Digitized by the Internet Archive
in 2009 with funding from
University of Toronto
http://www.archive.org/details/operaomniaiussui04thom
SANCTI
THOMAE AQUINATIS
ORDINIS PRAEDICATORUM
OPERA OMNIA
V . * .i. A
D
i
SANCTI
THOMAE AOUINATIS
DOCTORIS ANGELICI
OPERA OMNIA
lUSSU IMPENSAQUE
LEONIS XIII P. M.
EDITA
TOMUS QUARTUS
PARS PRIMA SUMMAE THEOLOGIAE
A QUAESTIONE I AD QUAESTIONEM XLIX
AD CODICES MANUSCRIPTOS VATICANOS EXACTA
CUM COMMENTARIIS
THOMAE DE YIO CAIETANI ORDINIS PRAEDICATORDM
S. R. E. CARDINALIS
CtritA ET ST-CJODIO
FRATRUM EIUSDEM ORDINIS
ROMAE
EX TYPOGRAPHIA POLYGLOTTA
S. C. DE PROPAGANDA FIDE
MDCCCLXXXVIII
aUTilAUp 8UM0T
Proprietas litteraria.
6
SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI
LEONIS
DIVINA PROVIDENTIA
PAPAE XIII
LITTERAE
AD EMINENTISSIMOS AC REVERENDISSIMOS DOMINOS
lOANNEM SIMEONI ET THOMAM ZIGLIARA
S. R. E. CARDINALES
«=e$(
DILECTIS FILHS NOSTRIS
lOANNI SIMEONI, THOMAE ZIGLIARA, S. R. E. CARDINALIBUS
LEO PP. XIII
DILECn FILII NOSTRI
Salutem et A.postolicain Benedictionem
'olumen tertium ex operibus sancti Thomae Aquinatis, quod
fnovissimo tempore prodiit curis Vestris in lucem, perspeximus
[^laboriosa adornatum industria et exquisito iudicio, prorsus ut
:^non minoris esse pretii quam duo illa priora videatur. Qua de
re meritas debitasque laudes libenti animo tribuimus tum Vobis, tum iis
ex Ordine Dominicano sodalibus, qui eodem in incoepto constanter non
minus quam scienter Vobiscum elaborant: ac simul confidimus non de-
futurum Vobis illud vehementer optabile maximeque dignum doctis labo-
ribus praemium, sapientum approbationem. Porro accurandae editionis
rationem quam instituistis, institutam intelligenter esse, res loquitur ipsa:
conficiendoque operi quod habetis in manibus, consentaneum est tantum
Vos sumere temporis, quantum necesse intellexeritis esse.
Veruntamen inter ceterorum voluminum apparatum, cui longior est
opera necessaria, valde cupimus ut utriusque Summae editio maturetur.
Quod fieri celerius videtur posse, quia sunt illa quidem ex operibus
sancti Thomae maxime cognita, et saepenumero formis litterarum impressa,
et multis eruditorum virorum laboribus explanata. Ex altera parte cogi-
tatione permovemur assidui usus : nam quicumque in Philosophia Theo-
logiaque serio versantur, et aliquid volunt dignum iis disciplinis attingere,
nihil habere solent utraque Summa familiarius. Itaque quanto citius illas
nitide et emendate, quod est diligentiae facultatisque Vestrae, publicave-
ritis, tanto magis utilitatem properabitis iis omnibus qui eiusmodi studiorum
dediti sunt generi. Nobis autem tam gratum feceritis quam quod maxime:
neque enim estis nescii quam vehementer, et quibus de causis, optemus
ut sapientia AngeUci Doctoris late propagetur. Quamobrem voluntati
ingenioque Vestro rem omnem commendamus : intereaque auspicem cae-
lestium donorum, et paternae benevolentiae Nostrae testem, Vobis et
adiutoribus Vestris ApostoHcam Benedictionem peramanter in Domino
impertimus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die ii Octobris, an. MDCCCLXXXVI,
Pontificatus Nostri nono.
T3
LEO PP. XIII.
T T T y
-s^lfe*.
iao
f^-^ -1.
PRAEFATIO
umma Theologica s.Thomae Aquinatis, Doctoris Angehci, quanto ceteris eius
praeclarissimis operibus praestat, tanto maiori studio ipsam nitide et emendate
'pubhcare aggressi sunt complures viri doctrina et eruditione conspicui. Ut
'celebriores tantum editiones, ipsarumque curatores commemoremus, qui Ro-
imanam anni iSyo omnium operum s. Thomae editionem, iussu et impensis
s. Pii V, adornarunt, quemadmodum circa aha sancti Doctoris scripta omnem adhibue-
runt diligentiam ut ea expurgata undique, prorsusque splendida redderent, ita curas suas
in eo potissimum posuerunt, ut Theologica Summa quam emendatissime imprimeretur.
Veruntamen * votis curisque adhibitis haud bene cessit, cum eadem scateat non paucis
mendis Romana editio, purioresque ferme sint quae antea prodierant » (i). Cuius rei
illud forte in causa fuit, quod Piani editores in id in primis studia sua convertenda esse
inteUexerint, ut ppera s. Thomae, sparsim et diversis temporibus excusa, in unum corpus
cohigerent, spuria et dubia a genuinis et certis separarent, ac omnia simul et eodem tem-
pore vulgarent, quo facihus et minori impensa comparari ab omnibus possent. In hoc
autem opere, arduo in primis et laborioso, par est credere tantum temporis et laboris
impendisse eruditos viros, ut non satis otii eis remanserit ad textum cum pluribus codi-
cibus comparandum, ac ab omnibus erroribus repurgandum, qui amanuensium et typo-
graphorum imperitia et incuria in ipsum irrepserant. Satius ergo ipsis videri potuit, si
exemplar quod inter omnia castigatissimum ferebatur, sehgerent, ac denuo accurate
excuderent (2).
Menda quibus in Piana editione adhuc inficiebatur Theologica Summa, haud fugere
poterant eruditos viros. Protinus ergo Franciscus Garcias, ex Ordine Praedicatorum,
Hispanus, eam emendandam suscepit; atque in hunc scopum, hbehum composuit edidit-
que (3), cui titulus: « Emendatio eorum erratorum quae, hbrariorum aut typographorum
incuria, in Summa s. Thomae adhuc admissa reperiebantur. » Quam vero suae emenda-
tionis rationem instituerit, declarat ipse in Prologo. « Doctrinam traditam in divo Thoma
prius exacte intehigendam curabamus... Et sicubi obscuritas aut improprietas aut falsitas
aut dissonantia, quae a vero et genuino htterae sensu , et a sancti Doctoris praeclaro
ingenio abhorrere videretur, occurrebat, statim exemplaria diversa consulebamus ; prae-
sertim quaedam manuscripta quae in Bibhotheca Tarraconensi reperta sunt, antiquissima
quidem iha, et quae de primis archetypis esse videbantur. » - In hac autem instituta
ratione iUud maxime probamus, quod nihil mutandum in textu decreverit Garcias, prius
quam sibi nota et exacte intehecta esset divi Thomae doctrina. Huic canoni et nos
(i) Bernardus M. De Rubeis, De Gestis et Scriptis ac Do-
ctrina s. Th. Aq., Dissert. xvi, cap. i, num. i.
(2) Editioni accurandae praefuerunt Fr. Vincentius lustiniani,
Ord. Praed., S. R. E. Cardinalis, et Fr. Thomas Marriques, eius-
dem Ordinis, Sacri Palatii Apostolici Magister; quibus operam
suam in omnibus navarunt alii ex eodem ordine doctissimi viri.
Inter hos fuit Remigius Nanni, Florentinus a patria vulgo dictus,
qui ad hoc opus Venetiis anno iSSg Romam accitus, iterum
SuMMAE Thkol. D. Thomae T. I.
Venetiis degebat, in Conventu ss. loannis etPauli, anno iSy^:
ex quo coUigi potest quam parvo tempore editio fuerit absoluta.
Cf. Remigii epistolas familiares annexas eius operi, Considera-
:[ioni Civili etc, In Veneiia, appresso Damiano Zenaro, l5S2;
necnon illius elogium apud Echardum, Scriptores Ordinis Prae-
dicatorum, Tom. II, pag. zSg.
(3) Tarraconae, apud Philippum Mey, iSyS. In ed. Summae
Colon. 1 604, prostat opusc. Garciae, post Suppl. Tertiae Partis.
b
constanter adhaesimus ; et ab omnibus adhaerendum esse non dubitamus , qui nolint,
loco correctionis, novas corruptiones ingerere. At quod ad suos manuscriptos codices
tunc demum confugeret, quando aHquid occurrebat quod obscurum, falsum aut dis-
sonum ab Aquinatis ingenio videbatur, hoc certe probare non possumus. Ea namque
nobis insidet experimento firmata opinio, codices quantumvis optimos non posse ad
accuratam cuiusvis operis recensionem multum subsidii praestare, nisi a capite ad cal-
cem, ut dicitur, intenta mente et oculis examussim perlustrentur.
Exemplo Garciae excitati alii praeclarissimum opus ulterioribus curis emaculan-
dum susceperunt. Hos inter occurrit Cosmas Morelles, qui novam omnium operum
s. Thomae editionem adornavit vulgavitque, Antuerpiae, anno 1612. « Ad corrigendum
vero Summae Theologiae loca plurima » , inquit ipse in Praefatione, « excitavit me Cor-
rectorium industrie elaboratum atque editum a perdocto viro fratre Francisco Garcia,
quondam apud Tarraconenses pubHco Theologiae Professore , et postea Valentiae
Gymnasii Praedicatorii Regente. Cuius viri correctionem, etsi non in omnibus locis ab
ipso designatis, pro maiori tamen parte in principahoribus , cum manuscriptis tamen
plerisque vetustioribus exemplaribus consonam deprehendi. » Vestigiis nempe Garciae ,
ut plurimum, institit Morelles. Quamvis ergo utriusque opera aHquantum provecta fuerit
erratorum emendatio , multo tamen plura etiam in hac editione remanserunt, in quibus
restituendis suas curas uberiori cum fructu posteriores editores coHocarent.
Ut igitur opus ad optatum exitum perduceretur, novam moHtus est editionem (i)
Gregorius Donatus, Romanus, Hyacinthi Petronii, Sacri Palatii ApostoHci Magistri, So-
cius. In Epistola ad sincerae veritatis candidum amatorem, haec de ratione quam se-
cutus est in sua editione accuranda , edisserit. « Ipsissimae AngeHci Auctoris menti ,
tuaeque utiHtati consulendum duxi; quod factum est castigatissima emendatione. NuHus
quippe codex aut vetustate eximius, aut fide insignis, in ItaHa, GaHia, Hispania, Ger-
maniaque fuit universa, qui Romanam hanc tertiam plenissime non adiuverit editionem.
Habes hic puram Thomae mentem, cui nihil extraneum admixtum, nihil detractum, au-
ctumque. Subreptitia nonnuHa eHminavimus; si qua deerant, adiecimus. » - Quantam co-
piam variarum lectionum suppeditassent tot et tam varii codices, quot Donatus dicit
suam adiuvisse editionem, argumento esse possunt vel septem codices unius Vaticanae
BibHothecae , ex quibus coHectae a nobis et notatae, in soHs XLix quaestionibus, va-
riantes lectiones ad plura miUiaria numerantur. At loca quae ex suis codicibus emen-
danda vel restituenda deprehendit Donatus in tota Summa, quaeque in principio Primae
Partis in sua editione prostant, esse valde pauca, prae locis in hac Leoniana editione
notatis, unusquisque inteUiget qui vel modicam instituerit comparationem. Absque uHa
ergo iniuria coniicere possumus more typographorum locutum fuisse Donatum : neque
enim credi potest tantum numerum codicum per se vel per aHos consulere potuisse, nisi
forte iis duntaxat in locis, ubi editi videbantur a germana Aquinatis lectione desciscere.
Verum ex taH codicum inspectione quam parvus fructus coHigi possit pro naviter accu-
randa antiquioris operis editione, iam supra monuimus. Multa namque ab editis omissa,
multa maiori claritate et proprietate verborum significata, multa aptiori ordine disposita
deprehenduntur in manuscriptis codicibus, si in totum ipsi legantur, quae oculatissimus
quisque ne suspicaretur quidem. Pleraque enim loca, Hcet germanam Auctoris Htteram
non exhibeant, sunt tamen ita per viros utique non ignaros concinne ex proprio ingenio
restituta, ut legentem faHant sub specie genuinae lectionis.
Haec autem sic a nobis dicta, non eo certe spectant, ut aHquid vel minimum de-
trahatur labori et studio Donati aHorumque, quibus potius aequum est meritam laudem
rependere. Sed haec diximus ne fucum faciant lectori typographorum praefationes, et ut
innotescat quo modo ab editionum curatoribus plerumque in subsidium vocati fuerint
vetustiores codices. Quod utique non in culpam ipsis vertendum est, qui id omne pro
viriH parte egerunt, quod tempora, aHaque id generis impedimenta sinebant. - Ceterum
(i) Romae, sumptibus Andreae Brugiotti, apud Bartholomaeum Zannettum, 1619.
XI
emendationum Donati plures probamus, easque suscipimus, si tamen a nostris codicibus
fidem eis conciliari deprehendimus. Cum enim ille nullos codices notaverit, anceps manet
lector an emendatio auctoritati codicum innitatur, an ex solo correctoris ingenio prodeat.
Post ea quae hactenus de Summae Theologicae editionibus delibavimus, mirabitur
nemo quod viri docti , et in arte critica periti , non operae dispendium , sed pretium
magis facturos se duxerint, si curas studiumque suum iterum ac tertio impenderent in
eximio opere recognoscendo, et typis accuratius excudendo (i).
loannes Nicolai, vir eruditione clarissimus, sicut alia pleraque sancti Doctoris opera(2),
ita Summam Theologicam in primis docta et laboriosa industria expoHendam, ornandam-
que curavit (3). « Quod maxime in votis mihi erat », sic ipse praefatur, « ut prae ceteris
AngeHci Doctoris operibus, hanc praecipuam tibi partem, sincere lector, vel expurgatam
accuratius, vel planius digestam, vel ornatam studiosius exhiberem, nunc tandem, inter
summas difficultates , quae quantumvis properare optantem retardarunt , praeter spem
fere meam et expectationem, quoad Hcuit, auspicato perfeci. » ExempHs deinde datis,
praemonet lectorem quid a se « praestitum generatim, quid emendatum in depravato
textu, quid restitutum in truncato, quid interiectum ex marginibus, quid ad marginem
adiectum sit. » - Nemini dubium quin plurimum allaboraverit Nicolaius, sive in expur-
gando textu « a typographicis et quadam oculorum excursione contingentibus corrupteHs > ;
sive in adimplendis hiatibus et lacunis , « cum , propter voces quasdam vel in eadem
vel in proxime subsequenti Hnea repetitas, ocuHs ab aHa in aHam facile transcurrentibus,
nunc Hneam integram, nunc aHquam ihius partem praetercurri ac excidere contigisset » ;
sive demum in expungendis aHis defectibus, undecumque ipsi manaverint, qui aut lecto-
rem suspensum ac dubium tenerent, aut iHegitimum vel ridiculum sensum inducerent,
aut historicam veritatem perverterent. Sed in eo constat eius praecipua laus, quod Scri-
pturarum , Patrum, Conciliorum , aHorumque auctorum indices aut praepostere positos
reformaverit, aut praetermissos suppleverit. Plurimam etiam sibi eruditionis famam con-
ciHavit, dum cuiusvis generis notis in margine appositis editionem suam iHustravit et
auxit. - Ceterum, ad textus reformationem quod attinet, ut plurimum, aut ingenio suo
indulsit, aut aHorum , Duacensium praesertim et Lovaniensium, laboribus usus est, ut
in Praefatione ipse indicat, et satis ex notis coHigitur. AHud etiam suo operi orna-
mentum accessisset, si quam posuit diHgentiam in restituendis indicibus locorum quae
ex aliis auctoribus adducit s. Thomas, eandem adhibuisset in accuratius notandis ipsius
Summae locis, ad quae se refert Angelicus (4).
Manibus plurium teruntur, ac magno in pretio habentur Patavinae editiones duae:
altera anni 1698, quinque voluminibus in foHo comprehensa, et CardinaHs Caietani
Commentariis aucta; altera anni 1712, sine Commentariis, in duodecim distributa vo-
lumina in 12°, ut aiunt. His verbis in Praefatione ad primam , lectorem aHoquitur ty-
pographus: « Primo scias multa a nobis exemplaria esse coHecta, ut quae in singuHs
dispersa venustatem aHquam singuHs editionibus afferrent, ea in hanc nostram simul
coHata universa , iHam prae ceteris iHustriorem redderent atque ornatiorem. Deinde
iUud candide profitemur, tantum nos in erroribus corrigendis operae ac laboris posuisse,
quantum ab homine navo et industrio afferri potest. . . IHud certe sine haesitatione affir-
mamus , datoque vade poHicemur , multo in hac editione nostra futura pauciora quae
corrigas, quam in quibusvis vel peregrinis editionibus. »
Non minora de posteriori Patavina editione poUicetur typographus. < Si internum »,
(i) Laudantur hac in re suscepti labores a quibusdam Theo-
logis Lovaniensibus et Duacensibus, quorum criticae observationes
circa litteram divi Thomae plures recusae sunt. - Cf. Summae
Theologicae editiones Paris. 1617, i638, 1648; Lugdun. i663,
1677, 1686.
(2) Haec alia s. Thomae opera edenda curavit: Expositio
continua super quatuor Evangelistas ; Commentaria in IV li-
bros Sententiarum; Quaestiones Quodlibetales ; Commentaria in
omnes Epistolas divi Pauli.
(3) Prodiit eius editio Parisiis, [663.
(4) Romae, anno 1 666, prodierunt Reginaldi Lucarini, Sacri
Palatii Apostolici Magistri, Animadversiones quaedam in textum
operum sancti Thomae, quas suo Manuali Thomisticarum Con-
troversiarum adiunxit. « Ea loca », inquit Auctor in Epistola
ad Lectorem, « quae mihi occurrerunt in Summa, praecipue
impressionis Venetae, apud Dominicum Nicolinum, anni 1664
(lege 15^3), qua utor, vel corrigenda, vel supplenda, vel variae
lectionis apud sapientes , in meum commodum colligebam : et
haec sunt quae in sequenti libello tibi, lector, bene comrau-
nico. »
xn
inquit, « nitorem spectes ac perfectionem, affirmare ausim nec a nobis antehac, nec ab
aliis unquam plus operis ac studii eius emendationi fuisse tributum. . . Id in primis curavi ,
ut optimam et probatissimam ubique lectionem retinerem; tum, si qua dubia visa est,
alteram addidi ; ceteras vero, unde nuUus est usus, sed fatua quaedam veterum manu-
scriptorum ostentatio , omnino reieci. » - Secundis curis a doctis viris exornata haec
editio, purior prae ceteris publicam lucem aspexit. Sed in hoc minus laudandi claris-
simi editores, quod plus aequo insuper habuerint manuscriptorum codicum varias le-
ctiones, quasi in ipsis, praeter cuiusdam eruditionis ostentationem, nihil verae utilitatis
ad rem de qua agimus, sit positum. Imo ex variis codicum bonae notae lectionibus, si
sana crisi tractentur, sanoque delectu adhibeantur, peti solet praecipua cuiusHbet edi-
tionis commendatio. - Quod autem post tot Summae Theologicae a peritissimis viris
curatas editiones, nullo modo supervacaneum haberi posset iterum in consultationem
advocare manuscriptos codices, luculenter ostensum fuit a Thoma Madalena, Ordinis
Praedicatorum, in opusculo quod pubhci iuris fecit Caesaraugustae, anno 17 19, et cui
titulum praefixit: « Crisis Thomistica et novissima htteralis emendatio, Summae Theo-
logicae AngeHci Doctoris s. Thomae Aquinatis adiicienda, et post plurium theologorum
operam clariorem exhibens lectoribus sensum, iuxta antiqua volumina manuscripta, quae
divus Vincentius Ferrerius tradidit Conventui Alcanitii Ordinis Praedicatorum. » Sa-
pienter autem admonet in Praefatione sensum et ordinem htteralem divi Thomae potius
ex manuscriptis exemplaribus, quam ex editionibus subsistere debere. Quod facto ipso
declaravit, plura indicando loca, quae ex suis codicibus aut restitui aut exornari possent.
Inter aha divi Thomae opera, quorum editio Venetiis anno 1745 assumpta est per
losephum Bettinelh, curante praesertim clarissimo viro Bernardo M. De Rubeis, prodiit
anno ijSS etiam Theologica Summa. Porro huius operis accurandi eam instituerunt
rationem editores , ut quidquid sinceritatis et nitoris prae se ferrent priores editiones,
quidquid etiam ad novam editionem exornandam ex praecessorum laboribus peti posset,
totum in Veneta hac haberetur collectum. c Quum inter ceteras » , ait typographus ,
« editio Patavina anni 1712. . . absolutissima censeretur, hanc quidem exemplaris loco
adhibui: sed ad illustrandum , pristinaeque sinceritati reddendum divi Thomae textum
(a qua descivisse suspicabantur nonnulli), eorum omnium laboribus uti decrevi, qui vel
Summam Theologicam cum laude ediderunt, vel in eam, pro ea qua pollebant doctrina
et codicum bonae notae copia, crisin exercuere. . . Itaque horum omnium diligentissima
instituta coUatione, variantes omnes alicuius momenti lectiones inferiori margini apposui,
ea in textu retenta, quae aut communissima aut probatissima visa est. » - Quae demum
elapso saeculo vel praesenti subsecutae sunt Summae Theologicae editiones, aut Ve-
netam hanc, aut Patavinas ante dictas, ut plurimum, referunt (i).
Celebriores Summae Theologicae editiones meminisse intererat, ut lector cogno-
sceret quid operis et studii positum hucusque sit in emaculandis vetustioribus editio-
nibus, quas mendis scatere semper et apud omnes in confesso fuit. Non est autem nobis
in animo ulterius aut de earum pretio inquirere, aut investigare quomodo ipsarum cu-
ratores datam fidem liberaverint. Hoc enim negotium neminem intelligenter agere posse
putamus, qui unamquamque editionem ad plures manuscriptos codices non expenderit.
Illud namque in quaestione modo versatur, an exemplaria hactenus typis excusa lit-
teram s. Thomae sinceram prorsus et incorruptam exhibeant. At huic quaestioni scienter,
ut res ipsa postulat, solvendae, quae alia via superesse potest, postquam excidit codex
autographus, praeter accuratam editionum collationem ad apographos ipsi Auctori ae-
quales aut suppares? Idcirco nos in recensione quam fecimus variarum editionum ,
consulto abstinuimus a qualibet censura ferenda circa peculiares emendationes, quas
aut editores fecerunt in textu, aut faciendas iudicarunt viri eruditi. Satis nempe ad rem
nostram fore duximus, si lectorem remitteremus ad varias lectiones quas, ex nostris
(i) Inter alias mentionem meretur, etiam ob chartae prae-
stantiam et elegantiam typorum, Romana editio anni 1773, cum
Commentariis Caietani, in X tomos in folio distributa, et «i
Patavinam an. i6g8 ad amussim exacia.
XIII
codicibus coUectas, in calce cuiuslibet articuli annotavimus. Sic enim per se ipse, habita
ratione numeri et auctoritatis codicum, iudicabit de pretio editionum ; et simul nos vi-
tabimus iterato agere quod in illis notis iam actum est sufficienter. - Ceterum cuiusvis
posterioris editionis curatores conqueruntur quod praecedentes editiones innumeris fere
mendis scateant. At quomodo ipsi curarunt celebratissimum opus ab his maculis abster-
gere ? Aut praecessorum laboribus contenti , nuUum praeterea codicem adhibuerunt ;
aut unum vel alterum consuluerunt tantum, aut etiam hic illic solum legerunt. Unde
non mirmn si optatam emendationem non tam perfecerint, quam emendationis faciendae
necessitatem ostenderint.
Nobis certe hoc maxime in votis erat, prae aliis s. Thomae operibus, Summam Theo-
logicam in primis, non in sententiis modo, sed et in verbis singuhs, suae sinceritati ac
puritati accurate restituere. In ea namque versamur minime dubia opinione, praestantis-
simum opus non esse solummodo incomparabile quoddam doctrinae theologicae et phi-
losophicae monumentum, quo veritates cuiusvis generis stabiUri, et adversi errores everti
possint ; sed esse simul exemplar praeclarissimum ilhus elocutionis , quae scientificis
tractationibus maxime est accomodata. Una enim cum veritate ac profunditate senten-
tiarum, mirum in modum resplendent in hoc opere congrua verborum proprietas, aptus
dicendi modus, lucidissimus ordo, brevitas simul et claritas eloquii. Hae autem praeclarae
dotes, quae opus quam maxime exornant, eiusque lectionem iucundiorem, et intelHgen-
tiam planiorem faciunt, si exscriptorum vitio non raro in editis desiderantur, ope co-
dicum bonae notae quin possint in omnibus locis apte restitui, non dubitamus. Verum
haec cuiusUbet loci quacunque ratione vitiati restitutio, cavendum nobis erat ne temere
ac praecipiti iudicio fieret. Ad hoc enim opus rite perficiendum, et plures codices, iidemque
bonae notae, praerequiruntur; et plurimum temporis impendere oportet in expendendis
variis et multipUcibus lectionibus, ut tuto iudicari possit quaenam inter omnes tanquam
germana lectio Auctoris sit habenda. Qua de causa, cum nec plus temporis nobis sup-
peteret , nec datum esset , praeter Vaticanos codices , alios melioris notae consulere ,
satis in hac re fecisse videbimur, si perfectioris editionis, quae aliquando curari possit,
specimen saltem dederimus.
Primo ergo cuiusvis generis errores compertos correximus; lectionem dein codicum
in textum assumpsimus, quando certa ratio id suadebat, nec videbatur timendum quod
alii codices nondum explorati aliam lectionem exhiberent, quae vera et genuina esset
habenda; in ceteris, lectionem in meUoribus editionibus, quas semper ad manus habuimus,
communiter receptam, ubique fere retinuimus , licet codices aliquid melius prae se ferre
viderentur. - Quae divus Thomas ex sacra Scriptura, Patribus , aliisque ecclesiasticis
et profanis auctoribus in suam Summam accivit, omnia cum fontibus comparavimus ;
et ubi lectio codicum deprehensa est concordare aut cum Vulgata sacrarum Scriptu-
rarum editione, aut cum ceteris auctoribus quorum testimonia allegantur, illam in textum
cooptavimus; secus, servata editionum lectione , aliam in notis apposuimus. - Horum
omnium locorum indices, ubi falso notatos cognovimus, restituimus; ubi desiderabantur,
adiecimus; et si quando textum aliquem nusquam reperire licuit (quod ter vel quater
ad summum contigit), ne videremur, retinendo indicem communiter receptum, fucum
facere lectoribus, nuUum notavimus; ut vel sic excitentur alii ad periculum faciendum
si forte possint locum illum invenire. - Indices etiam quibus ad alium articulum ipsius
Summae lectorem remittit Angelicus Doctor, omnes recognovimus; et ubi opus erat,
emendavimus. Earum vero indicationum quae in capite articuli, sive post titulum, sive
in margine laterali apponi solent, sicut multas expunximus , quae ad rem haud facere
videbantur, ita multo plures adiecimus, ut studiosus lector nullo negotio invenire possit
omnia maioris momenti loca, in quibus s. Thomas eandem materiam versat. - Indices
quoque Concordantiarum Petri a Bergomo recognovimus et restituimus. Ut autem illas
novitius lector inveniat, numerum arabicum qui litterae D (Dubitmi) in margine adiacet,
et cui respondet asteriscus in textu s. Thomae, quaerat in praefatis Cmicordantiis , et
sub illo numero deprehendet traditam a doctissimo Bergomensi concordantiam aliorum
dictorum s. Thomae, quae primo aspectu non satis congruere cum praesenti textu videntur.
XIV
Editioni inservierunt sequentes codices ex Bibliotheca Apostolica Vaticana. Omnes
sunt in folio, et, praeter G, pergameni.
A) Vaticanus loiS^, saec. xiii; in principio : Incipit sumtna de theologia edita a
fratre thoma de aquino ordinis fratrum praedicatorum ; in fine: Explicit liber prtmus
summae fratris thomae de aquino ordinis fratrum praedicatorum magistri in theo-
logia; sequitur index (dictus rubricae) quaestionum et articulorum.
B) Ottobonianus 206, foll. 204, saec. xiii vel xiv; in principio: Incipit summa de
theologia edita a fratre thoma de aquino ordinis fratrmn praedicatorum ; liber primus ;
in fine : Explicit. - Finit scriptura capiat scriptor sua iura; sequitur index (rubricae),
in quo numerat quaestiones cxvni, quia omisit qu. xcvii.
C) Vaticanus 433o, foll. 253, saec. xiv; in principio: Incipit summa de theologia
edita a fratre thoma de aquino ordinis fratrum praedicatorum liber primus; in fine :
Explicit liber primus Summae Fratris T. De Aquino; sequitur index (tituli).
D) Ottobonianus 2o5, foll. 273, saec. xiii; in principio nihil ; in fine, fol. 266 verso:
Explicit primus liber summae (ras. quatuor Htt.) thomae de aquino praedicatoris ; se-
quuntur aliquot quaestiones de diversis rebus; index deficit.
E) Reginae Christinae 19^6; praecedit index (rubricae) ; deinde: Incipit prima
pars summae theologiae sancti thomae de aquino ordinis predicatorum. Et sequitur
quaestio prima de ipsa scientia theologiae et quaeruntur decem; prima pagina splen-
dide depicta est; sequentibus foHis Htterae initiales quaestionum et articulorum desi-
derantur; ante singulas quaestiones scriptor praemisit titulos; in fine: Expiicit liber pri-
mus Summae Sancti Thomae de Aquitio ordinis Predicatorum. Inceptus decimasexta die
mensis Marcii per me lohannem Imperatorem Alman in arce Spoletana sub fraefe-
ctura Magnifici domini Bartholomei de picilhominibus doctoris Senensis, et finitus deci-
maoctava die mensis novembris. Anno domini Millesimo CCCO Lxii° .
F) Urbinas 129, foH. 3ii, saec. xv; praecedit index (rubricae); fol. 12 recto, pul-
chre iHuminato : Incipit prima pars sancti thomae de aquino ordinis predicatorum ;
scriptor titulos ante singulas quaestiones et singulos articulos expressit ; in fine : Expiicit
prima pars sancti Thomae de aquino ordinis fratrum predicatorum.
G) Palatinus 235, foH. 345, saec. xv; in principio nihil; in fine: Explicit primus de
summa fratris thomae; sequitur index, in cuius fine: Expiiciunt problemata quaestio-
num et articulorum primae partis summae fratris Thomae de Aquino ordinis fratrum
Predicatorum. Deo gratias.
Ex editionibus saecuH decimi quinti duas adhibuimus, quas Hain in suo Reperto-
Rio recenset sub n'^ 1440 et 1444. Prima, quam per a designamus, textui praemittit
indicem, in cuius principio : Incipiunt capitula primae partis summae super totam theo-
logiam fratris sancti Thomae de aquino ordinis praedicatorum. Quaestio I qualis sit
haec doctrina et ad quae se extendat ; in fine : Expliciunt capitula primae partis sum-
mae fratris Thomae de aquino ordinis praedicatorum ; ante textum: Incipit summa
theologiae edita a fratre thoma de aquino ordinis praedicatortim ; m ^nt: Expiicit o^us
primae partis sancti Thomae de aquino, diligenter emendatum ab excellentissimo sacrae
theologiae doctore magistro Francisco de Neritono ordinis praedicatorum per magistricm
Albertum de Stendael. - Anno domini M.CCCC.lxxin, die v mensis octobris.
Altera editio, per b distincta, praemittit indicem materiarum alphabeticum; ante
textum: Incipit prima pars summae theologiae edita a sancto Thoma de aquino an-
gelico doctore ordinis predicatorum ; in fine: Excellentissimi sacre thelogiae doctoris
sancti Thomae de aquino ordinis predicatorum pritna pars hic finem habet feliciter ;
summa cum diligentia Venetiis impressa per Antonium de strata de Cremona; anno
ab incarnatione M.cccclxxxiiii decimo idus Decembris ; lohanne mocenico inclyto vene-
torum duce regnante ; sequitur index, in cuius principio et fine idem habet quod prior
editio.
Superest modo paucis declarare quid praestitum fuerit a nobis circa CardinaHs Caie-
tani Commentaria, non solum ut emendata, quoad fieri posset, in lucem prodirent, verum
etiam ut ipsorum lectio planior incipientibus evaderet. - Commentaria in Primam Partem
XV
a doctissimo viro anno iSoy absoluta fuisse, verba testantur quae ipsemet de more
suo in fine apponit. * Et sic « inquit » finitur tam divini operis praesumptuosa expositio. . .
Romae anno salutis iSoy, die secunda Maii. In Conventu s. Mariae super Minervam, anno
aetatis meae 39. Benedictus Deus. » Publicam autem lucem Venetiis aspexerunt, una cum
textu s. Thomae, anno Domini i5o8, pridie nonas Maii, impressa « summa cum diligentia
et studiositate per presbyterum Bonetum de Locatellis... venerabili fratre Patre Alberto de
Castello Veneto sollicitante. » Editioni praefixa est epistola nuncupatoria fratris Augustini
Natalis Ragusaei ad Marcum Gradonicum Patritium Venetum, quae sic incipit: « Primam
Partem Summae Theologiae sancti Doctoris, Marce Gradonice, quo eliminatior impri-
meretur, praecepto Revmi Patris Fratris Thomae de Vio Caietani, Artium et Theologiae
Professoris celeberrimi, ac totius nostrae ReHgionis Moderatoris prudentissimi, his diebus
emendare curavi. Ipse namque vir eruditissimus voluit ut eius commentaria doctissima,
quaestionesque subtilissimae , nonnisi emendato operi iungerentur. » Ad hanc ergo Ve-
netam Commentariorum Caietani editionem, quae prima procul dubio est, quaeque ,
operam suam praestantibus peritissimis viris Alberto de Castello et Augustino NataU (i),
in lucem prodiit, nostram in omnibus examussin exegimus. At quoniam nec illa, ob
imperitiam et oscitantiam typothetarum, a mendis vacat, idcirco nunquam omisimus aUas
in consultationem vocare, Parisiensem nempe anni i5i4 (2), posterioresque praestan-
tiores editiones.
Hac autem via et ratione textum, ubicumque vitiatus appareret, reformare, quantum
licuit, curavimus. Primo animum et mentem serio appHcuimus ad genuinam intelHgentiam
assequendam eorum quae in his commentariis continentur; in quem finem non piguit
aHos etiam adire auctores, quorum vel doctrinam assumit Caietanus in suum commen-
tarium, vel opiniones refutat, vel argumenta contra s. Thomam diluit. Deinde loca vi-
tiata in una editione, ex aHis restituimus. Ubi vero duae lectiones occurrebant, quarum
utraque contextui et menti Auctoris consona quoquo modo videbatur, alterutram in
margine lateraH apposuimus. Indubios errores, omnibus editionibus communes, proprio
marte emendavimus. Ubi vero editionum lectio non plene respondere contextui vide-
batur, poterat tamen aHqua ratione sustineri, in ipso margine cum signo interrogationis,
ut fieri solet, notavimus quomodo nobis videretur legendum.
Praeter haec, ahud in hac nostra editione praestare curavimus, in commodum eorum
qui in horum Commentariorum lectione nondum satis versati sunt. Commentaria nempe
in suas quaeque partes distribuimus , partesque singulas propriis numeris distinximus.
Deinc loca omnia, ad quae in eodem commentario remittit Auctor, quaeque menti oportet
esse praesentia ad inteUigentiam eorum quae in praesenti dicuntur, ut nuUo negotio
statim ab omnibus inveniri possint, signato in margine numero indicavimus. Hoc autem
quanto adiumento futurum sit novitiis, in longioribus praesertim commentariis , expe-
rimento constabit.
Quam demum in textu s. Thomae posuimus operam et diUgentiam in restituendis
et supplendis cuiusvis generis indicibus, eandem prorsus et in Commentariis Caietani
adhibuimus (3).
(i) « Albertus Castellanus, anno i5o7 ad Thomam Caietanum
tum Ordinis Vicarium Generalem scribens, et Constitutiones
nostras nuncupans , ab annis iam viginti librorum edendorum
accurationi, Magistrorum Ordinis loachimi Turriani, Vincentiique
Bandelli auctoritate praefectum se testatur. » Echardus, Tom. II,
pag. 48. - De Augustino vero Di Nale , seu Natali , ut ipse se
nuncupat, qtiem lulius II Ragusinae Ecclesiae anno i 5 1 2 prae-
fecit, haec habet idem Echardus : « Caietano sic probata erat et
explorata eius eruditio, ut recognoscenda illi commisisse ferant
quae in s. Thomae Summam scripserat, ac in lucem emittenda
parabat Commentciria. » Ibid. pag. 67.
(2) Haec editio continet Commentaria Caietani sine textu
s. Thomae, et in fine haec habet: « Commentaria... Thomae de Vio
Caietani, totius Ordinis Praedicatorum Generalis, summa cum di-
ligentia, maximoque studio, in nominatissimo Parisiensi Gymnasio,
noviter impressa, studio et labore Fr. loannis Nocliart, conventus
Insulensis divi Ordinis Fratrum Praedicatorum , expensis ac sum-
ptibus providi viri Claudii Chevallon et Aegidii Sourmont, eiusdem
Academiae librariorum, expliciunt feliciter. Anno Domini MDXIV,
die vero xvi mensis Novembris.
(3) Pag. 180, in principio Commentarii ad art. 8, qu. xrv, post
vocem quoniam excidit adverbium hirtc. - Notamus etiam non-
nuUas citationes quas in operis progressu reperimus. In textu
s. Thomae qu. viii, art. 3, corp., pro /'' 11"^, qu. cix, art. i, 3,
iege qu. XLin, art. 3. - Qu. xv, art. i, corp., pro qu. xix, art. 4',
qu. XLiv, art. 3, lege qu. XLvn, art. i. - Qu. xvi, art. 2 , arg. 2 ,
post Cf. etiam etc. adde et Averroem, Destruct. Destruction.,
disput. I, inter med. et fin. - Qu. xxxii, art. i, arg. i, pro Vide
Averr. in hunc locum, lege Ex versione Arabico-latina. - In
Commentario Caieteuii, qu. xn, art. 5, n. ix, ad illud, sententiam
tene etc, supplenda est citatio: S. Aug. de Civit. Dei, lib. V,
cap. I.
Codd. et Edd. citat.
A
B
c
D
E
F
G
P
a
b
Cod. Vat. 10 154.
» Ottob. 206.
» Vat. 4330.
» Ottob. 20 5.
» Reginae Christinae 1936.
» Urb. 129.
» Vat Palat. 2 3S.
Editio Piana.
» Anni 1473.
» Ven. 1484.
PRIMA PARS
SUMMAE THEOLOGIAE
SANCTI THOMAE AQUINATIS
CUM COMMENTARIIS
CARDINALIS CAIETANI
SCMMAE Theol. D. Thomab T. I.
AD REVERENDISSIMUM IN CHRISTO PATREM
D. OLIVERIUM CARRAFAM
CARDINALEM NEAPOLITANUM, EPISCOPUM OSTIENSEM
PROTECTOREM ORDINIS PRAEDICATORUM
PRAEFATIO
IN EXPOSITIONEM PRIMAE PARTIS SUMMAE SANCTI THOMAE AQUINATIS
FRATRIS THOMAE DE VIO CAIETANI
SACRAE THEOLOGIAE PROFESSORIS
EIUSDEH ORDINIS PIUEDICATORUH
lONTEMPLATUS Aristoteles orbis machinam universi, cum videret suis quae-
que locis apte disposita, summum illius bonum , atque idcirco maximum
■ divinae sapientiae opus esse ordinem affirmavit. Hoc etiam pacto egregie
• dispositum aptatumque hominis ingenium contemplari licet, qui sui animi
conceptus, ac doctrinam quam traditurus est, ordine congruenti collocat et
distinguit. Atque huius quidem sapientiae laudem, sicut inter philosophos, omnium plane
iudicio , sibi Aristoteles vindicavit ; ita inter theologos , quem divo Thomae Aquinati
praeferre ausis, invenies neminem. Nam cum priores illo permulti singulis ac discretis de
rebus volumina quam plurima edidissent; cumque demum in perpetuam quandam se-
riem theologiae sententias tum Graeci aliqui auctores tum et Latini etiam redegissent,
expositoresque permulti Sententiartim libros enarrassent; divus tamen Aquinas noster,
largiore quadam vena theologiam nobis ac doctrinam quasi omnigenam traditurus ,
duos ipse discretos novosque ordines, et quidem praeclarissimos adinvenit. Horum al-
terum quidem in libris Contra Gentes complexus est: alterum vero in quadrifido illo
opere, quod Summam divi Thomae Aquinatis celebri iam titulo nuncupamus.
In qua tota Summa ea rerum copia continetur, quae ad necessariam homini Chri-
stiano doctrinam, veramque beatitudinem pertinent consequendam, ut relictum nihil peni-
tus videatur. Nam cum in prima Summae parte de Deo, de Trinitate, de Angelis, de
Anima Rationali, deque ipso Homine, ac totius Mundi fabrica, copiose ac distincte per-
tractet; tum sequentibus duobus libris, ab homine iterum exorsus, humanas passiones
omnes, earumque fontes ac progressus, simulque virtutes quae curare vitia et passiones
possint, ethnicis cunctis sacrisque auctoribus copiosius distinctiusque percenset. Reliqua
porro pars, quae numero quidem voluminum conscriptorum quarta est, ordine. tamen
doctrinae tertia nuncupatur, de Auctore gratiae Christo, mysteriisque omnibus ad Christum
pertinentibus tractat ; tum vero et de ipsis Sacramentis , per quae gratia confertur ;
postremo de optatissimo fructu gratiae, superna videlicet beatitudine, ac suppliciis etiam
damnatorum. Quod tamen ad consummationem tertiae partis desideratur, in quarto
super Sententias libro copiose disseritur.
Atque hac quidem tanta rerum congerie cum sit immensus Aquinas noster, non
minus tamen admirationis sibi conciliat ratione sententiarum atque verborum, quibus
tantam molem versat atque pertractat. Ea namque stili puritas est, ut superfluat si quid
addideris, arescat vero si quid exemeris: ea in verbis formalitas ac proprietas, ut nihil
insit extrarium, nihil accidens : insuper ea est profunditas in sententiis, ea novitas ac
dearticulatio quaestionum, tum vero sic proprius in singulis earum argumentandi modus,
ut in hoc scribendi genere facile princeps, ubi nuUa iudicem turbet invidia, censeatur.
lam vero ne quis in tam magno acervo rerum suspicari possit connixisse Auctorem
falsumque esse, naturam quodammodo ipsam suae indicem veritatis testemque habet.
Nam si, ut Aristoteles ipse ait, ilH sunt apti rerum coniicere veritatem, qui possunt in
utramque partem dubitando disquirere , quis iam dubitet Aquinatem nostrum procul
a veritate non recessisse, qui, propositis tot millibus quaestionum de humanis divinisque
rebus , theoricisque ilHs ac practicis , proprias semper in singulis ad utramque partem
dubitationes adducit?
Nostrae vero huius susceptae expositionis hinc exorta ratio est, quia formalis sermo
Doctoris nostri magnam recondit sensuum altitudinem, cum tamen verborum collocatio
ac delectus, perplexi nihil habens, prima fronte lectorem videatur allicere, ac facilitatem
sensuum polliceri. Verum multo aliter evenire sibi lector intelligit atque ab initio exi-
stimarat: repetita enim lectio Auctoris huius videtur augere potius quam decerpere sensus
percipiendi difficultatem. Quodque ad hanc primam pertinet Summae partem , hinc fa-
cile opinor eius eminentiam constare posse, quod eximii Thomistarum, vicies eam vel
saepius repetentes , semper in ea se novi aliquid percepisse affirmant : ut iam mirari
minus oporteat, cum prima haec pars tot experta sit hominum iudicia quot habet et
verba, tam multis illam oppugnationibus lacessitam fuisse. Theologi namque complures,
neque adeo contemnendi, magnum sibi nomen ingenii ac doctrinae facturos hinc se esse
putaverunt, si, veluti munitissimas arces fortissimi duces solent, ita illi partem hanc
primam suis machinationibus oppugnarent. loannes vero Scotus egregia praeter ceteros
in hac re laboravit subtilitate et copia, quippe qui singula prope huius partis verba la-
befactare contendat. Ratione igitur habita et insitae difficultatis et oppugnationis illatae,
non simplici quadam expositione sum usus, ut, sine ulla controversia, ea dumtaxat attu-
lerim quae ad verum sancti Thomae intellectum pertinere putaverim; sed ubi locus
et res ipsa postulare visi sunt, quaestiones ipse nonnullas dubitando attuli, et contra
oppugnatores, Scotumque praecipue, tueri veritatem contendi; arduum sane opus la-
boriosumque aggressus, quantum vero feliciter, aliorum sit iudicium. Ego certe non
ita sum prorsus oblitus mei, ut ad expositi operis dignitatem parem me putem operam
attulisse ; cum tamen pio saltem consilio quam plurimos possem studiosos homines
adiuvandi, diligentiaque ad honorem Dei impensa, conscientiae penitus satisfecisse me
sciam.
Debetur autem tibi, Pater Amplissime , nostra haec expositio, non eo solum no-
mine quo ceterorum quoque nostrorum Fratrum lucubrationes tibi debentur, propterea
quod e specula susceptae Protectionis universo Ordini Praedicatorum faves et consulis;
sed etiam ampliori quadam capaciorique ratione. Quandoquidem in isto sublimi cardine
constitutus, exemplum praebes Christianis principibus imitandum, piae magnificentiae ,
religionis, integritatis , et in agendis rebus solertis ac diligentis industriae; quodque
temporibus nostris praeclarum Dei est munus , perpetuo castitatis tenore , pontificiique
iuris doctrina, sacrosancti CoIIegii venerandus es Pater, saeculique nostri decus haberis,
et lucerna super candelabrum collocata, quae luceat omnibus qui in domo sunt. Hinc
et totius Christianae religionis ordines, studiorumque cultores, patrem te ac censorem
habituri sunt, cuius in iudicio et benevolentia conquiescant.
Venio nunc ad meipsum , qui paterna caritate semper abs te dilectus , beneficiis
auctus, dignitatibusque ornatus, ingrati animi vitio iure damnandus sim, si alii quam
tibi hos quoque studiorum meorum fructus detulerim, cui minora etiam dedicavi; prae-
sertim cum tu me ad hanc cudendam expositionem adhortatus maxime fueris, vixque
dum bene absolutam, publicari non solum saepe petieris, verum etiam flagitaveris. Cape
igitur munus hoc nostrum benigna fronte , meaeque fidei atque observantiae erga te
pignus hoc monumentumque agnosce. In aevum vale.
-s^rj^^^-
PRIMA PARS
SUMMAE THEOLOGIAE
ANGELICI DOGTORIS
SANCTI THOMAE AQUINATIS
ORDINIS PRAEDICATORUM
CUM COMMENTARIIS
THOMAE DE VIO CAIETANI
BinSDEM ORDtmS
S. R. E. CARDINALIS
PROLOGUS
'uiA catholicae veritatis doctor non
}solum provectos debet instruere, sed
'ad eum pertinet etiam " incipientes
erudire *, secundum illud Aposloli
I ad Corinth. iii *: tanquam parvulis
in Christo, lac vobis potum dedi, non
propositum nostrae intentionis ^ in hoc
opere est, ea quae ad Ghristianam religionem
pertinent, eo modo tradere, secundum quod con-
gruit ad eruditionem incipientium.
Gonsideravimus namque huius doctrinae no-
vitios , in his quae a diversis conscripta sunt ,
plurimum impediri : partim quidem propter mul-
escam .
tiplicationem ' inutilium quaestionum, articulorum
et argumentorum ; partim etiam quia ea quae
sunt necessaria talibus ad sciendum, non tradun-
tur secundum ordinem disciplinae, sed secundum
quod requirebat librorum expositio, vel secundum
quod se praebebat occasio disputandi ; partim
quidem quia eorundem frequens * repetitio et
fastidium et confusionem generabat in animis
auditorum.
Haec igitur et alia huiusmodi evitare studentes,
tentabimus, cum confidentia divini auxilii, ea quae
ad sacram doctrinam pertinent, breviter ac dilu-
cide ' prosequi, secundum quod materia patietur.
a) pertinet etiam. - etiam pertinet ACDEFG.
p) nostrae intentionis. - nostrum B.
f) multiplicationem. - multiplicitatem G.
S) eorundem frequens. - frequens eorum ACDEG , frequens eorun-
dem F.
£) dilucide. - lucide EFab, diluciter D, dulciter pC, dulciter sive
dilucide A.
Commentaria Cardinalis Caietani
INTENTio divi Thomae in hoc Prooemio, manifestata et
ex parte offidi doctoris et ex parte novitiorum, adver-
sari videtur prima fronte intentioni meae, dum textus
novitiis constructus, a me doctorum subtilitatibus replen-
dus creditur. Verum si Auctoris rationes hic redditas dili-
gentius discusserimus , aberrasse meum propositum non
videbitur. Novitiis namque opus hoc convenire dicitur, non
ratione faciUtatis, aut superficialis aut epilogalis aut intro-
ductorii tractatus ; sed ratione sectarum superfluitatum ,
omissae repetitionis, et pulcherrimi ordinis ab ipso inventi ;
ut enim in processu apparet, omnes theologales difficul-
tates, et ex propriis , hic distincte tractantur. Et quoniam
quandoque minus perspicaces ac impares opus hoc sortitur
interpretes, multosque habuit impugnatores, et sectatores
niulto plures pareret si perspicuum fieret; necessarium fore
duxi profecturis in theologia exponere opus hoc ; et non
maiora, sed posteriora, et modernis minus nota apponere,
iuxta mei vires ingenii ; id omnes monens , ut dictorum
tantum rationes videant atque examinent, et sic acquiescant
vel refutent. Non enim tanti sum nec sic arrogans , ut
meam proponam auctoritatem : sed eatenus dico hic et ubi-
que, quatenus reddita ratio testatur. Propterea, ubi defe-
cero , correctori ut adiutori gratias ago. Verba quoque
erroris , falsitatis , deceptionis , ignorantiae , et aliorum
huiusmodi, non contra personas, sed contra opiniones, et
hoc etiam quatenus minus solidae sunt vel apparent, inter-
pretanda esse volo : quoniam personis nullo pacto , opi-
nionibus vero non nisi ut dissonant, adversari intendo.
QUAESTIO I, ARTICULUS I
QUAESTIO PRIMA
DE SACRA DOCTRINA, QUALIS SIT, ET AD QUAE SE EXTENDAT
IN DECEM ARTICULOS DIVISA
ET ut intentio nostra sub aliquibus certis limi-
tibus comprehendatur, necessarium est 'primo
investigare de ipsa sacra doctrina, qualis sit, et
ad quae se extendat.
Circa quae " quaerenda sunt decem,
Primo : de necessitate huius doctrinae.
Secundo : utrum sit scientia.
Tertio: utrum sit una vel plures.
Quarto: utrum sit speculativa vel practica.
Quinto : de comparatione eius ad alias scien-
tias.
Sexto : utrum sit sapientia.
Septimo : quid sit subiectum eius.
Octavo: utrum sit argumentativa.
Nono: utrum uti debeat metaphoricis vel sym-
bolicis locutionibus.
Decimo: utrum Scriptura Sacrahuius doctrinae^
sit secundum plures sensus exponenda.
Vers. 22.
ARTICULUS PRIMUS
UTRUM SIT NECESSARIUM, PRAETER PHILOSOPHICAS DISCIPLINAS,
ALIAM DOCTRINAM HABERI
ir II", qu, n, art. 3, 4; I Sent., Prol,, art. i; I Cont. Gent., cap. iv, v;
- , De Verit., qu. xiv, art. 10.
»D PRIMUM sic PROCEDITUR. Vidctur quod
non sit necessarium, praeter phiiosophi-
'cas "f disciplinas, aliam doctrinam haberi.
jAd ea enim quae supra rationem sunt,
homo non debet conari, secundum illud Eccli.
III * : altiora te ne quaesieris. Sed ea • quae ra-
tioni subduntur, sufficienter traduntur in philo-
sophicis disciplinis. Superfluum igitur videtur,
praeter philosophicas disciplinas, aliam doctrinam
haberi.
2. Praeterea, doctrina non potest esse nisi de
ente: nihil enim scitur nisi verum, quod cum
^ ente convertitur. Sed de omnibus entibus * tra-
ctatur in philosophicis disciplinis, et etiam de Deo:
' unde quaedam pars philosophiae ' dicitur theolo-
gia, sive scientia divina, ut patet per Philoso-
^comra. s^Th. phum in VI Metaphys. * Non fuit igitur neces-
ib.v, c. i,n. 7. sarium, praeter philosophicas disciplinas, aliam
'^ doctrinam ^ haberi.
vers. 16. S£D coNTRA EST quod dicitur II ad Tim. iii *:
omnis scriptura divinitus inspirata utilis est ad
docendum, ad arguendum, ad corripiendum , ad
erudiendum ad iustitiam. Scriptura autem divi-
nitus inspirata non pertinet ad philosophicas di-
sciplinas, quae sunt secundum rationem humanam
inventae. Utile igitur est, praeter philosophicas
1 disciplinas, esse aliam "^ scientiam divinitus inspi-
ratam.
Respondeo dicendum quod necessarium fuit ad
humanam salutem, esse doctrinam quandam se-
cundum revelationem divinam, praeter philoso-
phicas disciplinas, quae ratione humana investi-
gantur. Primo quidem, quia homo ordinatur ad
Deum sicut ad ® quendam finem qui comprehen-
sionem rationis excedit, secundum illud Isaiae
LXiv *: oculus non vidit Deus absque te , quae
praeparasti diligentibus te. Finem autem oportet
esse praecognitum hominibus, qui suas intentio-
nes et actiones ' debent ordinare in finem. Unde
necessarium fuit homini ad salutem, quod ei nota
fierent quaedam ' per revelationem divinam, quae
rationem humanam excedunt.
Ad ea etiam quae de Deo ratione humana
investigari possunt, necessarium fuit hominem
instrui revelatione divina. Quia veritas de Deo,
per rationem investigata , a paucis \ et per lon-
gum tempus, et cum admixfione multorum erro-
rum, homini proveniret : a cuius tamen veritatis
cognitione dependet tota hominis salus , quae
in Deo est. Ut igitur salus hominibus et conve-
nientius et certius proveniat, necessarium fuit ^"
quod de divinis per divinam revelafionem in-
struantur.
Necessarium igitur fuit, praeter ' philosophicas
dlsciplinas, quae per rationem investigantur, sa-
cram doctrinam per revelationem haberi.
o) Circa quae. - Circa quod FG.
P) huius doctrinae. - Om. B. - sit om. pB, post utrum ponunt ACE
FGpDa, ante exponenda sBD.
T) philosopliicas. - phVcas codices et edd. ab; infrn, G vulgo plene
ut P ; F semel phy'cas; plene physicas, physicis etc, nuljus nisi notatur.
5) entibus. - partibus entis C. - Pro tractatur, traditur et tracta-
tur A. - et om. ABCEFGa, etiam om. D.
6) philosophiae. - phi'ce B. - ut patet per Philosophum om. C.
C) aliam doctrinam. - aliquam scientiam B. ~ Pro haberi,fieri sive
(vel BFa) haberi codices et ed. a.
rj) aliam. - Om. E. - scientiam om. F.
a Deo ad BCDEFGpA et ed. a, a Deo
- et actiones om. E.
6) ad Deum sicut ad. -
ut ad sA.
i) intentiones et actiones.
x) quaedam. - Omittit A.
X) investigata, a paucis. - investigata paucis E, investigata est a
paucis sBD. - Pro homini proveniret, homini provenit BD, hominibus
proveniebat E.
(j.) Ut igitur ... fuit. - Necessarium est igitur, ut salus hominibus
et communius et certius proveniat B; ceteri pro convenientius legunt
communiits, et pro certius, securius; communius etiam edd. a b.
v) praeter. - etiam praeter ACDEFG.
Vers. 4.
QUAESTIO I, ARTICULUS I
?
Vcrs. 25.
D. 696, 1183.
' P
Ad primum ergo dicendum quod, licet ea quae
sunt altiora hominis cognitione, non sint ab ho-
mine per rationem inquirenda, sunt tamen, a Deo
revelata, suscipienda per fidem. Unde et * ibidem
subditur* : plurima supra sensum hominum osten-
sa sunt tibi. Et in huiusmodi " sacra doctrina con-
sistit.
Ad secundu.m dicendum quod diversa ratio co-
gnoscibilis " diversitatem scientiarum inducit *.
Eandem enim conclusionem demonstrat p astro-
logus et naturalis, puta quod terra est rotunda:
I
•Cap.vi.-Didot
lib. IV, cap. V,
n. I, 3.
*Cf. supra not.y.
■ Cap. I. - Did.
lib.V, cap.i, n.7.
' Cf. num. V sq.
* Cf. num. XI.
' Cap. VI. - Did.
lib. IV , cap. V ,
n. [.
sed astrologus per medium mathematicum, idest
a materia abstractum " ; naturalis autem per me-
dium circa materiam consideratum. Unde nihil
prohibet de eisdem rebus % de quibus philosophi-
cae disciplinae tractant secundum quod sunt co-
gnoscibilia lumine naturalis rationis , et aliam
scientiam tractare secundum quod cognoscuntur
lumine divinae revelationis *. Unde theologia
quae ad sacram doctrinam " pertinet, differt se-
cundum genus ab illa theologia quae pars philo-
sophiae ponitur *.
5) et. - Om. B. - Pro hominum, hominis ABCDE.
0) in huiusmodi. - ex his C , in his ceteri et a b.
T.) cognoscibilis. - rei cognoscibilis D.
p) demonstrat. - demonstrant ACDEFG.
AB.
a) idest a materia abstractum. - idest om. B.
t) rebus. - Om. C.
u) doctrinam. - scripturam A, om. G. - Pro philosophiae, ph'ice
Commentaria Cardinalis Caietani
IN titulo huius primi articuli, tres terminos nota. Primo
ly necessarium. Dupliciter enim sumitur V Metaphys.*:
simpliciter , et ad finem. Hic sumitur secundo modo. -
Secundo ly pltysicas * disciplinas. Dupliciter namque scien-
tia potest dici physica seu naturalis, quod idem est: obie-
ctive, et sic est una pars scientiae, distincta, VI Metaphys.*,
contra mathematicam et metaphysicam ; et effective, quia
secundum se nata est esse a principio naturali scientiarum,
idest lumine intellectus agentis. Et sic distinguitur physicum
contra supernaturale. Et hoc modo sumitur in proposito,
ubi physicae disciplinae appellantur omnes notitiae acqui-
sibiles lumine intellectus. - Tertio ly aliam doctrinam. Non
dicit scientiam, opinionem auifidem : quod bene notandum
esse, in dubitando apparebit *.
II. In corpore sunt duae conclusiones responsivae quae-
sito affirmative. Prima est : Necessarium est ad humanam
salutem, esse doctrinam per revelationem acceptam de mul-
tis quae humanam rationem excedunt. - Secunda est * : Ne-
cessarium est ad humanam salutem, esse doctrinam per
revelationem de his quae de Deo etiam naturali ratione
investigari possunt.
III. Antequam probentur conclusiones , ad evidentiam
distinctionis et sufficientiae conclusionum, nota duas distin-
ctiones. Prima est ex I Contra Gentiles, cap. iii. Duo sunt
genera cognoscibilium de Deo principaliter : quaedam de-
monstrabilia ; quaedam non nisi per revelationem cogno-
scibiha. Ista sunt Trinitas Personarum, beatitudo nobis pro-
missa, Incarnationis et Redemptionis mysteria: illa vero sunt,
Deum esse unum, immortalem, etc. Ratione revelabilium
tantum, posita est prima conclusio: ratione vero demon-
strabilium, posita est secunda. - Altera distinctio est ex
V Metaphjrs. * Necessarium ad fineni dupliciter : ad esse,
et ad bene esse. In prima conclusione sumitur necessariuni
primo modo : in secunda, secundo modo.
IV. His praehabitis, probatur prima conclusio ex littera.
Ordinatum ad Deum ut finem ignotum ratione naturali,
consequendum tamen propria intentione et actione, eget
supernaturali disciplina, qua finem cognoscat et operatio-
nes in illum dirigat : homo est huiusmodi : ergo. - Pro-
batur minor ex lxiv cap. Isaiae.
V. Circa hanc conclusionem dubium statim occurrit,
quid intelligatur hic nomiiie sacrae doctrinae seu disciplinae.
Aut enim intelligitur fides, aut theologia. Si fides, sequun-
tur duo inconvenientia. Primum est, quod idem bis quae-
reretur : nam in 11" IF^ , qu. 11, art. 3, quaeretur an credere
aliquid supernaturale sit necessarium ad salutem. Secun-
dum est , quod aequivoce sumitur sacra doctrina in hoc
et in sequentibus articulis: nam constat quod in eis non
sumitur pro lide. - Si theologia , sequeretur quod fides
absque theologia non sufficeret ad salutem hominis : quod
est falsum. Sequela patet: quia in littera dicitur quod illa
doctrina est necessaria ad salutem humanam. Falsitas vero
consequentis et ex se patet, et ex ratione in littera assi-
gnata convincitur: quia scilicet homo potest intentiones
et actiones suas per fidei cognitionem in finem supernatu-
ralem dirigere.
VI. Ad hoc dicendum est quod sacra doctrina neque
sumitur pro fide, ut distinguitur contra theologiam; neque
pro theologia , ut distinguitur contra fidem : sed sumitur
pro cognitione a Deo revelata, sive formaliter sive virtua-
liter, ut habet rationem disciplinae et doctrinae, abstrahendo
a ratione crediti et sciti. Cognitio enim qua egemus ad
salutem, prout a Deo docente in homine suscipitur, do-
ctrina est et disciplina, iuxta illud loan. vi*: Omnis qui au-
divit a Patre et didicit, venit ad me. Et de hac dicitur in
conclusione hac, quod est necessaria ad salutem. Et quo-
niam cognitio huiusmodi, ut disciplina est revelata, abstrahit
a ratione credendi et sciendi ; et a ratione revelati forma-
liter, idest in seipso, et virtualiter, idest in suis principiis:
ideo hoc in loco, ubi de doctrina revelata praeter physicas
disciplinas quaeritur, ad nullum horum licet determinate
descendere.
Et sic aliud formaliter quaeritur hic, et aliud quaeretur
inferius in II* 11*^ : quia hic de doctrina, ibi de credere.
Et univoce sumitur hic sacra doctrina et in sequenti arti-
culo. Nec sequitur quod theologia ut distinguitur contra
fidem, sit necessaria; sed quod theologia ut abstrahit a fide
et scientia, sit necessaria ad salutem; quod constat esse
verum, propter rationem in littera assignatam. Nec valet:
fides sufficit: ergo theologia non requiritur: tum quoniam
in fide clauditur theologia, ut hic sumitur, sicut animal in
homine; tum quoniam scientia haec, apud Augustinum XIV
de Trinitate *, non solum nutrit, defendit et roborat fidem,
sed gignit eandem. Et vere sic est ex parte credibilium.
Fides enim , licet sit a Deo infundente inclinationem ad
credendum, est tamen ex auditu per verbum Christi quoad
credibilia, ut ad Rom. x habetur, in littera * et a s.Thoma**.
Et sic theologia clauditur in fide, ut gignens eam. Et si in-
feratur : ergo quilibet fidelis adultus explicite credens etc.
est theologus: dicendum est quod non simpliciter; sed
particeps est theologiae secundum quid etc, scilicet secun-
dum principia etc.
VII. Circa hanc partem, est advertendum quod Scotus,
in I qu. Prologi Primi Sententiarum , nec a conclusione
nec a ratione discordat: sed a causa quare finis ille est nobis
naturaliter occultus. Nos enim dicimus quod ideo finis ille
est nobis naturaliter occultus, quia est supernaturalis finis
animae nostrae: et propterea, "quantumcumque perfecte
nota esset nobis natura nostrae animae quoad naturalia ,
nunquam cognosceretur sub ratione qua ordinatur in talem
finem ; quia extra naturalium latitudineni est tam finis quam
illa animae ratio. Ipse vero tenet illum finem esse naturalem
nostrae animae , quamvis supernaturaliter adipiscendum.
Et tamen esse naturaliter incognitum: quia anima nostra
non nobis naturaliter est nota, saltem pro statu isto, sub illa
propria et speciali ratione, qua ordinatur ad illum finem.
Vers. 45.
Cap. I.
8
QUAESTIO I, ARTICULUS II
VIII. Quod autem finis ille sit naturalis, probat triplici-
ter. Primo auctoritate Augustini (in libro de Praedestina-
. Cap. V. tione Sanctorum * ) : Proinde posse haberefidem, sicut posse
habere caritatem , naturae est hominum ; habere autem
gratiae est fidelium. - Secundo ex appetitu. Homo natu-
raliter appetit illum finem quem dicis supernaturalem : ergo
est ei naturalis. - Tertio ex ratione naturalitatis. Potentia,
comparata ad actum, aut est naturalis, aut violenta, aut
neutra; nec est ibi aliqua supernaturalitas : ergo intellectus,
seu anima, naturaliter ordinatur ad visionem Dei, seu frui-
tionem. Antecedens quoad partem affirmativam, declaratur:
quia potentia aut inclinatur ad talem actum, aut repugnat
tali actui , aut neutraliter se habet : si primo modo , est
naturalis ; si secundo , violenta ; si tertio , neutra. Quoad
partem vero negativam, declaratur, Differentia naturalitatis a
supernaturalitate attenditur penes comparationem potentiae
ad agens naturaliter vel supernaturaliter impressivum in
talem potentiam: igitur comparando potentiam ad actum,
nulla est supernaturalitas. Consequentia vero probatur ex eo
quod anima inclinatur in omnem suam, et praecipue sum-
mam perfectionem , qualis est actus fruitionis Dei, etc.
IX. Ad evidentiam huius difficultatis, scito quod apud
nos potentia aut est naturalis, aut violenta, aut obedien-
tialis: et hoc tam in comparatione ad actum quam ad agens :
nec aliqua est in rerum natura potentia neutra, omissis
• Opusc. Caiet. artificialibus, ut in quaestione de Potentia Neutra * iuxta
qu.^iiVenMfei! hunc articulum, dicetur. Vocatur autem potentia obedien-
tialis, aptitudo rei ad hoc ut in ea fiat quidquid faciendum
ordinaverit Deus. Et secundum talem potentiam, anima no-
stra dicitur in potentia ad beatitudinem poUicitam, et finem
supernaturalem, et alia huiusmodi.
• Cf. num. vm. X. Unde ad primum Scoti * dicitur, quod Augustinus
non dixit quod posse habere fidem sit naturale homini ,
sed quod sit naturae hominum. Aliud est enim potentiam
esse naturae, et aliud esse naturalem : primum enim si-
gnificat subiectum potentiae, secundum autem modum po-
tentiae. Et ideo primum est verum in proposito: secundum
vero falsum. Potentia siquidem illa obedientialis ad fidem
et caritatem, est in natura hominum, quia intellectiva est :
non autem in natura leonina, quoniam sibi repugnat. Et
hoc intendebat Augustinus. - Ad secundum, negatur ante-
cedens. - Ad tertium vero, negatur assumptum, et quoad
tertium membrum partis affirmativae, et quoad partem nega-
tivam. Supernaturalitas siquidem attenditur etiam confe-
rendo potentiam ad actum : quoniam sunt quidam actus
qui ex genere suo sunt simpliciter supernaturales, ut gratia,
cit^"u''ii'"''" glo^a. et alia huiusmodi, ut in alia quaestione * patebit.
• (if. niim'. II. XI. Secunda autem conclusio * probatur. Disciplina qua
•Cf. sup. not.fi.. communius *, citius et tutius pervenitur ab hominibus ad
cognitionem divinorum demonstrabilium, est homini neces-
saria : disciplina revelata est huiusmodi : ergo. - Omnia pa-
tent in littera ; et diffusius in I Contra Gent., cap. iv.
XII. In responsione ad secundum, adverte quod argu-
mentum erat hoc: Omne ens est scibile per physicas disci-
plinas ; ergo non restat aliquid scibile per doctrinam reve-
jatam ; et consequenter non est necessaria. - Consequentia
prima probatur: quia nihil scitur nisi verum, quod cum
ente convertitur. Antecedens vero patet VI Metaphys. *, \[^^' cap.'^"''
et inductive.
Ad hoc autem dupliciter responderi potest, secundum
quod antecedens dupliciter distingui potest. Primo sic.
Omne ens, secundum omnia quae sunt cognoscibilia; vel
non secundum omnia, sed abstrahibilia tantum a sensibili-
bus, est scibile per physicas disciplinas. In primo sensu
est falsum : in secundo verum. - Secundo sic. Omne ens
omni modo; vel non omni modo, sed inquantum illuce-
scere potest per lumen intellectus agentis, est scibile per
physicas disciplinas. In primo sensu est falsum : in secundo
verum. - Quamvis autem utramque responsionem argu-
mentum recipiat, placuit tamen Auctori secundam respon-
sionera adhibere , non primam explicite : tum ut ex pro-
priis huius articuli , lumine scilicet divinae revelationis ,
oppositas difficultates solveret; tum quia prima responsio
iam in corpore articuli, in prima conclusione, habebatur.
XIII. Veruntamen Scotus, in Primo, qu. i Prologi, in
solutione secundi argumenti pro philosophis, hanc respon-
sionem reprehendit: eo quod secundum eam non salvatur
necessitas theologiae, quam argumentum infringere inten-
debat. - Probat autem hoc sic. Ex hac responsione nihil
aliud habetur nisi eadem per theologiam et alias scientias
cognosci , quamvis alio modo ; sicut per astrologiam et
physicam scitur quod terra est rotunda. Ergo non salvatur
necessitas , sed distinctio theologiae ab aliis. Tenet conse-
quentia, ex proportionalitate a te assignata : quoniam ex
quo illa conclusio terra est rotunda, est scita per alteram
scientiarum, reliqua non est necessaria respectu illius, quoad
sciendam conclusionem, quamvis sit distincta.
XIV. Ad hoc respondetur, quod diversitatem modi sciendi
diversitas obiecti formaliter sumpti , seu rationis formalis
obiecti, comitatur (compatiendo tamen quandoque identi-
tatem aliquo modo alicuius conclusionis), si adaequata est
ratio modo. Aut saltem comitatur diversitas multarum ve-
ritatum scibilium, si inadaequata est, ut inferius art. 3 * ' '" Comment.
patet. Unde eaedem res , sub diversis rationibus cogno-
scendi acceptae, diversitatem cognoscibilium inducunt. Et
propterea, dicendo quod est diversa ratio cognoscibilis,
iniplicite insinuavit alietatem quoque cognoscibilium, quam
iam in prima conclusione expresserat. Et propter hoc ne-
gatur antecedens : quoniam ex hac responsione , quamvis
explicite non habeatur nisi diversitas modi cognoscendi ,
implicite tamen habetur etiam diversitas cognoscibilium.
Ad exemplum autem de astrologia, licet dici posset quod
exemplorum non requiritur assirailatio in oranibus, tamen,
exemplum sequendo, dicitur quod, sicut astrologia alio
lumine quam physica in aliquam conclusionem coincidit ,
et non in omnes; sic theologia, alio lumine, et easdem ve-
ritates quas aliae scientiae, et alias veritates de eisdem rebus
considerat. Et sic, quemadmodum astrologia, quamvis co-
incidat quoad materiam in aliquam conclusionem physicam,
quia tamen alio lumine , et consequenter alias veritates
considerat, est non solum diversa, sed necessaria scientia:
sic et theologia est ab aliis diversa, et necessaria.
ARTICULUS SECUNDUS
UTRUM SACRA DOCTRINA SIT SCIENTIA
II' II", qu. I, art. v, ad 2 ; I Sent., Prol., art. 3, qu" 2 ; De Verit., qu. xiv, art. g, ad 3 ; in Boet. de Trin., qu. n, art. 2.
»D SECUNDUM sic PROCEDiTUR. Vidctur quod
isacra doctrina non sit scientia. Omnis
enim scientia procedit ex principiis per
^se notis ". Sed sacra doctrina procedit
ex articulis fidei, qui non sunt per se noti, cum
non ab omnibus concedantur : tion enim omnium
est fides, ut dicitur II Thessalon. iii *. Non igitur •ver..3.
sacra doctrina est scientia.
2. Praeterea, scientia non est singularium.
Sed sacra doctrina ^ tractat de singularibus, puta P
de gestis Abrahae, Isaac et lacob, et similibus.
Ergo sacra doctrina non est scientia.
«) principiis per se itotis.
p) doctrina. - scientia B.
aliquibus principiis quae sunt per se notum E.
Idem mox om. et similibus.
Idem statim pro sacra doctrina, theologia.
QUAESTIO I, ARTICULUS II
• Cap. I.
Sed contra est quod ■' Augustinus dicit, XIV de
Trinitate * : Huic scientiae attribuitur illud tan-
tummodo quo fides saluberrima gignitur, nutritur,
defenditur, roboratur. Hoc autem ad nuUam scien-
tiam pertinet nisi ad sacram doctrinam. Ergo
sacra doctrina est scientia.
Respondeo dicendum sacram doctrinam esse
scientiam. Sed sciendurn est quod duplex est scien-
tiarum genus. Quaedam enim sunt, quae pro-
cedunt ex principiis notis lumine naturali * intel-
lectus, sicut arithmetica, geometria, et huiusmodi.
Quaedam vero sunt, quae procedunt ex principiis
notis ' lumine superioris scientiae: sicut perspe-
ctiva procedit ex principiis notificatis per geome-
triam, et musica ex principiis per arithmeticam
notis. Et hoc modo sacra doctrina est scientia:
quia ^ procedit ex principiis notis lumine superioris
scientiae, quae scilicet est scientia Dei et beato-
rum. Unde sicut musica credit principla tradita
sibi ab arithmetico, ita doctrina sacra credit prin^
cipia revelata sibi ^ a Deo.
Ad primum ergo dicendum quod principia cuius-
iibet scientiae vel sunt nota per se, vel reducun-
tur ad notitiam " superioris scientiae. Et talia sunt
principia sacrae doctrinae, ut dictum est *.
Ad secundum dicendum quod singularia tradun-
tur in sacra doctrina, non quia de eis principa-
liter tractetur: sed introducuntur tum in exemplum
vitae, sicut in scientiis moralibus; tum etiam ' ad
declarandum auctoritatem virorum per quos ad
nos revelatio divina processit, super quam fun-
datur sacra scriptura seu doctrina *.
In corpore.
D. 1153.
f ) est quod - Omittunt codices et ab. - Pro attribuitur, tribuitur
CDEFG.
3) naturali. - naturalis BC. - Pro et huiusmodi, etc. D.
£) nqtis. - notificatis notis B, sed primum expungitur. - Idem post
arithmeticam, notificatis.
!^) quia. - quae B. - scientia ante Dei om. codices et ab.
T)) sibi. - Om. codices.
6) ad notitiam. - in notitiam codices.
t) etiam. - Om. codices et ab. - Item pro super, supra. - In fine,
doctrina seu scriptura A.
Commentaria Cardinalis Caietani
* Cap. VI, n. I.
\
• Cf. co(nment
num. VI.
Cap. I, n. I.
Cf. num. IV.
' Cf. num. V.
IN titulo huius secundi articuli , nota duos terminos :
primo ly scientia; secundo ly sacra doctrina. Scientia
enim sumitur hic proprie, ut est intellectualis virtus (VI
Ethic.*), et habitus conclusionum per demonstrationem
acquisibihs ex principiis. Et quoniam talia sunt subiecta
qualia permittuntur a praedicatis, consequens est quod ly
sacra doctrina sumatur hic pro doctrina revelata ut est con-
clusionum. Neque enim sumitur pro tota (quoniam stultum
videtur quaerere an tota cognitio, daudens in se principia
et conclusiones, sit scientia, cum constet principiorum non
esse scientiam): sed pro ipsa absolute, ut in primo articulo*,
adiuncto respectu ad conclusiones. Ita quod sensus quae-
stionis est: An sacra doctrina, quam probavimus necessa-
riam, quoad conclusiones suas habeat rationem scientiae ;
an non, sed opinionis, etc. Et sic idem omnino est subie-
ctum quaestionis et conclusionis responsivae: et quaestio-
nes aequantur vere scitis, iuxta doctrinam II Poster. *
II. In corpore, proposita conclusione responsiva, tria
facit : primo ponitur unica distinctio ; secundo modificatur
conclusio responsiva *; tertio deducitur corollarium **.
Distinctio est : Scientia duplex, subalternans et subalter-
Cap. XIII, n. 13. nata, ex I Poster.* Differentia inter has est, quod subalternans
procedit ex propositionibus per se notis : subalternata vero ex
principiis notis, non per se, sed lumine superioris scientiae:
ut patet in arithmetica et musica, geometria et perspectiva.
III. Circa hanc distinctionem ac differentiam, vide quod
ex propria ratione scientiae absolute nascitur haec differentia
assignata in littera: et propterea tanquam prima et essen-
tialis differentia inter subalternantem et subalternatam sus-
cipienda est : et ex his oportet omnes difficultates solvi ,
si doctrina vera est. Scito igitur quod de ratione scientiae
absolute, ut distinguitur contra alios habitus seu virtutes
inteilectuales, est habere conclusiones visibiles in alio, idest
in principiis : quoniam omnis scientia ex principiis oritur
necessario. Et ex hoc sequitur quod nec scientia subalter-
nans, nec subalternata, habet evidentiam conclusionum in
seipsis; sed adiuta habitu principiorum. Verum in hoc diffe-
runt, quod subalternantis conclusiones visibiles sunt ex et
in principiis immediate , idest absque alio medio habitu :
subalternatae vero condusiones visibiles sunt ex et in princi-
piis per se notis mediate, mediante scilicet habitu scientifico
subalternante. Et haec est essentialis et per se differentia
inter subalternantem et subalternatam scientiam. Ceterae
autem conditiones sunt consequentes ; aut sunt talis sub-
alternae, non subalternae ut sic: puta quod una dicat quia,
et altera propter quid; aut quod obiectum addat differen-
■ Slmmae Theol. D. Thomae T. I.
tiam accidentalem extraneam. Haec namque est conditio
subalternationis quoad obiectum : illa vero subalternationis
quoad principia, gratia materiae, ut infra patebit.
Essentiale ergo omni scientiae proprie dictae, idest dis-
cursivae , est habere conclusiones visibiles, non in et ex
se, sed in et ex alio. Et ex his deducuntur quinque. Primo
quod omnis scientia est scientia ex sua continuatione ad
habitum superiorem. Quoniam nonnisi ex illa continuatione
evidentiam habet conclusionum; et ut dicitur I Poster. *,
non sciet non habens demonstrationem demonstrabilium.
Demonstratio enim est quae continuat; non curando modo
actu vel potentia. - Secundo quod scientia subalternata est
scientia ex continuatione, seu continuabilitate, ad scientiam
superiorem, eadem ratione. - Tertio quod per se habitus
principiorum proximorum subalternatae est habitus scien-
tificus subalternans. - Quarto quod scientia subalternans et
subalternata non necessario opponuntur ex parte obiecti,
nec ex parte subiecti, sed potius ex parte conditionum
medii: quia scilicet medium in subalternante immediate
iungitur principiis per se notis, subalternatae vero mediate,
mediante scilicet habitu alterius speciei. - Qiiinto quod sub-
alternata et subalternans sunt compossibiles in eodem sub-
iecto : quia non opponuntur ex parte subiecti. - Et ex his
deducitur sextum, quod principia proxima subalternatae
possunt dupUci habitu cognosci, scilicet scientia superiori,
et fide; ut in littera expresse dicitur, dum in corollario
ponitur fides de principiis, et in distinctione ponitur lumen
superioris scientiae de eisdem. Sed scientia superior est
eorum habitus per se, quia ex essentiali comparatione, ex
qua habet subalternata quod sit scientia: fides vero est
eorum habitus per accidens, quia ratione subiecti in quo
est, puta perspectivi non geometrae.
Est autem unum hic advertendum , quod in prima et
essentiaH conditione subalternatae scientiae concurrunt duo.
Primum est inevidentia in se, cum evidentia ex et in alio :
secundum est mediatio principiorum proximorum, quae
est causa iUius inevidentiae in se. Sed primum horum est
formale, et consequenter omnino semper requisitum : se-
cundum autem est materiale. Si enim posset salvari illa
inevidentia cum visibilitate in alio, absque mediatione, nihil
minus subalternaretur illi : quia, ut iam patet ex dictis, pe-
nes illum modum evidentiae est essentialis et per se diffe-
rentia inter subalternantem et subalternatam. Et hinc se-
quitur quod non oportet principia subalternata ex formali
ratione subalternationis hahere propter quid: sed sat est esse
illo modo propositiones inevidentes et visibiles. .
lO
QUAESTIO I, ARTICULUS II
Cf. num. II.
Cf. ibid.
* Prol. Sent.
qu. I.
* Cap. II.
*' Cap. VI.
• Cf.num.pracc.
et IV.
*■ Cf. num. xni.
• Cf. Capreolum'
ubi supra.
♦Cf. num.praec.
• Cf. Capreolum
ubi supra.
IV. Conclusio modificata * est : Sacra doctrina est scien-
tia, subalternata scientiae Dei et beatorum. - Probatur. Ha-
bitus acquisitus ex principiis notis luraine scientiae Dei et
beatorum, est scientia subalternata illi: sacra doctrina est
huiusmodi: ergo.
V. CoroUarium * est: Sacra doctrina credit principia re-
velata sibi a Deo. - Probatur ex conditione subalterni arti-
ficis: musica credit principia tradita sibi ab arithmetico :
ergo, etc.
VI. Circa hunc articulum, adverte conclusionem respon-
sivam habere duas partes: scilicet et quod theologia est
scientia ; et quod est subalternata scientiae Dei. Contra
quidem primam partem multipliciter arguitur a Durando,
Aureolo et Gregorio de Arimino, ut habes hic a Capreolo*,
ex conditionibus ipsius scire et demonstrationis assignatis
I Poster.* et VI Ethic.** - Ex parte obiecti. Quia scientia est
de necessariis : ista est de contingentibus, puta Incarnatione,
praedestinatione , glorificatione , etc. - Ex parte principio-
rum. Tum quia scientia est ex per se notis : tum quia ha-
bitus principiorum scientiae est superior habitu conclusio-
nis. - Ex parte certitudinis. Tum quia sciens scit se scire :
tum quia scientia est virtus intellectualis. Et si dicatur quod
theologus scit se scire ex suppositione , scilicet si articuli
fidei sunt veri: ergo, inquit Aureolus, ista est scientia con-
sequentiarum, et non consequentium; et necessitatis con-
sequentiae, et non consequentis ; et, breviter, illationum,
non rerum. - Ex parte modi. Sacra doctrina, inquit Scotus,
in III Sent., dist. xxiv, qu. unica, non est tradita per discur-
sum syllogisticum; sed omnibus aeque assentimus, ita quod
non uni propter aliud: ergo. Antecedens manifestatur. Quia
licet arguatur I ad Corinth. cap. xv , et a doctoribus, nulla
tamen maior certitudo est probatae quam probantis , aut
probatae et non probatae sed simpliciter propositae: quod
in scientia non contingit. - Ex parte demum subiecti. Fides
et scientia, apud te, non stant simul, inquit Scotus ibidem,
et qu. iii Prologi Primi: ergo.
VII. Contra secundam autem partem, seu minorem al-
latae rationis *, multipliciter arguitur **, impugnando duo:
primo diversitatem theologiae nostrae a theologia Dei et
beatorum; secundo , quod distinctio illa quae est inter
eas, qualiscumque sit, non est distinctio cura requisitis con-
ditionibus ad subalternantem et subaltematam.
Scotus igitur, in I Sent., qu. iii Prologi, dupliciter invehit
contra primum. Scientia Dei non potest esse nisi una
formaliter: igitur nulla est subalternata. Antecedens patet:
quia deitas non est nisi una ratio formalis. - Praeterea ,
de eisdem veritatibus primo impossibile est esse subalter-
nantem et subalternatam, quia ubi illa desinit, haec incipit :
istae sunt de eisdem: ergo. -Haec duo motiva siraul ab
Aureolo innuuntur * sub alia forma, sic. Subiectum subal-
ternatae addit ad subiectum subalternantis : sed subiectum
theologiae nostrae non addit: ergo.
Contra secundum autem, Scotus ibidem, et in III ubi
supra *, dupliciter arguit. Scientia subalternata dependet
a subalternante ut a causa : ista non dependet sic a scientia
beatorum: ergo. Probatur minor. Causa scientiae non est
nisi obiectum , potentia, subiectum , vel lumen : quorum
nullum est scientia illorura. - Praeterea , subalternata et
subalternans sunt corapossibiles in eodem subiecto: istae
non sunt compossibiles : ergo. Probatur minor. Quia se-
queretur quod idem esset simul comprehensor et viator.
Demum contra idem arguit Durandus*. Subalternans dicit
propter quid, et subalternata quia : istae non sic se habent :
ergo. Probatur rainor. Quia theologalia non habent propter
quid: et si habent, idera diciraus nos et beati; puta propter
quid Christus est incarnatus, scilicet propter humanam sa-
lutem, etc.
VIII. Ad evidentiam huius difficultatis, scito duo. Pri-
mum est, quod theologia nostra potest dupliciter consi-
derari: uno modo secundum se; alio raodo ut in nobis
viatoribus. Si consideretur secundura se, sic procul dubio est
scientia subalternata scientiae beatae quoad evidentiara ,
cum ex eius continuabilitate scientiae rationem induat, dura
procedit ex principiis secundum se notis lumine beato. Et
contra hoc paucae aut nullae rationes railitant: quoniam
III Senl.,
xxxiii, qu.i,
qu" 4.
Num. III.
primae rationes infringunt theologiam nostram in nobis
non esse scientiara ; secundae vero non esse subalternatara
totaliter, non quoad aliquid. - Si autera consideretur ut in
nobis viatoribus, sic difficultates motae emergunt. Et pu-
tatur quod etiam apud sanctum Thomam, sic accepta non
sit scientia nisi aequivoce, ut alibi*ipse dicere videtur: nec
sit subalternata nisi secundum quid , scilicet quoad evi-
dentiara. Et si haec considerentur, facilis esset quaestionis
solutio.
IX. Verura raihi videtur aliter esse interpretandura san-
ctum Thomam, quoad secundum praecipue punctura *. Nam ' cf. num. seq.
quoad primum punctum, scilicet quod theologia nostra ,
ut in nobis viatoribus, non sit aut sit scientia, utraque
pars potest, sane intellecta, dici : et quod non est scientia
(scilicet non habet scientiae rationem perfectara, quia non
vere scit, qui non potest resolvere in principia evidentia : et
hoc intendit ubicumque hoc innuit) ; et quod est scientia
imperfecta, ratione status praesentis; scientia enim imper-
fecta non est extra latitudinem scientiae. Et hoc affirmavit
hic littera. Et ne daretur occasio male intelligendi, cum
fuisset tantum quaesitum utrum esset scientia, responsum
est affirmative cum adversativa subiuncta ; ut completa re-
sponsio esset cum conditione specificante, et non absolute.
Non enim probavit quod est scientia, sed quod est scientia
subalternata ; ut ex qualitate adiuncta intelligeres imperfe-
ctionem quara in statu hoc habet.
X. Quoad secundum vero punctum, de subalternatione,
videtur raihi quod de subalternatione simpliciter intendat
littera. Tum quoniam de tali distinxerat ante conclusionem :
tura quia, ut patet ex dictis *, subalternatio quoad eviden-
tiam oritur ex ratione scientiae. Et propterea tenendum
arbitror quod theologia nostra, secundum se, est vere scien-
tia sirapliciter subalterna: ut in nobis vero viatoribus, est
scientia iraperfecte, sed simpliciter subalterna.
Tu autem, novitie, cum disputas, cave ne fallaris, pro
eadera accipiens theologiam secundum se , et theologiam
nostram secundum se. Haec enira valde differunt. Quoniam
theologia secundum se est scientia quam nata est parere
deitas secundum se : et haec est theologia quam Deus de
seipso habet. Sed theologia nostra distinguitur, si ly nostra
deraonstret huraanam naturam simpliciter, in theologiam
beatorum et viatorura. Non oportet autem distingui, si ly
nostra demonstret viatores: et sic accipitur in proposito.
Haec tamen potest accipi secundum se, et ut in nobis via-
toribus. Habes autem distinctionem hanc ultiraam ex lit-
tera, dum in corollario manifeste loquitur de theologia
nostra ut in nobis viatoribus, quorum est credere principia ;
et in conclusione responsiva locutus est de eadem secun-
dum se : convenit siquidem ei secundum se, oriri ex princi-
piis notis secundum se luraine superioris scientiae, etc.
XI. Secundum * est quod, quia orania nostra, translata
in Deum, seclusis iraperfectionibus transferri intclliguntur,
consequens est et quod scientia ratione cvidentiae et cer-
titudinis, non quoad discursus iraperfectionem ; et quod
subalternare , non quoad discursu demonstrativo probare
principia subalternatae, sed quoad evidentiam illorura, et
causalitatera notitiae eorura in aliis, transferatur in Dei
scientiara. Ac per hoc, non oportet ex subalternatione quod
principia theologiae nostrae sint conclusiones theologiae
beatorum: sed sat est quod sint propositiones evidentes
theologiae beatorum. Sicut si geometria absque discursu
esset, haberet quam nunc habet evidentiam de principiis
perspectivae , sed non eodera modo : et nihil minus sub-
alternans esset. Quia igitur conclusiones theologales proce-
dunt ex articulis fidei ut principiis non in se evidentibus,
sed in scientia Dei ct beatorum, consequens est quod habet
essentialera conditionera constitutivam scientiae subalterna-
tae*; et quod est scientia ex continuatione ad scientiam Dei
et beatorura ; et quod habitus per se principiorum eius
est scientia divina, habitus vero per accidens eorura est
fides ; et quod non opponitur scientiae beatae ex parte
obiecti nec subiecti, sed secundura evidentiam et ineviden-
tiara negative ; et quod sunt compossibiles in eodera subie-
cto simul. Nec est idem iudicium de scientia subalternata
et fide. Quoniam lumen divinum absolute est per se ratio
Cf. num. VIII.
Cf. num. III.
QUAESTIO I, ARTICULUS III
11
Ibidem.
* Epist. L
ciii), ad
num.
• Nura. VI
" Arl. 13.
' Cap. I.
III |al.
Pauli-
f
I
formalis huius notitiae, inquantum scientifica est: lumen
autem divinum obumbratum est per se ratio assensus fidei,
quae per accidens est, ut dictum est *, habitus principiorum
horum. Et ideo habitus principiorum non remanebit in
patria : scientia autem acquisita ex eis remanebit, iuxta illud
Hieronymi *: Discamus in terris etc.
XII. Unde ad rationes in oppositum contra primam par-
tem inductas *, singillatim, propter novitios, respondendo
dicitur.
Et ad primum dicitur, quod Incarnatio, et alia huius-
modi secundum se contingentia, ut subsunt huic scientiae,
sunt necessaria; quemadmodum ut scita a Deo sunt ne-
cessaria, ut in quaestionc xiv * patebit.
Ad secundum vero, iam patet quod ista scientia est ex
per se notis , idest evidentibus, mediate : et hoc sufficit ,
iuxta illud I Topic. * : demonstratio est ex per se notis, vel
ex his quae per illa fidem sumpserunt. - Habitus quoque
per se principiorum huius scientiae est altior ipsa ; quidquid
sit de habitu per accidens, idest fide; quae dici potest altior
scientia quoad adhaesionem , licet non quoad evidentiam.
Ad tertium autem dicitur, quod theologus scit se scire,
non conditionaliter , sed subalterne : hoc auteni non est
scire illationes tantum, sed illata ex principiis evidentibus
in superiori scientia. Nec pJus potest inferri ex tali ineviden-
tia, nisi quod tale scire non est perfectum, nisi continue-
tur cum superiori scientia : quod non solum concedimus,
sed docemus. - Et similiter dicimus quod scientia subalterna,
usquequo non continuatur subalternanti, non est virtus
intellectualis , sed inchoatio virtutis intellectualis : et ideo
spectat ad eandem virtutis speciem, scilicet scientiam.
Ad quartum, quod est Scoti, negatur antecedens. Quo-
niam in Sacra Scriptura traduntur demonstrationes virtua-
liter; et generatur alius habitus a fide, ex deductione con-
dusionum ex articulis fidei. Nec est verum quod omnibus
assentiamus aeque, seu eodem modo. Quoniam articulis
assentimus non propter aliud: conclusionibus autem, de
quibus solis est haec scientia, assentimus propter articulos.
Et cum dicitur quod aeque assentimus probatis et simpli-
citer propositis, respondetur: Si omnia simpliciter credenda
proponerentur, theologia nostra in se quidem esset scien-
tia, quia conclusiones suae secundum se natae sunt deduci
ex articulis fidei ; «ed quoad nos non esset scientia , sed
fides; et non solum aeque, sed eodem modo assentiremus
omnibus. Verum quia de facto articuli proponuntur nobis
simpliciter credendi, cetera autem ut ex articulis deducenda,
ideo non eodem modo assentimus principiis et conclusio-
nibus. Nec aeque assentimus conclusionibus probatis et non
probatis: propter quod circa non probatas tanta opinionum
diversitas in sacra doctrina toleratur. Et propterea est scien-
tia non solum in se, sed quoad nos; imperfecta tamen.
Ad iiltimum autem, iam patet quod non ponimus fidem
et scientiam de eodem simul : quia fides est de articulis ,
scientia autem de conclusionibus.
XIII. Ad argumenta vero contra secundam partem *, re- * cf. num. vn.
spondendo dicitur quod scientia de Deo adaequata non
potest esse nisi una : inadaequata vero potest multiplicari.
Talis autem est theologia. - Vel dicatur, et melius, quamvis
in idem redeat , quod antecedens est simpliciter falsum.
Quoniam ad unitatem scientiae requiritur et unitas ratio-
nis formalis obiecti ut res , et unitas rationis formalis
obiecti ut obiectum , ut in sequenti patebit articulo *. In ' Cf. comment,
proposito autem , quamvis deitas sit una ratio tormaiis
obiecti utriusque theologiae ut res est, alia tamen et alia
est ratio formalis eiusdem obiecti ut obiectum est, in utra-
que theologia. Quoniam Deus ut clare visus obiicitur
beatis : Deus autem ut revelatus , abstrahendo a claritate
et obumbratione , obiicitur theologiae nostrae absolute
sumptae.
Ad secundum dicitur, quod theologia nostra et beato-
rum non sunt de eisdem veritatibus: prout manifeste patet
de veritatibus articulorum fidei , de quibus est theologia
beatorum, non nostra.
Et per haec patet responsio ad formam argumenti Au-
reoli. Concedi siquidem potest quod subiectum theologiae
nostrae addit aliquo modo ad subiectum theologiae bea-
torum, accipiendo subiectum nostrae theologiae pro toto
aggregato ex subiecto ut re et ut obiecto : sic enim subie-
ctum est Deus revelatus; revelationem autem constat ad-
dere differentiam accidentalem. At si pertinaciter ex parte
obiecti ut res est, additionem talem quis exigat in subiecto
subalternatae , negatur assumptum universaliter ; licet in
quibusdam verificetur. Nec oppositum dicitur I Poster. * : " Cap. vn
sed docetur ibidem quod una scientia non descendit in
aliam, nisi subiectum sit sub subiecto simpliciter vel sic ;
quod concedimus, dum dicimus scientiam beatorum de-
scendere in nostram , quia formale subiectum ut res est
omnino idem utrobique, et ut obiectum huius, est sub
obiecto illius.
Ad reliqua vero obiecta contra secundum purtctum,
dicitur quod ista scientia dependet a theologia beatorum s
ut a lumine : et quod sunt compossibiles simul in eodem.
Nec sequitur quod idem sit simul viator et comprehensor :
sed sit simul comprehensor , et habens scientiam quam
acquisivit in via , alio modo , non solum propter exclu-
sionem discursus, sed propter perfectionem quam ex con-
tinuatione ad scientiam beatorum sortitur.
Ad ultimum Durandi, negatur theologales conclusiones
non habere propter quid, quidquid sit de principiis. Et si
idem propter quid nos et beati dicamus, non tamen eodem
modo : quia illi evidenter , nos autem absque evidentia.
At si principia dicatur oportere habere propter quid , re-
sponsum est * quod sufficit quod non sint evidentia in sub- ' Num. m.
alternata, sed in subalternante. Et hoc loquendo de propter
quid proprie : nulla namque est propositio pure theologalis,
quae non habeat aliquo modo propter quid.
Et sic patet responsio ad omnia obiecta.
n. 4.
ARTICULUS TERTIUS
UTRUM SACRA DOCTRINA SIT UNA SCIENTIA
'Cap. xxvii, n.i.
• S. Th.lect.xLi.
iD TERTiUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
sacra doctrina * non sit una scientia.
'Quia secundum Philosophum in I Po-
\ster. *, una scietitia est quae est ^ unius
generis subiecti. Creator autem et creatura, de qui-
bus in sacra doctrina tractatur, non continentur
sub uno genere subiecti. Ergo sacra doctrina non
est una scientia.
Infra art. 4; I Sent., Prol., art. 2, 4.
2. Praeterea
in sacra doctrina tractatur de
angelis , de creaturis corporalibus , de moribus
hominum. Huiusmodi autem ad diversas scientias
philosophicas '' pertinent. Igitur sacra doctrina non
est una scientia.
Sed contra est quod Sacra Scriptura ° de ea lo-
quitur sicut de una scientia: dicitur enim Sap. x *:
dedit illi scientiam sanctoriim.
\'ers. 10.
a) doctrina. - scriptura D.
P) esf.-Om.PE.-Pro seq. doctrina, scripturaE, scriptura doctrina
A, scriptura seu doctrina B. - Pro doctrina in fine argumenti, scriptura A.
y) philosophicas. - phisicas F. - Pro Igitur sacra, Sacra igitur
codices ; pro doctrina, scriptura D.
3) Scriptura. - doctrina D. - de ea ora. B.
I 2
QUAESTIO I, ARTICULUS III
Respondeo dicendum sacram doctrinam unam
scientiam esse. Est enim unitas potentiae et ha-
^ bitus consideranda ' secundum obiectum, non qui-
dem materialiter , sed secundum rationem for-
malem obiecti : puta homo, asinus et lapis con-
veniunt in una formali ratione colorati , quod
^ est obiectum visus. Quia igitur sacra scriptura ^
considerat aliqua secundum quod sunt divinitus
Art. I, ad 2. revelata, secundum quod dictum est *, omnia
quaecumque sunt divinitus revelabilia, commu-
1 nicant in una "^ ratione formali obiecti huius scien-
D- "54. tiae *. Et ideo comprehenduntur sub sacra doctrina
sicut sub scientia una.
Ad primum ergo dicendum quod sacra doctrina
non determinat de Deo et de creaturis ex aequo :
sed de Deo principaliter, et de creaturis secun-
dum quod referuntur ad Deum , ut ad princi-
pium vel finem. Unde unitas scientiae non im-
peditur.
Ad secundum dicendum quod nihil prohibet * in-
feriores potentias vel habitus diversificari circa
illas materias, quae communiter cadunt sub una
potentia vel habitu superiori: quia superior po-
tentia vel habitus respicit obiectum sub univer-
saliori ratione formali '. Sicut obiectum sensus
communis est sensibile, quod comprehendit sub
se visibile et audibile: unde sensus communis,
curn sit una potentia, extendit se ad omnia obiecta
quinque sensuum. Et similiter ea quae in diversis
scientiis philosophicis " tractantur, potest sacra do-
ctrina, una existens, considerare sub una ratione,
inquantum scilicet sunt divinitus revelabilia: ut
sic sacra doctrina sit '■ velut quaedam impressio
divinae scientiae, quae est una et simplex omnium.
e) £5/ enim ... consideranda. ~ Est enim unitas scicntiae sic con-
sideranda, sicut unitas potentiae et habitus consideratur, scilicetBGsD;
Est enim unitas potentiae et habitus sic (vel sit) consideranda ACFpD;
Cum enim unitas potentiae et habitus sit consideranda E.
Z) scriptura. - doctrina codices. - secundum quod dictum ... re-
velabilia om. C.
r,) una. ~ unica G. - Pro seq. doctrina, scriptura A.
0) prohibet. - impedit B. - Pro illas, aliquas codices, alias ed. a.
i) universaliori ratione formali. - universali ratione formaliter pA;
universali legit etiam G.
x) philosophicis. - phisicis F. - Infra scilicet om. A.
X) ut ... sit. - et ... fit ADE, et ... sit BpC.
Commentaria Cardinalis Caietani
IN titulo nota duos terminos, scilicet subiectum et prae-
dicatum : ly enim sacra doctrina sumitur pro tota scien-
tia theologica; ly una supponit pro unitate specifica spe-
ciei specialissimae. Et adverte caute quod hic non quae-
ritur utrum sit una simplex qualitas , sed utrum sit una
scientia secundum speciem; quidquid sit de modo unitatis
ipsius scientiae in communi , an scilicet sit una unitate
simplicitatis, an unitate ordinis, etc. Nihil enim refert ad
propositum quid quisque sentiat. Sat est hic discutere an
theologia sit scientia una secundum speciem specialissi-
mam; an non, sed sit divisibilis in multas species; et, ut
mathematica dividitur in geometriam, arithmeticam etc. , ita
haec dividatur in scientias plures, puta de Deo, de Chri-
sto, de moribus.
II. In corpore est una conclusio, responsiva quaesito
affirmative: Sacra doctrina est scientia una. - Probatur. Uni-
tas potentiae et habitus est secundum unitatem rationis
formalis obiecti: ergo sacra doctrina est scientia una.
Antecedens declaratur in potentia visiva et ratione formali
sui obiecti.- Consequentia vero probatur. Omnia considerata
in sacra doctrina, communicant in una ratione formali obiecti
huius scientiae, scilicet lumine divinae revelationis : ergo.
III. Ad evidentiam huius rationis , nota duplicem esse
rationem formalem obiecti in scientia : alteram obiecti ut
res , alteram obiecti ut obiectum ; vel alteram ut quae ,
alteram ut sub qua. Ratio formalis obiecti ut res, seu quae,
est ratio rei obiectae quae primo terminat actum illius ha-
bitus , et ex qua fluunt passiones illius subiecti , et quae
est medium in prima demonstratione ; ut entitas in me-
taphysica, quantitas in mathematica, et mobilitas in natu-
rali. Ratio autem formalis obiecti ut obiectum , vel sub
qua, est immaterialitas talis, seu talis modus abstrahendi
et definiendi : puta sine omni materia in metaphysica, cum
materia intelligibili tantum in mathematica, et cum materia
sensibili, non tamen hac , in naturali.
IV. Necessitas autem, qualitas et distinctio harum ratio-
num sumenda est ex distinctione duorum generum, in qui-
bus oportet locare obiectum scientiae. Oportet enim quod
formaliter sit talis res, talitcr scibilis. Et ideo oportet quod
habeat et rationem formalem constituentem formaliter ipsam
in tali esse reali, et rationem formalem constituentem for-
maliter ipsam in tali esse scibili ; ut sic reponatur et in ge-
nere rerum et in genere scibilium ; quemadmodum obiectum
sensus est in duobus generibus, scilicet sub passibili quali-
tate et sub sensibili. Aliae namque sunt differentiae et species
passibilis qualitatis, et aliae sensibilis. Illius enim sunt spe-
cies color, sonus, odor, etc. : istius vero species sunt visi-
bile, audibile, odorabile. Illius differentiae sunt constitutivae
rerum obiectarum : istius differentiae nihil ponunt in ipsis
rebus obiectis. Illae rursus constituunt subiecta, istae pas-
siones, \uyiX.a '\\\\id \\ de Anima * , ubi visibile praedicatura
secundi modi per se, seu passio, ponitur coloris. Et quem-
admodum sensus distinctio et multiplicatio non attenditur
secundum quamcumque divisionem sensibilis qualitatis, sed
solum secundum illam in illa quinque, ex quibus fluit
divisio per se sensibilis in eo quod sensibile (per proprias
scilicet differentias ipsius sensibilis, puta taliter immutati-
vum esse sensus, etc.) , quoniam sensus dicitur dividi secun-
dum divisionem sensibilis inquantum sensibile : ita obie-
ctum scientiae est in genere entis et in genere speculabilis,
ita quod haec duo genera aliis et aliis differentiis propriis
dividuntur in proprias species. Entis enim differentiae pro-
priae sunt constitutivae entium in suis generibus realibus,
sicut esse per se constituit substantiam , et esse in alio
accidens, etc. : speculabilis autem propriae ditferentiae nihil
ponunt in entibus. Unde illae intrinsece constituunt sub-
iecta, istae constituunt quasi passiones eorum : quando-
quidem et speculabilitas entis passio est. Et propterea illa
sola entis divisio diversificat habitus speculativos, quae in-
fert propriam divisionem speculabilis ut speculabile est, per
proprias differentias ipsius spcculabilis : quae penes diver-
sitatem modi abstrahendi a materia sumuntur VI Metaphys. *
Ita quod primo dividitur ratio entis in entitatem simpliciter,
quantitatem, et mobilitatem, et deitatem. Et ex hac fluit
alia divisio scibilis, in scibile per lumen metaphysicale, idest
medium illustratum per abstractionem ab omni materia ;
et per lumen mathematicura , idest medium illustratura
iraraaterialitate sensibili, oburabratura tamen materia intel-
ligibili; et per lumen physicum obumbratura, idest raedium
oburabratura raateria sensibili, illustratum autem ex sepa-
ratione individualiura conditionum; et per lumen divinum,
idest mediura divino lumine fulgens, quod scibile theolo-
gicum constituit.
V. Habet igitur obiectura scientiae duplicem rationem
forraalera: alterara quidditativam sibi ut res est; alterara
denorainativara sui simpliciter, quidditativam autera sibi ut
est sub genere scibilis; quod est esse sub genere obiecti,
quoniara scibile species est obiecti. Et ideo dictum est
Cap. VII, n. 1.
• C«P. I. -
lib. \^ c. I,
Did.
n. 4
QUAESTIO I, ARTICULUS III
i3
J
quod altera est obiecti ut obiectum est. Et quoniani, quem-
admodum sensus distinguitur secundum distinctionem sen-
sibilis ut sic , ita scientia dividitur secundum divisionem
I
scibilis ut sic; ita quod ubi est una species specialissima
""i' scibilis , ibi oportet esse unam tantum speciem scientiae ,
quemadmodum etiam in sensu et sensibili accidit; et ubi
plures differentiae scibilis ut sic reperiuntur, diversas opor-
tet scientiae species ponere : et si his adiunxeris quod dif-
ferentiae scibilis ut sic, sunt ipsae rationes formales obiecti
scibilis ut obiectum est: de necessitate sequitur quod unitas
et diversitas specifica scientiarum attendantur penes uni-
tatem et diversitatem rationum formalium obiectorum ut
obiecta sunt; vel, quod idem est, rationum formalium sub
quibus res sciuntur. - Et hoc est quod in littera dicitur,
dum ratio quare theologia sit una scientia , assignatur ex
unitate rationis formalis sub qua, seu obiecti ut obiectum,
idest luminis divinae revelationis : omnia enim dicuntur
considerari in theologia inquantum sunt divinitus revela-
bilia. Et sic patet vis et sensus rationis allatae in littera.
VI. Circa hanc rationem sic expositam, occurrit triplex
dubium : primum circa ipsam rationem ; secundum circa
Cf. num. xir. antecedens *; tertium circa propositionem assumptam in
Cf. num. XIII. probatione consequentiae *. Et sunt singillatim absolvenda,
ordine proposito.
Cf. num. II, Circa rationem igitur litterae * dubium occurrit , quia
in aequivocationem cecidit. Quoniam in antecedente loqui-
tur de ratione formali obiecti ut res est (ut patet ex eius
probatione in visu : assumitur namque coloris ratio pro ra-
tione formali visibilis ; coloris autem ratio est ratio formalis
visibilis inquantum res , ut patet) : probatio vero conse-
quentiae loquitur de ratione formali obiecti ut obiectura
est; quoniam revelabilitatem subsumit esse rationem for-
malem obiecti theologiae. Ergo manifeste committitur ae-
quivocatio, sub ratione formali obiecti ut res subsumendo
rationem formalem obiecti ut obiectum.
VII. Ad hoc dicitur, negando assumptum. Quoniam an-
tecedens supponit indistincte pro ratione formali obiecti sive
ut res, sive ut obiectum : quamvis sit manifestatum quoad
rationem formalem obiecti ut res ; tum quia notior est ; tum
quia convertibiliter se consequuntur illae duae rationes for-
Num. IV. males , ut subiectum et passio , ut dictum est *. Et pro-
pterea absque aequivocatione subsumi potuit de ratione
formali obiecti ut obiectum est, scilicet revelabilitate.
Et merito magis ratio obiecti ut obiectum subsumpta est,
quam ratio obiecti ut res. Tum quia ratio obiecti theologici
ut res, adhuc non est assignata, sed in articulo 7 discutienda
erat: alia vero est assignata et in i et in 2 articulo. Tum
quia ratio illius ut res, non infert speciem specialissimam
obiecti ut sic, et consequenter nec speciem specialissimam
Num. IX. scientiae, ut nunc nunc * patebit : et sic non habuisset in-
lentum suum.
VIII. Sed contra responsionem insurgit maior difficultas.
Quoniam si verum est quod ratio formalis obiecti ut res,
et ratio eius ut obiectum, se habent ut subiectum et passio
Num. IV. convertibiliter, ut praefata responsio sustinet, et prius * est
dictum; sequitur quod theologia beatorum et nostra con-
veniant in una ratione formali obiecti ut obiectum est , et
consequenter sint una scientia secundum speciem specialis-
simam. Et consequenter ruit tota subalternatio articuli prae-
Cf. Comment. cedentis, ut ibi * arguebat Scotus: quia idem non subalter-
natur sibi. - Probatur sequela sic. Istae theologiae conveniunt
in ratione formali obiecti ut res, quia deitas est ratio for-
malis utrobique: ergo in ratione formali obiecti ut obiectum.
Patet consequentia. Quia illae duae rationes formales con-
vertibiliter se inferunt, ut subiectum et passio, secundum
dicta: oportet enim convenientia in unitate subiecti, quod
conveniant in unitate passionis illius, quoniam inseparabi-
lis est passio a subiecto.
IX. Ad hoc dicitur, quod illa propositio, scilicet : ratio
formalis obiecti ut res , et ratio eius ut obiectum , sunt
convertibiles etc, verissima est, sane intellecta , scilicet de
ratione formali obiecti ut sic adaequata rationi formali rei.
Secus autem est de ratione formali obiecti ut obiectum
inadaequata rationi formali obiecti ut res (si contingit ali-
quod obiectum habere rationem inadaequatam) : quoniam
inadaequatam non oportet converti cum ratione rei ; sed
inferre quidem illam, et non necessario inferri ab illa. Sic
autem est in proposito. Quia deitati respondet una tantum
ratio formalis adaequata obiecti ut obiectum est , et haec
est lumen divinum: sed illa ratio formalis non est una
specie, sed genere; et dividitur in lumen divinum evi-
dens, et lumen divinum revelans (abstrahendo ab eviden-
tia et inevidentia), et lumen divinum inevidens. Et primum
est ratio sub qua theologiae beatorum, secundum nostrae,
tertium fidei. Et propterea , cum unitate rationis formalis
obiecti ut res, stat diversitas specifica rationum formalium
obiecti illius ut obiectum; et consequenter diversitas spe-
cifica habituum. Et ideo, quamvis deitas convertatur cum
illa ratione adaequata , et mutuo se inferant , non tamen
convertitur cum aliqua specie illius. Et consequenter nul-
lam earum determinate infert, sed infertur a singulis. Valet
enim: Deus sub ratione deitatis est obiectum talis scien-
tiae, ergo sub lumine divino, et e converso: sed non valet,
ergo sub lumine evidenti; aut, ergo sub lumine revelatio-
nis, etc.
X. Et ut scias radicem responsionis huius, adverte quod,
licet duae rationes formales saepius nominatae se habeant
convertibiliter ut subiectum et passio, non tamen conver-
tibiliter se habent in gradu unitatis ; ita quod , si altera una
est unitate specifica specialissime , altera quoque sit sic
una; et si altera est una genere, quod reliqua quoque sit
una generice. Imo totuih oppositum in pluribus apparet.
Nam in obiecto metaphysicac , ratio entis est una minus
quam genere : et tamen ratio suae speculabilitatis, scilicet
abstractio a materia sensibili et intelligibili, est una secun-
dum speciem specialissimam. Et idem apparet in geometria
et arithmetica , quarum subiecta habent unitatem genericam
ut res , et speciei atomae ut obiecta. Et per oppositum ,
quandoque ratio rei est una secundum speciem atomam ,
et ratio obiecti ut sic est una secundum genus; ut in pro-
posito contingit de deitate et lumine divino. Et merito
opposito modo obiectum theologiae se habet ad obiecta
praedictarum scientiarum: quia obiectum formale ut res
est, infinitum est. Consonat quippe rationi ut rei species
infinita excedat species obiecti finitas, quamvis adaequetur
generi.
XI. Posset quoque dici quod ratio formalis obiecti du-
pliciter assignatur: scilicet ex parte obiecti, et haec converti-
biliter se habet ad rationem rei ; vel ex parte defectivae
potentiae , et haec non convertitur, sed infert rationem for-
malem rei, et non infertur ab illa. Sic autem est in pro-
posito. Quia deitas et luraen divinum convertuntur : sed
deitas et luraen divinura sic, non convertuntur ; sed tale
luraen infert et claudit in se deitatera, non autem e con-
verso. "Et ideo licitum fuisset etiam sub ratione formali
rei subsumere lumen revelationis : quoniam in hoc clau-
ditur illa.
XII. Circa antecedens * est dubium , habens campum • Cf. num. 11, vi.
valde magnum, de unitate et diversitate habitus et poten-
tiae ex obiecto: et propterea oporteret.de hoc facere po-
tius quaestionem specialem. Sat sit hic , quod antecedens
illud ex II de Anima * habetur, ubi potentiae per actus, et " Cap. iv, n. 1.
actus per obiecta distingui dicuntur: idem est enim de actu
et habitu iudiciura quoad hoc.
XIII. CiTca. propositionem assumptam in probatione con-
sequentiae *, scilicet : omnia considerata in sacra doctrina * Cf. num. n, iv.
conveniunt in una ratione formali, idest revelabilitate di—
vina, dupliciter dubitatur: pruno contra ipsam in se; se-
dundo contra ipsam ut applicatur ad inferendura unitatem
specificam theologiae.
Contra ipsam quidera in se , arguit Albertus Magnus
in I libro Summae suae llieologiae*. Revelabilitas nihil ■Qu.m.membr.
ponit in re revelata: ergo non est ratio forraalis. Tenet
sequela, quia ratio formalis ponit aliquid in obiecto cuius
est ratio. - Deinde arguit Aureolus *. Lumen divinum se habet j,,'^™}; •^f"' ''''•
ad theologiam ut intellectus agens ad scientias acquisitas:
ergo non est ratio formalis. - Praeterea , Deus se habet ut
praeceptor: ergo sua revelatio non est ratio formalis.
Contra ipsam autem ut infert unitatem scientiae, arguit
Aureolus *. Si Deus revelaret simul philosophiam et geo- " i'''''-
H
QUAESTIO I, ARTICULUS IV
metriam, non propterea esset una scientia : ergo ex unitate
revelationis non sequitur unitas scientiae, etc.
XIV. Pro evidentia responsionum ad has obiectiones, ultra
praedicta, scito quod lumen divinae revelationis dupliciter
comparari potest ad aliquam scientiam. Primo, ut infundens
ad infusum, seu causa efficiens ad effectum. Et sic non dat
unitatem scientiae : quoniam potest omnes scientias, quan-
tumcumque diversas, infundere. Alio modo, ut ratio seu
modus cognoscendi obiecti, sub quo, seu qua, attingatur
res revelata a cognoscente. Et sic dat unitatem scientiae.
Et quamvis ista duplex comparatio concurrat hic simul ,
non tamen oportet semper simul concurrere. Si enim Deus
revelaret mihi geometriam , non propterea revelatio esset
ratio sub qua obiecti geometriae meae: quoniam ego sci-
rem geometricalia sub illamet ratione formali, qua alii geo-
metrae scirent. Sed in theologia concurrit utraque compa-
ratio : quoniam et haec scientia non nisi per infusiOnem
habita est; et res scitae in ea omnes attinguritur, et eis as-
sentitur, ut subsunt divino lumini, ut modo cognoscibilita-
tis earum. Et proptefea unitas theologiae infertur in littera
ex unitate divini luminis, non ut infundens est, sed ut est
ratio formalis sub qua, modo superius exposito.
XV. Et ex his patet facile responsio ad obiecta *. Nam
ratio Alberti aequivocat de ratione obiecti, ex conditionibus
rationis formalis obiecti ut res, excludendo rationem forma-
lem obiecti ut obiectum, etc. - Prima autem ratio Aureoli
deficit: quia lumen divinum se habet ut intellectus agens,
sed non tantuni; sed etiam ut ratio formalis obiecti ut
obiectum est. - Secunda vero eodem modo deficit: quia prae-
ceptoris illuminatio hic non solum est infusio , sed ratio
rei infusae sub qua. Et rursus , falsum est quod ab uno
praeceptore ut sic, possint plures scientiae provenire.
Ad ultimum autem AureoU, iam patet quod consequen-
tia nihil valet : quia lumen divinum, infundendo physicam
simul et mathematicam, non concurrit ut ratio obiecti ut
obiectum est, sed ut infundens tantum, etc.
Cf. num. XIII.
ARTICULUS QUARTUS
UTRUM SACRA DOCTRINA SIT SCIENTIA PRACTICA
I Sent., Prol., art. 3, qu" i.
• S. Th. lect. II.
- Did. lib. I(a!.
cap. I, n. 4.
* Vers. 22.
rD QUARTLM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
I sacra doctrina sit scientia * practica. Fi-
*nis enim practicae est operatio, secun-
^dum Philosophum in II Metaphys *
Sacra autem doctrina ad operationem ordinatur,
secundum, illud lac. i *: estote factores verbi, et
non auditores tantum. Ergo sacra doctrina est pra-
ctica scientia.
2. Praeterea, sacra doctrina dividitur per ^
legem veterem et novam. Lex autem perti-
net ad scientiam moralem , quae est scientia
practica. Ergo sacra doctrina est scientia pra-
ctica.
Sed contra, omnis scientia practica est de re-
bus operabilibus ab homine; ut moralis de acti-
bus hominum, et aedificativa de aedificiis. Sacra
autem doctrina est principaliter de Deo, cuius
magis homines sunt opera. Non ergo est scientia
practica, sed magis speculativa.
Respondeo dicendum quod sacra doctrina '', ut
dictum est *, una existens, se extendit ad ea quae
pertinent ad diversas scientias philosophicas, pro-
pter rationem formalem ' quam in diversis at-
tendit: scilicet prout sunt divino lumine cognosci-
bilia. Unde licet in scientiis philosophicis alia sit
speculativa et alia practica, sacra tamen doctrina
comprehendit sub se utramque ' ; sicut et Deus
eadem scientia se cognoscit, et ea quae facit.
Magis tamen est speculativa quam practica :
quia principalius agit de rebus divinis quam de
actibus humanis ; de quibus agit secundum quod
per eos ordinatur homo ad perfectam Dei cogni-
tionem, in qua aeterna beatitudo consistit.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
" Art. pracced.,.
ad 2.
Cap. II, n. I.
Cf. num.
a) scientia. - Om. codices.
^) per. - in E.
Y) doctrina. - scriptura A. - ut dictum est om. pC. - una om. pB.
3) formalem.- communem BCDEFGsA et ab, om. pA. - scilicet om
codiccs.
£) utramque. - utrumque codices. - Pro /acit, fecit E.
Commentaria Cardinalis Caietani
IN titulo, notandum est quid nominis scientiae speCuIa-
tivae et practicae. Scientia speculativa vocatur , cuius
finis proprius non est nisi scire : scientia autem practica
est, cuius proprius finis est operari, vel opere appetitus, vel
potentiae executivae, dicente Aristotele II Ethic. *: huius-
modi sermonem suscipimus , non ut scientes simus, sed ut
operantes, etc.
II, In corpore duae concliviones *. Prima est : Theologia
nec est pure practica, nec pure speculativa; sed altior, com-
prehendens in se eminentius rationem practici et speculativi.
III. Antequam conclusio probetur, ad evidentiam sensus
conclusionis, scito quod practicum et speculativum neque
sunt dirferentiae essentiales , neque quasi passiones conse-
quentes differentias essentiales, primo dividentes scientiam
in communi : sicut nec visivum et auditivum sunt differen-
tiae primo dividentes sensum in communi. Sed quemad-
modum sensus prius dividitur in communem et proprium,
et deinde sensus proprius dividitur in visum, auditum, etc;
ita scientia prius dividitur in scientiam infinitam etfinitam,
et deinde scientia finita dividitur in speculativam et pra-
cticam. Et ratio huius est, quia una ratio formalis obiecti
finita non potest habere utramque conditionem , et quod
sit ex qua sumatur regula operandi, et quod sit in se sci-
bihs, etiam si nulla posset ex ea regula operis sumi : sed
oportet has duas conditiones in duabus fundari rationibus
formalibus finitis, ut patet inductive. Sed si ratio formalis
alicuius obiecti scibilis est infinita , iam ex sua infinitatc
utramque in se conditionem comprehendit, altiori modo
quam sint in rebus finitis: eo quod dispersa in inferioribus,
unite praeinveniuntur in superiori. Et propterea, sicut prae-
ter sensus proprios datur sensus altioris ordinis, qui non
est visus, nec auditus, etc; ita praeter scientias speculativas
et practicas, datur scientia altioris ordinis, non speculativa
nec practica, sed eminenter continens utramquc. Et iuxta
hunc sensum intelligitur conclusio. Unde in littera dicitur
quod, licet in scientiis physicis alia sit speculativa et alia
practica (idest practicura et speculativum faciant alietatem,
quae est ditferentia substantialis) ; sacra tamen doctrina, una
cxistens, comprehendit utrumque , utpote scientia altioris
ordinis.
QUAESTIO I, ARTICULUS IV
i5
IV. Probatur igitur conclusio in littera sic. Sacra doctrina,
una existens, extendit se ad ea quae spectant ad scientias
speculativas et practicas: ergo ipsa est altior, comprehen-
dens sub se utrumque.-Antecedens probatur ex praecedenti
articulo. Sacra doctrina attendit unam rationem commu-
• Cf.sup.not.s. nem * speculabilibus et operabilibus, scilicet inquantum sunt
divinitus revelabilia: ergo. - Consequentia probatur; quia
huiusmodi scientia est sicut scientia Dei, qui scientia ea-
dem scit se et opera sua: ergo.
V. Adverte hic, pro claritate litterae, tria. Primum circa
probationem consequentiae ex antecedente probato : quod
illa probatio est optima, et a priori, et non per locum a
simili. Cum enim theologia nostra nihil aliud sit quam
impressio et sigillum proprium scientiae divinae (quoniam
utraque est de Deo inquantum Deus: et haec ab illa de-
rivatur sub illius luminis propria, quamvis parva, participa-
tione) , consequens est quod unitas ilHus unitatem istius ,
et altitudo illius, qua ad utrumque genus extenditur, altitu-
dinem istius inferat. Et propterea ly sicut , in littera pro
probatione appositum, non dicit puram similitudinem ; sed
assimilationem proprii exemplati ad proprium exemplar, etc.
Secundum est, quod media in littera posita sic se habent,
quod haec doctrina ideo comprehendit sub se utrumque,
scilicet speculativum et practicum, quia una existens exten-
dit se ad omnia. Et hoc ideo, quia sub una ratione for-
mali omnia considerat. Et hoc ideo, quia est imitatio propria
scientiae qua se et cetera Deus scit, etc.
Tertium est circa ly Unde licet in scientiis, Potest enim
eUci alia ratio ad probandam eandem consequentiam. In-
tendit enim quod, quia si affirmatio est causa affirmatio-
nis, negatio erit causa negalionis, et e converso, ut dicitur
• Cap.xiii.n.s. in I Poster. *; cum ex antecedente habeatur unitas rationis
formalis in theologia, cum diversitate rationum formaUum
physicarum scientiarum; et constet quod diversitas ratio-
num formalium diversificat physicas in speculativam et
practicam : sequitur quod ex non-diversitate , seu unitate
rationis formahs theologiae, ipsa erit una, simul continens
speculativam et practicam.
• cf. num. II. VI. Secunda conclusio est *: Theologia est magis specu-
lativa quam practica. - Probatur dupliciter. Primo, agit prin-
cipalius de rebus divinis quam de actibus humanis : ergo. -
Secundo sic. Agit de actibus humanis propter Dei specu-
lationem: ergo. Probatur antecedens: quia in speculatione
consistit aeterna heatitudo.
' Cf. num. IX. VII. Circa praedicta advertenda sunt duo *. Primum est ,
■* Cf. num. III et quod haec interpretatio * primae conclusionis non est ficta
aut nova, sed in corpore articuli insinuata; ut patet dili-
genter ponderanti quid importat dicere quod una existens
extendit se etc. ; et consideranti quod loquitur de unitate
specifica, quam constat per se unum constituere. Per hoc
enim manifeste excludit rudem interpretationem eorum ,
qui intelligunt theologiam comprehendere in se practicum
et speculativum per modum aggregationis. lam enim non
esset una nisi per aggregationem : et non sub una ratione
formali, sed duabus : et proprie non comprehenderet sub
se utrumque, ut in littera dicitur , sed componeretur ex
utroque. Et quorsum ratio de identitate scientiae Dei ad-
ducta esset in littera ?
Et ut omnis horum evacuetur phantasia, videant sanctum
Thomam IP 11"'^, qu. xlv, art. 3, ad i, ubi expresse ponit sa-
pientiam infusam esse altioris ordinis quam sit speculativum
et practicum, eadem ratione quam hic assumit : quia scilicet
quanto est altior ratio, tanto ad plura se extendit una exi-
stens. Et affertur alia ratio : quia scilicet hoc pertinet ad di-
gnitatem. Cum ergo ista scientia sit dignissima, ut patebit*; ' Art. seq.
et habeat rationem unam communem omnibus practicis et
speculativis ; et sit divini ordinis: tenebris involvi opus est
eum, qui aliter interpretatur eam comprehendere utrumque
quam ut scientia altioris ordinis. - Patet etiam idem ex calce
praecedentis articuli : ubi expresse haec doctrina ad alias
scientias proportionem habere dicitur sicut sensus commu-
nis ad sensus proprios; et ideo non diversificari ex differentiis
obiectorum earum, utpote altioris ordinis. Et tangitur utra-
que ratio hic assignata, et ex parte unius rationis formalis
altioris , et ex parte imitationis divinae scientiae : quia sci-
licet est impressio et sigillatio propria ilfius, quae est una
et simplex, non per aggregationem, omnium.
VIII. Nec obstat comparatio subiuncta in secunda conclu-
sione *. Quoniam cum hoc quod est eminenter utrumque, * Cf. num. vi.
stat quod sit formaliter utrumque: sicut soi est eminenter
calefactivus et exsiccativus, et tamen formaliter; et Deus est
eminenter intelligens et volens et exequens, et tamen for-
maliter. Nec intendit aliud per illam comparationem , nisi
quod scientia speculativa magis accedit ad naturara theolo-
giae quam practica: sicut si diceremus quod sensus commu-
nis magis habet de natura visus quam auditus, sensus esset
quod conditiones visus et sensus communis magis conve-
niunt quam conditiones auditus et sensus communis. Nec
secus est in proposito. -Nec etiam obstat si alicubi *sanctus ■ Pro\.Sent.,art.
Thomas dicit quod est simpliciter speculativa, et secundum ^' ''"'' ''
quid practica. Quoniam ratio dicti est, quia speculativum
sonat differentiam perfectam scientiae, practicum vero mi-
nus perfectam; et conditiones speculativae magis conveniunt
tam excellenti scientiae, quam conditiones practicae. Dicitur
ergo speculativa simpliciter, idest sine additione aliqua, quia
est formaliter speculativa, eminenter tamen. Dicitur autem
practica secundum quid, et non absolute, ne detur intelligi
quod sit scientia imperfecta; quales sunt illae quae abso;
lute dicuntur practicae.
Nec refert ad propositum, an ponatur habitus theologiae,
et universaliter scientiae, unus propter simplicitatem quali-
tatis ; an unus propter unitatem ordinis specierum intel-
ligibilium. Utroque namque modo oportet altioris gradus
esse vel ordinem vel qualitatem, quam sit ordo aut qualitas
constituens speculativam distiqctam contra practicam, et e
converso.
IX. Secundum * est, quod ex hac positione manifeste • Cf. num. vn.
apparet quod nec ex eo quod conditiones scientiae specula-
tivae, nec ex eo quod conditiones scientiae practicae con-
veniunt huic scientiae, potest inferri, ergo theologia est spe-
culativa, aut, ergo est practica, ut una distinguitur contra
aliam : sed , ergo est speculativa vel eminenter continens
rationem speculativae; et similiter, ergo est practica vel
eminenter continens rationem practicae; et similiter, ergo
est affectiva vel eminenter continens rationem affectivae.
Unde rationes Scoti in Prologo, qu. iv, ex definitione scien-
tiae practicae et ex obiecto huius scientiae (quia scilicet
ex eo sumuntur principia regulantia praxim, et huiusmodi),
non concludunt eam esse practicam: sed si valent, conclu-
dunt, ut dictum est, eam esse vel practicam, vel eminenter
continere rationera practicae. - Et propterea , tu qui dispu-
tationibus vacas, utere et hac responsione, et distinctione
illa de praecise et non praecise tali , puta regula operis
seu speculari, etc. Quod enim est praecise tale, est aut pra-
cticum aut speculativum ; quod autem est tale , sed non
praecise, est quid altius, ut patet ex dictis.
luxta haec remanet quaestio specialis de praxi et pra-
ctico, seorsura habenda.
i6
QUAESTIO I, ARTICULUS V
ARTICULUS QUINTUS
UTRUM SACRA DOCTRINA SIT DIGNIOR ALIIS SCIENTIIS
r II", qu. Lxvi, art. 5, ad 3; I Sent., Prol., art. i; II Cont. Gent., cap. iv.
►D QUiNTUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
sacra doctrina non sit dignior aliis scien-
'tiis. Certitudo enim pertinet ad digni-
jjtatem scientiae. Sed aliae scientiae, de
quarum principiis dubitari non potest, videntur
esse certiores sacra doctrina , cuius principia ,
scilicet articuli fidei, dubitationem recipiunt. Aliae
igitur scientiae videntur ista digniores.
2. Praeterea, inferioris scientiae est a supe-
» riori accipere, sicut musicus " ab arithmetico. Sed
sacra doctrina accipit aliquid a philosophicis di-
sciplinis: dicit enim Hieronymus in epistola ad
LxSiv'' ''"' "'■ Magnum Oratorem Urbis Romae *, quod docto-
P res antiqui intanium philosophorum ^ doctrinis
atque sententiis suos resperserunt libros, ut nescias
quid in illis prius admirari debeas , eruditionem
saeculi , an scientiam Scripturarum. Ergo sacra
doctrina est inferior aliis scientiis.
Sed contra est quod aliae scientiae dicuntur
♦ vers. 3. ancillae huius, Prop. ix * : misit ancillas suas vo-
care ad arcem.
Respondeq dicendum quod , cum ista scientia
quantum ad aliquid sit speculativa, et quantum
^ ad aliquid sit ''' practica, omnes alias transcendit
tam speculativas quam practicas. Speculativarum
<• enim scientiarum una altera dignior dicitur *, tum
propter certitudinem, tum propter dignitatem ma-
teriae. Et quantum ad utrumque, haec scientia
alias speculativas scientias excedit. Secundum cer-
titudinem quidem , quia aliae scientiae certitudi-
nem habent ex naturali lumine rationis humanae,
^ quae potest errare : haec autem ' certitudinem ha-
bet ex lumine divinae scientiae, quae decipi non
potest. Secundum dignitatem vero materiae, quia
ista scientia est principaliter de his quae sua altitu-
dine rationem transcendunt: aliae vero scientiac
^ considerant ea tantum ^ quae rationi subduntur.
Practicarum vero scientiarum illa dignior est.
• S. Th. lect. I.
- Did. lib. I-j
cap. I, n. 2.
quae ad ulteriorem finem ordinatur ", sicut civilis '''
militari: nam bonum exercitus ad bonum civi-
tatis ordinatur. Finis autem huius doctrinae in-
quantum est practica, est beatitudo aeterna, ad
quam sicut ad ultimum finem ordinantur omnes
alii fines scientiarum practicarum. Unde manife-
stum est, secundum omnem modum, eam dignio-
rem esse aliis *. ' '^- "55-
Ad primum ergq dicendum quod nihil prohi-
bet id quod est certius secundum naturam, esse
quoad nos minus certum, propter debilitatem in-
tellectus nostri , qui se habet ad manifestissima
naturae * , sicut oculus noctuae ad lumen solis , '
sicut dicitur in II Metaphys. *. Unde dubitatio
quae accidit in aliquibus circa articulos fidei,
non est propter incertitudinem rei, sed propter
debilitatem intellectus humani. Et tamen mini-
mum quod potest haberi de cognitione rerum
altissimarum , desiderabilius est quam certissima
cognitio quae habetur de minimis rebus, ut di-
citur in XI de Animalibus *. l^^l^IiS:::
Ad secundum dicendum quod haec scientia ac- '■''• '> "p- "■
cipere potest aliquid a philosophicis disciplinis,
non quod ' ex necessitate eis indigeat , sed ad '
maiorem manifestationem eorum quae in hac
scientia traduntur. Non enim accipit sua princi-
pia ab aliis scientiis *, sed immediate a Deo per * d. 603.
revelationem. Et ideo non accipit ab aliis scien-
tiis tanquam a superioribus , sed utitur eis tan-
quam inferioribus et ancillis *; sicut architectoni- ' ^- "'3-
cae " utuntur subministrantibus, ut civilis militari. "
Et hoc ipsum quod sic utitur eis, non est propter
defectum vel insufficientiam eius, sed propter
defectum intellectus nostri; qui ex his ^ quae per
naturalem rationem (ex qua procedunt aliae scien-
tiae) cognoscuntur , facilius manuducitur in ea
quae sunt supra rationem, quae in hac scientia
traduntur.
o) musicus. - musicus accipit codices.
p) philosophorum. - ph'icorum B. - Pro sententiis, scientiis A. -
Pro resperserunt , referserunt F, reserserunt AC, retulerunt BD, re-
Jlexerunt G, refecerunt ed. a. - Pro prius, primum BD, primis AEFG
pC. - Pro saeculi, saecularis scientiae B.- Ante 5crip/«r<jr«m B addit
sacrarum, G suarum,
Y) quantum ad aliquid sit. - Ora. codices.
3) dicitur. - est BD, om. F.
e) autem. - autem scientia codices et a b.
^) tantum. - Om. D.
rj) ordinatur. - non ordinatur ed. b et aliqui alii editi. - In fine parag.,
aliis ante eam ABCDEF.
0) naturae. - rerum ACEFGaJ; pD abras. - Pro lumen, lucem
BCDEFG.
t) quod. - quasi ABCFG, quasi quod E. - Pro ex necessitate, ne-
cessario DEsC, ex necessario ApC, ex necessaria pB. - Pro indigeat,
indigebat B.
x) architectonicae. - architectores ABCDE, architectoriae ed. a. -
Pro civilis, civis A.
>.) his. - eis codices et a fr. - Mox scientiae om. C.
Commentaria Cardinalis Caietani
' Cf. comm
num. VII sq.
TiTULus clarus. - In corpore una conclusio bimembris,
responsiva quaesito affirmative : Sacra doctrina est di-
gnior, secundum quod speculativa, omnibus speculativis ;
et secundum quod practica, omnibus practicis.
II. Antequam probetur conclusio, adverte quare in con-
clusione ponantur illae specificationes , scilicet secundum
quod speculativa, secundum quod practica, Non enim fru-
stra hoc actum est. Sed, ut ex praecedenti articulo * patet,
ista doctrina habet in se duo: primuni est, quod est scientia
altioris ordinis quam sint scientiae physicae ; secundum
est, quod continet conditiones speculativa^ et practicae
formaliter. Ratione primi , non est dubium quin sit di-
gnior ceteris , cum ponatur altioris ordinis. Sed quoad
secundum poterat dubitari : et propterea, licet in titulo
fuerit quaesitum absolute , in responsione deventum est
ad id quod poterat sub dubio cadere ; et responsum est
quod ipsa, inquantum speculativa, est dignior speculati-
vis, et inquantum practica, practicis ; omisso illo liquido,
quod absolute est omnium dignissima, quia altioris or-
dinis.
QUAESTIO I, ARTICULUS VI
17
Cf. num.i.
Cap.
♦ Cap. I. - Did.
lib.I(a),c. I, n.2.
Cf. num. I.
III. Probatur ergo primo quoad primam partem *. Inter
speculativas dignior est una altera propter certitudinem et
dignitatem materiae, ex I de Anima * : haec excellit quoad
utrumque: ergo. - Probatur minor quoad primam partem.
Haec est certa lumine divino infallibili , aliae lumine hu-
mano fallibili : ergo ista est certior. Intellige secundum se,
non nobis, ut patet ex responsione ad primum. - Quoad
secundam vero : haec est de excedentibus rationem huma-
nam , aliae de subditis rationi humanae : ergo ista est de
dignioribus. Fundatur haec ratio super illud II Metaphys. *,
sicut oculus noctuae ad lumen solis etc. : inde siquidem
habetur quod excedentia vim intellectus nostri, sunt mani-
festissima in se ac lucidissima. Ac per hoc, propriae ratio-
nes substantiarum intellectualium, quae remanent occultae
propter excellentiam earum, sunt digniores illis earundem
conditionibus, quas ex sensibilibus abstrahere possumus in
metaphysica, etc. Et ideo, cum de huiusmodi excedentibus
sit ista scientia, sequitur quod sit de dignioribus, non rebus,
quia nulla res Deo est dignior, sed rerum conditionibus.
IV. Secunda autem conclusionis pars * probatur. Pra-
cticarum illa dignior, quae ad ulteriorem finem non ordi-
natur : sed finis huius est finis ultimus finium omnium
aliarum : ergo. - Probatur maior in civili et militari. Minor
vero, quia finis huius est beatitudo aeterna.
V. Adverte hic quod maior intelligitur , non absolute
ut iacet, sed de practicis subordinatis. Quoniam non est
verum, inter practicas disparatas, digniorem esse quae ad
ulteriorem finem non ordinatur: dignius namque est mi-
nistrare superioris ordinis arti , puta aurifici , quam prin-
cipari in arte inferioris ordinis, puta figuli. Sed inter pra-
cticas quarum una subordinatur alteri, procul dubio maior
est vera. Et propterea in littera non subsumptum est ab-
solute quod theologiae finis non subordinatur ad alterum :
sed subsumpta sunt duo : et quod omnes alike practicae
subordinantur isti, dicendo quod fines aliarum scientiarum
practicarum ordinantur ad finem istius; et quod finis istius
est ultimus, etc. Sic enim perfecta est ratio, omni exclusa
calumnia.
VI. Sed memento hic primo illius distinctionis Jinis:
scilicet in finem rationis operandi, seu rei operatae, et in
finem operantis. Quoniam beatitudo aeterna non est finis
ultimus omniura operantium , cum multi operentur con-
tra illam, a virtute recedendo , secundum artes tamen re-
cte operando : sed est finis omnium rationum operandi, et
omnium rerum operatarum, quoniam omnia ordinantur ad
bonum rationis, quod tandem ordinatur in beatitudinem
aeternam. Et ideo in littera caute dicitur quod fines aliarum
scientiarum, et non dicitur fines scientium, ordinantur ad
beatitudinem aeternam.
Memento secundo alterius distinctionis : scilicet finis in-
trinseci, et extrinseci. Et intellige quod finis extrinsecus
theologiae inquantum practica, est beatitudo, quae est ulti-
mus finis, idest visio Dei ; licet finis intrinsecus eius ut sic,
sit operari. Nec hoc obstat efficaciae rationis in littera fa-
ctae, quae de fine intrinseco practicarum scientiarum lo-
quitur : quoniam littera loquitur de fine proximo, sive extra
sive intus. Nihil enim refert quoad dignitatem practicae, an
finis eam nobilitans afferatur intus vel extra, dummodo sit
proximus. Sic autem est in proposito : quoniam, ut in prae-
cedenti articulo dixit Auctor, de operibus nostris tractamus
quatenus per ea ordinamur ad Dei contemplationem. Ce-
terae autem scientiae docent operari propter hunc finem re-
mote. - Hoc autem, scilicet quod haec scientia inquantum
practica habet eundem finem proximum quem habet inquan-
tum speculativa (licet alio modo, quia extrinsece), convenit
huic scientiae quia est secundum quid practica: si enim
esset pure practica, speculari remotus eius finis esset.
VII. Responsio ad secundum duabus distinctionibus
utitur. Accipere dupliciter: a superiori, vel ab inferiori. Et
hoc dupliciter: vel propter defectum seu insufficientiam ac-
cipientis ; vel subventionem defectus alieni, puta intellectus
nostri in proposito.
ARTICULUS SEXTUS
UTRUM HAEC DOCTRINA SIT SAPIENTIA
I Sent., Prol., art. 3, qu* i, 3; 11, Prol., princ; II Cont. Gent., cap. iv.
I
• Cap.
S. Th.
• Art.
■ Cap.
S. Th.
11, n.3.
lect. II.
VII, n. 3.
ICCt. VI.
Vers.
Vcrs. 6.
»"d sextum sic proceditur. Videtur quod
haec doctrina non sit sapientia. NuUa
*enim doctrina quae supponit sua prin-
jcipia aliunde, digna est nomine sapien-
tiae : quia sapientis est ordinare, et non ordinari
(I Metaphys. " *). Sed haec doctrina supponit
principia sua aliunde, ut ex dictis patet *. Ergo
haec doctrina non est sapientia.
2. Praeterea, ad sapientiam pertinet probare
principia aliarum scientiarum : unde ut caput di-
citur scientiarum, ut VI Ethic. * patet '^. Sed haec
doctrina non probat principia aliarum scientiarum.
Ergo non est sapientia.
3. Praeterea, haec doctrina per studium acqui-
ritur. Sapientia autem per infusionem habetur:
unde inter septem dona Spiritus Sancti connu-
meratur, ut patet Isaiae xi *. Ergo haec doctrina
non est sapientia.
Sed contra est quod dicitur Deut. iv *, in prin-
cipio legis : haec est nostra sapientia et intellectus
coram populis.
Respondeo dicendum quod haec doctrina ma-
xime sapientia est inter omnes sapientias huma-
nas, non quidem in aliquo genere tantum, sed
simpHciter. Cum enim sapientis sit ordinare et
iudicare, iudicium autem per altiorem causam de
inferioribus habeatur; ille sapiens dicitur in uno-
quoque genere, qui cpnsiderat causam altissimam
illius generis. Ut ^ in genere aedificii, artifex qui
disponit formam domus, dicitur sapiens et archi-
tector, respectu inferiorum artificum, qui dolant
Ugna vel parant lapides: unde dicitur I Cor. iii*:
ut sapiens architector * fiindamentum posui. Et
rursus, in genere totius humanae vitae, prudens
sapiens ' dicitur , inquantum ordinat humanos
actus ad debitum finem : unde dicitur Prov. x * :
sapientia est viro prudentia. Ille igitur qui consi-
derat simpliciter altissimam causam totius uni-
versi, quae Deus est, maxime sapiens dicitur:
unde et sapientia dicitur esse divinorum cogni-
tio ^, ut patet per Augustinum, XII de Trinitate *.
Sacra autem doctrina propriissime determinat de
a) / Metaphys. - ut dicitur in I Metha. E ; omittunt ceteri et
edd. a b.
p) unde ... patet. - unde et {etiam G, ora. B) caput scientiarum di-
citur, ut patet (dicitur G) m VJ Ethic. codices; cf. loc. cit., et infra
Comment. n. i.
T) Ut. - Sicut codices. - et ante architector omittit B. - Pro qui
SuMMAK Theol. D. Tho.m.vk T. 1.
dolant ligna vel parant lapides, qui dolant lapides vel parant cae-
mentum codices.
3) architector. - architectus ACEFG.
e) sapiens. - et sapiens B.
C) divinorum cognitio. — dignior cognitio ACDEpF, dignior co-
gnitio divinorum BG.
3
Vers. 10.
Vcrs. 23.
Cap. XIV,
i8
QUAESTIO I, ARTICULUS VI
Deo secundum quod est altissima causa: quia non
1 solum quantum ad illud quod " est per creaturas
cognoscibile (quod philosophi cognoverunt, ut
vers. 19. dicitur Rom. i *: quod notiim est Dei, manifestiim
est illis); sed etiam quantum ad id quod notum
est sibi soli de seipso, et aliis per revelationem
communicatum. Unde sacra doctrina maxime di-
citur sapientia.
Ad primum ergo dicendum quod sacra doctrina
non supponit sua principia ab aliqua scientia hu-
mana: sed a scientia divina, a qua, sicut a summa
** sapientia, omnis nostra cognitio ordinatur ".
Ad secundum dicendum quod aliarum scientia-
rum principia vel sunt per se nota, et probari
non possunt : vel per aliquam rationem naturaiem
' probantur in aliqua ' alia scientia. Propria autem
huius scientiae cognitio est, quae est per revela-
tionem : non autem quae est per naturalem ra-
tionem. Et ideo non pertinet ad eam probare
principia aliarum scientiarum, sed solum iudicare
de eis: quidquid enim in aliis scientiis invenitur
X veritati huius scientiae " repugnans, totum con-
vers.4 sq. dcmnatur ut falsum: unde dicitur II Cor. x*: con-
silia destruentes, et omnem altitudinem extollentem
se adversus scientiam Dei.
Ad tertium dicendum quod, cum iudicium ^ ad
sapientem pertineat, secundum duplicem modum
iudicandi, dupliciter sapientia accipitur. Contingit
enim aliquem iudicare, uno modo per modum in-
clinationis: sicut qui habet habitum virtutis, re-
cte iudicat de his quae sunt secundum virtutem
agenda, inquantum ad illa •" inclinatur: unde et
in X Ethic. * dicitur quod virtuosus est mensura
et regula actuum humanorum. Alio modo, per
modum cognitionis : sicut aliquis ' instructus in
scientia morali, posset iudicare de actibus virtu-
tis, etiam si virtutem ^ non haberet. Primus igitur
modus iudicandi de rebus divinis, pertinet ad sa-
pientiam quae ponitur donum Spiritus Sancti, se-
cundum illud I Cor. 11 *: spiritualis homo iudicat
omnia, etc: et " Dionysius dicit, 11 cap. de Divinis
Nominibus * : Hierotheus doctus est non solum
discens , sed et patiens divina. Secundus autem
modus iudicandi pertinet ad hanc doctrinam, se-
cundum quod per studium habetur; licet eius
principia ex revelatione habeantur.
Cap. VII, n. 3.
r,) quod. - sed quod pB, secundum quod sB, ut E. - In textu cit.
pro i7/is, m i7/is codices.
6) ordinatur. - originatur sC.
i) aliqua. — una codices et ed. a.
x) scientiae. - doctrinae codices.
X) iudicium. - iudicare B. - Pro sapientem, sapientiam DsF.
jj.) illa. - illa facienda B. - Pro et in X Ethic. dicitur, et in Ethicis
dicitur codices et ed. b, dicitur in eccV ed. a. Eadem pro regula, natura.
v) aliquis. ~ animus B.
5) virtutem. — habitum ABCDEF, habitum virtutis G.
0) etc. : et. - Item et B. - Ante Hierotheus codices ex. ab addunt
quod. - et ante patiens om. ACDEFG.
Commentaria Cardinalis Caietani
IN titulo, nota ly sapientia, idest, notitia ordinativa et
iudicativa de aliis, ut caput: hoc enim sapientiae nomen
importat, ut patet VI Ethic. *, in communi loquendo.
II. In corpore una conclusio est, responsiva quaesito
affirmative: Sacra doctrina est maxime sapientia inter omnes
sapientias humanas, non solum in genere, sed simpliciter.
Et adverte quod ly simpliciter determinat sapientiam hu-
manam, sicut etiam ly in genere: ita quod sensus est, quod
sacra doctrina, tam relata ad sapientias in genere, quam
ad sapientiam humanam simpliciter, est maxime sapientia.
III. Probatur. Sacra doctrina determinat propriissime de
Deo secundum quod est altissima causa : ergo sacra doctrina
est maxime sapientia, etc. - Antecedens probatur. Determi-
nat de Deo, non solum ut cognoscibili per creaturas, sed
secundum quod sibi soli naturaliter est notus: ergo pro-
priissime, etc.
IV. Circa antecedens et eius probationem , nota quod
ea quae nobis naturaliter occulta sunt de Deo, queraad-
modum magis propria sunt Deo in cognoscendo , ita et
in essendo. Et propterea scientia determinans de Deo se-
cundum illa quae soli Deo sunt nota, est scientia de Deo
ex propriis Dei : et ideo merito dicitur quod propriis-
sime determinat de Deo. Et quoniam secundum huiusmodi
propria habentur prima supremaque ^fundamenta causali-
tatis divinae, idcirco dicitur quod determinat propriissime
de Deo secundum quod est causa altissima.
Veruntamen hic cautus esto: quoniam ly secundum quod
est altissima causa dupliciter potest exponi. Uno modo, ut
ly secundum determinet rationem formalem Dei , ut est
subiectura sacrae doctrinae. Et sic falsum est assumptum :
quoniam, ut in sequenti patet articulo, Deus inquantum
Deus, est subiectura eius, et non inquantura causa altis-
sima. - Alio modo , ut ly secundum determinet quandam
specialem rationem Dei , clausara infra latitudinem con-
ditionura pertinentium ad considerationem sacrae doctri-
nae, eo quod consequitur deitatem. Et sic est verum: in-
tendit enim littera quod sacra doctrina considerat de Deo
propriissirae , et consequenter secundum quod etiam causa
altissima: quod ad sapientiam spectat.
V. Consequentia * autem probatur. ludiciura de infe-
rioribus habetur per causam altiorem : ergo considerans
causara altissiraara generis alicuius, est sapiens in illo ge-
nere. Ergo considerans causam simpliciter altissimam totius
universi , idest Deum , est maxime sapiens. Ergo , si qua
considerat Deum propriissime secundum quod est causa
altissima , illa est raaxirae sapientia inter omnes , tam in
genere quam simpliciter: quod erat consequentia probanda.
Assumptum est clarum. - Et prima consequentia probatur
quidera, quia sapientis est iudicare et ordinare: raanifestatur
vero in genere aedi6cii, et in genere totius humanae vitae,
cura auctoritatibus Scripturae adiunctis, ut patet in littera.
- Secunda vero ex eodera probata relinquitur medio, sub-
intellecta proportionalitate causae altissiraae in genere ad
sapientiam in genere, et causae altissimae simpliciter ad
sapientiara sirapliciter: et ex testimonio Augustini confir-
raatur. Vocatur autem in hac deductione sapientia simplici-
ter maxime sapientia, ad denotandum excessum eius super
sapientias in genere. - Tertia autem consequcntia per se nota
relinquitur, Quoniam si considerans sirapliciter altissiraara
causara, idest Deura, est sirapliciter et raaxime sapiens ,
respectu sapientium in genere hoc aut illo; oportet quod
considerans eandem causara altissimam ex propriis , non
solum sit simpliciter, sed et maxime sapiens, et respectu sa-
pientium in genere, et respectu sapicntis simpliciter ; utpote
transcendens ipsum in hoc, quod propria altissimae causae
rimatur, cum ille sistat in comraunibus, et hi$ quae per com-
munia sciri possunt. Oranes enim rationes quas de Deo rae-
taphysica habet, aut sunt coramunes, si sunt simplices, ut
ens, verum, bonum; aut sunt ex communibus compositae,
si sunt propriae Deo, ut actus purus, priraura cns, etc.
VI. In responsione ad tertiura, inducitur laus Hierothei,
raagistri Dionysii, quod erat non solura discens secundum
intellectum , sed patiens secundura affectura, divina : quo-
niam donum sapientiae est in intellectu formaliter, in vo-
luntate autem causaliter. Et dicitur patiens a passione, eo
modo quo vehementer affecti circa aliquid, passionati di-
cuntur: in quo denotatur maxima voluntatis inclinatio, ut
iam habituata et connaturalis cffecta ad divina, etc.
• Cap. V, n. 10;
S. Th. lect. VIII.
- Vid. etiam lib.
III, cap. IV, n.5:
S. Th.lect.x.
Vcrs. 15.
S.Th. lect.iv.
Cf. num. III.
QUAESTIO I, ARTICULUS VII
19
ARTICULUS SEPTIMUS
UTRUM DEUS SIT SUBIECTUM HUIUS SCIENTIAE
Supra, art. 3, ad i; I Sent., Prol., art. 4; in Boet. de Trin., qu. v, art. 4.
Cap. I, n. 4,
rfi. 1
D SEPTiMUM sic PROCEDiTUR. Vidctur quod
Deus non sit subiectum huius scientiae,
In qualibet enim scientia oportet sup-
^ponere de subiecto quid est, secundum
Philosophum in I Poster. * Sed haec scientia *
non supponit de Deo quid est: dicit enim Da-
iiK^i™p-°iv!*'' mascenus *: in Deo quid est , dicere impossibile
est. Ergo Deus non est subiectum huius scientiae.
2. Praeterea, omnia quae determinantur in
aliqua scientia, comprehenduntur sub subiecto
illius scientiae. Sed in sacra scriptura determina-
tur de multis aliis quam de Deo, puta de crea-
P turis l^, et de moribus hominum. Ergo Deus non
est subiectum huius scientiae.
Sed gontra, illud est subiectum scientiae, de
T quo est sermo in scientia. Sed in hac scientia fit "*
sermo de Deo: dicitur enim theologia,£\}idiSi sermo
de Deo. Ergo Deus est subiectum huius scientiae.
Respondeo dicendum quod Deus est subiectum
' D. 1154. huius scientiae *. Sic enim se habet subiectum
ad scientiam, sicut obiectum ad potentiam vel ha-
^ bitum. Proprie autem illud * assignatur obiectum
alicuius potentiae vel habitus, sub cuius ratione
omnia referuntur ad potentiam vel habitum : sicut
homo et lapis referuntur ad visum inquantum sunt
^ colorata, unde coloratum est proprium ' obiectum
< visus. Omnia autem pertractantur ^' in sacra do-
ctrina sub ratione Dei: vel quia sunt ipse Deus;
vel quia habent ordinem ad Deum, ut ad prin-
cipium et finem. Unde sequitur quod Deus vere
sit subiectum huius scientiae. - Quod etiam mani-
festum fit "^ ex principiis huius scientiae, quae sunt
articuli fidei, quae est de Deo: idem autem est
subiectum principiorum et totius scientiae, cum
tota scientia virtute contineatur in principiis.
Quidam vero, attendentes ad ea " quae in ista
scientia tractantur, et non ad rationem secundum
quam considerantur , assignaverunt aliter subie-
ctum huius scientiae : vel res et signa ; vel opera
reparationis; vel totum Christum, idest caput et
membra '. De omnibus enim istis tractatur in ista
scientia, sed secundum ordinem ad Deum.
Ad primum ergo dicendum quod, licet de Deo
non possimus " scire quid est, utimur tamen eius
effectu, in hac doctrina, vel naturae vel gratiae,
loco definitionis, ad ea quae de Deo in hac do-
ctrina considerantur : sicut et ' in aliquibus scien-
tiis philosophicis demonstratur aliquid de causa
per effectum, accipiendo effectum loco definitio-
nis causae *.
Ad secundum dicendum quod omnia alia quae
determinantur in sacra doctrina -", comprehendun-
tur sub Deo : non ut partes vel species vel ac-
cidentia, sed ut ordinata aliqualiter ad ipsum.
D. 511.
a) scientia. - sapientia AC.
P) creaturis. — creatura B.
Y) /it. - est BD.
S) illud. - Om. G, post habitus ponunt ceteri.
t) proprium. - proprie ACDEFG.
X,) pertractantur. - tractantur codices et a b.
ptura A.
T)) /it. - est D. - Pro quae est, qui est pBD, qui sunt sBD.
0) ad ea. - ea ACDEFG. - Mox aliter om. A; pro subiectum, ma-
teriam codices.
Pro doctrina, scri-
i) vel res ... membra. - Unde quidam dixerunt quod subiectum in
hac scientia esset vel res, (marg. add. veT) signa, vel opera reparatio-
nis, vel totus Christus, idest ipsum caput et membra B; etiam ACDEG
sF legunt totus Christus.
x) possimus. — possumus BDpCFaft. - Pro eius effectu in hac do-
ctrina, in hac doctrina (scientia B) effectu eius codices.
X) et. — Om. ABCDE. — Pro aliquibus, quibusdam codices. - Pro
philosophicis, phisicis F.
jj.) doctrina. - scriptura ABCDE. - Pro vel ante accidentia , et
BCDEFG.
Commentaria Cardinalis Caietani
IN titulo, nota terminum utrumque. Ly subiectum stat
pro subiecto formali , et ly Deus tenetur formaliter ,
idest inquantum Deus: ita quod sensus est: An Deus, in-
quantum Deus , sit subiectum formale huius scientiae.
Et ad bonitatem doctrinae, penetra quid importet in-
quantum Deus , ex declaratione Scoti in hac quaestione *.
Quemadmodum homo potest quadrupliciter accipi: primo
ut animal rationale; et sic intelligitur quidditative, inquan-
tum homo: secundo ut substantia; et sic concipitur in com-
muni : tertio ut naturaliter mansuetum ; et sic concipitur per
accidens, quia esse mansuetum est accidens seu passio ho-
minis: quarto ut nobilissimum animalium; et sic concipitur
relative ad aliud : - ita in proposito, ordine retrogrado pro-
cedendo, Deus potest considerari ut altissima causa, et uni-
, versaliter secnndum quodcumque praedicatum respectivum
ad extra; et sic consideratur relative ad extra: potest etiam
considerari ut sapiens, bonus, iustus, et universaliter secun-
dum rationes attributales ; et sic consideratur quasi per
accidens: potest etiam considerari ut ens, ut actus, etc. ; et
sic consideratur in communi. Et ad hos tres modos, quasi
simplices, reducuntur considerationes compositae, puta ut
actus purus, ut ens primum, etc. : consideratur namque in
huiusmodi Deus, ut stat sub conceptu communi, et rela-
tivo aut negativo, ut patet. Ante omnes autem hos modos,
potest considerari Deus secundum suam propriam quiddita-
tem : haec enim est prima , secundum naturam , cognitio
omnium, et fundamentum ceterarum: et hanc quidditatem
circumloquimur deitatis nomine. Et sic, quaerendo an Deus
sub ratione deitatis, ut distinguitur contra rationem boni-
tatis etc, sit subiectum huius scientiae, est quaerere utrum
Deus sub ratione suae propriae quidditatis, sit subiectum
formale huius scientiae; ita quod quidditas Dei sit ratio
formalis huius subiecti ut res est, etc.
II. In corpore duo: primo ponitur conclusio responsiva
quaesito affirmative ; secundo referuntur aliorum dicta *.
Quoad primum, conclusio est: Deus est subiectum huius
scientiae.
Probatur dupliciter *. Primo. Obiectum alicuius poten-
tiae vel habitus est id, sub cuius ratione omnia referuntur
ad potentiam vel habitum : ergo subiectum scientiae est,
sub cuius ratione omnia considerantur in scientia. Ergo
subiectum huius scientiae est Deus.
Cf. num. XIII.
Cf. num. vii.
20
QUAESTIO I, ARTICULUS VII
lib
Antecedens manifestatur in obiecto visus. - Prima vero
consequentia probatur. Subiectum ad scientiam se habet sicut
obiectum ad potentiam vei habitum: ergo, si obiectum, etc.
- Secunda autem conseqiientia probatur. Omnia conside-
rantur in sacra doctrina sub ratione Dei: ergo, si subie-
ctum, etc. Assumptum probatur: quia omnia vel sunt Deus,
. vel ad Deum ordinantur, ut principium aut finem, etc.
III. Circa probationem primae consequentiae , adverte
quod illa propositio assumpta, sicut obiectum ad poten-
tiam, ita subiectum ad scientiam, non est opus quod currat
quoad omnia: sed sat est proposito, quod teneat quoad
proportionem rationis formalis; ita quod, sicut ratio for-
malis obiecti potentiae est ea qua omnia referuntur ad
illam potentiam, ita ratio formalis subiecti scientiae est illa,
ratione cuius omnia considerantur in illa scientia. Utrum
autem teneat similitudo quoad alia, puta quoad commu-
nitatem (ut sicut obiectum formale potentiae est aliquid
commune omnibus per se obiectis illius potentiae, ita subie-
ctum scientiae debeat esse aliquid commune omnibus per
se subiectis illius), non est praesentis propositi : quamvis
manifeste pateat hinc quod non oportet hanc similitudinem
salvare, quia ponitur subiectum huius scientiae, non aliquod
commune, sed Deus ut Deus , quem, ut sic, constat esse
singulare quoddam.
Nec obstat quod in I Sent. , artic. 4 Prologi , dixerit
s. Thomas quod subiectum scientiae habet hanc condi-
tionem , scilicet quod est commune per praedicationem :
quoniam illud est verum secundum communiter accidentia,
et non necessario. Videmus enim communiter, in subiectis
communiter assignatis scientiis a doctoribus, illam conditio-
Cap. I. - Did. nem inveniri: non tamen oportet, ut patet IV Metaphys. *
i.ili, c.ii, n.3. j^ scientia de sano. - Posset quoque salvari communitas
per praedicationem in omni subiecto , non in recto , sed
in recto vel obliquo : sic enim etiam Deus de omnibus
theologalibus praedicatur, quia sunt aut Deus, aut Dei ,
aut ad Deum, aut a Deo, etc. Prima tamen responsio est
ad litteram.
IV. Circa propositionem assumptara in probatione se-
* cf. num. II. cundae consequentiae *, scilicet, omnia considerantur in
hac scientia sub ratione Dei, dubitatur simpliciter, et ad
* Proi. Sent., hominem. Simpliciter quidem arguit Gregorius de Arimino *.
coiicL 2." " ' Si Deus sub ratione deitatis esset subiectum theologiae,
tam beatorum quam nostrae, oporteret quod omnia cogno-
scibilia de Deo ratione deitatis, caderent sub theologia. Sed
hoc est impossibile: tum quia omnia simpliciter caderent
sub theologia; tum quia infinitae veritates caderent sub
eadem. Per deitatem enim omnia cognoscibilia sunt, et in-
finita, etc, ut patet in scientia quam Deus habet de seipso
per essentiam suam.
Ad hominem vero, quia ipsemet s. Thomas in Prologo
I Sent., art. 4, expresse dicit subiectum huius scientiae esse
ens divinum per inspirationem cognoscibile : et non Deum,
nisi sicut subiectum principale. Ergo, etc.
V. Ad primum horum, neganda est consequentia, pro-
pter duphcem rationem. Prima est , quia theologia , sive
nostra sive beata, est scientia inadaequata subiecto : condi-
tionalis autem illa est vera de scientia adaequata subiecto.
Solus enim Deus habet theologiam adaequatam eius subie-
cto formali. - Sed haec ratio nihil videtur valere. Quoniam
ratio formalis subiecti et scientia, oportet quod adaequate
sibi respondeant : alioquin scientiae non distinguerentur per
subiecta formalia; nec posset assignari ratio quare magis
ista quam illa de tali subiecto considerat.
Unde assignatur alia ratio negationis. Et est, quia in
antecedente illius conditionalis non fit mentio de ratione
formali sub qua ; cum tamen ex illa pendeat adaequatio vel
limitatio cognoscibilium de subiecto formali, per rationem
form^Iem illius ut res est. Deus enim, etsi ex ratione deitatis
sit infinite cognoscibilis , tamen Deus ut Deus sub partici-
pato lumine gioriae, est cognoscibilis infra certum limitem,
respectu singulorum. Et similiter sub participatione luminis
gratiae, est cognoscibilis secundum certos fines, etc. Et
ideo, ad verificandam illam conditionalem, oportet addere:
si Deus inquantum Deus, sub lumine sibi adaequato, esset
subiectum scientiae alicuius, illa nosset omnia, etc. Sed
tunc patet falsitas subsumendae propositionis : quia sola lux
divina in seipsa est tale lumen; nostrae autem et beatae
theologiae Deus, inquantum Deus quidera, sed sub lumine
diminuto, subiectum est. Et ideo iuxta facultatem luminis
est extensio scientiae. Non est ergo secundum extensionem
rationis forraalis ut res est absolute, sed ut stantis sub ra-
tione formali obiecti ut obiectum est, mensuranda scientia.
VI. Ad secundum * dicitur, quod s. Thomas non asse- * Cf. num. iv.
rendo, sed opinando, sequens communiter dictas conditio-
nes subiecti ab aliis, illud dixit; ut patet ex modo loquendi,
cum, inchoando illam positionem, dicit: si volumus ponere
aliquod subiectum, in quo salventur omnes hae conditiones.
Hic autera assertive determinavit, quod etiam ex tunc in-
choaverat : quoniam et ibi dicit quod omnia considerantur
in hac scientia sub ratione Dei. Quare hoc est simpliciter
tenendum: illud vero tanquam opinabile audiendum.
VII. Secunda ratio ad conclusionem * est hae^. Idem est * Cf. num. u.
subiectura principiorum et totius scientiae : Deus est subie-
ctum principiorum huius scientiae : ergo Deus est subiectum
totius scientiae. - Maior probatur: quia tota scientia vir-
tualiter continetur in principiis. Minor vero, quia Deus est
subiectum articulorum fidei.
VIII. Circa propositionem assumptam ad probandum
maiorem, scilicet , tota scientia virtute continetur in princi-
piis, dubium occurrit : quoniam adversari videtur doctrinae
s. Thomae. Nam sequitur: Tota scientia virtualiter conti-
netur in principiis : ergo in subiecto principiorum : ergo in
subiecto scientiae. Ergo duarum specierum disparatarum,
imo generis et speciei, secundum propria singulis, non potest
esse scientia una secundum speciem specialissiraara. Hoc
est falsura apud s. Thoraam : quoniam scientia de triangulo
et quadrato et figura etc, non solura secundura communia,
sed secundum propria singulis, unius est speciei ; ut patet
in FII^'*, et in I Poster. ** Ergo. • Qu. liv, art. .,
Prima consequentia patet: quia principia conficiuntur •• Lect. xli, n.i;
ex subiecti ratione. Secunda etiam patet: quia idem est
subiectum principiorura et scientiae. Tertia autera, quia
scientia unius speciei omnino disparatae, quoad propria,
non continetur virtualiter in alia specie, nec in generis ra-
tione ut sic: sicut nec passiones unius speciei continentur
virtualiter in alia, nec in ratione generis, ut patet.
IX. Ad hanc obiectionem oportet respondere, non solum
ad hominem , sed simpliciter : quoniam' ista virtualis con-
tinentia ingerit dubium, non solum quia posita est hic in
littera, sed simpliciter. Unde Scotus, in Prologo, qu. ni,
tenens quod virtualis continentia omnium veritatum per-
tinentium ad aliquam scientiam , est conditio constituens
rationem subiecti formalis in scientia, obiectioni praefatae
consentit, concedens verum esse id ad quod ratio deducit,
quodque reputamus falsum.
Sciendura est igitur quod duplex est de huiusmodi con-
tinentia opinio. Scotus namque putat subiectum scientiae
oportere continere prirao virtualiter, ut causara sufficientem,
omnes veritates pertinentes ad talem scientiam. Et probat
hoc dupliciter. Primo, quia continet propositiones imme-
diatas, quae sunt principia virtualiter continentia totam
scientiam. Patet hoc, quia propositionis immediatae praedi-
catum continetur in subiecto : subiectum autem est subie-
ctum scientiae : ergo. Secundo , quia subiectum est adae-
quata causa habitus: ergo continet primo virtualiter totum
ipsum: ergo omnes illius veritates. - Et secundum hanc
opinionem, tot sunt scientiae secundum speciem, quot sunt
non solum species rerum omnino disparatae (quod dico
propter species subordinatas, puta subiectum et passionem):
sed etiam quot sunt rationes formales rerum, quarum una
non continetur virtualiter in alia. Et sic alia est scientia
de animali ut sic , ad quam spectat considerare proprias
animalis passiones tantum (quoniam solae ipsae virtualiter
in animali clauduntur) : et alia de bove inquantum bos, et
alia de leone inquantura leo, etc.
X. S. Thomas vero, tenens scientias secari non secun- .
dum quod secantur res absolute , sed prout sunt scibiles,
tenet quod subiectum formale scientiae exigit duas con-
ditiones, ut ex littera habetur. Prima est, quod ratione
ipsius omnia attingantur ab illa scientia. Secunda , quod
\
QUAESTIO I, ARTICULUS VIII
21
virtualiter contineat totam scientiam : non ut causa in se-
ipso sufficiens, ut Scotus voluit; sed in seipso quidem sum-
ptum sufficiens itt causa prima, idest in suo ordine , et
non simpliciter. Sumptum autem et in se et participantibus
ipsum, aut quomodolibet attributis ad ipsum, fit sufficiens
simpliciter. Vocatur autem causa simpliciter sufficiens, illa
quae primo, idest adaequate, est causa alicuius; ut subie-
ctum propriae passionis, sive immediate sive mediante ali-
qua priore passione : causa autem sufficiens in suo ordine,
quae licet sola non sufficiat ad effectum, in suo tamen ordine
completa et totalis causa est, ut sol est causa Socratis. Et hoc
modo principia prima alicuius scientiae continent virtualiter
oranes veritates illius, scilicet ut primae propositiones. Non
enim ex primis propositionibus solis immediate, ut patet,
neque mediantibus tantum his quae totaliter ex illis pendent,
omnes veritates sciuntur : sed ex illis ut primis, et aliis ut
secundis ac proximis causis, conclusiones multae sciuntur.
Et hoc clarius patet in ipsis passionibus quae demon-
strantur. In scientia enim de numero, non oportet omnes
passiones scibiles eadem scientia, contineri virtualiter in
numero, primo, idest adaequate et sufficienter, loquendo de
numero in seipso : quoniam sic nec passiones binarii nec
trinarii scirentur ibidem , ut patet. Sed bene oportet nu-
merum in se continere virtualiter omnes passiones huius-
modi ut primam radicem earum. Ut distinctum autem et
participatum in binario et trinario etc. , oportet omnium
passionum subiectum esse primum, idest adaequatum. Ac
per hoc , principia talis scientiae , quae habent numerum
pro subiecto, continent virtualiter omnes veritates ut primae
causae. Nec oportet quod sufficiant ad inferendas omnes
conclusiones, nisi adiuncta propositionibus quarum subie-
ctum sit binarius aut trinarius etc. , ut causis proximis :
quemadmodum nec numerus in se causa est sufficiens ad
passiones binarii, sed ut prima radix earum: et hoc in eo
quod scibiles, idest inquantum sunt in tali specie scibilis ;
quidquid sit in esse naturae.
Et secundum hanc viam, manifestum est quod eandem
scientiam secundum spcciem contingit esse de genere et
multis speciebus, secundum singulorum propria.
XI. Et si quaeratur : Quis ergo erit limes scibilium in una
scientia ? lam patet responsio ex dictis : limitantur namque
scientiae secundum species scibilium ut sic, et non secun-
dum species rerum. Et ideo tot species et genera.rerum
sub una possunt comprehendi scientia, quot comprehendi
contingit sub una specie scibili. Et ideo illa ratio formalis
rerum quae primo fundat illam speciem scibilem , idest
cui prius convenit ille modus abstractionis vel definitionis
vel cognitionis , qui constituit illam speciem scibilis , est
ratio formalis subiecti in illa scientia; et est prima radix
omnium pertinentium ad illam scientiam ut sic.
Quod autem continentia virtualis talis ut declarata est *,
sufficiat ad subiectum et principia scientiae, patet ex pro-
cessibus scientiarum, tam in mathematicis quam in natu-
ralibus. Utrobique namque multarum specierum passiones
proprie traduntur , puta trianguli et quadranguli , quas
impossibile est adaequate contineri in subiecto geometriae,
ut patet.
XII. Ad primam * ergo Scoti rationem, iam dictum est **.
- Ad secundam vero, ex eodem fundamento dicitur, quod
subiectum habitus continere virtualiter totum habitum ,
potest dupliciter intelligi: uno modo, accipiendo subiectum
in seipso ; alio modo, ut inventum in aliis per se partici-
pantibus quomodolibet ipsum. Et similiter continere vir-
tualiter dupliciter : scilicet adaequate, et ut primam causam.
Subiectum in seipso continet virtualiter , ut priraa causa,
totum habitum, et non partem; sicut sol continet virtualiter
totum hominera, et non partem, ut prima tamen sive supe-
rior causa. Subiectum autem in se et in participantibus, con-
tinet virtualiter et adaequate, ut tota causa, totum habitum.
- Et sic patet ad dubium et simpliciter, et ad hominem *.
XIII. Quoad secundum *, referuntur tres aliorum assi-
gnationes. Priraa est Magistri Sententiarum: secunda Hugo-
nis de Sancto Victore: tertia est Lincolniensis. Sed adverte
modestiam Auctoris. Quoniam primo, excusando illos, dicit
quod attenderunt ad materiam : quasi diceret quod non in-
tendebant assignare subiectum formale. Secundo, omnia
supradicta reducit ad subiectura formale a se assignatum,
dicens omnia haec tractari in ordine ad Deum.
Num. pracc.
Cf. num.ix.
' Num. X.
Cf. num. vui.
Cf. num. II.
ARTICULUS OCTAVUS
UTRUM HAEC DOCTRINA SIT ARGUMENTATIVA
ir II", qu. I, art. 5, ad 2; I Sent., Prol., art. 5 ; I Cont. Gent., cap. ix; in Boet. de Trin., qu. 11, art. 3;
Quodlib. IV, qu. :x, art. 3.
' Lib. I de FiJc
eap. xiii.
Vers. ult.
qiiaeritur.
>D ocTAVUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
haec doctrina non sit argumentativa.
'Dicit enim Ambrosius in libro I de Fide
^Catholica " *: tolle argumenta, ubi fides
Sed in hac doctrina praecipue fides
quaeritur: unde dicitur loan. xx*: haec scripta
sunt iit credatis. Ergo sacra doctrina non est ar-
gumentativa.
2. Praeterea, si sit argumentativa, aut argu-
mentatur ex auctoritate, aut ex ratione. Si ex au-
P ctoritate, non videtur hoc ^ congruere eius digni-
tati : nam locus ab auctoritate est infirmissimus,
•videiib.vi in secundum Boetium *. Si etiam ^" ex ratione, hoc
Topica Cicero- . . _ . . , _
ms; ^x de Dif. non congruit eius fini: quia secundum Gregorium
Topicis, lib. ITI. . , ., . .v ^ i . , • , ■ X ,
T in homiha *, fides non habet meritum, ubi * hu-
i-"a°ng.''' "''" '" mana ratio praebet experimentum. Ergo sacra
° doctrina non est argumentativa.
• vers. 9. Sed contra est quod dicitur ad Titum i *, de
episcopo : amplectentem ' eum qui secimdum doctri-
nam est, fidelem sermonem, iit potens sit exhortari
in doctrina sana, et eos qui contradicunt arguere.
Respondeo dicendum quod, sicut aliae scientiae
non argumentantur ad sua principia probanda,
sed ex principiis argumentantur ad ostendendum
alia in ipsis scientiis; ita haec doctrina non ar-
gumentatur ad sua principia probanda, quae sunt
articuli fidei; sed ex eis procedit ad aUquid aliud ^
ostendendum *; sicut Apostolus, I ad Cor. xv **,
ex resurrectione Christi argumentatur ad resur-
rectionem "^ communem probandam.
Sed tamen considerandum est in scientiis phi-
losophicis, quod inferiores scientiae nec probant
sua principia, nec contra negantem principia dis-
putant, sed hoc relinquunt superiori scientiae * :
suprema vero inter eas, scilicet metaphysica, dis-
putat contra negantem sua principia, si adversa-
• D. 603.
' *• Vcrs. 12 sqq.
a) libro I de Fide Catholica,
edd. a b.
P) non videtur hoc. - hoc non videtur codices.
f) etiam. - Ora. E ; autem ceteri et a b.
libro de Sacramentis codices et
3) ubi. - cui ACDEFG, vel cui margo B, cuius ed. a.
e) amplectentem. - amplectente PDFafc.
i^) aliquid aliud. - aliquid PBab.
r,) i:esurrectionem, - rationem DpBC.
D. II03.
22
QUAESTIO I, ARTICULUS VIII
V
In'corp.
rius aliquid concedit: si autem nihil concedit, non
potest cum eo disputare, potest tamen solvere
rationes ipsius. Unde sacra scriptura ', cum non
habeat superiorem, disputat cum negante sua
principia: argumentando quidenl, si adversarius
aliquid concedat eorum quae per divinam reve-
lationem habentur; sicut per auctoritates sacrae
doctrinae disputamus contra haereticos, et per
unum articulum ' contra negantes alium. Si vero
adversarius nihil credat " eorum quae divinitus
revelantur , non remanet amplius via ad proban-
dum articulos fidei per rationes \ sed ad solven-
dum rationes, si quas inducit, contra fidem. Cum
enim fides infallibili veritati innitatur, impossibile
autem sit de vero ^" demonstrari contrarium, ma-
nifestum est probationes quae contra fidem indu-
cuntur, non esse demonstrationes , sed solubilia
argumenta.
Ad primum ergo dicendum quod, licet argumenta
rationis humanae non habeant locum ad proban-
dum quae fidei sunt, tamen ex articulis fidei haec
doctrina ad alia argumentatur, ut dictum ' est *.
Ad secundum dicendum quod argumentari ex
auctoritate est maxime proprium huius doctrinae:
eo quod principia huius doctrinae per revelatio-
nem habentur, et sic oportet quod credatur au-
ctoritati eorum quibus revelatio facta est. Nec
hoc derogat dignitati huius doctrinae : nam licet
locus ab auctoritate quae ^ fundatur super ratione
humana, sit infirmissimus; locus tamen ab aucto-
ritate quae " fundatur super revelatione divina,
est efficacissimus.
Utitur tamen sacra doctrina etiam " ratione hu- ^
mana: non quidem ad probandum fidem, quia
per hoc toUeretur meritum fidei ; sed ad manife-
standum aliqua alia quae traduntur in hac do-
ctrina., Cum enim f gratia non tollat naturam, sed p
perficiat, oportet quod naturalis ratio subserviat
fidei; sicut et naturalis inclinatio voluntatis obse-
quitur caritati. Unde et Apostolus dicit, II ad
Cor. X *: in captivitatem redigentes omnem intel- ' vers. 5.
lectum in obsequium Christi. Et inde est quod
etiam " auctoritatibus philosophorum sacra do- "
ctrina utitur, ubi per rationem naturalem veritatem
cognoscere potuerunt; sicut Paulus, Actuum xvii *, ' vers. 28.
inducit verbum Arati, dicens: sicut et quidam poe-
tarum pestrorum dixerunt, genus Dei sumus.
Sed tamen sacra doctrina ^ huiusmodi aucto- ^
ritatibus utitur quasi extraneis argumentis , et
probabilibus. Auctoritatibus autem canonicae " "
Scripturae utitur proprie, ex necessitate argumen-
tando. Auctoritatibus autem aliorum doctorum
ecclesiae, quasi arguendo f ex propriis, sed pro- ?
babiliter. Innititur enim fides nostra revelationi
Apostolis et Prophetis factae, qui canonicos li-
bros scripserunt: non autem revelationi, si qua
fuit aliis doctoribus facta. Unde dicit Augustinus,
in epistola ad Hieronymum *: Solis eis ^ Scri-
pturarum libris qui canonici appellantur , didici
hunc honorem deferre, ut nullum auctorem eorum
in scribendo errasse aliquid firmissime credam.
Alios autem ita lego , ut, quantalibet sanctitate
doctrinaque * praepolleant, non ideo verum putem,
quod ipsi ita senserunt vel scripserimt.
{
i
* L.XXZII (al. xn
cap. 1.
6) scriptura. - doctrina codices. - Pro cum negante, contra ne-
gantem G. - Pro argumentando, arguendo CE(ABD?).
i) articulum. - articulum fidei B.
x) credat. - concedat ADsC.
X) rationes. - rationem codices et ab. - Post. seq. rationes B addit
remanet via.
(j.) de vero. - vero ACDEF, veri B, omnino G.
v) dictum. - supra dictum ABCE.
5) quae. - qui BD. - Pro ratione humana, rationem humanam BD,
revelatione humana ApC. - Pro infirmissimus , infimissimus A, infir-
mus B.
0) quae. - qui B. - Pro revelatione divina, revelationem divi-
nam BD.
7:) etiam. - Om. B. - Idem pro tolleretur, tolleret ; et in fine senten-
tiae legit aliqua doctrina traduntur, sed corrigitur: aliqua quae in
sacra doctrina traduntur; pro aliqua alia, alia A, aliqua DF, illa C,
om. E.
p) enim. - igitur Pai.
o) quod etiam. - etiam quod B, quod DGpA. - Pro philosophorum,
phicorum B. - Pro potuerunt, potest B, potuerant C, poterunt DEpF.
t) doctrina. - scriptura A.
u) canonicae. - sacrae B. - Pro argumentando , arguendo AC(D
FG?).
tp) arguendo. - argumentando B(DEFG?). - Pro ex, non ex sA.
x3 Solis eis. ~ Solis enim PsC et a b, Solum eis BDFG, Solus eis
pC. - in ante scribendo om. ACDEFGa.
i/) doctrinaque. - doctrinarum ABCDEGpF. ~ Pro quod, quia co-
dices; et omittunt vel scripserunt.
Commentaria Cardinalis Caietani
• Cf. ibi Com-
mcnt. num. vi.
IN titulo : argumentativa , idest probativa eorum quae
docet: an non, sed forte simpliciter proponit, ut Scotus
dixit contra articulum 2 *.
II. In corpore tres conclusiones. Pritna est : Sacra do-
ctrina non arguit ad principia , sed ad conclusiones ex
principiis. Secunda est : Sacra doctrina disputat arguendo
contra negantes principia eius, si aliquid eius concedunt.
Jertia : Sacra doctrina disputat solvendo tantum , contra
negantes principia et nihil eius omnino concedentes. - Et
est semper sermo de principiis complexis cognitionis in
hac scientia, idest articulis fidei : quidquid sit de principiis
incomplexis, aut ipsius esse tantum.
III. Priraa condusio probatur. Nulla scientia probat sua
principia, sed ex eis conclusiones: ergo. - Et confirmatur
secunda pars conclusionis, auctoritate Apostoli, I ad Cor. xv.
Secunda vero et tertia, primo simul probantur. Scien-
tia suprema inter physicas, disputat contra negantes prin-
cipia ; et defendit solvendo saltem , si nihil concedunt.
Ergo et haec doctrina habet utrumque. - Antecedens de-
claratur ex differentia inter scientias inferiores et supre-
mam. Consequentia vero probatur: quia ista est scientia
suprema.
Deinde manifestantur singillatim. Secunda quidera, cum
contra haereticos ex uno articulo probamus alium , etc.
Tertia vero, quia contra veritatem infallibilem nuUa potest
deraonstrativa ratio esse : ergo oranes rationes contra ea
quae sunt istius scientiae , sunt rationes solubiles. Tenet
sequela: quia haec doctrina innititur infallibili veritati.
IV. Circa tertiam conclusionera , adverte quod theolo-
gum posse solvere rationes philosophorum contra ea quae
sunt fidei, contingit dupliciter. Unomodo, cxcreditis: ut
puta si dicenti quod omnis una res nuraero est una hypo-
statice, respondet: «Nego, quia Deus est trinus. » Et sic
theologalis solutio non solvit nisi credendo. - Alio modo,
ex propositionibus scitis, simpliciter vel quoad hoc : ut puta
si responderet : « Nego in re infinita » : non quia sciat eius
contradictoriam, scilicet res injinita est plures hypostatice;
sed quia scit negative nullura haberi efficax raediura ad
illara probandara (et dicitur scire negative, quando nullo
medio cogitur intellectus). Et sic theologus solvit ex scitis
QUAESTIO I, ARTICULUS IX
23
quoad hoc. Quandoque autem ex sdtis simpliciter: ut si
solvat rationem contra accidentia in Sacramento Altaris, quia
accidentis esse non est inesse actualiter, sed aptitudinaliter.
In proposito, litteram hanc intelligo de solutione theo-
logali secundo modo. Et si instetur, quia huiusmodi solutio
non est theologi ut theologus est, quia non ex principiis
theologiae : negetur assumptum : quoniam theologia non
solum gaudet propriis, sed etiam facit de extraneis pro-
pria, dum ad defensionem suam aUarum scientiarum pro-
positionibus utitur propter nos , ut in articulo 5 , ad 2 ,
tactum est. Et quamvis pura theologalia oporteat ex prin-
cipiis manare theologalibus ; theologalia tamen ministeria-
liter, non oportet, sed sat est eis servire. Sic autem theo-
logales sunt huiusmodi solutiones.
Unde minus bene videntur sentire, qui solvere theolo-
giae tribuunt, non nisi ex aliqua propositione credita. Et
decepti sunt quia non discreverunt inter solutionis etpro-
bationis naturas. Probatio namque est ex evidentibus : so-
lutio autem est etiam ex his quae non apparent esse falsa,
dato quod non sciantur esse vera. Et propterea theologus
potest semper solvere, nunquam coacto intellectu ab aliqua
propositione contraria his quae sunt fidei, quamvis eorum
falsitatem non videat.
Cf. num. m. V. Circa probationem tertiae conclusionis *, scito quod
aliud est scire omnes rationes contra fidem esse solubiles:
et aliud est scire solvere eas. Primum probatur in littera :
et probatio assumit unam propositionem creditam, scilicet,
haec doctrina innititur veritati infallibili: et propterea con-
clusio haec non nobis hic evidens est. Secundum vero in
actu exercito consistit: et liber Contra Gentiles his plenus
Num. praec. est. Et quoniam solutio, ut dictum est * et experimur, non
requirit evidentiam, sed non-coactionem intellectus; et hoc
in ipso exercitio solutionis convincitur, dum ratio cogens
non adest: ideo scire solvere, seu solvere contraria huius
doctrinae , non est credere , aut ex credere , nisi occasio-
naliter; quoniam ex hoc quod credimus, applicamus intel-
lectum ad inveniendum defectus rationum et propositionum
contrariarura. Et hanc distinctionem bene nota : quia inad-
vertentia eius forte quosdam in hac littera errare permisit.
VI. In responsione ad secundum, nota quatuor enume-
rata , scilicet : auctoritates sacrae Scripturae , auctoritates
sanctorum Doctorum, rationes humanas, et auctoritates phi-
losophorum, Et ex primis quidem doctrina haec procedere
dicitur ut ex propriis et necessariis : ex secundis autem ut
ex propriis, sed probabilibus : ex quartis vero ut probabi-
libus, sed extraneis. Et sic tertiis nullus assignatur locus.
Et propterea sciendum est quod ratio humana de qua hic
est sermo , nihil aliud est quam argumentatio aliqua ex
solo naturali lumine robur habens. Et est duplex: quae-
dam necessario concludens, quae vocatur demonstratio ; et
quaedam probabihter , quae magnam habet latitudinem.
Utraque autem in aliqua certa scientia physica clauditur,
et consequerrter extranea est a genere scibili theologico :
ac per hoc, theologia procedit ex ratione humana ut sic ,
ut ex extraneis. Et quoniam nulla demonstratio physica
potest afferri ad theologaha ut sic (quoniam theologalia, ut
sic sunt, oportet resolvi in principia evidentia, non lumine
naturali , sed divino) , ideo, absolute loquendo, ex ratione
naturali procedit theologia ut ex extraneis et probabihbus;
quemadmodum ex auctoritatibus philosophorum. Et pro-
pterea sedes assignata auctoritatibus philosophorum, intel-
ligenda est assignata etiam rationi naturali quam cogno-
verunt : in cuius signum simul tractabat utrumque. Et sic
omnia enumerata sunt locata.
VII. Sed dubium hic occurrit non dissimulandum. Si
ex rationibus naturalibus theologia procedit ut ex extraneis
et probabihbus, cur tantus labor a doctoribus speculativis
assumptus est? Quorsum libri Contra Gentiles, rationibus
naturalibus pleni ? etc. Aut enim hi non tradunt theolo-
giam : aut in extraneis nimis morati sunt.
VIII. Ad hoc breviter dicitur, quod demonstrationes me-
taphysicae et naturales quae afferuntur in sacra doctrina ,
simpliciter quidem sunt extraneae: sed ut ministrae theo-
logiae, ad destruendas positiones oppositas conclusionibus
aut principiis theologalibus, aut ad solvendas rationes contra
theologalia factas , aut ad stabilienda ea de quibus theo-
logia secundario est, ut Deum esse, et unum esse, et im-
mortalem , etc. , non sunt extraneae ; sed ex eis procedit
theologia ut ex propriis , et quandoque necessariis ; mini-
sterialiter tamen , et non ratione sui , sed propter nostri
intellectus infirmitatem, ut in articulo 5, ad 2, dictum est. Et
propterea sancti Doctores, qui speculativo ingenio praediti
fuerunt , intellectus humani defectui subvenire cupientes ,
rationes philosophicas plurimas conati sunt afferre ad ali-
quod horum trium; ut sic viri docti, ea quae fidei sunt
rationi non contraria comperientes, facilius his quae fidei
sunt adhaerere possint , aut saltem ea non spernere aut
deridere.
Suadetur autem huiusmodi rationes, ut ministras, pro-
prias effici huius scientiae propter nos, ex littera in tertia
conclusione, et eius marrifestatione. Non enim aliter pos-
sunt solvi obiectionea oppositae sufficienti solutione, nisi
ex rationibus philosophicis : si namque ex creditis solvenda
essent obiecta philosophorum, ridiculo philosophis theologi
essent, etc.
IX. Circa haec diligenter adverte , quod aliud est loqui
de ratione humana, et aliud loqui de propositionibus notis
ratione humana, In littera, ut declaravimus * , insinuatur
quod ex ratione humana, absolute loquendo, haec doctrina
procedit ut ex extraneis : quoniam propositiones notae na-
turali, non divino lumine, ut sic, sunt extraneae. Sed tamen
multae propositiones notae naturali lumine et demonstra-
tione, secundum seipsas sumptae, sunt vere et proprie theo-
logales, sub alio tamen lumine, ut in i articulo, in respon-
sione ad 2, patet; ut patet de istis, Deus est, Deus est unus,
Deus est bonus, etc. Unde, cum theologus arguit ex istis,
arguit ex propriis ; quamvis non proprio tantum modo
notis, pro quanto sunt non solum revelata, sed etiam scita.
Num. VI.
ARTICULUS NONUS
UTRUM SACRA SCRIPTURA DEBEAT UTI METAPHORIS
I Sent., Prol., art. 5; dist. xxxiv, qu. iii, art. i, 2; III Cont. Gent., cap. cxix; in Boet. de Trin., qu. 11, art. 4.
Art. 5.
»D NONUM sic PROCEDiTUR. Vidctur quod
sacra Scriptura '■ non debeat uti meta-
*phoris. Illud enim quod est proprium
jinfimae doctrinae, non videtur compe-
tere huic scientiae, quae inter alias tenet locum
supremum, ut iam dictum est *. Procedere autem
per similitudines varias et repraesentationes, est
proprium poeticae, quae est infima inter omnes
doctrinas. Ergo huiusmodi similitudinibus ^ uti,
non est conveniens huic scientiae.
2. Praeterea, haec doctrina videtur esse or-
dinata ad veritatis manifestationem: unde et ma-
nifestatoribus "> eius praemium promittitur, Eccli.
XXIV *: qui elucidant tne, vitam aeternam habebunt.
T
Vers. 31.
a) Scriptura. - doctrina codices. - Pro metaphoris, metaphoricis
pGsD, et ita ed. a ubique; locutionibus metaphoricis B.
p) similitudinibus. - similibus B.
f) manifestatoribus. - manifestationibus BDpC.
Vers. 10.
Vert. 14.
X
24
Sed per huiusmodi simiiitudines veritas occul-
tatur *. Non ergo competit huic doctrinae divina
tradere sub similitudine corporalium rerum.
3. Praeterea, quantb aliquae creaturae sunt
sublimiores, tanto magis ad divinam similitudinem
accedunt. Si igitur aliquae ' ex creaturis transume-
rentur ad Deum, tunc oporteret talem transum-
ptionem maxime fieri ex sublimioribus creaturis,
et non ex infimis. Quod tamen in Scripturis fre-
quenter ^ invenitur.
Sed gontra est quod dicitur Osee xii * : Ego
visionem multiplicavi eis, et in manibiis prophe-
tarum assimilatus sum. Tradere autem aliquid sub
similitudine, est metaphoricum. Ergo ad sacram
doctrinam pertinet uti metaphoris ".
Respondeo dicendum quod conveniens est sa-
crae Scripturae divina et spiritualia sub similitu-
dine corporalium " tradere. Deus enim omnibus
providet secundum quod competit eorum natu-
rae. Est autem naturale homini ut per sensibilia
ad intelligibilia veniat : quia omnis nostra cogni-
tio a sensu initium habet. Unde convenienter in
sacra Scriptura ' traduntur nobis spiritualia sub
metaphoris corporalium. Et hoc est quod dicit
Dionysius, i cap. Caelestis Hierarchiae : Impossi-
bile est nobis aliter lucere divinum radium, nisi
varietate " sacrorum velaminum circumvelatum.
Convenit etiam sacrae Scripturae, quae com-
muniter omnibus proponitur (secundum illud ad
Rom. I * : sapientibus et insipientibus debitor sum),
ut spiritualia sub similitudinibus ^ corporalium pro-
ponantur ; ut saltem vel sic rudes eam capiant ,
qui ad intelligibilia secundum se capienda non
sunt idonei.
Ad primum ergo dicendum quod poeta ■" utitur
metaphoris propter repraesentationem : repraesen-
QUAESTIO I, ARTICULUS IX
tatio enim naturaliter homini delectabilis est. Sed
sacra doctrina utitur metaphoris propter necessi-
tatem et utilitatem, ut dictum est *.
Ad secundum dicendum quod radius divinae re-
velationis non destruitur propter figuras sensi-
biles quibus circumvelatur, ut dicit Dionysius *,
sed remanet in sua veritate ; ut mentes quibus fit
revelatio, non permittat ' in similitudinibus perma-
nere, sed elevet eas ad cognitionem intelligibilium;
et per eos quibus revelatio facta est, alii etiam
circa haec ^ instruantur. Unde ea quae in uno loco
Scripturae traduntur sub metaphoris, in aliis locis
expressius exponuntur. Et ipsa etiam occultatio
figurarum utilis est , ad exercitium studiosorum,
et contra irrisiones infidehum, de quibus dicitur,
Matth. vii * : nolite sanctum dare canibus.
Ad tertium dicendu.m quod, sicut docet Diony-
sius, cap. II Cael. Hier., magis est conveniens
quod divina in Scripturis tradantur sub figuris
vilium corporum , quam corporum nobilium ".
Et hoc propter tria. Primo, quia per hoc magis
liberatur humanus animus ab errore. Manifestum
enim apparet quod haec secundum proprietatem
non dicuntur de divinis: quod posset esse du-
bium , si .sub figuris nobiiium " corporum de-
scriberentur divina; maxime apud illos qui nihii
aliud a corporibus nobilius excogitare noverunt.
- Secundo, quia hic modus convenientior est co-
gnitioni quam de Deo habemus in hac vita. Ma-
gis enim manifestatur nobis de ipso quid non
est, quam quid est: et ideo similitudines illarum
rerum p quae magis elongantur a Deo, veriorem
nobis faciunt aestimationem quod sit supra illud
quod de Deo dicimus vel cogitamus. - Tertio,
quia per huiusmodi, divina magis ' occultantur
indignis.
5) occultatur. - obfuscatur A,
e) aliquae. - aliqua ABDEFGa. - Pro transumerentur, transumere-
tur BpFa. - tunc om. codices et a b. - Pro oporterct, oportet BCDEpA.
^) frequenter. - Om. pA.
7)) metaphoris. - metaphoricis A.
9) simHitudine corporalium. - corporalium metaphoris codices.
i) Scriptura. - doctrina codices.
x) varietate. - veritate A.
X) sub similitudinibus. - sub similitudine ACE. - sic omittit B. -
Pro eam, ea sA.
(i) poeta. - poetica codices. - Pro repraesentatio enim, et reprae-
sentatio B, repraesentatio autem C, qui omittit naturaliter. - Pro de-
lectabilis, delectabilius F.
v) permittat. - permittantur codiccs. - Item pro permanere, re-
manere.
5) haec. - hoc codices. - Pro instruantur, instruuntur CDEFG.
0) nobilium, - nobiliorum ACDEFGa.
T.) nobilium. - nobiliorum codices et ed. a. - Particulam a ante cor-
poribus om. codiccs. — Pro noverunt, possunt vel noverunt B.
p) illarum rerum. - eorum ABC, illorum DEsF, illarum pF. -
Post aestimationem codices addunt de Deo. - Pro de Deo, de eo GsFa.
o) magis. - Om. B.
In corp.
' cit.
Loco in corp.
Vers. 6.
Commentaria Cardinalis Caietani
i;
rN titulo , uti metaphoris est uti locutionibus quae non
Iverificantur de his de quibus dicuntur, secundum pro-
priam significationem, sed secundum aliquam simiiitudinem
ad proprie significata : ut cum dicitur quod Deus noster
'Ad Hebr. xii,2g. igrtis consumens est *, utimur metaphora; quia Deus non
est vere ignis, sed se habet ad modum ignis consumentis.
Et sic de aliis. Et occasionem sumit quaestio haec ex II
* Cap.iii, n.j6. Poster.*, ubi prohibentur metaphorae in scientiis.
II. In corpore una conclusio, responsiva quaesito affir-
mative: Sacra doctrina congrue utitur metaphoris corpo-
ralium ad divina et spiritualia.
Probatur dupliciter. Primo. Deus omnibus providet prout
congruit eorum naturae. Ergo convenienter homini in sacra
doctrina spiritualia sub corporalibus similitudinibus tradun-
tur. - Antecedens patet. Consequentia vero probatur: quia
naturale est homini ad intelligibilia per sensibilia duci.
Probatur: quia omnis nostra cognitio oritur a sensu. Et
confirmatur haec ratio auctoritate Dionysii, etc.
Secundo. Sacra doctrina proponitur omnibus homini-
bus communiter. Ergo congrue spiritualia sub similitu-
dinibus corporalium traduntur. - Antecedens probatur ad
Rom. I. Consequentia autem probatur: quia plures non
sunt idonei ad intelligibilia secundum se, qui vel sic ea
capere possunt.
III. In responsione ad primum, dubium occurrit, quo-
modo verificetur quod haec doctrina utatur metaphoris
propter necessitatem et utilitatem, ut dictum est. NuIIa
siquidem necessitas est, aut in corpore ostensa est. Secunda
namque ratio utilitatem tantum infert, ut patet: prima
vero convenientiam , ut ipsa littera testatur , et convinci
potest ex co quod connaturalitas nostra ad sensibilia non
infert necessitatem ad talia sensibilia, scilicet metaphoras. -
Et augetur dubium: quia nihil est metaphorice in Scriptura
traditum, quod non possit propric doceri. Nulla ergo est
necessitas utendi metaphoris in hac doctrina, quamvis con-
venienter et utiliter eis utatur.
QUAESTIO I, ARTICULUS X
25
IV. Ad hoc dicendum mihi videtur, quod uti metapho-
ris in hac doctrina est quodammodo necessarium, et quo-
dammodo non: et hoc respectu non horum aut illorum ,
puta minus idoneorum, sed respectu hominis viatoris. Est
siquidem necessarium propter melius consequendum fi-
nem , sciUcet cognitionem Dei. Et haec necessitas osten-
ditur per primam rationem Utterae. Ex hoc namque quod
connaturale est homini intelligibilia per sensibilia tantum
nosse, oportet, si spiritualia facile et suo modo cognoscere
debet, ut per metaphoras cognoscat : quoniam metaphorae
supplent vices spiritualium specierum, quae de spiritualibus
haberi deberent secundum se. - Non est autem necessarium
simphciter: quia etsi non absque phantasmatibus , tamen
absque metaphoris posset homo etiam in hoc statu capere
quae dicuntur, licet non ita facile.
Et per hoc patet solutio ad obiecta *. Prima namque
ratio ostendit non solum convenientiam , sed, ostendendo
convenientiam, ex hoc ipso ostendit necessitatem, non sim-
pliciter, sed propter melius. - Et si contra hoc instetur au-
ctoritate Dionysii in littera allata, impossibile est : dici
potest quod impossibile distinguitur sicut et necessarium :
quoniam impossibile et necessarium non aequipoUent; et
perinde est ac si diceretur, necesse est non aliter lucere
nobis, etc.
'Cf. num.praec.
Cap. m.
r
ARTICULUS DECIMUS
UTRUM SACRA SCRIPTURA SUB UNA LITTERA HABEAT PLURES SENSUS
I Sent., Prol., art. 5 ; IV, dist. xxi, qu. t, art. 2, qu". i, ad 3 ; de Pot., qu. iv, art. i ; Quodl. III, qu. xiv, art. i ; VII, qu. vi, per tot. ;
ad Gal., cap. iv, lect. vii.
»D DECiMUM sic PROCEDITUR. Vidctur quod
sacra Scriptura " sub una littera non ha-
*beat plures sensus, qui sunt historicus
Ijvel litteralis, allegoricus, tropologicus
sive moralis, et anagogicus. Multiplicitas enim
sensuum in una scriptura parit confusionem et
deceptionem, et tollit arguendi ^ firmitatem : unde
ex multiplicibus propositionibus non procedit ar-
gumentatio, sed secundum hoc aliquae fallaciae
assignantur. Sacra autem Scriptura debet esse
efficax ad ostendendam veritatem absque omni
fallacia. Ergo non debent in ea sub una httera
plures sensus tradi.
2. Praeterea, Augustinus dicit in hbro de Utili-
tate credendi *, quod Scriptura quae Testamentum
Vetus '^ vocatur , quadrifariam traditur: scihcet,
secundum historiam , secundum aetiologiam , se-
sectindum allegoriam. Quae
quatuor praedictis videntur
cundum analogiam,
quidem quatuor a
esse ahena omnino
Non igitur conveniens vi-
detur quod eadem littera sacrae Scripturae secun-
dum quatuor sensus praedictos exponatur.
3. Praeterea, praeter praedictos sensus, inve-
' nitur sensus ' parabolicus, qui inter iUos sensus
quatuor non continetur.
Sed contra est quod dicit Gregorius, XX Mo-
cap. I. ralium *: Sacra Scriptura omnes scientias ipso lo-
cutionis suae more transcendit: quia uno eodemque
sermone, dum narrat gestum, prodit mysterium.
Respondeo dicendum quod auctor sacrae Scri-
pturac est Deus, in cuius potestate est ut non
solum voces ad significandum accommodet (quod
etiam homo facere potest), sed etiam res ipsas.
Et ideo, cum in omnibus scientiis voces signifi-
cent, hoc habet proprium ista scientia, quod ipsae
res significatae per voces, etiam significant ali-
quid. lUa ergo prima significatio , qua voces si-
gnificant res, pertinet ad primum sensum, qui
est sensus historicus vel litteralis. Illa vero signi-
a) Scriptura. - doctrina B.
p) arguendi. — argumentandi BG(ADF?), arguendo E.
f) Testamentum Vetus. - Vetus Testamentum codices. - scilicet
omittunt codices et ed. a.
3) praedictis ... omnino. -primo dictis omnino aliena videntur codd.
£) sensus. - Om. ABCDE. - Pro illos, alios B; sensus omitt. codices.
X) iterum. - rerum AC. - Pro super, supra codd. et ab; pro litte-
ralem, Htteram A.
SuMMAE Theol. D. Thomae T. I.
Vers. ig.
' Cap. V. - Cf.
Cael. Hier. c. i.
ficatio qua res significatae per voces, iterum ^
res alias significant, dicitur sensus spiritualis ; qui
super iitteralem fundatur, et eum supponit.
Hic autem sensus spirituaiis trifariam dividitur.
Sicut enim dicit Apostolus, ad Hebr. vii " *, lex
vetus figura est novae legis: et ipsa nova lex,
ut dicit Dionysius in Ecclesiastica Hierarchia *,
est figura futurae gloriae : in nova etiam lege, ea
quae in capite sunt gesta, sunt signa eorum quae
nos agere debemus. Secundum ergo quod ea
quae sunt veteris legis, significant ea quae sunt
novae legis , est sensus allegoricus : secundum
vero quod ea quae in Christo sunt facta, vel in
his quae Christum " significant, sunt signa eorurn ^
quae nos agere debemus, est sensus moralis:
prout vero significant ea quae sunt in aeterna
gloria, est sensus anagogicus.
Quia vero sensus litteralis est, quem auctor
intendit: auctor autem sacrae Scripturae Deus est,
qui omnia simul suo intellectu comprehendit: non
est inconveniens, ut dicit Augustinus XII Confes-
sionum *, si etiam secundum litteralem sensum in "Cap. xxxi.
una littera Scripturae ' plures sint sensus. <■
Ad primum ergo dicendum quod multiplicitas
horum sensuum non facit aequivocationem , aut
aliam ' speciem multiplicitatis: quia, sicut iam di- *
ctum est *, sensus isti non multiphcantur propter ■ in corp.
hoc quod una vox multa significet; sed quia
ipsae res significatae per voces, aliarum rerum
possunt esse signa. Et ita etiam nulla confusio
sequitur in sacra Scriptura : cum omnes sensus
fundentur super unum, sciiicet litteralem; ex quo
solo potest trahi argumentum, non autem ^ ex his ^-
quae secundum allegoriam dicuntur, ut dicit Au-
gustinus in epistola contra Vincentium Donati-
stam *. Non tamen ex hoc aliquid deperit sacrae 'J^at^^f^.Valm.
Scripturae: quia nihil sub spirituali sensu conti- xLvm) , c. vm.
netur fidei necessarium, quod Scriptura per litte-
ralem sensum alicubi manifeste non tradat.
»i) ad Hebr. VII. - Om. codices ; cf. ad Gal. iv, 24, et Comment.
s. Thomae ibidem. - Pro Ecclesiastica, Caelesti F.
6) Christum. - per Christum ACD. - Pro significant , significan-
tur sA.
i) Scripturae. — sacrae Scripturae codices et ed. a.
x) aliam. - aliquam B. - Idem post sicut addit in principio solu-
tionis principalis, margo D in principio huius.
X) autem. — Om. codices.
26
QUAESTIO I, ARTICULUS X
[t Ad secundum dicendum quod illa tria ■", historia,
aetiologia, analogia, ad unum litteralem sensum
pertinent. Nam historia est, ut ipse Augustinus
• Loco citato in exponit * , cum simpliciter aliquid proponitur :
aetiologia vero, cum causa dicti assignatur, sicut
cum Dominus assignavit causam quare Moyses
permisit licentiam repudiandi uxores, scilicet pro-
* vers. 8. pter duHtiam cordis ipsorum, Matt. xix * : analo-
gia vero est, cum veritas unius Scripturae osten-
ditur veritati alterius non repugnare. Sola autem
allegoria, inter illa quatuor, pro tribus spiritualibus
sensibus ponitur. Sicut et Hugo de Sancto Victore
" sub sensu allegorico etiam anagogicum ' compre-
etProl. lib.I<<e
Sacramentis, c.
IV.
hendit, ponens in tertio suarum Sententiarum * 'et^^scfiplor^bus
solum tres sensus, scilicet historicum, allegoricum cff^'bid.\'
et tropologicum.
Ad TERTiuM DiCENDUM quod sensus parabolicus
sub litterali continetur: nam per voces significa-
tur aliquid proprie, et aliquid figurative *; nec est ^
litteralis sensus ipsa figura, sed id quod est figu-
ralum. Non enim cum Scriptura nominat Dei
brachium , est litteralis sensus quod in Deo sit
membrum huiusmodi " corporale : sed id quod "
per hoc membrum significatur, scilicet virtus ope-
rativa. In quo patet quod sensui litterali sacrae
Scripturae nunquam potest subesse falsum.
(j.) illa tria. - tria illa scilicet codices.
v) anagogicum, - analogicum P.
?) figurative. - figurate ACEF.
o) membrum huiusmodi,
quod AC.
tale membrum B. - Pro quod per, per
Oommentaria Cardinalis Caietani
cf. num. III. "-piTULus clarus. - In corpore duae condusiones *. Prima
1 respondet quaesito affirmative: Sacra doctrina sub una
littera habet plures sensus, scilicet litteralem et spiritualem :
et hunc triplicem, scilicet allegoricum, moralem et ana-
gogicum.
Probatur ex differentia inter hanc scientiam et alias, ex
differentia inter auctores derivata. Auctor huius doctrinae est
Deus , ceterarum homo : ergo in potestate huius auctoris
est accommodatio et vocum et rerum ad significandum, et
non in potestate auctoris aliarum. Ergo in ceteris scientiis
voces tantum significant: in hac vero et voces et res. Ergo
in hac est duplex sensus, scilicet Utteralis et spiritualis. -
Omnes consequentiae patent. Et ultima dedaratur: quia
iuxta significationem vocum , attenditur sensus litteralis :
iuxta significationem autem rerum, attenditur sensus my-
sticus.
Quoad secundam vero partem, declaratur distinguendo
triplicem figurationem, ut clare patet in Uttera.
II. Circa hanc partem nota, cum accommodare res ad
significandum nihil aliud sit quam facere res esse non solum
res, sed signa aliarum rerum, dupliciter intelligi potest res
fieri signa : uno modo, in ipsa generatione rerum, ut sci-
licet simul fiant ad hoc ut sint res, et signa aliarum re-
rum; alio modo, adventitie, ut res iam factae accipiantur
ut signa. - Si accommodatio rerum ad hoc ut sint signa,
sumatur hoc secundo modo, non est proprium Dei, nec
excedit hominis facultatem, accommodare res ad significan-
dura : nec est proprium huius scientiae quod res significent.
Quoniam res gestae narratae in aliis historiis, possunt ab
homine interpretari ut signa aliarum; non solum per mo-
dum imitationis, ut gesta fortia antiquorum imitanda sint
a successoribus; sed per modum significationis, ut scilicet
gesta illa ut signa habeantur gerendorum. - Si autem su-
matur accommodatio rerum ad significandum, primo modo,
dupliciter potest intelligi : scilicet universaliter, et particula-
riter. Si particulariter, sic non excedit hominis potestatem:
nara quilibet potest facere aliquos actus, vel aliquod arti-
ficiale, et faciendo illa, intendere per illa significare aliam
rem, ut patet. Sed quod omnia quae narrantur gesta in tot
historiis ut res ad doctrinam aliquam spectantes, ut sic,
sint ex sui constitutione signa aliarum rerum, hoc excedit
humanam facultatem: hoc Dei est proprium: in hoc haec
doctrina ceteras scientias excellit.
Est igitur sensus litterae, quod accommodare res uni-
versaliter spectantes ad doctrinam , ad hoc ut signa sint
cum fiunt, est proprium huius doctrinae : quia hoc a solo
Auctore huius doctrinae fieri potest. Non enim ex adinven-
tione nostra, petra de qua fluxit ludaeis aqua in deserto,
facta est signum Christi: sed ad hoc ex illa petra fluxit
aqua, ut in veritate esset fons aquae, et esset signum Christi,
qui fons est aquae spiritalis, dicente apostolo * : bibebant • i Cor. x, 4.
autent de spirituali consequente eos petra, petra autem
erat Christus. Et sic de aliis.
III. Secunda * condusio est. Non inconvenit in una littera • Cf. num. i.
Scripturae, secundum sensum litteralem, esse plures sensus.
Probatur dupliciter. Primo, ratione. Auctor Scripturae
sanctae est Deus, omnia simul suo intellectu comprehen-
dens: ergo non inconvenit, etc. Probatur consequentia :
quia sensus litteralis est quem Auctor Scripturae intendit. -
Secundo, auctoritate Augustini, XII Confessionum.
IV. Circa hanc condusionem occurrit dubium. Quia si
sensus litteralis potest multiplicari, nulla erit certitudo quis
sensus sit intentus ad litteram, quolibet praeferente suam
expositionem interpretationi alterius : cum enim de inten-
tione Dei non aliter constet, oportebit omnes litterae ex-
positiones ut litterales acceptare, aut nullam.
V. Ad hoc breviter dicitur, quod littera habens niultas
expositiones , dupliciter se potest habere ad illas. Primo,
compatiens illas tam absolute, quam in ordine ad reliqua
quae sunt fidei. Et tunc multitudo expositionum litteraliura
ad exercitationem nostram confert, dignitatique Auctoris
attestatur, ut Augustinus ibidem vult. Secundo, ut corapa-
tiens illas in se, non tamen collata cum aliis litteris sacrae
Scripturae. Et tunc ex tali collatione excludi possunt omnes
illae interpretationes repugnantes : non repugnantes vero
admitti. Sicut enim in responsione ad primum in littera
dicitur, nihil necessarium ad salutem continetur in sacra
Scriptura, quod non per litteralem sensum alicubi manifeste
tradatur: quamvis in aliqua littera obscure habeatur, propter
multitudinem expositionum. - Et si deficeret collatio litte-
rae obscurae ad manifestam, nunquam tamen deest col-
latio ad sanctae Ecclesiae auctoritatem ; a qua non solum
certificari possuraus de litterali sensu Scripturae, sed certi
facti sumus de Scriptura ipsa: Evangelio (\r\c\\i\\. Augustinus
in epistola contra Fundamentum *) non crederem, nisi me 'ContraEp.Ma-
: .. r. t • j . ' nichaei quam vo-
auctorttas hcclesiae admoneret. cant tund. c. y.
•M^jjs)-*'
QUAESTIO II, ARTICULUS I
27
QUAESTIO SECUNDA
DE DEO, AN DEUS SIT
IN TRES ARTICULOS DIVISA
Q
uiA igitur principalis intentio huius " sacrae
doctrinae est Dei cognitionem tradere, et
norTsblum secundum quod in se est, sed etiam ^
secundum quod est principium rerum et finis ea-
rum, et specialiter rationalis creaturae, ut ex dictis
Qu. I, art. VII. est manifcstum * ; ad huius doctrinae expositio-
nem intendentes, primo tractabimus de Deo; se-
part. 11. cundo, de motu rationalis creaturae in Deum * ;
T tertio, de Christo, qui, secundum quod homo '',
part. ui. via est nobis tendendi in Deum *.
Consideratio autem de Deo tripartita erit. Pri-
mo namque considerabimus ea quae ad essen-
° tiam divinam pertinent *; secundo, ea quae per-
Qu. XLIV.
tinent ad distinctionem Personarum *; tertio, ea ' Q"-
quae pertinent ad processum creaturarum ab
ipso *.
Circa essentiam vero divinam, primo conside-
randum est an Deus sit; secundo, quomodo sit,
vel potius quomodo non sit *; tertio consideran- " Q"'"-
dum erit de his quae ad operationem ' ipsius '
pertinent, scilicet de scientia et de voluntate et
potentia *. " Q"- ""■
Circa primum quaeruntur tria.
Primo: utrum Deum esse sit per se notum.
Secundo: utrum sit demonstrabile.
Tertio: an Deus sit.
ARTICULUS PRIMUS
UTRUM DEUM ESSE SIT PER SE NOTUM
I Sent., dist. m, qu. i, art. 2; I Cont. Gent., cap. x, xi; III, cap. xxxviii; De Verit., qu. x, art. 12; De Pot., qu. vii, art. 2, ad 11,
in Psalm. viii; in Boet. de Trin., qu. i, art. 3, ad 6.
■ De Fide Orth.,
cap. I, iii.
* Cap. III, n.4.
S. Th. lect. VII.
>D PRIMUM sic PROCEDITUR. Vidctur quod
Deum esse sit per se notum. Illa enim
*nobis ^ dicuntur per se nota, quorum
^cognitio nobis naturaliter inest, sicut pa-
tet de primis principiis. Sed, sicut dicit Damasce-
nus in principio libri sui *, omnibus cognitio exi-
stendi Deum naturaliter est inserta. Ergo Deum
esse est per se notum.
2. Praeterea, illa dicuntur esse per se ""' nota,
quae statim, cognitis terminis, cognoscuntur: quod
Philosophus attribuit primis demonstrationis * prin-
cipiis, in I Poster. *: scito enim quid est totum
et quid pars ', statim scitur quod omne totum
maius est sua parte. Sed intellecto quid signi-
ficet hoc nomen Deus , statim habetur " quod
Deus est. Significatur enim hoc nomine id quo '
maius significari non potest: maius autem est
quod est in re et intellectu, quam quod est in in-
tellectu tantum : unde cum, intellecto hoc nomine
Deus, statim sit in intellectu, sequitur etiam quod
sit in re. Ergo Deum esse est per se notum.
3. Praeterea, veritatem esse est per se no-
tum : quia qui negat veritatem esse, concedit ve-
ritatem esse <" : si enim veritas non est, verum est
veritatem non esse. Si autem est aliquid verum,
oportet quod veritas sit. Deus autem est ipsa
Vers. 6.
• S. Th. lect. Ti.
-Did. lib.III, c.
III, n. 7.
Cap. X, n. 7. •
veritas, loann. xiv*: Ego sum via, veritas et vita.
Ergo Deum esse est per se notum.
Sed contra, nullus potest cogitare ' oppositum
eius quod est per se notum , ut patet per Phi-
losophum, in IV Metaphys. * et I Poster. **, circa ^
prima demonstrationis principia. Cogitari autem
potest oppositum eius quod est Deum esse, se- s. tK. lect. iu.
cundum illud Psaimi lii **: Dixit insipiens in corde • vers. i
suo, non est Deus. Ergo Deum esse non est per
se notum.
Respondeo dicendum quod contingit aliquid esse
per se notum dupliciter: uno modo, secundum
se et non quoad nos; alio modo, secundum se
et quoad nos. Ex hoc enim aliqua propositio est
per se nota, quod praedicatum includitur in ra-
tione subiecti, ut homo est animal : nam animal
est de ratione hominis. Si igitur notum sit omni-
bus de " praedicato et de subiecto quid sit, pro- '
positio illa erit omnibus per se nota: sicut patet
in primis demonstrationum principiis , quorum
termini sunt quaedam communia quae nullus
ignorat, ut ens et non ens, totum et pars, et si-
milia. Si autem apud aliquos notum non sit de
praedicato et subiecto quid sit, propositio quidem
quantum in se est, erit per se nota: non tamen
apud illos qui praedicatum et subiectum propo-
o) huius. - Om. A.
P) etiam. - Om. codices. - earum om. B.
Y) homo. - est homo ACE.
5) pertinent. - Ante ad ponunt codices.
e) operationem. - perfectionem sC. - Pro et de voluntate, et ve-
ritate B, et voluntate ceteri.
X,) nobis. - Ante per se ponunt AC, post B, om. sF.
7)) per se. - Om. DEGpCF.
6) demonstrationis. - demonstrationum codices. >
1) pars. - est pars ABCDE.
x) habetur. - scitur D.
X) quo. — quod PEab. - Pro significari, cogitari B, excogitari sF.
(jl) veritatem esse. - veritatem non esse PCsApE.
v) cogitare. — dicere A, esse pC.
E) circa. - ut circa B, qui dicit quod nullus potest cogitare contra F.
0) Psalmi Lii. - Lii om. codices et ab.; et ita semper numerum
post Psalm.
T.) de. - et de codices.
28 QUAESTIO II, ARTICULUS I
sitionis f ignorant. Et ideo contingit, ut dicit Boe-
•Aiias ^nom«e i^as m libro de Hebdomadibus *, quod quaedam
quod est sit bo- . , .''■*■ -^
n«m (Opusc III, sunt communes animi conceptiones ' et per se
ed.Teubneri87i|. . ^ . ^- ,. .
-s.Th.prooem. notae, apud sapientes tantum, ut incorporalia in
• D. 727, 822. loco non esse *.
Dico ergo quod haec propositio, Deus est, quan-
tum in' se est, per se nota est : quia praedicatum
■^ est idem cum ^ subiecto ; Deus enim est suum
• Qu. III, art. 4. esse, ut infra patebit *, Sed quia nos non scimus
• D. 45», 459- de Deo quid est, non est nobis per se nota *: sed
indiget demonstrari per ea quae sunt magis nota
" qiioad nos, et minus nota quoad naturam ", sci-
licet per effectus.
Ad primum ergo dicendum quod cognoscere
? Deum esse in aliquo communi, sub ? quadam con-
fusione, est nobis naturaliter insertum, inquantum
• D- 933- scilicet Deus est hominis beatitudo *: homo enim
X naturaliter desiderat beatitudinem, et quod ^- na-
turaliter desideratur ab homine , naturaliter co-
gnoscitur ab eodem. Sed hoc non est simpliciter
cognoscere Deum esse; sicut cognoscere venien-
tem, non est cognoscere Petrum, quamvis * sit
Petrus veniens: multi enim perfectum hominis
bonum, quod est beatitudo, existimant " divitias ;
quidam vero voluptates ; quidam autem aliquid
aliud.
Ad secundum dicendum quod forte ille qui audit
hoc nomen Deus, non intelligit significari aliquid
quo maius cogitari "" non possit , cum quidam
crediderint Deum esse corpus. Dato etiam'''^ quod
quilibet intelligat hoc nomine Deus significari hoc
quod dicitur, scilicet illud quo maius cogitari non
potest; non tamen propter hoc sequitur quod
intelligat id quod significatur per nomen, esse '''
in rerum natura; sed in apprehensione intellectus
tantum. Nec potest argui quod sit *° in re, nisi
daretur quod sit in re aliquid quo maius cogitari
non potest: quod non est datum a ponentibus
Deum non esse.
Ad tertium dicendum quod veritatem esse in
communi, est per se notum: sed primam verita-
tem esse, hoc" non est per se notum quoad nos*.
aa
n
D. 933.
p) propositionis. - Om. C.
!j) communes animi conceptiones. — communes omittunt DFpA. -
Pro notae, nota BDEFGsA.
t) cum. — Om. codices et a b.
u) quoad naturam. - secundum naturam ACDEFsA. - scilicet per
effectus omittit C.
9) sub. - et sub sC.
/) quod. - quia D.
^) quamvis. - quanquam BD.
uj) existimant. - aestimant codices et a b. ~ vero om. ABCDEF. -
autem om. codlces.
aa) cogitari. - excogitari C. - Pro crediderint, crediderunt ABD
EFGpC.
P3) etiam. - autem codices et ed. a. - hoc quod dicitur scilicet
om. B. - Pro quo, quod E.
YY) esse. - Om. E. - Post intellectus D addit nostri.
33) sit. - sit aliquid B. - Pro cogitari, excogitari A.
£e) hoc. - Om. G.
Commentaria Cardinalis Caietani
* Cap. III, n. 4.
Cf.S.Th.,:cct.v,
n. 7; VII, n. 8.
Cf. num. V.
IN titulo huius primi articuli , ly per se, non per aliura
mediura terminura: ly notum, notitia evidenti. Propo-
sitio enim per se nota dicitur, quae ex solis propriis termi-
nis est nota evidentia certa et infallibili, ut patet I Poster *.
Est ergo sensus tituli : Utrura haec propositio, Deus est, sit
per se nota.
II, In corpore duo fiunt: primo distinguitur propositio
per se nota; secundo respondetur quaesito *. Quoad pri-
mum, distinctio est: propositionis per se notae, alia secun-
dum se tantum; alia secundura se et quoad nos: et haec,
aut quoad nos omnes, aut quoad sapientes tantum. Et
sic fiunt tria merabra in littera.
Declaratur distinctio, cum suis raembris, ex una radice
propositionis per se notae in corarauni. Propositio per se
nota est, cuius praedicatura clauditur in ratione subiecti.
Ergo propositio per se nota secundum se et quoad nos
est, cuius praedicatura est in ratione subiecti, et nobis est
nota ratio subiecti et praedicati, ut quodlibet est aut non
est, etc. Secundura se autem tantum, cuius praedicatum
est in ratione subiecti, sed rationes terrainorum nos latent.
Ergo secundura se et quoad sapientes, cuius praedicatum
est in ratione subiecti, et rationes terminorum clarent apud
sapientes, ut incorporalia non esse in loco. Et confirraatur
hoc membrum auctoritate Boetii.
III. Circa hanc partera, adverte quod propositio per se
nota ideo dicitur per se, idest non per aliura mediura ter-
minum, nota, quia excludit ly per se quemcuraque alium
medium terminura, et consequenter quaracuraque praemis-
sam, ad notificandum eam. Et cura propositio aliqua possit
notificari a priori et a posteriori, oportet quod ly per se
distinguatur : an exdudat medium terrainum a priori tan-
tum ; an a priori et a posteriori simul. Si enim omnis pro-
positio per se nota , est habens praedicatum in ratione
subiecti, oportet ut semper ly per se excludat raedium a
priori : sed quoniara contingit quod inter ea inter quae
nullum est secundum se mediura , ut sunt cognita nobis
sit medium, ideo non semper excludit mediura a poste-
riori. Et propterea in littera distincta est propositio per se
nota, ex differentia inter terrainos notos et ignotos, idest ex
differentia inter extrema propositionura ut sunt nobis nota.
Illae enim quarum extrema, non secundum se tantum, sed
ut nota nobis, sunt imraediata, sunt omnibus per se notae.
Illae vero quarum extrema, licet secundum se, non tamen
ut nota nobis, sunt immediata, sunt secundum se tantum
per se notae, non nobis. Et similiter, quarum extreraa ut
nota sapientibus, sunt iramediata, sunt eis per se notae.
IV. Circa hanc partem, sunt raulta dubia et arguraenta
Scoti , Aureoli et Gregorii': sed quoniam haec ad librura
Posteriorum spcctant , ubi in capite iii diffuse hanc ma-
teriam tractavi, idcirco, absque eorum repetitione, videndae
sunt ibi solutiones argumentorum , cum toto processu. -
Id tantum hic notato, quod in littera non definitur propo-
sitio per se nota, dicendo quod est cuius praedicatum po-
nitur in ratione subiecti : sed ponitur causalis, scilicet quod
ex hoc quod praedicatum ponitur in ratione subiecti, fit
propositio per se nota; quae est convertens respectu illius.
Et hoc ideo dico, quia bene verum esf apud s. Thomara,
quod omnis propositio cuius praedicatum cadit in ratione
subiecti, est per se nota, sed non e converso : quoniam cum
unum generalissimura negatur de alio, et cum prima passio
praedicatur de primo subiecto, fiunt propositiones imme-
diatae secundum se, et consequenter secundum se per se
notae. Si taraen alicubi * sic definita reperitur, glossetur ly
esse in ratione subiecti « formaliter, vel virtualitcr proxirae.»
Non taraen extendatur talis locutio, quia minus propria est.
V. Quoad secundum *, conclusio responsiva est : Haec
propositio, Deus est , est per se nota secundum se, non
nobis. - Probatur prima pars, quia pracdicatum est idem
subiecto*: secunda autera, quia nos nesciraus quid subiecti.
- Et ex hoc sequitur corollarium: Ergo ista eget manife-
stari per medium quoad nos, idest a posteriori effectu. Patet
sequela: quia nobis non est evidens, et a priori caret medio.
* Vidc, V. g., inf.
qu. XVII, art. 3,
ad 3.
Cf. num.
Cf. nof. T.
QUAESTIO II, ARTICULUS I
29
VI. In responsione ad secundum, adverte quod contra
secundam responsionem ibi datam satis moleste quidam
instant, quasi roborando argumentum, sic. Excedens omne
cogitabile non est, per tuam responsionem: ergo non est
excellens omne cogitabile , quod est oppositum quid no-
minis ipsius Dei. Probatur consequentia: quia non excedit
cogitabile existens ; et si ipsum esset, cogitaretur maius quam
cogitatum non esset.
VII. Sed haec obiectio non est alia ab obiectione facta
in littera : et ideo eadem responsione solvitur, distinguendo
consequens, quod excedere omne cogitabile contingit du-
pliciter: uno modo, quod excellat in rerum natura; alio
modo, secundum esse cogitatum. Et intendo, non quod esse
in rerum natura aut obiective, sit ratio excessus : sed utimur
eis in proposito , ut conditione rerura cogitatarum. Verbi
gratia , conditiones perfecti oratoris cogitatae possunt exce-
dere omnem oratorem dupliciter : uno modo , quod ille
excessus sit in rerum natura; alio modo, quod sit in esse
obiectivo. Primo modo, oporteret ponere oratorem perfe-
ctum existere: secundo modo non, sed sufficit ipsum habere
esse obiectivum. Rationem autem excedendi attendi dicimus
penes nobilitatem conditionum cogitatarum in se.
In proposito ergo dicitur , quod ex illo antecedente ,
excedens omne cogitabile non est, optime sequitur, ergo
uon est excedens in rerum natura omne cogitabile: imo
non est sic excedens formicam, aut quodcumque minimum
existens. Sed non valet, ergo non est excedens in se, se-
cundum esse obiectivum, omne cogitabile: imo sic excedit
omne cogitabile. - Et cum dicitur maius cogitabile esset ,
si esset in rerum natura, negatur hoc. Ista enim replica
procedit aut ex ignorantia propriae vocis , dum credunt
isti quod responsio data, acceptans quid nominis assigna-
tum Dei, intendat quod, cum significatur hoc, scilicet maius
omni cogitabili , significatur aliquid plenum omni perfe-
ctione, abstrahendo ab existentia (et ideo instant: « signifi-
cetur plenum omni perfectione, inclusa existentia in rerum
natura; et sic significabitur maius »): aut ex ignorantia inter
actum signatum et exercitum. Convenimus namque in quid
nominis , et non dissentimus. Nihil excipimus in ratione
excedendi, seu in actu signato : quamvis ab existere in actu
exercito, abstrahere opus sit. Unde conceditur quod signifi-
catur et cogitatur maius omni cogitabili, cum omni perfe-
ctione , etiam existentiae in rerum natura : in actu tamen
signato. Sed a significari et cogitari ad esse non valet ar-
gumentum. Et ideo in littera dicitur quod haec ratio nihil
concludit : quia ab adversariis non conceditur maius omni
cogitabili esse in natura rerum; licet concedatur quod maius
omni cogitabih significatur, et cogitatur esse in rerum na-
tura. Non ergo significatur maius, significatum ut existens :
sed etsi existeret, non esset maius, sed esset quod non est
nisi in cogitatione.
Exemplum simile in speciali habetur, si fingaraus latere
nos nobilissimum animalium esse, et vellemus probare il-
lud esse ex terminis, scilicet: nobilissimum animalium est,
quia si non est , ergo non est nobilissimum animalium.
Hic enim manifestius liquet quod ratio excessus est no-
bilitas rei significatae in se, conditiones vero excedentis
sunt esse obiectivura et esse in rerum natura: et quaUter
argumentum non valeat, ut patet exercenti.
VIII. Logice autera his molestiis unico verbo silentium
impones , dicens quod maius omni cogitabili importare
existentiam in rerum natura , contingit dupliciter , scilicet
in actu exercito, vel signato: et quod secundo modo con-
ceditur in proposito, primo raodo non. Et quod si primo
modo acceptaretur, sine dubio illa esset per se nota, maius
omni cogitabili, est, sicut ista, quod est, est. - Ratio autem
quare non clauditur existere in actu exercito, sed ut con-
ceptum tantum, est quia nominibus res significantur ut
conceptae, verbis autem ut exercitae. Unde ista enuntiatio,
existentia non est, non implicat contradictoria: ista autem,
quod existit, non est, implicat contradictoria.
IX. In responsione ad tertiura, advertendum quod, dum
littera respondendo concedit veritatem esse in communi
esse per se notura, consequentiam factara arguendo acce-
ptare videtur , illam scilicet , nulla veritas est , ergo ve-
rum est nullam veritatem esse. Scotus tamen, in Primo,
dist. II, qu. 11, in responsione ad 3, reprehendit hanc conse-
quentiam, dicens eam peccare fallacia consequentis, a plu-
ribus causis veritatis ad unam illarum. Tum quia, licet
valeat, nulla veritas est, ergo non est verum aliquam ve-
ritatem esse ; non taraen valet, ergo est verum nullam
veritatem esse, illa enim est negativa, ista affirmativa. Tum
quia veritas aut suraitur fundamentaliter , aut formaliter :
si nulla veritas est , neutro modo verura est illam esse :
non fundamentaliter, quia nuUa res fundans remanet; non
formaliter , quia nullus intellectus restare poneretur. Ergo
affirraativa non sequitur, sed negativa, ut dictum est.
X. Ad hoc breviter dicitur quod, cum secundum bonam
logicara, a propositione vera de inesse ad suara modalem
de vero, sit optima consequentia, et e converso, quia ve-
rura non est raodus addens supra suara praeiacentera :
rairor quomodo arguens huic consequentiae se opposuit.
Valet namque, Socrates currit, ergo Socratem currere
est verum: pt similiter, Socrates non currit, ergo Socra- . ^ --^
tem non currere est verum: et patet in omnibus. Et sic
in proposito, nulla veritas est: ergo nuUam veritatem esse
est verum. - Et confirmatur : quia ista, scilicet nulla veritas
est, est quaedam enuntiatio : ergo significans verum vel fal-
sum, ex I Periherm. * Sed apud eos significat verum : ergo ' Cap. iv, n. 4.
significat nullam veritatem esse, esse verum.
XI. Ad primam ergo obiectionem *, dicitur quod nulla ' Cf. num. u.
fallacia est: quia utraque illarura sequitur determinate ex
illa. Et prius sequitur ista affirmativa de raodo, ergo verum
est nullam veritatem esse, quara illa negativa, ergo non
est verum aliquam veritatem esse. Quoniam prima sequitur
iramediate, secunda autem mediante illa: quoniara priraa
pertinet ad consistentiam ipsius propositionis in seipsa ,
secunda autem ad destructionera suae contradictoriae, sci-
licet aliqua veritas est. Et rursus, licet destructio contradi-
ctoriae ipsam statim sequeretur, dicendo nulla veritas est,
ergo nonaliqua veritasest: destructio tamen contradictoriae
cum modo de vero, non sequitur nisi in virtute regulae
dictae *, scilicet quod propositio vera de inesse aequivalet • Num. praec.
modali de vero: ideo enim sequitur, nulla veritas est, ergo
non est verum aliquam veritatem esse, quia aequivalet ne-
gationi illius contradictoriae , scilicet non aliqua veritas est.
Et sic Scotus, negando consequentiam, concessit illam ne-
sciens, dum concessit aliara super radice illius fundatam.
Ad secundam vero obiectionem, dicitur quod veritas
sumitur ad minus fundaraentaliter: et cum dicitur quod nul-
lura fundaraentum reraaneret, negatur. Dico enim quod ad
remansionem veritatura negativarum fundamentaliter, non
requiritur remansio rerum. Unde veritas istius, nihil est
nihil, omni omnino re et intellectu secluso, remanet funda-
raentaliter: quia si intellectus esset, posset ei suara com-
positionera adaequare obiectaliter, componendo hanc, nihil
est nihil: et haec remansio sufficit. Unde nec etiam modo
ista propositio, nihil est nihil, habet fundamentum ex parte
rei significatae, nisi modo dicto. Quod enim dicitur quod
veritas fundamentaliter est entitas , verura est de veritate
positiva, non autem negativa: fundamentum enira negativae
veritatis est non esse, et non est esse, ut patet.
Hunc articulum diffuse habes in Qu. de Veritate, qu. x,
art. 12.
3o
QUAESTIO II, ARTICULUS II
Vers. I.
• De Fide Orth.,
lib. I, cap. IV.
Ver. 20
ARTICULUS SECUNDUS
UTRUM DEUM ESSE SIT DEMONSTRABILE
Infra qu. in, art. 5; III Sent., dist. xxiv, qu. i, art. 2, qu' 2; I Cont. Gent., cap. xii; De Pot., qu. vii, art. 3;
in Boet. de Trin., qu. i, art. 2.
»D SECUNDUM sic PROCEDiTUR. Vidctur quod
Deum esse non sit demonstrabile. Deum
'enim esse est articulus fidei. Sed ea
^quae sunt fidei, non sunt demonstra-
bilia: quia demonstratio facit scire, fides autem
de non apparentibus est, ut patet per Apostolum,
ad Hebr. xi *. Ergo Deum esse non est demon-
strabile.
2. Praeterea, medium demonstrationis est quod
quid est. Sed de Deo non possumus scire quid
est, sed solum quid non est, ut dicit Damascenus *.
Ergo non possumus demonstrare Deum esse.
3. Praeterea, si demonstraretur*Deum esse, hoc
non esset nisi ex effectibus eius. Sed effectus eius
non sunt proportionati ei: cum ipse sit infinitus,
et effectus finiti; finiti autem ad infinitum non
est proportio. Cum ergo causa non possit demon-
strari per effectum sibi non proportionatum, vi-
detur quod Deum esse non possit demonstrari.
Sed contra est quod Apostolus dicit, ad Rom.
I * : invisibilia Dei per ea quae facta sunt, intel-
lecta, conspiciuntur. Sed hoc non esset, nisi per
ea quae facta sunt, posset demonstrari Deum
esse: primum enim quod oportet inteiligi de ali-
quo, est an sit.
Respondeo dicendum quod duplex est demon-
stratio. Una quae est per causam, et dicitur pro-
pter quid: et haec est per priora ^ simpliciter. Alia
est per effectum, et dicitur demonstratio quia: et
haec est per ea quae sunt priora quoad nos:
cum enim eflfectus aliquis nobis est manifestior
quam sua causa, per eflfectum procedimus ad
cognitionem causae ''. Ex quolibet autem effectu
potest demonstrari propriam causam eius * esse
a) demonstraretur. - demonstretur BF. - Mox pro non esset, non
est codices.
P) per priora. - propria B. - Pro Alia, Alia quae sC.
•() causae. - suae causae A ; qui pergit Et quolibet effectu.
3) eius. - Om. codices. - Pro dependeant, dependeat BCF.
£) secundum. - per ABCDEF.
K) Dei. - Om. ABEpC, Deo sC.
r,) potest manifeste nobis.-manifeste nobis potest hETG^C, mani-
feste potest nobis B, manifesto nobis potest DsC.
0) eum. - ipsum codices. - secundum suam essentiam om. G.
D. 1193.
(si tamen eius eflfectus sint magis noti quoad nos):
quia, cum efFectus dependeant a causa, posito
effectu necesse est causam praeexistere. Unde
Deum esse, secundum quod non est per 'se no-
tum quoad nos, demonstrabile est per effectus
nobis notos.
Ad primum ergo dicendum quod Deum esse, et
alia huiusmodi quae per rationem naturalem nota
possunt esse de Deo,. ut dicitur Rom. I *, non sunt * v«r«. 19 sq.
arficuli fidei, sed praeambula ad articulos: sic
enim fides praesupponit cognitionem naturalem,
sicut gratia naturam, et ut perfectio perfectibile,
Nihil tamen prohibet illud quod secundum ' se " ^
demonstrabile est et scibile, ab aliquo accipi ut
credibile, qui demonstrationem non capit *.
Ad secundum dicendum quod cum demonstratur
causa per effectum, necesse est uti eflfectu loco
definitionis causae, ad probandum causam esse :
et hoc maxime contingit in Deo. Quia ad proban-
dum aliquid esse, necesse est accipere pro medio
quid significet nomen, non autem quod quid est:
quia quaestio quid est, sequitur ad quaestionem
an est. * Nomina autem Dei ^ imponuntur ab
eflfectibus, ut postea ostendetur *: unde, demon-
strando Deum esse per eflfectum, accipere possu-
mus pro medio quid significet hoc nomen Deus *.
Ad tertium dicendum quod per eflfectus non
proportionatos causae, non potest perfecta co-
gnitio de causa haberi: sed tamen ex quocum-
que eflfectu potest manifeste nobis " demonstrari
causam esse, ut dictum est *. Et sic ex eflfectibus
Dei potest demonstrari Deum esse : licet per eos
non perfecte possimus eum ' cognoscere secun- 8
dum suam essentiam.
D. 562.
Qu. xiii, art.
D. 511, 566.
1
In corp.
Commentaria Cardinalis Caietani
Art. seq.
TiTULus clarus. - In corpore duo. Primo, distinguit de-
monstrationem in quia et propter quid, etc. Secundo,
respondet quaesito affirmative unica conclusione: Deum
esse est demonstrabile a posteriori, seu per effectum.
Probatur. Effectus dependet a propria causa: ergo, posito
effeclu , necesse est causam praeexistere : ergo ex quolibet
effectu, dummodo sit nobis notior, potest demonstrari pro-
priam causam eius esse. Ergo Deum esse est demonstra-
bile per effectus notiores nobis. - Omnia clara sunt, suppo-
nendo quod Deus habet aliquos nobis notiores effectus:
quod inferius * patebit.
II. In responsione ad primum, adverte quod nota de
Deo naturali lumine, dupliciter sumuntur: uno modo, se-
cundum se; alio modo, ut nobis nota. Et similiter articuli
fidei sumuntur secundum se, et ut crediti. Si sumantur
utraque secundum se , sic non est verum quod illa sint
praeambula ad propositiones quae sunt articuli fidei : sed
quaedam praecedunt, ut Deum esse, Deum esse unum, bo-
num, et similia absoluta; quaedam sequuntur, ut Deum esse
primam causam rerum, et cetera huiusmodi. Nec propter
hoc sequitur quod sint propositiones in theologia priores
primis principiis : quamvis sequatur quod sunt aliquae prio-
res illis principiis quae sunt articuli fidei. Quoniam praece-
dentes, secundum se, sunt inter principia : iam enim dictum
est in 2 articulo *, quod articuli fidei secundum se, sunt per
se principia theologiae ; ut crediti autem, per accidens. - Si
vero sumantur utraque ut nota nobis, sic omnia huiusmodi
naturaliter nota, sunt praeambula, propter rationem in littera
positam : et hoc tantum littera intendit. Quare esto cautus.
III. In responsione ad secundum, adverte quod haec do-
ctrina de probatione quaestionis an est , vera est quoad
nos: secundum talem namque ordinem, quaestio quid est,
sequitur an est. Secundum se autem e converso, ut in
II Poster. * docetur.
* Qu. I, art. 2,
comment. n. m.
• Vid.cap.i, n.3;
ct cap. vin, n. j>
QUAESTIO II, ARTICULUS III
3i
ARTICULUS TERTIUS
UTRUM DEUS SIT
1 Sent., dist. in, div. prim. part. textus; I Cont. Gent., cap. xiii, rv, xvi, xliv; II, cap. rv; III, cap. lxiv; De Ver., qu. v, art. 2;
De Pot., qu. III, art. 5 ; Compend. Theol., cap. iii ; VII Physic., lect. 11 ; VIII, lect. ix sqq. ; XII Metaph., lect. v sqq.
►D TERTiUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
Deus non sit. Quia si unum contrario-
*rum fuerit infinitum, totaliter destruetur "
jaliud. Sed hoc intelligitur in hoc no-
P mine Deus, scilicet'^ quod sit quoddam bonum
infinitum. Si ergo Deus esset, nullum malum in-
veniretur. Invenitur autem malum in mundo.
Ergo Deus non est.
2. Praeterea, quod potest compleri per pau-
ciora principia, non fit per plura. Sed videtur
quod omnia quae apparent in mundo, possunt
compleri per alia principia, supposito quod Deus
non sit: quia ea quae sunt naturalia, reducuntur
in principium quod est natura; ea vero quae
sunt a proposito, reducuntur in principium quod
est ratio humana vel voluntas. Nulla igitur ne-
cessitas est ponere Deum esse.
vers. H. Sed contra est quod dicitur Exodi iii *, ex per-
sona Dei: Ego sum qui sum.
Respondeo dicendum quod Deum esse quinque
r viis probari potest. Prima autem "* et manifestior
via est, quae sumitur ex parte motus. Certum est
enim , et sensu constat , aliqua moveri fn hoc
mundo. Omne autem quod movetur, ab alio mo-
vetur. Nihil enim movetur, nisi secundum quod
est in potentia ad illud ad quod movetur : movet
autem aliquid secundum quod est actu. Movere
enim nihil aliud est quam educere aliquid de po-
tentia in actum : de potentia autem non potest
aliquid reduci in actum, nisi per aliquod ens in
3 actu *: sicut calidum in actu, ut ignis, facit lignum,
« quod est calidum in potentia, esse actu calidum ',
et per hoc movet et alterat ipsum. Non autem
'^ est possibile ut idem ^ sit simul in actu et potentia
secundum idem, sed solum secundum diversa:
quod enim est calidum in actu, non potest simul
esse calidum in potentia, sed est simul frigidum
1 in potentia. Impossibile est ergo quod, secundum "
idem et eodem modo, aliquid sit movens "et mo-
tum, vel quod moveat seipsum. Omne ergo quod
movetur, oportet ab alio moveri. Si ergo id a quo
movetur, moveatur, oportet et ipsum ab alio mo-
^ veri*; et illud ab alio. Hic autem non est proce-
dere in infinitum: quia sic non esset aliquod
primum movens ; et per consequens nec aliquod
aliud movens, quia moventia secunda non mo-
vent nisi per hoc quod sunt mota a primo mo-
vente, sicut baculus non movet nisi per hoc quod
est motus a manu. Ergo necesse est devenire ad
aliquod primum movens, quod a nuUo ' move-
tur: et hoc omnes intelligunt Deum.
Secunda via est ex ratione causae efficientis.
Invenimus enim in istis sensibilibus esse ordi-
nem causarum efficientium: nec tamen invenitur,
nec est possibile, quod aliquid sit causa efficiens
sui ipsius; quia sic esset prius seipso, quod est
impossibile. Non autem est possibile quod in
causis efficientibus procedatur in infinitum. Quia
in omnibus causis efficientibus ordinatis, primum
est causa medii, et medium est causa ultimi, sive
media sint plura sive unum tantum : remota
autem causa, removetur effectus : ergo , si " non
fuerit primum in causis efficientibus , non erit
ulfimum nec medium. Sed si procedatur in infi-
nitum in causis efficienfibus, non erit prima causa
efficiens: et sic non erit nec effectus ultimus,
nec causae efficientes mediae : quod patet esse
falsum. Ergo est necesse ^ ponere aliquam cau-
sam efficientem primam : quam omnes Deum
nominant.
Tertia via est sumpta ex possibili et necessa-
rio: quae talis est. Invenimus enim in rebus quae-
dam quae sunt possibilia esse et non esse : cum
quaedam inveniantur generari et corrumpi, et
per consequens possibilia •" esse et non esse. Im-
possibile est autem omnia quae sunt talia, sem-
per ' esse: quia quod possibile est non esse, quan-
doque non est. Si igitur omnia sunt possibilia
non esse, aliquando nihil fuit in rebus. Sed si
hoc est verum, etiam nunc nihil esset : quia quod
non est , non incipit esse nisi per aliquid * quod
est; si igitur nihil fuit ens, impossibile fuit quod
aliquid inciperet esse, et sic modo nihil esset: quod
palet esse falsum. Non ergo omnia entia sunt
possibilia: sed oportet aliquid esse necessarium
in rebus. Omne autem necessarium vel habet
causam suae necessitatis aliunde, vel non habet.
Non est autem possibile quod procedatur in in-
finitum in necessariis quae habent causam suae
necessitatis °, sicut nec in causis efficientibus, ut
probatum est. Ergo necesse est ponere aliquid
quod sit " per se necessarium, non habens causam
necessitatis aliunde, sed quod est causa necessi-
tatis aliis : quod omnes dicunt Deum f.
o) destruetur. - destruet G, destrueret ceteri.
p) scilicet. — Om. codices.
Y) autem. - Om. codices.
8) aliquod ens in actu. - aliquid ens actu ABCDEpF.
e) esse actu calidum. - esse calidum in actu ABCDE, et omisso
in F, esse calidum esse G.
?) ut idem. - Om. pF, quod idem ABCDEsF. - Pro potentia, in
potentia ABCDEG.
7)) secundum. - Om. CEFpAD. - Pro modo, motu BCDEFGsA et
ab. - Mox codices transponunt : Oportet ergo omne quod movetur. -
Pro ab alio, ab aliquo alio B.
0) Si ergo ... moveri. - Om. B. - Pro Hic, Hoc codices et a fr. -
non ante est procedere om. ed. b.
i) a nullo. - in nullo AEpC, nullo modo D, modo nullo pF.
x) ergo, si. — si igitur BD.
X) est necesse. - necesse est codices. - primam om. B.
(jl) possibilia.- Om. codices et ed.a.-^ost non esse D addit quandoque.
v) semper — Ora. CEFGpAD et ed. a.
5) aliquid. - aliquid aliud B.
0) necessitatis. - necessiiatis aliunde G.
;:) sit. - est codices et a b.
p) quod ... Deum. - et hoc est Deus BsD, om. ceteri et a b.
32
QUAESTIO II, ARTICULUS III
Quarta via sumitur ex gradibus qui in rebus
inveniuntur. Invenitur enim in rebus aliquid magis
et minus bonum, et verum, et nobile: et sic de
" aliis huiusmodi. Sed tnagis et minus dicuntur ' de
diversis secundum quod appropinquant diversi-
mode ad aliquid quod maxime est: sicut magis
calidum est, quod magis appropinquat maxime
calido. Est igitur aliquid quod est verissimum ,
et optimum, et nobilissimum, et per consequens
maxime ens: nam quae sunt maxime vera, sunt
* Sj Thj^iect. n. maxime entia, ut dicitur II Metaphys. * Quod
cap. i, n. 5. ' autem dicimr maximc ^" tale in aliquo genere, est
. causa omnium quae sunt illius generis : sicut
ignis, qui est maxime calidus, est causa omnium
calidorum, ut in eodem libro dicitur *. Ergo est
aliquid quod omnibus entibus " est causa esse ,
et bonitatis, et cuiuslibet perfectionis : et hoc di-
cimus Deum.
Quinta via sumitur ex gubernatione rerum.
Videmus enim quod aliqua quae cognitione ca-
rent, scilicet corpora naturalia, operantur propter
finem: quod apparet ex hoc quod semper aut
frequentius eodem modo operantur, ut f conse-
quantur id quod est optimum ; unde patet quod
Ibidem.
non a casu, sed ex intentione perveniunt ad finem.
Ea autem quae non habent cognitionem, non ten-
dunt in finem nisi directa ab aliquo cognoscente
et intelligente , sicut sagitta a sagittante ^. Ergo
est aliquid intelligens, a quo omnes res naturales
ordinantur ad finem: et hoc dicimus Deum.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut dicit Au-
gustinus in Enchiridio *: Deus, ciim sit summe
bonus , nullo modo sineret aliquid mali esse in
operibus suis, tiisi esset adeo omnipotens et bonus,
ut bene faceret etiam de malo. Hoc ergo ad in-
finitam Dei bonitatem * pertinet, ut esse permittat
mala, et ex eis eliciat bona.
Ad secundum dicendum quod, cum natura pro-
pter determinatum finem operetur ex directione
alicuius superioris agentis, necesse est ea quae
a natura fiunt, etiam in Deum reducere, sicut in
primam causam. Similiter etiam quae ex propo-
sito fiunt, oportet reducere in aliquam ahiorem
causam, quae non sit ratio et voluntas humana:
quia haec mutabilia sunt et defectibilia ; oportet
autem omnia mobilia et deficere possibilia " re-
duci in aliquod primum principium immobile et
per se necessarium, sicut ostensum est *.
Cap. M.
In corp.
(j) dicuntur. - dicitur codices.
t) maxime. - maximum B. - tale om. codices et ed. a.
u) omnibus entibus. - Om. codices , sed post perfectionis addunt
iij omnibus rebus.
o) ut. - et ACEFGpD et ed. a. - Pro consequantur , consequun-
tur FGa, consequentur ACpD.
/) sicut sagitta a sagittante. - sicut sagitta a sagittatore BDGsAF
et editio a, sicut sagitta a sagittore CEpA. - Statim pro Ergo est
aliquid intelligens, Ergo est aliquis intellectus BD, Ergo est aliquis
intelligens ceteri codices.
4') bonitatem. - beatitudinem AC.
u) deficere possibilia. - defectibilia B.
Commentaria Cardinalis Caietani
cap. X, n.j.
Art. 7.
• Vid. cap.i,n.4; TN titulo , dubium statim occurrit ex I Poster *. NuUa
Iscientia probat subicctum suum: et, ut dicit Averroes in
II Physic, comment. xxvi, nec a priori nec a posteriori:
sed supponit illud esse aut per se notum ad sensum vel
intellectum, vel accipit aliunde. Sed in hac scientia subie-
ctum est Deus, ut in prima quaestione dictum est *. Ergo
non debet hic probari Deum esse. Contra artem ergo hic
articulus movetur.
Ad hoc dicitur, quod nuUa scientia per se loquendo
probat subiectum suum esse : per accidens autem non in-
convenit scientiam aliquam probare suum subiectum esse.
Sic autem cst in proposito: quoniam occurrit hic duplex
accidens , propter quod scientia haec probat Deum esse.
Primum est imperfecta illius participatio in nobis. Si enim
lumen divinum plene participaremus, constaret statim Deum
esse. Secundum est conditio medii, scilicet quod est quasi
extraneum. Licet enim nulla scientia ex simpliciter propriis
probet subiectum suum , ex extraneis tamen appropriatis
probare potest, si notiora nobis sunt extranea illa quam
esse illius subiecti. Sic autem contingit in proposito: quo-
niam theologia, non ex propriis simpliciter, sed ex propriis
ministerialiter, scilicet notis naturali lumine, quae absolute
sunt extranea, ut diximus *, probat Deum esse; ut patet in
decursu quaestionis.
II. In corpore est una conclusio , responsiva quaesito
affirmative, scilicet : Deus est. - Et proponitur quinque viis
probanda: quas non est opus formare, cum et hic, et in
I Contra Gentiles, et in Qu. de Potentia, et in Qu. de Ve-
ritate, et in I Sententiarum habeantur *.
III. Circa has rationes in communi, advertendum est
diligenter quod possunt afferri ad duo. Primo, ad conclu-
dendum illud ens incorporeum , immateriale , aeternum ,
summum, immutabile, primum, perfectissimum, etc, quod
et quale Deum tenemus esse. Et sic istae rationes habent
plurimum disputationis : eo quod prima via, ut in I Contra
Gent., cap. xiii, dicitur, non ducit ad motorcm magis im-
mobilem quam sit anima intellectiva ; secunda autem, ut
* Qu. I, art. 8,
comment. n. vi.
* Locis in capite
articuiiindicatis.
dicit Averroes *, non ducit nisi ad corpus caeleste et eius 'iCaei.etMwi
motorem; reliquarum quoque nulla magis sursum ducere xnlieiapiiy^!
videtur. Et ad hoc intentum non afteruntur hoc in loco con>tnent. xm
hae rationes, ut nunc nunc patebit. - Alio modo afferri
possunt ad concludendum quaedam praedicata inveniri in
rerum natura, quae secundum veritatem sunt propria Dei :
non curando quomodo vel quaUter sint, etc. Et ad hoc
intentum hic atferuntur: et sunt nihil fere difficultatis ha-
bentes secundum philosophiam.
Et ut melius intelligatur quod dicimus, singillatim ex-
planando dicitur , quod primae viae , ex parte motus, sat
est quod inferatur, ergo datur primum movens immobile,
non curando utrum iUud sit anima caeli aut mundi: hoc
enim quaeretur in sequenti quaestione. Secundae quoque
viae , ex parte efficientis , sat est quod ducat ad primum
efficiens, non curando an illud sit corpus vel incorporeum :
hoc enirn quaeretur in sequenti quaestione. Tertiae vero
viae, ex parte necessarii, sat est quod ducat ad primum ne-
cessarium non ex alio, non curando an sit unum vel plura:
hoc enim quaeretur in quaestione xi. Quartae quoque viae,
ex gradibus rerum, sat est ducere ad maxime ens, verum,
bonum, nobile, a quo sunt omnium participationes. Et si-
militer quintae viae , ex gubernatione , sat est ducere ad
primum gubernantem per intellectum, quicumque sit ille.
Omnia enim haec praedicata, scilicet movens immobile,
primum efficiens, necessarium non ex alio, maxime ens, et
primum gubernans intelligendo, sunt secundum veritatem
propria Deo : et ideo, concludendo haec inveniri in rerum
natura, concluditur directe, quasi per accidens, quod Deus
est, idest, Deus, non ut Deus, sed ut habens talem con-
ditionem, est; et consequenter ipsum substratum, scilicet
Deus ut Deus, est.
Ex his autem patet quod nec rationes Averrois * contra
Avicennam, nec Aureoli * contra has rationes, sunt contra
intentum.huius articuH , nisi obiectio contra ultimam , et
contra propositiones assumptas.
IV. Unde sciendum est secundo, quod in prima ratione,
A
• XII Metaphyt.,
loc. cit.
• I Senl., qu. 1.
1
QUAESTIO II,. ARTICULUS III
33
•Cap. I. quae sumpta est ex VII* et VIII Physic.**, sunt duae
ap. IV sqq. pi-opositiones impugnatae. Altera est, nihil movet seipsum
primo. Contra hanc enim Scotus , in materia de gravibus
• II Sent., dist. et levibus, et voluntate, etc, arguit *. Et quoniam hoc esset
II, qu. X. exire nostros limites, erit de hoc quaestio specialis.
Altera est, primum est causa medii: haec enim assumitur
tam in prima quam secunda et tertia ratione, ad proban-
dum quod non proceditur in infinitum. Et contra eam, licet
• Cap.ii. - Did. sit expresse Aristotelis in II Metaphys. * et VIII Physic. **,
•'• 'cap.^v,""'."!^ arguitur sic, in substantia. Media causa seu motor, si ne-
cessario dependet a prima causa seu motore, aut hoc habet
quia media, aut quia causa, aut quia causa media : sed nihii
horum est : ergo non oportet mediam causam dependere a
prima. - Assumptum patet ex sufficienti distinctione. De-
structio vero singulorum probatur. Et primo, quod non ex
ratione medii. Quoniam medium dicitur respectu duorum,
hinc scilicet inde, quorum est medium: et non necessario
respectu primt et ultimi, ut patet in mediis partibus pro-
portionalibus circuli. Secundo, quod non ex ratione causae.
Quia causa, ut causa, respicit etfectum; et non dependen-
tiam ad prius aut primum, ut patet. Tertio, quod non ex
ratione composita, scilicet causae mediae. Quoniam causa
media ut sic, nihil aliud exigit quam ut in causando me-
diet: sed hoc, scilicet in causando mediare, sufficienter sal-
vatur, si inter aliquam priorem causam et effectum aliqua
media causalitas sit: ergo media causa, ex ratione qua media
causa, non exigit dependentiam a prima causa, sed a priore.
Et confirmatur: quia secundum te, ista conditionalis est
vera, si procederent in infinitum causae, omnes causae es-
sent causae mediae. Ergo ad rationem causae mediae non
requiritur dependentia a prima, sed a priore, respectu cuius
et posterioris dicatur media.
V. Ad hoc breviter dicitur, quod causa media, ex eo
quod causa media, necessario dependet a prima. Ad cuius
evidentiam, oportet recolere quod de ratione causae est effi-
cacia : nisi enim causa aliquid efficiat, causa in actu, de qua
est sermo, dici non potest. Efficacia namque causae in iUius
causalitate actuali consistit : et propterea, nisi causalitas com-
pleatur, neque causa in actu, neque efficacia seu efficientia
aliqua salvatur. Oportet ergo , ad hoc quod causae ratio
salvetur, ut causalitas illius compleatur: ac per hoc, quid-
quid repugnat complemento causalitatis alicuius causae, re-
pugnat causae illi. Cum igitur causa media vere causa sit,
oportet ipsam habere propriam causalitatem completam.
Tunc sic. Complementum causalitatis causae mediae
nullatenus potest esse sine dependentia a prima causa:
ergo causa media, ut est causa media, dependet a prima.
Ergo optime dicit Aristoteles, et habetur in littera, quod
primum est causa medii.- Consequentia nota. Et antecedens
probatur. Si toUeretur prima causa, sic quod ante omnem
causam esset alia causa , nunquam perficeretur causalitas
istarum causarum essentialiter dependentium: ergo com-
plementum mediarum dependet a prima. Conditionahs est
clara: quia infinitas descensus vel ascensus repugnat com-
plemento. Consequentia autem patet: quia constat quod
complementum mediae causae dependet ab aliqua antece-
dente; et non a priore tantum, ut patet ex conditionali ;
ergo a prima.
VI. Ad obiectionem autem in oppositum, cum dicitur
causa media nihil exigit nisi quod in cciusando mediet ,
conceditur: sed cum subsumitur quod hoc salvatur respe-
ctu prioris causae, negatur. Quoniam impossibile est me-
diam causalitatem perfici, nisi sustentetur in prima : si enim
ab infinitis prioribus dependet, nunquam perfici poterit.
Ad confirmationem vero, negatur quod illa conditionalis,
scilicet si causae essentialiter ordinatae essent infinitae ,
omnes essent causae mediae, sit Aristotelis aut nostra sim-
pliciter: sed est ad hominem ponentem infinitatem in causis
huiusmodi. Apud hos namque sequitur optime quod, cum
omnes ponantur causae, et nulla prima, igitur mediae. Sed
secundum veritatem, ex illo antecedente, proceditur in in-
finitum in causis, sequitur, ergo nulla causa est, ut Ari-
stoteles et s. Thomas deducunt: quia sequitur, ergo non
est prima: ergo nec media; quia prima est causa mediae,
• Num. praeced. ut probatum est *.
SuMMAE Theol. D. Thohae T. I.
VII. Circa illam propositionem in quarta via assumptam,
scilicet maxime tale in aliquo genere, est causa omnium
aliorum quae sunt illius generis, quoniam impugnatur ab
Aureolo *, nota tres terminos. Primo, quod ahud est esse ' Ubi supra.
maxime tale in aliquo genere, et aliud est esse primam
seu perfectissiraam speciem alicuius generis. Unde non as-
sumitur hic quod perfectissima species sit causa ceterarum :
sed quod maxime tale, etc. Secundo, quod esse causam
contingit in proposito dupliciter: scihcet effectivam proprie,
vel exemplarem. Hoc in loco confuse assumitur esse cau-
sam: quoniam ad propositum non refert quali causalitate
maxime ens, bonum et verum sit causa esse, bonitatis et
veritatis ceterorum; esse enim causam sive exemplarem
omnium horum, sive elfectivam, proprium est Dei. Tertio,
quod cetera illius generis possunt accipi dupliciter: scilicet
absolute, idest secundum totum id quod sunt; et possunt
accipi secundum rationem illius generis. In proposito non
sumuntur absolute, sed secundum quod habent illius ra-
tionem : non enim maxime calidum dicimus causam reli-
quorum calidorum secundum substantiam et totum quod
sunt, sed solum inquantum calida sunt. - Ita quod sensus
propositionis assumptae est: Maxime habens rationem ali-
quam formalem, est causa, sive exemplaris sive effectiva,
reliquorum habentium eandem rationem formalem, ut sic.
Ex hoc patet quod instantia Aureoli de albedine respe-
ctu colorum, nihil valet. Tum quia albedo non est maxime
color. Tum quia, si esset maxime color , non oporteret
propterea ipsam causare ceteras species coloris absolute,
sed quantum ad rationem coloris tantum. Tum quia di-
cere albedinem esse causam exemplarem reliquorum colo-
rum quatenus colores sunt , nullum inconveniens est :
cum perfectiora sint naturaliter exemplaria imperfectiorum
ut sic ; et colores omnes, quanto magis accedunt ad albe-
dinem, tanto plus habent lucis, et consequenter perfectionis
ratione coloris.
VIII. Circa quintam viam, est instantia quoque Aureoli *, * Ubi supra.
quam tamen prius excluserat s. Thomas, III Contra Gent.,
cap. LXiv: scilicet quod quidditates rerum naturalium sunt
sufficientes causae effectuum, qui naturaliter apparent ordi-
nate etc. in universo. Vide ibidem, et in Qu. de Ver., qu. v,
art. 2 , et invenies rationem insufficientiae esse unitatem
ordinis, utilitates mutuas , connexiones contrariorum, etc. :
praeter eam quae hic ponitur in responsione ad 2, quia
scilicet natura agit propter finem, ex II Physic. *; ergo aut ' Cap.vm
a se conceptum, aut ab alio intendente directa, etc.
IX. Circa solutionem primi argumenti , adverte quod
responsio litterae consistit in negatione consequentiae. Quia
tamen non assignatur causa in communi , sed particulari
materia de qua est sermo , ideo , in communi loquendo,
scito primo, quod unum oppositorum excludere reliquum,
potest dupliciter intelligi|: • scilicet fiormaliter, et effective.
Formaliter quidem, unum oppositorum non excludit reli-
quum, nisi a suo receptivo, ut patet. Et sic in proposito,
quia bonum divinum infinitum est, omne malum excludit
formaliter a Deo : non autem a creatura, quia non recipitur
in creatura, sed in ipso tantum Deo. Effective vero unum
oppositorum excludit reliquum, secundum quod efficit ali-
quid sibi simile : sicut vis solaris excludit frigus ab aere ,
secundum quod assimilat sibi aerem in esse calido. Et
iuxta hanc oppositionem procedit argumentum , quod si
unum oppositorum est infinitum , reliquum non solum
excluditur ab eo formaliter , sed etiam effective in quo-
cumque inventum fuerit: et hoc propter infinitatem suae
efficaciae , cui nihil resistere potest , nisi aliud oppositum
etiam esset infinitum. - Scito secundo, quod Scotus, in I
Sent., dist. 11, qu. i, ad i , examinans hanc conditionalem,
dicit ipsam veram, non solum formaliter, sed effective, in
oppositis naturaliter agentibus : non autem in agentibus
voluntarie. Et solvit argumentum ad propositum, quia bo-
num infinitum agit voluntarie. - In httera autem simpliciter
negatur consequentia : et assignatur ratio , quia scilicet ex
infinita bonitate agentis sequitur esse aliqua mala, ex quibus
bonum resultet.
X. Sed quoniam, ut dictum est*, ista responsio immiscet ' Num. praeced.
modum cauiandi, scilicet per voluntatem, attribuendo mala
34
QUAESTIO II, ARTICULUS III
permissioni divinae, quae ad voluntatem spectat ; ideo par-
ticularis est. Universaliter autem, distinguendum videtur
antecedens. Quoniam oppositum infinitum contingit dupli-
citer. Uno modo, communicabile aliis secundum eandem
rationem, sicut si ignis esset infinite calidus: calor enim
est communicabilis aliis secundum eandem rationem, qua
est in igne. Alio modo, incommunicabile aliis secundum
eandem rationem , quaravis sit participabile per quandam
analogiam: sicut esse Dei est infinitum, non tamen com-
municabile aliis secundum eandem rationem (alioquin pos-
sent esse plures dii), quamvis sit participabile ab omnibus
plus et minus.
Dico igitur quod, si unum oppositorum, communicabile
secundum eandem rationem, est infinitum, reliquum non
erit nec in eodem susceptibili , nec in alio quocumque.
Si autem unum oppositorum, incommunicabile secundum
eandem rationem, participabile tamen, est infinitum, optime
sequitur quod reliquum formaliter excludet a se : sed non
sequitur, ergo reliquum effective excludet a quolibet, etiam
si ponatur naturaliter agere. Et ratio est, quia agens infi-
nitum, finite participatum, non excludit a participantibus
totaliter suum oppositum : sed oppositum infinitum incom-
municabile, seu bonum infinitum, est huiusmodi : crgo. -
Maior patet ex inductione. Si enim sol esset infinite calidus,
et calor non esset communicabilis inferioribus secundum
eandem rationem, sed secundum quandam analogam imi-
tationem tantum ; sol, inquantum calidus, esset infinitum
agens, finite tamen participatum , quia non secundum ean-
dem rationem. Ac per hoc, non produceret in aliquo nisi
caloris finitam participationem : et consequenter non exclu-
deret omne frigus a participantibus ipsum, quia cum ca-
lore finite impresso stat aliquis gradus frigoris. - Patet et
ratione. Quia quantaecumque virtutis sit agens, non excludit
effective oppositum, nisi inquantum est incompossibile ef-
fectui. Sed existente agente infinito in se , finite autem
participato , effectum non oportet esse incompossibilem
cuilibet gradui oppositi: quia effectus finite habet ratio-
nem unius oppositi. Ergo agens infinitum , finite tantum
participatum , non toUit effective totaliter suum oppo-
situm.
Et propterea Deus gloriosus, qui est infinitum bonum,
etiam si naturaliter ageret, non tolleret omne malum ab uni-
verso. Quoniam finite tantum participatur a quocumque: et
ex bonitate sua prodiret universitas bonitatum constituen-
tium gradus diversos in universo, ex quorum naturis necesse
est oriri malum ; sicut ex natura lupi mors agni , et ex
natura elementorum corruptio mixtorum, etc. Et ideo, ele-
vando rationem in littera assignatam, merito negatur con-
sequentia ; quia ex infinita bonitate Dei oritur mala esse
(propter bonum tamen universi); et non oritur mala non
esse. Et sic ad infinitam Dei bonitatem spectat, quod ma-
lum sit in effectibus suis, non in seipso.
QUAESTIO III, ARTICULUS I
35
QUAESTIO TERTIA
DE DEI SIMPLICIT ATE
IN OCTO ARTICULOS DIVISA
Qu. XII.
Qu. XIII.
Qu. IV.
Qu. VII.
Qu. IX.
" Qu. XI.
COGNiTO de aliquo an sit, inquirendum restat
quomodo sit, ut sciatur de eo quid sit. Sed
quia de Deo scire non possumus quid sit, sed
quid non sit, non possumus considerare de Deo
quomodo sit, sed potius quomodo non sit. Primo
ergo considerandum est quomodo non sit; se-
cundo , quomodo a nobis cognoscatur * ; tertio ,
quomodo nominetur *.
Potest autem ostendi de Deo quomodo non sit,
removendo ab eo ea quae ei non conveniunt,
utpote compositionem, motum, et alia huiusmodi.
Primo ergo inquiratur de simplicitate ipsius, per
quam removetur ab eo compositio. Et quia sim-
plicia in rebus corporalibus sunt imperfecta et
partes, secundo inquiretur de perfectione ipsius * ;
tertio, de infinitate eius *; quarto, de immutabi-
litate *; quinto, de unitate **.
Circa primum quaeruntur octo.
Primo: utrum Deus sit corpus ".
Secundo: utrum sit in eo compositio formae
et materiae.
Tertio : utrum sit in eo compositio quiddi-
tatis, sive essentiae, vel naturae, et sub-
iecti.
Quarto: utrum sit in eo compositio quae est
ex essentia et esse.
Quinto: utrum sit in eo compositio generis et
differentiae.
Sexto: utrum sit in eo compositio subiecti et
accidentis. . «
Septimo: utrum sit quocumque modo compo-
situs, vel totaliter simplex.
Octavo: utrum veniat in compositionem cum
aliis.
Vers. 8 sq.
Vers. 26.
Vers. 3.
■ Vers. 4.
Ps. XXXIII, i5.
' Ps. cxvii, i6.
Vers. I.
ARTICULUS PRIMUS
UTRUM DEUS SIT CORPUS
I Cont. Gent., cap. xx; II, cap. m; Compend. TTieol., cap. xvi.
sionem:
>D PRiMUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
Deus sit corpus. Corpus enim est quod
habet trinam dimensionem. Sed sacra
^Scriptura attribuit Deo trinam dimen-
dicitur enim lob xi *: excelsior caelo est,
et quid facies ? profundior inferno , et unde co-
gnosces ? longior terra mensura eius , et latior
mari. Ergo Deus est corpus.
2. Praeterea, omne figuratum est corpus, cum
figura sit qualitas circa quantitatem. Sed Deus
videtur esse figuratus, cum scriptum sit Gen. i*:
Faciamus hominem ad imaginem et similitudi-
nem nostram: figura enim imago dicitur, secun-
dum illud Hebr. i *: cum sit splendor gloriae, et
figura substantiae eius, idest imago. Ergo Deus
est corpus.
3. Praeterea, omne quod habet partes cor-
poreas, est corpus. Sed Scriptura attribuit Deo
partes corporeas: dicitur enim lobxL*: si habes
brachium ut Deus ; et in Psalmo: oculi Domini
super iustos *; et, dextera Dominifecit virtutem **.
Ergo Deus est corpus.
4. Praeterea, situs non convenit ^ nisi corpori.
Sed ea quae ad situm pertinent, in Scripturis di-
cuntur de Deo: dicitur enim Isaiae vi *: vidi Do-
minum sedentem; et Isaiae iii *: stat ad iudican- -vers. 13.
dum Dominus. Ergo Deus est corpus.
5. Praeterea, nihil potest esse terminus iocalis a
quo vel ad quem, nisi sit corpus vel aliquod cor-
poreum. Sed Deus in Scriptura dicitur esse termi-
nus localis ut ad quem, secundum illud Psalmi *: • ps. xxxm, e.
accedite ad eum, et illuminamini ; et ut a quo, se-
cundum illud Hierem. xvii *: recedentes a te in * vcrs. 13.
terra scribentur. Ergo Deus est corpus.
Sed contra est quod dicitur loan. iv *: Spiri- • vers. 24.
tus est Deus.
Respondeo dicendum absolute Deum non esse
corpus. Quod ^' tripliciter ostendi potest. Primo
quidem, quia nullum corpus movet non * motum:
ut patet inducendo per singula. Ostensum est
autem supra * quod Deus est primum movens ■ Q"- ■>> art. 3.
immobile. Unde manifestum est quod Deus non
est corpus.
Secundo ', quia necesse est id quod est pri- ^
mum ens, esse in actu, et nullo modo in potentia.
Licet enim in uno et eodem quod exit de poten-
tia in actum, prius sit potentia quam actus tem-
pore ^, simpliciter tamen actus prior est potentia: C
quia quod est in potentia, non reducitur in actum
nisi per ens actu. Ostensum est autem supra " * • ibia. ^
T
s
a) corpus. - corpus quasi compositionem habens ex partibus quan-
titativis {quantitatis BEG) codices et a b.
P) convenit. - competit codices. - Pro Scripturis, Scriptura B.
f) Quod. — Quod quidem codices et ed. a.
5) non. - nisi FGsB et ed. a.
e) Secundo. - Secundo vero modo codices et a J.
!^) tempore. - Om. codices et ed. a. - Pro reducitur, est reducibile B.
r]) supra. - Om. codices.
36
QUAESTIO III, ARTICULUS I
quod Deus est primum ens. Impossibiie est igitur
quod in Deo sit aliquid in potentia. Omne autem
corpus est in potentia : quia continuum, inquan-
' tum huiusmodi, divisibile est in infinitum ". Im-
possibile est igitur Deum esse corpus.
Tertio, quia Deus est id quod est nobilissimum
Qu. II, art. 3. in entibus , ut ex dictis patet *. Impossibile est
autem aliquod corpus esse nobilissimum in en-
tibus. Quia corpus aut est vivum, aut non vivum.
Corpus autem vivum, manifestum est quod est
nobilius corpore non vivo. Corpus autem vivum
non vivit inquantum corpus, quia sic omne cor-
pus viveret : oportet igitur quod vivat per aliquid
aliud, sicut corpus nostrum vivit per animam.
IUud autem per quod vivit corpus, est nobilius
quam corpus. Impossibile est igitur Deum esse
corpus.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut supra di-
Qu. I, art. 9. ctum est *, sacra Scriptura tradit nobis spiritualia
et divina sub similitudinibus corporalium. Unde,
cum trinam dimensionem Deo attribuit, sub simi-
' litudine ' quantitatis corporeae, quantitatem vir-
tualem ipsius designat: utpote per profunditatem,
* virtutem ad cognoscendum " occulta ; per altitudi-
nem, excellentiam virtutis super omnia; per lon-
gitudinem, durationem sui esse ; per latitudinem,
affectum dilectionis ad omnia. - Vel, ut dicit Dio-
s. Th. lect. 11. nysius, cap. ix de Div. Nom. *, per profunditatem
Dei intelligitur incomprehensibilitas ipsius essen-
tiae ; per longitudinem , processus virtutis eius ,
omnia penetrantis; per latitudinem vero, super-
extensio eius ad omnia, inquantum scilicet sub
eius protectione omnia continentur.
Ad secundum dicendum quod homo dicitur esse
ad imaginem Dei , non secundum corpus , sed
secundum id quo '■ homo excellit alia animalia: ^
unde -", Gen. i *, postquam dictum est: Faciamus . ^^ ^i^_.^ ^^
hominem ad imaginem et similitudinem nostram,
subditur: ut praesit piscibus maris, etc. Excellit
autem homo omnia ' animalia quantum ad ratio- *
nem et inteliectum. Unde secundum intellectum
et rationem, quae sunt incorporea, homo est ad
imaginem Dei.
Ad tertium dicendum quod partes corporeae
attribuuntur Deo in Scripturis ratione suorum
actuum, secundum quandam similitudinem. Sicut
actus oculi est videre : unde oculus de Deo di-
ctus ', significat virtutem eius ad videndum modo ?
intelligibili , non sensibili. Et simile est de aliis
partibus.
Ad quartum dicendum quod etiam ea quae ad
situm pertinent, non attribuuntur Deo nisi se-
cundum quandam similitudinem : sicut dicitur
sedens, propter suam " immobilitatem et auctori- °
tatem ; et stans , propter suam fortitudinem ad
debellandum omne quod adversatur.
Ad quintum dicendum quod ad Deum non ac-
ceditur passibus corporalibus , cum ubique sit,
sed affectibus mentis : et eodem modo ab eo " "
receditur. Et sic accessus et recessus, sub simi-
litudine localis motus, designant spiritualem af-
fectum.
0) in infinitum. - Om. codices et ed. a.
i) similitudine. - similitudinibus DF.
x) ad cognoscendum. - cognoscendi A.
X) id quo. - id in quo BEsD, id quod CFsA, quod GpA ; pD abras.
[x) unde. - unde sequitur Pb et pF, unde sequitur post G. - sub-
ditur om. PGi>. - etc. om. CD.
v) omnia. — alia ABDEF, omnia alia Ca.
i) oculus de Deo dictus. - oculis de Deo dictis B. - Idem mox
pro modo intelligibili, modo intellectuali. - Pro Et simile est, Et si-
militer est ABCDE.
0) suam. — sui B, et ita moi. - Post adversatur sA addit ei.
r.) ab eo. - Om. BD. - lidem pro designant, designat.
Commentaria Cardinalis Caietani
IN titulo , adverte quod , ut ex conditionibus quas Deo
convenire dictum est in praecedenti articulo *, probando
ipsum esse, manifeste pateat quod non potest cadere in
mentem alicuius Deum esse accidens, sed oportet ipsum
esse substantiam. Idcirco, terminata quaestione an est, ex
qua scitur ens de Deo ; et ex annexis liquido constante
quod est substantia; statim inquirit nunc an sit corpus ,
idest an sit substantia corporea; ita quod ly corpus hic
sumitur proprie pro corpore quod est in praedicamento
• De Substantia substantiae ; sive illud sit res simplex, ut Averroes credit *
Orbis, cap. 11, ct , ... . ' . . ,
piuries. de corpore caelesti, sive non inveniatur simplex , non est
curae. Huiusmodi autem substantia trinam habet dimen-
sionem annexam, secundum omnes; sive ipsa trina dimensio
sit idem quod ipsa, sive non. Nullum enim horum variat
propositum. Substantia autem corporea hoc modo sumpta,
non solum distinguitur contra incorpoream , puta imma-
terialem substantiam: sed etiam contra non corpus, idest
formam etiam quae est corporis actus. Neutrum enim ho-
rum est substantia corporea, ut ly corporea est differentia
intrinseca constituens corpus : quamvis formae naturales
dicantur substantiae corporeae denominative a corporibus
quorum sunt formae. Et sic sumitur corpus proprie, ut
patet ex II de Anima, in principio, ubi Aristoteles quaerit
an anima sit corpus. Et hoc modo sumitur hic, ut singu-
*■ lariter etiam contra protervos apparet ex tertia ratione in
corpore adducta.
Est ergo sensus tituli : An Deus sit corpus, idest sub-
stantia quae vere et proprie est quanta , seu extensa : an
non , sed vel inextensa omnino, aut extensae actus, aut
quovis alio modo ab ipsa corpulentia distinguatur.
II. In corpore, una conclusio responsiva quaesito nega-
tive : Deus non est corpus. - Probatur tripliciter *. Primo. ' cf. num. iv, v.
Deus est primum movens imraobile : ergo non est corpus.
Antecedens patet ex articulo praecedenti. Consequentia pro-
batur: quia nullum corpus est movens immobile. Quod
probatur inductive.
III. Circa illam propositionem , nullum corpus movet
non motum, adverte quod dupliciter intelligi potest. Primo,
sumendo ly « non motum » actu vel potentia. Et sic est
manifesta, et vere patet inductive. Et sic consonat minori, *
scilicet Deus est movens immobile: et habetur intentum. -
Secundo, sumendo ly « non motum » actu. Et sic propo-
sitio habet difficultatem : nec apparet inductive , sed eget
ratione et limitatione. Inductioni siquidem obstat , quod
magnes inimotus trahit ferrum, et nix immota frigefacit, et
coloratum immutat visum, etc. Unde, iudicio meo, primo
modo sumitur hic.
Veruntamen secundo etiam modo est vera, loquendo. de
motione pure locali. Et ratio eius assignatur in I Contra
Gent., cap. xx : quia movens oportet simul esse cum moto.
Ex hoc enim evidenter sequitur quod corpus movens non
potest manere, et corpus motum mutare locum : quoniam
si motum tantum locum mutat, desinit esse simul cum
corpore movente , quod manere supponitur in loco con- j
tiguo illi loco, unde movente motum est. \
Et ex hoc apparet exclusio instantiarum: quoniam non
QUAESTIO III, ARTICULUS II
37
art. 3
ment.
' Cf. num. II
de motione pure locali erant. Et de ceteris quidem patet. De
magnete autem et similibus, habes ab Averroe, VII Physic,
comment. x, quod ipsa non movent, sed alia moventur ad
ipsa: quamvis non undecumque, propter privationem dis-
positionis, quam ab eis per modum alterationis spiritualis
acquirunt alicubi. Sed de his, cum erit sermo de depen-
* infra, qu. xcv, dentia reliquorum motuura a motu caeli, amplius dicetur*:
art. 1. in com- , m • , • , • 1 >• i-
nunc haec sufnciant hic, ubi ex locali motu proceditur.
IV. Secundo *. Deus est primum ens : ergo actus piirus:
ergo non est corpus. - Antecedens patet ex praecedenti ar-
liculo. Prima consequentia probatur. Actus est simpliciter
prior potentia: ergo primum ens est actus absque potentia:
quod est esse actum purum. Assumptum declaratur, osten-
dendo differentiam ordinis inter actum et potentiam sim-
pliciter, et respectu alicuius cui convenit utrumque : quia
scilicet in respectu ad hoc, potentia est prior; sed simplici-
ter, non in hoc vel in illo, actus est prior. Quod probatur:
quia omne quod est in potentia, non reducitur ad actuni,
nisi per aliquod ens actu. - Secunda vero consequentia pro-
batur. Omne corpus est in potentia : ergo. Assumptum pro-
batur: quia omne corpus est continuum, in cuius ratione
cadit potentia ad divisionem; est enim divisibile in semper
divisibilia, ut dicitur in VI Physic. *.
V. Tertio. Deus est nobilissimum omnium entium : ergo
non est corpus. - Antecedens patet ex praecedenti articulo.
Consequentia probatur: quia corpori repugnat esse nobi-
lissimum. Quod probatur. Corpus aut est vivum, aut non
vivum: sed neutrum est nobilissimum: quia non vivo vi-
vum praestat, et vivo praestat id quo vivit. Quod esse aliud
a corpore probatur: quia corpus, inquantum corpus, non
vivit; alioquin omne corpus viveret. - Omnia clara sunt.
VI. Veruntamen , propter instantiam quorundam , illa
propositio, vivens est nobilius non vivente , quibusdam
non videtur vera : quia sequeretur quod formica esset
nobilior caelesti corpore , quod communiter tenetur non
vivere.
Cap. I, n. 3.
Ad hoc dicitur quod corpus caeleste forte est vivum,
secundum veritatera. Et tamen si comparetur ad forraicam,
non inquantura vivit, sed inquantum caeleste corpus , fa-
cilis est responsio. Dicetur enim quod formica ut vivens,
est nobilior corpore caelesti seclusa vita. Et hoc est neces-
sarium: quia hoc nihil aliud est quara dicere quod anima
est nobilior quocumque corpore ; totus namque ordo ani-
raarum est supra totum ordinem corporura, ut patet.
Sed si secundum veritatem caelum non est vivum, tunc
difficilior est responsio. Non enim potest dici quod ista
coraparatio est vera formaliter, et non simpliciter: idest
quod vivens ut sic, est nobilius non vivente ut sic. Tum
quia ista coraparatio esset puerilis : cum lapis ut sic , sit
etiam nobilior non lapide ut sic ; et universaliter omne po-
sitivum sua negatione. Tum quia non haberetur intentum
in proposito. Intendit enim destruere Deum esse in latitu-
dine corporum, quia vita est nobilior corporeitate. Constat
naraque quod gradus vitalis in universo superior est gradu
naturae, ut distinguitur natura contra animam: et quod
corporeitas, secundum totara latitudinera suara, clauditur
infra ordinera vitae. Igitur non secundum quid, sed sirapli-
citer, tota latitudo corporis est infra latitudinem vitae. Et
propterea, si Deus est nobilissimum ens, non potest esse
corpus: quia datur ordo superior, scilicet vitalis, in quo
patet esse viventia.
Dicendum ergo est quod viventia sunt simpliciter no-
biliora non viventibus, ut ratione adducta patet, et XVI de
Animalibus* habetur: et quod, si caelum non est vivura, • Cap.i.-Did. rfe
, r ■ ..•!••/ !_•!• 1 Ammalium Ge-
quod torraica est simpliciter nobihus ens quara caelum. neratione,Mb.\i,
Caelura tamen est nobilius corpus quam formica : et pro- "?• '•
pter hanc nobilitatem in genere corporum, raultae nobili-
tates secundura quid respectu vitae, sibi conveniunt, puta
incorruptibilitas, etc.
Aristoteles taraen, VI Ethic.*, dicit corpora caelestia esse ' Cap. vn, n.4.
nobiliora etiam homine, quia tenet illa viventia ; ut expresse
in II Caeli * supponendum esse dicit. • Cap.xn, n.2.
ARTICULUS SECUNDUS
UTRUM IN DEO SIT COMPOSITIO FORMAE ET MATERIAE
I Sent., dist. xxxv, art. i; I Cont. Gent., cap. xvii; Compend. Theol., cap. xxviii.
Vers. 38.
' Cap. I, n. 9 sq.
•S. Th. lect.ii.
Ps. cv, 40.
D SECUNDUM sic PROCEDiTUR. Vidctur quod
in Deo sit compositio formae et mate-
riae. Omne enim quod habet animam,
jcst compositum ex materia et forma:
quia anima est forma corporis. Sed Scriptura attri-
buit animam Deo: introducitur enim ad Hebr. x*,
ex persona Dei: iiistiis autem meus ex fide vivit ;
quod si subtraxerit se, non placebit animae meae.
Ergo Deus est compositus ex materia et forma.
2. Praeterea, ira, gaudium, et huiusmodi, sunt
passiones coniuncti, ut dicitur I de Anima *. Sed
huiusmodi attribuuntur Deo in Scriptura: dicitur
enim in Psalmo * : iratus est furore Dominus in
populum siium. Ergo Deus ex materia et forma
est compositus.
3. Praeterea, materia est principium individua-
tionis. Sed Deus videtur esse individuum : non
enim de multis praedicatur. Ergo est compositus
ex materia et forma.
Sed contra, omne compositum ex materia et
forma est corpus: quantitas enim dimensiva est
quae primo inhaeret materiae. Sed Deus non
est corpus, ut ostensum est *. Ergo Deus non est
compositus ex materia et forma.
Respondeo dicendum quod impossibile est in
Deo esse materiam. Primo quidem, quia materia
est id quod est in potentia ". Ostensum est au-
tem * quod Deus est purus actus , non habens
aliquid de potentialitate *. Unde " impossibile est
quod Deus sit compositus ex materia et forma.
Secundo, quia omne compositum ex materia
et forma est perfectum et bonum per suam for-
mam : unde oportet quod sit bonum per parti-
cipationem, secundum quod materia participat
formam. Primum autem quod est bonum et opti-
mum, quod Deus est, non est bonum per par-
ticipationem : quia bonum per essentiam , prius
est bono per participationem. Unde impossibile
est quod Deus sit compositus ex materia et
forma.
Tertio, quia unumquodque agens agit per suam
formam: unde secundum quod aliquid se habet
ad suam ^ formam, sic se habet ad hoc quod sit
agens. Quod igitur primum est et per se agens,
Art. praec.
Ibid.
D. ^6j.
a) est id quod est in potentia.
EFGpA et ed. a.
■ id quod est, in potentia est BCD
P) suam. - Om. codices. - Pro agens, agens ex ea; et pro Quod
igitur, Cum igitur D.
38
QUAESTIO III, ARTICULUS II
oportet quod sit primo et per se forma. Deus
autem est primum agens, cum sit prima causa
Qu. 11, art. 3. efficiens, ut ostensum est *. Est igitur per essen-
tiam suam forma ; et non compositus ex materia
et forma.
Ad PRiMUM ERGO DicENDUM quod auima attribui-
D. 462. tur Deo per similitudinem actus *. Quod ' enim
^ volumus aliquid nobis, ex anima nostra est: unde
* illud dicitur esse placitum ° animae Dei, quod est
placitum voluntati ipsius.
Ad secundum picENDUM quod ira et huiusmodi
attribuuntur Deo secundum similitudinem effe-
ctus: quia enim proprium est irati punire, ira
eius ' punitio metaphorice vocatur. '
Ad tertium dicendum quod formae quae sunt
receptibiles in materia, individuantur per mate-
riam *, quae non potest esse in alio , cum sit ' d. 731.
primum subiectum substans': forma vero, quan- "^
tum. est de se, nisi aliquid aliud impediat, recipi
potest a pluribus *. Sed illa forma quae non est ' ^- 634-
receptibilis in materia, sed est per se subsistens,
ex hoc ipso individuatur, quod non potest recipi
in alio: et huiusmodi forma est Deus. Unde non
sequitur quod habeat materiam.
f) Quod. - Si ABCDEF.
3) placitum. - ad placitum BD. - Pro ipsius, eius ABCDE.
e) ira eius. - ita eius G, eius ira Pab.
^) substans. - Om. codices et a b.
Commentai-ia Cardinalis Caietani
i;
Vitae.
rN titulo, adverte quod, licet apud s, Thomae doctrinam
lesse corpus et esse compositum ex materia et forma ,
convertamur et idem sint ; attamen , quia non sunt idem
• De Subst. Or- apud alios nec convertuntur (Averroes enim ponit * corpus
bis, cap. II. jj^ caelo, et tamen non compositum ex materia et forma :
in lib. Fontit Avicebron autem ponit * compositum ex materia et forma
in substantiis spiritualibus, et tamen non corpus), ideo, ut
omnifariam completa sit doctrina, praesens movetur quae-
stio , an Deus sit compositus ex materia et forma. Et
propterea omnes rationes in littera positae utuntur mediis
abstrahentibus a corporeitate et quantitate, quatenus exclu-
dant etiam materiam spiritualem.
II. In corpore una conclusio , responsiva quaesito ne-
gative: Impossibile est in Deo esse materiam. - Probatur
tripliciter. Primo, Deus est purus actus: ergo non habet
materiam. Probatur sequela : quia materia est in potentia.
Secundo. Deus est primum bonum, et optimum : ergo
bonum non per participationem, sed per essentiam. Ergo
non est compositus ex materia et forma. - Antecedens ex
• Qu. II, art. 3. praecedentibus * patet. Prima consequentia probatur. Bonum
per essentiam prius est bono per participationem : ergo, si
Deus est primum, etc. Secunda vero. Compositum est bo-
num per suam formam: ergo per participationem, secun-
dum scilicet quod materia participat formam: ergo si, etc.
Tertio. Deus est prima causa efficiens : ergo est primum
et per se agens : ergo est primo et per se forma. Ergo non
est conipositus ex materia et forma. - Antecedens, cum
prima consequentia, relinquitur pro constanti. Secunda vero
probatur. Omne agens agit pef suam formam : ergo unum-
quodque sic se habet ad esse agens, sicut ad esse formam,
et e converso: ergo, si est primum et per se agens, est
primo et per se forma, etc.
•Cf.num.praec, III. Circa primam consequentiam *, adverte quod aequi-
^'^"''' voce quodammodo sumitur ly primum in antecedente et
cohsequente. Nam in antecedente sumitur ut notat ordinem
prioritatis respectu ceterorum efficientium: in consequente
vero sumitur ut significat secundum quod ipsum, ut in
• Cap. iT, n. 12. I Poster. * distinguitur primo contra per se et de omni. Ita
quod ex hoc quod Deus est inter causas efficientes prima,
infertur, ergo Deus est per se primo, idest secundum quod
ipsum, efficiens. Et tenet sequela : quoniam non contingen-
ter, sed necessario, et secundum essentialem causalitatem
super alia efficientia, convenit ei esse primam inter elfi-
cientes causas, ut de se patet. His enim constantibus, iam
patet quod ei convenit esse agens non per aliud; et quod
quibuscumque convenit , convenit per ipsum. Igitur est
primo agens, iuxta doctrinam analyticam.
IV. Circa consequentiam assumptam in probatione se-
• Cf. num. II, cundae consequentiae *, illara scilicet, agens agit per suam
formam etc. , adverte quod, si forma est ratio agendi (ut
in antecedente assumitur, et pluries ab Aristotele dicitur),
necesse est quod unumquodque, sicut se habet ad formam,
ita se habeat ad rationem agendi, et consequenter ad esse
activum, a priori procedendo: et e converso, a posteriori
procedendo, sicut aliquid se habet ad esse activum, ita se
habeat oportet ad rationem agendi , et consequenter ad
formam. Ac per hoc valet secunda consequentia, si aliquid
est primo activum, est primo ratio agendi et forma, et sic
non est compositum ex materia et forma. Hanc autem
convertibilitatem insinuat littera , dum primo dicit quod
secundum quod aliquid se habet ad formam, sic se habet
ad hoc quod sit agens; et deinde, convertibilitatem sub-
audiendam volens , subdit : quod igitur est per se primo
agens, est primo et per se forma.
V. Sed circa haec occurrit dubium. Quoniam hic pro-
cessus videtur sophisticus : quoniam sub hoc communi, sci-
licet se habere ad formam, descenditur determinate ad hoc
speciale, sciHcet esse formam. Unumquodque enim ita se
habere ad formam, ut ad esse agens, verissimum est: sed
ex hoc non licet subsumere unumquodque ita se habere
ad esse formam , sicut ad esse agens. Tum quia est so-
phisma consequentis. Tum quia hoc falsura est: quoniara
ignis non ita se habet ad esse calorera, sicut se habet ad
esse calefactivura ; quia ignis est primo calefactivus , non
tamen est primo calor (imo non est calor, sed habens
illura per se prirao); et tamen calor est forma iUa quae
est ratio calefaciendi. Igitur ex hoc quod aliquid est per
se primo agens , nihil aliud inferri potest , nisi quod per
se prirao habet forraam quae est ratio agendi : et non quod
sit per se primo forma, ut in littera fit, etc.
VI. Ad hoc dicitur , quod oportet hic advertere duo :
primo, quid importet ly per se primo ; secundo, quod ser-
mones interpretandi sunt seraper secundura subiectam ma-
teriara. Ex his enira orania erunt manifesta.
Per se primo tale, ut dicitur 1 Poster. *, significat quod 'cf°'^°i^'i"''t"*'
sit tale non per aliud, et reliqua sint talia per ipsura. Sed n. 7. '
cura dicitur non per aliud, excluduntur non solum extrin-
seca, sed etiara partes, ut dicitur VII Physic. * : ita quod 'rf^PJj ?• '• '
illud quod est tale ratione partis, non est per se primo tale. n.V.'
Ac per hoc , illud cui convenit esse agens ratione partis,
scilicet formae, non est per se primo agens : sed neque per
accidens, sed per aliud, scilicet per partem. Et propterea
nullura compositura ex materia et forma potest esse per
se primo activum : quoniam omnia agunt non se totis,
quia non ratione materiae (repugnat enim ei esse rationem
agendi, cum de ratione eius sit potentia opposita actui qui
est ratio agendi). Et hinc patet qualiter ex se habere ad esse
agens, non solum licet inferre se habere ad formara , sed
se habere ad esse formam , ut in littera factum est : et e
converso fieri posset a priori: nec uUum est sophisma.
Ad instantiam autera de calore, dicitur quod si sermones
ponderarentur secundum materiam subiectam, non fierct
haec obiectio. Esse enim activura in comrauni, nullam imper-
fectionem includit; convenireque potest alicui rei subsistenti
in natura per se primo propriissime, ut loquiraur. Esse
vero calefactivura , iraperfectionera claudit: quoniara dicit
esse activura sic, idest materialiter. Et irapossibile est quod
conveniat alicui primo, simpliciter et absolute loquendo:
QUAESTIO III, ARTICULUS III
39
• 1 Sent. , i. m
qu. II.
quia oportet quod conveniat composito ex materia et forma,
cui non potest convenire agere nisi secundum partem. -
Sed tamen huiusmodi materiales activitates, secundum pro-
prias rationes sumptae, dicuntur convenire alicui primo, eo
modo quo possibile est inveniri primo in talium conve-
nientia, idest in genere materialium agentium, et non sim-
pliciter. - Et propterea instantia non est contra propositum.
Quoniam licet de igne et calore, et aliis materialibus ratio-
nibus activis, non appareat vis consequentiae, hoc est quia
in eis non invenitur esse agens nec esse tale agens primo,
sed esse tale agens primo in genere agentium materialium:
ubi primitas non excludit partem. Et tamen constat partem
exdudi per primitatem simpliciter.
Stat igitur vis consequentiae, quod si Deus est per se
primo agens , ergo est per se primo forma. Quia per se
primo agens, est agens non per aliud, idest nec etiam per
partem, sed se toto: ac per hoc oportet totum esse formam;
et consequenter incompositum esse ex raateria et forma.
VII. In responsione ad tertium, dubium nascitur ex Du-
rando * contra assignatam ibidem causam individuationis ,
scilicet recipi in materia, vel non posse recipi in ea. Indi-
viduum dicitur individuum per negationem divisionis qua
superius dividitur in sua inferiora : et est individuum per
negationem essendi in alio sicut in subiecto inferiori , et
non per negationem essendi in alio sicut in subiecto in-
formationis. Sed tam recipi in materia , quam non posse
recipi in illa, spectant ad esse et non esse in alio sicut in
subiecto informationis. Ergo nihil horum spectat ad indi-
viduationem : sed aequivocatio commissa est circa ly esse
in alio et ly subiectum. - Maior patet : alioquin hoc album
non esset individuum, cum sit in alio sicut in subiecto
informationis, scilicet in hac substantia. Minor vero est per
se nota.
Et confirmatur. Materia non est primum subiectum prae-
dicationis, idest infimum subiicibile: sed est primum subie.
ctum informationis Ergo ex hoc quod est primum subie-
ctum, non est individuans. - Consequentia nota. Antecedens
probatur. Quia materiae, etsi conveniat ex se negatio es-
sendi in alio ut in subiecto informationis , non tamen
convenit ei negatio essendi in alio ut in subiecto inferiori:
quoniam materia est quoddam universale, et praedicatur
de hac et illa materia ut universale et superius de suis
inferioribus , ut patet : alioquin materia non esset scibilis,
cum scientia non sit nisi universahum. - Male igitur vi-
detur littera assignasse rationem individui ex materia.
VIII. Ad hoc est breviter dicendum, concedendo quod
alius est modus essendi in alio ut' in subiecto inferiori, et
alius ut in subiecto informationis : et similiter quod aliud
est esse subiectum ibi et hic. Sed cum hoc stat quod natu-
ram esse in alio ut superius in inferiori, non quocumque,
sed singulari, et eam esse in alio per informationem, sunt
idem, non formaliter, sed causaliter : ita quod ad quiddi-
tatem ahquam esse in aho per informationem, naturaliter
sequitur ipsam esse in aUo ut inferiori singulari; et ad
quidditatem non posse esse in alio per informationem, se-
quitur ipsam non posse esse in singulari ut inferiori, sed
ipsam esse per se singularem. Et hoc est quod in littera
dicitur. Assignat enim esse vel non esse in alio per infor-
mationem, pro radice individuationis : et non pro formali
constitutivo individui, ut obiectiones male interpretantur.
Probare autem quod haec sit radix individuationis , prae-
sentis excedit limites negotii: inferius * potius, ubi de in-
dividuatione ex proposito agetur , tractabitur. Sat est hic,
pro notitia litterae, scire quod, apud nos, iste modus essendi
in alio per informationem, non est constitutivus formaliter,
sed^ causaliter, individui.
IX. Unde ad obiectionem in oppositum dicitur, quod ex
hoc quod hoc album est individuum, et in alio per infor-
mationem, nihil aliud habetur nisi quod esse * in alio per
informationem , non est formale constitutivum individui.
Sed cum hoc stat quod, si albedinis natura non posset esse
in alio per informationem , nunquam album esset in hoc
albo ut superius in inferiori. Et rursus, hoc album non
esset hoc per positionem differentiae individualis supra na-
turam, sed per negationem omnis differentiae individualis :
quoniam non esset divisibilis in plura individua, ut in lit-
tera dicitur de formis non receptibilibus in materia.
Ad confirmationem quoque, negatur consequentia. Quia
ex hoc quod materia est primum subiectum informationis,
sequitur quod sit prima radix individuationis, positive vel
negative. - Negatur quoque antecedens. Quia materia est
primum etiam subiicibile, idest infimum, non totale, ut in-
dividuum completum, sed partiale. - Et cum instatur contra,
quia est universale quoddam: respondetur quod materia se-
cundum se non est universale nec praedicabile, ut patet ex
eo quod secundum se non est intelligibilis, et consequenter
nec scibilis: sed materia in analogia ad formam universalem,
intelligitur universalis, et fit praedicabile quoddam et sci-
bile, etc. Et propterea in littera dicitur quod forma, quan-
tum est de se, potest esse in pluribus, materia autem est
primum subiectum: quia ergo omnis universalitas est a
forma, materia secundum se universalis non est: et cum
primura subiectura sit oranium praedicamentorum, ipsa est
et infimum subiicibile (partiale taraen), et primum subiectum
informationis; ac per hoc undique individuationis radix.
Sed de his in commentariis de Ente et Essentia *, et
in quaestionibus duabus *, satis dictum est; et inferius **
amplius dicetur.
"Vid.Comment .
qu. XXIX, art. i;
qu. xLi , art. 6;
et qu. Liv, art. 1.
' non esse edd.
1508, 1514.
■ Cap. V.
" In dictis com-
ment. de Ente et
Ess., qu.iv (al.v),
IX.
"Locissupraci-
tatis.
ARTICULUS TERTIUS
UTRUM SIT IDEM DEUS QUOD SUA ESSENTIA VEL NATURA
I Sent., dist. Eaiv, qu. i, art. i; I Cont. Gent., cap. xxi; Qq. disp., de Un. Verb., art. i; de Anima, art. 17, ad 10;
Quodl. II, qu. II, art. 2; Compend. Theol., cap. x; Opusc. XXXVII, de Quatuor Oppos. cap. iv.
D TERTIUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
non sit idem Deus quod * sua essentia
vel natura. Nihil enim est in seipso.
Sed essentia vel natura Dei, quae est
deitas '^, dicitur esse in Deo. Ergo videtur quod
Deus non sit idem quod sua essentia vel natura.
2. Praeterea, effectus assimilatur "* suae causae:
quia omne agens agit sibi simile. Sed in rebus
creatis non est idem suppositum quod sua na-
tura: non enim idem est homo quod sua huma-
nitas. Ergo nec Deus est idem quod sua deitas *.
CoNTRA, de Deo dicitur quod est vita, et ' non ^
solum quod est vivens, ut patet loan. xiv *: Ego ■ vers. e.
sum via, veritas et vita. Sicut autem se habet vita
ad viventem, ita deitas ad Deum. Ergo Deus est
ipsa deitas.
Respondeo dicendum quod Deus est idem quod
sua essentia vel natura. Ad cuius intellectum
sciendum est, quod in rebus compositis ex ma-
teria et forma, necesse est quod differant ^ natura x,
vel essentia et suppositum *. Quia essentia vel • d. 1147-
natura comprehendit in se illa tantum quae ca-
o) quod. - cum A, et G ; idem Deus quod om. B.
P) deitas. - divinitas B.
7) assimilatur. - assimilantur ABEFG.
S) deitas. — divinitas vel deitas B.
e) et. - Om. ACDEFG.
X,) differant. - differat ACDEF.
40
QUAESTIO III, ARTICULUS III
732
dunt in definitione speciei : sicut humanitas com-
prehendit in se ea quae cadunt in definitione
hominis : his enim homo est homo , et hoc si-
1 gnificat humanitas , hoc scilicet quo " homo est
homo. Sed materia individualis, cum accidentibus
9 omnibus individuantibus ipsam, non cadit * in de-
finitione speciei : non enim cadunt in definitione
hominis hae carnes et haec ossa, aut albedo vel
nigredo, vel aliquid huiusmodi. Unde hae carnes
et haec ossa, et accidentia designantia hanc ma-
' teriam, non concluduntur ' in humanitate, Et ta-
men in eo quod est homo, includuntur: unde id
quod est homo, habet in se aliquid quod non
* habet " humanitas. Et propter hoc non est to-
taliter idem homo et humanitas: sed humanitas
significatur ut pars formalis hominis; quia prin-
cipia definientia habent se formaliter, respectu
D- 639, 73'- materiae individuantis *.
In his igitur quae non sunt composita ex ma-
teria et forma, in quibus individuatio non est per
materiam individualem, idest per hanc materiam,
sed ipsae formae per se individuantur, oportet
quod ipsae formae sint supposita subsistentia.
rj) hoc scilicet quo. - haec scilicet quibus DsAB, haec scilicet pA,
haec scilicet quo pB, hoc scilicet quod pC, quo scilicet sC.
8) cadit. - cadunt ACDEGat. - Seq. cadunt codd. ponunt post ho-
minis.
i) concluduntur. - includuntur BDsA. - Pro in eo quod, in eo qui
codices.
x) habet. - est B.
X) differt. - differret EF. - Pro et natura, a natura BD, in natura E.
(i) sua deitas. - Oni. B.
v) accipimus. - accepimus CDEFGpB et a b.
?) non subsistunt nisi composita. - non subsistunt nisi composita
ex materia et forma B.
0) deitas. - divinitas B. - Idetn in fine solutionis pro et non . . .
rei, legit et non diversitatem a materia rei.
r.) potest. - possunt ABDEFpC, possit ed. a. - Pro repraesentari,
repraesentare BDEFsAC.
Commentaria Cardinalis Caietani
IN titulo statira occurrit ambiguitas, pro quo supponit
Deus in hoc quaesito , utrutn Deus sit idem quod sua
essentia. Ex secundo namque argumento, et ex toto pro-
cessu corporis articuli, insinuatur quod supponit pro sup-
posito divino : quoniam nihil aliud hic tractatur , nisi an
suppositum naturae divinae, et ipsa natura, sint idem. Ex
ratione vero suppositi ostenditur oppositum. Quoniam ad
rationem suppositi requiruntur quinque conditiones: scilicet
quod sit substantia, completa, individua, subsistens, incom-
municabiliter : substantia, propter accidentia; completa, pro-
pter partes; individua, propter speciem; subsistens, propter
humanitatem Christi ; incommunicabiiiter , propter essen-
tiam divinam, quae est communis tribus suppositis. Et sic,
cum suppositum divinum idem significet quod persona di-
vina, et in hoc articulo nulla fiat mentio de personarum
constitutivis, consequens est quod ly Deus non stat pro sup-
•Qu.xxxix,art.i. posito divino. - Et confirmatur hoc: quia inferius * quae-
retur ex proposito, utrum persona et essentia in Deo sint
idem. Ergo, etc.
II. Ad hoc est dicendum, quod ly Deus potest tripliciter
sumi. Primo, ut significat concretum quasi specificum na-
turae divinae, idest habens deitatem ; sicut homo significat
habens humanitatem. Secundo, ut significat concretum in-
dividuale naturae divinae, idest hunc habentem deitatem, seu
hunc Deum; sicut homo potest supponere pro hoc homine.
Tertio, ut significat suppositum naturae divinae, idest hunc
incommunicabiliter habentem deitatem, idest hanc personam
divinam; sicut homo potest supponere pro Socrate. Sed hoc
interest inter Deum ex una parte, et hominem ceterarumque
naturarum concreta ex alia parte, quod in aliis non distin-
guitur individuum naturae in concreto a supposito (non
enim distinguitur hic homo ab humano supposito, aut e
converso): in Deo autem distinguitur individuum naturae in
concreto, idest hic Deus, a supposito divino, idest Patre et
Filio et Spiritu Sancto. Et ratio est, quia hic Deus est simul
terminus singularis, et communis tribus suppositis : quod
est impossibile convenire individuo aliarum substantiarum.
Tripliciter ergo cum accipi possit , dico quod hic non
sumitur primo modo. Quia , ut in corpore articuli patet ,
id pro quo supponit ly Deus, claudit in sua ratione prin-
cipia individuantia Deum, inquantum individuantia sunt :
quae non significantur claudi in ly Deus quasi specifice
supponente. - Neque etiam sumitur tertio modo. Tum quia
nulla fit hic mentio de personalibus. Tum quia sub hoc
sensu multa supponit praedeterminanda : et propterea in-
ferius * in hoc sensu quaeretur, in tractatu de personis di-
vinis. - Sed sumitur secundo modo. Ita quod sensus est :
Utrum Deus, idest hic Deus, sit idem quod deitas.
III. Sed adverte quod hic Deus , significans individuum
divinae naturae in concreto, habet duas conditiones in re:
alteram negativam, scilicet quod non significat suppositum
naturae divinae ( et hoc secundum veritatem loquendo) ;
alteram affirmativam, scilicet quod aequivalet supposito
quoad habitudinem identitatis vel distinctionis a natura;
quoniam comparatur ad illam ut habens ad habitum, ut
quod est ad quo est, ut subsistens ad naturam in qua et
qua subsistit, etc. Et tertiam conditionem habet in opinione
philosophorum, imo totius rationis humanae secundum fa-
cultatem naturae, scilicet quod ab omnibus accipitur ut
suppositum naturae divinae: quia nuila deest sibi conditio
suppositi , nisi incommunicabilitas; quam non convenire
sibi, quia communis est tribus personis, non ratione, sed re-
velatione fidei novimus. Et ex hac sequitur quarta conditio
quoad nos : quod licet hic Deus non significet suppositum
divinum simpliciter, tamen significat suppositum divinum
stando infra limites tractatus de absolutis, qualis est praesens.
Propter primam conditionem, caute loquitur littera, tam
quaerendo quam concludendo et respondendo : semper
enim, de Deo in speciali sermonem habens, nominat Deum
et deitatem, et nunquam suppositum divinum. Propter alias
vero tres conditiones, utitur nomine suppositi et naturae,
in communi loquendo: et ex communibus regulis identi-
tatis aut distinctionis suppositi a natura, quaestionem de-
terminat. Idem namque est iudicium de distinctione huius
417,
D. 1053, ■°8t.
5
Unde in eis non differt * suppositum et natura *• . p, ^-
Et sic, cum Deus non sit compositus ex materia 466.'
et forma, ut ostensum est *, oportet quod Deus ' An. praec
sit sua deitas <", sua vita, et quidquid aliud sic
de Deo praedicatur *.
Ad primum ergo dicendum quod de rebus sim-
plicibus loqui non possumus , nisi per modum
compositorum, a quibus cognitionem accipimus '.
Et ideo, de Deo loquentes, utimur nominibus
concretis, ut significemus eius subsistentiam, quia
apud nos non subsistunt nisi composita ^: et uti-
mur nominibus abstractis, ut significemus eius
simplicitatem. Quod ergo dicitur deitas " vel vita,
vel aliquid huiusmodi, esse in Deo, referendum
est ad diversitatem quae est in acceptione intelle-
ctus nostri; et non ad aliquam diversitatem rei.
Ad secundum dicendum quod effectus Dei imi-
tantur ipsum, non perfecte, sed secundum quod
possunt. Et hoc ad defectum imitationis pertinet,
quod id quod est simplex et unum, non potest "
repraesentari nisi per multa : et sic accidit in eis
compositio, ex qua provenit quod in eis non est
idem suppositum quod natura.
Loc. cit>
QUAESTIO III, ARTICULUS III
41
Dei a deitate, et suppositi a natura: quoniam aequivalet
illud individuum supposito quoad hoc; distinguitur enim
suppositum a natura, ut habens ab habito, et quod est a
quo est, et subsistens ab eo quo subsistit, etc. Nec con-
gruebat doctrinae ordini, ut tractatui de absolutis immisce-
rentur respectiva revelata, et tam remota ab his principiis,
tot intercedentibus mediis quaestionibus decidendis.
IV. In corpore est una conclusio, responsiva quaesito
affirmative : Deus est idem quod sua essentia seu natura. -
Probatur. Ratio differentiae inter naturam et suppositum,
est distinctio naturae a materia individuali : ergo in formis
simphcibus, quae per seipsas individuantur, non differt sup-
positum a natura: ergo Deus est sua deitas, et sua vita, etc.
Antecedens probatur ex ratione distinctionis naturae et
suppositi in rebus raaterialibus , notioribus nobis. Natura
comprehendit in se ea tantum quae cadunt in definitione
speciei : ergo non comprehendit materiam individualem :
ergo ex hoc distinguitur a supposito. - Assumptum patet. Et
printa consequentia nunc facta probatur dupliciter. Primo,
quia materia individualis non clauditur in definitione spe-
ciei; ut patet de his carnibus respectu naturae humanae.
Secundo, quia principia definientia habent se formaliter re-
spectu materiae individuantis : in cuius signum, huraanitas
significatur ut pars formalis hominis. - Secunda autem pro-
batur: quia in suppositi ratione, si definiretur, clauderetur
raateria individualis, ut in Socrate.
Consequentia autem pritna ut per se nota relinquitur. -
Secunda autem probatur : quia Deus non est compositus
ex materia et forma, ut ex praecedenti patet articulo.
V. Circa terminos assumptos in antecedente, et conse-
quenter in tota hac ratione, distingue primo ly natura et
ly suppositum. Possumus enim de eis loqui dupliciter : uno
raodo, secundum rem tantum; alio modo, secundum mo-
dum significandi. Sumuntur natura et suppositum secun-
dum rem tantum , quando sumuntur secundum proprias
rationes rei quam significat natura, et rei quam significat
suppositum, abstrahendo a modis significandi : verbi gratia,
quando suraitur natura huraana secundura eius propriam
definitionem, et Socrates secundum eius rationem propriara,
non curando an natura significetur in abstracto vel con-
creto, etc. - Sumuntur autem secundum modos significandi,
cum sumuntur ut stant sub nominibus priraae intentionis,
puta humanitas, homo, Socrates, Socrateitas, etc.
Sermo praesens est de natura et supposito secundura
rem, et non secundum modum significandi: hoc enim potius
logici, illud metaphysici negotii est. Et ideo cessant omnes
argumentationes et responsiones, quae immiscent significari
per modum partis, vel excludere a significatione, aut nec
excludere nec includere , et simiHa; quae ad differentiam
inter haec ex modis significandi, non ex rebus, spectant. -
Nec obstat quod in corpore huius articuli inferatur quod
humanitas significatur ut pars forraalis hominis, ad pro-
bandum quod natura non includat materiam individualem :
quoniam hoc allatum est ut signum a posteriori notius, ad
manifestandum etiara ex raodo significandi, distinctionera
secundum rem naturae a materia individuali.
•Cf. num.praec. VI. Distingue secundo * ly differre, seu differentia. Est
enim duplex : secundum rationem, et secundum rem. Et
haec subdividitur in differentiam realera inter rem et rem : et
in differentiam realem inter rera includentem aliquid reale,
et non includentem illud (includere autem et non includere
nunc dicimus, non ex modo significandi, sed ex ratione for-
mali rei significatae formaliter suraptae). Et haec rursus sub-
dividitur in differentiam realem penes inclusionem alicuius
realis intrinsece, sicut homo differt ab animali quia includit
intrinsece rationale: et penes inclusionem alicuius realis
extrinsece, sicut disciplinabile differt ab homine (fingendo
quod disciplinabilitas sit eadem res quod natura hominis),
quia includit extrinsece disciplinam, ut actum per quem
definitur, quam non includit homo in sua ratione.
VII. Quatuor igitur cum sint modi differentiae: secun-
dum rationem tantum, ut est inter hominem et humanita-
tem; inter rem et rem, ut est inter Socratem et Platonem;
inter rem includentem intrinsece aliquid reale, et abstrahen-
tem; et inter includentem extrinsece aliquid reale, et abstra-
SuMM.vE Theol. D. Thomae T. 1.
princip.
hentem ab illo: in antecedente assumpto *, et tota hac "Cf. num. iv.
ratione ac conclusione , sermo tantura est de differentia
tertio modo, idest penes inclusionem intrinsecam.
Non enim est hic sermo de differentia secundum ratio-
nem tantum : quoniam suppositum et natura in omnibus,
etiam in Deo, sic distinguuntur. Deus enim et deitas, ra-
tione modi significandi, distinguuntur intantum, quod ista
est haeretica , deitas generat deitatem , et ista catholica,
Deus generat Deum, ut patet in principio Decretalium*. - 'Cap.n.rfe^am-
Neque etiam est hic sermo de dinerentia reah, qualis est
inter rem et rem. Constat enira quod natura substantialis
et suppositura non possunt naturaUter sic distingui, ut sint
totaliter duae res diversae. - Nec etiara est hic sermo de
differentia reali extrinseca : quoniara falsum esset antece-
dens; et falsum esset quod in substantiis immaterialibus
non differt suppositura et natura. In substantiis enim se-
paratis, suppositum a natura differt extrinsece : quia suppo-
situm , ut sic , includit subsistere (quod est esse per se),
non intrinsece, sed quodammodo quasi ut proprium actum,
ad quem quodamraodo deberet definiri si definiretur; na-
tura autera, non. Et propterea s. Thoraas, in Quodlibeto II,
qu. II, art. 2, de tali differentia loquens, dixit quod in an-
gelis differt suppositum a natura.
Relinquitur igitur quod sit hic serrao de differentia penes
inclusionem intrinsecam. Tura quia ratio assurapta in littera
manifeste secundum talem differentiara distinguit supposi-
tum a natura in rebus materialibus ; quia scilicet supposi-
tum includit materiara individualera , quam non includit
natura : constat enim hoc intelligi de intrinseca inclusione.
Tura quia in separatis a materia, tali differentia non distin-
guitur suppositum a natura, ut hic affirmatur, ex eo quod
individuantur per seipsa: idest quia idem est constituens
naturam et individuum; ac per hoc, nihil intrinsecum in-
cludit individuura, quod non claudat natura, et e converso.
Tura quia idem censetur iudiciura in littera de identitate sup-
positi et naturae in substantiis separatis, et Dei cum deitate:
hoc enira non est simpliciter verum, nisi de differentia intrin-
seca loquendo; quoniara, ut iara dictura est, in Quodlibetis
aliud protulit iudicium, loquendo de differentia extrinseca.
Est ergo sensus antecedentis, quod ratio differentiae in- •
trinsecae inter naturam et suppositum, secundura rera seu
rationes formales sumpta *, est distinctio naturae a materia ' Cf. num. v.
individuali. Et similiter sensus oranium conclusionura quae
implicite hic continentur, de supposito et natura in rebus
materialibus et in separatis a materia etc, eodem intellectu
sumendus est.
VIII. Et si praedicta dihgenter inspexeris, complecteris
disposifionem omniura rerum quoad identitatem et distin-
ctionem inter suppositum et naturam. Habes enim in pri-
mis, quod suppositum et natura non substantialiter con-
stituens suppositum (sive sit natura accidentis, ut Socrates
et eius coraplexio ; sive sit substantia quasi adventitia, ut
humanitas Verbi Dei) distinguuntur quadrupliciter: scihcet
ut res et res, et intrinsece, et extrinsece, et secundum ra-
tionem. - Habes secundo, quod suppositura et natura in
substantiis corapositis, distinguuntur intrinsece, et extrin-
sece, et secundura rationera. - Habes tertio, quod in sub-
stantiis iramaterialibus, distinguuntur suppositum et natura,
non intrinsece, sed extrinsece secundura rem, et secundum
rationem. - Habes quarto, quod in Deo nullo raodo distin-
guuntur secundum rem Deus et deitas : sed ratione tantum
raodi significandi. - Habes et concordiara dictorum s. Tho-
mae , et intellectum eorum quae in diversis locis de hac
raateria scripta sunt.
IX. Circa priraam consequentiam in littera factam *, ad- • Cf. num. iv.
verte quod ideo relicta est pro constanti , quia fundatur
super illa regula posterioristica satis trita, si affirmatio est
causa affirmationis, negatio est causa negationis, et e con-
verso *. Et quoniam haec raaxima non tenet nisi in causis * i Poster., cap.
propriis, ideo in antecedente ly ratio , cum dicitur ratio '""'■'•''-
differentiae etc, supponit pro ratione propria. Itaque sensus
est : propria et praecisa ratio differentiae intrinsecae inter
naturam et suppositum. Et tunc manifeste patet vis conse-
quentiae, ex negatione talis rationis, negationem sui effectus
inferens.
t
42
QUAESTIO III, ARTICULUS IV
ARTICULUS QUARTUS
UTRUM IN DEO SIT IDEM ESSENTIA ET ESSE
! Seitt., dist. VIII, qu. IV, art. 1,2; qu. v, art. 2 ; dist. xxxiv, qu. i, art. i ; II, dist. i, qu. i, art. i ;
I Cont. Gent., cap. xxii, Lii; Qq. disp., de Pot., qu. vii, art. 2; de Spirit. Creat., art. i; Compend. Tlieol., cap. xi;
Opusc. XXXVII, de Quatuor Oppos., cap. iv; de Ent. et Ess., cap. v.
► D QUARTUM sic PROCEDITUR. Videtur quod
in Deo non sit idem essentia et esse.
*Si enim hoc sit, tunc ad esse divinum
^nihil additur. Sed esse cui nulla fit ad-
ditio, est esse commune quod de omnibus prae-
dicatur: sequitiir ergo quod Deus sit ens com-
mune praedicabile de omnibus. Hoc autem est
vers.2i. falsum, secundum illud Sap.xw*: incommunica-
bile nomen lignis et lapidibus imposuerunt. Ergo
esse Dei non est eius essentia.
2. Praeterea, de Deo scire possiimus an sit, ut
supra * dictum est ". Non autem possumus scire
quid sit. Ergo non est idem esse Dei, et quod
quid est eius, sive quidditas vel natura.
Sed contra est quod Hilarius dicit in VII de
Trin. * : esse non est accidens in ^ Deo, sed sub-
sistens veritas. Id ergo quod subsistit in Deo, est
suum esse.
Respondeo dicendum quod Deus non solum est
sua essentia, ut ostensum est *, sed etiam ^' suum
esse. Quod quidem multipliciter ostendi potest.
Primo quidem, quia quidquid est in aliquo quod
est praeter essentiam eius , oportet esse causa-
tum vel a principiis essentiae , sicut accidentia *
propria consequentia speciem, ut risibile conse-
quitur hominem et causatur ex principiis essentia-
libus speciei; vel ab aliquo exteriori, sicut caior
in aqua causatur ab igne. Si igitur ipsum esse
rei sit aliud ab eius essentia , necesse est quod
esse illius rei vel ' sit causatum ab aliquo exte-
riori, vel a principiis essentialibus eiusdern rei.
Impossibile est autem quod esse sit causatum
tantum ex ^ principiis essentialibus rei : quia nuUa
res sufficit quod sit sibi causa essendi, si habeat
esse causatum. Oportet ergo quod illud cuius esse
est aliud ab essentia sua ", habeat esse causatum
ab alio. Hoc autem non potest dici de Deo: quia
Deum dicimus " esse primam causam efficientem.
Impossibile est ergo quod in Deo sit aliud esse,
et aliud eius essentia.
Qu. II, art.
a
• Num. II.
Art. praeced.
T
Secundo, quia esse est actualitas omnis formae
vel naturae *: non enim bonitas vel humanitas
significatur ' in actu, nisi prout significamus eam
esse. Oportet igitur quod ipsum esse comparetur
ad essentiam quae est aliud ab ipso, sicut actus
ad potentiam *. Cum igitur in Deo nihil sit po-
tentiale, ut ostensum est supra *, sequitur quod
non sit aliud in eo essentia quam suum esse. Sua
igitur essentia est suum esse.
Tertio, quia sicut illud quod habet ignem et
non est ignis, est ignitum per participationem ' ,
ita illud quod habet esse et non est esse, est
ens per participationem. Deus autem est sua es-
sentia \ ut ostensum est *. Si igitur non sit suum
esse , erit ens per participationem , et non per
essentiam. Non ergo erit primum ens : quod ab-
surdum est dicere ■". Est igitur Deus suum esse *,
et non solum sua essentia.
Ad primum ergo dicendum quod aliquid cui non
fit additio potest intelligi ' dupliciter. Uno modo,
ut de ratione eius sit quod non fiat ei additio ;
sicut de ratione animalis irrationalis est , ut ^ sit
sine ratione. Alio modo intelligitur aliquid cui
non fit addifio, quia non est de ratione eius quod
sibi fiat • additio : sicut animal commune est sine
ratione, quia non est de ratione animalis com-
munis ut habeat rationem ; sed nec de ratione
eius est ut careat ratione. Primo igitur modo ,
esse sine additione , est esse divinum : secundo
modo, esse sine additione, est esse commune ".
Ad secundum dicendum quod esse dupliciter di-
citur: uno modo, significat actum essendi; alio
modo , significat compositionem propositionis ,
quam anima adinvenit coniungens praedicatum
subiecto. Primo igitur modo accipiendo esse, non
possumus scire esse Dei, sicut nec eius essen-
tiam : sed solum secundo modo. Scimus enim
quod haec propositio quam formamus de Deo,
cum dicimus Deus est, vera est. Et hoc scimus
ex eius effectibus , ut supra * dictum est.
a) ut supra dictum est. - Post quid sit ponunt codices. - Pro esse,
essentia ABCEpF.
^) in. - Om. codices.
Y) etiam. - Om. E, est ceteri et ed. a.
0) accidentia. - Om. EFGpACD et ed. a. - Pro consequitur, quod
consequitur AB, sequitur C; et ante causatur om. AEFpCDsB, quod sC.
e) vel. - Om. codices.
!;) ex. - a ABCDEG. - Pro rei, eiusdem rei B. - Post suf/icit sF
addit ad hoc. - Pro essendi, subsistendi vel essendi B.
»)) ab essentia sua. - a sua essentia codices.
6) dicimus. - diximus ABCFGa.
i) signij!catur. - signijicat ACE. - Pro quod ipsum esse , ipsum
esse quod AEpC. - Pro ad essentiam quae, ad omne qtiod G.
%) participationem.~ et non per essentiam addit B, et pergit: ita illud
quod liabet essentiam et non csse, est ens solum per participationem,
X) sua essentia. - simpliciter B, suum esse sC, om. ceteri. - Ante
ostensum ABCEFGa addunt supra; post, ed. a addit habet esse.
(*) quod absurdum est dicere. — Om. codices et a b.
v) intelligi. - accipi B.
\) ut. - quod ABCDE.
0) j^at. - flat vel quod non fiat F.
T.) commune. - commune praedicabile B.
Coinmentai"ia Cardinalis Caietani
IN titulo, Iv essentia significat deitatem, quae per defini-
tionem Dei importaretur, si definiretur: ly esse importat
significatum per ly est secundum adiacens, cum dicimus
« Deus est », et similiter, « homo est^, etc. : ly idem im-
portat identitatem realem. Ita quod sensus est: Utrum res
significata per ly Deus, sit res significata per ly est, cum
dicitur Deus est.
Et scito quod ista quaestio est subtilissima, et propria
D. 1034.
D. 562.
Art. I.
Art. praeced.
D. 461.
Qu. II, art. 2.
QUAESTIO III, ARTICULUS V
43
• Cf. Comment.
Caict. in S.Th.
de Ente et Ess.,
cap. V, qu. XI.
Qu. II, art. 3.
antiquis metaphysicis : a niodernulis autem valde aliena,
quia tenent non solum in Deo, sed in omni re, essentiam
identificari existentiae illius. Sit ergo nostra haec quaestio :
ad alios autem erit quaestio specialis, de distinctione esse
ab essentia universaliter *.
II. In corpore una conclusio : Deus est suum esse. - Pro-
batur tripliciter. Pritno. Deus est primum efficiens : ergo
habet esse non causatum ab extrinseco: ergo est suum esse.
Antecedens ex dictis * patet. - Consequentia prima patet
ex terminis. - Secunda autem probatur. Omne conveniens
alicui distinctum ab essentia eius, aut causatur ab essentia
tantum, aut ab extrinseco : ergo si esse distinguitur , cau-
satur vel ab intra vel extra. Sed ab intra tantum, est im-
possibile : quia nihil est sibi ipsi sufficiens causa ut sit.
Ergo, si ab extrinseco non est causatum, est idem. Quod
est consequentia probanda.
III. Secundo. Deus est actus purus: ergo essentia eius
non se habet ad esse ut potentia ad actum : ergo est suum
esse. - Antecedens patet. Et prima consequentia est nota ex
terminis. Secunda probatur. Esse est actualitas omnis for-
mae seu naturae : ergo omnis natura distincta ab esse ,
comparatur ad ipsum ut potentia ad actum : ergo, si non
comparatur ut potentia, est ipsum esse. Assumptum pro-
batur : quia nulla res significatur in actu, nisi signiticetur
ut est.
Adverte hic quod ista ratio fundatur super hoc, quod
quaecumque quidditas vel natura, quantumcumque secun-
dum rationem quidditativam sit actualis , relata tamen ad
esse, habet rationem potentiae : sapientia namque, et bo-
nitas, etc, actuatur per hoc quod dico est; et similiter hu-
manitas, et equinitas, etc. Et propterea dicitur et quod esse
esl actualitas omnis formae ; et quod nuUa natura signi-
ficatur in actu ultimato, nisi prout significatur esse in actu
exercito.
IV. Tertio. Deus est primum ens : ergo est ens per
essentiam : ergo est suum esse. - Antecedens, cum prima
consequentia, patet. Secunda vero probatur a destructione
consequentis, dupliciter. Primo, ex quid nominis entis per
essentiam, sic. Non est suum esse: ergo habet esse, et non
est ipsum esse: ergo est ens per participationem: ergo non
est ens per essentiam; sicut si habet ignem, et non est
ignis, etc. Secundo , Deus non est suum esse, et est sua
essentia: ergo non est ens per essentiam, sed per aliud
additum. - Omnia clara sunt.
V. In responsione ad secundum, dubium occurrit: quia
videtur impHcare responsio duo contradictoria. Si enim sci-
mus quod haec propositio est vera, Deus est , ergo cogno-
scimus ita esse in re, quod Deus est: hoc autem est co-
gnoscere esse quod in ipso Deo est : ergo.
Ad hoc dubium (quod in II Poster., cap. i, diffuse tra-
ctavimus, et Scotus, in I Sent., dist. iii , qu. i, in princ,
affert, reprehendendo hanc responsionem) breviter dicitur,
quod haec responsio est optima, et singularis de Deo. In
hoc enim differt esse Dei a reliquorum entium esse, quod
esse Dei est quod quid est ipsius Dei, ut hic determinatur :
ita quod haec propositio , Deus est , est in primo modo
dicendi per se. Esse autem ceterorum non sic se habet ,
sed distinguitur a quidditatibus eorum. Et ex hoc nascitur
quod esse Dei, secundum se et absolute, est proprius ter-
minus quaestionis quid est: et est terminus quaestionis an
est, secundum quid, idest ut fundat veritatem propositionis.
Esse vero aliorum non spectat ad quaestionem quid est ,
quia non est praedicatum primi modi, ut patet inductive,
homo est, caelum est, etc : sed secundum se et simpliciter
spectat ad quaestionem an est. Et propterea, cum de aliis
scimus quaestionem an est , et dicimur scire esse quod
significat veritatem propositionis , et esse ipsius rei : quia
scitur secundum proprium modum quo scibile est. Cum
autem de Deo scimus an est , dicimur scire esse quod
significat veritatem propositionis, et nescire esse Dei : non
quod terminus ultimus cognitionis nostrae sit esse propo-
sitionis, ut obiectio intellexit (quoniam terminus est esse
Dei, non absolute, sed ut respondet veritati propositionis) ;
sed quia per hanc cognitionem non cognoscitur esse Dei
propria quaestione qua est secundum se cognoscibile, quia
non scitur per quid.
Comm. VII.
D. 673.
a
ARTICULUS QUINTUS
UTRUM DEUS SIT IN GENERE ALIQUO
I Sent., dist. vjn, qu. iv, art. 2; dist. xix, qu. rv, art. 2; I Cont. Gent., cap. xxv; De Pot., qu. vii, art. 3;
Compend. Theol., cap. xii; De Ent. et Ess., cap. vi.
♦D QUiNTUM sic PROCEDiTUR. Vidctur quod
Deus sit in genere aliquo. Substantia
*enim est ens per se subsistens. Hoc au-
^tem maxime convenit Deo. Ergo Deus
est in genere substantiae.
2. Praeterea, unumquodque mensuratur per
aliquid sui generis; sicut longitudines per longi-
tudinem, et numeri per numerum. Sed Deus
est mensura omnium substantiarum, ut patet per
Commentatorem , X Metaphys. * Ergo Deus est
in genere substantiae.
Sed contra, genus est prius, secundum intel-
lectum, eo quod in genere continetur. Sed nihil
est prius Deo, nec secundum rem, nec secun-
dum intellectum. Ergo Deus non est in aliquo
genere.
Respondeo dicendum quod aliquid est in ge-
nere dupliciter *. Uno modo, simpliciter et pro-
prie ; sicut species, quae sub genere " continen-
tur. Alio modo, per reductionem, sicut principia
et privationes: sicut punctus ^ et unitas reducun-
tur ad genus quantitatis, sicut principia; caecitas
autem, et omnis privatio, reducitur ad genus sui
habitus. Neutro autem modo Deus est in ge-
nere *.
Quod enim non possit esse species alicuius
generis, tripliciter ostendi potest. Primo quidem,
quia species constituitur ex genere et differentia.
Semper autem id a quo sumitur differentia con-
stituens speciem, se habet ad illud unde sumitur
genus, sicut actus ad potentiam. Animal enim
sumitur a natura sensitiva per modum concre-
tionis; hoc enim dicitur animal, quod naturam
sensitivam habet: rationale vero sumitur a na-
tura intellectiva, quia rationale est quod naturam
intellectivam habet: intellectivum autem compa-
ratur ad sensitivum, sicut actus ad potentiam. Et
similiter manifestum est in aliis. Unde, cum in
Deo non adiungatur potentia actui, impossibile
est quod sit in genere tanquam species.
Secundo,
quia, cum esse Dei sit eius essentia.
D. 464.
ut ostensum est *, si Deus esset in ahquo genere, ' An. praec.
a) quae sub genere. — et quae sub eis codices et a b.
p) punctus. - punctum codices.
44
QUAESTIO III, ARTICULUS V
oporteret quod genus eius esset ens: nam genus
t significat essentiam rei, cum praedicetur "> in eo
quod quid est. Ostendit autem Philosophus in
-DiJjib"!;™:!; III Metaphys. *, quod ens non potest esse genus
"■ **■ alicuius : omne enim genus habet differentias
^ quae sunt extra * essentiam generis ; nulla autem
differentia posset inveniri, quafe esset extra ens;
quia non ens non potest esse diflferentia. Unde
relinquitur quod Deus non sit in genere.
Tertio, quia omnia quae sunt in genere uno,
communicant in quidditate vel essentia generis,
^ quod praedicatur de eis in eo qiiod quid est '.
Differunt autem secundum esse : non enim idem
"^ est esse hominis et equi, nec huius hominis - et
illius hominis. Et sic oportet quod quaecumque
1 sunt in genere , differant '■ in eis esse et quod
• D. 575. qiii^ Qsi ^ idest essentia *. In Deo autem non
• Art. praec. differt , ut ostcusum est *. Unde manifestum est
quod Deus non est in genere sicut species.
9 Et ex hoc " patet quod non habet genus, neque
differentias; neque est definitio ipsius; neque de-
• D. 457. monstratio, nisi per effectum * : quia definitio est
ex genere et differentia, demonstrationis autem
medium est definitio.
Quod autem Deus non sit in genere per re-
ductionem ut principium, manifestum est ex eo
quod principium quod reducitur in aliquod ge-
nus, non se extendit ultra genus illud : sicut pun-
ctum non est principium nisi quantitatis conti-
nuae, et unitas quantitatis discretae. Deus autem
est principium totius esse, ut infra ostendetur*. ■Q"-xuv,art.i.
Unde non continetur in aliquo genere sicut prin-
cipium.
Ad pRiMUM ERGO DicENDUM quod substantiae no-
men non significat hoc solum quod est per se
esse : quia hoc quod est esse, non potest per se ' '
esse genus, ut ostensum est *. Sed significat es- * in corp.
sentiam cui competit sic esse, idest per se esse :
quod tamen esse non est * ipsa eius essentia. "
Et sic patet quod Deus non est in genere sub-
stantiae.
Ad secundum dicendum quod obiectio illa pro-
cedit de mensura proportionata: hanc enim opor-
tet esse homogeneam mensurato *. Deus autem * d- "s. »70.
non est mensura proportionata alicui \ Dicitur ^
tamen mensura omnium, ex eo quod unumquod-
que tantum habet de esse, quantum ei appro-
pinquat *. ' ^- "^*-
f ) cum praedicetur. - cum praedicatur ABCDEFa. - est omittunt
ACEFpD et edd. a b.
5) sunt extra. — non participant ABCDEF, sed margo C : alia lit-
tera, sunt extra.
t) est. - Om. ACDEFG.
5) hominis. - Om. B.
Ti) differant. - differat ACEFG, differunt BD.
Oj Et ex hoc. - Et hoc P.
t) per se. — Om. codices et a b.
x) est. - sit codices. - ipsa om. B.
X) proportionata alicui. — scilicet alicui proportionata B.
tamen, enim BC.
Pro
Commentaria Cardinalis Caietani
IN titulo, genus sumitur proprie, pro genere logico, prout
distinguuntur decem genera rerum.
In corpore duo: primo distinguitur; secundo responde-
tur. quaesito duabus conclusionibus, iuxta duo membra dis-
• Cf.num.vii.viii. tinctionis, adiuncto primae conclusioni uno corollario *.
Quoad primum, distinctio est : Esse in genere dupliciter ;
directe, et reductive, ut patet. - Quoad secundum, prima
conclusio, responsiva quaesito negative, est: Deus non est
directe in genere.
Probatur tripliciter. Primo. Deus est actus purus : ergo
non est directe in genere. - Probatur sequela. Genus sumi-
tur a potentia respectu eius a quo sumitur differentia: ergo
omne existens in genere, habet actum admixtum potentiae:
ergo, si est actus purus, etc. Antecedens declaratur in ani-
mali et rationali. Omuia clara sunt.
II. Secundo. Si Deus esset in genere , genus aliquod
praedicaretur in quid de esse : ergo ens esset genus. Sed
hoc est impossibile. Ergo. - Prima consequentia probatur.
Essentia Dei est ipsum esse : et genus praedicatur in quid
de eo cuius est genus : ergo, si Deus esset in genere, etc. -
Secunda vero consequentia relinquitur pro constanti : quia
ens aut solum aut maxime significat formaliter esse. - De-
structio vero ultimi consequentis probatur ex III Metaphys.
Omne genus habet differentias extra se: ens non habet diffe-
rentias extra se : ergo. Probatur minor: quia extra ens non
remanet nisi non ens; non entia autem impossibile est esse
entis differentias, ut patet.
III. Circa hanc rationem, posset primo dubitari de 5/'-
gnificatione entis: secundo, de praedicatione ciusdem, an
scilicet praedicetur in quid, ut in hac ratione oportet tenere
adversarium dicentem Deum esse in genere: tertio, de com-
munitate eiusdem ad omnes reales rationes forraales, an sci-
licet in omnibus claudatur intrinsece, ut hic ex III Metaphys.
assumitur. De his autem omnibus in commentariis de Ente
• Cap. I, IV. et Essentia* scripsimus, nec censeo replicandum: praecipue
quia, sive propter illam causam hic adductam, sive propter
aliam, destructio consequentis * ab omnibus acceptatur. Sen- * Cf. num. n.
sus autem rationis hic adductae est, quod differentias opor-
tet esse extra genus sic, quod nec genus ponatur intrinsece
in formali significato differentiae, neque e converso : quamvis
genus ponatur in ratione differentiae extrinsece, seu ut ad-
ditum, sicut subiectum in ratione passionis. NuIIae autem
inveniuntur rationes reales distinguentes ens , in quarum
formalibus significatis non daudatur intrinsece ens. Ergo.
Et scito quod Scotus, in Primo, dist. ni, qu. ni, tenet
oppositum huius minoris. Putat namque esse quasdam dif-
ferentias, scilicet ultimas, non includentes formaliter et in-
trinsece ens. Et rursus tenet passiones entis non includere
formaliter ac intrinsece ens, - Sed de passionibus in quae-
stione v dicetur. De differcntiis autem, quamvis diccndum
hic esset, quoniam tamen oportet novos terminos ingerere
(quia Scotus de differentiis sumptis, non a formis , sed a
realitatibus ultimis, loquitur), expedit potius facere quae-
stionem de hoc specialem ac diffusam ; praeter id quod
tactum est de hoc in commentariis de Ente et Essentia *. ' cap. iv.
IV. Tertio probatur. Omnia directe in genere, commu-
nicant in essentia, et diffcrunt in esse: ergo habent essen-
tiam distinctam ab esse. Deus non est huiusmodi. Ergo. -
Antecedens probatur: quia conveniunt in quid generis, et
distinguuntur penes aliud et ahud esse , ut patet in ho-
mine et equo. - Consequentia autem relinquitur pro con-
stanti. - Destructio quoque consequentis applicati ad Deura,
patet ex praecedenti articulo. Ergo, etc.
V. Circa hanc rationem dubium cst. Tum quia aequi-
voce sumitur ly esse. In antecedente namque sermo est de
esse specifico, ad quod differentia distinguens genus con-
ducit: in consequente autem est sermo de esse actualis
existentiae, quod ab cssentia distingui infertur. - Tum quia
cx distinctione inter principium convenientiae et princi-
pium differentiae, in antecedente assumpta, non potest in-
ferri maior distinctio quam formalis: essentia nanque ge-
neris, in qua species conveniunt, et esse specificum, quo
QUAESTIO III, ARTICULUS VI
45
■ Cap. II, de dif-
ferentia.
• De Ente et
Ess,, loc. cit.
• Cf. num. I.
Cf. ibid.
' Cap. III. -Did.
lib. aI, cap. V,
n. 6, 7.
quaelibet species ab altera differt , non realiter , sed for-
maliter tantum differunt. Et tamen infertur in littera dis-
tinctio realis inter essentiam et esse. Igitur processus iste
malus videtur.
VI. Ad hanc obiectionem valde diffuse dictum est in
cap. VI de Ente et Essentia, ubi hanc rationem s. Thomas
facit. Et propterea nunc breviter dicitur, quod in antece-
dente sumitur esse et pro esse specifico et actualis existen-
tiae: quoniam de utroque verificatur. Imo verificatio unius
infert verificationem alterius: quoniam ideo differentia di-
citur conducere ad esse, quia constituit proprium recepti-
vum ipsius esse actuaiis existentiae; ut ibi declaratum est,
et supra Porphyrium*. Nulla ergo est aequivocatio. - Et licet
ex hoc quod aliquae duae rationes formales sic distinguan-
tur quod altera sit formale principium convenientiae , et
altera sit formale principium differentiae, non possit sim-
pliciter inferri distinctio realis inter eas (alioquin omne genus
realiter oporteret distingui a suis differentiis ) : attamen ,
gratia materiae de qua est sermo, scilicet essentiae et esse,
optime potest inferri distinctio realis esse ab essentia ex
distinctione absolute inter genus et esse , in quo distin-
guitur species. Et ratio est , quia ista duo mutuo se conse-
quuntur, existentia distinguitur formaliter a quidditate, et,
existentia distinguitur realiter a quidditate, ut ibidem *
declaravimus. Ideo vide ibi, etc.
VII. Corollarium autem annexum primae conclusioni *
est: Dei neque est genus, nec differentia, nec definitio, nec
demonstratio nisi per effectum. - Patet sequela: quia defi-
nitio, etc.
VIII. Conclusio vero secunda * est etiam negativa : Deus
non est in aliquo genere reductive. - Probatur. Deus est prin-
cipium, non alicuius generis tantum, sed totius esse : ergo
non continetur reductive in aliquo genere. - Antecedens
supponitur. Consequentia probatur. Omne quod est redu-
ctive in aliquo genere, est principium tantum LUius generis,
ut patet XII Metaphys. * de principiis Praedicamentorum.
IX. Circa hanc conclusionem occurrit dubium ad ho-
minem: quia in I Sent., dist. viii, qu. iv, art. 2, ad 3, et in
Qu. de Potentia, qu. vii, art. 3, ad ultimum, s. Thomas
concedit Deum esse in genere substantiae reductive. Quo-
modo hic determinatur oppositum ?
Ad hoc breviter dicitur quod, ut manifeste apparet ex
I Sent,, nulla est repugnantia inter dicta hic et alibi. Distin-
guitur siquidem ibi quod esse in genere ut principium, stat
dupliciter. Primo modo, ut principium contentum in illo
genere: et sic negatur Deum esse in genere ut principium.
Alio modo, ut principiura continens ipsum genus: et hoc
modo Deus est quodammodo in omnibus generibus; et per
appropriationem in genere substantiae, tanquam sibi magis
appropinquante. Et hoc conceditur in locis praedictis ; ad-
vertendo quod id quod in Qu. de Potentia tacuit, in I Sent.
supplevit. Unde congrue dici potest quod Deus est in ge-
nere ut principium, non quod reducitur ad genus, sed ad
quod ipsum genus reducitur. Et quod sit mens s. Thomae,
ex eo coniicere potes, quod in littera, concludendo, de Deo
dicitur: unde non continetur in genere sicut principium:
dicendo enim non continetur , praeservavit se ab esse in
genere sicut principium continens, ad quod reducitur or-
dine quodam omne genus. Et hoc idem insinuant verba
praecedentia, scihcet: principium quod reducitur in aliquod
genus, non se extendit extra, etc.
X. In responsione ad secundum, dubium occurrit: quia
responsio non satisfacit obiectioni. Responsio siquidem tria
dicit: primo, quod maior est vera de mensura homogenea;
secundo, quod minor est falsa, Deus est mensura homo-
genea ; tertio, quasi glossando Averroem, dicitur quomodo
Deus dicitur mensura omnium, quia unumquodque tantum
habet de esse, quantum appropinquat sibi. Ex his autem
non satisfit Averrois auctoritati inductae, volenti quod Deus,
qui est prima substantia, sit mensura substantiarum, sicut
primus numerus aliorum numerorum, etc. : et hoc ex pro-
posito, in eo loco ubi de raensuris homogeneis est sermo,
scilicet X Metaphys., comment. vii.
Ad hoc breviter dicitur, quod s. Thomas, ad rem non
verba attendens, optime satisfacit etiam secundum mentem
Averrois. Nam genus potest dupliciter sumi. Uno modo,
proprie, ut hic loquimur: et sic optime negatur quod Deus
sit mensura homogenea generis substantiae (imo Averroes
nuUam intelligentiam ponit sic homogeneam substantiae) :
et hoc in hac littera dicitur. Alio modo, large, pro coordi-
natione : et hoc modo Deus est mensura homogenea coor-
dinationis substantiarum , magis quani accidentium , quia
ipse est substantia, et non est accidens : et hoc voluit ibi
Averroes. Quod tamen est esse mensuram extra genus sub-
stantiae praedicamentalis ; et est esse mensuram omnium
generum proprie extra ea, ut patet. Et ideo dicitur in lit-
tera quod Deus dicitur mensura omnium.
XI. In ratione quae ad oppositum in hoc articulo affer-
tur , habetur verbum notandum , et dubitandum : scilicet
quod Deo nihil est prius, neque secundum rem, neque
secundum intellectum ; et propterea non habet genus. Vi-
detur enim hoc esse falsum: quoniam praedicata communia
Deo et aliis, priora sunt, secundum intellectum, ipso Deo ;
ut patet ex eo quod non convertitur consequentia.
Sed hoc cito aperitur, distinguendo prius secundum in-
tellectum dupliciter: ex parte rei, seu rationum formalium;
vel quoad nos. NuIIa siquidem res, aut ratio formalis, ex
parte sui est prior Deo secundum intellectum : in cuius si-
gnum, nullum praedicatum datur secundum se abstractius,
simplicius, prius ipso. Quoad nos vero, prior est sapientia
quam sapientia divina, secundum intellectum. Et propterea
non convertitur consequentia quoad nos. In littera autem
intendit Auctor primo modo : sic enim genus prius est illo
quod in genere reponitur.
ARTICULUS SEXTUS
UTRUM IN DEO SlNT ALIQUA ACCIDENTIA
I Sent., dist. viii, qu. iv, art. 3; I Coyit. Gent., cap. xxiii; De Pot., qu. vn, art. 4; Compend. Theol., cap. xxiii.
' Cap.iii, n.6, 9.
■ S. Th. lect. VI.
>D SEXTU.M sic PROCEDiTUR. Videtur quod
in Deo sint aliqua accidentia. Substantia
enim niilli est accidens , ut dicitur in I
\Physic. * Quod ergo in uno est accidens,
non potest in alio esse substantia : sicut probatur
quod calor non sit forma substantialis ignis, quia
in aliis est accidens. Sed sapientia, virtus, et hu-
iusmodi, quae in nobis sunt accidentia, Deo at-
tribuuntur. Ergo et in Deo sunt accidentia.
2. Praeterea, in quolibet genere est unum
primum. Multa autem sunt genera accidentium.
Si igitur prima illorum generum non sunt in Deo,
erunt multa prima extra Deum : quod est incon-
veniens.
Sed contra, omne accidens in subiecto est.
Deus autem non potest esse subiectum : quia
forma simplex non potest esse subiectum, ut dicit
Boetius in lib. de Trin. * Ergo in Deo non potest
esse accidens.
Respondeo dicendum quod , secundum prae-
missa ", manifeste apparet quod in Deo accidens
esse non potest. Primo quidem, quia subiectum
Cap. II.
a) quod, secundum praemissa. - secundum praemissa quod AEFG, quod secundum praemissa quod pCD, secundum quod praemissa pB.
46
QUAESTIO III, ARTICULUS VII
' Art. 1.
* Art. 3.
P
* S. Th. lect. I.
comparatur ad accidens, sicut potentia ad actum:
subiectum enim secundum accidens est aliquo
modo in actu. Esse autem in potentia , omnino
removetur a Deo, ut ex praedictis patet *.
Secundo, quia Deus est suum esse*: et, ut ^
Boetius dicit in lib. de Hebdomad. *, licet id quod
est, aliqiiid aliiid possit habere adiunctum, tamen
ipsum esse nihil aliud adiiinctum habere potest:
T sicut quod est calidum , potest habere aliquid ''
extraneum quam calidum, ut albedinem; sed ipse
calor nihil habet praeter calorem.
3 Tertio, quia omne quod est " per se, prius est
eo quod est per accidens. Unde, cum Deus sit
Qu. II, art.3. simpliciter primum ens *, in eo non potest esse
^ aliquid ' per accidens. - Sed nec accidentia per se
in eo esse possunt, sicut risibile est per se accidens
hominis. Quia huiusmodi accidentia causantur ex
principiis subiecti : in DeO autem nihil potest esse
causatum, cum sit causa prima *. Unde relinqui- ' ibid.
tur quod in Deo nuUum sit accidens.
Ad PRiMUM ERGO DiCENDUM quod virtus et sa-
pientia non univoce dicuntur de Deo et de nobis,
ut infra patebit *. Unde non sequitur quod acci- * Qu. xm, an. 5.
dentia sint in Deo, sicut in nobis -. ^
Ad secundum DicENDUM quod , cum substantia
sit prior accidentibus, principia accidentium redu-
cuntur in principia substantiae sicut in priora.
Quamvis Deus non sit primum contentum in ge-
nere substantiae, sed primum extra omne genus,
respectu totius esse.
p) et, ut. - ut PABDEFGt, ei licet ut C. - Pro licet. et licet PGb
licet enim B, om. CpDF. - Pro aliquid, ad C. - Pro ipsum, illud B.
f) aliquid. - aliud ABCDE.
3) quod est. - Om. B.
£) in eo non potest esse aliquid. - nihil in eo potest esse codices.
I^) iti nobis. - B addit: sed quae in aliis dicuntur accidentia, Deo
conveniunt (corrigitur: in Deo inveniuntur) essentialiter ; seq. rasura
quatuor litterarum.
Oommentaria Cai'dinalis Caietani
IN titulo , constat quod quaeritur de inesse formali : an
scilicet aliqua accidentia sint formaliter in Deo. Et est
sermo de accidentibus realibus: et non de accidentibus ,
idest accidentalibus praedicatis, ut accidens est nomen se-
cundae intentionis, et ponitur quintum Praedicabile.
II. In corpore una conclusio, rcsponsiva quaesito nega-
tive: In Deo non potest esse accidens. - Probatur triplici-
ter. Primo. Deus est actus purus: ergo. Secundo. Deus est
ipsum esse : ergo. Tertio. Quia aut esset accidens per ac-
cidens, aut per se: non primum, quia Deus est primum
ens; nec secundum, quia Deus est prima causa.
III. Circa secundam rationem, adverte quod, sicut inter
abstractum et concretum secundum intellectum, haec est
differentia, quod abstractum ut sic nihil compatitur secum
secundum intellectum, concretum autem multis permittitur
misceri (album namque non inconvenit intelligere esse
dulce, etc. ; sed albedo ut sic, omne aliud a se excludit:
nihil enim aliud est quo aliquid est album, quam albedo ;
sed quod est album, est etiam aliud quandoque quam al-
bum, puta pomum dulce, etc.): ita inter abstractum secun-
dum rem et composituni secundum rem , haec est diffe-
rentia, quod res secundum rem abstracta, est ipsa tantum ;
res vero composita aliquid compatitur secum quod non est
ipsa. Et propterea haec perfectio quam significat ly esse, si
ponatur abstracta secundum rem ab omni eo in quo esse est
receptibile, idest ab omni natura generica, est puruni esse:
et nihil praeter se compatitur in se : et consequenter nullum
accidens habere potest. Compositum autem ex esse et natura,
quod vocatur quod est, aliquid praeter se in seipso permit-
titur habere. Et hoc est quod in littera dicitur, quod ipsum
esse, quia est abstractum et quo, nihil habet adiunctum,
sicut calor: id autem quod est, quia concretum et quod,
potest habere aliquid extraneum, ut calidum est etiam album.
IV. Circa tertiam rationem, adverfe quod ad utrumque
raembrum procedit ex propriis. Radix enim primi est, quia
accidens per accidens naturaliter praesupponit accidens per
se : quoniam universaliter, secundum quemcumque rerum
ordinem, per se prius est eo quod est per accidens, ut in
II et VIII Physic. * dicitur. - ^adix autem secundi est, quia
universaliter primum alterans est omnino inalterabile : et
primum movens localiter, est omnino immobile localiter :
et consequenter prima causa omnino incausata. Non esset
autem omnino incausata, si aliquid causatum in se haberet,
ut patet, etc.
V. In responsione ad primum, habes optimam glossam
illius, « quod vere est, nulli accidit » : - univoce sumptum;
analogice autem sumptum, aliquid in uno est substantia
et in alio accidens, ut patet de sapientia.
* II, cap.vi,n.io.
- VIII, cap. V,
n. 7.
ARTICULUS SEPTIMUS
UTRUM DEUS SIT OMNINO SIMPLEX
I Sent., dist. viii, qu. iv, art. i; I Cont. Gent., cap. xvi, xviii; De Pot., qu. vii, art. i; Compend. Theol., cap. ix;
Opusc. XXXVII, de Quat. Oppos., cap. iv; De Caus., lect. xxi.
D SEPTiMUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
Deus non sit omnino simplex. Ea enim
quae sunt a Deo, imitantur ipsum: unde
a primo ente sunt omnia entia, et a
primo bono sunt omnia bona. Sed in rebus quae
sunt a Deo, nihil est omnino simplex, Ergo Deus
non est omnino simplex.
2. Praeterea, omne quod est melius, Deo at-
tribuendum est. Sed, apud nos, composita sunt
meliora simplicibus: sicut corpora mixta elemen-
tis, et elementa suis partibus ". Ergo non est di-
cendum quod Deus sit omnino simplex.
Sed contra est quod Augustinus dicit, VI de
Trin. *, quod Deus vere et summe simplex est.
Respondeo dicendum quod Deum omnino esse
simplicem, multipliciter potest esse manifestum.
Primo quidem per supradicta * ^. Cum enim in
Deo non sit compositio, neque quantitativarum
a) elementa suis partibus.
maiia plantis P.
animalia suis partibus edd. a b; ani-
P) supradicta. - supradicta in quaestione P; supradicta in quae-
stione prologus ed. b.
Cap. VI.
In hac quaest.
QUAESTIO III, ARTICULUS VIII
47
partium, quia corpus non est; neque compositio
formae et materiae: neque in eo sit aliud natura
T et suppositum; neque aliud essentia '' et esse :
neque in eo sit compositio generis et differen-
tiae; neque subiecti et accidentis: manifestum est
quod Deus nullo modo compositus est, sed est
omnino simplex.
Secundo, quia omne compositum est posterius
suis componentibus, et dependens ex eis. Deus
Qu. II, art. 3. autem est primum ens, ut supra ostensum est *.
Tertio, quia omne compositum causam habet:
quae enim secundum se diversa sunt, non con-
8 veniunt in aliquod ° unum, nisi per aliquam cau-
sam adunantem ipsa. Deus autem non habet
causam, ut supra ostensum est *, cum sit prima
causa efficiens.
Quarto, quia in omni composito oportet esse
potentiam et actum, quod in Deo non est: quia
vel una partium est actus respectu ' alterius; vel
saltem omnes partes sunt sicut in potentia re-
spectu totius.
Quinto , quia omne compositum est aliquid
quod non convenit alicui suarum partium. Et '^
quidem in totis dissimilium partium, manifestum
est : nulla enim partium hominis est homo , ne-
que aliqua partium pedis est pes. In totis vero
Ibid.
similium partium, licet aliquid quod dicitur de
toto , dicatur de parte , sicut pars aeris est aer,
et aquae aqua ; aliquid tamen dicitur de toto ,
quod non convenit alicui partium : non enim si
tota aqua est bicubita, et pars eius. Sic igitur in
omni composito est aliquid quod non est ipsum.
Hoc autem etsi possit dici de habente formam,
quod scilicet habeat aliquid quod non est ipsum
(puta in albo est aliquid quod non pertinet ad
rationem albi): tamen in ipsa forma nihil est alie-
num. Unde, cum Deus sit ipsa forma, vel potius
ipsum esse, nullo modo compositus esse potest.
Et hanc rationem tangit Hilarius, VII de Trin. *,
dicens : Deus, qui virtus est, ex injirmis non con-
tinetur: neque qui lux est, ex obscuris coaptatur.
Ad primum ergo dicendum quod ea quae sunt
a Deo , imitantur Deum sicut causata primam
causam. Est autem hoc de ratione causati, quod
sit aliquo modo compositum: quia ad minus esse
eius est aliud quam quod quid ^^ est , ut infra
patebit *.
Ad secundum dicendum quod apud nos compo-
sita sunt meliora simplicibus, quia perfectio bo-
nitatis creaturae non invenitur in uno simplici ",
sed in multis. Sed perfectio divinae bonitatis in-
venitur in uno simplici, ut infra ostendetur *.
f) essentia. - natura codices et edd. a b.
0) aliquod. - Om. codices. - Pro aliquam, aliam edd. a b; pro adu-
nantem, adiuvantem CEGpAB.
e) respectu. - Om. ABGEFGpD et edd. a b.
0 Et. - Quod B.
r,) quod quid est. - quod est codices.
0) simplici. - Om. codices et ed. a.
Commentaria Cardinalis Caietani
IN titulo, « omnino simplex » : in seipso, omnem a seipso
compositionem, non componibilitatem , excludens : de com-
ponibilitate enim erit sequens articulus, etc.
In corpore una conclusio, responsiva quaesito affirma-
tive: Deus est omnino simplex. - Probatur quinque mediis:
primo, ex sufficienti numeratione modorum compositionis ;
secundo, quia primum ens ; tertio, quia prima causa ; quarto,
quia actus purus; quinto, quia ipsum esse.
II. In responsione ad primum, adverte quod Scotus, in
Primo , dist. vni , in quaesito iuxta primam quaestionem ,
refert hanc positionem, quod omne causatum est compo-
situm, et reprehendit: ea ratione quia, si quodlibet causa-
tum est compositum, accipiantur componentia: - aut sunt
simplicia, aut iterum composita ; et sic, aut procederetur in
infinitum, aut erit status ad res simphces componentes. Et
cum constet componentia esse causata, sequitur quod non
omne causatum est compositum, ut hic dicitur.
Ad hoc breviter dicitur, quod obiectio procedit ex malo
Num. 27.
Qu. L , art. 2,
ad 3.
* Qu. IV, art. 2,
ad I.
intellectu litterae. Causatum enim, vel creatura, potest sumi
dupliciter : proprie scilicet, et large. Si sumitur proprie, sic,
cum tam causati quam creaturae sit proprie fieri et esse,
solae res subsistentes dicuntur causata seu creaturae : cetera
autem dicuntur concausata et concreata, ut partes, formae,
accidentia, etc. Large autem, omne aliud a Deo in rerum
natura existens quocumque modo , causatum dici potest.
In proposito igitur, causatum sumitur proprie, ut distin-
guitur non solum contra causam, sed etiam contra concau-
satum. Et ideo obiectio, quae de concausatis loquitur, nihil
obstat. Unde in littera probatur causati compositio ex con-
stantia ex esse et quidditate: haec enim proprie causati sunt
compositiva, non componentium. Et ut patet in I Sent.,
dist. vni, qu. v, art. i *, sanctus Thomas fecerat illam ra-
tionem adductam a Scoto.
III. In responsione ad secundum , esset videndum an
simplicitas sit perfectio simpliciter. Sed scripsi iam de hoc
in commentariis de Ente et Essentia *.
Arg. 3.
Cap. VI.
ARTICULUS OCTAVUS
UTRUM DEUS IN COMPOSITIONEM ALIORUM VENIAT
I Sent., dist. \^ii, qu. i, art. 2; I Cont. Gent., cap. xvii, xxvi, xxvii; III, cap. li; De Pot., qu. vi, art. 6; De Verit., qu. xxi, art. 4.
»d octavum sic proceditur. Videtur quod
Deus in compositionem aliorum veniat.
'Dicit enim Dionysius, iv cap. Cael.Hier.:
\esse omnium est , quae super esse est
Sed esse omnium intrat compositionem
uniuscuiusque. Ergo Deus in compositionem alio-
rum venit.
deitas.
• Serm. ad Po-
pul. , cxvM ( al.
2. Praeterea, Deus est forma: dicit enim Au-
gustinus, in libro de Verbis Domini *, quod Ver-
biim Dei (quod est Deus) est forma quaedam " 7eyerTis'hom.
'■/i \ V C xxxviii), cap.ii.
non formata. Sed forma est pars compositi. Ergo a
Deus est pars alicuius compositi.
3. Praeterea, quaecumque sunt et nullo modo
diflferunt, sunt idem. Sed Deus et materia prima
a) quaedam. - Om. ABCEFG et edd. a b.
Prop. XX.
rop
h.l(
S.Th.lect. XX.
48 QUAESTIO III,
sunt, et nullo modo differunt. Ergo penitus sunt
idem. Sed materia prima intrat compositionem
rerum. Ergo et Deus. - Probatio mediae : quae-
cumque ditferunt, aliquibus differentiis differunt,
et ita oportet ea esse composita; sed Deus et
materia prima sunt omnino simplicia; ergo nullo
modo dilferunt.
Sed contra est quod dicit Dionysius, 11 cap.
• s.Th.iect.in. dc Div. Nom. *, quod neque tactus est eius (sci-
licet Dei), neque alia qiiaedam ad partes commi-
P scendi '^ communio. - Praeterea, dicitur in libro
de Causis *, quod causa prima regit omnes res,
praeterquam commisceatur eis '".
Respondeo dicendum quod circa hoc fuerunt
tres errores. Quidam enim posuerunt quod Deus
esset anima mundi, ut patet per Augustinum in
lib. VII * <3fe Civitate Dei *: et ad hoc etiam redu-
citur, quod quidam dixerunt Deum esse animam
' primi caeli. Alii autem ' dixerunt Deum esse prin-
cipium formale omnium rerum. Et haec dicitur
"^ fuisse opinio Almarianorum. Sed ^ tertius error
fuit David de Dinando , qui stultissime posuit
Deum esse materiam primam. Omnia enim haec
manifestam continent falsitatem : neque est pos-
sibile Deum aliquo modo in compositionem ali-
cuius venire, nec sicut principium formale, nec
sicut principium materiale.
Qu. II, art. 3. Primo quidem, quia supra * diximus Deum esse
primam causam efficientem. Causa autem effi-
1 ciens 1 cum forma rei factae non incidit in idem
numero, sed solum in idem specie: homo enim
generat hominem. Materia vero cum causa effi-
ciente non incidit in idem numero, nec in idem
6 specie: quia hoc est in potentia, lUud vero '
in actu.
' Secundo, quia cum Deus sit prima ' causa ef-
0
Cap, VI.
ARTICULUS VIII
ficiens, eius est primo et per se agere. Quod
autem venit in compositionem alicuius, non est
primo et per se agens, sed magis compositum ": «
non enim manus agit, sed homo per manum ;
et ignis calefacit per calorem. Unde Deus non
potest esse pars alicuius compositi.
Tertio , quia nuUa pars compositi potest esse
simpliciter prima in entibus; neque etiam ma-
teria et forma *, quae sunt primae partes com- ' d. 630.
positorum. Nam materia est in potentia: poten-
tia autem est posterior actu simpliciter, ut ex
dictis * patet. Forma autem quae est pars com- * Art. i.
positi, est forma participata: sicut autem parti-
cipans est posterius eo quod est per essentiam,
ita et ipsum participatum ; sicut ignis in ignitis
est posterior eo quod ^ est per essentiam. Osten- >■
sum est autem * quod Deus est primum ens • Qu. m, art. 3.
simpliciter.
Ad PRiMUM ergo dicendum quod deitas dicitur
esse omnium effective et exemplariter: non au-
tem per essentiam.
Ad secundum dicendum quod Verbum est forma
exemplaris: non autem forma quae est pars com-
positi.
Ad tertium dicendum quod simplicia non diffe-
runt aliquibus aliis differentiis : hoc enim com-
positorum est. Homo enim et equus differunt
rationali et irrationali differentiis : quae quidem
differentiae non differunt amplius ab inviceni aliis
differentiis. Unde, si fiat vis in verbo, non pro-
prie dAaintnr differre f^, sed diversa esse*: nam, ^ ^
secundum Philosophum X Metaphys. *, diversum • s.-fh.iect.iv.
absolute dicitur, sed omne differens aliquo differt. iii, n.e! " ' "^"
Unde, si fiat vis in verbo, materia prima et Deus
non differunt, sed sunt diversa seipsis. Unde non
sequitur quod sint idem.
P) commiscendi. - commiscendas P. Cf. s. Thom. loco citato in
margine.
f ) Praeterea ... eis. - Om. ABCDEF.
3) VII. - Om. codices, X edd. ab. - etiam om. FG et ed. a, post
quidam ponunt ABCDE.
£) autem. - etiam D, enim FG, om. ABCDE. - Post formale addit
commune sA. - rerum om. ABCE. - Pro Almarianorum, Almanario-
rum ed. a, Arrianorum sB.
!:) Sed. Om. ABCDEF. - Pro David de Dinando, dicendo divi-
nando ed. a.
Tj) efficiens. - perficiens CEpB. - Pro factae, perfectae ABCDE.
Oj vero. - Om. codices.
i) prima. - Om. codices.
x) compositum. - est per se agens addit D.
X) eo quod. - eo qui F, eo igne qui G.
|j.) dijferre. - differentiae CDpB(pA?). - Pro nam, unde Vab,
Commentaria Cardinalis Caietani
IN titulo ; venire in compositionem alterius exigit quatuor
conditiones. Prima est distinctio realis ab illo: quia eius-
dem ad seipsum non est compositio. Secunda est coniun-
ctio realis cum illo: quia ex sola coniunctione secundum
rationem, non fit compositio. Tertia est, quod coniunctio
sit secundum suum esse : quia ex sola coniunctione reali
secundum situm , vel alium respectum extrinsecum , non
fit compositio. Quarta est, quod alterum sit actus alterius :
vel tertii actuati ab utroque, si sit compositio per accidens,
qualis est inter album et dulce. Si enim aliqua duo iungan-
tur etiam secundum esse, et non in ratione actus et poten-
tiae, ut diximus, nunquam est compositio: ut patet et de
personis divinis, et de Verbo divino incarnato (deest enim
in huiusmodi ratio actus et potentiae). - Quaerere ergo
utrum Deus veniat in aliarum rerum compositionem, est
quaerere, an rei altcri possit coniungi secundum esse, se-
cundum rationem actus vel potentiae.
II. In corpore duo: primo referuntur errores; secundo
respondetur quaesito. - Quoad primum, sunt tres errores :
primus forte Sabaeorum, ex XII Metaphys., comment. xli*;
secundus Almarianorum ; tertius David de Dinando. Et
patet.
III. Quoad secundum, conclusio responsiva quaesito, ac
destructiva horum errorum, est negativa: Deus non potest
venire in compositionem alicuius.
Probatur tripliciter. Primo. Deus est prima causa effi-
ciens: ergo non potest esse forma aut materia alicuius com-
positi. - Antecedens patet. Consequentia probatur quoad
formam : agens et forma effectus non coincidunt in idem
numero : ergo si, etc. Quoad materiam vero : agens et ma-
teria non coincidunt in idem specie, quia illud actu, haec
potentia : ergo si, etc.
IV. Circa hanc rationem occurrit dubium. Probatio nam-
que consequentiae non videtur ad propositum: ex hoc enim
quod efficiens non coincidit cum forma aut materia effe-
ctus, nihil aliud sequitur, nisi quod Deus, quia est efficiens,
non est forma aut materia sui effectus; sed non sequitur
quod absolute non sit forma alicuius compositi.
' In Comment.
Averrois.
QUAESTIO III, ARTICULUS VIII
49
Ad hoc breviter dicitur quod , quia esse compositum
infert esse effectum (quia omne compositum est factum, ut
in praecedenti patet articulo) ; esse autem effectum infert
esse effectum priraae causae efficientis, ut patet: ideo, de
primo ad ultimum , esse compositum est esse effectum
primi efficientis. Et propterea, hoc pro constanti supponens,
ratio litterae optime deducit consequentiam ; si Deus est
pritna causa efficiens, non est forma aut materia alicuius
compositi : quoniam esset forma vel materia sui effectus ,
quod est impossibile, quia agens non coincidit, etc.
V. Secunda ratio. Deus est per se primo agens : ergo
non est pars alicuius. - Probatur consequentia. NuUum com-
ponens est per se primo agens: ergo si, etc.
Adverte hic quod littera haec caute interpretanda est.
Non enim affirmat compositum per se primo agere, quod
superius, in articulo 2, negatum est: sed affirmat compara-
tivam, quod agere per se primo magis convenit composito
quam componenti, quia illud est quod agit, hoc vero est
quo. Cum hoc tamen stat quod, absolute, nec componens
nec compositum potest esse per se primo agens, ut prae-
dictum est.
VI. Tertia ratio est : Deus est primum ens : ergo non
potest esse pars, etiam prima, puta materia aut forma. -
Probatur consequentia: quoad materiam quidem, quia po-
tentia est posterior actu ; quoad formam vero, quia actus
participatus est posterior actu per essentiam, etc.
SuMMAE Theoi.. D. Thomae T. I.
5o
QUAESTIO IV, ARTICULUS I
QUAESTIO QUARTA
DE DEI PERFECTIONE
IN TRES ARTICULOS DIVISA
Qu. 1
POST considerationem divinae simplicitatis, de
perfectione ipsius Dei dicendum " est. Et quia
unumquodque, secundum quod pertectum est, sic
dicitur bonum, primo agendum est de perfectione
divina ; secundo de eius bonitate *.
Circa primum quaeruntur tria.
Primo : utrum Deus sit perfectus.
Secundo : utrum Deus ^ sit universaliter perfe-
ctus, omnium in se perfectiones habens.
Tertio: utrum creaturae similes Deo dici possinf.
ARTICULUS PRIMUS
UTRUM DEUS SIT PERFECTUS
I Cont. Gent., cap. xxviii; De Verit., qu. ii, art. 3, ad i3; Compend. Theol., cap. xx; De Div. Nom., cap. xiii, lect. i.
D PRiMUM sic PROCEDITUR. Videtur quod
esse perfectum non conveniat Deo. Per-
fectum enim dicitur quasi totaliter fa-
ctum. Sed Deo non convenit esse fa-
ctum. Ergo nec esse perfectum.
2. Praeterea, Deus est primum rerum prin-
cipium. Sed principia rerum videntur esse imper-
fecta: semen enim est principium animalium et
plantarum. Ergo Deus est imperfectus.
3. Praeterea, ostensum est supra * quod es-
sentia ^ Dei est ipsum esse. Sed ipsum esse vide-
tur esse imperfectissimum : cum sit communissi-
mum, et recipiens omnium additiones. Ergo Deus
est imperfectus '.
Sed contra est quod dicitur Matt. v*: estote
perfecti, sicut et Pater vester caelestis perfectus est.
Respondeo dicendum quod, sicut Philosophus
•s.Th.iect.viii. narrat in XII Metaphys. *, quidam ^ antiqui phi-
cap.'vii,'n.'9. ' losophi , scilicet Pythagorici et Speusippus, non
^ attribuerunt optimum et perfectissimum primo
* Qu. praeced
art. 4.
0
Vers. 48.
principio. Cuius ratio est, quia philosophi antiqui
consideraverunt principium materiale tantum : pri-
mum autem principium materiale imperfectissi-
mum est. Cum enim materia, inquantum huius-
modi, sit in potentia, oportet quod primum prin-
cipium materiale sit maxime in potentia; et ita
maxime imperfectum.
Deus autem ponitur primum principium, non
materiale, sed in genere causae efficientis : et hoc "
oportet esse perfectissimum. Sicut enim materia,
inquantum huiusmodi, est in potentia; ita agens,
inquantum huiusmodi, est in actu. Unde primum
principium activum oportet maxime esse in actu:
et per consequens maxime esse * perfectum. Se-
cundum hoc enim dicitur aliquid esse perfectum,
secundum ' quod est actu: nam perfectum dicitur,
cui nihil deest secundum modum suae perfectionis.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut dicit Gre-
gorius *, balbutiendo ut possumus , excelsa Dei
resonamus: quod enim factum non est , perfe-
ctum proprie dici non potest. Sed quia in his
quae fiunt, tunc dicitur esse aliquid ' perfectum,
cum de potentia educitur in actum; transumitur
hoc nomen perfectum , ad significandum omne
illud cui non deest esse in actu, sive hoc habeat *
per modum factionis, sive non.
Ad secundum dicendum quod principium ma-
teriale, quod apud nos imperfectum invenitur,
non potest esse simpliciter primum, sed praece-
ditur -" ab alio perfecto. Nam semen, licet sit prin-
cipium animalis generati ex semine , tamen ha-
bet ante se animal vel plantam unde deciditur.
Oportet enim ante id quod est in potentia, esse
aliquid actu : cum ens in potentia non reducatur
in actum, nisi per aliquod ens in actu.
Ad tertium dicendum quod ipsum esse est
perfectissimum omnium *: comparatur enim ad
omnia ut actus. Nihil enim habet actualitatem, nisi
inquantum est : unde ipsura esse est actualitas
omnium rerum, et etiam ipsarum formarum. Unde
non comparatur ad alia sicut recipiens ad rece-
ptum : sed magis sicut receptum ad recipiens *.
Cum enim dico esse hominis, vel equi ', vel cuius-
cumque alterius, ipsum esse consideratur ut for-
male et receptum: non autem ut ^ illud cui com-
petit esse.
a) dicendum. - agendum codices.
^) Deus. - Ora. codices. - Pro omnium, quasi omnium ABCFG, quasi
omnem K, quia omnem D, idest omnium edd. ab; pro perfectiones ,
perfectionem codices et ed. b, perfectio ed. a.
f) similes Deo dici possint. - possint dici Deo similes codices et
edd. a b.
8) essentia. — natura codices et edd. a b.
i) est imperfectus. - non est perfectus ACDEF.
C) quidam. - quod quidam codices.- Pro Pythagorici, fythagorasB;
pro Speusippus, Leucippus PBD et edd. a b, ele cura spatio sex litt. G ;
cf. Aristot. loc. cit. - Pro attribuerunt, attribuunt BDEG et edd. a b.
• Moral. lib.V,
cap. XXXVI, (al.
XXVI ) ; et lib.
XXIX, cap. I.
T)) et hoc. - quod B. ,
0) esse. - Om. codices.
i) secundum. - Om. ACDFG.
x) esse aliquid. — aliquid G, cdiquid esse ceteri.
\) hoc habeat. - Om. B. - Pro per modum factionis, per modum
perfectionis PG et edd. a b.
[i) praeceditur. - procedit BEG et ed. b. - Pro alio, aliquo ACD
EFGsB et cdd. a b, activo pB.
v) vel equi. - vel esse equi C, om. B. - Pro cuiuscumque, cuius-
libet BD.
5) ut. - Om. codices et edd. a b.
D. 559.
D. 563.
QUAESTIO IV, ARTICULUS II
5i
Commentaria Cardinalis Caietani
c;
MRCA ordinem et titulum quaestionis, adverte quod per-
jfectio non significat aliqiiam perfectionem, ut bonitas,
vita, sapientia, etc. : neque significat omnes perfectiones in
coramuni (non enim quaerendo an aliquid sit perfectum,
quaeritur an habeat omnes perfectiones , sive determinate
sive indeterminate) : sed significat modum essendi optimum
secundum quamcumque rationem formalem; licet, extenso
iam ab usu vocabulo, perfectio supponat saepe pro re aut
ratione formali actuante aliquid, ut patet cum dicimus quod
sapientia est perfectio , etc. Proprie igitur loquendo, ly
perfectio, licet a totali factione primo derivatum sit, apud
phUosophos modum essendi significat, non quemcumque,
sed optimum : non alicuius certae rei, sed cuiuscumque
rei cui apponitur, sive sit substantia, sive accidens. Potest
enim res intelligi et esse sub modo essendi multiplici, quo-
rum unus est melior altero: sicut natura plantarum et ani-
malium habet in semine quendam modum essendi, et alium
essendi modum habet in individuis genitis, et rursus alium
in eisdem augmentatis , etc. : et constat quod primus est
et dicitur imperfectus, quia in potentia tantum est ibi na-
tura specifica; secundus autem aliqualiter perfectus; tertius
Cap.m, n.i. ygi.o simpliciter perfectus, ut patet IV Meteor.*: perfectum
enim unumquodque ibi dicitur, cum potest facere alterum
quale ipsum est; tunc enim habet naturam optimo modo.
- Unde, sicut quaerere utrum aliquid sit perfectum secun-
dum talem vel talem rationem , puta scientiam vel na-
turam, non est quaerere utrum illud habeat aliquam aliam
perfectionem , sed utrum habeat illam optimo modo ; ita
quaerere absolute et sine specificatione , ut in proposito
fit, utrum Deus sit perfectus, non est quaerere utrum Deus
habeat aliquam perfectionem ; neque utrum habeat omnes,
cum hoc reservetur secundo articulo ; sed est quaerere
utrum Deus, id quod est, sit optimo modo: hoc est enim
esse perfectum.
II. Testatur autem hunc esse manifestum sensum quae-
stionis, causa responsionis assignata in corpore articuli. Di-
citur enim quod Deus est perfectus, quia non est in po-
tentia, sed in actu: constat enim quod esse in actu vel in
potentia, ad modum essendi spectat. Et propterea ista quae-
stio immediate post quaestionem de simplicitate naturae di-
vinae ordinata est : stabilita namque essentia, quaerendum
statim occurrit de modo essendi ipsius intrinseco, qualem
\y perfectum significat: non enim importat modum essendi
rei in respectu ad aliquod circumstans, aut quovis modo
extrinsecum, sed in seipsa. Unde et Aristoteles, in I Caeli*, 'i^t^,]'''^'"^^'
de natura universi tractans, primo an sit perfectum deter-
minat: quoniam et quaestio an est, et an simplex an com-
positum esset , quae priores erant , relinquebantur per se
notae.
III. In corpore duo : primo refertur opinio Pythagorico-
rum ; secundo respondetur quaesito. - Quoad primum, duo.
Opinio: quod principio non convenit perfectio. Radix: quia
principium materiale tantum intellexerunt. Probatur conse-
cutio : quia ut sic est in potentia : ergo.
IV. Quoad secundum, similiter duo. Conclusio, respon-
siva quaesito affirmative : Deus est maxime perfectus. Ra-
dix, opposita primae : quia scilicet est principium activum.
Probatur. Activum oportet esse in actu: ergo primum
activum maxime in actu : ergo maxime perfectum. - Omnia
patent. Et ultima consequentia declaratur ex quid nominis
perfecti, scilicet cui nihil deest de requisitis: existenti enim
in potentia, deest id quod in actu esse potest; existenti
autem in actu, ut sic, nihil deest.
V. In responsione ad tertium, adverte duo. Primo, quod
responsio stat in hac distinctione : commune dupliciter, per
modum actus, et per modum potentiae. Communitas per
modum actus, consistit in recipi: communitas per modum
potentiae , consistit in recipere. Esse autem est commu-
nissimum per modum actus : quia ad omnia comparatur
ut receptum ad receptiva, ut patet. - Secundo, quod hinc
patet defectus Scoti, in IV Sent., dist. i, qu. i, contra hanc
s. Thomae positionem, scilicet quod esse, secundum suam
formalem rationem, est perfectissima omnium perfectio-
num , arguentis ex communitate ipsius. Mirum est enim
quod hanc rationem affert ad concludendum, quam expresse
s. Thomas solverat tam clare.
* Qu. praeced.
art. 7.
ARTICULUS SECUNDUS
UTRUM IN DEO SINT PERFECTIONES OMNIUM RERUM
I Sent., dist. 11, art. 2, 3; I Cont. Gent., cap.
Compend. TTieol., cap. xxi, xxn;
D SECUNDUM sic PROCEDiTUR. Vidctur quod
in Deo non sint perfectiones omnium
rerum. Deus enim simplex est, ut osten-
sum est *. Sed perfectiones rerum sunt
multae et diversae. Ergo in Deo non sunt omnes
perfectiones rerum.
2. Praeterea, opposita non possunt esse in
eodem. Sed perfectiones rerum sunt oppositae :
unaquaeque enim species perficitur per suam dif-
ferentiam specificam; differentiae autem quibus
dividitur genus et constituuntur species, sunt op-
positae. Cum ergo opposita non possint simul
esse in eodem, videtur quod non omnes rerum
perfectiones sint in Deo.
3. Praeterea, vivens est perfectius quam ens,
et sapiens quam vivens: ergo et vivere est per-
fectius quam esse , et sapere quam vivere. Sed
essentia Dei est ipsum esse. Ergo non habet in
se perfectionem vitae et sapientiae, et alias huius-
modi perfectiones.
xxvin, xxxi; II, cap. 11; De Verit., qu. 11, art. i;
de Div'. Nom., cap. v, lect. i, 11.
Sed contra est quod dicit Dionysius, cap. v de
Div. Nom. *, quod Deus in iino " existentia omnia ' s. xh. lect.i
praehabet.
Respondeo dicendum quod in Deo sunt perfe-
ctiones omnium rerum. Unde et dicitur univer-
saliter perfectus: quia non deest ei aliqua nobi-
litas quae inveniatur in aliquo genere, ut dicit
Commentator in V Metaphys. *. Et hoc quidem • comm. xxi.
ex duobus considerari potest.
Primo quidem, per ^ hoc quod quidquid per- P
fectionis est in effectu, oportet inveniri in causa
effectiva: vel secundum eandem rationem, si sit
agens univocum, ut homo generat hominem; vel
eminentiori modo, si sit, agens aequivocum, sicut
in ^ole est similitudo eorum quae generantur
per virtutem solis. Manifestum est enim quod
effectus praeexistit virtute in causa agente: prae-
existere autem in virtute causae agentis, non est
praeexistere imperfectiori modo, sed perfectiori *; ' d. 326.
Ucet praeexistere in potentia " causae materialis, sit t^
a) uno.
margine.
una PpBsF et editiones a b; cf. s. Thom, loco citato in
P) per. - ex ABCDE. - Pro oportet, debet B.
f) potentia. - velvirtute addit B.
52
QUAESTIO IV, ARTICULUS II
D. 468.
S. Th. lect. II.
' Qu. praeced. ,
art. 4.
D. 709.
S.Th. lect. I.
praeexistere imperfectiori modo: eo quod mate-
ria, inquantum huiusmodi, est imperfecta; agens
vero, inquantum huiusmodi, est perfectum. Cum
ergo Deus sit prima causa effectiva rerum, opor-
tet omnium rerum perfectiones praeexistere in
Deo secundum eminentiorem modum *. Et hanc
rationem tangit Dionysius, cap. v de Div. Nom. *,
dicens de Deo quod non hoc quidem ^ est, hoc
autem non est: sed omnia est, iit omnium causa.
Secundo vero , ex hoc quod supra * osten-
sum est, quod Deus est ipsum esse per se sub-
sistens : ex quo oportet quod totam perfectionem
essendi in se contineat. Manifestum est enim
quod, si aliquod calidum non habeat totam per-
fectionem calidi ', hoc ideo est, quia calor non
participatur secundum pejfectam rationem : sed
si calor esset per se subsistens, non posset ei
aliquid deesse de virtute caloris. Unde, cum Deus
sit ipsum esse subsistens, nihil de perfectione
essendi potest ei deesse. Omnium autem perfectio-
nes pertinent ad perfectionem essendi * : secun-
dum hoc enim aliqua ^- perfecta sunt, quod aliquo
modo esse habent. Unde sequitur quod nullius
rei perfectio Deo desit. Et hanc etiam ^ rationem
tangit Dionysius, cap. v de Div. Nom. *, dicens
quod Deus noti quodammodo est existens , sed
simpliciter et incircumscripte totum in seipso uni-
formiter ® esse praeaccipit: et postea subdit quod 0
ipse est esse subsistentibus.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut sol , ut
dicit Dionysius, cap. v de Div. Nom. *, sensibilium • s. Th. lect.n.
substantias et qualitates multas et differentes ', ipse t
unus existens et uniformiter lucendo , in seipso
uniformiter praeaccipit; ita ' multo magis in causa x
omnium necesse^ est praeexistere omnia secun-
dum naturalem unionem. Et sic, quae sunt di-
versa et opposita in seipsis, in Deo praeexistunt
ut unum, absque detrimento simplicitatis ipsius.
Et per hoc patet '■ solutio ad secundum. >■
Ad tertium DicENDUM quod , sicut in eodem
capite * idem Dionysius ■" dicit, licet ipsum esse
sit perfectius quam vita, et ipsa vita quam ipsa
sapientia , si considerentur secundum quod dis-
tinguuntur ratione : tamen vivens est perfectius
quam ens tantum, quia vivens etiam est ens; et
sapiens est ens et vivens. Licet igitur ens non
includat in se vivens et sapiens, quia non oportet
quod illud quod participat esse, participet ipsum
secundum omnem modum essendi: tamen ipsum
esse Dei" includit in se vitam et sapientiam; quia
nulla de perfectionibus essendi potest deesse ei
quod est ipsum esse subsistens.
S. Th. lect. I.
8) hoc quidem. - quident hoc Pab.
e) calidi. - caloris codices.
X) aliqua. - aliqualiter codices.
7)) etiam. - Om. codices et ed. a.
0) uniformiter. — Oni. codices et ed. a.
i) differentes. - differenter ABCDEF.
x) ita. - Om. codices. - Pro unionem, unitionem ACDEGpFsB.
X) patet. - etiam patet codices et ed. a. - Pro solutio, respon-
sio C.
(x) Dionysius. - Om. codices et ed. a. - Pro quam vita, quam ipsa
vita codiccs et edd. ab. - Pro considerentur , consideretur ACDEpF
et ed. a; pro distinguuntur , distinguitur pBF et ed. a. - Pro perfe-
ctius, nobilius codices et ed. a.
v) Dei. - per se B, om. ceteri et edd. a b.
Oommentaria Cardinalis Caietani
IN titulo, ly sint non denotat aliquem specialem modum
essendi, sed absolute sumitur: ita quod non quaeritur
utrum perfectiones sint in Deo formaliter, aut virtualiter,
sed absolute, quovis modo sint. Ly perfectiones stat uni-
versaliter pro omnibus perfectionibus, tam simpliciter quam
non simpliciter, ut patet ex processu articuli.
II. In corpore est una conclusio, responsiva quaesito
affirmative: In Deo sunt perfectiones omnium rerum.
'Cf. num. m, et Probatur tripliciter *. Primo, ab auctoritate. Deus di-
"'• citur universaliter perfectus , idest secundum nobilitates
omnium generum: ergo. - Antecedens probatur auctoritate
Averrois, V Metaphys.
III. Secundo, ratione sumpta ex Dionysio. Deus est prima
causa effectiva rerum : ergo omnium rerum- perfectiones
praeexistunt in Deo eminentiori modo.
Antecedens supponitur. Consequentia probatur quoad
primam partem. Effectus praeexistit virtute in causa agente:
ergo quidquid perfectionis est in effectu, oportet in causa
effectiva inveniri. Ergo, si Deus etc, omnium rerum per-
fectiones sunt in eo. - Quoad secundam vero partem pro-
batur. Agens, inquantum agens, est perfectum : ergo prae-
existere in virtute causae agentis, non est praeexistere imper-
fectiori , sed perfectiori modo. Ergo quidquid perfectionis
est in effectu , praeexistit in causa effectiva, vel secundum
eandem rationem , ut in univoca ; vel secundum eminen-
tiorem, ut in aequivoca. Ergo , si Deus est prima causa
omnium, oportet eminentiori modo omnium perfectiones
habere. - Assumptum patet ex praecedenti articulo. Prima
consequentia probatur ex opposito : scilicet , quia materia
est imperfecta, praeexistere in potentia causae materialis, est
esse imperfectiori modo. Reliqua relinquuntur per se nota.
IV. Circa illam propositionem, praeexistere in virtute
causae agentis, non est praeexistere imperfectiori, sed per-
fectiori modo, dubium statim occurrit : quia et est falsa ; et
contradicit alteri dicto litterae. Falsa quidem ; quia effectus
in causa efficiente quandoque praeexistit aeque perfecto
modo ; ut patet cum Socrates generat Platonem. Contra
litteram vero : quia expresse dicitur, et bene, quod in causa
univoca praeexistit effectus secundum eandem rationem:
igitur non perfectiori modo.
Non deest quoque novitiis occasio dubitandi: quia vi-
demus effectus etiam imperfectiori modo praeexistere in
multis causis, quae sunt causae vere effectivae; ut patet in
seminibus , ex quibus effeclive producuntur animalia et
plantae.
V. Ad hoc breviter dicendum est, quod ly perfectiori
modo potest exponi dupliciter. Primo, comparative, ut si-
gnificat ex vi vocabuli. Et tunc intelligitur, non necessario,
sed permissive: ita quod particula negativa, non imperfe-
ctiori modo, intelligitur necessario; particula vero affirma-
tiva, sed perfectiori , intelligitur permissive. Et sic est ve-
rissima propositio: et significat quod praeexistere in causa
efficiente, necessario est praeexistere non imperfectiori modo
quam sit niodus essendi effectus; sed possibiliter est prae-
existere perfectiori modo. - Secundo, potest exponi interpre-
tando comparativum pro positivo: perfectiori modo, idest
modo perfecto, seu perfectionis. - Prima tamen expositio
litterae intento servit : quoniam intendit probare quod emi-
nentiori modo in causa aequivoca, Deoque, perfectiones
effectuum sunt.
Ad novitios autem respondetur, ex doctrina Alexandri,
ut refert Averroes XII Metaphys., corament. xxiv, quod
semina et alia huiusmodi, quibus formae effectuum non as-
similantur univoce vel imitative, non sunt causae efficientes,
sed instrumenta causarum agentium, et propterea locantur
in genere causarum effectivarum ab Aristotele, V Metaphys. * • Cap. m. - Did.
et II Physic. * Praesens autem sermo de causis activis pro- „'''; ^' *^*''' "'
prie, non solum ut distinguuntur contra alia genera causa- ' ^'•P' '". "■ 5-
QUAESTIO IV, ARTICUUUS III
53
* Cf. num.
vers. fin.
' Cf. num. u, III.
rum , sed ut distinguuntur contra instrumenta causarum ,
quae non proprie causae sunt.
VI. Circa ultimam consequentiam *, adverte quod fun-
datur super hoc, quod prima causa effectiva rerum est
causa aequivoca. Quod pro constanti relictum est : tum
quia ab omnibus adraittitur; tum quia manifeste patet ex
terminis. Si enim est effectiva rerum diversarum rationum,
nulli earum est univoca: et si alicui earum est univoca,
ergo non est efTectiva aliarum : ergo non diversarum.
VII. Secunda ratio * a Dionysio quoque tacta est. Deus
est ipsum esse per se subsistens : ergo continet in se to-
tam perfectionem essendi: ergo omnes perfectiones rerum
omnium.
Antecedens supponitur. Prima consequentia probatur a
destructione consequentis, in terminis specialibus,' scilicet
caloris et calidi perfectione, sic. Non continet totam per-
fectionem essendi : ergo non habet esse secundum perfe-
ctam rationem : ergo non est ipsum esse per se subsistens
(quod est oppositum antecedentis) ; quemadmodum « A ca-
lidum » non habet totam calidi perfectionem : ergo non
habet calorem secundum perfectam rationem: ergo non est
calor per se subsistens. - Secunda autem consequentia pro-
batur. Res dicuntur perfectae secundum quod habent esse:
ergo omnium perfectiones pertinent ad perfectionem es-
sendi: ergo, si continet totam perfectionem essendi, etc.
VIII. In responsione ad tertium , adverte primo , quod
vis argumenti fundatur super locum a coniugatis, dum di-
citur: ens est imperfectius quam vivens, ergo esse quam
vita. Et veritas antecedentis consistit in hoc, quia ens non
includit vivens, sed e converso.
Adverte secundo, quod in responsione innuit hanc distin-
ctionem ex parte rei : esse potest comparari ad vitam tri-
pliciter. Primo, formaliter et praecise utrinque: ita quod
esse sumitur praecise pro actu essendi, et vita praecise pro
eo quod formaliter addit supra esse, puta vivere ut sic. Et
sic significantur norainibus abstractis, puta esse, vita, sa-
pientia, etc. : et in littera dicuntur comparari prout distin-
guuntur ratione. Et sic esse est perfectius quam vivere et
ceterae perfectiones : quia est actualitas omnium, ut prae-
dictum est *. - Secundo , potest comparari esse ad vitam
absque praecisione : ita quod vita sumatur secundum id
quod includit, et non tantum pro eo quod formaliter addit
supra esse. Et sic significantur nominibus concretis in lit-
tera, et dicuntur ens , vivens , sapiens : et dicitur quod
vivens est perfectius quam ens, quia includit ens, et aliquid
perfectionis ultra. - Tertio modo potest coraparari esse in
sua pura subsistentia , ad reliqua quomodolibet sumpta.
Et sic significatur in littera per ly ipsum esse: et dicitur
quod includit in se vitam, sapientiam, et omnem essendi
perfectionem, ut in corpore probatum est; et consequenter
est perfectissimum oranium.
Ex his autem, quae ex littera accepta sunt, habemus et
quod esSe formaliter est perfectius ceteris formaliter: et
quod ipsum esse est simpliciter perfectius , omnes perfe-
ctiones in se praehabens. Ut ex primo sciamus quod prae-
dicatum illud , quod soli Deo quidditative convenit , est
formaliter nobilius ceteris perfectionibus : et ex secundo,
quod ex hoc quod Deus est ipsum esse, habet omnes per-
fectiones.
Habetur quoque ex his responsio ad argumentum. Quo-
niam neganda insinuatur consequentia: quoniam in ante-
cedente sumitur vivens ut includit ens et aliquid ultra; in
consequente vero sumitur secundum id tantum quod addit
supra ens. Et sic ostenditur quod non arguitur per locum
a coniugatis: qui tenet quando concreta praecise formaliter
tenentur sicut et abstracta; cuius oppositum hic accidit.
Art. I, ad 3.
ARTICULUS TERTIUS
UTRUM ALIQUA.CREATURA POSSIT ESSE SIMILIS DEO
I Sent., dist. xniii, qu. i, art. i; II, dist. xvi, qu. i, art. i, ad 3; I Cont. Gent., cap. xxix; De Verit., qu. 11, art. 11
qu. III, art. i, ad 9; qu. xxiii, art. 7, ad 9 sqq.; De Pot., qu. vii, art. 7; De Div. Nom., cap. ix, lect. iii.
Ps. LXXXV, 8.
Qu. iii,"art. 5.
^/^^0 TERTiUM sic PROCEDITUR. Videtur quod
nuUa creatura possit esse similis Deo.
Dicitur enim in Psalmo *: non est simi-
lis tui in diis, Doinine. Sed inter omnes "
creaturas, excellentiores sunt quae dicuntur dii
participative. Multo ergo minus aliae creaturae
possunt dici Deo similes.
2. Praeterea, similitudo est comparatio quae-
dam. Non est autem comparatio eorum quae
sunt diversorum generum; ergo nec similitudo:
non enim dicimus quod dulcedo sit similis albe-
dini. Sed nulla creatura est eiusdem generis cum
Deo , cum Deus non sit in genere , ut supra *
ostensum est. Ergo nulla creatura est similis Deo.
3. Praeterea, similia dicuntur quae conveniunt
in forma. Sed nihil convenit cum Deo in forma:
nuUius enim rei essentia '- est ipsum esse , nisi
solius Dei. Ergo nulia creatura potest esse simi-
lis Deo.
4. Praeterea, in similibus est mutua simili-
tudo: nam simile est simili simile. Si igitur aliqua
creatura est "^ similis Deo, et Deus erit simiiis ali-
a) omnes. - Om. ABCDEF et ed. a, quae transponit: excellentiores
creaturas. - Pro quae dicuntur dii participative , quae dicuntur dii
participatione CE(ABD r).
p) rci essentia. — essentia rei Pat.
Y) est. - esset EF. - Pro erit, esset ABCDE.
0) convenientiam vel communicationem. - convenientiam BC, com-
municantiam ceteri et ed. a.
s) quae. - quia codices.
^) sed. — sed etiam G. - sua om. codices et ed. a.
7)) communicant. - conveniunt AE. - Pro et non, sed non codices.
Vers. 18.
Vers. 26.
cui creaturae. Quod est contra id quod dicitur
Isaiae xl * : ctti similem fecistis Deum ?
Sed contra est quod dicitur Gen. i *: Facia-
mus hominem ad imaginem et similitudinem no-
stram; et I loann. iii *: cum apparuerit, similes "Vers.j.
ei erimus.
Respondeo dicendum quod, cum similitudo at-
tendatur secundum convenientiam vel communi-
cationem * in forma, multiplex est similitudo, se- °
cundum multos modos communicandi in forma.
Quaedam enim dicuntur similia, quae ' communi- ^
cant in eadem forma secundum eandem rationem,
et secundum eundem modum: et haec non solum
dicuntur similia, sed ^ aequalia in sua similitudine; C
sicut duo aequaiiter alba, dicuntur similia in albe-
dine. Et haec est perfectissima similitudo. - Alio
modo dicuntur similia , quae communicant "^ in i
forma secundum eandem rationem, et non se-
cundum eundem modum , sed secundum magis
et minus; ut minus album dicitur simile magis
albo. Et haec est similitudo imperfecta. - Tertio
modo dicuntur aliqua similia, quae communicant
H
QUAESTIO IV, ARTICULUS III
S.Th.lect. III.
in eadem forma ", sed non secundum eandem ra-
tionem ; ut patet in agentibus non univocis. Cum
enim omne agens agat sibi simile inquantum est
agens, agit autem unumquodque secundum suam
formam, necesse est quod in eflfectu sit simili-
tudo formae agentis. Si ergo agens sit contentum
in eadem specie cum suo eflfectu ', erit similitudo
inter faciens et factum in forma, secundum ean-
dem rationem speciei ; sicut homo generat ho-
minem. Si autem agens non sit contentum in
eadem specie ", erit similitudo, sed non secundum
eandem rationem speciei: sicut ea quae generan-
tur ex virtute solis, accedunt quidem ad aliquam
similitudinem solis, non tamen ut recipiant for-
mam solis secundum similitudinem speciei, sed
secundum similitudinem generis \
Si igitur sit aliquod agens, quod non in genere
contineatur, effectus eius adhuc magis accedent
remote '' ad similitudinem formae agentis : non
tamen ita quod participent similitudinem formae
agentis secundum eandem rationem speciei aut
generis, sed secundum aliqualem analogiam, sicut
ipsum esse est commune omnibus. Et hoc modo
illa quae sunt a Deo, assimilantur ei inquantum
sunt entia , ut primo et universali principio to-
tius esse.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut dicit Dio-
nysius cap.
ptura dicit
IX de Div. Nom. *, cum ' sacra Scri-
aliquid non esse simile Deo, non est
contrarium assimilationi ad ipsum. Eadem enim
sunt similia Deo, et dissimilia : similia quidem se-
cundum quod imitantur ipsum ^ , prout contingit
eum imitari qui non perfecte imitabilis est; dissi-
milia vero, secundum quod dejiciimt a sua causa;
non solum secundum intensionem et remissio-
nem , sicut minus album deficit a magis albo ;
sed quia non est convenientia ° nec secundum
speciem nec secundum genus.
Ad secundum dicendum quod Deus non se ha-
bet ad creaturas sicut res diversorum generum":
sed sicut id quod est extra omne genus, et prin-
cipium omnium generum.
Ad TERTiUM DiCENDUM quod non dicitur esse
similitudo creaturae ad Deum propter communi-
cantiam in forma secundum eandem rationem
generis et speciei : sed secundum analogiam tan-
tum; prout scilicet Deus est ens per essentiam,
et alia per participationem.
Ad quartum dicendum quod, licet aliquo modo
concedatur quod creatura sit similis Deo, nullo
tamen modo concedendum est quod Deus sit
similis creaturae *: quia, ut dicit Dionysius cap. ix
de Div. Nom. * , in his quae unius ordinis sunt , «50 ^^ ,
. . . ... . . S. Th. lect. III
recipitur mutua sitnilttudo , tiott autem ttt causa
et causato : dicimus enim quod imago sit similis
hornini, et f non e converso. Et similiter dici p
potest aliquo modo quod creatura sit similis Deo :
non tamen quod Deus sit similis creaturae.
D. 234 , 246 ,
415, 462, 47'>So3.
6) Tertio ... forma. - Tertio modo dicitur aliquid simile alteri quia
communicant {communicat sA) in forma codices, Tertio modo dicitur
aliquid simile alteri cui communicat in forma ed. a.
1) cum suo effectu. - Om. codices.
x) 1)1 eadem specie. - in specie ACDEFG ; in specie, idest coincidat
cum forma in eadem specie, eadem B. - Pro eandem rationem, simi-
litudinem A.
X) sed secundum similitudinem generis. - Om. codices.
(i) accedent remote. - remote accedunt B , accedunt remole D. -
Primum formae om. codices et edd. a b.
v) cum. - quod codices, quod cum edd. a b; pro dicit, cum dicit sF.
\) ipsum. - Om. codices et ed. b, post quidem ponit ed. a, Deum
margo F. - Pro imitari, scilicet imitari B, om. ceteri.
0) convenientia. — communicantia codices et edd. a b.
n) generum. - se liabent ad invicem addit D.
p) et. - sed ABCDEF.
Oommentaria Cardinalis Caietani
IN titulo dubium occurrit: quorsum iste articulus hoc in
loco. Hic enim arguitur de perfectione substantiae divi-
nae in se: ergo non debet admisceri quaestio de creatura,
qualis est ista.
Ad hoc dicitur quod, licet verbo tenus haec quaestio sit
de creatura, secundum sensum tamen est de perfectione
naturae divinae. Quaeritur enim hic, an perfectio naturae
divinae sit tanta quod nulla creatura possit ei esse similis,
an non. Hoc siquidem inquirendum supererat, postquam
determinatum fuerat et quod est perfecta, et quod est uni-
versaliter perfecta. - Sed adverte quod non quaeritur utrum
perfectio divina sit tanta, quod nulla res possit ei esse si-
milis : sed quod nulla creatura. Primum enim pertinet ad
quaestionem de pluralitate deorum, et tractabitur in quae-
stione xi : secundum autem spectat ad hunc locum.
II. In corpore duo : primo distinguitur similitudo; se-
cundo respondetur quaesito. - Quoad primum, similitudo
triplex: pritna, secundum formam eiusdem rationis et modi;
secunda, secundum formam eiusdem rationis, sed non modi ;
tertia , secundum formam, sed nec eiusdem rationis, nec
modi. - Probatur distinctio. Similitudo est convenientia in
forma: ergo multiplicatur iuxta modum communicandi in
forma: ergo tripliciter, etc. Omnia patent in littera.
III. Quoad secundum , conclusio responsiva quaesito
est: Creaturae sunt similes Deo, non secundum eandem
rationem specificam aut genericam, sed secundum aliqua-
lem analogiam.
Conclusio haec habet quatuor partes; primam affirma-
tivam, scilicet quod sunt similes Deo; secundam negativam,
scilicet non secundum speciem; tertiam negativam, scilicet
nec secundum genus; et quartam affirmativam, scilicet sed
secundum aliqualem analogiam. -Et primo probatur quoad
primam. Omne agens agit per suam formam : ergo necesse
est in effectu esse similitudinem formae agentis. Et tunc
potes subiungere: ergo necesse est creaturam esse similem
Deo. Consequentia probatur: quia omne agens agit sibi
simile inquantum est agens, idest secundum illud quod est
ei ratio agendi. - Deinde quoad secundam et tertiam et
quartara : quia Deus non est agens contentum in specie
aut genere, sed principium universale totius esse. - Orania
clara sunt in littera.
IV. In responsione ad ultiraum, dubiura occurrit circa
auctoritatem Dionysii : quoniam distinguit contra res unius
ordinis causam et causatum. Ex hoc enim oportet quod
aut causa et causatum sint universaliter diversorum ordi-
num, quod patet esse falsum in causis univocis: aut quod
ambigue ct male membrura hoc distinctionis sit positum;
ambigue quidera, quia incertura est de quali causa et de
quali causato sit sermo ; male autem, quia contra res unius
ordinis debent distingui res diversorum ordinum, sive causa
sint et causatum, sive non; hoc enim est per accidens.
V. Ad hoc dicitur, quod distinctio ista artificiosa, certa
et formalis est, si recte intelligitur. Est siquidem non fal-
sum, sed verissimum et necessarium, quod causa et cau-
satum universaliter et formaliter sunt diversorum ordinura.
Sed nomine causae et causati utiraur, non pro relationi-
bus seu causalitatibus; sed pro re quae est ratio causandi,
et similiter pro re, seu forma, quara causatura sortitur a
QUAESTIO IV, ARTICULUS III
55
causa: hae enim res sunt fundamenta similitudinis inter
causatum et causam, ut in omnibus. Possunt igitur funda-
menta similitudinis inter aliqua, dupliciter se habere, ut in
littera dicitur. Uno modo, quod sint eiusdem ordinis, ut
haec et illa albedo, et hoc et illud animal, etc. : et sic simili-
tudo est relatio aeqyiparantiae, et mutua. Alio modo, quod
alterum eorum formaliter ex propria ratione sit causatum
ab altero, ut imago Socratis et Socrates (non enim accidit
imagini Socratis dependentia a Socrate) : et sic similitudo
non est relatio aequiparantiae neque mutua, sed reducitur
XV. -Did. ad tertium genus relativorum, positum V Metaphys.*, de
scientia et scibili, etc. Huiusmodi autem causam et causa-
tum constat esse diversorum ordinum. Impossibile namque
est eiusdem ordinis res sic se habere, quod de ratione for-
mali unius sit dependentia ab altera: quoniam quidquid est
de ratione unius, est de ratione alterius, et e contra.
VI. Unde patet responsio ad instantiam de causis uni-
■Cap
lib. IV, cap. XV
vocis *. Ubi enim est univocatio, ibi non est causa et cau-
satum formaliter et per se, sed materialiter et per acci-
dens: quoniam forma effectus formaliter non dependet a
forma causae. Non enim humanitas quae est in Socrate,
formaliter sumpta, dependet in esse aut in fieri ab huma-
nitate Platonis patris: sed humanitas Socratis, quia est haec,
ideo dependet a patre. Et consequenter humanitas, quae est
fundamentum similitudinis inter patrem et filium, non est
de genere causae aut causati, nisi materialiter et per acci-
dens: sed est de genere fundamentorum eiusdem ordinis.
Quaecumque igitur, formaliter sumpta, sunt causa et cau-
satum, sunt diversorum ordinum fundamenta similitudinis,
ut subtiliter in littera adducitur: et consequenter est inter
ea similitudo imitationis, et non purae similitudinis: et pro-
pterea non est mutua.
Et hoc bene nota, et proportionaliter applica ad mate-
riam de relativis non mutuis.
Cf. num. IV.
56
QUAESTIO V, ARTICULUS I
QUAESTIO QUINTA
DE BONO IN COMMUNI
IN SEX ARTICULOS DIVISA
DEiNDE quaeritur de bono: et primo de bono
in communi ; secundo de bonitate Dei *.
Circa primum quaeruntur sex.
Primo: utrum bonum et ens sint idem secun-
dum rem.
Secundo: supposito quod differant ratione tan-
tum, quid sit prius secundum rationem, utrum
bonum vel ens.
Tertio : supposito quod ens sit prius , utrum
omne ens sit bonum.
Quarto : ad quam causam ratio boni redu-
catur.
Quinto : utrum ratio boni consistat in modo,
specie et ordine.
Sexto : quomodo dividatur bonum " in hone-
stum, utile et delectabile.
ARTICULUS PRIMUS
UTRUM BONUM DIFFERAT SECUNDUM REM AB ENTE
I Sent., dist. viii, qu. i, art. 3; dist. xix, qu. v, art. i, ad 3; De Verit., qu. i, art. i; qu. xxi, art. i;
De Pot., qu. ix, art. 7, ad 6.
S. Th. lect. III-
■ In prop. XXI,
xxii.
D PRiMUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
bonum dilferat secundum rem ab ente.
Dicit enim Boetius, in libro deHebdom.*:
intueor in rebus aliud esse quod sunt
bona, et aliud esse quod sunt. Ergo bonum et
ens diflferunt secundum rem.
2. Praeterea, nihil informatur seipso. Sed bo-
num dicitur per informationem entis, ut habetur
in Commento libri de Causis *. Ergo bonum dif-
fert secundum rem ab ente.
3. Praeterea, bonum suscipit magis et minus.
Esse autem non suscipit magis et minus. Ergo
bonum diflfert secundum rem ab ente.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro
Lib.i, c.xxxu. de Doctrina Christiana*, quod inquantum sumus,
boni sumus.
Respondeo dicendum quod bonum et ens sunt
idem secundum rem : sed diflferunt secundum
rationem tantum. Quod sic patet. Ratio enim
boni in hoc consistit, quod aliquid sit appeti-
bile : unde Philosophus, in I Ethic. *, dicit quod
bonum est quod omnia appetunt. Manifestum est
autem quod unumquodque est appetibile secun-
dum quod est perfectum : nam omnia appetunt
suam perfectionem. Intantum est autem perfe-
ctum unumquodque, inquantum est actu: unde
manifestum est quod intantum est aliquid bonum,
inquantum est ens: esse enim est actualitas omnis
rei, ut ex superioribus * patet. Unde manifestum
qu.iv,art.i,ad3. ^^^ quod bouum ct cus sunt idem secundum rem:
p sed bonum dicit rationem appetibilis ^, quam non
dicit ens.
Ad primum ergo dicendum quod, licet bonum
et ens sint idem secundum rem , quia tamen
difTerunt secundum rationem, non eodem modo
dicitur aliquid ens simpliciter , et bonum simpli-
citer *. Nam cum ens dicat aliquid "* proprie esse
in actu ; actus autem proprie ordinem habeat ad
* Cap. i, n. i.
S. Th. lect. I.
• Qu. III, art. 4;
D. 925.
T
potentiam ; secundum hoc simpliciter aliquid di-
citur ens, secundum quod primo discernitur ab
eo quod est in potentia tantum. Hoc autem est
esse substantiale rei uniuscuiusque ; unde per
suum esse substantiale dicitur unumquodque ens
simpliciter. Per actus autem superadditos, dicitur
aliquid esse secundum quid, sicut esse album
significat esse secundum quid : non enim esse
album aufert esse in potentia simpliciter , cum
adveniat rei iam praeexistenti in actu. Sed bo-
num dicit rationem perfecti, quod est appetibile:
et per consequens dicit rationem ultimi. Unde
id quod est ultimo perfectum , dicitur bonum
simpliciter. Quod autem non habet ultimam per-
fectionem quam debet habere , quamvis habeat
aliquam perfectionem inquantum est actu , non
tamen dicitur perfectum simpliciter, nec bonum
simpliciter, sed secundum quid. - Sic ergo secun-
dum primum esse, quod est substantiale, dicitur
aliquid ens simpliciter et bonum secundum quid,
idest inquantum est ens : secundum vero ulti-
mum actum, dicitur aliquid ens secundum quid,
et bonum simpliciter. Sic ergo quod dicit Boe-
tius, quod in rebus aliud est quod sunt bona ,
et aliud quod sunt, referendum est ad esse bo-
num * et ad esse simpliciter: quia secundum pri-
mum actum est aliquid ens simpliciter; et se-
cundum ultimum, bonum simpliciter. Et tamen
secundum primum actum est quodammodo bo-
num: et secundum ultimum actum est quodam-
modo ens.
Ad secundum dicendum quod bonum dicitur
per informationem, prout accipitur bonum sim-
pliciter, secundum ultimum actum.
Et similiter dicendum ad tertium, quod bo-
num dicitur secundum magis et minus, secundum
actum supervenientem; puta secundum scientiam
vel virtutem.
a) quomodo dividatur bonum. - de divisione boni codices et edd. ab
P) appetibilis. - appetibilitatis ACDEFO, appetitus ed. a.
f) aliquid.- Om. codd. et edd. a b,- Pro esse in actu, omnem actum B.
3) bonum. - bonum simpliciter D.
QUAESTIO V, ARTICULUS II
57
Commentai'ia Cardirialis Caietaixi
IN titulo quaestionis, statim occurrit dubium circa ordi-
nem ipsius : cur haec quaestio de bono fiat. Bonum enim
neque prius convenit enti quam unum, verum, etc. : neque
prius convenit naturae divinae bonitas quam unitas aut
veritas, ut patet: neque hic ordinantur tractanda de Deo
secundum rationem causae , ut propterea bono debeatur
primus locus, quia nominat rationem causae finalis. Nulla
igitur ratio apparet, quare hoc in loco quaestio de bono
ordinata sit.
II. Ad hoc dicitur , quod quaestio de bono dupliciter
ordinari potest. Uno modo, secundum se: et sic non de-
betur sibi iste locus, ut obiiciendo deductum est ; sed quae-
stionem de perfectione statim quaestio de infinitate sequi-
tur, quaerens de quantitate perfectionis divinae. Alio modo,
ut est pars tractatus de perfectione : et sic in capitulo de
perfectione ordinanda est : et hoc modo in littera ordinatur.
Et hoc insinuavit littera tam in principio quaestionis iv,
ubi tractatus de perfectione inchoatur, et dicitur: Et quia
unumquodque , secundum quod perfectum est, sic dicitur
bonum, primo agendum est de perfectione divina, secundo
de eius bonitate (quasi diceret quod, propter perfectionem,
de bonitate tractandum est simul); quam in principio quae-
stionis vn, ubi, aperiens quod de bono per accidens, idest
ratione perfectionis , tractavit, dicit : Post considerationem
perfectionis divinae, de infnitate etc, nuUa facta mentione
de bonitate, de qua fecerat duas quaestiones. - Quare autem
de bonitate sub tractatu de perfectione quaeratur, in prom-
ptu causa est in littera assignata: quia scilicet esse perfe-
ctum est ratio quod aliquid dicatur bonum.
III. In corpore est una conclusio, responsiva quaesito
affirmative: Bonum et ens sunt idem secundum rem, sed
differunt secundum rationem tantum.
IV. Antequam probetur conclusio, adverte, novitie, ter-
minos conclusionis. Ditferre namque secundum rationem
tantum, latitudinem habet: nam et quae differunt in modo
tantum significandi, ut homo et humanitas, ratione sola
differunt; et multa quae differunt rationibus definitivis, ut
lignum et dolabile, sola ratione differunt. Propterea distin-
gue, quod differre ratione dupliciter: scilicet, ratione si-
gnificata , seu concepta ; alio modo , ratione concipiente ,
seu significante. In proposito est sermo de differentia se-
cundum rationem significatam : ita quod sensus est, quod
bonum et ens differunt secundum suas rationes formales,
significatas eorum nominibus.
V. Probatur ergo conclusio. Primo, quoad primam par-
tem, sic. Bonum habet rationem appetibilis : ergo perfecti :
ergo entis in actu : ergo entis. Ergo bonum et ens sunt
idem secundum rem. - Antecedens probatur ex I Ethic.
Prima consequentia probatur : quia omnia appetunt suam
perfectionem. Secunda vero relinquitur ut nota. Tertia au-
tem probatur: quia esse est actualitas omnis rei. Ultima
autem patet.
Deinde, quoad secundam partem. Bonum dicit rationem
appetibilis: quam non explicat ens. Ergo differunt ratione.
VI. Circa antecedens dubitatur : quoniam illud quod di-
citur de ahquo in secundo modo dicendi per se, non clau-
ditur in ratione illius subiecti , sed e converso , ut patet
I Poster. * Sed appetibile dicitur de bono in secundo modo * Cap. iv, n.4.
dicendi per se. Ergo bonum non habet rationem appeti-
bilis , sed e converso. - Minor probatur. Tum quia ideo
aliquid est appetibile, quia bonum: et non e converso. Tum
quia bonum est obiectum formale appetitus ; appetibile
autem est denominatio extrinseca sumpta ab appetitu ; et
habent se sicut color et visibile; constat autem quod visi-
bile dicitur de colore in secundo modo, ex II de Anima *. ' Cap. vn, n. i.
VII. Ad hoc potest dici dupliciter , iuxta duos modos
quibus accipitur aliquid habere rationera appetibilis, scilicet
formaliter , et fundamentaliter. Si sumatur ly appetibile
formaliter, tunc bonum dicitur habere rationem eius, non
ut intrinsecam, sed ut passionem. Si vero sumatur funda-
mentaHter, tunc bonum dicitur habere rationem appetibilis
intrinsece : quoniam propria ratio boni est fundamentum et
causa propria appetibilitatis , sicut color visibilitatis. - Et
licet utraque glossa sit absolute vera, et prima ex principio
Commenti s. Thomae super libros Ethicorum * habeatur , * Lect. 1.
secunda tamen in proposito est directe intenta : quoniam
de intrinseca boni ratione est quaestio.
VIII. Sed adverte hic quod, quamvis quodlibet horum
quae in deductione rationis assumpta sunt *, scilicet bonum, * cf. num. v.
perfectum, ens in actu, et ens, importet fundamentum et
causam appetibilis ; et propterea concluditur identitas realis
inter ea: solum tamen bonum importat proximum funda-
mentum appetibilis ; quia solum bonum significat rem illam
quae fundat appetibilitatem, ut fundat et causat eam : ita
quod quanto aliquid propius accedit ad boni rationem,
tanto magis exprimit fundamentum appetibilis , ut patet
discurrenti per praedicta. Inter ens siquidem et bonum me-
diant ens in actu et perfectum : et constat quod magis
exprimitur ratio appetibilis per ens in actu quam per ens,
quoniam unumquodque appetitur secundum ahquod esse
in actu, praesens vel futurum; et adhuc magis per perfe-
ctum, quod importat complementum, quia et esse in actu
appetitur ad complementum ; et ultimo per bonum, quia
nec complementum ipsum appetitur, nisi quia bonum est,
aut apparet appetenti. Importat ergo bonum rationem ap-
petibilis, idest fundamentum et rationem proximam quare
aliquid sit appetibile : quae quia eadem est perfectioni et
esse, idem est quod ens. Sed quia ut sic non exprimitur
ab ente , sed absolute secundum se , ideo distinguitur ab
ente ratione formali.
ARTICULUS SECUNDUS
UtRUM BONUM SECUNDUM RATIONEM SIT PRIUS QUAM ENS
I Sent., dist. VIII, qu. i, art. 3; III Cont. Gent., cap. xx; De Verit., qu. xxi, art. 2, ad 5; art. 3.
S.Th. lect. I.
►D SECUNDUM sic PROCEDiTUR. VidetuF quod
bonum secundum rationem sit prius
quam ens. Ordo enim nominum est se-
^cundum ordinem rerum significatarum
per nomina ". Sed Dionysius, inter alia nomina
Dei , prius ^ ponit bonum quam ens, ut patet in
III cap. de Div. Nom. * Ergo bonum secundum
rationem est prius quam ens.
2. Praeterea, iilud est prius secundum ratio-
nem, quod ad plura se extendit. Sed bonum ad
plura se extendit quam ens: quia, ut dicit Dio-
nysius, v cap. de Div. Nom. *, boniim se extendit 's.Th. lect.
ad existentia et non existentia, ens vero ad exi-
stentia tantum ">. Ergo bonum est prius secundum t
rationem quam ens.
3. Praeterea, quod est universalius, est prius
a) nomina. - nomen codices et ed. a.
P) prius. - primo PFG et edd. a b.
SuMMAE Theol. D. Thomak T. I.
f) ens vero ad existentia tantum.
stentia tantum codices.
ens vero se extendit ad exi-
58
QUAESTIO V, ARTICULUS II
Vers. 24.
*Prop.iv.-S.Th.
lect. IV.
D. 559.
D. 752.
* S. Th. lect. X.-
Did.lib.VIII,cap.
IX, n. 6.
* De Div. Nom.,
cap. 1. - S. Th.
lect. III.
secundum rationem. Sed bonum videtur univer-
salius esse quam ens: quia bonum habet ratio-
nem appetibilis; quibusdam ^ autem appetibile est
ipsum non esse; dicitur enim, Matth. xxvi *, de
luda: bonum erat ei, si natus non fuisset ' etc.
Ergo bonum est prius quam ens, secundum ra-
tionem.
4. Praeterea, non solum esse est appetibile,
sed et vita et ^ sapientia, et multa huiusmodi : et
sic videtur quod esse sit quoddam particulare
appetibile, et bonum, universale. Bonum ergo ''>
simpliciter est prius secundum rationem quam ens.
Sed contra est quod dicitur in libro de Causis *,
quod prima rerum creatarum est esse.
Respondeo dicendum quod ens secundum ratio-
nem est prius quam bonum *. Ratio enim signi-
ficata per nomen, est id quod concipit intellectus
de re ®, et significat illud per vocem: illud ergo
est prius secundum rationem, quod prius cadit
in conceptione intellectus. Primo autem in con-
ceptione intellectus cadit ens * : quia secundum
hoc unumquodque cognoscibile est, inquantum
est ' actu, ut dicitur in IX Metaphys. * Unde ens
est proprium obiectum intellectus: et sic est pri-
mum intelligibile, sicut sonus est primum audi-
bile. Ita ergo " secundum rationem prius est ens
quam bonum.
Ad primum ergo dicendum quod Dionysius de-
terminat de divinis nominibus secundum quod
important circa Deum habitudinem causae : no-
minamus enim Deum, ut ipse dicit *, ex creaturis,
sicut causam ^ ex effectibus. Bonum autem, cum
habeat rationem appetibilis, importat habitudinem
causae finalis: cuius causalitas prima est, quia
agens non agit nisi ■" propter finem, et ab agente
materia movetur ad lormam : unde dicitur quod
finis est causa causarum. Et sic, in causando, bo-
num est prius quam ens, sicut finis quam forma:
et hac ratione, inter nomina significantia " causali-
tatem divinam, prius ponitur bonum quam ens. -
Et iterum quia, secundum Platonicos, qui, ma-
teriam a privatione non distinguentes , dicebant
materiam esse non ens, ad plura se extendit
participatio boni quam participatio entis. Nam
materia prima participat bonum , cum appetat
ipsum (nihil autem appetit nisi simile sibi ''): non
autem participat ens, cum ponatur non ens. Et
ideo dicit Dionysius * quod bonum extenditur ad
non existentia.
Unde patet solutio ad secundum. - Vel dicen-
dum quod bonum extenditur ad existentia et non
existentia, non secundum praedicationem , sed
secundum causalitatem : ut per non existentia
intelligamus, non ea simpliciter quae penitus non
sunt , sed ea quae sunt in potentia et non in
actu: quia bonum habet rationem finis, in quo
non solum quiescunt quae sunt in actu, sed ad
ipsum etiam ° ea moventur quae in actu non
sunt, sed in potentia tantum. Ens autem non im-
portat habitudinem causae nisi formalis tantum,
vel inhaerentis vel exemplaris : cuius causalitas
non se extendit nisi ad ea quae sunt in actu.
Ad tertium dicendum quod non esse secundum
se non est appetibile, sed per accidens : inquan-
tum scilicet ablatio alicuius mali est appetibilis,
quod malum quidem aufertur per non esse. Ab-
latio vero mali non est appetibilis, nisi inquan-
tum per malum privatur quodam " esse. Illud
igitur quod per se est appetibile, est esse: non
esse vero per accidens tantum, inquantum sci-
licet P quoddam esse appetitur , quo homo non
sustinet privari. Et sic etiam per accidens non
esse dicitur bonum.
Ad quartum dicendum quod vita et scientia, et
alia huiusmodi, sic appetuntur ut sunt in actu ' :
unde in omnibus appetitur quoddam esse. Et sic
nihil est appetibile nisi ens: et per consequens
nihil est bonum nisi ens.
* Loco citato in
arg. 2.
3) quibusdam. - quoddam ABCDEsF et ed. a, quod pK. - Pro est,
est etiam G.
e) si natus non fuisset. - Om. C; non fuisset om. ceteri et ed. a. -
Pro quam ens secundum rationem, secundum rationem quam ens co-
dices et edd. a b.
^) et vita et. - etiam vita et Cab, etiam vita ceteri codd.
T)) appetibile , et bonum, universale. Bonum ergo. - appetibile et
bonum, bonum ergo (autem CEEpD) CDEFG et ed. a; appetibile ,
ergo bonum B; appetibile et bonum, bonum autem est prius simpli-
citer secundum rationem quam bonum particulare, ergo A; et ap-
petibile, et bonum universale bonum, ergo ed. b. - secundum ratio-
nem om. AB.
0) de re. - Om. C.
i) inquantum est. - Om. pD, secundum quod est B, quod est ceteri
et ed. a.
x) Ita ergo. - Et ita BD.
>.) causam. - causas codices.
jx) Moii agit nisi. - non et nisi om. B.
v) significantia. - designantia codices.
^) sibi. - Om. DFG, ante simile ponunt ABCE.
0) etiam. — Ora. codices. - ea post moventur ponit G, om. ceteri.
r.) quodam. - quoddamodo D, quoddam ceteri et edd. a b.
p) scilicet. - Om. codices.
o) sunt in actu. - insunt actu C, sunt actu sF', insint actu ceteri.
Commentaria Cardinalis Caietani
IN titulo, prius secundum rationem, idest secundum or-
dinem rationum formalium ipsorum. Oportet enim ens
et bonum, cum rationibus distinguantur, quod secundum
eas ordinata sint, non alio procul dubio ordine, quam qui
aptus natus est esse inter rationes formales: qui vocatur
ordo rationis, et habet consequenter prius et posterius se-
cundum rationem. Et consistit ordo iste in hoc, quod ratio
scilicet posterior praesupponit aliam secundum se, non e
converso. Ita quod sensus est : An boni ratio praecedat ,
merito sui, rationem entis.
II. In corpore una condusio responsiva quaesito : Ens
est prius secundum rationem quam bonum. - Probatur.
Unumquodque est cognoscibile inquantum est in actu. Ergo
ens est proprium obiectum intellectus. Ergo est primum
intelligibile. Ergo primo cadit in conceptione intellectus.
Ergo est prius secundum rationem quam bonum.
Antecedens probatur ex IX Metaphys. Prima, secunda
et tertia consequentia relinquuntur per se notae. Quarta
autem probatur: quia ratio significata per nomen , est id
quod concipitur de re ab intellectu. - Omnia clara sunt.
Concludit enim ratio haec, non solum quod ens est prius
secundum rationem bono, sed omnibus aliis, ut patet.
III. Circa hanc rationem dubium occurrit: quia aut in-
tenditur inferre quod ens sit prius ordine rationis secun-
dum se, aut quoad nos. Si secundum se, hoc repugnat
supradictis in qu. in, art. v. Ibi enim dictum est in littera *
quod Deo nihil est prius , neque secundum rem, neque
secundum intellectum : ex hoc autem sensu sequitur quod
* Arg. Sed con-
tra.
QUAESTIO V, ARTICULUS III
59
ens sit prius Deo secundum rationem. Quoniam si ens est
primum intelligibile, sicut sonus primum audibile, oportet
Cap. V, n. 7. cetera esse posteriora intelligibilia, ut patet ex I Poster. * :
quod enim primo convenit alicui, ceteris convenit ratione
illius. - Si quoad nos, tunc non est respondendo satisfactum
quaesito. Vertitur namque in dubium, an ratio entis secun-
dum se sit prior ratione boni : et non, an quoad nos sit prior.
IV. Ad hoc potest dupliciter dici. Primo, quod ens
potest comparari ad alia quae sunt sui ordinis , idest ad
alias rationes formales: et potest comparari ad res ipsas
subsistentes. Si entis ratio comparetur ad alias rationes, ac-
cipiendo rationes rerum ut distinguuntur contra res ipsas,
sic ens est primum intelligibile secundum se, et cetera sunt
posteriora secundum intellectum. Sed inter ly cetera non
clauditur quod quid erat esse Dei : quoniam non potest
esse ita ratio quin sit res , quia non potest abstrahere ab
existentia, cum sit ipsum esse. - Sed si entis ratio compa-
retur et ad rationes et ad res , tunc non est simpliciter
primum intelligibile : sed deitas est primum intelligibile.
Ita quod intelligibilitas prius inest Deo quam enti : imo
inest enti , quia inest Deo: non enim Deus participative
est intelligibilis. - Et sic uterque textus salvatur. Quoniam
ibi Deus absolute dicitur primum secundum intellectum :
hic vero ens dicitur primum inter rationes formales.
Secundo potest dici, quod hic accidit amphibologia in
ly quoad nos: quoniam potest determinare vel ordinem,
vel intelligibilia. Si determinat ordinem, tunc distinguitur
contra ordinem secundum se: et sic procedit obiectio. Et
respondendum est quod intenditur de ordine secundum se.
Quoniam, ut patet ex titulo, non est hic quaestio de ordine
cognitionis, quid scilicet prius a nobis cognoscatur : sed de
ordine rationis, cuius scilicet ratio formalis sit prior. - Si
determinat intelligibilia, tunc distinguit intelligibilia nostra a
non intelligibilibus a nobis. Et iuxta hunc sensum dicen-
dum est, quod hic quaeritur de intelligibilibus quoad nos,
idest de intelligibilibus nostris, seu a nobis: ita quod sermo
praesens est de ordine secundum se nostrorum intelligibi-
lium. Et secundum hoc, ens est primum secundum se intel-
ligibile, inter inteUigibilia a nobis : Deus autem est primum
intelligibile simpliciter. - Et hic sensus consonat superficiei
litterae, loquenti de obiecto intellectus nostri, dum significare
per vocem admiscet. Quamvis hoc non cogat quin sequentia
de intellectu absolute, inquantum intellectus est, cuius tan-
tum obiectum proprium constat esse ens, interpretanda sint.
Omnis namque intellectus, secundum naturam propriam
sumptus, aliud sortitus est proprium obiectum: divinus si-
quidem deitatem, angelicus propriam substantiam, humanus
quod quid est rei materialis, etc, ut suis locis * patebit. et piurics.
Qu. xii, art. 4
♦ Art. I.
Vers. 20.
* S. Th. lect. IV.
- Did. lib. II, c.
II, n. 2.
* Vers. 4.
Art. I.
ARTICULUS TERTIUS
UTRUM OMNE ENS SIT BONUM
I Sent., dist. viii, qu. i, art. 3; II Cont. Gent., cap. xii ; III, cap. xx; De Verit., qu. xxi, art. 2; in Boet. de Hebd., lect. 11.
»D TERTiuM sic PRocEDiTUR. VidetUF quod
non omne ens sit bonum. Bonum enim
*addit supra ens , ut ex dictis * patet.
jEa vero quae addunt aliquid " supra
ens, contrahunt ipsum: sicut substantia, quanti-
tas, qualitas, et alia huiusmodi. Ergo bonum con-
trahit ens. Non igitur omne ens est bonum.
2. Praeterea, nullum malum est bonum :
Isaiae v *, Vae qui dicitis ^ mahim bonum, et bo-
num malum. Sed aliquod ens dicitur malum.
Ergo non omne ens est bonum.
3. Praeterea, bonum habet rationem appeti-
bilis. Sed materia prima non habet rationem ap-
petibilis, sed appetentis tantum. Ergo materia
prima non habet rationem boni. Non igitur omne
ens est bonum.
4. Praeterea, Philosophus dicit, in III Meta-
phys. *, quod in mathematicis non est bonum.
Sed mathematica sunt quaedam entia : alioquin
de eis non esset scientia. Ergo non omne ens
est bonum.
Sed contra, omne ens quod non est Deus, est
Dei creatura. Sed omnis creatura Dei est bona,
ut dicitur I ad Tim. , iv cap. * : Deus vero est
maxime bonus. Ergo omne ens est bonum.
Respondeo dicendum quod omne ens, inquan-
tum est ens, est bonum. Omne enim ens, in-
quantum est ens , est in actu , et quodammodo
perfectum: quia omnis actus perfectio quaedam
est. Perfectum vero habet rationem appetibilis et
boni , ut ex dictis * patet. Unde sequitur omhe
ens, inquantum huiusmodi, bonum esse.
Ad primum ergo dicendum quod substantia,
quantitas et qualitas, et ea quae sub eis conti-
nentur, contrahunt ens applicando ens ad ali-
quam quidditatem seu naturam. Sic "' autem non
addit aUquid bonum super ens: sed rationem
tantum appetibilis et perfectionis, quod convenit
ipsi esse in quacumque natura sit. Unde bonum
non contrahit ens.
Ad secundum dicendum quod nuUum ens dici-
tur malum inquantum est ens, sed inquantum
caret quodam esse: sicut homo dicitur malus in-
quantum caret esse virtutis, et oculus dicitur
malus inquantum caret acumine ^ visus.
Ad tertium dicendum quod materia prima, sicut
non est ens nisi in potentia, ita nec bonum nisi
in potentia. Licet , secundum Platonicos , dici
possit quod materia prima est non ens, propter
privationem adiunctam. Sed tamen participat ali-
quid de bono, scilicet ipsum ordinem vel aptitu-
dinem ad bonum. Et ideo non convenit ' sibi
quod sit appetibile, sed quod appetat.
Ad quartum dicendum quod mathematica non
subsistunt separata secundum esse: quia si sub-
sisterent, esset in eis bonum, scilicet ipsum esse
ipsorum. Sunt autem mathematica separata se-
cundum rationem tantum , prout abstrahuntur ^
a motu et a materia : et sic abstrahuntur a ra-
tione finis, qui " habet rationem moventis. Non
est autem inconveniens quod in aliquo ente se-
cundum rationem non sit bonum vel ^ ratio boni :
cum ratio entis sit prior quam ratio boni, sicut
supra * dictum est.
o) aliquid. - Om. codices et ed. a.
P) dicitis. - dicunt ACDEFG. - tnalum bonum et om. D, et bonum
malum om. ceteri et ed. a.
Y) Sic. - Tale C. - Pro super ens, supra esse C, super esse ceteri. -
Pro appetibilis, appetitus B, appetibilitatis ceteri.
3) acumine. - actione ABCEF.
i) convenit. - competit codices.
'Qj abstrahuntur, - abstrahunt ut P.
ri) qui. - quod ACDEFG.
9) bonum vel. - Om. codices et ed. a.
Art. praec.
6o
QUAESTIO V, ARTICULUS III
Commentaria Cardinalis Caietani
1N corpore una conclusio, responsiva quaesito affirmative:
Omne ens , inquantum ens , est bonum. Et additur ly
inquantum in conclusione, ad ostendendum quod non per
accidens , sed per se convenit omni enti esse bonum. -
Probatur sic. Omne ens, ut sic, est actu: ergo perfectum:
ergo appetibile et bonum, - Omnia clara sunt. Prima con-
sequentia probatur: quia omnis actus perfectio quaedam est.
II. In responsione ad quartum, adverte quod littera duo
dicit. Primo namque verificat, assignando rationem quare
mathematica non sunt bona : secundo, respondet argu-
Cf. num. VI. mento *. - Primum quidem fundatur super hoc, quod res
Art. V. sutjt bonae, ut infra * patebit, aut quia sunt, aut quia talia
sunt, aut quia ordinantur in bonum. Mathematica autem,
ut sic, abstrahunt ab his omnibus : ab esse quidem, quia
ut sic non sunt ; ab esse autem tale, eadem ratione, quo-
niam esse tale supponit esse ; ab ordine autera ad bonum,
quia abstrahunt a fine. Probatur : finis habet rationem mo-
ventis, haec autem abstrahunt a materia et motu.
III. Circa hanc partem occurrunt duo dubia. Primum
est circa illam rationem, quod ideo mathematica non sunt
bona prima bonitate, quia non subsistunt separata. Si enim
haec ratio valet , sequitur quod nulla res in universali
sumpta, est bona : quoniam nulla res universaliter sumpta
subsistit, apud Peripateticos. Consequens est falsum: ergo.
Secundum dubium est circa illam rationem, quod ideo
mathematica abstrahunt a fine, quia abstrahunt a materia et
motu, quia finis habet rationem moventis. Dupliciter enim
deficere videtur haec ratio. Primo , quia sequeretur quod
metaphysicalia abstraherent a fine : quia magis abstrahunt a
materia et motu quam mathematica. Secundo, quia aequi-
vocatur de motu : quoniam finis non habet rationem mo-
ventis motu proprie dicto, a quo abstrahit mathematicus;
sed motu metaphorice dicto. Quamvis ergo conclusio sit
vera, ratio tamen nulla est.
IV. Ad primum dubium dicitur, quod mathematica pos-
sunt sumi dupHciter. Uno modo, secundum id quod sunt
absolute. Et sic idem est iudicium de eis et naturalibus,
quoad esse et bonitatem: non enim triangulus magis abstra-
hit ab esse quam albedo. Et sic de eis non est hic sermo :
sed dici de ipsis potest quod sunt bona eo modo quo
entia, sciiicet secundum sua individua in rerum natura exi-
stentia, etc.
Alio modo considerantur ut mathematica sunt, inquan-
tum subsunt tali abstractionis modo. Et sic negatur par
esse iudicium de eis, et de aliis rebus in universali sumptis.
- Ad cuius evidentiam, scito quod, licet omnia universalia
in hoc conveniant, quod non subsistunt in sua universa-
litate; inter universalia tamen physica , mathematica et
metaphysica, magna est differentia quoad subsistere in suis
abstractionibus propriis. Metaphysicalia namque, secundum
propriam abstractionem sumpta, subsistunt: quoniam ha-
bent in rerum natura individua abstrahentia ab omni ma-
teria sensibili et intelligibili, ut patet de intelligentiis. Ma-
thematica vero, secundum propriam abstractionem sumpta,
■non existunt : quoniam nuUum habent in rerum natura
individuum abstrahens a materia sensibili ; non enim inve-
nitur haec linea , nisi in terminatione corporis sensibilis.
Naturalia autem, cum nullam habeant propriam abstractio-
nem, sed eam tantum quae communis est omnibus sci-
bilibus, scilicet qua universale abstrahit a particulari; ma-
nifeste patet quod subsistunt in rerum natura, dum habent
individua subsistentia cum materia sensibili , et ceteris
conditionibus in universali scitis. - Cum ergo in littera di-
citur quod mathematica non subsistunt, non est interpre-
tandum quod universalia mathematica universaliter sumpta
non subsistunt (hoc enim esset ridiculum pro ratione af-
ferre) : sed quod mathematica ut sic, particulariter sumpta,
non subsistunt ; seu , quod idem est , quod mathematica
ut sic, non habent aliquod individuum existens in rerum
natura. Et propterea neque sunt in universali , neque in
particulari : ac per hoc bona esse non possunt. Quod de
aliis rebus universaliter sumptis dici non potest. Et sic
patet nullitas consequentiae ad oppositum factae : et quare
singulariter dicatur de mathematicis quod non habent esse.
V. Ad secundum vero dubium *, respondetur quod, quia • Cf. num. m.
sermones semper interpretandi sunt secundum subiectam
materiam, ideo, quamvis non valeat consequentia, abstrahit
a materia et motu, ergo a fine, ut patet in XU Metaphj^s.,
textu xxxvii*, ubi ponitur finis in immobilibus; valet tamen * Cap. vi. - Did.
consequentia haec, mathematica abstrahunt a materia et [^'J'^^1, cap. vn,
motu, ergo afine: quia mathematica non sunt nata habere
finem nisi materiae et motus, quoniam secundum rem sunt
entia naturalia. Si enim abstrahunt a materia et motu ,
oportet ea abstrahere a fine materiae et motus : et si abstra-
hunt a tali fine, abstrahunt totahter a fine, quia non sunt
nata habere alio modo finem.
Et per hoc patet etiam responsio ad secundam obiectio-
nem. Cum enim dicitur, finis habet rationem moventis ,
ly moventis potest significare puram causalitatem finis : et
sic aequivoce dicitur movens a motu proprie dicto. Sed
sic non sumitur hic. - Potest quoque significare et causa-
litatem finis, et effectum eius : et tunc aequivalet huic quod
dico, causantis motum. Et sic sumitur in proposito. Nec
est aliqua aequivocatio : sed sumitur utrobique motus pro-
prie : et specificatur qualis finis est mathematicorum. Quasi
diceret quod , quia finis mathematicorum habet rationem
moventis, idest causantis motum proprie dictum, sicut et
finis naturalium ; consequens est quod , si mathematica
abstrahant a materia et motu , quod abstrahant a fine. -
Et sic ex eadem radice solvitur utraque obiectio.
VI. Secundo, in eadem responsione * satisfacit argu- -Cf. num.n.
mento. Et argumentum quidem est hoc: Mathematica non
sunt bona; mathematica sunt entia; ergo quaedam entia
non sunt bona (in secundo tertiae figurae). - Responsio
autem consistit in negatione argumenti : quoniam sophisma
est figurae dictionis, vel a secundum quid ad simpliciter.
Ly namque mathematica videtur significare entia: et tamen
significat entia sic abstracta. Et propterea in littera et ne-
gatur conclusio illata , scilicet quod quaedam entia non
sunt bona : et conceditur conclusio quae deberet inferri ,
scilicet quod quaedam entia, ut subsunt tali abstractioni,
non sunt bona. Nec hoc inconvenit, ut in littera dicitur:
quia ratio entis etiam abstrahit a ratione boni. Sicut quia
ratio hominis est prior risibilitate , potest sumi homo in
aliquo priori (quia in primo modo dicendi per se), in quo
convenit sibi esse animal rationale , et non convenit sibi
esse risibilem: nec potest tamen inferri, ergo aliquis homo
non est risibilis ; sed, ergo aliquis homo in aliquo priori
abstrahit a risibili, in quo non abstrahit ab hominis ratione.
VII. Circa hanc partem occurrit dubium, quomodo stent
ista duo simul : mathematica , formaliter loquendo , non
sunt nec in actu nec potentia , ut dictum est * ; et , ma- ' Num. iv.
thematica habent rationem entis: cum ens non dicatur nisi
de eo quod est in actu vel potentia.
Ad hoc breviter dicitur, quod haec duo, sane intellecta,
stant simul. Prima enim non negat esse universaliter : sed
negat esse sic , scilicet in tali abstractionis modo. Trian-
gulus enim abstractus a materia sensibili, nec est, nec esse
potest (scilicet secundum talem essendi modum) in rerum
natura. Et hoc est quod in principio huius responsionis
dicitur. - Secunda autem affirmat in confuso aliquod esse.
Constat autem quod, cum negatione unius modi essendi,
stat affirmatio essendi in communi de eodem subiecto:
quia potest verificari secundum alium essendi modum. Ma-
thematica ergo et non sunt entia tali modo , et sunt ab-
solute entia.
VIII. Et si instetur ad propositum: « Ergo eodem modo
dicendum est quod non sunt bona tali modo, sed sunt
absolute bona : et consequenter male dicitur quod mathe-
matica non sunt bona » : neganda est sequela. Quoniam ad
hoc quod aliquid habeat formaliter rationem entis, sufficit
quod in se sit tale quod ei non repugnet esse in rerum
natura; quocumque id modo eveniat, sive secundum suam
abstractionem sive non. Ad hoc autem quod habeat for-
QUAESTIO V, ARTICULUS IV
6i
maliter rationem boni, ultra hoc exigitur quod ipsum su-
matur in ordine ad esse, vel ad finem, etc. Modo, triangulus
et cetera mathematica, secundum suas quidditates, hoc pos-
sident, quod eis non repugnat existere : et propterea entis
rationem formaUter retinent. Sed quia non considerantur in
ordine ad esse et finera in rerum natura, ideo abstrahunt
a boni ratione formaliter, non fundamentaliter : et pro-
pterea in eis esse negatur. - Cuius signum manifestum est,
quod nuUa ibi conclusio demonstratur propter bonum aut
melius esse : nulla ibi demonstratio per causam finalem aut
effectivam (quae respiciunt esse in rerum natura), sed tan-
tum per formalem : illa enim est propria bono, haec enti.
S. Th. lect.
* Cap. IV de Div.
Nom. - S. Th.
lect. III.
Cap. XXXII.
T
' Cap
S.Th
III, n. 5. -
lect. V.
ARTICULUS QUARTUS
UTRUM BONUM HABEAT RATIONEM GAUSAE FINALIS
Supra, ^rt. 2, ad i; I Sent., dist. xxxiv, qu. 11, art. i, ad 4; I Cont. Gent., cap. xl; De Verit., qu. xxl, art. 1;
de Div. Nom., cap. i, lect. 111; II Physic, lect. v.
>D QUARTu.M sic PROCEDiTUR. Videtur quod
bonum non habeat rationem causae fi-
nalis, sed magis aliarum. Ut enim dicit
iDionysius, iv cap. de Div. Nom. *: bo-
num laiidatur ut pulchrum. Sed pulchrum impor-
tat rationem causae formalis. Ergo bonum habet
rationem causae formalis.
2. Praeterea ", bonum est diffusivum sui esse,
ut ex verbis Dionysii * accipitur, quibus dicit quod
bonum est ex quo omnia subsistunt et sunt. Sed
esse diffusivum ^ importat rationem causae effi-
cientis. Ergo bonum habet rationem causae effi-
cientis.
3. Praeterea, dicit Augustinus in I de Doctr.
Christ. *, quod quia Deus bonus est, nos "* sumus.
Sed ex Deo sumus sicut ex causa efficiente. Ergo
bonum importat rationem causae efficientis.
Sed contra est quod Philosophus dicit, in II
Physic. *, quod illud cuius causa est, est sicut finis
et bonum aliorum. Bonum ergo habet rationem
causae finalis.
Respondeo dicendum quod, cum bonum sit quod
omnia appetunt, hoc autem habet rationem finis;
manifestum est quod bonum rationem finis im-
portat. Sed tamen ratio boni praesupponit ratio-
nem causae efficientis , et rationem causae for-
malis. Videmus enim quod id quod est primum
in causando, ultimum est in causato ^: ignis enim
primo calefacit quam formam ignis inducat, cum
tamen calor in igne consequatur formam sub-
stantialem. In causando autem, primum invenitur
bonum et finis, qui movet efficientem ; secundo,
actio efficientis, movens ad formam; tertio ad-
venit forma. Unde e converso esse oportet ' in
causato : quod primum sit ipsa forma, per quam
per
est ens; secundo consideratur in ea virtus eflfe-
ctiva, secundum quod est perfectum in esse (quia
unumquodque tunc perfectum est, quando potest
sibi simile facere , ut dicit Philosophus in IV
Meteor. *) ; tertio consequitur rafio boni ,
quam in ente perfectio fundatur.
Ad PRiMUM ergo dicendum quod pulchrum et bo-
num in '^ subiecto quidem sunt idem, quia super
eandem rem fundantur , scilicet super formam :
et propter hoc, bonum laudatur ut pulchrum. Sed
ratione differunt. Nam bonum proprie respicit
appetitum : est enim bonum quod omnia appe-
tunt. Et ideo habet rationem finis: nam appeti-
tus est quasi quidam motus ad rem. Pulchrum
autem respicit vim cognoscitivam : pulchra enim
dicuntur quae visa placent. Unde pulchrum in
debita proportione consistit : quia sensus dele-
ctatur "^ in rebus debite proportionatis , sicut in
sibi similibus ; nam et sensus ratio quaedam est,
et omnis virtus cognoscitiva. Et quia cognitio fit
per assimilationem, similitudo autem respicit for-
mam , pulchrum proprie pertinet ad rationem
causae formalis.
Ad secundum dicendum quod bonum dicitur dif-
fusivum sui ' esse , eo modo
quo
«) Praeterea. - Item codices. - Pro diffusivum sui esse, diffusivum
sui ipsius esse pGsF. - Pro quibus dicit, quibus dicitur ABCDE, qui
dicit G.
P) diffusivum. - effusivum ACDEGpB et edd. ab.
■f) nos. - Om. codices et edd. ab. - Pro bonum importat rationem,
bonum habet rationem A.
3) Videmus enim . . . causato. - Videmus enim quod primum est
' Cap. III, n. i. -
Cf. II de Animaf
cap. IV, n. 15;
S. Th. lect. IX.
finis dicitur
movere.
Ad tertium dicendum quod quilibet habens vo-
luntatem, dicitur bonus inquantum habet bonam
voluntatem : quia per voluntatem utimur omni-
bus quae in nobis sunt. Unde non dicitur bonus
homo , qui habet bonum intellectum : sed qui
habet bonam voluntatem. Voluntas autem respi-
cit finem ut obiectum proprium : et sic, quod di-
citur, quia Deus est bonus , sumus , refertur ad
causam finalem.
1« causando, ultimum esse {est ABCF) in causa (causato BDFGsA)
codices et ed. a; etiam ed. b legit causa.
t) esse oportet. - est C, oportet esse ceteri. - Pro consideratur,
consideretur codices.
X,) in. - Om. FG.
7)) delectatur. — delectantur ACG.
6) sui. - sui ipsius ABCsF , ipsius DEGpF et edd. a b.
Commentaria Cardinalis Caietani
■ Cap, III, n.3, 5.
■■ Cap. n, III. ;
Did. Iib.IV, cap.
11, n. 3, 7.
IN titulo, habere rationem causae finalis non sumitur hic
identice , sed dupliciter : scilicet in actu signato, et in
actu exercito. Si primo modo habere rationem causae fi-
nalis intelligitur, sumitur fundamentaliter fundamento pro-
ximo. Non enim quaeritur utrum bonum sit ratio causae
finalis: sed an sit proprium fundamentum illius. Quid autem
sit ratio causae finalis, ex II Physic. * et V Metaphys. **
patet, scilicet cuius gratia aliquid fit aut est. Unde sensus
tituli est : An res, eo quia bona, vendicet sibi hoc proprium,
quod sit cuius gratia. - Si vero secundo modo intelligitur,
tunc habere rationem causae finalis sumitur formaliter; ita
quod sensus tituli est: Utrum bonum formaliter sit forma-
liter ipsa ratio finis in actu exercito , idest exerceat cau-
salitatem finalem : verbi gratia , si dicatur quod A fit aut
62
QUAESTIO V, ARTICULUS IV
est, simpliciter aut tale, quia est bonum, an ex hoc ipso
reddatur causa finalis. Et hic sensus est, iudicio meo, in-
tentus : quia formalis est , et tanto dignus ingenio ; et re-
sponsio ad hoc tendit.
II. Circa hanc determinationem, adverte breviter verita-
tem quam hinc habes, de illa quaestione, utrum res sit
causa Jinalis in intentione , aut in executione, etc. Cum
• Cap. III, n. 3. enim hic habeas (quod in II quoque Physic. * habetur)
quod bonum importat finis rationeni in actu exercito (quod
etiam inductive probatur, dum omnis ratio propter bonum
aut melius , finem affert), oportet ut eadem ratione rem
aliquam finem dicas , qua bonam eam asseris. Ex supra-
• Art. I. dictis * autem patet quod bonum formaliter unumquodque
dicitur et est, ratione esse: finis igitur rationem habet res
ratione esse. Ita quod, sicut forma est ratio causandi effe-
ctive, existere autem est conditio formae efficientis: ita esse
est ratio causandi finaliter ; esse autem in intentione , est
conditio esse causantis finaliter; esse autem in executione,
non est finis, sed terminus et effectus tam finis quam effi-
cientis. Et hoc inductione, non ratione eget : sanitas enim,
scientia, balneum, etc, appetitur ut insit, ut habeatur, etc,
non in intentione, sed secundum esse naturale ipsius. Et
sic esse est ratio quod appetatur res, quod idem est quod
finali:[are: sed nunquam aliquod horum finalizaret, tra-
hendo appetitum ad se, nisi esset in intentione, ut patet :
ex hoc autem experimur sequi executionem rei quae ut
finis movet. Et hoc voluit Averroes XII Metaphys., com-
ment. xxxvi. Et hoc, bene penetratum, solvit omnes diffi-
cultates apud intellectum abstrahentem rem ab esse extra
animam, ab esse in executione, et ab esse in intentione,
modo praedicto.
III. In corpore duo: primo respondetur quaesito; se-
cundo excluditur tacita obiectio. Quoad primum, est con-
clusio responsiva quaesito affirmative: Bonum habet ratio-
nem causae finalis. - Probatur. Appetibile habet rationem
finis : bonum est appetibile : ergo bonum habet rationem
finis.
• Art. I, ad i. IV. Quoad secundum, tacita obiectio est haec Superius *
iam determinatum est quod bonum non habet rationem
primi, sed ultimi potius. Modo autem dicitur quod habet
rationem causae finalis : quam constat habere rationem
primi, cum finis sit causa causarum. Quomodo ergo stant
haec simul, quod bonum habeat rationem ultimi et primi?
Hanc obiectionem excludendo, primo ponit responsio-
nem : deinde probat ipsam. Responsio est, quod bonum est
ultimum in essendo, primum autem in causando : quamvis
in littera prima pars responsionis huius tantum propona-
tur. - Probatio est: primum in causando, est ultimum in
essendo ; finis est primum in causando ; ergo finis est ulti-
mum in essendo. Sed bonum habet rationem finis: ergo.
Maior probatur ex testimonio sensibilium, in quibus pri-
mum in causando , est ultimum in causato , ut patet in
igne et calore. Ergo, absolute, primum in causando, est ul-
timum in essendo.
V. Circa maiorem, adverte terminos: quod ly primum
et ultimum denotant in proposito ordinem generationis;
et supponunt pro formis, seu rationibus formalibus, quae
sunt principia causandi et essendi. Ly vero in causando
sumitur ut distinguitur contra in essendo. Supponitur si-
quidem hic duplicem dari ordinem generationis inter res:
alterum in causando, alterum in essendo. Et ille quidem
attenditur penes prius et post causare, iste vero penes prius
et post esse : ita quod illa res est prior in causando, cuius
causalitas non pendet a causalitate alterius , sed e converso ;
et similiter illa res est prior in essendo, cuius esse non
praesupponit esse alterius, scd e converso. Est ergo sensus
maioris, quod res prior ordine generationis quoad causa-
litatem, est posterior ordine generationis quoad esse.
VI. Circa probationem maioris, adverte quod ordo re-
rum in essendo potest consiA&ra.r\ absolute ; et sic^sumitur
in maiore : et potest considerari in tali genere, puta causa-
torum; et sic sumitur in probatione maioris. Ita quod ab
ordine in essendo invento inter fundamenta prioris et po-
sterioris causae , puta caloris et formae ignis in causato ,
manuducere nos voluit ad ordinem in essendo simpliciter.
Non enim intendebat maiorem ex vi probationis inferre :
sed ostendere quod non oportet eundem ordinem esse inter
res in essendo, qui est in causando, nec e converso: quod
sufficienter ex illa probatione fit. Et rursus intendebat ad
intelligibilia haec, ex sensibilium testimonio elevare: quod
satis hic fit.
VII. Circa huius maioris, et totius rationis vim, dubium
occurrit. Quia aut hic est sermo de ordine in causando et
essendo absolute; aut respectu huius, et in hoc Si absolute,
maior est falsa. Tum quia ultimus finis omnium , puta
Deus, est primum in causando; et tamen non est ultimum,
sed primum quoque in essendo. Tum etiam in exemplo
litterae : forma ignis non solum est primum in essendo,
sed etiam in causando ; nam prius forma ignis causat for-
maliter ignem, sive causantem sive causatum, quam calor
effective calefaciat. Et simile est in omnibus : semper enim
forma praevenit et in esse et in causalitate formali.- Si auteni
respectu huius , aut in hoc : ergo non habetur intentum.
Intendit enim absolute ordinem boni ad alia assignare; et
non in hoc vel illo.
VIII. Ad hoc dicitur quod hic sermo est de ordine et in
causando et in essendo absolute. Sed obiectio peccat. Tum
quia male interpretatur maiorem. Non enim intendimus
quod primum in causando, illud idem numero sit ultimum
in essendo, respectu eorum quorum est primum in cau-
sando ( haec enim universalis est impossibilis , nec eam
somniavimus) : sed intendimus illud idem secundum ratio-
nem formalem, sive eandem specie, sive eandem genere,
sive eandem secundum analogiam, sit ultimum in essendo,
in ordine eorum quorum est primum in causando. Et hoc
modo, ratio bonitatis divinae est prima in causando fina-
liter, et ipsamet secundum analogiam est ultima in essendo
in re qualibet ; ut patet ex articulo i , in responsione ad i .
- Tum quia testimonium ex sensibilibus in littera adductum
pervertit. Ut enim iam dictum est *, sensibilia hic addu-
cta sunt, ut ex ordine in causando hoc, et in essendo in
hoc causato, perciperemus ordinem in causando simplici-
ter et in essendo simpliciter, non esse eundem. Unde ,
licet forma substantialis ignis sit prior in essendo et in
causando simpliciter quam calor; non tamen est prior in
causando hoc, idest hunc ignem generandum. Prius enim,
ordine generationis, est calefactio quam generatio formae
ignis: alteratio enim praevia est generationi. Et tamen pri-
mum quod sortitur hic ignis genitus, est forma ignis: et
calor consequitur formam, sicut universaUter propria ac-
cidentia consequuntur formam.
IX. At si in sensibilibus ordinem simpliciter cupis inspi-
cere, adverte quod causalitas formalis pendet necessario ex
effectiva, et liquebit quaesitum. Licet enini in hoc sensibili
primum sit quod quid erat esse, quod spectat ad causam
formalem ; nulla tamen forma aut quidditas vere habet
causalitatem formalem secundum rem, nisi ab aliqua causa
sit effectiva , quam oportet propter finem agere. Cum enim
forma non sit causa formalis sui ipsius, sed alterius, puta
compositi; et omne compositum ( ut in qu. ni * dictum
est, et Averroes in XII Metaphys., comment. xxv, testatur)
ab alio sit; oportet ante omnem causalitatem formalem
esse effectivam, et ante hanc, finalem. In essendo tamen,
primo invenitur et in causa forma, et in effectu similitudo
formae : secundo, in causa vis activa, et in effectu eius par-
ticipatio : tertio , in causa bonitas , et in effectu comple-
mentum, quod est participatio bonitatis. Et sic simpliciter
praeposterus est ordo in essendo et in causando.
X. Pro notitia tamen litterae in calce, scito, novitie,
quod duplicis perfectionis meminit, scilicet in esse et ab-
solute. Et intendit perfectum in esse, perfectum substantia-
liter : perfectionem vero absolute, quam dicit in ente fun-
dari per boni rationem, perfectionem rei simpliciter, seu
totalem. Haec enim secundum boni simpliciter rationem
attenditur, ut ex supradictis * patct : tunc enim nihil omnino
deest.
Num. VI.
Art. VII.
Art. I, ad i.
QUAESTIO V, ARTICULUS V
63
ARTICULUS QUINTUS
UTRUM RATIO BONI CONSISTAT IN MODO, SPECIE ET ORDINE
I* II", qu. Lxxxv, art. 4; De Verit., qu. xxi, art. 6.
>D QuiNTUM sic PROCEDITUR. Vidctur quod
ratio boni non consistat in modo, specie
*et ordine. Bonum enim et ens ratione
*■■'•'■ SlS^^^^differunt , ut supra * dictum est. Sed
modus, species et ordo pertinere ad rationem
vers.2.. entis videntur: quia, sicut dicitur Sap. xi*, omnia
" in numero, pondere et mensura disposuisti " , ad
quae tria reducuntur species, modus et ordo :
quia, ut dicit Augustinus, IV super Gen. ad litte-
cap.iii. y^yyi *. mensura omni rei modum praefigit , et
numerus omni rei speciem praebei , et pondus
omnem rem ad quietem et stabilitatem trahit. Ergo
ratio boni non consistit in modo, specie et ordine.
2. Praeterea , ipse modus , species et ordo
bona quaedam sunt. Si ergo ratio boni consistit
in modo, specie et ordine, oportet etiam quod
modus habeat modum, speciem et ordinem : et
similiter species et ordo. Ergo procederetur in
infinitum.
3. Praeterea, malum est privatio modi et spe-
ciei et ordinis. Sed malum non tollit totaliter
bonum. Ergo ratio boni non consistit in modo,
specie et ordine.
4. Praeterea, illud in quo consistit ratio boni,
non potest dici malum. Sed dicitur malus modus,
mala species, malus ordo. Ergo ratio boni non
consistit in modo, specie et ordine.
5. Praeterea, modus, species et ordo ex pon-
dere, numero et mensura causantur, ut ex au-
in primo arg. ctoritate Augustini inducta * patet. Non autem
omnia bona habent pondus, numerum et men-
Lib. I, cap. IX. suram: dicit enim Ambrosius, in Hexaemeron *,
quod lucis natura est, ut non in numero, non in
pondere, non in mensura creata sit. Non ergo
ratio boni consistit in modo, specie et ordine.
Sed contra est quod dicit Augustinus, in libro
cap. III. jg Natura Boni * : Haec tria, modus, species et
ordo , tanquam generalia bona sunt in rebus a
Deo factis : et ita, haec tria ubi magna sunt, ma-
gna bonasunt; ubi parpa, parva bona sunt; ubi
nulla, nullum bonum est. Quod non esset, nisi
ratio boni in eis consisteret. Ergo ratio boni con-
sistit in modo, specie et ordine.
Respondeo dicendum quod unumquodque di-
citur bonum, inquantum est perfectum : sic enim
est ^ appetibile, ut supra * dictum est. Perfectum
autem dicitur, cui nihil deest secundum modum
suae perfectionis. Cum autem unumquodque sit
Art. I, adj3.
id quod est, per suam formam; forma autem
praesupponit quaedam, et quaedam ad ipsam ex
necessitate consequuntur ; ad hoc quod aliquid
sit perfectum et bonum , necesse est quod for-
mam habeat, et ea quae praeexiguntur ad eam,
et ea "> quae consequuntur ad ipsam. Praeexigitur
autem ad formam determinatio sive commensu-
ratio principiorum, seu materialium, seu efficien-
tium ipsam *': et hoc significatur per modum: unde
dicitur quod mensura modum praefigit *. Ipsa
autem forma significatur per speciem: quia per
formam unumquodque in specie constituitur. Et
propter hoc dicitur quod numerus speciem prae-
bet': quia definitiones significantes speciem sunt
sicut numeri, secundum Philosophum in VIII Me-
taphys. *; sicut enim unitas ^ addita vel subtracta
variat speciem numeri, ita in definitionibus diflfe-
rentia apposita vel subtracta. Ad formam autem
consequitur inclinatio ad finem, aut ad actionem,
aut ad aliquid huiusmodi : quia unumquodque ,
inquantum est actu, agit, et tendit in id quod sibi
convenit secundum suam formam. Et hoc pertinet
ad pondus et ordinem. Unde ratio boni, secundum
quod consistit in perfectione, consistit etiam " in
modo, specie et ordine.
Ad primum ergo DicENDUM quod ista tria non
consequuntur ens, nisi inquantum est perfectum :
et secundum hoc est bonum.
Ad secundum dicendum quod modus, species et
ordo eo modo dicuntur bona, sicut et entia:
non quia ipsa sint quasi subsistentia , sed quia
eis alia * sunt et entia et bona. Unde non oportet
quod ipsa habeant aliqua alia, quibus sint bona.
Non enim sic dicuntur bona, quasi formaliter aliis '
sint bona; sed quia ipsis formaliter aliqua sunt
bona; sicut albedo non dicitur ens quia ipsa aliquo
sit, sed quia ipsa " aliquid est secundum quid,
scilicet album.
Ad tertium dicendum quod quodlibet esse est se-
cundum formam aliquam: unde secundum quod-
libet esse rei, consequuntur^ ipsam modus, species
et ordo : sicut homo habet speciem, modum et
ordinem, inquantum est homo; et similiter in-
quantum est albus '', habet similiter modum, spe-
ciem et ordinem ; et inquantum est virtuosus, et
inquantum est sciens, et secundum omnia quae
de ipso dicuntur. Malum autem privat quodam
esse, sicut caecitas privat esse visus: unde non
Cf. arg. I.
• S. Th. lect. III.
- Did. lib. VII,
cap. III, n. 8.
o) disposuisti. - constituisti codices et edd. ab.
P) sic enim est. - est enim CE, est enim perfectum B; qui post
dictum est addit quia omnia suam perfectionem appetunt.
Y) quae praeexiguntur ad eam, et ea. - quae forma praeexigit et
ea D, om PACEFGafr. - Pro ipsam, eam B, formam C.
3) ipsam. - ad ipsam ABCDEF.
t) praebet. - imprimit vel praebet B.
X,) unitas. - in numeris unitas codices.
rj) etiam. - Om. BsF.
6) alia. - aliqua codices. - Pro Unde, Tamen ABCDE.
i) aliis. - aliis ipsa ABCDEF.
x) ipsa. - per ipsam D.- Pro secundum quid scilicet album, se-
cundum scilicet quod album ed. a, secundum quid ut album Pi>.
X) consequuntur . - consequitur codices et ed. a.
[jl) albus. - album codices. - Pro similiter, alterum B, aliter ceteri
et edd. ab.
64
QUAESTIO V, ARTICULUS VI
* Cap. xxn, XXIII.
5
toUit omnem modum, speciem et ordinem; sed
solum modum , speciem el ordinem quae con-
sequuntur esse visus.
Ad quartum dicendum quod, sicut dicit Augu-
stinus in libro ' de Natura Boni *, omnis modiis,
inquantum modus, bonus est (et sic ^ potest dici
de specie et ordine): sed malus modus, vel mala
species , vel malus ordo, aut ideo dicuntur quia
minora sunt quam esse debuerunt; aut quia non
his rebus accommodantur, quibus accommodanda
sunt; ut ideo dicantur ° mala, quia sunt aliena
et incongrua.
Ad quintum dicendum quod natura lucis dicitur
esse sine numero et pondere et mensura* non
simpliciter, sed per comparationem ad corpora-
lia : quia virtus lucis ad omnia corporalia se ex-
tendit, inquantum est qualitas activa primi cor-
poris alterantis, scilicet caeli.
v) in libro. - libro A, om. BCDE.
5) sic. - Om. C, similiter ceteri.
o) ut ideo dicantur. - vel (et sA) ideo dicantur AC, ut ideo di-
cuntur E, vel ideo dicuntur Pi.
Commentaria Cardinalis Caietani
ad I
Qu. sq. art. i,
Art. VI.
IN titulo, nota terminos. Ratio boni: non
Sed ^^^JP^ti nt" natpf in orfirnln cpnnpnti*'
universaliter ,
causati, ut patet in articulo sequenti*; in Deo enim
non habent iiaec locum. Et rursus ratio boni , non quo-
modolibet, sed boni ut quod. - Modus, species et ordo. Tri-
fariam invenitur s. Thomain usum fuisse his terminis. Hic
siquidem, in corpore, per modum intendit commensuratio-
nem principiorum efficientium, seu materialium; per spe-
ciem, formam; per ordinem, inclinationem ad aliquid, In
I* vero IF^, qu. lxxxv, art. 4, per speciem intendit formam
absolute; per modum , mensuram ipsius formae (species
enim rerum sunt mensuratae sicut numeri) ; per ordinem
vero, respectum ad aliud. In quaestione autem de Veritate,
qu. XXI * , intendit per speciem formam ; per modum, com-
mensurationem ipsius esse ad essentiam cuius est; ordi-
nem vero, penes respectum perfectivi finaliter, in ratione
boni clausum. - Quae tres expositiones , quamvis valde
differre videantur quoad unum terminum, scilicet ly »10-
dus ; si tamen subtilius perscrutemur, in unum coeunt.
Commensuratio namque principiorum, mensura formae, et
commensuratio esse ad essentiam, mutuo se inferunt. Ex
tali enim principiorum harmonia, tantae perfectionis forma
est ; et ex tanta forma tantum esse , secundum ordinem
generationis. Secundum vero perfectionis seu finis ordi-
nem , si tantae perfectionis esse est producendum , ergo
tantae perfectionis formam ac essentiam oportet supponi :
et si hanc, ergo talem praecedentium principiorum dispo-
sitionem.
Rationem boni consistere in modo, specie et ordine,
dupliciter potest intelligi. Uno modo, ut in partibus essen-
tialibus; sicut ratio hominis consistit in animali et rationali.
Alio modo, ut in partibus integralibus, non rationis , sed
propriae eius materiae; sicut ratio hominis consistit in car-
nibus, ossibus et nervis. Et hoc modo intelligo in propo-
sito rationem boni consistere in modo, specie et ordine. -
Est ergo sensus tituli: An ratio boni ut quod, causati, con-
sistat in forma, antecedentibus, et consequentibus, tanquam
in partibus suae propriae materiae.
II. In corpore una conclusio, responsiva quaesito affir-
mative : Ratio boni consistit in modo, specie et ordine. -
Probatur. Unumquodque est id quod est , per suam for-
mam , exigentem quaedam antecedentia et consequentia.
Ergo, cui nihil deest secundum modum suae naturae, ha-
bet speciem , modum et ordinem. Ergo perfectum habet
haec. Ergo bonum exigit haec. - Antecedens, quoad utram-
que partem, patet. Prima vero consequentia patet ex quid
nominis speciei, modi et ordinis. Secunda vero tenet per
locum a definitione ad definitum. Tertia autem probatur:
quia perfectio est ratio appetibilis.
III. Circa hanc conclusionem occurrit dubium: quomodo
potest salvari modus in bono substantiali angelorum, ex-
ponendo modum , idest commensurationem principiorum
efficientium, seu materialium, ut hic dicitur; cum in ange-
lis non sint principia materialia, et efficiens eorum sit solus
Deus, cuius actio est sua substantia.
Ad hoc breviter dicitur quod , iuxta expositionem in
hoc loco positam, salvatur modus boni angelici secundum
substantiam , quoad principium efficiens, sic. Deus enim
agens potest dupliciter sumi. Uno modo, absolute: et sic
tam ipse quam sua actio est supra omnem modum. Alio
modo, ut agit secundum hanc vel illam ideam : et sic actio
Dei est commensurata ita huic, quod non alii ; sicut et idea
est ita propria idea huius, quod non alterius. Et hoc modo
actio productiva Gabrielis est modificata, et modificans esse
et bonum substantiale Gabrielis: et hoc sufficit. - Potest
quoque secundum materiale principium salvari modus in an-
gelis: quoniam essentia est ut materia ipsius esse, et est com-
mensurata illi. Sed hoc magis ad alias expositiones * spectat:
quoniam modus hic antecedit formam, ut patet in littera.
Cf. num. I.
S. Th. lect. VI.
ARTICULUS SEXTUS
UTRUM CONVENIENTER DIVIDATUR BONUM PER HONESTUM, UTILE ET DELECTABILE
II* II"', qu. cxLV, art. 3; II Sent., dist. xxi, qu. i, art. 3; I Ethic, lecl. v.
>D SEXTUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
non convenienter dividatur bonum per
'honestum, utile et delectabile. Bonum
^enim, sicut dicit Philosophus in I Ethic.*,
dividitur per decem praedicamenta. Honestum
autem, utile et delectabile inveniri possunt in
uno praedicamento, Ergo non convenienter per
haec dividitur bonum.
2, Praeterea, omnis divisio fit per opposita.
Sed haec tria non videntur esse opposita : nam
honesta sunt * delectabilia, nullumque inhonestum
est utile (quod tamen oportet , si divisio fieret
per opposita, ut opponerentur honestum et utile ^),
ut etiam dicit Tullius, in libro de Officiis *. Ergo
praedicta divisio non est conveniens.
3. Praeterea, ubi unum propter alterum, ibi
unum tantum est ''. Sed utile non est bonum
nisi propter delectabile vel honestum. Ergo non
o) sunt. - etiam sunt codices.
P) quod tamen... et utile.-quiaomne honestum utile B,om.cet. et ed.a.
Y) ibi unum tantum est. - ibi unum tantum codices.
QUAESTIO V, ARTICULUS VI
65
3 debet utile dividi ° contra delectabile et hone-
stum.
Sed contra est quod Ambrosius, in libro de
Lib. I, cap. IX. Officiis *, utitur ista divisione boni.
Respondeo dicendum quod haec divisio proprie
videtur esse boni humani. Si tamen altius et
communius rationem boni consideremus , inve-
nitur haec divisio proprie competere bono, se-
cundum quod bonum est. Nam bonum est ali-
quid, inquantum est appetibile, et terminus motus
appetitus, Cuius quidem motus terminatio con-
siderari potest ex consideratione motus corporis
naturalis. Terminatur autem motus corporis na-
turalis, simpliciter quidem ad ultimum ; secundum
quid autem etiam ad medium, per quod itur ad
' ultimum quod terminat ' motum, et dicitur aliquis
terminus motus, inquantum aliquam partem mo-
tus terminat. Id autem quod est ultimus terminus
motus, potest accipi dupliciter: vel ipsa res in
quam tenditur, utpote locus vel forma; vel quies
in re illa. Sic ergo in motu appetitus, id quod
est appetibile terminans motum appetitus secun-
dum quid, ut medium per quod tenditur in aliud,
vocatur utile. Id autem quod appetitur ut ulti-
mum, terminans totaliter motum appetitus, sicut
quaedam res in quam per se appetitus tendit,
vocatur honestum: quia honestum dicitur quod
per se desideratur. Id autem quod terminat mo-
tum appetitus ut quies in re desiderata, est de-
lectatio.
Ad primum ergo dicendum quod bonum , in-
quantum est idem subiecto cum ente, dividitur
per decem praedicamenta: sed secundum pro-
priam rationem, competit sibi ista divisio.
Ad secundum dicendum quod haec ? divisio non
est per oppositas res, sed per oppositas rationes.
Dicuntur tamen ""' illa proprie delectabilia , quae
nullam habent aliam rationem appetibilitatis nisi
delectationem , cum aliquando sint et noxia et
inhonesta. Utilia vero dicuntur, quae non habent
in se unde desiderentur ; sed desiderantur solum
ut sunt ducentia in alterum, sicut sumptio medici-
nae amarae. Honesta vero dicuntur, quae in se-
ipsis habent unde desiderentur.
Ad TERTiuM dicendum quod bonum non divi-
ditur in ista tria sicut univocum aequaliter de
his ' praedicatum : sed sicut analogum, quod prae-
dicatur secundum prius et posterius. Per prius
enim praedicatur de honesto ; et secundario ' de
delectabili; tertio de utili.
3) non debet utile dividi. — utile non dividitur B.
e) ad medium . . . quod terminat. - ad medium . . . terminans F ,
medium . . . terminat ceteri et edd. ab. ~ Pro aliquis, aliquid D.
!:) haec. - ista ABCDE.
j)) tamen. - enim D. - Pro aliam, propriam A. - Pro appetibili-
tatis, appetitus B.
0) de his. — Om. A, de eis ceteri et ed. a.
i) et secundario. - et ante tertio ponunt ABCDE , utroque loco F.
Commentaria Cardinalis Caietani
TiTULus clarus. - In corpore duae conclusiones : 'altera se-
cundum communem opinionem; altera propria. Prima
est : Haec divisio dicitur proprie esse boni humani. Secunda
est: Haec divisio proprie est boni in eo quod bonum.
Probatur utraque sic. Terminus corporalis raotus con-
venienter dividitur per ea quae sunt proportionalia hone-
sto, utili et delectabili. Ergo terminus motus appetitivi bene
dividitur in honestum, utile et delectabile. Ergo et bonum. -
Antecedens declaratur ex divisione termini motus in se-
cundum quid et simpliciter: et rursus termini simpliciter,
in ipsam rem terminantem, et quietem in ea. Consequen-
tia vero prima probatur: quia terminus motus appetitivi
ex terminatione motus corporalis innotescit. Secunda vero :
quia bonum est id quod appetitur. - Omnia sunt clara.
SuMMAK Theol. D. Thomae T. I.
66
QUAESTIO VI, ARTICULUS I.
QUAESTIO SEXTA
DE BONITATE DEI
IN QUATUOR ARTICULOS DIVISA
D
EiNDE quaeritur de bonitate Dei. Et circa hoc
quaeruntur quatuor.
Primo: utrum esse bonum conveniat Deo.
Secundo : utrum Deus " sit summum bonum.
Tertio : utrum ipse solus sit bonus per suam
essentiam.
Quarto: utrum omnia sint bona bonitate di-
vina.
Vers, 25.
ARTICULUS PRIMUS *
UTRUM ESSE BONUM DEO CONVENIAT
I Cont. Gent., cap. xxxvii ; XII Metaphys., lect. vii.
►D PRiMUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
esse bonum non conveniat Deo. Ratio
*enim boni consistit in modo, specie et
^ordine. Haec autem non videntur Deo
convenire : cum Deus immensus sit, et ad aliquid
non ordinetur. Ergo esse bonum non conve-
nit Deo. *
2. Praeterea, bonum est quod omnia appe-
tunt. Sed Deum non omnia appetunt: quia non
omnia cognoscunt ipsum, nihil autem appetitur
nisi notum. Ergo esse bonum non convenit Deo.
Sed contra est quod dicitur Thren. iii *: Bonus
est Dominus sperantibus in eum , animae quae-
renti illum.
Respondeo dicendum quod bonum esse ^ prae-
cipue Deo convenit. Bonum enim aliquid est, se-
cundum quod est appetibile. Unumquodque au-
tem appetit suam perfectionem. Perfectio autem et
forma effectus est "* quaedam similitudo agentis :
cum omne agens agat sibi simile. Unde ipsum
agens est appetibile, et habet rationem boni: hoc
enim ^ est quod de ipso appetitur, ut eius simi-
litudo participetur. Cum ergo Deus sit prima
attribuit bonum Deo fe^'';,'/"^-^''-
causa effectiva omnium, manifestum est quod sibi
competit ratio boni et appetibilis. Unde Dionysius,
in libro de Div. Nom. *,
sicut primae causae efficienti, dicens quod bonus
dicitur Deus, sicut ex quo omnia subsistunt.
Ad primum ergo dicendum quod habere mo-
dum, speciem et ordinem, pertinet ad rationem
boni causati ^ Sed bonum in Deo est sicut in
causa : unde ad eum pertinet imponere aliis mo-
dum , speciem et ordinem. Unde ista tria sunt
in Deo sicut in causa.
Ad secundum dicendum quod omnia, appetendo
proprias perfectiones, appetunt ipsum Deum, in-
quantum perfectiones omnium rerum sunt quae-
dam similitudines divini esse*, ut ex dictis** patet.
Et sic eorum quae Deum appetunt, quaedam
cognoscunt ipsum secundum seipsum: quod est
proprium creaturae rationalis. Quaedam vero co-
gnoscunt aliquas participationes suae bonitatis ,
quod etiam extenditur usque ad cognitionem sen-
sibilem. Quaedam vero appetitum naturalem ha-
bent absque cognitione, utpote inclinata ad suos
fines ab alio ^ superiori cognoscente.
a) Deus. - ipse Deus B, Deus ipse sotus C. - Pro summum bo-
num, summe bonus codices.
p) esse. - Om. codices et edd. ab.
f) effectus est. - et cffectus sunt B.
8) enim. - autem PFG et edd. a b.
i) causati. - creati ABCDE.
!^) alio. - aliquo codices et edd. ab.
I). 468.
• Qu. IV, art. 3.
Commentaria Cardinalis Caietani
TrruLus clarus. - In corpore unica conclusio, responsiva
quaesito affirmative : Deus est bonus.
Probatur ratione, confirmata auctoritate Dionysii, scilicet:
Deus est prima causa effectiva omnium; ergo appetibilis;
ergo bonus. - Antecedens supponitur. Prima vero conse-
quentia probatur. Unumquodque appetit suam propriam
perfectionem : ergo similitudinem sui efficientis. Ergo a
fortiori ipsa causa effectiva est appetibilis. Ergo, si est prima
causa, etc. - Antecedens assumptum, cum omnibus conse-
quentiis, ex se est notum. Prima quidem : quia propria
perfectio rei est ipsa similitudo agentis. Secunda vero : quia
omne agens agit sibi simile; ac per hoc, si eius similitudo
est appetibilis , multo magis ipsum agens erit appetibile. -
Cetera sunt clara.
QUAESTIO VI, ARTICULUS II
67
ARTICULUS SECUNDUS
UTRUM DEUS SIT SUMMUM BONUM
II Sent., dist. i, qu. 11, art. 2, ad 4; I Cotit. Gent., cap. xli.
■ I Ethic, cap. i,
n.i.-S.Th. lect.i.
" Vers. 17. Cl.
Luc. xviii, 19.
D SECUNDUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
Deus non sit summum bonum. Sum-
mum enim bonum addit aliquid supra
bonum : alioquin omni bono conveni-
ret. Sed omne quod se habet ex additione ad
aliquid, est compositum. Ergo summum bonum
est compositum. Sed Deus est summe " simplex,
« ut supra * ostensum est. Ergo Deus non est
Qu. III, art. 7. summum bonum.
2. Praeterea, bonum est quod omnia appe-
tunt , ut dicit Philosophus *. Sed nihil aliud est
quod omnia appetunt ^, nisi solus Deus, qui est
finis omnium. Ergo nihil aliud est bonum nisi
Deus. Quod etiam videtur per id ^" quod dicitur
Matth. XIX * : nemo bonus nisi solus Deus. Sed
summum dicitur in comparatione aliorum ; sicut
summum calidum in comparatione • ad omnia
calida. Ergo Deus non potest dici summum bo-
num.
3. Praeterea, summum comparationem impor-
tat. Sed quae non sunt unius generis, non sunt
comparabilia ; sicut dulcedo inconvenienter dici-
tur maior vel minor quam linea. Cum igitur
Deus non sit in eodem genere cum aliis bonis,
ut ex superioribus * patet, videtur quod Deus '
non possit dici summum bonum respectu eorum.
Sed contra est quod dicit Augustinus, I de
Trin. *, quod Trinitas divinarum personarum est
summum bonum , quod piirgatissimis mentibus
cernitur.
Respondeo dicendum quod Deus est summum
bonum simpliciter, et non solum in aliquo ge-
nere vel ordine rerum. Sic enim bonum Deo
attribuitur , ut dictum est * , inquantum omnes
perfectiones desideratae effluunt ab eo, sicut a
'<• prima ^ causa. Non autem effluunt ab eo sicut
• Qu. IV, an. 3. ab agente univoco , ut ex superioribus * patet :
' Qu. III, art. 5;
IV, art. 3, ad 3.
e
Cap. 11.
' Art. praec.
sed sicut ab agente quod non convenit cum suis
effectibus, neque in ratione speciei, nec in ra-
tione generis. Similitudo autem effectus in causa
quidem univoca invenitur uniformiter: in causa
autem aequivoca invenitur excellentius, sicut calor
excellentiori modo est in sole quam in igne. Sic
ergo oportet quod, cum bonum sit in Deo sicut
in prima causa omnium non univoca, quod sit
in eo excellentissimo modo. Et propter hoc di-
citur summum bonum *.
Ad primum ergo dicendum quod summum bo-
num addit super ''i bonum, non rem aliquam ab-
solutam, sed relationem tantum. Relatio autem
qua aliquid de Deo dicitur relative ad creaturas,
non est realiter in Deo, sed in creatura ®*; in Deo
vero secundum rationem; sicut scibile relative
dicitur ad scientiam, non quia ad ipsam ' refera-
tur, sed quia scientia refertur ad ipsum. Et sic
non oportet quod in summo bono sit aliqua
compositio : sed solum '" quod alia deficiant ab
ipso.
Ad secundum dicendum quod, cum dicitur bo-
num ^ est quod omnia appetunt , non sic intelli-
gitur quasi unumquodque bonum ab omnibus
appetatur: sed quia quidquid appefitur, rationem
boni habet. - Quod autem dicitur, nemo bonics
nisi solus Deus , intelligitur de bono per essen-
tiam, ut post ^" dicetur *.
Ad tertium dicendum quod ea quae non sunt
in eodem genere, si quidem sint in diversis ge-
neribus contenta, nullo modo comparabilia sunt.
De Deo autem negatur esse in eodem genere
cum aliis bonis, non quod ipse sit in quodam
alio genere ; sed quia ipse est extra genus , et
principium omnis generis. Et sic comparatur ad
alia per excessum. Et huiusmodi.comparationem
importat summum bonum.
D. 1176, 1182.
D. 1089.
Art. seq.
a) summe. - Om. codices et ed. Ut
P) appetunt. - appetant ACDEFG et edd. ab. - Pro qui est Jinis,
qui est fons CEpAB.
7) id. - aliud ABCEGpF.
0) in comparatione.-respectu G, quod add.ACEF; vel respectu add.D.
t) Deus. - Om. codices et ed. a.
^) prima. — Om. ABCDFG et ed. a. E om. sicut a... ab eo, et
ante univoco addit non.
7)) super, — supra codices et edd. ab.
6) creatura. - creaturis ABCDEG.
i) ad ipsam. - ipsum ACDEFGsB, ad ipsum ed. a. - Post refera-
tur B addit ad scientiam.
x) solum. - Om. ABCDEF et edd. ab.
X) bonum. - quod .bonum ABCDE. - Pro quasi , quod ABCDEG
et ed. a.
(j.) post. - postea D.
Commentai-ia Cardinalis Caietani
IN titulo nihil est difficile. Summum enim addit respectum
excessus supremi : ita quod idem est utrum sit summum
bonum, et utrum sit bonum excedens omnia alia bona, tam
actu quam potentia.
II. In corpore articuli unica conclusio, responsiva quae-
sito affirmative: Deus est summum bonum simpliciter.
Haec conclusio declaratur primo, deinde probatur. De-
claratur quidem, distinguendo implicite de summo bono
simpliciter, vel in genere. Et vocatur summum bonum in
genere , quod excedit cetera in illo ordine rerum : sicut
summum bonum humanum felicitas, excedens omnia hu-
mana bona; et sic de aliis. Simpliciter vero, quod in tota
entium latitudine supremum tenet locum. Et propterea ap-
ponitur in conclusione ly simpliciter.
Probatur autem sic. Bonum convenit Deo sicut primae
causae effectivae omuium non univocae : ergo convenit ei
excellentissime : ergo est summum bonum simpliciter. -
Antecedens, quoad utramque partem, ex dictis patet. Prima
vero consequentia probatur ex differentia modi essendi effe-
ctus in causa univoca , et in causa aequivoca seu analoga :
68
QUAESTIO VI, ARTICULUS III
eodem modo, in aequivoca vero excel-
quia m univoca
lentiori.
III. Adverte tamen hic, quod effectum esse in causa ae-
quivoca excellentiori modo, contingit dupliciter: uno modo,
formaliter et virtualiter simul ; alio modo, virtualiter tan-
tum. Exemplum primi: lumen et diaphaneitas in corpori-
bus caelestibus , respectu inferiorum. Exemplum secundi :
calor in sole, et in corporibus inferioribus. In proposito, est
sermo de effectu praeexistente in causa, non solum virtua-
liter, sed etiam formaliter : unde et Deus est bonus forma-
liter et virtualiter. Efficacia rationis fundatur super hoc ,
quod uterque effectus causae aequivocae excellentiori modo
est in ipsa causa quam in effectu. Et ideo littera indistin-
cte de modo essendi effectus in causa aequivoca loquitur:
quoniam hoc sufficiebat intento , scilicet quod excellentis-
simo modo bonitas conveniret Deo. lam enim in praece-
denti articulo stabilitum erat quod formaliter convenit
eidem.
IV. In responsione ad secundum, adverte quod respon-
sio consistit in conversione propositionis: bonum est quod
omnia appetunt, idest, quod omnia appetunt, est bonum.
V. In responsione ad tertium, adverte quod res diver-
sorum generum dicuntur nullo modo comparabiles, quando
accipiuntur ut sic, idest inquantum sunt in diversis gene-
ribus. Si enim sumerentur secundum aliquod praedicatum
in quo convenirent, possent comparari.
Qu. V, art. i.
• S. Th. lect. II.-
Did.lib.III, c. II,
11.5.
■ S. Th. lect. III,
D. 393.
ARTICULUS TERTIUS
UTRUM ESSE BONUM PER ESSENTIAM SIT PROPRIUM DEI
I Cont. Gent., cap. xxxviii; III, cap. xx; De Verit., qu. xxi, art. i, ad i ; art. 5; Compend. Theol., cap. cix;
itk Div. Nom., cap. iv, lect. 1; in Boet. de Hebdomad., lect. iii, iv.
»D TERTiUM sic PROCEDiTUR. Vidctur quod
esse bonum per essentiam non sit pro-
^prium Dei. Sicut enim unum conver-
ititur cum ente, ita et bonum, ut supra *
habitum est. Sed omne ens est unum per suam
essentiam, ut patet per Philosophum in IV Me-
taphys. * Ergo omne ens est bonum per suam
essentiam.
2. Praeterea, si bonum est quod omnia ap-
petunt, cum ipsum esse sit desideratum ab omni-
bus, ipsum esse cuiuslibet rei est eius bonum.
Sed quaelibet res est ens per suam essentiam.
Ergo quaelibet res est bona per suam essentiam.
3. Praeterea, omnis res per suam bonitatem
est bona. Si igitur aliqua res est quae non sit
bona per suam essentiam , oportebit quod eius
bonitas non sit sua essentia. Illa ergo bonitas,
cum sit ens quoddam, oportet quod sit bona: et "
si quidem alia bonitate , iterum de illa bonitate
quaeretur. Aut ergo erit procedere in infinitum :
aut venire ^ ad aliquam bonitatem quae non erit
bona per aliam bonitatem. Eadem ergo ratione
standum est in primo. Res igitur quaelibet est
bona per suam essentiam.
Sed contra est quod dicit Boetius, in libro de
Hebdomad. *, quod alia omnia ' a Deo sunt bona
per participationem. Non igitur per essentiam.
Respondeo dicendum quod solus Deus est bo-
nus per suam essentiam *. Unumquodque enim
dicitur bonum, secundum quod * est perfectum.
Perfectio autem alicuius rei ^ triplex est. Prima
quidem, secundum quod in suo esse constituitur.
Secunda vero, prout ei aliqua accidentia super-
adduntur, ad suam perfectam operationem neces-
saria ^. Tertia vero perfectio alicuius est per hoc,
quod aliquid aliud '' attingit sicut finem. Utpote
prima perfectio ignis consistit in esse, quod habet
per ' suam formam substantialem : secunda vero
eius perfectio consistit in caliditate, levitate et
siccitate, et huiusmodi : tertia vero perfectio eius
est secundum quod in loco suo quiescit.
Haec autem triplex perfectio nuUi creato ' com-
petit secundum suam essentiam , sed soli Deo :
cuius solius essentia est suum esse; et cui non
adveniunt aliqua accidentia; sed quae de aliis di-
cuntur accidentaliter, sibi conveniunt essentialiter,
ut esse potentem, sapientem, et huiusmodi ', sicut
ex dictis * patet. Ipse etiam ad nihil aliud ordi-
natur sicut ad finem: sed ipse est ultimus finis
omnium rerum. Unde manifestum est quod solus
Deus habet omnimodam perfectionem secundum
suam essentiam. Et ideo ipse solus est bonus per
suam essentiam.
Ad primum ergo dicendum quod unum non im-
portat rationem perfectionis ^, sed indivisionis ^
tantum * , quae unicuique rei competit secun- ■ d. 1191.
dum suam essentiam. Simplicium autem essentiae
sunt indivisae et actu et potentia: compositorum
vero -" essentiae sunt indivisae secundum actum v-
tantum. Et ideo oportet quod quaelibet res sit
una per suam essentiam : non autem bona , ut
ostensum est *. ' '" corp.
Ad secundum dicendum quod, licet unumquod-
que sit bonum inquantum habet esse, tamen es-
sentia rei creatae non est ipsum esse : et ideo
non sequitur quod res creata sit bona per suam
essentiam.
Ad tertium dicendum quod bonitas rei creatae
non est ipsa eius essentia, sed aliquid superad-
ditum ; vel ipsum esse eius, vel aliqua perfectio
superaddita, vel ordo ad finem. Ipsa tamen ' bo- "
nitas sic superaddita dicitur bona sicut et ens: hac
autem ratione dicitur ens, quia ea est aliquid, non
quia ipsa aliquo alio sit. Unde hac ratione dicitur
bona, quia ea ^ cst aliquid bonum : non quia ipsa 5
habeat aliquam aliam bonitatem , qua sit bona.
a) et. - Om. BDE. - Pro illa, alia B.
fl) venire. ~ devenire codices. - quae non ... bonitatem om. E ; pro
erit, est ceteri; pro aliam, aliquam AGFG et ed. a.
f) alia omnia. - omnia alia codices. - a Deo om. C.
8) secundum quod. - inquantum codices..
e) rei. - Om. BD.
0 necessaria. - necessariam ABCEG.
r|) aliquid aliud. - ad aliquid aliud ACEF. - Pro sicut finem, sicut
ad finem A.
9) quod habet per. - quod habet secundum CDEFG, secundum quod
habet B, per quod habet ed. a.
i) creato. - causato codices ct ed. a.
x) huiusmodi. - alia huiusmodi codices.
X) perfectionis. - sicut bonum addit B. - Pro sed, quia C, seu P. -
Pro essentiam, formam B.
(i) vero. - autem codices et edd. a b.
y) tamen. - autem codd. et cd. a. - sic ante dicitur ponunt codd.
5) ea. - Ante bonum ponunt ABDEFG et edd. ab, utroque loco C.
QUAESTIO VI, ARTICULUS III
69
Commentaria Cardinalis Caietani
Num. praec.
Ibid.
' Infra, qu. XLiv,
art. I.
• Qu.uv, art. 1.
IN titulo, ly propriutn distinguitur contra commune. - Ly
per essentiam potest determinare subiectum, et potest de-
terminare praedicatum. Et si quidem determinat subiectum,
tunc ly per essentiam distinguitur contra omne id quod
est extra subiecti essentiam. Et est sensus ; Utrum solus
Deus per essentiam, ita quod non per aliquid extra suam
essentiam, sit sufficienter bonus formaliter. Si vero ly per
essentiam determinat praedicatum, tunc distinguitur contra
esse tale per participationem. Et est sensus ; Utrum solus
Deus sit bonus per essentiam, idest, sit bonus non parti-
pative. - Vocatur autem participative tale, quidquid habet
aliquam rationem formalem, non secundum totam plenitu-
dinem perfectionis possibilis convenire tali rationi formali.
Oportet enim quod huiusmodi est, partem illius tantum
habere; et propterea participative tale dicitur. Et per oppo-
situm, tale per essentiam dicitur, quod ex ipso suo modo
essendi omnem plenitudinem illi rationi formali possibilem
naturaliter claudit; ut calor, si per se subsisteret.
II. In proposito autem, quamvis gratia materiae hi duo
modi coincidant, sequendo doctrinam s. Thomae (quia quod
est per essentiam primo raodo bonum , est etiam bonum
per essentiam secundo modo, et e converso); quia tamen
formaliter et universaliter hi duo modi non coincidunt
(quoniam Socrates est per suam essentiam homo, et tamen
non est homo per essentiam, sed participative : solus enim
homo Platonicus, si inveniretur, esset homo per essentiam),
et praesens quaestio mota est de ipso bono per essentiam,
et non directe de ipsa essentia divina (quoniam in quae-
stione tertia iam stabilita est iUius simpHcitas, et quod nihil
convenit sibi per aliquid additum suae essentiae); ideo iy
per essentiam se tenet ex parte praedicati, et distinguitur
contra per participationem ; et est sensus ut supra* diximus.
Et hoc quantum est ex parte exponentis affirmativae ;
nam ex parte negativae, ly per essentiam se tenet ex parte
subiecti, et est sensus ut supra * diximus. Et huic sensui
favent omnia argumenta Htterae, et ratio in corpore assi-
gnata. Unde hic exclusive_ principaliter disputatur propter
negativam exponentem , quasi affirmativa ex tertia quae-
stione habita sit.
III. In corpore unica conclusio, responsiva quaesito affir-
mative ; Solus Deus est bonus per essentiam. - Probatur haec
exclusiva quoad utramque exponentem simul, sic. Triplex
perfectio, sciHcet secundum quod res in suo esse consti-
tuitur, etc, soH Deo convenit per suam essentiam; ergo
esse perfectum ; ergo esse bonum. Ergo solus est bonus
per essentiam.
Antecedens declaratur , distinguendo triplicem gradum
perfectionis rei, et ostendendo singillatim soli Deo conve-
nire quidditative ; quia in primo clauditur esse, in secundo
accidentia, in tertio finis ultimus. - Prima consequentia fe-
linquitur per se nota ex sufficienti divisione. Secunda pro-
batur; quia unumquodque intantum est bonum, inquantum
perfectum. Tertia relinquitur per se nota.
IV. Circa antecedens, dubium primo est, quod esse in
omnibus citra Deum, sit aHud ab essentia. Sed hoc est
alibi * tractandum. - Dubium secundo esset , quomodo
nuUa essentia est principium operationis ; sed hoc inferius *
quaeretur. - Ad propositum tamen scito sufficere, quod
esse et principia operationis sint extra essentias omnium
substantiarum formaliter ; in Dei autem substantia omnia
claudantur formaliter. Intentio tamen Htterae est de inclu-
sione et exclusione reaH, et non tantum formali.
V. Circa primam consequentiam * dubium occurrit ;
quia non videtur efficax. Tum quia quaelibet res est per-
fecta quidditative per suam essentiam, ut patet : nec huius
oppositum sequitur ex illo antecedente. Tum quia conse-
quentia haec supponit quod esse sit de integritate primae
perfectionis rei, ut patet: hoc autem non videtur verum,
quoniam esse est extra integritatem substantialem cuiusque
rei citra Deum; in cuius signum, nulla definitio dicit esse,
ut dicitur I Poster. *
VI. Ad hoc dicitur breviter, quod res potest dici perfe-
cta dupliciter, scilicet simpliciter , et secundum quid: et
quod quandiu res non est in rerum natura, quodcumque
esse habeat, sive obiectivum, sive quidditativum, sive in
causa, non dicitur esse perfecta simpliciter, sed secundum
quid , idest in taH esse. Secundum autem esse in rerum
natura, dicitur perfecta simpliciter, quoad perfectionem sub-
stantialem. Et propterea esse est de integritate primae per-
fectionis cuiusque rei, non ut pars quidditatis, sed ut actua-
litas eiusdem. - Et per haec patet responsio ad obiecta
VII. Et si contra hoc instetur, eo quod res, secundum
suas essentias comparatae, graduantur simpliciter ex perfe-
ctionibus essentialibus (ita quod aqua est essentialiter perfe-
ctior quam terra, et aer quam aqya, et ignis quam aer, etc.) ;
igitur esse perfectum simpHciter, convenit rei ex sua es-
sentia : - ad hoc est dicendum quod, cum dicitur, nulla res
alia a Deo est per suam essentiam perfecta simpliciter,
intelHgitur quod ly per denotat causam formalem, non
qualemcumque, sed sufficientem, omni alio praeciso. Licet
enim ignis essentia sit, qua formaHter ignis habet substan-
tialem perfectionem ; non tamen est sufficiens ratio quod
ignis sit in sua substantiali perfectione; sed oportet quod
actuetur per ipsum esse. Unde ad instantiam dicitur, quod
res graduantur ex suis essentiis in perfectione simpliciter,
non completive, sed radicaliter. - Vel dicatur (et parum
differt), quod res graduantur ex suis essentiis in perfectione
simpliciter, non praescindendo ab earum esse, imo indu-
dendo ordines ad ipsa: quoniam, ut diffuse ostendimus in
commentariis de Ente et Essentia *, differentia substantialis
sumitur ab ordine ad esse; ut etiam Porphyrius insinuavit*,
in ultima ac intima differentiae definitione dicens quod
conducit ad esse, ut ibidem posuimus.
VIII. Circa ultimam consequentiam *, adverte quod, ut
diximus in titulo *, quia gratia materiae haec duo mutuo se
inferunt, A est per suam essentiam bonum, et, A est bonum
per essentiam; ideo littera non discrevit inter haec; et con-
cluso quod solus Deus per essentiam est bonus, conclusum
esse voluit quod solus Deus est bonus per essentiam.
IX. In responsione ad primum, adverte tu Thomista,
quod hic expresse habes quod unum non dicit rationem
perfectionis: ac consequenter nec unitas, nec eius species
dicunt perfectionem simpliciter, formaliter loquendo; sed
abstrahunt a perfectione et imperfectione.
Cf. num. III.
■ Cap. II, n. 14;
cap. X, n, g.
* Cap. VI.
' Isagog. cap. II
fde Differentiaj.
* Cf. num. III.
■ Supra num. 11.
70
QUAESTIO VI, ARTICULUS IV
ARTICULUS QUARTUS
UTRUM OMNIA SINT BONA BONITATE DIVINA
I Sent., dist. XIX, qu. v, art. 2, ad 3; I Cont. Gent., cap. xl; De Verit., qu. xxi, art. 4.
Cap. III.
►D QUARTUM sic PROCEDiTUR. Vidctxir quod
omnia sint bona bonitate divina. Dicit
^enim Augustinus, VIII de Trin. *: Bo-
\num hoc et bonum illud , tolle hoc et
tolle illud, et vide ipsum bonum , si potes: ita
Deum videbis, non alio bono bonum, sed bonum
" omnis boni '. Sed unumquodque est bonum suo
P bono. Ergo ^ unumquodque est bonum ipso bono
quod est Deus.
2. Praeterea, sicut dicit Boetius, in libro de
•^s. Th. lect. III, Hebdomad. *, omnia dicuntur bona inquantum
ordinantur ad Deum , et hoc ratione bonitatis di-
vinae. Ergo omnia sunt bona bonitate divina.
Sed contra est quod omnia sunt bona in-
quantum sunt. Sed non dicuntur omnia entia per
esse divinum, sed per esse proprium. Ergo non
omnia sunt bona bonitate divina, sed bonitate
propria.
Respondeo dicendum quod nihil prohibet in his
quae relationem important, aliquid ab extrinseco
denominari *; sicut aliquid denominatur locatum
a loco, et mensuratum a mensura. Circa vero ea
quae absolute dicuntur, diversa fuit opinio. Plato
enim posuit omnium rerum species separatas '*;
et quod ab eis individua denominantur , quasi
species separatas participando ; ut puta quod So-
crates dicitur homo secundum ideam hominis se-
paratam. Et sicut ponebat ideam hominis et equi
separatam, quam vocabat per se hominem et per
D. 450.
• Vide Arist., I
Melaph., ap.vi,
n. 2. - S. Th.
lect. X.
se equum, ita ponebat ideam entis et ideam unius
separatam, quam dicebat per se ens et per se
unum: et eius participatione unumquodque di-
citur ens vel unum. Hoc autem quod est per se
ens ° et per se unum , ponebat esse summum
bonum. Et quia bonum convertitur cum ente ,
sicut et unum, ipsum per se bonum dicebat esse
Deum % a quo omnia dicuntur bona per modum
participationis. - Et quamvis haec opinio irratio-
nabilis videatur quantum ad hoc, quod ponebat
species rerum naturalium separatas per se sub-
sistentes , ut Aristoteles multipliciter probat ^ * ;
tamen hoc absolute verum est, quod aliquid est
primum, quod per suam essentiam est ens et bo-
num 1, quod dicimus Deum, ut ex superioribus *
patet. Huic etiam sententiae concordat Aristoteles.
A primo igitur per suam essentiam ente et
bono , unumquodque potest dici bonum et ens,
inquantum participat ipsum per modum cuius-
dam assimilationis, licet remote et deficienter, ut
ex superioribus * patet. Sic ergo unumquodque
dicitur bonum bonitate divina *, sicut primo prin-
cipio exemplari, effectivo et finali totius bonitatis.
Nihilominus tamen unumquodque dicitur bonum
similitudine divinae * bonitatis sibi inhaerente ,
quae est formaliter sua bonitas denominans ipsum.
Et sic est bonitas una ' omnium ; et etiam multae
bonitates.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
a) boni. - rei ABCDEGpF, sed margo G a scriptore vel boni. -
Sed . . . suo bono om. ABCDEF et ed. a.
p) Ergo. - Sed pC. - ipso om. G et ed. a.
Y) separatas. - esse separatas ABCDE. - lidem pro denominantur,
nominantur.
3) ens. - bonum ACDEFGsB; ens et per se om. pB et ed. b. - Pro
summum bonum, summum Deum AEGpF, summum bonum Deum C,
sed bonum expungit.
* I Metaph. cap
IX ; II , cap. VI
VI, cap. XIV XV
-S. Th. I, lect
XIV, XV ; III, lect
XIV ; VII,lect.xiv
Qu. n, art. 3.
<) Et quia... Deum. - Om. codices et ed. a.
C) probat. - improbat PFG et edd. ab.
»)) quod aliquid ... bonum. - quod est aliquod primum per essen-
tiam suam (summum B, suam ens et G) bonum codices, quod est aliud
principium per suam essentiam bonum ed. a.
0) divinae. - Om. ABsG. - Pro inhaerente, inhaerentis B.
i) una. - unita (vcl unica) D, divina E. - etiam om. codices et
cdd. a b.
Qu. r», art. 3.
D. 284.
Comraentaria Cardinalis Caietani
' Cf. num. IV.
* Cf. num. V.
" Cf. num. VII.
IN titulo, adverte, novitie, quod non quaeritur hic utrura
omnia sint bona a bonitate divina , sed utrum omnia
sint bona bonitate divina. Ita quod sensus quaestionis non
est, utrum omnia habeant quod sint bona, a divina boni-
tate: sed sensus est, utrum bonitas divina sit qua res bonae
denominantur bonae, sicut albedlne denominantur alba, aut
loco locata.
II. In corpore quatuor facit : primo ponit duas dis-
tinctiones , simul innuens in quo conveniant et differant
philosophi ; secundo ponit opinionem Platonis * ; tertio ,
Aristotelis *; quarto respondet quaesito **.
III. Prima distinctio est : nominum quaedam important
absolutum, et quaedam relationem. - Secunda est: deno-
minatio est duplex, quaedam intrinseca, et quaedam ex-
trinseca. Vocatur denominatio intrinseca , quando forma
denominativi est in eo quod denominatur, ut album, quan-
tum, etc. : denominatio vero extrinseca, quando forma de-
nominativi non est in denominato, ut locatum, mensura-
tum, et similia. - Conveniunt autem omnes in hoc, quod
secundum nomina importantia relationem, potest fieri de-
nominatio extrinseca ; ut patet de locato et mensurato.
Differentia vero est inter Platonem et Aristotelem, an se-
cundum nomina importantia absolutum, possit fieri deno-
minatio ab extrinseco. Et hoc est ad nostrum propositum :
quia bonum est nomen absolutum, et bonitas divina est
extrinseca rebus aliis.
IV. Quoad secundum *, ibi : Plato, ponit quatuor propo-
sitiones Platonis. Prima est: species rerum sunt separatae.
Secunda est, quod particularia denominantur ab illis. Tertia
est, quod invenitur idea entis, unius et boni, ita quod illa
est Deus. Quarta : ab illa omnia denominantur bona. Et sic,
secundum Platonem, respondetur ad quaesitum affirmative.
V. Quoad tertium *, ibi : Et quamvis, positio Aristotelis
in primis duabus propositionibus discordat; in tertia vero
concordat; de quarta nihil dicitur.
VI. Circa hanc partem dubium occurrit, quo pacto ve-
rum sit Aristotelem consentire Platoni de idea boni, cum
expresse in I Ethic. * impugnet eam.
Ad hoc breviter dicitur, cum Eustratio et s. Thoma *
in I Ethic, quod inter Aristotelem et Platonem non est
hic diffcrentia nisi verbalis. Reprehendit enim Aristoteles
hoc, scilicet, bonum per essentiam debet poni per modum
Cf. num. lu
Cf. ibid.
Cap. VI.
Lect. viu
QUAESTIO VI, ARTICULUS IV
7»
• Loc. cit. ,
sqq.
n. 5
■ Cap. VI, IX. -
Did.lib. XI, cap.
VII, X.
* Cf. num. II.
speciei separatae , sicut homo per essentiam, etc. *: non
autem quin detur primum bonum per essentiam, quod Deus
est, ut patet in XII Metaphys. *, in fine.
VII. Quoad quartum *, unica est conclusio responsiva,
habens duas partes : Omnia sunt bona bonitate divina ex-
trinsece et causaliter ; bonitatibus autem propriis forma-
liter et intrinsece. - Probatur. A primo per essentiam bono,
unumquodque potest dici bonum per modum assimilatio-
nis. Ergo unumquodque dicitur bonum bonitate divina effe-
ctive, et exemplariter, et finaliter: similitudine autem illius,
formaliter. Ergo. - Antecedens infertur ex praemissis. Con-
sequentia autem, notis terminis, clara est ex se.
VIII. Tres autem termini sunt notandi. Primus est ly
per modum cuiusdam assimilationis . Dupliciter enim con-
tingit aliquid dici tale ab aliquo extrinseco. Uno modo,
ita quod ratio denominationis sit ipsa relatio ad extrinse-
cum ; ut urina dicitur sana , sola relatione signi ad sani-
tatem. Alio modo, ita quod ratio denominationis sit, non
relatio similitudinis, aut quaevis alia, sed forma quae est
fundamentum relationis similitudinis ad illud extrinsecum ;
ut aer dicitur lucidus luce solari, ea ratione qua participat
eam per formam luminis. Et quoniam ubi est denominatio
primo modo, ibi est denominatio ab extrinseco pura; ubi
autem est denominatio secundo modo, ibi est denominatio
ab extrinseco, sed non sola, quoniam est etiam ab intrin-
seco, ut patet; et in proposito sic est: ideo in littera di-
citur quod a primo per essentiam bono , omnia dicuntur
bona per modum assimilationis. Ex hoc enim statim se-
quitur et quod denominatione extrinseca, et intrinseca, pos-
sunt dici bona.
Secundus est ly sicut. Notanter non absolute in littera
dicitur quod unumquodque potest dici bonum divina boni-
tate extrinseca denominatione : sed apponitur ly sicut prin-
cipio effectivo, etc. Ut enim iam tactum est, denominatio
extrinseca est duplex: quaedam /iMra, et quaedam causalis.
Pura quidem est, quando sola relatione ad denominantem
formam denominatio fit : causalis vero, quando participatio
effectus extrinsecae causae denominationem fundat. Unde
in proposito, quia unumquodque dicitur bonum divina bo-
nitate extrinsece, non quomodocumque, sed causaliter, ideo
dictum est sicut principio. - Et si hoc diligentius consi-
deraveris , invenies quod impossibile est in absolutis fieri
denominationem extrinsecam puram, quamvis possit fieri
causalis.
Tertius est ly exemplari. Causa exemplaris distinguitur
ab effectiva, et coordinatur inter formales , quia est velut
extrinseca forma rei. Significatur ergo Deum non solum
facere bonitatem aliorum, sed exemplari illam ex sua : quod
non accidit sic, cum dicitur Deum facere bovem aut leo-
nem, ut patet.
72
QUAESTIO VII, ARTICULUS I
QUAESTIO SEPTIMA
DE INFINITATE DEI
IN QUATUOR ARTICULOS DIVISA
PosT considerationem divinae perfectionis, con-
siderandum est de eius infinitate, et de exi-
Qu. vin. stentia eius in rebus*: attribuitur enim Deo quod
sit ubique et in omnibus rebus, inquantum est
incircumscriptibilis et infinitus.
Circa primum quaeruntur quatuor.
Primo: utrum Deus sit infinitus.
Secundo : utrum aliquid praeter ipsum sit in-
finitum secundum essentiam.
Tertio : utrum aliquid possit esse infinitum se-
cundum magnitudinem.
Quarto: utrum possit esse infinitum in rebus
secundum multitudinem.
* Cap. VI, n. II
S. Th. lect. XI.
* Cap. II, n. 10.
S. Th. lect. III.
ARTICULUS PRIMUS
UTRUM DEUS SIT INFINITUS
Parte III, qu. x, art. 3, ad i ; I Sent., dist. xLiii, qu. i, art. i ; I Cont. Gent., cap. xliii; De Vevit., qu. ii, art. 2, ad 5 ; qu. xxix, art. 3 ;
De Pot., qu. i, art. 2; Quodlib. III, art. 3; Compend. Theol., cap. xvin, xx.
D PRIMUM sic PROCEDiTUR. Vidctur quod
Deus non sit infinitus. Omne enim in-
finitum est imperfectum: quia habet ra-
tionem partis et materiae, ut dicitur in
III Physic. * Sed Deus est perfectissimus. Ergo
non est infinitus.
2. Praeterea , secundum Philosophum in I
Physic. *, finitum et infinitum conveniunt quan-
titati. Sed in Deo non est quantitas, cum non sit
Qu. III, art. I. corpus, ut supra * ostensum est. Ergo non com-
petit sibi esse infinitum.
3. Praeterea, quod ita est hic quod non alibi,
est finitum secundum locum : ergo quod ita est
« hoc quod non est " aliud, est finitum secundum
substantiam. Sed Deus est hoc, et non est aliud:
non enim est lapis nec ^ lignum. Ergo Deus non
est infinitus secundum substantiam.
Sed contra est quod dicit Damascenus *, quod
Deus est infinitus et aeternus et incircumscriptibilis.
Respondeo dicendum quod omnes antiqui phi-
T losophi attribuunt ' infinitum primo principio, ut
• cap. IV, n. 2, 7. dicitur in III Physic. *: et hoc rationabiliter, con-
- S. Th. lect. VI •^ .....
siderantes res effluere a primo principio in infi-
8 nitum. Sed quia quidam ° erraverunt circa natu-
ram primi principii, consequens fuit ut errarent
circa infinitatem ipsius. Quia enim ponebant pri-
mum principium materiam , consequenter attri-
buerunt primo principio infinitatem materialem ;
dicentes aliquod corpus infinitum esse primum
principium rerum.
Considerandum est igitur quod infinitum di-
citur aliquid ex eo quod non est finitum. Finitur
autem quodammodo et materia per formam, et
forma per materiam. Materia quidem per for-
mam, inquantum materia, antequam recipiat for-
P
• De Fide Orlh
lib. I, cap. IV.
a) est. - Om. ABCDEG. Item ante sequens aliud, codices et ed, a.
p) non enim est lapis nec. - non enim lapis non B.
f) attribuunt. - attribuerunt B. - primo om. CDEpF.
S) quidam. - Om. codices et ed. a. — Ildem om. ctiam primi.
e) quasi materia. - idem quod materia B, materia infinita quasi sF.
mam, est in potentia ad multas formas: sed cum
recipit unam, terminatur per illam. Forma vero
finitur per materiam, inquantum forma, in se con-
siderata, communis est ad multa *: sed per hoc
quod recipitur in materia, fit forma determinate
huius rei. - Materia autem perficitur per formam
per quam finitur: et ideo infinitum secundum
quod attribuitur materiae, habet rationem imper-
fecti; est enim quasi materia ' non habens for-
mam. Forma autem non perficitur per materiam,
sed magis per eam ©ius amplitudo contrahitur:
unde infinitum secundum quod se tenet ex parte
formae non determinatae per materiam , habet
rationem perfecti.
Illud autem quod est maxime formale omnium,
est ipsum esse, ut ex superioribus * patet. Cum
igitur esse divinum non sit esse receptum in ali-
quo, sed ipse sit ^ suum esse subsistens *, ut su-
pra * ostensum est; manifestum est quod ipse
Deus sit infinitus et perfectus.
Et per hoc patet responsio ad primum.
Ad secundum DicENDUM quod terminus quantita-
tis est sicut forma ipsius: cuius signum est, quod
figura, quae consistit " in terminatione quantita-
tis, est quaedam forma circa quantitatem *. Uilde
infinitum quod competit quantitati, est infinitum
quod se tenet ex parte materiae: et tale infinitum
non attribuitur Deo, ut dictum est *.
Ad tertium dicendum quod, ex hoc ipso quod
esse Dei est per sc subsistens non receptum in
aliquo , prout dicitur infinitum , distinguitur ab
omnibus aliis, et alia removentur ab eo: sicut,
si esset albedo subsistens, ex hoc ipso quod non
esset in alio *, differret ab omni albedine existente
in subiecto. >
!:) sit. - est ACDFG.
T,) consistit. - constat A. - Pro terminatione , determinatione B.
Idem post forma addit quae est.
9) alio. - aliquo sB. - Pro differret, discernetur G, discerneretur
ceteri.
D. 634.
• Qu. IV, art. 1
ad 3.
K
• D. 467.
• Qu. in,.art. 4.
1
D. 613.
In corp.
QUAESTIO VII, ARTICULUS I
73
Commentaria Cardinalis Caietani
i;
N titulo, ly Deus sumitur proprie, ut est nomen naturae:
■ita quod de essentia , non de potentia aut scientia Dei-,
est quaestio. Ly injinitum, cum sit nomen compositum ex
in et finitum, habet ly in negative, non privative. Ly vero
finitum terminos quantitatis perfectionalis dicit : cum iiniti
et infiniti ratio quantitati congruat, secundum Philosophum
• Cap. II, n.io. I physic. *; et sicut duplex est quantitas, scilicet et molis
et perfectionis, ita duplices sunt termini, et duplex est fini-
• Qu. III, art. I. tas et infinitas. Hic autem, cum exclusa iam * sit quantitas
niolis a Deo, oportet intelligi de infinitate perfectionis.
• Cap. T,n.3, 4- Et diligenter adverte quod, quia, ut dicitur III Physic.*,
infinitum non est substantia, sed accidens rebus, consequens
est ut secundum rei naturam infinitas aut finitas requiratur.
Alius siquidem est modus infinitatis rei, alius potentiae ,
alius scientiae. Infinitas siquidem quidditativa attenditur
penes exclusionem terminorum essentialium, puta differen-
tiarum et similium. Et quia in proposito quaestio est de
infinitate naturae divinae , ideo de infinitate perfectionis
' substantialis sermo est. Ita quod sensus est: Utrum Deus
secundum suam essentiam sit tantae perfectionis , quod
omnes terminos seu limites essentiales excludat.
II. In corpore tria facit: primo refert opinionem anti-
•Cf. num.iv. quorum; secundo distinguit de finitate et infinitate *; tertio
• cf. num. VII. respondet quaesito *.
III. Quoad primum, duo facit. Primum est. Apud anti-
quos, primum principium est infinitum, quia ex eo fiunt
infinita. - Secundum. Quidam antiquorum, errantes, infini-
tatem molis attribuerunt primo principio, quia posuerunt
primuni principium materiale. Inde et consequens fuit po-
nere infinitatem quantitativam, eo quod quantitas sequitur
materiam : et sic error circa genus principii, causavit erro-
rem circa modum infinitatis.
■Cf. num.ii. IV. Quoad secundum *, tam finitas quam infinitas per-
fectionis distinguitur : quia quaedam se tenet ex parte ma-
teriae, et quaedam ex parte formae. Et ditferunt in hoc,
quod finitas ex parte materiae dicit perfectionem, infinitas
vero imperfectionera : ex parte vero formae, est e converso;
infinitas enim dicit perfectionem, finitas autem imperfectio-
nem, ut satis clare dicitur in littera.
V. Circa hanc partem, antequam ultra procedatur, est
dubium tam contra finitatem, quam contra infinitatem for-
mae. Contra finitatem quidem, quia forma bovis, imo apud
• infra, qu. li, s. Thomani * etiam anima intellectiva, perficitur ex coniun-
art. I, et planes. . . . ,.,.,' ,. • • r
ctione ad matenam. Igitur hnitas tormae non dicit imperte-
ctionem, sed perfectionem. - Contra infinitatem vero, quia
negatio nullam perfectionem ponit; nec aliqua res ex sola
separatione ab alia, perfectionem acquirit. Igitur infinitas
ex parte formae non dicit perfectionem. •
VI. Ad primum horum dicitur, quod forma potest sumi
dupliciter: scilicet absolute, in eo quod forma; et secun-
dum quid, idest in eo quod talis, puta informativa mate-
riae. Forma talis perficitur ex unione ad materiam ; non
autem forma in eo quod forma. Et quia in proposito est
sermo absolute secundum latitudinem formae, cuius dete-
riorem partem constat esse illam quae est finibilis per ma-
teriam, altera parte libera ac nullis materiae terminis con-
clusibili remanente; ideo neganda est consequentia obiecta.
Ad secundum vero dicitur quod, licet negatio seu sepa-
ratio non dicat formaliter perfectionem, dicit tamen funda-
mentaliter eam: fundamentum enim negationis unibilitatis
ad materiam, magnam perfectionem formae significat. Et
hoc sufficit.
*Cf. num. II. VII. Quoad tertium *, est una condusio, responsiva
quaesito afifirmative : Deus est infinitus. - Probatur. Deus
est suum esse subsistens : ergo suum esse non est receptum
in aliquo : ergo est infinitus et perfectus, idest infinitae per-
fectionis, scilicet infinitate tenente se ex parte formae. -
• Art. 4. Antecedens patet ex quaestione tertia *. Prima vero con-
sequentia est per se nota. Secunda autem probatur ex eo
quod esse est formalissimum omnium.
VIII. Circa hunc processum, dubium occurrit ex Scoto,
in I Sent., dist. 11, respondendo primae quaestioni: repre-
ScjftiAE Theol. D. Thomae T. 1.
hendit siquidem radices et processum. Inquit in primis
quod processus noster est talis : Forma finitur per mate-
riam ; ergo forma quae non est nata esse in materia , est
infinita. - Contra antecedens arguit. Omnis forma, prius na-
tura quam recipiatur in materia, est secundum se in tali
gradu entium : igitur finita vel infinita. Non igitur primo
finitur per respectum ad negationem alicuius extrinseci ,
puta materiae, vel cuiuscumque alterius. - Contra proces-
sum vero. Tum quia sequeretur quod essentia angeli esset ■•
infinita, quia est forma non receptibilis in materia. Nec
valet, inquit, si dicatur quod natura angeli finitur per suum
esse : quoniam apud nos, esse est posterius essentia, et sic
natura in primo signo, abstrahens ab esse, cum sit infinita,
ergo in secundo signo non est finibilis per esse. - Tum
quia peccat secundum sophisma consequentis , sicut illud
III Physic.*: corpus finitur ad aliud corpus: ergo corpus ' Cap.iv, n.8.
non finitum ad aliquid aliud, est infinitum.
IX. Circa eundem processum dubium occurrit: quia, con-
cesso toto, non videbitur novitiis quod sit responsum'quae-
sito. Oportebat enim concludere Deum esse perfectionis
tantae, ut omnes perfectionis limites excederet : nunc autem
probatum est quod Deus nullo est receptivo coarctatus ,
quod distans valde videtur a primo.
X. Ad evidentiam harum difficultatum, advertendum est
quod littera occulte subdistinguit infinitatem formalem in
infinitatem formae, et infinitatem esse seu actus , qui est
communior forma. Sicut enim duplex est actus, scilicet
esse et forma, ita duplex est potentia receptiva, scilicet es-
sentia et materia. Et ita duplex est receptio et irreceptio :
et similiter duplex est finitas et infinitas: semper loquendo
ex parte actus. Et sicut esse est actus alterius rationis a
forma , et essentia est alterius ordinis potentia a materia
(ut differentia compositionis ex esse et essentia, et ex ma- •
teria et forma, ostendit), ita alterius rationis est receptio
esse in essentia, et formae in materia: et similiter finitas
esse per essentiam, et formae per materiam; et e converso
finitas essentiae per esse, et materiae per formam.
Et ut singillatim dicatur, esse secundum se perfectio-
nem quandam dicit ; sed non potest imaginari quantam
perfectionem dicat, nisi ahcui naturae intelligatur applica-
tum, puta sapientiae, aut Gabrielis, etc. Et ideo esse, per
hoc quod recipitur in aliqua essentia , limites perfectionis
sortitur, secundum modum naturae recipientis: ac per hoc,
si nuUi omnino quidditati coniungi ponitur, sed in seipso
naturaliter subsistere, nullum essentialem terminum habebit.
Forma autem, etsi secundum se perfectionem dicat, limi-
tata tamen ad tantam perfectionem intelligi potest, etiamsi
nulli materiae sit unibilis, ut de intelligentiis patet.
Unde manifeste colligitur quam differens sit finitio esse
per essentiam , aut e converso ; et terminatio formae per
materiam, vel e converso. Penes illam namque attenditur
finitum vel infinitum simpliciter: penes istam vero, finitum
et infinitum secundum quid tantum. Verum, quia esse et
forma conveniunt in ratione actus et receptibilis in alio,
ideo ex finitate et infinitate formae, ad infinitatem et finita-
tem esse procedi potest. Et propterea littera, ad insinuan-
dam identitatem proportionalem inter utriusque finitatem et
infinitatem, ex forma ad esse ascendit: ad insinuandam vero
diversam utriusque rationem, subsumpsit, non quod esse
est prima forma, sed quod est formalissimum omnium.
XI. Et ex his patet facile responsio ad obiecta Scoti *. * Cf. num. viii.
Dico enim primo, quod antecedens illud, formafinitur per
materiam, non loquitur de finitate simpliciter, sed tali, sci-
licet penes terminos materiales: et propterea obiectio nihil
obstat. - Et simihter ruunt instantiae contra processum:
quoniam verum est naturam angeli esse infinitam secun-
dum quid. Et si instetur: quomodo ergo ex illo fundamento
probat littera infinitatem simpliciter ipsius Dei ? patet re-
sponsio ex dictis. Littera enim ex infinitate formae, quae
est secundum quid, manuducit ad infinitatem formalissimi
omnium, idest esse, quae est simpliciter : et ex illa infert
Deum infinitum simpliciter.
74
QUAESTIO VII, ARTICULUS II
XII. Et quoniam eodem modo posset quis , sequendo
Scotum, arguere de esse, sicut arguit de forma; ideo dico
' Cf. num. praec. secundo*, quod infinitum, sicut et immateriale, est prae-
dicatum negativum, fundamentaliter tamen positivum. Et
sicut positivum clausum in ly immateriale, optime probatur
ex naturali negatione materiae, tam actu quam in potentia;
ita positivum clausum in significatione infiniti simpliciter,
optime demonstratur convenire Deo , ex negatione termi-
norum essentialium, ut in littera fit. Unde concedo quod
esse prius natura est in seipso tantae perfectionis , puta
finitae vel infinitae, quam sit receptibile aut irreceptibile in
' hoc vel illo: cum hoc tamen dico quod haec duo mutuo
se consequuntur; ita quod si esse est omnino irreceptibile,
est infinitum simpliciter, et e converso ; et similiter, si est
finitum, est receptibile, et e converso. Et propterea potest
argui a destructione antecedentis ad destructionem conse-
quentis, absque sophismate, ut in convertibiHbus contingit.
- Et sic patet responsio ad Scotum.
XIII, Ad id vero quod novitii obiiciunt *, ex dictis iam
patere potest. lam enim ostensum est * quod omnimoda
negatio receptionis ipsius esse, fundatur super infinita per-
fectione simpliciter.
Et adverte quam formalis et ex propriis doctrina sit
s. Thomae. De essentiae namque infinitate agens , essen-
tiales terminos tantum lustravit; nec digressus est ad con-
comitantia, penes quae attenditur infinitas potentiae aut
intellectus aut voluntatis , ut alii minus perspicaces fa-
ciunt.
Cf. num. IX.
Num. X.
ARTICULUS SECUNDUS
UTRUM ALIQUID ALIUD QUAM DEUS POSSIT ESSE INFINITUM PER ESSENTIAM
Infra, qu. h, art. 2, ad 4; III, qu. x, art. 3, ad 2, 3; I Sent., dist. xliii, qu. i, art. 2; De Verit., qu. xxix, art. 3; Quodl. IX, art. i;
X, qu. u, art. i, ad 2; XII, qu. 11, ad 2; XI Metaph., lect. x.
D SECUNDUM sic PROCEDiTUR. Vidctur quod
aliquid aliud quam Deus possit esse
infinitum per essentiam. Virtus enim rei
proportionatur essentiae eius. Si igitur "
essentia Dei est infinita, oportet quod eius virtus
sit infinita. Ergo potest producere elfectum infi-
nitum, cum quantitas virtutis per effectum co-
gnoscatur.
2. Praeterea, quidquid habet virtutem infini-
tam, habet essentiam infinitam. Sed intellectus
creatus habet virtutem infinitam: apprehendit
enim universale , quod se potest extendere ad
infinita singularia. Ergo omnis substantia intelle-
ctualis creata est infinita.
3. Praeterea, materia prima aliud est a Deo,
Qu. m, art. 8. ut supra * osteusum est. Sed materia prima est
infinita. Ergo aliquid aliud praeter Deum potest
esse infinitum.
Sed contra est quod infinitum non potest esse
" ex principio aliquo ^, ut dicitur in III Physic. *
Omne autem quod est praeter Deum, est ex Deo
sicut ex primo principio. Ergo nihil quod est
praeter Deum '', potest esse infinitum.
Respondeo dicendum quod aliquid praeter Deum
potest esse infinitum secundum quid *, sed non
simpliciter. Si enim loquamur de infinito secun-
dum quod competit materiae , manifestum est
quod omne existens in actu, habet aliquam for-
mam : et sic materia eius est terminata * per for-
mam. Sed quia materia, secundum quod est sub
una forma substantiali , remanet in potentia ad
multas formas accidentales; quod est finitum sim-
pliciter, potest esse ' infinitum secundum quid:
utpote lignum est finitum secundum suam for-
mam, sed tamen est infinitum secundum quid,
inquantum est in potentia ad figuras infinitas.
Cap. IV, n. 7.
n. lect. VI
S.Tl
D. 736.
Si autem loquamur de infinito secundum quod
convenit formae , sic manifestum est quod illa
quorum formae sunt in materia, sunt simpliciter
finita, et nullo modo infinita. Si autem sint aliquae
formae creatae non receptae in materia, sed per
se subsistentes, ut quidam de angelis opinantur *,
erunt quidem infinitae secundum quid *, inquan-
tum huiusmodi ^ formae non terminantur neque
contrahuntur per aliquam materiam: sed quia
forma creata sic " subsistens habet esse, et non
est suum esse, necesse est quod ipsum eius esse
sit receptum et contractum ad determinatam ' na-
turam. Unde non potest esse infinitum simpliciter.
Ad primum ergo dicendum quod hoc est contra
rationem facti, quod essentia rei sit ipsum esse
eius ', quia esse subsistens non est esse creatum:
unde contra rationem facti est, quod sit simpliciter
infinitum. Sicut ergo Deus, licet habeat potentiam
infinitam, non tamen potest facere aliquid non fa-
ctum " (hoc enim esset contradictoria esse simul) ;
ita non potest facere aliquid infinitum simpliciter.
Ad secundum dicendum quod hoc ipsum quod
virtus intellectus extendit se quodammodo ad in-
finita ^, procedit ex hoc quod intellectus est forma
non in materia; sed vel totaliter separata, sicut
sunt substantiae angelorum ; vel ad minus poten-
tia intellectiva -", quae non est actus alicuius or-
gani, in anima intellectiva corpori coniuncta.
Ad tertium dicendum quod materia prima non
existit in rerum natura per seipsam, cum non sit
ens in actu, sed potentia tantum : unde magis est
aliquid concreatum, quam creatum. Nihilominus
tamen materia prima, etiam secundum poten-
fiam, non est infinita simpliciter *, sed secundum
quid : quia eius. potentia non se extendit nisi ad
formas naturales.
o) if,itur. - enim Pafc.
P) aliquo. - alio codices et ed. a.
f ) Deum. - eum ABCDEF et edd. ab. - Pro potest esse, est co-
dices et ed. a.
8) terminata. - determinata Pab.
t) esse. - dici codices.
!J) huiusmodi. - Om. codices et ed. a.
1}) sic. - licet sic B. - Idem ante necesse addit ideo.
0) delerminatam. - terminatam PCEFG et edd. ab. - Statim pro
naturam, materiam BE.
t) ipsum esse eius. - eius esse B.
x) aliquid non factum. - aliquid quod (quod aliquid sB ) noii sit
factum B,
X) infinita. - infinitum codicei et ed. a.
H) potentia intellectiva. - secundum potentiam intellectivam G. -
quae ... intellectiva om. E; quae om. ceteri et cdd. ab.
' Cf. infr», qu. l,
art. 3.
" D. 112.
D. 854.
QUAESTIO VII, ARTICULUS III
75
Commentaria Cardinalis Caietani
IN titulo, adverte: ly infinitum per essentiam non signi-
ficat idetn quod res infinitae perfectionis , quia ly infi-
nitum non arctatur hic ad infinitum tenens se ex parte
formae, quod dicit perfectionem ; sed tenetur communiter,
ut continet etiam infinitum ex parte materiae; ut patet ex
processu in corpore articuli, et in argumento tertio. Unde
infinitum per essentiam idem significat quod res essentiae
indeterminatae omnino, idest nec ad genus nec ad speciem
aliquam, et hoc sive per se sive reductive. Et est quaestio
de rebus singularibus , quarum tantummodo est inveniri
posse in rerum natura. Quod dico propter res in abstra-
ctione sumptas, quas contingit adeo abstrahere, ut secundum
aliquam rationem ad nullum sint genus arctatae. Tamen,
secundum rem, etiam illa ratio, in hac re existens, ad ali-
quod est genus et speciem determinata: ens enim in ho-
mine est in specie humana, etc. Ita quod sensus quaestionis
est: An, praeter Deum, aliqua res in rerum natura existens
actu vel potentia, sit essentiae indeterminatae simpUciter.
II. In corpore unica est conclusio, responsiva quaesito
negative : Nulla res alia a Deo est infinita simpliciter ;
quamvis possit esse infinita secundum quid.
Haec conclusio habet duas partes, ut patet : et in littera
quoad utramque probatur. Verum, quia infinitum est duplex,
scilicet ex parte aclus et ex parte potentiae, seorsum primo
probat utramque conclusionis partem in infinito materiali :
deinde in formali. De illo, quia materia semper finitur per
formam aliquam, ac per hoc non est infinita simpliciter: et
tamen, quia remanet in potentia ad infinitas formas, datur
infinitum secundum quid. De hoc vero, quia forma creata
aut est in materia, et consequenter finita per eam : aut sub-
sistens sine materia, et recipiens esse. Et haec, quia sine ma-
teria, ideo infinita secundum quid, idest secundum terminos
materiales: quia tamen habet esse receptum, est finita sim-
pliciter. Esse enim coaptatum ita huic certae naturae, quod
non alii, limitatum oportet esse simpliciter : alioquin omnis
in se naturae perfectionem contineret. - Et a partibus uni-
versi sufficienter enumeratis, conclusio universalis proposita
probata est: et satis clare, si praecedentia * recolantur.
Adverte, novitie, quod non dubitando, sed philosophico
more deferendo proprio tractatui de Angelis inferius * ha-
bendo, dicit quosdam opinari angelos esse subsistentes sub-
stantias.
Art. praec.
Qu. L.
ARTICULUS TERTIUS
UTRUM POSSIT ESSE ALIQUID INFINITUM ACTU SECUNDUM MAGNITUDINEM
• Cap. 11, n. 3. -
S. Tn. lect. iii.
■ Cap. I, n. I.
S. Th. lect. I.
►
' Cap. XI, n. 3. ■
S.Th. lect. XVII
De Verit., qu. 11, art. 2, ad 5; Quodl. IX,
III, lect. VTi sqq. ; I
>D TERTIUM SIC PROCEDITUR. Vidctur quod
possit esse aliquid infinitum actu secun-
'dum magnitudinem. In scientiis enim
^mathematicis non invenitur falsum: quia
abstrahentium non est mendacium , ut dicitur in
II Physic. * Sed scientiae mathematicae utuntur
infinito secundum magnitudinem: dicit enim geo-
metra in suis demonstrationibus , sit linea talis
infinita. Ergo non est impossibile aliquid esse
infinitum secundum magnitudinem.
2. Praeterea, id quod non est contra rationem
alicuius, non est impossibile convenire sibi. Sed
esse infinitum non est contra rationem magnitu-
dinis : sed magis " finitum et infinitum videntur
esse passiones quantitatis. Ergo non est impossi-
bile aliquam magnitudinem esse infinitam.
3. Praeterea, magnitudo divisibilis est in infi-
nitum: sic enim definitur continuum, qiiod est in
infinitum ^ divisibile, ut patet in III Physic. * Sed
contraria nata sunt fieri circa idem. Cum ergo di-
visioni opponatur additio, et diminutioni augmen-
tum, videtur quod magnitudo possit crescere in
infinitum. Ergo possibile est esse magnitudinem
infinitam.
4. Praeterea, motus ^" et tempus habent quanti-
tatem et continuitatem a magnitudine super quam
transit motus, ut dicitur in IV Physic. * Sed non
est contra rationem temporis et motus quod sint
infinita: cum unumquodque indivisibile signatum
in tempore et motu circulari, sit principium et
finis. Ergo nec contra rationem magnitudinis erit
quod sit infinita.
art. i; XII, qu. 11, ad 2; I Physic, lect. ix;
de Caelo, lect. ix sqq.
0
Sed contra, omne corpus superficiem habet.
Sed omne corpus superficiem habens est finitum :
quia superficies est terminus corporis finiti °. Ergo ^
omne corpus est finitum. Et similiter potest dici ' ^
de superficie et linea. Nihil est ergo infinitum se-
cundum magnitudinem.
Respondeo dicendum quod aliud est esse infi-
nitum secundum suam essentiam, et ^ secundum ^
magnitudinem. Dato enim quod esset aliquod
corpus infinitum secundum magnitudinem, utpote
ignis vel aer, aon tamen esset infinitum secun-
dum essentiam: quia essentia sua esset terminata
ad aliquam speciem per formam, et ad aliquod
individuum per materiam. Et ideo, habito ex prae-
missis * quod nulla creatura est infinita secundum ' a». praec.
essentiam, adhuc restat inquirere utrum aliquid
creatum sit infinitum secundum magnitudinem.
Sciendum est igiuir quod corpus, quod est
magnitudo completa, dupliciter sumitur: scilicet
mathematice, secundum quod consideratur in eo
sola quantitas; et naturaliter^ secundum quod
consideratur in eo materia et forma. Et de cor-
pore quidem naturali, quod non possit esse infi-
nitum in actu, manifestum est. Nam omne corpus
naturale aliquam formam substantialem habet" i
determinatam : cum igitur ad formam substanfia-
lem consequantur accidentia, necesse est quod ad
determinatam formam consequantur determinata
accidentia ; inter quae est quantitas. Unde omne
corpus naturale habet determinatam quantitatem
et in maius et in minus. Unde impossibile est ali-
quod corpus naturale infinitum esse. - Hoc etiam
a) sed magis. - cum ratione quia addit B.
P) infinitum. - infinita ACDEF.
f) motus. - et motus ACDE.
S) finiti. - Om. codices et ed. a.
t) dici. - obiici codices et edd. a b.
X) et. - et aliud F.
T)) aliquam formam substantialem habet. - aliquam formam habet
codices et edd. a b.
76
.QUAESTIO VII, ARTICULUS III
ex motu patet. Quia omne corpus naturale habet
aliquem motum naturalem. Corpus autem infini-
tum non posset habere aliquem motum natura-
lem: nec rectum, quia nihil movetur naturaliter
motu recto, nisi cum est extra suum locum,
quod corpori infinito accidere non posset ; occu-
paret enim omnia loca, et sic indifferenter qui-
libet locus esset locus eius. Et similiter etiam ne-
que secundum motum circularem. Quia in motu
circulari oportet quod una pars corporis trans-
feratur ad locum in quo fuit alia pars ; quod in
corpore circulari, si ponatur infinitum, esse non
posset : quia duae lineae protractae a centro ,
quanto longius protrahuntur a centro, tanto lon-
gius distant ab invicem; si ergo corpus esset in-
finitum, in infinitum lineae distarent ab invicem,
et sic una nunquam posset pervenire ad locum
alterius.
De corpore etiam mathematico eadem ratio
est. Quia si imaginemur corpus mathematicum
existens actu, oportet quod imaginemur ipsum
sub aliqua forma: quia nihil est actu nisi per
suam formam. Unde, cum forma quanti, inquan-
tum huiusmodi, sit figura, oportebit quod habeat
aliquam figuram. Et sic erit finitum : est enim
figura, quae termino vel terminis comprehenditur.
Ad primum ergo DiCENDUM quod geometer " non
indiget sumere aliquam lineam esse infinitam actu:
sed indiget accipere ' aliquam lineam finitam actu,
a qua possit subtrahi quantum necesse est: et
hanc nominat lineam infinitam.
Ad secundum dicendum quod, licet infinitum non
sit contra rationem magnitudinis in communi, est
tamen contra rationem cuiuslibet speciei eius " :
scilicet contra rationem magnitudinis bicubitae
vel tricubitae, sive circularis vel triangularis, et
similium. Non autem est possibile in genere esse
quod in nuUa specie est. Unde non est possibile
esse aliquam magnitudinem infinitam' cum nulla
species magnitudinis sil infinita.
Ad tertium dicendum quod infinitum quod con-
venit quantitati, ut dictum est *, se tenet ex parte
materiae. Per divisionem autem totius acceditur
ad materiam, nam partes se habent in ratione
materiae * : per additionem autem acceditur ad
totum , quod * se habet in ratione formae. Et
ideo non invenitur infinitum in additione magni-
tudinis, sed in divisione tantum.
Ad quartum dicendum quod motus et tempus
non sunt secundum tomm in actu, sed succes-
sive : unde habent potentiam permixtam actui.
Sed magnitudo est tota in actu. Et ideo infini-
tum quod convenit quantitati , et se tenet ex
parte materiae , repugnat totalitati magnitudinis ,
non autem totalitati temporis vel moms : esse
enim in potentia convenit materiae.
0) geometer. - geometra ADE(B?), geometria CF(Br). - Pro su-
mere, assumere BCDEFsA; sumere aliquam lineam . . . sed indiget
omittit G.
t) accipere. - Om. C, assumere B. - finitam actu om. codd. - Pro
Art. I, ad 2.
D. 732, 852.
X
hanc nominat lineam inftnitam, hoc nominat lineam infinitam codd.
et editio a.
x) eius. - Om. ABCDE.
).) totum quod. - totum secundum quod Pab.
Commentaria Cardinalis Oaietani
Cf. num
Cf. num
IN titulo, possit simpliciter, secundum potentiam logicam. -
In corpore tria : primo assignat causam quaestionis, quod
non est vana, sed necessaria; secundo distinguit corpus ♦;
tertio respondet quaesito *..
II. Quoad primum, necessitas quaesiti ostenditur ex extra-
neitate infinitatis secundum magnitudinem , ab infinitate
essentiae: quia scilicet aliud est esse infinitum secundum
essentiam, et aliud secundum quantitatem. Et probatur in
naturalibus. - Ubi adverte quod inter istas infinitates est
duplex differentia. Una separationis, qua una non est alia.
Et haec est manifesta, dum in Deo reperitur infinitas es-
sentiae absque quantitate: et in istis inveniri forte potest
infinitas quantitatis, absque infinitate essentiae, ut patet in
conditionali posita in littera. - Altera consecutionis , quia
una non infert aliam : quia scilicet nec infinitum secundum
essentiam infert infinitum quantitatis ; nec, quod magis du-
bitari poterat, infinita magnitudo infert infinitam essentiam,
ut in littera ostenditur, si esset ignis infinitus. Et de hac
differentia interpretanda est littera: quoniam est admodum
ad propositum.
III. Circa hanc partem, statim occurrit dubium, novitio-
Cap. X, n.3,4. rum mentem turbans: eo quod, ut dicitur VIII /%^5;c. *,
in magnitudine infinita oportet esse virtutem infinitam.
Ergo essentiam infinitam : virtus enim non excedit essen-
tiam. Quare, si esset ignis , infinitus, esset virtutis infinitae ;
et consequenter essentiae infinitae. Falsum est ergo quod
in littera dicitur, quod si esset magnitudo infinita, non ha-
beret essentiam infinitam.
Ad hoc breviter dicitur, quod obiectio laborat in aequi-
voco. Ly enim infinita essentia potest intelligi dupliciter.
Primo, de infinitate propria essentiae inquantum essentia :
quae, ut ex dictis * patet, nihil aliud est quam indetermina-
tio, idest carentia terminorum essentialium, scilicet generis
* Artic. praeced
Comment. n. 1.
et differentiae. Secundo, de infinitate communiter sumpta,
sive quantitativa, etc. In proposito, obiectio procedit de in-
finitate secundo modo: littera autem loquitur de infinitate
primo modo. Et ideo signanter in littera dicitur infinitum
secundum essentiam, et non dicitur infinita essentia: rae-
lius enim explicatur infinitas essentialis per ly secundum
essentiam, ut patet.
IV. Quoad secundum *, distinctio est ista. Corpus potest • Cf. num. i.
sumi dupliciter: physice, pro subiecto trinae dimensionis;
et mathematice, pro ipsa trina dimensione absolute. Littera
est satis clara.
Adverte hic quod famosa illa distinctio corporis posita
a Magno Alberto in I Physic.*, de corpore triplici, scilicet •Tract.i.cap.n
mathematico, physico et metaphysico, quamvis non habea-
tur explicite a s. Thoma, doctrinae tamen suae non solum
non adversatur, sed congruit. Quoniam apud ipsum etiam,
compositum ex materia et forma substantiali, ut praevenit
aptitudinem sui ipsius ad quantitatem et motum, corpus
est ad metaphysici considerationem spectans. Sed quoniam
respectu infinitatis secundum magnitudinem, corpus physi-
cum et metaphysicum non ponunt in numerum; ideo hic
substratum trinae dimcnsioni, compositum scilicet ex ma-
teria et forma , unicum tantum membrum constituit; et
corpus physicum appellatur, quia secundum formam na-
turalem speciem sortitur, ut patet inductive.
V. Quoad tertium * , respondetur quaesito , iuxta duo
distinctionis positae membra, duabus conclusionibus *, ne-
gative. Prima est: Nullum corpus naturale potest esse in-
finitum secundum magnitudinem.
Probatur dupliciter *. Primo a priori. Formam substan- • cf. num. xv.
tialem sequuntur accidentia : ergo determinatam formam
determinata accidentia: ergo determinata quantitas et in
maius et in minus. Ergo omne corpus naturale habet de-
QUAESTIO VII, ARTICULUS III
77
terminatam quantitatem et in maius et in minus. Ergo non
potest esse actu infinitum. - Secunda consequentia proba-
tur; quia quantitas est unum de accidentibus sequentibus
formam substantialera. Tertia vero probatur : quia omne
corpus naturale habet determinatam formam substantialem.
VI. Circa primam consequentiam, dubium occurrit, quem
sensum habeat. Aut enim ly determinata accidentia impor-
tat determinationem genericam seu specificam: et tunc est
sensus, quod talem formam in specie, puta ignis, sequuntur
talia accidentia secundum speciem , puta calor , lux , talis
figura, levitas , etc. luxta hunc sensum, consequentia est
optima, sed non infert propositum : ex tali enim sensu non
sequitur secunda consequentia, ergo quantitas determinata
et in maius et in minus; quantitas enim maior et minor
non sunt diversarum specierum, ut patet. - Aut significat
etiam determinationem gradualem , quoad qualitates, et
extensionis, quoad quantitatem. Et tunc est sensus, quod
formara determinatam sequuntur non solura ita haec acci-
dentia secundum speciera, quod non illa ; sed ita accidentia
in tali gradu seu extensione, quod non in alio. Et secun-
dum hunc sensum procul dubio est hic intenta.
Sed potest adhuc dupliciter intelligi. Primo, quod certam
formam sequuntur determinata accidentia, non solum in
toto, sed in omnibus et singulis partibus: puta quod for-
mam aquae sequitur certa quantitas, non solum in aliqua
tota aqua, sed in quibuscumque partibus integralibus. Et
hic sensus alienus est a veritate et proposito: quoniam non
datur minima pars aquae aut albi, ut dicitur in libro de
' Cap. VI. Sensu et Sensato*; sed, quacumque parte data, datur minor
inexistens, in horaogeneis. - Secundo, quod certara forraam
sequuntur determinata accidentia in toto et partibus possi-
bilibus seorsum existere. Et hic sensus est directe intentus :
quoniara in partibus inexistentibus tantura, non est pro-
prie forma, sed formae pars, tam actu quam potentia; in
littera autem dicitur quod forraam deterrainatara sequuntur
accidentia et quantitas determinata. Sed unde in hoc sensu
consequentia valeat, quodve sit illius fundamentum, latet.
Et ideo vertitur in dubiura, prirao quoad determinationera
quantitatis in minus; secundo, quoad determinationem eius-
• Cf. num. vm. dem in maius *.
VII. Scotus, in II Sent., dist. ii, qu. ix, nititur probare
oppositura, et sustinere quod non datur rainimum in ho-
mogeneis substantiis, potens per se existere : sed, quacura-
que aqua data, potest rainor per se existere. Et sic forraa
eius non determinat sibi certara quantitatem in minus, ut
in littera dicitur.
Arguit ergo ex ratione quanti (V Metaphys.), sic. Non
magis essentiale est quanto, posse dividi in partes, quam
quod utruraque eorum in quae dividitur, possit esse hoc
aliquid. Ergo singulae partes quantaecumque aquae pos-
•Cap.xiii.-Did. sunt per se existere. - Anlecedens patet ex V Metaphys.*
hb.^ ,cap.xin, Consequentia vero manifesta est ex se. Et nihilominus con-
sequens confirmatur quadrupliciter. Tura quia partes sunt
eiusdem rationis cum toto , quoad materiara et forraam.
Ergo per se existere, quod non repugnat toti, non repugnat
parti. - Tum quia quaelibet pars habet naturara : unde non
repugnat sibi esse individuura eiusdera speciei cura toto.
Ergo potest esse individuura; et consequenter per se exi-
stere. - Tum quia partes sunt naturaliter priores toto. Ergo
eis non repugnat esse prius tempore, etc. - Tum quia, posita
illa aqua rainima , circumscripto omni corruptivo , etiam
continente, si dividatur, aut post divisionera quae erat una
aqua in actu et multae in potentia, erit aquae plures in
actu, et habetur intentum : aut non. Et si non , ergo an-
nihilata est aqua absque corruptivo. Probatur: quia sola
divisio non corrumpit. Probatur: quia dividit in partes ho-
mogeneas, ex quibus constat totum; ergo dividit in aquas;
aut aqua componitur ex non aquis, ut partibus integralibus.
Nec est, inquit, repugnantia ex parte parvae quantitatis:
quia forraa aquae cura tam parva quantitate praefuit.
■ Cf. num.vifin. VIII. Contra determinationem vero quantitatis in maius*,
arguitur ratione et auctoritate. Ratione quidem : dato quo-
curaque igne, si apponatur combustibile dispositura, certum
est quod comburet. Illud ergo crescit, quantum est ex se,
in infinitura. - Et confirmatur auctoritate Aristotelis, II de
Anima, text. 4.1 *: ignis augeretur in infinitum, si in in- ■Cap.iv, n. 8.
finitum apponeretur combustibile. Non ergo datur maxiraus
ignis.
IX. Ad evidentiam huius difficultatis, nota primo, quod
non intendiraus hic tractare totaliter de maximo et minimo,
quoniam esset extra propositum; sed solum an detur maxi-
mum et miniraum ex intrinseco. Hoc enira exigit ratio as-
sumpta in littera, volens quod ex intrinseco, ex forma sci-
licet substantiali, unaquaeque substantia naturalis vindicet
sibi certam quantitatem, tam in maius quam in minus. Et
ideo has paucas rationes in hac disputatione adduximus.
Fiet autem, Deo dante, specialis quaestio de maximo et mi-
nimo universaliter. - Nota secundo, quod duas rationes ab
Aristotele habemus ad hoc. Alteram I Physic, text. 36 *, ' Cap. iv, n. 5.
scilicet: quantitas totius consurgit ex quantitatibus par-
tium, etc. Sed ista ratio, ut patet, procedit ex suppositione :
supponit enim dari maximum, et concludit dari miniraum,
alioquin totum non esset certae quantitatis. Alteram in II
de Anima, text. 41 *, scilicet: omnium natura constantium ' Cap. iv, n.8.
determinata est ratio, etc. Et haec ratio, ut inquit Scotus *, " Loco citato.
loquitur de animatis, in quibus tantum habet locum aug-
mentum proprie dictum, de quo ibi est sermo.
Verum,' quidquid sit de illo textu, s. Thomas universa-
lizavit illam: et quod ibi de anima dicitur, de omni forma
substantiali assumpsit , scilicet quod vindicat sibi certam
quantitatem. Et probavit eam secundum doctrinam tradi-
tam V Metaphys.* et II Physic.**, scilicet quod causae • Cap. m. - Did.
etfectibus, et e converso, coraparantur et commensurantur. n. ii. ' '^^''' "'
Ex hoc enim sequitur quod, si forraam substantialem na- "Cap-n'. n-"-
turaliter in communi sequitur quantitas , ergo determina-
tam formam determinata quantitas. Sed quantitas non alio
modo determinatur quam secundum terminos: non enim
corporeitas hominis et aquae differt specie, ut posset dici
quod determinatam forraam sequitur determinata quantitas
secundum speciera. Igitur sequitur quantitas deterrainata
secundum terminos. - Quaravis etiara si quantitates differ-
rent specie , adhuc tamen haberetur fundamentum conse-
quentiae, ex eo quod determinata forma est vis determi-
natae, ac per hoc nihil consequens ad ipsam potest esse
infinitum: si enim haberet calorem, raritatem, quantitatem,
aut quodcumque accidens infinitum , iam a forma finita
esset vis infinita ; quod non est intelligibile. Quia ergo for-
raara physicam in communi sequuntur accidentia , conse-
quens est ut certam formara, ac per hoc rera certae vis,
sequantur certa accidentia : non solura ita haec quod non
illa; sed etiam ita in tali gradu vel termino, summo, imo
vel medio, quod non in maiori aut minori. - Et sic habetur
unde tenet consequentia litterae*, non solura de quantitate, ' Cf.num.vifin.
sed de oranibus accidentibus.
X. Ad rationem ergo Scoti *, concesso antecedente, ne- * Cf. num.vn.
gatur consequentia. Et ratio est, quia utrumque, sciUcet
dividi in partes, et illas posse esse hoc aliquid, si realiter
intelligatur, non convenit quanto per se positive, sed non
repugnanter, ut patet de quantitate caeli : quantura enim
illud nec potest actuali divisione dividi, nec potest aliqua
pars eius seorsum existere , et tamen est vere quantum.
Utraque ergo conditio posita in ratione quanti, potest im-
pediri ne exerceatur , a forraa naturali cui coniuncta est
quantitas. Unde illa definitio convenit quanto ut sic: et
tamen alicui quanto repugnat. - Et si contra hoc afferatur
ratio illa Scoti : Quandocumque aliqua per se consequentia
aliqua duo, sunt incompossibilia, et illa duo sunt incom-
possibilia; sed conditiones quanti et formae minimi sunt
incompossibiles ; ergo quantum et forma minimi sunt in-
compossibiles : - respondetur primo, applicando totum ar-
gumentum ad naturam caeli, quae non patitur divisionem.
Secundo ( quia multiplicare non est solvere ) , quod illa
maior est vera de per se consequentibus positive: non au-
tem non repugnanter. Unde velocitabilitas in infinitum,
convenit motui per se non repugnanter, unde et demon-
stratur de eo : motui tamen naturali cuilibet repugnat, ut
patet II Caeli, text. Sg*: et propterea motus et naturalitas * Cap. vi, n.5.
non sunt incompossibiles.
Posset taraen aliter dici, quod illae conditiones non in-
telliguntur secundum actualem divisionem, sed secundum
78
QUAESTIO VII, ARTICULUS III
* Cf. num. VIII.
Cf. num. V.
*Caj).xiii.-Did.
lib.lv, cap. XIII,
designationetn : et quod sic omne quantum est divisibile ,
et quaelibet pars potest esse hoc aliquid, secundum desi-
gnationem. Et tunc etiam nihil contra propositum nostrum
sequitur.
XI. Ad primam confirmationem, negatur sequela. Quia
aliquam conditionem requirit forma aquae in per se primo
perfectibili, quam non requirit in parte illius : una autem
harum conditionum est tanta quantitas. Et simile est iudi-
cium de tanto calore, etc.
Ad secundam quoque eodem modo dicitur : quod non
sufficit ad posse esse individuum eiusdem speciei , com-
municare in natura; sed oportet adiungere conditiones re-
quisitas ad per se existere. Quidquid enim habet naturam
aquae cum conditionibus necessariis ad per se existendum,
potest esse aquae individuum; et non aliter.
Ad tertiam, negatur consequentia, quoad partes inexi-
stentes tantum.
Ad ultimam dicitur quod, si poneretur minimus ignis
tantummodo, et divideretur, quod non solum corrumpe-
retur, sed annihilaretur; licet tam antecedens quam conse-
quens sit impossibile. Nec oportet quaerere aliud destructi-
vum quam divisionem: quoniam etsi divisio ut sic non
sit corruptiva, divisio tamen talis, scilicet minimi naturalis,
est universaliter corruptiva; et in tali casu annihilativa.
Nec ignis minimus est unus in actu et multi in potentia,
nisi eo modo quo partes dicuntur esse in potentia in toto :
quia scilicet sunt per esse, non proprium, sed totius; sicut
et partes caeli sunt in toto in potentia.
XII. Ad ea vero quae contra maximum obiiciuntur *,
respondetur quod maximum ignem dari potest intelligi
dupliciter : uno modo, loquendo de individuo ignis per se
uno; alio modo, de uno quasi per aggregationem. Et dico
quod datur ex intrinseco maximus et minimus ignis in per
se uno individuo; quamvis non detur maximus unus quasi
per aggregationem, nisi ab extrinseco (quia scilicet universi
natura non patitur ignem superare cetera elementa, etc).
Vocatur autem ignis individuum per se unum, illud quod
constat sic ex una necessario in actu tam forma quam
materia, quod per solam divisionem non posset fieri duo
ignes. Nec hoc consistit in indivisibili: sed tota latitudo a
quantitate minima ignis, ad quantitatem duorum minimo-
rum exclusive , constituit per se unum oumero ignem.
Quantitas autem duorum minimorum, et maior, facit unum
quasi per aggregationem. Et idem est iudicium de aqua
et aliis elementis, et huiusmodi homogeneis. - Nec, ex his
motus, inteUigas plantam non esse per se unam, quae est
una in actu et multae in potentia : quoniam partes plantae
organicae sunt, et ad complementum naturale individui
eius, requiritur quod habeat omnes partes, etc. Non sic est
in huiusmodi homogeneis, ut patet. - Apposito ergo com-
bustibiU cuicumque igni etc. , concedendum est quod com-
bureret, et quod cresceret in infinitum : sed non esset per
se unus numero ignis. - Et sic patet responsio ad auctori-
tatem Aristotelis.
XIII. Circa probationem secundae consequentiae *, oc-
currit dubium : quia falsum assumitur, scilicet quod quan-
titas sit unum accidentium sequentium formam substan-
tialem; cum constet quantitatem esse accidens consequens
materiam. - Nec valet dicere quod quantitas consideratur
dupliciter, scilicet absolute, et ut terminata ; et quod, licet
absolute sit consequens materiam, terminatio tamen eius
sequitur formam. Haec enim , licet sint vera , non tamen
ad propositum. Quia littera, ex hoc quod quantitas conse-
quitur formam, infert, ergo est terminata : unde, si assum-
ptum esset quod quantitas quoad terminationem sequitur
formam, esset petitio principii.
XIV. Ad hoc videtur dicendum, quantitatem dupliciter
sumi posse. Uno modo, secundum id quod est in ea de
actu: et sic sequitur formam. Alio modo, secundum id
quod est in ea de potentia: et sic sequitur materiam. Et
quoniam plurimum in ea est quod spectat ad materiam
potentiae , ut patet in definitione quanti V Metaphys. * ;
ideo absolute ponitur accidens consequens compositym ra-
tione materiae. Et quoniam in proposito est serrao de
quantitate in actu, quia de infinito in actu; ideo in propo-
sito, utens littera quantitate ex parte actus, attribuit ipsam
formae ; et ex hoc quod ipsa , secundum quod est actu ,
sequitur formam, infert: ergo est terminata, sicut cetera
consequentia formam.
XV. Secundo probatur conclusio * ex ratione mobilitatis. • Cf. num. v.
Omne corpus naturale habet aliquem motum naturalem ,
ex I Caeli, text. 5 *: nullum corpus infinitum est natura- "Cap.n, n. 2.
liter raobile : ergo. - Probatur minor , utendo distinctione
motus naturalis facta I Caeli *. Quia non potest moveri • ibid.
motu recto: eo quod omne tale potest extra locum suum,
saltem secundum partes, esse. Nec motu circulari : eo quod
lineae a centro circuli protractae, quanto longius protra-
huntur, tanto inter se raagis distant; ergo in corpore infi-
nito distarent inter se infinite; ergo nunquam una perve-
niret ad locura alterius; ergo nunquara una pars corporis
infiniti circularis potest venire ad locum ubi est alia ; ergo
implicat ipsum raoveri. Et surapta est haec ratio ex I Caeli,
text. 35 *. ■ Cap. V, n.3.
XVI. Secunda conclusio * est: Nullura corpus raathe- ■ cf. num.v.
maticum potest esse infinitum in actu. - Probatur. Si est
corpus in actu , ergo habet forraam : ergo figuram : ergo
terminum. Ergo non est infinitum. - Priraa consequentia
probatur: quia nihil est actu nisi per formara suam. Se-
cunda vero: quia forma corporis de genere quantitatis ut
sic, est figura. Tertia autem ex definitione figurae. Et haec
ratio sumpta est ex III Physic, text. 40 *. ' Cap. v, n. 6.
XVII. In responsione ad secundura, adverte quod, si
diligenter inspiciatur, negat infinitum esse passionem quan-
titatis; quamvis concedat ei non repugnare. Et si contra
hoc afferatur textus decirausquintus I Physic.*, scilicet, 'Cap. u, n. 10.
finiti et infiniti ratio quantitati congruit, in proraptu est
responsio : quod hoc non ideo dicitur, quod quantitas vin-
dicet sibi infinitatem; sed e converso , quia infinitas vin-
dicat sibi quantitatera, quoniam non est intelligibile infini-
tum nisi quantum : sicut etiam dicitur, yacui ratio convenit
loco. Intendunt enim per hoc philosophi, quod si ista in-
veniuntur, oportet reperiri in quantitate et loco, etc.
XVIII. In responsione ad tertium, ddverte quod, licet re-
sponsio sumpta sit ex III Physic, ex quo sumptae sunt etiam
reliquae rcsponsiones (ad primura quidera ex textu 71 *,
ad quartura autem ex 74*, ad hoc vero ex 66 **): licet,
inquam, ita sit, obstant tamen huic responsioni dicta s. Tho-
mae in Tertia Parte, qu. vii , art. 12*; et in III Sent., • Resp. ad 1.
dist. XIII, qu. I, art. 2, qu. iii, ad i ; imo etiam hic, in ar-
ticulo sequenti, in responsione ad 2, concedendo augraen-
tum figurarum in infinitura. In III quoque fitysic *, ex- • Cap. vi, n. 4, 5.
presse Aristoteles concedit, textu 69 et 60, raagnitudinem
augeri in infinitum, sicut et dividi.
XIX. Ad hoc breviter respondetur, cum Aristotele ibi-
dem, quod raagnitudinem augeri in infinitum, potest du-
pliciter intelligi. Primo, ea ratione quia semper potest fieri
sibi additio secundum partes proportionales. Et sic ibidem
dicitur quod augeri potest in infinitum : sed per tale aug-
mentum nunquam excedetur certa raagnitudo signata. Se-
cundo, quia semper potest fieri additio simpliciter, ita quod
excedat omnera certara quantitatem. Et sic distinguendum
est. Quia aut loquimur de magnitudine, stando infra li-
mites continui: aut de ea ut induit rationera discreti. Prirao
raodo, nec augraento naturali, nec intellectuali, continuum
est augmentabile in infinitum : et causa assignatur in littera.
Secundo raodo autera, augmentabile est in infinitum, sicut
et numerus: et ad hoc pertinet augmentura figurarum in
infinitum. - Dixi autem de continuo ut sic, quod nec intel-
ligibili augmento est augmentabile in infinitum, non quod
intellectus non possit, quacumque raagnitudine data, fin-
gere maiorem, et sic in infinitum ; sed quoniam in natura
continui ut sic, non est potentia ad huiusraodi augraentum.
In natura tamen numeri raaterialis est: et sirailitcr in na-
tura continui est potentia ad diminutionem in infinitum,
ut patet ex eius ratione. Et sic omnia consonant, diversis
modis intellecta.
XX. Circa rationem assignatam in littera *, dubiura oc- •Dicwresp.ads.
currit ex Scoto, in III Sent., dist. xiii, qu. i. Impugnat si-
quidem eam sic. Quilibct numerus est unus secundura se . ca- y . Dij.
formaliter, ex VIII Metaphys. *: ergo in augmentatione nu- iib. vii, cap. vi.
Cap. VII, n. 5.
Cap. VIII, n.2.
• Cap. VI, n. II.
Cap. vii, n. 2.
QUAESTIO VII, ARTICULUS IV
79
meri acceditur ad formam : ergo accessus ad formam non
prohibet augmentum in infinitum. Ergo male in littera di-
citur quod ideo magnitudo non augetur in infinitum, quia
accedit ad totum et formam.
XXI. Ad hoc dicitur quod, cum numerus augmentabilis
in infinitum non sit quilibet numerus, sed numerus conti-
nuorum, ut patet III Physic, text. 68 *, augmentatio numeri
non accedit ad numerum simpliciter, sed talem , scilicet
partium continui : ac per hoc, manifeste acceditur, non ad
totum , sed ad partem ; sicut et divisio continui , ex qua
causatur. Augmentatio auteni continui ad totum simpliciter
accedit. - Neganda est ergo prima consequentia Scoti : quo-
niam a numero ad numerum talem, idest materialem, arguit.
Quod non licet in proposito : quia ly materialis minuit
rationem numeri quoad formalitatem , quia addit materia-
litatem formae, et permiscet actum potentiae, ut patet.
ARTICULUS QUARTUS
UTRUM POSSIT ESSE INFINITUM IN REBUS SECUNDUM MULTITUDINEM
Vers. 21.
* Metaphys. ,
tract.vi, cap.ii;
tract.viii.cap.i.
* Philosophiae
lib. I, tract. i,
<:ap. XI.
I
II Sent., dist. i, qu.
, art. 5, ad 17 sqq.; De Verit., qu. 11, art. 10; Quodl. IX, art. i;
XH, qu. II, ad 2; III Physic, lect. xii.
»D QUARTUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
possibile sit esse multitudinem infini-
*tam "■ secundum actum. Non enim est
nimpossibile id quod est in potentia re-
duci ad actum. Sed numerus est in infinitum
multiplicabilis. Ergo non est impossibile esse mul-
titudinem ^ infinitam in actu.
2. Praeterea, cuiuslibet speciei possibile est
esse aliquod individuum in actu. Sed species fi-
gurae sunt infinitae. Ergo possibile est esse infi-
nitas figuras in actu.
3. Praeterea, ea quae non opponuntur ad invi-
cem, non impediunt se invicem. Sed, posita aliqua
multitudine rerum, adhuc possunt fieri ^' alia multa
quae eis non opponuntur : ergo non est impossi-
bile aliqua * iterum simul esse cum eis, et sic in
infinitum. Ergo possibile est esse infinita in actu.
Sed contra est quod dicitur Sap. xi *: omnia
in pondere, numero et mensura disposuisti.
Respondeo dicendum quod circa hoc fuit du-
plex opinio. Quidam enim, sicut ' Avicenna * et
Algazel *, dixerunt quod impossibile est esse mul-
titudinem actu infinitam per se : sed infinitam
per accidens multitudinem esse, non est impos-
sibile. Dicitur enim multitudo esse infinita per se,
quando requiritur ad aliquid ut multitudo infinita
sit ^. Et hoc est impossibile esse : quia sic opor-
teret quod aliquid dependeret ex infinitis; unde
eius " generatio nunquam compleretur, cum non
sit infinita pertransire. Per accidens autem dici-
tur multitudo infinita, quando non requiritur ad
aliquid infinitas multitudinis *, sed accidit ita esse.
Et hoc sic manifestari potest in operatione fabri,
ad quam quaedam multitudo requiritur per se,
scilicet quod sit ars in anima, et manus movens,
et martellus. Et si haec in infinitum multiplica-
rentur, nunquam opus fabrile compleretur: quia
dependeret ex infinitis causis. Sed multitudo mar-
tellorum quae accidit ex hoc quod unum frangi-
tur et accipitur ' aliud, est multitudo per accidens:
accidit enim quod multis martellis operetur; et
nihil differt utrum uno vel duobus vel pluribus
operetur, vel " infinitis, si infinito tempore ope-
raretur. Per hunc igitur modum, posuerunt quod
possibile est esse actu multitudinem infinitam per
accidens.
Sed hoc est impossibile. Quia omnem multitu-
dinem oportet esse in aliqua specie multitudinis.
Species autem multitudinis sunt secundum spe-
cies numerorum. Nulla autem species numeri est
infinita: quia quilibet numerus est multitudo men-
surata per unum. Unde impossibile est esse mul-
titudinem infinitam actu , sive per se , sive per
accidens. - Item , multitudo * in rerum natura
existens est creata: et omne creatum sub aliqua
certa intentione creantis comprehenditur : non
enim in vanum agens aliquod operatur. Unde
necesse est quod sub certo numero omnia creata
comprehendantur. Impossibile est ergo esse mul-
titudinem infinitam in actu, etiam per accidens.
Sed esse multitudinem infinitam in potentia,
possibile est. Quia augmentum multitudinis con-
sequitur divisionem magnitudinis : quanto enim
aliquid plus dividitur, tanto plura secundum nu-
merum resultant. Unde, sicut infinitum invenitur
in potentia in divisione continui, quia proceditur
ad materiam, ut supra * ostensum est; eadem
ratione etiam -" infinitum invenitur in potentia in
additione multitudinis.
Ad primum ergo dicendum quod unumquodque
quod est in potentia, reducitur in actum secun-
dum modum sui esse : dies enim non reducitur
in actum ut ' sit tota simul, sed successive. Et
similiter infinitum multitudinis non reducitur in
actum ut sit totum simul, sed successive: quia
post quamlibet ^ multitudinem, potest sumi alia
multitudo in infinitum.
Ad secundum dicendum quod species figurarum
habent infinitatem ex infinitate numeri: sunt enim
species figurarum, trilaterum °, quadrilaterum, et
a) esse multitudinem infinitam. - esse multa infinita codices et
edd. a b.
P) multitudinem. - multiplicationem B.
f) fieri. - sumi codices.
S) aliqua. - alia ACDEFG.
e) sicut. - secundum D, scilicet ceteri.
^) ad aliquid ... sit. - ad aliquid quod (ad hoc quod D, ad hoc
quod aliquid B) sit multitudo infinita ABCDFG et ed. a. E om. per
se quando ... sit.
7,) eius. - talis ABCDEF.
6) infinitas multitudinis. - esse infinitas multitudines B.
i) accipitur. - accipit ACDEG.
x) vel. - vel etiam BFG.
X) multitudo. - omnis multitudo codices et edd. a b.
[jl) etiam. — et codices et edd. a b.
v) ut. - quod codices.
5) quamlibet. - quandam codices et edd. a b.
0) trilaterum. - ut trilaterum Pab.
ad 3
Art. praeced.,
8o
QUAESTIO VII, ARTICULUS IV
sic inde ". Unde, sicut multitudo infinita nume-
rabilis f non reducitur in actum quod sit tota
simul, ita nec multitudo figurarum.
Ad tertium dicendum quod, licet, quibusdam
posiris, alia poni non sit eis oppositum; tamen
infinita poni opponitur cuilibet speciei multitudi-
nis. Unde non est possibile esse aliquam multi-
tudinem actu infinitam.
jc) et sic inde. - et sic deinceps B, et sic in infinitum D. | p) multitudo infinita numerabilis, - multitudo infinita numeralis G.
Commentaria Cardinalis Caietani
IN titulo , secundum multitudinem quamcumque, sive de
genere quantitatis, sive extra genus. Et hinc patet quod
ista quaestio est altior et universalior quam inquisitio quae
•Cap.vii, n.2,3. fit: ni Physic.*: quoniam ibi de materiali tantum multitu-
dine, sequente divisionem continui, sermo est; iiic autem
de raultitudine universaliter, sive materiali sive immateriali.
II. In corpore duo; primo refert opinionem Avicennae et
'Cf. num. IV. Algazelis; secundo, improbando eam, respondet quaesito *.
III. Quoad primum , duas propositiones refert , ac eas
declarat. Altera est : impossibile est esse in actu multitu-
dinem infinitam per se. Altera: possibile est esse in actu
multitudinem infinitam per accidens. - Declarantur ambae,
manifestatis illis terminis, infinita per se multitudo et infi-
nita per accidens. Probantur vero : quia nunquam comple-
retur opus, si ex infinitis per se dependeret; secus autem
per accidens; ut patet in exemplo litterae.
IV. Quoad secundum, sunt duae condusiones respon-
sivae quaesito , secundum diversitatem actus a potentia.
Prima est: Impossibile est esse in actu infinitam multitu-
dinem, sive per se sive per accidens. Secunda est : Possibile
* Cf. num. xvm. est esse multitudinem infinitara in potentia *.
* Cf. num.vn. Prima conclusio probatur dupliciter *. Omnis multitudo
actu existens, est in aliqua specie multitudinis : ergo est
secundura aliquara speciem numeri : ergo est finita. - Ante-
cedens patet. Prima vero consequentia probatur : quia spe-
cies multitudinis sunt secundum species numerorura. Se-
cunda : quia numerus est multitudo raensurata per unum.
V. Circa primam consequentiam et eius probationem,
dubitatur. Quia raultitudo est quid coraraunius quam nu-
raerus, et consequenter debet habere species plures quara
nuraerus : alioquin communioris rationem non retineret.
Non ergo species multitudinis sunt secundum speciem nu-
meri. - Et confirmatur hoc : quia dici potest quod species
multitudinis finitae sunt secundum species numeri ; non
autem species raultitudinis absolute. - Et attestatur his Ari-
•Cap.xiii.-Did. stoteles, V Metaphys., capitulo de Qiianto *, dicens quod
hb. V, cap.xiii, piuj-alitas finita est numerus: quasi infinitatem excipiat.
VI. Ad hoc breviter dicitur quod, cum ignota ex notio-
ribus naturaliter cognoscamus, et experiaraur omnis multi-
tudinis species quas noviraus, proportionales esse speciebus
nuraeri ; satis consonat arti ut possit universalis propositio
forraari , quod omnis species multitudinis est secundura
aliquara speciem numeri.
Ad obiectionem autem dicitur, quod aliud est oranes
species multitudinis esse species numeri, quod falsum est:
et aliud, omnes species multitudinis esse secundum species
numeri , idest proportionales illis, quod assumptum est, et
verum. Unde multitudo, quia universalius quid est, habet
multo plures species quam numerus : quia habet oranes
species numeri, et omnes species multitudinis immaterialis,
quae proprie non est numerus, etc. - Et per hoc patet ad
confirmationem , quod illud voluntarie, non rationabiliter
diceretur. - Textus autem Aristotelis nihil officit. Quando-
quidem nihil ex illo ad propositum elici potest , nisi quod
pluralitas infinita non esset nuraerus : sed hoc non obstat
processui huic, sed magis confirmat secundam consequen-
tiara, ut patet.
* cf. num. IV. VII. Secundo probatur eadem conclusio *. Omnis mul-
titudo in rerum natura actu existens, est creata : ergo com-
prehenditur sub aliqua certa intentione creantis : ergo certo
numero. Ergo impossibile est quod sit infinita. - Antece-
dens patet. Prima vero consequentia probatur; quia non
in vanum agens aliquid operatur. Reliquae relinquuntur ut
evidentes.
VIII. Circa hanc rationem dubitatur : quoniam aut as-
sumit falsura , aut non infert intentum. CUm enim assu-
mitur quod omne creatum sub aliqua ceria intentione
creantis comprehenditur, aut intelligitur de intentione certa
certitudine finis ; aut certitudine medii per quod acquiri-
tur finis.
Si certitudine finis, tunc dupliciter exponi potest ; aut ita
quod ipsum creatum sit certus finis ; aut ita quod habeat
certum finem. Si igitur sensus est , quod omne creatum
comprehenditur sub aliqua intentione creantis ut certus
finis , propositio videtur manifeste falsa : quoniam aliquid
creatum nec est finis creantis, nec alicuius alterius creatu-
rae, puta infima creatura. - Si vero est sensus, quod omne
creatum comprehenditur sub aliqua creantis intentione ut
ad certum finem, propositio est verissiraa : quia Deus ipse,
et participatio suae bonitatis, est certus cuiusque creati finis
intentus a creante. Sed tunc nihil infert ad propositura : ex
hoc enim non sequitur, ergo sub certo numero.
Si autem sensus est, quod omne creatum coraprehen-
ditur sub aliqua intentione creantis, ut certum medium per
quod acquiritur finis, propositio videtur falsa, et non pro-
bata. Falsa quidem; quia potest aliter coraprehendi sub
intentione creantis, quara hoc modo. Potest enim intendi,
non ut certum mediura ad acquirendum finem, sed ut co-
mitans seu proveniens ex certo medio per quod acquiritur
finis: ut patet ex Averroe, XII Metaphys., comment. xxxvn,
ubi vult quod intelligentiae raoveant orbes ut assimilentur
Deo in faciendo entia; et ad hoc sequitur infinitas circula-
tiones esse causatas ab eis et infinitos effectus, et infinitas
aniraas esse creatas, apud Avicennam. - Non probata autem :
quia ex illo medio, nullum agens operatur aliquid in va-
num, nihil aliud potest inferri nisi, ergo agit propter finem;
quo concesso, diceretur quod multitudo infinita est propter
finem extrinsecura , scilicet Deura et conservationem per-
petuae assimilationis causantis ipsam ad Deura, ut philo-
sophi dicunt.
IX. Circa eandem rursus rationem dubium occurrit; quia
committi in ea videtur sophisma a sensu diviso ad com-
positum, a quolibet creato ad raulta, irarao infinita, col-
lective procedendo. Quaravis enim quodlibet creatum sit
terminus alicuius certae intentionis et operationis ipsius
creantis , multa tamen creata non oportet esse terrainum
alicuius intentionis et operationis, sed raultarura intentio-
nura et creationum. Et consequenter infinita creata erunt
termini infinitarum intentionura, sicut et creationura.
X. Circa eandem adhuc rationem dubium est; quia radix
eius, scilicet, omne creatum comprehenditur sub aliqua
certa intentione creantis , licet sit vera in creatis per se,
in creatis tamen per accidens, negaretur ab Avicenna. Mul-
titudo enim per accidens infinita, non est intenta nisi per
accidens, ut in littera dicitur : et consequenter non creatur
nisi per accidens. Vocatur autem creatum per accidens ,
quod ad praeparationem alterius opus est creari; ut con-
tingit de aniraa intellectiva, quae, praeparato a natura cor-
pore disposito , semper creatur. Et quia infinita corpora
fuerunt iam praeparata, infinitae aniraae siint creatae; qui-
bus, ut sic, accidit reraansisse in actu, quia incorruptibiles
sunt. Et sic earum infinitas non ponitur per se intenta;
sed consequens ad aeternitatem generationis humanae.
XI. Ad evidentiam huius processus *, nota primo, quod " Cf. num. vn.
ly creatum potest sumi proprie, ut distinguitur contra cau-
satum: et potest surai communiter, ut non referat dicere
causatum aut creatum. Et quod sumatur comrauniter, uni-
versalis probatio litterae insinuat, dura ad illius probatio-
QUAESTIO VII, ARTICULUS' IV
81
nem assumpsit quod non in vanum agens operatur. Quod
autem sumatur proprie , ipsa verbi formalis significatio
ostendit. - Parum autem aut nihil refert utro modo su-
matur. Si enim sumitur proprie , ponderanda sunt verba
probationis cum dicit aliquid operatur, idest proprium ter-
minum operationis attingit. Et per hoc excluduntur omnia
consequentia ad proprium et intentum opus agentis: et de
omni creato verificatur quod est proprius terminus crea-
tionis. Si vero sumitur communiter, causatura restringen-
dum est ad proprie causatum, ut distinguitur contra con-
sequentia causatum.
Verum, utroque modo, restringitur ad causata vel creata
actu existentia, ita quod collapsa excluduntur. Et hoc in-
sinuatur in littera, cum dicitur creantis. Quod enim crea-
tum est et perseverat, continue quodammodo creatur, quia
conservatur ; pendet enim et in fieri et in esse a creante. -
Comprehenditur autem sub creantis intentione, non solum
quod actualiter comprehenditur, sed quod comprehensibile
est, dato quod actu non comprehenderetur.
XII. Ex hoc autem quod assumpta propositio non est
nisi de actu existentibus, quae proprii termini actionis sunt,
Cf. num. viii. solutio omnium obiectorum * habetur. Omnia siquidem
actu existentia potest Creator et ut medium ad acquisitio-
nem alicuius finis ordinare, et ut finem per aliquid aliud
assequendum intendere. Ex quo enim actu existere ponitur,
iam terminata eius productio ponitur: et consequenter ut
raedium ad aliquid acquirendum dirigi potest ; et similiter
potuit esse finis intentus et acquisitus per aliquod medium;
nec ratio finis, nec ratio medii ad finera, repugnat ei quod
actu existat. Et propterea, cum intentio non sit proprie nisi
finis et medii per quod acquirendus est finis, omne actu
existens comprehensibile est sub certa intentione creantis,
tam ut finis quam ut medium. Ut finis quidem : tum quia
nulla est creatura adeo infima, quae non sit aut esse possit
finis alicuius alterius ; tum quia saltem est certus finis suae
productionis ; tum quia hoc intelligitur quantum est ex se :
nulli enim creato actu existenti repugnat, quantum est ex
se , ratio finis , quamvis forte aliquid nullius sit finis. Ut
medium autem : quia post ipsum restant multae aut multo-
rum productiones et nobilitates, ad quarum aliquam potest
ordinari ut medium, quod iara est ens in actu.
Nec obstat prima contra hoc membrum obiectio. Quo-
Num. XI. niam, ut iam patet ex dictis *, formaliter loquendo de creato,
non potest esse consequens proprium creationis terminum;
sed oportet creatum creationem terminare. Tale autem opor-
tet esse intentum ut finis, aut medium ad finem. - Nec est
verum quod non sit probata. Quoniara ex illa assurapta pro-
positione, agens non operatur aliquid in vanum, optime
ex fine operationis exterioris, concluditur terrainus interioris
intentionis. Ex eo enira quod nullius agentis operatio est
in vanura, sed ad certum terminum proprium, oportet quod
intentio operantis sit etiam respectu certi termini : quoniam
intentio agentis statuit finem operationi. - Et sic patet re-
sponsio ad primo obiecta.
' Cf. num. IX. XIII. Ad secundam verO dubitationem *, dicitur quod,
quia tota multitudo existentium in actu potest accipi ut
unum creatum , quoniam non excedit universum , quod
unius prinio intenti creati rationem habet; consequens est
quod non solum singula creata, sed omnia simul, modo
actu coexistant, sunt comprehensibilia sub aliqua una certa
intentione creantis. Et propterea nullum sophisma in pro-
posito committitur, ubi ex propositione adversarii quod actu
existat infinita multitudo, infertur, ergo est comprehensi-
bilis sub certa intentione creantis, ergo non est injinita:
quia tam ratione medii ad consequendum finem, quam ra-
tione finis, repugnat infinitas multitudinis.
• Cf. num. X. XIV. Ad tertium autem dubium *, dicitur quod creatum
per accidens potest dupliciter intelligi. Uno modo, ut per
accidens distinguitur contra per se. Et hoc modo, negatur
dari creatum per accidens : quoniam omne creatum est per
seipsura intentum a Creatore, sicut etiam est per seipsum
terminus creationis; alioquin non fieret ex nihilo. Alio
modo, ut per accidens distinguitur contra per se primo, et
significat idem quod per aliud. Et hoc modo datur creatum
per accidens, idest per aliud, saltem occasionaliter. Et hoc
raodo animae intellectivae , tam apud adversarium quam
nos, creantur per accidens: quamvis apud nos magis per
accidens quam apud ipsum. Sed hoc non aufert quin sint
per seipsas intentae singulae, sicut et per seipsas creatae.
Quoniara, quamvis inter se habeant ordinera per accidens,
relatae tamen ad creantem, sunt et per se intentae et pro-
ductae : imo magis per se quam quodcumque corruptibile ;
quoniara res incorruptibiles perfectiores et digniores sunt
universi partes, ac per hoc magis intentae. Cuius signum
est, quod in sphaera activorum, solae species sunt per se
intentae, quia solae sunt perpetuae. Et quoniam non solum
singulae, sed infinitae simul ponuntur in actu, consequens
est, ut dictum fuit *, ut omnes sint per se intentae et pro- * Num. praeced.
ductae, utpote sub aliqua una certa intentione comprehensi-
biles; irao et siraul producibiles, quantum est ex se, in actu.
XV. Adverte hic, quod ex hoc loco habetur quod s.Tho-
mas ademit sibi omnera viara concordiae cum doctrina Ari-
stotelis, iuxta expositionem suam. Tenet namque Aristote-
lem putasse animas intellectivas immortales, et numeratas
secundura numerum corporum : et constat Aristotelem te-
nuisse generationem aeternam. Ex his autem manifeste
sequitur animas humanas esse actu infinitas : quod hic de-
cernitur impossibile, et in II Cont. Gent., cap. lxxxi, dicitur
non repugnare doctrinae Aristotelis in III Physic. * et I ' Cap.v, n.6 sqq.
Caeli*, quia utrobique de infinito materiali sermo fuit. ' Cap. vi, n. n ;
C3D VII
XVI. Circa hanc conclusionem *, multa afferuntur a Ca- ■ Cf. niim. iv.
preolo * arguraenta ex Gregorio et Adam: sed omnia ad ' i ■?«•«<•< dist.
tria reducuntur. Primo ergo arguit sic. Dantur mhnitae i, art. 2, conci.3.
partes proportionales actu in continuo: ergo possunt dari
separatae, Ergo. - Probatur sequela : quia omne absolutum
existens potest divina potentia conservari sine eo quod non
est de essentia illius; sed continuatio unius cum alia non
est de essentia partium; ergo.
Secundo, Deus in quoHbet initio cuiusque partis propor-
tionalis unius horae, potest creare angelura: ergo in una
hora creare infinitos in actu. - Et confirmatur : quia quid-
quid potest Deus successive, potest simul, in rebus per-
manentibus.
Tertio, non minoris potentiae est Deus quam infinitae
animae, si essent, et quara ignis inferni. Sed illae possent
infinita simul; et ignis infinitos cruciatus, si essent ibi in-
finitae animae. Ergo.
XVII. Ad prima duo argumenta respondetur breviter,
quod ibi est sophisma a sensu diviso ad compositum. Quam-
vis enim de ratione singularum partium non sit continuitas
cum alia, est tamen de ratione omnium simul: quia de
ratione earum simul, est esse in potentia, cui repugnat sin-
gularum ab invicem separatio. - Et similiter implicat nu-
merare initia omnia partium proportionalium horae: quia
ponitur ea successiva numeratione completa in fine horae,
et tamen infinita. Si enim infinita , nunquam nuraerabun-
tur : et si complebuntur , non erunt infinita. Potest ergo
Deus in singulis initiis, non autem in oranibus. - Et per
hoc ad confirmationem : quia nec simul nec successive
potest producere infinita actu existentia.
Ad tertium autem, concesso toto, nihil habetur contra
intentum. Quoniam non ex defectu divinae potentiae, sed
ex impossibilitate rei factibilis, consurgit quod infinita in
actu esse nequeunt. Cum quo tamen stat quod illae con-
ditionales sunt verae : sicut, si homo est leo, est rugibilis ;
non tamen sequitur, ergo Deus potest facere hominem ru- .
gibilem.
XVIII. Secunda conclusio * responsiva est : Infinitum ' *-^- ""■"• '*•
secundum multitudinem invenitur in potentia. - Probatur.
Infinitum invenitur in potentia secundum divisionem con-
tinui : ergo secundura multitudinem. - Probatur sequela :
quia augmentum multitudinis sequitur divisionem magni-
tudinis. Antecedens patet : et probatur, quia proceditur ad
materiara.
-es--
SuMMAE Theol. D. Thomae T. I.
82
QUAESTIO VIII, ARTICULUS I
QUAESTIO OCTAVA
DE EXISTENTIA DEI IN REBUS
IN QUATUOR ARTICULOS DIVISA
QuiA vero infinito convenire videtur quod
ubique et in omnibus sit, considerandum
est utrum hoc Deo conveniat ".
Et circa hoc quaeruntur quatuor.
Primo: utrum Deus sit in omnibus rebus.
Secundo : utrum Deus sit ubique.
Tertio : utrum Deus sit ubique per essentiam
et ^ potentiam et praesentiam.
Quarto : utrum esse ubique sit proprium Dei.
Ps. CXII, 4.
Qu. XX.
Vers. 14.
Vers. 12.
*Cap.ii.-S.
lect. m, IV.
Th.
ARTICULUS PRIMUS
UTRUM DEUS SIT IN OMNIBUS REBUS
I Sent., dist. xxxvii, qu. i, art. i ; III Cont. Gent., cap. lxviii.
»D PRIMUM sic PROCEDiTUR. Vidctur quod
Deus non sit in omnibus rebus ''. Quod
*enim est supra omnia, non est in omni-
^bus rebus. Sed Deus est supra omnia,
secundum illud Psalmi * : Excelsus super omnes
gentes Dominus, etc. Ergo Deus non est in omni-
bus rebus.
2. Praeterea , quod est in aliquo , continetur
ab eo. Sed Deus non continetur a rebus, sed
magis continet res °. Ergo Deus non est in rebus,
sed magis res sunt in eo. Unde Augustinus, in
libro Octoginta trium Quaest. *, dicit quod in
ipso ' potius sunt omnia, quam ipse alicubi.
3. Praeterea, quanto aliquod agens est virtuo-
sius, tanto ad ^ magis distans eius actio procedit.
Sed Deus est virtuosissimum agens. Ergo eius
actio pertingere potest ad ea etiam " quae ab ipso
distant: nec oportet quod sit in omnibus.
4. Praeterea, daemones res aliquae sunt. Nec
tamen Deus est in daemonibus : non enim est
conventio lucis ad tenebras, ut dicitur II ad Cor.vi *.
Ergo Deus non est in omnibus rebus.
Sed contra, ubicumque operatur aliquid, ibi
est. Sed Deus operatur in omnibus, secundum
illud Isaiae xxvi *: omnia opera nostra operatus
es in nobis, Domine. Ergo Deus est in omnibus
rebus.
Respondeo dicendum quod Deus est in omnibus
rebus, non quidem sicut pars essentiae, vel sicut
accidens, sed sicut agens adest * ei in quod agit.
Oportet enim omne agens coniungi ei in quod
immediate agit, et sua virtute illud contingere:
unde in VII Physic. * probatur quod motum et
movens oportet esse simul. Cum autem Deus sit
ipsum esse per suam essentiam, oportet quod esse
creatum sit proprius effectus eius; sicut ignire '
est proprius effectus ignis. Hunc autem effectum
causat Deus in rebus, non solum quando primo
esse incipiunt, sed quandiu in esse conservantur;
sicut lumen causatur in aere a sole quandiu aer
illuminatus manet. Quandiu igitur res habet esse,
tandiu oportet quod Deus adsit ei, secundum
modum quo esse habet. Esse autem est illud
quod est magis intimum cuilibet, et quod pro-
fundius omnibus inest: cum sit formale respectu
omnium quae in re sunt, ut ex supra * dictis
patet. Unde oportet quod Deus sit in omnibus
rebus, et intime.
Ad primum ergo dicendum quod Deus est supra
omnia per excellentiam suae naturae : et tamen
est in omnibus rebus ', ut causans omnium esse,
ut supra * dictum est.
Ad secundum dicendum quod, licet corporalia
dicantur esse in aliquo sicut in continente, tamen
spiritualia continent ea in quibus sunt, sicut anima
continet corpus. Unde et Deus est in rebus sicut
continens res. Tamen , per quandam similitudi-
nem corporalium, dicuntur omnia esse in Deo,
inquantum continentur ab ipso.
Ad tertium dicendum quod nullius agentis, quan-
tumcumque virtuosi , actio procedit ad aliquid
distans, nisi inquantum in illud per media agit.
Hoc autem ad maximam virtutem Dei pertinet,
quod immediate in omnibus agit. Unde ^ nihil
est distans ab eo, quasi in se illud Deum non
habeat. Dicuntur tamen res distare a Deo per dis-
similitudinem naturae vel gratiae >": sicut et ipse
est super omnia per excellentiam suae naturae.
Ad quartum dicendum quod in daemonibus in-
telligitur et natura, quae est a Deo, et deformitas
culpae, quae non est ab ipso. Et ideo non est
absolute concedendum quod Deus sit in daemo-
nibus, sed cum hac additione, inquantum sunt
res quaedam. In rebus autem quae nominant
naturam non deformatam, absolute dicendum est
Deum esse.
o) hoc Deo conveniat. - haec Deo conveniant B.
p) et. - per F, om. ceteri.
Y) rebus. — Om. ABCEFG; infra utroque loco om. codices.
S) res. - eas ABCDEF. - Pro eo, Deo FG.
i) ipso. - illo codices, i» ed. a. - Ante alicubi addunt sit ABCDE.
^) ad. ~ ad aliquid B.
T)) etiam. - Om. ABCDE.
0) adest. - inest A.
i) ignirc. - igniri ABCDEF. - Pro ignis, ipsius ignis Pb.
x) rebus. - Om. codices et edd. ab, - Pro causans omnium esse,
creans omnium esse CE et edd. ab. - Pro ut supra dictum est, sicut
iam dictum est C, sicut dictum est ceteri.
X) Unde. - dum ABCE. - illud om. codices et ed. a.
|i) gratiae. - gloriae P.
• Qu. IV, art.
ad 3.
In corpore.
QUAESTIO VIII, ARTICULUS I
83 .
Commentaria Cardinalis Caietani
sqq.
IN tituio, ly Deus sumitur formaliter, ut est nomen na-
turae divinae ut distinguitur contra potentiam: ita quod
non quaeritur de Deo secundum potentiam quamcumque,
sed secundum substantiam; ut patet ex introductione liuius
Vid. supra, qu. quaestionis , et ex titulo totius tractatus *, usque ad xiv
quaestionem. Quod ut melius intelligatur, distingue ly Deus
dupliciter: uno modo, secundum seipsum; alio modo, 5e-
cundum eius diffusam virtutem. Non est hic quaestio, an
virtus divina diffusa sit in omnia : sed an ipse Deus , se-
cundum seipsum, sit in omnibus. - Ly sit in non sumitur
determinate pro aiiquo speciali modo essendi in: sed in-
distincte, et in communi. Et hoc bene nota: quia Scotus,
Sc. qu. V. iu Secundo, dist. n, qu. i partis secundae illius distinctionis *,
non intellexit hunc titulum. Sed differenda est eius ratio
Cf. num. VII, usque ad examen conclusionis *, ut melius percipiatur.
II. In corpore articuli est una conclusio , responsiva
quaesito affirmative, habens duas partes : Deus est in omni-
bus rebus intime.
Probatur primo prima pars. Deus est ipsum esse per
essentiam: ergo habet esse creatum pro proprio effectu,
non solum in fieri, sed in conservari: ergo est in omnibus
sicut agens, et non sicut accidens aut pars. Ergo est in
omnibus rebus. - Prima consequentia declaratur a simili :
sicut ignire est proprius effectus ignis. Et ly quoad con-
servari declaratur: sicut lumen causatur a sole quandiu
est aer illuminatus. Secunda vero sequela probatur: quia
omne agens oportet coniungi ei in quod immediate agit.
•Cap. I, n. 8. Quod probatur auctoritate VII Physic, text. 8*: movens
et motum oportet esse simul.
Secunda autem pars conclusionis, scilicet ly intime, pro-
batur sic. Esse est formale respectu omniura quae in re
sunt : ergo inest profundius omnibus : ergo est intiraum
cuilibet. Ergo Deus, proprius actor essendi, est in oranibus
intime.
III. Circa hunc processum, primo declaranda est forma,
• Numm. sqq. deinde termini *; et post examinabuntur singula ♦*. Nota
Num. vu sqq. ' , * . . r
ergo quod in textu pnma consequentia non intert utrumque,
scilicet quod esse dependeat et in fieri et in conservari: sed
tantura quod sit proprius effectus. Visum est autem iun-
gere utruraque in uno consequente, quia in littera oranino
secundum horum non probatur, sed declaratur tantum
exeraplo lurainis. Et quia vere consequentia valet, ut in-
• Qu. civ, art. I. ferius *, cura de dependentia et conservatione rerura erit
serrao, patebit; propterea etiara hic superficietenus mani-
festantur, quia inferius in loco proprio probabuntur.
IV. Nota secundo, quod in consequente secundae con-
sequentiae, subintelligitur ly immediatum. Ut enim patet
ex probatione, sermo est de agente proximo seu iraraediate
agente, ut sic. Nec est sermo de quacumque iraraediatione,
sed suppositi. Agens enim potest dupliciter dici imraedia-
tura , ut docetur in III Cont. Gent., cap. lxx : scilicet im-
raediatione virtutis, et immediatione suppositi. Est autera
immediatio virtutis, quando virtus agentis iungitur effectui
non mendicando talem coniunctionem ab aliqua alia vir-
tute. Et propterea, quanto agens est superius, tanto im-
mediatius agit imraediatione virtutis : quoniam inferius agit
virtute superioris, et non e converso. Iraraediatio autem
suppositi est, quando inter suppositum agens et effectura,
nullura raediat suppositura subordinatum coagens. Et pro-
pterea, quanto agens est inferius, tanto est iramediatius ira-
mediatione suppositi. Et quoniam hic est serrao de ipso
Deo secundura seipsum, an sit in rebus, ideo immediatio
suppositalis est ad propositura: ita quod consequens illud
intendit quod Deus est in omnibus ut agens immediatum
suppositaliter, idest proximum et propinquissiraura suppo-
sitaliter; ita quod inter Deum et quamlibet rem, nullum
mediat suppositum agens illam. - Patet autem hunc esse
sensum litterae, tum ex probatione ibidem inducta, quara
constat non nisi de sic proximo agente et movente veri-
ficari: tura quia ex sola imm^diatione virtutis non infer-
tur, ergo Deus secundum seipsum est in omnibus , sed
X
secundum eius diffusam et participatam virtutem ; ut Avi-
cenna, ponens * primara intelligentiara tantura Deum per ' Metaph., tract.
seipsura produxisse, concederet. Quomodo autera hoc ve- '
rum sit, facile manifestabitur.
V. Nota tertio, quod consequens priraae consequentiae,
scilicet ergo habet esse pro proprio effectu, potest dupli-
citer intelligi, quantum ad praesens spectat. Uno raodo, ut
\y proprium distinguitur contra commune: et sic est sensus,
esse est effectus a solo Deo proveniens, excludendo oranem
mediam causam effectivara. Et hunc sensura accipit Scotus,
in Quarto, dist. i, qu. i: et raale. Sed de hoc in qu. xlv* * Art. 5.
inferius disputabitur. - Alio modo, ut ly proprium distin-
guitur contra alienum, Alienura autera, in proposito, di-
citur omne quod per aliud inest, etiam si per se insit : et
sic proprium idera significat quod per se primo. Et hic est
intentus et verus sensus. Esse enim est per se primo effe-
ctus priraae causae, et ratio cuiusque rei quod sit a priraa
causa, ut in praedicto loco patebit. Et hoc directe intendit
consequentia litterae, volens quod ab esse per essentiam
derivetur omne esse ut sic, ut proprius effectus, idest per
se primo effectus. - Et quamvis, ut ibi patebit, possit multis
raodis verificari, ad propositum taraen unus sufficiat, per
quera raagis liquet praesens littera. Dicitur ergo esse pro-
prius seu per se primo effectus Dei, quia solus Deus potest
omnia facere quae exiguntur ad hoc ut aliquid sit, quid-
quid sit illud. Omnis enim res aut est materialis, aut ira-
materialis. Si materialis, ad esse eius exigitur materia, quae
a solo Deo creatur et conservatur : si immaterialis, a Deo
solo est, ut inferius * probabitur, cum de potentia creativa ' Loc. cit., ad i.
tractabitur. Et hinc patet quod in orani re est aliquid pro-
ductum et conservatum a solo Deo proxime et immediate:
in rebus quidem raaterialibus, substantia materiae priraae;
in separatis autera, ipsa substantia. Et propterea Deus di-
citur agens omniura iraraediate iraraediatione suppositi.
Non enim dicitur in littera quod Deus est agens imraedia-
tum omnium quoad omnia, sed quoad aliquid, scilicet ad
esse : quia omnia agit imraediate, quoad aliquid requisitum
ad esse illius. Et propterea assurapsit pro medio termino
causalitatem quam habet Deus respectu ipsius esse, quod
omnibus oporlet esse commune : quod enira non parti-
cipat esse, non esl.
VI. Nota quarto, quod in probatione secundae partis
conclusionis, esse dicitur profundius ac intimius omnibus,
quia est formale respectu oranium. Et merito : nihil enim
in re aliqua est, quod non actuetur per esse, sive pars es-
sentialis, sive integralis, sive praedicatum substantiale vel
accidentale; omnera enim gradum, omnem rationem esse
attingit. Multa tamen in re sunt, quae non sunt substantia,
aut corpus, etc. Profundius ergo omnibus, et quod ultirao
in resolutione restat, et quod primo compositionem ter-
minat, est esse, etc.
VII. Circa sensura conclusionis et tituli *, dubiura occur- * Cf. num. i, u.
rit ex Scoto, in Secundo, dist. 11, qu. v. Ibi enira, « Quaero >,
inquit, « quid intendis quaerere et concludere? Aut prae-
sentiam Dei in oranibus ratione operationis, aut ratione ira-
raensitatis. Si priraura, ergo coramittitur petitio principii:
quia conclusio est, Deus est in omnibus, idest coniunctus
omnibus ut agens, et medius terrainus est hoc idem, ut
patet in littera. Et praeterea, haec conclusio non est ad
propositura : quia quaestio tua est de praesentia quae spe-
ctat ad iraraensitatera Dei, ut in introductione quaestionis
ponis. - Si secundura, ergo praesentia iraraensitatis conclu-
ditur apud te a posteriori, ex praesentia agentis ut sic. Et
tunc sequitur ulterius , ergo substantia spiritualis est in
loco prius natura quam aliquid operetur, quod tu negas
in raateria de loco angelorura. »
VIII. Ad hoc dicitur, quod coniunctio Dei cura rebus
potest surai dupliciter: uno modo, pro ipso contactu, quo
Deus ipse rem per seipsura tangit; alio raodo, pro rela-
tione praesentiae, qua, denorainatione relativa, dicitur prae-
sens secundum se alicui. Si sumitur primo modo, sic Deum
84
QUAESTIO VIII, ARTICULUS I
• Cf. num. VII.
esse in rebus, nihil aliud est quam immediate producere
et conservare res. Si vero sumitur secundo modo, sic est
relatio rationis in Deo consequens contactum praedictum.
IX. Ad obiectionem ergo Scoti *, dicitur quod, formaliter
loquendo, hic est quaestio de praesentia spectante ad im-
mensitatem: sed non de illa quam ipse fingit priorem omni
contactu. Sed praesentia immensitatem consequens, cum
non possit intelligi absque extremorum existentia, nisi su-
matur in potentia, aut est ipse contactus creaturarum, quo
creaturae fiunt et sunt sic quod impossibile est aliquid fieri
aut esse quod non taliter tangatur a Deo ; sicut praesentia
corporis infiniti ad omnia loca, esset contactus omnium
locorum, sic quod impossibile esset poni locum qui non
tangeretur ab eo (sed in hoc fallitur imaginatio : quia con-
tactus localis supponit utrumque extremum; contactus au-
tem divinus non supponit , sed facit creaturas ; alioquin
non esset is quo res fiunt et sunt) : aut est relatio praesen-
tiae, qua Deus relative dicitur actuaHter praesens creaturae;
et haec manifeste sequitur existentiam creaturae. In propo-
sito igitur, dicendum est quod quaeritur de praesentia im-
Cf. num. I. mensitatis indistincte *.
Nec sequitur, ergo datur alia praesentia spiritualis
substantiae prior operatione : quoniam praesentia immen-
sitatis coincidit cum praesentia per operationem. - Nec se-
quitur, ergo est ibi petitio principii. Tum quia quaestio
et conclusio est de praesentia indistincte : medium autem
est praesentia per modum agentis immediati : et sic est
processus ab inferiori ad superius affirmative. Tum quia,
dato quod quaestio et conclusio esset de coniunctione con-
tactus, medium est definitio ipsius coniunctionis: et sic non
est petitio, quoniam concluditur quasi passio de subiecto,
per definitionem passionis ; dum ostenditur Deum esse per
seipsum coniunctum omnibus, per definitionem eius quod
est esse coniunctum per seipsum; quod nihil aliud est
quam immediate, immediatione suppositi, agere ac conser-
vare omnia. Tum quia, si quaestio et conclusio est de esse
in rebus per relationem praesentiae, medium est quasi
causa, seu fundamentum, maioris extremitatis. - Et sic
patet quod, si quaestio ista intelligitur de esse in rebus
specialiter, processus est a priori, scilicet a definitione pas-
sionis , vel a fundamento relationis. Si autem indistincte,
sic est ab inferiori ad superius affirmative. Et sic nunquam
admittitur vitium.
Cf. num. II. X. Circa probationem secundae consequentiae *, occurrit
dubium ex Scoto, in Primo, dist. xxxvn,- qu. unica, ubi vult
et quod ista assumpta propositio, agens oportet coniungi
ei in quod immediate agit, est falsa : et quod illa Aristo-
telis, movens et motum oportet esse simul, est quasi per
accidens : et quod processus iste, ex his inferens Deum se-
cundum seipsum esse praesentem omnibus, non valet.
Primum igitur probat sic. Sol agit immediate ubi non
est: ergo. Antecedens probatur: quia sol generat in visce-
ribus terrae mineram vel aliquod mixtum; et proximum
principium elicitivum talis generationis est substantia soUs;
ergo. Quod enim substantia solis sit principium genera-
tionis substantialis illius mixti, patet. Quod autem sit pro-
ximum principium, probatur: quia accidens quodcumque,
sive lumen sive quodlibet aliud, non potest esse principium
substantiae. - Praeterea, agens naturale non posse agere in
distans nisi praeagat in praesens, oritur ex altero horum :
scilicet, aut ex concursu duarum potentiarum subordina-
tarum in eodem agente ; aut ex imperfectione potentiae
activae, non potentis producere perfectius, nisi procedendo
de imperfectiori ad perfectius. Exemplum primi: sol non
generat hoc , nisi illuminet medium. Exemplum secundi :
generans non generat, nisi alteret et disponat, etc. Ergo
agens non posse agere in distans quin agat in praesens, est
propter istas conditiones. Igitur non est necessarium sim-
pliciter: quia potest dari agens, in quo neutra harum con-
ditionum habet locum.
Et hinc sequitur secundum : quia propter istas conditio-
nes verificatur de moventibus ct motis.
Et tertium : quia Deus est agens omnipotens , in quo
nulla harum conditionum reperitur; et propterea, ex hoc
quod immediate producit aliquid, non sequitur necessario.
ergo secundum seipsum est praesens illi. - Et confirmatur,
inquit, hoc tertium dupliciter. Primo, quia, si Deus esset
in aliquo certo situ, posset immediate producere aliquid in
quacumque distantia, quia esset omnipotens : ergo ex im-
mediata productione non necessario infertur praesentia se-
cundum essentiam. Secundo, qula posito priori, non ne-
cessarlo sequitur positio posterioris : sed praesentia Dei
secundum potentiam , est prior praesentia eius secundum
substantiam: ergo posita illa, non est necesse poni istam.
Probatur minor: quia prius natura creatura terminat actum
divinae potentiae, quam sit ei Deus praesens, ut patet in
prima mundi productione.
XI. Ad evidentiam horum, sciendum est quod, quia in
his agentibus quae apud nos sunt, invenitur duplex prae-
sentia agentis ad passum, altera situalis, qua ultima eorum
sunt simul, altera virtualis , qua operatio agentis attingit
effectum seu passum, nuUum attingendo medium, sive in-
tersit ahquid sive non, distincta est etiam in agentibus spi-
rituahbus duplex praesentia : altera secundum substantiam,
qua ipsa substantia agentis definita, aut quasi definita est
huic passo; altera secundum virtutem, sicut in supradictis.
Et propter hanc duplicem praesentiam , laboravit tantum
Scotus *, imponens s. Thomae utramque contradictionis 'Cf. num. vn.
partem: et quod posuit primam praesentiam in hoc arti-
culo, et quod negavit eam in materia de loco angelorum;
et quod plus est, quod apud s. Thomam hic, praesentia
secundum substantiam est prior quam secundum poten-
tiam. Sed longe aliter est. Quoniam apud s. Thomam, licet
aliud sit esse praesentem secundum substantiam, et aliud
secundum potentiam ; non tamen aliud est esse praesentem
secundum substantiam, et aliud secundum potentiam im-
mediate attingentem effectum seu passum : praesentia enim
potentiae, ut in sequenti * patet articulo , non exigit im- "Art. m.
mediationem suppositi. Nec tamen sunt omnino idem esse
praesentem secundum substantiam, et secundum potentiam
immediate agentem, etc. : sed distinguuntur sicut ratio prae-
sentiae et res praesens. Quoniam immediate attingere est
ratio praesentiae, non solum potentiae, sed substantiae : ita
quod, sicut substantia situata, situ est praesens, et tamen
ipsa substantia est praesens ; ita substantia spiritualis im-
mediata attlnctione est praesens, ita quod ipsa substantia
est praesens, et non operatio eius, ut quod. Et sic istae
duae praesentiae, in spiritualibus, non omnino duae sunt,
nec omnino una: sed habent se medio modo, scilicet ut
quo et quod. Et propterea diximus * quod in littera, quae " Num. ix.
ex immediate attingere concludit praesentiam substantiae ,
proceditur a definitione ad definitum, idest a ratione ad id
cuius est ratio.
XII. Ad rationes ergo Scoti * singillatim dicendo, ad pri- • Cf. num. x.
mam, negatur quod sol agat immediate in distans: falsum-
que est quod forma substantialis sit elicitivum principium
generationis minerae. Quoniam substantia nullius operatio-
nis est proximum et elicitivum principium, ut in qu.LXxvii* * An. i.
ostendetur diffuse. Nec inconvenit accidens esse principium
instrumentale generationis substantiae: instrumentum enim
non est causa, sed causae organum.
XIII. Ad secundam vero dicitur, quod propter neutram
illarum causarum convenit agentibus naturalibus non posse
agere in distans , nisi in propinquum praeagant : sed est
propter imperfectionem negative pertinentem ad virtutem
activam inquantum limitata est. Et ideo reservatur hoc
soli Deo. - Hanc rationem ei sensibus accepimus : illas vero
Scotus finxit. Unde Aristoteles, VII Physic. *, inductive ex * Cap. n, n. 3, 4.
sensibilibus probat movens, etiam intentionale, et motum
oportere esse simul ; ut patet ibi de obiectis sensuum.
XIV. Et si quaeratur quae universalis ratio sit quod agens
et immediatum patiens oportet esse simul, seu coniungi:
respondetur quod, cum esse simul seu coniungi, et imme-
diate attingere, non uniformiter se habeant, non potest eis
uniformis ratio assignari. lam enim dictum est * quod prae- * Num. xi.
sentia substantiae et praesentia potentiae immediate, in
quibusdam sunt omnino diversae, in quibusdam autem
coincidunt. Et propterea dicendum est quod, ubi hae prae-
sentiae sunt omnino diversae, praesentia operationis infert
praesentiam potentiae , ex limitatione agentis : ubi autera
QUAESTIO VIII, ARTICULUS II
65
Num. XI.
Nura. IV.
sunt quasi idem, illatio tenet ex identitate illarum. Et pro-
pterea propositio illa, omne agens etc. , est universaliier
vera in omnibus agentibus; quamvis ex diversis radicibus
in diversis. Et ideo ex ipsa merito procedi potuit ad in-
ferendam praesentiam immensitatis divinae in omnibus.
XV. Et per hoc patet responsio ad utramque confirma-
tionem. Ad primam quidem, negatur conditionalis: quo-
niam ex illo antecedente sequitur et illud consequens, et
eius contradictorium; ac per hoc neutrum sequitur. Si enim
Deus esset in aliquo certo situ, ex eo quod Deus omni-
potens, sequitur quod posset in quodcumque ubicumque:
ex eo vero quod in certo situ, sequitur quod in nihil posset
nisi mediante proximo ; hoc enim spectat ad rationem limi-
tati situaliter. Et sic patet quod sequitur utraque pars con-
tradictionis simul: et consequenter nulla. - Ad secundam
vero dicitur quod, licet verum sit prius non inferre neces-
sario posterius, quando sunt omnino diversa; attamen hae
praesentiae non sunt omnino diversae, sed, ut dictum est*,
coincidunt, in spiritualibus, ut ratio et id cuius ratio. Et
propterea se habent aliquo modo ut prior et posterior.
XVI. In responsione ad tertium, adverte primo, quod
distantia, in proposito , est quadruplex: scilicet, situalis,
naturalis, suppositalis, et virtualis. Situalis patet: naturalis
vero est dissimilitudo naturae: suppositalis autem, mediatio
suppositi : virtualis demum , mediatio virtutis virtualiter.
Propositio autem illa, agens, quanto virtuosius, tanto potest
agere in distantius, loquendo non de agente tali vel tali,
sed absolute, de sola distantia naturae est vera simpliciter. -
De distantia enim situs, patet quod est falsa: quia non omne
agens h^bet situm, etiam definitive. - De distantia quoque
virtutis, patet etiam : quia quanto agens est superius, et
consequenter virtuosius, tanto est propinquius virtualiter,
ut patet ex dictis *. - De distantia autem suppositi, est aliquo
modo vera: simpliciter autem, idest totaliter, falsa. Potest
siquidem dupliciter intelligi. Uno modo sic : agens, quanto
virtuosius, tanto potest in distantius suppositaliter quoad
aliquid. Et sic est verissima : unde Deus posset per infinita
quodammodo supposita media cooperantia, educere for-
mam bovis de potentia vel materia, vel aliquid huiusmodi
facere, quae ipse non producit immediate immediatione sup-
positi, sed virtutis tantum. Alio modo sic: tanto potest in
distantius suppositaliter secundum se totum. Et sic propo-
sitio est falsissima. Imo, ut in littera dicitur, hoc ad maxi-
mam Dei potentiam spectat, ut nihil compati possit distans
secundum se totum suppositaliter: quia in quolibet subsi-
stente oportet aliquid esse productum aC conservatum con-
tinue a Deo immediate immediatione suppositi, ut dictum
est *. Et quia de ista distantia praesens articulus loquitur , • Num. v.
ac de praesentia illi opposita, ideo in littera, absque alia
distinctione, negata est, et bene, propositio illa, intendens
de distantiori secundum se totum, et non secundum aliquid
sui. - De distantia autem naturae, cuius etiam littera me-
minit , propositio est simpliciter vera : quia quanto agens
est virtuosius, tanto ex elongatiori potentia potest facere
sibi simile; adeo ut Creator ex nullo modo simili produ-
cere possit, scilicet ex nulla potentia, quia ex nihilo.
XVII. Adverte secundo, quod in littera fit mentio de
distantia suppositali, et de coniunctione virtuali penetrante
et superante quodammodo distantiam suppositalem, et de
immediatione suppositali. Et ex hoc quod non distantia
suppositalis , sed coniunctio virtualis penetrans inventam
suppositalem distantiam, spectat ad perfectionem virtutis,
infertur implicite : ergo non distantia, sed coniunctio agen-
tis cum effectu, sequitur perfectionem agentis. Et ex hoc
infertur explicite : ergo ad maximam Dei virtutem pertinet,
ut nihil a se distare suppositaliter possit secundum se
totum, sed oporteat ipsum esse coniunctum suppositaliter
omnibus. Et est processus iste per locum a maiori : si in
productione in qua invenitur distantia suppositalis , ipsa
distantia non sequitur perfectionem agentis , sed potius
coniunctio penetrans illam; ergo, simpliciter, ipsa distantia
suppositalis non spectat ad perfectionem agentis, sed po-
tius coniunctio. Ergo posse agere in distantius secundum
se totum suppositaliter, non sequitur perfectionem virtutis :
sed potius coniunctum oportere esse omnibus, ad maximam
virtutem spectat.
ARTICULUS SECUNDUS
UTRUM DEUS SIT UBIQUE
Infra, qu. xvi, art. 7, ad 2 ; qu. Lli, art. 2 ; I Sent., dist. xxxvii, qu. 11, art. i ; III Cont. Gent., cap. Lxviii ;
Quodl. XI, art. i.
D SECUNDUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
Deus non sit ubique. Esse enim ubique
significat esse " in omni loco. Sed esse
in omni loco non convenit Deo , cui
non convenit esse in loco: nam incorporalia, ut
dicit Boetius, in libro de Hebdomad. *, non sunt
in loco. Ergo Deus non est ubique.
2. Praeterea , sicut se habet tempus ad suc-
cessiva, ita se habet locus ad permanentia. Sed
unum indivisibile actionis ^ vel motus, non potest
esse in diversis temporibus. Ergo nec unum in-
divisibile in genere rerum permanentium, potest
esse in omnibus locis. Esse autem divinum non
est successivum, sed permanens. Ergo Deus non
est in pluribus locis ''. Et ita non est ubique.
3. Praeterea, quod est totum alicubi, nihil
eius ^ est extra locum illum. Sed Deus, si est in
aliquo loco, totus est ibi: non enim habet partes.
Ergo nihil eius est extra locum illum. Ergo Deus
non est ubique.
Sed contra est quod dicitur lerem. xxiii * :
caelum et terram ego impleo.
Respondeo dicendum quod, cum locus sit res
quaedam, esse aliquid in loco potest intelligi du-
pliciter: vel per modum aliarum rerum, idest
sicut dicitur aliquid esse in aliis rebus quocumque
modo ', sicut accidentia loci sunt in loco ; vel per
modum proprium loci, sicut locata sunt in loco.
Utroque autem modo, secundum aliquid, Deus
est in omni loco, quod est esse ubique. Primo
quidem, sicut ^ est in omnibus rebus, ut dans eis
esse et virtutem et operationem: sic enim est in
omni loco, ut dans ei " esse et virtutem locati-
vam. Item, locata sunt in loco inquantum replent
Vers. 24.
a) esse. - Deum esse codices et ed. a.
P) actionis. - in genere actionis DsB. - Pro temporibus, partibus
temporis G. - in genere om. C.
Y) in pluribus locis ... Ergo Deus non est (vide seq. argum.). -
Om. F; pro Et ita, Ergo ABCDE.
S) eius. - Om. ABCE et ed. a. - illum om. AC.
c) idest ... quocumque modo. - Om. G et ed. a; idest om. F ; quo-
cumque modo om. D, - Pro accidentia loci, accidentia locati edd. a b.
?) sicut. - sic PEFafc.
»)) ei. - eis BCFG et edd. ab.
86
QUAESTIO VIII, ARTICULUS III
D. 822.
locum: et Deus omnem locum replet. Non sicut
corpus ': corpus enim dicitur replere locum, in-
quantum non compatitur secum aliud corpus;
sed per hoc quod Deus est in aliquo loco, non
excluditur quin alia ' sint ibi : imo per hoc replet
omnia loca, quod dat esse omnibus locatis, quae
replent omnia loca ".
Ad primum ergo dicendum quod incorporalia
non sunt in loco * per contactum quantitatis di-
mensivae, sicut corpora: sed per contactum vir-
tutis.
Ad secundum dicendum quod indivisibile est du-
plex. Unum ^ quod est terminus continui, ut pun-
ctus in permanentibus, et momentum in successi-
vis. Et huiusmodi indivisibile, in permanentibus,
quia habet determinatum situm, non potest esse
in pluribus partibus loci, vel in pluribus locis:
et similiter indivisibile actionis vel motus, quia
habet determinatum ordinem in motu vel actione,
non potest esse in pluribus partibus temporis.
Aliud autem indivisibile est, quod est extra totum
genus continui: et hoc modo substantiae incor-
poreae, ut Deus, angelus '' et anima, dicuntur
esse indivisibiles. Tale igitur indivisibile non ap-
plicatur ad continuum sicut aliquid eius, sed in-
quantum contingit illud sua virtute. Unde secun-
dum quod virtus sua se potest extendere ad unum
vel multa , ad parvum vel magnum , secundum
hoc est in uno vel pluribus locis, et in loco parvo
vel magno.
Ad tertium dicendum quod totum dicitur respe-
ctu partium *. Est autem duplex pars : scilicet
pars essentiae, ut forma et materia dicuntur partes
compositi, et genus et differentia partes speciei; et
etiam ' pars quantitatis, in quam scilicet dividitur
aliqua quantitas. Quod ergo est totum in aliquo
loco totalitate quantitatis, non potest esse extra lo-
cum illum : quia quantitas locati ^ commensuratur
quantitati loci, unde non est totalitas quantitatis,
si non sit totalitas loci. Sed totalitas essentiae non
commensuratur totalitati loci. Unde non oportet
quod illud quod est totum totalitate essentiae in
aliquo, nullo modo sit extra illud. Sicut apparet
etiam * in formis accidentalibus, quae secundum
accidens quantitatem habent: albedo enim est
tota in qualibet parte superficiei, si accipiatur
totalitas essentiae, quia secundum perfectam ra-
tionem suae speciei invenitur in qualibet parte
superficiei "; si autem accipiatur totalitas secun-
dum quantitatem, quam habet per accidens, sic
non est tota in qualibet parte superficiei. In sub-
stantiis autem incorporeis non est totalitas, nec
per se nec per accidens, nisi secundum perfectam
rationem essentiae. Et ideo, sicut anima est tota
in qualibet parte corporis, ita Deus totus est in
omnibus et singulis.
8) corpus. - corpora ADEFG et ed. a.
i) quin alia. - quod alia non codices.
x) omnia loca. - loca codices et ed. a, loca otnnia ed. b.
X) Unum. - Unum quidem BDE.
|j.) angelus. - Om. ABCDE ; post anima addunt et substantiae se-
paratae ABCDEF.
v) etiam. - est B, est etiam ceteri, om. ed. a. - Pro in quam, in
quas ACDE, 1'» qua B.
5) quantitas locati. - locatum B.
0) etiam. - Om. FG.
■k) superjiciei. - Om. codices et ed. a.
945-
Commentaria Cardinalis Caietani
TiTULUS clarus. - In corpore duo : primo distinguit ; se-
cundo respondet quaesito unica conclusione bimembri,
iuxta propositam distinctionem.
Distinctio est ista. Esse in loco dupliciter: ut in re, et
ut in loco. Probatur: quia locus est res et locus.
Conclusio vero responsiva est : Deus est utroque modo,
secundum aliquid, ubique.
Probatur quoad primum modum. Deus dat esse, vir-
tutem et operationem omnibus rebus: ergo omnibus locis.
- Quoad secundum vero. Deus dat esse omnibus replen-
tibus loca : ergo est in omnibus locis quodammodo ut re-
plens omnia loca.
II. Circa haec adverte, quod replere locum dupliciter
dicitur: scilicet formaliter , et effective. Corpus locatum
replet locum formaliter : Deus effective. Et ex hoc sequitur
differentia in littera posita, quod corpus replens excludit
alia: Deus autem replens non, imo facit alia locari. Et
propterea in conclusione non absolute dicitur quod Deus
est in loco ut in loco absolute: sed secundum aliquid, idest
quodammodo; quia scilicet non formaliter, sed causaliter.
ARTICULUS TERTIUS
UTRUM DEUS SIT UBIQUE PER ESSENTIAM, PRAESENTIAM ET POTENTIAM
I Sent., dist. xxxni, qu. i, art. 2 ; et in expos. lit.
♦D TERTiUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
I male assignentur modi existendi Deum "
*in rebus, cum dicitur quod Deus est
^in omnibus ^ rebus per essentiam, po-
tentiam et praesentiam. Id enim per essentiam
est in aliquo, quod essentialiter est in eo. Deus
autem non est essentialiter in rebus: non enim
est de essentia alicuius rei. Ergo non debet dici
quod Deus sit in rebus per essentiam, praesen-
tiam et potentiam.
2. Praeterea, hoc est esse praesentem alicui ^
rei, scilicet non deesse illi. Sed hoc est Deum
esse per essentiam in rebus *, scilicet non deesse
alicui rei. Ergo idem est esse Deum in omnibus '
a) existendi Deum. - dicendi Deum esse B.
p) omnibus. - Om. ACE. - Mox, transponendo, praesentiam et po-
tentiam ACDE.
f ) alicui. - alicuius ACEF. - scilicet om. codices et edd, a b.
8) rebus. - omnibus codices. - scilicet oraittunt codices et editio-
nes a b.
t) esse Deum in omnibus. - esse in omnibus ABCE, m rebus esse F,
esse Deum G, esse in Deum omnibus eJ. a.
QUAESTIO VIII, ARTICULUS III
»7
Glossa ordin.
per essentiam et praesentiam. Superfluum ergo
fuit dicere quod Deus sit ^ in rebus per essen-
tiam, praesentiam et potentiam.
3. Praeterea, sicut Deus est principium om-
nium rerum per suam potentiam, ita per scien-
tiam et voluntatem. Sed non dicitur Deus ^ esse
in rebus per scientiam et voluntatem. Ergo nec
per potentiam.
4. Praeterea, sicut gratia est quaedam perfe-
ctio superaddita substantiae rei, ita multae sunt
aliae perfectiones superadditae. Si ergo Deus di-
citur esse speciali modo in quibusdam per gra-
tiam , videtur quod secundum quamlibet perfe-
ctionem debeat " accipi specialis modus essendi
Deum in rebus.
Sed contra est quod Gregorius dicit, super
Cant. Cantic. ' *, quod Deus commiini modo est
supe'rc."v^"vers. in Qmnibus rebus praesentia, potentia et substan-
17. - Cf. De Ru- . .». .' .^ . .
beis, Disserta- fta: taMcn familtari moao dicitur esse in aiiquibus
tiones Criticae , . •' ^
Diss.xxxi.cap.i. ngf grattam.
Respondeo dicendum quod Deus dicitur esse in
re aliqua dupliciter. Uno modo, per modum cau-
" sae agentis : et sic est in omnibus rebus creatis "
ab ipso. Alio modo, sicut obiectum operationis
est in operante : quod proprium est in operatio-
nibus animae, secundum quod cognitum est in
cognoscente, et desideratum in desiderante. Hoc
igitur secundo modo, Deus specialiter est in ra-
>■ tionali creatura, quae cognoscit et diligit illum ^
actu vel habitu. Et quia hoc habet rationalis
creatura per gratiam , ut infra patebit *, dicitur
esse hoc modo in sanctis per gratiam.
In rebus vero aliis ab ipso creatis quomodo sit,
considerandum est ex his quae in rebus humanis
esse -" dicuntur. Rex enim dicitur esse in toto
regno suo ' per suam potentiam, licet non sit ubi-
que praesens. Per praesentiam vero suam, dicitur
aliquid ^ esse in omnibus quae in prospectu ipsius
sunt ; sicut omnia quae sunt in aliqua domo, di-
cuntur esse " praesentia alicui, qui tamen non est
secundum substantiam suam in qualibet parte do-
mus. Secundum vero substantiam vel essentiam,
dicitur aliquid esse in loco in quo eius substantia
habetur.
Fuerunt ergo aliqui, scilicet Manichaei, qui di-
xerunt divinae potestati subiecta spiritualia esse "
et incorporalia : visibilia vero et corporalia sub-
iecta esse dicebant potestati principii contrarii.
• I' H'%qu.cix ;
art. I, 3.
Contra hos p ergo oportet dicere quod Deus sit in p
omnibus per potentiam suam. - Fuerunt vero
alii, qui licet crederent omnia esse subiecta di-
vinae potentiae ', tamen providentiam divinam <j
usque ad haec inferiora ^ corpora non extende- ''
bant: ex quorum persona dicitur lob xxii *: circa • vers.n.
cardines caeli perambulat, nec nostra considerat.
Et " contra hos oportuit dicere quod sit in omni- "
bus per suam praesentiam. - Fuerunt vero alii,
qui licet dicerent omnia ad Dei providentiam per-
tinere ?, tamen posuerunt omnia non immediate 9
esse a Deo creata: sed quod immediate creavit
primas creaturas, et illae creaverunt alias. Et ^ x
contra hos oportet dicere quod sit in omnibus
per essentiam.
Sic ergo est in omnibus per potentiam , in-
quantum omnia eius potestati subduntur. Est per -
praesentiam in omnibus, inquantum omnia nuda
sunt et aperta oculis eius. Est in omnibus per
essentiam , inquantum adest omnibus ut causa
essendi, sicut dictum est *. ■ Art. i.
Ad primum ergo dicendum quod Deus dicitur
esse * in omnibus per essentiam, non quidem re- "!'
rum, quasi sit de essentia earum : sed per essen-
tiam suam , quia substantia sua adest omnibus
ut causa essendi, sicut dictum est *. * itid-
Ad secundum dicendum quod aliquid potest dici
praesens alicui, inquantum subiacet eius conspe-
ctui, quod tamen distat ab eo secundum suam " "
substantiam , ut dictum est *. Et ideo oportuit ' i" corpore.
duos modos poni: scilicet per essentiam, et prae-
sentiam.
Ad tertium dicendum quod de ratione scientiae
et voluntatis est, quod scitum sit "* in sciente, et «»
volitum in volente: unde secundum scientiam et
voluntatem, magis res sunt in Deo, quam Deus
in rebus. Sed de ratione potentiae est, quod sit
principium agendi in aliud: unde secundum po-
tentiam agens comparatur et applicatur rei exte-
riori. Et sic per potentiam potest dici agens esse
in altero ^^. pp
Ad quartum dicendum quod nulla alia perfectio
superaddita substantiae, facit Deum esse in aliquo
sicut obiectum cognitum et amatum, nisi gratia:
et ideo sola gratia facit singularem modum essen-
di Deum in rebus. Est autem alius '''' singularis rr
modus essendi Deum in homine per unionem :
de quo modo suo loco * agetur. •inpart.,qu.ii.
i
X) sit. - esset ABCDE.
r;) Deus. - Om. ABCDE.
G) debeat. - debet ABCDE.
t) Cantic. - Om, ABCDE.
x) creatis. - causatis FG. - Post Alio B addit vero.
X) iUum. — ipsum ABCDEF.
(i) esse. - Om. FG et edd. a b.
v) suo. - scilicet Pab. - per suam potentiam ante in toto ponunt
ABCDE.
5) aliquid. - aliquis sB.
o) esse. - Om. ABCDE.
Tz) spiritualia esse. - esse spiritualia codices. - Pro incorporalia,
incorruptibilia ACDE(B?); pro corporalia, corruptibilia ACDEsB; pB
om. visibilia vero et corporalia.
p) hos. — hoc CDpA, om. E. - ergo ora. ABCDE.
d) potentiae. - potestati ABCDE.
t) inferiora. - Om. ACE. - In textu cit. pro perambulat, versatur
BDFGsA, versantur CEpA.
u) Et. - Om. codices. - Pro hos, hoc ACDE. - Pro oportuit, opor-
tet ABCDE.
9) omnia ad Dei providentiam pertinere. - omnia spectare ad Dei
providentiam ABCDEF.
X) Et. - Sed ADE. - Pro hos, hoc ACDEpF.
(J-) dicitur esse. - est ABCDE.
tu) suam. T Om. codices.
oa) sit. - est Pab.
P?) altero. - alio ABCDE.
YT) <^l'"s. - Om. ABD.
sa
QUAESTIO VIII, ARTICULUS IV
Commentaria Cardinalis Caietani
* Cf. num. m.
Cf. num.
Cf. ibid.
"Cf.lSent.^dM.
xxxvii, cap. u.
TiTULVS, ex quid nominis in corpore, clarus.
In corpore duo : primo distinguit ; secundo respondet
quaesito, ibi: Sic ergo*. - Quoad primum, distinctio est
ista. Deus est in aliquo dupliciter : scilicet effective, et obie-
ctive, Differunt, quoad propositum, hi modi , quia priraus
est generalis, eo quod effective Deus est in omnibus : secun-
dus specialis , eo quod obiective est tantum in creatura
rationali. Et vocatur iiic modus esse per gratiam : eo quod
ex gratia habet creatura rationaUs quod cognoscat ac dihgat
Deum actu vel habitu. - Rursus, modus generalis essendi
in omnibus, distinguitur in esse per essentiam, praesen-
tiam et potentiam; ut patet in rege respectu loci proprii,
et loci in prospectu suo, et regni sui; et inde applicando
ad Deum.
II. Adverte hic primo quod, quamvis littera in principio
corporis ponat distinctionem modi essendi Dei in rebus ,
sciUcet effective vel obiective, postmodum tamen non sub-
dividit modum essendi in esse per essentiam, praesentiam,
et potentiam, quoniam falsa esset subdivisio: sed intendit
subdistinguere modum generalem quo Deus est in omni-
bus. Et accipit distinctionem ex rebus humanis, applicatque
ad Deum respectu omnium creatorum.
Adverte secundo, quod in littera non solum applican-
tur declarati modi ad Deum: sed probatur quodammodo
rectam esse interpretationem eorum , ex eo quod singuli
contra singulos excellentium hominum errores ponuntur.
Contra Manichaeos namque, esse per potentiam, idest esse
in omnibus immediate immediatione virtutis : ita quod
omnia agunt quidquid agunt, virtute Dei. Contra Averroem
vero, esse per praesentiam penetrativam omnium et singu-
lorum suo intuitu. Contra Avicennam autem, esse per es-
sentiam , idest immediate immediatione suppositi : quia in
quolibet est aliquid creatum a Deo immediate.
III. Quoad secundum *, respondet quaesito affirmative:
Deus est in omnibus per praesentiam, essentiam et po-
tentiam.
IV. Circa singulos modos, singula occurrunt dubia ex
Aureolo, ut refert Capreolus, in Primo, dist. xxxvii. - Circa
illum quidem modum specialem *, dubium est. Tum quia
Deus est obiective in non sanctis; et in quibusdam sanctis,
puta infantibus, non obiective: tum quia Augustinus dicit *
Deum esse in sanctis, quia intensius.
Ad hoc breviter dicitur, quod iste modus, scilicet per
gratiam, non distinguitur contra modum essendi Dei obie-
ctive: sed est pars eius, a sacris doctoribus per gratiam
nominatus. Et importat Deum esse obiective ut intellectum
notitia pariente charitatem: quod patet solis sanctis con-
venire; et etiam infantibus, quia habitum fidei et charitatis
ex baptismo sortiuntur. - Augustinus autem et Magister
modum hunc, non formaliter, ut s. Thomas, sed causaliter
descripserunt. Ex hoc enim quod Deus deiformes facit ra-
tionales creaturas , quod est intensius et plenius operari ,
consurgit Deum cognosci et carum haberi ab eis.
V. Contra modum per praesentiam arguit: quia cogni-
tum est in cognoscente, et non e converso. Ac per hoc,
secundum cognitionem non debet dici Deus esse in rebus.
Ad hoc breviter dicitur, quod in cognitione sunt duo :
modus cognoscendi, et vis cognitionis. Si attendatur mo-
dus, optime procedit obiectio. Si vero vis cognitionis, sic
est e converso : quoniam vis cognitionis consistit in pene-
tratione omnium , usque ad intima quaeque ; unde ad
Hebr. iv * dicitur de Dei sermone, quem constat esse
intellectus signum , quod pertingit usque ad divisionem
animae et spiritus , compagum quoque ac medullarum ,
cognitionumque et intentionum cordis. Et ad hoc atten-
dens , divus Thomas dixit Deum esse per pxaesentiam in
omnibus. - Quamvis etiam et dici possit quod ahud est loqui
de notitia absolute : et aliud de notitia intuitiva , de qua
hic est sermo. Haec enim ad res, ex propria ratione qua in-
tuitiva est, tendit; et propterea modum essendi per prae-
sentiam optime constituit; quamvis ex ratione notitiae in
communi, cognoscens non tendat in cognitum.
VI. Contra modum per essentiam instat: quia coincidit
cum modo per potentiam.
Ad hoc dictum iam est * : quia per potentiam ponit im-
mediationem virtutis ; per essentiam vero, immediationem
suppositi. Illa est respectu omnium, quoad omnia: ista est
respectu omnium, sed non quoad omnia, sed quoad ali-
quid cuiusque , ut patet ex dictis *.
VII. Contra raodum potentiae instat: quia rex non est
vere in regno secundum potentiara, sed secundum appre-
hensionem executorum.
Ad hoc breviter dicitur, quod rex est in regno secun-
dum potentiam modo convenienti suae potentiae : talis
autem modus est media apprehensione, etc. Deus autem
est in omnibus secundum potentiam proportionaliter , id-
est modo suae potentiae congruo : talis autem est parti-
cipatio virtutis divinae secundum rem in oranibus. Unde
nihil obstat, nisi proportionales processus a doctrina alienos
quis putet : quod est erroneum in arte sciendi.
Vers. 12.
Num. II.
' Cf. art.i, Com-
ment. num. v.
ARTICULUS Q.UARTUS
UTRUM ESSE UBIQUE SIT PROPRIUM DEI
Infra qu. Lii, art. 2; cxii, art. i; I Sent., dist. xxxvii, qu. ii, art. 2; qu. ui, art. 1; IV Cont. Gent., cap. xvu;
Quodl. XI, art. i; Z)e Div. Nom., cap. lu, lect. i.
• I Pos/er., cap.
XXXI, n. I. - S.Th .
lect. xLii.
D QUARTUM sic PROCEDiTUR. VidetuF quod
esse ubique non sit proprium Dei. Uni-
versale enim, secundum Philosophum *,
est ubique et semper: materia etiam
prima, cum sit in omnibus corporibus, est ubi-
que. Neutrum autem horum est Deus, ut ex
Qu.m,art.5,8. pracmissis patet *. Ergo esse ubique non est pro-
prium Dei.
2. Praeterea, numerus est in numeratis. Sed
« totum universum est constitutum in numero ", ut
patet Sap. xi *. Ergo aliquis numerus est, qui est
in toto universo : et ita ubique.
Vers. 21.
3. Praeterea, totum universum est quoddam
totum corpus perfectum, ut dicitur in I Caeli et
Mundi *. Sed totum universum est ubique : quia
extra ipsum nuUus locus est. Non ergo solus
Deus est ubique.
4. Praeterea, si aliquod corpus esset infini-
tum, nullus locus esset extra ipsum ^. Ergo esset
ubique. Et sic, esse ubique non videtur pro-
prium Dei.
5. Praeterea, anima, ut dicit Augustinus, in VI
de Trin. *, est tota in toto corpore ^ , et tota in
qualibet eius parte. Si ergo non esset in mundo
a) numero. - aliqun numero codices.
^) ipsum. - eum codlces.
Y) corpore. - Om. ACDEFG et edd. ab. - eius om. G, post^ar^c
ponunt ceteri.
• Cap.
S. Th.
I, n. 4.
lect. II.
Cap.
QUAESTIO VIII, ARTICULUS IV
89
* Epist. cxxxvii
(al. iii|, cap. II.
nisi unum solum ° animal, anima eius esset ubi-
que. Et sic, esse ubique non est proprium Dei.
6. Praeterea, ut -' Augustinus dicit in epistola
ad Volusianum *, anima iibi videt, ibi sentit ?,• et
ubi sentit, ibi vivit; et ubi vivit, ibi est. Sed anima
'' videt quasi ubique : quia successive videt etiam "
totum caelum. Ergo anima est ubique.
Sed contra est quod Ambrosius dicit, in libro
Lib. I, cap. VII. de Spiritu Sancto * : Qiiis audeat creaturam di-
cere Spiritum Sanctum, qui in omnibus et ubique
" et semper est; quod utique divinitatis * est pro-
prium ?
Respondeo dicendum quod esse ubique primo
et per se, est proprium Dei. Dico autem esse
ubique primo, quod secundum se totum est ubi-
que. Si quid enim esset ubique, secundum di-
versas partes in diversis locis existens, non esset
primo ubique : quia quod convenit alicui ratione
partis suae, non convenit ei primo; sicut si ho-
mo est albus dente, albedo non convenit primo
homini, sed denti. Esse autem ubique per se
dico id cui non convenit esse ubique per acci-
' dens , propter aliquam suppositionem ' factam :
quia sic granum milii esset ubique , supposito
" quod " nullum aliud corpus esset. Per se igitur
convenit esse ubique alicui , quando tale est
quod, qualibet positione facta, sequitur illud esse
ubique.
Et hoc proprie convenit Deo. Quia quotcum-
que loca ponantur , etiam si ponerentur infinita
praeter ista quae sunt, oporteret in omnibus esse
Deum : quia nihil potest esse nisi per ipsum.
Sic igitur esse ubique primo et per se convenit
'^ Deo , et est proprium eius : quia quotcumque '
loca ponantur, oportet quod in quolibet sit Deus,
non secundum partem, sed secundum seipsum.
Ad primum ergo dicendum quod universale et
materia prima sunt quidem ubique , sed non se-
cundum idem esse.
Ad secundum dicendum quod numerus, cum sit
accidens, non est per se, sed per accidens, in
loco. Nec est totus in quolibet numeratorum,
sed secundum partem. Et sic non sequitur quod
sit primo et per se ubique.
Ad tertium dicendum quod totum corpus uni-
versi est ubique, sed non primo: quia non totum
est in quolibet loco , sed secundum suas partes.
Nec iterum per se: quia si ponerentur aliqua
alia loca, non esset in eis.
Ad quartum dicendum quod, si esset corpus ■" in-
finitum, esset ubique; sed secundum suas partes.
Ad quintum dicendum quod, si esset unum so-
lum animal, anima eius esset ubique primo '
quidem, sed per accidens.
Ad sextum dicendum quod, cum dicitur anima
alicubi videre,potest intelligi dupliciter. Uno modo,
secundum quod hoc adverbium alicubi determi-
nat actum videndi ex parte obiecti. Et sic verum
est quod, dum caelum videt, in caelo videt: et
eadem ratione in caelo sentit. Non tamen sequitur
quod in caelo vivat vel sit : quia vivere et esse
non important actum transeuntem in exterius obie-
ctum. Alio modo potest intelligi secundum quod
adverbium determinat actum videntis, secundum
quod- exit a vidente. Et sic verum est quod
anima ubi sentit et videt, ibi est et vivit ^, secun-
dum istum modum loquendi. Et ita non sequitur
quod sit ubique.
3) solum. - Om. codices et ed. a.
e) Praeterea, ut. - Item ABCDE.
t^) ubi videt, ibi sentit. - ibi videt ubi sentit B, videt ubi sentit
ceteri.
r|) etiam. - quasi G.
9) divinitatis. - deitatis CDEGpA et ed. a.
i) suppositionem. - positionem codices, potentiam ed a.
x) supposito quod. - si codices et ed. a.
Vj quotcumque. - quaelibet B.
(i.) corpus. - solum corpus A. - sed om. ABCEF.
v) primo. - non primo PBsF et ed. b. - esset post quidem ed. a.
S) et vivit. - tion tamen cum videt caelum ibi est G.
Commeixtaria Cardinalis Caietani
TiTULUS clarus. - In corpore una conclusio, responsiva
quaesito affirmative, sic : Esse ubique per se et primo,
est proprium Deo.
Hac posita, declarantur termini : scilicet ly primo, et ly
per se. - Deinde probatur conclusio. Deum oportet, non se-
cundum partem, esse in omnibus locis, quotcumque ponan-
tur : ergo esse ubique primo et per se, est proprium Dei. -
Antecedens probatur, quoad secundam partem : quia nihil
potest esse sine Deo in eo. Consequentia patet ex terminis.
Adverte quod, ratione claritatis materiae, littera, brevi-
tati studens, non fuit soUicita circa probationera exclusivae,
scilicet quod soli Deo conveniat: sed, sola exponens affir-
mativa explicite probata, negativa relicta est ut nota ex
eodem medio. Nihil enim aliud a Deo est, quod oporteat
esse non secundum partem in quotcumque locis , ut pa-
tet. Et propterea hoc non solum convenit Deo, sed soli
Deo : quod est esse ei proprium.
-^C^^^pJ^-
SuM.MAE Theol. D. Thomae T. I.
90
QUAESTIO IX, ARTICULUS I
QUAESTIO NONA
DE DEI IMMUTABILITATE
IN DUOS ARTICULOS DIVISA
* Cap. XX.
Vers. 24.
Vers. 8.
Vers. 6.
CONSEQUENTER considerandum est de immuta-
bilitate et aeternitate divina, quae immutabi-
litatem consequitur.
Circa immutabilitatem vero quaeruntur duo.
Primo: utrum Deus sit omnino immutabilis.
Secundo: utrum esse immutabile sit proprium
Dei.
ARTICULUS PRIMUS
UTRUM DEUS SIT OMNINO IMMUTABILIS
I Sent., dist. vm, qu. iii, art. i; I Cont. Gent., cap. xiii, xiv; II, cap. xxv; De Pot., qu. viii, art. i, ad 9;
Compend. TTieot., cap. iv; in Boet. de Trin., qu. v, art. 4, ad 2.
>D PRiMUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
Deus non sit omnino immutabilis. Quid-
'quid enim movet seipsum, est aliquo
^modo mutabile. Sed, sicut dicit Augusti-
nus, VIII super Genesim ad litteram *: Spiritus
creator movet se nec "■ per tempus nec per locum.
Ergo Deus est aliquo modo mutabilis.
2. Praeterea, Sap. vii * dicitur de sapientia
quod est mobilior omnibus mobilibus. Sed Deus
est ipsa sapientia. Ergo Deus est mobilis.
3. Praeterea, appropinquari et elongari mo-
tum significant. Huiusmodi autem ^ dicuntur de
Deo in Scriptura: lac. iv *: appropinquate Deo,
et appropinquabit pobis. Ergo Deus est mutabilis.
Sed contra est quod dicitur Malach. iii *: Ego
T Deus, et non mutor "*.
Respondeo dicendum quod ex praemissis osten-
ditur Deum esse omnino immutabilem. Primo qui-
dem, quia supra ostensum est esse aliquod pri-
Qu. II, art.3. mum ens, quod Deum dicimus *: et quod huius-
3 modi primum ens ° oportet esse purum actum
absque permixtione alicuius potentiae , eo quod
Qu. III, art.i. potentia simpliciter est posterior actu *. Omne
autem quod quocumque modo mutatur, est aliquo
modo in potentia. Ex quo patet quod impossibile
est Deum aliquo modo mutari.
Secundo, quia omne quod movetur, quantum
ad aliquid manet, et quantum ad aliquid transit:
sicut quod movetur de albedine in nigredinem,
s manet secundum substantiam ^ Et sic in omni
eo quod movetur, attenditur aliqua compositio.
ibid. art. 7. Ostcnsum est autem supra * quod in Deo nuUa
est compositio, sed est omnino simplex. Unde
manifestum est quod Deus moveri non potest.
Tertio, quia omne quod movetur, motu suo
? aliquid acquirit, et pertingit ad illud ^" ad quod
prius non pertingebat. Deus autem, cum sit in-
finitus, comprehendens in se omnem plenitudinem
perfectionis totius esse *, non potest aliquid acqui-
rere, nec extendere se in '^ aliquid ad quod prius
non pertingebat. Unde nullo modo sibi competit
motus. - Et inde est quod quidam antiquorum,
quasi ab ipsa veritate coacti, posuerunt primum
principium esse immobile.
Ad primum ergo dicendum quod Augustinus ibi
loquitur secundum modum quo Plato dicebat
primum movens movere * seipsum, omnem ope-
rationem nominans motum ; secundum quod etiam
ipsum intelligere et velle et amare motus qui-
dam dicuntur. Quia ergo Deus intelligit et amat
seipsum, secundum hoc dixerunt quod Deus mo-
vet seipsum : non autem secundum quod mo-
tus et mutatio est existentis in potentia, ut nunc
loquimur de mutatione et motu.
Ad secundum dicendum quod sapientia dicitur
mobilis esse similitudinarie ', secundum quod suam
similitudinem diffundit usque ad ultima rerum.
Nihil enim esse potest, quod non procedat a di-
vina sapientia per quandam imitationem, sicut a
primo principio effectivo et formali; prout etiam
artificiata procedunt a sapientia artificis. Sic igitur
inquantum similitudo divinae sapientiae gradatim
procedit a supremis, quae magis participant de
eius similitudine, usque ad infima rerum , quae
minus '■ parficipant, dicitur esse quidam processus
et motus divinae sapientiae in res: sicut si dica-
mus solem procedere usque ad terram, inquantum
radius luminis eius usque ad terram pertingit. Et
hoc modo exponit Dionysius, cap. i Cael. Hier.,
dicens quod omnis processus divinae manifestatio-
nis ^ venit ad nos a Patre luminum moto.
Ad tertium dicendum quod huiusmodi ^* dicuntur
o) se nec. - se sed non B, seipsum sed nec D, sed nec CEpA.
p) Huiusmodi autem. - Haec autem ACE, Sed huiusmodi BD. -
Pro Scriptura, Scripturis codices.
Y) mutor. - etc. Ergo non est mutabilis addit B.
3) ens. - Om. ABDE. - Pro purum, ens purum C.
e) substantiam. - et transit secundum qualitatem addit B. - Idem
orti, omni.
r.) illud. - aliquid ABCDE.
7)) in, - ad DE.
0) primum movens movere. - quod primum movens movet vere B.
i) similitudinarie. - Om. B. - Pro ultima rerum, ultimam rem F,
ultimam rerum G, ultimum rerum ed a.
x) minus. - minime codiccs. - Post participant B addit de eius si-
militudine.
X) manifestationis. - maiestatis ABCE.
(i) huiusmodi. - haec ABCE.
QUAESTIO IX, ARTICULUS II
de Deo in Scripturis metaphorice. Sicut enim
dicitur sol intrare domum vel exire, inquantum
radius eius pertingit ad domum; sic dicitur Deus
9»
appropinquare ad nos vel recedere a nobis, in-
quantum percipimus influentiam bonitatis ipsius ',
vel ab eo deficimus.
v) inquantum percipimus influentiam bonitatis ipsius. - inquantum participamus infuentiam bonitatis ipsius B.
Commentaria Cardinalis Caietani
TiTULus clarus. - In corpore una conclusio responsiva
quaesito affirmative : Deus est omnino immutabilis.
Probatur triplici ratione, et auctoritate. Primo sic. Deus
est primum ens : ergo actus purus: ergo omnino immuta-
bilis. Antecedens probatum fuit in qu. ii. Prima conse-
quentia probatur: quia actus est naturaliter prior potentia.
Secunda vero: quia in omni mutabili oportet esse poten-
tiam. - Secundo sic. Deus est omnino simplex: ergo non
potest mutari. Probatur sequela: quia omne quod mutatur,
est aliqualiter compositum ; quia quoad aliquid manet, sci-
licet subiectum, et quoad aliquid non. - Tertio sic. Deus
est infinitus : ergo non potest se extendere vel pertingere
ad aliquid de novo: ergo non potest moveri. Prima conse-
quentia probatur: quia infinitum coraprehendit in se totam
essendi perfectionem. Secunda vero : quia omne quod mu-
tatur, pertingit ad aliquid ad quod prius non pertingebat. -
Auctoritas est antiquorum philosophorum , qui , quasi a
veritate coacti, primum principium immobile fecerunt.
ARTICULUS SECUNDUS
UTRUM ESSE IMMUTABILE SIT DEI PROPRIUM
Infra, qu. x, art. 3; qu. lxv, art. i, ad i; III, qu. Lvii, art. i, ad i; I Sent., dist. viii, qu. iii, art. 2; dist. xix, qu. v, art. 3;
II, dist. VII, qu. i, art. i; De Malo, qu. xvi, art. 2, ad 6; Quodl. X, qu. 11.
• S. Th. lect. IV.
- Did. lib. I (a),
cap. II, n. 12.
Cap. I.
Cap. I.
D SECUNDUM sic PROCEDITUR. Vidctur quod
esse immutabile non sit proprium Dei.
Dicit enim Philosophus , in II Meta-
hys. * , quod materia est in omni eo
quod movetur. Sed substantiae quaedam creatae,
sicut angeli et animae ", non habent materiam,
ut quibusdam videtur. Ergo esse immutabile non
est proprium Dei.
2. Praeterea, omne quod movetur, movetur
propter aliquem finem : quod ergo iam pervenit
ad ultimum finem, non movetur. Sed quaedam
creaturae iam pervenerunt ad ultimum finem,
sicut omnes beati. Ergo aliquae creaturae sunt
immobiles ^■.
3. Praeterea, omne quod est mutabile, est
variabile. Sed formae sunt invariabiles: dicitur
enim in libro Sex Principioriim "> *, quod forma
est simplici et invariabili essentia consistens. Ergo
non est solius Dei proprium esse immutabile.
Sed contra est quod dicit Augustinus, in libro
de Natura Boni *: solus Deus immutabilis est;
quae autem fecit, quia ex nihilo sunt, mutabilia
sunt.
Respondeo dicendum quod solus Deus est om-
nino immutabilis: omnis autem creatura aliquo
modo est mutabilis. Sciendum est enim quod
mutabile potest aliquid dici dupliciter: uno modo,
per potentiam quae in ipso est; alio modo, per
potentiam quae in altero est. Omnes enim crea-
turae, antequam essent, non erant possibiles esse
per aliquam potentiam creatam , cum nuUum *
creatum sit aeternum : sed per solam potentiam
divinam, inquantum Deus poterat eas in esse
producere. Sicut autem ex voluntate Dei depen-
det quod res in esse producit % ita ex voluntate £
eius dependet quod res in esse conservat: non
enim aliter eas in esse conservat, quam semper
eis esse dando ^; unde si suam actionem eis ^
subtraheret, omnia in nihilum redigerentur , ut
patet per Augustinum , IV super Gen. ad litt. * ' ^^p- ""•
Sicut igitur in potentia Creatoris fuit ut res es-
sent, antequam essent in seipsis, ita in potentia
Creatoris est, postquam sunt in seipsis, ut non
sint. Sic igitur per potentiam quae est in altero,
scilicet in ''' Deo, sunt mutabiles, inquantum ab i
ipso ex nihilo potuerunt produci in esse, et de
esse possunt reduci in non esse.
Si autem dicatur aliquid mutabile per poten-
tiam in ipso existentem, sic etiam aliquo modo
omnis creatura est mutabilis'. Est enim in creatura
duplex potentia, scilicet activa et passiva. Dico
autem potentiam passivam, secundum quam ali-
quid assequi potest suam perfectionem , vel in
essendo vel in consequendo finem. Si igitur at-
tendatur mutabilitas rei secundum potentiam ad
esse, sic non in omnibus creaturis * est mutabi- e
litas : sed in illis solum in quibus illud quod est
possibile ' in eis, potest stare cum non esse. Unde <■
in corporibus inferioribus est mutabilitas et '• se- x
cundum esse substantiale, quia materia eorum
potest esse cum privatione formae substandalis
ipsorum: et quantum ad esse accidentale, si subie-
ctum compatiatur secum privationem accidentis;
sicut hoc subiectum , homo \ compatitur secum x
non album, et ideo potest mutari de albo in non
album. Si vero sit tale accidens quod consequa-
a) sicut angeli et animae. - sunt {sicut addunt AB) angeli et ani-
mae quae ABCDE.
P) immobiles. - immutabiles B.
Y) in libro Sex Principiorum. - Ora. FG. - Ante simplici addunt
in sB et edd. a b.
0) nullum. - nihil codices.
e) producit. - produxit ABCEFG et edd. ab, - Ante dependet D
addit nunc.
X,) esse dando. - dando esse per suam injluentiam B. - eis om. FG
et ed. a. ^
rj) in. - Om. codices et edd. a b.
6) creaturis. - Om. CEpA.
i) possibile. - potentiale BDFG, vel potentiale margo A.
x) et. - Om. F, etiam BD.
V) sicut hoc subiectum, homo. - sicut hoc subiectum album A. -
secum omittunt ACE.
92
QUAESTIO IX, ARTICULUS II
tur principia essentialia subiecti , privatio illius
accidentis non potest stare cum subiecto : unde
subiectum non potest mutari secundum illud ac-
cidens, sicut nix non potest fieri nigra. - In cor-
poribus vero caelestibus, materia non compatitur
secum privationem formae, quia forma perficit
totam potentialitatem materiae: et ideo non sunt
mutabilia secundum esse substantiale ; sed secun-
dum esse locale, quia subiectum compatitur se-
cum privationem huius loci vel illius. - Substan-
V- tiae vero incorporeae, quia sunt ipsae formae ^"
subsistentes, quae tamen se habent ad esse ipsa-
rum sicut potentia ad actum, non compatiuntur
secum privationem huius actus : quia esse conse-
quitur formam, et nihil corrumpitur nisi per hoc
quod amittit formam. Unde in ipsa forma non
est potentia ad non esse : et ideo huiusmodi sub-
stantiae sunt immutabiles et invariabiles secun-
dum esse. Et hoc est quod dicit Dionysius, iv cap.
• s. Th. lect. I. de Div. Nom. *, quod substantiae intellectuales
creatae mundae sunt a generatione et ab omni
variatione, sicut incorporales et immateriales. Sed
V tamen remanet ' in eis duplex mutabilitas. Una
secundum quod sunt in potentia ad finem : et
sic est in eis mutabilitas secundum electionem
'ub.iideh-ide de bono in malum, ut Damascenus dicit *. Alia
Orth., cap. iii. i i • ■ r- •
secundum locum, mquantum virtute sua finita
possunt attingere quaedam loca quae prius non
5 attingebant: quod de Deo dici non potest, qui ^
sua infinitate omnia loca replet , ut supra * di- * Q"'
ctum est.
Sic igitur in omni creatura est potentia ad mu-
tationem : vel secundum esse substantiale, sicut
corpora corruptibilia ; vel secundum esse locale
tantum °, sicut corpora caelestia ; vel secundum
ordinem ad finem et applicationem virtutis ad
diversa, sicut in angelis. Et universaliter omnes
creaturae communiter sunt mutabiles secundum
potentiam Creantis, in cuius potestate est esse et
non esse earum. Unde, cum Deus nuUo istorum
modorum sit mutabilis, proprium eius est omnino
immutabilem " esse.
Ad primum ergo dicendum quod obiectio illa
procedit de eo quod est mutabile secundum esse
substantiale vel accidentale: de tali enim motu
philosophi tractaverunt.
Ad secundum dicendum quod angeU boni f. supra
immutabilitatem essendi , quae competit eis se-
cundum naturam , habent immutabilitatem ele-
ctionis ex divina virtute : tamen remanet in eis
mutabiiitas secundum locum.
Ad tertium dicendum quod formae dicuntur '
invariabiles , quia non possunt esse subiectum
variationis: subiiciuntur tamen variationi, inquan-
tum subiectum secundum eas variatur. Unde
patet quod secundum quod sunt, sic variantur:
non enim dicuntur entia quasi sint subiectum
essendi, sed quia eis aliquid est.
vin, art.2.
jj.) formae. - Om. ACE.
v) remanet. - manet ACDE.
5) qui. - quia ABDEFG. - loca om. ABCDE.
o) tantum. ~ Om. ABCDE.
:t) immutabilem. - immutabile ABCDFG.
p) boni. — beati AEFG.
o) dicuntur. — esse addunt ABCDEG. - In fine art. PDGafr addunt :
Et sic patet solutio {responsio G) ad obiecta.
Commentaria Cardinalis Caietani
IN titulo, proprium sumitur ut distinguitur contra com-
mune: immutabile sumitur negative, ut negat omne mu-
tabilitatis genus.
II. In corpore articuli una est conclusio , responsiva
quaesito affirmative : Solus Deus est qmnino immutabilis. -
Haec conclusio, cum sit exclusiva, habet exponentem affir-
mativam, Deus est omnino immutabilis, probatam in praece-
dente articulo ; et negativam, nihil aliud a Deo est omnino
immutabile ; cui aequivalet universalis affirmativa de prae-
dicato finito, seu opposito, scilicet, omne aliud a Deo est
aliquo modo mutabile. Et propterea in littera haec univer-
salis affirmativa probatur primo : deinde, epilogando, coUi-
gitur probatio totius exclusivae responsivae quaesito.
III. Probatio autem illius universalis affirmativae fit du-
pliciter: primo, quoad unam communem speciem muta-
tionis; secundo, quoad singulas universi partes, secundum
diversas mutationes. Probatur crgo primo , quod omnis
creatura est mutabilis per potentiam in altero, sic. Omnis
creatura est mutabilis de nihilo in aliquid, et rursus ex
aliquo in nihil : ergo. - Antecedens patet. Consequentia
probatur: quia ex simplici voluntate Dei pendet creatio et
conservatio.
Secundo, quod omnis creatura est mutabilis per poten-
tiam in se, vel secundum esse substantiale et accidentale ;
vel secundum esse accidentale, puta locum; vel secundum
malum ct bonum, et applicationem ad diversa. Probatur.
In omni creatura est aliquid potens stare cum privatione
esse substantialis, vel localis, vel boni, et contactus virtutis
huius: ergo. - Antecedens patet, distlnguendo tres universi
partes : sphaeram elementorum cum mixtis , corpora cae-
lestia, et substantias spirituales. Consequentia probatur:
quia omnis mutatio secundum potentiam in se, est ex pos-
sibili esse cum utroque oppositorum successive.
lib
Cap. I. - Did.
Vl, cap. 1.
* Qu. L, art.
Lxvi, art. II.
IV. Circa ea quae hic dicuntur, adverte primo quod, cum
in littera distinguitur potentia passiva in potentiam ad esse
et ad consecutionem finis, non distinguitur consecutio finis
contra esse in communi, ac si nullum poneret esse: sed
contra esse absolute, quod est esse substantiale, ut dicitur
VII Metaphys.*; vel contra esse, ut est proprius etfectus
actus primi; consecutio namque finis in actu secundo con-
sistit. - Adverte secundo, quod in littera, ad perfectionem
doctrinae, non solum ponuntur ea quae ad condusionem
spectant directe, quae scilicet mutabilitatem ornnis creaturae
pandunt; sed etiam ea quae ad immutabilitatem aliquam
earum spectant. Et quoniam de his inferius * ex proposito
erit sermo, in locis propriis, cum dc angelis ac caelcstibus
tractabitur, nunc pertranseundum est. De aliis autem mu-
tabilitatem conccrnentibus modo tractandum est.
V. Circa primum membrum distinctionis, in littera ap-
plicatum ad mutationem ex nihilo et in nihil, etc. *, oc- 'Cf. num.m.
currit turba multa invehentium, ex ignorantia pcripateticae
philosophiae. Non possunt siquidem, aut nolunt percipere
quod aliquid creatum sit secundum se immutabile substan-
tialiter, et tamen mutabile per potentiam in alio: mutabile
dico, modo exposito. Et licet rationes ac verba eorum mul-
tiplicentur ac dilatentur, radix tamen duplex est : altera ra-
tionis, altera auctoritatum. Ratio est quia, accepto angelo,
quaeritur : Aut est ens possibile, aut necessarium. Si pos-
sibile , habetur intentum : nam possibile esse et non esse
non est praedicatum accidentale, aut extraneum. ut dicitur
X Metaphys.*; sed est substantia, vel in substantia. Si
necessarium, ergo est impossibile non esse : ergo per nul-
lam potentiam potest non esse ; nulla namque potentia
potest impossibile. - Auctoritas est Averrois, I Caeli, com-
ment. cxxiv, et XII Metaphys., comment. xli. Algazel quo- . p^^.^^^ j.^ ,
que dicit * possibile esse quod, alio non existente, non est. - iract. n.
' Cap. XII. - Did.
lib. IX,
n. 2.
cap.
QUAESTIO IX, ARTICULUS II
93
•Cap.viii. - Did.
lib. IV, cap. VII,
n. 4.
"■ Cap. II. - Did.
lib.V, cap.ii.n.i.
* Cap. XII. - Did.
lib. IX, cap. X ,
n.2, 3.
* Cap. XII. - Did.
lib. IV, cap. XII,
•"&p. I. - Did.
lib. Vm, cap. I,
n. 3.
• Cap. I, n. I. -
S. Th. lect. I. -
Cf. lib. V, cap. I,
n.io(S.Th.lect.i|;
et lib.lX, cap.vn,
n.4 (S. Th. lect.
viil.
Repugnat etiam fidei ponere aliquid praeter Deum esse
necessariunx Ergo.
VI. Ad horum evidentiam, tria notanda sunt, ex quibus
omnia ad hanc materiam spectantia, a quibuscumque obie-
cta, solvuntur. Pritnum est, quod magna differentia est inter
necessarium et possibile, ut sunt ditferentiae entis realis,
et ut sunt differentiae entis veri. Inquantum enim sunt dif-
ferentiae entis veri, sumuntur logice, et consistunt in sola
habitudine terminorum, ut patet. Ut autem sunt differentiae
entis per se, quod significat substantiam, quantitatem, etc,
ut dicitur V * et VI Metaphys. ** , sic sunt conditiones
substantiales rerum intrinsecae ipsis rebus; ut X Metaphys.,
textu ultimo *, dicitur de corruptibili et incorruptibili. Aliud
est ergo loqui de necessario et possibili, ut sunt differen-
tiae reales; et aliud ut sunt differentiae habitudinis termi-
norum. Quoniam hoc modo abstrahunt a potentia in se
vel in alio : imo ab omni potentia proprie dicta, quoniam
inveniuntur in mathematicis secundum nullam vere poten-
tiam , ut dicitur in V Metaphys., capite de Potentia * , et
in IX eiusdem, in principio *. IIIo vero modo, attenditur
secundum intrinseca rerum. Unde distinguatur tam ne-
cessarium quam possibile in reale et logicum , nec fiat
confusio.
Secundum est, quod potentia in re existens ad non esse,
a qua res possibilis dicitur, non potest, etiam si fingendi
licentia detur , aliter poni quam secundario , quia scilicet
est in re potentia ad aliud esse incompossibile huic esse :
quoniam nulla potentia, nullusque appetitus respicit primo
non esse, ut dicitur I Ethic. * Unde oportet ut res carens
potentia ad aliud esse incompossibile huic , careat etiam
potentia ad non esse. Et cum constet quod potentia realis
ad aliud esse , remaneat et perficiatur in adventu illius ,
consequens necessario est ut omne in quo est potentia ad
non esse, habeat vel sit aliquid potens remanere cum priva-
tione eius esse quod actu habet. Et ideo in littera optime
dicitur quod possibile per potentiam in se, oportet esse
istiusmodi, intendens de possibili reali. Et per oppositum,
necessarium reale, quod aequivalet immutabili, est quod
caret tali potentia. Et hinc sequltur quod aliquid est pos-
sibile logicum, quod tamen est necessarium reale. Possibile
quidem logice : quia neutra pars contradictionis de secundo
adiacente, impllcat contradictionem; puta, nec ista, caelum
est, nec ista, caelum non est. Necessarium vero reale:
quia in eo non est potentia ad aliud esse, ac per hoc nec
ad privationem esse quod habet. Et quoniam supponimus
quod quidquid non implicat contradictionem, est possibile,
non solum logice, sed potentia reali omnipotentis Dei, ideo
possibile logicum vocari potest etiam possibile reale ; ex-
trinsece tamen , quia per potentiam in alio. Et propterea
in littera, ubi de Deo agitur et rebus, possibile per poten-
tiam in alio dictum est.
Tertium est, quod commune est omni rel diversae a
Deo, habere non hanc conditionem affirmativam, proprie
loquendo, scilicet ex se non esse : sed habere hanc nega-
tivam, scilicet non ex se esse, quia ab alio pendet, non
solura in fieri, sed in conservari; quemadmodum aer non
ex se est illuminatus. Et propter hanc conditionem, dicitur
quod creaturae sunt ex se nihil, et ex originis natura de-
fectibiles sunt, et quod possunt non esse, et multa alia:
quae omnia ad praedictum sensum sunt reducenda, quo-
niam dependentiam ab alio in fieri et conservari tantum
ponunt, non potentiam in creatura ad oppositum.
VII. His igitur praelibatis, iam patet responsio ad omnia*.
Ponit enim s. Thomas hic, et in II Contra Gent., cap. xxx
et Lv, et in Qu. de Potentia, qu. v, art. 3, et ubique, angelos
et corpora caelestia entia necessaria realia, possibilia tamen
logice et per potentiam in alio ; et solum Deum omnimodo
necessarium. - Nec hoc repugnat philosophiae aut fidei. Non
philosophiae quidem, ut iam patet. Nec etiam philosophis :
quoniam aequivocant de possibili et necessario, ut facile
patet inducendo. Dicere autem quod repugnat fidei, sum-
mae est ignorantiae: qualis moderno tempore regnare vi-
detur apud quosdam Parisienses, qui praefatum s. Thomae
capitulum ut suspectum habent. Sed hos cum sua igno-
rantia relinquamus : non enim sunt digni de quibus verba
fiant in re tam ardua.
Cf. num. V.
94
QUAESTIO X, ARTICULUS I
QUAESTIO DECIMA
DE DEI AETERNITATE
IN SEX ARTICULOS DIVISA
D
EiNDE quaeritur de aeternitate. Et circa hoc
quaeruntur sex.
Primo: quid sit aeternitas.
Secundo: utrum Deus sit aeternus.
Tertio: utrum esse aeternum sit proprium Dei.
Quarto : utrum aeternitas diflferat a tempore ".
Quinto: de differentia aevi et temporis.
Sexto: utrum sit unum aevum tantum, sicut
est unum tempus' et una aeternitas.
Prosa VI.
T
Vers. 2.
0
Vcfs. 25.
ARTICULUS PRIMUS
UTRUM CONVENIENTER DEFINIATUR AETERNITAS, QUOD EST INTERMINABILIS VITAE
TOTA SIMUL ET PERFECTA POSSESSIO
I Sent., dist. vni, qu. 11, art. 1; De Causis, lect. 11.
►D PRiMUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
non sit conveniens definitio aeternitatis,
*quam Boetius ponit V de Consolatione *,
^dicens quod aeternitas est interminabilis
vitae tota simul et perfecta possessio. Intermina-
bile enim negative dicitur. Sed negatio non est
de ratione nisi eorum quae sunt deficientia: quod
aeternitati non competit. Ergo in definitione ae-
ternitatis non debet poni interminabile.
2. Praeterea, aeternitas durationem quandam
significat. Duratio autem magis respicit esse quam
vitam. Ergo non debuit poni in definitione ae-
ternitatis vita, sed magis esse.
3. Praeterea, totum dicitur quod habet partes.
Hoc autem aeternitati non convenit ^ , cum sit
simplex. Ergo inconvenienter dicitur tota.
4. Praeterea, plures dies non possunt esse
simul, nec plura tempora. Sed in aeternitate plu-
raliter ^' dicuntur dies et tempora : dicitur enim
Micheae v*: egressus eius ab initio, a diebiis ae-
ternitatis; aXad Rom.,\w\ cap. ^*: secundum reve-
lationem mysterii temporibus aeternis taciti. Ergo
aeternitas non est tota simul.
5. Praeterea, totum et perfectum sunt idem.
Posito igitur quod sit tota, superflue additur quod
sit perfecta.
6. Praeterea, possessio ad durationem non
pertinet. Aeternitas autem quaedam duratio est.
Ergo aeternitas non est possessio.
Respondeo ' DicENDUM quod, sicut in cognitio-
nem simplicium oportet nos venire per compo-
sita, ita in cognitionem aeternitafis oportet nos
venire per tempus; quod nihil aliud est quam
numerus motus secundum prius et posterius. Cum
enim in quolibet motu sit successio, et una pars
post alteram, ex hoc quod numeramus prius et
posterius in motu, apprehendimus tempus; quod |
nihil aliud est qucim numerus prioris et posterio-
ris in motu. In eo autem quod *• caret motu, et
semper eodem modo se habet, non est accipere
prius et posterius. Sicut igitur ratio temporis con-
sistit in numeratione prioris et posterioris in motu,
ita in apprehensione uniformitatis eius quod est
omnino extra motum, consistit ratio aeternitatis.
Item, ea dicuntur tempore mensurari, quae
principium et finem habent in tempore, ut dicitur
in IV Physic. *: et hoc ideo , quia in omni eo
quod movetur, est accipere aiiquod principium
et aliquem finem. Quod vero est omnino immu-
tabile, sicut nec successionem, ita nec principium
aut finem " habere potest.
Sic ergo ex duobus notificatur aeternitas. Primo,
ex hoc quod id quod est in aeternitate, est inter-
minabile, idest principio et fine carens (ut ter-
mintis ad utrumque referatur). Secundo, per ' hoc
quod ipsa aeternitas successione caret, tota simul
existens.
Ad primum ergo dicendum quod simplicia con-
sueverunt per negationem definiri, sicut punctus
est cuius pars non est. Quod non ideo est, quod '
negatio sit de essentia eorum: sed quia intellectus
noster, qui primo apprehendit composita, in co-
gnitionem simplicium pervenire non potest, nisi
per remotionem compositionis.
Ad secundum dicendum quod illud quod est
vere aeternum, non solum est ens, sed vivens:
et ipsum vivere se extendit quodammodo ad
operationem, non autem esse. Protensio " autem
durationis videtur attendi secundum operafionem,
magis quam secundum esse : unde et tempus est
numerus motus *.
Ad tertium dicendum quod aeternitas dicitur
tota, non quia habet partes *, sed inquantum nihil '
ei deest.
a) differat a tempore. - differat ab aevo et tempore codices et Pab;
sed cf. art. 4. - Post tempore addunt ACDE unde aeternitas.
P) convenit. - competit ABCD.
y) pluraliter. - plures B. - Idem pro dicitur enim, secundum illud.
3) XVI cap. ~ ultimn codices, tertio ed. a. - In tcxtu cit., post taciti,
absconditi ACEGsF, et absconditi B, absconditi quod nunc patefactum
est D.
e) Respondeo. - Sed in contrarium est auctoritas Boetii iam dicta
praeraittit B.
C) In eo autem quod. — In Deo autem qui BC.
rj) aut finem. - Ora. codices. . ^
0) per. - ex ABCDE.
i) quod. - quia codices.
x) Protensio, - Processio ABDF et edd. a b, professio C.
' Cap.xii, n.ij.-
S. Th. lect. XX.
D. 742.
D. 572.
Num. III.
Num. VI.
• Num. VIII.
QUAESTIO X, ARTICULUS I
Ad quartum dicendum quod, sicut Deus, cum
sit incorporeus, nominibus rerum corporalium
metaphorice in Scripturis nominatur, sic aeterni-
tas, tota ^ simul existens, nominibus temporalibus
successivis.
Ad quintum dicendum quod in tempore est duo
considerare: scilicet ipsum tempus, quod est suc-
95
cessivum; et nunc temporis, quod est imperfe-
ctum. Dicit ergo tota simul, ad removendum tem-
pus : et perfecta, ad excludendum nunc temporis.
Ad sextum dicendum quod illud quod posside-
tur, firmiter et quiete habetur. Ad designandam -"
ergo immutabilitatem et indeficientiam aeternita-
tis, usus est nomine possessionis.
\) tota. - Om. codices et ed. a. - Post existens B addit dicitur. | jjl) designandam. - designandum codices et edd. a b.
Commentaria Cardinalis Caietani
TiTULUs clarus. - In corpore quatuor: primo, modus in-
vestigandi divinam aeternitatem ; secundo, prosequitur
illura quoad particulas positas in definitione intrinsece, ibi :
Cum enim * ; tertio, quoad particulas positas in definitione
ut additura, ibi : Item ea dicuntur*; quarto, applicando
ad propositum omnia, respondetur quaesito aflSrmative, ibi :
Sic igitur *.
II. Quoad primum : Aeternitas cognoscenda est per tem-
pus. - Probatur: quia se habet ad ipsum ut simplex ad com-
• Cf. num. II. positum. Aeternitas enira, ut patebit *, est unitas, terapus
vero nuraerus: illa absque successione, hoc prioris et po-
sterioris, etc. Constat autera quod numerus compositus est
respectu unitatis : et similiter prius et posterius coraponunt,
respectu eius quod stat absque his differentiis.
III. Quoad secundum : Ratio aeternitatis consistit in ap-
prehensione uniforraitatis eius quod est omnino extra mo-
tum. - Declaratur. Ratio teraporis consistit in numeratione
prioris et posterioris in motu : ergo. Probatur consequen-
tia : quia proportionaliter se habent, sicut terapus ad suc-
cessionera partis post partem in raotu , ita aeternitas ad
rem carentera hts.
IV. Adverte hic, quod haec propositio in littera posita,
scilicet ratio aeternitatis consistit in apprehensione unifor-
mitatis, potest dupliciter exponi , quoad ly in apprehen-
sione. Uno modo, quod significet illam consistere in ap-
prehendi seu cognosci: ita quod aeternitas sit completive
ab aniraa, sicut de terapore dicitur. Et sic, iudicio meo,
non intelligitur: eo quod unitas uniforraitatis perennis actu
est absque actu anlraae, non minus quam unitas essentiae
divinae. Alio modo, quod significet idem quod in conce-
ptione obiectiva, quara frequenti usu vocaraus rationem ;
ac si dixisset: ratio aeternitatis consistit in apprehensione ,
idest in ratione uniforraitatis. Et hic est sensus intentus.
Sed tamen adhuc potest dupliciter exponi. Quoniam
potest interpretari formaliter, vel materialiter : formaliter
quidem, ita ut ratio aeternitatis sit ipsa uniformitas ; raa-
terialiter vero, ut sit unitas uniformitatis. Et quamvis qui-
dara materialiter hanc litteram interpretandam putent, pro-
pter verba s. Thomae in I Sent., dist. xix, qu. ii, art. i (ubi
dicit quod sicut prius et posterius motus ut numerata con-
stituunt tempus, ita permanentia actus ut una unitate, ut
habet rationera raensurae, est aeternitas) ; et ex hoc solutas
putent omnes obiectiones Aureoh, recitatas in ix distinctione
• Contra 2 con- Primi* a Capreolo, quia procedunt contra hoc dictum for-
maliter, et non materialiter intellectum : ego tamen formaliter
hunc textum, sicut et ceteros, intelligo, motus ea ratione,
quia nihil coglt ad materialem sensura; semper enim for-
malis intellectus reliquis praeponitur, si salvari aeque potest.
Scito igitur quod , cum uniformitas sit species unitatis
(dicit enira unitateni contractam ad forraam : rem enim
uniformem synonyme dicimus rem unius formae), addere
unitatem ad uniformitatera est nugatio; sicut addere aniraal
• Loco citato. horaini. Unde in I Sent. * non dicitur quod « uniformitas
actus ut una », sed, «^ permanentia actus ut una ». Ac per
hoc, dicere aeternitatera esse uniformitatem, et dicere esse
unitatem, non differunt, nisi quia specialius, perfectius atque
melius dicitur uniforraitas ; sicut universaliter melius ex-
plicat naturam rei genus proxiraum quam remotum. Et
propterea merito in hac littera, postremo edita, melior decla-
ratio posita est. Consistit igitur aeternitatis ratio in ratione
uniforraitatis , ut uniformitas rationem mensurae habet. -
Patet autem hanc esse mentem Utterae, ex eo quod ex-
presse apprehensio (idest ratio) uniformitatis proportiona-
liter apponitur contra numerationem prioris et posterioris
motus.
V. Rationes autem Aureoli facile solvuntur. Consistunt
enim in his duobus punctis. Primum est. Uniformitas est
ipsa immutabilitas , et consequenter est quod mensuratur
aeternitate: ergo non est forraaliter aeternitas. Tenet con-
sequentia : quia ahud attributum est immutabilitas, et aliud
aeternitas. Antecedens probatur: quia uniforraitas oppo-
nitur motui quoad eius varietatem ; ergo. - Secundum est.
Tempus non est formaliter difformitas motus : ergo aeter-
nitas non est forraaliter uniformitas eius quod est extra
raotum. Et tenet sequela ex progressu huius litterae.
Ad haec siquidera respondetur, ostendendo quomodo
se habeat uniformitas ad imrautabilitatem. Res enira, ut in
praeraissa patuit quaestione * , dicitur et est imrautabilis , * Art. 2.
per negationera potentiae quoraodolibet ad aliter se habere:
et ex hoc innascitur in se negatio omnis successionis , et
consequenter omnis numeri prioris et posterioris. Hoc au-
tem, adiuncta ratione mensurae, est esse uniforme. Uni-
formitas enira nihil aliud quara unum (cui prirao ratio
mensurae convenit, ut dicitur X Metaphys.*) in forma, • Cap.n. - Did
universalissime accipiendo formam , ponit. Et propterea ''•'•i^' <="?•■' "-7
uniformitatis nomine utimur etiam in motu, sicut etiam
unitas omnia circuit. Et hinc provenit quod uniformitas
est multiplex, iuxta res quibus applicatur, sicut et unitas :
alia est enim uniformitas raotus, alia rei permanentis, alia
mensurati, alia mensurae. Et tamen arguens utitur unifor-
raitatis vocabulo ac si esset univocum, contra Aristotelis
doctrinam, IW Metaphys. * ". C^J'- ™- - Did
_ ,. 1 • ... lib. lU, cap. II
i-ormaliter ergo ad rationes Aureoh, negatur quod uni- n.io.
formitas sit formaliter immutabihtas: imo est ut eius pas-
sio. Et similiter negatur quod sit quod mensuratur : imo
est mensura. Ad probationem vero, dicitur quod varletati
motus opponitur uniformitas, non absolute, sed motus, eo
modo quo primum raotum uniformem dicimus. Sed non
de tali est hic sermo : sed de uniformitate ut mensura est
immutabilitatis. - Ad secundum vero, negatur sequela: quo-
niam difformitas raotus et uniformitas immobilis non pro-
portionaliter se habent ad rationem temporis et aeternitatis.
Quia ad rationem aeternitatis sat est unitas formae immu-
tabilis : ad rationem vero temporis , non sat est diversitas
formae motus, sed exigitur quod sit diversitas talis formae,
scilicet prioris a posteriori ut sic. Et ideo, cum difformitas
motus non dicat nisi diversam formam motus, non ponit
numerum talis formae motus secundum prioritatem et
posterioritatem; et consequenter non sufficit ad temporis
rationem. Uniformitas autem rei iramobilis , quia ponit
unitatem omnis formae, idest conditionis rei immutabilis,
omnia complectitur constituentia aeternitatem formaliter.
VI. Quoad tertium * : Res omnino immutabilis caret * Cf. num. i.
principio et fine. - Probatur : quia caret successione. Decla-
ratur: quia mensuratum tempore habet principium et finem
in tempore , ex eo quod omne motum habet principium
et finem.
VII. Adverte hic breviter, quia haec ex IV Physic. sum-
pta sunt, quod directe sermo praesens est de principio et
fine durationis, excepta ultima propositione, in qua pro-
batur mensuratum tempore habere terminos durationis ex
terminis subiecti raotus. Non enim loquitur de terminis
96
QUAESTIO X, ARTICULUS II
• Cap. XI, n.3, 4.
** Cap. I, IV.
Cap. n, n. 7.
Cf. num. I.
durationis subiecti, cum possit mobile, puta caelum, poni
aeternum: sed de terminis magnitudinis subiecti. Et intendit
quod, quia omne mobile ab aliquo in se termino incipit
moveri, et usque ad alium in se terminum movetur, ideo
omne mensuratum tempore habet principium et finem dura-
tionis. Et est optima ratio a priori : eo quod prius et poste-
rius in motu et tempore, ex priori et posteriori magnitu-
dinis mobilis et spatii sunt, ut patet in IV * et VI Physic. **
Alium autem dixi terminum a quo et ad quem, sive for-
maliter et materialiter , ut in motu recto; sive formaliter
tantum, ut in motu circulari. Nec obstat si caelura ponatur
semper ab aeterno motum : quia, ut in II Caeli * dicitur,
sat est quod incoeperit virtualiter, idest habeat in se unde,
si incoepisset, inchoatus esset eius motus, puta punctum
Arietis.
VIII. Quoad quartum *, conclusio responsiva elicitive
ponitur affirmative, scilicet : Definitio illa est conveniens.*-
Probatur : quia notificat aeternitatem ex duobus : scilicet ex
proprio mensurato, in ly interminabilis vitae ; et ex propria
quidditate, in ly tota simul existens.
IX. Adverte hic quod, quia definitio processu composi-
tivo investigatur ministrante divisione, idcirco in littera dis-
tinxit, ex parte mensurae, mensuram durationis in mensu-
ram per modum numeri successivi, et per modum unitatis
immobilis: et exclusa prima, quia tempus est, secundam
intulit. Ex parte vero mensurati, distinxit mensuratum in
terminatum principio et fine, et in interminatum utrinque :
et excluso primo, quia temporale est, intulit secundum.
Cumque haec in aeternitatis definitione adducta ponantur,
conveniens conclusa est. - Nec officit quod omissum est ly
perfecta. Tum quia implicite tactum est, ponendo unifor-
mitatem immobilis omnino : talis enim non est uniformitas
ipsius nunc temporis, cum non sit extra motum. Tum
quia in responsione ad quintum erat hoc explicandum.
ARTICULUS SECUNDUS
UTRUM DEUS SIT AETERNUS
I Setit., dist. XIX, qu. n, art. i; I Cont. Gent., cap. xv; De Pot., qu. m, art. 17, ad 23;
Compend. Theol., cap. v, viii.
De Trin., cap.
* Qu. xxiii.
Vers. 18.
>D SECUNDUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
Deus non sit aeternus. Nihil enim fa-
^ctum potest dici de Deo. Sed aeternitas
^est aliquid factum: dicit enim Boetius *
quod nimc fluens facit tetnpus, nunc stans facit
aeternitatem; et Augustinus dicit, in libro Octo-
ginta irium Quaest. *, quod Deus est auctor ae-
ternitatis. Ergo Deus non est aeternus.
2. Praeterea, quod est ante aeternitatem et
post aeternitatem , non mensuratur aeternitate.
Sed Deus est ante aeternitatem, ut dicitur in libro
iert°n""^'^''' '^^ Causis*: et post aeternitatem ; dicitur enim
Exod. XV *, quod Dominus regnabit in aeternum
et ultra. Ergo esse aeternum non convenit Deo.
3. Praeterea, aeternitas mensura quaedam est.
Sed Deo non convenit esse mensuratum. Ergo
non competit ei " esse aeternum.
4. Praeterea, in aeternitate non est praesens,
praeteritum vel futurum, cum sit tota simul, ut
dictum est *. Sed de Deo dicuntur in Scripturis
verba praesentis temporis, praeteriti vel futuri.
Ergo Deus non est aeternus.
Sed contra est quod dicit Athanasius *: Ae-
ternus Pater , aeternus Filius , aeternus Spiritus
Sanctus.
Respondeo dicendum quod ratio aeternitatis con-
sequitur immutabilitatem, sicut ratio temporis con-
sequitur motum, ut ex dictis * patet. Unde, cum
Deus sit maxime immutabilis, sibi maxime com-
petit esse aeternum. Nec solum est aeternus ^ ,
sed est sua aeternitas : cum tamen nulla alia res
sit sua duratio, quia non '' est suum esse. Deus
autem est suum esse uniforme : unde , sicut est
sua essentia, ita est * sua aeternitas.
Ad primum ergo dicendum quod nuhc stans
Art. praec.
• In Symbolo.
• Art. praec.
dicitur facere aeternitatem , secundum nostram
apprehensionem. Sicut enim causatur in nobis
apprehensio temporis, eo quod apprehendimus
fluxum ipsius nunc, ita causatur in nobis appre-
hensio aeternitatis , inquantum apprehendimus
nunc stans - Quod autem dicit Augustinus, quod
Deus est auctor aeternitatis, intelligitur de aeter-
nitate participata : eo enim modo communicat
Deus suam aeternitatem aliquibus, quo et suam
immutabilitatem.
Et per hoc patet solutio ad secundum. Nam
Deus dicitur esse ante aeternitatem, prout ' parti-
cipatur a substantiis immateriaUbus. Unde et ibi-
dem dicitur, quod intelligentia parificatur aeter-
nitati. - Quod autem dicitur in Exodo, Dominus
regnabit in aeternum et ultra, sciendum quod ae-
ternum accipitur ibi pro saeculo, sicut habet alia
translatio. Sic igitur dicitur quod regnabit ^ ultra
aeternum, quia durat ultra quodcumque saeculum,
idest ultra quamcumque durationem datam : nihil
est " enim aliud saeculum quam periodus cuius-
libet rei, ut dicitur in libro I de Caelo ' *. - Vel di-
citur etiam ultra aeternum regnarc, quia, si etiam
aliquid aliud semper esset (ut motus caeli secun-
dum quosdam philosophos), tamen Deus ' ultra
regnat, inquantum eius regnum est totum simul.
Ad tertium dicendum quod aeternitas non est
aliud quam ipse Deus. Unde non dicitur Deus
aeternus , quasi sit aliquo modo " mensuratus :
sed accipitur ibi ratio mensurae secundum ap-
prehensionem nostram tantum.
Ad quartum dicendum quod verba diversorum
temporum attribuuntur Deo, inquantum eius ae-
ternitas omnia tempora includit: non ^ quod ipse
varietur per praesens, praeteritum et futurum.
a) ei. - Om. DFG et ed. a, post ergo ponit B.
P) aeternus. - aeternum ACDFG.
Y) non. - nulla res G, res pF.
3) ita est. - est om. P.
e) prout. - aeternitas addit B.
!^) quod regnabit. - quod Dominus regnabit B, quod Deus regnat
ceteri, quod regnat ed. a.
T)) est. - dicitur post saeculum B. - Post periodus F addit dura-
tionis.
0) /i6ro / de Caelo. - libro de Caelo CDEG et ed. a, libro de Caelo
et Mundo ABF.
i) Deus. - Dominus codices ct edd. a b.
x) aliquo modo. - aliquo alio CDEFG, alio B.
>.) non. - non ita codices et ed. a.
Ca
.ap.
.Th.
IX, n. 10.
lect. XXI.
QUAESTIO X, ARTICULUS III
97
Commentairia Cardinalis Caietani
*Contraconcl.2.
TiTULUs clarus. - In corpore duo. Primo, directe respondet
quaesito affirmative: Deus est maxime aeternus. Pro-
batur. Deus est maxime immutabilis : ergo est maxime ae-
ternus. - Probatur sequela: quia aeternitas consequitur im-
mutabilitatem, sicut tempus motum.
II. Secundo, assignatur modus quo est aeternus, po-
nendo aliam conclusionem, scilicet: Deus est sua aeternitas.
Hoc enim est dicere quod non est aeternus denominative,
sed essentialiter. - Hanc autem conclusionem primo ostendit
claudere in se quandam singularem Dei excellentiam ; se-
cundo, probat; tertio, declarat.
Cum enim aeternitas species sit durationis, dicendo quod
Deus est sua aeternitas, dicitur quoque quod est sua du-
ratio. Hoc autem, idest rem esse suam durationem, singu-
lare est in Deo: nulli siquidem alteri convenire in littera
dicitur.
Probatur deinde simul et conclusio et singularitas in-
clusa in ea. Deus est suum esse uniforme , et nihil aliud
a Deo est suum esse : ergo solus est sua duratio , quae
aeternitas in eo est.
Declaratur postremo a simili: quia sicut est sua essentia,
ita est sua aeternitas.
III. Circa vim ac sensum probationis secundae conclu-
sionis, adverte quod res hic sumitur pro re subsistente,
cuius tantum est esse, proprie loquendo. Ita quod non in-
tendit Uttera quod omnis res alia a Deo distinguatur a
sua duratione, cura tempus non distinguatur ab ipsa: sed
intendit quod nulla res quae est quod est et quod durat,
est sua duratio. Vis autem rationis consistit in hoc, quod,
cum res, esse et duratio ordine quodam se habeant (quo-
niam duratio non inest rei nisi mediante esse: non enim
res durat nisi ratione sui esse; quia namque retinet esse,
durat res omnis , et non ob aliud ) : cum inquam ita sit ,
consequens est quod, si alterum extremorum non est idem
medio , quod nec sit idem reliquo extremo ; magis enim
distant extrema inter se, quam a medio. Res autem durans
alia a Deo, quae est unum extremum, non est idem quod
suum esse, ut supponimus. Ergo nec est idem quod sua
duratio , quae extremum alterum est.
IV. Circa eandem probationem, dubium ex Aureolo,
apud Capreolum, in ix distinctione Primi *, occurrit. Impu-
gnat siquidem id quod implicite dicitur, quod aeternitas Dei
sit formaliter duratio. Quia omnis duratio, alteri comparata,
est maior, minor, aut aequalis : aeternitas non est huiusmodi.
Probatur: quia non potest intelligi maior, secluso post vel
ante plus durare; ergo omnis duratio maior habet ante
vel post; quod repugnat aeternitati.
V. Ad hoc breviter potest dupliciter responderi. Primo,
negando minorem. Et ad probationem dicitur, quod dura-
tionem maiorem includere prius et post in sc, contingit
dupliciter, uno modo formaliter, alio modo virtualiter et
eminenter, sicut calor est in sole : et quod aeternitas est
maior ceteris, et verificatur de ea durare prius vel post
tempus aliquod , quia in se illa praehabet eminenter. - Se-
cundo potest responderi, negando maiorem, proprie lo-
quendo. Quoniam comparatio proprie non fit nisi in unius
rationis rebus: aeternitas autem est duratio alterius omnino
rationis a tempore. Et hoc sacundum se loquendo: quam-
vis, concepta ut coexistens, tempori comparetur etiam a viris
illustribus.
VI. In responsione ad primum, adverte duo. Primum est
quod, sicut punctum motum dicitur causare lineam, et
tamen in nullo genere causae causat illam in esse ; et pro-
pterea non est causa lineae in esse reali, sed est causa eius
in esse cognito, quia facit cognitionem illius in nobis: ita
nunc stans dicitur causare aeternitatem, non in esse reali,
sed in esse cognito, quia causat rationem illius in nobis.
Et quemadmodum impossibile est punctum moveri, et tamen
concipimus et dicimus punctum motum, idest si movere-
tur, causare lineam: ita, dato quod impossibile sit nunc
stare, attamen optime dicimus, nunc stans facit aeterni-
tatem, idest, si staret, constitueret aeternitatem.
Secundum est, quod hinc patet quam vanus contra nos
fuerit labor rationum Aureoli, ubi supra*, ad impugnandum
hoc dictum Boetii et s. Thomae, quia nunc non potest
concipi ut stans, et ad removendum nunc a Deo. Aequi-
vocat namque de nunc, imo supponit non dari nisi nunc
temporis: cum tSLmen nunc aeternitatis sil aXx&Tms rationis
a nunc temporis. Et rursus , ut dictum est , ipsum nunc
temporis, si staret, aeternitatem constitueret : sicut punctus,
si moveretur, lineam faceret. Quare non opus esse censui
obiectiones suas adducere : ex his enim facillime solvuntur.
Nutn. IV.
ARTICULUS TERTIUS
UTRUM ESSE AETERNUM SIT PROPRIUM DEI
I Sent.,, dist. vui, qu. ii', art. 2; IV, dist. xlix, qu. i, art. 2, qu' 3; Quodl. X, qu. 11;
De Div. Nom., cap. x, lect. iii; De Gxusis, lect. 11.
Vers. 3.
a
Vers. 41.
>i) TERTiUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
1 esse aetemum non sit soli Deo proprium.
'Dicitur enim Danielis xii *, quod " qui
%ad iiistitiam erudiunt pliirimos , erunt
quasi stellae in perpetuas aeternitates. Non autem
essent plures aeternitates, si soius Deus esset ae-
ternus. Non igitur solus Deus est aeternus.
2. Praeterea, Matth. xxv * dicitur: Ite, male-
dicti, in ignem aeternum. Non igitur solus Deus
est aeternus.
3. Praeterea, omne necessarium est aeternum.
Sed multa sunt necessaria; sicut omnia principia
demonstrationis, et omnes propositiones demon-
strativae. Ergo non solus Deus est aeternus.
Sed gontra est quod dicit Hieronymus, ad
Marcellam ^ *: Detis solus est qui exordium non p
habet. Quidquid autem exordium habet, non est E^st.xv,"Kl"n'.
aeternum. Solus ergo Deus est aeternus.
Respondeo dicendum quod aeternitas vere et
proprie in solo Deo est. Quia aeternitas immu-
tabilitatem consequitur, ut ex dictis * patet: solus ■ Art. ■.
autem Deus est omnino immutabilis, ut est ^* su- t
perius * ostensum. Secundum tamen quod aliqua • qu. m, art.2.
ab ipso immutabilitatem percipiunt ^, secundum s
hoc aliqua eius aeternitatem participant.
Quaedam ergo quantum ad hoc ' immutabili- ^
tatem sortiuntur a Deo, quod nunquam esse de-
sinunt: et secundum hoc dicitur Eccle.i* de terra, • vers. 4-
I
«) quod. - Om. codices; et pro plurimos legunt multos.
P) Hieronymus, ad Marcellam. - Augustinus libro de Fide ad
Petrum cap. vi P; Augustinus ad Marcellam BCDEFGafe et margo A.
SUMMAE Thkol. D. Thomae T. I.
f) est. - Post ostensum ponunt AB; ante, ceteri.
S) percipiunt. - recipiunt B. - Pro aliqua, aliquam FG.
e) quantum ad hoc. - dicuntur aeterna quantum ad hoc quod D
i3
98
QUAESTIO X, ARTICULUS IV
' PS." LXXV, 5.
' Vers. 15.
1
Cap. xTi.
Vers. 3.
quod in aeternum stat ^. Quaedam etiam aeterna
in Scripturis dicuntur propter diuturnitatem dura-
tionis, licet corruptibilia sint: sicut in Psalmo *
dicuntur montes aeterni; et Deuter. xxxiii * etiam "
dicitur: de pomis collium aeternorum. Quaedam
autem amplius participant de ratione aeternitatis,
inquantum habent intransmutabilitatem vel secun-
dum esse, vel ulterius secundum operationem,
sicut angeli et beati, qui Verbo fruuntur: quia
quantum ad illam visionem Verbi, non sunt in
sanctis volubiles cogitationes , ut dicit Augustinus,
XV de Trin. *. Unde et videntes Deum dicuntur
habere vitam aeternam , secundum illud loann.
xvii *: haec est pita aeterna, ut cognoscant etc.
Ad primum ergo dicendum quod dicuntur mul-
tae aeternitates, secundum quod sunt multi par-
ticipantes aeternitatem ex ipsa Dei contempla-
tione.
Ad secundum dicendum quod ignis inferni dici-
tur aeternus propter interminabilitatem tantum.
Est tamen in poenis eorum transmutatio, secun-
dum illud lob xxiv *: ad nimium calorem trans-
ibunt ab aquis niviiim. Unde in inferno non est
vera aeternitas, sed magis tempus; secundum *
illudPsalmi*: erit tempus eorum in saecula.
Ad tertium dicendum quod necessarium signi-
ficat quendam modum veritatis. Verum autem,
secundum Philosophum, VI Metaphys. * , est in
intellectu. Secundum hoc igitur vera et ' neces-
saria sunt aeterna, quia sunt in intellectu aeterno,
qui est intellectus divinus solus. Unde non se-
quitur quod aliquid extra Deum sit aeternum.
!;) in aeternum stat. — Prosequitur P : et sic aeternitas angelis attri-
bui potest, secundum illud Psalmi: iUuminans tu mirabiliter a mon-
tibus aeternis. Quaedam etiam etc.
r,) etiam. - Om. FG et ed. a.
0) secundum. - unde ACDE.
i) et. - Om. ABCDFG et ed. a. - Pro quia, quod ADFG, eo quod B.
Vers. 19.
Ps. LXXX, 16.
• S. Th. lect. IV.
-Did.lib.V.c.iv,
num. I.
Commentaria Cardinalis Caietani
IN titulo, proprium distinguitur contra commune. - In cor-
pore duae conclusiones. Prima est : Aeternitas vere et pro-
prie est in solo Deo. Probatur. Solus Deus est omnino
immutabilis : ergo solus Deus est vere et proprie aeternus. -
Tenet sequela : quia aeternitas immutabilitatem consequitur.
Secunda est: Aeternitas participative invenitur in aliis.
Probatur. Immutabilitas participatur quadrupliciter ab aliis :
ergo aeternitas. -Tenet sequela: quia inquantum aliqua sunt
immutabilia, intantum sunt aeterna. Antecedens declaratur
secundum quatuor gradus immutabilitatis. Primus est se-
cundum diuturnitatem : et in hoc sunt corruptibilia sed
longaeva valde, ut montes et coUes. Secundus est secun-
dum perpetuitatem secundum totum: et in hoc sunt ele-
menta corruptibilia secundum partes et non secundum to-
tum : quamvis in littera praepostero ordine numerentur hi
gradus. Tertius est secundum incorruptibilitatem substan-
tialem simpliciter: et in hoc sunt caelestia et angeli. Quar-
tus est secundum immutabilitatem operationis eiusdem
numero omnino: et in hoc sunt beati ut sic.
II. In responsione ad tertium, si nescis, novitie, quomodo
intelligatur quod necessarium significat quendam veritatis
modum, memento secundi libri Perihermenias *, ubi de
modalibus agitur; et videbis necessarium in actu signato
modum compositionis, in qua sola est veritas, addere supra
propositionem. Et sic intelliges necessarium in actu exer-
cito, cuius argumentum hoc meminit, modum compositio-
nis vere exercere, a quo necessaria dicuntur et principia et
conclusiones demonstrationum.
Cap. XII.
ARTICULUS QUARTUS
UTRUM AETERNITAS DIFFERAT A TEMPORE
Infra, art. 5; l Sent., dist. viii, qu. 11, art. 2; dist. xix, qu. 11, art. 1; De Pot., qu. iii, art. 14, ad 10, li
De Div. Nom., cap. x, lect. iii.
• Cap. XI, n. 8;
XIII, n.i. -S.Th.
lect. xviii, XXI.
»D quartum sic proceditur. Videtur quod
aeternitas non sit aliud a tempore. Im-
'possibile est enim duas esse mensuras
jdurationis simul, nisi una sit pars alte-
rius : non enim sunt simul duo dies vel duae
horae ; sed dies et hora sunt simul , quia hora
est pars diei. Sed aeternitas et tempus sunt si-
mul: quorum utrumque mensuram quandam du-
rationis " importat. Cum igitur aeternitas non sit
pars temporis , quia aeternitas excedit tempus et
includit ipsum; videtur quod tempus sit pars ae-
ternitatis, et non ^ aliud ab aeternitate.
2. Praeterea, secundum Philosophum in IV
Physic. *, nunc temporis manet idem in toto tem-
pore. Sed hoc videtur constituere rationem ae-
ternitatis "> , quod sit idem indivisibiliter se habens
in toto decursu temporis. Ergo aeternitas est nunc
temporis. Sed nunc temporis non est aliud se-
cundum substantiam a tempore. Ergo aeternitas
non est aliud secundum substantiam a tempore.
3. Praeterea, sicut mensura primi motus est
mensura omnium motuum, ut dicitur in IV Physic.*,
ita videtur quod mensura primi esse sit mensura
omnis esse. Sed aeternitas est mensura primi
esse, quod est esse divinum. Ergo aeternitas est
mensura omnis esse. Sed esse rerum corruptibi-
lium mensuratur tempore °. Ergo tempus vel est
aeternitas, vel aliquid aeternitatis.
Sed contra est quod aeternitas est tota simul :
in tempore autem est prius et posterius. Ergo
tempus et aeternitas non sunt idem.
Respondeo dicendum quod manifestum est tem-
pus et aeternitatem non esse idem. Sed huius
diversitatis rationem quidam assignaverunt ex hoc
quod aeternitas caret principio et fine , tempus
autem habet principium et finem. Sed haec est
a) mensuram quandam durationis. - quodammodo mensuram du-
rationis ACE.
p) non. ~ non sit ACDEF, ideo G.
T) aeternitatis. - totius aetemitatis B. - Pro indivisibiliter, inde-
sinenter sB.
3) tempore. - a tempore FG et edd. a b.
• Cap. XIV, n.4.
-S.Tn.Iect. XXIII.
QUAESTIO X, ARTICULUS IV
99
difFerentia per accidens, et non per se. Quia dato
quod tempus semper fuerit et semper futurum
sit, secundum positionem eorum qui motum caeli
ponunt sempiternum, adhuc remanebit differentia
inter aeternitatem et tempus , ut dicit Boetius
• Lib. V, prosa jj^ Hbro dc Consolat. *, ex hoc quod aeternitas
est tota simul, quod tempori non convenit: quia
aeternitas est mensura esse permanentis, tempus
vero est mensura motus.
Si tamen praedicta differentia attendatur quan-
tum ad mensurata, et non quantum ad mensuras,
' sic habet aliquam ' rationem : quia solum illud
mensuratur tempore, quod habet principium et
finem in tempore, ut dicitur in IV Physic. * Unde
si motus caeli semper duraret, tempus non men-
suraret ipsum secundum suam totam durationem,
cum infinitum non sit mensurabile; sed mensu-
raret quamlibet circulationem, quae habet prin-
cipium et finem in tempore.
Potest tamen et aliam rationem habere ex parte
istarum mensurarum, si accipiatur finis et prin-
cipium in potentia. Quia etiam dato quod tem-
pus semper duret, tamen possibile est signare in
tempore ^ et principium et finem , accipiendo
ipsius, sicut dicimus principium
vel anni
-s
Cap. XII, n. 13.
Th. lect. XX.
aliquas partes
et finem diei
aeternitate.
Sed tamen
eam quae est per se et primo, differentiam, per
quod non contingit in
istae differentiae consequuntur
hoc quod aeternitas est tota simul, non autem
tempus.
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa pro-
cederet, si tempus et aeternitas essent mensurae *
unius generis : quod patet esse falsum , ex his
quorum est tempus et aeternitas mensura '.
Ad secundum dicendum quod nunc temporis est
idem subiecto in toto tempore , sed differens ra-
tione: eo quod, sicut tempus respondet motui,
ita nunc temporis respondet mobili ; mobile au-
tem est idem subiecto in toto decursu temporis,
sed diflferens ' ratione, inquantum est hic et ibi.
Et ista alternatio ^ est motus. Similiter fluxus ipsius
nunc, secundum quod alternatur ratione, est tem-
pus. Aeternitas autem manet eadem et subiecto
et ratione. Unde aeternitas non est idem quod
nunc temporis.
Ad tertium dicendum quod, sicut aeternitas est
propria mensura ipsius esse, ita tempus est pro-
pria mensura motus. Unde secundum quod ali-
quod esse recedit a permanentia essendi et sub-
ditur transmutationi , secundum hoc ■" recedit ab
aeternitate et subditur tempori. Esse ergo rerum
corruptibilium, quia est transmutabile, non men-
suratur aeternitate, sed tempore. Tempus enim
mensurat non solum quae transmutantur in actu,
sed quae sunt transmutabilia *. Unde non solum
mensurat motum, sed etiam quietem; quae est
eius quod natum est moveri, et non movetur.
e) aliquam. - aliam Pab.
!J) tempore. - ipso ABCDE.
»)) tamen. - Om. codices et ed. a. - Pro differentiam, differentia sF.
6) mensurae. — mensura ACDEFGpB et edd. a b.
i) mensura. - Om. codices et ed. a.
x) differens. — differt codices et ed. a.
X) alternatio. - alternatio eius FG, alteratio eius ACDE, alteratio
vel alternatio eius B; raargo D vel alternatio.
\t.) secundum hoc. - Om. codices et ed. a.
v) transmutabilia. - in potentia addit B.
Commentaria Cai-dinalis Caietani
In titulo , aliud realiter. - In corpore quinque. Primo,
ostendit quod dubium in hoc quaesito sit, non quaesitum,
sed ratio quaesiti.
Secundo, refert quandam opinionem circa dubium (sci-
licet rationem alietatis inter haec): scihcet, propter habere
principium et finem et non habere haec.
Tertio, improbatur: quia hoc est per accidens. Probatur:
quia, hac differentia sublata, remaneret alia a Boetio posita ;
scilicet, per esse totum simul et esse successiviim.
Quarto, salvatur improbata opinio secundum duphcem
sensum : scilicet, intelligendo illam differentiam quoad men-
surata; vel de principio et fine in potentia.
Quinto, respondetur quaesito, inquantum dubitabile est,
una conclusione complectente quodammodo omnia dicta.
Et est ista : Inter aetemitatem et tempus per se primo dif-
ferentia est per esse totum simul et non esse huiusmodi;
ita quod reliqua hanc consequuntur. Et relinquitur ex dictis
nota.
II. Adverte hic, quod opinio recitata in littera tres sensus
habere potest: primo, de habere principium et finem in
seipsa mensura, in actu tamen; secundo, in mensuratis,
similiter in actu ; tertio, in potentia, in seipsa tamen men-
sura. Et quia, cum aliqua differeritia de aliquo assignatur,
intelligitur quod illa differentia insit illi in seipso; et rursus.
cum absolute dicimus principium aut finem, intelligitur in
actu; ideo primus sensus absolute improbatus est. Secun-
dus vero et tertius, qui possunt exponendo sufferri, deinde
appositi ut veri sunt. Sed quoniam non radicalem diffe-
rentiam, sed secundariam tangebant , ideo ultimo respon-
dendo radicem posuit. Omnia in littera clare patent.
III. Circa illud dictum in secundo sensu, scilicet quod
motus caeli, si esset aetermis, non mensuraretur tempore
secundum totum, sed secundum partes, dubium occurrit ex
Scoto, in Secundo, dist. n, qu. ra. Sed quia hoc spectat ad IV.
Physic, in textu 117*, ideo hic, ubi non ex proposito tan- ' Cap. xn, n. 10.
gitur, omittatur.
Et similiter dubitatio circa identitatem nunc in toto tem-
pore, tactam in responsione ad secundum, cum tractetur
in eodem quarto, a textu io3 usque ad textum io8*, ibi- ■ Cap.xi, 11.7-11.
dem, Deo dante, tractabitur; et de his est quaestio specialis.
IV. In responsione ad tertium, est dubium circa illud
dictum, scilicet quod esse rerum generabilium mensuretur
tempore. Arguit enim contra illud Scotus, in Secundo, dist. n,
qu. IV, volens quod absolute mensuretur aevo. Sed quia in
sequenti articulo aevi natura notificanda est, et eodem utitur
Scotus argumento contra hoc et contra mensuram opera-
tionis angelicae, idcirco usque ad sequentem differatur ar-
ticulum *. • Num. XIX.
lOO
QUAESTIO X, ARTICULUS V
ARTICULUS QUINTUS
DE DIFFERENTIA AEVI ET TEMPORIS
I Sent., dist. vin, qu. ii, art. 2; dist. xix, qu. 11, art. i; II, dist. 11, qu. i, art. i; De Pot., qu. iii, art. 14, ad 18;
Quodl. X, qu. II.
Cap. xz, XXII.
Art. I.
Vers. I.
'Ub.nideCon-
solat., metro ix.
* Art. praec.
•D QuiNTUM sic PROCEDiTUR. Videtuf quod
aevum non sit aliud a tempore. Dicit
'enim Augustinus, VIII super Gen. ad
■^litt. *, quod Deiis movet creaturam spi-
ritualem per tempus "■. Sed aevum dicitur esse
mensura spiritualium substantiarum. Ergo tempus
non differt ab aevo.
2. Praeterea, de ratione temporis est quod
habeat prius et posterius : de ratione vero aeter-
nitatis est quod sit tota simul, ut dictum est *.
Sed aevum non est aeternitas: dicitur enim Ec-
cli. i *, quod sapientia aeterna est ante aevum.
Ergo non est totum simul, sed habet prius et
posterius: et ita est tempus.
3. Praeterea, si in aevo non est prius et po-
sterius, sequitur quod in aeviternis non differat
esse vel fuisse vel ^ futurum esse. Cum igitur sit
impossibile aeviterna non fuisse, sequitur quod
impossibile sit ea non futura esse. Quod falsum
est, cum Deus possit ea reducere in nihilum.
4. Praeterea, cum duratio aeviternorum sit
infinita ex parte post, si aevum sit totum simul,
sequitur quod aliquod creatum sit infinitum in
actu: quod est impossibile. Non igitur aevum
diflfert a tempore.
Sed contra est quod dicit Boetius * : qui tem-
pus ab aepo ire iubes.
Respondeo dicendum quod aevum diflFert a tem-
pore et ab ^" aeternitate , sicut medium existens
inter illa. Sed horum differentiam aliqui sic assi-
gnant, dicentes quod aeternitas principio et fine
caret; aevum habet principium, sed non ^ finem ;
tempus autem habet principium et finem. - Sed
haec diflferentia est per accidens, sicut supra *
dictum est: quia si etiam semper aeviterna fuis-
sent et semper futura essent , ut aliqui ponunt ;
vel etiam si quandoque deficerent, quod Deo
possibile esset; adhuc aevum distingueretur ab
aeternitate et tempore.
Alii vero assignant diflferentiam inter haec tria,
per hoc quod aeternitas non habet prius et poste-
rius; tempus autem habet prius et posterius cum
innovatione et veteratione ; aevum ' habet prius
et posterius sine innovatione et veteratione. - Sed
haec positio implicat contradictoria ^. Quod qui-
dem manifeste apparet, si innovatio et veteratio
referantur ad ipsam mensuram. Cum enim prius
et posterius durationis non possint esse simul, si
aevum habet prius et posterius, oportet quod,
priore parte aevi recedente , posterior de novo
adveniat: et sic erit innovatio in ipso aevo, sicut "
in tempore. Si vero referantur ad mensurata,
adhuc sequitur inconveniens. Ex hoc enim res
temporalis inveteratur tempore, quod habet esse
transmutabile: et ex transmutabilitate mensurati,
est prius et posterius in mensura *, ut patet ex
IV Physic. * Si igitur ipsum aeviternum non sit ls'^h.'iMt?i
inveterabile nec innovabile, hoc erit quia esse
eius est intransmutabile. Mensura ergo eius non
habebit prius et posterius.
Est ergo dicendum quod, cum aeternitas sit
mensura esse permanentis, secundum quod ali-
quid recedit a permanentia essendi, secundum hoc
recedit ab aeternitate. Quaedam autem sic rece-
dunt a permanentia essendi, quod esse eorum
est subiectum transmutationis ', vei in transmuta-
tione consistit: et huiusmodi mensurantur tem-
pore; sicut omnis motus, et etiam ' esse omnium
corruptibilium. Quaedam vero recedunt minus
a permanentia essendi, quia esse eorum nec in
transmutatione consistit, nec est subiectum trans-
mutationis ^: tamen habent transmutationem ad-
iunctam, vel in actu vel in potentia. Sicut patet
in corporibus caelestibus, quorum esse substantiale
est intransmutabile ; tamen esse intransmutabile
habent cum transmutabilitate secundum locum.
Et similiter patet de angelis, quod habent esse
intransmutabile * cum transmutabilitate secundum
electionem, quantum ad eorum naturam pertinet;
et cum transmutabilitate intelligentiarum et aflfe-
ctionum, et locorum suo modo. Et ideo ^* huius-
modi mensurantur aevo, quod est medium inter
aeternitatem et tempus. Esse autem quod mensu-
rat aeternitas *, nec est mutabile, nec mutabilitati
adiunctum. - Sic ergo tempus habet prius et po-
sterius : aevum autem non habet in se prius et
posterius , sed ei coniungi possunt : aeternitas
autem ^ non habet prius neque postcrius, neque
ea compatitur.
Ad primum ergo dicendum quod creaturae spi-
rituales, quantum ad aflfectiones et intelligentias *,
in quibus est successio, mensurantur tempore *,
Unde et Augustinus ibidem * dicit quod per tem-
pus moveri, est per aflfectiones moveri, Quantum
10.
XIX,
D. 123.
D. 139.
Cap. XX.
o) per tempus. ~ in tempore ACE.
p) vel. - et codices et edd. a b.
If) ab. - Omittunt codices. - sicut omittunt ABCDFG et edd.
et est E.
8) non. - non habet ABCDEG.
e) aevum. - aevum autem codices et edd. a b.
C) contradictoria. - contradictionem BFG.
>)) sicut. ~ sicut est codices.
0) mensura. - tempore codices.
ab,
i) transmutationis. - transmutationi BEpA.
x) etiam. - Om. FG et ed. a.
Vj transmutationis. - transmutationi ABDE. - Pro habent, habet
ABCDE.
|i) Et ideo. - Et etiam ideo G, Et etiam F.
v) mensurat aetemitas. - mensuratur aeternitate ABCDE.
5) autem. - Om. FG. - Pro non habet prius neque, neque habet
prius et codices.
0) et intelligentias. - intelligibiles B.
D. 585.
QUAESTIO X,
vero ad eorum esse naturale, mensurantur aevo,
Sed quantum ad visionem gloriae, participant
aeternitatem.
Ad secundum dicendum quod aevum est totum
simul : non tamen est aeternitas *, quia compa-
titur secum prius et posterius.
Ad tertium dicendum quod in ipso esse angeli
in se considerato , non est diflferentia praeteriti
et futuri, sed solum secundum adiunctas muta-
tiones. Sed quod dicimus angelum esse vel fuisse
vel futurum esse, differt secundum acceptionem
intellectus nostri, qui accipit esse angeli per com-
parationem ad diversas partes temporis. Et cum
ARTICULUS V
101
dicit angelum esse vel fuisse, supponit aliquid
cum quo eius oppositum non subditur divinae
potentiae : cum vero dicit futurum esse, nondum
supponit " aliquid. Unde, cum esse et non esse ^
angeli subsit divinae potentiae, absolute consi-
derando , potest Deus facere quod esse angeli
non sit futurum: tamen non potest facere quod
non sit dum est, vel quod non fuerit postquam
fuit *. . • D. 499-
Ad quartum dicendum quod duratio aevi est
infinita, quia non finitur tempore. Sic autem esse
aliquod creatum infinitum , quod non finiatur f p
quodam alio, non est inconveniens *. ' ^. 736-
tc) nondum supponit. - non praesupponit C.
p) quod non finiatur. - quia non finitur BDFG ct edd. a b, quia
non finitum ACE.
Commentaria Cardinalis Caietani
t:
'iTULus clarus. - In corpore articuli quatucr: 'primo, re-
spondet quid in Jioc quaesito clarum , quidve ambi-
guum; secundo, tractat quandam opinionem; tertio, aliam;
* Cf. num. vii. quarto, propriam, respondendo quaesito *.
II. Quoad primum, clarum est aevum medium esse inter
aeternitatem et tempus : ambiguum, quomodo est raedium,
propter multitudinem opinibnum.
III. Quoad secundum, primo ponitur opinio dicens me-
diationem attendi penes habere principium et finem. Se-
cundo, improbatur: quia mediatio haec est per accidens;
ut patet, si aeviterna producta essent ab aeterno.
IV. Quoad tertium, primo ponitur secunda opinio, di-
cens mediationem attendi penes carere innovatione et ve-
teratione, et tamen habere prius et posterius; quatenus in
primo conveniat cum aeternitate, et in secundo cum tem-
pore. - Secundo, improbatur dupliciter, iuxta duplicem in-
tellectum quem habere potest : scilicet, vel referendo utram-
que conditionem ad ipsum aevum ; vel referendo secundam
ad aevum, et primam ad aeviternum mensuratum aevo.
Contra primum sensum arguit sic. Prius et posterius
secundum durationem non potest esse simul : ergo, rece-
dente priore, de novo advenit posterius: ergo, si in aevo
est prius et posterius, erit innovatio et inveteratio. - Contra
secundum sic. Aeviternum nec est innovabile, nec invete-
rabile: ergo est intransmutabile : ergo mensura eius caret
priore et posteriore. Antecedens est tuum. Prima conse-
quentia et patet ex se, et probatur ex IV Physic: quia
transmutabilitas est propria causa inveterationis ; ergo in-
transmutabilitas non inveterationis, iuxta illud, si afftrmatio
* I Post^., cap. est causa affirmationis * etc. Secunda vero consequentia
' ' ' probatur ex IV Physic. : quia transmutabilitas mensurati est
causa prioris et posterioris in mensura; ergo intransmuta-
bilitas erit causa negationis prioris et posterioris in eadem,
iuxta eandem radicem.
V. Circa has rationes, adverte quod Scotus, in Secundo,
dist. 11, qu. 11, hanc opinionem non sequitur: solvere tamen
nititur has rationes litterae, defendendo secundum sensum,
dans exemplum sic. Si poneretur caro non habens partem
et partem sub quantitate, tunc in mensura essent partes,
et non in eo cuius esset. Et sic in proposito, esse angeli
est absque innovatione : et tamen mensura est successiva.
Unde ad rationem factam directe contra hoc, respondet ne-
gando, in sententia, quod transmutabilitas mensurati sit
praecisa causa successionis in mensura.
VI. Sed contra, haec responsio facile convincitur falsa,
tum ad hominem, tum simpliciter. Ad hominem quidem,
quia si successio in mensura stat cum mutatione et immu-
tatione proprii subiecti, seu mensurati, ergo arguere a suc-
cessione mensurae ad transmutationem subiecti non valet,
sed est sophisma Consequentis. Sed ipse Scotus ibidem fate-
•LibivPAviic ^"^ quod ille processus est bonus, et ab effectu ad causam.
loc. cit. '" Ergo. - Et confirmatur: quia Aristoteles usus est illo *,
nec processus litterae est alius ab illo ; si enim successio
est in mensura, dicimus, ergo in mensurato, quia variatio
mensurati est causa successionis in mensura. Mirum valde
est de hoc homine, cum eandemmet rationem, quia Aristo-
telis , approbat ; quia s. Thomae , improbat. Et propterea
necesse est ut aut approbationem aut improbationem pro-
priam neget.
Simpliciter autem, quoniam indivisibile impossibile est
quod certificetur ex propriis per divisibile : ergo impossi-
bile quod mensuretur per illud. - Et tenet sequela: quia
mensura est certificatio mensurati. Antecedens vero patet
in exemplo suo : nunquam enim sciretur quanta esset caro
indivisibilis per quantitatem divisibilem, sl eius esset. Unde
et de facto per quantitatem specierum in Eucharistia, non
mensuratur corpus Christi, quia non est sub ea divisibiliter.
Et idem est iudicium in quantitate durationis. Si enim ipsa
est extensa, nunquam mensurabitur indivisibile et inexten-
sum secundum durationem: quomodo enim scietur sic illius
duratio naturalis , etiam fingi non potest. Oportet igitur
mensurae extensae respondere mensuratum extensum , et
indivisibili indivisibile, ut littera ex Aristotele deducit.
VII. Quoad quartum *, conclusio responsiva quaesito "Cf. num. i.
est : Aevum est medium inter aeternitatem et tempus, quia
est immutabile, mutabilitati tamen coniunctum. - Probatur.
Aeternitas est propria mensura esse totaliter permanentis:
ergo penes recessum a permanentia, attenditur elongatio
ab aeternitate : ergo mutatio , aut mutationi subiectum ,
maxime recedit ab ipsa: ergo medium est immutabile, mu-
tationi tamen annexum actu vel potentia. Patet secunda se-
quela : quia mutatio permanentiae opponitur directe, et ae-
ternitas ipsa nec mutatio est, nec mutationem quovis modo
secum compatitur. Ultima autem, cum ceteris, clare patet.
VIII. In responsione ad primum, adverte quod Scotus
arguit contra quatuor propositiones. Prima est affirmativa :
operationes angeli mensurantur tempore. Secunda est ne-
gativa, virtualiter inclusa in praecedente : operationes an-
geli non mensurantur aevo. Tertia est affirmativa: visio
beata in angelis mensuratur aeternitate participata. Et
hae omnes habentur in hac responsione ad primum , ut
patet in littera. Quarta vero etiam affirmativa est: esse re-
rum generabilium mensuratur tempore: haec enim in re-
sponsione ad ultimum articuli praecedentis *, et in corpore ' Cf. ibi Com-
1 ■ ... » j- » .. j .. • j j • ment. num. iv.
huius posita est, cum dictum est quod tam id quod m
transmutatione consistit, idest motus, quam id quod mu-
tationi subiicitur, quod experimur esse nostrum esse sub-
stantiale, tempore mensuratur.
IX. Arguit ergo primo, in II Sent., dist. 11, qu. iv, contra
secundam propositionem, probando illius contradictoriam,
quam tenet ut veram, scilicet, operationes angeli mensu-
rantur aevo, tripliciter. Primo sic. Esse et operatio angeli
habent uniformem modum manendi dum manent : ergo
habent mensuram eiusdem rationis. Antecedens patet : quia
102
QUAESTIO X, ARTICULUS V
utrumque est indivisibile, et tamen defectibile. Probatur con-
sequentia: quia mensurae proportionantur diversis modis
manendi, ut patet de successivis et permanentibus. - Se-
cundo sic. Actus beatificus mensuratur aevo, ut per Augu-
• fuigentius, de stinum patet , de Fide ad Petrum , cap. xviii *. Ergo. -
capf XXIII.* """' Tertio. Operatio angeli non mensuratur aeternitate nec
tempore : ergo aevo.
X. Ad evidentiam huius difficultatis, adverte quod Scotus
ibidem tres mensuras durationis ponit, tempus, aevum et
aeternitatem : ita quod tempus rem successivam ; aevum
permanentem, defectibilem tamen; aeternitas autem rem
omnino indefectibilem mensuret. Et propterea tenet esse
substantiale rerum ad quas impossibile est esse motum, et
operationes angelicas, etc, secundum se mensurari aevo.
Et tota radix eius est illa maxima : Quaecumque unifor-
mem habent modum manendi dum manent, habent men-
suram eiusdem rationis.
In praesenti autem littera, distinguuntur mensurae du-
rationis penes mutabilitatem et immutabilitatem rerum. Et
vere sic est. Quoniam mensura durationis est certificativa
naturalis durationis rei secundum se, alioquin frustra esset:
naturalis autem duratio rei ex mutabilitate aut immutabi-
litate nascitur. Loquor de mutabili vel immutabili proprie,
idest ex intrinseco : quoniam ex tali mutabilitate tantum
pendet naturalis duratio rei. Nihil enim refert ad naturalem
durationem rei, an in alio sit potentia destructiva eius, an
non : sed solum an in ipsa sit unde possit deficere, an non.
Et in hoc erravit manifeste Scotus , dicens : nec aliquando
non esse, nec posse non esse per propriam potentiam,
variat mensuram rei. Et fundamentum eius est valde de-
bile, scilicet quia, si angelus annihilandus esset, nihil minus
mensuraretur aevo. Liquet enim quod naturaliter non fore
aliquando, et similiter posse naturaliter non esse, variant
naturam rei : quia corruptibile et incorruptibile, ut dicitur
•Cap.xn.-Did. X Metaphys.*, sunt substantia aut in substantia. Variant,
^n-ifi.' '^*'''''' inquam, naturam generice, adeo ut nihil sit eis univocum.
Ergo nec propria mensura est eadem. Et ex hoc provenit
quod annihilandus angelus mensuratur aevo: quia scilicet
annihilatio non provenit ex natura eius, sed ab extraneo ;
ipse enim, quantum est de se, semper esset.
Dicimus ergo rem omnino immutabilem aeternitate men-
surari; immutabilem autem simpliciter et mutabilem secun-
dum quid, aevo; mutabilem autem simpUciter, tempore. Et
propterea, cum angelus sit immutabiUs substantialiter, mu-
tabilis tamen accidentaliter, aevo mensuratur. Operationes
vero eius naturales, quia naturaliter sunt mutabiles, aevo
mensurari nequeunt : aevo namque mensuratum aeviternum
est, aeviternum autem naturaliter perpetuum est, nullum
autem naturaliter mutabile est naturaliter perpetuum.
XI. Ad fundamentum autem Scoticum, distinguenda
• Cf. num. praec. primo est propositio illa *. Quoniam si fit in sensu compo-
• Cap. IX, n.ii. sito, est falsissima. Quoniam, ut dicitur in l Periherm. *,
unumquodque necesse est esse dum est ; et sic omnia ma-
nentia, dum manent, habent uniformem modum essendi ,
quia sunt necessario; et tamen non habent eandem men-
suram. Nec ad hunc sensum arguens facit illam, sed ab-
solute seu in sensu diviso. Et tunc dicitur quod modus
manendi est multipliciter distinguibilis : scilicet, vel penes
necessarium et possibile; vel penes permanens et successi-
vura; vel penes defectibile et indefectibile. Et quocumque
modo sumatur, semper est falsa. Quoniam nec omne ne-
cessarium convenit in mensura : sed alia est mensura ne-
cessarii omnino, ut Dei ; et alia necessarii simpliciter, possi-
bilis autem secundum quid, ut sunt rehqua incorruptibiha.
Et similiter omnia possibilia non mensurantur una men-
sura : quoniam quaedam tempore continuo , et quaedam
• Num. XIV. tempore discreto , ut dicetur *. Similiter non omne per-
manens convenit in mensura; ut patet de superioribus et
inferioribus. Nec omnia successiva: quoniam alia est men-
sura successivorum successione continua, et alia succeden-
• Ibld. tium successione discreta, ut dicetur *. De defectibili autem
et indefectibili, iam patet defectibilitatem non esse modum
rei, ut ab eis sumitur, sed dicere potentiam extraneam: et
propterea non est ad propositum. Et esset nihil minus falsa,
ex eo quod non omne defectibile unica mensura certifica-
tur. - Ex his autem simplicibus, patet responsio ad modos
compositos; puta permanens defectibile, et similes.
XII. Ad formam ergo propositionis *, dicendum est quod • Cf. num. ix.
habere uniformem modum manendi intrinsecum rei et per se
respicientem naturalem durationem rei, est ratio uniformis
seu eiusdem mensurae durationis : et non absolute habere
uniformem modum manendi. Et ideo falsum est antecedens
illius consequentiae. Et iam * exclusa est eius probatio. * Num. x, xi.
Ad secundum, negatur antecedens, ut patet in littera.
Nec est verum quod Augustinus dicat illud, nisi in sensu
inferius * manifestando, accipiendo scilicet aevum pro ae- ' Nam. xvi sqq.
ternitate participata.
Ad tertium, negatur antecedens pro secunda parte : quia
operatio angeli mensuratur nunc temporis, non continui,
.sed discreti.
XIII. Contra primam propositionem, scilicet, operationes
angeli mensurantur tempore *, arguit Scotus ibidem. Sed * Cf. num. vm.
quoniam argumenta sua militant contra tenentes eas men-
surari tempore discreto quod sit species quantitatis, et haec
propositio non est s. Thomae (quoniam apud nos tempus
discretum nihil aliud est quam numerus prioris et poste-
rioris in motu discreto ; qui nihil aliud est quam successio
operationis spiritualis ad aliam operationem spiritualem,
quales sunt duae intellectiones sine phantasmatum servitio ;
numerus autem de praedicamento Quantitatis, sequitur di-
visionem continui : oportet ut tempus hoc sit numerus
transcendens , compositus ex unitatibus transcendentibus) :
quia, inquam, sic est, unum tantum ex Scoto motivum affe-
rendum censui, scilicet, quia ponuntur multa tempora sine
necessitate. Oportet etiam mulfiplicari tempora, non solum
in pluribus, sed in eodem, respectu actuum intellectus et
voluntatis, etc. Haec autem videntur inconvenientia. Ergo.
XIV. Ad hoc breviter dicitur, quod necessitas magna est
multiplicandi tempus in continuum et discretum, propter
spirituales operationes substantiarum spiritualium : carerent
enim aliter proportionatis mensuris. Illae enim, cum sint
immediate sibi invicem succedentes, et instantaneae secun-
dum se, quia quaelibet est tota simul, elevantur manifeste
supra tempus continuum et eius instantia: ad aevi autem
exceUentiam non attingunt , quia corruptibiles naturaliter
sunt. Oportet crgo ut sine propria mensura remaneant tam
nobiUa entia; aut tempus discretum ponere, cuius instan-
tibus operationes ipsae in se mensurentur. Haec enim sunt
ipse motus spiritualis angelorum, cuius numerus est tempus
per quod dicit Ausustinus * movere Deum spiritualem ' Loc. cit. in i
creaturam.
Multiplicatio autem temporis discreti in pluribus an-
gelis aut in eodem, iudicio meo, non est necessaria nisi
materialiter: quemadmodum etiam tempus continuum, quo
nostra mensurantur, materialiter multiplicatur in omnibus
mobiUbus , et aevum in omnibus aeviternis. Consonum
namque rationi videtur ut, sicut omnia aeviterna simplicis^
simo aevo mensurantur, quod solum est aevum formaliter;
ita omnis operatio huiusmodi simplicissima operatione, seu
simpUcissimo nunc ilUus mensuretur ; et similiter omnis
successio operationum, simplicissima successione. Talis au-
tem operatio et successio est ea quae in primo operante
temporaliter invenitur: quem constat esse supremum an-
gelum, in quo, ut dicetur *, est etiam aevum. Et quia ope- * Art. seq.
rationes intellectus sunt naturaliter priores et simpliciores
operationibus voluntatis, erit unum tempus omnium huius-
modi temporalium; quod est primo mensura operationum
succedentium in intellectu primi angeli, et ex consequenti
et extrinsece mensura ceterarum operationum tam suarum
quam aliorum spiritualium. Cum his tamen , ut dictum
est , stat quod quasi materialiter multiplicetur huiusmodi
tempus, iuxta numerum mensuratorum operum : eo quod
unum et multa , quae consequuntur cns , multiplicantur
cum rebus ipsis. Dixi autem quasi materialiter : quia non
oportet quod omnino univoce salvetur proportio temporum
nostrorum ad tempus cuius subiectum est primus motus,
et proportio horum temporum ad simplicissimum tempus
eorum; sed sat est si est quasi talis.
XV. Contra tertiam vero propositionem, sciUcet, operatio
beata mensuratur aeternitate participata *, arguit idem in • Cf. num. vm.
QUAESTIO X, ARTICULUS V
io3
Cf. num. XV.
Quarto, dist. xlix, qu. vi. Operatio beata non est immuta-
bilior aeviterno : ergo non mensuratur aeternitate, sed aevo.
Consequentia nota. Et antecedens probatur. Tum quia ope-
ratio beata est simpliciter minus nobilis quam substantia
angeli beati , quoniam substantia est nobilior accidente.
Tum quia perfectio ipsius operationis beatae non est im-
mutabilior substantia eiusdem operationis, quoniam id quod
inest alicui per accidens , non est immutabilius eo quod
inest per se: constat autem quod substantia operationis
mensuratur aevo, Ergo. - Praeterea, aeternum, ut distin-
guitur contra aeviternum, non solum est totum simul, sed
est indefectibile, carens potentia ad non esse. Sed nullum
creatum est huiusmodi. Ergo.
XVI. Ad evidentiam huius difficultatis, scito quod, quam-
vis aevum nihil aliud sit quam aeternitatis participatio, dis-
tinguitur tamen a s. Thoma hic (et in III Contra Gent.,
cap. Lxi, et in IV Sent., xlix, qu. i, art. 2, qu^ 3) aeternitas
participata ab aevo ; non sicut perfectum a minus perfecto
in eadem specie, sed sicut perfectius a minus perfecto di-
versorum ordinum. Aeternitas quippe cum sit propria men-
sura divini esse, participata aeternitas consequenter est pro-
pria mensura esse divini ordinis. Esse autem divini ordinis
dico , quod impossibile est connaturale esse cuicumque
creaturae factae aut factibili : de quo in qu. xii latior erit
sermo. Aevum autem est mensura esse immutabilis qui-
dem, sed naturalis ordinis. Et haec est per se primo diffe-
rentia inter aeternitatem participatam et aevum: ex hac
enim et aliae differentiae fluunt, et omnes difficultates sol-
vuntur. Quia enim operatio beata divini est ordinis, ideo
aeternitate dicitur mensurari participative» Hinc etiam oritur
vis conclusionis impugnatae a Scoto, scilicet: intellectus
creatus non potest ex se in operationem beatam : ergo
mensuratur aeternitate : ex primo siquidem antecedente se-
quitur, ergo divini est ordinis; et post, ergo mensuratur
aeternitate.
XVII. Unde ad primam rationem Scoti *, negatur ante-
cedens. Quoniam operatio heata, dato quod ipsa in se non
esset immutabilior aeviterno, est tamen immutabilioris or-
dinis, quia divini. Et propterea dicitur et est immutabilior
secundum suum genus. - Dixi autem, dato quod non sit etc,
quia minor mutatio sufficit ad non esse operationis beatae,
quam substantiae angeli: quia haec exigit annihilationem,
illa non. Est et rursus immutabilior, quia plura mutabilia
immutabilius continet. Una siquidem visio beata, absque
omni mutatione, continet visiones omnium spectantium ad
universum eminenter : nullum autem aeviternum ad hanc
immutabilitatem ascendere potest.
Ad probationem autem primam, dicitur quod, sicut actus
est simpliciter nobihor potentia , et tamen substantia est
simpliciter nobilior accidente; et ratione primi, actus intelli-
gendi est nohilior materia prima, ratione secundi, e contra :
ita in proposito, et haec est vera, quod substantia est nobi-
lior accidente, et simiHter haec, quod esse divini ordinis est
nobilius esse naturali. Et propterea utrumque est verum
in diversis ordinibus. Substantia quippe angeli est nobilior
secundum esse naturae: operatio autem beata secundum
excellentiam deitatis. Et si proprie loqui volumus, aequi-
voce comparari videntur,
Ad secundam autem probationem, negatur quod sub-
stantia operationis beatae mensuretur aevo, Substantia enim
operationis et eius perfectio una res numero sunt, et eadem
mensurantur mensura. Unde non solum beatitudo opera-
tionis, sed ipsa operatio beata mensuratur aeternitate parti-
cipata, - Falsum quoque est quod perfectio non sit immu-
tabilior substantia operationis, eo modo quo distinguuntur.
Quoniam substantia operationis, si sine perfectione beati-
tudinis esset, instanti temporis discreti mensuraretur. - Per-
fectio autem deitatis mensuram aeternitatis adducit, non
eo modo quo accidens superinducitur; sed eo potius modo
quo differentia generi adveniens naturam affert specificam.
Et propterea non valet probatio in oppositum , de eo
quod inest per accidens. Constat enim quod natura gene-
rica aut quasi generica, secundum se non taUs aut tantae
perfectionis , ex perfectione differentiae advenientis , quae
tamen generi accidere conceditur, perfectionem tantam ac
Cf. num. VIII.
Num. IX.
Num. X sqq.
talem assequitur, ita quod unum ens perfectum sit. Et sic
est in proposito.
XVIII. Ad secundam autem obiectionem *, principaliter " Cf. num. xv.
dicitur quod, proprie loquendo, beatus ut sic caret potentia
ad non esse beatum ; sicut caelum caret potentia ad non
esse rotundum. Quemadmodum enim materia prima, si re-
ciperet formam unam aequivalentem omnibus formis ge-
nerabihum et corruptibilium, careret potentia ad non esse
illius formae ; ita intellectus habens actum beatum, caret
potentia ad non esse illius actus. Actus enim ille est omnium
bonorum, non aggregatione , sed elevatione perfectus: et
ideo beat ac immutabilem beatum reddit. - Extenso autem
vocabulo, ut arguens utitur, vocando potentiam ad non esse
potentiam logicam vel obiectivam, dicitur quod aeternum
per essentiam oportet carere omnino potentia ad non esse :
non autem per participationem, sed sat est ut distinguatur
contra aeviternum diversitate ordinis ; quia illud scilicet est
ordinis aeterni per essentiam, istud vero naturae.
XIX. Contra quartam propositionem * arguit Scotus, in
Secundo , ubi supra * , non aliter quam contra primam ,
scilicet : Esse substantiale habet eundem manendi modum
quandiu est , quem habet aeviternum , quia successione
caret, etc. : ergo. - Sed ad hoc non oportet aliter respon-
dere quam superius * : non enim penes habere esse modo
successivo vel permanenti distinguuntur mensurae, sed pe-
nes mutabile et immutabile, ut dictum est.
XX. Sed adverte hic quod Scotus ibidem nititur solvere
rationem s. Thomae, ad hoc in responsione ad tertium in
praecedenti articulo factam , scilicet quia motus est men-
sura non tantum motus, sed etiam quietis. Ait enim quod
substantia bovis absolute mensuratur aevo , quies autem
eius tempore: nec aliud ex illa sequitur ratione. - Sed haec
responsio non est sufficiens evasio : quoniam tempus com-
probatur in littera mensurare non solum quietem, sed rem
quiescentem ; quoniam omne quiescens est mobile; omne
autem mutabile, secundum quod mutabile, mensuratur tem-
pore. Constat autem quod secundum substantiam nos su-
mus mutabiles : ergo secundum substantiam temporales.
Et stat vis rationis in hoc. Motus et quies substantialiter
accepti, idest mutatio substantialis et quies sub esse sub-
stantiah, non solum in actu, sed in potentia mensurantur
tempore : ergo esse substantiale nostrum mensuratur tem-
pore. Antecedens patet ex eo quod actus et potentia ad
eiusdem ordinis mensuram spectant, ut ex I Caeli * et IV
Physic. * habetur. Consequentia autem tenet ex eo quod
potentia talis substantialis est, ut X Metaphys. * dicitur.
XXI. In responsione ad secundum, occurrit dubium circa
illam propositionem, aevum est totum simul. Impugnatur
siquidem ab illa opinione refutata in littera *, sic. Aevum
continue fit a Deo, ac per hoc potest deficere ab esse : et
consequenter potest annihilari , ac deinde iterum creari.
Igitur non est totura simul. - Et habes in Scoto et in Ca-
preolo, in Secundo, dist. 11, qu. 11 *.
Ad haec facile patet responsio ex dictis *. Aevum enim,
sive aeviternum, non continue fit, prpprie loquendo; sed
conservatur a Deo. Nec potest deficere ab esse ex intrin-
seco : sed Deus potest ipsum annihilare. Et propterea non
sequitur, ergo non est totum simul. Si enim posset ex in-
trinseco esse plus aut minus aut praecise tantum secundum
durationem, tunc non esset totum simul: sed ex eo quod
Deus potest, non sequitur hoc in natura aevi seu aeviterni.
Natura enim rei non est metienda secundum vires divinas,
sed proprias. - In casu autem annihilationis et recreationis,
dicitur quod esset successio instantium mensurantium crea-
tionem, annihilationem et recreationem; et non ipsius aevi.
Instantia enim illa laihil aevi sunt; sed sunt partes tem-
poris discreti , cuius iam * meminimus. Idem enim esset • Num. xm sq.
tunc iudicium de illo angelo, sicut esset de duobus angelis,
quorum unus prius altero crearetur: utitur enim aevo tunc
ille unus quasi duo.
XXII. In responsione ad tertium, adverte quod ibi dis-
tinguitur esse angeli dupliciter. Uno modo, absolute: et sic
non habet praeteritum nec futurum, sed subditur divinae
potentiae, et potest non esse per potentiam in alio. Alio
modo, ut coexistens differentiis temporis realis vel imagi-
• Cap. XII, n. I.
• Cap. XII, n. II.
• Cap. XII. - Did.
lib. IX , cap. X ,
n. 2.
" Cf. num. IV.
•ApudCapreoI.,
contra concl. 5.
' Num. X sqq.
104
narii: et habet praeteritum et futurum. Et sic dicimus quod
fuit et quod erit. Et sic, secundum futurum subditur divi-
nae potentiae: non secundum praeteritum, quia supponitur
'lo^^^^nb^^iV incompossibile, ut in littera dicitur. - Et nota quod auctori-
cap'. I, n. 12. ' tas Hieronymi ad Marcellam * : solus Deus non novit prae-
QUAESTIO X, ARTICULUS VI
teritum et futurum, et similiter Augustini *
praesens, si
stat, est aeternitas, et similes, intelliguntur secundum se et
omnia quae in eis sunt. Angelus enim secundum affectiones
habet praeteritum et futurum : et similiter aevum secundum
adiuncta non stat, ut in praesenti articulo dictum est *.
• Confess.lib.XI,
cap. XIV.
• Cf. num. vu, x.
ARTICULUS SEXTUS
UTRUM SIT UNUM AEVUM TANTUM
II Sent., dist. II, qu. i, art. 2; Quodl. V, qu. iv; Opusc. XXXVI, de Instant., cap. iii.
'Ub.mEsdrae,
cap. IV 40.
a
•IVPAj-wV.cap.
XI, n.5. -S.Th.
lect. xvii.
D SEXTUM sic PROCEDiTUR. Vidctur quod
non sit tantum unum aevum. Dicitur
enim in apocryphis Esdrae *: maiestas *
^et potestas aevoriim est apud te, Domine.
2. Praeterea, diversorum generum diversae
sunt mensurae. Sed quaedam aeviterna sunt in
genere corporalium '^, scilicet corpora caelestia:
quaedam vero sunt spirituales substantiae, scilicet
angeli. Non ergo est unum aevum tantum.
3. Praeterea, cum aevum sit nomen duratio-
nis, quorum est unum aevum, est una duratio.
Sed non omnium aeviternorum est una duratio:
quia quaedam ^' post alia esse incipiunt, ut maxime
patet in animabus humanis. Non est ergo unum
aevum tantum.
4. Praeterea, ea quae non dependent ab invi-
cem, non videntur habere unam mensuram dura-
tionis: propter hoc enim omnium temporalium vi-
detur esse unum tempus, quia omnium motuum *
quodammodo causa est primus motus, qui ' prius
tempore mensuratur. Sed aeviterna non depen-
dent ab invicem: quia unus angelus non est causa
alterius *. Non ergo est unum aevum tantum.
Sed contra, aevum est simplicius tempore, et
propinquius se habens ^ ad aeternitatem. Sed tem-
pus est unum tantum. Ergo multo magis aevum.
Respondeo dicendum quod circa hoc est duplex
opinio: quidam enim dicunt quod est unum ae-
vum ' tantum; quidam quod multa. Quid autem
horuni verius sit, oportet considerare ex causa
unitatis temporis: in cognitionem enim spiritua-
lium per corporalia devenimus.
Dicunt autem ' quidam esse unum tempus om-
nium temporalium, propter hoc quod est unus
numerus omnium numeratorum: cum tempus sit
numerus , secundum Philosophum *. - Sed hoc
non sufficit: quia tempus non est numerus ut
abstractus extra numeratum, sed ut in numerato
existens: alioquin non esset continuus; quia de-
cem ulnae panni continuitatem habent, non ex
numero, sed ex numerato. Numerus autem in
numerato existens non est idem omnium, sed di-
versus diversorum.
• S. Th. lect. II.
- Did. lib. IX,
C. I, Q. 10.
Unde alii assignant causam unitatis temporis
ex unitate aeternitatis, quae est principium omnis
durationis. Et sic, omnes durationes sunt unum,
si consideretur earum " principium : sunt vero
multae, si consideretur diversitas eorum quae
recipiunt durationem ^ ex influxu primi principii.
Alii vero assignant causam unitatis temporis ex
parte materiae primae, quae est primum subie-
ctum motus, cuius mensura est tempus. - Sed
neutra assignatio sufficiens videtur: quia ea quae
sunt unum principio vel subiecto, et maxime re-
moto , non sunt unum' simpliciter , sed secun-
dum quid.
Est ergo ratio •" unitatis temporis, unitas primi
motus, secundum quem, cum sit simplicissimus,
omnes alii mensurantur, ut dicitur in X Meta-
phys. * Sic ergo tempus ad illum motum com-
paratur non solum ut mensiira ad mensuratum,
sed etiam ut accidens ad subiectum; et sic ab eo
recipit unitatem. Ad alios autem motus compa-
ratur solum ut mensura ad mensuratum. Unde
secundum eorum multitudinem ' non multiplica-
tur : quia una mensura separata multa mensurari
possunt.
Hoc igitur habito, sciendum quod de substan-
tiis spiritualibus duplex fuit opinio. Quidam enim
dixerunt quod omnes ^ processerunt a Deo in
quadam aequalitate, ut Origines dixit * ; vel etiam
multae earum, ut quidam posuerunt. Alii vero
dixerunt quod omnes substantiae spirituales pro-
cesserunt a Deo quodam gradu et ordine. Et hoc
videtur sentire Dionysius, qui dicit, cap. x * Cael. •videetiamcap.
Hier., quod inter substantias spirituales sunt pri-
\mae, mediae et ultimae, etiam in uno ordine
angelorum. Secundum igitur primam opinionem,
necesse est dicere quod sunt plura aeva, secun-
dum quod sunt plura aeviterna prima " aequalia. °
Secundum autem secundam opinionem, oportet
dicere quod sit unum aevum tantum : quia, cum
unumquodque mensuretur simplicissimo sui gene-
ris, ut dicitur in X Metaphys. *, oportet quod esse \^:^^.^ \f\";
omnium aeviternorum mensuretur esse " primi n. 9,13.
, .... '^ . jt
aeviterni, quod tanto est simphcius, quanto prius.
• Lib. I Peri Ar-
chon, cap. viii.
a) maiestas. - quod maiestas codices.
p) Qorporalium. - corporum codices.
TC) quaedam. - aeviterna addit B.
S) motuum. - Om. codices et ed. a.
e) qui. - quod ABE, quia CDF. - Pro prius, primo codices et ed. a.
^) quia unus ... alterius. - Omittunt ACDEFG, Non ergo videntur
habere unam mensuram durationis B. - Non ergo . , . tantum omittit
editio a.
/)) habens. •,■ habet ABCDE.
9) aevum. - Om. FG. - Post quidam ABDEG addunt autem.
t) autem. ~ enim ABCDEG, igitur G. - Pro esse, quod est ABCDEF.
x) earum. - eorum PABCE.
X) durationem. - Om. ACE.
[a) Est ergo ratio. - Est ergo vera ratio BDFG, Ergo est vera
ratio ed. a, Ergo una est ratio ed. b.
v) multitudinem. - multipticationem BD.
l) omnes. - omnes substantiae spiritualei 0, omnia edd. ab,
o) prima. - Om. G.
k) esse. - per simplicius esse ABCD, per simplicius (om. esse..,
est simplicius) E,
QUAESTIO X, ARTICULUS VI
Et quia secunda p opinio verior est, ut infra *
io5
ostendetur, concedimus ad praesens unum esse
aevum tantum ".
Ad primum ergo dicendum quod aevum ali-
quando accipitur pro saeculo, quod est periodus
durationis alicuius rei: et sic dicuntur multa aeva,
sicut multa saecula.
Ad secundum dicendum quod, licet corpora cae-
lestia et spiritualia differant in genere naturae ,
tamen conveniunt in hoc, quod habent esse in-
transmutabile. Et sic mensurantur aevo *.
Ad tertium dicendum quod nec omnia tempo-
ralia simul incipiunt, et tamen omnium est unum
tempus, propter primum quod mensuratur tem-
pore. Et sic omnia aeviterna habent unum aevum
propter primum, etiam si non omnia simul in-
cipiant '.
Ad quartum dicendum quod ad hoc quod ali-
qua mensurentur per aliquod unum, non requi-
ritur quod iliud unum sit causa omnium eorum ";
sed quod sit simplicius.
p) secunda.
a) tantutn.
■ tertia BEFsA.
tantum primo P.
t) incipiant. - incipiunt codices et edd. a b.
u) eorum. - Om. ABCE.
Commentaria Cardinalis Caietani
IN titulo , iinum numero. - In corpore quatuor. Primo,
ponuntur opiniones diversae de quaesito.
Secundo, ponitur via discutiendi quae opinio sit verior :
et dicitur quod ex causa unitatis temporis est procedendum.
Et probatur: quia in cognitionem spiritualium per corpo-
ralia pervenimus.
Tertio, ipsam viam ingreditur. Ubi quatuor opiniones de
causa unitatis temporis afferuntur: prima, ex unitate numeri;
secunda, ex unitate principii, scilicet aeternitatis ; tertia, ex
unitate primi subiecti, scilicet materiae primae; quarta, ex
unitate primi motus. - Et prima quidem reprobatur sic.
Tempus non est numerus absolute, sed numeratus, in motu
scilicet continuo : ergo non ex unitate numeri est unus.-
Secunda vero et tertia simul, sic. Tempus est unum sim-
pliciter: ergo non est unum prlncipio et subiecto remoto
tantum. Tenet sequela : quia unum subiecto vel principio,
sunt unum secundum quid. - Quarta autem probatur sic.
Primus motus est simplicissimus : ergo mensura ceterorum:
ergo comparatur ad tempus non solum ut mensuratum ad
mensuram, sed ut subiectum ad accidens: ergo ex eius uni-
tate est tempus unum. Consequentia prima probatur ex
X. Metaphys. Aliae vero relinquuntur per se notae: quo-
niam constat quod quantitas primi mensurati est ipsius
mensura coniuncta, ceterorum vero separata; et propterea
non multiplicatur ad multiplicationem ceterorum, sed primi
tantum; sicut universaliter accidens multiplicatur ad multi-
plicationem subiecti. Cum ergo primum non multiplicatur,
ergo nec mensura; ut in proposito.
Quarto, principaliter ex ista assignata via ad quaesiti
responsionem inducit, iuxta duas opiniones de angelis, duas
conclusiones ponens. Altera est: aeva sunt multa. Probatur.
Prima aeviterna sunt multa: ergo. Altera est: aevum est
unum tantum. Probatur. Primum aeviternum est unum tan-
tum : ergo. - Antecedentia sunt ipsae opiniones diversae.
Consequentiae fundantur super processu facto de unitate
temporis, cuius radix fuit: mensura multiplicatur ad mul-
tiplicationem primi mensurati. - Et quoniam ex his non
habetur responsio ad quaesitum certa, ideo subdit tenen-
dam esse secundam conclusionem, quia probabilior est illius
opinio, ut inferius patebit. Et sic conclusio responsiva est :
Aevum est tantum unum.
II. Adverte hic quod, sicut quilibet motus habet pro-
prium prius et posterius in seipso, ita etiam habet pro-
prium numerum numeratum illorum, et consequenter pro-
prium tempus. Sed quoniam non cuiuslibet motus numerus
est certificativus omnium motuum ex natura sua, sed tan-
tum numerus primi motus, propter eius simplicitatem maxi-
mam; ideo solus primi motus numerus temporis complete
rationem habet. Et propterea tempus est unum numero
formaliter completeque sumptum: et sunt multa tempora
quasi materialiter, seu incomplete. Et simile est iudicium
de aevo: eodem enim modo est unum et multa. - Utrum
autem aevum sit accidens, aut esse, aut essentia aeviterni,
in quaestione speciali quaerendum est : metaphysici quippe
negotii hoc est.
SuMMAE Theol. D. Thomae T. I.
III. Circa ea quae hic definita sunt, complura sunt du-
bia. Primo namque Scotus, in Secundo, dist. ii , qu. iii,
reprehendit quod primum aeviternum mensuretur aevo
(quamvis ipsum primum sit extrinseca mensura aliorum),
unica ratione. Mensura, ex natura rei, est notior, ex natura
rei, mensurato : sed nihil est in primo aeviterno notius ipsa
substantia aeviterni: ergo nihil est in eo quod habeat ra-
tionem mensurae substantiae eius. - Durandus autem * re-
prehendit mensurationem extrinsecam unius aeviterni per
aliud aeviternum, tripliciter. Primo sic. Illud cuius duratio
est certior ex propria ratione quam ex comparatione ad
extrinsecum , non mensuratur secundum durationem per
extrinsecum. Sed aeviternum est huiusmodi. Probatur : quia
propria eius ratio est esse immutabile secundum naturam.
Secundo, duratio infinita non est mensurabilis : ergo. Tertio,
non quantum non est mensurabile: ergo. Tenet sequela:
quia aevum caret successione. - Haec et plura aha recitantur
a Capreolo, in Secundo, dist. ii*: consulto tamen omissis
ceteris, dicemus unde omnia solventur.
IV. Ad evidentiam igitur huius, scito quod, ut ex dictis *
patere iam potest, aeviternum non mensuratur aevo, sive
intrinsece sive extrinsece, per modum quantitatis continuae
aut successivae aut etiam discretae, sed per modum uni-
tatis: quoniam aevum est indivisibile , totum simul, etc.
Cum enim aevum sit unitas immutabilis vitae mutabilitati
coniunctae, quanto aliquod immutabile minus est mutabi-
Utati coniunctum, tanto est immutabilius et minus com-
positum , ac per hoc simplicius , et consequenter magis
unum. Supponimus autem nunc quod aeviternum, quanto
inferius, tanto pluralitati maiori coniunctius est: unde et
habet species minus universales , et operationes minus
ambientes locorum aut corporum. Et propterea supremum
aeviternum, tanquam maxime immutabile inter immuta-
bilia sic (idest mutationi iuncta), est maxime unum: et
consequenter ex natura sua habet, unde per accessum et
recessum ab eo, cetera aeviterna ut sic mensurantur ex-
trinsece.
V. Ad Scotum * ergo, negatur minor. Dico namque quod
aevum existens in primo aeviterno, sive sit eius substantia
aut existentia, sive non, est notius in ratione mensurae ipsa
aeviterni substantia, ut immutabilis. Quoniam aevum nihil
aliud est quam unitas per modum mensurae talis immutabi-
litatis : ac per hoc ipsum aevum est formaliter unitas, cui
primo debetur ratio mensurae, ut patet V * et X Metaphys.**
Substantia autem sic immutabilis est denominative una;
et hanc denominationem importat ly aeviternum. Constat
autem universaliter quod id quod est formahter tale, est
certius et notius ex natura rei, eo quod est denominative
tale. Quamvis igitur substantia angeli sit simpliciter notis-
simum omnium quae in eo sunt, aevum tamen, in genere
seu in ratione mensurae, est notius illius substantia : sicut,
quamvis substantia corporea sit notior secundum se quan-
titate, in genere tamen mensurae quantitas est notior se-
cundum se.
VI. Ad Durandum vero * respondendum est, negando
14
• II Sent.
II, qu. V.
dist.
Qu. II.
Art. praec.
Cf. num. III.
lib
Cap. VII.
V, cap
Did.
VI,
■■ Cao. II.
lib. K,
n. 7 sqq.
Did.
cap. I,
* Cf. uum. III.
io6
QUAESTIO X, ARTICULUS VI
maiorem, ut patet in perfectione et mensura quidditativa.
Perfectio namque quidditativa melius cognoscitur ex intrin-
seco quam ex extrinseco: et tamen unaquaeque quidditas
mensuratur prima quidditate sui generis. Est ergo sophisma
secundum non causam ut causam. Non enim causa men-
surae extrinsecae est melior certitudo ab extra quam intra:
sed dependentia certitudinis intrinsecae ab extrinseca, ut a
simpliciori, ut dictum est*. - Ad secundum vero et tertium,
similiter dicitur quod nihil valent de mensurabiU per uni-
tatem. Infinitum enim et non quantum uniformitatis ratio-
nem non subterfugiunt.
Restat adhuc dubium, quid sit illud primum aeviternum:
sed quoniam per accidens esset huic proposito, in tractatu
de Angelis dicetur *.
Num. 4.
Vide qu. crin.
QUAESTIO XI, ARTICULUS I
107
QUAESTIO UNDECIMA
DE UNITATE DEI
IN QUATUOR ARTICULOS DIVISA
)OST praemissa, considerandum est de divina
unitate. Et circa hoc quaeruntur quatuor.
■Primo: utrum unum addat aliquid supra ens.
Secundo: utrum opponantur unum et multa.
Tertio: utrum Deus sit unus.
Quarto: utrum sit maxime unus.
ARTICULUS PRIMUS
UTRUM UNUM ADDAT ALIQUID SUPRA ENS
Infra, qu. 3£xx, art. 3; I Sent., dist. «x, qu, rv, art. i, ad 2; dist, xxiv, art. 3; De Pot., qu, ix, art, 7;
Quodl. X, qu, I, art. i; IV Metaphys., lect. 11; X, lect. iii.
>D PRiMUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
lunum addat aliquid supra ens. Omne
'enim quod est in aliquo genere deter-
^minato, se habet ex additione ad ens,
quod circuit omnia genera ". Sed unum est in ge-
P nere '^ determinato: est enim principium numeri,
qui est species quantitatis. Ergo unum addit ah-
quid supra ens.
2. Praeterea, quod dividit aliquod commune,
se habet ex additione ad iliud. Sed ens dividitur
per unum et multa. Ergo unum addit aliquid
supra ens.
3. Praeterea, si unum non addit supra ens,
idem esset dicere unum et ens. Sed nugatorie
dicitur ens ens. Ergo nugatio esset dicere ens
unum: quod falsum est. Addit igitur unum su-
pra ens.
Sed contra est quod dicit Dionysius, ult. cap.
s.Th. lect. II. jg j)ip^ Nom. *: nihil est existentium non par-
ticipans uno: quod non esset, si unum adderet
Tr supra ens quod "^ contraheret ipsum. Ergo unum
non habet se ex additione ad ens.
Respondeo dicendum quod unum non addit
supra ens rem aiiquam, sed tantum negationem
D. 79- divisionis *: unum enim nihil aliud significat quam
ens indivisum. Et ex hoc ipso apparet quod unum
convertitur cum ente. Nam omne ens aut est
simplex, aut compositum. Quod autem est sim-
plex, est indivisum et actu et potentia. Quod au-
tem est compositum, non habet esse quandiu
partes eius sunt divisae, sed postquam constituunt
s et * componunt ipsum compositum. Unde manife-
stum est quod esse cuiuslibet rei consistit in in-
E divisione. Et inde ' est quod unumquodque, sicut
custodit suum esse, ita custodit suam unitatem.
Ad primum igitur dicendum quod quidam, pu-
tantes idem esse unum quod convertitur cum
ente, et quod est principium numeri, divisi sunt in
contrarias positiones. Pythagoras enim et Plato *,
videntes ^ quod unum quod convertitur cum ente,
non addit aliquam rem supra ens, sed significat
substantiam entis prout est indivisa, existimave-
runt "^ sic se habere de uno quod est principium
numeri. Et quia numerus componitur ex unitati-
bus, crediderunt quod numeri essent substantiae
omnium rerum. - E contrario autem ' Avicenna*,
considerans quod unum quod est principium nu-
meri, addit ahquam rem supra substantiam entis '
(alias numerus ex unitatibus compositus non es-
set species quantitatis), credidit quod unum quod
convertitur cum ente, addat rem aliquam supra
substantiam entis, sicut album supra hominem. -
Sed hoc manifeste falsum est: quia quaelibet res
est una per suam substantiam. Si enim per ali-
quid aliud esset una quaelibet res, cum illud ite-
rum sit unum, si esset iterum unum per aliquid
aliud, esset abire in infinitum. Unde standum est
in primo. - Sic igitur dicendum est quod unum
quod convertitur cum ente, non addit aliquam
rem supra ens: sed unum quod est principium
numeri, addit aliquid supra ens, ad genus quan-
titatis pertinens.
Ad secundum dicendum quod nihil prohibet id
quod est uno modo divisum, esse alio modo in-
divisum ; sicut quod est divisum numero , est
indivisum secundum speciem : et sic contingit ali-
quid esse uno modo unum, alio " modo multa.
Sed tamen si sit indivisum simpliciter; vel ^ quia
est indivisum secundum id quod pertinet ad es-
sentiam rei, licet sit divisum quantum ad ea quae
sunt extra essentiam rei -", sicut quod est unum
subiecto et multa secundum accidentia; vel quia
est indivisum in actu, et divisum in potentia, si-
cut quod est unum toto et multa secundum par-
a) quod circuit omnia genera. - Om. ACE.
P) genere. - aliquo E, aliquo genere ceteri. - Pro species , spe-
c«f Pab.
f) quod. - quia DFG; quod contraheret ipsum om. ACE.
3) cohstituunt et. - Om. FG et ed. a. - compositum ora, codi-
ces et a.
e) Et inde. - Unde manifestum B, - Idem post unumquodque addit
ens, et pro ita legit sic.
• Vide Arist. I
Metaphys., cap.
viii ; III de Caelo
et Mundo, cap. i.
' Metaphys. ,
tract. iii, cap.
II, III.
Z) videntes. - Om, codices, - Pro quod ante convertitur, quia AB
CEFG,
rj) existimaverunt. - aestimaverunt codices et ed. a.
0) autem. - Om, ABCDE.
i) entis. - Ora. ABCDE et edd. a b.
x) alio. - et alio codices.
X) vel. - hoc est vel B,
[i) licet sit ... rei. - Om, D; et ita indivisum simpliciter addit B.
io8
QUAESTIO XI, ARTICULUS I
tes: huiusmodi erit unum simpliciter, et multa
secundum quid. Si vero aliquid e converso sit
indivisum secundum quid, et divisum simpliciter;
utpote quia est divisum secundum essentiam ',
et indivisum secundum rationem, vel secundum
principium sive causam: erit ^ multa simpliciter,
et unum secundum quid ; ut quae sunt multa
numero et unum specie, vei unum principio. Sic
igitur ens dividitur per unum et multa, quasi per
unum simpliciter, et multa secundum quid ". Nam
et ipsa multitudo non contineretur " sub ente, nisi
contineretur aliquo modo sub uno. Dicit enim
Dionysius, u\t. cap. de Div.Nom.*, quod noti ■ s.Th. lect. n.
est multitudo non participans uno : sed quae sunt
mitlta partibus , sunt unum toto; et quae sunt
multa accidentibus , sunt unum subiecto; et quae
sunt multa numero , sunt unum specie; et qiiae
sunt speciebus multa p, sunt uniim genere; et quae p
sunt midta processibus, sunt unum principio.
Ad tertium dicendum quod ideo non est nu-
gatio cum dicitur ens imum , quia unum addit
aliquid secundum rationem ' supra ens. "
v) essentiam. - potentiam G.
5) erit. - erunt FG et edd. a b, inerunt P. - Pro ut quae, sicut
quae codices.
o) secundum quid. - et multa simpliciter et unum secundum quid
addit A.
::) multitudo non contineretur. — multitudo non continetur F, multa
non continentur ceteri. - Pro nisi contineretur aliquo modo, vel {nisi sF)
secundum quod aliquo modo continetur F; nisi secundum quod aliquo
modo continentur ACDE et, omisso secundum quod, G; nisi secundum
quod alio aliquo modo continetur B.
p) speciebus multa. - multa speciebus FG , multa specie ceteri. -
Pro processibus, processionibus B.
o) aliquid secundum rationem. - indivisionem rationis B; aliquid
om. ceteri et edd. a b.
Commentaria Oardinalis Caietani
* Loco citato in
art.
CiRCA ordinem quaestionis huius et praecedentium, du-
bium est. Quoniam unum prius convenit enti quam
simplicitas et iramutabilitas , et reliqua tractata a quae-
stione m hucusque : ergo inconvenienter ultimo loco tra-
ctatur de unitate. - Antecedens probatur: quoniam omne
ens est unum, non autem simplex nec immutabile; prius
autem est a quo non convertitur consequentia.
II. Ad hoc dicitur quod, sicut tractatus de animalis na-
tura secundum omnia praedicata quidditativa , praecedit
tractatum de unitate animalis, ita tractatus de natura divina
secundum omnia praedicata quasi quidditativa , praecedit
tractatum de unitate illius : quoniam unitas est quasi passio
entis , et unitas talis rei est quasi passio illius. Quatuor
autem de quibus tractatum hactenus est, post quaestionem
an est, de natura divina, scilicet simplicitas et perfectio,
infinitas et immutabilitas , in latitudine quidditativorum
praedicatorum clauduntur, ut patet inductive : et ideo prius
de illis pertractatum est; et ad eorum complementum, in-
sertae sunt quaestiones de bonitate , de existentia Dei in
rebus, deque aeternitate. Et sic, quasi expedita quidditate,
ad passionem priraam, scilicet unitatem, devenit. - Hanc
autem esse raentem Auctoris, ex introductione quaestionis iii
superius in littera posita, coniicere potes: ibi enira haec
quinque tractanda proponuntur.
Nec obstat obiectio allata : negatur enim quod unitas sit
prior supradictis. Et ad probationem, dicitur quod prius
est a quo non convertitur consequentia ratione sui , non
autera si ratione alterius. Verbi gratia, esse coloratum re-
spectu hominis est a quo non convertitur consequentia ,
non taraen est prius homine, quamvis sit comraunius prae-
dicatum : et hoc quia coloratura, non ratione sui, sed ra-
tione subiecti sui, est a quo non convertitur consequentia.
Ratione namque subiecti valet, est homo, ergo est colora-
tum, et non e converso. Unde id a quo non convertitur
consequentia, est prius, vel includit aliquid prius, ratione
cuius non convertitur consequentia. Et sic in proposito ,
unum non est formaliter prius, sed includit ens, ratione
cuius non valet sequela, est unum, ergo immutabile , sed'
e converso.
III. Titulus clarus. - In corpore duae conclusiones. Prima
directe responsiva quaesito: Unum addit supra ens, non
rera aliquara, sed solam negationem divisionis. - Probatur :
unum nihil aliud significat quam ens indivisum; ergo.
Secunda vero conclusio est corollaria : Unura conver-
titur cura ente. Et nihilominus probatur : esse cuiuslibet
rei consistit in indivisione; ergo. - Antecedens probatur du-
pliciter. Primo, inductive in esse simplicium et composi-
torum. Secundo, a signo, quo unumquodque custodit suam
unitatem sicut entitateni. Omnia patent clare in littera.
IV. Girca primam conclusionem , occurrit dubium ex
duplici capite : quoniam et Avicenna tenet * unum addere
rem aliquam supra ens ; et Scotus tenet addere realitatem
quandam. Sed quia contra Avicennae positionem in IV Me-
taphys. * ab Aristotele, et hic disputatur in littera, Scoti * Cap. n. - Did.
opinio, in IV Metaphj^s.*, tangenda est. Putans ergo unum n. 5. ' "''" "'
signare passionem entis , dicit ipsura iraportare formaliter preof.i^diS^^iiHt'
rem positivam , eandem realiter ipsi enti ; sicut universa- <)"• '•
liter tenet passionem identificari proprio subiecto. Probare-
que nituntur sequaces eius intentum ibidem, multipliciter.
Primo, unum formaliter, idest ut distinctum contra ens,
est idem realiter quod ens : ergo est aliquid positivum.
Tenet sequela : quia negatio non potest identificari enti
reali. - Secundo , unura forraaliter est extra nihil, utpote
entis passio : ergo est positivum. - Tertio, unura formahter
habet rationem primae mensurae, et principii numerl : ergo
ut prius. - Quarto, unum dicit perfectionem simpliciter:
ergo. Probatur antecedens : tum quia in unoquoque est
melius ipsum quam non ipsum: tum quia fit reductio ad
summe unum, sicut ad summe bonum et iustum, etc. ; hoc
enim est propriura perfectionura simpliciter.
V. Ad haec breviter respondetur. Et primi quidem dis-
tinguitur antecedens : quia esse idem contingit dupliciter ,
scilicet positive et negative. Unum autem formaliter est
idem enti negative : quia non aliam naturam significat, sed
eandem aho modo, ut dicitur IV Metaphjys. * Et sic con- • Loco citato.
sequentia nihil valet.
Ad secundum vero dicitur, quod unum formaliter non
est magis extra nihil quam alia privativa seu negativa in
genere. Est ergo extra nihil sic: et tunc negatur conse-
quentia.
Ad tertium autem, negatur consequentia : quoniam men-
surare commune est positivis et negativis. Non solum enim
in generibus entium, simplicissimum mensurat reliqua : sed
etiam in generibus acgritudinum et peccatorum , ut patet
in moralibus; minimum enim in vitiis gulae, mensura est
reliquorura. Et minimura absolute, idest unum, mensurat
multitudinera absolute. Utrumque tamen est negativum,
scilicet multitudo et unura, ut in littera huius quaestionis
dicitur. Idera autem inteUigo numerum transcendentem, et
multitudinem absolute. Et propterea consequens est nega-
tivi numeri negativum principium esse.
Ad quartum, negatur antecedens. Unum enira non dicit
perfectionera, nisi divisio privata dicat imperfectionem. Unde
sicut relatio formaUter non dicit perfectionem simpliciter,
ita nec unitas eius : alioquin paternitas et filiatio divinae
essent simul imperfectae, quia non una. Et sicut esse sub-
stantiale dicit perfectionem , ita et unitas eius. Abstrahit
ergo unura a perfectione et imperfectione. - Ad prim^pi
vero probationem, ex definitione Anselmi *, dicitur quod ' Monoiog.,Qaf.
deficit hic iUa particula melior : quoniara qu6d non est
bonum, non potest esse melius. - Ad secundam vero dici-
tur, quod reductio iUa non est propria perfectionibus sim-
QUAESTIO XI, ARTICULUS II
109
:^ap. I.
. m , c
lib. 111 , cap. II
n. I sqq.
* Cap. I. - Did.
lib.Vl, cap.i,n.3.
* Vide Scotum
loc. cit.
plidter, sed communis etiam negativis generalibus. Unde fit
reductio ad surame immutabile, ad summe immateriale, etc.
- Quamvis etiam posset congrue dici quod, ut dicitur IV*
et VII Metaphys. *, analogum absolute investigatum quae-
ritur pro primo : ac per hoc, primo unum, quod est unum
substantiale, est perfectio simpliciter, et reducitur ad summe
unum. Sed ex lioc nihil habetur contra intentum nostrum :
quia ratione substantiae quam implicat, perfectio ista inest.
VI. In responsione ad primum, adverte quod Scotistae
invehunt contra rationem Averrois , in IV Metaphys. ,
comm. in, contra Avicennam, qua hic usus est s. Thomas.
Aiunt enim * quod est sophisma Figurae Dictionis, quo-
niam mutatur quo m quod: id namque quo res est una,
est unum ut quo, non ut quod. Et ideo non sequitur pro-
cessus in infinitum; sicut nec ab albo et albedine.
Sed haec reprehensio valde rudis est. Tum quia constat
in transcendentibus concretum vere praedicari de abstracto
(entitas enim est ens, et unitas una) : et per hoc non muta-
tur quo in quod ; sed utitur ratio ipso quo utroque modo,
sdlicet ut quo et quod. Et ideo optime concludit : nec est
simile de albo et albedine, quia non est alba. - Tum quia,
si unum addit naturam aliam supra ens, puta supra ho-
minem aut leonem, qua ratione liaec est vera, natura ho-
minis est una, eadem erit vera, natura unitatis est una:
oranis enim natura una est. Nec excusat hoc adiacentia
naturae, scilicet quia natura unitatis semper inest alii, et
propterea est quo: commune namque est omni naturae,
sive subsistenti sive inexistenti, esse unara, ut patet in ac-
cidentibus. Ergo stat ratio in suo robore.
De uno autera quod est principiura numeri, quale acci-
dens sit, praesentis non est negotii; sed erit quaestio specialis.
VII. In responsione ad secundum, nota diligenter: quo-
niam hoc argumentum fluctuare facit eruditos, quia non
penetrant hanc responsionem. Scito quod responsio litterae
stat in illis verbis, ens dividitur per unum et multa, quasi
per unum simpliciter, et multa secundum quid: et ly sim-
pliciter et secundum quid non determinant ly unum aut ly
multa, sed determinant ly dividitur. Et est sensus, quod
ens dividitur simplidter per unum, et secundum quid per
multa: idest, unura continetur simpliciter sub ente, multa
autem secundum quid. Unde et statim hoc probatur in
littera: nam et ipsa, inquit, multa non continentur sub ente,
nisi ut participant uno. Et quoniam constat quod natura
talis divisionis est, quod membrum simpliciter aequatur
diviso absolute sumpto (et merito , quoniam membrum
secundum quid non sapit divisum nisi secundum quid);
ideo stat responsio optime, et quod unum convertitur cum
ente, et tamen est divisionis membrum. Exemplum huius
est, si distinguitur homo in hominem in actu et hominem
in potentia: et similiter domus in domum in actu et po-
tentia, etc. - Reliqua in hac responsione posita sunt ad per-
fectionem doctrinae, et ad explanationem intenti: quoniam
et unum, tam simpliciter quara secundum quid, et multa,
tam simpliciter quam secundum quid, uno participant.
ARTICULUS SECUNDUS
UTRUM UNUM ET MULTA OPPONANTUR
I Sent., dist. xxiv, qu. i, art. 3, ad 4; />c Pot.,
X Metaphys.,
qu. ra, art. 16, ad 3; qu. ix, art. 7, ad 14 sqq.
lect. IV, vm.
• Art. praeced.,
ad 2.
»D SECUNDUM sic PROCEDiTUR. Vidctur quod
unum et multa non opponantur. Nul-
'lum enim oppositum praedicatur de
nsuo opposito. Sed omnis multitudo est
quodammodo unum , ut ex praedictis " * patet.
Ergo unum non opponitur multitudini.
2. Praeterea, nullum oppositum constituitur
ex suo opposito. Sed unum constituit multitudi-
nem. Ergo non opponitur multitudini.
3. Praeterea, unum uni est oppositum. Sed
muito opponitur paucum. Ergo non opponitur
ei unum.
4. Praeterea, si unum opponitur multitudini,
opponitur ei sicut indivisum diviso: et sic oppo-
netur ei ut privatio habitui. Hoc autem videtur
inconveniens : quia sequeretur ^ quod unum sit
posterius multitudine, et definiatur per eam; cum
tamen multitudo definiatur per unum. Unde erit
circulus in definitione: quod est inconveniens.
Non ergo unum et multa sunt opposita.
Sed contra, quorum rationes sunt oppositae,
ipsa sunt opposita. Sed ratio unius consistit in
indivisibilitate : ratio vero multitudinis divisionem
continet. Ergo unum et multa sunt opposita '''.
Respondeo dicendum quod unum opponitur
multis ^, sed diversimode. Nam unum quod est
principium numeri, opponitur multitudini quae est
• Lect. n, vin. -
Did. lib. IX, c. i,
n. 7, 9, 13; c. VI,
n. 8.
numerus, ut mensura mensurato: unum enim ha-
bet rationem primae mensurae, et numerus est
multitudo mensurata per unum, ut patet ex X
Metaphys. * Unum vero quod convertitur cum
ente, opponitur multitudini per modum privatio-
nis, ut indivisum diviso.
Ad primum ergo dicendum quod nulla privatio
toUit totaliter esse, quia privatio est negatio in
subiecto, secundum Philosophum *. Sed tamen 'J^^.^Y^^-^f^^f'
omnis privatio tollit aliquod esse. Et ideo in ente, c. u', n. s.
ratione suae communitatis, accidit quod privatio
entis fundatur in ente: quod non accidit in pri-
vationibus ' formarum specialium, ut visus vel £
albedinis, yel alicuius huiusmodi ^. Et sicut est de C
ente, ita est de uno et bono, quae convertuntur
cum ente: nam privatio boni fundatur in aliquo
bono, et similiter remotio unitatis fundatur in
aliquo uno. Et exinde contingit quod multitudo
est quoddam unum, et malum est quoddam bo- ' »■ ^g'-
num *, et non ens est quoddam ens. Non tamen
oppositum praedicatur de opposito: quia alterum
horum " est simpliciter, et alterum secundum quid. i
Quod enim secundum quid est ens, ut in poten-
tia, est non ens simpliciter, idest actu: vel quod
est ens simpliciter in genere substantiae, est non
ens secundum quid, quantum ad aliquod esse
accidentale. Similiter ergo quod est bonum se-
a) praedictis. - dictis ABCD.
p) sequeretur. - sequitur FG et ed. ab, sequetur ceteri.
f) Sed contra ... Ergo unum et multa sunt opposita. — Om. ADE
pC; Sed ora. FG; pro ipsa, et ipsa F, om. G; pro indivisibilitate, in-
divisione BFGsC.
S) multis. - multitudine BD.
£) privationibus. - privatione ABCDE. - Pro specialium, spiritua-
lium PCGsB et edd. a b, spdlium AD.
X) huiusmodi. - quod privatio huiusmodi formarum fundatur in
ipsis formis, sicut privatio visus in visu non fundatur addit B, toUit
secunda manus, sed tertia restituit.
Tj) horum. - Om. codices et ed. a.
1 10
QUAESTIO XI, ARTICULUS II
cundum quid, est malum simpliciter; vel e con-
verso. Et similiter quod est unum simpliciter,
est multa secundum quid; et e converso.
Ad secundum dicendum quod duplex est totum :
quoddam homogeneum, quod componitur ex si-
milibus partibus; quoddam vero heterogeneum,
quod componitur ex dissimilibus partibus. In quo-
libet autem toto homogeneo, totum constituitur *
ex partibus habentibus formam totius*, sicut quae-
libet pars aquae est aqua : et talis est constitutio
continui ex suis partibus. In quolibet autem ' toto
heterogeneo, quaelibet pars caret forma totius:
nuUa enim pars domus est domus, nec aliqua
pars hominis est homo. Et tale totuni est mul-
titudo. Inquantum ergo pars eius non habet for-
mam multitudinis, componitur multitudo ex uni-
tatibus, sicut domus ex non domibus : non quod
unitates constituant multitudinem secundum id
quod habent de ratione indivisionis , prout op-
ponuntur" multitudini; sed secundum hoc quod
habent de entitate : sicut et partes domus con-
stituunt domum per hoc quod sunt quaedam
corpora, non per hoc quod sunt non domus.
Ad tertium dicendum quod multum accipitur
dupliciter. Uno modo, absolute: et sic opponitur
uni. Alio modo, secundum quod importat exces-
sum quendam : et sic opponitur pauco. Unde
primo modo duo sunt multa; non autem secundo.
Ad quartum dicendum quod unum opponitur
privative multis, inquantum in ratione multorum
est quod sint divisa *. Unde oportet quod divisio
sit prius unitate, non simpliciter, sed secundum
Eationem nostrae apprehensionis. Apprehendimus
enim simplicia per composita: unde definimus
punctum, cuius pars non est, vel ^* principiiim li-
neae. Sed multitudo, etiam secundum rationem ",
consequenter se habet ad unum: quia divisa non
intelligimus habere rationem multitudinis, nisi per
hoc quod utrique ^ divisorum attribuimus unita-
tem. Unde unum ponitur in definitione multitu-
dinis: non autem multitudo in definitione unius.
Sed divisio cadit in intellectu ex ipsa negatione
entis. Ita quod primo cadit in intellectu ens ; se-
cundo, quod hoc ens non est illud ens, et sic se-
cundo ' apprehendimus divisionem; tertio, unum;
quarto, multitudinem.
6) totum constituitur. - constituitur totum homogeneum B.
i) autem. - vero codices.
x) opponuntur, - opponitur BDEFG et ed. a.
X) inquantum . . , divisa. - inquantum multa sunt divisa codices.
|ji) vel. - vel quod pB, vel quod sit sB, ut F.
v) rationem. - apprehensionis addunt BD.
5) utrique. - unicuique G.
o) secundo. — Om. codices.
Commentai-ia Cardinalis Caietani
TiTULus clarus. - In corpore una conclusio, responsiva
quaesito affirmative: Unum opponitur multis diversi-
mode.
Probatur. Unum, principium numeri, opponitur numero
ut mensura mensurato : unum autem conversum cum ente,
opponitur ut indivisum diviso. Ergo. - Antecedens pro
prima parte probatur ex X Metaphys. : quia uni primo
convenit mensura, et numerus est multitudo mensurata. Pro
secunda patet. Consequentia autem est evidens: quia alia
est oppositio relativa, alia privativa.
II. Adverte hic quod, quamvis littera intendat de diversis
unitatibus et multitudinibus loqui, ex hac tamen doctrina
optime deducere poteris quod eadem unitas, diversimode
sumpta, scilicet ut principium numeri et ut indivisa, op-
ponitur diversimode eidem multitudini diversimode sum-
ptae, scilicet sub ratione numeri et sub ratione divisi. Et
sic haec distinctio erit quandoque rerum , quandoque ra-
tionum. Et quando est rationum, convenit utrique uni et
utrique multitudini: quoniara et unum conversum cum
ente principium est numeri transcendentis , et unum in
praedicamento quantitatis est indivisum.
III. In responsione ad secundum, dubium occurrit, quo-
modo verificatur quod multitudo componitur ex unitatibus,
non secundum id quod habent de indivisione, sed secun-
dum id quod habent de entitate. Hoc enim in multitudine
transcendenti, de qua littera loquitur, manifeste est impos-
sibile. Quoniam aut hic est sermo de multitudine ut mul-
titudo est; aut de rebus multis. Non de rebus multis, ut
patet ex vi argumenti et responsionis , cum dicitur quod
multitudo est totum heterogeneum. De ipsa autem multi-
tudine, constat quod non componitur ex rebus unis , sed
ex unitatibus : alioquin multitudo transcendens, ut multi-
tudo est, esset substantia, utpote ex substantiis rerum com-
posita.
IV. Ad hoc dicitur quod tam unum quam multa tran-
scendenter, sumi possunt dupliciter: uno modo, substantia-
liter; alio modo, completive, seu formaliter. Si sumantur
primo modo, constat quod multitudo componitur ex rebus
unis, et quod est substantia, seu ens reale : et sic videtur
•textutprimor. secundum planum litterae sensum, textus ille * interpre-
tandus. - Et si obiiciatur: ergo non loquitur de multitu-
dine formaliter, dicetur quod loquitur de multitudine for-
maliter quantum ad id quod realiter est.
Altius tamen atque formalius loquendo, dicendum mihi
videtur quod hic est sermo de unitate et multitudine for-
maliter et universaliter : et quod per illa verba, unitates
secundum id quod habent de entitate, non intendit littera
rem quae est una; sed intendit ipsam unitatis naturam,
prout entis actum exercet. Quod ut clarius percipiatur, ab
uno in genere quantitatis incipiamus. Unitas de genere
quantitatis sumi potest dupliciter. Uno modo, ut est non
numerus, quod est esse non divisam in se, quemadmodura
numerus est divisus in plures unitates. Et sic patet quod
non componit numerum; sicut nec non domus componit
domum. Alio modo, ut est in se talis entitas, puta acci-
dens : et sic componit numerum. Unitas quoque transcen-
dens dupliciter sumi potest. Prirao, ut est indivisa, quod
est esse non multitudinem : et sic impossibile est compo-
nere multitudinem, ratione dicta. Alio modo, secundum id
quod est, idest secundura ipsam negationem divisionis, non
inquantum exercet actum privationis, sed inquantum habet
entis rationem: et sic componit multitudinem formaliter
et corapletive sumptam. Ita quod haec distinctio, contracta
ad unum et multa transcendenter, non est distinctio priva-
tionis a subiecto positivo ; sed est distinctio actus privativi
ab actu positivo. Ita quod ipsa indivisio, ut exercet actura
privationis, non componit; et ipsamet, ut cuiusdam entitatis
rationem habet, componit multitudinem; quae, secundum
veritatem, negativum ens formaliter est, magis quam unum.
- Et quod haec sit mens litterae , non solum ex forraali
sensu patet; sed ex responsione ad quartum, ubi dicitur
quod divisa non habent rationem multitudinis, nisi utrum-
que divisorum habeat rationem unius. Hic enim manifeste
apparuit quod multitudo formaliter ex unitatibus formaliter
consurgit: et consequenter ex negationibus, quoniam solara
negationera forraaliter addere docuerat in praecedenti ar-
ticulo.
V. In responsione ad quartum, dubiura occurrit, quo-
modo verificantur illa verba: divisio est prior unitate, non
simpliciter, sed secundum nostrae apprehensionis rationem.
V
QUAESTIO XI, ARTICULUS III
1 II
Videtur enim quod divisio sit simpliciter prior unitate.
Quoniam habitus naturaliter est prior privatione : divisio
autem se habet ad unitatem, ut habitus ad privationem:
ergo. - Nec potest dici quod divisio non est vere habitus,
quo privat unitas secundum se, sed est habitus secundum
nostrum modum intelligendi : quia oporteret assignare, sal-
tem circumlocutive , quis est ille habitus quo privat se-
cundum se unitas. Nec facile esset hoc fingere. Quia ille
habitus secundum se aut est quid positivum, aut negati-
vum. Si positivum , ergo aliquid positivum ultra ens est
ante unitatem: quod est impossibile. Si negativum, ergo
aliqua negatio est ante unitatem: et si hoc non inconvenit,
cur inconvenit divisionem, quae negatio est, esse ante uni-
tatem?
VI. Ad hoc dicitur, quod labor est in aequivoco. Ambae
siquidem propositiones sunt verae: et quod divisio est prior
unitate simpliciter, idest secundum se, in esse intelligibili
tamen (eo quod divisio negatio est, quae ens rationis est) :
et quod divisio est posterior unitate simpliciter, idest se-
cundum esse simpliciter, quod est esse in rerum natura;
esse enim intelligibile est secundum quid tantum.
Prima propositio probatur ex dictis. Non enim est in-
telligibile quod affirmatio non sit prior negatione. Esse
autem unum est esse hoc et non esse non hoc: ubi patet
quod in ratione unius clauditur negatio alterius extremi
contradictionis. Extrema igitur contradictionis, quorum est
ipsa divisio, praecedunt naturaliter unitatem. Primo enim
est homo, et in eodem priori est non homo, in esse intel-
ligibili: et sic est divisio. Deinde homo est homo et non
est non homo, quod est esse unum, idest indivisum. Non
enim est divisum in se, ita ut sit homo et non homo. Penes
privationem enim huiusmodi divisionis, unumquodque est
et dicitur unum: si unum privativum nomen est secundum
veritatem, ut supponimus. NuUum autem inconveniens
est negationem divisionis esse priorem negatione unitatis :
quamvis impossibile sit positionem divisioiiis in re esse
ante positionera unitalis.
Secunda autem propositio patet ex se. Non enim opor-
tet, ad hoc quod homo sit et intelligatur unus, ut negatio
hominis sit in aliqua natura, puta bovina aut caelesti. Si
enim solus homo esset, unus nihilominus esset: sicut, ante
mundi creationem, Deus erat unus, et non Deus in nuUa
erat re : creatis autem aliis , posita est divisio Dei a non
Deo in rerum natura. De qua divisione dicit littera quod
non est prior simpliciter, ut patet ex calce responsionis ,
ubi dicitur: secundo apprehendimus quod hoc ens non est
illud ens, et sic apprehendimus divisionem. Quid clarius?
Hoc ens non est illud ens dicendo, divisionem in rerum
natura expressit. Et propter eandem divisionem dixit quod
simplicia ex compositis definimus. Divisionem ergo tam
realem quam positivam postposuit unitati formaliter: non
autem contradictoriam in esse intelligibili.
ARTICULUS TERTIUS
Vers. 5.
Vers. 4.
UTRUM DEUS SIT UNUS
Infra, qu. ciii, art. 3; I Sent., dist. n, art. i; II, dist. i, qu. i, art. i; I Cont. Gent., cap. xlii; De Pot., qu. iii, art. 6;
Compend. TTieol., cap. xv; de Div. Nom., cap. xiii, lect. 11, iii; VIII Physic., lect. xii; XII Metaphys., lect. x.
»D TERTiuM sic PROCEDiTUR. VidetUF quod
Deus non sit unus. Dicitur enim I ad
' Cor. viii * : siquidem sunt dii tnulti et
%domini multi.
2. Praeterea, unum quod est principium nu-
meri, non potest praedicari de Deo , cum nulla
quantitas de Deo praedicetur. Similiter nec unum
quod convertitur cum ente : quia importat priva-
tionem, et omnis privatio imperfectio est ", quae
Deo non competit. Non est igitur dicendum quod
Deus sit unus.
Sed contra est quod dicitur Deut. vi^*: Audi,
Israel, Dominus Deus tuus unus est.
Respondeo dicendum quod Deum esse unum,
ex tribus demonstratur. Primo quidem ex eius
simplicitate. Manifestum est enim quod illud unde
t aliquod singulare'' est hoc aliquid, nullo modo est
multis communicabile. Illud enim unde Socrates
8 est homo, multis communicari * potest: sed id
unde est hic homo, non potest communicari nisi
uni tantum. Si ergo Socrates per id esset homo,
per quod est hic homo, sicut non possunt esse
plures Socrates, ita non possent esse plures ho-
mines. Hoc autem convenit Deo: nam ipse Deus
Qu. III, art.3. est sua natura, ut supra* ostensum est. Secundum
igitur idem est Deus, et hic Deus. Impossibile est
igitur esse plures Deos.
Secundo vero, ex infinitate eius perfectionis.
Ostensum est enim supra * quod Deus compre-
hendit in se totam perfectionem essendi. Si ergo
essent plures dii, oporteret eos differre '. Aliquid
ergo conveniret uni, quod non alteri. Et si hoc ^
esset privatio, non esset sifnpliciter perfectus : si
autem hoc ^^ esset perfectio, alteri eorum deesset.
Impossibile est ergo esse plures Deos. Unde * et
antiqui philosophi, quasi ab ipsa coacti veritate,
ponentes principium infinitum, posuerunt unum
tantum principium.
Tertio, ab unitate mundi. Omnia enim quae
sunt, inveniuntur esse ordinata ad invicem, dum
quaedam -quibusdam deserviunt. Quae autem di-
versa sunt, in unum ordinem non convenirent,
nisi ab aliquo uno ordinarentur. Melius enim
multa reducuntur in unum ordinem per unum,
quam per multa: quia per se unius unum est
causa , et multa non sunt causa unius nisi per
accidens, inquantum scilicet sunt aliquo modo
unum. Cum igitur illud quod est primum , sit
perfectissimum et per se, non per accidens, opor-
tet quod primum reducens omnia in unum or-
dinem, sit unum tantum. Et hoc est Deus.
Ad primum ergo dicendum quod dicuntur dii
multi secundum errorem quorundam qui multos
deos colebant, existimantes ' planetas et alias stel-
o) et omnis privatio imperfectio est. - et omnis privatio imper-
fectionem codices et ed. a.
P) Deut. VI. - Exodi XX codices et edd. ab; in textu cit. pro
unus, Deus unus ACEFG.
•() illud unde aliquod singulare. - id unum per quod aliquod sin-
gulare F.
8) communicari. - convenire codices, et ita mox.
e) diffcrre - per aliquid addit G. - Ante alteri addunt conveniret
codices et edd. a b.
'Q Et si hoc. - Et sic ille in quo Vb. - Pro privatio, etiam per-
fectio F, sed expungit etiam.
rj) hoc. - Om. GpB.
G) Unde. - Inde D. - Mox codices transponunt veritate coacti.
0 existimantes. - aestimantes codices et ed. a.
Qu. IV, art. 2.
1 12
QUAESTIO XI, ARTICULUS IV
Vers. 6.
X
las esse deos, vel etiam singulas partes mundi.
Unde subdit * : nobis autem utius Deus ", etc.
Ad secundum dicendum quod unum secundum
■quod est principium numeri, non praedicatur de
Deo ; sed solum de his quae habent esse in
materia. Unum enim quod est principium nu-
meri, est de genere mathematicorum; quae habent
esse in materia, sed sunt secundum rationem a
materia abstracta. Unum vero quod convertitur
cum ente , est quoddam metaphysicum , quod
secundum esse non dependet a materia. Et licet
in Deo non sit aliqua privatio, tamen, secundum
modum apprehensionis nostrae, non cogrioscitur
a nobis nisi per modum privationis * et remo-
tionis. Et sic nihil prohibet aliqua privative dicta
de Deo praedicari; sicut quod est incorporeus,
infinitus. Et similiter de Deo dicitur quod sit
unus.
x) Deus. - Pater addunt codices.
I X) privationis. - vel negationis addit B. - Pro de Deo, de eo CFG.
Commentaria Oardinalis Oaietani
TiTULUS quaerit de unitate numerali. - In corpore una
conclusio, responsiva affirmative : Deus est unus.
Probatur tripliciter. Primo, Deus eodem modo forma-
liter est Deus et hic: ergo est unus. - Antecedens patet ex
qu. in: quia idem est omnino hic Deus et natura divina.
Consequentia probatur: impossibile est plurificari hunc;
ergo et Deum.
Secundo, Deus est universaliter perfectus : ergo unus. -
Probatur consequentia a destructione consequentis, ducendo
ad oppositum antecedentis, ut clare patet in littera.
Tertio, Deus omnia quae in universo sunt, per se re-
ducit in unum ordinem: ergo Deus est unus. - Quoad pri-
mam partem antecedens probatur: quia diversa non conve-
niunt in unum ordinem nisi ab aliquo. Quoad secundam
vero, sic. Deus est perfectissimum et primum principium :
ergo est per se, et non per accidens, principium. - Con-
sequentia vero probatur dupliciter. Tum quia melius per
unum disponuntur res , quam per plura principia. Tum
quia unius non est causa per se nisi unum: per accidens
autem plura.
P
ARTICULUS QUARTUS
UTRUM DEUS SIT MAXIME UNUS
I Sent., dist. xxiv, qu. i, art. i; de Div. Nom., cap. xiii, lect. iii.
mmus.
D QUARTUM sic PROCEDiTUR. Vidctur quod
Deus non sit maxime unus. Unum enim
dicitur secundum privationem divisio-
nis. Sed privatio non recipit magis et
Ergo Deus non dicitur magis unus quam
alia quae sunt unum.
2. Praeterea, nihil videtur esse magis indivi-
sibile quam id quod est indivisibile actu et po-
tentia, cuiusmodi est " punctus et unitas. Sed in-
tantum dicitur aliquid ^ magis unum, inquantum
est indivisibile. Ergo Deus non est magis unum
quam unitas et punctus.
3. Praeterea , quod est per essentiam bonum,
est maxime bonum: ergo quod est per essentiam
suam unum, est maxime unum. Sed omne ens
est unum per suam essentiam, ut patet per Phi-
- Did^iib""!!!' losophum in IV Metaphys. * Ergo omne ens est
maxime unum. Deus igitur non est magis unum
quam alia entia.
Sed contra est quod dicit Bernardus f *, quod
inter omnia qtiae unum dicuntur, arcem tenet
unitas divinae Trinitatis.
Respondeo dicendum quod, cum unum sit ens
indivisum, ad hoc quod aliquid * sit maxime unum,
oportet quod sit et maxime ens et maxime indi-
visum. Utrumque autem competit Deo. Est enim
maxime ens, inquantum est non habens ^ aliquod
c. 11, n. 5.
' De Conside-
ratione, lib. V,
cap. VIII.
esse determinatum per ahquam naturam cui ad-
veniat, sed est ipsum esse subsistens, omnibus
modis indeterminatum. Est autem ^ maxime indi-
visum, inquantum neque dividitur actu neque
potentia, secundum quemcunque modum divisio-
nis, cum sit omnibus modis simplex, ut supra *
ostensum est. Unde manifestum est quod Deus
est maxime unus.
Ad primum ergo dicendum quod, licet privatio
secundum se non recipiat magis et minus, tamen
secundum quod eius oppositum recipit magis et
minus, etiam ipsa privativa dicuntur secundum
magis et minus. Secundum igitur quod aliquid
est magis divisum vel divisibile, vel minus, vel
nullo modo, secundum hoc aliquid dicitur magis
et minus vel 'i maxime unum.
Ad secundum dicendum quod punctus et unitas
quae est principium numeri, non sunt maxime entia,
cum non habeant esse nisi in subiecto aliquo. Unde
neutrum eorum est maxime unum. Sicut enim
subiectum non est maxime unum, propter diver-
sitatem accidentis et subiecti, ita nec accidens.
Ad tertium dicendum quod, licet omne ens sit
unum per suam substantiam, non tamen se habet
aequaliter substantia cuiuslibet ad causandam '
unitatem : quia substantia quorundam est ex multis
composita, quorundam vero non.
Qu. III, art. 7.
a) est. - sunt BD - Pro punctus, punctum CDEF.
P) aliquid. - Om. DFG.
■f) Bernardus. - Boetius Pafr.
S) aliquid. - Om. ACDEFG et edd. ab.
£) habens. - Om. CDEFG et ed. a.
X) autem. - etiam codices.
»)) vel. - et codices.
6) causandam. - Om. codices etab,- Pro altero quorundam, Dei G.
QUAESTIO XI, ARTICULUS IV
ii3
Commentaria Cardinalis Caietani
TiTULUS clarus ex dictis. - In corpore una conclusio,
responsiva affirmative: Deus est maxime unus.
Probatur. Deus est maxime ens et maxime indivisus: ergo.
- Antecedens probatur quoad primam partem : quia est ipsum
esse. Quoad secundam: quia omnino simplex omni divisibi-
litate caret. - Consequentia autem probatur ex ratione unius,
includentis ens et indivisionem. Omnia clara sunt in littera.
II. In responsione ad primum , dubium est quomodo
privatio suscipit magis et minus propter divisionem. Ipsa
enim divisio negatio est, de qua est eadem quaestio, quo-
modo suscipit magis et minus.
Ad hoc respondetur breviter, qiiod divisio suscipit ma-
gis et minus ratione fundamenti. Magis enim rationale di-
stat a lapide quam a bove: et propterea maior est divisio
inter hominem et lapidem. Et propterea minor est unitas
generis in quo conveniunt homo et lapis, ut patet.
SuMMAE Theol. D. Thomae T. I
114
QUAESTIO XII, ARTICULUS I
QUAESTIO DUODECIMA
QUOMODO DEUS A NOBIS COGNOSCATUR
IN TREDECIM ARTICULOS DIVISA
Qi
kUiA in superioribus consideravimus qualiter
Deus sit secundum seipsum, restat conside-
randum qualiter sit in cognitione nostra, idest
m^Vtroduct'"' quomodo cognoscatur a creaturis *.
Et circa hoc quaerunmr tredecim.
Primo : utrum aliquis intellectus creatus possit
videre essentiam Dei.
Secundo: utrum Dei essentia videatur ab in-
tellecm per aliquam speciem creatam.
Tertio: utrum oculo corporeo Dei essentia
possit videri.
Quarto : utrum aliqua substantia intellectualis
creata ex suis naturalibus sufficiens sit vi-
dere Dei essentiam.
Quinto : utrum intellectus creatus ad viden-
« dam " Dei essentiam indigeat aliquo lumine
creato.
Sexto: utrum videntium essentiam Dei unus
alio perfectius videat.
Septimo : utrum aliquis intellectus creatus pos-
sit comprehendere Dei essentiam.
Octavo : utrum intellectus creatus videns Dei
essentiam, omnia in ipsa cognoscat.
Nono: utrum ea quae ibi cognoscit, per aU-
quas similitudines cognoscat ^.
Decimo : utrum simul cognoscat omnia quae
in Deo videt.
Undecimo : utrum in statu huius vitae ^' possit
aliquis homo essentiam Dei videre.
Duodecimo: utrum per rationem naturalem
Deum in hac vita possimus cognoscere.
Tertiodecimo : utrum, supra cognitionem na-
turalis ° rationis, sit in praesenti vita aliqua
cognitio Dei per gratiam.
ARTICULUS PRIMUS
UTRUM ALIQUIS INTELLECTUS CREATUS POSSIT DEUM VIDERE PER ESSENTIAM
Infra, art. 4, ad 3 ; I' II", qu. iii, art. 8, et qu. v, art. i; IV Sent., dist. xlix, qu. 11, art. 1;
III Cont. Gent., cap. li, liv, lvii; De Verit., qu. viii, art. i; Quodl. X, qu. viii; Compend. Theol., cap. crv, et pan. II, cap. ix, x;
in Matt,, cap. v; in loan., cap. i, lect. xi.
* Homil. XV, al
XIV.
• Vers. 18.
D PRiMUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
nullus intellectus creatus possit Deum per
essentiam videre. Chrysostomus enim ,
super loannem *, exponens illud quod
dicitur loan. i *, Deum nemo pidit unquam, sic
dicit : Ipsum quod est Deus, non solum prophetae,
sed nec angeli piderunt nec archangeli: quod
enim creabilis est naturae, qualiter pidere poterit
quod increabile est? Dionysius etiam, i cap. de
• s.Th. lect. m. Dip. Nom.*, loqucns de Deo, dicit: neque senstis
est eius, neque phantasia, neque opinio, nec ratio,
nec scientia.
2. Praeterea, omne infinitum, inquantum hu-
E iusmodi , est ignotum '. Sed Deus est infinitus ,
• Qu. vn, art. i. ut supra * ostcusum est. Ergo secundum se est
ignotus.
3. Praeterea, intellectus creatus non est co-
gnoscitivus nisi existentium : primum enim quod
cadit in apprehensione intellectus, est ens. Sed
'^ Deus non est existens, sed ' supra existentia, ut
■ De Div Nom., dicit Dionysius *. Ergo non est intelligibilis; sed
lectiii; ■ est supra omnem intellectum.
4. Praeterea, cognoscentis ad cognitum opor-
tet esse aliquam proportionem , cum cognitum
sit perfectio cognoscentis. Sed nuUa est proportio
intellectus creati ad Deum : quia in infinitum di-
stant. Ergo intellectus creatus non potest videre
essentiam Dei.
Sed contra est quod diciitur I loan. iii * : pi-
debimus eum sicuti est.
Respondeo dicendum quod, cum unumquodque
sit cognoscibile secundum quod est in actu * ,
Deus, qui est actus purus absque omni per-
mixtione potentiae, quantum in se est, maxime
cognoscibilis est. Sed quod est maxime cogno-
scibile in se, alicui intellectui cognoscibile non
est, propter excessum intelligibilis supra intelle-
ctum : sicut sol , qui est maxime visibilis, videri
non potest a vespertilione, propter excessum lu-
minis. Hoc igitur attendentes, quidam posuerunt
quod nullus intellectus creatus essentiam Dei vi-
dere potest.
Sed hoc inconvenienter dicitur. Cum enim ul-
tima hominis beatitudo in altissima eius opera-
tione consistat, quae est operatio intellectus, si
nunquam essentiam Dei videre potest intellectus
creatus, vel nunquam beatitudinem obtinebit, vel
in alio eiu^ beatitudo consistet ''' quam in Deo.
a) videndam, - videndum codices et a b. - aliquo omittunt codices
et ed. a.
P) Octavo ... cognoscat. - Octavo, utrum ea quae ibi videt sive co-
gnoscit, per aliquas similitudines cognoscat. Nono, utrum scientia Dei
sit eorum quae non sunt B.
Y) vitae. — viae AUCDFGafr.
3) naturalis. - naturalem A.
e) ignotum. - incognitum ABCDE.
!^) sed. - cum sit h. - est ante supra omnem om. codices et a b.
rj) consistet. - consistit codices ct a b.
Vers. 2.
D. 761.
QUAESTIO XII, ARTICULUS 1
ii5
D. 366.
Quod est alienum a fide. In ipso enim est ultima
perfectio rationalis creaturae, quod " est ei prin-
cipium essendi : intantum enim unumquodque
perfectum est, inquantum ad suum principium
attingit. - Similiter ' etiam est praeter rationem.
Inest enim homini naturale desiderium cognoscendi
causam, cum intuetur effectum; et ex hoc admi-
ratio in hominibus consurgit. Si igitur intellectus
rationalis creaturae pertingere non possit ad pri-
mam causam rerum, remanebit inane desiderium
naturae. Unde simpliciter concedendum est quod
beati Dei essentiam videant ".
Ad primum ergo dicendum quod utraque aucto-
ritas loquitur de visione comprehensionis *. Unde
praemittit Dionysius immediate ante verba pro-
posita, dicens: omnibus ipse est universaliter in-
comprehensibilis, et nec sensus est \ etc. Et Chry-
sostomus parum post verba praedicta subdit:
visionem hic dicit certissimam Patris consideratio-
nem et comprehensionem, tantam quantam Pater
habet de Filio.
Ad secundum dicendum quod infinitum quod se
tenet ex parte materiae non perfectae per for-
mam, ignotum est secundum se: quia omnis co-
gnitio est per formam. Sed infinitum quod se tenet
ex parte formae non limitatae •" per materiam,
est secundum se maxime notum. Sic autem Deus
est infinitus, et non primo modo, ut ex supe-
rioribus * patet.
Ad tertium dicendum quod Deus non sic di-
citur non existens, quasi nuUo modo sit existens:
sed quia est supra omne existens, inquantum
est suum esse. Unde ex hoc non sequitur quod
nullo modo possit cognosci , sed quod omnem
cognitionem excedat: quod est ipsum non com-
prehendi.
Ad quartum dicendum quod proportio dicitur
dupliciter. Uno modo, certa habitudo unius quan-
titatis ad alteram; secundum quod duplum, tri-
plum et aequale sunt species proportionis. AUo
modo, quaelibet habitudo unius ad alterum pro-
portio dicitur. Et sic potest esse proportio crea-
turae ad Deum, inquantum se habet ad ipsum ut
effectus ad causam, et ut ' potentia ad actum. Et
secundum hoc, intellectus creatus proportionatus
esse potest ad cognoscendum Deum.
" Loco citato in
arg.
0) quod. - quia ABCEsF. - ei om. B.
i) Similiter. - Simul CDEFGpA.
x) Dei essentiam videant. ~ essentiam Dei vident ABCDE.
X) est. - eius codices. - Et omittunt ACEG. - Pro praedicta, prae-
missa codices et ed. ab,- Pro visionem, rationem G, notionem ceteri
et edd. a b.
(i) limitatae. - contractae codices et ab. - maxime om. B.
v) et ut. - aut ACE, aut ut B.
Commentaria Cardinalis Caietani
Cf. an. 6.
* Cf. num. IV.
•* Cf. num. V.
' Cf. num. XI.
Cap.
b. 1(0
lib. r(a), cap.
n. 2.
IN titulo, intellectus creatus, non humanus: et hoc bene
nota. Possit absolute, sive per potentiam in alio, sive
in se. Videre per essentiam, idest intelligere quidditative,
ita ut complete sciat terminare quaestionem quid est de
Deo: cognoscere enim de aliquo quid, est videre iUud per
essentiam. Complete autem dico terminare quid est, ut dis-
tinguitur contra incomplete, eo modo quo sciens commu-
nia praedicata essentialia alicuius, incomplete scit (oportet
enim scientem quid, habere omnia praedicata quidditativa,
usque ad ultimam differentiam inclusive) : et non sumo
complete, idest comprehensive. Imo scire quid est habet
latitudinem quoad modum sciendi. Dividitur enim in com-
prehendere et apprehendere : et rursus, apprehendere habet
multos gradus, ut infra * patebit. - Est igitur quaestio : An
aliquis creatus intellectus possit scire de Deo quid est. Et
si dubitas de hac expositione, vide I Contra Gentes, cap. m,
et tertium eiusdem, cap. xlix et l.
II. In corpore quatuor: primo, ponitur causa dubitandi;
secundo, recitatur opinio negativa*; tertio, improbatur **;
quarto, respondetur quaesito *.
III. Quoad primum, est una propositio : Deus est in se
maxime cognoscibilis ; propter excessum tamen eius respe-
ctu alterius, est alicui incognoscibilis. - Prima pars proba-
tur: quia Deus est actus purus. Secunda vero declaratur
exemplo solis et visus.
Adverte hic quod, cum ex II Metaphys. * habeatur quod
difficultas cognoscendi ex duobus oriri possit, scilicet ex
obiecto vel potentia ; et hic est quaestio de huiusmodi diffi-
cultate seu possibilitate ; consonum fuit ut non praetermit-
teretur hic quod causa dubii non est ex parte obiecti, sed
ex parte excellentiae obiecti supra potentiam; quod est esse
ex parte potentiae.
IV. Quoad secundum, opinio quorundam est: Intellectus
creatus non potest videre Dei essentiam. Ratio eorum est
ipsa excellentia Dei supra intellectum creatum, ut in littera
dicitur, ibi: Hoc igitur quidam attendentes.
Adverte hic, quod haec opinio, iudicio meo, non est
Avicennae aut philosophorum ( quoniam saltem prima in-
telligentia creata cognoscit quid est Deus, apud Avicen-
• Cf. Metaphys.,
tract. IX, cap.iv.
' Cf. num. V, VII,
Cf. num. viu.
nam *, quoniam ipse est illius proximum principium) : sed
haec opinio fuit aliquorum Christianorum , ut puto. Et
ideo contra eam ex his quae fidei sunt, disputat, ut pa-
tebit *.
V. Quoad tertium , reprobatur opinio praefata dupli-
citer *. Primo , si nullus intellectus creatus potest videre
Deum, ergo vel nunquam suam beatitudinem obtinebit, vel
beatitudo eius in alio consistit quam in Deo. Consequentia
probatur: quia beatitudo hominis consistit in altissima eius
operatione, quae est intelligere. - Consequens autem, pro
prima parte , est manifeste impossibile: pro secunda, est
alienum a fide. Et ne hoc voluntarie dici videatur, proba-
tur. Deus est principium essendi creaturae rationali: ergo
felicitas creaturae rationalis consistit in coniunctione ad
Deum. Consequentia probatur: quia unumquodque intan-
tum est perfectum, inquantum suo coniungitur principio.
Et est propositio sumpta ex libro de Causis.
VI. Circa probationem consequentiae, posset dubitari:
quia arguit a superiori ad inferius affirmative , scilicet ab
altissima operatione, quae est intelligere, ad talem inteUe-
ctionem.
Sed facile respondetur: quia altissimae operationis no-
mine non inteUigitur ipsum genus operis, puta intelligere,
ut superficies litterae prae se fert : sed summum illius ge-
neris, idest intellectio altissima, etc. Unde nulla intercedit
fallacia. - Nec obstat quod determinaverit genus operis :
hoc enim propter hominem, cui insunt alterius generis
opera , puta sensibiHa , fecit. Meminit autem hominis in
probatione, et tamen illatio erat de inteUectu creato in
communi, ut ex notioribus doctrinam traderet , et eandem
esse rationem, quoad hoc, de intellectu creato omni, in-
nueret ; imo et a minori argumentum faceret. Si namque
hominis beatitudo in intellectione altissima consistit, a for-
tiori aliorum quoque intellectualium felicitas altissima erit
speculatio.
VII. Circa destructionem consequentis * quoad secun- * Cf. num. v.
dam partem, adverte quod, volens Auctor adversarios con-
vincere quod iUud sit contra fidem, attulit propositionem
quam oportet expresse credere, sciUcet quod Deus est crea-
ii6
QUAESTIO XII, ARTICULUS II
Cf. num. V.
tor omnis creaturae rationalis : et ex hac arguit, ergo in eo
quiescit. Unde ista ratio assumit antecedens ut creditum ,
et consequentiam ratione deducit. Et ideo optime concludit
apud fideles. Et propterea errant, qui contra Avicennam
hanc rationem ex s. Thoma referunt.
VIII. Secundo * improbatur opinio sic. Si intellectus
creatus non potest videre Deum , ergo non potest ipsam
rerum causam videre. Ergo desiderium naturae erit inane.
- Prima consequentia relinquitur per se nota. Secunda au-
tem probatur : homini inest naturale desiderium videndi
causam visis effectibus, ut eius admiratio attestatur; ergo.
IX. Circa hanc rationem, dubium duplex occurrit. Pri-
mum est simpliciter et ad hominem. Non enim videtur
verum quod intellectus creatus naturaliter desideret videre
Deum: quoniam natura non largitur incUnationem ad ali-
quid, ad quod tota vis naturae perducere nequit. Cuius
signum est, quod organa natura dedit cuilibet potentiae
Cap. viii, n. 8. quam intus in anima posuit. Et in II Caeli * dicitur quod, si
astra haberent vim progressivam, natura dedisset eis organa
opportuna. Implicare igitur videtur, quod natura det desi-
derium visionis divinae, et quod non possit dare requisita
ad visionem illam, puta lumen gloriae, etc. - Apud s. Tho-
mae quoque doctrinam, ut dictum est in primo articulo *
huius operis, homo non naturaliter, sed obedientialiter or-
dinatur in fehcitatem illam. Ergo.
Secundum vero dubium est quia, concesso toto pro-
cessu, non sequitur intentum. Infert enim tantum, ergo
prima causa videri potest : et non, ergo Deus. Dicam enim
quod Deus inquantura causa rerum, videri desideratur: et
non secundum substantiam suam in se. Et sic scietur, non
quid est absolute, sed quid est ut creator, ut gubernator, etc;
ut patet in nobis. Desideramus enim ex primo motu scire
quid est illa substantia ut primus motor; et huius condi-
•Comment.num.
IX.
tionibus ut sic notis, quiescit desiderium ; ut patet in com-
plemento scientiarum.
X. Ad evidentiam horum, scito quod creatura rationa-
lis potest dupliciter considerari : uno modo absolute, alio
modo ut ordinata est ad felicitatem. Si primo modo con-
sideretur, sic naturale eius desiderlum non se extendit ultra
naturae facultatem : et sic concedo quod non naturaliter de-
siderat visionem Dei in se absolute. Si vero secundo modo
consideretur, sic naturaliter desiderat visionem Dei: quia,
ut sic, novit quosdam effectus, puta gratiae et gloriae, quo-
rum causa est Deus, ut Deus est in se absolute, non ut
universale agens. Notis autem effectibus, naturale est cui-
libet intellectuali desiderare notitiam causae. Et propterea
desiderium visionis divinae, etsi non sit naturale intellectui
creato absolute, est tamen naturale ei, supposita revelatione
talium effectuum. Et sic tam ratio hic allegata, quam re-
liquae rationes ad idem coUectae in cap. l Tertii Contra
Gentes, concludunt inane fore desiderium intellectuaHs na-
turae creatae, si Deum videre non possit.
Non oportuit autem exprimi quod de creatura intelle-
ctuali non absolute, sed ut ordinata ad felicitatem, esset
sermo : quia commune est cuilibet scientiae, quod semper
intelligantur termini formaliter ut subsunt illi scientiae, ut
patet de quantitate in physicis. Constat autem ex II Contra
Gentes, cap. iv, quod creaturae non sunt de consideratione
theologica, nisi ut ordinantur, gubernantur, praedestinantur
a Deo in Deum, ut supremum omnium finem: aUoquin
non in ordine ad altissimam causara et propriam theologo,
theologica considerarentur, ut de se patet.
XI. Quoad quartum *, conclusio responsiva est : Beati
vident Dei essentiam. Nec aliter probatur quam reproba-
tione contradictoriae : oportet enim alteram contradictionis
partem esse veram.
Cf. num. II.
Vers. J.
Cap. XI.
Cap. IX.
ARTICULUS SECUNDUS
UTRUM ESSENTIA DEI AB INTELLECTU CREATO PER ALIQUAM SIMILITUDINEM VIDEATUR
III Sent., dist. xiv, art. i, qu' 3; IV, dist. xtix, qu. ii, art. i; De Verit., qu. vin, art. i; qu. x, art. ii;
III Cont. Gent., cap. xux, li; IV, cap. vii; Quodl. VII, qu. i, art. i; Compend. TheoL, cap. cv, et part. II, cap. ix; in loan., cap. i, lect. xi;
cap. XIV, lect. ii ; in I Cor., cap. xiii, lect. iv ; De Div. Nom., cap. i, lect. i ; in Boet. de Trin., qu. i, art. 2.
D SECUNDUM sic PROCEDITUR. Vidctur quod
essentia Dei ab intellectu creato per
aliquam similitudinem videatur. Dicitur
enim I loan. iii *: scimus quoniam, cum
apparuerit, similes ei erimus , et videbimus eum
siciiti est.
2. Praeterea, Augustinus dicit, IX de Trin. *:
cum Deum nopimus, fit aliqua Dei similitudo in
nobis.
3. Praeterea, intellectus in actu est intelligibile "
in actu, sicut sensus in actu est sensibile in actu.
Hoc autem non est nisi inquantum informatur
sensus similitudine rei sensibilis, et intellectus
similitudine rei intellectae. Ergo, si Deus ab in-
teilectu creato videtur in actu, oportet quod per
aliquam similitudinem videatur.
Sed contra est quod dicit Augustinus, XV de
Trin. *, quod cum Apostolus dicit « videmus nunc
per speculum ef^ in aenigmate », speculi et aetii-
gmatis nomine, quaecumque similitudines ab ipso
significatae intelligi possunt, quae accommodatae
siint ad intelligendum Deum. Sed videre Deum
per essentiam non est visio aenigmatica vel spe-
cularis ■', sed contra eam dividitur. Ergo divina
essentia non videtur per similitudines.
Respondeo dicendum quod ad visionem , tam
sensibilem quam intellectualem, duo requiruntur,
scilicet virtus visiva, et unio rei visae cum visu :
non enim fit visio in actu , nisi per hoc quod
res visa quodammodo est in vidente. Et in rebus
quidem corporalibus, apparet quod res visa non
potest esse in vidente per suam essentiam, sed
solum per suam similitudinem : sicut similitudo
lapidis est in oculo, per quam fit visio in actu,
non autem ipsa substantia lapidis. Si autem esset
una et eadem res, quae esset principium visivae
virtutis, et quae esset res visa, oporteret viden-
tem ab illa re et virtutem visivam habere, et for-
mam per quam videret.
Manifestum est autem quod Deus et est auctor
intellectivae virtutis, et ab intellectu videri potest.
Et cum ipsa intellectiva virtus creaturae non sit
Dei essentia, relinquitur quod sit aliqua partici-
pata similitudo ipsius, qui est primus intellectus.
Unde et virtus intellectualis creaturae lumen quod-
dam intelligibile * dicitur, quasi a prima luce de-
rivatum : sive hoc intelligatur de virUite natu-
rali, sive de aliqua perfectione superaddita gratiae
vel gloriae. Requiritur ergo ad videndum Deum
aliqua Dei similitudo ex parte visivae potentiae.
o) intelligibile. - intellectum ABDEG.
p) et. - Om. BDG. - Pro ab ipso, ab Apostolo codices et ab.
■) specularis.
)
speculativa P.
intelligibile. - intellectuale B.
QUAESTIO XII, ARTICULUS II
117
* D. 486, 986
1082.
0.485.
qua scilicet intellectus sit efficax ad videndum
Deum *.
Sed • ex parte visae rei, quam necesse est ali-
quo modo uniri videnti, per nullam similitudi-
nem creatam Dei essentia videri potest *. Primo
quidem, quia, sicut dicit Dionysius, i cap. de Div.
* s. Th. lect. I. j^om. *, per similitudines inferioris ordinis rerum
nullo modo superiora possunt cognosci: sicut per
speciem corporis non potest cognosci essentia rei
incorporeae. Multo igitur minus per speciem crea-
^ tam quamcumque ^ potest essentia Dei videri. -
■ D. 461. Secundo, quia essentia Dei est ipsum esse eius *,
• Qu. .11, art. 4- ut supra * ostensum est: quod nuUi formae crea-
tae competere potest. Non potest igitur aliqua
• forma creata esse similitudo repraesentans videnti
Dei essentiam. - Tertio, quia divina essentia est
aliquod incircumscriptum, continens in se super-
eminenter quidquid potest significari vel intelligi
ab intellectu creato. Et hoc nullo modo per ali-
quam speciem creatam repraesentari potest: quia
omnis forma creata est determinata secundum
aliquam rationem vel sapientiae, vel virtutis, vel
ipsius esse, vel alicuius huiusmodi. Unde dicere
Deum per similitudinem videri, est dicere di-
vinam essentiam non videri : quod est erro-
neum.
Dicendum "1 ergo quod ad videndum Dei es- 1
sentiam requiritur aliqua similitudo ex parte visi-
vae potentiae, scilicet lumen gloriae *, confortans "
intellectum ad videndum Deum: de quo dicitur
in Psalmo *: in lumine tuo videbimus lumen. Non ' ps. xxxv, 10.
autem per aliquam similitudinem creatam Dei
essentia videri potest, quae ipsam divinam es-
sentiam repraesentet ut ' in se est. »
Ad PRiMUM ERGO DiCENDUM quod auctoritas illa
loquitur de similitudine quae est per participa-
tionem luminis gloriae.
Ad secundum dicendum quod Augustinus ibi lo-
quitur de cognitione Dei quae habetur in via.
Ad tertium dicendum quod divina essentia est
ipsum esse. Unde, sicut aliae formae intelligibiles
quae non sunt suum esse, uniuntur intellectui
secundum aliquod esse quo informant ipsum " ''•
intellectum et faciunt ipsum in acm; ita divina
essentia unitur intellectui creato ut intellectum in
actu, per seipsam faciens ^ intellectum in actu. ^
e) Sed. - Sed non B, et ante per addit unde.
X) quamcumque. - quantamcumque ACDE.
7;) Dicendum. - est addunt codices et a. - Ante similitudo addit
Dei C. - ex parte om. BCDE.
6) lumen gloriae. - lumen divinae gloriae P.
t) ut. - ut ipse ABCDE.
x) ipsum. — Om. codices; intellectum om. a.
X) in actu . . . faciens. - in actu per seipsam et faciens ABCDEG.
Commentaria Cardinalis Caietani
IK titulo, adverte quod aliud est quod quaeritur, et aiiud
est occasio quaerendi. Quaeritur enim indefinite , an ad
visionem divinam concurrat aliqua similitudo , quomodo-
cumque concurrat. Sed quaerendi occasio est , quia dubi-
tatur an Deus possit videri per aliquam similitudinem ex
parte rei visae, idest quae sit repraesentativa ipsius Dei ut
ratio videndi , sicut species visibilis repraesentat corporali
visui coloratum.
II. In corpore tria : primo, naturam visionis, quoad hoc
quod est requirere similitudinem , declarat ; secundo , re-
Cf. num. IV. spondet quaesito , ibi : Manifestum est autem * ; tertio ,
Cf. num.xii. epilogat, expressius quaedam manifestans *.
III. Quoad primum, tria dicuntur, ex quibus quartum
opportunum insinuatur. - Primum est numerus requisito-
rum ad visionem. Et dicitur quod sunt duo : scilicet virtus
visiva, et unio rei visae cum vidente. Et probatur. Visio
non fit actu, nisi res visa sit aliquo modo in vidente: ergo. -
Secundum est modus unionis. Et dicitur quod est duplex:
scilicet per essentiam ipsius rei visae, et per similitudinem
eius. Et manifestatur in corporalibus, quia lapis non est
in oculo, sed species lapidis: uterque enim modus expres-
sus est, quamvis alter negatus a corporalibus, quasi per hoc
innueret in spiritualibus non impossibile fore. - Tertium
est modus similitudinis. Et dicitur quod est duplex : sci-
licet ex parte rei visae, et ex parte virtutis visivae. Decla-
raturque secundum membrura ex vi illius conditionalis
verae : si virtus visiva habet esse a re visa , virtus visiva
non solum esset ipsa, sed similitudo rei visae , ut patet,
quia effectus est similis causae. - Ex his autem habes quar-
tum, scilicet quod visio potest tripliciter fieri : primo, per
essentiam rei visae; secundo, per essentiam virtutis visivae;
tertio , per similitudinem mediam , repraesentantem rem
visam visivae virtuti. Ut enira patet ex dictis, tot modis
contingit unionem rei visae cum vidente variari. Verum,
ut litterae consoni simus, nomine essentiae virtutis visivae,
non intelligas tantum ipsam vim visivam ; sed quidquid se
tenet ex parte eius, scilicet quodcuraque confortativura aut
elevativum etc, ipsius vis visivae; sive illud sit lumen gra-
tiae, vel gloriae. Totura enim hoc alio vocabulo dicitur
similitudo ex parte videntis, ut patet in his quae subiun-
guntur in littera.
IV. Quoad secundum *, duae conclusiones responsivae ' Cf. num. n.
quaesito ponuntur. Prima affirmativa: Ad videndum Deum
exigitur aliqua sirailitudo ex parte virtutis visivae. - Secunda
negativa : Ad videndura Deum irapossibile est concurrere
aliquara similitudinem mediara ex parte rei visae.
Prima conclusio probatur. Deus est auctor intellectus
creati potentis ipsum videre : ergo intellectus creatus est
participata similitudo ipsius essentiae divinae: ergo ad vi-
sionem Dei, etc. - Antecedens patet, cura prima consequen-
tia. Quae nihilominus confirmatur per locum a divisione:
quia non est ipsa divina substantia. Consequens quoque
confirmatur a signo : quia intelligibilis vis lumen dicitur, etc.
Omnia clara sunt.
V. Secunda autem conclusio probatur tripliciter. Primo
sic. Res superior non videtur per similitudinem inferioris
ordinis; ergo Deus non videtur per aliquam creatam simi-
litudinera. Antecedens probatur auctoritate Dionysii; et de-
claratur exemplo corporeae similitudinis. Consequentia vero
patet per locum a minori. - Secundo, nuUa res creata est
suum esse: ergo per nullara rem creatam potest videri
Deus. Antecedens supponitur. Consequentia probatur : quia
Deus est suum esse. - Tertio sic. Omnis res creata est de-
terminata ad genus aliquod: ergo nuUa est infinita: ergo
per nuUam potest videri Deus. Ultima consequentia pro-
batur: quia Deus est infinitus secundum omnem modum
essendi et intelligendi.
VI. Contra has rationes, quamvis Aureolus, apud Ca-
preolum, in IV, dist. xlix, qu. v *, raultipliciter arguat ; tota " Contra i conci.
tamen vis rationum contra hoc, consistit in hoc quod omnes
allatae rationes peccant non distinguendo , sed idem iudi-
ciura faciendo de specie in essendo, -et in repraesentando :
cum tamen constet valde magnam differentiam interesse.
Unde species, inquit, inferioris ordinis in essendo, et habens
esse distinctum ab Sssentia, atque finita in essendo, est in
repraesentando et suprerai ordinis, et habens esse idem
cum essentia, atque infinita: haec enim insunt ei obie-
ctive, illa formaliter. Nec hoc inconvenit magis quam spe-
ii8
QUAESTIO XII, ARTICULUS II
ciem lapidis esse accidens formaliter, et substantiam obie-
ctive, etc.
VII. Ad evidentiam horum, scito quod indistinctio inter
per se et per accidens, errandi occasionem praebet. Species
quidem rerum, de quibus est sermo , per se quidem non
habent quod sint substantiae vel accidentia; sed hoc accidit
eis. Verum per se exigit talis species, quod sit repraesen-
tativuni alterius, non per modum signi (quoniam quodlibet
potest significare quodcumque), sed per modum similitudi-
* ^imilis edd. nis *. Unde philosophi, ut in I de Anima ** dicitur, conve-
1508, 1514; ct ita . , ' K . . r- . .1 • 1- •
nutn.xi. nerunt m hoc, quod cognitio lit per assimuationem. bt si
" ^*P" "' "■ ^' ''■ cognitio debet esse quidditativa, oportet speciem esse simi-
lem non solum secundum genus, sed speciem specialissi-
mara, formaliter vel eminenter. Nunquam enim anima no-
stra domum quidditative novit, nisi apud se speciem domus
quae sit quod quid est domus, habeat. Oportet igitur spe-
ciem qua videnda est res , esse quod quid est ipsius rei ;
non secundum modum essendi naturalem rei visae, sed in
alio essendi modo. Qui, formaliter sumptus, et abstrahit ab
esse substantiali et accidentali , ut de se patet ; et exigit
quod sit nobilior, aut saltem aeque nobilis, quam sit no-
bilitas modi essendi rei visae ; ut inductive patet, et ratione
probatur; quia cognoscens ut sic, habet nobiliorem essendi
modum cognito in seipso, ut cognitionem terminat.
* ^f- ""■"• "■ VIII. Ex his autem ad rationem htterae * descendendo,
dicitur quod speciem esse inferioris ordinis potest dupli-
citer intelligi : scilicet per se, vel per accidens. Species in-
ferioris ordinis per accidens sumitur, cum consideratur
quod per accidens est in essendo : per se vero, cum consi-
deratur quod est magis vel minus dearticulata aut elevata,
qualiter videmus species in sensibus propriis esse inferioris
ordinis respectu specierum phantasiae, et has respectu spe-
cierum intellectus nostri. Et constat quod per species sensus
non possunt imaginabilia, nec per imagines possunt intel-
ligibilia videri. Et iuxta hunc sensum militat prima ratio,
ut patet in exemplo litterae. Deus enim adeo elevatae est
naturae, ut omnis quovis modo dearticulata species, qualem
oportet creatam quamcumque esse, inferioris sit ordinis per
se, inquantum scilicet species. Nec obstat distinctio, quod
* Num. praeced. ;« essendo vel in repraesentando. lam enim ostensum est"'
quod, loquendo de esse speciei formaliter et per se ut sic,
nihil refert dicere in essendo, et in repraesentando : quo-
niam oportet speciem, secundum proprium esse, esse quod
quid est rei visae, et consequenter eiusdem ordinis cum re ;
et secundum modum essendi , per accidens se habere ad
substantiale aut accidentale esse, cum in aliquo sit substan-
tia , et in aliquo accidens. Si species igitur est inferioris
ordinis per se, impossibile est quod sit similis quidditative
rei superioris ordinis. - Et nota , quod non dicitur quod
species inferior non possit visionem facere superioris (quo-
nlam angelus inferior videt forte superiorem naturaliter) :
sed dicimus quod species inferioris ordinis hoc non potest.
Constat enim Deum non solum superiorem omni creato
intellectu, sed ordinis altioris esse, etiam apud philosophos,
ut patet in XII Metaphys., comment. xliv.
IX. Secunda quoque ratio assumit , et bene , quod ,
quemadmodum species domus in mente oportet quod sit
forma domus, ita species Dei, cuius forma est ipsum esse,
oportet quod sit ipsum esse, et super hoc fundetur simi-
litudo ad Deum. Nec vult ista ratio quod species Dei sit
ipsum esse in esse naturali, sicut est Deus; sed quod sit
ipsum esse in aliquo modo essendi ; alioquin similis non
esset species quidditati divinae. Sed repugnat aliquid esse
secundum rem ipsum esse, in quocumque modo essendi
creato aut creabili; quoniam quovis modo reali ponatur
res esse, semper est ens per participationem in illo modo
essendi. Ergo.
X. Tertia autem ratio ex eadem procedit radice. Spe-
ciem namque Dei quidditativam oportet esse non hoc vel
illud, sed infinitum ens, aut secundum esse naturale, aut
secundum aliquod aliud esse reale: alioquin realis simili-
tudo et adaequata, qualem cognitio'exigit, non habetur.
Sed impossibile est, secundum quodcumque esse creatum,
dari unum aliquid simile adaequate infinitis perfectioni-
bus. Ergo.
Cf. num. VI.
Cf. num. II.
XI. Unde patet quod distinctio de esse et repraesentari *,
contracta ad repraesentare per modum similitudinis, non
est distinctio nisi diversarum conditionum essendi. Et pro-
pterea, quod universaliter negatur de esse rerum, sufficien-
ter negari probatur de esse in repraesentando per modum
similitudinis. Et propterea divinum s. Thomae ingenium
ad distinctionem descendere dedignatum est : puerile si-
quidem putavit, quae de esse creato liquido negando pro-
baverat , ad talem et talem essendi conditionem creatam
adaptare. Sed alii decepti sunt, ut dictum est *, propter non " Num. vu,
distinguere inter per se et per accidens.
XII. Quoad tertium*, duo epilogando concludit: et quod
exigitur similitudo rei ex parte potentiae elevandae; et quod
nulla est similitudo ex parte Dei, scilicet repraesentativa.
Confirmaturque primum auctoritate Scripturae.
Adverte quod, licet superficietenus consideranti appareat
quod similitudo ex parte videntis per accidens concurrat
ad Dei visionem, inquantum similitudo est, quoniam non
ponitur ut assimilet, sed ut confortet elevetque intellectum ;
interius tamen perscrutanti apparebit quod per se requi-
ritur inquantum similitudo: non ut repraesentandi actum
habeat, sed constituendi in esse simili ipsi Deo, quasi eius-
dem rationis. Oportet enim videntem Deum esse Deum
quodammodo , divinaeque naturae consortem. Constituti-
vum autem intellectus creati in esse divino, est ipsum glo-
riae lumen. Et propterea merito similitudo haec a sanctis
exaltatur atque repetitur.
XIII. Adverte hic, quod hinc habetur quod beati non
possunt formare verbum de Deo clare viso ut sic, quamvis
possint formare verbum de his quae in Deo videntur. Cum
enim verbum sit similitudo expressa, et clarius praesentans
rem conceptam quam species impressa; si impossibile est
inveniri speciem impressam creatam respectu alicuius, pro-
pter eminentiam rei cognitae, multo magis impossibile est
inveniri speciem expressam. Omnes enim rationes contra
illam, sunt contra istam, et omnem aliam speciem. Vide-
bunt ergo omnia in Verbo Dei, quod in principio erat
apud Deum, et non in aliquo verbo creato : quia iam non
viderent, ut in littera dicitur.
XIV. In responsione ad tertium, adverte quod hic poni-
tur essentia divina constituens intellectum beatum in aciu,
vice speciei intelligibilis. Hoc autem qualiter possibile sit,
dupliciter exponi potest. Primo, secundum communem cur-
sum iudicantium de intellectu et specie intelligibili, sicut de
duobus agentibus partialibus. Secundum enim hanc viam,
dicitur quod species intelligibilis potest dupliciter sumi ,
primo ut est forma inhaerens, secundo ut gerit vicem in-
telligibilis : et quod primum per accidens concurrit ad in-
telligere , secundum vero per se , quoniam ex hoc habet
comprincipiare intellectionem. Et propterea , si invenitur
obiectum per seipsum potens comprincipiare intellectionem
cum tali intellectu, ipsum per seipsum dicitur uniri intel-
lectui, et facere ipsum in actu, absque hoc quod det esse
formaliter ipsi intellectui.
Et quamvis hanc viam quandoque sectatus docuerim ,
et forte scripserim, elevatis tamen mentis oculis, vilem nimis
aspicere videor naturam cognoscitivam, si de ea quasi de
naturalibus agentibus iudicatur. Si anima enim supra na-
turam est, ut vegetativa, quae est infima, testatur, dum ad
omnes positionis differentias simul movet; quanto magis
intellectus !
XV. Dicendum est ergo quod , quaravis intellectus et
species intelligibilis se habeant quasi duo partialia agentia,
quorura alterura substantiara, alterura speciera intellectioni
praebet; haec taraen proportio non est prima, sed ante
ipsam est quod se habent sicut materia et forma ; et hoc
per se loquendo. Et propterea, quamvis secunda proportio
ex dictis salvetur, non tamen prima : praesertim quod ex
intellectu et specie fit magis unura quam ex materia et
forma, ut Averroes in III de Anima * recte docuit. Oportet
igitur salvare quod intellectus videns Deum, prius natura
sit Deus , et tamen nulla intentio intellecta sit in eo , et
post videat Deum.
Ut autem in III Cont. Gent., cap. li, dicitur, essentia
divina , etsi nuliius forma esse possit in genere entium ,
• Comment. V
digressionis pi
te ult. , in si '
qu. II.
QUAESTIO XII, ARTICULUS III
119
• inteUigibili
edd. 1508, 1514.
idest in essendo, potest tamen esse forma intellectus creati
in genere intelligibilium. Et ibi quidem redditur pro causa,
quia est ipsa actualitas in genere intelligibilium; quia est
ipsa veritas , quae est propria forma intellectus in genere
intelligibili , ut habes ibi diffuse. Hic vero assignatur pro
causa, quia est ipsum esse. Et intendit, iudicio meo, quod
ex lioc quod natura aliqua non est suum esse, habet quod
non sit omne suum esse: et per oppositum, ex hoc quod
natura aliqua est ipsum esse, habet quod sit omne suum
esse : suiim autem dico , idest sui ordinis. Ex his enim
(subintellecta illa maxima declarata in littera, scilicet, co-
gnitio quidditativa non fit nisi per esse eiusdem vel supe-
rioris ordinis respectu rei cognitae) manifeste sequitur
quod essentia divina habet hoc singulare, quod est illud
esse intelligibile quod existimaretur dare intellectui, si uni-
retur illi per speciem. Ac per hoc, ipsa, ex hoc quod est
ipsum esse, habet et quod sit, et quod sit forma intelli-
gibilis seipsa, respectu intellectus videntis ipsam.
Sed adhuc mens non quiescit. Oportet enim dicere quid
importat hoc, scilicet essentiam divinam facere formaliter
intellectum in actu in genere j.nteUigibilium *.
XVI. Ad evidentiam huius, scito quod, in communi lo-
quendo, speciem intelligibilem uniri perfecte intellectui,
non est ipsam inhaerere intellectui (quoniam ista unio con-
stituit intellectum non in actu, sed in habitu) : sed est ipsum
constituere in actu secundo. Ad hoc enim ponitur species
intelligibilis ut sic , ut intelligens sit intellectum in actu
completo. Ipsam autem constituere in actu secundo , est
ipsam, non esse actum secundum, sed habere se ad actum
secundum ut forma ad esse. Quemadmodum enim forma
est principium essendi materiae, ita quod idem est esse
materiae et formae diversimode, ut patet de lumine in dia-
phano, et calore in aqua, etc; ita species intelligibilis , si
actu est in genere intelligibili , est intelligendi principium
ita quod intelligere est ut ipsius esse. Et propterea, quam-
vis aliquo modo activa sit species intellectionis, melior ta-
men et potior est proportio ipsius formalis, quam activa.
Speciem igitur uniri actu intellectui, est constituere ipsum
in hoc quod est esse actu intelligentem. Esse autem actu
intelligentem, nihil a«iud est quam intellectum esse perfecte
ipsum cognitum: cognoscere namque aliquid , ut inferius
patebit *, nihil aliud est quam esse etiam illud in actu *Qu.xi¥,art.i,2.
completo.
Ex his autem ad divina balbutiendo ascendentes , dici-
mus quod divinam essentiam uniri intellectui per seipsam,
et constituere formaliter ipsum in actu in genere intelligi-
bili, est ipsam facere formaliter intellectum esse actu ul-
timo ipsum Deum intelligibiliter , sublatis omnibus quae
imperfectionis sunt. Hoc autem sufficienter fit, substantia
ipsa divina concurrente ad visionem beatam immediate ut
obiectum et principium visionis formale. - Dixi autem
sublatis imperfectionibus: quia visio beata non est actus
et esse substantiae divinae (quia hoc imperfectionis esset),
sicut esset speciei intelligibilis creatae, si poneretur.
ARTICULUS TERTIUS
UTRUM ESSENTIA DEI VIDERI POSSIT OCULIS CORPORALIBUS
Infra, art. 4, ad 3; 11' 11", qu. CLXxv, art. 4; IV Sent., dist. xnx, qu. 11, art. 2; in Matt., cap. v.
a
Vers. 26.
Vers. 5.
Vers. 1.
TT
■ Cap.ni, n. 13.
S. Th. lect. VI.
D TERTiuM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
essentia Dei videri possit oculo corpo-
rali ". Dicitur enim lob xix *: in carne
mea videbo Deum, etc; et xlii *: aiiditu
auris aiidivi te, nunc autem ocultis meus videt te.
2. Praeterea, Augustinus dicit, ultimo de Ci-
vitate Dei , cap. xxix'^: Vis itaque praepollentior
oculorum erit illorum (scilicet glorificatorum), non
ut acutius videant qiiam quidam perhibentur vi-
dere serpentes vel aquilae (quantalibet enim acri-
monia cernendi eadem animalia vigeant , nihil
aliud possunt videre quam corpora), sed ut videant
et incorporalia. Quicumque autem potest videre
incorporalia, potest elevari ad videndum Deum.
Ergo oculus glorificatus potest videre Deum.
3. Praeterea, Deus potest videri ab liomine
visione imaginaria: dicitur enim Isaiae vi *: vidi
Dotninum sedentem super solium ^, etc. Sed visio
imaginaria a sensu originem habet: phantasia
enim est motus factus a sensu secundum actum,
ut dicitur in III de Anima *. Ergo Deus sensibili
visione videri potest.
Sed contra est quod dicit Augustinus, in libro
de Videndo Deum ad Paulinam *: Deum nemo
vidit unquam, vel in hac vita, sicut ipse est; vel
in angelorum vita , sicut visibilia ista quae cor-
porali visione cernuntur.
Respondeo dicendum quod impossibile est Deum
videri ° sensu visus, vel quocumque alio sensu aut
potentia sensitivae partis. Omnis enim potentia
huiusmodi est actus corporalis organi, ut infra *
dicetur. Actus autem proportionatur ei cuius est
actus. Unde nulla huiusmodi potentia potest se
extendere ultra corporalia. Deus autem incor-
poreus est , ut supra * ostensum est. Unde nec
sensu nec imaginatione videri potest, sed solo
intellectu '.
Ad primum ergo dicendum quod , cum dicitur
in carne mea videbo Deum, Salvatorem meum ?,
non intelligitur quod oculo carnis sit Deum visu-
rus: sed quod in carne existens, post resurrectio-
nem, visurus sit Deum. - Similiter quod dicitur,
nunc oculus meus videt te, intelligitur de oculo
mentis : sicut Ephes. i * dicit Apostoius : det vobis
spiritum sapientiae in agnitione eius, illuminatos
oculos cordis vestri.
Ad secundum dicendum quod Augustinus lo-
quitur '^ inquirendo in verbis illis, et sub con-
ditione. Quod patet ex hoc quod praemittitur:
Longe itaque potentiae alterius erunt ( scilicet
* Art. seq. ; qu.
Lxxviii, art. I.
Qu. III, art. ;
Vers. 17, 18.
a) oculo corporali.- oculis corporalibus {corporeis AB) codices et a b.
p) ultimo de Civitate Dei, cap. xxix - de Civ. Dei lib. xxn D, de
Civ. Dei E, ultimo de Civ. Dei ceteri et a. - Pro Vis itaque praepol-
lentior, vis praeexcellentior A, vis praecellentior BCDEsF, vis prae-
pollentior GpF. - Pro acutius, acrius ABCDEF. - Pro Quantalibet ...
vigeant, quae codices et a. - et ante incorporalia om. codices et a.
Y) solium. - excelsum addunt ACDEFGat.
S) videri. - seu imaginari add. A. - Mox codices transponunt or-
gani corporalis.
i) sed solo intellectu. - Post haec verba G addit: Sentire enim
non est actus animae tantum, sed coniuncti; omne autem quod co-
gnoscitur, est in cognoscente per modum cognoscentis ; unde oportet
quod omne quod sentitur, sit in ipso sentiente per aliquem modum
corpori convenientem. Deus autem est omnino incorporeus, ut supra
ostensum est. Unde impossibile est quod visu aut quocumque alio sensu
cognoscatur.
^) Salvatorem meum. - Om. ABDEFG, meum om. C.
Tj) loquitur. - ibi addit B. - in om. E, de BG.
4tO
QUAESTIO XII, ARTICULUS IV
oculi glorificati) , si per eos videbitur incorporea
'Versusfin.cap. j-//^ natiiru. Sed postmodum * hoc determinat,
^ dicens : Valde * credibile est sic nos visuros mun-
dana tunc corpora caeli novi et terrae novae, ut
Deum ubiqiie praesentem, et universa etiam cor-
poralia gubernantem, clarissima perspicuitate vi-
deamiis; non sicut nunc invisibilia Dei per ea
quae facta sunt intellecta conspiciuntur ; sed siciit
homines, inter quos viventes motusque vitales exe-
rentes vivimus, mox ut aspicimus, non credimus
vivere , sed videmus. Ex quo • patet quod hoc
modo intelligit oculos glorificatos Deum visuros,
sicut nunc oculi nostri vident alicuius vitam. Vita
autem non videtur oculo corporali, sicut per se
visibile , sed sicut sensibile per accidens : quod
quidem a sensu * non cognoscitur, sed statim cum
sensu ab aliqua alia virtute cognoscitiva. Quod
autem statim, visis corporibus, divina praesentia
ex eis cognoscatur per intellectum , ex duobus
contingit ' : scilicet ex perspicacitate intellectus ;
et ex refulgentia divinae claritatis in corporibus
innovatis.
Ad tertium dicendum quod in visione imagi-
naria non videtur Dei essentia : sed aliqua forma
in imaginatione formatur, repraesentans Deum
secundum aliquem modum similitudinis, prout in
Scripturis divinis divina per res ^ sensibiles me-
taphorice describuntur.
0) Valde. - Quapropter fieri potest valdeque D. - Pro universa
etiatn corporalia, universa corpora codices et a. - inter quos... vivi-
tnus om. codices et a. - Pro vivere, videre PCEFpA et edd. ab. - Post
videmus addunt vivere sA, vivere cum eorum vitam sine corporibus
videre nequeamus B.
i) sensu. - visu ABCDE.
x) contingit. - continget EFOsA et ab, contingeret CpA. - Pro
perspicacitate, perspicuitate PABCDFGai.
X) Scripturis divinis divina per res. - Scriptura divina per res
ABa, Scripturis divina per res' CDEFpG, Scripturis divinis divinae
personae per res sG, Scripturis divinis partes ed. b. - Pro metapho-
rice, mathematice ed. a.
Commentai'ia Cardinalis Caietani
TiTULUs clarus. - In corpore una conclusio, negative re-
sponsiva quaesito : Impossibile est Deum videri sensu
visus, et quacumque alia vi sensitivae partis.
Probatur. Potentia sensitiva est actus corporis : ergo est
commensurata corpori: ergo non se extendit ultra corpo-
ralia : ergo non ad Deum. - Antecedens patet. Consequen-
tia prima probatur : quia actus proportionatur ei cuius est
actus. Secunda patet ex se, cum tertia: quia Deus est omnino
incorporeus. Omnia plana sunt.
ARTICULUS QUARTUS
UTRUM ALIQUIS INTELLECTUS CREATUS PER SUA NATURALIA
DIVINAM ESSENTIAM VIDERE POSSIT
Infra, qu. Lxiv, art. i, ad j; I' II'", qu. v, art. 5; H Sent., dist. iv, art. i; dist. ixin, qu. ii, art. i;
IV, dist. xLix, qu. ii, art. 6; I Cont. Gent., cap. iii; III, cap. xlix, lii; De Verit., qu. viii, art. 3; de Anima, art. 17, ad 10;
in I Tim., cap. vi, lect. in.
>D QUARTUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
aliquis intellectus creatus per sua natu-
Valia divinam essentiam videre possit.
^Dicit enim Dionysius, cap. iv de Div.
*s.Th.iect.xviii. Nom. *, quod angelus est speculum purum, cla-
rissimum, suscipiens totam, si /as est dicere, pul-
chritudinem Dei. Sed unumquodque videtur dum
videtur eius speculum. Cum igitur angeius per
sua naturalia intelligat seipsum , videtur quod
« . etiam " per sua naturalia inteiiigat divinam es-
sentiam.
2. Praeterea, illud quod est maxime visibile,
fit minus visibile nobis propter defectum nostri
visus, vel corporalis vel intellectualis. Sed intel-
lectus angeii non patitur aliquem defectum. Cum
ergo Deus secundum se sit maximc intelligibiiis,
p videtur quod ab angelo ^ sit maximc intelligibilis.
Si igitur alia intelligibilia per sua naturalia intei-
ligere potest, multo magis Deum.
3. Praeterea, sensus corporeus non potest ele-
vari ad intelligendam substantiam incorpoream,
quia est supra eius naturam. Si igitur videre Deum
per essentiam sit supra naturam cuiuslibet intel-
lectus creati, videtur quod nullus intellectus creatus
ad videndum Del essentiam pertingere possit:
quod est erroneum, ut ex supradictis * patet. Vi-
detur ergo quod intellectui creato sit naturale
divinam essentiam videre.
Sed contra est quod dicitur Rom. vi *: gratia
Dei vita aeterna. Sed vita aeterna consistit in vi-
sione divinae essentiae, secundum illud loan. xvii *:
haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum ve-
rum ' Deum, etc. Ergo videre Dei essentiam con-
venit intellectui creato per gratiam, et non per
naturam.
Respondeo dicendum quod impossibile est quod
aliquis intellectus creatus per sua naturalia es-
sentiam Dei videat. Cognitio enim contingit se-
cundum quod cognitum est in cognoscente. Co-
gnitum autem est in cognoscente secundum mo-
dum cognoscentis. Unde cuiusiibet cognoscentis
cognitio est secundum modum suae naturae. Si
igitur modus essendi alicuius rei cognitae excedat
modum naturae cognoscentis , oportet quod co-
gnitio illius rei ^ sit supra naturam illius cogno-
scentis.
Est autem multiplex ^ modus essendi rerum.
Quaedam enim sunt, quorum natura non habet
Art. I.
Vcrs. 23.
Vers. 3.
a) etiam. - Om. BD.
fi) ab angelo. - ab angelis BpD, angelus C, angelo E. - Pro sit maxime
intelligibilis, maxime sic intelligitur ed. a.- Pro alia, aliqua Fa, om. D.
Y) solum verum. - Om. codices.
3) rei. - Om. ABCDE.
e) multiplex. - triplex G.
QUAESTIO XII, ARTICULUS IV
121
esse nisi in hac materia individuaii: et huiusmodi
sunt omnia corporalia. Quaedam vero sunt, quo-
rum naturae sunt per se subsistentes, non m ma-
teria aliqua, quae tamen non sunt suum esse,
sed sunt esse habentes: et huiusmodi ^ sunt sub-
stantiae incorporeae, quas angelos dicimus. Solius
autem Dei proprius modus essendi est, ut sit
suum esse subsistens.
Ea igitur quae non habent esse nisi in materia
individuali, cognoscere est nobis connaturale "": eo
quod
anima nostra, per quam cognoscimus, est
forma alicuius materiae. Quae tamen habet duas
virtutes cognoscitivas. Unam, quae est actus ali-
cuius corporei organi *. Et huic connaturale est
cognoscere res secundum quod sunt in materia
individuali: unde sensus non cognoscit nisi singu-
laria. Alia vero virtus cognoscitiva eius est intel-
lectus, qui non est actus alicuius organi corporalis.
Unde per intellectum connaturale est nobis co-
gnoscere naturas, quae quidem non habent esse
nisi in materia individuali ; non tamen secundum
quod sunt in materia individuali, sed secundum
quod abstrahuntur ab ea per considerationem in-
tellectus *. Unde secundum intellectum possumus
cognoscere huiusmodi res in universali: quod est
supra facultatem sensus. - Intellectui autem an-
gelico connaturale est cognoscere naturas non in
materia existentes. Quod est supra naturalem fa-
cultatem intellectus animae humanae, secundum
statum praesentis vitae, quo corpori unitur.
Relinquitur ergo quod cognoscere ipsum esse
subsistens, sit connaturale soli intellectui divino,
et quod sit supra facultatem naturalem cuius-
libet intellectus creati : quia nulla creatura ' est
suum esse, sed habet esse participatum. Non
igitur potest intellectus creatus Deum per es-
sentiam videre, nisi inquantum Deus per suam
gratiam se intellectui creato coniungit, ut intel-
ligibile " ab ipso *.
Ad primum ergo dicendum quod iste modus
cognoscendi Deum, est angelo connaturalis , ut
scilicet cognoscat eum per similitudinem eius in
ipso angelo refulgentem. Sed cognoscere Deum
per aliquam similitudinem creatam, non est co-
gnoscere essentiam Dei, ut supra * ostensum est.
Unde non sequitur quod angelus per sua natu-
ralia possit cognoscere essentiam Dei.
Ad secundum dicendum quod intellectus angeli
non habet defectum, si defectus accipiatur priva-
tive, ut scilicet careat eo quod habere debet. Si
vero accipiatur negative , sic quaelibet creatura
invenitur deficiens, Deo comparata, dum ^ non
habet illam excellentiam quae invenitur in Deo.
Ad tertium dicendum quod sensus visus •", quia
omnino materialis est, nullo modo elevari potest
ad aliquid immateriale. Sed intellectus noster vei
angelicus, quia secundum naturam a materia ali-
qualiter elevatus est, potest ultra suam naturam
per gratiam ad aliquid altius elevari. Et huius
signum est, quia visus " nullo modo potest in ab-
stractione cognoscere id quod in concretione co-
gnoscit : nullo enim modo potest percipere natu-
ram, nisi ut hanc. Sed intellectus noster potest
in abstractione considerare quod * in concretione
cognoscit. Etsi enim cognoscat res habentes for-
mam in materia, tamen resolvit compositum in
utrumque , et considerat ipsam formam per se.
Et similiter intellectus angeli, licet connaturale sit
ei cognoscere esse concretum in aliqua natura,
tamen potest ipsum esse secernere per intelle-
ctum, dum cognoscit quod aliud est ipse , et aliud
est suum esse. Et ideo, cum intellectus creatus
per suam naturam natus sit apprehendere for-
mam concretam et esse concretum " in abstra-
ctione, per-modum resolutionis cuiusdam, potesf
per gratiam elevari ut cognoscat substantiam se-
paratam subsistentem, et esse separatum sub-
sistens.
^) et huiusmodi. - cuiusmodi FG.
r)) connaturale. - naturale ed. a. - nostra om. A.
9) corporei organi. - organi corporei ABCEFG; haec et sequentia
usque ad alicuius inclusive, om. D. - Post huic G addit virtuti. — Pro
connaturale, communicabile ed. a.
i) creatura. - natura creata ABCDEG.
x) intelligibile. — sit intelligibilis G.
X) dum. - unde ABCDE.
(a) sensus visus. - visus ABCDE, sensus G, visus sensus ed.
v) quia visus. — quod visus ABCDE, quia sensus G.
5) quod. - quae ABCDE.
o) esse concretum. - omne cognitum B.
Commentaria Cai'clmalis Caietani
TN titulo nihil est obscurum advertentibus quod ly per
isua naturalia denotat causam sufficientem.
In corpore est unica conclusio, responsiva quaesito ne-
gative ; Impossibile est quod aliquis intellectus creatus per
sua naturalia essentiam Dei videat.
Probatur unica ratione, sic. Cognitio fit secundum quod
cognitum est in cognoscente: ergo secundum modum co-
gnoscentis : ergo secundum modum naturae ipsius cogno-
scentis. Ergo , si modus essendi alicuius rei cognitae ex-
cedat modum naturae cognoscentis , cognitio illius rei est
supra naturam illius cognoscentis. Ergo cognoscere ipsum
esse subsistens, est supra facultatem naturalem cuiuscum-
que intellectus creati, solique intellectui divino connaturale.
Ergo intellectus creatus non potest Deum per essentiam
videre, nisi per gratiam.
Prima consequentia probatur: quia cognitum est in co-
gnoscente secundum modum cognoscentis. Secunda vero
relinquitur nota. Tertia autem manifeste sequitur ex prae-
cedentibus : et nihilominus in littera declaratur, et a poste-
SuMMAE Thf.ol. D. Thomae T. I.
riori inductive probatur, distinguendo modos essendi rerum
cognoscibilium ut sic, in tres, et ostendendo eos propor-
tionaliter respondere tribus modis essendi naturae cogno-
scitivae, ut clare patet in littera. Quarta autem consequentia
probatur: quia nulla creatura est suum esse, sed habet esse
participatum. Ultima autem est per se nota.
II. Circa declarationem ac probationem tertiae conse-
quentiae, adverte duo. Primo quod, licet in littera ponantur
tres tantum modi essendi ex parte rei cognitae, scUicet esse
in hac materia, et esse sine materia, et esse ipsum esse
subsistens , idest sine omni potentia ; quia tamen primus
modus distinguitur, non in plures modos essendi (et ideo
tres tantum sunt), sed in duos modos quorum alter est
rei, alter rationis, scilicet esse in hac materia, et abstrahere
ab illa, seu singulariter et universaliter ; et singularia ut sic
ad naturam spectant cognoscitivam cuius est esse actum
corporis, quia ad sensitivam, universalia vero ad naturam
quae quodammodo est in corpore et quodammodo non ,
quia ad intellectivam humanam, quae partim est separata
i6
122
QUAESTIO XII, ARTICULUS IV
* Cap.ii, n. II. et partim coniuncta, ut dicitur in II Physic, text. 26 *: ideo
ordines cognoscentium multiplicari possunt secundum mo-
dos essendi, magis quam ordines cognitorum. Et propterea
in littera, in homine, in quo utraque iungitur natura, po-
nitur intellectus in altiori ordine quam sensus. Ex hoc
tamen nihil deperit rationis efficaciae. Tum quia, sicut uni-
versale et singulare ad unum essendi modum spectant ,
scilicet ad esse in materia, ita anima sensitiva et humana
ad unum modum essendi pertinent , scilicet ad esse for-
mam, quod quid erat esse, et perfection^m corporis phy-
*Cap. I, n.5, 6. - sici, ut in II de Anima * probatur. Tum quia ex his optime
.cap. II, n. . j,a]-,g(^p quod modus essendi naturae cognitae nunquam
excedit modum naturae cognoscentis: quod est, intentum.
Secundo adverte, quod ex hoc processu litterae, indu-
cendo ex singularibus et sensu, universalibus et intellectu
humano , substantiis immaterialibus et intellectibus sepa-
ratis, optime infertur quod modus essendi naturae cognitae
non excedit modum naturae cognoscentis. Et est signum
quod ille excessus est causa non cognitionis , ut in pro-
batione consequentiae a priori est assumptum. Et sic opti-
me infertur: ergo cognitio ipsius esse per se subsistentis
soli iritellectui divino est connaturalis , ac per hoc supra
ceteros est.
* Cf. num. 1. iii_ Circa tertiam consequentiam * dubium occurrit. Sco-
tus siquidem, in Quarto , dist. xlix , qu. xi , et in Primo,
dist. iii, qu. III, et in Quodlibetis, qu. xiv, art. 2, eam im-
pugnat. Ad diversa tamen proposita : nam in Primo et
Quodlibetis, arguit eam quoad intellectum nostrum respectu
sui naturalis obiecti ; in Quarto autem, respectu essentiae
divinae pt intellectus creati.
Arguit ergo sic primo. Conditionalis illa non sequitur ex
praemissis: ergo. - Antecedens probatur: quia ex hoc quod
cognitum est in cognoscente secundum modum naturae
cognoscentis , nihil aliud habetur , nisi quod cognitio est
perfectio proportionata cognoscenti , et similiter obiectum
cognitionis. Ex hoc autem non sequitur aequalitas intenta,
scilicet quod cognoscentis natura debet aequari obiecto vel
excedere. - Et confirmatur. Ex proportione inter obiectum
et potentiam, sequitur magis dissimilitudo et inaequalitas,
sicut inter motivum et mobile , et materiam et formam :
talis siquidem est proportio inter potentiam et obiectum.
Unde oculus videt et caelum et terram, et tamen non habet
'modum essendi similem caelo et terrae, cum illud sit in-
corruptibile. Et magis ad propositum, idea lapidis non est
similis lapidi in modo essendi.
Secundo quia, si illa conditionalis esset vera, sequeretur
quod angelus inferior non cognosceret superiorem : quia
modus esscndi superioris excedit modum inferioris.
Tertio, quia ex illa sequitur quod intellectus creatus,
etiam illustratus lumine gloriae, non posset videre Deum. -
Probatur sequela : quia modus essendi Dei excedit moduni
essendi totius huius , scilicet intellectus illustrati et habi-
tuati, etc.
Qitarto, specialiter arguit contra eam, ut applicatur ad
intellectum nostrum et obiectum in littera assignatum. Quia,
si ista conditionalis est vera ex natura potentiae cognosci-
tivae, sequitur quod beati nunquam videbunt Deum. - Pro-
batur sequela : quia nulla potentia potest elevari supra
suum obiectum adaequatum. Visus enim non potest ele-
vari ad videndum phantasma; nec aliquis habitus aut vis
superaddita potest elevare potentiam supra suum obiectum,
sed infra obiecti latitudinem : qiloniam potentia prius re-
spicit obiectum ex se, quam habitus adveniat, ut patet.
Ultimo addit, quod arguit littera ex propositionibus non
syllogisticis.
* Art. I. IV. Ad evidentiam horum, scito quod, ut in qu. xiv *
latius dicetur, radicaliter initium cognitionis est ex eo quod
natura aliqua est non solum ipsa , sed alia. Et quoniam
esse alia non contingit uno tantum modo, diversi ordines
cognoscentium surgunt ex diversis modis essendi alia. Di-
versi autem modi essendi alia, surgunt ex diversis gradibus
ipsarum naturarum quae sunt non solum ipsae sed alia.
Et propterea, secundura diversum ordinem ipsarura natu-
rarum cognoscentium, oportet poncre diversos modos qui-
bus cognoscens est cognitum. Et ex hoc manifeste sequitur
quod esse cognitum modificatur secundum modum naturae
cognoscentis, et non e converso. Et quia cognitio naturalis
sequitur modum quo naturaliter cognoscens est cognitura,
idcirco oportet quod mensura naturalis cognitionis sit ipsa
cognoscentis natura. Verbi gratia, anima humana est sub-
stantia ultima inter intellectuales , ac per hoc naturaliter
sortitur quod sit infimo raodo intelligibili ea quae cogno-
scenda sunt. Et hinc surgit quod ipsara oportet esse co-
gnita dearticulate , iuxta ipsorum naturas. Et hinc surgit
quod ipsara oportet habere cognita a phantasraatibus : et
consequenter , quod capacitas eius naturalis non extendat
se ad hoc , quod sit illa cognoscibiha quae sunt separata
a materia. Angelus autem , quia elevatioris est essentiae ,
utpote materiam nullo modo requirentis ad sui modi es-
sendi perfectionem , et ipse est alia excellentiori modo
quam anima nostra. Unde est haec materialia et inferiora
eminenter; superiora autem, participative.
V. Et haec est radix rationis factae in littera; quae fun-
datur supra hoc , quod cognitum est in cognoscente se-
cundum modura naturae cognoscentis ; et quod cognitio
fit secundum modum quo cognitum est in cognoscente.
lam enim ex declarata radice patet quod ex his sequitur
quod, si cognoscentis natura est inferioris ordinis quara sit
natura cognita , quod non poterit ex propriis viribus ad
visionem illius se extendere , eo quod non est illud nisi
raodo proprio sibi ; quod est non esse illud nisi diminuta
quadam participatione , quae ad visionem non sufficit.
Ex hac eadem quoque radice omnia obiecta facile sol-
vuntur, terminos litterae prius notantibus. Est siquidem hic
sermo, non de cognitione universaliter, sed de visione, idest
cognitione coraplete quidditativa. Rursusque, sermo est de
huiusmodi cognitione, non quocumque modo possibili, sed
ex propria natura cognoscentis sufficienter. Modus autem
essendi cognoscentis et cogniti , non secundum speciem ,
sed genus , aut quasi genus sumitur. Et ex' his sequitur
quod obiecta quae assignantur potentiis, non sunt obiecta
adaequata extensive, sed sunt obiecta adaequata intensive
naturaliter : quia supra illa non potest naturaliter potentia
quidditative penetrare, sed infra.
VI. Unde ad primam obiectionem * dicitur, quod optime ' Cf. num. m.
illa conditionalis sequitur ex praemissis, subtiliter intellectis,
ut expositum est. Ex hoc enim quod cognitio naturalis
debet proportionari naturae cognoscenti, manifeste sequitur
quod natura cognoscens non potest esse inferioris ordinis
quam sit naturaliter cognitum ab ea quidditative. Talis
namque cognitio inferiores vires excedit. - Nec est verum
quod Scotus imponit litterae, scilicet quod velit aequali-
tatem seu similitudinem inter cognitum et naturam cogno-
scitivam secundura se. Hoc enira nec somniavimus. Sed
littera hic docuit quod inter cognitura et naturara cogno-
scitivam secundum se, cxigitur non excessus ex parte co-
gniti: et, ut dictum est*, sermo est de non excessu in ' Num. praec.
modo essendi generico, et cognito quidditative ac natura-
liter. Unde non oportet aliter ad opposita respondere. In-
tellectus siquidem divinus aut angelicus excedit haec omnia
et genere, et plus quam genere : et taraen omnia quiddi-
tative novit. - Quod autem de oculo respectu caeli affertur,
puerile est. Quoniara caelum, ut visibile, non habet alium
essendi modum quara raixtum: utrumque enim est singu-
lare sensibile, etc. Corruptibile autem et incorruptibile sunt
differentiae accidentales visibilis ut sic : quemadmodura et
ceterae substantiales differentiae accidunt visibili, cum sub-
stantia sit per accidens visibilis. Unde visus non videt ali-
quod visibile excedens ipsum in modo essendi : quod est
intentum litterae.
Ad secundam vero obiectionem, negatur sequela. Quia
angeli non differunt inter se in modo essendi generice: sed
omnes conveniunt, ut in httera dicitur, in hoc quod sunt
formae non in materia omnino.
Ad tertiam, similiter negatur sequela. Quoniam excessus
obiecti supra modum cognoscentis non assignatur in littera
pro causa non visionis obiecti quomodocuraque , sed ex
propriis viribus cognoscentis. Argumentum autem supponit
esse causam non visionis absolute: et ideo peccat secun-
dum non causam ut causam.
QUAESTIO XII, ARTICULUS V
123
Ad quartam, negatur quoque sequela. Quoniam, ut iam
patet, de obiecto non quomodocumque , sed quidditative
cognoscibili naturaliter, est sermo: concedo autem quod
intellectus ex natura sua non potest quidditative cogno-
scere altius quid quam sit natura animae nostrae. Cum
quo tamen stat, quod potest per gratiam elevari ad quid-
ditative cognoscendum etiam Deum. Non enim inconvenit
potentiam elevari ad cognoscendum aliquid quidditative ,
quod est extra obiectum quidditative cognoscibile a se na-
turaliter. Sed obiectio procedit ac si obiectum hoc assigna-
Nlim. V.
tum , esset obiectum adaequatum extensive, ut sonus re-
spectu auditus : et ideo peccat. lam enim dictum est * quod
hic est sermo de obiecto adaequato intensive ex natura
potentiae secundum proprias vires: et non de obiecto adae-
quato extensive, extra quod nullus habitus adducere quo-
modoUbet potest potentiam.
Propositiones autem ex quibus littera procedit, etsi non
sunt syllogisticae formaliter, sunt tamen virtualiter; ut su-
perius * eas ordinavimus valde facile, absque tanta mixtura * Num. i.
quantam fecit Scotus.
Ps. XXXV, 10.
D. 486, 910.
ARTICULUS QUINTUS
UTRUM intellectUs creatus ad videndum dei essentiam
ALIQUO CREATO LUMINE INDIGEAT
III Sent; dist. xiv, art. i, qu' 3; IV, dist. XLix, qu. n, art. 6; III Cont. Gent., cap. Liii, uv; de Verit., qu. viii, art. 3;
qu. xvin, an. i , ad i ; qu. xx, art. 2 ; Quodl, VII, qu. i , art. i ; Compend. TTieot., cap. cv.
»D QUiNTUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
intellectus creatus ad videndum essen-
*tiam Dei aliquo lumine creato non in-
jdigeat. Illud enim quod est per se lu-
cidum in rebus sensibilibus, alio lumine non in-
diget ut videatur : ergo nec in intelligibilibus. Sed
Deus est lux intelligibilis. Ergo non videtur per
aliquod lumen creatum.
2. Praeterea, cum Deus videtur per medium,
non videtur per suam essentiam. Sed cum vide-
tur per aliquod lumen creatum, videtur per me-
dium. Ergo non videtur per suam essentiam.
3. Praeterea, iilud quod est creatum, nihil pro-
hibet alicui creaturae esse naturale. Si ergo per
aliquod lumen creatum Dei essentia videtur, po-
terit illud lumen esse naturale alicui creaturae.
Et ita illa creatura non indigebit aliquo alio lu-
mine ad videndum Deum: quod est impossibile.
Non est ergo necessarium quod omnis creatura
ad videndum Dei essentiam lumen superadditum
requirat.
Sed contra est quod dicitur in Psalmo *: in
lumine tuo videbimus lumen.
Respondeo dicendum quod omne quod elevatur
ad aliquid " quod excedit suam naturam , opor-
tet quod disponatur aliqua dispositione ^ quae
sit supra suam naturam: sicut , si aer debeat
accipere formam ignis, oportet quod disponatur
aliqua dispositione ad talem formam. Cum autem
aliquis intellectus creatus videt Deum per essen-
tiam, ipsa essentia Dei fit forma intelligibilis in-
tellectus. Unde oportet quod aliqua dispositio
supernaturalis ei superaddatur, ad hoc quod ele-
vetur in tantam sublimitatem '-' *. Cum igitur vir-
tus naturalis intellectus creati non sufficiat ad Dei
Ver. 23.
Vers. 2.
essentiam videndam, ut ostensum est *, oportet • Art. praeced.
quod ex divina gratia superaccrescat ei virtus
intelligendi. Et hoc augmentum virtutis intellecti-
vae illuminationem intellectus vocamus; sicut et
ipsum intelligibile vocatur lumen ^ vel lux. Et istud ^
est lumen de quo dicitur Apoc. xxi *, quod claritas
Dei illuminabit eam, scilicet societatem beatorum '
Deum videntium. Et secundum hoc lumen effi-
ciuntur deiformes, idest Deo similes; secundum
illud I loan. iii * : cum apparuerit, similes ei eri-
mus, et videbimus eum sicuti est ^.
Ad primum ergo dicendum quod lumen creatum
est necessarium ad videndum Dei essentiam, non
quod per hoc lumen Dei essentia intelligibilis
fiat, quae secundum se intelligibilis est: sed ad
hoc quod intellectus fiat potens ad intelligendum,
per modum quo potentia fit potentior ad ope-
randum per habitum : sicut ''^ etiam et lumen cor-
porale necessarium est in visu exteriori, inquan-
tum facit medium transparens in actu, ut possit
moveri a colore *.
Ad secundum dicendum quod lumen istud non
requiritur ad videndum Dei essentiam quasi si-
militudo in qua Deus videatur: sed quasi per-
fectio quaedam intellectus, confortans ipsum ad
videndum Deum. Et ideo potest dici quod non
est medium * in quo Deus videatur : sed sub quo
videtur. Et hoc non tollit immediatam visionem
Dei.
Ad tertium dicendum quod dispositio ad for-
mam ignis non potest esse naturalis nisi habenti
formam ignis. Unde lumen gloriae non potest esse
naturale creaturae, nisi creatura esset naturae di-
vinae: quod est impossibile. Per hoc enim lumen
fit creatura rationalis deiformis, ut dictum est *.
D. 361.
In corpore.
a) quod elevatur ad aliquid,
vel ad aliquid G.
P) dispositione. - ad talem formam addit G,
dispositione om. ACE.
Y) Cum autem... sublimitatem. - Om. ACE; ad talemformam aiddit B,
quod elevatur ad altiorem formam
quae sit ... aliqua
3) lumen, - lucens codices et ed. a.
e) beatorum. - bonorum BFa.
iC) et videbimus eum sicuti est. - Om. codices et a.
»)) sicut. - sic codices et a b. ~ Pro iii visu, visui B.
8) medium, - per medium ACDE. - Pro sub quo, lux quo E.
Commentaria Cardinalis Caietani
IN titulo, intellectus creatus actu vel potentia. Indigeat,
non propter melius , sed simpliciter ad consequendam
visionem Dei.
In corpore unica conclusio , responsiva quaesito affir-
mative : Intellectus creatus eget lumine creato ad visionem
divinam. - Probatur. Intellectus creatus videns Deum, habet
essentiam divinam pro forma inteUigibih : ergo eget dispo-
sitione supernaturali elevante ad tantam sublimitatem: ergo
augmento gratuito virtutis inteUectivae : ergo lumine creato.
Antecedens patet ex articulo 2 *. - Consequentia prima
Ad 3.
124
QUAESTIO XII, ARTICULUS V
Cf. num. I.
probatur ex illa maxima: omne quod elevatur ad aliquid
excedens suam naturam, oportet disponi dispositione quae
sit supra suam naturam ; declaraturque in natura aeris et
ignis. - Secunda autem consequentia probatur : quia natu-
ralis virtus intellectus creati non sufficit ad videndam Dei
essentiam. - Tertia vero probatur: quia augmentatio intelle-
ctivae vis illuminatio vocatur. Quod declaratur: quia ipsum
intelligibile ut sic , dicitur lumen vel lux. Et confirmatur
auctoritate Apoc. xxi.
Demum ponitur effectus formalis talis luminis, et dicitur
quod est facere deiformes: probaturque auctoritate I loan.iii.
Et sic declaravit an est et quid est ipsius luminis.
II. Circa illam maximam, nota quod aliquid esse supra
naturam.alicuius, contingit dupliciter. Uno modo, dignitate:
quod scilicet est supra gradum essentialem naturae alterius,
ut ignis respectu aeris. Alio modo, potestate, seu efficacia;
quia scilicet est supra posse alterius , ut lumen respectu
aeris; quamvis aer sit substantia, et lumen sit accidens.
In proposito sumitur secundo modo. Et propterea super-
naturale simpliciter, si primo raodo sumitur, Deus tantum
est. Secundo autem modo, caritas, gratia, lumen gloriae,
et alia huiusmodi supernaturalia sunt: quia superant fa-
cultatem omnis naturae creatae et creabilis , tam active
quam passive; active quidem, quia possunt in effectus quos
non potest natura aliqua; passive vero, quia non possunt
fieri aut pullulare a quacumque natura. Et sic sumitur hic
supernaturalis dispositio.
III. Circa primae consequentiae probationem * dubium
est. Primo quia, si illa maxima est vera, sequitur processus
in infinitum in dispositionibus. Et patet sequela : quia dij-
positio ipsa supernaturalis est quaedam forma; ergo oportet
ipsam antecedi ab alia dispositione supernaturali, et iterum
illam ab alia , eadem ratione , et sic deinceps.
Secundo oritur dubium quia, dato quod illa maxima sit
vera, non tenet tamen nisi in vere formis et materiis, Modo,
essentia divina non est vere forma intellectus creati videntis
ipsam, cum non det formaliter illi esse. Undique ergo ratio
ruere videtur.
IV. Ad primum horum breviter dicitur, cum s. Thoma
• Qu.Lxii,art.2, alibi*, quod illa propositio est verissima de forma quae est
ut terminus generationis: non autem de illa quae est ut
via ad terminum. Videmus enim in naturalibus quod est
eadem ratio ut materia disponatur pro forma substantiali
terminante generationem, et pro accidentalibus praeviis ad
illam; ut patet de aqua, igne et calore. Et propterea non
sequitur processus in infinitum , sed est status in forma
quae se habet ut dispositio : dispositionis enim non oportet
esse dispositionem, sicut formae oportet esse dispositionem.
Ad secundum autem dlcitur per interemptionem. Es-
sentia namque divina est vere forma intelligibilis, et non
naturalis : et ideo non oportet quod det formaliter esse,
sed quod det formaliter intelligere ; speciei namque intel-
ligibiiis in actu perfecto esse est ipsum intelligere. - Nec
soium essentia divina est vere forma, in esse intelligibili,
intellectus creati videntis ipsam: sed etiam est forma ut
ultimus generationis terminus. Non enim est ut forma in-
telligibilis in habitu, sed in actu; cum qua intelligere non
ponit in numerum, sicut nec esse ponit in numerum cum
forma cuius est (non enim sunt duo termini generationis
forma et eius esse, sed unus) : eodem quippe cursu pro-
portionaliter currit esse intelligibile.
V. Circa probationem secundae consequentiae, adverte
quod littera simul duo facit, dum et consequentiam probat,
et quasi aliud medium ad conclusionem innuit. Probat
quidem , subintelligens quod essentiam divinam esse for-
mam intellectus, et videre Deum, idem sint. Ac per hoc,
dispositio elevans ad divinam essentiam est id quod elevat
ad videndum. Et consequenter, cum intellectus creatus sit
insufficiens ex se, illa dispositio est ipsa elevatio seu aug-
mentatio virtutis intellectivae , reddens ipsam sufficientem
ad videndum. - Aliud quodammodo innuit medium, pro
quanto augmentum hoc ad duo poni insinuatur: et ad
disponendum intellectum pro tam excelsa forma intelligi-
bili ; et ad vires praebendum eidem, ut possit elicere actum
visionis. Hoc enim secundum tangitur, cum de insufficientia
ad 3.
intellectus ad videndum, et augmento virtutis intellectivae
fit mentio.
VI. Circa terminos consequentis, nota primo ly augmen-
tum, ex III Contra Gent., cap. liii, quod dupliciter potest
virtus agentis augeri. Uno modo, per simplicem intensio-
nem : et sic aqua calida fit calidior. Alio modo, pef alterius
formae appositionem : sicut virtus aeris augetur per super-
additum lumen. In proposito est sermo de augmento se-
cundo modo, et non primo: quoniam prima augmentatio
non dat nisi operationem eiusdem rationis, perfectiorem
tamen; secunda autem elevat ad operationem alterius spe-
ciei et generis, et ordinis quandoque, ut patet. - Secundo,
ly gratuitum. Cum enim quaestio sit de intellectu tam
creato quam creabili, oportet, si augmento opus est, aug-
mentum ipsOm esse supra naturam omnis intellectus tam
creati quam creabiUs, ac per hoc extra totum ordinem
connaturalium ; et consequenter quod sit de ordine gratui-
torum, non ex modo consequendi tantum, ut vita resurgen-
tium, sed ex ipsa substantia seu quidditate sua, ut caritas.
VII. Contra hanc conclusionem multi arguunt. In pri-
mis Scotus, in III, dist. xiv, qu. i, et in IV, dist. xlix, qu. xi,
arguit quadrupliciter. Primo , obiectum ex se lux intelli-
gibilis, sufficienter potens movere intellectum ad sui vi-
sionem , non eget lumine coagente sibi ad causandara vi-
sionem. Deus est huiusraodi. Ergo. - Secundo , si lumen
gloriae ponitur ut forraa qua intellectus fiat et sit sufficiens
ad videndum Deum , ergo per aliquam formam creatam
possibile esset naturaliter videre Deum. Probatur sequela:
quia sicut caecus miraculose illuminatus, naturaUter videt,
ita beatus supernaturaUter illuminatus , naturaliter videt
Deum ; lumen enim gloriae , sicut quaelibet perfectio po-
sita in inteUectu , perficit inteUectum naturaUter, quamvis
supernaturaliter ponatur. - Tertio , quia quidquid potest
Deus mediante causa effectiva secunda , potest sine illa,
Sed lumen gloriae ponitur ut efficiat visionem. Ergo. -
Quarto, quia magis videtur necessarium ponere speciem
intelUgibilem Dei, quam luraen gloriae : sed illa non poni-
tur : ergo. Probatur antecedens : quia illa esset propter per-
fectionera inteUectus ut memoria est; istud autera perficit
in actu secundo , ad quod sufficit obiectura praesens in
seipso, ut ex dictis patet.
VIII. Durandus deinde dupliciter arguit *. Primo, lumen * iv Sent., dist.
\, . '^, . . . ,, XLK, qu. II.
glonae ponitur propter excellentiam obiecti super intelle-
ctum creatum, ut patet in littcra huius articuli: ergo fru-
stra. Probatur consequentia : quia obiectum in infinitura
excedit non solura intellectum creatum secundum se, sed
etiara cura tali lumine; et consequenter lumen tale non
reddit inteUectura de improportionato proportionatum. -
Secundo, quia, quidquid sit, frater Thomas in IV, dist, xlix*, " Q"- ", ««• 7-
tenet quod visio Dei potest communicari homini in solis
dispositionibus viae, Ergo non exigitur lumen gloriae, quod
est propria dispositio patriae.
Multa alia recitantur apud Capreolum*, dist.xLix, qu, iv, • Lib. iv.
argumenta, quae consulto omitto: aut enim supponunt in-
teUectum pure passive concurrere ad visionem Dei; aut quia
ex his facile solvuntur, vel a suis auctoribus soluta sunt.
IX. Ad primum * Scoti, breviter, potest concedi totum, ' Cf. num. vii.
et dici quod indigentia non est ex parte Dei, seu obiecti,
sed ex parte intellectus creati. Unde, consideratis utrisque,
negatur maior,
Ad secundum dicitur , quod hic est servandum iUud :
sententiam tene, sed linguam cohibe. Simpliciter quidem
nuUum inconveniens est concedere quod per aliquam for-
mam creatam, non tamen ut speciem, intellectus creatus
naturaliter videt Deura, Quoniam quiUbet habitus, et omnis
forma , est ex propria natura principium proprii actus.
Habens enira caritatem , ut sic , naturaliter diligit Deum
meritorie, etc, : non enira minus caritas incUnat ad actura
proprium, quam ceteri habitus, Signum autem naturalitatis
est delectatio : experimur enim nos delectabiUter omnia
operari quorum habitus habemus, sive naturales sive su-
pernaturales, Veruntamen, ne errandi occasio sumatur, dis-
tinguendum est, quod videre Deum naturaliter per aUquam
formam creatam , potest intelUgi dupliciter : uno modo ,
per formam creatara et naturalem, seu connaturalem ; aUo
QUAESTIO XII, ARTICULUS VI
125
modo, per formam creatam supernaturalem, et non solum
supernaturaliter : et quod primo modo est impossibile, ac
refutatum ; secundo vero modo , est necessarium. Et tale
est lumen gloriae. IUuminatus quidem illo , naturalissime
videt Deum, adeo ut impossibile sit non videre illum, stante
lumine. - Unde patet quod non est simile de caeco illumi-
nato, et de intellectu iiluminato : quia ibi vis data est na-
turalis, licet supernaturaliter data; hic vero vis data est et
supernaturaliter data, et est supernaturalis.
Ad tertium, negatur argumentum. Est enim sophisma
figurae dictionis : mutatur siquidem quid in quale, seu
ad aliquid. Visio enim Dei creata non significat rem abso-
lute, sed significat actum in ordine ad agens creatum. Et
sic est simile sicut si argueretur: Deus producit actum me-
ritorium mediante voluntate et caritate Petri; ergo potest
producere illum sine eis.
Ad quartum, negatur antecedens. Nec probatio aliquid
valet: quoniam memoria intellectiva impertinens est feli-
citati , quae consistit in actu , et non in habitu.
Et bene adverte quod Scotus, cum sequacibus, non potest
amplius in hac materia sustineri: quoniam in Clementina
Ad nostrum, de Haereticis, expresse erroris damnantur di-
centes quod anima non indiget lumine gloriae elevante
ipsam ad videndum Deura. Ubi cernis Ecclesiam, amplexam
s. Thomae doctrinam, determinasse non solum indigentiam
luminis, sed causam ; scilicet, ut elevetur anima ad talem
visionem, ut in littera dicitur.
Cf. num. VIII. X. Ad primum Durandi *, concesso antecedente, negatur
sequela. Ad probationem dicitur, quod ex perversa inter-
pretatione procedit. Poni enim propter excellentiam obiecti
supra potentiam , contingit uno modo, ut adaequetur ex-
cessus, augendo potentiam: et iuxta hunc sensum pro-
cedit probatio, sed contra nullum militat. Alio modo, ut
- excessus non prohibeat attinctionem potentiae ad tam ex-
cellens obiectum : et ad hunc sensum ponitur lumen glo-
riae propter excellentiam obiecti supra potentiam. Contra
autem hunc sensum, manifeste patet probationem non pro-
cedere. - Quod si fiat vis in hoc, quod de non proportio-
nato fieri dicitur proportionatus , iam habita est responsio
in littera, in art. i, in responsione ad ultimum, declarando
quomodo intelligitur proportionis nomen in proposito.
Ad secundum dicitur, quod Durandus noluit intelligere
illa s. Thomae verba, qu. n, art. 7. Lumen siquidem glo-
riae potest dupliciter haberi : uno modo per modum pas-
sionis, alio modo per modum habitus. Primo modo, non
ponit hominem extra viam : secundo modo , est propria
patriae dispositio. Et ideo , cum in solis dispositionibus
viae dicitur, idest in dispositionibus non ponentibus ho-
minem extra viam simpliciter, intelligitur. Et quod haec
sit mens vera s. Thomae, ex eo liquet, quod in Qu. de Ver.,
qu. x, art. 1 1 , ponit idem quod in IV, et tamen in eisdem
Qu. de Ver., qu. xiii, art. 2, et qu. xx, art. 2, sic exponit; et
similiter in II'' 11''^ , qu. clxxv, art. 3. Quare indubie sic te-
nendum est.
XI. In responsione ad tertium, quoniam subtilis valde
doctrina traditur, adverte duo. Primo , quid est tam esse
quam fieri connaturale alicui. Secundo, quae sit proportio
inter lumen gloriae et divinam substantiam.
Esse connaturale est oriri, seu pullulare, ex intrinsecis
Cap. I, n. 5. illius naturae; ut ex II Physic* patet, et in motu elemen-
torum apparet. Fieri vero connaturale est fieri quod id
quod non fluit ex principiis alicuius, fluat ex principiis eius.
Hoc autem imaginari nullo modo potest, nisi natura trans-
feratur in naturam : sic enim solummodo principia a quibus
aliquid fluit, effici possunt principia eius a quo non fluit.
Proportio inter lumen gloriae et divinam essentiam, non
in esse naturae, sed in esse intelligibili, est proportio pro-
prii connaturalis ad naturam a qua fluit. Quod sic ex dictis
probatur. Lumen gloriae nihil aliud est quam vis, ut pro-
pria dispositio, unitiva divinae essentiae ut formae intelli-
gibilis, atque factiva visionis divinae: ad haec enim duo
lumen gloriae poni, patet ex dictis. Sed habere divinam es-
sentiam ut formam intelligibilem, et similiter videre Deum,
soli Deo est connaturale. Ergo lumen gloriae soli divinae
naturae connaturale est. Et hinc sequitur divinam essen-
tiam et lumen gloriae esse eiusdem ordinis, eo modo quo
dispositio ultima et forma sunt eiusdem ordinis , scUicet
quoad connaturalitatem : quia scilicet cuicumque naturale
est unum, et reliquum, et cui non unum, neutrum. Et
propterea in littera dicitur quod lumen gloriae non potest
esse connaturale alicui, nisi illa res transferretur in divi-
nam naturam.
XII. Ex his autem patet falsitas opinionis Scoti, in i
quaest. prol. Primi Sent., volentis quod naturale et super-
naturale non distinguant res , sed habitudines ad causas
activas. Lumen siquidem gloriae, et caritas, et dona Spi-
ritus Sancti, et si qua sunt huiusmodi, omnia sunt super-
naturalia entia, non solum quia a solo agente supernaturali
causari possunt; sed quia nulli creaturae factae aut factibili
connaturalia esse possunt ; propter quod dicuntur entia
supernaturalis, imo divini ordinis.
Et si contra hoc obiiciatur de distantia infinita inter
Deum et lumen gloriae; aut quod aliud est loqui de lu-
mine gloriae per essentiam, et aliud de eo per participa-
tionera ; et quod , licet luraen gloriae per essentiam sit
proprium Deo, non tamen per participationem, de quo ta-
men loquiraur: facile responderi potest, quod distantia in-
finita nihil aliud infert, nisi quod inter quodcuraque luraen
gloriae creatura et Deum sunt infiniti medii gradus. Inter
dispositionem namque propriam et formara substantialem
est maxiraa distantia, et longe maior quam inter duas sub-
stantias; et tamen illae sunt eiusdem ordinis quoad con-
naturalitatem, et istae non; quamvis istae magis conveniant
in natura, quia forte sunt eiusdem speciei, ut Socrates et
Plato , etc. Maior ergo vel minor distantia nihil facit ad
propositum. Igitur non infinita. - Nec decipiraur, ut secunda
obiectio proponit. Quoniam, sicut tota latitudo visionis di-
vinae essentiae soli Deo est connaturahs; diversiraode ta-
men , quia in summo incommunicabiliter ad extra , citra
summum vero coramunicabiliter plus et minus, in infinitum:
sic tota latitudo luminis gloriae et caritatis, etc, similiter
tota latitudo habendi divinam essentiara ut forraam intel-
ligibilem, soli Deo est connaturalis; sed in summo incora-
municabiliter , limitate autem communicatur , non tamen
connaturale fit, alteri. Sicut si lux acceptetur propria qua-
litas solis, tota latitudo lucis est connaturalis soli tantum;
sed in summo incommunicabiliter , citra suraraum vero
communicabilis ; non ita ut sit connaturale aliis, quia non
ut fluat ab illis (si astra ponantur extraneae naturae a soUs
natura), sed ut sit eorum ex diffusione a luce solari.
Vcrs. 2.
ARTICULUS SEXTUS
UTRUM VIDENTIUM ESSENTIAM DEI UNUS ALIO PERFECTIUS VIDEAT
Infra, qu. Lxn, art. 9; IV Sent., dist. xlix, qu. 11, art. 4; III Cont. Gent., cap. Lviii.
D SEXTUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
videntium essentiam Dei unus alio per-
fectius non videat. Dicitur enim I loan.
: videbimus eum sicuti est. Sed ipse
III
*.
uno modo est. Ergo uno modo videbitur ab
omnibus. Non ergo perfectius et minus perfecte.
2.PRAETEREA, Augustinus dicit, in libro Octoginta
triiim Qq. *, quod unam rem non potest unus alio '
o) non potest unus alio. - non potest alius alio codices.
Qu. uxn.
a
126
QUAESTIO XII, ARTICULUS VI
• Art. 3.
• Vers. 3.
c
• Vers. 41.
• Art. a.
plus intelligere. Sed omnes videntes Deum per
essentiam, intelligunt Dei essentiam: intellectu
enim videtur Deus, non sensu ^j ut supra * habi-
tum est. Ergo videntium divinam essentiam unus
alio non clarius videt.
3. Praeterea , quod ^ aliquid altero perfectius
videatur, ex duobus contingere potest: vel ex parte
obiecti visibilis; vel ex parte potentiae visivae
videntis. Ex parte autem obiecti, per hoc quod
obiectum perfectius in vidente recipitur, scilicet
secundum perfectiorem similitudinem. Quod in
proposito locum non habet: Deus enim non per
aliquam similitudinem , sed per eius essentiam
praesens est intellectui essentiam eius videnti.
Relinquitur ergo quod ', si unus alio perfectius
eum videat, quod hoc sit secundum differentiam
potentiae intellectivae. Et ita sequitur quod cuius
potentia intellectiva naturaliter est sublimior, cla-
rius eum videat. Quod est inconveniens , cum
hominibus promittatur in beatitudine aequalitas
angelorum.
Sed contra est quod vita aeterna in visione
Dei consistit, secundum illud loan. xvii*: haec
est vita aeterna, etc. ^ Ergo, si omnes aequaliter
Dei essentiam vident , in vita aeterna omnes
erunt aequales. Cuius contrarium dicit Apostolus,
I Cor. XV * : stella differt a stella in claritate.
Respondeo dicendum quod videntium Deum per
essentiam unus alio perfectius eum videbit. Quod
quidem non erit per aliquam Dei similitudinem
perfectiorem in uno quam in alio : cum illa visio
non sit futura per aliquam similitudinem, ut osten-
sum est*. Sed hoc erifper hoc, quod intellectus
unius habebit maiorem virtutem seu facultatem
ad videndum Deum, quam alterius ^. Facultas
autem videndi Deum non competit intellectui
creato secundum suam naturam, sed per iumen
gloriae, quod intellectum in quadam deiformitate
constituit, ut ex superioribus * patet. Unde intel- • Art. praeced.
lectus plus participans de lumine gloriae, perfe-
ctius Deum videbit. PIus autem participabit de
lumine gloriae, qui plus habet de caritate: quia
ubi est maior caritas, ibi 1 est maius desiderium; 1
et desiderium quodammodo facit desiderantem
aptum et paratum * ad susceptionem desiderati. 9
Unde qui plus habebit de caritate , perfectius
Deum ' videbit, et beatior erit. '
Ad primum ergo dicendum quod, cum dicitur
pidebimiis eum sicitti est, hoc adverbium sicuti' *
determinat modum visionis ex parte rei visae ;
ut sit sensus, videbimus eum ita esse sicuti est ,
quia ipsum esse eius videbimus. quod est eius
essentia. Non autem determinat modum visionis
ex parte videntis, ut sit sensus, quod ita erit per-
fectus modus videndi, sicut est in Deo perfectus
modus essendi.
Et per hoc etiam ^ patet solutio ad secundum. x
Cum enim dicitur quod rem unam unus alio
melius non ^* intelligit, hoc habet veritatem si re- v
feratur ad modum rei intellectae: quia quicum-
que intelligit rem esse aliter quam sit, non vere
intelligit. Non autem si referatur ad modum intel-
ligendi : quia intelligere unius est perfectius quam
intelligere alterius.
Ad tertium dicendum quod diversitas videndi
non erit ex parte obiecti, quia idem obiectum
omnibus praesentabitur, scilicet Dei essentia : nec
ex diversa participatione obiecti per differentes
similitudines : sed erit per diversam facultatem
intellectus, non quidem naturalem, sed gloriosam,
ut dictum est *. ' i" ofp-
P) sensu. - visu ACE, sensu vel visu B.
Y) quod. ~ ut B. - Pro altero, alio BD. - Pro videatur, videat A.
S) quod. — Om. codices. - Pro secundum, per ABCDE.
e) etc. - ut cognoscant te Deum verum ABCDEF.
^) alterius. - alius ABCDEFa.
ri) ibi. - Om. ABCDEF.
0) aptum et paratum. - apertum et patulum ACEFG, apertum et
paulum D, apertum et paratum ed. a.
i) Deum. ~ cum ABCDEF.
x) hoc adverbium sicuti. - adverbium Fa.
X) etiam. - Om. BD.
(i) melius non. - non magis codices.
Oommentaria Cardinalis Caietani
TiTULus clarus. - In corpore tria. Primo , proponitur
conclusio responsiva quaesito affirmative, scilicet: Vi-
dentium Deum unus perfectius videbit quam alius. Se-
cundo , excluditur falsa huius causa. Tertio , probatur ex
vera causa.
II. Quoad secundum, adverte quod idem obiectum me-
lius ab uno videri quam ab alio, ex duobus oriri potest.
Primo, quia per limpidiorcm- speciem ab uno videtur quam
ab alio: sicut experimur quod per speciem in aere mclius
videmus quam per eam in aqua, et per meliora ocularia si-
militer. Secundo etiam oriri potest ex acutiore visu. - Patet.
Stante namque identitate visibilis cum aequalitate speciei
et visivae virtutis, impossibile est fingere unde melior fiat
visio: distantia namque et medium, etc, omnia ad speciei
qualitatem spectant. - Littera ergo primam causam excludit
sufficienter, ex hoc quod visio illa non est futura per spe-
ciem: secundam autem amplectitur.
III. Quoad tertium , probatur conclusio sic. Videntium
Deum unus alio habet maiorem caritatem: ergo maius
desiderium : ergo est magis aptus et paratus ad susceptio-
nem Dei : ergo habet maius lumen gloriae : ergo maiorem
facultatem ad videndum Deum : ergo perfectius videbit
Deum quam alius. - Antecedens supponitur. Prima conse-
quentia nota est ex terminis, cum secunda et tertia. Caritas
enim ipsa est desiderium Dei : desiderium autem constat
praeparationem magnam esse ad desiderati complexum.
Lumen vero gloriae nihil aliud esse quam dispositionem
ad Dei susceptionem, iam dictum est *: et propterea de-
siderii quantitati respondere oportet, sicut dispositionem
aptitudini et praeparationi. Quarta autem consequentia pro-
batur: quia non naturae, sed gloriae lumen constituit in-
tellectum in quadam deiformitate ; ex hoc namque quod
divinae naturae participes fimus, possumus ipsum videre.
Ultima autem patet.
Art. praec.
QUAESTIO XII, ARTICULUS VII
127
ARTICULUS SEPTIMUS
UTRUM VIDENTES DEUM PER ESSENTIAM IPSUM COMPREHENDANT
III Sent., dist. xiv, art. 2, qu' i ; dist. xxvti, qu. iii, art. 2; IV, dist. xLix, qu. n, art. 3; III Ojtit. Gent., cap. lv;
Qq. disp., de Verit., qu. 11, art. i, ad 3; qu. viii, art. 2; qu, xx, art. 5; de Virtut., qu. 11, art. 10, ad 5; Cotnpend. Theol., cap, cvi;
in loan., cap. i. lect. xi; Ephes., cap. v, lect. iii.
Vers. 12.
Vers. 26.
Ibid. vers. 24.
* Epist.cxLvii (al .
cxii), cap. IX.
• Art.
ad I.
praeced.,
Vcrs. 18, 19.
* Serm. ad Pop.
c%yu(&\.deVerb.
Dom. , xxxviii ] ,
cap. iii.
S
>D sEPTiMUM sic PROCEDiTUR. Vidctur quod
videntes Deum per essentiam ipsum
^comprehendant. Dicit enim Apostolus,
^Philipp. iii *: seqiior autem si quo modo
cojnprehendam. Non autem frustra sequebatur:
dicit enim ipse, I Cor. ix *: sic curro, non quasi
in incertum. Ergo ipse comprehendit: et eadem
ratione alii, quos ad hoc invitat, dicens *: sic cur-
rite, ut comprehendatis.
2. Praeterea, ut dicit Augustinus in libro de
Videndo Deum ad Paulinam *, illud comprehendi-
tur, quod ita totum videtur, ut nihil eius lateat
videntem. Sed si Deus per essentiam videtur, totus
videtur, et nihil eius latet videntem ; cum Deus
sit simplex. Ergo a quocumque " videtur per
essentiam, comprehenditur.
3. Si dicatur quod videtur totus, sed non tota-
liter, contra: totaliter vel dicit modum videntis,
vei modum rei visae. Sed iile qui videt Deum
per essentiam, videt eum totaliter, si significetur
modus rei visae: quia videt eum sicuti est, ut
dictum est*. Similiter videt eum totaliter, si signi-
ficetur modus videntis: quia tola virtute sua ^
intellectus Dei essentiam videbit. Quilibet ergo vi-
dens Deum per essentiam, totaliter eum videbit "^.
Ergo eum comprehendet.
Sed contra est quod dicitur lerem. xxxii *:
Fortissime, magne, potens, Dominus exercituum
nomen tibi; magnus consilio, et incomprehensibilis
cogitatu. Ergo comprehendi non potest.
Respondeo dicendum quod comprehendere Deum
impossibile est cuicumque intellectui creato: attin-
gere vero mente Deum qualitercumque , magna
est beatitudo, ut dicit Augustinus *.
Ad cuius evidentiam, sciendum est quod illud
comprehenditur °, quod perfecte cognoscitur. Per-
fecte autem cognoscitur, quod tantum cognosci-
tur, quantum est cognoscibiie. Unde si id quod
est cognoscibile per scientiam demonstrativam ,
opinione teneatur ex aliqua ratione probabili con-
cepta, non comprehenditur. Puta, si hoc quod est
triangulum habere tres angulos aequales duo-
bus rectis, aliquis sciat per demonstrationem ^ ,
comprehendit illud: si vero aliquis eius opinionem
accipiat probabiliter, per hoc quod a sapientibus
vel pluribus ita dicitur, non comprehendet ^ ipsum.
quia non pertingit ad illum perfectum modum
cognitionis, quo cognoscibilis est.
Nullus autem intellectus creatus pertingere po-
test ad illum perfectum modum cognitionis divinae
essentiae, quo cognoscibilis est. Quod sic patet.
Unumquodque enim ''' sic cognoscibile est, secun- i
dum quod est ens actu. Deus igitur, cuius esse
est infinitum , ut supra * ostensum est , infinite * Q»- »". »«■ '•
cognoscibilis est. Nullus autem intellectus creatus
potest Deum infinite cognoscere. Intantum enim
intellectus " creatus divinam essentiam perfectius 0
vel minus perfecte cognoscit, inquantum maiori
vel minori lumine gloriae perfunditur. Cum igitur
lumen gloriae creatum, in quocumque intellectu
creato receptum, non possit esse infinitum, im-
possibile est quod aliquis intellectus creatus Deum
infinite cognoscat. Unde impossibile est quod Deum
comprehendat *. ' ^- 366, 668.
Ad primum ergo dicendum quod comprehensio
dicitur dupliciter. Uno modo, stricte et proprie,
secundum quod aliquid includitur in comprehen-
dente. Et sic nullo modo Deus comprehenditur,
nec intellectu nec aliquo alio: quia, cum sit in-
finitus, nullo finito includi potest , ut aliquid fini-
tum eum infinite capiat, sicut ipse infinite ' est. '
Et sic de comprehensione nunc quaeritur. - Alio
modo comprehensio largius " sumitur, secundum "
quod comprehensio insecutioni opponitur. Qui
enim attingit aliquem, quando iam tenet ipsum,
comprehendere eum dicitur, Et sic Deus compre-
henditur a beatis, secundum illud Cant. iii *: tenui • vers. 4-
nec dimittam. Et sic intelliguntur auctori-
eum.
tates ^ Apostoli de comprehensione. - Et hoc modo
comprehensio est una de tribus dotibus animae,
quae respondet spei; sicut visio fidei, et fruitio
caritati. Non enim, apud nos, omne quod videtur,
iam tenetur vel habetur: quia videntur interdum
distantia, vel quae non sunt in potestate nostra.
Neque iterum omnibus quae habemus, fruimur:
vel quia non delectamur in eis; vel quia non
sunt ultimus finis desiderii nostri , ut desiderium
nostrum impleant et quietent. Sed haec tria ha-
bent beati in Deo: quia et vident ipsum; et vi-
dendo, tenent sibi praesentem, in potestate haben-
tes semper eum videre; et tenentes '", fruuntur
sicut ultimo fine desiderium implente. .
a) quocumqiie. - quibuscumque ABCDE.
P) sua. - sui B.
Y) eum videbit. - videbit ABCD, eum videt FGa; Quilibet... vide-
bit om. E.
3) sciendum est quod illud comprehenditur. - sciendum est quod
illud comprehendi dicitur ABCDEF.
e) sciat per demonstrationem. - per demonstrationem accipiat A
BCDE.
X,) comprehendet. - comprekendit BpF et edd. ab.- Pro pertingit,
pertinget ACDEFGai.
7)) enim. - Om. BD. - sic om. codices et ab.
0) intellectus. ~ aliquis intellectus ACDEFG.
i) infinite. - infinitus PsF.
x) largius. - large codices.
X) intelliguntur auctoritates. - intelligitur auctoritas BG.
(i) tenentes. - eum addunt BD.
I
128
QUAESTIO XII, ARTICULUS VIII
Ad secundum dicendum quod non propter hoc
Deus incomprehensibilis dicitur , quasi aliquid
* eius sit quod non videatur ': sed quia non ita
perfecte videtur, sicut visibilis est. Sicut cum ali-
qua demonstrabilis propositio per aliquam proba-
? bilem rationem cognoscitur, non est * aliquid eius
quod non cognoscatur, nec subiectum, nec prae-
dicatum, nec compositio: sed tota non ita per-
fecte cognoscitur , sicut cognoscibilis est. Unde
• Loco citato in Augustiuus, definiendo comprehensionem, dicit *
quod totum comprehenditur pidendo , quod ita
videtur, ut nihil eius lateat videntem; aut cuius
o Jines circumspici possunt °: tunc enim fines ali-
cuius circumspiciuntur, quando ad finem in mo-
do " cognoscendi illam rem pervenitur.
Ad tertium dicendum quod totaliter dicit mo-
dum-obiecti: non quidem ita quod totus modus
obiecti non cadat sub cognitione; sed quia mo-
dus obiecti non est modus cognoscentis. Qui igitur
videt Deum per essentiam, videt hoc in eo, quod
infinite existit, et infinite cognoscibilis est: sed f
hic infinitus modus non competit ei, ut scilicet
ipse infinite cognoscat: sicut aliquis probabiliter
scire potest aliquam propositionem esse demon-
strabilem, licet ipse eam demonstrative non co-
gnoscat.
v) non videatur. — videatur et aliquid quod non videatur co-
dices.
5) Sicut cum aliqua demonstrabilis ... non est. - Sicut aliqua de-
monstrabilis ... nec est ACDE.
o) circumspici possunt, - conspici possunt vel circumspici B , cir-
cumspicimus sunt E, circumspici vel circumscribi possunt Vab.
ji) in modo. - et modum B.
p) sed. - ut tamen B, sed tamen ceteri.
Commentaria Cardiiialis Caietani
TiTULUs in corpore declaratur. - In corpore una conclusio,
responsiva quaesito negative: Impossibile est cuicumque
intellectui creato comprehendere Deum.
Probatur. Impossibile est lumen gloriae creatum in quo-
cumque intellectu esse infinitum : ergo impossibile est cui-
cumque intellectui creato infinite cognoscere Deum: ergo
impossibile est cognoscere, quantum cognoscibilis est: ergo
impossibile est cognoscere perfecte : ergo impossibile est
comprehendere Deum.
Antecedens patet. Prima consequentia probatur ex eo quod
magis et minus videre Deum attenditur secundum maius et
minus lumen gloriae; et consequenter, infinite videre, se-
cundum infinitum lumen gloriae. Secunda vero consequentia
probatur : quia Deus est infinite cognoscibilis, quia est infi-
nitae entitatis et actualitatis. Tertia autem probatur inductio-
ne in propositione scibili, quae si opinione teneatur, non
perfecte cognoscitur. Quarta autem probatur ex definitione
ipsius comprehendere, quod scilicet est perfecta cognitio.
ARTICULUS OCTAVUS
Cap. XXXIII. -
.Wb.TlMoral.,
Gf.
cap. in,
• Cap. IV, n. 5. ■
S. Th. lect. VII.
UTRUM VIDENTES DEUM PER ESSENTIAM OMNIA IN DEO VIDEANT
Infra, qu. LVii, art. 5; qu. cvi, art. i, ad i; III, qu. x, art. 2; II Sent,, dist. xi, art. 2; III, dist. xiv, art. 2, qu' 2; IV, dist. xLv,
qu. III, art. i; dist. XLix, qu. 11, art. 5; III Cont, Gent., cap. lvi, ux; de Verit., qu. viii, art. 4; qu. xx, art. 4, 5.
>D ocTAVUM sic PROCEDITUR. Videtur quod
videntes Deum per essentiam omnia in
Deo videant. Dicit enim Gregorius, in
\W Dialog.*: Quid est quod non videant,
qui videntem omnia vident? Sed Deus est videns
omnia. Ergo qui vident Deum, omnia vident.
2. Item *, quicumque videt speculum, videt
ea quae in speculo resplendent. Sed omnia quae-
cumque fiunt vel fieri possunt, in Deo resplen-
dent sicut in quodam speculo: ipse enim omnia in
seipso cognoscit. Ergo quicumque videt Deum,
videt omnia quae sunt et quae fieri possunt.
3. Praeterea, qui intelligit id quod est maius,
potest intelligere minima, ut dicitur III deAnima *.
Sed omnia quae Deus facit ** vel facere potest ,
sunt minus quam eius essentia. Ergo quicumque
intelligit Deum, potest intelligere omnia quae Deus
facit vel facere potest.
4. Praeterea, rationalis creatura omnia " na-
turaliter scire desiderat. Si igitur videndo Deum
non omnia sciat, non quietatur eius naturale de-
siderium: et ita, videndo.Deum non erit beata.
Quod est inconveniens. Videndo igitur Deum,
omnia scit.
Sed contra est quod angeli vident Deum per
essentiam, et tamen non omnia sciunt. Inferiores
enim angeli purgantur a superioribus a nescientia,
ut dicit Dionysius, vii cap. Cael. Hier. Ipsi etiam
nesciunt futura contingentia et cogitationes cor-
dium : hoc enim solius Dei est. Non ergo qui-
cumque vident Dei essentiam, vident omnia.
Respondeo dicendum quod intellectus creatus,
videndo divinam essentiam, non videt in ipsa
omnia quae facit Deus vel facere potest *. Mani-
festum est enim quod sic aliqua videntur in Deo,
secundum quod sunt in ipso. Omnia autem alia
sunt in Deo , sicut effectus sunt virtute in sua
causa. Sic igitur videntur alia * in Deo, sicut
efFectus in sua causa. Sed manifestum est quod
quanto aliqua causa perfectius videtur, tanto plu-
res eius effectus ^ in ipsa videri possunt. Qui enim
habet intellectum elevatum, statim, uno principio
demonstrativo proposito, ex ipso multarum con-
clusionum cognitionem accipit: quod non con-
venit ^ ei qui debilioris intellectus est, sed oportet
quod ei singula explanentur. Ille igitur intellectus
potest in causa cognoscere omnes causae effectus,
et omnes '^ rationes effectuum, qui causam totaliter
a) Item. - Praeterea ABCDE.
P) facit. - fecit ABCDEG, et ita in fine argumenti codices et edi-
tiones a b.
Y) omnia. - Om. ABC.
S) alia. - omnia ¥b ; Sic igitur ... in sua causa om, B.
e) effectus. - effectuum AEFGpC et ed. a.
^) convenit. - contingit ABCEG(D?).
r|) omnes. - Om. codices.
D. 277.
QUAESTIO XII, ARTICULUS VIII
129
comprehendit. NuUus autem intellectus creatus
totaliter Deum comprehendere potest, ut osten-
Art. praec. sum cst *. NuUus igitur inteliectus creatus, videndo
Deum, potest cognoscere omnia quae Deus facit
vel potest facere: hoc enim esset comprehendere
eius virtutem. Sed horum quae Deus facit vel
facere potest, tanto aliquis intellectus plura co-
gnoscit, quanto perfectius Deum videt.
Ad primum ergo dicendum quod Gregorius lo-
quitur quantum ad sufficientiam obiecti, scilicet
9 Dei, quod ®, quantum in se est, sufficienter continet
omnia et demonstrat. Non tamen sequitur quod
' unusquisque videns Deum ' omnia cognoscat: quia
non perfecte comprehendit ipsum.
Ad secundum dicendum quod videns speculum,
non est necessarium quod omnia in speculo
videat, nisi speculum visu suo comprehendat.
Ad tertium dicendum quod, licet maius sit vi-
dere Deum quam omnia alia, tamen maius est
videre sic Deum quod omnia in eo cognoscantur,
* quam videre sic ipsum quod non omnia, sed *
pauciora vel plura cognoscantur in eo. lam enim
8) guod. - qui B.
1) videns Deum. - videns ipsum codices. - In fine arg. ipsum om. A,
eum ceteri.
x) sed. - seu ¥Gab. - Pro in eo, in Deo AD,
>.) Cognoscere autem. - Sed cognoscere B. - Pro alia, omnia ali-
qua A, sed omnia expungit; aliqua ceteri.
(i) nondum. - a Deo non ACDEGpF et ed. a, adhuc non sF.
v) te. — et te AEF. - est om. codices.
D. 277.
ostensum est* quod multitudo cognitorum in Deo, • in corpore.
consequitur modum videndi ipsum vel magis per-
fectum vel minus perfectum.
Ad quartum dicendum quod naturale deside-
rium rationalis creaturae est ad sciendum omnia
illa quae pertinent ad perfectionem intellectus ; et
haec sunt species et genera rerum, et rationes
earum, quae in Deo videbit quilibet videns es-
sentiam divinam *. Cognoscere autem '*■ alia sin-
gularia , et cogitata et facta eorum , non est de
perfectione intellectus creati, nec ad hoc eius na-
turale desiderium tendit: nec iterum cognoscere
illa quae nondum •" sunt, sed fieri a Deo possunt. h-
Si tamen solus Deus videretur, qui est fons et
principium totius esse et veritatis, ita repleret
naturale desiderium sciendi, quod nihil aliud quae-
reretur, et beatus esset. Unde dicit Augustinus, V
Confess.*: Infelix homo qiii scit omnia illa (sci- • cap. iv.
licet creaturas), te autem nescit: beatus autem qui
te scit, etiam si illa nesciat. Qui vero te ' et illa v
novit, non propter illa beatior est, sed propter te
solum beatus.
Commentaria Cardinalis Caietani
IN titulo, ly omnia distribuit pro omnibus rebus rerumque
rationibus absolutis et respectivis, realibus et rationis, non
solum quae sunt quocumque modo, sed quae non implicant
contradictionem esse , idest pro omnibus sirapliciter. - Ly
in Deo intelligitur obiective: ita quod in hoc obiecto quod
est Deus, videant omnia inclusa in eo quomodolibet.
II. In corpore una conclusio, responsiva quaesito nega-
tive : NuUus intellectus creatus videre potest in Deo omnia ;
sed plura vel pauciora, iuxta modum videndi Deum. - Pro-
batur. Quaecumque videntur in Deo, videntur secundum
quod sunt in ipso : ergo videntur ut etfectus virtualiter con-
tenti in causa : ergo plura vel pauciora , secundum quod
perfectius vel minus perfecte videtur Deus: ergo non omnia,
nisi Deus totaliter comprehendatur. Ergo a nuUo intellectu
creato videri possunt omnia in Deo ; sed plura vel pauciora,
iuxta modum videndi ipsum.
Antecedens patet. Consequentia prima probatur: quia
omnia sunt in Deo ut in causa eminentissima. Secunda
vero probatur: quia quanto aliqua causa perfectius cogno-
scitur, tanto plures in ea effectus videntur. Et manifestatur
hoc ex differentia intellectuum humanorum circa proposi-
tum aliquod principium multarum conclusionum. Tertia
ex secunda evidenter sequitur. Quarta autem probatur: quia
nullus intellectus creatus potest Deum comprehendere.
III. Circa primam consequentiam , dubium occurrit ex
Scoto * et ceteris ponentibus in Deo esse res ut in speculo
voluntario. Formaturque ratio contra litteram sic. Res sunt
in Deo non solum ut in causa, sed ut in speculo volun-
tario : ergo sophisma Consequentis committitur, inferendo,
ergo res in Deo videntur praecise ut in causa. Constat
enim quod ly praecise subintelligitur in littera : alioquin
non inferret intentum, ut patet. - Antecedens probatur. Et
■Epist.cxLvii(ai. auctoritate Augustini, in libro de Videndo Deum*: Deus
est speculum voluntarium, et si vult videtur, et si non vult,
non videtur. Et ratione: quia Deus repraesentat omnia dis-
tincte, ut speculum, et non indistincte tantum, ut causa.
Et propterea, cum totus Utterae processus fundetur super
hoc, quod Deus repraesentet non nisi ut causa indistincte,
ruere videtur.
IV. Ad evidentiam huius, scito, ex Qu. de Verit., qu. xii,
art. 6, quod res sunt in Deo proprie ut in causa, metapho-
SUMMAE Theol. D. Thomae T. I.
• III Sent., dist.
XIV, qu.i.- Cf.Ca-
preol. IV Sent. ,
clist.xi.ix, qu.vi.
cxii), cap. VI (ex
Ambrosio super
Luc.,cap.i,vers.
11).
rice autem ut in speculo. Deus enim est vere et proprie
causa: non vere et proprie speculum, sed metaphorice. Dici-
tur enim speculum, quia distincte repraesentat : sed non est
proprie speculum, quia non repraesentat impressa ab alio,
ut speculi ratio habet : propter quam conditionem, Verbo
Dei a Patre procedenti speculum appropriatur, Sap. vii *,
candor est enim lucis aeternae, et speculum sine macula,
utpote Patris expressa imago. Constat autem ex Dionysio *
et Augustino *, theologiam symbolicam non esse argumen-
tativam. Nihil igitur ex hoc metaphorico nomine efficax
inferri potest.
V. Ad auctoritatem ergo Augustini * dicitur, quod est
locutio metaphorica, propter illam conditionem, quia sci-
licet distincte repraesentat. Voluntarium autem dicitur ra-
tione voluntariae coUationis luminis gloriae, et tanti lumi-
nis. Et hoc respectu visionis beatae. Respectu vero novarum
revelationum, Deus non concurrit obiective, sed causaliter.
Et propterea omnino est voluntarium, et quasi speculum
exemplare.
VI. Ad rationem autem in oppositum * dicitur, quod vere
peccat secundum fallaciam Consequentis, ac si repraesentare
distincte uno modo contingat, scilicet sicut in speculo. Ubi
scito quod repraesentare distincte dupliciter contingit. Uno
modo, quod distinctio se teneat ex parte repraesentantis ;
ut apparet in speculo, in quo quaelibet species repraesen-
tans aliquid, remanet distincta a specie repraesentante aliud
in eodem speculo. Alio modo, ita quod distinctio se teneat
ex parte repraesentatorum ; ut si dicamus: anima intelle-
ctiva repraesentat distincte forraam corporeitatis, et formam
mixti, et animam vegetativam, et animam sensitivam. Haec
enim non habent in natura inteUectivae animae distincta
fundamenta similitudinum illarum ad eam : sed per unum
et idem natura animae intellectivae omnibus respondet ut
similis, non minus quam si singulorum proprium simiU-
tudinis fundamentura haberet: ita enim repraesentat pro-
prias conditiones cuiusque, ac si singulorum adaequata esset
species. Et ratio est, quia excedere non impedit perfectionem
repraesentandi : nihU enim minus species albi repraesentaret
ipsum, si cum hoc per idem repraesentaret etiam nigrum.
Peccat ergo ratio dupUciter. Primo, quia ex sensu me-
taphorico arguit. Secundo, quia supponit quod distincte
'7
* Vers.26.
* Epist. ix, Tiio
Episc.
■ Vide Epist.xcm
(al. xLviii) , cap.
viii.
■ Cf. num. m.
Cf. ibidem.
i3o
QUAESTIO XII, ARTICULUS VIII
repraesentare non sit nisi distinctio ex parte repraesentantis :
quod iam patet esse falsum, et in proposito falsissimum.
Deus enim gloriosus non habet in sua natura effectus suos
distincte ex parte sui, sed ex parte effectuum: quia ipse
est actus perfectissimus , omnia unitissime praehabens; et
ex perfectione tam eminente habet quod ita est proprium
exemplar huius et illius, idest ita propria huius et propria
illius habet, ac si singulorum distinctum exemplar esset.
Unde consequentia litterae intelligitur cum ly praecise, ut
arguendo dicitur: et optima est, quia in Deo omnia alia
a se non sunt nisi indistincte et unitissime, quod est esse
virtualiter in causa. Haec enim est vere veritas secundum
* Art. 6, II. theologiam et philosophiam, ut in qu. xiv * s. Thomas dicet.
Et bene nota : quoniam sine hoc fundamento semper errabis
de Deo et aliis in eo existentibus aut visis loquens, et in
pueriles vulgaresque loquacitates incides.
* cf. num. II. VII. Circa probationem secundae consequentiae *, du-
•Cf.Capreoi.iii bium occurrit. Nam Scotus, in III, dist. xiv, qu. ii *, dicit
<^.n. ''""^' quod haec probatio continet fallaciam Consequentis. Quo-
niam, dato quod sit verum quod in littera dicitur, scilicet
quod cognoscens perfectius causam, plures effectus in ea
videat; non propterea sequitur esse verum e converso, sci-
licet quod eum qui plura videt, oporteat causam perfectius
videre. Et tamen totus processus fundatur super hac pro-
positione subintellecta ; et non super illa expresse posita in
littera.
Quod autem ista propositio convertens illam, sit falsa,
probat Scotus ibidem tripliciter, in communi. Primo, causa,
inquantum causa , nullam perfectionem accipit a causato,
quia est prior. Ergo cognitio principii ut est causa, non
perficitur per co^tnitionem conclusionum.
Praeterea, accipio unum principium cognitum in aliquo
gradu, et quaero utrum, eius cognitione non aucta, possit
per ipsum cognosci aliqua conclusio, aut non. Si sic, ha-
betur propositura. Et si una, pari ratione possunt aliae in
eo clausae sciri, absque perfectiori notitia principii. Si non,
ergo in hoc gradu cognitum pringipium, non est princi-
pium, quia nullius est principium.
* Cap. X, n. 4, 5. Praeterea, primo Posteriorum *, quid est supponitur, et
quia est passionis scitur. Sed cognitio quid est non perficitur
per notitiam posterioris quia. Ergo notitia principii non fit
perfectior propter hoc, quod facit scire principiatum.
* vide Capreoi. VIII. Durandus quoque et Gottifredus * contra eandem
xLix', qu.' VI. ' instant probationem, pro quanto innititur manifestationi illi
de principio et conclusionibus. Tum quia non simile est
quoad contineri: quoniam conclusiones continentur in prin-
cipio in potentia et confuse ; in causa autem prima effe-
ctus continentur in actu et distincte. - Tum quia non est
simile quoad cognosci : quoniam in principio non cogno-
scuntur conclusiones in actu, nisi facta deductione, subsum-
ptione, applicatione etc. ; in prima autem causa simpliciter
effectus videntur.
IX. Ad horum evidentiam, scito quod videri aliquid po-
test dupliciter. Uno modo, in seipso obiective ; sicut specu-
lum oppositum visui videtur in seipso. Alio modo, in alio
obiective ; sicut res post tergum videntis sitae, videntur in
speculo : videntur enim non in se, sed in sibi similibus spe-
ciebus in speculo relucentibus. Et sicut est in corporalibus,
ita in spiritualibus. In proposito igitur, non est sermo de
omnium visione in seipsis, sed in alio, obiecto scilicet: non
* Num. IV sqq. tamen ut in speculo , sed ut in causa, ut ex dictis * patet.
Videri autem aliquid in vel ex causa intelligimus, non
qualitercumque se habente visa causa ad effectus visionem,
sed si se habeat ut per se sufficiens causa illius. Alioquin,
non ex vi visionis causae videretur effectus, sed aliunde.
Hoc autem stante, declaratur intentum sic. Idem, ma-
nens idem, semper, quantum est ex se, facit idem. Ergo
causa cognita in aliquo gradu, manens eadem omnino tam
in esse quam in cognosci, semper facit idem. Ergo impos-
sibile est quod, ut sic, faciat cognosci aliquem effectum,
quem a principio cognosci non fecit. Ergo non potest plu-
rium effectuum notitiam parere, nisi mutata. Sed non in
esse: ergo in cognosci. Et non in minus, ut patet: ergo in
magis cognosci. Quod est intentum. - Unde patet quod
plura videre in causa, et perfectius videre causam, sunt
convertibiliter se consequentia. Quoniam et, si perfectius
causam videt, plura in ea videt : et, si plura in ea videt,
perfectius ipsam videt. Alioquin, plura in eo videre esset
effectus sine causa. Si enim perfectior modus videndi cau-
sam , huiusmodi causa non est , aliqua alia causae nova
dispositio huius effectus causa erit : nec facile erit fingere
illam dispositionem in esse vel in cognosci.
X. Ex his autem iam patet responsio ad Scotum *. In * Cf. num. ™.
convertibilibus enim non cadit sophisma Consequentis: sed
uno posito, reliquum poni intelligitur.
Ad obiectiones autem duas contra veritatem manifesta-
tam, quae est vera in causa et effectibus, et in principio,
non solum in cognoscendo , sed essendo , et conclusioni-
bus, facile respondetur, dicendo quod Scotus aut fuit, aut
simulavit se caecum. Aliud est enim notitiam conclusionum
in aut ex principio ut causa sufficiente, praeexigere per-
fectiorem notitiam principii : et aliud est facere ipsam per-
fectiorem. Haec enim distant plus quam caelum et terra.
In littera docetur primum, et non secundum: et arguens,
in prima et tertia ratione, impugnat secundum tantum.
Unde, breviter, concedatur gratis quod nec cognitio prin-
cipii ut causae perficitur per notitiam conclusionis ; nec
quod notitia quid est perficitur per notitiam quia est , quae
est demonstrationis effectus. Sed utrobique, ceteris paribus,
supponitur maior notitia principii et quod quid est, si ex vi
cognitionis ipsorum illa sciuntur modo, et prius non.
Ad secundam vero obiectionem, quae interrogat, utraque
pars responderi potest. Primo, dicendo quod principium in
aliquo gradu cognitum, ut sic, nullius est principium in co-
gnoscendo actu, propter imperfectionem cognitionis, et non
ex natura illius principii. Hoc enim nullum inconveniens
est. - Secundo , dato quod, in quolibet gradu cognitum,
sit principium alicuius conclusionis etiam in cognoscendo,
negatur sequela, ergo ipsum, non aucta eius cognitione,
erit principium cognoscendi unam aliam. Et si quaeratur
quare est quod ad aliquam conclusionem suflSciat minima
visio principii, et ad aliam non: respondet s. Thomas in
Quaestionibus de Veritate, qu. viii, art. 4, ad 1 2, quod, visa
causa, in promptu est unde aliquas conclusiones in aut
ex ea percipiamus, quia sunt manifestius in ea: non sic
autem est de omnibus, quia multi sunt latentiores effectus,
ut experientia testatur.
XI. Ad primam autem aliorum obiectionem * dicitur , ' Cf. nnm. vin.
quod imo est similis continentia. Quoniam principium de-
monstrationis, inquantum habet vim activam respectu con-
clusionum, continet eas in actu ; et consequenter, non con-
fuse , sed distincte ex parte contentorum ; in suo tamen
ordine. Commune est enim omni causae activae continere
effectus in actu, formaliter vel eminenter.
Ad secundam autem dicitur quod, licet multum referat
cognosci ex alio et cognosci in alio, et per discursum et
sine discursu, etc. ; quoad notitiam tamen pluralitatis effe-
ctuum propter causam notam, ita quod ly propter denotet
causam sufficientem, nihil refert. Par enim est iudicium,
ceteris paribus. Et propterea littera utriusque meminit : et
cognitionis in alio, quasi per totum ; ct cognitionis ex alio,
in manifestatione adducta de principio demonstrativo. -
Posset etiam dici , quod littera intendit de cognitione in
alio tantum: et quod etiam conclusiones cognosci possunt
in principio, et non solum ex principio, ut patet in ter-
mino scientiae, ubi, resolutis conclusionibus, in principiis
videntur omnia: et quod si quis in principio viso plures
videre incipit conclusiones, ille proculdubio, absque omni
discursu, perfectius principium penetrat, et angelicae potius
quam humanae naturae est; quoniam illius est intelligere,
nostrum est ratiocinari. Nec obstat quod littera nominet
cognitionem ex principio : quoniam declaratio est a poste-
riori. Ex hoc enim quod experimur quod cognoscere ex
principio plura, provenit ex maiori cognitione principii, si-
gnum habemus quod cognoscere plura in causa, non nisi
ex maiori causae cognitione procedit: quia si de quo minus
videtur et inest, ergo de quo magis. Non ergo adductum
est principium demonstrativum, ut simile causae in cogni-
tionis modo respectu conclusionum, etc: sed ut signum a
posteriori. Quare taceant mordaces.
QUAESTIO XII, ARTICULUS VIII
i3i
• Cf. num. II. XII. Circa tertiam consequentiam *, dubium ex propriis
ipsius divinae cognoscibilitatis occurrit. Primo, ex Aureolo
• Vide Capreoi. et Gottifredo *, directe contra consequentiam, sic. Cogno-
tato*.''™"'"*"" scere omnia in Deo habet latitudinem: ergo non infert
comprehendere Deum , quod stat in indivisibih. Conse-
quentia nota. Et antecedens probatur. Cognoscere omnia
in Deo contingit dupliciter: et habendo cognitionem infi-
nitam extensive; et habendo cognitionem infinitam inten-
sive ; quae sola est comprehensio, quia perfectio cognitionis
penes intensionem attenditur, per se loquendo. Ergo con-
tingit cognoscere omnia in Deo clare , et magis clare , et
infinite clare, quod est comprehendere. Habet igitur visio
omnium in Deo latitudinem. - Et confirmatur. Omnia alia
a Deo, si ponerentur, non adaequarent in essendo Dei in-
finitum esse: ergo, si omnia ponantur cognosci, non adae-
quant eius cognoscibilitatem. Ergo non sequitur compre-
hensio ex cognitione omnium.
• Cf. num. VII. XIII. Scotus quoque ubi supra *, dupliciter contra hoc
arguit. Primo, sic. Si A insunt B et C ordine quodam, ita
quod B sit tota ratio quare inest C, si videns B non com-
prehendit A, ergo multo minus videns C comprehendit A.
Exemplum de subiecto et de duabus passionibus, quarum
una inest mediante alia : si videns primam non compre-
hendit subiectum , ergo nec videns secundam. Sed Deo
inest infinitas intensiva, et in eo sunt'0mnia, et infinitas
intensiva est ratio quare in eo sunt omnia: et ad videre
infinitatem intensivam non sequitur comprehensio Dei, ut
patet : ergo nec ad videre omnia in Deo sequitur Dei com-
prehensio.
Secundo, sic. Cognoscens unum effectum in Verbo, non
comprehendit illum effectum, nec Verbum ut est illius
causa. Ergo, quotcumque etfectus cognoscat, non compre-
hendet ulium eorum , nec Verbum ut est causa alicuius
eorum. Ergo cognoscens omnes, non comprehendit nec eos
nec Deum.
XIV. Ad evidentiam horum, scito quod videre omnia
est non solum videre quot , sed quantum potest divina
virtus. Quoniam ibi est non solum extensio secundum nu-
merum, sed intensio secundum perfectionem : quoniam Deus
non solum potest , quocumque facto , facere aliud ; sed ,
quocumque facto , potest semper facere perfectius. Unde ,
quamvis impossibile sit omnia fieri, sive in esse sive in co-
gnosci, haec tamen conditionalis est vera, quod si fierent,
fieret adaequatus effectus divinae potentiae : et similiter, si
cognoscerentur, cognosceretur adaequatus effectus eiusdem.
Constat autem quod, cognito adaequato effectu alicuius vir-
tutis, ipsam virtutem comprehendere facile est. Quod si sic
accidit ex cognitione omnium in se, multo magis cognitio
omnium in causa praesupponit comprehensionem ipsius
causae. Quoniam tanta praesupponitur cognitio, quanta est
vis causandi : alioquin, ex causae notitia, effectus adaequa-
tus, idest universalitas possibilium, nesciretur.
• Cf. num.xii. XV. His autem praelibatis, ad primum *, negatur an-
tecedens. Probatio autem assumit aut supponit unum fal-
sum, quod possit in Deo sciri quot, absque eo quod sciatur
■ Num. praec. quantum potest. Hoc enim monstratum est * esse falsum.
Videre igitur omnia in Deo, et Deum infinite, mutuo se
consequuntur.
Ad confirmationem potest dici dupliciter. Primo, negando
consequentiam ultimam: quia, licet ex cognitione omnium
non sequatur comprehensio, sequitur tamen ex cognitione
omnium in Deo, seu causa; et de hac est sermo, non de
illa. - Videtur quoque mihi quod possit dici secundo, quod
omnia adaequare divinum esse aut cognosci, potest du-
pliciter intelligi. Uno modo, quod aequalis sit entitas aut
cognoscibilitas Dei et illorum : et hoc modo non adaequa-
rent. Alio modo, quod cognoscibilitas Dei, seu divinae vir-
tutis ut sic, non esset maioris cognoscibihtatis , quam eius
quam repraesentarent oninia; sicut dicimus quod intelli-
gere est effectus adaequatus animae intellectivae, et tamen
non est aequalis entitatis nec cognoscibilitatis primo modo,
sed secundo. Et hoc modo omnia adaequarent divinum
esse et divinam cognoscibilitatem. - Verum, ut dictum est *,
contradictionem implicat omnia fieri, sive in esse sive in
cognosci : semper enim , quocumque facto , potest aliud
atque perfectius facere, et quocumque revelato, potest aliud
revelare, inexhauribilis quippe est, divina virtus.
XVI. Ad primum Scoti * dicitur, quod maior est vera,
servato eodem modo essendi in, non autem variato. In his
enim quae formahter alicui insunt ordine quodam etc. ,
propositio illa est vera : et propterea tenet in exemplo ad-
ducto. In his autem quorum primum inest formaliter, et
secundum causaliter, vera non est. Quoniam, sicut a priori
visio causae infert visionem formaliter existentium in ea,
non autem omnium contentorum virtualiter in illa (quo-
niam illa manifeste in ea apparent, haec autem latent in
virtute) ; ita, e converso, visio omnium virtualiter contento-
rum in causa, infert a posteriori comprehensionem causae,
visio autem formaliter inexistentium, infert visionem tan-
tum ipsius causae; quia illa sunt de ordine latentium, ista
vero manifestorum in causa. Et propterea, quando B inest
formaliter A causae, et C inest virtualiter, stat quod visio B
non inferat comprehensionem A, et tamen visio C infert
illam. Sic autem est in proposito. Quoniam infinitas inten-
siva est in Deo formaliter; omnia autem sunt in eo, non
formaliter, sed virtualiter: et consequenter illa patet, viso
Deo, et e corttra; ista autem , quia latenter insunt, iuxta
modum visionis Dei videntur. Et propterea visio istorum
omnium in causa, utpote de ordine occultorum, praesup-
ponit comprehensionem eius : non autem visio infinitatis. -
Variato igitur modo essendi in, falsa est illa maior. Hic
autem constat variari. Ergo.
Ad secundum vero eiusdem dicitur, quod comprehen-
dere aliquem effectum potest inteUigi dupliciter. Uno modo,
quod cognoscatur ipsum secundum omnia, etiam possibilia
per potentiam in eo existentem. Alio modo, quod cogno-
scatur ipsuni secundum omnia, etiam possibilia quomodo-
libet, sive per potentiam in se, sive in alio. Si primo modo
sumitur comprehendere , nego quod videns lapidem in
Verbo, non comprehendat ipsum. Dico enim quod anima
Christi videt in Verbo omnem creaturam, et quidquid est
in potentia eius : et consequenter comprehendit omne crea-
tum, primo modo. Et eadem ratione comprehendit Ver-
bum ut est illius ut sic causa. Cuius signum est, quod
ad comprehendendum hoc non exigitur quod perfectius
videat Verbum. Nec hoc est comprehendere Deum, nisi
secundum quid: quod non inconvenit. - Si autem sumatur
comprehendere secundo modo , sic negatur ultima conse-
quentia. Quoniam aliquis et aliqui jeffectus quotcumque
non sunt adaequatum obiectum divinae potentiae : omne
autem possibile est eius obiectum adaequatum, et effectus
adaequatus. Et propterea non est idem iudicium de uno
aut aliquibus , et omnibus ; sicut nec de inadaequato et
adaequato effectu. Peccat ergo argumentum, ab inaequali
ad aequale arguens. Cognoscere enim inaequalem effectum
in causa quamvis non praeexigat comprehensionem ilUus,
cognoscere tamen aequalem praeexigit.
Multa alia argumenta in hac materia habes in Capreolo,
in III, dist. xiv, qu. ii, et in IV, dist. xlix, qu. vi. Vide ibi :
haec enim loco huic opportuna visa sunt.
• Num. XIV.
Cf. num. XIII.
l32
QUAESTIO XII, ARTICULUS IX
ARTICULUS NONUS
UTRUM EA QUAE VIDENTUR IN DEO A VIDENTIBUS DIVINAM ESSENTIAM
PER ALIQUAS SIMILITUDINES VIDEANTUR
III Sent., dist. xiv, art. i, qu" 4, 5; De Verit., qu. vm, art. 5.
" Cap. XXVIII ,
XXXIV. - Cf. de
Videndo Deo, ad
Paulinam, Epist.
cxLvii |al. cxii),
cap. XIII.
• Vers. 4.
D NONUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
ea quae videntur in Deo, a videntibus
divinam essentiam per aliquas similitu-
dines videantur. Omnis enim cognitio
est per assimilationem cognoscentis ad cognitum:
sic enim intellectus in actu fit intellectum in actu,
et sensus " in actu sensibile in actu, inquantum
eius similitudine informatur, ut pupilla similitudine
coloris. Si igitur intellectus videntis Deum per es-
sentiam intelligat in Deo aliquas creaturas, opor-
tet quod earum similitudinibus informetur.
2. Praeterea, ea quae prius vidimus, memo-
riter tenemus ^. Sed Paulus, videns in raptu essen-
tiam Dei, ut dicit Augustinus XII super Gen. ad
litteram *, postquam desiit essentiam Dei videre,
recordatus est multorum quae in illo raptu vi-
derat : unde ipse dicit quod audivit arcana verba,
quae non licet homini loqui, II Cor.. xii *. Ergo
oportet dicere quod aliquae similitudines eorum
quae recordatus est, in eius intellectu remanse-
rint ''. Et eadem ratione , quando praesentialiter
videbat Dei essentiam, eorum quae in ipsa vi-
debat, aliquas similitudines vel species habebat.
Sed contra est quod per unam speciem vi-
detur speculum , et ea quae in speculo apparent.
Sed omnia sic videntur in Deo sicut in quodam
speculo intelligibili. Ergo, si ipse Deus non vide-
tur per aliquam similitudinem, sed per suam es-
sentiam ; nec ea quae in ipso videntur, per ali-
quas similitudines sive species videntur.
Respondeo dicendum quod videntes Deum per
essentiam *, ea quae in ipsa essentia Dei vident,
non vident per aliquas species, sed per ipsam
essentiam divinam intellectui ' eorum unitam. Sic
enim cognoscitur unumquodque, secundum quod
similitudo eius est in cognoscente. Sed hoc con-
tingit dupliciter. Cum enim quaecumque uni et
eidem sunt similia, sibi invicem sint similia ^.
virtus cognoscitiva dupliciter assimilari potest ali-
cui cognoscibili. Uno modo, secundum se, quando
directe eius similitudine informatur: et tunc co-
gnoscitur illud secundum se. Alio modo, secun-
dum quod informatur specie alicuius quod est
ei simile : et tunc non dicitur res cognosci in
seipsa, sed in suo simili. Alia enim est cognitio
qua cognoscitur aliquis homo in seipso, et alia
qua cognoscitur in sua imagine. Sic ergo, co-
gnoscere res per earum similitudines in cogno-
scente existentes, est cognoscere eas in seipsis,
seu in propriis naturis *: sed cognoscere eas prout
earum similitudines praeexistunt in Deo, est vi-
dere eas in Deo. Et hae duae cognitiones diffe-
runt. Unde secundum illam cognitionem qua res
cognoscuntur " a videntibus Deum per essentiam
in ipso Deo, non videntur per aliquas simiiitu-
dines alias; sed per solam essentiam divinam
intellectui praesentem , per quam et Deus vi-
detur.
Ad primum ergo dicendum quod intellectus * vi-
dentis Deum assimilatur rebus quae videntur in
Deo, inquantum unitur essentiae divinae, in qua
rerum omnium similitudines praeexistunt.
Ad secundum dicendum quod aliquae potentiae
cognoscitivae sunt, quae ex speciebus primo con-
ceptis alias formare possunt, Sicut imaginatio ex
praeconceptis speciebus montis et auri , format
speciem montis aurei : et intellectus ex ' praecon-
ceptis speciebus generis et differentiae , format
rationem speciei. Et similiter ex similitudine ima-
ginis formare possumus in nobis similitudinem
eius cuius est imago. Et sic Paulus, vel quicum-
que alius videns Deum, ex ipsa visione essentiae
divinae potest formare in se similitudines rerum
quae in essentia divina videntur: quae reman-
serunt in Paulo etiam postquam desiit Dei es-
sentiam videre. Ista tamen visio , qua videntur
res per huiusmodi species sic conceptas, est alia
a visione qua videntur res in Deo.
«) sensus. - visus PXCDFab, omittit E. - Pro sensibile, visibile P.
P) tenemus. - retinemus BC. - Pro videns in raptu, in raptu
vidcns A, qui in raptu vidit B, in raptu CE. - essentiam Dei omit-
tit C.
Y) remanserint. - remanserunt ABCDEG.
3) per essentiam. - per suam essentiam P.
£) intellectui. - ut intellectui ABCDE.
C) sint similia. - sunt similia (et addit sC) inquantum huiusmodi
codices et ed. a, sunt similia ed. b.
7)) cognoscuntur. - cognoscitur BV)ab.
9) intellectus. - intellectus creatus PBt.
i) ex. - Om. B.
D. 142.
Commentaria Cardinalis Caietani
TiTULUs clarus est: intendit enim per aliquas similitu-
dines ut species intelligibiles , praeter ipsam divinam
essentiam.
In corpore una conclusio, responsiva quaesito negative :
Videntes Deum non vident in eo alia per species eorum,
sed per ipsam divinam essentiam intellectui eorum unitam,
- Probatur. Unumquodque sic cognoscitur, secundum quod
similitudo eius est in cognoscente. Ergo dupliciter contin-
git aliquid cognosci: scilicet per similitudinem sui, et per
similitudinem similis. Ergo in se, et in alio. Ergo alia vi-
deri in Deo, est videri non per proprias similitudines, sed
secundum similitudines suas in Deo. Ergo visa in Deo,
non per species, sed per solam essentiam divinam intelle-
ctui unitam videntur.
Prima consequentia probatur ex eo quod quaecumque
uni et eidem sunt similia, sibi etiam invicem sunt similia :
ex hoc enim manifeste sequitur alterum membrum, quod
poterat verti in dubium. - Secunda vero consequentia pro-
batur per locum a convertibilibus. Cognosci namque per
sui speciem, est in seipso ut obiecto cognosci, et e converso:
Art.2.
QUAESTIO XII, ARTICULUS X
i33
et similiter, cognosci per alterius speciem, est in alio obiecto
cognosci. - Tertia autera probatione non eget: constat nam-
que quod res videri in Deo, est videri in alio cui res assi-
railantur. Et pro tanto dicuntur habere suas similitudines
in Deo, sicut quilibet effectus liabet aliquid in causa, cui
assirailatur. - Ultima autem consequentia, quoad secundam
partera, tenet ex ante * determinatis, quod essentia divina
non per speciera, sed per seipsara iungitur intellectui. Et
propterea, cura in littera, ex vi praesentis discursus, debuisset
concludi : « ergo visa in Deo, non per proprias species, sed
fer speciem Dei videntur » ; illatura taraen est : « sed per
ipsam essentiam divinam intellectui unitam videntur. »
Tenet namque ipsa non solum locum obiecti in quo alia
videntur; sed supplet etiam vices speciei qua intellectus
assirailatur obiecto.
II. Circa haec, Capreolus, in III, dist. xiv, qu. n, et in
IV, dist. xLix, qu. vr, quaedam recitat argumenta ex quo-
dam Hibernico et Aureolo, omissione digna hoc in loco :
aut quia ex littera etiam pueri scirent solvere ; aut quia
quaerunt distinctionem cognitionis matutinae a vespertina,
de quibus ut sic, inferius * erit tractandum.
Qu. LVIII,
ARTICULUS DECIMUS
UTRUM VIDENTES DEUM PER ESSENTIAM SIMUL VIDEANT OMNIA
QUAE IN IPSO VIDENT
Infra, qu. Lviii, art. 2; II Sent., dist. iii, qu. 11, art. 4; III, dist. xiv, art. 2, qu' 4; III Cont, Gent., cap. lx;
De Verit., qu. viii, art. 14; Quodl. VII, qu. i, art. 2.
• 11 Topic, c. X
n. I.
a
D DECiMUM sic PROCEDiTUR. VidetuF quod
videntes Deum per essentiam non si-
mul videant omnia quae in ipso vi-
dent. Quia, secundum Philosophum * ",
contingit multa scire, intelligere vero unum. Sed
ea quae videntur in Deo, intelliguntur: intellectu
enim videtur Deus. Ergo non contingit a viden-
tibus Deum simul multa videri in Deo.
2. Praeterea, Augustinus dicit, VIII super Gen.
' cap. XX, xxii. ad litteram *, quod Deus mopet creaturam spiri-
tualem per tempiis, hoc est per intelligentiam et
affectionem. Sed creatura spiritualis est angelus,
qui Deum videt. Ergo videntes Deum, successive
P intelligunt ^ et afficiuntur: tempus enim succes-
sionem importat.
Sed contra est quod Augustinus dicit, ultimo
de Trin. *: non erunt polubiles nostrae cogitatio-
nes, ab aliis in alia euntes atque redeuntes; sed
omnem scientiam nostram uno simul conspectu
pidebimus.
Respondeo dicendum quod ea quae videntur in
Verbo, non successive, sed simul videntur. Ad
cuius evidentiam considerandum est, quod ideo
nos simul non possurnus multa intelligere , quia
multa per diversas species "> intelligimus; diversis
Cap. XVI.
autem speciebus non potest intellectus unus * 8
simul actu informari ad intelligendum per eas,
sicut nec unum corpus potest simul diversis fi-
guris figurari *. Unde contingit quod, quando '0.19,765.
aliqua multa una specie intelligi possunt, simul
intelliguntur : sicut diversae partes alicuius totius,
si singulae propriis speciebus intelligantur, succes-
sive intelliguntur, et non simul ; si autem omnes
intelligantur una specie totius, simul intelliguntur '. ^
Ostensum est * autem quod ea quae videntur in ' Art. praec.
Deo, non videntur singula per suas ^ similitudi- ^i
nes, sed omnia per unam essentiam Dei. Unde
simul, et non successive videntur.
Ad primum ergo dicendum quod sic unum tan-
tum intelligimus , inquantum una specie intelli-
gimus. Sed multa una specie intellecta, simul in-
telliguntur: sicut in specie hominis intelligimus
animal et rationale, et in specie domus parietem
et tectum.
Ad secundum dicendum quod angeli, quantum
ad cognitionem naturalem , qua cognoscunt res
per species diversas eis inditas, non simul omnia
cognoscunt: et sic moventur, secundum intelli-
gentiam, per tempus *. Sed secundum quod vi- ' d. 129.
dent res in Deo, simul eas vident *. * ^- ho-
a) Philosophum. - // Topic. addit B, // Topic. cap. 26 addit D.
p) inteltigunt. - et intelligunt ADE.
f) diversas species. - diversa D.
3) unus. - unius P.
t) intelliguntur. - intelligentur P.
!J) suas. - singulas D.
Commentaria Cardinalis Caietani
TiTULUS clarus ex dictis. - In corpore una condusio ,
responsiva quaesito affirraative: Omnia quae videntur
in Verbo, non successive, sed simul videntur. - Probatur.
Omnia visa in Verbo, videntur non per proprias species,
sed per solam essentiara divinara: ergo simul.
Antecedens ex praecedente articulo patet. - Consequentia
probatur. Ratio quare non possumus siraul raulta intelli-
gere, est pluralitas specierum: ergo, ubi non est pluralitas
specierum, nihil prohibet raulta siraul intelligere. Assum-
ptum probatur dupliciter, scilicet ratione et experientia.
Ratione quidem, sic: intellectus non potest simul pluribus
speciebus ad inteUigendum, idest in actu completo, infor-
mari, ut patet a simili in corpore respectu figurarum ; ergo
pluralitas specierum impedit simul multa intelligere. Expe-
rientia autem : quoniara experiraur quod intelligere multas
partes alicuius totius per proprias species non possumus
simul ; et tamen easdera per speciera totius siraul intelligi-
raus in toto. Cum unitate ergo speciei stat multa intelligere
simul: non autera cura pluralitate.
II. Adverte hic primo, quod sunt multa dubia. .\n, sci-
licet, de oranibus speciebus sit verum quod pluralitas im-
pediat: an tantum de his quae sunt eiusdem ordinis. Et
rursus, an de quacumque pluralitate specierum sit sermo:
an de aliqua , quae scilicet non ordinetur ad unum , etc.
Verum, quia haec ex proposito in tractatu de Angelis * ex-
quirentur, ideo differantur.
Adverte secundo, quod ex hac ratione non habetur quod
oporteat omnia per unara speciem repraesentata, simul in-
telligi : sed habetur quod possibile est secundum naturam
intellectus, ex quo nullum adest irapedimentum. Et quia
in visione Verbi omne bonum possibile poni de facto
debet (quoniam beatitudo est status omnium bonorum
aggregatione perfectus, et in bonis melior est actus po-
tentia, ut dicitur IX Metaphys. *), ideo in littera, declarata
* Qu.LViii, art.2,
in Comment.
• Cap. IX. - Did.
lib. VIII, cap. IX,
i34
QUAESTIO XII, ARTICULUS XI
* Art. 8.
* ffl Part., qu.
art. 4.
possibilitate , conclusum est quod de facto omnia simul
videntur.
III. Contra conclusionem huius litterae, Scotus, in III,
dist. XIV, qu. 11, tenens quod anima Christi non omnia simul
in Verbo, sed successive, ad quodcumque se voluerit con-
verti, videat, arguit dupliciter. Primo, sic. Experimur quod
attentio circa plura obiecta simul, est minus perfecta: ergo
impossibile videtur potentiam finitam perfecta attentione
videre infinita simul. - Secundo , sic. Si actualiter videret
infinita, ergo perfectio illius animae in infinitum excederet
perfectionem alterius animae : quod videtur inconveniens.
IV. Ad haec breviter, supponendo quod anima Christi
videat in Verbo infinita (ut etiam argumenta supponunt,
et est verum), facile respondetur, quod attentio circa plura,
ut plura intelligibilia, est minus perfecta simul: sed non
circa plura ut unum intellectum. Quaecumque autem unica
specie intelliguntur, ut unum intelligibile obiiciuntur: una
enim species unum intelligibile per se est, nec est multa,
nisi ut unum sunt. Et propterea videre sive plura sive in-
finita in uno, non minuit attentionem circa singula in illo :
quoniam non ponunt in numerum, nec inter se, nec cum
illo , ut visa in eo. Et hoc bene nota. Unde vana est ista
alia causa, ficta a Scoto, ad impediendura multa simul in-
telligere. Diminutio siquidem attentionis ex diversitate spe-
cierum causatur: cum unitate enim speciei stat perfectis-
sima attentio.
Ad secundum vero, et potest negari consequentia. Videre
enim finita aut infinita in Deo, non specificat, aut per se
modificat, seu quantificat visionem Dei: sed eius causa, sci-
licet perfectius vel imperfectius videre Deum. Nec valet,
videt adeo perfecte ut videat injinita, ergo videt infinite:
quoniam, visis infinitis unius ordinis, restant infinita alterius
ordinis, et visis illis, restant alia : et, ut patuit *, nunquam
omnia videri possunt. - Et potest negari destructio conse-
quentis. Anima quippe Christi , ut alibi * videndum est ,
excedit in infinitum omnes alias animas, et angelos: non
sicut infinitum excedit finitum , quia etiam anima Christi
finitum habet gloriae lumen; sed sicut res superioris ordi-
nis excedit omnia inferioris ordinis; quia scilicet, si in in-
finitum inferiora crescerent, nunquam adaequarent rem su-
perioris ordinis, ut patet inductive. Christus enim est caput
super omnem ecclesiam triumphantem, etc.
V. Circa illam similitudinem in littera positam, scilicet,
sicut corpus non potest simul formari diversis figuris etc,
dubium occurrit. Scotus namque, in I, dist. ni, qu. i tertiae
partis illius distinctionis ; in responsione ad tertium argu-
mentum, reprehendens Algazelem, auctorem huius simili-
tudinis , dicit quod nihil valet , propter duo. Primo, quia
hic tollitur id quod ibi est ratio impossibilitatis. Probatur:
quia rationes oppositorum non sunt oppositae in intellectu,
ut patet IX Metaphys. * - Secundo, quia species intelligi-
biles non sunt figurae, sed formae simplices, secundum
Commentatorem, VI Metaphys. *
VI. Ad haec breviter dicitur, cum s. Thoma in I^ II«=,
qu. Liv, art. i,ad ultimum, quod ratio similitudinis consistit
in hoc quod est terminare. Sicut enim figura est termi-
natio corporis, sic species inteUigibilis, non in habitu, sed in
actu, est terminatio intellectus, ut ex supra • dictis patet. Et
propterea, sicut impossibile est pluribus terminis idem corpus
simul terminari, ita intellectum pluribus speciebus in actu.
Unde ad obiectionem primam dicitur, quod peccat se-
cundum non causam ut causam : non enim causa incom-
possibilitatis figurarum est oppositio proprie dicta, cum in-
ter figuras non sit contrarietas, nec in re nec in intellectu.
Et ideo illud ex IX Metaphys., non est ad propositum.
Ad secundam autem dicitur, quod species intelligibiles
in actu non sunt ut figurae quoad multa, puta extensionem,
limitationem, etc. : sunt tamen ut figurae quoad hanc con-
ditionem, scilicet terminare id cuius sunt. Et hoc stat cum
simplicitate formae. Imo ex sua simplicitate habent quod
termini sint in tam excellenti esse, quale est esse intelle-
ctivum.
Cap.ii.
Did.
lib. vm, cap.ii,
n. 2 , 3. - Vide
VII, cap.vilDid.
V'I, cap. VII, n. 5).
• Videcomment,
VIII.
* Vide art. 3 ,
comment. n.xvi.
ARTICULUS UNDECIMUS
* Vers. 30.
* Vers. 12.
• Vers. 8.
a
T
8
Cap. XXV.
UTRUM ALIQUIS IN HAC VITA POSSIT VIDERE DEUM PER ESSENTIAM
II' 11", qu. CLxxx, art. 5; III Sent., dist. xxvii, qu. iii, art. 1; dist. xxxv, qu. 11, art. 2, qu' 2; IV, dist. xlix, qu. 11, art. 7;
III Cont. Gent,, cap. xlvii; De Verit., qu. x, art. n; Quodl. I, qu. i; II Cor., cap. xii, lect. i.
D UNDECiMUM sic PROCEDiTUR. Vidctur quod
aliquis in hac vita possit Deum per es-
sentiam videre. Dicit enim lacob, Gen.
^xxxii*: pidi Deum facie ad faciem. Sed
videre facie ad faciem, est videre per essentiam,
ut patet per illud quod dicitur I Cor. xiii * : vi-
demus nunc per speculum et in aenigmate , tunc
autem facie ad faciem. Ergo Deus in hac vita
per essentiam videri potest.
2. Praeterea, Num. xii * dicit Dominus de
Moyse : ore ad os loquor ei ", et palam, et non
per aenigmata et figuras, videt Deum. Sed hoc
est videre Deum per essentiam ^. Ergo aliquis
in statu huius vitae potest Deum per essentiam
videre.
3. Praeterea, illud in quo alia omnia cognosci-
mus ', et per quod de aliis iudicamus, est nobis
secundum se notum. Sed omnia etiam " nunc
in Deo cognoscimus. Dicit enim Augustinus, XII
Conf.*: Si ambo videmus verum esse quod dicis, et
ambo videmus verum esse quod dico, ubi quaeso
illud videmus? Nec ego in te, nec tu in me: sed
ambo in ipsa quae supra mentes nostras est, in-
commutabili veritate. Idem etiam , in libro ^ de »
Vera Religione*, dicit quod secundum veritatem "Cap.xix^xxxi
divinam de omnibus iudicamus. Et XII de Trin.* ' cap. ».
dicit quod rationis est iudicare de t^tis corpora-
libus secundum rationes incorporales et sempiter-
tias: quae nisi supra mentem essetit, incommu-
tabiles profecto non essent. Ergo et in hac vita
ipsum Deum videmus.
4. Praeterea, secundum Augustinum, XII super
Gen. ad litt. *, visione intellectuali videntur ea 'Cap.xxnr.xxxi
quae sunt in anima per suam ^ essentiam. Sed '^
visio inteilectualis est de rebus intelligibilibus ,
non per aliquas similitudines, sed per suas essen-
tias, ut ipse ibidem dicit. Ergo, cum Deus sit per
essentiam suam in anima nostra, per essentiam
suam videtur a nobis.
Sed contra est quod dicitur Exod. xxxiii *: non ■ ver«,2o.
a) loquor ei. - P prosequitur: Sed qui ore ad os loquitur Deo,
palam etc. - et ante non om. G. - Pro aenigmata, aenigma edd. ab. -
et figuras om. codices.
fi) Sed hoc ... per essentiam. - Sed hoc est videre Deum per es-
sentiam videre ed. b, Sed hoc videre est Deum per essentiam videre P;
per eius essentiam C. — Ergo ... per essetitiam om. pB.
Y) in quo alia omnia cognoscimus. - in quo omnia cognoscimus
codices et edd. a b.
3) etiam, - Om. ABC.
e) Idcm etiam, in libro. - In libro etiam G, In libro autem ceteri
codices.
X.) suam. - Om. G, sui ceteri et ed. a.
QUAESTIO XII, ARTICULUS XI
i35
• Art. 4.
1
• Giossa ord ex pidebit 1716 homo ct vivet. Glossa * : Quandiu hic
s. Greg. , XVIU .
^^ora^ rap.Liv mortaliter vivitiir , videri per quasdam imagines
Deus potest; sed per ipsam naturae suae speciem
non potest.
Respondeo dicendum quod ab homine puro
Deus videri per essentiam non potest, nisi ab hac
vita mortali separetur. Cuius ratio est quia, sicut
supra * dictum est, modus cognitionis sequitur "
modum naturae rei cognoscentis. Anima autem
nostra, quandiu in hac vita vivimus, habet esse
in materia corporali: unde naturaliter non cogno-
scit aliqua nisi quae habent formam in materia,
vel quae per huiusmodi cognosci possunt *. Ma-
nifestum est autem quod per naturas rerum ma-
terialium divina essentia cognosci non potest:
ostensum est enim supra * quod cognitio Dei
per quamcumque " similitudinem creatam , non
est visio essentiae ipsius. Unde impossibile est
animae hominis secundum hanc vitam viventis,
essentiam Dei videre *. - Et huius signum est,
quod anima nostra, quanto magis a corporalibus
abstrahitur, tanto intelligibilium abstractorum fit
' capacior. Unde in somniis et ' alienationibus a sen-
sibus corporis, magis divinae revelationes perci-
piuntur, et praevisiones futurorum. Quod ergo
anima elevetur usque ad supremum intelligibilium,
quod est essentia divina, esse non potest quandiu
« hac mortali vita utitur '■.
Ad primum ergo dicendum quod, secundum Dio-
nysium, iv cap. Cael. Hier., sic in Scripturis di-
>• citur aliquis ' Deum vidisse, inquantum formatae
sunt aliquae figurae, vel sensibiles vel imagina-
riae, secundum aliquam similitudinem aliquod di-
vinum repraesentantes. Quod ergo dicit lacob ,
vidi Deum facie ad faciem, referendum est, non
D. 484, 7'2 "• ad ipsam divinam essentiam *, sed ad figuram
in qua repraesentabatur Deus. Et hoc ipsum ad
• D- 354, 752-
' Art. 2
D. 483, 667.
quandam prophetiae eminentiam pertinet, ut vi-
deatur persona Dei loquentis -" , licet imaginaria
visione ; ut infra * patebit, cum de gradibus Pro-
phetiae loquemur. - Vel hoc dicit lacob ad de-
signandam ' quandam eminentiam intelligibilis
contemplationis, supra communem statum.
Ad secundum dicendum quod ^, sicut Deus mira-
culose aliquid supernaturaliter in rebus corpo-
reis operatur, ita etiam et supernaturaliter, et prae-
ter communem ordinem, mentes aliquorum in hac
carne viventium, sed non sensibus carnis uten-
tium *, usque ad visionem suae essentiae elevavit;
ut dicit Augustinus, XII super Genes. ad litt. *,
et in libro de Videndo Deum * de Moyse , qui
fuit magister ludaeorum, et Paulo, qui fuit ma-
gister Gentium *. Et de hoc plenius tractabitur,
cum de Raptu ° agemus *.
Ad tertium dicendum quod omnia dicimur " in
Deo videre, et secundum ipsum de omnibus
iudicare *, inquantum per participationem sui lu-
minis omnia cognoscimus et diiudicamus : nam et
ipsum lumen naturale rationis participatio quae-
dam est divini luminis ; sicut etiam p omnia sen-
sibilia dicimus videre et iudicare in sole, idest per
lumen solis. Unde dicit Augustinus, I Soliloquio-
rum *: Disciplinarum spectamina videri noti pos-
sunt, nisi aliquo velut suo * sole illustrentur, vide-
licet Deo, Sicut ergo ad videndum aliquid sensi-
biliter, non est necesse quod videatur substantia
solis, ita ad videndum aliquid intelligibiliter % non
est necessarium quod videatur essentia Dei *.
Ad quartum dicendum quod visio intellectualis
est eorum quae sunt in anima per suam essen-
tiam sicut intelligibilia in intellectu. Sic autem
Deus est in anima beatorum , non autem in
anima nostra ; sed per praesentiam , essentiam ,
et potentiam.
• n* II" , qnaest.
CLXxiv, art. 3.
• D. 10.
*Cap.xxvi,xxvn,
XXVIII, XXXIV.
' Epist. CXLVU
|al.cxii|,cap.xiii.
• D. 482, 484.
0
'II' II"% quaest.
CLxxv, art. 3 sqq.
• D. 193.
• Cap. VIII.
a
* D. 191, 192.
»l) sequitur. - consequitur ABCDE. - cognoscentis ora. codices.
6) quamcumque. - quandam AG, quantamcumque CE.
i) et. - et in ACDEGafr. - Post percipiuntur B addit vel intelli-
guntur.
x) hac mortali vita utitur. - in hac mortali vita vivitur B.
X) aliquis. - aliquos codices.
(i) persona Def loquentis. - loquens Deus ACE , persona Dei !o-
quentis vel loquens Deus PFab.
v) designandam. - designandum ABDEFafe. - Pro intelligibilis ,
intelligibilem Pab. - Pro communem, omnem ACDEFG.
I) quod. - quod aliquid edd. a b. - Pro aliquid, et B, ac edd. ab.-
Pro etiam et, et BC, etiam ceteri.
0) de Raptu. — de raptu eius Pb.
t:) dicimur. — dicimus ABCDEab.
p) sicut etiam. - sic etiam ABCDE, si etiam ed. b. - Pro dicimus,
dicimur FG.
a) aliquo velut suo. - aliqua vel de suo ACDF, aliqua de suo BE,
aliqita velut de suo edd. a b.
t) Sicut ergo ... intelligibiliter. - Sic ergo ad videndum aliquid
intelligibiliter codices et ed. a.
Commentai'ia Cardinalis Caietani
IN titulo, possit absque speciali miraculo, quoad hoc quod
sit in hac vita : et non sumitur ly possit, idest non implicet
contradictionem.
II. In corpore una conclusio, responsiva quaesito nega-
tive: Deus non potest videri per essentiam ab homine puro
in hac vita mortali. - Ubi nota duos terminos : ly puro, pro-
pter Christum, qui simul erat viator et comprehensor; ly
mortali, propter statum hominum post resurrectionem, in
quo corpus non impediet visionem Dei per essentiam.
Probatur autem conclusio dupUciter. Primo a priori. Mo-
dus cognitionis sequitur modum naturae cognoscentis: ergo
modum essendi animae nostrae quo est in corpore mortali,
sequitur cognoscere formas in materia, aut per eas: ergo
non potest in statu tali videre Deum per essentiam. - Ante-
cedens, cum prima consequentia, patet : quia hoc cognoscere
quidam modus cognoscendi est, praecipue respectu supe-
riorum. Secunda autem probatur: quia per nullam speciem
aut naturam creatam potest videri Deus.
Secundo probatur a signo. Quanto magis anima nostra
a corporalibus abstrahitur, tanto intelligibilium abstractorum
fit capacior : ergo elevatio ad supremum intelligibilium ,
quod est divina essentia, exigit separationem ab hac vita
mortali. - Antecedens manifestatur : quia in somniis et alie-
nationibus a sensibus corporis, magis divinae revelationes
percipiuntur, et praevisiones futurorum.
III. Contra signum allatum in littera, invehit Scotus, in
IV, dist. XLV, qu. 11. Contra somnium dupliciter. Primo, quia
tunc, quanto somnus esset profundior, tanto magis talia
viderentur. Hoc est falsum. Ergo. Consequentia probatur:
quia tunc est maior abstractio a sensibus. - Secundo, quia
maius miraculum videtur quod in somno revelatur veritas ,
quam in vigilia, intellectu non nimis circa sensibilia in-
i36
QUAESTIO XII, ARTICULUS XH
Ad I,
tento : quoniam naturale est in vigilia habere usum ratio-
nis, non autem in somno.
Contra alienationes vero invehit , quia hoc fundamentum
videtur sumptum ex fictionibus Mahumeti, qui dicitur epi-
lepticus fuisse, et, ad operiendam miseriam suam, dicebat
oportere se cadere, angelo loquente sibi, etc. Inde Avicenna,
reveritus legem suam, in metaphysica docuit haec de alie-
nationibus.
IV. Ad evidentiam horum, scito primo, ex s. Thoma,
in Qu. de Ver., qu. xii, art. 9, et II^ 11"^, qu. clxxii, art. i *,
ad cognitionem duo concurrere, scilicet receptionem et iu-
dicium. Quoad receptionem cognoscibilium, abstractio a sen-
sibus confert: quoad iudicium vero, non. Quoniam impres-
siones subtiles superiorum quiescentes melius percipimus:
sed iudicare perfecte nequimus, nisi facta resolutione, an
consonent sensibilibus, ut dicitur III Caeli * et VI Ethic. **
Unde littera semper utitur nominibus pertinentibus ad re-
ceptionem, scilicet capacem esse et percipere.
Scito secundo quod, cum sermones intelligendi sint in-
fra genus de quo est sermo, et hic sit sermo de nostro in-
tellectu, et consequenter de phantasia in actu (quia oportet
intelligentem phantasmata speculari); manifeste sequitur ut
hic non sit sermo de quali aut quantacumque abstractione
a corporalibus, sed infra latitudinem intellectus in actu.
Cf. num. III. V. Et ex his omnia * solvuntur. Quoniam patet quod
prima sequela nihil valet: quia somnus profundus abstra-
hit extra latitudinem intellectus in actu. - Et similiter, licet
sit maius miraculum iudicium veritatis in somno, non ta-
Cap. VII, n. 6.
* Cap. lu, n. 2.
men receptio. - Et simile est in omnibus alienationibus
iudicium, undecumque veniant. Si enim infra latitudinem
intellectus in actu abstrahunt, quanto magis phantasia circa
spiritualia occupatur ministrando intellectui, tanto intelle-
ctus intelligibilium superiorum est capacior, utpote vici-
nior et minus turbata. Et inde provenit quod melancho-
licorum alii omnino expertes sunt superiorum : quia scilicet
adeo turbatam habent phantasiam, ut intellectus in actu ha-
beri nequeat; sicut in pueris ex humido accidit, Alii supe-
riorum multa loquuntur et praedicunt vera, alii pauca;
secundum quod plus aut minus impediuntur interiores vires,
et secundum quod melius habent disposita phantasmata,
et secundum altiora phantasmata in his quam in illis, etc.
Nec sunt haec ex lege Mahumeti, ut hic dicere non est
veritus: sed ex philosophia naturali, ex experientia, ex sacra
Scriptura, ex sacris doctoribus. Et de philosophia et expe-
rientia dictum est: quamvis non desint philosophorum au-
ctoritates in de Somno et Vigilia *. Sacra autem Scriptura
plena est visionibus in somniis. Imo Num. xii * Deus locu-
turum se prophetis in somniis promittit: et loelis 11 * di-
citur, inter effectus Spiritus Sancti, somnia somniabunt, etc.
Augustinus quoque, XII super Genesim ad litteram*, inquit:
animae humanae, secundum quod a sensibus abstrahitur ,
convenit futura praevidere. Gregorius quoque, in IV Dial.*,
hoc idem docet: imo dicit hoc convenire animae, vel ex
naturae subtilitate, aut revelatione superiorum. Taceat ergo
praesumptuosa haec vox : Christianissima doctrina haec est,
et philosophica simul.
• Vide De Divt
nat. per tom
num, cap. ii.
• Vers. 6.
• Vers. 28.
Cap. XIX.
Cap. xxTi.
ARTICULUS DUODECIMUS
UTRUM PER RATIONEM NATURALEM DEUM IN HAC VITA COGNOSCERE POSSIMUS
Infra, qu. xxxil, art. i; qu. Lxxxvi, art. 2, ad i; I Sent., dist. in, qu. i, art. i; III, dist. xxvii, qu. iii, art. i;
IV Cont. Gent., cap. i; in Boet. de Trin., qu. 1, art. j; I Rom., cap. 1, lect. vi.
* Lib. V, prosa
IT.
D DUODECIMUM SIC PROCEDITUR. VidctUr
quod per naturalem rationem Deum in
hac vita cognoscere non possimus ".
Dicit enim Boetius, in libro de Consol.*,
quod ratio non capit simplicem formam. Deus
• Qu. iii, art. 7. autem maxime est simplex forma , ut supra *
ostensum est. Ergo ad eius cognitionem ratio na-
turalis pervenire non potest.
2. Praeterea, ratione naturali sine phantasmate
' cap.vii.n. 3; nihil intelligit anima, ut dicitur in III de Anima*.
S. Th. lect. xu. - ^ , ^ .'-'.. ' , ^ • , •
cf. de Mem. et Scd Dei, cum sit mcorporcus, phantasma m nobis
Remin., cap. i; ' „ ' . ..... l-
s. Th.iect.ii. esse non potest. Ergo cognosci non potest a nobis
cognitione naturali.
3. Praeterea, cognitio quae est per rationem
naturalem, communis est bonis et malis, sicut na-
tura ^ eis communis est. Sed cognitio Dei com-
petit tantum bonis: dicit enim Augustinus, I de
Trin. *, quod mentis humanae acies in tam ex-
cellenti luce non figitur, nisi per iustitiam fidei
emundetur. Ergo Deus per rationem naturalern
cognosci non potest.
Sed contra est quod dicitur Rom. i *: quod
notum est Dei , manifestum est in illis , idest ,
quod cognoscibile est de Deo per rationem na-
turalem.
Respondeo dicendum quod naturalis nostra co-
gnitio a sensu principium sumit : unde tantum se
P
* Cap. II.
* Ver». 19.
nostra naturalis cognitio extendere potest, inquan-
tum manuduci potest per sensibilia. Ex sensibi-
libus autem non potest usque ad hoc intellectus
noster pertingere, quod divinam essentiam videat:
quia creaturae sensibiles sunt effectus Dei virtu-
tem causae '' non adaequantes. Unde ex sensibi-
lium cognitione non potest tota Dei virtus cogno-
sci: et per consequens nec eius essentia videri *\
Sed quia sunt eius ^ eflfectus a causa dependentes,
ex eis in hoc perduci possumus, ut cognoscamus
de Deo an est; et ut cognoscamus de ipso ea
quae necesse est ei convenire secundum quod
est prima omnium causa, excedens omnia sua
causata ^. Unde cognoscimus de ipso habitudi-
nem ipsius ad creaturas, quod scilicet omnium
est causa ; et differentiam creaturarum ab ipso,
quod scilicet ipse non est aliquid eorum quae
ab eo causantur '^; et quod haec non removentur
ab eo propter eius defectum, sed quia superex-
cedit.
Ad primum ergo dicendum quod ratio ad formam
simplicem pertingere non potest, ut sciat de ea
quid est: potest tamen de ea cognoscere, ut sciat '
an est.
Ad secundum dicendum quod Deus naturali co-
gnitione cognoscitur per phantasmata ' efifectus sui.
Ad tertium dicendum quod cognitio Dei per es-
a) possimus. - possumus codices et a b.
P) natura. - et natura ACDEFG.
T) causae. - eius A, om. ceteri et a b.
0) et per consequens ... videri. - nec per consequens essentia Dei
videri B.
e) eius, - Om. BCDEFGpA et ed. a.
X) sua causata. - creata BD, sua creata edd. a b.
7)) causantur, - creantur BDaJ.
0) ut sciat. - Om. codices et a b.
i) phantasmata. - phantasma ABCDFGafr.
* l,ib. I, cap. IV
QUAESTIO XII, ARTICULUS XIII
137
sentiam, cum sit per gratiam, non competit nisi
bonis : sed cognitio eius " quae est per rationem
naturalem, potest competere bonis et malis. Unde
dicit Augustinus, in libro Retractationum *: Non
approbo qiiod in oratione * dixi, « Deiis, qiii non ' soinoi)., iib. 1,
nisi miindos veriim scire voluisti »; responderi enim
potest, multos etiam non mundos multa scire vera,
scilicet per rationem naturalem.
x) eius. - Om. codices et a b.
Commentaria Cardinalis Caietani
IN titulo, cognoscere non dicit videre, ut superius, sed
cognoscere, idest intelligere , quomodocumque id con-
tingat. Per rationem naturalem, idest naturali lumine acqui-
sibilem.
II. In corpore una conclusio, responsiva quaesito affirma-
Cf. num. seq. tive, cum corollario *. Conclusio est : Possumus in hac vita
per rationem naturalem cognoscere Deum, secundum quod
est prima omnium causa excellentissima. - Probatur. Natu-
ralis nostra cognitio oritur a sensu: ergo tantum extendi-
tur, quantum sensibilia manuducunt: ergo extenditur, non
ad visionem Dei, sed ad cognitionem eius secundum quod
prima omnium causa excellentissima.
Antecedens, cum prima consequentia , patet. Secunda
vero, quoad primam partem, probatur: sensibilia non sunt
adaequatus effectus divinae virtutis ; ergo ex eis non potest
tota virtus divina cognosci; ergo nec essentia eius videri.
Quoad secundam vero partem probatur: sensibilia sunt effe-
ctus dependentes a Deo, scilicet ut prima causa; ergo ex
eis potest Deus ut prima causa cognosci.
III. Corollarium est : Tria cognoscimus ex sensibilibus
de Deo, causalia, negativa et supereminentia. Ad causa-
litatem quidem pertinentia sunt , secundum triplex genus
causae, non solum praedicata causalitatem importantia, puta
exemplar, factivum, finis, etc; sed praedicata absoluta quae
ex causalitate a posteriori inferuntur, ut esse, vivere, nos-
se, etc. Et ad iiaec reducuntur omnia relativa ad creaturas. -
Negativa autem , quae ex conditionibus antedictis conse-
quuntur: ut quod incorporeus, quod infinitus, quod immu-
tabilis. - Ad supereminentiam autem spectantia ex eisdem
consequuntur : ut quod est super omne esse, et intelligibile,
et intellectum.
Haec enim omnia ex necessitate consequuntur ex habi-
tudine inter Deum et sensibilia. Reliqua autem obscura
sunt naturaliter nobis in hac vita.
ARTICULUS DECIMUSTERTIUS
UTRUM PER GRATIAM HABEATUR ALTIOR COGNITIO DEI QUAM EA
QUAE HABETUR PER RATIONEM NATURALEM
• Cap.
■ Homil. XXVI
Evang.
D DECIMUMTERTIUM SIC PROCEDITUR. Vidc-
tur quod per gratiam non habeatur al-
tior cognitio Dei, quam ea quae habe-
tur per naturalem rationem. Dicit enim
Dionysius, in libro " de Mystica Theologia *, quod
ille qui melius unitur Deo in hac vita, unitur ei
sicut omnino ignoto : quod etiam de Moyse dicit,
qui tamen excellentiam quandam obtinuit in gra-
tiae cognitione. Sed coniungi Deo ignorando de
eo ^ quid est, hoc contingit etiam per rationem
naturalem. Ergo per gratiam non plenius cogno-
scitur a nobis Deus, quam per rationem natu-
ralem.
2. Praeterea, per rationem naturalem in co-
gnitionem divinorum pervenire ^ non possumus,
nisi per phantasmata : sic etiam nec secundum co-
gnitionem gratiae. Dicit enim Dionysius, i cap. de
Cael. Hier., quod impossibile est nobis aliter lu-
cere divinum radium, nisi varietate ° sacrorum ve-
laminum circumvelatum. Ergo per gratiam non
plenius cognoscimus Deum, quam per rationem
naturalem.
3. Praeterea, intellectus noster per gratiam
fidei Deo adhaeret. Fides autem non videtur esse
>n cognitio: dicit enim Gregorius, in Homil. * quod
ea quae non videntur fidem habent, et non agni-
tionem K Ergo per gratiam non additur nobis
aliqua excellentior cognitio de Deo.
Sed contra est quod dicit Apostolus, I Cor. 11 *:
nobis revelavit Deus per Spiritum suiim, illa sci-
licet quae nemo principum huius saeculi novit *,
idest philosophorum , ut exponit Glossa *.
Respondeo dicendum quod per gratiam perfe-
ctior cognitio de Deo habetur a nobis, quam per
rationem naturalem. Quod sic patet. Cognitio
enim quam per naturalem rationem habemus,
duo ^ requirit: scilicet, phantasmata ex sensibilibus
accepta, et lumen naturale intelligibile, cuius vir-
tute intelligibiles conceptiones ab eis abstrahimus.
Et quantum ad utrumque, iuvatur humana co-
gnitio per revelationem gratiae. Nam et lumen
naturale intellectus confortatur per infusionem lu-
minis gratuiti. Et interdum etiam phantasmata in
imaginatione hominis formantur divinitus, magis
exprimentia res divinas , quam ea quae natura-
Uter a sensibilibus accipimus; sicut apparet in
visionibus prophetalibus. Et interdum etiam ali-
quae res sensibiles formantur divinitus, aut etiam
voces , ad aliquid divinum exprimendum ; sicut
in baptismo 1 visus est Spiritus Sanctus in specie
columbae, et vox Patris audita est, Hic est Filius
meus dilectus *.
Ad primum ergo dicendum quod, licet per re-
velationem gratiae in hac vita non cognoscamus
de Deo quid est, et sic ei quasi ignoto coniun-
gamur *; tamen plenius ipsum cognoscimus, in-
Vers. 10.
• Ibid. vers. 8.
* Glossa interlin.
ex s. Hier.
Matt. m, 17.
a) m Ubro. - I libro P,
P) de eo. - Om. ABCE. - Pro est, sit edd. a b.
f) pervenire. - devenire CDEpA. - Pro sic, similiter codices.
3) varietate. - veritate P. - sacrorum om. ACDEFG.
StTBIMAE ThEOL. D. ThOMAE T. I.
i) agnitionem. - cognitionem ABCDEF.
!J)' duo. - ad minus duo B.
rj) baptismo. - Christi addit sD.
6) coniungamur. - coniungimur codices et a b.
i38
QUAESTIO XII, ARTICULUS XIII
quantum plures et excellentiores effectus eius no-
bis demonstrantur ; et inquantum ei aliqua at-
tribuimus ex revelatione divina, ad quae ratio
naturalis non pertingit, ut Deum esse trinum et
unum.
Ad secundum dicendum quod ex phantasmati-
bus, vel a sensu acceptis secundum naturalem
ordinem, vel divinitus in imaginatione formatis,
tanto excellentior cognitio intellectualis habetur,
quanto lumen intelligibile in homine fortius fu-
erit. Et sic per revelationem ex phantasmatibus
plenior cognitio accipitur, ex infusione divini lu-
minis.
Ad tertium dicendum quod fides cognitio quae-
dam est, inquantum intellectus determinatur per
fidem ad aliquod cognoscibile. Sed haec deter-
minatio ad unum non procedit ex visione ' cre-
dentis, sed a visione eius cui creditur. Et sic,
inquantum deest visio, deficit a ratione cognitionjs
quae est in scientia: nam scientia determinat in-
tellectum ad unum per visionem et intellectum
primorum principiorum.
i) non procedit ex visione. - non procedit a visione codices.
Commentaria Cardinalis Caietani
TiTULus clarus. - In corpore una conclusio, responsiva
quaesito affirmative: Perfecrior cognirio de Deo habetur
per gratiam a nobis, quam per rationem naturalem.
Probatur. Humana cognitio per gratiam iuvatur, et quoad
lumen intellectuale, et quoad phantasmata: ergo perfectior
est cognitio. - Consequentia probatur: quia cognitio nostra
ex his duobus consurgit. Antecedens vero probatur: quia per
gratiam interdum formantur phantasmata melius exprimen-
tia divina, interdum res sensibiles, interdum voces; ergo.
Exemplum primi, in visionibus Prophetarum : secundi, in
columba baptismi Christi: tertii, in voce ibidem audita.
II. Adverte hic, quod cognitio per gratiam in hac vita
de Deo, praefertur naturali, non ex parte modi (quia sic
naturalis est potior, cum sit per modum evidentiae, ut in
responsione ad tertium dicitur), sed ex parte obiecri exten-
sive et intensive, ut in responsione ad primum dicitur: quia
plura, et occultiora rationi naturali, ac per hoc nobiliora
et manifestiora secundum se, per gratiam cognoscimus, ut
quod est trinus, etc. Haec enim tanto aliis praestant, quanto
eorum cognoscibilitas tam alta est, ut soli Deo sint natu-
raliter evidentia, ut in principio libri Contra Gent. * ape-
ritur.
Cap. III.
QUAESTIO XIII, ARTICULUS I
iSg
QUAESTIO DECIMATERTIA
DE NOMINIBUS DEI
IN DUODECIM ARTICULOS DIVISA
*Cf. supraqu.iii,
Introd.
CONSiDERATis his quae ad divinam cognitio-
nem " pertinent, procedendum est ad con-
siderationem divinorum nominum *: unumquod-
que enim nominatur a nobis, secundum quod
ipsum cognoscimus.
Circa hoc ergo quaeruntur duodecim.
Primo: utrum Deus sit nominabilis a nobis.
Secundo : utrum aliqua nomina dicta de Deo,
praedicentur de ipso substantialiter.
Tertio : utrum aliqua nomina dicta de Deo ,
proprie dicantur de ipso ; an omnia attri-
buantur ei metaphorice.
Quarto: utrum muha nomina dicta de Deo,
sint synonyma.
Quinto: utrum nomina aliqua dicantur de Deo
et creaturis univoce, vel aequivoce.
• S. Th. lect. 111.
Vers. 4.
■ Vers. 3.
• I Perihermen.
cap. I, n. 2, 3. •
S. Th. lect. II.
Sexto: supposito quod dicanturanalogice, utrum
dicantur de Deo per prius, vel de creaturis.
Septimo : utrum aliqua nomina dicantur de Deo
ex tempore.
Octavo: utrum hoc nomen Deus sit nomen
naturae, vel operationis ^.
Nono : utrum hoc nomen Deus ^ sit. nomen
communicabile.
Decimo: utrum accipiatur univoce vel aequi-
voce, secundum quod significat Deum per
naturam, et per participationem, et secun-
dum opinionem ^.
Undecimo: utrum hoc nomen Qui est sit ma-
xime proprium nomen Dei.
Duodecimo: utrum propositiones affirmativae
possint formari de Deo.
ARTICULUS PRIMUS
UTRUM ALIQUOD NOMEN DEO CONVENIAT
I Sent., dist. i, expos. text., qu' 6 ; dist. xxii, art. i ; De Div. Nom., cap. t, lect.
,D PRiMUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
nullum nomen Deo conveniat. Dicit
'enim Dionysius, i cap. de Dip. Nom. *,
^quod neque nomen eius est, neqiie opi-
nio. Et Prov. xxx * dicitur : Quod nomen eius, et
quod nomen filii eius, si nosti?
2. Praeterea, omne nomen aut dicitur in abs-
tracto, aut in concreto. Sed nomina significantia
in concreto, non competunt Deo, cum simplex
sit: neque nomina significantia in abstracto, quia
non significant aUquid perfectum subsistens. Ergo
nullum nomen potest dici de Deo.
3. Praeterea, nomina significant substantiam
cum qualitate ; verba ' autem et participia signi-
ficant cum tempore; pronomina autem cum de-
monstratione vel relatione. Quorum nihil com-
petit Deo: quia sine qualitate est et sine omni
accidente, et sine tempore; et sentiri non potest,
ut demonstrari possit; nec relative significari, cum
relativa sint aliquorum antedictorum recordativa,
vel nominum, vel participiorum, vel pronominum
demonstrativorum. Ergo Deus nuUo modo potest
nominari a nobis.
Sed contra est quod dicitur Exod. xv*: Domi-
nus ^ quasi vir pugnator, Omnipotens nomen eius.
Respondeo dicendum quod, secundum Philoso-
phum *, voces sunt signa intellectuum, et intelle-
ctus sunt rerum simiUtudines. Et sic patet quod
voces referuntur ad res significandas , mediante
conceptione intellectus. Secundum igitur quod
aliquid a nobis inteUectu cognosci potest, sic a no-
bis potest nominari. Ostensum est autem supra *
quod Deus in hac vita non potest a nobis videri
per suam essentiam *; sed cognoscitur a nobis ex
creaturis, secundum habitudinem principn, et per
modum excellentiae et remotionis. Sic igitur potest
nominari a nobis ex creaturis : non tamen "^ ita
quod nomen significans ipsum, exprimat divinam
essentiam secundum quod est, sicut hoc nomen
homo exprimit sua significatione essentiam ho-
minis secundum quod est: significat enim eius
definitionem , declarantem eius essentiam ; ratio
enim quam significat nomen, est definitio * *.
Ad primum ergo diCendum quod ea ratione di-
citur Deus non habere nomen, vel esse
nominationem , quia essentia eius est supra id
quod de Deo inteliigimus et voce significamus.
Ad secundum dicendum quod, quia ex creaturis
in Dei cognitionem venimus, et ex ipsis eum
nominamus, nomina quae Deo attribuimus, hoc
modo significant, secundum quod competit crea-
turis materiaUbus , quarum ' cognitio est nobis
connaturalis , ut supra * dictum est. Et quia in
huiusmodi creaturis, ea quae sunt perfecta et sub-
' Qu. XII, art. ir.
D. 482.
S. Th
SUpra lect.xvi,
Metaphys. III,
cap. VII , n. 9. -
■ — . lib. iIV,
Qu. XII, art. 4.
a) cognitionem. - perfectionem PFG et edd. a b.
P) operationis. — comparationis D.
f) hoc nomen Deus. - Om. codices et ed. a.
3) secundum opinionem. - per operationem AEFGa, operationem B,
per comparationem CD.
e) verba, - verbum ABCDE. - Pro participia, participium CD.
I^) Dominus. — Om. ¥ab.
rj) tamen. - Om. BD.
9) definitio. - ut dicitur in IV Metaphysicae addunt ABCDEF.
i) quarum. - quorum pFGab; quarum ... connaturalis om. D.
140
sistentia, sunt composita; forma autem in eis non
est aliquid completum subsistens, sed magis quo
aliquid est: inde est quod omnia nomina a nobis
imposita ad significandum aliquid completum sub-
sistens, significant in concretione, prout competit
compositis; quae autem imponuntur ad signifi-
candas formas simplices, significant aliquid non
ut subsistens, sed ut quo aliquid est, sicut albedo
significat ut quo aliquid est album. Quia igitur
et Deus simplex est, et subsistens est, attribuimus
ei et nomina abstracta ', ad significandam sim-
plicitatem eius; et nomina concreta, ad signi-
ficandum subsistentiam et perfectionem ipsius :
quamvis utraque nomina deficiant a modo ipsius,
sicut ^ intellectus noster non cognoscit eum ut
est, secundum hanc vitam.
Ad tertium dicendum quod significare substan-
tiam cum qualitate, est-significare suppositum cum
natura vel forma determinata in qua subsisfit.
Unde, sicut de Deo dicuntur aliqua in concretione.
QUAESTIO XIII, ARTIGULUS I
ad significandum subsistentiam •" et perfectionem t<-
ipsius, sicut iam * dictum est, ita dicuntur de • Ad 2.
Deo nomina significantia substantiam cum qua-
litate. Verba vero et participia consignificantia ' / ^
tempus dicuntur de ipso, ex eo quod aeternitas
includit omne tempus : sicut enim simplicia sub-
sistentia non possumus apprehendere et significare
nisi per modum compositorum, ita simplicem ae-
ternitatem non possumus intelligere vel voce ex-
primere, nisi per modum temporalium rerum; et
hoc propter connaturalitatem intellectus nostri ad
res compositas et temporales ^ Pronomina vero 5
demonstrativa dicuntur de Deo, secundum quod
faciunt demonstrationem ad id quod intelligitur,
non ad id quod sentitur: secundum enim quod
a nobis intelligitur, secundum hoc sub demonstra-
tione cadit. Et sic, secundum illum modum quo
nomina et participia et pronomina demonstrativa
de Deo dicuntur, secundum hoc et pronominibus
relativis " significari potest. "
x) et nomiiia abstracta. - nomina simplicia et nomina abstracta
PDFab; nomina simpUcia et abstracta BG. - Pro signijicandam , si-
gniflcandum codices et ed. b, designiflcandum ed. a.
X) sicut. ~ et addunt codices.
(i) subsistentiam. - substantiam P. - Pro de Deo, de eo ADEFGafr.
v) consigniflcantia. - signiflcantia ABCE.
5) ad res compositas et temporales. - ad res compositas et res
temporales B.
0) et pronominibus relativis. - a (et G, om. EpA) pronominibus
vel nominibus relativis ACEG, et nominibus vel pronominibus rela-
tivis B, a pronominibus relativis DF, et pronominibus et (et om. P)
nominibus relativis Pab.
Commentaria Cardinalis Caietani
TITULUS clarus. - In corpore una conclusio, responsiva
quaesito affirmative, cum modificatione. Conclusio est:
Deus potest a nobis nominari ex creaturis, non autem se-
cundum quod est secundum se.
Probatur conclusio quoad utramque partem simul. Vo-
ces sunt signa inteUectuum, et intellectus sunt similitudines
rerum: ergo voces referuntur ad res significandas , mediis
intellectibus : ergo , sccundum quod aliquid a nobis intel-
ligitur, sic potest a nobis nominari : ergo Deus potest no-
minari a nobis ex creaturis, et non secundum quod est
secundum se.
Antecedens est Philosophi , I Periherm. Consequentia
vero tani prima quam secunda, relinquitur nota. Ultima
autem probatur, quoad primam consequentis partem, quia
Deus cognoscitur a nobis ex creaturis tripliciter, ut dictum
est: quoad secundam vero, quia Deus in hac vita non potest
videri a nobis per essentiam. - Et ad claritatem terminorum,
subditur in littera declaratio exemplaris ab opposito, quo-
modo nomina non significant Deum secundum quod in se
est. Et intendit quod significare rem secundum quod est,
est significare terminum naturae illius, ut ly homo (quod
impossibile est hic de Deo haberi) : quoniam omnia nomina
significant terminos aut rerum communium , aut negatio-
num , vel respectuum etc. , vel compositorum ex his , ut
patet inductive.
II. Circa hanc partem occurrit dubium. Scotus siquidem,
in I, dist. XXII, qu. unica , discutiens hanc propositionem
assumptam, sicut res intelligitur, ita et nominatur, distin-
guit eam : scilicet quoad impositionem nominis, vel quoad
usum nominis impositi. Et tria dicit. Primo, quod quoad
impositionem videtur falsa. Quod probat sic. Substantia
non intelligitur a nobis distincte in propria natura, et ta-
men significatur. Ergo imponere possumus nomina distin-
ctius significantia quam intelligimus. Consequentia vero, et
antecedens pro secunda parte, probatur ; quia cognitis, verbi
gratia , accidentibus et proprietatibus lapidis , imponimus
nomen illi substantiae lapidis, intendentes illam significa-
tum iri per nomen; et tamen non cognoscimus distincte
illam. - Secundo, quod quoad usum est simpliciter falsa. -
Tertio, quod multis nominibus potest uti viator, exprimen-
tibus divinam essentiam sub ratione ipsius essentiae divi-
nae. Probantur haec duo: quia verisimile est esse in sacra
Scriptura huiusmodi nomina, ut ludaei dicunt de nomine
tetragrammaton, etc, sive imposita fuerint haec nomina a
Deo, sive ab angelo.
III. Ad haec, pro quanto veritati non consonant, dicen-
dum est. Et ad primum quidem , quod non est imagina-
bile imponi nomen distinctius significans quam concipiatur.
Et in littera redditur causa : quia voces significant res non
nisi media conceptione intellectus; igitur significatio cau-
satur ex conceptione ; ergo distincta significatio supponit
distinctam conceptionem, et confusa confusam, et maior
maiorem, et minor minorem, etc. Quare ab hac universa-
lissima regula de causa et causato, haec excipienda sunt ?
- Probatio autem sua nihil valet : tum quia antecedens
pro prima parte est falsum; tum quia pro secunda parte
male probatur. Dico enim , et ita esse experimur , quod
cognitis accidentibus, cognoscimus rem quandam sublatere,
et secundum se esse et subsistere, etc. : et huiusmodi res
nunquam magis significabitur quam cognoscetur. Si enim
cognoscetur confuse, ut in exemplo dato, nunquam signi-
ficabitur nisi confuse. Ex tali siquidem nomine nunquara
aliquis plus intelliget, quam perfectus impositor apprehen-
derit: quamvis, ex meliori ingenio proprio, cognito alicuius
nominis significato in re, discurrendo alia cognoscat , sicut
ex principiis conclusiones deducimus. Sed hoc non est ex
vi significationis nominis. Unde et ipsemet Scotus ibidem
sub dubio primum dictum relinquere tandem videtur.
De secundo vero bene dicit Scotus: experimur enim
quod multis nominibus utimur confuse notis , antequam
ad notitiam distinctam illorum terminorum veniamus.
De tertio autem, quia, experientia teste, nullum tale no-
men divinum habemus; et rursus, quia frustra hominibus
talia darentur nomina, quoniam nos non possumus Deum
secundum se cognoscere; et quia sine sufficienti auctori-
tate novitas haec dicitur; et quia Dionysius, in i Caelest.
Hierar., dicit, impossibile est nobis aliter lucere divinum
radium , nisi varietate sacrorum velaminum occultatum :
videtur mihi simpliciter falsum dictum Scoti, et dicendum,
ut in littera dicitur, quod Deus in hac vita non est a nobis
nominabilis, nisi ex creaturis; et hoc tam quoad imposi-
tionem, quam usum.
IV. In responsione ad secundum, dubitare novitius posset
quo pacto abstractum significat ut quo, et non per modum
QUAESTIO XIII, ARTICULUS II
141
Cap. ri, n. 2.
subsistentis : cum sit nomen substantivum, ut albedo, sub-
stantivi autem proprium est per modum substantiae si-
gnificare.
Ad hoc breviter dicitur, quod incidit hic sophisma Con-
sequentis, a modo substantiae ad hunc modum determinate
affirmando. Substantivum quidem significat per modum
substantiae, idest ^er 5e s^anfw, idest solitarie: et non per
modum subsistentis.
Et si instetur quod etiam simitas significat curvitatem
in naso, et consequenter non significat formam solitarie,
sed cum subiecto : respondetur quod hic non est quaestio
de significatione et consequentibus ad ipsam, sed d€ modo
significandi. Abstractum autem et concretum in significa-
tione conveniunt: quia utrumque puram formam signifi-
cat, ut in Praedicamentis * de albo dicitur, et ex natura si-
gnificatae formae oportet utrumque copulare subiectum
formae significatae. Sed ex modo significandi differentia est:
quia concretum importat subiectum et compositum ex
modo significandi, ut primum significatum (in cuius si-
gnum dicimus quod simum est nasus curvus, prius nasum
quam curvitatem exprimentes) ; abstractum vero subiectum
ex modo significandi aut non importat (sed ex natura rei
significatae) , aut, si importat, non importat principaliter,
sed ultimo ; unde e converso dicimus quod simitas est cur-
vitas nasi.
Significat igitur abstractum per modura substantiae quoad
hoc, quia significat illud per se, idest non cum alio, ex
modo significandi : et hoc aut simpliciter, aut principaliter.
Concretum autem, ex modo significandi, principaliter si-
gnificat aliud cum re primo significata. - Unde dictum Avi-
cennae, reprehensum ab Averroe, V Metaphys., comm. xiv,
si ratione modi significandi intelligitur, verum fuit. Nec ratio
Averrois concludit oppositum: quoniam non tenet nisi in
formaliter significatis ex vi significationis.
ARTICULUS SECUNDUS
UTRUM ALIQUOD NOMEN DICATUR DE DEO SUBSTANTIALITER
I Sent., dist. n, art. 2; I Cont. Gent., cap. xxxi; De Pot., qu. vii, art. 5.
• De Fide Orth.,
lib. I, cap. IX.
D SECUNDUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
nullum nomen dicatur de Deo substan-
tialiter. Dicit enim Damascenus *: Opor-
tet singiilum eorum quae de Deo dicun-
tur, non quid est secundum substantiam significare,
sed quid non est ostendere, aiit habitudinem quan-
dam, aut aliquid eorum quae assequuntur natu-
ram pel operationem.
« 2. Praeterea, dicit Dionysius ", i cap. de Div.
s. Tii. lect. II. Nom.*: Omnem sanctorum theologorum hymnum
invenies, ad bonos thearchiae processus, manifesta-
tive et laudative Dei nominationes dividentem: et
est sensus, quod nomina quae in divinam laudem
sancti doctores assumunt, secundum processus
ipsius Dei distinguuntur. Sed quod significat pfo-
cessum alicuius rei , nihil significat ad eius es-
sentiam pertinens. Ergo nomina dicta de Deo ,
non dicuntur de ipso substantialiter.
3. Praeterea, secundum hoc nominatur aliquid
a nobis, secundum quod inteliigitur. Sed non in-
telligitur Deus a nobis in hac vita secundum
suam substantiam. Ergo nec aliquod nomen im-
positum a nobis, dicitur de Deo secundum suam
substantiam.
Sed contra est quod dicit Augustinus, VI de
Trin. * : Deo hoc est esse, quod fortem esse vel
sapientem esse , et si qiiid de illa simplicitate ^
dixeris , quo eius substantia significatur. Ergo
omnia nomina ^' huiusmodi significant divinam
substantiam.
Respondeo dicendum quod de nominibus quae
de Deo dicuntur negative, vel quae relationem
ipsius ad creaturam significant, manifestum est
quod substantiam eius nullo modo significant;
sed remotionem alicuius ab ipso, vel relationem
eius ad alium, vel potius alicuius ad ipsum. Sed
de nominibus quae absolute et affirmative de
Cap. IV.
In libro Do-
Deo dicuntur, sicut bonus, sapiens, et huiusmodi,
multipliciter aliqui sunt opinati.
Quidam enim dixerunt quod haec omnia no-
mina, licet affirmative de Deo dicantur, tamen
magis inventa sunt ad aliquid removendum a
Deo, quam ad aliquid ponendum in ipso. Unde
dicunt quod, cum dicimus Deum esse viventem,
significamus quod Deus non hoc modo est, sicut
res inanimatae : et similiter accipiendum est in
aliis. Et hoc posuit ^ Rabbi Moyses *. - Alii vero
dicunt quod haec nomina imposita sunt ad signi- ctor "p^ifxo-
ficandum habitudinem eius ad creata ': ut, cum ca^Lvm"' '
dicimus Deus est bonus, sit sensus, Deus est caiisa
bonitatis in rebus. Et eadem ratio est in aliis.
Sed utrumque istorum videtur esse inconve-
niens, propter tria. Primo quidem, quia secun-
dum neutram harum positionum posset assignari
ratio quare quaedam nomina magis de Deo di-
cerentur quam alia. Sic enim est causa corpo-
rum;, sicut est causa bonorum : unde, si nihil aliud
significatur, cum dicitur Deus est boniis, nisi Deus
est causa bonorum, poterit similiter dici quod
Deus est corpus, quia est causa corporum. Item,
per hoc quod dicitur ^ quod est corpus, remove-
tur quod non sit ens in potentia tantum , sicut
materia prima. - Secundo, quia sequeretur quod
omnia nomina dicta de Deo, per posterius dice-
rentur de ipso : sicut sanum per posterius dicitur
de medicina, eo quod significat hoc tantum quod
sit causa sanitatis in animali, quod per prius di-
citur sanum. - Tertio, quia hoc est contra inten-
tionem loquentium de Deo. AUud enim intendunt
dicere, cum dicunt Deum viventem, quam quod
sit causa vitae nostrae, vel quod differat a corpo-
ribus inanimatis.
Et ideo aliter dicendum est, quod huiusmodi
quidem " nomina significant substantiam divinam.
o) dicit Dionysius. - Dionysius dicit codices. - In textu cit. pro
Omnem, Omnium PBDFGsA et edd. ab; et pro bonos, beatos PBEafc.
P) simplicitate. - simplici multiplicitate vel multiplici simplicitate
D. - Pro quo, qua PFGab.
■)(•) nomina. — Om. codices et ed. a.
0) posuit. - ponit ABCDE.
e) creata. — creaturam B.
^) quod dicitur. — Om. codices et a b.
»)) huiusmodi quidem. - quaedam huiusmodi B, huiusmodi quae-
dam Ga.
142
et praedicantur de Deo substantialiter , sed de-
ficiunt a repraesentatione ipsius. Quod sic patet.
Significant enim sic nomina Deum , secundum
quod intellectus noster cognoscit ipsum. Intel-
lectus autem noster, cum cognoscat Deum ex
creaturis, sic cognoscit ipsum, secundum quod
creaturae ipsum repraesentant. Ostensum est au-
*Qu. re, art.2. tem supra * quod Deus in se praehabet ' omnes
perfectiones creaturarum, quasi simpliciter et uni-
versaliter perfectus. Unde quaelibet creatura in-
tantum eum repraesentat, et est ei similis, inquan-
tum perfectionem aliquam habet: non tamen ita
quod repraesentet eum sicut aliquid eiusdem spe-
ciei vel generis, sed sicut excellens principium,
a cuius forma effectus deficiunt, cuius tamen
aliqualem similitudinem effectus consequuntur ;
sicut formae corporum inferiorum repraesentant
•ibid. art.3. virtutem solarem. Et hoc supra * expositum est,
cum de Perfectione divina agebatur. Sic igitur
praedicta nomina divinam substantiam significant:
imperfecte tamen , sicut et creaturae imperfecte
eam repraesentant.
Cum igitur dicitur Deus est bontis , non est
sensus, Deus est causa bonitatis , vel Deus non
est malus: sed est sensus, id quod bonitatem di-
cimus in creaturis , praeexistit in Deo , et hoc
quidem secundum modum altiorem. Unde ex hoc
non sequitur quod Deo competat esse bonum
inquantum causat bonitatem: sed potius e con-
' verso, quia est bonus, bonitatem rebus diffundit ',
•ub.i,cap.xxxii. secundum illud Augustini, de Doct. Christ. *: m-
quantum bonus est, sumus.
QUAESTIO XIII, ARTICULUS II
Ad primum ergo dicendum quod Damascenus
ideo dicit quod haec nomina non significant quid
est Deus, quia a nuUo istorum nominum expri-
mitur quid est Deus perfecte : sed unumquodque
imperfecte eum significat, sicut et creaturae im-
perfecte eum repraesentant.
Ad secundum dicendum quod in significatione
nominum, aliud est quandoque a quo imponitur
nomen ad significandum, et id ad quod signifi-
candum nomen imponitur: sicut hoc nomen lapis
imponitur ab eo quod laedit pedem, non tamen
imponitur ad hoc significandum quod significet
laedens pedem, sed ad significandam quandam
speciem corporum; alioquin omne laedens pedem
esset lapis. Sic igitur dicendum est quod huius-
modi divina nomina imponuntur quidem a pro-
cessibus deitatis: sicut enim secundum diversos
processus perfectionum, creaturae Deum reprae-
sentant, licet imperfecte ; ita intellectus noster ", *
secundum unumquemque processum, Deum co-
gnoscit et nominat. Sed tamen haec nomina non .
imponit ad significandum ipsos processus, ut, cum
dicitur Deus est vivens, sit sensus, ab eo ^ pro- ^
cedit vita: sed ad significandum ipsum rerum
principium, prout in eo praeexisfit vita, licet emi-
nentiori modo quam intelligatur vel significetur.
Ad tertium dicendum quod essentiam Dei in
hac vita cognoscere non possumus secundum
quod in se est*: sed cognoscimus eam secundum ■ d. 483.
quod repraesentatur in perfectionibus creatura-
rum. Et sic nomina a nobis imposita eam si-
gnificant.
8) Deus in se praehabet. - Deus in se habet ABE, Deus in seipso
habet G.
i) rebus diffundit. - in rebus infundit B.
x) intellectus noster. - Om. F; omisso noster, intellectus post no-
minat ponit ed. a.
X) ab eo. - a Deo codices et a b.
Commentaria Cardinalis Caietani
IN titulo, nomen dicatur, idest secundum suum formale
significatum attribuatur : et non, secundum id quod co-
pulat, aut pro quo supponit, etc. Substantialiter, ut distin-
guitur contra accidentaliter, vocando accidens omne quod
est extra esse rei : sic enim homo dicitur substantialiter de
Socrate, disciplinabile vero et album dicuntur accidentaliter
de eodem. Nec restringes quaestionem: sed, iuxta tituli am-
plitudinem, sive substantialiter complete, ut ultima diffe-
rentia vel definitio, sive substantialiter incomplete, ut ani-
mal respectu hominis, dicatur, totum sub quaesito praesenti
conduditur, cum quaerimus: An aliquod nomen substan-
tialiter de Deo dicatur.
II. In corpore quinque: primo, ponit in quibus nomi-
nibus habet locum haec quaestio ; secundo, refert duas opi-
niones ; tertio , reprobat eas ; quarto , respondet quaesito
affirmative ; quinto, ostendit quis sit sensus, cum huiusmodi
nomina Deo attribuuntur. Et patet particularum distinctio
in littera.
III. Quoad primum , duo dicit. Primo, quod sunt tria
genera nominum de Deo: negativa, ut incorporeus , im-
mensus, etc. ; relativa, ut Dominus, finis, efficiens ; et po-
sitiva absoluta, ut ens, sapiens, vivens, etc. - Secundo, quod
quaestio non est de primo aut secundo genere, sed tertio
tantum : quia constat quod illa puram negationem, aut re-
lationem significant, sicut album puram qualitatem.
IV. Quoad secundum, duae sunt opiniones. Prima est
ponentium nomina haec dici de Deo negative : secunda ,
relative. Et patet.
V. Quoad tertium , contra utramque opinionem simul
tripliciter arguitur clare. In secunda tamen ratione, adverte
quod fundatur super illa maxima : Omne nomen primum
dicitur de eo de quo dicitur formaliter, quam de ceteris,
quomodolibet aliter dicatur.
VI. Quoad quartum, conclusio responsiva quaesito affir-
mative est: Huiusmodi nomina dicuntur de Deo substan-
tialiter, imperfecte tamen. - Probatur. Nomina significant
Deum ut a nostro intellectu cognitum: ergo ut cognitum
ex creaturis: ergo ut repraesentatum ex creaturis: ergo ut
assimilantur ei creaturae: ergo ut supereminens principium,
cuius forma defective participatur ab eis: ergo substantia-
liter.
Antecedens patet ex I Periherm. *, cum prima et se-
cunda consequentia. Tertia autem est per se nota. Quarta
vero probatur ex iv quaestione: quia non ut repraesentatum
similitudine specifica aut generica; igitur analoga, ut princi-
pium, etc. Ultima autem manifeste sequitur : si enim quod
quid est cuiusque creaturae diminuta quaedam similitudo
est substantiae divinae simplicissimae , oportet ut ipsa di-
vina substantia participetur , repraesentetur , cognoscatur ,
nominetur, et significetur, etc.
VII. Quoad quintum , sensus propositionum ex dictis
aperitur, explicite dicendo quod, cum dicimus Deus est
bonus, sensus est, id quod bonitatem in creaturis dicimus,
est in Deo, et hoc altiori modo.
Adverte hic duo. Primo, quod ly est denotat habitudi-
nem formalem : ita quod intendit, est in Deo formaliter.
Non sic potest exponi Deus est corpus, etc. - Secundo, quod
ly et hoc altiori modo non est accipiendum ut pars signi-
ficati. Non enim, cum dicimus Deus est bonus, significatur
bonitas Dei et eminentia eius, sed bonitas tantum: emi-
QUAESTIO XIII, ARTICULUS III
143
nentia vero ex modo significandi innuitur, ut ex sequenti
articulo patet. Ita quod, dicendo Deus est bonus, ex signi-
ficato non habetur nisi quod id quod boni nomine forma-
liter importatur, est in Deo formaliter. Et quoniam boni
nomen importat bonitatem in concretione, quae in Deo
non habet locum , quia est modus imperfectus ; ideo in-
sinuatur quod bonitas est in Deo eminentiori modo quam
significetur, quia significatur ut est in creaturis.
VIII. In responsione ad primum, adverte quod, apud
excellentes doctores, non est idem significare quid est, et
esse nomen substantiale : quoniam ad primum exigitur per-
fectio, ad secyndum non, ut in littera dicitur. Et radix est,
quia loquuntur proprie de quid posterioristice et metaphy-
sice, quod absque propriis non est: et non topice , quod
communibus contentatur.
IX. In responsione ad secundum, distinctio est, sub aliis
verbis: importare processus dupliciter, formaliter, vel ori-
ginaliter.
Art. I.
p
In prologo.
Art. praec.
ARTICULUS TERTIUS
UTRUM ALIQUOD NOMEN DICATUR DE DEO PROPRIE
I Sent., dist. iv, qu. i. art. i; dist. xxii, art. 2; dist. xxxiii, art. 2; dist. xxxv, art. i, ad 2;
1 Cont. Gent., cap. xxx; De Pot., qu. vii, art. 5.
> D TERTiUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
nullum nomen dicatur de Deo proprie.
'Omnia enim nomina quae de Deo dici-
;jmus, sunt a creaturis accepta, ut dictum
est *. Sed nomina creaturarum metaphorice di-
cuntur de Deo, sicut cum dicitur Deus est lapis,
vel leo, vel aliquid huiusmodi. Ergo omnia no-
mina dicta de Deo ", dicuntur metaphorice.
2. Praeterea, nuUum nomen proprie dicitur
de aliquo, a quo verius renaovetur quam de eo
praedicetur. Sed omnia huiusmodi nomina, bonus,
sapiens, et similia, verius removentur a Deo quam
de eo praedicentur, ut patet per Dionysium, u cap.
Cael. Hier. Ergo nullum istorum nominum pro-
prie dicitur de Deo.
3. Praeterea, nomina corporum non dicuntur
de Deo nisi metaphorice, cum sit incorporeus.
Sed omnia huiusmodi nomina implicant quasdam
corporales conditiones: significant enim cum tem-
pore, et cum compositione , et cum aliis huius-
modi , quae sunt conditiones corporum. Ergo
omnia huiusmodi nomina dicuntur de Deo me-
taphorice.
Sed contra est quod dicit Ambrosius, in lib. II
deFide'^*: Sunt quaedam nomina, quae eviden-
ter proprietatem divinitatis ostendunt; et quaedam
quae perspicuam divinae maiestatis exprimunt ve-
ritatem; alia vero sunt, quae translative per simili-
tudinem de Deo dicuntur. Non igitur omnia no-
mina dicuntur de Deo metaphorice, sed aliqua
dicuntur proprie.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est *,
Deum cognoscimus ex perfectionibus procedenti-
bus in creaturas ab ipso ; quae quidem perfectio-
nes in Deo sunt secundum eminentiorem modum
quam in creaturis. Intellectus autem noster eo
modo apprehendit eas, secundum quod sunt in
creaturis: et secundum quod apprehendit, ita si-
gnificat per nomina. In nominibus igitur "> quae
Deo attribuimus, est duo considerare: scilicet, per-
fectiones ipsas significatas, ut bonitatem, vitam,
et huiusmodi ; et modum significandi. Quantum
igitur ad id quod significant huiusmodi nomina,
proprie competunt Deo, et magis proprie quam
ipsis creaturis, et per prius dicuntur de eo. Quan-
tum vero ad modum significandi, non proprie
dicuntur de Deo: habent enim modum signifi-
candi qui ° creaturis competit.
Ad primum ergo dicendum quod quaedam no-
mina significant huiusmodi perfectiones a Deo
procedentes in res creatas, hoc modo quod ipse
modus imperfectus quo a creatura participatur
divina perfectio, in ipso nominis significato in-
cluditur, sicut lapis significat aliquid materialiter
ens: et huiusmodi nomina non possunt attribui
Deo nisi metaphorice. Quaedam vero nomina
significant ipsas perfectiones absolute, absque hoc
quod aliquis modus participandi claudatur ' in
eorum significatione , ut ens , bonum, vivens, et
huiusmodi: et talia proprie dicuntur de Deo.
Ad secundum dicendum quod ideo huiusmodi
nomina dicit Dionysius negari a Deo ^, quia id
quod significatur per nomen , non convenit eo
modo ei, quo nomen significat, sed excellentiori
modo. Unde ibidem dicit Dionysius quod Deus "
est super omnem substantiam et vitam.
Ad tertium dicendum quod ista nomina quae
proprie dicuntur de Deo, important conditiones
corporales, non in ipso significato nominis, sed
quantum ad modum significandi. Ea vero quae
metaphorice de Deo dicuntur, important condi-
tionem corporalem in ipso suo significato.
a) omnia nomina dicta de Deo.
ab, omnia dicta de Deo pD.
P) de Fide. - de Trinitate codices et ab,
y) igitur. - vero BCD.
S) qui. - hunc qui ACDEG.
nomina dicta de Dco PsD et
i) claudatur. - includitur ABCDEG. - Ante huiusmodi codices ad-
dunt alia.
K) a Deo. - de Deo BD. - Post convenit addunt Deo, et ei om.
ABCDEF.
r)) Deus est. - est Pafr.
Commentaria Cardinalis Caietani
IN titulo, ly proprie potest sumi dupliciter. Uno modo, ut
distinguitur contra communiter: et sic animal non di-
citur proprie de homine, quia dicitur de aliis. Alio modo,
ut distinguitur contra metaphorice : et sic animal dicitur
proprie de homine, florere autem non. Proprie enim dici,
est significatum nominis inveniri in eo de quo dicitur, se-
cundum se: metaphorice autem, est significatum nominis
inveniri in eo de quo dicitur, secundum suam similitudi-
nem tantum. Hic sumitur proprie, ut distinguitur contra
metaphorice.
II. Circa ordinem horum articulorum, dubium occurrit:
quoniam praeposterus videtur ordo servatus in 2 et 3 articulo.
Cf. art. seq.
144
Quia, in ordine compositivo, communiora prius tractanda
sunt: communius autem est nomen proprie dictum de ali-
quo , quam substantialiter ; quoniam accidentalia nomina
etiam proprie dicuntur, ut patet dicendo Socrates est albus.
III. Ad hoc breviter dicitur, quod ordo horum articu-
lorum est optimus. Non tamen attenditur penes commu-
nitatem maiorem et minorem, sed intimiorem ac priorem
rationem dubitandi. Prima namque quaestio cum sit quae-
stio an est, ideo prima quaerendi ratio est: an Deus sit
nominabilis. Secundam vero quaestionem constat esse quae-
stionem quid est, et ideo secunda quaerendi ratio est : quid
in Deo est nominabile, substantia scilicet sua, an relatio,
an negatio, etc. Tertia vero quaestio quoniam est quia est,
ideo tertio loco quaerendum est: quomodo Deus nomi-
natur. Et inter hos modos datur latitudo : nam primus
spectat ad ipsam nominis praedicationem , scilicet proprie
vel metaphorice ; secundus, ad unitatem et multitudinem,
scilicet synonyme, etc. * Constat autem quod talis est ordo
servatus in littera. Optimus igitur est.
Nec est verum quod dici proprie sit communius quam
dici substantialiter : sed habent se sicut excedentia et ex-
cessa. Quoniam dici substantialiter contingit et proprie et
metaphorice: possumus enim quod quid est rerum meta-
phorice significare, ut antiqui fecerunt. Unde, post deter-
minationem quod dicuntur nomina de Deo substantialiter,
merito dubitatum est an dicantur de Deo proprie.
IV. In corpore duo: primo, distinguit; secundo, re-
spondet quaesito. Quoad primum, distinguit ea quae sunt
in nomine dicto de Deo, sic. In nominibus Deo attributis
sunt duo: scilicet perfectio significata, et modus significandi.
- Probatur haec distinctio sic. Perfectiones procedentes in
creaturas a Deo, sunt eminentiori modo in Deo quam in
QUAESTIO XIII, ARTICULUS IV
creaturis : ergo habent in se duo, scilicet ipsam perfectio-
nem, et modum essendi: ergo conceptus nostri de Deo
habent in se duo proportionaliter, scilicet rem conceptam,
et modum concipiendi: ergo nomina attributa Deo habent
in se duo, scilicet rem significatam, et modum significandi.
Antecedens patet , cum prima consequentia. Secunda
vero probatur : quia Deum ex his perfectionibus cognosci-
mus, non quomodolibet, sed secundum raodum quo sunt
in creaturis ; idest , quod Deum ex effectibus suis sic co-
gnoscimus, quod modus essendi effectuum redundat in
nostrum modum concipiendi proportionaliter. Et sic con-
ceptus de Deo in duo distingui oportet, non tanquam in
diversa concepta; sed in unum ut rem conceptam, et alte-
rum ut modum, non rei conceptae, sed ipsius conceptus;
qui tamen modus ipsius conceptus a modo rei conceptae
derivatur. Tertia autem sequela evidens est.
V. Quoad secundum , iuxta membra duo distinctionis
factae, respondet quaesito unica conclusione bimembri. Est
autem conclusio haec: Aliqua nomina dicta de Deo, proprie
et magis et prius dicuntur de Deo quoad rem significatam ;
nulla autem quoad modum significandi. - Haec ultima pars
probatur: quia habent modum significandi proprium- crea-
turarum. Prima autem pars relinquitur per se nota ex di-
ctis in qu. iv *.
VI. In responsione ad primum, adverte ly in ipso nomi-
nis significato, quod intelligitur de significato formali pro-
prio, non autem de materiali et communi. Sapientia enim
non significat quahtatem nisi gratia materiae, et tanquam
quid commune: ex formali enim et sibi proprio significato,
nec qualitas, nec habitus, nec aliquid aliud insinuatur, nisi
ratio ordinandi, iudicandi, regendique, etc. ; quam contingit
esse substantiam et accidens, habitum et actum, etc.
Art. 2.
ARTICULUS QUARTUS
UTRUM NOMINA DICTA DE DEO SINT NOMINA SYNONYMA
I Sent., dist. 11, art. 3; dist. xxii, art. 3; I Cont. Gent., cap. xxxv; de Pot., qu. vii, art 6; Compend. Theol., cap. xxv.
D QUARTUM sic PROCEDiTUR. Vidctur quod
ista nomina dicta de Deo, sint nomina
*synonyma. Synonyma enim nomina di-
^cuntur, quae omnino idem significant.
Sed ista nomina dicta de Deo, omnino idem si-
gnificant in Deo: quia bonitas Dei est eius essen-
tia, et similiter sapientia. Ergo ista nomina sunt
omnino synonyma.
2. Si dicatur quod ista nomina significant idem
secundum rem ", sed secundum rationes diversas,
contra : Ratio cui non respondet aliquid in re, est
vana; si ergo istae rationes sunt multae, et res est
una, videtur quod rationes istae sint ^* vanae.
3. Praeterea, magis est unum quod est unum
re et ratione, quam quod est unum re et multiplex
ratione. Sed Deus est maxime unus. Ergo videtur
quod non sit unus re et multiplex ratione. Et sic
nomina dicta de Deo non significant rationes
diversas: et ita sunt synonyma.
Sed contra, omnia "^ synonyma, sibi invicem
adiuncta, nugationem adducunt, sicut si dicatur
vestis indumentum. Si igitur omnia nomina dicta
de Deo sunt synonyma, non posset convenienter
Vers. 18.
dici Deus bonus, vel aliquid huiusmodi; cum ta-
men scriptum sit lerem. xxxii *: Fortissime, ma-
gne, potens, Dominus exercituum nomen tibi.
Respondeo dicendum quod huiusmodi nomina
dicta de Deo, non sunt synonyma. Quod quidem
facile esset videre, si diceremus quod huiusmodi
nomina sunt inducta ad removendum, vel ad de-
signandum * habitudinem causae respectu creatu- s
rarum: sic enim essent diversae rationes horum
nominum secundum diversa negata, vel secundum
diversos eflfectus connotatos. Sed secundum quod
dictum est * huiusmodi nomina substantiam di- * Art. 2.
vinam significare ', licet imperfecte, etiam plane '
apparet, secundum praemissa, * quod habent ra-
tiones diversas. Ratio enim quam significat nomen,
est conceptio intellectus de re significata per no-
men. Intellectus autem noster, cum cognoscat
Deum ex creaturis ^ , format ad intelligendum
Deum conceptiones proportionatas perfectionibus
procedentibus a Deo in creaturas. Quae quidem
perfectiones in Deo praeexistunt unite et simpli-
citer: in creaturis vero recipiuntur divise et mul-
tipliciter. Sicut igitur diversis perfectionibus crea-
a) idem secundum rem. - unum ABCDE, unum {idem unum F,
sed idem expungit) secundum rem FGa, vel idem secundum rem margo
A. - Post sed D addit multa.
P) sint. - sunt ABCDEGafr.
Y) omnia. - omnia nomina ABDF, nomina CEGafc. - Pro dicatur,
dicam ABCDE.
S) removendum, vel ad designandum. - removendam vel ad desi-
gnandam P.
e) significare. - significant BG. - Pro etiam, et B.
C) cum cognoscat Deum ex creaturis. - cum non cognoscat Deum
nisi ex creaturis B. - Pro conceptiones proportionatas , conceptiones
proportionales codices.
Art. I, 2.
y
D. 286.
QUAESTIO XIII, ARTICULUS IV
145
turaram respondet unum simplex principium ,
repraesentatum per diversas perfectiones creatu-
rarum varie et multipliciter; ita variis et multi-
plicibus conceptibus intellectus nostri respondet
unum omnino simplex, secundum huiusmodi con-
ceptiones imperfecte intellectum. Et ideo nomina
Deo attributa, licet significent unam rem, tamen,
quia significant eam sub rationibus multis * et
diversis, non sunt synonyma.
Et sic patet solutio ad primum : quia nomina
synonyma dicuntur, quae significant unum secun-
dum unam rationem. Quae enim "^ significant ra-
tiones diversas unius rei, non primo et per se
unum significant: quia nomen non significat rem.
nisi mediante conceptione intellectus, ut dictum
est *.
Ad secundum dicendum quod rafiones plures
horum nominum non sunt cassae et * vanae : quia
omnibus eis respondet unum quid simplex, per
omnia huiusmodi multipliciter et imperfecte re-
praesentatum.
Ad tertium dicendum quod hoc ipsum ad per-
fectam Dei unitatem pertinet, quod ea quae sunt
multipliciter et divisim in aliis, in ipso sunt sim-
pliciter et unite. Et ex hoc contingit quod est
unus re et plures secundum rationem ' : quia in-
tellectus noster ita multipliciter apprehendit eum,
sicut res multipliciter ipsum repraesentant.
»)) enim. - vero B.
»)) enim. - vero a.
0) et. - quasi ACDE, om. F. - Post simplex BD addunt quod est.
i) plures secundum rationem, - plures ratione BD.
Art. I.
Commentaria Cardinalis Caietani
IN titulo, synonyma, idest idem omnino significatum ha-
bentia : ita quod idem sit dicere Deus est sapiens, et Deus
est bonus, etc.
II. In corpore , respondet quaesito unica conclusione
negative, sic : Nomina huiusmodi attributa Deo, non sunt
synonyma.
Probatur dupliciter : primo, secundum illas duas vias in
art. 2 confutatas; secundo, iuxta sententiam quam sequi-
mur. Prima probatio est: rationes horum nominum sunt
diversae, secundum diversa negata aut causata, apud illos ;
ergo non sunt synonyma.
Secunda probatio est: intellectus noster cognoscit Deum
ex creaturis; ergo conceptiones nostrae de Deo sunt pro-
portionatae perfectionibus procedentibus a Deo in creaturas;
ergo sunt variae et multiplices, atque uni omnino simplici
correspondentes; ergo rationes huiusmodi nominum Deo
attributorum sunt diversae ; ergo nomina huiusmodi non
sunt synonyma. - Antecedens, cum prima consequentia ,
patet. Secunda autem probatur ex vi proportionis : quia
sicut idem simpliciter omnino multis perfectionibus reprae-
sentatur in esse reali, ita in esse intentionali ; quod est di-
cere, ita multis conceptionibus. Tertia vero probatur: quia
conceptio ipsa est ratio nominis. Ultima est per se nota.
III. Circa iliam propositionem assumptam ad proban-
dum tertiam consequentiam, scilicet ratio quam significat
nomen, est conceptio intellectus de re significata, est du-
* Cap. XI. - Did. bium. Tum quia IV Metaphys., text. comm. xxvni *, dicitur
lib. III, cap. VII, , .^ ..-■^•^' .^..'
n. 9. quod ratio quam signihcat nomen , est dennitio: constat
auteni quod definitio non est conceptio, cum identificetur
definito. Tum quia ratio nomen est secundae intentionis,
conceptus autem primae.
Ad hoc breviter dicitur, quod ratio, apud philosophos
et theologos, in proposito, dupliciter sumi potest, scilicet
formaliter, vel denominative ; sicut album sumitur pro al-
bedine formaliter, et pro re quae est alba, denominative.
Si sumitur formaliter, sic est nomen intentionis secundae,
et significat relationem quandam. Si denominative , sic si-
gnificat conceptionem et definitionem , sed diversimode.
Conceptio enim mentalis ratio nominis dicitur, quia est id
quo refertur nomen in significatum extra animam: definitio
autem, quia est id quo explicatur nominis significatum. In
praesenti autem littera, constat rationem sumi denominative
pro conceptione mentali. Et dicta est significari per nomen,
quia significatur proxime: definitio autem est ratio signifi-
cata per nomen ultimo. - Et sic patet solutio obiectorum.
IV. Adverte hic, quod quaestio praesentis litterae non est
de rebus, sed de nominibus. Et propterea, quamvis praesens
quaestio potuisset forte decidi ex diversitate rationum for-
malium obiectivarum, ut Scotistae faciunt, immiscendo ma-
teriam de rebus, scilicet de distinctione attributorum divi-
norum; divinum tamen Auctoris ingenium, cum didicit ex
StJMMAE ThEOL. D. ThOMAE T. I.
I Periherm. * quod nomina sunt signa earum quae sunt in * Cap. i, n.2.
anima passionum, formalissirae diversitatem significationis
in nominibus ostendit ex diversitate conceptionum animae
significatarum , absque mixtione aharum difficultatum de
rebus. Cum hac enim decisione stat utraque pars contra-
dictionis in materia de attributis. Propter quod, ne tanta
operis divinitas foedetur, non est hic tractandum de dis-
tinctione illa attributorum ; sed sit quaestio specialis.
V. In responsione ad secundum, nota quod in pluribus
conceptibus clauduntur duo, scilicet assimilatio ad obie-
ctum, et pluralitas eorum. Si quaeratur ergo : Multis de re,
puta Deo, conceptibus quid respondet in re ? respondendum
est, quod ipsis conceptibus respondet res una multipliciter
imitabilis seu repraesentabilis : pluralitati autem ipsorum
conceptuum non respondet pluralitas in re obiecta, sed
eminentia illius, ex qua habet quod unite contineat quod
divisim ab aho apprehenditur. Unde arguere ex distinctione
conceptuum ad distinctionem obiectae rei , est arguere a
distinctione effectuum ad distinctionem causae : quod patet
esse ridiculum, quoniam cum multitudine effectuum stat
unitas causae , ut patet. Et propterea in littera utrumque
tangitur, dum dicitur quod eis respondet unum simpliciter,
multipliciter repraesentatum.
VI. In responsione ad tertium , adverte quod illa pro-
positio, Deus est unus re, et plures secundum rationem,
potest dupliciter percipi. Uno modo, ut sit multiplex ra-
tione subiective, idest quod sit subiectum plurium conce-
ptuum: et est falsa, quoniam unicus est conceptus in in-
tellectu divino, quo se et omnia simul intelligit. Aho modo,
obiective , idest quod est obiectum plurium conceptuum,
sive actualiter sive virtualiter: et sic est vera, et ad pro-
positum. Ita quod Deus dicitur multiplex secundum ratio-
nem, idest, est obiectum verificans actu vel virtute plures
conceptiones de eo.
VII. In eadem responsione, adverte radicem praedictae * * Num. praeced.
propositionis, ex parte Dei, esse eminentem eius unitatem;
ex parte vero intellectus nostri, esse proportionem eius ad
sensibUia. Et intendit quod causa talis ac tantae pluralitatis
rationum de Deo, quae nominibus significantur , est tanta
elongatio nostri intellectus ab illa summa unitate, quod
adeo dearticulate inteUigit, quemadmodum in rebus extra
diversificantur imitationes divinae. Sicut enim extra, aliud
est iustitia, aliud sapientia, etc, ita etiam in intellectu no-
stro : et hoc, ut infra * patebit, quia est infimus intellectus. ■ Qu. lxxot ,
- Et nota quod non dixit: quia intellectus accipit a rebus ; ^"' ''
sed dixit: quia intellectus ita multipliciter apprehendit, sicut
res multipliciter repraesentant. Unde, si intellectus noster
non acciperet scientiam a rebus, ut contigit in Adam, nihil
minus idem sequitur, ex hoc quod intellectus proportionalis
est rebus, ut in littera dicitur.
VIII. Ex hac autera radice, tu qui alios respicis, habere
19
146
QUAESTIO XIII, ARTICULUS V
facile potes radicem pluralitatis rationum de Deo. Si enim
tanta pluralitas oritur ex summa unitate obiecti respectu
intellectus tam remoti, minor pluralitas orietur ex eadem
respectu intellectus propinquioris : nulla autem pluralitas
erit respectu propinquissimi. Et cum constet quod propin-
quissimus intellectus non sit, qui ab intellecto aliquo modo
distinguitur, solus divinus intellectus restat, respectu cuius
ex illa summa unitate nulla conceptuum pluralitas oritur.
Radix ergo, absolute et universaliter loquendo, et non tan-
tum respectu nostri, quare Deus est multiplex ratione, est
eius perfecta unitas, et finitas intellectus creati. - Quod ideo
hic diximus, quia ex hac littera deducitur: non quod ad
hanc spectet quaestionem, quae de Nominibus est, et con-
sequenter non nisi de dependentibus a nobis.
ARTICULUS QUINTUS
UTRUM EA QUAE DE DEO DICUNTUR ET CREATURIS, UNIVOCE DICANTUR DE IPSIS
I Sent., Prol., art. 2, ad 2; dist. xix, qu. v, art. 2, ad i; dist. xxxv, art. 4; I Cont. Gent., cap. xxxii, xxxiii, xxxiv;
De Verit., qu. 11, art. i\; De Pot., qu. vii, art. 7; Compend. TheoL, cap. xxvii.
Vers. 26.
iv> QuiNTUM sic proceditur. Videtur quod
ea quae dicuntur de Deo et creaturis,
'univoce de ipsis dicantur. Omne enim
^aequivocum reducitur ad univocum,
sicut multa ad unum. Nam si hoc nomen canis
aequivoce dicitur de latrabili et marino, oportet
quod de aliquibus univoce dicatur, scilicet de
omnibus latrabilibus: aliter enim esset procedere
in infinitum. Inveniuntur autem quaedam agentia
univoca, quae conveniunt cum suis effectibus in
nomine et definitione, ut homo generat hominem;
quaedam vero agentia aequivoca, sicut sol causat
calidum , cum tamen ipse non sit calidus nisi
aequivoce. Videtur igitur quod primum agens, ad
quod omnia agentia reducuntur, sit agens univo-
cum. Et ita, quae de Deo et creaturis dicuntur ",
univoce praedicantur.
2. Praeterea, secundum aequivoca non atten-
ditur aliqua similitudo, Cum igitur creaturae ad
Deum sit aliqua similitudo, secundum illud Ge-
nes. I *: Faciamus hominem ad imaginem et simi-
litudinem nostram, videtur quod aliquid univoce
de Deo et creaturis dicatur.
3. Praeterea, mensura est homogenea mensu-
• s. Th. lect. II. rato, ut dicitur in X Metaphys. * Sed Deus est
- Did. lib. IX, . ' . t •' .......
cap. I, n. 13. prima mensura omnmm entmm, ut ibidem dicitur.
Ergo Deus est homogeneus creaturis. Et ita ali-
quid univoce de Deo et creaturis dici potest ^.
Sed contra, quidquid praedicatur de aliquibus
secundum idem nomen et non secundum eandem
rationem, praedicatur de eis aequivoce. Sed nul-
lum nomen convenit Deo secundum illam ratio-
nem, secundum quam dicitur de creatura: nam
sapientia in creaturis est qualitas, non autem in
Deo; genus autem variatum mutat rationem, cum
sit pars definitionis. Et eadem ratio est in aliis.
Quidquid ergo de Deo ct creaturis dicitur, aequi-
voce dicitur.
Praeterea, Deus plus distat a creaturis, quam
quaecumque creaturae ab invicem. Sed propter di-
stantiam quarundam creaturarum, contingit quod
nihil univoce de eis praedicari potest; sicut de
his quae non conveniunt in aliquo genere. Ergo
P
o) dicuntur. — praedicantur BsD, om. EpCD.
fl) dici potest. - dicitur ABCDE.
Y) ita ut. - ita et P.
3) ut distinctam. - distinctam Pab. »■ Pro de/initionis, quod plures
editi habent, distinctionis codices et Pafr.
e) circumscribit. - describit Pab.
?) Unde nullum nomen... Sed. - Unde sicut nullum nomen...
sic B.
rj) philosophos qui... de Deo probant. - Philosophum qui... de
Deo probat P.
Art. praec.
multo minus de Deo et creaturis aliquid univoce
praedicatur: sed omnia praedicantur aequivoce.
Respondeo dicendum quod impossibile est ali-
quid praedicari de Deo et creaturis univoce. Quia
omnis effectus non adaequans virtutem causae
agentis, recipit similitudinem agentis non secun-
dum eandem rationem, sed deficienter: ita ut ^'
quod divisim et multipliciter est in effectibus, in
causa est simpliciter et eodem modo; sicut sol
secundum unam virtutem, multiformes et varias
formas in istis inferioribus producit. Eodem modo,
ut supra * dictum est, omnes rerum perfectiones,
quae sunt in rebus creatis divisim et multipliciter,
in Deo praeexistunt unite. Sic igitur, cum aliquod
nomen ad perfectionem pertinens de creatura di-
citur, significat illam perfectionem ut distinctam *
secundum rationem definitionis ab aliis : puta
cum hoc nomen sapiens de homine dicitur, signi-
ficamus aliquam perfectionem distinctam ab es-
sentia hominis, et a potentia et ab esse ipsius, et
ab omnibus huiusmodi. Sed cum hoc nomen de
Deo dicimus, non intendimus significare aliquid
distinctum ab essentia vel potentia vel esse ipsius.
Et sic, cum hoc nomen sapiens de homine dicitur,
quodammodo circumscribit ' et comprehendit rem
significatam: non autem cum dicitur de Deo, sed
relinquit rem significatam ut incomprehensam, et
excedentem nominis significationem. Unde patet
quod non secundum eandem rationem hoc no-
men sapiens de Deo et de homine dicitur. Et
eadem ratio est de aliis. Unde nullum nomen
univoce de Deo et creaturis praedicatur,
Sed ^ nec etiam pure aequivoce, ut aliqui dixe-
runt. Quia secundum hoc, ex creaturis nihil pos-
set cognosci de Deo, nec demonstrari; sed semper
incideret fallacia Aequivocationis. Et hoc est tam
contra philosophos, qui multa demonstrative de
Deo probant ", quam etiam contra Apostolum
dicentem, Rom. i *: invisibilia Dei per ea quae
facta sunt, intellecta, conspiciuntur.
Dicendum est igitur quod huiusmodi nomina
dicuntur de Deo et creaturis secundum analo-
giam *, idest proportionem. Quod quidem dupli- • d. 474
1
Vers. 20.
QUAESTIO XIII, ARTICULUS V
»47
Art.
citer contingit in nominibus: vel quia multa ha-
bent proportionem ad unum, sicut sanum dicitur
de medicina et urina, inquantum utrumque habet
ordinem et proportionem ad sanitatem animalis,
cuius hoc quidem signum est, illud vero causa;
vel ex eo quod unum habet proportionem ad alte-
rum, sicut sanum dicitur de medicina et animali,
inquantum medicina est causa sanitatis quae est in
animali. Et hoc modo aliqua dicuntur de Deo et
creaturis analogice, et non aequivoce pure, neque
univoce. Non enim possumus nominare Deum
nisi ex creaturis, ut supra * dictum est. Et sic,
quidquid * dicitur de Deo et creaturis, dicitur se-
cundum quod est aliquis ordo creaturae ad Deum,
ut ad principium et causam, in qua praeexistunt
excellenter omnes rerum perfectiones.
Et ' iste modus communitatis medius est inter
puram aequivocationem et simplicem univocatio-
nem. Neque enim in his quae analogice dicuntur,
est una ratio, sicut est " in univocis ; nec totaliter
diversa, sicut in aequivocis; sed nomen quod sic
multipliciter dicitur, significat diversas proportio-
nes ad aliquid '' unum ; sicut saniim , de urina
dictum , significat signum sanitatis animalis '', de
medicina vero dictiim, significat causam eiusdem
sanitatis.
Ad primum ergo dicendum quod, licet in praedi-
cationibus oporteat aequivoca ad univoca ' reduci.
tamen in actionibus agens non univocum ex neces-
sitate praecedit agens univocum. Agens enim non
univocum est causa universalis totius speciei, ut sol
est causa generationis ^ omnium hominum. Agens
vero univocum non est causa agens universalis
totius speciei (alioquin esset causa sui ipsius, cum
sub specie contineatur) : sed est causa particularis
respectu huius individui, quod in participatione
speciei constituit °. Causa igitur universalis totius
speciei non est agens univocum ". Causa autem
universalis est prior particulari. - Hoc autem agens
universale, licet non sit univocum, non tamen est
omnino aequivocum , quia sic non faceret sibi
simile ; sed potest dici agens analogicum p : sicut
in praedicationibus omnia univoca reducuntur ad
unum primum, non univocum, sed analogicum ',
quod est ens.
Ad secundum dicendum quod similitudo creatu-
rae ad Deum ^ est imperfecta: quia etiam nec idem
secundum genus repraesentat, ut supra* dictum est.
Ad tertium dicendum quod Deus non est men-
sura proportionata mensuratis. Unde non oportet
quod Deus et creaturae sub uno genere conti-
neantur.
Ea vero quae sunt in contrarium, concludunt
quod non univoce huiusmodi nomina de Deo et
creaturis praedicentur: non autem quod aequi-
voce.
9) quidquid. - hoc quod ABCEsD, om. pD.
i) Et. - Et ita ABCDEG.
x) est. - Om. codices.
X) aliquid. - Om. codices et ab,
jji) animalis. — Om. codices et a fr. - Sequens significat om. ACEpB.
v) univoca. - univocum codices et a b.
5) generationis. - universalis generationis B.
o) constituit. - univocum addunt AB.
::) Causa igitur... univocum. - Om. codices et ed. a.
p) analogicum. - analogum ABCDE.
o) analogicum. - analogum ABCDEF.
t) ad Deum. - a Deo addit A. - etiam om. B.
Qu. IV, art. 3.
Commentaria Cardinalis Caietani
Cap.
* Cf. num. XI.
• Cf. num.xiii.
' Cf. num. XV.
IN titulo, ly univoce sumitur ut in Praedicamentis * defi-
niuntur univoca: nec oportet addere aut minuere , ut
etiam in fine huius articuli dicitur.
In corpore quatuor: primo, respondet quaesito negative,
quod non univoce ; secundo, quod nec aequivoce pure * ;
tertio, aflSrmat quod analogice * ; quarto, comparat analo-
giam^ad duo praedicta *.
II. Quoad ^r/wiMWj, conclusio negativa est:%Nomina com-
munia Deo et creaturis, non dicuntur de eis univoce. - Pro-
batur sic. Omnis effectus inadaequatus recipit divisim et
multipliciter quod in causa est simpliciter et eodem modo :
ergo recipit similitudinem agentis non secundum eandem
rationem : ergo creaturae participant divisim etc. , perfe-
ctiones quae in Deo unite sunt. Ergo nomina cbmmunia
perfectionem importantia, cum de creaturis dicuntur, si-
gnificant aliquid distinctum ab aliis : de Deo autem dicta,
non significant aliquid ut distinctum. Ergo huiusmodi no-
mina, dicta de creaturis, comprehendunt rem significatam:
de Deo autem, relinquunt rem significatam ut excedentem
nominis significationem. Ergo huiusmodi nomina non di-
cuntur de Deo et aliis secundum eandem rationem. Ergo
non dicuntur univoce de Deo et creaturis.
Antecedens declaratur exemplo soUs et inferiorum: ita
quod declaratio non est tam exemplaris, quam proportio-
nalis. Ex qua etiam proportionalitate, prima consequentia
manifesta relicta est, cum secunda. Tertia autem, cum re-
liquis, in littera ut per se nota relinquitur, eo quod a si-
gnificatis formalibus ad significantia ut sic, quoad unitatem
et pluralitatem rationis, liquidum est processum esse opti-
mum. Ipsum tamen consequens tertiae consequentiae et
quartae, declaratur exemplariter in ly sapiens , quod est
nomen commune Deo et creaturis multis.
III. Circa primam consequentiam occurrit pro novitiis
dubium, quia non videtur valere: eo quod multa sunt eius-
dem rationis genere, vel saltem univoce univocatione lo-
gica, de qua est sermo, in corporibus inferioribus et cae-
lestibus ; et tamen inferiora haec comparantur ad caelestia
corpora , ut ad causas unite habentia quae hic divisim par-
ticipantur. - Antecedens patet : corporeitas enim et diapha-
neitas et lumen etc, sunt eiusdem rationis hic et ibi.
IV. Ad hoc breviter dicitur, quod illa maxima assumpta
in antecedente, ex qua infertur diversitas rationis, intelligi-
tur formaliter, idest ut sic: ita quod semper participatio
divisim eius quod simpliciter ac unite est in causa, exclu-
dit identitatem rationis, etiam logicam, ab illa re partici-
pata; non autem ab aliis, si qua alia sunt effectui et cau-
sae communia non ex vi talis participationis. Sic autem
contingit in obiectionibus allatis. Nam diaphaneitas, et si-
milia, divisim sunt in superioribus, sicut et hic. Corporeitas
autem, si unite ibi est, scilicet absque compositione mate-
riae et formae, ut putat Averroes *, univoce non dicitur de
illis et istis. Unde ipse Averroes negat, super Porphyrio *,
corpus esse genus praedicamenti Substantiae, et ponit cor-
pus compositum, etc. Si autem ex materia et forma re-
sultat etiam ibi, iam patet quod divisim etiam ibi habetur. -
Propterea dicito quod corpora caelestia, inquantum habent
aliquid unite quod participatur hic divisim, ut videtur de
virtutibus activis, quarum omnes aut multas in unica lucis
natura habent, nihil habent eiusdem rationis cum istis.
V. Circa tertiam consequentiam difficultas occurrit non
parva, ex duobus capitibus. Primo, quod consequentia nihil
valet, quoniam procedit a rerum conditionibus ad nominum
conditiones. Constat enim intellectum nostrum, a quo de-
pendent nomina, natum esse adunata dividere ; et propterea
* De Substantia
Orbis, cap. 11, et
pluries.
* Isagog., cap.iu.
148
QUAESTIO XIII, ARTICULUS V
Num. seq.
■ Ibid.
posse intelligere et significare perfectionem, puta sapientiam,
absque intellectione et significatione conditionum suarum
quas habet in re, puta quod sit idem cum aliis , aut non
idem. Unde consequentiae istae nihil valent : Sapientia est
in creaturis res distincta a iustitia, etc. , ergo nomen sa-
pientiae, dictum de creaturis, significat sapientiam cum dis-
tinctione eius a iustitia, etc. ; sicut non valet: Quantitas in
mixtis est res coniuncta colori, ergo nomen quanti, dictum
de mixtis, significat quantitatem coniunctam colori, etc.
Secundo, quia, quidquid sit de consequentia, ipsa tamen
propositio consequens, in qua sustentatur praesens positio,
est in se falsa. Et manifestatur hoc ratione, sic. Sapientiae
nomen, absolute, aut significat sapientiam finitam, aut infi-
nitam , aut utramque ; aut neutro modo , sed abstrahit a
finitate et infinitate. Non primum : quia sic ista esset falsa,
Deus est sapiens. Non secundum : quia sic ista esset falsa,
homo est sapiens. Nec tertium : quia sic utraque praedicta-
rum esset falsa. Ergo quartum. Et si sic, ergo, dicendo
homo est sapiens, et Deus est sapiens, ly sapiens non
magis significat quid distinctum in prima quam in secunda,
quia simpliciter et absolute in utraque praedicatur, absque
additione aliqua. - Et confirmatur: quia positionis huius
auctor in hoc videtur deceptus, quod non distinxit inter for-
male significatum nominis, et materiale suppositum eius-
dem. Quamvis enim, cum dico homo est sapiens, ly sapiens,
gratia materiae subiectae , praedicet rem distinctam , etc. ,
quia scilicet ipsa sapientia in homine est res distincta ab
eius esse, etc. ; ex formah tamen suo significato non prae-
dicat nisi sapientem esse, sive limitate sive non ibi sit se-
cundum rem.
VI. Ad evidentiam horum , tria facere oportet : primo,
declarare terminos assumptos; secundo, excludere falsum
sensum huius processus * ; tertio, manifestare verum **. -
Scito quod significare aliquid ut distinctum, seu in ratione
distincti, contingit dupliciter. Uno modo, formaliter, idest
significare aliquid et distinctionem ilHus ab aliis: et sic non
intelligitur in littera. AUo raodo fundamentaliter, seu cau-
saliter: et hoc est significare ahquid ut fundans distinctio-
nem sui ab aliis. Et sic sumitur in proposito. Intendit enim
littera quod sapientia, et alia huiusmodi, significent in crea-
turis, non quod quid est sapientiae et distinctionem eius a
iustitia, sed quod quid est sapientiae utfundat diversitatem
Num. vn, vm. sui a iustitia. Hoc autem, ut infra * patebit, non aliunde
habet sapientia quam ex sua quidditate : et ideo, significare
sapientiam ut distinctam ab aliis, nihil aliud est quam signi-
ficare sapientiam ut quidditatem. - Cum autem audis ly ab
aliis, non intelligas ab universis ceteris: quoniam sic omne
nomen etiam in Deo significat aliquid distinctum, nec est
in hoc differentia aliqua inter nomina divina et creaturarum.
Sed intelligas ab aliis perfectionibus simpliciter, vel ab aliis
possibilibus in eodem inveniri, ut littera aperte prae se fert.
VII. Potest autem processus iste habere duos sensus.
Primus est, ut ex identitate et distinctione reali perfectio-
num inferatur ditferentia nominum, quoad significare per-
fectionem ut distinctam, et significare non ut distinctam.
Et iuxta hunc sensum procedunt obiectiones factae. Sed
hic sensus est falsus, ut obiiciendo probatum est: nec est
intentus in Httera. - Alter vero sensus est, ut ex identitate
et distinctione formali perfectionum inferatur praedicta no-
minum differentia. Et hic sensus est intentus, verus, for-
malis, et concludens intentum.
Ad cuius evidentiam, scito quod duas perfectiones iungi,
ad propositum, contingit dupliciter: scilicet identice , et
formaliter. Identice quidem, ut si fingamus quod sapientia
Socratis et eius iustitia sint unamet res. - Formaliter autem,
potest iraaginari dupHciter. Primo, si fingamus quod pro-
pria ratio formaUs sapientiae et propria ratio iustitiae sint
una ratio formalis, ita quod illa una ratio non sit tertia
ratio , sed sit tantum propria sapientiae et iustitiae ratio.
Et huiusmodi identitas est simpliciter impossibilis , impji-
cansque duo contradictoria. Si enim illae duae non sunt
una ratio tertia, ergo non sunt una ratio: quoniam nuHa
ratio est identitatis formalis unius ad aliam, ex quo secun-
dum se non sunt una. Et si sint una ratio, ergo sunt una
tertia ratio: eo quod una secundum se non est altera.
Secundo potest intelligi, si fingamus rationem sapientiae
et rationem iustitiae eminenter claudi in una ratione for-
mali superioris ordinis , et identificari formaliter. Et haec
identitas est non solum possibilis, sed de facto omnium
perfectionum in Deo. Non est enim putandum rationem
formalem propriam sapientiae esse in Deo: sed, ut in littera
habetur, ratio sapientiae in Deo, non sapientiae propria est,
sed est propria superioris, puta deitatis, et communis, emi-
nentia formaH, iustitiae, bonitati, potentiae, etc. Sicut enim
res quae est sapientia, et res quae est iustitia in creaturis,
elevantur in unam rem superioris ordinis, scilicet deitatem,
et ideo sunt una res in Deo ; ita ratio formalis sapientiae
et ratio formaHs iustitiae elevantur in unam rationem for-
malem superioris ordinis, scilicet rationem propriam dei-
tatis, et sunt una numero ratio formalis, eminenter utram-
que rationem continens, non tantum virtualiter, ut ratio
luds continet rationem caloris, sed formaliter, ut ratio lucis
continet rationem virtutis calefactivae. Unde subtilissime
divinum s. Thomae ingenium , ex hoc quod ratio sapien-
tiae in Deo est formaHter non solum ipsa, sed etiam ratio
iustitiae, et consequenter est ratio propria non sapientiae,
sed alicuius tertn , in creaturis autem est formaliter ipsa
propria ratio sapientiae, intulit : Ergo alia est ratio sapien-
tiae in Deo , et alia sapientiae in creaturis; ac per hoc,
nomen commune non dicitur de eis secundum unam ra-
tionem. Quod ut clarius percipiatur, exempla subdamus. Si
enim quaeratur: quid est homo inquantum sapiens? respon-
debitur quod ordinativus , vel aliquid huiusmodi. Si vero.
quaeratur: quid est Deus inquantum sapiens? responden-
dum est quod aliquid eminenter praehabens in se esse or-
dinativum. Ubi manifeste patet quod, licet ly sapiens sit
nomen commune Deo et homini, ratio tamen utriusque se-
cundum iUud nomen, non est omnino eadem ; propter hoc,
quia ratio sapientiae in homine est solum ipsa, in Deo vero
est ipsa et aliae; imo nec ipsa nec aliae, sed altior quaedam
ratio. Et hoc est quod in Httera, acute perspecta, dicitur.
VIII. Ad obiectiones autem in oppositum * dicitur. Et * (^f- num. v.
ad primam quidem dicitur, quod processus iste non arguit
ex conditionibus rerum ad conditiones nominum, absolute ;
sed ex diversitate rationis formalis significatae per nomen
in hoc et in iUo, ad destruendam univocationem nominis.
Ut enim patet ex dictis, non ex identitate aut diversitate
reali, sed ex identitate et diversitate formali perfectionum
inter se, intellecta, procedit littera. Nec licuisset etiam ex
formali identitate perfectionum inter se destruere univo-
cationem nominis, nisi ex formali identitate eorum quae
secundum se non sunt idem, constaret sequi tertiam ratio-
nem altiorem omnibus huiusmodi diversis. Ex hoc enim
quod non nisi tertia ratio est, proxime liquet formalis dis-
tinctio perfectionis elevatae et non elevatae; seu identifi-
catae formalilpr aUis, et non identificatae formaliter aliis.
Ad secundam vero dicitur, quod argumentum supponit
sapientiae nomen absolute, non ut significat speciem qua-
Htatis, sed transcendenter sumptum, significare aliquam ra-
tionem formalem unam simpliciter. Quod tamen hic quaeri-
tur et disputatur, et concluditur esse falsum : quia significat
rationem formalem unam secundum analogiam, et non
simpliciter. Quomodo autem ratio una secundum analo-
giam praedicatur de pluribus, diffuse tractatum a nobis est
in tractatu De Analogia Nominum *. - Unde ad quaesitum • Opusc. Caict.
dicendum esset, quod importat utramque sapientiam, sed c.°vi (Ven^idij)!
non per modum univoci: et ideo sequela nihil valet, quae
hoc supponit.
Ad confrmationem autem dicitur quod, cum dico Deus
est sapiens, ly sapiens, ex formali suo significato, importat
sapientiam eandem formaUter iustitiae, etc. : imo, ut rectius
loquar, significat, non sapientiam , sed aliquid eminenter
praehabens rationem sapientiae *. Cum vero dico homo est ' aii^uid eminen-
sapiens, ly saptens praedicat ipsam sapientiae rationem; ut cdd. 150«, 1514.
patet ex responsionibus reddendis quaerentibus quid est
Deus ut sapiens ? et, quid est homo ut sapiens ? Illud enim
formaliter nomen significat, quod respondetur qu^erenti :
quid est A inquantum habet illud nomen ? Non est igitur
deceptus Auctor, sed rationem univocorum formalem for-
maUssime est intuitus, iuxta Aristotelis definitionem.
QUAESTIO XIII, ARTICULUS V
149
Cf. num. II.
* Cap. IV , n. 4
sqq.
• Qu. III.
Cap. IV.
•Opusc.cit., cap.
VIII.
* Cf. uum. I.
Cap. I, n. I.
•Opusc.cit., cap.
I, II, III.
* Cf. num.
IX. Contra praedictam conclusionem * Scotus , in I ,
dist. III, qu. I et in, et dist. viii, qu. lu, arguit multipliciter.
Tum quia nomina huiusmodi habent conceptum certum in
communi, stante dubitatione de conceptibus Dei et crea-
turae. - Tum quia processus metaphysicales utuntur una
ratione formali in huiusmodi, et auferendo ab ea omnes
conditiones imperfectionis, attribuunt eam Deo. - Tum quia
aliter Deus non esset naturaliter cognoscibihs aliquo sim-
plici conceptu: eo quod ille conceptus non clauderetur
essentialiter nec virtualiter in aliquo relucente in phan-
tasmate. - Tum quia omnis comparatio est in aliqualiter
univoco, ex Yll Pkj^sic.*: constat enim Deum esse perfe-
ctius ens quam creatura.
X. Et quamvis diffuse haec in commentariis De Ente et
Essentia * tractata sint, nunc tamen breviter respondeatur.
Ad primum quidem : illud argumentum nihil ahud con-
dudit nisi ahetatem conceptus sapientiae, verbi gratia, in
communi, a sapientia Dei et sapientia creaturae. Sed ex hoc
inferre, ergo univocus conceptus, est sophisma Consequen-
tis : quoniam conceptus analogus est etiam alius ab inferio-
ribus. Non tamen eo ahetatis modo, quo est alius conceptus
. univocus ab univocatis: quia hic est alius ut praecisus ab
eis, ille vero ut continens eos, ut diffuse scripsimus in tra-
ctatu De Analogia Nominum *.
Ad secundum vero dicitur , quod metaphysicales pro-
cessus utuntur una ratione simpliciter in principio inquisi-
tionis; sed in termino, utuntur ratione una non simpliciter,
sed secundum analogiam; sic enim est una ratio sapien-
tiae, quando expoliata est ab imperfectionibus. Unde non
est par ratio, ut Scotus obiicit, de lapide et sapientia: quia
ratio lapidis nec in principio nec in termino inquisitionis
potest remanere una analogice, salvata formaliter in Deo
et lapide: quia semper lapidis ratio imperfectionem claudit.
Ad tertium autem dicitur, quod Deus est cognoscibilis
conceptu simplici contento in obiecto relucente in phan-
tasmate, participative vel imitative. Nec oportet quod conti-
neatur essentiaUter aut virtualiter: datur enim tertius modus.
Ad quartum deinde dicitur, quod comparatio fit etiam
in analogo, quod medium est inter univocum et aequivo-
cum : et ideo negatur assumptum. Cum enim dicitur, Deus
est perfectius ens creatura, comparatio fit in ratione entis
una secundum analogiam, et sic communi utrique, ut alibi *
docuimus.
XI. Quoad secundum *, conclusio negativa est: Huius-
modi nomina non dicuntur de Deo et aliis pure aequi-
voce. - Probatur sic. Si dicerentur aequivoce, nihil posset
ex creaturis cognosci aut demonstrari de Deo : sed hoc est
contra Philosophum et Apostolum : ergo. - Consequentia
probatur: quia incideret fallacia Aequivocationis. Destructio
vero consequentis patet.
XII. Advertenda sunt hic duo. Primum est ly pure. Non
enim in littera dicitur absolute quod non aequivoca: sed
cum limitatione dicitur , quod non sunt pure aequivoca.
Addita est autem haec limitatio quia, secundum veritatem,
analoga comprehenduntur sub aequivocis, quae in Praedi-
camentis * definiuntur. Aequivoca enim multipliciter inve-
niuntur. Quaedam enim sunt, quorum nomen est commune,
et ratio secundum illud nomen est diversa totaliter: et haec
vocantur pure aequivoca: et de his loquitur littera haec.
Quaedam vero sunt, quorum nomen est commune, et ratio
secundum illud nomen est diversa secundum aliquid : et
haec multis modis inveniuntur, comprehenduntque sub se
analoga, ut alibi * ostendimus.
Secundum est : ly nihil in consequente positum , non
supponit pro nihilo simpliciter. Quoniam, dato quod omnia
huiusmodi nomina aequivoca essent, adhuc possemus co-
gnoscere quod Deus est Creator, et super omnia, et quod
non est corpus , etc. Sed supponit pro nihilo formaliter
communi Deo et creaturis, puta esse ens, actum, bonum,
sapientem, etc. : nihil enim horum posset sciri de Deo, sed
semper incideret fallacia Aequivocationis, ut patet.
XIII. Quoad tertium *, conclusio responsiva aflRrmative
haec est: Quaecumque nomina sunt communia Deo et
creaturis, dicuntur de eis secundum analogiam unius ad
alterum, idest creaturae ad Deum. - Declaratur ly unius ad
alterum, distinguendo analogiam nominum: scilicet, quia
vel est ratione proportionis aliquorum inter se, et haec
vocatur unius ad alterum ; vel ratione proportionis aliquo-
rum, non inter se, sed ad tertium, et haec vocatur duorum
ad tertium, seu multorum ad unum. Exempla patent in
littera.
Probatur deinde conclusio. Quoad primam quidem par-
tem, per locum a divisione : propter quod in littera dicitur :
Dicendum est igitur etc. Quoad secundam vero, sic. Deum
non possumus nominare nisi ex creaturis: ergo nomina
communia utrisque, dicuntur secundum ordinem unius ad
alterum. Quoad tertiam vero, quia Deus est causa in qua
praeexistunt omnium rerum perfectiones.
XIV. Memento hic quod exempla ponimus, non quod
ita sit, sed ut discentes intelligant. Non enim ens est ana-
logum Deo et creaturis secundum denominationem extrin-
secam, ut sanum : sed in hoc tenet simihtudo, quod utro-
bique est analogia ratione ordinis duorum inter se, quamvis
dissimiliter sit hic et ibi. Nam inter Deum et creaturam est
similitudo formalis imitativa (quae etiara in littera tangitur,
dum creaturas ordinari in Deum dicitur ut causam, in qua
praeexistunt perfectiones omnes) : inter animal vero sanum
et urinam non est similitudo, sed relatio significationis. Et
propterea ibi est analogica communitas secundum praedi-
cationem formalem : hic autem proprie est communitas at-
tributionis ad unum secundum praedicationem quamcum-
que, sive extrinsece sive intrinsece, etc.
XV. Quoad quartum *, conclusio est: Iste modus prae-
dicationis medius est inter univoca et aequivoca. - Probatur
per locum a defnitione ad definitum : hic non est una ratio
simpliciter, nec diversa totaliter, sed secundum quid «adem
et secundum quid diversa. Significat enim diversas propor-
tiones ad unum : et propterea, ratione diversarum propor-
tionum est diversitas secundum quid; ratione vero unius
rei ad quam, vel secundum quam, illae diversae propor-
tiones fiunt, est secundum quid una, ut patet in exemplo
de sano, etc. Ergo. - Hanc materiam si vis plene intelligere,
vide saepe dictum opusculum De Analogia Nominum.
XVI. In responsione ad primum, dubium occurrit: quia
finis responsionis contradicit principio eiusdem. In princi-
pio siquidem dicitur quod aequivoca reducuntur in uni-
vocum in praedicationibus : in calce autem dicitur quod in
praedicationibus univoca reducuntur in non univocum.
XVII. Ad hoc dicitur dupliciter. Primo: in hac respon-
sione facta est duplex comparatio in praedicationibus. Prima
est inter univoca et pure aequivoca : et haec facta est in
principio. Secunda est inter univoca et non univoca: et
haec facta est in fine. Et ideo nulla est contradictio. - Sed
haec responsio difficultatem patitur, eo quod sic non est
satisfactum argumento. Vis enim argumenti stat in hoc ,
quod univocum habetse ad aequivocum, ut unum ad multa.
Constat autem quod hoc est verum non solum de pure
aequivocis, sed quocumque modo aequivocis, seu non uni-
vocis : quoniam unum non solum est prius multis simpli-
citer, sed multis secundum quid. Et sic univocum restat
prius omnibus non univocis, utpote aliquo modo multitu-
dinem includentibus in se. - Propterea respondendum vi-
detur secundo, quod utrobique facta est comparatio inter
eadem, scilicet univoca et aequivoca in communi, seu non
univoca. Et tamen nulla est contradictio : quoniam in prin-
cipio est sermo de reductione resolutiva praedicati in se;
in fine autem, de reductione resolutiva diversorum praedi-
catorum. Aliud est enim resolvere diversa in unum, aliud
autem resolvere aliquid in seipsum: ibi enim unum redu-
citur in aliud, hic autem unum distinguitur in sua, ut patet
in naturalibus.
Ad propositum igitur , quando sermo fuit de ordine
diversorum praedicatorum, dictum est quod non univocum
est prius: quia ens est primum, ad quod cetera reducun-
tur. Cum vero sermo fuit de resolutione praedicati in se,
dictum est quod univocum praecedit non univoca, sicut
unum multa: eo quod ens ipsum, quod analogice dicitur
de homine et albo, resolvitur in seipsum univoce dictum
de hominibus, et univoce quoque dictum de albis. Et hoc
concludebat vis argumenti. - Conclude ergo quod, compa-
Cf. num.
i5o
QUAESTIO XIII, ARTICULUS VI
rando diversa praedicata inter se, analogum praecedif. re-
solvendo autem idem praedicatum in se, univocum prae-
cedit, ut unum multa.
Reliqua quae in liac responsione de agentium ordine
dicuntur, infra *, cum de actione Dei ad extra tractabitur,
patebunt.
' Qu.civ, art.1,2.
" I Periherm.
cap. I, num. 2. •
S. Th. lect. II.
Cap. i.-S.Th.
lect. ni.
* De Mystica
Theol., cap. i.
Vers. 14, 15.
ARTICULUS SEXTUS
UTRUM NOMINA PER PRIUS DICANTUR DE CREATURIS QUAM DE DEO
Supra, art. 3; I Sent., dist. xxii, art. 2; I Cont. Gent., cap. xxxiv; Compend. Tlieol., cap. xxvii;
Ephes., cap. iii, lect. iv.
•S.Th.Iect.xvi.
- Did. lib. III,
cap. VII, n. 9.
0
* D. iio.
D SEXTUM sic PROCEDiTUR. Vidctur quod
nomina per prius dicantur de creaturis
quam de Deo. Secundum enim quod
cognoscimus aliquid, secundum hoc il-
lud nominamus ; cum nomina, secundum Philo-
sophum *, sint signa intellectuum. Sed pjer prius
cognoscimus creaturam quam Deum. Ergo no-
mina a nobis imposita, per prius conveniunt crea-
turis quam Deo ".
2. Praeterea, secundum Dionysium, in libro
de Div. Notn.*, Deum ex creaturis nominamus.
Sed nomina a creaturis translata in Deum, per
prius dicuntur de creaturis quam de Deo; sicut
leo, lapis, et huiusmodi. Ergo omnia nomina quae
de Deo et de creaturis dicuntur ^, per prius de
creaturis quam de Deo dicuntur.
3. Praeterea, omnia nomina quae communiter
de Deo et creaturis dicuntur, dicuntur de Deo
sicut de causa omnium, ut dicit Dionysius *. Sed
quod dicitur de aliquo per causam, per posterius
de illo dicitur: per prius enim dicitur animal sa-
num quam medicina, quae est causa sanitatis.
Ergo huiusmodi nomina per prius dicuntur de
creaturis quam de Deo.
Sed contra est quod dicitur Ephes. iii *: Flecto
genua mea ad Patretn Domini nostri lesit, ex quo
omnis paternitas in caelo et in terra nominatur.
Et eadem ratio videtur de nominibus ^" aliis quae
de Deo et creaturis dicuntur. Ergo huiusmodi no-
mina per prius de Deo quam de creaturis dicuntur.
Respondeo dicendum quod in omnibus nomini-
bus quae de pluribus analogice dicuntur, necesse
est quod omnia dicantur per respectum ad unum:
et ideo illud unum oportet quod ponatur in defi-
nitione omnium. Et quia ratio quam significat
nomen, est definitio, ut dicitur in IV Metaphys.*,
necesse est quod illud nomen per prius * dicatur
de eo quod ponitur in definitione aliorum * ', et
per posterius de aliis, secundum ordinem quo ap-
propinquant ad illud primum vel magis vel minus:
sicut sanum quod dicitur de animali, cadit in defi-
nitione sani quod dicitur de medicina, quae dicitur
sana inquantum causat sanitatem in animali; et in
definitione sani quod dicitur de urina, quae dicitur
sana inquantum est signum sanitatis animalis ^.
Sic ergo omnia nomina quae metaphorice de
Deo dicuntur, per prius de creaturis dicuntur
quam de Deo: quia dicta de Deo, nihil aliud
significant quam similitudiries " ad tales creatu- i
ras. Sicut enim ridere, dictum de prato, nihil aliud
significat quam quod pratum similiter se habet
in decore cum floret, sicut homo cum ridet, se-
cundum similitudinem proportionis ; sic nomen
leonis, dictum de Deo, nihil aliud significat quam •■
quod Deus similiter se habet ut fortiter operetur
in suis operibus , sicut leo in suis. Et sic patet
quod, secundum quod dicuntur de Deo, eorum
significatio definiri non potest, nisi per illud quod
de creaturis dicitur *. ^
De aliis autem nominibus, quae non metapho-
rice dicuntur de Deo, esset etiam ' eadem ratio, si '
dicerentur de Deo causaliter tantum, ut quidam
posuerunt. Sic enim, cum dicitur Deus est boniis,
nihil aliud esset quam Deus est causa bonitatis
creaturae *: et sic hoc nomen bonum, dictum de «
Deo, clauderet in suo intellectu bonitatem crea-
turae. Unde bonum per prius diceretur de crea-
tura quam de Deo. Sed supra * ostensum est quod • Art. 3.
huiusmodi nomina non solum dicuntur de Deo
causaliter, sed etiam essentiaUter. Cum enim dici-
tur Deus ^ est bonus, vel sapiens, non solum signi- ^
ficatur quod ipse sit causa sapientiae vel bonita-
tis, sed quod haec in eo eminentius praeexistunt '". •*
Unde, secundum hoc, dicendum est quod, quan-
tum ad rem significatam per nomen, per prius
dicuntur de Deo quam de creaturis: quia a Deo
huiusmodi perfectiones in creaturas manant. Sed
quantum ad impositionem nominis, per prius a
nobis imponuntur creaturis, quas prius cognosci-
mus *. Unde et modum significandi habent qui * d. 107.
competit creaturis, ut supra * dictum est. * Art. 3.
Ad primum ergo dicendum quod obiectio illa
procedit quantum ad imposifionem nominis.
Ad secundum dicendum quod non est eadem
ratio de nominibus quae metaphorice de Deo
dicuntur, et de aliis, ut dictum est *. ■ i" corpore.
Ad tertium dicendum quod obiectio illa proce-
deret, si huiusmodi nomina solum de Deo cau-
saliter dicerentur ' et non essentialiter, sicut sa- "
num de medicina.
a) quam Deo. - Om. codices et ed. a.
p) quae . . . dicuntur. - Om. codices et cd. a.
Y) nominibus. - Om. F, omnibus ceteri ct ab. - In fine pro quam
de creaturis, quam creaturis PCF; Ergo ... dicuntur om. B,
5) per prius. - primo ACDEFjt.
e) aliorum. - aliquorum, scilicet de illo uno ad quod sicut ad sub-
stantiam omnia referuntur. Exemplum (corrigitur in sicut) de sano,
quod dicitur dc medicina et urina analngice per respectum quem
habet ad unum, scilicet ad sanum in animali B, sed sequentia post
referuntur tolluntur per vacat.
^) animalis. - unde sanum dicitur per prius de sano in animali
addit B.
rj) similitudines. - similitudinem ACDE.
0) dicitur. - dicuntur FGa.
i) etiam. - Om. codices ct ed. a.
x) creaturae. - creatae ACDEF. - bonum post nomen ora, ABC
DEFa.
X) Deus. - quod Deus codices,
jj.) praeexistunt. - praeexistant ABCDE.
v) dicerentur. - praedicarentur codices, dicantur ed. a.
QUAESTIO XIII, ARTICULUS VI
i5i
Commentaria Cardinalis Caietani
1 r
MTULUS, ut iacet, in sua amplitudine intelligitur, ut ex
responsione patet.
In corpore quatuor: primo, regula traditur ad discernen-
dum de quo per prius nomen dicitur, et de quo posterius ;
• Cf. num. V. secundo, respondetur quaesito quoad nomina metaphorica*;
tertio, quoad proprie dicta, secundum opinionem in secundo
•^Cf. num. VI. articulo confutatam *; quarto, secundum veritatem **.
.num. \ii. jj Q^Qgjj primum, regula est: Analogum prius dicitur
de eo quod ponitur in aliorum definitione, quam de aliis. -
Probatur. In omni nomine analogo est unum respectum a
ceteris: ergo illud unum ponitur in definitione aliorum:
ergo iilud unum est prius ceteris secundum rationem illius
analogi. Declaraturque hoc exemplariter in hoc analogo
quod est sanum. — Antecedens, cum prima consequentia,
., non aliter probatur. Secunda vero consequentia probatur:
quia ratio quam significat nomen, est definitio ; ac per hoc,
prius secundum definitionem illius nominis, est prius se-
cundum eius rationem; quod nihil aliud est quam analo-
gum prius dici de illo quod definit cetera, quam de aliis.
III. Circa antecedens et primam eius consequentiam,
dubium non dissimulandum occurrit. Primo, ad hominem :
• Ad 6. quia ipsemet s. Thomas in Qu. de Ver., qu. ii, art. xi *, dicit
non esse verum universaliter quod primum analogatum
poni debeat in rationibus aliorum analogatorum.- Secundo,
• Art. praeced. simpliciter. Tum quia ex dictis * patet sapientiam analogice
dici de Deo et aliis : et tamen creatura non dicitur sapiens
in ordine ad Deum, nec e converso, ut patet, sed uterque
dicitur sapiens absolute. Tum quia in ratione hominis ut
sapiens, non clauditur sapientia Dei; nec in ratione Dei ut
sapiens est, clauditur sapientia hominis. Ergo.
IV. Ad hoc breviter dicitur, quod analoga inveniuntur
duobus modis. Quaedam enim significant ipsos respectus
ad primum analogatum, ut patet de sano. Quaedam vero
s\gm?ica.nX. fundamenta tantum illorum respectuum; ut com-
muniter invenitur in omnibus vere analogis , proprie et
formaliter salvatis in omnibus analogatis. Propositio ergo
illa universalis in antecedente assumpta , intelligenda est
universaliter in primo modo analogiae : ita quod sensus
est, quod in omnibus nominibus quae de pluribus ana-
logice, idest secundum diversos respectus, dicuntur, oportet
poni unum. In quaestione autem de Veritate, de secundo
modo analogiae dixit oppositum. Et haec responsio est
'DeAnaiog.No- universalior ea quam alibi * assignavimus, ex Qu. de Ver.,
mm., cap.\n. q^\^ ista responsio habet locum etiam in analogis se-
cundum proportionalitatem, metaphorice tamen dictis: in
his enim etiam unum ponitur in ratione alterius, propter
praedictam causam. - Ad ea vero quae secundo loco obii-
• Num. XII. ciuntur, in quarta parte huius articuli dicetur *.
• Cf. num. I. V. Quoad secundum *, conclusio responsiva est: Nomina
metaphorice dicta, prius dicuntur de creaturis quam de Deo.
- Probatur. Ratio horum nominum ut dicuntur de Deo ,
non potest intelligi absque ratione eorundem ut dicuntur
de creaturis: ergo. - Antecedens patet exemplariter : in com-
muni quidem de ridere , in proposito autem de leone.
• Cf. num. II. Consequentia vero tenet ex regula assignata *.
VI. Quoad tertium, conclusio hypothetica est: Si com-
munia nomina proprie dicta, dicerentur de Deo causaliter
tantum, dicerentur per prius de creaturis quam de Deo. -
Probatur. Eorum significatio ut de Deo dicuntur, non pos-
set intelligi sine significatione eorundem in creaturis: ergo.
- Antecedens patet in exemplo boni. Consequentia vero
tenet ex assignata regula.
VII. Quoad quartum, conclusio responsiva est: Huius-
modinomina, quoad rew significatam, prius deDeo; quoad
impositionem nominis, prius de creaturis dicuntur.
Probatur haec conclusio quoad primam partem. Haec
nomina non solum significant Deum esse talem causaliter,
sed etiam essentialiter ; et a Deo emanant aliorum perfe-
^ ctiones; ergo per prius de Deo quam aliis, quoad rem. -
Quoad secundam vero partem: creaturas prius cognoscimus
et nominamus; ergo. Probatur secundo, ex signo: habent
modum significandi qui convenit creaturis; ergo.
VIII. Circa illud dictum in probatione primae partis
conclusionis , scilicet, huiusmodi nomina non solum signi-
ficant quod Deus sit causa, sed quod sit essentialiter talis,
dubium occurrit. Si enim, cum dicitur Deus est bonus ,
sensus est, Deus est causaliter et formaliter bonus, sequitur
primo quod ly bonus, dictum de Deo, non significet unum ,
contra Aristotelem, W Metaphys.* Sequitur secundo oppo- • Vide cap. i. -
situm intenti. Quoniam esset sensus, Deus est causa bo- ^id. iib. iii, c n,
nitatis aliorum, et in seipso bonitatem habens: ubi mani-
feste patet aliorum bonitatem cadere in ratione Dei ut
bonus est.
IX. Ad hoc dicitur, quod verba illa possunt dupliciter
sane intelligi. Primo, ut intelligantur de possibili seorsum:
idest, quod huiusmodi nomina possunt dici et verificari de
Deo utroque modo, scilicet causaliter et formaliter, seor-
sum tamen. Ita quod ista, Deus est bonus, est vera cau-
saliter sumpta, et est etiam vera formaliter sumpta : et non
quod simul importet utrumque. Et sic nullam ambigui-
tatem ingerit obiectio opposita : quia de utraque simul
significatione loquitur.
Secundo , ut exponantur de utroque significato simul.
Et sic oportet dicere , quod huiusmodi nomina dicuntur
de Deo formaliter et causaliter, sed fundamentaliter. Verbi
gratia, cum dicitur Deus est bonus , non solum signifi-
catur quod Deus est habens bonitatem , sed etiam quod
Deus habet rationem bonitatis talem, qualis nata est fun-
dare causalitatem bonitatis aliorum : ita quod ly talem
non modum aut rationem aliquam addit supra bonitatem
divinam, sed circumloquitur illam formalem rationem se-
cundum quara Deus dicitur bonus ; iam * enim definitum • Art. praeced.
est quod iUa non est eadem cum nostra, nisi secundum
analogiam. Illa autem ratio, quamvis causalitatem non im-
portet, fundat tamen eam proxime. Et simile est de aliis. -
Et sic nulla remanet ambiguitas. Quoniam secundum hoc,
nomina huiusmodi significant unum. Nec oportet coin-
telligi bonitatem creaturae : quoniam non important causa-
litatem formaliter , sed fundamentaliter tantum.
Utraque responsio est bona, Prima tamen magis littera-
lis, eo quod contra opinionem confutatam loquitur littera,
et constat quod opinio illa loquebatur de significatione
causalitatis, non fundamentaliter, sed formaliter, ut patet.
X. Circa eiusdem partis probationem, et ipsam primam
partem *, adverte quod, cum dicitur nomina huiusmodi • cf. num. «r.
communia prius dici de Deo quantum ad rem significatam,
non intelligas hoc materialiter , sed formaliter ; ita quod
hoc verificari oportet de re formaliter significata. Et ratio
assignata in littera complectitur utrumque necessarium ad
hoc: scilicet et quod nomen salvatur formaliter; et quod
illa ratio formalis est prior secundum rem ceteris : quod
probatur, quia est causa ceterarum. Neutrum enim horum
seorsum sufificeret ad concludendum nomina prius dici de
illo, ut patet inductive: ratio enim sani in causa, licet sit
prior secundum rem ratione sani in animali, quia tamen
ratio sani non formaliter in causa est, posterius de causa
dicitur; ratio quoque boni, licet sit formaliter in homine,
non tamen prius dicitur de eo quam de aliis.
Nec te conturbet quispiam, dicens: « Ergo non est eadem
ratio de omnibus nominibus communibus Deo et aliis : eo
quod quaedam sunt, quorum formales rationes, etsi salvan-
tur in Deo, non sunt causae quod cetera sint talia, quoniara
illae rationes formales nuUam causalitatem habent. » Me-
mento auctoritatis Apostolicae, in littera positae, ad Ephes.
III : Flecto genua mea ad Patrem Domini mei lesu Christi,
ex quo omnis paternitas in caelo et in terra nominatur.
Si namque paternitas divina, quae relatio est, atque per hoc
a causalitate aliorum remotissima, causa est ceterarum pa-
ternitatum; a fortiori bonitas est causa omnis bonitatis, et / S
scientia omnis scientiae, et sic de aliis. Et si quaeratur in
quo genere causae: nunquam duo genera desunt, scilicet
finalis et formalis exemplaris, quidquid sit de efficientia.
XI. Circa eandem partem dubium adhuc occurrit ad ho-
minem. Tum quia in art. 2 huius quaestionis oppositum
l52
QUAESTIO XIII, ARTICULUS VII
■videtur dictum, cum dictum est quod, dicendo Deus est
bonus, sensus est, id quod bonitatem in creaturis dicimus,
eminentius in Deo praeexistit. Ecce aperte vides in signifi-
catione tonj in Deo posita, claudi bonitatem creaturae; et
consequenter, prius dici debere de creaturis. - Rursus, in
art. 5 dictum est quod haec nomina dicuntur de creaturis
in ordine ad Deum: ergo in ratione horum nominum ut
dicuntur de creaturis, clauditur Deus: ergo prius de Deo,
ita quod Deus ponitur in definitione aliorum. Cuius op-
* Cf. nmn. ni. positum hic tenetur, et patet *.
XII. Ad hoc breviter dicitur quod, secundum veritatem,
haec nomina dicuntur analogice, idest proportionaliter, et
prius de Deo quam aliis : quia, cum in utrisque dicantur for-
maliter, formalitas tamen in Deo prior est, secundum rem,
formalitate illa in aliis. Non tamen est sic prior, ut sci-
licet definiens est prius definito: sed est prior ut causa
exemplaris saltem est prior exemplato. Et propterea, sicut
omnia exemplata sunt talia in ordine ad exemplar, sic
oranes creaturae dicuntur tales, puta bonae, in ordine ad
divinam bonitatem. Et sicut non oportet exemplata signi-
ficari cum ordine ad exemplar, quamvis illud habeant ; ita
non oportet bonitatem creaturae significari in ordine ad
bonitatem divinam, quamvis, secundum esse, illam semper
respiciat ut exemplar. - Verba igitur 5 art., et similia, hic
non sunt confutata, sed exposita: quod scilicet intelliguntur
secundum esse, et non secundum signijicari, nisi funda-
mentaliter, pro quanto rationes forniales per ea significatae
in creaturis, fundant ordinem ad Deum ut causam. - Verba
autem 2 art. non fuerunt inducta ut defineretur significatio
nominis in Deo posita, sed ut exponeretur ex notioribus
nobis. Et ideo nihil obstant. Nulla enim comparatio, aut con-
notatio alterius, clauditur in ratione huiusmodi nominum,
tam cum de Deo, quam cum de creaturis dicuntur: sed vere
absolute dicuntur, cum absolutas significent perfectiones.
Et per hacc patet solutio obiectorum in prima parte
huius corporis articuli *. 'Cf. num.iu.rv.
ARTICULUS SEPTIMUS
UTRUM NOMINA QUAE IMPORTANT RELATIONEM AD CREATURAS,
DICANTUR DE DEO EX TEMPORE
Infra, qu, xxxrv, art. 3, ad 2; I Sent., dist. xxx, art. i; dist. xxxvii, qu. 11, art. 3.
»D SEPTiMUM sic PROCEDiTUR. Vidctur quod
nomina quae important relationem ad
'creaturas, non dicantur de Deo ex tem-
jpore. Omnia enim huiusmodi nomina
significant divinam substantiam , ut communiter
' DeFide, \i\>.i, dicitur, Unde et Ambrosius dicit * quod hoc no-
<^ap. I. . . ^ ..
men Dominus est nomen potestatis, quae est di-
" vina substantia: et Creator ' significat Dei actio-
nem, quae est eius essentia. Sed divina substantia
non est temporalis, sed aeterna. Ergo huiusmodi
nomina non dicuntur de Deo ex tempore, sed
ab aeterno.
2. Praeterea, cuicumque convenit aliquid ex
tempore, potest dici factum: quod enim ex tem-
pore est album, fit album. Sed Deo non convenit
esse factum. Ergo de Deo nihii praedicatur ex
tempore.
3. Praeterea, si aliqua nomina dicuntur de Deo
ex tempore propter hoc quod important relatio-
? nem ^ ad creaturas, eadem ratio videtur de omni-
bus quae relationem ad creaturas important. Sed
quaedam nomina importantia relationem ad crea-
T turas, dicuntur de Deo ^' ab aeterno: ab aeterno
enim scivit creaturam et dilexit, secundum illud
* ver. 3. lerem. xxxi *, in caritate perpetua dilexi te. Ergo
et alia nomina quae important relationem ad crea-
turas, ut Dominus et Creator, dicuntur de Deo
ab aeterno.
4. Praeterea, huiusmodi nomina relationem
significant. Oportet igitur quod relatio illa vel sit
aliquid in Deo, vel in creatura tantum. Sed non
potest esse quod sit in creatura tantum: quia sic
Deus denominaretur Dominus a relatione oppo-
sita, quae est in creaturis; nihil autem denomina-
tur a suo opposito. Relinquitur ergo quod relatio
^ est etiam * aliquid in Deo. Sed in Deo nihil potest
esse ex tempore, cum ipse sit supra tempus. Ergo
videtur quod huiusmodi nomina non dicantur de
Deo ex tempore.
5. Praeterea, secundum relationem dicitur ali-
quid relative: puta secundum dominium domi-
nus, sicut secundum albedinem albus. Si igitur
relatio dominii non est in Deo secundum rem,
sed solum secundum rationem , sequitur quod
Deus non sit realiter Dominus: quod patet esse
falsum.
6. Praeterea, in relativis quae non sunt simul
natura, unum potest esse , altero non existente :
sicut scibile existit ', non existente scientia, ut di- «
citur in Praedicamentis *. Sed relativa quae dicun- • cap. v, n. 18.
tur de Deo et creaturis, non sunt simul natura.
Ergo potest aliquid dici relative de Deo ad crea-
turam, etiam creatura non existente. Et sic huius-
modi nomina, Dominus et Creator, dicuntur de
Deo ab aeterno, et non ex tempore.
Sed contra est quod dicit Augustinus, V de
Trin. *, quod haec relativa appeilatio Dominus • cap. xvi.
Deo convenit ex tempore.
Respondeo dicendum quod quaedam nomina
importantia relationem ad creaturam, ex tempore
de Deo dicuntur, et non ab aeterno.
Ad cuius evidentiam, sciendum est quod qui-
dam posuerunt relationem non esse rem naturae,
sed rationis tantum. Quod quidem apparet esse
falsum, ex hoc quod ipsae res naturalem or-
dinem et habitudinem habent ad invicem. Ve-
runtamen sciendum est quod, cum relatio requi-
rat duo extrema, tripliciter se habere potest ^ ad ^
hoc quod sit res naturae et rationis. Quandoque
enim ex utraque parte est res rationis tantum ": 1
quando scilicet ordo vel habitudo non potest
esse inter aliqua, nisi secundum apprehensionem
a) Creator. - creatio Pb.
p) relationem. - relationes ABDE. - Pro videtur, videtur esse
BF, dicitur D.
Y) de Deo. - Om. ACDEpB.
3) est etiam. - est Pab.
e) existit. - Om. codices. - Post scientia ABCDE addunt est.
C) habere potest. - habet codices et a, habent ed. b.
T)) tantum.- Om. ACDEFG.
QUAESTIO XIII, ARTICULUS VII
i53
rationis " tantum, utpote cum dicimus idem eidem
idem. Nam secundum quod ratio apprehendit bis
aliquod unum, stamit illud ut duo ; et sic appre-
hendit quandam habitudinem ipsius ad seipsum.
Et similiter est de omnibus relationibus quae
sunt inter ens et non ens; quas format ratio,
inquantum apprehendit non ens ut quoddam ex-
tremum. Et idem est de omnibus relationibus
quae consequuntur actum rationis, ut genus et
species, et huiusmodi.
Quaedam vero relationes sunt, quantum ad
utrumque extremum, res naturae: quando scilicet
est habitudo inter aliqua duo ' secundum aliquid
realiter conveniens utrique. Sicut patet de omni-
bus relationibus quae consequuntur quantitatem,
ut magnum et parvum, dupium et dimidium, et
huiusmodi : nam quantitas est in utroque extre-
morum. Et simile est de relationibus quae con-
sequuntur actionem et passionem, ut motivum et
mobile, pater et filius, et similia.
Quandoque vero relatio in uno extremorum
est res naturae, et in altero est res rationis tan-
tum. Et hoc contingit quandocumque duo extrema
non sunt unius ordinis. Sicut sensus et scientia
referuntur ad sensibile et scibile, quae quidem,
inquantum sunt res quaedam in esse naturali exi-
stentes, sunt extra ordinem esse sensibilis et in-
telligibilis: et ideo in scientia quidem et sensu
est relatio realis, secundum quod ordinantur ad
sciendum vel sentiendum res ; sed res ipsae in
se consideratae, sunt extra ordinem huiusmodi.
Unde in eis non est aliqua relatio realiter ad scien-
tiam et sensum; sed secundum rationem tantum,
inquantum intellectus apprehendit ea ut terminos
relationum scientiae et sensus. Unde Philosophus
s.Th.iect.xvii. dicit, in V Metaphys. *, quod non dicuntur rela-
Did. lib. IV,.' ..•^-'.'^ 1.. ,
tive eo quod ipsa reierantur ad alia *, sed quia
alia referuntur ad ipsa. Et similiter dextrum non
dicitur de columna, nisi inquantum ponitur ani-
mali ad dextram : unde huiusmodi relatio non
est realiter in columna, sed in animali.
Cum igitur Deus sit extra totum ordinem crea-
turae, et omnes creaturae ordinentur ad ipsum,
et non e converso, manifestum est quod creaturae
>^ realiter ^ referuntur ad ipsum Deum ; sed in Deo
V- non est aliqua realis -" relatio eius ad creaturas *,
89. 1 j ■ •
sed secundum rationem tantum, mquantum crea-
turae referuntur ad ipsum. Et sic nihil prohi-
bet huiusmodi nomina importantia relationem ad
creaturam, praedicari de Deo ex tempore: non
propter aliquam mutationem ipsius, sed propter
creaturae mutationem; sicut columna fit dextera
animali, nulla mutatione circa ipsam existente,
sed animali translato.
Ad primum ergo dicendum quod relativa quae-
dam sunt imposita ad significandum ipsas habi-
tudines relativas, ut dominus , servus , pater et
cap. XV, n,
X
* D. 1089.
Ps. LXXX IX,
filius , et huiusmodi: et ' haec dicuntur relativa v
secimdum esse. Quaedam vero sunt imposita ad
significandas res quas consequuntur quaedam ha-
bitudines *, sicut movens et motum, caput et ca- ' d- 1099
pitatum, et alia huiusmodi: quae dicuntur relativa
secundum dici. Sic igitur et circa nomina divina
haec differentia est consideranda ^ Nam quae- ?
dam significant ipsam habitudinem ad creaturam,
ut Dominus. Et huiusmodi non ° significant sub- <>
stantiam divinam directe, sed indirecte, inquan-
tum praesupponunt ipsam: sicut dominium prae-
supponit potestatem, quae est divina substantia.
Quaedam vero significant directe essentiam di-
vinam, et ex consequenti important habitudinem;
sicut Salvator, Creator, et huiusmodi, significant
actionem Dei, quae est eius essentia ". Utraque ^
tamen nomina ex tempore de Deo dicuntur quan-
tum ad habitudinem quam important, vel prin-
cipaliter vel consequenter : non autem quantum
ad hoc quod significant essentiam, vel directe vel
indirecte.
Ad secundum dicendum quod, sicut relationes
quae de Deo dicuntur ex tempore, non sunt in
Deo nisi secundum rationem, ita nec fieri nec
factum esse dicitur de Deo, nisi secundum ratio-
nem f, nulla mutatione circa ipsum existente: sicut p
est id, Domine refugium factus es nobis *.
Ad tertium dicendum quod operatio intellectus
et voluntatis est in operante : et ideo nomina
quae significant relationes consequentes actionem
intellectus vel voluntatis, dicuntur de Deo ab ae-
terno. Quae vero consequuntur actiones proce-
dentes, secundum modum intelligendi, ad exte-
riores eflfectus, dicuntur de Deo ex tempore, ut
Salvator, Creator, et huiusmodi.
Ad quartum dicendum quod relationes signifi-
catae per huiusmodi nomina quae dicuntur de
Deo ex tempore, sunt in Deo secundum rationem
tantum : oppositae autem relationes in creaturis
sunt secundum rem. Nec est inconveniens quod
a relationibus realiter existentibus in re, Deus
denominemr: tamen secundum quod cointelli-
guntur per intellectum nostrum oppositae relafio-
nes in Deo. Ut sic Deus dicatur relative ad crea-
turam , quia creatura refertur ad ipsum : sicut
Philosophus dicit, in V Metaphys. *, quod scibile ' loco supra d-
dicitur relative, quia scientia refertur ad ipsum.
Ad quintum DicENDUM quod, cum ea ratione re-
feratur Deus ad creaturam, qua ' creatura refertur «
ad ipsum; cum relatio subiectionis realiter sit in
creatura, sequitur quod Deus non secundum ratio-
nem tantum, sed realiter sit Dominus. Eo enim
modo dicitur Dominus, quo creatura ei subiecta est.
Ad sextum dicendum quod, ad cognoscendum
utrum relativa sint simul natura vel non , non
oportet considerare ordinem rerum de quibus
relativa dicuntur, sed significationes ipsorum re-
6) rationis. - a parte rationis B.
t) inter aliqua duo. - Om. B.
x) ad alia. — Om. codices et ab.
X) realiter. - Om. codices. - lidem om. ipsum.
jj.) realis. - res ACEGpF, fs ed. a, om. DsF et ed. b,
v) et. - Om. ABD. - haec om. ABCDE.
SUMMAE Theol. D. Thomae T. I.
5) consideranda. - consideranda dupliciter P6.
0) non. - quae non BG.
;:) essentia. - sed indirecte significant habitudinem ad creaturam
addit B.
p) ita nec... rationem. - Om. E; pro nec ante /actum, vel ABCD.
0) qua. - quae PCG, quia BDFa.
30
i54 QUAESTIO XIII, ARTICULUS VII
lativorum. Si enim unum in sui intellectu claudat
aliud et e converso, tunc sunt simul natura: sicut
duplum et dimidium '", pater et filius, et similia.
Si autem unum in sui intellectu claudat aliud,
et non e converso, tunc non sunt simul natura.
Et hoc modo se habent scientia et scibile. Nam
scibile dicitur secundum potentiam: scientia autem
secundum habitum, vel secundum actum. Unde
scibile " , secundum modum suae significationis ,
praeexistit scientiae. Sed si accipiatur scibile se-
cundum actum, tunc est simul cum scientia se-
cundum actum : nam scitum non est aliquid nisi
sit eius scientia. Licet igitur Deus sit prior crea-
turis, quia tamen in significatione Domini claudi-
tur quod habeat servum, et e converso, ista ^ duo
relativa, Dominus et servus, sunt simul natura.
Unde Deus non fuit Dominus, antequam ^ haberet
creaturam sibi subiectam.
<?
t) duplum et dimidium. - diiplum dimidium FG, duplum dimi-
dium et Paft.
u) scibile. - Om. ABCDEG, ante praeexistit ponit ed. a; actum ...
secundum om. pF.
9) ista. - haec B, post duo ponit G, om. ACDEFa. - Ante Do-
mimis B addit scilicet.
■/.) Dominus, antequam. - ante Dominus quam ABDE. - sibi post
haberet ponunt FG, om. ceteri.
Commentaria Cardinalis Caietani
Cf. num.iii.
Cf. num. IV.
Cf. num. XIV.
Cf. num. XVII.
• Did. lib. XI,
cap. X, n. I.
•Cap. :
lib. fV ,
V. - Did.
cap. XV,
TiTULus clarus est exemplariter : scilicet Dominus , Sal-
vator et Creator, etc.
In corpore quinque facit : primo, proponit conclusionem
responsivam quaesito ; secundo, claudit amplam viam pro-
bandi conclusionem *; tertio, ibi: Veruntamen, veram viam
aggreditur * ; quarto, ibi : Cum igitur Deus, probat conclu-
sionem * ; quinto, ibi : non propter aliquam, excludit taci-
tam obiectionem *.
II. Quoad primum, conclusio responsiva quaesito est
affirmativa et particularis, scilicet: Quaedam nomina im-
portantia relationem ad creaturas, dicuntur de Deo ex tem-
pore.
III. Quoad secundum, scito quod haec conclusio ideo
difficultatem aliquam habere videtur, quia nuUa res nova
potest Deo advenire : et propterea , si huiusmodi nomina
non ponunt rem aliquam realem in Deo, nulla erit diffi-
cultas ; si autem ponunt rem realem, secus esset. Et quo-
niam littera intendit probare conclusionem ex hoc medio,
scilicet quia non ponunt in Deo nisi relationem rationis ;
idcirco amplissima via quae ad hoc statim ducebat, scilicet
nulla relatio est res naturae, quia erronea est, statim ex-
clusa est. Et hoc est primum.
Recitatur autem hic error ab Averroe, XII Metaphys.,
comm. XIX : confutaturque hic, sic. Res naturales habent
ordinem habitudinemque naturalem ad invicem: ergo. Con-
sequentia patet. Et antecedens (praeter evidentiam quam
habet ex XII Metaphys. *, comm. lii, ubi ordo universi bo-
num eiusdem dicitur) ut per se manifestum assumitur, -
Hic esset quaerendum , an dentur relationes reales. Sed
quoniam egrederemur propositi limites, fiat quaestio spe-
cialis.
IV. Quoad tertium, via propria ad investigandum me-
dium conclusionis inferendae, est videre quando relatio est
res naturae, et quando non; et unde habet quod sit res
naturae, et unde quod non sit nisi rationis. Hanc ergo viam
ingrediendo , sic proceditur. Relatio exigit duo extrema :
ergo tripliciter potest inveniri res naturae aut rationis. Sci-
licet, aut ex parte utriusque erit res rationis ; aut ex parte
utriusque erit res naturae; aut ex altera res naturae, et ex
altera res rationis.
Antecedens patet. Consequentia vero probatur. Extrema
tripliciter variantur: scilicet, quod inter aUqua non nisi per
rationem est habitudo ; aut in utroque est res aliqua unde
alterum respiciat; aut unum respicit alterum non eiusdem
rationis. - Assumptum, quoad primam partem , declaratur
ex contentis sub ea tribus modis relativorum : scilicet, respi-
cientium idem, et non entium, et iuxta secundas intentiones.
Ubi nota, quod in primo gradu intellectus facit extrema,
non entia, sed extrema, dum distinguit unum in duo : in
secundo vero, intellectus facit unum extremum et ens et
extremum. - Quoad secundam vero partem, declaratur ex
duobus generibus relativorum sub ea contentorum : scilicet,
consequentium quantitatem, et actionem et passionem, ut
patet in V Metaphys *. - Quoad tertiam vero , declaratur
similiter ex duobus , scilicet sensu seu scientia etc. , et
dextro in columna: auctoritateque Aristotelis confirmatur.
V. Hic multa dicuntur contra quae obiicitur ab aliis :
puta quod inter ens et non ens non est relatio realis; et
quod inter motivum et mobile est relatio realis ; et quod
scientia habet relationem realem ad scibile. Sed quoniam
haec per accidens hic dicuntur, ideo fient de his speciales
quaestiones.
VI. Veruntamen unum valde arduum dubium dissimu-
landum non est circa illa verba litterae, in quibus dicitur
quod relationes rationis in altero extremo , puta scibili et
sensibili, sunt inquantum intellectus apprehendit ea ut ter-
minos relationum oppositarum , puta scientiae et sensus.
Est autem dubium duplex : primo circa sensum litterae ,
deinde circa rem. Circa sensum quidem, an intendat quod
correlativum exigatur, ad hoc ut extremum intelligatur sub
ratione termini ipsius relativi; verbi gratia, an relatio do-
minii exigatur, ad hoc ut Deus intelligatur ut Dominus est
creaturae , inquantum eius est serva : vel potius intendat
quod correlativum comitatur intellectum alterius extremi
sub ratione termini ; ita quod relatio dominii concomitatur
Deum , apprehensum ut terminum. Multum autem refert
an sic aut sic intendat. Quoniam in primo , correlativum
ponitur de intrinseca ratione termini, imo ponitur terminus
ipse : in secundo vero, ponitur correlativum consequi ra-
tionem termini. Et consequenter, in primo sensu ponitur
quod terminus relativi oportet esse relativum: in secundo
vero, quod est absolutum ens. Et propterea nascitur ardua
de hoc quaestio: An terminus relativi, ut sic, sit ens ab-
solutum, vel respectivum.
VII. Et quoniam haec quaestio necessaria est hic, et in-
tacta, nisi a Scoto, a quo videtur male definita, idcirco tra-
ctanda est. Scotus ergo, in I, dist. xxx, qu. i, motus, ut reor,
ex verbis huius litterae, ut more suo carperet, probat mul-
tipliciter quod terminus relativi, inquantum terminus, est
res absoluta. Ac per hoc, nullum oportet ponere correla-
tivum, ut terminet alterum relativum, nec secundum rem
nec secundum rationem. Probatque hoc quadrupliciter.
Primo sic. Per se differentia inter relativa tertii modi
et aha est, quia cetera sunt mutua, ista autem quae sunt
tertii modi, non sunt mutua. Ergo in relativis tertii modi,
terminus est res absoluta. - Antecedens patet V Metaphys.,
cap. de ad aliquid *. Consequentia vero est per se nota :
quia ex quo non est correlativum , et est terminus, ergo
res absoluta est quae terminat.
Secundo sic, Actus definit potentiam, et non e converso :
ergo actus, ut terminus, est res absoluta. - Antecedens patet
IX Metaphys. * Consequentia probatur. Actus definit po-
tentiam, ut terminat relationem potentiae ad ipsum: et de-
finit , ut prior est quam potentia : ergo, ut terminus , est
prior potentia. Sed, ut correlativum, non est prior potentia :
quia correlativa mutuo se definiunt, ut dicit Porphyrius *.
Ergo, ut correlativum, non est terminus. Ergo ut res ab-
soluta.
Tertio sic. Relativum, ut sic, definitur per terminum:
ergo terminus est prior relativo: ergo terminus non est
ipsum correlativum. - Antecedens patet. Prima vero conse-
quentia tenet ex VII * et IX Metaphys. **: ibi enim prioritas
* Did. lib. IV,
cap. XV, n. 8.
* Cap.vii. - Did.
lib.VIII, cap.,vni
n. 3.
* hago^., cap.
de Specie, post
princip.
* Cap. I. - Did.
lib. VI , cap. I ,
n. 6.
•* Cap.vii. - Did.
lib.VIlI, cap.vni,
n. 3.
QUAESTIO XIII, ARTICULUS VII
i55
substantiae respectu accidentis , et hic actus respectu po-
tentiae, habetur ex hoc quod definiunt illa. Secunda vero
consequentia patet: quia aUter daretur circulus in priore et
posteriore secundum definitionem; quod est impossibile.
Qttarto sic. In relativis tertii modi, alterum extremum
nullam relationem habet, nisi dum actualiter consideratur :
et terminat relationem reliqui extremi ad se, nullo intelle-
ctu considerante , imo etiam existente : ergo terminat ra-
tione absoluti, et non ratione relationis cointellectae.
Haec sunt motiva Scoti satis subtiha. Et putavit ea effi-
cacia, ita ut eorum conclusionem veram asserat.
VIII. Ut autem cognoscatur quantum a vero distet opi-
♦ Loco supra ci- nio haec, ex textu V Metaphys. * in quo se fundavit, in-
choandum est. Erravit siquidem dupliciter in illo textu.
Primo, quia ipse supponit textum illum intelligi de extre-
rais, seu fundamentis relativorum : ita quod Aristoteles vo-
luerit dicere quod quaedam extrema sunt, quae dicuntur
ad aliquid, propter relationes quas habent ad invicem;
quaedam vero propter relationem quae est in uno extremo
tantum. Hoc enim esse contra sensum, imo verba Aristo-
• Num. 9. telis, patet sic. Aristoteles ibi * explicite dicit se ponere dif-
ferentiam inter ea quae secundum se sunt ad aliquid. Sed
constat quod fundamenta relationum non sunt ad aliquid
* Num. 10. nisi per accidens , ut ibidem * expresse dicitur. Ergo non
intelligitur textus ille de rebus quae denominantur relative,
sed de ipsis ad aliquid. Nec potest aliter salvari textus ille.
Secundo errat in differentia assignata. In textu siquidem
illo non dicitur quod quaedam sunt mutua relativa, et
quaedam non sunt , ut Scotus somniavit : sed differentia
assignatur in causa seu ratione essendi ad aliquid. Ita quod
textus affirmat etiam relativa tertii modi utrinque esse ad
aliquid: sed differentiam ponit in hoc, quod in relativis
primi et secundi modi , ratio quod sint ad aliquid , est
utrumque hoc ipsum quod est ad aliud se habere ; in re-
lativis vero tertii modi, ex parte unius extremi, ratio quod
sit ad aliquid, non est hoc ipsum quod est ad aliud se
' Num. 8. habere, sed aliud se habere ad ipsum *. Ubi manifeste patet
quod tota differentia consistit in ratione essendi ad aliquid,
et non in esse mutua vel non mutua.
IX» Et quoniam textus ille est fundamentum theologo-
rum in materia huius articuH speculative scribentium, ideo,
ad maiorem claritatem, discutiendus est, sic. Textus ille im-
plicat duo contradictoria : ergo. - Antecedens manifestatur.
Textus loquitur de his quae secundum se sunt ad aliquid,
et negat de aliquo illorum hoc ipsum quod est , esse ad
aliud se habere: ergo negat definitionem a definito, seu,
quod aequivalet, a parte subiectiva per se definiti. Ante-
cedens patet pro utraque parte in illo textu *. Dicit enim :
* Num. 8, 9. scibile et sensibile, et aha huiusmodi, sunt per se ad ali-
quid: et quod non dicuntur ad aliquid quia ipsa ad aliud
sint, sed quia alia dicuntur ad ipsa. Consequentia patet ex
definitione ad aliquid, posita ab ipso Aristotele in Praedi-
• Cap. V, n. I. camentis *. Et cum haec contradictio sit manifesta, dicen-
* est edd. 1508 , dum videtur * quod Aristoteles loquitur de ad aliquid
secundum sua fundamenta, cum dicit: ipsa non sunt ad
aliud, sed alia ad ipsa.
X. Et hic paralogismus, ut reor, mente retentus, decepit
omnes qui in hoc textu erraverunt. Ad cuius solutionem,
scito quod, quia metaphysicus tractat de relativis ut sunt
per se partes entis, idest ut sunt entia realia, idcirco diffe-
rentia ista est inteUigenda de relativis secundum quod entia
realia sunt: et non de eis, sumptis ut abstrahunt ab ente
reali, idest secundum quod important ad, non curando
de esse eorum, quemadmodum in Praedicamentis definita
sunt (et propterea omissa ibidem est differentia ista). Inter
relativa ergo per se , differentia ponitur, quoad esse reale
quod ponunt (non quod supponunt), in hoc quod quaedam
relativa sunt, quae ideo entia reaha sunt, quia ipsa sunt in
rerum natura talia entia, quod ad aliud se habent: quae-
dam vero non sunt entia realia quia ipsa in rerum natura
sint ad aliud , sed hac sola ratione inter realia numerari
possunt, quia alia reaha dicuntur ad ipsa. Ita quod diffe-
rentia consistit in hoc : per se relativorum quaedara sunt
relativa realia per denorainationem seu praedicationem in-
trinsecam; quaedam vero per denominationem extrinsecam;
1514,
ab alterius enim realitate relativa, ipsa quoque inter realia
relativa connumerantur. Et iuxta hunc sensum consonat
dictum commune, scilicet quod ex hoc textu habetur quod
omnia relativa non sunt mutua quoad realitatem.
Nec obstat si obiiciatur quod textus non meminit de
esse reali. Quoniam supponitur quod de tali esse loquatur,
ex eo quod raetaphysici est tractare de rebus ut sunt partes
entis realis ; et consequenter, de relativis ut sunt ad aliquid
in re, et non ut inteUiguntur ad aUquid.
Et hinc patet quod nuUa est contradictio *. Quoniam ' Cf. num. praec.
non negatur definitio de definito : sed insinuatur quod illa
definitio convenit ad aliquid , sive sit ens reale, sive sit
ens rationis, Nec illa negatur de ad aliquid: sed negatur a
quibusdam poni esse in rerum natura quod sit ad aUud;
cum quo tamen stat quod formaliter illamet hoc ipsum
quod sunt, ad aliud sunt, ut definitio eorum exigit. La-
borat ergo argumentum in aequivoco. - Singulare ergo est
in relativis tertii modi, quod alterum ideo tantum est in re
ad aliquid, quia reliquura est ad ipsura.
XI. Ex his autera facile patet responsio ad quaesitum *, • Cf. num. vi.
quoad relativa tertii raodi. Sed ut universaUs doctrina ha-
beatur, scito quod noraine termini, in proposito, inteUigitur
id ad quod relativum dicitur, et quod in definitione rela-
tivi oportet ponere: haec enira duo ipseraet Scotus con-
cedit convenire termino. Tunc sic. Si absolutum ut sic,
esset terrainus relativi, sequeretur primo quod, cura in
definitione ad aliquid dicitur : « ad aliquid sunt, quibus hoc
ipsura quod sunt, est ad aliud se habere », ly aliud sup-
poneret pro re absoluta : et sic duplura, hoc ipsum quod
est, non est ad aliud, idest dimidium, nec servus est ad
dominum, nec pater ad filium, etc. Hoc autera ex Prae-
dicamentis * et expositoribus constat esse falsum : omnes * Cap. v.
enim dicunt quod ly aliud supponit pro termino, et assi-
gnando illud, dant correlativum, Irao textus expresse dicit * *Videibid.,n.i3.
quod dorainus non dicitur ad aliquid aliud in servo exi-
stens, nisi ad ipsura sub ratione servi, Et Averroes ibidem
dicit quod semper id ad quod dicitur relativum, oportet
esse in praedicamento Relationis. - Sequeretur secundo ,
quod in definitione alicuius creaturae necessario caderet
Deus sub propria ratione absoluta. Et cum hoc sit impos-
sibile, sequeretur quod aliqua creatura naturalis remaneret
incognoscibilis naturaliter. Patet sequela de creatione pas-
siva, de relatione universi ad Deum ultimum finem, etc. -
Sequeretur tertio, quod relativum exigeret in definitione
sua, ex parte termini, duo : scilicet correlativura, et abso-
lutura, Et cum ex Praedicamentis * patet quod correlati- * Loco proxime
vum exigitur ut id ad quod dicitur, illud absolutum quare ""^'°'
exiget, nulla est ratio. - Sequeretur quarto, quod in divinis
Personis non possent salvari relationes ad intra , nisi po-
nendo Personas distingui realiter in absolutis. Tenet se-
quela : quia relativum reale exigit terrainura realiter a se
distinctum ; si ergo paternitatis divinae terminus est res
absoluta, ergo aUqua res absoluta in divinis distinguitur a
Patre realiter.
Dicendura est ergo cura Peripateticis et ceteris philoso-
phis , quantum vidisse me recolo , quod terminus relativi
et correlativum idem sunt: imo terrainare relativum est in
ratione correlativi cuiusque.
XII. Et ad primam obiectionem Scoti * iam patet re- ♦ Cf. num. vn.
sponsio ; terminus enim relativi tertii modi est correlati-
vum illius. Et hoc ex illo textu V Metaphys. expresse di-
citur, cum dicitur ibidem * de termino, quod est ad aliquid * Num. 8.
secundum se, et quod ad ipsum dicitur aliud : hoc enim
non potest nisi de correlativo verificari: ergo. Quomodo
autem de eodem verificetur etiam quod ipsura non dicitur
ad aliud, iara declaratura est *, ' Num. x.
Ad secundam autera obiectionera dicitur, quod falsura
supponitur , scilicet quod de actu ut terrainat relationem
potentiae, ibi sit sermo, Ibi enira tractatur de natura po-
tentiae et de natura actus secundum transcendentes rela-
tiones, quibus essentialiter potentia respicit actum, et actus
talis respicit potentiara. Et vult Aristoteles quod , quia
potentia non potest absque actu intelligi , actus autera
potest et inteUigi et esse absque potentia, ut patet de actu
puro , ideo actus est prior potentia. Ex malo ergo inteUectu
i56
QUAESTIO XIII, ARTICULUS VII
♦.Tract. II, part.
ni.
'DePraedicam.,
tract. IV, cap.ix.
* Vide Categor.,
cap. V, n. i6.
* hagof., cap.
de Specte.
* Cf. supra n. x.
Cf. num. VI.
Cf. num. I.
Num. VII.
litterae illius procedit obiectio. - Quamvis possit dici quod
huiusmodi relativa, quorum unum importat actum et re-
liquum potentiam , non sunt bene assignata : et ideo nec
sunt simul natura, nec se definiunt invicem, etc, ut Aver-
roes in Praedicamentis * dixit.
Ad tertiam obiectionem, proprie loquendo, negandum
est antecedens : quia, ut Magnus docuit Albertus *, relati-
vum non definitur per terminum, sed ad terminum; quia
non liabet essej^er terminum, in quocumque genere causae,
sed ad terminum. Consequentia autem omnino est falsa:
quia stat definiens esse simul natura et intellectu cum defi-
nito. - Ad auctoritates autem Aristotelis, dicitur quod te-
nent, quia loquuntur de materia in qua inter definiens et
definitum est ordo. Ubicumque enim inter definiens et de-
finitum oportet esse ordinem, ibi valet consequentia, ergo
definiens est prius : ubi autem nulius est ordo, non potest
inferri prioritas. Inter correlativa autem nullus est ordo ,
sed sunt omnino simul, ut patet in Postpraedicamentis *.
Ergo. - Et adverte quod haec obiectio militat contra aucto-
rem suum, arguendo sic. Quidquid sit de termino, certum
est in relativis mutuis unum esse definitivum alterius, et
e converso: ergo prius et posterius secundum definitio-
nem, etc. Consequentia nota. Antecedens vero est Porphy-
rii *, hic allegati a Scoto pro se. Ergo.
Ad ultimam, quae terret novitios, patet solutio ex verbis
Aristotelis *. Negatur siquidem antecedens : quoniam in re-
lativis tertii modi, utrumque extremum simul habet rela-
tionem, sed dissimiliter ; quia unum est relativum propter
relationem quae est in ipso ad ahud, reliquum vero est
relativum propter relationem realem alterius ad ipsum re-
lativum. Nec requirenda est alia existentia istius correlativi,
quam existentia sui comparis : quoniam ab ea, extrinseca
denominatione, etiam ipsum dicitur esse. Hoc enim est sin-
gulare in relativis tertii modi, quod relativum reale dicitur
ad terminum non realem formaliter , nisi denominatione
extrinseca : qui tamen est realis fundamentaliter, seu quoad
substratum vel denominatum.
XIII. Ex his autem patet responsio ad dubitationem
motam circa sensum litterae huius *. Ex quo namque con-
stat quod Deus non terminat servitutem nisi ut Dominus
formaliter, quia ly Dominus est proprius terminus servi ,
patet quod intentio litterae est, quod correlativum oportet
cointelligi in aliquo , si illud debet intelligi sub ratione
termini.
Nec obstant his verba s. Thomae in Qu. de Potentia
Dei, qu. vu, art. lo, ad 4, ubi dicit quod terminare ordi-
nem servitutis creatae, quod clauditur in ratione dominii,
convenit Deo ; et intendit quod convenit Deo secundum
rem, ut patet ex argumento ad quod respondet. Hoc, in-
quam, non obstat, quoniam intelligitur de terminare funda-
mentaliter: hoc enim convenit Deo secundum rem, sicut
potestas coercendi subditos. Et quod hoc intendat, ex eo
manifestatur, quia, quoad ordinem ad subditos, negat con-
venire Deo : quoniam nec formaliter nec fundamentaliter
Deus habet unde ordinetur ad subditos.
XIV. Quoad quartum *, probatur conclusio intenta, sic.
Deus est extra totum ordinem universi, ita quod creaturae
ordinantur ad ipsum, et non e converso: ergo creaturae
realiter referuntur ad Deum , in Deo autem non est ad
creaturas relatio nisi rationis. Ergo nihil prohibet quaedam
nomina importantia relationem, dici de Deo ex tempore.
Antecedens patet. Prima autem consequentia ex illa ma-
xima, in praecedenti parte posita, scilicet: quandocumque
extrema non sunt unius ordinis, et unum respicit aliud, tn
reliquo non est relatio nisi rationis. Ergo, si Deus est extra
ordinem, etc. Secunda autem consequentia est per se nota.
XV. Contra rationem adductam in littera pro hac conclu-
sione, Scotus dupliciter instat in loco praeallegato *. Primo,
inquit, ratio ista petit principium. Quia, cum Deus mani-
feste sit prior creatura, ac per hoc aliquem ordinem habet
ut prius ad posterius, assumendo quod in eo non est ordo,
nihil aliud est quam assumere quod Deus non habet or-
dinem realem ad creaturam: hoc autem erat probandum. -
Secundo peccat, ut dicit, secundum sophisma Consequentis.
Quia negatio ordinis non infert negationem relationis in
communi : quoniam non negationem relationum aequipa-
rantiae. Et tamen littera, ex negatione ordinis, negat omnem
realem relationem.
Aureolus quoque, ut habes in xxx Distinctione Primi *
in Capreolo, contra hanc rationem instat. Sed quoniam
assumit vel motiva soluta a s. Thoma expresse, vel assumit
aliud ab hac ratione loco illius, ideo omittenda censui.
XVI. Ad obiecta ergo Scoti dicitur, quod in aequivoco
laboramus. In littera enim est sermo, non de ordine for-
maliter , qui est relatio , sed de ordine fundamentaliter :
ita quod esse eiusdem ordinis nihil aliud est , quam esse
eiusdem rationis quoad causam relationis ; et esse non
eiusdem ordinis, est esse alterius rationis. Ita quod inter
ea sola est relatio realis utrinque , in quibus est eadem
causa referendi unum ad aliud. Sed hoc contingit multis
modis : quia in relativis primi modi, scilicet pertinentium
ad quantitatem, est identitas specifica in causa; in relativis
autem secundi modi, scilicet pertinentium ad actionem et
passionem, est identitas quasi specifica, seu formalis, quia
utrinque causa est perfectio propria, quamvis in patiente
ut habeatur, et in agente ut conservetur, ut Averroes de
inteUigentiis, XII Metaphys., comm. xxxvr, docuit. In rela-
tivis autem tertii modi, scilicet spectantium ad mensuram
et mensuratum, in altero extremo nuUa causa est referi-
bilitatis suae ad aliud : et propterea alterius ordinis dicitur
quoad causam relationis.
Unde patet quod non petit principium. Non est enim
idem dicere, in Deo nulla est causa ut referatur ad crea-
turam, quamvis in creatura sit causa referendi ipsam ad
Deum, et dicere, in Deo non est ordo realis ad creaturas:
sed illud est causa huius. Et propterea processus iste est
a causa ad effectum. - Nec peccat secundum consequens.
Quia non loquitur de ordine formaliter, sed fundamenta-
liter, quem etiam in relativis aequiparantiae oportet esse :
duo enim alba eiusdem rationis sunt , et simpliciter , et
quoad hoc ut causent ad se invicem respectus; hoc autem
est esse eiusdem ordinis *.
XVII. Quoad quintum *, adverte quod intenta conclusio
ex duobus impediri posset. Primo, ex ipso significato for-
mali horum nominum , scilicet , si significarent in Deo
aliquam rem naturae : quia in Deo nulla res naturae potest
temporaliter poni. Secundo, ex fundamento illius rationis.
Dato enim quod Dominus non ponat supra Deum nisi re-
lationem rationis, et ex hoc non prohibeatur temporalitas ;
si tamen ista relatio rationis non posset denominare tera-
poraliter, nisi propter mutationem aliquam in ipso deno-
minabili, oporteret dicere quod nullum huiusmodi nomen
potest dici de Deo ex tempore: quoniam in Deo nuUa
possibilis est mutatio , sed est omnino immobilis , ut in
qu. IX dictum est. Quia igitur littera ista iam impedimentum
ex formali significato excluserat ; ut confirmatam conclu-
sionis probationem afferret, secundum impedimentum ex-
clusit , praefatae obiectioni tacite respondendo , dum dixit
quod Deus dicitur ex tempore Dominus, verbi gratia, non
propter mutationem aliquam in ipso, sed in creatura. Pro-
batque hoc ex simili.
XVIII. In responsione ad quartum, perspicaciter adverte
quod correlativum tertii modi, ut scibile, seu in proposito
Dominus, et similia, possunt iudicari esse secundum duo
entis genera: primo, in generc entis simpliciter; secundo,
in genere entis secundum quid, idest entis rationis. Si lo-
quamur de eis secundum esse simpliciter, tunc ipsa non
alia ratione sunt, nisi quia comparia sua, quae terminantur
ad ipsa formaliter , sunt in rerum natura : ita quod ad
eorum esse extra animam hoc sufficit; sunt enim contenta
hoc debilissimo essendi modo. Et sic esse Dominum nihil
ponit in Deo, secluso omni intellectu, nisi terminare for-
maliter relationem servi, quam Deus secundum se terminat
subiective, idest ut quasi subiectum termini formalis. Sed
ponit, vel supponit, bene aliquid in creatura, scilicet rela-
tionem servitutis ad Deum ut subiectum etc. Nec ipsum
terminare formaliter servitutis relationem, plus aliquid ponit
quam sit esse ipsius terminati : licet alio modo illud ponat.
Et secundum hoc , Deus est Dominus de novo , et sine
omni inteUectu, sola servitute creaturae: quia esse Domi-
* Contra con-
clus. 3.
* rationis cdd.
1508 et Piana.
■ Cf. num. I.
QUAESTIO XIII, ARTICULUS VIII
i57
num nuUum esse in rerum natura ponit, nisi esse sui op-
positi. Nec est inconveniens , in materia relativa , unum
• Cf. supra n. 8. oppositorum esse quia aliud est, ut Aristoteles docuit *. Et
ratio est, quia opposita relativa in hoc a ceteris oppositis
differunt, quod se simul ponunt, nec unum in destructione
•DePoientia qa. alterius constituitur, ut s. Thomas docuit*. - At si obieceris
Opusc.xxxvn,' quod in materia relativa non fit denominatio ab extrinseco,
pos^i's"cap.u/'' ^^ '" ^^ Contra Gent., cap. xni, determinatur : respondeo
quod hoc est verum formaliter, non autem realiter. Non
enim Deus dicitur Dominus a servitute formaliter, sed a
relatione dominii, quae est velut ei inhaerens. Sed tamen
Deus dicitur Dominus, et realiter Dominus, a realitate ser-
vitutis : quia esse Dominum nullum esse ponit, nisi quod
terminus est realis servitutis. Et sic ista denominatio est
formaliter ab intrinseco, et realiter ab extrinseco.
Si autem loquamur de eis secundum esse rationis, sic
esse Dominum ponit in Deo relationem rationis. Et sic di-
citur, et vere , quod Deus dicitur Dominus a dominio, quod
est relatio rationis. Non quod hic sint duae relationes do-
minii, altera extra animam, et altera rationis : sed quia illa
relatio dominii, quae tam debili modo ens dicitur, dupliciter
iudicata est a doctoribus. Quandoque secundum esse pro-
prium: et sic dicta est relatio et ens rationis tantum, quia
nullum habet proprium esse nisi per rationem. Quandoque
secundum esse alienum, scilicet oppositi, a quo entis nomen
utcumque meretur : et sic dicta est ens, et inter entis partes
numerata V Metaphys.*, quia alia dicitur ad ipsam. Et * Cf.supran. x.
quia sic nullum esse ponit in denominato, sed in terminato
tantum, ideo semper et simpHciter de istis dicitur , quod
nullum esse ponunt in denominato, puta Deo aut scibili,
nisi rationis, quod spectat ad esse proprium. Et bene nota
quod non dicitur quod nullum esse ponunt , sed quod
nullum esse in denominato ponunt: quia ponunt esse in
terminato opposito, quod sufficit ad eorum esse extra.
XIX. Et si hanc distinctionem perspexeris atque sciveris
applicare , diversa doctorum dicta verificabis : puta quod
istae relationes non sunt entia extra animam (hoc enim
verum est secundum esse proprium); et quod ista sunt,
quia opposita sunt (hoc enim verum est secundum esse
alienum). Videbisque s. Thomam utrumque tetigisse in hac
responsione; Augustinum quoque, in V de Trin., capitulo
ultimo. - Advertes quoque quod, novitiis compatiens, Auctor
magis usus est relativis istis secundum esse rationis, quam
secundum Ulam essendi diminutionem non facile intelligi-
bilem. - Ex his quoque patet quomodo , nullo intellectu
considerante, potest dici Deus Dominus formaliter, et quo-
modo non nisi fundamentaliter, etc. : distinguendo de esse
proprio vel alieno ipsius. - Habesque hinc defectum Scoti,
in I, dist. XXX, qu. i, credentis quod Deus dicitur Dominus
ex sola relatione quae est in creatura. Ponit enim effectura
formalem , scilicet esse Dominum, absque causa formali,
scilicet relatione dominii : quod non est intelligibile.
ARTICULUS OCTAVUS
UTRUM HOC NOMEN DEUS SIT NOMEN NATURAE
I Sent., dist. II, expos. lit.
♦ De Fide Orth.,
lib. I, cap. IX.
♦ Cap. I (cf. Ma-
gistr. , I Sent. ,
aist. 11). - Item
Commcnt.in Ga-
lat. cap. III, 20.
>D ocTAVu.M sic PROCEDiTUR. Vidctur quod
hoc nomen Deiis non sit nomen natu-
*rae. Dicit enim Damascenus, in I libro *,
^quod Deus dicitiir a theein, quod est
currere ", et fovere iiniversa; vel ab aethein, idest
ardere (Detis enini noster ignts consumens est
omnem malitiam ^) ; pel a theasthai, quod est con-
siderare, omnia. Haec autem omnia ad operatio-
nem pertinent. Ergo hoc nomen Deus operatio-
nem significat, et non naturam ''.
2. Praeterea, secundum hoc aliquid nomina-
tur a nobis, secundum quod cognoscitur. Sed di-
vina natura est nobis ignota. Ergo hoc nomen
Deiis non significat naturam divinam.
Sed contra est quod dicit Ambrosius, in libro I
de Fide *, quod Deiis est nomen naturae.
Respondeo dicendum quod non est semper idem
id a quo imponitur nomen ad significandum, et
id ad quod significandum nomen imponitur. Sicut
enim substantiam rei ex proprietatibus vel ope-
rationibus eius cognoscimus, ita substantiam rei
denominamus quandoque ab aliqua eius opera-
tione vel proprietate: sicut substantiam lapidis
denominamus ab aliqua actione eius, quia laedit
pedem ; non tamen hoc nomen impositum est
ad significandum hanc actionem, sed substantiam
lapidis. Si qua vero sunt quae secundum se sunt
nota nobis, ut calor, frigus, albedo, et huiusmodi,
non ab aliis denominantur. Unde in talibus idem
est quod nomen significat, et id a quo imponitur
nomen ad significandum °. ^
Quia igitur Deus non est notus nobis in sui na-
tura, sed innotescit nobis ex operationibus vel
effectibus eius, ex his possumus eum nominare,
ut supra * dictum est. Unde hoc nomen Deus est * Art. i.
nomen operationis, quantum ad id a quo impo-
nitur ad significandum. Imponitur enim hoc no-
men ab universali rerum providentia : omnes
enim loquentes de Deo, hoc intendunt nominare
Deum ', quod habet providentiam universalem ^
de rebus. Unde dicit Dionysius, xii cap. de Div.
Nom.*, quod deitas est quae omnia videt provi- • s.th. lect. i.
dentia et bonitate perfecta. Ex hac autem opera-
tione hoc nomen Deus assumptum , impositum
est ad significandum divinam naturam.
Ad primum ergo dicendum quod omnia ^ quae ^^
posuit Damascenus, pertinent ad providentiam, a
qua imponitur hoc nomen Deus ad significandum.
Ad secundum dicendum quod, secundum quod
naturam alicuius rei ex eius proprietatibus et effe-
ctibus cognoscere possumus. sic eam nomine pos-
sumus significare. Unde, quia substantiam lapidis
ex eius proprietate possumus cognoscere secun-
dum seipsam, sciendo quid est lapis, hoc nomen
lapis ipsam lapidis naturam, secundum quod in
se est, significat : significat enim definitionem la-
pidis , per quam scimus quid est lapis. Ratio
enim quam significat nomen, est definitio, ut di-
a) currere. - curare PABCDEGfr.
p) omnem malitiam. - Om. PaJ.
Y) naturam. - divinam addunt ABD.
o) a quo... significandum. - ad quod nomen significandum (signi-
ficandum nomen CEsA) imponitur ABCDE.
z) hoc intendunt nominare Deum. - hoc intelligunt nominare Deum
BCDEGaft.
X) omnia. - illa addunt CDEFG. - Pro posuit, ponit ABCDE. - Post
significandum B addit divinam essentiam.
•S.Th.lect.xvi.
- Did. lib. lU,
cap. VII, n. g.
i58 QUAESTIO XIII, ARTICULUS IX
citur in IV Metaphys. * Sed ex effectibus divinis
divinam naturam non possumus cognoscere se-
cundum quod in se est, ut sciamus de ea quid
est; sed per modum eminentiae et causalitatis et
♦Qu.xii,art.i2. ncgationis, ut supra* dictum est. Et sic hoc no-
men Deus significat naturam divinam, Impositum
est enim nomen hoc " ad aliquid significandum
supra omnia existens, quod est principium om-
nium, et remotum ab omnibus. Hoc enim inten-
dunt significare nominantes Deum.
7)) nomen hoc. - Itoc nomen ACDE, om. B.
Commentaria Cai'dina]is Caietani
IN titulo, nomen naturae sumitur ut distinguitur contra
nomen tam operationis, quam perfectionis quasi super-
additae naturae per modum proprietatis.
II. In corpore una est conclusio , responsiva quaesito
cum distinctione, sic : Deus est nomen naturae, quoad id
ad quod nomen impositum est; operationis vero, quoad id
a quo impositum est. - Haec conclusio in littera probatur
quoad duo: scilicet quoad distinctionem quam in se claudit,
et quoad secundam partem. Prima autem pars ut nota re-
linquitur.
Probatur ergo distinctio sic. Nomina rerum per se co-
gnitarum, habent id a quo et ad quod nomen imponitur,
idem: rerum autem per alia tantum, puta effectus, opera-
tiones aut proprietates cognitarum, habent id a quo, aliud
ab eo ad quod nomen imponitur. Sed nomina divina sunt
rerum secundi ordinis. Ergo in eis aliud est a quo, etc.
Ergo ly Deus habet aliud a quo, etc. - Maior probatur:
quia sicut cognoscitur, ita nominatur. Et manifestatur exem-
plo lapidis quoad secundam partem, et qualitatum sensi-
bilium quoad primam. Minor patet ex dictis in quaestio-
ne XII *.
Secunda autem conclusionis pars probatur. Ly Deus est
impositum ab universali providentia : ergo. - Antecedens
probatur dupliciter. Primo, ex communi usu loquentium.
Secundo, auctoritate Dionysii. Et confirmatur in respon-
sione * auctoritate Damasceni.
Art. 12.
Ad I.
Art. praeced.
Vers. 4.
♦ Vers. 6.
T
• Art. praeced.
Vers. 21.
ARTICULUS NONUS
UTRUM HOC NOMEN DEUS SIT COMMUNICABILE
«D NONUM sic PROCEDiTUR. Vidctur quod
1 hoc nomen Deus sit communicabile ".
Cuicumque enim communicatur res si-
ignificata per nomen, communicatur et
nomen ipsum. Sed hoc nomen Deus, ut dictum
est *, significat divinam naturam, quae est com-
municabilis aliis, secundum illud II Pet. i*: magna
et pretiosa promissa ^ nobis donavit, ut per hoc
efficiamur divinae consortes naturae. Ergo hoc
nomen Deus est communicabile.
2. Praeterea, sola nomina propria non sunt
communicabilia. Sed hoc nomen Deus non est
nomen proprium, sed appellativum: quod patet ex
hoc quod habet plurale, secundum illud Psalmi
Lxxxi *: Ego dixi , dii estis. Ergo hoc nomen
Deus est ^' communicabile.
3. Praeterea, hoc nomen Deus imponitur ab
operatione, ut dictum est *. Sed alia nomina quae
imponuntur Deo ab operationibus, sive ab effe-
ctibus, sunt communicabilia, ut bonus, sapiens et
huiusmodi. Ergo et hoc ° nomen Deus est com-
municabile.
Sed contra est quod dicitur Sap. xiv*: incom-
municabile nomen lignis et lapidibus imposuerunt ;
et loquitur de nomine deitatis. Ergo hoc nomen
Deus est nomen incommunicabile.
Respondeo dicendum quod aliquod nomen potest
esse communicabile dupliciter: uno modo, pro-
prie; alio modo, per similitudinem. Proprie qui-
dem communicabile est, quod secundum totam si-
gnificationem nominis, est communicabile multis.
Per similitudinem autem communicabile est, quod
est communicabile secundum aliquid eorum quae
includuntur in nominis significatione. Hoc enim
nomen leo proprie communicatur omnibus illis
in quibus invenitur natura quam significat hoc
nomen leo *: per similitudinem vero communica-
bile est ' illis qui participant aliquid leoninum, ut
puta audaciam vel fortitudinem, qui metaphorice
leones dicuntur,
Ad sciendum autem quae nomina proprie sunt ^
communicabilia, considerandum est quod omnis
forma in supposito singulari existens , per quod
individuatur, communis est multis, vel secundum
rem vel secundum rationem saltem*: sicut natura
humana communis est multis secundum rem et
rationem, natura autem solis non est communis
multis secundum rem, sed secundum rationem
tantum; potest enim natura solis intelligi ut in
pluribus suppositis existens. Et hoc ideo, quia
intellectus inteiligit naturam cuiuslibet speciei per
abstractionem a singulari ": unde esse in uno sup-
posito singulari vel in pluribus, est praeter intel-
lectum naturae speciei: unde, servato intellectu
naturae speciei, potest intelligi ut in pluribus
existens. Sed singulare, ex hoc ipso quod est sin-
gulare, est divisum ab omnibus aliis. Unde omne
nomen impositum ad significandum aliquod sin-
gulare, est incommunicabile et re et ratione : non
enim potest nec in " apprehensione cadere plura-
litas huius individui. Unde nullum nomen signifi-
cans aliquod individuum, est communicabile mul-
tis proprie, sed solum secundum similitudinem ;
sicut aliquis metaphorice potest dici Achilles, in-
quantum habet aliquid de proprietatibus Achillis,
scilicet fortitudinem.
a) sit communicabile. - sit nomen communicabile codices.
P) promissa. - Om. ABCDE.
Tf) est. - nomen addunt ABDEF.
8) et hoc. - hoc PBEafr.
e) communicabile est.-communicatur ABCDE.- Pro aliquid, quid Vab.
X,) sunt. - sint AEFG.
r]) a singulari. - aliquam singularium pD, a materia singulari ceteri.
0) nec in. - ut in E, 1« PBFafr.
D. 1148.
D. 367, 1197^
QUAESTIO XIII, ARTICULUS IX
i5g
Formae vero quae non individuantur per ali-
' quod ' suppositum, sed per seipsas (quia scilicet
sunt formae subsistentes) , si intelligerentur secun-
* dum quod sunt in seipsis, non possent " commu-
nicari nec re neque ratione; sed forte per simili-
tudinem, sicut dictum est de individuis. Sed quia
formas simplices per se subsistentes non possumus
intelligere secundum quod sunt, sed intelligimus
eas ad modum rerum compositarum habentium
*Art i^ad- formas in materia ''; ideo, ut dictum est *, impo-
nimus eis nomina concreta significantia naturam
in aliquo supposito. Unde, quantum pertinet ad
rationem nominum, eadem ratio est de nomini-
bus quae a nobis imponuntur ad significandum
naturas rerum compositarum , et de nominibus
quae a nobis imponuntur ad significandum natu-
ras simplices subsistentes.
Unde, cum hoc nomen Deus impositum sit
ad significandum naturam divinam, ut dictum
• Art. praeced. cst *; uatura autcm divina multiplicabilis non est,
• Qu. XI, art. 3. ut supra * ostensum est: sequitur quod hoc no-
men Deiis incommunicabile quidem sit secun-
• D- 465- dum rem *, sed communicabile '' sit secundum
opinionem, quemadmodum hoc nomen sol esset
communicabile secundum opinionem ponenfium
•vers.V multos solcs. Et secundum hoc ' dicitur Gal. iv*:
ibid"'"""'""^ ' ^"•^ ^"^ natura non sunt dii, serviebatis ; glossa * :
720« sunt dii natura, sed opinione hominum. - Est
nihilominus communicabile hoc nomen Deus, non
^ secundum suam ^ totam significationem, sed se-
cundum aliquid eius, per quandam similitudinem:
ibid.
ut dii dicantur, qui participant aliquid divinum per
similitudinem, secundum illud: Ego dixi, dii estis*. ' Psai.Lxxxi, e.
Si vero esset aliquod nomen impositum ad
significandum Deum non ex parte naturae, sed
ex parte suppositi, secundum quod consideratur
ut hoc aliquid, illud nomen esset omnibus modis
incommunicabile : sicut forte est nomen Tetra-
grammaton apud Hebraeos. Et est simile si quis
imponeret nomen Soli designans hoc individuum.
Ad primum ergo dicendum quod natura divina
non est communicabilis, nisi secundum similitu-
dinis parucipafionem.
Ad secundum dicendum quod hoc nomen Deus
est nomen appellativum, et non proprium , quia
significat naturam divinam ut in habente; licet ipse
Deus, secundum rem, non sit nec universalis nec
particularis. Nomina enim non sequuntur modum
essendi qui * est in rebus , sed modum essendi °
secundum quod in cognitione nostra est. Et tamen,
secundum rei veritatem, est incommunicabile, se-
cundum quod dictum est * de hoc nomine sol. * in corporc.
Ad TERTiuM dicendum quod haec nomina bonus,
sapiens, et similia ", imposita quidem sunt a per- "
fectionibus procedentibus a Deo in creaturas: non
tamen sunt imposita ad significandum divinam
naturam , sed ad significandum ipsas perfectiones
absolute. Et ideo etiam secundum rei veritatem
sunt communicabilia multis. Sed hoc nomen Deus
impositum est ab operatione propria Deo, quam p p
experimur continue , ad significandum divinam
naturam.
i) aliquod. - aliud Pab.
x) possent. - possunt BDFab. - Post similitudinem codices addunt
tantum.
X) materia. - materiis ABCDE.
(i) communicabile. - communicabile quidem P. - Pro sit, fit AE,
om. B. - Pro quemadmodum, sicut codices et ed. a, sicut si ed. b.
v) Et secundum hoc. - secundum quod ABCDE. - lidem in textu
Apostoli om. natura.
5) suam. - Om. ACE.
0) qui - secundum quod codices.
r.) et similia. - et huiusmodi similia Vab.
p) quam. - et quam ACDEFGpB et a b.
Commentaria Cardinalis Caietani
TiTULUS clarus. - In corpore quatuor: prirho, distinguit
ly communicabile ; secundo, tradit regulas quasdam*;
Cf. num. vm. tertio, respondet quaesito *; quarto, perficit doctrinam de
Cf. num. IX. communicabilitate divinorum nominum *.
II. Quoad primum, communicabilitas duplex ponitur:
scilicet proprie , et metaphorice. Et satis clara est littera ,
in qua et definitur utrumque membrum, et exemplo in
leonis nomine aperiuntur.
III. Quoad secundum, ponuntur quatuor regulae ad di-
scernendum nomina communicabilia ab aliis, et quam dif-
ferenter sint communicabilia. Duae regulae ad sensibilia
spectant, duae autem ad formas separatas : et sic nihil uni-
versi praetermissum est.
Prima regula est: Omne nomen significans naturam dis-
tinctam ab individuo, est communicabile proprie, secundum
rem, vel secundum rationem saltem. - Probatur a priori.
Omnis forma in supposito individuante existens, est se-
cundum se praedicto modo communis: ergo. - Antecedens,
quoad communitatem rei, probatur in natura hominis. Quoad
communitatem vero rationis tantum, probatur ex natura
solis sic. Natura specifica intelligitur a nobis, abstrahendo
a singulari: ergo esse in uno vel pluribus singularibus est
praeter intellectum naturae specificae : ergo, servato intel-
lectu naturae specificae, potest etiam sol intelligi ut in
pluribus existens.
Adverte hic quod communicabilitas proprie , subdivisa
insinuatur in hac regula: scilicet in communicabilitatem
secundum rem et rationem simul, et secundum rationem
tantum. Et insinuatum est simul quod fundamentum com-
municabUitatis realis est inventio illius naturae in multis.
Quae, ut Avicenna dixit*, trifariam invenitur: scihcet, aut in • Metaph., tract.
actu simultaneo , ut patet in natura humana , cuius sunt ^' '^^^' ''
simul actu plura singularia ; aut in actu successivo, ut di-
citur de Phoenice quod vita sequentis mortem exigit prio-
ris; aut in potentia tantum, ut domus mille angulorum,
si nunquam fiet. Fundamentum autem communicabilitatis
secundum rationem tantum, ex parte nostri intellectus as-
signatum est; et dictum quod est cognitio naturae absque
cognitione individuantium. Et haec pluribus modis contin-
git, ut infra * patebit. * Num. vn.
IV. Secunda regula est: Omne nomen significans singu-
lare, est incommunicabile proprie, tam secundum rem, quam
rationem ; licet sit communicabile metaphorice. - Probatur a
priori, quoad primam partem : quia singulare ut sic, est
divisum ab omnibus aliis. Quoad secundam vero : quia non
potest in apprehensione intellectus cadere pluralitas huius
individui. Quoad tertiam autem, exemplo Achillis.
V. Tertia regula est: Omne nomen significans formam
non individuam per aliud suppositum, sed per seipsam ,
secundum quod in se est, est incommunicabile proprie et
re et ratione, quamvis non metaphorice. - Probatur a priori,
quoad primam partem : quia sunt per seipsas subsistentes.
Quoad secundam vero: quia sic intelligerentur secundum
quod sunt. - Sed scito quod huiusmodi nominibus caremus :
quia non possumus intelligere tales formas secundum quod
in se sunt.
i6o
QUAESTIO XIII, ARTICULUS X
VI. Quarta regula est : Omne nomen quod habemus, si-
gnificans huiusmodi formas per se subsistentes , est com-
municabile proprie, non secundum rem, sed secundum ra-
tionem tantum. - Probatur ultima pars a priori. Huiusmodi
formae intelliguntur a nobis , non suo modo , sed modo
rerum compositarum, scilicet habentium formam in mate-
ria : ergo, quantum ad rationem nominum, idem est iudi-
cium de nominibus significantibus formas , sive separatae
sint, sive in alio. - Antecedens probatur ex signo : imponimus
illis formis nomina concreta ; ergo intelligimus illas modo
compositorum. Antecedens patet. Et consequentia probatur:
concreta significant naturam in aliquo; ergo, si etc.
VII. Adverte hic latitudinem insinuatam in communi-
cabilitate nominum secundum rationem. Sol enim et Ga-
briel, verbi gratia, nomina communia sunt secundum ratio-
nem , sed dissimiliter. Sol enim ideo communicabilis dictus
est, quia natura sua abstrahit ab hoc, et consequenter prae-
ter eius rationem est unitas aut pluralitas singularium : Ga-
briel vero, quia intelligitur per modum quo intelliguntur
naturae compositorum. Quae ut planius intelligas , scito
quod ly secundum rationem , universaliter et proprie lo-
quendo, in proposito non sonat idem quod secundum de-
finitionem: sed importat modum essendi in ratione nostra.
Ita quod sensus est, quod omnis natura specifica, ut obie-
cta est intellectui nostro, communis est pluribus, quia obii-
citur non ut haec, sed ut natura specifica: sive ipsa secun-
dum rem sit ex alio haec, ut natura solis et sensibilium
omnium ; sive ex se sit haec, ut de Deo patet, et de angelis
Qu. L, art. 4- probabitur *. Latitudo autem manifeste hinc habetur, quod
natura solis, cum non sit ex se haec , et ex parte sui et
ex parte intellectus habet quod obiiciatur intellectui nostro
non ut haec; et consequenter communitas eius secundum
rationem habet utrinque fundamentum: natura autem Ga-
Cf. num. I.
brielis, cum sit ex se haec, ex solo modo intelligendi no-
stro sortitur quod nobis obiiciatur ut ipsa, et non ut haec;
et propterea communicabilitas ista ex nostra tantum parte
habet fundamentum. Unde hinc habere potes quomodo
intelligendum sit quod Gabriel est universale, et praedica-
bile de multis, et species, etc: haec enim et simiha sufficit
verificari, non de eis absolute, sed ut obiectis, seu cognitis
a nobis. Et quoniam diffuse de his in commentariis De
Ente et Essentia * scripsimus, non est opus hic eadem * Qu. ix.
replicare.
VIII. Quoad tertium *, respondet quaesito una conclu-
sione trimembri; Hoc nomen Deus est incommunicabile
secundum rem , communicabile autem secundum opinio-
nem, et secundum similitudinem. - Probatur prima pars:
natura divina significata hoc nomine, est incommunicabilis
secundum rem; ergo. Secunda quoque declaratur exemplo
solis : et confirmatur auctoritate glossae ad Galat. iv. Ter-
tia vero pars declaratur in participantibus divina, adiuncta
auctoritate Psalmi.
Adverte hic quod, quia praedicta conclusio, cum sequente,
ex praedictis regulis sequitur manifeste, ideo non oportuit
alias addere probationes.
IX. Quoad quartum *, ponitur haec conclusio: Si esset
aliquod nomen divinum significans naturam illam inquan-
tum hanc, illud esset omnino incommunicabile proprie ad
extra. Manifestaturque exemplo ficto in sole: inseriturque
dubium de nomine Tetragrammaton.
Adverte hic, quod haec conclusio non solum ad doctrinae
huius complementum posita est; sed ex vera, ut reor, du-
bitatione, quae est de illo nomine quod apud Hebraeos in
tanta fuit reverentia. Nos enim nomen illud in actu exercito
latet, quamvis in actu signato dicatur Tetragrammaton. Et
propterea littera dubitative loquitur.
Cf. ibid.
ARTICULUS DECIMUS
UTRUM HOC NOMEN DEUS UNIVOCE DICATUR DE DEO PER PARTICIPATIONEM,
SECUNDUM NATURAM, ET SECUNDUM OPINIONEM
»D DECiMUM sic PROCEDiTUR. Vidctur quod
hoc nomen Deus univoce dicatur de
*Deo per naturam, et per participatio-
^nem " , et secundum opinionem. Ubi
enim est diversa significatio, non est contradictio
affirmantis et negantis ^ : aequivocatio enim im-
pedit contradictionem. Sed catholicus dicens ido-
lum non est Deus , contradicit pagano dicenti
idolum est Detts. Ergo Deus utrobique sumptum
univoce dicitur.
2. Praeterea, sicut idolum est Deus secun-
dum opinionem et non secundum veritatem, ita
fruitio carnalium delectationum dicitur felicitas se-
cundum opinionem, et non secundum veritatem.
Sed hoc nomen beatitudo univoce dicitur de hac
beatitudine opinata, et de hac beatitudine vera.
Ergo et hoc nomen Deus univoce dicitur de Deo
secundum veritatem, et de Deo secundum opi-
nionem.
3. Praeterea, univoca dicuntur quorum est
ratio una. Sed catholicus, cum dicit unum esse
Deum, intelligit nomine Dei rem omnipotentem,
et super omnia venerandam : et hoc idem intel-
ligit gentilis, cum dicit idolum esse Deum. Ergo
hoc nomen Deus "> univoce dicitur utrobique.
Sed contra, illud quod est in intellectu, est
similitudo eius quod est in re, ut dicitur in I Pe-
riherm. *. Sed animal, dictum de animali vero et
de animali' picto , aequivoce dicitur. Ergo hoc
nomen Deus, dictum * de Deo vero et de Deo
secundum opinionem, aequivoce dicitur.
Praeterea, nullus potest significare id quod non
cognoscit : sed gentilis non cognoscit naturam
diviaam ' : ergo, cum dicit idolum est Deus, non
significat veram deitatem. Hanc autem signifi-
cat catholicus dicens unum esse Deum. Ergo
hoc nomen Deus non dicitur univoce , sed ae-
quivoce, de Deo vero, et de Deo secundum opi-
nionem.
Respondeo dicendum quod hoc nomen Deus, in
praemissis tribus significationibus, non accipitur
neque univoce neque aequivoce, sed analogice.
Quod ex hoc patet ^. Quia univocorum est omnino
eadem ratio: aequivocorum est omnino ratio di-
versa: in analogicis vero, oportet quod nomen
secundum unam significationem " acceptum, po-
• Ca
S.TI
p. I, n. 3.
n. lect. II.
«) per naturam, et per participationem. - per participationem et
secundum naturam codices.
p) affirmantis et negantis. - affirmationis et negationis BsF, af-
flrmatis et negatis pF.
Y) Deus. - Om. Pafr.
8) dictum. - Om. ABCDE.
e) naturam divinam. - veram deitatem ABCDE.
C) ex hoc patet. - patet ACE, patet ex hoc BD. - Post aequivo-
corum G addit vero.
Tj) unam significationem. - significationem primam B.
y
QUAESTIO XIII, ARTICULUS X
161
natur in definitione eiusdem nominis secundum
alias significationes accepti. Sicut ens de substan-
tia dictum, ponitur in definitione entis secundum
quod de accidente dicitur; et sanum dictum de
animali, ponitur in definitione sani secundum quod
dicitur de urina et de medicina ; huius enim sani
quod est in animali, urina est significativa, et me-
dicina factiva.
Sic " accidit in proposito. Nam hoc nomen
Beus , secundum quod pro Deo vero sumitur,
in ratione Dei sumitur secundum quod dicitur
Deus secundum opinionem vel participationem.
Cum enim aliquem ' nominamus Deum secun-
dum participationem , intelligimus nomine Dei
aliquid habens similitudinem veri Dei. Similiter
cum idolum nominamus Deum, hoc nomine Deus
intelligimus significari aliquid, de quo homines
opinantur quod sit Deus. Et sic manifestum est
quod alia et alia est significatio nominis, sed una
illarum significationum clauditur in significationi-
bus aliis. Unde manifestum est quod analogice
dicitur.
Ad primum ergo dicendum quod nominum mul-
tiplicitas non attenditur secundum nominis prae-
dicationem , sed* secundum significationem : hoc
enim nomen homo, de quocumque praedicetur,
sive vere sive false, dicitur uno modo. Sed tunc
multipliciter diceretur, si per hoc nomen homo
intenderemus significare diversa : puta, si unus "
intenderet significare per hoc nomen homo id
quod vere est homo, et alius intenderet signifi-
care eodem nomine lapidem, vel aliquid aliud.
Unde patet quod catholicus dicens idolum non
esse Deum, contradicit pagano hoc asserenti:
quia uterque utitur hoc nomine Deus ad signifi-
paganus dicit
se-
candum verum Deum. Cum enim
idolum esse Deum , non utitur hoc nomine
cundum quod significat Deum opinabilem : sic
enim verum diceret, cum etiam catholici inter-
dum in tali significatione hoc nomine utantur,
ut cum dicitur *, omnes dii gehtium daemonia. ' ps. xcv, 5.
Et similiter dicendum ad secundum et tertium.
Nam illae rationes procedunt secundum diversi-
tatem praedicationis nominis, et non secundum
diversam significationem.
Ad quartum dicendum quod animal dictum de
animali vero et de picto '', non dicitur pure ae- i^
quivoce *; sed Philosophus ** largo modo accipit
aequivoca, secundum quod includunt in se ana-
loga. Quia et ens, quod analogice dicitur *, ali-
quando dicitur aequivoce praedicari de diversis
praedicamentis. .
Ad quintum dicendum quod ipsam naturam Dei
prout in se est, neque catholicus neque paganus
cognoscit: sed uterque cognoscit eam secundum
aliquam rationem causalitatis vel excellentiae vel
remotionis, ut supra * dictum est. Et secundum 'Qu.xn, art.12.
hoc, in eadem significatione accipere potest gen-
tilis hoc nomen Deus, cum dicit idolum est Deus,
in qua accipit ipsum catholicus dicens idolum
non est Deus. Si vero aliquis esset qui secundum
nullam rationem Deum cognosceret, nec ipsum
nominaret, nisi forte sicut proferimus nomina quo-
rum significationem ' ignoramus. ■*
U. 213.
Categor., (
D. 549.
6) Sic. - Et sic B.
i) aliquem, — aliquid BD.
x) unus. - homo addunt codices.
et ante alius om. ABCDE.
X) enim. - igitur codices. - lidem pro esse Deum, est Deus.
(i) de picto. - picto ABCDFGj&.
v) significationem. - significationes P.
Commentaria Cardinalis Caietani
Exod. VII, I.
' IV Reg. I, 6.
Deut. VI, 4.
Art. praeced.
Ps. xca, 3.
1N titulo, adverte quod ly Deus quandoque verificatur de
his tribus suppositis, scilicet Deo vero, et Deo participa-
tive , et Deo opinative : ut patet cum Moyses dictus est *
Deus Pharaonis, et Beelzebub Deus Accaron *. Quando-
que autem de solo vero Deo affirmatur, ut cum dicitur *
quod unus tantum est Deus. Non vertitur hic in dubium,
an ly Deus , ut significat habentem veram deitatem, sit
univocum : hoc enim est per se notum esse non solum
univocum, sed incommunicabile , ut dictum est*: et pro-
pterea de omnibus ahis praedicatur negative, secundum
illam significationem. Sed quod dubitatur hic, est an, cum
vere affirmatur ly Deus de his tribus (cum scilicet dicitur *
quod Dominus ipse est Deus , et quod Moyses est Deus
Pharaonis, et Beelzebub est Deus Accaron), univoce su-
matur, an aequivoce, vel analogice: idest, unam vel plu-
res, et si plures, omnino aut secundum quid, habeat si-
gnificationes. Et sic patet titulus, cum responsione ad
primum.
II. In corpore una conclusio responsiva quaesito : Hoc
nomen Deus dicitur de his tribus non univoce, nec aequi-
voce, sed analogice. - Probatur ex rationibus terminorum,
quoad singulas partes. Univoca eandem omnino, aequivoca
diversam omnino, analoga primam iij aliis clausam ratio-
nem habent: sed ly Deus dictum de his, non primo, nec
secundo, sed tertio modo se habet: ergo est analogum.
Maior est ex se nota : quam optime notabis, ad effugan-
dam a te et aliis ignorantiam pravae dispositionis in materia
de analogia, etc. Minor autem probatur inducendo in sin-
gulis. Constat enim quod participative Deus , et similiter
opinatus Deus, absque veri Dei ratione intelligi nequit, sed
bene e converso : sicut depictus aut opinatus leo absque
veri leonis cointellectione intelligi non potest.
SuMMAE Theol. D. Thomae T. I.
l62
QUAESTIO XIII, ARTICULUS XI
ARTICULUS UNDECIMUS
UTRUM HOC NOMEN Q_UI EST SIT MAXIME NOMEN DEI PROPRIUM
r
■ I Sent., dist. viii, qu. i, art. i, 3; De Pot., qu. ii, art. i; qu. vii, art. 5; qu. x, art. i, ad 9;
De Div. Nom., cap. v, lect. i.
Art. 9.
S. Th. lect. i.
Vers. 13 , 14.
D UNDECIMUM SIC PROCEDITUR. Videtur
quod hoc nomen Qui est non sit ma-
xime " proprium nomen Dei. Hoc enim
nomen Deus est nomen incommunica-
bile, ut dictum est *. Sed hoc nomen Qui est non
est nomen incommunicabile. Ergo hoc nomen Qui
est non est maxime proprium nomen Dei.
2. Praeterea, Dionysius dicit, iii cap, de Div.
Nom. *, quod boni nominatio ^ est manifestativa
omniiim Dei processionum. Sed hoc maxime Deo
convenit, quod sit universale rerum principium.
Ergo hoc nomen bonum est maxime proprium
Dei, et non hoc nomen Qui est.
3. Praeterea, omne nomen divinum videtur
importare relationem ad creaturas , cum Deus
non cognoscatur a nobis nisi per creaturas. Sed
hoc nomen Qui est nullam importat habitudinem
ad creaturas. Ergo hoc nomen Qui est non est
maxime proprium nomen Dei.
Sed contra est quod dicitur Exod. iii *, quod
Moysi quaerenti, si dixerint mihi: Quod est no-
men eius? quid dicam eis? et respondit ei Do-
minus : Sic dices eis : qui est misit me ad vos.
Ergo hoc nomen Qui est est maxime proprium
nomen Dei.
Respondeo dicendum quod hoc nomen Qui est
T triplici ratione est "" maxime proprium nomen
Dei. Primo quidem, propter sui significationem.
Non enim significat formam aliquam, sed ipsum
esse. Unde, cum esse Dei sit ipsa eius essentia,
Qu. III, art.4. et hoc nuUi alii conveniat, ut supra * ostensum
est, manifestum est quod inter alia nornina hoc
maxime proprie nominat Deum : unumquodque
enim denominatur a sua forma.
Secundo, propter eius universalitatem. Omnia
enim alia nomina vel sunt minus communia;
s vel, si convertantur cum ipso *, tamen addunt
aliqua supra ipsum secundum rationem; unde
quodammodo informant et determinant ipsum,
Intellectus autem noster non potest ipsam Dei
essentiam cognoscere in statu viae , secundum
• ne Fide Orth.,
lib. I, cap. IX.
quod in se est: sed quemcumque modum deter-
minet circa id quod de Deo • intelligit, deficit a
modo quo Deus in se est. Et ideo, quanto aliqua
nomina sunt minus determinata, et magis com-
munia et absoluta, tanto magis proprie dicuntur
de Deo a nobis. Unde et Damascenus dicit *
quod principalius omnibus quae de Deo dicuntur "
nominibus , est qui est: tottim enim ^ in seipso ?
comprehendens, habet ipsum esse velut quoddam
pelagus substantiae injinitum et indeterminatum.
Quolibet enim alio nomine determinatur aliquis
modus substantiae rei : sed hoc nomen Qui est
nullum modum essendi determinat, sed ^" se habet i
indeterniinate ad omnes; et ideo nominat ipsum
pelagus substantiae itifinitum.
Tertio vero, ex eius consignificatione *. Signifi- e
cat enim esse in praesenti: et hoc maxime proprie
de Deo dicitur, cuius esse non liovit praeteritum
vel futurum, ut dicit Augustinus in V de Trin. *. ' vide Magi-
Ad primum ergo dicendum quod hoc nomen Qut dist. vm.
est est magis proprium nomen Dei quam hoc
nomen Deus , quantum ad id a quo imponitur,
scilicet ab esse , et quantum ad modum signifi-
candi et consignificandi , ut dictum est *. Sed ' in corpore.
quantum ad id ad quod imponitur nomen ad
significandum , est magis proprium hoc nomen
Deus, quod imponitur ad significandum naturam
divinam. Et adhuc magis proprium nomen est ' i
Tetragrammaton *, quod est impositum ad signifi- mn> '
candam ipsam Dei substantiam incommunicabi-
lem, et, ut sic liceat loqui, singularem.
Ad secundum dicendum quod hoc nomen bo-
num est principale nomen Dei inquantum est
causa, non tamen simpliciter : nam esse absolute
praeintelligitur causae.
Ad tertium dicendum quod non est necessarium
quod omnia nomina divina importent habitudi-
nem ad creaturas ; sed sufficit quod imponantur
ab aliquibus perfectionibus procedenfibus a Deo
in creaturas. Inter quas prima est ipsum esse, a
qua " sumitur hoc nomen Qui est. «
o) maxime. - Om. ABCDEF.
P) boni nominatio. - boni nominatio excellenter P.
f) est. - dicitur codices.
3) ipso. - eo codices.
e) de Deo. - de eo C, om. FGab.
X) enim. - est addunt BO. - habet ipsum esse om. codd. et Vab,
7)) sed. - quia ABDE.
0) consigniflcatione. - consignificatione sive ex modo significandi B,
significatione PCDEGsA.
t) nomen est. - Om. F ; est om. ceteri et ab. - Pro significandam,
significandum codices et a b.
x) qua. — quo B.
Commentaria Cardinalis Caietani
IN titulo, proprium, cum tripliciter sumi possit, ut distin-
guitur contra commune, et ut distinguitur contra meta-
phoricum, et ut distinguitur contra extraneum ; in proposito
directp sumitur tertio modo; ita quod proprium intimum,
maxime autem proprium, idest maxime intimum significat
in proposito. Inter nomina siquidem non metapliorice dicta
de aliquo, datur latitudo, dum unius formalis ratio magis
intrinseca est illi quam alterius , etc. Ly maxime autem
comparationem excessivam dicit respectu ceterorum divino-
rum nominum, sive communia sint, ut bomis, sapiens, etc,
sive propria, ut Deus, Creator, etc. Utrum autem haec com-
paratio extendatur etiam ad nomina divina composita, non
apparet: quoniam nulla fit in toto articulo de compositis
mcntio, sed solum de simplicibus. Propterea restabit adhuc
sub dubio, an ly Qiii est sit magis proprium nomen Dei
quam ly summum bonum, seu ly ens injinitum, etc.
QUAESTIO XIII, ARTICULUS XI
i63
* Cf. num. II.
II. In corpore una est conclusio, responsiva quaesito
affirmative. Sed adverte quod haec conclusio potest dupli-
citer formari. Primo sic: Hoc nomen Qui est est maxime
proprium nomen Dei, triplici ratione. Ita quod ly triplici
ratione sit pars conclusionis, et sit determinatio ly maxime
proprium. Et sic sensus est, maxime proprium quoad tria,
scilicet significationem, modum significandi , et consignifi-
candi, ut in responsione ad primum exprimitur. - Alio modo
potest formari sine tali limitatione, sic : Hoc nomen Qui est
est maxime proprium nomen Dei. Et sic ly triplici ratione
non est pars conclusionis, sed continuatio conclusionis cum
probationibus, quasi diceret : et probatur tripliciter.
Primo sensui duo favent : scilicet interpositio ly triplici
ratione inter subiectum et praedicatum conclusionis in lit-
tefa, et explicatio in responsione ad primum facta. Secundo
quoque sensui favent duo: primo, quia in littera secundum
singulas rationes singillatim infertur conclusio sine limita-
tione; secundo, quia sine limitatione conclusio est simpli-
citer vera. Et quoniam parvi refe^t quo quis modo eam for-
met, age ut lubet.
III. Probatur ergo in littera conclusio, quoad primum,
vel prirq,o, sic. Qui est significat non formam aliquam, sed
ipsum esse : ergo significat essentiam solius Dei: ergo est
maxime proprium Dei. -Prima consequentia probatur: quia
solius Dei essentia est esse. Secunda autem: quia unum-
quodque denominatur a sua forma.
IV. Circa hanc rationem dubitatur, quia non concludit
intentum. Secunda enim consequentia non infert quod hoc
nomen sit magis proprium quam alia nomina; sed quod
hoc nomen conveniat magis Deo quam aliis rebus , quia
significatio eius in Deo salvatur essentialiter, in aliis vero
est extra essentiam. Et tamen concludendum erat, ut etiam
in littera infertur, quod hoc nomen est magis proprium
quam alia nomina.
Ad hoc breviter dicendum est, quod ratio litterae con-
cludit utrumque. Quoniam ex hoc quod significatum for-
male ly qui est est ipsum esse, optime sequitur et quod
magis conveniat Deo quam aliis , quia illi essentiaiiter ,
aliis non; et quod magis conveniat Deo quam alia no-
mina , quia est essentiale prius ceteris, cum cetera poste-
rius quid significent. Hoc autem implicite in littera insi-
nuatum est in ly esse, vel in ly non formam aliquam ;
quasi diceret: non significat formam aliquam, ut cetera
nomina , puta sapiens, vivens , etc. De transcendentibus
autem, constabat ea posteriora esse ipso esse. Et propterea
non oportuit soUicitari Auctorem circa haec.
V. Quoad secundum, vel secundo *, probatur conclusio
sic. Essentia Dei non potest a nobis, pro statu viae, intelligi
modo quo in se est: ergo omne intellectum quocumque
modo determinatum , deficit a modo quo Deus in se est :
ergo, quanto aliqua nomina sunt minus determinata, tanto
magis proprie dicuntur de Deo a nobis : ergo Qui est est
maxime proprium nomen Dei.
Ultima consequentia probatur in littera: quia cetera no-
mina aut sunt minus communia; aut, si convertuntur, ad-
dunt aliquid rationis saltem supra ipsum. Et confirmatur
auctoritate Damasceni. - Priores autem consequentiae in lit-
tera non probantur. Et prima quidem ratione non egebat,
quoniam ex se satis liquet; si enim modus Dei est inco-
gnitus, sequitur quod omnis modus cognitus deficiat a modo
Dei. - Secunda quoque plane inde deducitur: quoniam, si
omnis modus cognitus deficit a modo Dei, ergo, quanto
determinatior modus, tanto magis deficit. Quoniam defectus
iste ex eminentissima amplitudine modi essendi Dei procedit:
ac per hoc, quanto ratio significata per nomen est amplior
aut absolutior, tanto minus recedit ab illo interminato pe-
lago divinae substantiae. Et hoc est magis proprie dici. Non
enim aliquod nomen adaequat modum Dei; sed quia minus
deficit, magis proprium dicitur; ita quod minime inter alia
recedere, est maxime proprie dici. Deficere autem, in pro-
posito, communiter sumitur. Quaedam enim nomina, ut
transcendentia minus determinata, deficiunt negative, plus
tamen et minus, ut dictum est; adeo ut quaedam alia,
scilicet determinata, deficiant contrarie, ut corpus, etc. Omnis
ergo determinatio deficit, quanlvis dissimiliter.
VI. Adverte hic , quod ly est dupliciter potest deter-
minari: scilicet ex pant praedicati , et ex parte subiecti.
Praedicati quidem, cum dicitur, est sapiens, vel bonus, etc:
subiecti autem, cum dicitur homo vel bos est, etc. Hoc
autem nomen Qui est merito indeterminatissimum dicitur :
quia utrinque ly Qui est indeterminatum significat. Non
enim significat , qui est bonus, aut sapiens, aut substantia :
sed absolutissime Qui est, absque quacumque determina-
tione. Ex parte etiam ly Qui, cura nulla significetur na-
tura , sed cum sit relativum substantiae , communissime
importat substahtiam : non ut est certum genus , sed ut
omnis essentia substantia dicitur. Et propterea Damascenus
pelagus infinitum substantiae significare dixit; substantiae
quidem ratione ly Qui, pelagus autem infinitum ratione ly
est, absque omni determinatione : potest enim determinari ~
infinitis determinationibus. Hoc autem maxime manifestat
quod adeo eminens est, ut infinities infinitos essendi modos,
etiam cogitabiles, eminentissime comprehendat.
VII. Quoad tertium vero, vel tertio *, probatur conclusio * Cf. num. ii.
ex consignificatione. Qui est significat esse in praesenti :
ergo maxime proprie convenit Deo, - Tenet sequela: prae-
sentialitas enim est maxime propria Deo , ut patet per
Augustinum.
VIII. Adverte hic, quod ly Qui est tripliciter potest
considerari. Uno modo absolute et formaliter: et sic con-
siderandum est hic. Nec differt ly Qui est ab ente forma-
liter, sed quoad tres conditiones. Prima est, quia ens non
ita explicite explanat actum essendi : secunda est, quia ens
non consignificat tempus aliquod : tertia est, quod relati-
vum clausum in ly ens, est neutri generis , ut patet expo-
nendo ens , idest quod est , ut expresse ab Aristotele ex-
ponitur pluries. Neutrum autem genus, cum informe sit,
magis ex parte materiae se tenet : masculinum autem, cum
formatum sit, actualitatem insinuat. Unde, dicendo Qui
est, actualitas magis insinuatur existentis, quam dicendo
quod est.
Propter quas conditiones, adiunctas his quae in littera
dictae sunt, ly aui est secundo modo cohsideratur ut me-
rito appropriatum Deo. Et sic, cum ratio appropriationis
sit, quia ipse solus in rei veritate est, cetera autem sunt
et non sunt , pro quanto deesse possunt , et dum sunt ,
non sunt nisi sic, idest tantae et talis perfectionis, et non
absolute*; oportet ut hoc nomen sic sumptum, eminentiam * e/ «iV; add. edd.
summam in essendo insinuet , non ex significatione , sed '^° ' '^'*'
ex appropriatione. Sicut si hoc nomen cognoscens inter
homines alicui exceUentissimi intellectus approprietur, quasi
ceteri in comparatione ad ipsum non cognoscerent , etc. :
tunc enim, licet non variaretur nominis significatio, plus
tamen insinuaret quam significaret formaliter , cum ex
huiusmodi appropriatione ostenderetur excellentia illius.
Unde, in proposito, licet qui est formaliter sumptum, de
omni existente verificetur, nec pelagus substantiae infinitum
denotet, nisi eo modo quo ens; ut appropriatum tamen
consideratur, esse, quod est ipsa Dei essentia, eminentissime
in Deo ponit, pelagusque illud infinitum in divino esse
ponit. Ac per hoc, infinitatem per indeterminationem, quam
in communi importat, ad infinitatem per eminentiam trahit,
aeternum esse illud innuendo. Propter quod nullum nomen
simplex quoad conceptum habemus, quod magis explicet
divinam naturam quidditative, quam ly Qui est.
Tertio modo consideratur Qui est, ut est primum mem-
brum huius analogi, scilicet qui est. Et sic ly Qui est, non
ex appropriatione, sed ex propria ratione est nomen pro-
prium Dei , et verificantur de eo omnia supradicta : alia
tamen ratione , quia non ex appropriatione, sed ex propria
significatione, ut dictum est *. Et quoniam analogum sim- * Num. in s qq.
pliciter prolatum stat pro prirao , idcirco ly qui est absolute
pro prirao sumitur; et est propriissimura Deo, propter su-
pradicta. Et haec sequere : quoniam et vera , et Auctori
consona sunt, absolute ac formaliter loquenti.
IX. In responsione ad priraura, dubium occurrit: quia
distinctio facta ibidem , non habet locura in proposito.
Quoniara in ly Qui est idem est a quo nomen imponitur,
et ad quod nomen iraponitur. Ergo, si est raagis proprium
nomen quoad unum, erit quoad utrumque. Et tamen in
164
QUAESTIO XIII, ARTICULUS XII
littera didtur quod est magis proprium quoad id a quo ,
et non quoad id ad quod. Quomodo possunt haec simul
stare ? '
Ad hoc breviter dicitur quod, licet idem sit, non tamen
ad idem comparatur. In utroque enim nomine, scilicet ly
Qui est et ly Deus, sunt duo, scilicet a quo et ad quod:
et comparationeip proportionaliter faciendo, scilicet com-
parandb a quo unius ad a quo alterius, et ad quod unius
ad ad quod alterius, facile patet sensus clarus litterae, quod
esse est magis proprium Deo quam universalis providentia,
et quod deitas est magis propria Deo quam esse; quoniam
deitas importat illam naturam quasi secundum differen-
tiam specificam, ly vero Qui est importat eandem quasi
secundum genus. Veruntamen, quia conceptum ly Dei,
quantum ad id ad quod imponitur, non habemus nisi in
alio , conceptum vero ly Qui est quantum ad utrumque
habemus; idcirco, hcet Deus secundum se magis proprium
nomen ac intimius sit, quoad nos tamen magis explica-
tivum est Dei ly Qui est, quam ly Deus, propter rationem
dictam.
X. Et scito quod ly Qui est, ut appropriatum, seu pri-
nium analogatum nomen est, unicum tantum conceptum
formalem importat: ita quod non componitur ex duobus
conceptibus, ut color albus, neque ut ens per se, neque
ut summum bonum, neque ut ens infinitum. Et cum tanta
simplicitate explicat pelagus infinitum substantiae. Imo, si
recte ac perfecte concipiatur, explicat quasi causam quare
Deus sit ens infinitum : non enim quia ens infinitum, ideo
est Qui est; sed quia est Qui est, ideo esse infinitae per-
fectionis est. Unde non recte sensisse videtur Scotus , in I ,
dist. III, qu. I, dicens quod simplicior et perfectior conce-
ptus proprius Deo, nobis possibilis, sit conceptus huius
nominis, ens infinitum. lam enim patet quod conceptus ly
Qui est simpUcior, perfectior ac prior est.
• Cap. II.
ARTICULUS DUODECIMUS
UTRUM PROPOSITIONES AFFIRMATIVAE POSSINT FORMARI DE DEO
I Sent., dist. iv, qu. 11, art. i; dist. xxii, art. 2, ad i; I Cont. Gent., cap. xxxvi;
De Pot., qu. VII, art. 5, ad 2.
Ibid,
D DUODECIMUM SIC PROCEDITUR. Vidctur
quod propositiones affirmativae non
possunt formari de Deo. Dicit enim
Dionysius, ii cap. Cael. Hier., quod ne-
gationes de Deo sunt verae, affirmationes autem
incompactae.
2. Praeterea, Boetius dicit, in libro de Trin. *,
quod forma simplex subiectum esse non potest,
Qu. III, art. 7. Sed Deus maxime est forma simplex, ut supra *
ostensum est. Ergo non potest esse subiectum.
Sed omne illud de quo propositio affirmativa for-
matur, accipitur ut subiectum. Ergo de Deo pro-
positio affirmativa formari non potest.
3. Praeterea, omnis intellectus intelligens rem
aliter quam sit, est falsus. Sed Deus habet esse
absque omni compositione, ut supra * probatum
est. Cum igitur omnis intellectus affirmafivus "
intelligat aliquid cum compositione, videtur quod
propositio affirmativa vere de Deo formari non
possit.
Sed contra est quod fidei non subest falsum.
Sed propositiones quaedam affirmativae subdun-
tur fidei, utpote quod Deus est trinus et unus,
et quod est omnipotens. Ergo propositiones affir-
mativae possunt vere formari de Deo.
Respondeo dicendum quod propositiones affir-
mativae possunt vere formari de Deo. Ad cuius
evidentiam, sciendum est quod in qualibet pro-
positione affirmativa vera, oportet quod praedi-
catum et subiectum significent idem secundum
rem aliquo modo, et diversum secundum ratio-
nem. Et hoc patet tam in propositionibus quae
sunt de praedicato accidentali, quam in illis quae
sunt de praedicato substantiali. Manifestum est
enim quod homo et albus sunt idem subiecto ,
et differunt ratione : alia enim est ratio hominis.
et alia ^ ratio albi. Et similiter cum dico homo
est animal: illud enim ipsum quod est homo ,
vere animal est; in eodem enim supposito est
et natura sensibilis, a qua dicitur animal, et ra-
tionalis, a qua dicitur homo. Unde hic "> etiam
praedicatum et subiectum sunt idem supposito,
sed diversa ratione. Sed et * in propositionibus
in quibus idem praedicatur de seipso, hoc aliquo
modo invenitur; inquantum intellectus id quod
ponit ex parte subiecti, trahit ad partem suppo-
siti, quod vero ponit ex parte praedicati, trahit
ad naturam formae in supposito existenfis, se-
cundum quod dicitur quod praedicata tenentur
formaliter, et subiecta materialiter. * Huic vero
diversitati quae est secundum rationem, respondet
pluralitas praedicati et subiecti : identitatem vero
rei significat intellectus per ipsam compositionem.
Deus autem, in se consideratus, est omnino unus
et simplex: sed tamen intellectus noster secun-
dum diversas conceptiones ipsum cognoscit, eo
quod non potest ipsum ut in seipso est, videre.
Sed tamen ', quamvis intelligat ipsum sub diversis
conceptionibus , cognoscit tamen quod omnibus
suis conceptionibus respondet una et eadem res
simpliciter ^. Hanc ergo pluralitatem quae est se-
cundum rationem, repraesentat per pluralitatem "
praedicati et subiecti : unitatem vero repraesentat
intellectus per compositionem.
Ad primum ergo dicendum quod Dionysius dicit
affirmationes de Deo esse incompactas, vel in-
convenientes * secundum aliam translationem, in-
quantum nullum nomen Deo competit secundum
modum significandi, ut supra * dictum est.
Ad secundum dicendum quod intellectus noster
non potest formas simplices subsistentes secun-
dum quod in seipsis sunt, apprehendere *: sed
a) a/firmativus. - affirmans FGafr.
P) alia. ~ est addunt ABCDE.
7) Unde hic. - Unde et hic Pb.
3) Sed et. - Sed etiam F, Sed ceteri et P&. - Pro aliquo modo,
alio modo ABD.
e) Sed tamen. - et D, om. ACE.
?) simpliciter. - simptex CEGafr.
rj) per pluralitatem. - pluralitas GsC et a b, pluralitate D, plura-
litatem EpBCFsA. - intellectus om. codices et a b.
0) apprchendere. - comprehendere Pab.
y
D. 1053.
D. 369.
An. 3.
QUAESTIO XIII, ARTICULUS XII
i65
apprehendit eas secundum modum compositorum,
in quibus est aliquid quod subiicitur, et est ' ali-
quid quod inest. Et ideo apprehendit formam sim-
plicem in ratione subiecti, et attribuit ei aliquid,
Ad tertium dicendum quod haec propositio, in-
tellectus intelligens rem aliter quam sit, estfalsus",
est-duplex; ex eo quod hoc adverbium aliter potest
determinare hoc verbum intelligit ex parte intel-
lecti, vel ex parte intelligentis. Si ex parte intellecti,
sic propositio vera est, et est sensus: quicumque
intellectus intelligit rem esse aliter quam sit, falsus
est. Sed hoc ^ non habet locum in proposito: quia
intellectus noster, formans propositionem de Deo,
non dicit eum esse compositum, sed simplicem.
Si vero ex parte intelligentis '', sic propositio falsa
est. Alius est enim modus intellectus in intelli-
gendo, quam rei in essendo. Manifestum est enim
quod intellectus noster res materiales infra se
existentes intelligit immaterialiter; non quod in-
telligat eas esse immateriales, sed habet modum
immaterialem in intelligendo. Et similiter, cum
intelligit simplicia quae sunt supra se , intelligit
ea secundum modum suum, scilicet ' composite:
non tamen ita quod intelligat ea esse composita.
Et sic intellectus noster ^ non est falsus, formans
compositionem de Deo.
i) est. - Om. codices et ed. a.
x) est falsus. - Om. PACDEF et edd. a b.
X) Sed hoc. - Et hoc modo B, Sed hoc modo D.
(a) intelligentis. - intellectus ACDE.
v) scilicet. - Om. codices &t a b. - ita om. codices.
?) noster. - Om. codices et a b.
Commentaria Cardinalis Caietani
TiTULus darus. - In corpore unica est conclusio, respon-
siva quaesito affirmative : Propositiones affirmativae vere
possunt de Deo formari. - Probatur. Omnis propositio
affirmativa significat identitatem aliquam secundum rem
praedicati et subiecti, cum distinctione eorundem secun-
dum rationem: sed in Deo inveniuntur haec duo: ergo.
Maior probatur dupliciter. Primo, inductive in proposi-
tionibus accidentalibus et essentialibus duplicibus, scilicet
et in quibus praedicatum et subiectum habent secundum se
rationes diversas, et in quibus non. Secundo, ratione. Propo-
sitio affirmativa habet copulam, praedicatum et subiectum :
ergo importat identitatem ratione copulae, et distinctionem
ratione plurahtatis extremorum.-Minor vero probatur. Deus
non cognoscitur a nobis ut est in sua omnimoda unitate,
sed sub diversis rationibus unus et simplex : ergo.
II. Adverte, Thomista, quod hinc habes quod Deus, apud
s. Thomam, est unius tantum rationis formalis , elevatae ,
comprehendentis omnia, etc. Hoc enim intendit, cum dicit
hic quod est omnino unus et simplex: alioquin adversativa
subiuncta cum eius causa non consonaret, scilicet, sed
tamen intellectus noster secundum diversas conceptiones
ipsum cognoscit, quia non potest ipsum ut in se est, vi-
dere. Si ergo posset ipsum ut est, videre, non distingueret
deitatem a sapientia, nec sapientiam a bonitate, secundum
rationem, ut modo facit, dicendo Deus est sapiens et bo-
nus, etc. Unica ergo est in Deo formalis ratio tantum.
i66
QUAESTIO XIV, ARTICULUS I
QUAESTIO DECIMAQUARTA
DE SCIENTIA DEI
IN SEXDECIM ARTICULOS DIVISA
Cf. supra qu.
11, Intro
Qu. XXV.
Qu. xviii.
Qu. XVI.
Qu. XV.
POST considerationem eorum quae ad divinam
substantiam pertinent, restat considerandum
de his quae pertinent ad operationem ipsius *. Et
quia operatio quaedam est quae manet in ope-
rante ", quaedam vero quae procedit in exterio-
rem effectum, primo agemus de scientia et vo-
luntate (nam intelligere in intelligente est, et velle
in volente); et postmodum * de potentia Dei, quae
consideratur ut principium operationis divinae in
effectum exteriorem procedentis. Quia vero intei-
ligere quoddam vivere est, post considerationem
divinae scientiae, considerandum erit ^ de vita
divina *. Et quia scientia verorum est, erit etiam
considerandum de veritate et falsitate *. Rursum,
quia omne cognitum in cognoscente est, rationes
autem rerum secundum quod sunt in Deo cogno-
scente, ideae vocantur, cum consideratione scien-
tiae erit etiam "* adiungenda consideratio de ideis *.
Circa scientiam vero quaeruntur sexdecim.
Prirao: utrum in Deo sit scientia.
Secundo: utrum Deus intelligat seipsum.
Tertio: utrum comprehendat se.
Quarto : utrum suum intelligere sit sua sub-
stantia.
Quinto: utrum intelligat alia a se.
Sexto : utrum habeat de eis propriam cogni-
tionem.
Septimo : utrum scientia Dei sit discursiva.
Octavo: utrum scientia Dei sit causa rerum.
Nono: utrum scientia Dei sit eorum quae non
sunt.
Decimo: utrum sit malorum.
Undecimo: utrum sit singularium.
Duodecimo : utrum sit infinitorum.
Decimotertio : utrum sit contingentium futu-
rorum.
Decimoquarto: utrum sit enuntiabilium.
Decimoquinto: utrum scientia Dei sit variabilis.
Decimosexto : utrum Deus de rebus habeat
speculativam scientiam vel practicam.
ARTICULUS PRIMUS
UTRUM IN DEO SIT SCIENTIA
I Sent., dist. XXXV, art. i; I Cont. Gent., cap. XLiv; De Verit., qu. ii, art. i; Compend. TTieol., cap. xxviii;
XII Metaph., lect. viii.
»D PRiMUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
in Deo non sit scientia. Scientia enim
'habims est: qui Deo non competit, cum
jsit medius inter potentiam et actum.
Ergo scientia non est in Deo.
2. Praeterea, scientia, cum sit conclusionum,
est quaedam cognitio ab alio causata, scilicet ex
cognitione principiorum. Sed nihil causatum est
in Deo. Ergo scientia non est in Deo.
3. Praeterea, omnis scientia vel universalis
vel particularis est. Sed in Deo non est univer-
' ^d'/'"' °"' ^'^^^ ^^ particulare, ut ex superioribus * patet.
Ergo in Deo non est scientia.
• vers. 33. Sed contra est quod Apostolus dicit Rom. xi*:
0 altitudo dipitiarum sapientiae et scientiae Dei.
Respondeo dicendum quod in Deo perfectissime
est scientia. Ad cuius evidentiam, considerandum
\ est quod cognoscentia a non cognoscentibus in
hoc distinguuntur , quia non cognoscentia nihil
8 habent * nisi formam suam tantum; sed cogno-
scens natum est habere formam etiam rei alte-
rius , nam species cogniti est in cognoscente.
Unde manifestum est quod natura rei non co-
Cap. vm, n. i.
S.Th. lect.xni.
' Qu.vii, art.1,3.
gnoscentis est magis coarctata et limitata: natura
autem rerum cognoscentium habet maiorem am-
plitudinem et extensionem. Propter quod dicit
Philosophus, III de Anima *, quod anima est quo-
dammodo omnia. Coarctatio autem formae est
per materiam. Unde et supra * diximus quod for-
mae, secundum quod sunt magis immateriales ,
secundum hoc magis accedunt ad quandam infi-
nitatem. Patet igitur quod immaterialitas alicuius
rei est ratio quod sit cognoscitiva; et secundum
modum immaterialitatis est modus cognitionis.
Unde in II de Anima * dicitur quod plantae non
cognoscunt, propter suam materialitatem. Sensus
autem cognoscitivus est, quia receptivus est spe-
cierum sine materia: et intellectus adhuc magis ' '
cognoscitivus, quia magis separatus est a materia
et immixtus, ut dicitur in III de Anima *. Unde, * cap. iv, n. 3
'. . . .... ' sqq. - S.Th. lect.
cum Deus sit m summo immatenalitatis , ut ex ""•
superioribus * patet , sequitur quod ipse sit in " Q"- »"- *"• '•
summo cognitionis.
Ad primum ergo dicendum quod, quia perfecfio-
nes procedentes a Deo in creaturas, altiori modo
sunt in Deo ^, ut supra * dictum est, oportet quod, • qu. iv, art.a.
Cap. XII, n. 4.-
h. lect. xxjT.
S.Tl
o) operante. - ut intelligere et velle addit B.
P) erit. - est Pab.
Y) etiam. - Om. BCDE.
0) «011 cognoscentia nihil habent. - in non cognoscentibus nihil
habet CDEGpAF, non cognoscens nihil habet BsAF.
e) adhuc magis. - est adhuc magis A, adhuc magis est B, adhuc
est magis CEFG.
^) in Deo. - quam in crcaturis addit B. - Ante nomen omittunt
aliquod B et edd. Pb.
QUAESTIO XIV, ARTICULUS I
167
quandocumque aliquod nomen sumptum a qua-
cumque perfectione creaturae Deo attribuitur, se-
cludatur ab eius significatione omne iliud quod
pertinet ad imperfectum modum qui competit
• D. 475- creaturae. Unde scientia non est qualitas in Deo *
vel habitus, sed substantia et actus purus.
Ad secundum dicendum quod ea quae sunt di-
visim et multipliciter in creaturis, in Deo sunt
'Qu.xiii, art.4. simplicitcr et unite, ut supra * dictum est. Homo
autem, secundum diversa cognita, habet diversas
cognitiones : nam secundum quod cognoscit prin-
cipia, dicitur habere intelligentiam ; scientiam vero,
secundum quod cognoscit conclusiones ; sapien-
tiam , secundum quod cognoscit causam altissi-
mam; consilium vel priidentiam, secundum quod
1 cognoscit agibilia. Sed haec omnia Deus una et "
• An. 7. simplici cognitione cognoscit , ut infra * patebit.
Unde simplex Dei cognitio omnibus istis nomini-
bus nominari potest: ita tamen quod ab unoquo-
que eorum, secundum quod in divinam praedica-
tionem venit, secludatur quidquid imperfectionis
est, et retineatur quidquid * perfectionis est. Et e
secundum hoc dicitur lob xii * : apud ipsum est • vers. 13.
sapientia et fortitudo ; ipse ' habet consUium et in- t
telligentiam.
Ad tertium dicendum quod scientia est secun-
dum modum cognoscentis : scitum enim est in
sciente secundum modum scientis. Et ideo, cum
modus divinae essentiae " sit altior quam modus "
quo creaturae sunt, scientia divina non habet
modum creatae scientiae, ut scilicet sit univer-
salis vel particularis *, vel in habitu vel in po- *d. 285,476,
tentia, vel secundum aliquem talem modum dis- ^^'
posita.
7)) et. - Om. ABCDE.
8) quidquid. - quod codices, quod ratio ed a.
c) ipse. - et ipse P.
x) modus divinae essentiae. - modus . divini esse codices. - Pro
modum creatae scientiae, modum scientiae creaturae ACDE, modum
scientiae creatae B.
Commentaria Cardinalis Caietani
TiTULus. Scientia: nomine scientiae intelligimus cogni-
tionem intellectivam certam et evidentem.
In corpore una conclusio, responsiva quaesito affirmative:
In Deo est scientia perfectissime. - Probatur. Immaterialitas
est ratio quod aliquid sit cognoscitivum; et secundum mo-
dum immaterialitatis est modus cognitionis. Sed Deus est
in summo immaterialitatis. Ergo Deus est in summo cogni-
tionis : quod est habere perfectissime scientiam.
Maior habet duas partes, et quoad utramque probatur.
Qiioad primam partem, dupliciter. Primo, ratione, sic. Esse
cognoscens est ex habere formam suam et alterius : ergo
ex amplitudine naturae : ergo ex immaterialitate. Antecedens
probatur: quia in hoc differt cognoscens a non cognoscente.
Prima vero consequentia ex se est evidens: quia quod est
ipsum et alia, est magis amplum quam quod est ipsum tan-
tum. Et confirmatur auctoritate III de Anima : anima est
quodammodo omnia. Secunda vero consequentia probatur
ex dictis in qu. vii, quod coarctatio formae est ex materia,
et infinitas formarum pef recessum a materia. - Secundo
probatur maior auctoritate Aristotelis, II de Anima, quod
plantae non cognoscunt, propter suam materialitatem.
Qiioad secundam vero partem, probatur maior ex gra-
dibus cognoscendi in sensu et intellectu. Ille enim cognosci-
tivus est, quia receptivus specierum sine materia : iste magis,
quia separatus et immixtus, ut dicitur III de Anima.
Minor autem ex supradictis est nota.
II. Circa differentiam assignatam inter cognoscentia et
non cognoscentia , dubitatur. Aut, cum dicitur quod co-
gnoscens natum est esse etiam alia, intendis quod ly esse
intelligatur per 'identitatem : et sic falsum est , quoniam
anima intellectiva non est nata esse idem quod lapis, quod
bos, etc. Aut per informationem : et tunc, aut per inten-
tionalem , et sic est falsa differentia, quia aer est non co-
gnoscens, et tamen recipit colores intentionahter : aut natu-
ralem, et tunc est falsissima , tum quia lapis non est in
anima, tum quia non cognoscentia hoc modo sunt alia.
Similiter ly alia aut stat pro omnibus : et sic est falsum,
quia sensus non est natus esse omnia, sed quaedam. Aut
pro quibusdam: et sic differentia est nulla; quoniam com-
mune est omnibus quae apud nos sunt, esse non solum
ipsa, sed quaedam alia aliquo modo, scilicet per informa-
tionem; quoniam omnia non solum sunt substantiae in se,
sed habent ad minus sua accidentia conformia naturis pro-
jjriis ; ignis enim non solum est ignis , sed leve , rarum ,
lucidum, cahdum. Et quemadmodum haec habent sua ac-
cidentia, ita cognoscens habet sua propria accidentia, spe-
cies intentionales, Unde in hoc nulla apparet differentia
inter cognoscentia et non cognoscentia.
III. Ad evidentiam huius difficilis ac ardui fundamenti
magnae partis metaphysicae ac philosophiae naturalis, duo
facienda sunt : primo, formaliter dicendum est ad obiectio-
nes ; secundo, radix omnium producenda est in lucem *. ■ Cf. num. seq.
Ad obiecta facile dicitur, quod ly esse abstrahit a modis
essendi per identitatem aut informationem : et similiter ly
alia abstrahit ab omnibus aut quibusdam: sicut etiam ly
cognoscitivum abstrahit a tali et tali cognoscitivo.' Ahquod
enim cognoscens est, quod est omnia per identitatem, ut
Deus; aliquod, quod est aliqua per identitatem, etahqua per
informationem, ut angeli; aliquod, quod est orania per in-
formationem, ut anima nostra; aliquod, quod est aliqua per
informationem, ut anima pure sensitiva./Et propterea diffe-
rentia in communi posita, abstrahit ab omnibus his modis,
ut nullus excludatur, sed omnes in confuso contineantur.
IV. Radix autem ista elucescit , si intuemur per se
differentiam inter modum quo cognoscens est cognitum ,
et quo materia habet formam. Et similiter, quam differenter
fit unum ex cognoscente et cognito, et materia et forma:
idem enim iudicium est de esse et de uno, cum eandem
naturam significent, ut in IV Metaphys. * dicitur. * Cap. u. - Did.
Sciendum est ergo quod per se differentia in hoc est, „.'5. ' '^''f' "'
quod cognoscens est ipsum cognitum actu vel potentia ,
materia autem nunquam est ipsa forma. Ex hac differentia
quoad esse, sequitur differentia quoad unitatem : quod sci-
licet cognoscens et cognitum sunt magis unum quam
materia et forma, ut egregie dixit Averroes iii III de Anima,
comm. v*. Et rationem reddidit modo dictam, quia ex in- • Digressionis
tellectu et intellecto non fit tertium , sicut ex materia et solutione^qu. i"
forma: assignando enim pro ratione maioris unitatis ex-
clusionem tertii, aperte docuit unitatem consistere in hoc,
quia unum est aliud. Unde Aristoteles, in III de Anima *, * Cap. vm, n. i.
hoc idem praedocuit, dicens quod anima est omnia sen-
sibilia et intelligibilia.
Ostenditur autem hanc esse veram per se differentiam,
ex eo quod omnes communes animi conceptiones et con-
clusiones ei consonant : scilicet, quod accidit cognoscitivo
et cognito diversitas inter ea, et similiter compositio eorum ;
et similiter, quod cognitum habeat esse intentionale in co-
gnoscente ; et quod in nuUa natura possunt adeo elevari
materia et forma, subiectum et accidens, ut unum sit idem
alteri , salvis rationibus eorum , ut de cognoscente et co-
gnito comperimus.
V. Necessitas autem hoc ponendi, ex duabus nascitur
i68
QUAESTIO XIV, ARTICULUS II
* Cap. 11, n. 6.
• Cap.viii.-Did.
lib. XI, cap. IX,
n. 2, 5.
Cap, III, n. I.
positionibus. Altera est: unumquodque operatur secundum
quod est actu, III Physic. * Altera est: cognitum est princi-
pium specificativum cognitionis, ex XII Metaphys. * Ex his
sequitur quod, cum cognoscens debeat esse sufficiens prin-
cipium suae propriae operationis, quae est cognoscere, quia
hoc omnibus perfectis naturis commune est, oportet quod
sit specificativum principium illius : quod est esse cognitum.
Et si his adiungas ex II Caeli, text. comm. xvii*, quod
unumquodque est propter suam operationem , sequetur
quod natura cognoscitiva est taUs secundura se, ut sit actu
vel potentia ipsum cognitum : quod est esse non solum
ipsa, sed alia, ut in littera dicitur.
VI. Et si haec comparaveris ad reliqua entia, videbis
differentiam inter cognoscentia et non cognoscentia mani-
festari ex hoc. Reliqua namque entia aut recipiunt formas
propter ipsarum formarum operationes; aut propter opera-
tionem tertii, compositi ex recipiente et recepto. Exemplum
primi in aqua calida, et universaliter in subiecto et acciden-
tali forma : calefactio enim non est propria operatio aquae,
sed caloris. Et idem est iudicium, quoad hoc, de aqua fri-
gida : licet enim frigiditas sit naturalis potentia aquae, frige-
facere tamen frigidi, non aquae, propria est operatio. Exem-
plum secundi patet in formis substantialibus : materia enim
non recipit formam propter operationem ipsius materiae,
sed compositi ex ipsa et forma. Cognoscens autem recipieqs
cognitum, non recipit ipsum propter operationem alicuius
compositi resultantis ex eis, neque propter operationem
ipsius cogniti; sed propter specificationem propriae opera-
tionis ipsius cognoscentis. Visus enim recipit visibile pro-
Qu. Lv, art. 3.
Comm. u.
Comm. vui.
pter speciem visionis, quam constat esse visus propriam
operationem.
Nec obstat quod visibile, ut receptum in visu, sit acci-
dens, et visus sit subiectum : quoniam hoc est per accidens,
idest ex necessitate materiae, et non est per se primo in-
tentum. Forma enim, intentio, seu species visibilis, non
inquantum accidens, sed inquantum visibile * transiens in ' et add. P.
visum, specificat: sed quia hoc non patitur talis natura
sensibilis nisi per intentionem esse, ideo, gratia materiae,
concurrit accidens. Non tamen destruit per se intentum,
sed in gradu minus perfecto constituit. Ut enim alibi *
discutiendum est, et ab Averroe XII Metaphys. * et III de
Anima * habetur, cognoscens et cognitum non eadem in-
tensione in omnibus sunt unum, sed magis et minus di-
minute; adeo quod in solo Deo sunt omnino idem.
VII. Et sic patet sensus differentiae assignatae *, et quam • Cf. num. 11,
subtiliter naturam cognoscentium tradidit hic divus Tho-
mas. Quam in hoc consistere, non solum ex Aristotele et
Averroe , ut patet ex dictis , sed etiam ex Alberto osten-
ditur in tractatu de Intellectu et Intelligibili *. Et hoc
diligentissime oportet pro fundamento habere, quoties de
intellectu est sermo : quoniam ex eo multarum quaestio-
num conclusiones pendent , puta de concursu obiecti et
intellectus ad intellectionem, et sirailiter de concursu spe-
ciei intelligibilis , etc. Et hinc apparebit quam rudes fue-
rint , qui de sensu et sensibili , intellectu et intelligibili ,
deque intelligere et sentire tractantes, tanquam de aliis rebus
iudicant. Et disces elevare ingeniura, aliumque rerum or-
dinera ingredi.
• Lib. I, tract.iii,
cap. I.
ARTICULUS SECUNDUS
• UTRUM DEUS INTELLIGAT SE
I Cont. Gent., cap. xlvii; De Verit., qu. u, art. 2; Compend. TTieol., cap. xrr; XII Metaph., lect. xi; De Causis, lect. xiii.
•Prop.xv.-S.Th.
lect. XV.
VII, n. I.- S. Th.
lect. IX, XII.
• De Tritiit., lib.
III, 23.
* Super Gen. ad
Wrt., lib.VI, cap.
XII: De Trinit.,
lib. XV, cap. I.
* Cap. IV, n. 12. -
S. Th. lect. IX.
r
* Ver». II.
3
iD SECUNDUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
Deus non intelligat se. Dicitur enim in
libro de Causis *, quod omnis sciens qui
^scit suam essentiam, est rediens ad essen-
tiam suam reditione completa. Sed Deus non exit
extra essentiam suam, nec aliquo modo movetur:
et sic non competit sibi redire ad essentiam suam,
Ergo ipse non est sciens essentiam suam ".
2. pRAETEREA, intelligere est quoddam pati et
moveri, ut dicitur in III de Anima *: scientia etiam
est assimilatio ad rem scitam: et scitum etiam
est perfectio scientis. Sed nihil movetur, vel pa-
titur, vel perficitur a seipso; neque similitudo sibi^
est, ut Hilarius dicit *. Ergo Deus non est sciens
seipsum.
3. Praeterea, praecipue Deo sumus similes
secundum intellectum: quia secundum mentem
sumus ad imaginem Dei, ut dicit Augustinus *.
Sed intellectus noster non intelligit se, nisi sicut
intelligit alia, ut dicitur in \\\ de Anima*. Ergo
nec Deus "> intelligit se, nisi forte intelligendo alia.
Sed contra est quod dicitur I ad Cor. ii *:
quae sunt Dei, nemo novit * nisi Spiritus Dei.
Respondeo dicendum quod Deus se per seipsum
intelligit *. Ad cuius evidentiam, sciendum est
quod, licet in operationibus quae transeunt in
exteriorem effectum, obiectum operationis, quod
significatur ut terminus, sit aliquid extra operan-
tem; tamen in operationibus quae sunt in ope-
rante, obiectum quod significatur ut terminus ope-
rationis, est in ipso operante; et secundum quod
est in eo, sic est operatio in actu. Unde dicitur
in libro de Anima *, quod sensibile in actu est
sensus in actu, et intelligibile in actu est intelle-
ctus in actu. Ex hoc enim aliquid in actu sentimus
vel intelligimus, quod intellectus noster vel sen-
sus ^ informatur in actu per speciem sensibilis
vel intelligibiiis. Et secundum hoc tantum sensus
vel intellectus aliud est a sensibili vel intelligibili,
quia utrumque est in potentia.
Cum igitur Deus nihil potentialitatis habeat,
sed sit actus purus, oportet quod in eo intelle-
ctus et intellectum sint "• idem omnibus modis: ita
scilicet, ut neque careat specie intelligibili, sicut
intellectus noster cum intelligit in potentia; neque
species intelligibilis sit aliud a substantia intelle-
ctus divini, sicut accidit in intellectu nostro, cum
est actu intelligens ; sed ipsa species intelligibilis
est ipse intellectus divinus. Et sic seipsum per
seipsum intelligit.
Ad primum ergo dicendum quod redire ad es-
sentiam suam nihil aUud est quam rem subsi-
stere in seipsa. Forma enim, inquantum perficit
materiam dando ei esse, quodammodo supra
o) Ergo... suam. - Ergo non intelligit se codices.
P) sibi. - sibi ipsi Pb.
f) nec Deus. - Deus non Vab.
5) quae . . . novit, - nemo scit quae sunt Dei ABCDE.
t) intelligit. - Om. E, cognoscit ceteri.
' Lib. III , cap.
VIII, num. I, 2. -
S. Th. lect. XIII.
?) intellectus noster vel sensus. - sensus vel intellectus noster G,
intellectus noster ceteri. - Pro informatur, formatur ed. a; in actu
om. codices. - Pro sensibilis vel intelligibilis , intelligibilem vel sensi-
bilem B.
»)) sint. - sit ABCDE. - Pro ut, quod B.
QUAESTIO XIV, ARTICULUS II
i6g
6 ipsam eflfunditur: inquantum vero in seipsa ® ha-
bet esse, in seipsam redit. Virtutes igitur cogno-
scitivae quae non sunt subsistentes , sed actus
aliquorum organorum , non cognoscunt seipsas ;
* D. 1123. sicut patet in singulis sensibus *. Sed virtutes co-
gnoscitivae per se subsistentes , cognoscunt se-
ipsas. Et propter hoc dicitur in libro de Causis,
quod sciens essentiam suam, redit ad essentiam
suam. Per se autem subsistere maxime convenit
Deo. Unde secundum hunc modum loquendi,
« ipse est maxime rediens ad essentiam suam, et '
cognoscens seipsum.
Ad segundum dicendum quod moveri et pati
x sumuntur aequivoce " secundum quod intelligere
' D. 755- dicitur esse quoddam moveri vel pati *, ut dicitur
•^Loco citato in in IH de Anima *. Non enim intelligere est motus
qui est actus imperfecti, qui est ab alio in aliud:
sed actus perfecti, existens in ipso agente. Simi-
liter etiam quod intellectus perficiatur ab intelli-
gibili vel assimiletur ei, hoc convenit intellectui
qui quandoque est in potentia: quia per hoc
quod est in potentia, differt ab intelligibili, et as-
simiiatur ei per speciem intelligibilem, quae est
similitudo rei intellectae ; et perficitur per ipsam \ >•
sicut potentia per actum. Sed intellectus divinus,
qui nullo modo est in potentia, non perficitur
per intelligibile, neque assimilatur ei: sed est sua
perfectio et suum intelligibile '^. v-
Ad tertium dicendum quod esse naturale non
est materiae primae, quae est in potentia *, nisi *
secundum quod est reducta in actum per for-
mam. Inteliectus autem noster possibilis se habet
in ordine intelligibilium ^, si.cut materia prima in 5
ordine rerum naturalium: eo quod est in poten-
tia ad intelligibilia, sicut materia prima ad natu-
ralia. Unde intellectus noster possibilis non potest
habere intelligibilem " operationem, nisi inquan- <>
tum perficitur per speciem intelligibilem alicuius.
Et sic intelligit seipsum per speciem intelligibi-
lem , sicut et alia : manifestum est enim " quod ^-
ex eo quod cognoscit intelligibile, intelligit ipsum
suum intelligere , et per actum cognoscit poten-
tiam intellectivam. Deus autem est sicut actus
purus tam in ordine existentium, quam in ordine
intelligibilium : et ideo per seipsum, seipsum in-
telligit.
6) m seipsa. - ipsa in se ABCDE.
i) et. - ut ABCDE.
x) sumuntur aequivoce. - aequivoce sumitur codices.
y.) ipsam. - speciem B, ipsum ceteri et ed. a.
(i-) intelligibile. - esse intelligibile F, intelligere P.
v) potentia. - tantum addunt ¥Gab.
\) intelligibilium.-rerum intelligibilium G, ad intelligibilium ed. a.
- Pro iti ordine rerum naturalium, ad naturalia A.
0) intelligibilem. - intelligibilium P.
k) enim. - autem Pab,
Commentaria Cardinalis Caiptani
1 s
^iTULus clarus est. - In corpore una conclusio, respon-
siva quaesito affirmative : Deus intelligit seipsum per
seipsum. - Probatur. Deus est, absque omni potentialitate,
actus purus : ergo inteUectus et intellectum sunt omnibus
modis idem: ergo intelligit seipsum per seipsum.
Antecedens patet. Prima vero consequentia fundatur
super duas propositiones. Altera est: obiectura intellectus
oportet esse actu in intelligente, ad hoc ut inteUigat. AI-
tera est: omnis diversitas intellectus ab obiecto est propter
admixtam naturam potentiae. Prima probatur ex differentia
inter operationem transeuntem et immanentem: quia ista
intus habet terminum. Secunda, ex Ubro de Anima , sic.
Sensus in actu est idem cum sensibili in actu, et similiter
* Ed. 1508 forte intellectus in actu cum intelligibiU in actu : non autem est *
haec eadem in potentia : ergo identitas horum sequitur
actualitatem status eorum, diversitas vero potentialitatem.
Ex his enim manifeste patet sequela prima, sic. Intelligibile
oportet esse in intelligente, et non est aliquo modo distin-
ctum nisi per potentiam: ergo intelligibile iUius in quo
nulla est potentia, nullo modo distinguitur ab eo : si ergo
Deus est absque potentia etc. , ergo etc. - Deinde in littera
explanatur consequens quoad ly omnibus modis, excludendo
duos diversitatis modos, scUicet inter actum et potentiam,
et inter substantiam et accidens. - Secunda consequentia
patet.
II. Circa verba litterae in secunda propositione fundante
♦ cf. num. praec. consequentiam *, adverte quod hoc quod dicitur, sciUcet,
secundum hoc tantum sensus vel intellectus aliud est a
sensibili vel intelligibili , quia utrumque est in potentia,
dupliciter exponi potest. Primo, ut ly utrumque referat
potentiam et obiectum. Secundo, ut referat ambas potentias
quas nominaverat, scilicet sensitivam et intellectivam. Et si
iste secundus sensus teneatur, nihil scabrositatis occurrit,
et planus litterae sensus servatur. Si vero primus sensus
intentus dicatur, eget nitore. Quoniam ex hoc haberetur
expresse quod ad distinctionem inter cognoscentem et co-
gnitum exigitur potentialitas non solum in cognoscente,
sed etiam in cognito : quod non est usquequaque verum.
Potest enim hoc dupliciter intelUgi. Primo, quod exigatur
SUMMAE Theol. D. Thomae T. I.
potentialitas in utroque, ita quod utrumque sit secundum
se potentiam habens, et haec duplex potentia sit radix dis-
tinctionis. Et hoc est falsum, ut patet cum Deus videtur
ab aliquo intellectu creato : tunc enim obiectum est actus
purus, et tamen distinctio est inter intellectum et obie-
ctum. Secundo , quod exigatur potentialitas utriusque re-
spectu huius ; idest, quod obiectum sit potentia intelligibile
ab ipso intellectu , et intellectus sit in potentia aliqua ad
inteUigendum illud. Et hoc est verum: sed, iudicio meo,
non est hic intentum. Tum quia una potentialitas, scilicet
potentiae, sufficit. Tum quia ista potentiaUtas obiecti non
in se, sed respectu huius, non est potentialitas imperfectio-
nis, de qua loquimur. Tum quia utraque ista potentia re-
solvitur tandem, quoad hunc effectum qui est distinctio
inter obiectum et potentiam, in potentialitatem ipsius co-
gnoscitivae virtutis. Tum quia planus sensus litterae primam
expositionem optime amplectitur, et proposito satisfacit. Et
ideo primum sequamur.
III. Circa expositionem consequentis *, ubi ly omnibus
modis idem explanatur per exclusionem duorum , scilicet
status potentiaUtatis, et diversitatis intellectus a specie in-
teUigibiU, dubium occurrit: quia exclusio horum non suffi-
cienter explanat omnimodam identitatem intellectus et in-
tellecti. Et hoc probatur in angelo intelligente seipsum.
Constat enim quod nec est in potentia, neque species qua
se intelligit est aliud a substantia sua: et tamen intellectus
et intellectum non sunt omnibus modis idem, etiam intel-
ligendo seipsum ; tum quia hoc est proprium Dei ; tum
quia conceptus quem format de seipso, non est substantia
sua, quidquid iUe sit.
IV. Ad hoc dupUciter dicitur. Primo, quod ly ita scili-
cet ut neque careat specie , neque species sit aliud etc. ,
accipiatur limitative, idest, quod per haec duo limitetur id
quod dixerat, scilicet omnibus modis idem ; ac si dixisset,
sunt omnibus modis idem quoad haec duo. Et sic dubium
motum locum non habet.
Et licet hic sensus litterae consonet, pro quanto in ar- .
ticulo 4 quaerendum restat utrum intelligere Dei sit idem
quod ipse Deus; considerantibus tamen quod hic est sermo
Cf. num. I.
lyo
QUAESTIO XIV, ARTICULUS III
Num. III.
de intellecti et intellectus identitate, et quod dubium restans
de intelligere remanet, pro quanto sunt aliquae difficultates
ex propriis ipsius intelligere, ut distinguitur contra intelle-
ctum, dici aliter posse videtur, acceptando quod ly ita sci-
licet ut neque careat specie etc. , teneatur expositive.
V. Et ad dubium motum * respondetur, quod exclusio
horum duorum adaequat omnimodam identitatem intelle-
ctus et intellecti. Sed nomine speciei non est intelligenda
species impressa tantum , sed universaliter tam impressa
quam expressa. Ubi enim intellectus et species universaliter
non distinguitur, ibi intellectus et intellectum omnino est
idem. Et hoc in doctrina s. Thomae est indubie verum :
quoniam conceptus ipse est species expressa, quae in solo
Deo est substantia; et sic in nullo alio salvatur integre
exclusio horum duorum. Utrum autem hoc sufficiat secun-
dum aliorum philosophorum dogmata, non est praesentis
negotii, sed in III de Anima, vel in XII Metaphys. dicetur.
Quod autem sic universaliter in praesenti littera suma-
tur species , textus insinuat per illa verba , cum est actu
intelligens. Si de specie impressa tantum intenderet, non
oportuisset dicere cum est actu intelligens ; cum illa etiam
insit cum intellectus noster non est actu intelligens, sed
dormiens. Unde, explanando speciem intelligibilem per sta-
tum inteUectus in actu secundo, insinuavit quod universa-
liter de specie loqueretur concurrente ad actum secundum,
qui est intelligere. Constat autem ad illum concurrere
utramque speciem. De specie ergo universaliter est sermo
interpretandus, ut universalior sit sensus.
Qu. XV.
a
Qu. VII, art. i.
T
ARTICULUS TERTIUS
UTRUM DEUS COMPREHENDAT SEIPSUM
I Sent., dist. xliii, qu. i, art. i, ad 4; III, dist. xiv, art. 2, qu' 1; I Cont. Gent., cap. iii; III, cap. lv;
De Verit., qu. 11, art. 2, ad 5 ; Compend. TTteol., cap. cvi.
♦D TERTiuM sic pROCEDiTUR. Videtur quod
I Deus non comprehendat seipsum. Dicit
^enim Augustinus , in libro Octoginta
)^triu7n Quaest. *, quod id "■ quod compre-
hendit se, finitum est sibi. Sed Deus est omnibus
modis infinitus. Ergo non comprehendit se.
2. Si ^ dicatur quod Deus infinitus est nobis,
sed sibi finitus, contra: verius est unumquodque
secundum quod est apud Deum, quam secundum
quod est apud nos. Si igitur Deus sibi ipsi est
finitus, nobis autem infinitus, verius est Deum
infinitum. Quod est contra
Non ergo Deus compre-
esse finitum , quam
* determinata ''
prius
hendit seipsum.
Sed contra est quod Augustinus dicit ibidem :
omne quod intelligit se , comprehendit se. Sed
Deus intelligit se. Ergo comprehendit se.
Respondeo dicendum quod Deus perfecte com-
prehendit seipsum. Quod sic patet. Tunc enim
dicitur aliquid comprehendi, quando pervenitur
ad finem cognitionis ipsius: et hoc est quando
res cognoscitur ita perfecte , sicut cognoscibilis
est '\ Sicut propositio demonstrabilis comprehen-
ditur, quando scitur per demonstrationem : non
autem quando cognoscitur per aliquam rationem
probabilem. Manifestum est autem quod Deus
ita perfecte cognoscit seipsum, sicut perfecte co-
gnoscibilis est. Est enim unumquodque cogno-
scibile secundum modum sui actus : non enim
cognoscitur aliquid secundum quod in potentia
est , sed secundum quod est in actu , ut dicitur
in IX Metaphys. * Tanta est autem virtus Dei ' s. jh lect. x.
j ,....- Did. hb. VIII,
m cognoscendo, quanta est actualitas eius in exi- "p.ix, n. e.
stendo : quia per hoc quod actu est, et ab omni
materia et potentia separatus, Deus cognoscitivus
est, ut ostensum est *. Unde manifestum est quod ' Art. i, j.
tantum seipsum cognoscit, quantum cognoscibilis
est. Et propter hoc seipsum perfecte compre-
hendit.
Ad primum ergo dicendum quod comprehendere,
si proprie accipiatur, significat aliquid habens et ' '
includens alterum. Et sic oportet quod omne
comprehensum sit finitum, sicut omne inclusum.
Non sic autem comprehendi dicitur Deus a se-
ipso , ut intellectus suus sit aliud ^ quam ipse , C
et capiat ipsum et includat. Sed huiusmodi lo-
cutiones per negationem sunt exponendae. Sicut
enim Deus dicitur esse in seipso , quia a nullo
exteriori continetur; ita dicitur comprehendi a
seipso, quia nihil est sui quod lateat ipsum. Dicit
enim Augustinus , in libro de Videndo Deum *,
quod totum comprehenditur pidendo, quod ita vi-
detur, ut nihil eius lateat videntem.
Ad secundum dicendum quod, cum dicitur Deus
finitus est sibi, intelligendum est secundum quan-
dam similitudinem proportionis; quia sic se habet
in non excedendo intellectum suum, sicut se habet
aliquod " finitum in non excedendo intellectum i
finitum. Non autem sic dicitur Deus * sibi finitus, "
quod ipse intelligat se esse aliquid finitum.
• Epist. cxLvii
(al. cxu), cap. IX.
a) quod id. - Om. codices et a b.
^) Si. - Si ergo ACDEpB, 5i autem sB.
Y) prius determinata. - praedeterminata ABDGa, determinata CE,
primo determinata F.
3) et hoc ... cognoscibilis est. - et hoc quando cognoscitur ita per-
fecte sicut cognoscibile est FGa.
e) habens et. - habens vel A, om
t.) aliud. - alius ABCDE.
r,) aliquod. - aliquid P.
6) Deus, - Om. codices et edd. a b
esse finitum ABCDEF.
B.
Pro esse aliquid finitum.
Commentaria Oardinalis Caietani
TiTULus darus ex corpore. - In corpore una conclusio,
responsiva quaesito affirmative: Deus perfecte compre-
hendit seipsum. - Probatur. Deus ita perfecte cognoscit se-
ipsum, sicut perfecte cognoscibilis est : ergo perfecte com-
prehendit seipsum.
Antecedens probatur sic. Unumquodque tantum est co-
gnoscibile, quantum est actu : ergo tanta est Dei cogno-
scibilitas , quanta est actualitas. Rursus , Deus est cogno-
scitivus per hoc, quod est actus ab omni materia et po-
tentia separatus : ergo tanta est vis cognoscitiva , quanta
est actualitas. Igitur, utrinque concludendo, sequitur: tanta
est cognoscibilitas, quanta vis cognoscitiva, et e converso.
- Assumptum primum patet ex IX Metaphys. Assumptum
vero secundum ex art. 1 et 2.
QUAESTIO XIV, ARTICULUS IV
Consequentia autem probatur ex ratione comprehen-
sionis, sic. Comprehendere est ad fineni cognitionis alicuius
pervenire : ergo est ita perfecte cognoscere rem , sicut res
est cognoscibilis. Ergo, si Deus ita perfecte cognoscit, se-
quitur : ergo comprehendit. - Omnia sunt clara. Et tamen
171
in littera declaratur ratio comprehensionis exemplariter, in
cognitione propositionis demonstrabilis. Finis enim cogni-
tionis ipsius non habetur, quousque demonstretur : quo-
niam semper maneret plus cognoscibilis quam cognita
esset.
ARTICULUS QUARTUS
UTRUM IPSUM INTELLIGERE DEI SIT EIUS SUBSTANTIA
I Cont. Gent., cap. xlv; Compend. TheoU, cap. xxxi; XH Metaphys,, lect. xi.
»D QUARTUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
ipsum intelligere Dei non sit eius sub-
*stantia. Intelligere enim est quaedam
jioperatio. Operatio autem aliquid signi-
ficat procedens ab operante. Ergo ipsum inteili-
" gere Dei non est ipsa Dei " substantia.
2. Praeterea, cum aliquis inteliigit se intelli-
gere, hoc non est intelligere aliquid magnum vel
principale intellectum , sed intelligere quoddam
secundarium et accessorium, Si igitur Deus sit
ipsum intelligere, intelligere Deum erit sicut cum
? intelligimus ^ intelligere. Et sic non erit aliquid
magnum intelligere Deum.
3. Praeterea, omne intelligere est aliquid in-
telligere. Cum ergo Deus inteiligit se, si ipsemet
non est aliud quam suum intelligere, intelligit se
T intelligere , et intelligere se intelligere se '', et sic
in infinitum. Non ergo ipsum intelligere Dei est
eius substantia.
Sed contra est quod dicit Augustinus, lib. VII
ub^i "ap'iv'' ^^ Trin. *: Deo hoc est esse, qiiod sapientem esse.
Hoc autem est sapientem esse, quod intelligere.
Ergo Deo hoc est esse, quod intelligere, Sed esse
* Qu. III, art. 4- Dei est eius substantia, ut supra * ostensum est,
Ergo intelligere Dei est eius substantia.
Respondeo dicendum quod est necesse dicere
quod intelligere Dei est eius substantia, Nam si
intelligere Dei sit aliud quam eius substantia,
oporteret, ut dicit Philosophus in XII Metaphys.*,
quod aliquid aliud esset actus et perfectio sub-
stantiae divinae , ad quod se haberet substantia
divina sicut potentia ad actum (quod est omnino
' S. Th. lect. XI.
- Did. lib. XI,
cap. IX, n. I.
Art. 2.
impossibile) : nam intelligere est perfectio et actus
intelligentis.
Hoc autem qualiter sit, considerandum ° est.
Sicut enim supra * dictum est, intelligere non est
actio progrediens ad aliquid extrinsecum, sed
manet in Operante sicut actus et perfectio eius,
prout esse est perfectio existentis : sicut enim esse
consequitur formam ', ita intelligere sequitur spe- £
ciem intelligibiiem. In Deo autem non est forma
quae sit aliud quam suum esse, ut supra * osten- * Qu. m, art. 4.
sum est. Unde, cum ipsa sua essentia sit etiam
species intelligibilis, ut dictum est *, ex necessitate
sequitur quod ipsum eius intelligere sit eius es-
sentia et eius esse.
Et sic patet ex omnibus praemissis * quod in
Deo intellectus ^, et id quod intelligitur, et spe-
cies intelligibilis, et ipsum intelligere, sunt omnino
unum et idem. Unde patet quod per hoc quod "■
Deus dicitur intelligens, nulla multiplicitas ponitur
in eius substantia.
Ad primum ergo dicendum quod intelligere non
est operatio exiens ab ipso operante, sed manens
in ipso.
Ad secundum dicendum quod, cum intelligitur
illud intelligere quod non est subsistens, non in-
telligitur aliquid magnum; sicut cum intelligimus
intelligere nostrum, Et ideo non est simile de
ipso intelligere divino , quod est subsistens.
Et per hoc patet responsio ad tertium. Nam
intelligere divinum, quod est in seipso subsistens,
est sui ipsius ; et non ' alicuius alterius , ut sic
oporteat procedere in infinitum.
Art. 2.
Hic et art. 2.
a) Dei. - Omittit P,
P) cum intelligimus. - intelHgimus nos B. - aliquid om. FG.
f) intelligit se intelligere, et intelligere se intelligere se. - intelli-
git se intelligere se ACEsD, intelliget se intelligere et intelligere in-
telligere B, se intelligere pD, intelligit se intelligere se et intelligere
intelligere se FGa.
8) considerandum. - sic considerandum BFGa.
c) consequitur formam. - sequitur formam C. - Pro sequitur spe-
ciem, consequitur speciem ABDEF.
!^) intellectus. - intelligens addunt FGab.
7)) quod per hoc quod. — ex hoc quod cum B, ad hoc quod D, per
hoc quod Vab. - Pro intelligens, intellectus ACE, intellectus vel in-
telligens B.
6) non. - est addunt codices et ed. a; item ed. b post alterius.
Commentaria Cardinalis Caietani
Cf. num. IV.
TiTULus clarus. - In corpore duo: primo, conclusio re-
sponsiva quaesito affirmative; secundo, epilogus ante-
dictorum *,
II, Quoad primum, conclusio est: Intelligere Dei est
eius substantia, - Probatur dupliciter. Primo , ducendo ad
impossibile, cum Aristotele, Si intelligere Dei esset aliud a
substantia, sequeretur quod divina substantia se haberet ad
aliquid aliud, ut potentia ad actum et perfectionem : hoc
est impossibile : ergo, - Consequentia probatur : quia intel-
ligere est perfectio et actus intelligentis.
Secundo, probatur ostensive. Substantia Dei est suum
esse, et sua species intelligibilis : ergo intelHgere Dei est
sua substantia. - Antecedens, quoad primam partem, patet
ex quaestione iii: quoad secundam, ex 2 articulo huius
quaestionis. Consequentia vero probatur, Intelligere est
actus manens in inteUigente , ut esse : ergo , si substantia
intelligentis est suum esse et ipsa species intelligibilis, opor-
tet quod sit suum intelligere, Assumptum probatur: quia
intelligere consequitur speciem, ut esse formam.
III. Ad evidentiam consequentiae, cum sua probatione,
quoniam occulta aliqualiter est propter sui profunditatem
ac formalitatem, notanda sunt tria *, Primo, quod in littera
quatuor dicuntur de intelligere : scilicet, quod manet in
intelligente ; quod ut actus et perfectio eius ; quod ut esse
est actus existentis ; quod consequitur intelligibilem spe-
ciem ut existere formam, Quorum duo prima non proban-
duo editiones.
172
QUAESTIO XIV, ARTICULUS V
• Comment., n.v
sq.
*■ Art. 2 , Com-
ment.
tur, quia clara sunt. Tertium autem probatur per quartum,
quod relictum est pro constanti.
Adverte secundo, quod quartum dictum , scilicet quod
intelligere consequitur speciem intelligibilem ut esse for-
mam, quoad tria, quantum ad propositum spectat, verifi-
catur. Primo, quoad causalitatem: quoniam forma est ratio
essendi, et species intelligibilis est ratio intelligendi. Secundo,
quoad necessitatem : quoniam formam in actu, necessario
comitatur existere ; et speciem intelligibilem in actu , non
medio modo inter potentiam et actum, necessario comita-
tur intelligere. Tertio , quoad modum causandi : quoniam
forma, complendo quod est, facit esse; et species intelligi-
bilis in actu, non in genere entis, sed in genere intelligibilis
complendo intellectum, facit intelligere, ut ex i articulo
huius quaestionis *, et dictis in qu. xn ** patere potest. -
Ex his autem, et praecipue ex hoc ultimo, liquet tertium
dictum litterae , quod est effectus huius quarti. Sequitur
enim ex his, quod intelligere est perfectio intelHgentis ut
existere est perfectio existentis ; idest , intelligere ea pro-
portione perficit intelligentem, qua esse perficit existentem;
imo, intelligere est ipsum esse intelligentis in genere in-
telligibili, sicut esse est ipsum esse entis in genere entium.
Adverte tertio, quod substantia divina est forma , imo
actus purus, et in genere entium, et in genere intelligibi-
lium. Et ratione primi, est ratio essendi, et dicitur ens ;
ratione vero secundi, est ratio intelligendi, et vocatur /orwia
seu species intelligibilis, Unde esse Dei respondet substan-
tiae suae ut puro actui in genere entium; intelligere vero
respondet eidem in genere intelligibilium. Et proportiona-
biliter sic, quod intelligere est esse substantiae divinae, ut
species est intelligibilis, in genere intelligibili , ut existere
est esse eiusdem in genere entium. Et propterea conse-
quentia, cum sua probatione, fuit optima et formalis, ar-
guens ex concursu utriusque formae in unam, et identifica-
tione illius unius cum proprio esse secundum unum genus.
Ex his enim duobus in antecedente assumptis, primo quod
substantia est ipsa species intelligibilis , ac per hoc est
forma in utroque genere, secundo quod substantia Dei est
suum esse, ac per hoc identijicat sibi esse in genere en-
tium, infertur, ergo oportet etiam quod * sit suum intelli-
gere, idest, quod identificet sibi esse suum quod sibi con-
venit in genere intelligibili. Non enim minor est efficacia,
infinitas, aut actualitas substantiae divinae in genere intel-
ligibili, quam in genere entium. Et si oppositum diceretur,
sequeretur quod non esset actus purus in genere intelli-
gibili. Intellectus enim in actu in genere intelligibili , qui
claudit in se naturam cognoscentis et cogniti ut sic, com-
paratur ad intelligere ut potentia ad actum, ut ens ad esse.
IV. Quoad secundam *, epilogus adunans triplicem iden-
titatem, patet; cum corollario suo, quod nullam ponit di-
versitatem in Deo ipsum esse intelligentem. Omnia clara
sunt.
* quod om. edd.
1508, 1514.
Cf. num. I.
QU. XLVI.
Art. praec.
a
Vers. 13.
ARTICULUS QUINTUS
UTRUM DEUS COGNOSCAT ALIA A SE
I Sent., dist. xxxv, art 2; I Cont. Gent., cap. xlviii, xlix; De Verit., qu. 11, art. 3; Compend. Theol., cap. xix;
XII Metaphys,, lect. xi; De Causis, lect. xin.
>D QuiNTUM sic PROCEDiTUR. Vidctur quod
Deus non cognoscat alia a se. Quaecum-
'que enim sunt alia a Deo, sunt extra
^ipsum. Sed Augustinus dicit, in libro
Ocioginta trium Qu. *, quod neque quidquam Deus
extra seipsum intuetur, Ergo non cognoscit alia a se.
2. Praeterea, intellectum est perfectio intelli-
gentis. Si ergo Deus intelligat alia a se, aliquid
aliud erit perfectio Dei, et nobilius ipso. Quod
est impossibile.
3. Praeterea, ipsum intelligere speciem habet
ab intelligibili, sicut et omnis alius actus a suo
obiecto: unde et ipsum intelligere tanto est no-
bilius, quanto etiam nobilius est ipsum quod in-
telligitur. Sed Deus est ipsum suum intelligere, ut
ex dictis * patet. Si igitur Deus intelligit aliquid
aliud a se, ipse Deus specificatur " per aliquid
aliud a se: quod est impossibile. Non igitur in-
telligit alia a se.
Sed contra est quod dicitur Hebr. iv*: omnia
nuda et aperta sunt oculis eius.
Respondeo dicendum quod necesse est Deum
cognoscere alia a se. Manifestum est enim quod
seipsum perfecte intelligit: alioquin suum esse
non esset perfectum , cum suum esse sit suum
intelligere ^. Si autem perfecte aliquid cognosci-
tur, necesse est quod virtus eius perfecte cogno-
scatur, Virtus autem alicuius rei perfecte cognosci
non potest, nisi cognoscantur ea ad quae virtus
se extendit. Unde, cum virtus divina se extendat
ad alia, eo quod ipsa ' est prima causa effectiva
omnium entium, ut ex supradictis * patet; ne-
cesse est quod Deus alia a se cognoscat. - Et hoc
etiam evidentius fit, si adiungatur quod ipsum
esse causae agentis primae, scilicet Dei, est eius
intelligere. Unde quicumque effectus praeexistunt
in Deo sicut in causa prima, necesse est quod
sint in ipso eius intelligere * ; et quod omnia in
eo sint secundum modum intelligibilem : nam
omne quod est in altero, est in eo secundum
modum eius in quo est.
Ad sciendum autem qualiter alia a se cogno-
scat, considerandum est quod duphciter aliquid
cognoscitur: uno modo, in seipso; alio modo,
in altero. In seipso quidem cognoscitur aliquid,
quando cognoscitur per speciem propriam adae-
quatam ipsi cognoscibili: sicut cum oculus videt'
hominem per speciem hominis. In alio autem
videtur id quod videtur per speciem continentis :
sicut cum pars videtur in toto per speciem to-
tius, vel cum homo videtur in speculo per spe-
ci^m speculi, vel quocumque alio modo contingat
aliquid in alio videri.
Sic igitur dicendum est quod Deus seipsum
videt in seipso, quia seipsum videt per essentiam
suam. Alia autem a se videt non in ipsis, sed in
seipso, inquantum essentia sua continet similitu-
dinem aliorum ab ipso.
o) specificatur. - specificabitur FGafr.
P) intelligere. - quia sicut suum inlelligere esset imperfectum, ita
et suum esse, cum unum sit aliud addit B.
Y) ipsa. - Om. A, ipse ceteri. - omnium om. ACDEFG.
S) Unde quicumque effectus ... in ipso eius intelligere. - Omittunt
BCDEFGpA et editio a. - Pro et quod omnia in eo sint, et quia omnia
in eo sint FGa.
e) videt. - videret ACEFGpD.
Qu. II, art. 3.
QUAESTIO XIV, ARTICULUS V
173
Ad primum ergo dicendum quod verbum Augu-
^ stini dicentis ^ quod Deus nihil extra se intuetur,
1 non est sic intelligendum, quasi ''' nihil quod sit
extra se intueatur: sed quia id quod est extra se-
' in corpore. ipsum, non intuctur nisi in seipso, ut dictum est *.
Ad secundum dicendum quod intellectum est
® perfectio intelligentis, non quidem * secundum
suam substantiam, sed secundum suam speciem,
secundum quam est in intellectu, ut forma et
perfectio eius : lapis enim noti est in anima, sed
-s^¥h.7e'ct.xm; -^F^cze^ cius, ut dicitur in III de Anima*. Ea vero
quae sunt alia a Deo, intelliguntur a Deo inquan-
tum essentia Dei continet species eorum, ut di-
ctum est *. Unde non sequitur quod aliquid aliud
sit perfectio divini intellectus, quam ipsa essen-
tia Dei.
In corpore.
Ad tertium digendum quod ipsum intelligere
non specificatur per id quod in alio intelligitur,
sed per principale intellectum, in quo alia intel-
liguntur. Intantum enim ipsum intelligere speci-
ficatur per obiectum suum, inquantum forma in-
telligibilis est principium intellectualis operationis:
nam omnis operatio specificatur per formam quae
est principium operationis, sicut calefactio per
calorem. Unde per illam formam intelligibilem
specificatur intellectualis operatio, quae facit in-
tellectum in actu. Et haec est species principalis
intellecti : quae in Deo nihil est aliud quam es-
sentia sua, in qua omnes species rerum com-
prehenduntur. Unde non oportet quod ipsum in-
telligere divinum, vel potius ipse Deus, specifi-
cetur per aliud quam per essentiam divinam.
l^) verbum Augustint dicentis. - cum Augtistinus dicit B. j 9) quidem.
»l) quasi. - quod BFG. - Pro quod sit, sit quod ACEpBD. | quod FG.
Om. ABCDEF. - Pro secundum quam , secundum
Commentaria Cardinalis Caietani
TITULUS in communi quaerit, non distinguendo quod
quid est ab an est. - In corpore duo : primo, [respondet
quaesito affirmative ; secundo, assignat modum quo verifi-
* Cf. num. VII. catur conclusio *.
II. Quoad primum, conclusio est: Necesse est Deum
cognoscere alia a se. - Probatur dupliciter. Primo sic. Deus
perfecte seipsum intelligit : ergo perfecte cognoscit virtutem
suam : ergo ea ad quae se extendit virtus sua : ergo alia
* Art. 2. a se. - Antecedens, licet ex praedictis * probatum sit, iterum
probatur , ducendo ad impossibile, scilicet: si Deus non
perfecte se intelligit, ergo esse suum non est perfectum;
hoc est impossibile. Et tenet sequela: quia suum esse est
suum intelligere. - Prima consequentia relinquitur per se
nota. Secunda vero probatur: quia aliter virtus non per-
fecte cognoscitur, ut patet. Tertia autem: quia virtus di-
vina se extendit ad alia a se. Quod probatur : quia est
prima causa omnium.
Secundo probatur sic, seu confirmatur. Esse primae cau-
sae est eius intelligere: ergo omnes effectus praeexistentes
in prima causa, sunt in eius intelligere: ergo sunt in ea
modo intelligibili. - Probatur sequela : quia unumquodque
est in altero, modo eius in quo est.
III. Circa has rationes adverte, quod bis in littera assu-
mitur haec propositio, esse Dei est eius intelligere : semel
ad probandum antecedens primae rationis ; et semel consti-
tuitur antecedens secundae rationis. Et prima quidem vice,
de divinis humano more loquendo, interpretari potest utro-
que modo, scilicet formaliter et identice. Formaliter qui-
dem, quia intelligere est formaliter esse Dei, inquantum
' Art. praeced.; intelligens est, ut patet ex dictis *: et propterea, si esset im-
perfectum, esse Dei concluderetur imperfectum. Identice
vero , quia etiam sic infertur intentum, subintellectis pro-
positionibus communibus. Quoniam , cum intelligere Dei
subiective et obiective sit capax perfectionis omnimodae se-
cundum se, et sit idem cum esse Dei, si est imperfectum,
necessario sequitur, ergo esse Dei est imperfectum , a po-
steriori, ex imperfectione posterioris, inferendo imperfectio-
nem prioris identificantis sibi posterius. Si enim omnino
perfectum esset identificans, nuUara imperfectionem identi-
ficati permitteret.
*Cf. num.praec. IV. Sed secunda vice *, ambiguum est quonam pacto
sumatur. Si enim sumitur formaliter, falsum est. Quoniam
hic est sermo, non de esse Dei quasi in communi, ut prius,
sed de esse Dei ut fundat virtutem activam: quia in tali
esse praeexistunt omnes effectus causae activae. Tale autem
esse aliud est formaliter ab intelligere, cum sit perfectio na-
turaliter prior, etc. - Si vero sumitur identice, assumptum
est verum: sed ratio nihil valet. Quoniam ex formali et
identica non sequitur formalis : sic autem esset in propo-
sito. Quoniam ista, omnes effectus praeexistunt in esse
primae causae, est formalis : ista vero, esse primae causae
est suum intelligere, est identica: et consequenter, ex eis
non potest inferri ista formalis, ergo omnes huiusmodi
effectus sunt in intelligere Dei. - Et confirmatur dubitatio :
quia non valet: omnes effectus sunt in esse Dei, esse Dei
est relatio, ergo omnes effectus sunt in relatione, et per
modum relationis. Et similiter non valet, subsumendo : esse
Dei est eius velle, ergo omnes effectus sunt in velle Dei,
et per modum voluntatis. Igitur nec de intelligere valet.
V. Ad hoc dicitur dupliciter. Primo, quod in hoc an-
tecedente illa propositio, intelligere Dei est suum esse,
identica est quoad nos, licet secundum se sit formalis. Et
cum dicitur , ex identica et formali etc. , conceditur. Sed
cum hoc stat quod ex tali identica cum tali formali se-
quatur formalis; idest, licet non sequatur gratia formae,
sequitur tamen gratia materiae. Sic autem est in proposito.
Quoniam, de perfectionibus naturalibus Dei loquendo, ex
identitate earum sequitur quod quidquid est in una modo
proprio illius, est in alia modo proprio iUius alius. Et hoc
ideo est, quia perfectiones naturales Dei habent naturali-
ter quidquid perfectionis habere possunt secundum suas
rationes formales. Et cum omnes possint esse infinitae,
sunt aequales : et sic quaeUbet modo sibi proportionali ad
omnia se naturaliter extendit, ad quae una se extendit. Et
propterea, cum intelligere Dei sit perfectio naturalis ipsius
Dei, et esse simiUter, et sunt idem; consequens est quod
quaecumque sunt in esse ut esse , et per modum entis ,
sunt in intelligere ut inteUigere *, et per modum intelU- * ut in inteiUge-
gibilem. - Et ex hoc patet solutio ad instantias. Nam re- T cf. num.' seq. "
lationes divinae, et pertinentia ad illas, non sunt perfectio-
nes formaliter. Velle autem alia, cum pertinentibus ad ipsura,
Ucet sit perfectio, non tamen est naturalis, sed libera.
Secundo dicitur, et melius, et proculdubio ad mentem
litterae, quod iUa propositio est formalis. Quidquid enim
sit de esse Dei, esse tamen Dei ut primae causae, ut sic,
inteUigere est: quoniam non ex eo quod est, sed ex eo
quod intelligit, et ut inteUigit, non ut est, causat et causa-
tivus naturaliter est. Nec est verum quod effectus intelle-
ctualis causae ut sic, praeexistant in esse, ut praevenit in-
teUigere. Imo, quod praeexistant in esse, est per accidens,
idest, ex hoc quod intelligere est esse , ut in nobis respe-
ctu artificialium experimur. IntelUgere quippe fundat acti-
vam virtutem omnis inteUectualis causae ut sic, et conse-
sequenter primae. Et propterea notanter in littera dicitur
hoc esse evidentius, si adiungatur quod esse primae causae
sit eius intelligere. - Et sic cessant obiectiones. Velle enim
est determinans causam inteUectualera ad alterum opposi-
torura producendum, non autera constituens ipsam: et pro-
pterea esse primae causae non est velle formaliter, sed in-
teUigere.
174
QUAESTIO XIV, ARTICULUS V
Cf. num. 11.
Cf. num.
VI. Circa consequentiam secundam eiusdem rationis *,
adverte quod consequens dupliciter interpretari potest, se-
cundum quod intelligibile dupliciter sumitur. Uno modo,
ut distinguitur contra sensibile: et sic esse modo intelli-
gibili in aliquo, nihil aliud est quam esse immaterialiter in
illo. Et iuxta hunc sensum plana est consequentia : quo-
niam, si esse est idem quod intelligere, cum intelligere sit
necessario immateriale, quod est in esse, erit immaterialiter;
quia unumquodque est in aliquo, modo illius in quo est. -
Alio modo, ut distinguitur contra ens, prout genus intelli-
gibile distinguitur a genere entis: et sic esse modo intel-
ligibili in aliquo, est relucere in eo ut obiectum possibile
intelligi. Et iuxta hunc sensum consequentia quoque plana
est. Quoniam, si esse est intelligere, omnia quae sunt in
esse, sunt in intelligere ut intelligere est, idest intelliguntur ;
et si intelliguntur, ergo sunt ut intellecta seu intelligibilia ;
quoniam unumquodque est in aliquo per modum eius in
quo est, ac per hoc, quae sunt in intelligere, sunt modo
intelligibili.
Inter hos autem duos sensus hoc referre videtur in pro-
posito, quod iuxta primum sensum, ex primo antecedente
absque medio sequitur: iuxta secundum vero , per conse-
quentiam aliam mediam, quae in littera fit. Et quamvis
littera neutrum excludat, quia tamen secundus infert pri-
mum, et subtilior ac formalior est, ideo amplectendus est.
VII. Quoad secundum *, assignatur modus quo alia a
Deo, cognoscuntur ab ipso, unica conclusione: Alia a Deo,
cognoscuntur a Deo non in seipsis, sed in ipso Deo. - Pro-
batur. Deus videt seipsum et alia per essentiam suam : ergo
seipsum in seipso, alia autem a se non in seipsis, sed in
substantia sua.
Antecedens patet. Consequentia vero probatur, distin-
guendo videre dupliciter, in seipso, et in alio ; et definiendo
utrumque. Ex definitionibus namque eorum patet sequela.
Nam si videri in seipso, est videri per propriam et adae-
quatam speciem; videri vero in alio, est videri per speciem
alterius in quo illud est, ut in littera dicitur: consequens
est quod, ex hoc quod Deus per essentiam suam, ut spe-
ciem, videt se et alia, quod se in se, alia non in seipsis, sed
in ipso videat ; quia constat quod essentia sua est species
adaequata Deo, et non aliis.
VIII. Adverte hic duo pro explanatione litterae. Primo,
sensum distinctionis factae in littera de cognitione in se-
ipso vel in alio ; quod ly in seipso seu alio tenetur obie-
ctive ; ita quod videri in seipso significat videri non in alio
obiecto seu viso, videri autem in alio significat videri in
alio obiecto, seu in alio viso.
Secundo, verificationem definitionum membrorum. Cum
enim quaehbet species intelligibilis aut sensibihs habeat ali-
quod adaequatum obiectum, et illud proculdubio sit primo
et primum et illius repraesentatum et obiectum; oportet
quod, si aliquod est adaequatum obiectum speciei, quod
non in alio obiecto repraesentetur ab illa, sed in seipso; et
e converso, si aliquod non in alio obiecto repraesentatur
ab aliqua specie, oportet quod sit adaequatum repraesen-
tatum per illam. Si enim est inadaequatum, ergo repraesen-
tatur in alio, scihcet adaequato : nam omni speciei oportet
respondere aliquod obiectum adaequatum, in quo omnia
continentur repraesentata per illam ; alioquin non esset
adaequatum illi. Et similiter, si aliquid repraesentatur in
alio obiecto, oportet quod sit inadaequatum obiectum re-
praesentatum per illam speciem, ut patet. Unde patet ratio
utriusque definitionis. Optime enim definitur visum in se-
ipso esse quod per adaequatam sibi speciem videtur: et
similiter, visum in alio esse quod per speciem continentis
(in quo scilicet relucet) videtur.
IX. Circa has definitiones occurrit simul dubium diffi-
cile, cum radice diversitatis opinionum, de modo quo Deus
videt alia.
Ad cuius evidentiam , oportet praelibare quod species
repraesentativa plurium, ad obiectum adaequatum compara-
tur uno modo: ad obiectum vero inadaequatum comparari
potest duobus modis. Nam obiectum adaequatum non nisi
immediate, immediatione obiectiva , repraesentare potest :
obiectum vero inadaequatum potest repraesentare mediate
et immediate. Mediate quidem, repraesentando ipsum prout
est in obiecto adaequato : tunc enim repraesentat ipsum me-
diante obiecto adaequato. Immediate vero, repraesentando
ipsum secundum se, abstrahendo a modo quo est in obiecto
adaequato : tunc enim immediate, immediatione obiectiva,
de qua sola est hic sermo, ipsum repraesentat , et ut sic
non repraesentat ipsum mediante obiecto primo. Exemplum
huius est, si ponatur aliquod visibile, puta lignum, iuxta
speculum, et in prospectu Socratis videntis; et ponamus,
sive vere sive false, quod non sit alia species in Socrate qua
videt ipsum lignum in seipso, et qua videt lignum in spe-
culo (utroque enim modo experimur nos simul idem vi-
dere): apparet enim quod species visibilis illa existens in
vidente , comparatur ad lignum dupliciter ; scilicet imme-
diate, inquantum est ratio videndi illud in seipso ; et me-
diate, inquantum est ratio videndi illud in speculo.
Ex hac autem enucleatione, ruit primo definitio prima *. ' Cf. num. vn et
Nam hanc manifeste sequitur, quod stat aliquid videri in
seipso , et tamen non per speciem adaequatam sibi : ut
patet in inadaequato repraesentato, inquantum immediate
refertur ad speciem repraesentantem. - Ruit secundo totus
processus litterae circa modum quo alia a Deo cogno-
scuntur. Nam hinc dicitur quod, licet valeat consequentia,
A videtur per speciem continentis , ergo videtur in alio;
non tamen valet, ergo videtur tantum in alio, seu, quod
idem est , ergo non videtur in seipso : quia illa species
continentis potest ad contentum dupliciter comparari, im-
mediate scilicet et mediate, etc. Et tamen in littera expresse
utrumque infertur. - Oritur tertio hinc diversa circa modum
divinae cognitionis opinio. Nam opinantes quod essentia
divina, quae sola est ei ratio intelligendi, seu species in-
telligibilis, respicit alia a Deo dupliciter, immediate scilicet
et mediate, concedunt consequenter quod Deus cognoscit
alia a se dupliciter , scilicet in seipso et in seipsis rebus
cognitis, per unam tantum rationem cognoscendi, essentiam
scilicet divinam solam. Opinantes vero quod essentia di-
vina, ut ratio cognoscendi, non potest repraesentare cogni-
tum aliquod immediate nisi obiectum adaequatum , con-
sequenter dicunt Deum seipsum tantum in seipso, alia vero
in se Deo, et non in seipsis videre.
X. Circa conclusionem quoque, et definitionem visi in
alio *, occurrit dubium ex Scoto, in xxxv distinctione Primi, • Cf. ibid.
tenente quod Deus per essentiam suam ut rationem cogno-
scendi, cognoscit alia a se in seipsis, in esse obiectivo seu
cognito positis per actum intelligendi divini intellectus. Ex
cuius positione potest contra praedicta talis formari ratio.
Visum in alio et visum per speciem continentis non con-
vertuntur: igitur haec non est definitio illius. - Consequentia
patet. Et antecedens probatur. Lapis videtur a Deo per spe-
ciem continentis, quia per essentiam Dei, quae est species
sui et aliorum eminenter: et tamen videtur in seipso obie-
ctive: ergo. Probatur haec secunda pars assumpti. Intel-
lectus divinus, actuatus quodammodo essentia sua ut specie
intelligibili, est in actu primo sufficienti ad producendum
in esse inteUigibili quodcumque intelligibile : ergo, intellecto
se, intelligendo lapidem, producit lapidem in esse cognito,
ac per hoc intelligit lapidem in seipso. - Argumenta vero
Scoti , quae in eadem quaestione facit , ad sequentem ar-
ticulum magis spectant, ubi de cognitione distincta alio-
rum agetur.
XI. Ad evidentiam huius difficultatis, duo notanda sunt. -
Primo quod, licet in hoc omnes conveniant, quod essentia
divina, sive ut ratio cognoscendi, sive ut obiectum cogni-
tionis (utrumque enim sibi convenit) , eminenter continet
omnia intelligibilia ; in hoc tamen est dissensio, quoniam
rudiores putant quod in essentia divina contineantur alia
cum quadam distinctione, ut relucent res in speculo; sapien-
tes vero docent quod in essentia divina continentur omnia
indistincte et elevate, ut effectus in causis eminentibus, sic
tamen perfecte ac si distincte continerentur. Et quoniam
hoc proculdubio est verum , ut naturae causarum osten-
dunt, ex hoc patere potest quod essentia divina, ut species
intelligibilis, non repraesentat aUa immediate, sed mediante
seipsa ut obiecto : habet enim se ad alia, sicut species cau-
sae ad effectus ad quos causa iUa se potest extendere.
QUAESTIO XIV, ARTICULUS VI
175
* Cf. num. X.
Art. I.
Secundo notandum est , quod esse cognitum seu obie-
ctivum etc, non uniformiter ab omnibus doctoribus inter-
pretatur. Scotus enim, ibidem * et in sequenti distinctione,
putat quod esse cognitum , repraesentatum , et quidquid
aliud aequivalet, est esse quoddam distinctum contra esse
in rerum natura. Non tamen est, apud eum, esse essentiae ;
sed potius esse secundum quid et essentiae et existentiae
rerum. Nec putat tale esse esse relativum, sed absolutum:
secundum quid tamen , et fundans relationem , ut patet
ibidem. Et quoad hoc non differre dicit respectu huius in-
tellectus, puta humani, aut illius, puta divini. Et in tali
esse ponit omnia alia a Deo produci per actum intellectus
divini : et sic intelligi illa in seipsis, et non solum in essentia
divina ut in causa.
XII. S. Thomas autem, in Qu. de Veritate, qu. xxi *,
dbcuit chimaericum hoc esse. Quoniam ens rationis, dis-
tinctum contra ens reale, sufficienter evacuari dixit per ne-
gationem et relationem. Constat enim quod tale esse non
est reale : igitur rationis : igitur negativum, aut relativum.
Et vere mirum est quomodo in medium lumen offen-
derunt isti. Constat enim primo , ex significatione nomi-
num, quod cognosci est denominatio extrinseca; et quod
res dicitur visa aut cognita , denominatione extrinseca ; et
consequenter, non per aliquod esse cognitum quod forma-
liter habeat. - Constat secundo, quod esse repraesentatum
non est aliquid in repraesentato , sed sola extrinseca de-
nominatio : alioquin imago alicuius chimaerae haberet vim
productivam chimaerae in tafi esse, quod est fatuum. - Con-
stat tertio quod, quia non est pluralitas sine necessitate po-
nenda ; et omnia optime salvantur ponendo esse cognitum,
repraesentatum etc, esse tantummodo esse relativum; fru-
stra excogitatum est tale esse. Secunda pars assumpti patet
inductive ; et ideo nolo morari. - Adversatur quoque hoc
propriis dictis Scoti : quoniam sequitur ex hoc quod lapis
prius habeat tale esse, quam intelligatur a Deo. Probatur:
quia prius ponitur in esse repraesentato per essentiam di-
vinam ut speciem intelligibilem, quam in esse cognito per
actum intellectionis ; quia prior est repraesentatio quam
cognitio, ut causa effectu. - Non bene quoque sonat apud
fideles, dicere quod Deus naturali necessitate, non libere,
producit extra se alia a se in esse absoluto, quamvis se-
cundum quid, - Contrariatur demum hoc philosophiae ,
explicite ac optime confitenti quod Deus nihil intelligit
extra se, non solum formaliter, sed obiective. Quia quid-
quid intelligit, inteUigit per essentiam propriam ut formam
intelligibilem , et in essentia propria ut obiecto : nec alio
potest divertere intuitum suum, ut isti fingunt.
XIII. Ad obiectiones * ergo in oppositum, dicitur quod
illae definitiones, formaliter intellectae, nullam habent in-
stantiam ; sed sunt in communi verissimae , etiam qua-
cumque hypothesi facta. Visum enim in se ut sic, non per
alterius speciem, sed propriam, aut ut propriam (quod est
ideni quod per propriam), formaliter videri oportet, apud
species concedentes, inter quos est sermo: et e converso,
quod per propriam, aut communem ut propriam videtur,
in seipso videtur. - Et similiter est de definitione visi in
alio. Visum enim in alio, ut sic, per illius cOntinentis spe-
ciem videtur: et e converso, quod per continentis speciem
ut sic videtur, in alio videtur. Unde, sive verum sive fal-
sum sit quod eadem species possit mediate et immediate
repraesentare inadaequata, nihil refert in proposito : quo-
niam formaliter loquimur, illa autem distinctio materialiter
speciem continentis, seu adaequatam, considerat, ut patet
ex dictis *.
XIV. Ad obiectionem autem ex Scoto *, dicitur quod
fundamentum illud Scoticum supponit hoc falsum, sciHcet
quod esse cognitum sit quoddam esse absolutum etc, extra
intellectum. Quoniam, ut ex dictis * patet, nihil aliud est
quam esse relativum, denominatione extrinseca.
Unde ad rationem formaliter, concedatur quod Deus
per essentiam suam ut speciem , est in actu primo suffi-
cienti ad producendum quodcumque in esse cognito. Et
cum infertur, ergo lapidem: concedatur. Sed cum ulterius
infertur, ergo talia producta habent esse in seipsis: ne-
gatur ; quoniam nihil aliud tali productione fit nisi deno-
minatio extrinseca. Ex hoc enim quod Deus , intuendo
suam essentiam, intuetur in ea lapidem, consequitur quod
lapis habet istam denominationem extrinsecam , quod di-
citur cognitus a Deo : nec aliquid aliud oportet acqui-
rere , ut patet, cum hoc sufficiat.
Cf. num. IX.
Num. vii.
Cf. num. X.
Num. XII.
.u()
ARTICULUS SEXTUS
UTRUM DEUS COGNOSCAT ALIA A SE PROPRIA COGNITIONE
I Sent., dist. xxxv, art. 3; I Cont. Gent., cap. l; De Pot., qu. vi, art. i; De Verit., qu. 11, art. 4; De Causis, lect. x.
Art. praec.
>D SEXTUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
Deus non cognoscat alia a se propria
*cognitione. Sic enim cognoscit alia a
j^se, ut dictum est *, secundum quod alia
" ab ipso " in eo sunt. Sed alia ab eo sunt in ipso
P sicut in prima causa communi ^ et universali.
Ergo et alia cognoscuntur a Deo, sicut in causa
prima et universali. Hoc autem est cognoscere
in universali, et non secundum propriam cogni-
tionem. Ergo Deus cognoscit alia a se in univer-
sali, et non secundum propriam cognitionem.
2. Praeterea, quantum distat essentia creatu-
rae ab essentia divina, tantum distat essentia di-
vina ab essentia creaturae. Sed per essentiam
creaturae non potest cognosci essentia divina, ut
Qu. XII, art. 2. supra * dictum est. Ergo nec per essentiam di-
vinam potest cognosci essentia creaturae. Et sic,
cum Deus nihil cognoscat nisi per essentiam
suam, sequitur quod non cognoscat creaturam
secundum eius essentiam , ut cognoscat de ea
quid est, quod est propriam cognitionem de re
habere.
3. Praeterea, propria cognitio non habetur de
re, nisi per propriam eius rationem. Sed cum Deus
cognoscat omnia per essentiam suam, non vide-
tur "> quod unumquodque per propriam ratio-
nem cognoscat: idem enim non potest esse pro-
pria ratio multorum et diversorum. Non ergo
habet propriam cognitionem Deus de rebus, sed
communem: nam cognoscere res non secundum
propriam rationem, est cognoscere res solum in
communi ^.
Sed contra, habere propriam ' cognitionem de
rebus, est cognoscere res non solum in communi,
sed secundum quod sunt ab invicem distinctae.
Sic autem Deus cognoscit res. Unde dicitur Heb.
o) ab ipso. - a se ABCDE.
p) communi. - Om. ABCE. - et post Ergo om. FGab. - Post causa
prima G addit communi.
Y) Sed cum... non videtur. - Sed Deus cognoscit omnia per es-
sentiam suam, ideo {ergo ABCDE) non videtur codices et ed. a; co-
gnoscit etiam ed. b.
S) sed communem... in communi. - Om. codices et ab.
e) propriam. - Om. FG.
176
QUAESTIO XIV, ARTICULUS VI
* Qu. IV, art. i.
• vers. 12, 13. IV *, quod pertitigit usque ad divisionem spiritus
et animae, compagum quoque et medullarum ; et
discretor cogitationum et intentionum cordis; et
non est ulla creatura invisibilis in conspectu eius.
roem^^^xii^Me- Respondeo dicendum quod circa hoc quidam *
*apft./comm.u. erraverunt , dicentes quod Deus alia a se non
cognoscit nisi in communi, scilicet inquantum sunt
entia. Sicut enim ignis, si cognosceret seipsum
ut est principium caloris, cognosceret naturam
caloris, et omnia alia inquantum sunt calida; ita
Deus, inquantum cognoscit se ut principium es-
"^ sendi, cognoscit naturam entis ^, et omnia alia
inquantum sunt entia.
Sed hoc non potest esse. Nam intelligere ali-
quid in communi, et non in speciali, est imper-
fecte aliquid cognoscere. Unde intellectus noster,
dum de potentia in actum reducitur, pertingit
prius ad cognitionem universalem et confusam
de rebus, quam ad propriam rerum cognitionem,
sicut de imperfecto ad perfectum procedens, ut
•cap.i,n.2sqq. patet iu I Pkysic*. Si igitur cognitio Dei de rebus
aliis a se, esset in universali tantum, et non in
speciali, sequeretur quod eius intelligere non esset
omnibus modis perfectum, et per consequens nec
eius ^' esse : quod est contra ea qiiae superius *
ostensa sunt. Oportet igitur dicere quod alia a se
cognoscat propria cognitione ; non solum secun-
dum quod communicant in ratione entis, sed se-
cundum quod unum ab alio distinguitur.
9 Et ad huius * evidentiam, considerandum est
quod quidam, volentes ostendere quod Deus per
' unum ' cognoscit multa, utuntur quibusdam exem-
plis: ut puta quod, si centrum cognosceret se-
ipsum, cognosceret omnes lineas progredientes a
centro; vel lux, si cognosceret seipsam, cogno-
sceret omnes colores. - Sed haec exempla, hcet
quantum ad aliquid similia sint, scilicet quantum
ad universalem causalitatem ; tamen deficiunt
quantum ad hoc, quod multitudo et diversitas
non causantur ab illo uno principio universali ,
quantum ad id quod principium distinctionis est,
sed solum quantum ad id in quo communicant.
X Non enim diversitas colorum " causatur ex luce
solum, sed ex diversa dispositione diaphani re-
X cipientis : et similiter diversitas linearum ex * di-
verso situ. Et inde est quod huiusmodi diversitas
et multitudo non potest cognosci in suo principio
secundum propriam cognitionem, sed solum in
• Qu. IV, art. 2. communi. Sed in Deo non sic est. Supra * enim
ostensum est quod quidquid perfectionis est in
quacumque creatura, totum praeexistit et conti-
H- netur in Deo secundum modum excellentem ■".
Non solum autem id in quo creaturae communi-
cant, scilicet ipsum esse, ad perfectionem perti-
net; sed etiam ea per quae creaturae ad invi-
» cem distinguuntur, sicut vivere, et ' intelligere, et
huiusmodi, quibus viventia a non viventibus, et
intelligentia a non intelligentibus distinguuntur. Et
omnis forma, per quam quaelibet ^ res in propria ?
specie constituitur, perfectio quaedam est. Et sic
omnia in Deo praeexistunt, non solum quantum
ad id quod commune est omnibus, sed etiam
quantum ad ea secundum quae res distinguuntur.
Et sic, cum Deus " in se omnes perfectionescon- »
tineat, comparatur Dei essentia ad omnes rerum
essentias, non sicut commune ad propria, ut unitas
ad numeros, vel centrum ad lineas; sed sicut per-
fectus actus ad imperfectos, ut si dicerem, homo
ad animal, vel senarius, qui est numerus per-
fectus, ad numeros imperfectos " sub ipso con- «
tentos. Manifestum est autem quod per actum
perfectum cognosci possunt actus imperfecti, non
solum in communi, sed etiam propria cognitione.
Sicut qui cognoscit hominem , cognoscit animal
propria cognitione : et qui cognoscit senarium ,
cognoscit trinarium propria cognitione.
Sic igitur, cum '' essentia Dei habeat in se (*
quidquid perfectionis habet essentia cuiuscumque
rei alterius, et adhuc amplius, Deus in seipso
potest omnia propria cognitione cognoscere. Pro-
pria enim natura uniuscuiusque consistit, secun-
dum quod per aliquem modum divinam per-
fectionem participat, Non autem Deus perfecte
seipsum cognosceret, nisi cognosceret quomodo-
cumque participabilis est ab aliis sua perfectio :
nec etiam ipsam naturam essendi perfecte sciret,
nisi cognosceret omnes modos essendi. Unde ma-
nifestum est quod Deus cognoscit omnes res pro-
pria cognitione, secundum quod ab aliis distin-
guuntur '. '
Ad primum ergo dicendum quod sic cognoscere
aliquid sicut in cognoscente est, potest dupliciter
intelligi. Uno modo, secundum quod hoc adver-
bium sic importat modum cognitionis ex parte
rei cognitae.' Et sic falsum est. Non enim semper
cognoscens cognoscit cognitum secundum illud
esse quod habet in cognoscente: oculus enim non
cognoscit lapidem secundum esse quod habet
in oculo; sed per speciem lapidis quam habet
in se, cognoscit lapidem secundum esse quod
habet extra oculum. Et si aliquis cognoscens co-
gnoscat cognitum secundum esse quod habet in
cognoscente, nihilominus cognoscit ipsum secun-
dum esse quod habet extra cognoscentem: sicut
intellectus cognoscit lapidem secundum esse in-
telligibile quod habet in intellectu, inquantum
cognoscit se intelligere; sed nihilominus cognoscit
esse lapidis ^' in propria natura. - Si vero intel- ^
ligatur secundum quod hoc adverbium sic im-
portat modum ex parte " cognoscentis , verum "
est quod sic solum cognoscens cognoscit cogni-
tum , secundum quod est in cognoscente : quia
l^) entis. - entitatis codices.
»)) nec eius. - eius PBGDEF et edd. a b.
0) huius. - eius ACDEFGa.
i) per unum. - Om. codices et ed. a,
x) colorum. - coloris Pab.
\) ex. - est ex codices.
[j.) excellentem. - excellentiae D, excellentlorem B; vel excellen-
tiae margo A.
v) et. - Ora. codices.
5) quaelibet. - Om. ABCDEFa, - propria om F,
0) Deus. — Om. codices et ed. a.
Tz) numeros imperfectos. - imperfectos Pafr,
p) cum. - et cum ACDEGafr.
a) distinguuntur. - distinguitur ACDEF,
t) lapidis. - lapidem Pab.
u) ex parte. - Om. BD.
QUAESTIO XIV, ARTICULUS VI
177
quanto perfectius est cognitum in cognoscente,
tanto perfectior est modus cognitionis. - Sic igitur
dicendum est quod Deus non solum cognoscit
res esse in seipso ; sed per id quod in seipso
continet res, cognoscit eas in propria natura ; et
tanto perfectius, quanto perfectius est unumquod-
que in ipso.
Ad secundum dicendum quod essentia creaturae
comparatur ad essentiam Dei, ut actus imperfe-
ctus ad perfectum. Et ideo essentia ? creaturae
non sufficienter ducit in cognitionem essentiae
divinae, sed e converso.
Ad tertium dicendum quod idem non potest
accipi ut ratio diversorum per modum adaequa-
tionis. Sed divina essentia est aliquid excedens
omnes creaturas. Unde potest accipi ut propria
ratio uniuscuiusque, secundum quod diversimode
est participabilis v£l imitabilis a diversis creaturis.
<f) Et ideo essentia. - Utide et essentia B, Et essentia CDEFGa.
Commentaria Cardinalis Caietani
TiTULus. Propria cognitione: cognitio propria de aliquo
dupliciter intelligi potest. Primo, ut distinguitur contra
communem ex parte actus cognoscendi, idest de ipso solo.
Et sic de nuUa re Deus habet propriam cognitionem : quia
solam unicara habet cognitionem, quae nullius est solius,
sed ita est huius quod etiam omnium aliorum. Secundo ,
ut distinguitur contra communem ex parte rei cognitae,
idest de propriis ipsius. Et sic sumitur in proposito: quae-
rimus enim an Deus sic cognoscat alia a se, ut intueatur
quae sunt propria singulorum.
II. In corpore tria: primo, respondet quaesito affirma-
» Cf. num. VII. tive ; secundo, assignat modum verificationis eius * ; tertio,
probat simul conclusionem responsivam et modum eius,
«Cf. num.ix. duabus rationibus *.
III. Quoad primutn, tria. Primo ponitur opinio Aver-
rois, ex XII Metaphys., comm. li. Et de hac recitantur duo :
scilicet ipsa opinio , scilicet quod Deus cognoscit omnia
secundum quod communicant in esse ; et modus eius ,
quia scilicet cognoscendo se ut est primum essendi prin-
cipium. Declaraturque hoc exemplo ignis.
IV. Secundo reprehenditur, ducendo ad impossibile. Si
Deus sciret alia tantum inquantum entia, ergo intelligeret
entia in communi tantum : ergo in confuso et in potentia :
ergo imperfecte: ergo intelligere Dei non esset omnibus
modis perfectum: ergo nec esse Dei, quod est impossibile.
V. Adverte quod cognitio attingens aliquid secundum
praedicata communia tantum , potest dici imperfecta , in
potentia, confusa, in communi, universalis, etc, dupliciter.
Uno modo, ex parte rei cognitae : et hoc modo procul-
dubio verum est quod cognitio taHs habet has conditiones.
Alio modo, ex parte ipsius cognitionis in se: et sic non
semper est verum quod cognitio talis, idest sistens in com-
munibus , habeat has conditiones ; alioquin metaphysica ,
quae sistit in communibus omniuni , esset imperfecta ex
parte actus, etc.
♦ Cf. num. IV. Unde tres primae consequentiae *, ex parte rei cognitae
sumptae, sunt ex se evidentes; et probantur in littera ex
I Physic, ut patet. Nec evadit responsio Averrois, dicentis
quod, quia obiectum scientiae Dei non est ens, quod est
universale ad omnia entia, in communi, in potentia, con-
fuse et imperfecte omnia comprehendens, sed essentia Dei,
quae nec est universalis nec particularis, etc. ; ideo scientia
Dei non est universalis nec particularis, non communis nec
propria, sed aequivoce est a nostra scientia elevata. Hoc
enim, licet sit verum , non tamen solvit obiectum. Quia
praedicata cognita de rebus in essentia divina, oportet esse
aut communia aut propria rebus, aut particularia aut uni-
versaHa, quamvis primum obiectum neutrum sit. Et ad
praedicata cognita referendo, procedunt optime tres primae
consequentiae: oportet enim scientiam Dei, si terminatur
ad communia tantum rerum, quod ut sic, ex parte rerum
cognitarum, dicatur in confuso, in potentia, etc; quia istae
sunt conditiones praedicatorum cognitorum.
Circa quartam consequentiam, in qua ad perfectionem
cognitionis in seipsa transitur, adverte quod non infertur,
ergo cognitio Dei est imperfecta privative. Quia negaret
consequentiam Averroes , dicendo quod cognitio Dei est
perfectissima; et tamen non attingit res nisi ut sunt entia,
quia non est apta nata attingere plus de rebus. Sed in-
SUMMAE Theol. D. Thomae T, I.
fertur, ergo non est omnibus modis perfecta : quod negari
non potest a ponentibus antecedens ; quia deesse ponitur
hic modus perfectionis , quo scilicet attingat ad propria
rerum. Hic enim modus aliquam perfectionem dicit cum
nulla admixta imperfectione : et consequenter aptus natus
est esse in illo intelligere, in quo sunt omnes nobilitates
omnium intelligentium ab imperfectionibus praecisibiles ,
quale est intelligere Dei; sicut et esse eius habet omnium
entium nobilitates, ut in littera dicitur.
VI. Tertio* ex hac reprehensione infertur conclusio re- * Cf. num. 11,111.
sponsiva quaesito affirmative: Deus cognoscit alia a se pro-
pria cognitione. Ex quo enim impossibile est quod sistat
in communibus , ergo oportet quod veniat ad propria. -
Et declaratur in littera quid importet cognoscere propria
cognitione : scilicet cognoscere res , non solum secundum
conditiones in quibus communicant , sed secundum eas
quibus ad invicem distinguuntur ; haec enim sunt singulis
propria.
VII. Quoad secundum *, tria fiunt. Primo recitantur • Cf. num. n.
exempla, quibus alii nituntur ostendere modum quo Deus,
cognoscendo se, novit alia : et sunt de luce et colore. Et
patet.
Secundo ostenduntur haec exempla non ostendere in-
tentum, sic Res in et a Deo sunt secundum duo, scilicet
secundum id in quo communicant, et propria quibus dis-
tinguuntur: haec exempla non sunt similia quoad propria,
sed quoad id in quo communicant: ergo. - Huius rationis
in littera primo ponitur et declaratur minor, in utroque
exemplo , de lineis respectu centri , et coloribus respectu
lucis: et patet. Secundo maior, sic Quidquid perfectionis
est in rebus, continetur in Deo eminenter: sed non solum
id in quo communicant, sed distinguens, est perfectio: ergo
totum est in et a Deo. Haec ultima minor declaratur in-
ductive in viventibus, in cognoscentibus, in propriis formis
rerum.
Tertio affertur proportionatum exemplum ad declaran-
dum intentum : et est, quod Deus se habet ad alia, sicut
actus perfectus ad imperfectos, ut homo ad animal. - Pro-
batur quoad esse : quia essentia Dei continet omnes rerum
perfectiones excellenter. Deinde probatur quoad cognosci:
quia perfecte cognito actu perfecto , cognoscuntur in eo
omnes imperfecti, et quoad communia et quoad propria,
ut patet in exemplo adducto.
VIII. Adverte hic , quod essentia Dei habet duas con-
ditiones in continentia aliorum. Una est excellentia, quia
scilicet est in infinitum perfectior ceteris : et sic eminenter
res continet. Altera, comprehensio , quia scilicet compre-
hendit in seipsa omnem perfectionem positivam reperibilem
in quacumque re ; ita quod nulla res, comparata ad ipsam,
addit aHquid positivum quod non contineatur in essentia
Dei ; et hoc quia est ipsum esse, praehabens in se omnem
essendi modum. Ambas autem has conditiones inveniri in
aliqua re creata, non videtur possibile. Comparando tamen
actum perfectum posteriorem ordine generationis, ad actus
imperfectos priores generatione , ut hominem ad animal ,
animam intellectivam ad alias , tetragonum ad trigonum ,
senarium ad trinarium, etc, aHquo modo hoc salvatur. Et
idcirco in littera exempla haec afferuntur, ut scilicet osten-
datur et excellentia, et comprehensio omnis positivi : utrum-
23
178
QUAESTIO XIV, ARTICULUS VII
que enim haec exempla ostendunt. Et ideo ostendunt in-
tentum; quamvis inepta sint exempla omnia ad tam emi-
nentem continentiam. Et propterea in littera , inducendo
exempla, dicitur, iit si dicerem , Iiomo ad animal ; quasi
diceret, si, concessa licentia, licet, etc.
Cf. num. II. jx. Quoad tertium *, probatur conclusio simul cum de-
clarato eius modo, dupliciter. Primo, essentia Dei habet in
se quidquid perfectionis est in quocumque, et amplius: ergo
Deus, cognoscendo se, cognoscit omnia propria cognitione.
Antecedens patet ex dictis. Consequentia vero probatur
a destructione consequentis, sic. Si Deus, cognoscendo se,
non novit alia propria cognitione, ergo non novit quomodo-
curaque est participabilis sua perfectio. Patet ista sequela
ex illa propositione implicite contenta in antecedente, sci-
licet : propria cuiusque natura consistit in aliquo modo
participandi divinam per/ectionem. Ergo non perfecte novit
seipsum. Tenet ista , ex ipso antecedente, in quo dicitur
quod ipse claudit in se omnem modum perfectionis. - Se-
quitur igitur ex destructione consequentis, aut falsitas ante-
cedentis; aut hoc impossibile, quod Deus non perfecte novit
seipsum. Quod etiam redundat in falsitatem antecedentis :
quia si sic esset, essentia divina non esset infinitae perfe-
ctionis , et consequenter non omnem modum perfectionis
possibilem eminenter contineret.
X. Secundo probatur sic. Si Deus, cognoscendo se, non
cognosceret alia propria cognitione, ergo non perfecte co-
gnosceret omnes modos essendi : ergo non perfecte cogno-
sceret naturam essendi. - Omnes consequentiae sunt evi-
dentes, formaliter seu ut sic acceptae, ex antedictis.
Et adverte quod haec ratio directe est contra opinio-
nem in principio corporis recitatam, imo ex illius funda-
mento procedens contra ipsam. Quia, cum sit ipsum esse,
cognoscendo perfecte se, cognoscit naturam essendi (sicut
homo separatus, apud Platonem, cognoscendo se, cogno-
sceret perfecte humanitatis naturam): ergo omnem modum
essendi: ergo omnem naturam; quia omnis natura nihil
aliud est quam aliquis modus essendi.
Nec fallaris in exemplo adducto, quia homo separatus
non cognosceret humanitatem cum hoc modo quo est in
materia Socratis, et cum illo quo est in materia Platonis:
imo, ex hoc consurgas ad intuendum propositum. Ideo
enim homo separatus , cognoscendo se , non cognosceret
hos modos particulares, quia isti modi aliunde sunt quam
ex ipsius participatione, scilicet ex materia. Sed si fingas,
praeter id quod ex parte humanitatis se tenet, quod nihil
aliud adsit, de necessitate sequetur quod, cognita humani-
tate, cognoscentur omnes eius modi. Sic autem constat se
habere esse ad omnia : nihil enim est in quacumque re ,
quin sit aliquod esse. Et propterea esse quod est in re.
non aliunde quam ab esse provenit. Et secluso eo quod
ex parte ipsius esse se tenet, nihil restat ; quoniam et ma-
teria, et omnia, participationes quaedam et modi quidam
essendi sunt. Et ideo, propter ipsius esse universalitatem,
ex qua modi essendi omnia constituunt secundum quam-
cumque positivam rationem, sequitur quod, cognita natura
essendi, cognoscantur omnia secundum proprias conditio-
nes. Et quia hanc universalitatem non vidit prima opinio,
ideo erravit, iudicans de esse sicut de aliis perfectionibus
specialibus, scilicet vivere, intelligere, etc, praeter quae et
eorum modos, sunt alia; cum tamen, ut patet, praeter esse
et illius modos restet nihil.
XI. Adverte hic quod, cum tota dissensio in hac quae-
stione versetur circa modum quo in uno obiecto cognito
omnia cognosci possint, manifeste apparet quod communis
animi conceptio sapientum fuit, quod Deus non aliter in-
telligit alia a se, nisi intelligendo ea in se. Quare cautus
esto, cum novas legis adinventiones.
XII. In responsione ad primum, adverte quod, cum di-
citur lapis videtur in Deo, ly in potest denotare modum
obiecti, idest modum quo lapis obiicitur ; et potest deno-
tare modum rei cognitae ut sic, idest modum cognitum;
quia lapis non solum obiicitur in ipso Deo , sed etiam
modus ille essendi in Deo cognoscitur. Sed inter haec est
differentia. Quoniam denotando modum obiecti, verificatur
cum dictione exclusiva, ita quod ista est vera, lapis videtur
a Deo in ipso Deo tantum: quia non aliter obiicitur Deo
quam in ipso Deo contentus, ut ex dictis patet *. Sed de- " Art. praec.
notando modum cognitum , non verificatur cum dictione
exclusiva : ita quod iapis videtur a Deo secundum esse
quod habet in ipso Deo, sed non tantum ; quia lapis etiam
videtur a Deo secundum esse quod habet in hoc et illo
lapide, et secundum esse quod habet in causis suis, tam ma-
teriali quam effectiva, et, breviter, secundum omnes modos
essendi, non solum sibi convenientes, sed possibiles. Deus
enim, videndo in seipso tantum lapidem, videt lapidem
secundum omnes modos essendi quos habet et habere
potest. Et hoc in littera aliis verbis dicitur, ut patet.
XIII. In responsione ad tertium, adverte quod hinc * patet ' Mc ed. 1508.
quod apud s. Thomam, ad hoc ut Deus in esscntia intel-
lecta intelligat omnia secundum proprias rationes, sufficit
eminens perfectio divinae essentiae, qua omnes et singulas
perfectiones omnium ipsam diversimode imitantium obiicit,
et amplius. Nec exigi ponit ad hoc aliquas relationes, ut
in secunda opinione recitata a Scoto, in xxxv distinctione
Primi, dicitur. Propterea rationes quas contra illas relatio-
nes Scotus facit, non sunt contra s. Thomam in hac mate-
ria. - Quantum autem valeant contra positionem s. Thomae
de ideis, in sequenti quaestione * videbitur.
Art. 3 ; cf.Com-
ment.
ARTICULUS SEPTIMUS
UTRUM SCIENTIA DEI SIT DISCURSIVA
Infra, qu. lxxxv, art. 5; I Cont. Gent., cap. lv, lvii; De Verit., qu. 11, art. i, ad 4, 5; art. 3, ad 3; art. i3;
Compend. Theol., cap. xxix; in lob, cap. xii, lect, 11
Cap. X, n. I.
Art, 3, 5.
»p SEPTIMUM sic PROCEDiTUR. Vidctur quod
scientia Dei sit discursiva. Scientia enim
^Dei non est secundum scire in habitu,
^sed secundum intelligere in actu ". Sed
secundum Philosophum, in II Topic.*, scire in ha-
bitu contingit multa simul, sed intelligere actu unum
tantum. Cum ergo Deus multa cognoscat, quia et
se et alia, ut ostensum est *, videtur quod non si-
mul omnia intelligat, sed de uno in aliud discurrat.
2. Praeterea, cognoscere effectum per causam
est scire ^ discurrentis. Sed Deus cognoscit alia
per seipsum, sicut effectum per causam. Ergo
cognitio sua est discursiva.
3. Praeterea, perfectius Deus scit unamquam-
que creaturam quam nos sciamus. Sed nos in
causis creatis cognoscimus earum effectus, et sic
de causis ad causata discurrimus. Ergo "> videtur t
similiter esse in Deo.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in XV
de Trin. *, quod Deus non particulatim pel sin- • cap. xiv.
gillatim omnia indet, velut alternante conspectu * s
hinc illuc, et inde huc; sed omnia videt simul.
a) sed secundiim intellipere in actu. - Om. Pat.
^) scire. - scientiae ACE, om. B. - Pro effectum, cffectus ABCDE.
f) Ergo. - Undc VGa.
3) conspectu, - aspectu G, conceptu Pafc. - Ante inde omiltunt ct Pafr.
QUAESTIO XIV, ARTICULUS VIII
179
Art. 5.
Respondeo dicendum quod in scientia divina
nullus est discursus. Quod sic patet. In scientia
enim nostra duplex ' est discursus. Unus secun-
dum successionem tantum: sicut cum, postquam
intelligimus aliquid in actu, convertimus nos ad
intelligendum aliud. Alius discursus est secundum
causalitatem : sicut cum per principia pervenimus
in cognitionem conclusionum. Primus autem di-
scursus Deo convenire non potest. Multa enim,
quae successive intelligimus si unumquodque eo-
rum in seipso consideretur, omnia simul intelii-
gimus si in aliquo uno ea intelligamus : puta si
partes intelligamus in toto, vel si diversas res vi-
deamus in speculo. Deus autem omnia videt in
uno, quod est ipse, ut habitum est *. Unde simul,
et non successive omnia videt. - Similiter etiam
et secundus discursus Deo competere non po-
test. Primo quidem, quia secundus discursus prae-
supponit primum : procedentes enim a principiis
ad conclusiones, non simul utrumque considerant.
Deinde, quia discursus talis est procedentis de
noto ad ignotum. Unde manifestum est quod,
quando cognoscitur primum, adhuc ignoratur se-
cundum. Et sic secundum non cognoscitur in
primo, sed ex primo. Terminus ^ vero discursus
est, quando secundum videtur in primo, resolutis
effectibus in causas: et tunc cessat discursus. Unde,
cum Deus effectus suos in seipso videat sicut in
causa, eius cognitio non est discursiva.
Ad primum ergo dicendum quod, licet sit unum
tantum inteliigere in seipso, tamen contingit multa
intelligere in aliquo ''■ uno, ut dictum est *.
Ad secundum dicendum quod Deus non cogno-
scit per causam quasi * prius cognitam, effectus
incognitos : sed eos cognoscit in causa. Unde eius
cognitio est sine discursu, ut dictum est *.
Ad tertium dicendum quod effectus causarum
creatarum videt quidem Deus in ipsis causis,
multo melius quam nos: non tamen ita quod
cognitio effectuum causetur in ipso ex cognitione
causarum creatarum, sicut in nobis. Unde eius
scientia non est discursiva.
z) duplex. - multiplex sF.
!^) Terminus. - Tertius BEFGafc et raargo D.
tertium B. - Pro in causas, in causis CFGa.
Pro secundum,
»)) aliquo. - Om. codices et ab.
6) quasi. - Omirtunt BD. - Pro effectus incognitos ,
gnitos P.
effectus co-
In corpore.
Ibid.
Commeixtaria Cardinalis Caietani
TiTULus clarus est in principio corporis. - In corpore
una conclusio, responsiva quaesito negative : Scientia
Dei nullo modo est discursiva. - Probatur. In scientia Dei
non est discursus secundum successionem , neque secun-
dura causalitatem : ergo nullo modo est discursus.
Consequentia probatur ex sufficienti distinctione discur-
sus, quae in nobis manifestatur clare. - Antecedens autem,
quoad primam partem, probatur. Discursus secundum suc-
cessionem, consistit in intelligendo unum post aliud: sed
Deus omnia videt in uno, quod est ipse : ergo non discur-
rit, intelligendo unum post aliud. - Quoad secundam vero.
probatur dupliciter. Primo, quia discursus secundus includit
primum. Secundo, quia secundus est de noto ad ignotum,
et consequenter est notitia secundi ex primo, et non in
primo. Sed Deus cognoscit omnia in primo. Ergo non
discurrit , sed scientia sua est sicut scientia in termino
discursus. Ea enim, resolutis iam effectibus in causas, videt
effectus in causis : sic proportionaliter, absque praevia ta-
men resolutione, Deus omnia in seipso , omnium causa,
videt. - Et memento hic corrigere codicem, si hoc modo se
habet, Tertius vero discursus : debet enim legi, Terminus
vero discursus est.
• Lib. VII ,
per cap. viii,
30.
• S. Th. lect. II.
- Did. lib. IX,
cap. I, n. 14.
lib
Cap. xm
.VI
- Cf.
cap. X.
ARTICULUS OCTAVUS
UTRUM SCIENTIA DEI SIT CAUSA RERUM
I Sent., dist. xxx\aii, art. i; De Verit., qu. 11, art. 14.
iD octavum sic proceditur. Videtur quod
scientia Dei non sit causa rerum. Di-
'cit enim Origenes, super Epistolam ad
\Rom. *: non propterea aliquid erit, qiiia
id scit Deiis futupum ; sed quia futurum est, ideo
scitur a Deo antequam fiat.
2. Praeterea, posita causa ponitur effectus.
Sed scientia Dei est aeterna. Si ergo scientia Dei
est causa rerum creatarum, videtur quod creatu-
rae sint ab aeterno.
3. Praeterea, scibile est prius scientia, et men-
sura eius, ut dicitur in X Metaphys. * Sed id
quod est posterius et mensuratum, non potest esse
causa. Ergo scientia Dei non est causa rerum.
Sed contra est quod dicit Augustinus, XV de
Trin. *: universas creaturas, et spirituales et cor-
porales, non quia sunt, ideo novit Deus; sed ideo
sunt, quia novit.
Respondeo dicendUm quod scientia Dei est causa
rerum. Sic enim scientia Dei se habet ad omnes
res creatas, sicut scientia artificis se habet ad
artificiata. Scientia autem artificis est causa arti-
ficiatorum : eo quod artifex operatur per suum
intellectum, unde oportet quod forma intellectus
sit principium operationis , sicut calor est princi-
pium calefactionis. Sed considerandum est quod
forma naturalis, inquantum est forma manens in
eo cui dat esse, non nominat principium actio-
nis; sed secundum quod habet inclinationem ad
effectum. Et similiter forma intelligibilis non no-
minat principium actionis secundum quod est
tantum in intelligente, nisi adiungatur ei inclinatio
ad effectum, quae est per voluntatem ". Cum enim
forma intelligibilis ad opposita se habeat (cum sit
eadem scientia oppositorum) , non produceret ^
determinatum eflfectum, nisi determinaretur ad
a) quae est per voluntatem. — quod est per voluntatem B.
P) non produceret. — non procederet ad B.
' S. Th. lect. IV.
- Did. lib. VIII,
cap. V, n. 3.
In corpore.
180 QUAESTIO XIV,
unum per appetitum, ut dicitur in IX Metaphys*
Manifestum est autem quod Deus per intellectum
suum causat res, cum suum esse sit suum intelli-
gere. Unde necesse est quod sua scientia sit causa
rerum, secundum quod habet voluntatem coniun-
ctam. Unde scientia Dei, secundum quod est causa
rerum, consuevit nominari scientia approbationis.
Ad primum ergo dicendum quod Origenes locu-
tus est attendens rationem scientiae ^' , cui non
competit ratio causalitatis, nisi adiuncta voluntate,
ut dictum est *. - Sed quod dicit ideo praescire
Deum aliqua, quia sunt futura: intelligendum est
secundum causam consequentiae , non ^ secun-
dum causam essendi. Sequitur enim, si aliqua
sunt futura, quod Deus ea praescierit : non tamen
res futurae sunt causa quod Deus sciat.
ARTICULUS VIII
Ad secundum dicendum quod scientia Dei ' est
causa rerum, secundum quod res sunt in scientia.
Non fuit autem in scientia Dei, quod res essent
ab aeterno. Unde, quamvis scientia Dei sit ae-
terna, non sequitur tamen ^ quod creaturae sint
ab aeterno.
Ad tertium dicendum quod res naturales sunt
mediae inter scientiam Dei et scientiam nostram:
nos enim scientiam accipimus a rebus naturali-
bus, quarum Deus per suam scientiam causa est.
Unde , sicut scibilia naturalia sunt priora quam
scientia nostra, et mensura eius, ita scientia Dei
est prior quam res naturales, et mensura ipsarum.
Sicut '■' aliqua domus est media inter scientiam
artificis qui eam fecit, et scientiam illius qui eius
cognitionem ex ipsa iam facta capit.
Y) scientiae. - tantum addit D. ■
3) non. — et non codices et ab.
Pro sunt causa, sunt causae BE.
Pro causalitatis, causaliter FG.
- Pro praescierit, praesciat B. -
e) Dei. - Om. codices et ed. a.
K) tamen. - Om. ABCDEGa.
Tj) Sicut. - etiam addunt DFGa. - Pro fecit, facit FGat.
Commentaria Cardinalis Caietani
Qu. XLIV.
Cf. nutn. IV.
Cf. num. V.
Cf. num. V.
Cf. num. II.
TITULUS. - Adverte quod hic articuius est magni mo-
menti : quoniam inchoat quaestio de modo quo Deus
producit res extra se. Quaerere enim an scientia Dei sit
causa rerum, nihil aliud est quam quaerere, utrum Deus
causet per intellectum. Verum, quia causalitas rerum potest
dupliciter considerari: primo, secundum se: et sic de ea
inferius * erit specialis tractatus, ubi omnia plene exami-
nabuntur. Alio modo, ut est qualitas scientiae divinae: et
sic hoc in loco quaeritur, ut complete ostendatur qualis
sit scientia Dei, an scientia Dei habeat hanc conditionem,
scilicet esse causam rerum.
II. In corpore una conclusio, responsiva quaesito affir-
mative : Scientia Dei est causa rerum. - Circa quam con-
clusionem in littera tria fiunt: primo, probatur; secundo,
ostenditur in communi modus quo scientia Dei est causa
in actu secundo *; tertio, probatur efficaciter condusio cum
modo iam expresso *.
III. Quoad primum: Scientia Dei se habet ad res, ut
scientia artificis ad artificiata: sed scientia artificis est causa
artificialium : ergo scientia Dei est causa rerum. - Maior
non probatur usque ad tertiam partem corporis *. Minor
autem probatur. Artifex operatur persuum intellectum: ergo
forma intellectus est principium operationis, sicut calor ca-
lefactionis. Et tunc subaudi : sed scientia est ipsa forma
intellectus eius; ergo. Omnia sunt clara.
IV. Quoad secundum *, determinatur in communi : Scien-
tia est causa non nisi adiuncta voluntate. - Probatur. Scientia
non significat rationem causae ex hoc tantum quod est in
sciente, sed ex inclinatione ad effectum: ergo non nisi ex
adiuncta voluntate. - Antecedens probatur ex simili in forraa
naturali, puta calore. Consequentia vero probatur: scientia
ex se se habet ad opposita; ergo determinatio ad alteram
partem est ex appetitu adiuncto. Assumptum et conse-
quentia habentur IX Metaphys.
Adverte hic, quod littera satis caute loquitur de forma
naturali. Non enim dicit quod forma naturaliter activa ,
puta calor, eget aliqua inclinatione superaddita, ad hoc ut
sit principium actionis ; cum hoc sit falsum. Sed dicit quod
ipsa forma , scilicet calor , inquantum habet hoc , scilicet
esse seu manere in subiecto, ex hoc, sive ut sic, non habet
quod sit, seu significetur ut principium actionis. Et hoc
verum est : quoniam aliter sequeretur quod omnis forma
quac est in aliquo , esset principium actionis ; quod est
falsum. Sed quamvis ex hoc non habeat rationem activi,
requiritur tamen hoc ad rationem activi. Inclinatio autem
ad opus est quae dat formae rationem activi. - Nec refert
quoad propositum, an talis determinatio sit ab intrinseco
ex ipsa natura formae, ut patet de calore; an ab extrin-
seco, ut contingit in scientia, quae, ut probatum est, causae
in actu secundo rationem non habet, nisi ut habet volun-
tatem adiunctam. Sola enim sumpta nihil unquam causabit,
nisi causaret opposita simul; quod est impossibile.
V. Quoad tertium *, repetitur conclusio, adiuncto modo,
scilicet: Scientia Dei est causa rerum, secundum quod habet
voluntatem adiunctam. - Probatur ratione : quae est etiam
probatio maioris in principio assumptae *. Esse Dei est
suum intelligere : ergo Deus est causa rerum per intelle-
ctum : ergo scientia Dei est causa rerum, secundum quod
habet voluntatem adiunctam.
Antecedens patet. Et prima consequentia relinquitur ut
nota. Secunda autem ex assignato modo quo intellectus est
causa rerum , patet. Et nihilominus confirmatur in littera
ex singularitate nominis: quia scientia Dei ut causa, con-
suevit dici scientia approbationis.
VI. Circa primam consequentiam huius rationis, dubium
occurrit: quae scilicet sit radix huius consequentiae , esse
Dei est suum intelligere , ergo Deus est agens per in-
tellectum. Habet enim instantiam dupliciter. Primo, secun-
dum^veritatem. Non enim valet, esse Dei est siium intel-
ligere, ergo Deus producit Filium, vel Spiritum Sanctum,
per intellectum ; cum uterque producatur a Deo per na-
turam, ut infra * patebit. - Secundo, secundum opinionem
tenentium Deum agere ex necessitate naturae. Concederent
enim illi philosophi quod esse Dei est eius intelligere : sed
negarent sequelam , dicendo quod Deus producit res per
intellectum concomitanter tantum, quia scilicet intelligit se
facere eas; sed per naturam solam causaliter.
VII. Ad hoc breviter dicitur, quod radix huius conse-
quentiae est ista propositio, agere per intellectum est per-
fectius, superius et universalius, quam agereper naturam;
quae propositio probatur in II Contra Gentiles, cap. xxm.
Super hac enim supposita optime sequitur, si esse Dei est
eius intelligere, ergo omnes effectus Dei sunt in Deo in-
telligibiliter, ut ex supradictis* patet: quia oportet etfeclus * Artic. v.
praeexistere in ipsa essentia causae, secundum modum es-
sentiae ipsius causae. Si autem omnia sunt et in esse Dei,
et in intelligere eius ut sic; et perfectius, superius, univer-
saliusque est esse causam rerum per intelligere, quam per
esse tantum; cum constet Deo tribui debere quod perfe-
ctissimum, quod supremum, quod universalissimum est in
causando et causandi modo, absque ulla calumnia sequi-
tur, ergo Deus est causa rerum per intellectum.
VIII. Ad obiectionem ergo in oppositum pro philoso-
phorum aliquorum opinione *, iam patet quod male nega- • cf. num.vi.
rent consequentiam. - Ad eam vero quae tangit materiam
de Trinitate, dicitur quod obiectio non est ad propositum.
QUAESTIO XIV, ARTICULUS IX
181
Quia sermo est de vere causa effectiva , quae non potest
intelligi absque essentiali diversitate causae et causati : pro-
ductiones auteni ad intra non sunt causalitates vere et
proprie , nec Pater est vere et proprie causa Filii , cum
eadem numero sit utriusque substantia. Et ideo non est
mirum, si non tenet ibi. - Posset quoque nihiloniinus aliter
dici , quod haec consequentia tenet , supposito quod ex
parte producibilis non repugnet produci per intellectum.
Si enim repugnaret ex parte producibilis, quamvis haberet
esse intelligibiliter in causa etc. , nunquam tamen seque-
retur quod posset per intellectum produci, ut patet. Con-
stat autem quod sic est in proposito. Nam Personis divinis
repugnat produci per modum artificiati : non autem aliis
rebus. Et ideo respectu aliarum rerum infertur, ergo Deus
est agens per intellectum, et non respectu Personarum
divinarum : earum enim est Auctor per naturam, ut infra *
patebit.
IX. In responsione ad secundum, expecta discussionem
eius : quoniam , cum per se de causalitate rerum tracta-
bitur, discutietur *. *
Qu. XLI, art. 2 .
' Qu. XLVi, art. i
* Vers. 17.
- D. 747.
Cf. num. III.
ARTICULUS NONUS
UTRUM DEUS HABEAT SCIENTIAM NON ENTIUM
I Sent., dist. xxxviii, art. 4; III, dist. xiv, art. 2, qu' 2; I Cont. Gent., cap. lxvi; De Verit., qu. 11, art.
ab ipso. Scd non est causa non entium
ens non habet causam. Ergo Deus
tD NONUM sic PROCEDiTUR. Vidctur quod
Deus non habeat scientiam non " en-
*tium. Scientia enim Dei non est nisi
j^verorum. Sed verum et ens convertun-
tur. Ergo scientia Dei non est non entium.
2. Praeterea, scientia requirit similitudinem
inter scientem et scitum. Sed ea quae non sunt,
non possunt habere aliquam similitudinem ad
Deum, qui est ipsum esse. Ergo ea quae non
sunt, non possunt sciri a Deo.
3. Praeterea, scientia Dei est causa scitorum
, quia non
non habet
scientiam de non entibus.
Sed contra est quod dicit Apostolus ad JRom.
IV * : Qui vocat ea qiiae non sunt, tanquam ea
quae sunt.
Respondeo dicendu.m quod Deus scit omnia
quaecumque sunt quocumque modo. Nihil autem
prohibet ea quae non sunt simpliciter, aliquo modo
esse. Simpliciter enim sunt ^, quae actu sunt. Ea
vero quae non sunt actu, sunt in potentia vel
ipsius Dei, vel creaturae ; sive in potentia activa,
sive in ^ passiva, sive in potentia opinandi, vel
imaginandi, vel quocumque modo significandi.
Quaecumque igitur possunt per creaturam fieri
vel cogitari vel dici, et etiam quaecumque ipse
facere potest, omnia cognoscit Deus, etiam si
actu non sint *. Et pro tanto dici potest quod
habet etiam non entium scientiam.
Sed horum quae actu non sunt, est attendenda
quaedam diversitas. Quaedam enim, licet non sint
nunc in actu, tamen vel fuerunt vel erunt: et
omnia ista dicitur Deus scire scientia visionis.
Quia, cum intelligere Dei, quod est eius esse, ae-
ternitate mensuretur, quae sine successione exi-
stens totum tempus comprehendit, praesens in-
tuitus Dei fertur in totum tempus, et in omnia
quae sunt in quocumque tempore, sicut in subie-
cta sibi praesentialiter. - Quaedam vero sunt,
quae sunt ° in potentia Dei vel creaturae, quae
tamen nec sunt nec erunt neque fuerunt. Et re-
spectu horum non dicitur habere scientiam vi-
sionis, sed simplicis intelligentiae. Quod ideo di-
citur, quia ea quae videntur apud nos, habent
esse distinctum extra videntem.
Ad primum ergo dicendum quod, secundum quod
sunt in potentia, sic habent veritatem ea quae
non sunt actu: verum est enim ea esse in po-
tentia. Et sic sciuntur a Deo.
Ad secundum dicendum quod, cum Deus sit
ipsum esse, intantum unumquodque est ', inquan-
tum participat de Dei similitudine : sicut unum-
quodque intantum est calidum, inquantum parti-
cipat calorem. Sic et ^ ea quae sunt in potentia,
etiam si non sunt in actu, cognoscuntur a Deo.
Ad tertium dicendum quod Dei " scientia est
causa rerum, voluntate adiuncta. Unde non opor-
tet quod quaecumque scit Deus, sint vel fuerint
vel futura sint: sed solum ea quae vult esse ,
vel permittit esse *. - Et iterum, non est in scientia
Dei ut illa sint, sed quod esse possint.
a) non. - nisi Pb. - Pro Dei post enim, ut dicitur in libro Po-
steriorum B. - scientia Dei post ergo om. ACDEFGafe.
p) enim sunt. - enim sunt ea ABD, scilicet sunt ea E, scilicet
sunt F, enim sunt scilicet G.
f) in. — Om. codices.
3) quae sunt. - Om. codices. - Pro vel creaturae, vel etiam crea-
turae FG, ora. D. - Pro nec sunt, non sunt ABCDE.
i) est. - ens addit B. - Pro de Dei similitudine , Dei similitudi-
nem B, de Dei assimilitudine D, de similitudine Dei FG, similitudi-
nem Dei edd. a b.
'C) Sic et. - Et sic etiam BFCab , Sic etiam D.
7l) Dei. - Om. ACDEFGai, post scientia ponit B.
0) vel permittit esse. - vel permittere E, vel permittere esse ceteri
et ed. a.
Commentaria Cardinalis Caietani
TiTULUs clarus. - In corpore duo: primo, respondet quae-
sito affirmative; secundo, assignat differentiam quandam
inter scientiam diversimode non entium *.
II. Quoad primum, conclusio est: Potest dici quod Deus
habet scientiam non entium. - Probatur. Deus scit omnia
quae sunt quocumque modo : ergo omnia quae possunt
per potentiam tam suam quara creaturae, fieri, cogitari et
dici: ergo ea quae non sunt actu. Ergo potest dici quod
Deus habet scientiam non entium.
Prinia consequentia probatur, distinguendo modos es-
sendi, idest simpliciter et secundum quid; et subdividendo
secundum quid iuxta multiplicem diversitatem potentiae,
scilicet Creatoris vel creaturae, activae vel passivae, realis vel
opinativae, etc. -Secunda vero consequentia est per se nota:
quia non suntactu haec omnia. - Tertia quoque est evidens:
quia ex quo non sunt entia simpliciter, sed in potentia, quae
est conditio diminuens, optime de eis verificatur absolute
negatio entis, et sic sunt non entia ; sicut de homine in po-
tentia vere dicitur non Iiomo, et de arca in potentia non arca.
III. Quoad secundum *, differentia est nominalis, quod
Cf. num. I.
l82
QUAESTIO XIV, ARTICULUS X
quaedam non entia dicitur Deus scire scientia visionis, quae-
dam vero simplicis intelligentiae. Et ratio nominum est,
quia visa apud nos habent duas conditiones : altera est ,
quod sunt praesentialiter obiecta videnti ; altera, quod ha-
bent esse distinctum extra videntem. Et propterea illa quae
quandoque sunt, visionis scientia intelligi dicuntur: quae
vero nunquam, non videri, sed simplici intelligentia sciri
dicuntur. Illa enim habent has duas conditiones , propter
aeternitatem scientiae divinae, etc. : ista neutram.
IV. Circa hanc partem est dubitatiuncula. Quoniam ista
ditferentia non spectat ad non entia ut sic, sed magis ad
non entia inquantum sunt entia: et consequenter per ac-
cidens pertinet ad hunc articulum, in quo de scientia non
entium agitur. Assumptum patet : quia ea quae quandoque
sunt, pertinent ad scientiani visionis ea ratione, quia sunt
entia quandoque in actu, et non inquantum non entia; ergo.
Ad hoc breviter dicitur, quod ista differentia tangit non
entia utroque modo, scilicet inquantum sunt, et inquantum
non sunt. Eorum enim quae nunquam sunt, sed semper
sunt in potentia , non solum ipsae entitates in potentia ,
sed negationes actualitatis simplici intelligentia noscuntur.
Et similiter eorum quae quandoque actu sunt, non solum
entitates in actu tali tempore, sed negationes ab actu tali
alio tempore , visionis scientia cognoscuntur ab aeterno.
Et horum ratio est, quia negatio per affirmationem co-
gnoscitur , et illius genus sequitur in essendo et cogno-
scendo secundum se. Et sic differentia ista est complete
complectens non entia, ad propositum.
ARTICULUS DECIMUS
UTRUM DEUS COGNOSCAT MALA
I Sent., dist. xxxvi, qu. i, art. 2; I Cont. Gent., cap. lxxi; De Verit., qu. 11, art, i5; Quodl. XI, qu. n.
* Cap. VI, n. 5;
cf.Averr. comm.
XXV. - S. Th.
lect. XI.
• Art. 2.
D DECiMUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
Deus non cognoscat mala. Dicit enim
Philosophus, in III de Anima * , quod
^intellectus qui non est in potentia, non
cognoscit privationem. Sed malum est pripatio
\confess., Hb. boni, ut dicit Augustinus *. Igitur, cum intellectus
III, cap. VII ; £n- . ' y . .° '
chirii., cap. XI. Dei nunquam sit in potentia , sed semper actu,
ut ex dictis * patet, videtur quod Deus non co-
gnoscat mala.
2. Praeterea, omnis scientia vel est causa
sciti, vel causatur ab eo. Sed scientia Dei non
est causa mali, nec causatur a malo. Ergo scientia
Dei non est malorum.
3. Praeterea, omne quod cognoscitur, cogno-
scitur per suam similitudinem, vel per suum op-
positum. Quidquid autem cognoscit Deus, co-
gnoscit per suam essentiam, ut ex dictis * patet.
Divina autem essentia neque est similitudo mali,
neque ei malum opponitur : divinae enim essen-
tiae nihil est contrarium, ut dicit Augustinus, XII
de Civ. Dei *. Ergo Deus non cognoscit mala.
4. Praeterea, quod cognoscitur non per se-
ipsum , sed per aliud , imperfecte cognoscitur ".
Sed malum non cognoscitur a Deo per seipsum :
quia sic oporteret quod malum esset in Deo ;
oportet enim cognitum esse in cognoscente. Si
ergo cognoscitur per aliud, scilicet per bonum,
imperfecte cognoscetur ab ipso ^: quod est impos-
sibile, quia nulla cognitio Dei est imperfecta.
Ergo scientia Dei non est malorum.
Sed contra est quod dicitur Proverb. xv * :
infernus et perditio coram Deo.
Respondeo dicendum quod quicumque perfecte
cognoscit aliquid, oportet quod cognoscat omnia
quae possunt illi accidere, Sunt autem quaedam
bona , quibus accidere potest ut per mala cor-
rumpantur. Unde Deus non perfecte cognosceret
Art. 2, 5.
* Cap. II.
* Vers. II.
bona, nisi etiam cognosceret mala. Sic autem est
cognoscibile unumquodque, secundum quod est,
Unde, cum hoc sit esse mali, quod est privatio
boni, per hoc ipsum quod ^ Deus cognoscit bona, t
cognoscit etiam mala; sicut per lucem cognoscun-
tur tenebrae, Unde dicit Dionysius, vii cap, de
Div. Nom. *, quod Deus per semetipsum tenebra- • s.xh. lect. ui.
rum accipit visionem, non aliunde videns tenebras
quam a lumine.
Ad primum ergo dicendum quod verbum Phi-
losophi est sic intelligendum , quod intellectus
qui non est in potentia, non cognoscit privatio-
nem per privationem in ipso existentem. Et hoc
congruit cum eo quod supra * dixerat, quod pun- •Lococu.inarg»
ctum et omne indivisibile per privationem divi-
sionis cognoscitur. Quod contingit ex hoc, quia
formae simplices et indivisibiles non sunt actu
in intellectu nostro, sed in potentia tantum: nam
si essent actu in intellectu nostro, non per priva-
tionem cognoscerentur. Et sic cognoscuntur sim-
plicia a substantiis separatis. Deus igitur non co-
gnoscit malum per privationem in se * existentem, ^
sed per bonum oppositum.
Ad secundum dicendum quod scientia Dei non
est causa mali : sed est causa boni , per quod
cognoscitur malum.
Ad tertium dicendum quod, licet malum non
opponatur essentiae divinae, quae non est cor-
ruptibilis per malum, opponitur tamen effectibus
Dei; quos per essentiam suam cognoscit, et eos
cognoscens, mala opposita cognoscit.
Ad quartum dicendum quod cognoscere aliquid
per aliud tantum, est imperfectae cognitionis, si
illud sit cognoscibile per se. Sed malum non est
per se cognoscibile : quia de ratione mali est,
quod sit privatio boni. Et sic neque definiri, ne-
que cognosci potest, nisi per bonum.
o) quod... cognoscitur. - quod cognoscitur per alium (aliquod
aliud B) et non per seipsum, non perfecte cognoscitur ABCDE.
p) ab ipso, - Om. codices et a b.
Y) ipsum quod. - idem per quod C. - Pro etiam, et B, om. ceteri
ct ab.
3) in se. - in ipso ACDE, in seipso B.
Oommentaria Oardinalis Oaietani
"«iTULus clarus, - In corpore, [primo respondet quaesito,
affirmando quod sic est: secundo, quomodo est,
II, Quoad primum, conclusio responsiva directe quae-
sito affirmative est: Deus cognoscit mala, - Probatur. Deus
perfecte cognoscit omnia bona : ergo scit omnia quae pos-
sunt quibuscumque illorum accidere : ergo scit mala.
QUAESTIO XIV, ARTICULUS XI
i83
Antecedens, cum prima consequentia , relinquitur pro
evidenti. Secunda vero probatur: quia sunt quaedam bona,
quibus potest accidere ut per mala corrumpantur, ut patet
tam de bono naturali, quam morali.
III. Quoad secundum, modus cognoscendi est per aliud :
ita quod haec conclusio, Deus cognoscit mala per bona,
probatur, declaratur, et confirmatur. - Probatur primo. Esse
mali consistit in privatione boni : ergo cognoscibilitas mali
consistit in negatione boni: igitur Deus propter hoc cogno-
scit mala, quia bona scit. Antecedens patet. Consequentia
vero probatur : quia unumquodque eo modo quo habet
esse , habet cognosci. - Declaratur deinde exemplo : sicut
tenebrae noscuntur per lumen. - Confirmatur demum au-
ctoritate Dionysii , ut patet in httera.
ARTICULUS UNDECIMUS
UTRUM DEUS COGNOSCAT SINGULARIA
I Sent., dist, xxxvi, qu. i, art. i; II, dist. iii, qu. ii, art. 3; I Cont. Gent., cap. l, lxiii, lxv; Qu. Disp. de Anima, art. 20;
De Verit., qu. 11, art. 5; Compend. TheoL, cap. cxxxii, cxxxiii; I Periherm., lect. xiv.
• Cap. V, n. 6. -
S. Th. lect. XII.-
Cf. I Physic, c.v,
n.g;S.Th.lect.x.
Vers.
Qu. IV, art. 2.
* Cap. V, n. 10. -
S. Th. lect. xii.
♦♦ S.Th. lect. XI.
- Did. lib. H ,
cap. IV, n. 15.
T
• Avicenna, Me-
taph., tract.VllI,
cap. VI; Algazei,
Philos., lib. I,
tract. III.
iD UNDECIMUM SIC PROCEDITUR. Vidctur quod
Deus non cognoscat singularia. Intel-
'lectus enim divinus immaterialior est
jquam intellectus humanus. Sed intelle-
ctus " humanus, propter suam immaterialitatem,
non cognoscit singularia, sed, sicut dicitur in II
de Anima* ^, ratio est imipersaliiim, sensus vero
singiilarium. Ergo Deus non cognoscit singularia.
2. Praeterea, illae solae virtutes in nobis sunt
singularium cognoscitivae, quae recipiunt species
non abstractas a materialibus conditionibus. Sed
res in Deo sunt maxime abstractae ab omni ma-
terialitate. Ergo Deus non cognoscit singularia.
3. Praeterea, omnis cognitio est per aliquam
similitudinem. Sed simiHtudo singularium, inquan-
tum sunt singularia , non videtur esse in Deo :
quia principium singularitatis est materia, quae,
cum sit ens in potentia tantum, omnino est dis-
similis Deo, qui est actus purus. Non ergo Deus
potest cognoscere singularia.
Sed contra est quod dicitur Proverb. xvi * :
omnes viae hominum patent oculis eius.
Respondeo dicendum quod Deus cognoscit sin-
gularia. Omnes enim perfectiones in creaturis in-
ventae , in Deo praeexistunt secundum altiorem
modum, ut ex dictis * patet. Cognoscere autem
singularia pertinet ad perfectionem nostram. Unde
necesse est quod Deus singularia cognoscat. Nam
et Philosophus pro inconvenienti habet, quod ah-
quid cognoscatur a nobis, quod non cognoscatur
a Deo. Unde contra Empedoclem arguit, in I de
Anima * et in III Metaphys. **, quod accideret
Deum esse insipientissimum ^, si discordiam igno-
raret. Sed perfectiones quae in inferioribus di-
viduntur, in Deo simpliciter et unite existunt.
Unde, licet nos per aliam potentiam cognoscamus
universalia et immaterialia, et per aliam singularia
et * materialia ; Deus tamen per suum simplicem
intellectum utraque cognoscit.
Sed qualiter hoc esse possit, quidam * manife-
stare volentes, dixerunt quod Deus cognoscit sin-
gularia per causas universales: nam nihil est in
aliquo singularium , quod non ex aliqua causa
oriatur universali. Et ponunt exemplum : sicut si
Art. 8.
aliquis astrologus cognosceret omnes motus uni-
versales caeli, posset praenuntiare • omnes eclipses
futuras. - Sed istud non sufficit. Quia singularia
ex causis universalibus sortiuntur quasdam formas
et virtutes, quae, quantumcumque ad invicem con-
iungantur, non individuantur nisi per materiam
individualem. Unde qui cognosceret Socratem
per hoc quod est albus ^, vel Sophronisci filius,
vel quidquid aliud sic dicatur, non cognosceret
ipsum inquantum est hic homo. Unde secundum
modum praedictum , Deus non cognosceret sin-
gularia in sua singularitate.
Alii vero dixerunt '"' quod Deus cognoscit sin-
gularia, applicando causas universales ad parti-
culares eflfectus, - Sed hoc nihil est. Quia nullus
potest applicare aliquid ad alterum , nisi illud
praecognoscat: unde dicta applicatio non potest
esse ratio cognoscendi particularia, sed cognitio-
nem singularium praesupponit.
Et ideo aliter dicendum est, quod, cum Deus
sit causa rerum per suam scientiam , ut dictum
est *, intantum se extendit scientia Dei, inquan-
tum se extendit eius causalitas. Unde, cum virtus
activa Dei se extendat non solum ad formas, a
quibus accipitur ratio universalis, sed etiam usque
ad materiam, ut infra * ostendetur; necesse est 'Qu.xLiv,art.2.
quod scientia Dei usque ad singularia se exten-
dat, quae per materiam individuantur. Cum enim
sciat alia a se per essentiam suam, inquantum
est similitudo rerum velut principium activum
earum , necesse est quod essentia sua sit prin-
cipium sufficiens cognoscendi omnia quae per
ipsum fiunt, non solum in universali, sed etiam
in singulari. Et esset simile de scientia artificis, si
esset productiva totius rei, et non formae tantum.
Ad primum ergo dicendum quod intellectus no-
ster speciem intelligibilem abstrahit a principiis
individuantibus : unde species intelligibilis nostri
intellectus non potest esse similitudo principio-
rum individualium. Et propter hoc, intellectus
noster singularia non cognoscit. Sed species in-
telligibilis divini intellectus, quae est Dei essentia,
non est immaterialis per abstractionem, sed per
seipsam, principium existens omnium principio-
a) Sed intellectus. - Intellectus etiam A, Intellectus autem BCDE.
fi) de Anima.- Physicorum Fa.-Pro singularium, particularium Pab.
f) insipientissimum. - imperfectissimum ABCDE; vel insipientissi-
mum margo B.
S) et. - Om. ACE. - Pro utraque, utrumque codices.
£) praenuntiare. — enuntiare C, pronuntiare PADE.
^) albus. - album AB. - Prius vel om. ACDEFG.
r,) dixerunt. - dicunt ABCDE. - Post singularia B addit in sua
singularitate. — Pro causas, rationes codices, res ed. a. — Pro particu-
lares, singulares ABCDE.
i84
QUAESTIO XIV, ARTICULUS XII
rum qtiae intrant rei compositionem , sive sint
principia speciei, sive principia individui. Unde
per eam Deus cognoscit non solum universalia,
sed etiam singularia.
Ad secundum dicendum quod, quamvis species
intellectus divini secundum esse suum non ha-
beat conditiones materiales, sicut species receptae
in imaginatione et sensu ; tamen virtute se ex-
tendit ad immaterialia et materialia, ut dictum
est *.
Ad tertium dicendum quod materia, licet rece-
dat a Dei similitudine secundum suam potentia-
litatem , tamen inquantum vel sic esse habet *,
similitudinem quandam retinet divini esse.
0) vel sic esse habet. - vel sic esse habet vel sic B, vel sic vel sic esse habet G.
Commentaria Oardinalis Caietani
In corpore.
Art. 2.
Cf. num. IV.
Cf. num. I.
TiTULus : singularia rerum materialium. De his enim
est dubium, non de singularibus immaterialibus : cum
iam dictum sit * quod novit seipsum, quem singularem esse
constat. - In corpore , primo respondet directe quaesito ,
quod sic: secundo, tractat quomodo *.
II. Quoad primum, tria. Primo, respondet quaesito affir-
mative: Deus cognoscit singularia. - Probatur. Omnes per-
fectiones in creaturis inventae, praeexistunt in Deo altiori
modo: cognitio singularium est perfectio hominis: ergo
praeexistit in Deo altiori modo.
Secundo, ostendit vim huius motivi ex auctoritate Ari-
stotelis. Ratio enim ista fundatur in hoc, quod opus sit
omne cognitum a nobis, cognosci a Deo: et hoc assumpsit
Aristoteles contra Empedodem.
Tertio, declarat illam particulam in condusione adiunctam
ex vi medii, scilicet altiori modo: in hoc attendi dicens, quod
nos per diversas potentias cognoscimus singularia et univer-
salia; Deus autem simplici intellectu omnia, tam materialia
quam immaterialia, comprehendit. Et probatur: quia quae
dividuntur in inferioribus, sunt simpliciter et unite in Deo.
III. Adverte hic quod , quia maior propositio non est
vera de praeexistentia formali, nisi in perfectionibus sim-
pliciter; ideo, licet nostrum cognoscere singulare et sentire
sint idem, littera non dixit sentire , sed, cognoscere sin-
gulare pertinet ad perfectionem nostram. Sentire enim
non est perfectio simpliciter , nec praeexistit in Deo for-
maliter, sed virtualiter tantum : cognoscere autem singulare
est perfectio simpliciter; et condudendum erat hic quod
praeexistit in Deo formaliter.
IV. Quoad secundum *, tria sunt, iuxta opiniones duas
et determinationem. Prima ergo opinio circa modum quo
Deus intelligit singularia, stat in hoc, quod Deus cognoscit
singularia, cognoscendo omnes eorum causas universales. -
Probatur hoc sufficere. Nihil est in aliquo singulari, quod
non ex aliqua universali causa insit : ergo, cognitis omnibus
causis universalibus , cognoscitur totum singulare. Decla-
ratur etiam exemplo in eclipsi.
Refutatur haec opinio. Si Deus cognosceret singularia,
cognoscendo tantum universales causas , ergo non cogno-
sceret singularia in sua singularitate ; cuius oppositum pro-
batum est. - Consequentia probatur. Totum aggregatum
quod est in singulari ex causis universalibus, ut sic, non
sufficit ad constituendum singulare: ergo. Assumptum pro-
batur, et manifestatur. Probatur: quia dempta materia si-
gnata, seu principio individuationis, quidquid illud sit, cum
universale non esse constet, nunqu^m constituetur singu-
lare. Manifestatur vero hoc in homine exemplariter.
V. Secunda vero opinio * stat in hoc : Deus cognoscit
singularia, appHcando universalia ad particularia. - Contra :
apphcatio non est nisi ad praecognitum ; ergo applicatio
universalis ad particulare praesupponit cognitionem sin-
gularis, non facit.
VI. Determinatio * autem est: Deus cognoscit singularia
per essentiani suam. - Probatur , quoad primam partem ,
sic. Scientia Dei est causa rerum: ergo se extendit ad omnia
ad quae se extendit eius causalitas : ergo ad singularia.
Antecedens, cum prima consequentia, est notum. Secunda
vero probatur : quia Deus est causa non solum formae ,
sed materiae individuantis. - Quoad secundam partem, sic.
Deus scit alia a se per essentiam suam, ut similitudo seu
activum principium est eorum : ergo essentia sua est suf-
ficiens principium cognoscendi omnia quae per ipsum fiunt,
etiam in singulari : ergo cognoscit singularia per suam es-
sentiam. Antecedens patet ex dictis *. Consequentia vero ex
terminis, et probatione primae partis patet.
Ultimo, declaratur tota ratio exemplo scientiae artificis,
si fingamus quod sit causa formae et materiae artificiati.
VII. Adverte quod tota determinatio huius litterae
supponit Deum esse causam proximam materiae primae :
de quo, quia inferius * erit specialis quaestio, suppona-
tur nunc. Hoc enim concesso, reliqua clara sunt et in-
dubitata.
In responsionibus ad argumenta, multa discutienda sunt,
sed non hic: sed inferius in locis propriis patebunt.
Cf. num. rv.
Cf. ibid.
Art. 5.
• Cap. VI, n. 8.
S. Th. lect. XI.
* Cap. XVIII.
ARTICULUS DUODECIMUS
UTRUM DEUS POSSIT COGNOSCERE INFINITA
Sent., dist, XXXIX, qu. i, art. 3; I Cont. Gent., cap. lxix; De Verit., qu. 11, art. g; qu. xx, art. 4, ad i;
Quodl. III, qu. II, art. i; Compend. Theol,, cap. cxxxiii.
♦D duodecimum sic proceditur. Videtur
I quod Deus non possit cognoscere infi-
nita. Infinitum enim, secundum quod
jest infinitum, est ignotum: quia infini-
tum est ciiius quantitatem accipientibus " semper
est aliquid extra assumere, ut dicitur in IWPhysic*
Augustinus etiam dicit, XII de Civ. Dei*, quod
quidquid scientia comprehendititr, scientis compre-
hensione finitur. Sed infinita non possunt finiri.
Ergo non possunt scientia Dei comprehendi.
2. Si dicatur quod ea quae in se sunt infinita,
scientiae Dei finita sunt, contra : ratio infiniti est
quod sit impertransibile; et finiti, quod sit per-
transibile ^, ut dicitur in III Physic. *. Sed infi-
nitum non potest transiri nec a finito, nec ab in-
finito, ut probatur in VI Physic. *. Ergo infinitum
non potest esse finitum finito "*
infinito. Et ita infinita non sunt
Dei, quae est infinita.
3, Praeterea, scientia Dei est mensura sci
, neque etiam
finita scientiae
«) accipientibus. - accipiendo codices et ab. - Pro aliquid, ad
edd. ab. " Pro assumerc, sumere BDG.
P) et fniti, quod sit pertransibile. - Om. codices et ed. a.
Y) finito. - Om. codices et a &, - Pro inflnito, infinitum A, infini-
tum finitur C, infinita E, 111 infinito FG, i)i finito ed. a, esse in infi-
nito ed. b.
' Cep.vit. - S.Th.
lect. IX.
QUAESTIO XIV, ARTICULUS XII
i85
Cap. XVIII.
Art. 9.
' D. 473-
D. 477. '2>5-
Cf. num. III.
Cf. num. IV.
torum. Sed contra rationem infiniti est, quod sil
mensuratum. Ergo infinita non possunt sciri a Deo.
Sed contra est quod dicit Augustinus, XII de
Cip. Dei * : Quamvis infinitoriini numeroriim ntil-
lus sit numerus , non est " tamen incomprehensi-
bilis ei, cuius scientiae non est numerus.
Respondeo dicendum quod, cum Deus sciat non
solum ea quae sunt actu, sed etiam ea quae sunt
in potentia vel sua vel creaturae, ut ostensum
est * ; haec autem constat esse infinita ; necesse
est dicere quod Deus sciat infinita *. Et licet
scientia visionis, quae est tantum eorum quae
sunt vel erunt vel fuerunt, non sit infinitorum,
ut quidam dicunt, cum non ponamus mundum
ab aeterno fuisse, nec generationem et motum
in aeternum mansura, ut individua in infinitum
multiplicentur: tamen, si diligentius consideretur %
necesse^ est dicere quod Deus etiam scientia vi-
sionis sciat infinita *. Quia Deus scit etiam cogi-
tationes et affectiones cordium, quae in infinitum
multiplicabuntur, creaturis rationalibus permanen-
tibus absque fine.
Hoc autem ideo est, quia cognitio cuiuslibet
cognoscentis se extendit secundum modum for-
mae quae est principium cognitionis. Species enim
sensibilis, quae est in sensu, est similitudo solum
unius individui: unde per eam solum unum ^ in-
dividuum cognosci potest. Species autem intelli-
gibilis intellectus nostri est similitudo rei quantum
ad naturam speciei, quae est participabilis a parti-
cularibus infinitis: unde intellectus noster per spe-
ciem intelligibilem hominis, cognoscit quodammo-
do homines infinitos ". Sed tamen non inquantum
distinguuntur ab invicem, sed secundum quod
communicant in natura speciei; propter hoc quod
species intelligibilis intellectus nostri non est simi-
litudo hominum quantum ad principia individua-
lia, sed solum quantum ad principia speciei. Es-
sentia autem divina, per quam intellectus divinus
intelligit, est similitudo sufficiens omnium quae
sunt vel esse possunt, non solum quantum ad prin-
cipia communia, sed etiam quantum ad principia
propria uniuscuiusque *, ut ostensum est **. Unde
sequitur quod scientia Dei se exteridat ad infinita,
etiam secundum quod sunt ab invicem distincta.
Ad primum ergo dicendum quod infiniti ratio ^
congruit quantitati, secundum Philosophum in I
Physic. * De ratione autem quantitatis est ordo
partium. Cognoscere ergo infinitum secundum
modum infiniti, est cognoscere partem post par-
tem. Et sic nullo modo contingit cognosci in-
finitum: quia quantacumque quanfitas partium
accipiatur, semper remanet ' aliquid extra acci-
pientem. Deus autem non sic cognoscit infinitum
vel infinita, quasi enumerando partem post par-
tem; cum cognoscat omnia simul, non succes-
sive ", ut supra * dictum est. Unde nihil prohibet
ipsum cognoscere infinita.
Ad secundum dicendum quod transitio importat
quandam successionem in partibus: et inde est
quod infinitum transiri non potest, neque a finito
neque ab infinito. Sed ad rationem comprehen-
sionis sufficit adaequafio : quia id comprehendi
dicitur, cuius nihil est extra comprehendentem.
Unde non est contra rationem infinifi, quod com-
prehendatur ab infinito. Et sic, quod in se est infi-
nitum, potest dici finitum scientiae Dei, tanquam
comprehensum: non tamen tanquam pertransibile.
Ad tertium dicendum quod scientia Dei est
mensura rerum, non quantitativa , qua quidem
mensura carent infinita ; sed quia ^ mensurat es-
sentiam et veritatem rei. Unumquodque enim
intantum habet de veritate suae naturae, inquan-
tum imitatur Dei scientiam ; sicut artificiatum in-
quantum concordat arti. Dato autem quod essent
aliqua infinita actu secundum numerum, puta
infiniti homines; vel secundum quantitatem conti-
nuam, ut si esset aer infinitus, ut quidam antiqui
dixerunt: tamen manifestum est quod haberent
esse determinatum et finitum , quia esse eorum
esset limitatum ad aliquas determinatas naturas.
Unde mensurabilia essent secundum scientiam Dei.
3) non est tanten. - non tamen P.
e) consideretur. - considerentur P, - Post infinita B addit sicut
finita, et post cogitationes, hominum.
C) unum. -~ Om. Pat.
rj) infinitos. - etiam infinitos Pab, et infinitos pF.
0) infiniti ratio. - infinitttm ACDEG.
i) remanet. - manet BD. - Pro accipientem, ad accipiendum C,
om. A. - infinitum vel om. B. - Idem pro post, et.
x) non successive. — sine successione codices.
X) quia, - qua P.
Commentaria Cardinalis Caietani
TiTULUs clarus. - In corpore tria ; primo, respondet quae-
sito absolute ; secundo, specialiter de scientia visionis*;
tertio, assignat causam utriusque conclusionis *.
II. Quoad primum, conclusio responsiva de scientia ab-
solute, est : Deus scit infinita. - Probatur. Deus scit omnia
in actu , et omnia quae sunt in potentia tam sua quam
creaturae : ergo scit infinita. Patet sequela : omnia ista con-
stat esse infinita.
III. Quoad secundiim , an scientia visionis sit infinito-
rum, duo dicit. Primo, refertur opinio negativa, cum eius
motivo. Generatio nec est aeterna a parte ante, nec a parte
post: ergo quae sunt, erunt et fuerunt, sunt finita: ergo
scientia visionis non est infinitorum. - Secundo, confutatur
motivum; et probatur conclusio affirmativa. Cogitationes
et affectiones creaturae rationalis multiplicabuntur aeterno
a parte post : ergo scientia visionis est infinitorum. Et sic
opinio prima non lustravit omnem generationem, sed eam
tantum quae ex caeli motu pendet: et ideo erravit.
SUMMAE Theol. D. Thomae T. I
IV. Quoad tertium, assignatur propter quid Deus novit
infinita absolute, et scientia visionis, sic. Cognitio se ex-
tendit secundum extensionem formae quae est cognitionis
principium : ergo cognitio Dei est secundum extensionem
essentiae suae; ergo extendit se ad infinita, etiam secundum
quod sunt ab invicem distincta. Et sic simul probatur quia
et propter quid quaesiti.
Antecedens probatur inductive, inchoando a cognitione
et specie sensibili , et procedendo per intellectionem et
speciem intelligibilem nostram. In sensu, species se extendit
ad unum numero tantum : et sic sensatio. In intellectu
nostro, species ad unum formaliter, in quo communicant
infinita in potentia : et similiter intellectio nostra se extendit.
- Prima consequentia probatur : quia essentia Dei est forma
per quam intellectus divinus intelligit. - Secunda vero: quia
essentia Dei extendit se in repraesentando ad omnia quae
sunt et esse possunt, non solum quoad principia communia,
sed propria cuiusque, ut iam dictum est.
24
D. 472.
■ Art. praec.
Cap. II, n. 10.
S. Th. lect. III.
Art. 7.
i86
QUAESTIO XIV, ARTICULUS XIII
ARTICULUS DECIMUSTERTIUS
UTRUM SCIENTIA DEI SIT FUTURORUM CONTINGENTIUM
Infra, qu. Lxxrvi, art, 4; I Sent., dist. xxxtoi, art. 5; I Cont. Gent., cap. lxvii; De Verit., qu. 11, art. 12; De Malo, qu. xvi, art. 7;
Quodl. XI, qu. iii; Opusc. II, Contra Graecos, Armenos etc, cap. x; Compend. TheoL, cap. cxxxiii; I Periherm., lect. xiv.
Art. 8.
* Cap. VI, n
S. Tfi. lect.
• Vers. 15.
* Art. 9.
D DECIMUMTERTIUM SIC PROCEDITUR. Vidc-
d
tur quod scientia Dei non sit futurorum
contingentium. A causa enim necessaria
iprocedit effectus necessarius. Sed scien-
est causa scitorum , ut supra * dictum
est. Cum ergo ipsa sit necessaria, sequitur scita
eius esse necessaria. Non ergo scientia Dei est
contingentium.
2. Praeterea, omnis conditionalis cuius ante-
cedens est necessarium absolute, consequens est
necessarium absolute. Sic enim se habet antece-
dens ad consequens , sicut principia ad conclu-
sionem : ex principiis autem necessariis non se-
8-- quitur conclusio nisi necessaria, ut in I Poster. *
probatur. Sed haec est quaedam conditionalis
vera, si Deus scivit hoc fiiturum esse, hoc erit:
quia scientia Dei * non est nisi verorum. Huius
autem conditionalis antecedens est necessarium
absolute : tum quia est aeternum ; tum quia si-
gnificatur ut praeteritum. Ergo et consequens est
necessarium absolute. Igitur quidquid scitur a
Deo, est necessarium. Et sic scientia Dei non est
contingentium.
3. Praeterea, omne scitum a Deo necesse est
esse: quia etiam omne scitum a nobis necesse
est esse, cum tamen scientia Dei certior sit quam
scientia nostra. Sed nullum contingens futurum
necesse est esse. Ergo nullum contingens futu-
rum est scitum a Deo.
Sed contra est quod dicitur in Psalmo xxxii*^:
Qui finxit singillatim corda eorum, qiii intelligit
omnia opera eorum, scilicet hominum. Sed opera
hominum sunt contingentia, utpote libero arbitrio
subiecta. Ergo Deus scit futura contingentia.
Respondeo dicendum quod, cum supra * osten-
sum sit quod Deus sciat omnia non solum quae
actu sunt, sed etiam quae sunt in potentia sua
vel creaturae; horum autem quaedam sunt con-
tingentia nobis futura; sequitur quod Deus con-
tingentia futura cognoscat.
Ad cuius evidentiam, considerandum est quod
contingens aliquod dupliciter potest considerari.
Uno modo, in seipso, secundum quod iam actu ^
est. Et sic non consideratur ut futurum, sed ut
praesens : neque ut ad utrumlibet ' contingens ,
sed ut determinatum ad unum. Et propter hoc ',
sic infallibiliter subdi potest certae cognitioni.
utpote sensui visus, sicut cum video Socratem
sedere. Alio modo potest considerari contingens,
ut est in sua causa. Et sic consideratur ut fu-
turum, et ut contingens nondum determinatum
ad unum : quia causa contingens ^ se habet ad
opposita. Et sic contingens non subditur per
certitudinem alicui cognitioni. Unde quicumque
cognoscit effectum contingentem in causa sua
tantum, non habet de eo nisi coniecturalem co-
gnitionem. Deus autem cognoscit omnia contin-
gentia, non solum prout sunt in suis causis, sed
etiam prout unumquodque eorum est actu in
seipso.
Et licet contingentia fiant in actu successive,
non tamen Deus successive cognoscit contingen-
tia, prout sunt in suo esse, sicut nos, sed simul.
Quia sua cognitio mensuratur aeternitate, sicut
etiam ""' suum esse : aeternitas autem , tota ^mul
existens, ambit totum tempus, ut supra * dictum
est. Unde omnia quae sunt in tempore, sunt
Deo ab aeterno praesentia, non solum ea ratione
qua * habet rationes rerum apud se praesentes,
ut quidam dicunt: sed quia eius intuitus fertur
ab aeterno super omnia ', prout sunt in sua prae-
sentialitate.
Unde manifestum est quod contingentia et *
infallibiliter a Deo cognoscuntur, inquantum sub-
duntur divino conspectui secundum suam prae-
sentialitatem: et tamen '* sunt futura contingentia,
suis causis comparata.
Ad primum ergo dicendum quod, licet causa su-
prema sit necessaria, tamen effectus potest esse
contingens, propter causam proximam contingen-
tem *: sicut germinatio plantae est contingens
propter causam proximam contingentem •", licet
motus solis, qui est causa prima, sit necessarius.
Et similiter scita a Deo sunt contingentia propter
causas proximas, licet scientia Dei, quae est causa
prima, sit necessaria.
Ad secundum dicendum quod quidam dicunt
quod hoc antecedens, Deus scivit hoc contingens
futurum *, non est necessarium, sed contingens:
quia, licet sit praeteritum, tamen importat respe-
ctum ad futurum. - Sed hoc non tollit ei necessi-
tatem: quia id quod habuit respectum ad futu-
rum , necesse est habuisse , licet etiam futurum
non sequatur quandoque.
a) Dei. - Om. codices et ed. a,
^) Sed contra ... Psalm. xxxii. - Sed contra ACDE, Sed contra est
quod in Ps. dicitur BG, Sed contra est F, Sed contra est quod dicit
(dicitur ed. b) Ps. edd. a b.
f) actu. - actum AE, in actu Pb.
5) ut ad utrumlibet. - ad utrumlibet PBD et edd. a b, ad utrum-
que FG.
e) propter hoc. - Om. AD. - sic om. BF.
?) contingens, - contingentis ABCEFGa.
r,) etiam. - et codices, om. a b.
6) qua. - quia ADEFafr.
i) ab aeterno super omnia. - super omnia ab aeterno ABCDE, ab
aeterno supra omnia Pab.
y.) et. - Ora. BD. - Pro secundum suam praesentialitatem, sua (m
sua B) praesentialitate ABCDE.
X) tamen. - Om. codices et ab. - Post causis plures edd. addunt
proximis,
[jl) contingentem. - Om. codices et ab. - Ad solis margo A notat,
alia littera: caeli.
v) Deus scivit hoc contingens futurum,- Deus scivit CDEpA, Deus
hoc contingens scivit futurum pB, Deus scivit futurum esse sB; esse
addit s¥.
• Qu. X , art. 2,
ad 4..
D. 324.
QUAESTIO XIV,
5 Alii vero dicunt hoc antecedens esse ^ contin-
gens, quia est compositum ex necessario et con-
tingenti; sicut istud dictum est contingens, So-
cratem esse hominem album. - Sed hoc etiam
nihil est. Quia cum dicitur, Deus scivit esse fu-
" turiim hoc contingens % contingens non ponitur
ibi nisi ut materia verbi, et non sicut principalis
pars propositionis : unde contingentia eius vel
necessitas nihil refert ad hoc quod propositio sit
necessaria vel contingens, vera vel falsa. Ita enim
potest esse verum me dixisse hominem esse asi-
num, sicut me dixisse Socratem currere, vel
Deum esse: et eadem ratio est de necessario et
contingenti.
" Unde dicendum est quod hoc antecedens " est
p necessarium absolute, Nec tamen sequitur, ut p
quidam dicunt, quod consequens sit necessarium
absolute: quia antecedens est causa remota con-
' sequentis, quod " propter causam proximam con-
tingens est. - Sed hoc nihil est. Esset enim condi-
tionalis falsa, cuius antecedens esset causa remota
necessaria, et consequens effectus contingens: vit
•f puta si dicerem, si sol movetur, herba germinabit '".
Et ideo aliter dicendum est, quod quando in
antecedente ponitur aliquid pertinens ad actum
animae, consequens est accipiendum non secun-
" dum quod " in se est, sed secundum quod est in
anima: aliud enim est esse rei in seipsa, et esse
rei in anima. Ut puta, si dicam, si anima intelligit
aliquid, illud est immateriale , intelligendum est
quod illud est immateriale secundum quod est in
intellectu, non secundum quod est in seipso. Et
similiter sidicam, si Deiis scivit aliquid, illud erit,
consequens intelligendum est prout subest divinae
9 scientiae, scilicet prout f est in sua praesentiali-
tate. Et sic necessarium est, sicut et antecedens :
X quia omne ^ quod est, dum est, ne^esse est esse,
■ cap. IX, n. II. - ut dicitur in I Periherm. *
S. Th lect, XV
Ad tertium dicendum quod ea quae tempora-
'I' liter in actum ''' reducuntur, a nobis successive co-
gnoscuntur in tempore, sed a Deo in aeternitate,
quae est supra tempus. Unde nobis, quia cogno-
ARTICULUS XIII
187
scimus futura contingentia inquantum " talia sunt, "
certa esse non possunt: sed soli Deo *, cuius in- ■ d. 441-
teliigere est in aeternitate supra tempus. Sicut
ille qui vadit per viam, non videt illos qui post
eum veniunt: sed ille qui ab aliqua altitudine
totam viam intuetur, simul videt omnes transeun-
tes per viam. Et ideo illud quod scitur a nobis,
oportet esse necessarium etiam secundum quod
in se est: quia ea quae in se sunt contingentia fu-
tura, a nobis sciri non possunt. Sed ea quae sunt
scita a Deo , oportet esse necessaria secundum
modum quo subsunt divinae scientiae, ut dictum
est *: non autem absolute , secundum quod in ' Resp. ad
propriis causis considerantur. - Unde et haec pro-
positio , omne scitum a Deo necessarium "" est ««
esse, consuevit distingui. Quia potest esse de re,
vel de dicto. Si intelligatur de re, est divisa et
falsa : er est sensus , omnis res quam Deus scit,
est necessaria. Vel potest intelligi de dicto i^^ : et P?
sic est composita et vera ; et est sensus, hoc di-
ctum, scitum a Deo esse, est necessarium.
Sed obstant quidam, dicentes quod ista distin-
ctio habet locum in formis separabilibus a subie-
cto ; ut si dicam, album possibile est esse nigrum.
Quae quidem de dicto est falsa, et de re est vera :
res enim quae est alba, potest esse nigra; sed
hoc dictum, album esse nigrum, nunquam potest
esse verum. In formis autem inseparabilibus a
subiecto , non habet locum praedicta distinctio ;
ut si dicam , corvum nigrtim possibile est esse
album: quia in utroque sensu est falsa. Esse
autem scitum a Deo, est inseparabile a re: quia
quod est scitum a Deo, non potest esse non sci-
turh. - Haec autem instantia locum haberet, si
hoc quod dico scitum, importaret aliquam dispo-
sitionem subiecto '''' inhaerentem. Sed cum im- ty
portet actum scientis, ipsi rei scitae, licet semper
sciatur, potest aliquid attribui secundum se, quod
non attribuitur ei inquantum stat sub actu sciendi :
sicut esse materiale attribuitur lapidi secundum
se, quod non attribuitur ei ^* secundum quod est ss
intelligibile.
5) hoc antecedens esse. - quod antecedens est B.
0) esse futurum hoc contingens. - aliquid esse futurum ABCEFGaft;
aliquid futurum esse contingens, ly esse D.
::) hoc antecedens. - antecedens P.
p) ut. ~ quod ABCDEGpF, prout sF; vel ut margo G.
a) quod. - et B.
t) herba germinabit. - herbam generabit B, cuius margo vel ger-
minabit.
u) non secundum quod. — Post non addunt solum BD ; post secun-
dum addunt esse PDEFG et edd. a b.
o) subest... prout. — Om. AE.
■/) omne. - esse CDEGpF. - Pro dum, quando codices et a 6. -
esse om. codices et ed. a.
^) in actum. - in actu P6.
w) inquantum. - ut codices et ed. a. - Pro certa, necessaria F.
aa) necessarium. — necesse ¥Ga, necessarie ed. b.
pp) dicto. - solum addit G.
Xi) subiecto. - rei substantiae B, re subiecio CEsA, rei subiecto D,
rei scitae pA.
83) ei. - Om. CEFGpD.
Commentaria Cardinalis Caietani
TITULUS clarus , tam quoad ly futura, quam quoad ly
contingentia.
In corpore quatuor: primo, respondet quod sic; secun-
• Cf. num. lu. do , quomodo ex parte cogniti, ibi : Ad cuius evidentiam * ;
tertio, quomodo et quare ex parte cognoscentis , ibi: Et
• cf. num. V. licet * ; quarto , ponitur quoddam corollarium , ibi : Unde
• quarto ... ma- manifestum est *.
e£*^o87'i5i4; H- Quoad primum, conclusio responsiva quaesito affir-
cf. num. VI. mative est: Deus cognoscit futura contingentia. - Probatur.
Deus scit omnia non solum quae sunt actu, sed quae sunt
in potentia sua et creaturae : ergo scit futura contingentia.
- Antecedens patet ex dictis. Consequentia probatur: quia
quaedam horum sunt contingentia futura nobis.
Adverte quod ista additio, scilicet nobis, non ponitur
ut limitatio, aut conditio diminuens rationem futuri; sed
ut declaratio. Haec enim sunt futura simpliciter, quia sunt
secundum seipsa futura , et non tantum quoad nos. Sed
declarantur futura simpliciter, per futura nobis , quia sunt
futura secundum illam mensuram durationis, qua nos men-
suramur, scilicet secundum tempus ; et non secundum ae-
ternitatem, ut infra * patebit. * Num. xi, xii.
III. Quoad secundum *, ponuntur duo modi quibus con- • cf. num.i.
i88
QUAESTIO XIV, ARTICULUS XIII
tingentia futura subduntur divinae cognitioni , differenter
tamen. Et sic ponitur haec conclusio : Contingentia futura
cognoscuntur a Deo prout sunt actu in seipsis, et prout
sunt in causis suis: sed primo modo, certe; secundo modo
vero, inquantum cognoscibilia sunt.
Probatur et declaratur, distinguendo contingentia futura
secundum duplicem statum, scilicet in actu et in potentia
causarum, et ponendo differentias tres inter hos status.
Prima est quoad differentiam temporis : quia ut in actu ,
habet rationem praesentis ; ut in potentia, futuri. Secunda
quoad contingentiam: quia ut in actu, habet rationem de-
terminati ad unum; ut in potentia, contingentis ad utram-
que partem. Tertia quoad cognitionem : quia ut in actu ,
potest subdi certae cognitioni, ut patet de visione corpo-
rali; ut in potentia, non nisi coniecturae, etc. Ex his enim
manifeste sequitur intentum.
IV. Adverte hic, quod aliud est loqui de natura con-
tingentiae, et aliud est loqui de statu contingentiae. Cum
enim contingentia sit differentia entium non accidentalis ,
sed substantialis (quoniam unumquodque secundum pro-
priam naturam in seipso est ens contingens vel necessa-
rium, etc.) ; et natura rei non varietur , ^ed sit eadem in
actu et in potentia; oportet quod res contingens, sive sit
in actu et praesens, sive in potentia et futura, semper sit
naturae contingentis. Ac per hoc, differentia posita in littera
inter contingens in actu et in potentia, praesens et futurum,
non est differentia naturae , quasi aliam naturam habeat sic
et aliam sic : sed est differentia status eiusdem naturae.
Potest enim una eadem natura, sua ratione salva, diversos
habere status, in actu et in potentia, praesentis et futuri, etc.
Status enim actualitatis est status determinati ad alteram
partem contradictionis ; status vero in causa ad utramHbet,
est status indeterminationis : constat autem quod contin-
gentia se tenet ex parte indeterminationis, necessitas autem
ex parte determinationis. Et ideo res contingens, ut futura
et in potentia, dicitur habere rationem contingentis quoad
statum : ut praesens autem in actu, dicitur habere rationem
necessarii quoad statum. Rursus, res quantumcumque con-
tingens, ex statu praesentiae contrahit quendam necessitatis
modum , ex suppositione status ad ipsam sub tali statu
• Cap. IX, n.ii. pertingentem, ut patet ex I Periherm. *: quij unumquodque
quod est, quando est, necessario est. Res autem ut futura
seu in potentia, cum non sit, talem necessitatis modum non
contrahit; sed contingens, et in statu contingente, absque
tali necessitate, relinquitur. Et propterea in littera dicitur
quod contingens , ut praesens , potest subdi infallibili et
certae scientiae: et in calce responsionis ad secundum, di-
citur quod ut sic, est necessarium.
• cf. num. I. V. Quoad tertium *, primo ponitur modus quo Deus
haec novit , scilicet simul. Et quoniam ex eadem radice
pendet ratio quare Deus haec cognoscat, ideo in httera, pro-
posito modo simultatis, ex eius causa propter etiam quid
quaesitae conclusionis ostenditur. Propterea formato con-
clusionem continentem etiam modum et causam : et po-
natur haec conclusio : Deus cognoscit omnia futura contin-
gentia, secundum statum quo actu sunt, ab aeterno, simul.
Probatur. Aeternitas, tota simul existens, ambit totum
tempus , et Dei cognitio mensuratur aeternitate : ergo et
simul quae successive fiunt novit, et omnia quae sunt in
tempore, sunt praesentia Deo ab aeterno ; non solum quia
rationes eorum habet praesentes apud se, sed quia eius in-
tuitus ab aeterno fertur supra omnia, ut sunt in sua prae-
sentialitate. Ergo contingentia etiam, inquantum secundum
suam praesentialitatem subduntur divino conspectui, infalli-
biliter cognoscuntur a Deo. - Antecedens, quoad secundam
partem, probatur: quia esse Dei mensuratur aeternitate,
'Hunc numerum VI. Quoad quartum *, corollarium est, quod ex his patet
i°i4'; cf. num° i. quod haec duo stant simul, scilicet quod aliquid sit futu-
rum contingens, et quod certitudinaliter cognoscatur: quia
secundum diversos status haec insunt. Subdi enim certae
cognitioni, convenit ei secundum quod est actu, sic enim
terminat divinum intuitum ; esse vero contingens futurum,
convenit ei secundum quod est in causis suis; ut iam patet
ex dictis.
VII. Circa dicta in hoc articulo, advertendum est quod
hic sunt duo dicta dubitabilia. Primum et praecipuum est
ratio adducta ex parte aeternitatis : secundum est ratio in-
clusa ex parte rationum rerum quas Deus aptfd se habet.
Dicitur enim in littera quod omnia sunt praesentia Deo
ab aeterno, non solum propter rationes rerum quas apud
se Deus praesentes habet , sed quia eius intuitus ab ae-
terno fertur etc. Ubi manifeste duae causae assignantur
quod res sint praesentes Deo ab aeterno: scilicet rationes
rerum, et aeternitas. Per rationes quidem sunt praesentia
omnia in ratione cogniti, idest ut cognita cognoscenti : per
aeternitatem autem, ut coexistentia coexistenti. Primo ergo
examinabitur, et cum Dei lumine ac divi Thomae suffra-
giis defendetur principalis ratio de aeternitate : secundo ,
ratio inclusa de rationibus rerum *. ' Cf. num. xv.
VIII. Circa rationem de aeternitate , duo vertuntur in
dubium : primo, illa propositio, omnia quae fiunt in tem-
pore, sunt praesentia aeternitati; secundo *, applicatio ' Cf. num. «.
huius ad conclusionem intentam, scilicet quod ideo Deus
cognoscit certe contingentia futura.
Contra propositionem ergo illam, Scotus, in I,dist.xxxix*, ' Contra secun-
arguit quadrupliciter. Primo , quod non est, nulli potest re^^pon^^^ad^eiis
coexistere: sed futura non sunt : ergo. Maior probatur: «''fium-
quia coexistere dicit relationem realem. - Secundo, si omnia
coexistunt aeternitati, ergo omnia sunt simpliciter in actu :
ergo non possunt postmodum poni in actu. Prima conse-
quentia probatur : quia 'quod habet esse in actu in seipso
respectu causae primae, est simpliciter in actu ; quod enim
est tale respectu primae causae, est tale simpliciter. - Tertio,
quia si sic est, ergo sessio mea crastina bis produceretur
a Deo. Probatur consequentia : quia iam est praesens in
seipsa aeternitati, ergo producta; et adhuc non est, ergo
producenda, etc. - Quarto (et est confirmatio primi, et de-
structio exempli s. Thomae in I Contra Gent., cap. lxvi,
et fundamenti eius), coexistentia fluentium circa stans, exigit
existentiam utriusque extremi pro eadem mensura dura-
tionis: sed impossibile est quod duo instantia temporis
simul existant in eadem mensura durationis: ergo impos-
sibile est quod coexistant simul alteri extremo , scilicet
aeternitati. Maior patet in centro et in circumferentiae pun-
ctis, si fingamus puncta illa non stare, sed fluere : certum
est enim quod singula, quando essent, coexisterent centro,
sed nunquam simul; non ex defectu centri, sed ipsorum,
quia scilicet simul non sunt. Et ita est de aeternitate et
tempore.
IX. Contra applicationem rationis ad conclusionem, ar-
guit idem Scotus ibidem * tripliciter. Primo sic. Sessio mea ' Contra secun-
futura, ut futura est, aut scitur a Deo certe, aut non. Si sic, "" ''°*"'
ergo non oportet ponere ipsam in actu existere, ad hoc
ut certe sciatur. Si non, crgo aliter novit Deus facta quam
fienda , contra Augustinum , V super Gen. ad litteram *. • Cap. xvm.
Probatur consequentia: quoniam cum facta erit dicta sessio,
certe scietur a Deo. - Secundo sic. Scientia Dei non accipit
certitudinem ab alio obiecto quam propria essentia: ergo
non est certa ex hoc quod sessio est in actu, sed aliunde.
Antecedens probatur: quia alioquin intellectus divinus vile-
sceret. - Tertio sic. Aevum angeli, secundum istos, coexistit
toti tempori : ergo angelus , secundum istam rationem ,
poterit naturaliter cognoscere omnia futura contingentia.
X. Ad has obiectiones respondendo, pracmitto quod iste
locus ab adversantibus iudicatur plenus contradictionis et
erroris: a sequentibus autem doctrinam s. Thomae reputa-
tur adeo obscurus; ut neminem hactenus viderim, sive scri-
pto sive verbo , assertive tueri hoc dictum. Et me iam
annis forte quindecim fateor latuisse. Sed nudiustertius ,
dum super commentatione huius articuli meditarer, illuxit
(ut arbitror, divi Thomae ope) veritas plana et in manifesto
posita, et ideo paucissimis verbis pertransita.
Sciendum est igitur primo, ad evidentiam terminorum,
quod esse praesens, seu coexistere, aeternitati, formaliter
loquendo, abstrahit a praesentia cogniti ad cognoscentem.
Quoniam, si aeternitas esset res non cognoscitiva, et lapis
quandoque esset, esset ibi vera praesentia sive coexistentia,
absque cognitione aliqua. - Patet quoque ex hoc et ex lit-
tera, quod sermo est de essc rerum quae fiunt in tempore,
non obiectivo, nec potentiali, etc, sed de esse in actu in
QUAESTIO XIV, ARTICULUS XIII
189
rerum natura secundum seipsas, extra causas suas: ita
quod ?ermo praesens est de coexistentia reali contingentium
in actu, ad aeternitatem. Et sic, cum dicitur omnia esse
praesentia aeternitati, sensus est: Omnia, secundura suum
esse in actu in rerum natura, sunt praesentia, idest coexi-
stunt, aeternitati,
XI. His praelibatis, adverte quod res temporales esse
praesentes aeternitati, potest intelligi dupliciter. Uno modo
sic, quod in quolibet nunc temporis sint praesentes aeter-
nitati; ita quod coexistentia cuiuslibet rei ad aeternitatem
mensuratur quolibet instanti temporis. Et hunc sensum
acceperunt , quantum videtur mihi , adversarii ex verbis
s. Thomae. Sed erraverunt: hoc enim nunquam somniavit
s. Thomas : imo manifeste implicat contradictionem. Quo-
niam coexistentia rei ad aeternitatem aequatur in duratione
mensurae eiusdem existentiae, cum non coexistat nisi se-
cundum suam actualem existentiam: sed existentia instantis
in quo cras sol oritur, non mensuratur instanti aliquo
praecedente aut sequente: ergo nec quolibet. Praeterea, si
instans semper, idest pro quolibet instanti temporis, coexi-
steret aeternitati, ergo coexisteret aliis instantibus tempo-
ris, tam praeteritis quam futuris : et sic illud instans non
esset labens ; et omnia instantia essent unum instans , in
veritate; et plura instantia temporis eiusdem essent simul;
et praeteritum et futurum essent praesens, etc. Quae omnia
sunt manifeste impossibilia.
XII. Alio modo potest intelligi, quod in quolibet nunc
aeternitatis sint praesentes aeternitati; ita quod coexisten-
tia cuiusHbet rei ad aeternitatem salvetur in quolibet nunc
aeternitatis. Et hic sensus est verus, et intentus a divo
Thoma.
Verus quidem: quia, cum aeternitas non habeat nisi
unum nunc, quod aequatur ipsi aeternitati et excedit omne
tempus; necesse est quod omne instans nostri temporis, et
quidquid in illo est aut fit, salvetur in nunc aeternitatis ,
et mensuretur ab illo , non ut a mensura adaequata , sed
excessiva. - Unde, ut clarius evadas laqueos, a rebus ad pro-
positiones , et a propositionibus ad res procedendo , istae
propositiones , omnia quae fiunt in tempore, sunt prae-
sentia aeternitati, vel sunt praesentia Deo ab aeterno, vel
sunt semper praesentia Deo, et similes, distinguendae sunt.
Quia ly sunt aut consignificat nunc temporis, aut nunc ae-
ternitatis. Et siniiliter ly ab aeterno , aut ly semper, aut
tenetur syncategorematice, idest quod distribuat pro omni
temporis ditferentia : aut categorematice , idest quod im-
portet sempiternitatem perfectam, quae importatur in aeter-
nitate et ipsius nunc. Et primo modo sunt falsae, secundo
autem verae. Verum quippe est et indubitatum , primum
instans huius horae esse in nunc aeternitatis ; et similiter
verum est ultinium instans istius horae, non in hoc nunc
temporis quod est principium huius horae, sed in nunc
aeternitatis eodem esse ; pro alio tamen instanti temporis,
ut de se patet. Et propterea non inconvenit duo contradi-
ctoria secundum nunc temporis, esse in eodem nunc aeter-
nitatis, etc.
Quod autem hic sensus sit intentus in littera, ex duobus
patet. Primo ex eo quod sic omnia dicta verificantur et
consonant. Cuni enim nunc, sive temporis sive aeternitatis,
non possit distingui in praesens, praeteritum et futurum,
sed praesens tantum est; demonstrando in actu signato
nunc aeternitatis , verum est dicere omnia aeternitati esse
praesentia ; ut patet dicendo , omnia in nunc aeternitatis
sunt praesentia aeternitati. Et similiter, consignificando in
actu exercito nunc aeternitatis, verissimum est dicere, omnia
sunt praesentia aetcrnitati. Sed fallitur imaginatio , dum
respicit ly sunt, et ex consuetudine nostra putat consigni-
ficare oportere nunc temporis. - Secundo ex eo quod sic
optime redditur ratio quaesiti et intenti in littera. Ex hoc
namque quod omnium existentiae temporales, secundum
nunc aeternitatis sumptae, sunt praesentes aeternitati, optime
ac directe sequitur quod illi visioni quae aeternitate men-
suratur, omnia secundum suas existentias simul, simultate
instantanea aeternitatis, sunt praesentia. Ac per hoc, visio
illa, quia terminatur ad res praesentes, certa ac infallibihs
est, sicut et nostra. - Et confirmatur. Quia, quemadmodum
ad hoc quod aliquid sit praesens visioni nostrae corporali,
nihil aliud exigitur nisi quod illud visibile sit et adsit pro
mensura durationis qua mensuratur et est ipsa vislo; ita
ad hoc quod aliquid sit praesens secundum se divino con-
spcctui , exigitur quod sit et adsit secundum illam dura-
tionis mensuram qua mensuratur visio divina. Haec autem
est aeternitas. Ergo sat est quod sint, secundum aeternita-
tem sumpta, praesentia, et non praeterita aut futura ; quam-
vis, secundum tempus sumpta, sint futura.
XIII. Unde patet responsio ad omnes obiectiones con-
tra illam propositionem , omnia sunt praesentia Deo ab
aeterno *. Omnes enim laborant in aequivoco, accipientes
res ut sunt in tempore vel instantibus : cum tamen hic sit
sermo de temporalibus, et ipso tempore et eius instantibus,
ut sunt seu utuntur aeternitate.
Et per haec eadem patet responsio ad argumenta quae
afferuntur a Capreolo , in xxxvi distinctione Primi * , ex
Aureolo.
XIV. Ad obiectiones autem secundo loco *, contra ap-
plicationem rationis ad propositum, respondetur.
Et ad primam, cum dicitur, sessio mea crastina, ut fu-
tura, aiit scitur certe, aut non, respondetur distinguendo ,
quod ista sessio futura, ut futura, non habet esse nisi in
suis causis: ad causas autem suas potest dupUciter com-
parari; uno modo, ut indeterminatas ad producendam cra-
stinam sessiohem meam, vel eius negationem; alio modo,
ut determinatas ad illius productionem magis quam oppo-
siti, vel cum exclusione oppositi. Futura primo modo non
sumuntur ut futura, sed ut futura penitus contingentia. Fu-
tura autem secundo modo sumuntur quidem ut futura,
sed declinant a contingentia, secundum quod determinatio
causarum ad alteram partem, magis vel minus vel totaliter
exigit. Futura igitur contingentia, ut futura ex causis inde-
terminatis, non sunt scibilia, ut in littera dicitur, nec a Deo
nec a quocumque: quia non sunt entia, nec in actu nec
in potentia, magis ipsa quam opposita. Ex causis autera
determinatis, sunt cognoscibiha, iuxta determinationera cau-
sarum. - Et cum dicitur, ergo Deus aliter novit facta quam
fienda, simpHciter negatur consequentia : quia ly aliter, in
auctoritate Augustini, dicit modum cognoscendi ex parte
cognoscentis , qui in Deo non variatur. Ad probationem
autem superfluum est respondere, adeo puerilis videtur.
Dicit enim , cognoscit autem sessionem certitudinaliter
Deus, cum illa fuerit actu. Quis enim ignorat Deo nullam
accedere cognitionem ? Unde debet dicere, et tamen cogno-
scit illam certitudinaliter secundum eius actualem existen-
tiam. Sed hoc non probat consequentiam. Aliud est enim,
quod aliter se habeant res ut factae quam ut fiendae, ad
Dei cognitionem: et aliud, quod aliter Deus novit facta
quam fienda. Illud enim est verum, in materia contingenti
ioquendo: hoc autem est falsum. Illud significat quod res
aliam dispositionem habet ut facta, et aliam ut fienda: quia,
ut facta, induit necessitatem quandam, ut fienda non. Et
sic, ut facta, est scibilis certe: ut fienda, non. Et rursus, ut
facta, potest certum intuitum Dei terrainare: ut fienda, non.
Ad secundam dicitur, quod aliud est scientiara Dei ca-
pere certitudinem ex sessione Socratis: et aliud est sessio-
nem Socratis non esse capacem ut sit terminus certae Dei
notitiae, nisi secundum quod est in se certa. Primum enim
inconvenit, secundum autera est necessarium : primum non
habetur ex littera , sed secundum. Quare conceditur tota
ratio, utpote nihil contra nos dicens, sed supponens falsum :
sciiicet quod ex hac positione habeatur quod scientia Dei
capiat certitudinem ab alio obiecto quam substantia sua.
Deberet enira supponere quod exigit certitudinera etiam
in alio obiecto, seu termino scientiae suae, non solum in
substantia sua : hoc enim hinc habetur, et non quod capit
certitudinera ab alio.
Ad tertiam dicitur, quod dupliciter deficit. Prinio, quia
cognitio angeli qua cognoscit temporalia, non mensuratur
aevo : et ideo ratio nihil infert. Secundo, quia repraesen-
tatio singularium temporaliura per principium cognitionis
angelicae, scilicet speciei intelligibilis, non mensuratur aevo,
sed de novo advenit. Et ideo irapossibile est quod futura
contingentia naturaliter sciant angeli, ut inferius * patebit.
Cf. num. VIII.
Art. 2.
Cf. num. IX.
■ Qu. Lvii, art,3.
igo
QUAESTIO XIV, ARTICULUS XIII
* Cf. num. VII.
• Contra primam
posit. - Cf. num.
vni.
Art. 2.
Ibid.
Ibid.
* I Sent. , dist.
XXXVIII , qu. I ,
art. I, prop. 5.
■ Vide num.seq.
fine.
'ArticuIiBpraec.
Cf. num. XV.
XV. Contra secundam autem rationem conclusionis, sci-
licet, quia Deus habet apud se rationes omnium rerum *,
arguit Scotus, ubi supra *, interpretans per rationes rerum
ideas earum , quadrupliciter. Tum quia rationes extremo-
rum, quantumcumque perfectae, non pariunt notitiam cora-
plexionis eorum contingentis. - Tum quia mere naturaliter,
ante omnem determinationem voluntatis divinae , reprae-
sentant, quando adhuc contingentia determinata non sunt. -
Tum quia ex eadem radice sequitur quod eodem modo
sunt contingentium futurorum de facto, et non futurorum,
sed simpliciter possibilium. - Tum quia non magis reprae-
sentant hoc fore illo tempore quam alio, ex eadem radice.
XVI. Ad huius difficultatis solutionem, praemittenda sunt
tria. Primo quod, licet idea et ratio se habeant sicut su-
perius et inferius , quoniam idea est terminus tantum in-
tellectus, ratio autem communis est et ad terminum et ad
principium intellectionis ; quia tamen, ut in quaestione se-
quente * dicitur, principium intelligendi in Deo non pluri-
ficatur sed terminus, in inteliigendo creaturas, et in littera
pluraliter dicitur rationes rerum esse apud Deum prae-
sentes; idcirco merito per ly rationes rerum interpretamur
ideas earum, quas constat comparari ad intellectum divi-
num ut qued intelligit, et non ut quo, ut in sequenti quae--
stione * dicitur.
Secundo praemitto, quod haec quaestio non coincidit
cum illa, an per eandem ideam Deus cognoscat subiectum
et accidentia: quoniam adversarii per has argumentationes
intendunt inferre quod nec per eandem, nec per diversas
ideas Deus cognoscit complexionem contingentem. Haec
dixerim, ne quis credat anticipari hic quaestionem ibi * tra-
ctandam. Sed disputatur hic, quod ideae non se extendunt
ad repraesentandum complexionem contingentem. Quod
potius esset in sequenti quaestione differendum : sed pro-
pter rationem s. Thomae hic inclusam, et a Scoto, Aureolo *
et Gregorio * in hac materia impugnatam, hoc in loco tra-
ctanda visa est.
Praemitto tertio quod, licet secundum viam tenentium
quod ideae non sunt idem cum substantia divina, hoc sit
difficile aut impossibile ; apud tenentes tamen ideas esse
ipsam divinam essentiam, facilUme patet ideas se extendere
ad repraesentandas veritates contingentes. Cum enim essen-
tia divina sit et ratio intelligendi omnia ut principium, et
ratio intelligendi omnia ut obiectum , ut patet ex supra-
dictis*; et ipsa, ut principium seu species intelligibiHs, sit,
etiam secundum Scotum hic , sufficiens repraesentativum
omnium , etiam veritatum contingentium ; oportet quod
ipsamet ut obiectum , sit etiam sufficiens ratio omnium ,
etiam veritatum contingentium. AHoquin ipsa ut obiectum
non adaequaret seipsam ut speciem intelligibilem : quod est
impossibile. Et sic, cum ideae sint ipsa essentia ut est obie-
ctiva ratio rerum, consequens est quod se extendant etiam
ad veritates contingentes.
XVII. His praelibatis, dicitur quod, cum apud s. Thomam
ideae sint ipsa essentia Dei ut est obiectiva rerum ratio,
optime dictum est quod, quia rationes seu ideas rerum
praesentes apud se habet Deus, ideo novit omnia futura
contingentia certe. - Unde ad primam obiectionem *, sim-
pliciter negandum est assumptum. Potest tamen, pro cla-
ritate doctrinae , distingui , quod idea alicuius quidditatis
potest dici dupliciter perfecta. Uno modo, ut perfectio dicit
modum intrinsecum rei cuius est. Et sic verum est assum-
ptum : quia quantumcumque perfecte repraesentetur homo,
secundum omnem scilicet suae intrinsecae entitatis modum,
nunquam repraesentaretur coniunctio eius cum sessione,
seu fortuita inventione thesauri. Alio modo , ut perfectio
dicit totalitatem omnimodam rei. Et sic falsum est assum-
ptum: quoniam si homo repraesentatur secundum omne
esse suum (hoc enim est totaliter repraesentari , quia se-
cundum omnia sua esse), necesse est quod repraesentetur
secundum esse quod habet in tali et tali coniunctione con-
tingenti. Sic autem perfecte repraesentant ideae divinae res:
et ideo assumptum in proposito est falsum. •
Ad secundum autem et reliqua, negatur antecedens, quod
est radix omnium, scilicet quod ideae mere naturaliter re-
praesentent quidquid repraesentant. Dicimus namque quod
Qu. II, art. 8.
aliquid repraesentant mere naturaliter, puta quidditates re-
rum: et aliquid non mere naturaliter, sed naturalfter ex
suppositione libera, scilicet existentias rerum et coniunctio-
nes contingentes. Illa enim repraesentant ante omnem actum
voluntatis divinae : ista autem, supposita libera determina-
tione divinae voluntatis ad alteram partem contradictionis,
ut ipsemet Scotus acceptat de repraesentatione horum in
essentia ut ratione intelligendi. Et sic patet cetera ruere :
quoniam non eodem modo se habent ad futura et non
futura, et ad hoc tempus et aliud: sed determinatae sunt
ex supposita voluntate divina.
Et per haec patet responsio ad argumenta Gregorii con-
tra idem, in xxxvni distinctione Primi *.
XVIII. In responsione ad primum, adverte quod duo ex
ea habentur ambigua. Primum est, quod scientia Dei, quae
est prima causa, est necessaria. Secundum est, quod scita
a Deo sunt contingentia propter causas proximas, neces-
saria autem relata ad scientiam Dei. Et quamvis secunda
pars huius dicti non habeatur hic formaliter, explicatur
tamen formaliter in responsione ad secundum et tertium.
Contra primum enim dictum manifeste obstat libertas
divinae scientiae respectu creaturarum ut factibilium, et di-
vinae causalitatis. Deus enim libere fecit scibilem factionem
creaturarum, quia ipsam voluit: si ipsam noluisset, nec a
Deo nec ab alio sciretur. Et ex eadem radice patet quod
est causa libera. Igitur scientia Dei respectu eorum quae
fiunt, ut sic, nec est necessaria quoad scire, nec quoad cau-
sare. Omnino igitur falsum est quod scientia Dei , quae
est prima causa, est necessaria.
XIX. Contra secundum autem dictum obiicitur. Aut in-'
tendit quod unum et idem in se est contingens et neces-
sarium simul , scilicet quod contingentiam habeat a causis
propriis, necessitatem vero a causa prima. Et hoc est im-
possibile : quia contingens et necessarium sunt differentiae
substantiales entium, et oppositae, ut patet; ergo impos-
sibile est quod idem sit contingens et necessarium secun-
dum idem, quantumcumque ad diversas causas comparetur.
Et tenet sequela : quia natura rei non mutatur in se propter
diversitatem habitudinum ad diversas causas. Aut intendit
quod res in se contingens , ad primam causam habet ha-
bitudinera necessariara, ad causas autem proximas habet
habitudinem contingentem : seu e converso, quod prima
caus^ habet habitudinem necessariam ad effectum in se
contingentem , causae vero proximae habent habitudinem
contingentem ad eundem. Et contra hoc arguit Scotus, in
I, dist. II, qu. I, et dist. viii, qu. v, et dist. xxxix in hac
quaestione *, quadrupliciter.
Primo sic. Causa quae movet inquantum mota, si ne-
cessario movetur , necessario movet : sed omnis causa se-
cunda movet, seu agit, inquantum mota a prima: ergo,
si necessario movetur a prima, necessario quoque movet
ipsa. Et sic nulla datur causa contingens. - Praeterea, causa
prior prius naturaliter et simpliciter respicit etfectum, quam
causa posterior: ergo in illo priori, causa prima dabit effe-
ctui necessitatem : igitur in secundo instanti naturae, causa
proxima non potest eidem dare contingentiam. - Praeterea,
omnis effectus contingens causae secundae potest produci
a Deo immediate, stante identitate naturae illius effectus:
ergo esset contingens, sublatis causis secundis, a sola prima
causa dependens : ergo. - Praeterea , Deus de facto multa
contingentia immediate produxit : ergo res non sunt contin-
gentes ex proximis causis, sed a priraa causa principaliter.
XX. Ad huius difficultatis evidentiam , scito quod de
radice unde oritur contingentia disputare, directe non spe-
ctat ad hunc locum, in quo de contingentibus in eo quod
scitis, non in eo quod causatis, est quaestio: sed spectat
partira ad quaestionem xix *, in qua de voluntate Dei ut • Vide art. 8.
causa est rerura , quaeritur (quoniara scientia non causat
nisi determinata a voluntate) ; partim ad quaestionem cxv *,
in qua de necessitatione inferiorum a superioribus corpo-
ribus disputatur. Sed quia in hoc primo arguraento litterae
agitur de contingentibus in eo quod causatis a scientia
Dei , quia illa scientia est non solum scientia , sed causa
scitorum; et in responsione dicitur non solura quod stat
causam proximam esse contingentem , et remotam neces-
■ Contra tertiam
posit.
Vide art. 4, 6.
QUAESTIO XIV, ARTICULUS XIII
191
sariam , sed quod stat etiam causam simpliciter primam
esse necessariam , et hoc isti reputant impossibile ; ideo
duo agenda sunt. Primo, agetur de hoc in communi, an
• Cf. num. XXIV. repugnent ista. Secundo *, ostendetur quid de facto sit:
quomodo scilicet Deus est causa necessaria, et quis sit sen-
sus huius litterae.
XXI. Quoad primum , ne simus in aequivoco , neces-
sarium dupUciter sumitur, ad propositum : primo modo,
simpliciter , scihcet quod omnino impossibile est aliter se
habere ; alio modo, immutabiliter, quod scilicet non potest
mutari de hoc in oppositum , quamvis absolute potuisset
esse oppositum, et non hoc. In littera de utraque neces-
sitate fit mentio, respondendo ad primum. De necessitate
quidem simpliciter, cum dicitur in communi quod causa
remota potest esse necessaria , et effectus contingens , et
exemplificatur de motu solis , quem constat numerari a
philosophis inter causas necessarias simpliciter. De neces-
sitate autem immutabilitatis , cum in speciali de scientia
Dei dicitur, quod est causa necessaria. Non enira est ne-
cessaria causa simpliciter , cum potuisset non esse causa :
sed est necessaria immutabilitatis necessitate, quia ex quo
determinata est ut causa sit, et ad tales effectus tantum
producendos, non potest mutari.
XXII. In proposito igitur, dico quod non repugnat effe-
ctum esse contingentem, et causam remotam, sive illa po-
natur prima simpliciter sive non, esst simpliciter necessa-
• riam. Et hoc convincitur in syllogismis, ubi conclusio contin-
gens sequitur ex maiore necessaria et minore contingente.
Et ex primis principiis necessariis omnes propositiones
pendent. - Convincitur etiam ratione. Quia pluralitas ab
unitate, motus ab immobili, difforme ab uniformi oportet
quod procedat. Sed contingens habet rationem pluralitatis,
motus et difformitatis, quia potest aliter se habere: neces-
sarium autem, unius, immobilis et uniformis, quia impos-
sibile est ahter se habere. Ergo contingens a necessario, et
non e converso, procedit naturaliter. Ac per hoc, non repu-
gnat, sed consonat contingenti, quod a simpliciter necessario
ortum habeat. - Convincitur etiam evidentia casualium,
■* quae apud nos accidunt, ut in littera dicitur; nisi quis
neget veram contingentiam in istis inferioribus. - Suadetur
quoque auctoritate Aristotelis et Averrois, et plurium phi-
losophorum.
XXIII. Nec sustinendus est Scotus, in II, dist. i, qu. ni,
dicens quod philosophi concesserunt latenter duo contra-
dictoria, dicendo aliquid contingenter fieri, et primam cau-
sam necessario causare. Nec rationes eius hoc deducunt.
Cf. num. XIX. Unde ad primam *, quae est eius Achilles, quam toties
replicavit, respondetur ex duplici capite. Distinguitur enim
primo ly inquantum mota ab alia. Aut ostendit causam
praecisam, aut concausam. Si praecisam, sic illa propositio
implicat in adiecto: si enim causa secunda est causa, ergo
non praecise movet quia mota , sed etiam ex se aliquid
confert; et si praecise movet quia mota, nihil ex se confert,
et sic non est causa. Si vero concausam, principalem ta-
men, negatur assumptum: quoniam stat quod necessario
moveatur , et non necessario moveat aliud. Quia motio
causae prloris modificatur in causa secunda , secundum
modum ipsius causae secundae : et sic, licet a prima causa
moveatur necessario secunda, recepta tamen motio in se-
cunda, si secunda causa imaginetur contingens, modificatur
contingentia recipientis. Et quoniam prius natura modifi-
catur quam impellat ad movendum, motio illa, iam mo-
dificata ad causam contingentem , movebit secundam ad
movendum non necessario , sed contingenter. Et si causa
secunda ponatur causa naturalis, possibilis tamen deficere,
motio illa , iam modificata ad naturam causae secundae ,
movebit illam secundam ad movendum non necessario ,
sed ut in pluribus , iuxta modum proprium ipsius causae
secundae, et non primae. Et sic patet ruina totius Scotici
aedificii , ex uno capite. - Rursus, distinguitur ly mota ab
alia, altera distinctione: scilicet, aut motione praevia pro-
priae actioni , sicut aqua calefacit calefacta ab igne ; aut
motione cooperante intrinsece ad propriam actionem. Primo
modo dato quod esset vera aut sustentabilis, secundo tamen
modo sustineri non potest dicta propositio. Quoniam causa
cooperans intrinsece, cooperatur unicuique secundum nio-
dum eius cui cooperatur. Tahs est autem cooperatio primae
causae, de qua scriptum est *, quod attingit a Jine usque * Sap. vm, i.
ad Jinem fortiter, et disponit omnia suaviter, iuxta scilicet
modum cuiusque cooperans unicuique.
Ad secundam vero obiectionem dicitur, quod illa prio-
ritas, universaliter, non est secundum aliquam quasi dura-
tionem naturae, ut in uno instanti naturae effectus attin-
gatur a prima causa , et in alio a secunda , ut arguens
imaginatur. Sed est secundum independentiam et immedia-
tionem virtutis: quia prior independentius et immediatius,
immediatione virtutis, attingit effectum, quam secunda. In
eodem tamen instanti naturae, effectus ab utraque attingitur.
Nec propterea sequitur , ergo simul suscipit necessitatem
et contingentiam : quia non attingitur a prima secundum
se et seorsum , sed modificata in secunda. Sed sequitur ,
ergo suscipit contingentiam a duabus causis simul, neces-
saria et contingente.
Ad tertiam autem et quartam obiectiones dicitur, quod
non est contra hoc quod modo discutimus in communi,
sed descendunt ad causalitatem causae primae de facto.
Et propterea patebit nunc nunc quid dicendum.
XXIV. Quoad secundum * igitur, scilicet quomodo prima ' Cf. num. xx,
causa de facto causet, breviter dicitur quod prima causa, "*'
proprie loquendo, nec est causa necessaria simpliciter, ne-
que contingens, sed superior utraque. Nec habemus magis
proprium vocabulum , quam ut dicatur quod est causa
libera. Necessitas enim simpliciter repugnat libertati : con-
tingentia vero imperfectionem in libertate importat, quia
ponit mutabilitatem. Et idcirco divus Thomas in I Sent.,
dist. xxxviii * , praeveniens inepta modernorum vocabula, 'Art.5.
negat Deum causare contingenter. Cum enim regulare sit,
quod superius praehabet in se unite quae in inferioribus sunt
sparsa, consequens est ut causa prima, superior necessariis
et contingentibus , praehabeat in se , non formaliter sed
eminenter , naturam et modum causarum necessariarum
et contingentium, et sit causa utrorumque, et cooperetur
utrisque ad earum proprios effectus secundum modos ea-
rum. Et propterea nos, quibus omnis causa videtur neces-
saria aut contingens , stupemus , non praevalentes videre
quomodo una causa sit communis necessariis et contin-
gentibus immediate. Sed si elevemus mentis oculos in
excellentius genus causae, emincntioremque causandi mo-
dum, cessat stupor, et omnia consonant: quamvis remanea-
mus in caHgine, non intuentes illum modum quo omnibus
intrinsece illabens, cunctis iuxta suos modos cooperatur *. ' operatur edd.
Et hoc est valde attendendum in huiusmodi materiis. - ' 5 •
Appellatur tamen Deus, vel eius scientia, causa necessaria ,
propter necessitatem non simpliciter, sed immutabilitatis *, ' Cf. num. xxi,
quae in eo, etiam inquantum causa, formaliter salvatur.
XXV. Unde, cum quaeritur utrum prima radix contin-
gentiae sit divina voluntas , an causae proximae : respon-
dendum est cum duplici distinctione circa sensum quaesiti.
Prima est de ly divina voluntas. Potest enim inteUigi divina
voluntas, idest contingentia in divina voluntate, ut moderni
intelligunt. Et sic respondendum est negative. Tum quia
supponit falsum , scilicet velle divinum esse contingens :
cum non contingens, nec necessarium, sed liberum et ne-
cessarium immutabilitatis necessitate sit. Tum quia, etiam
si voluntas divina necessario simpliciter causaret , adhuc
salvari potest contingentia , ut patet ex dictis * , propter •Num.xxii.xxm.
modificatam pertingentiam ad effectus ultimarum causarum
defectibihum, aut ad utrumlibet. - Potest etiam inteUigi di-
vina volunfas absolute, idest efficacia sui velle. Et sic re-
spondetur, cum divo Thoma, affirmative : quoniam divina
voluntas est causa adeo efficax, ut suo imperio efficiat et
necessaria et contingentia.
Secunda autem distinctio est de Iv /iWwd radix. Potest
enim intelligi prima, idest propria : et dicendum est nega-
tive, ut patet ex dictis *. Potest quoque intelligi prima, idest • ibid.
principalis et primaria: et sic patet quod respondendum
est affirmative.
XXVI. Ex his autem patet quid ad tertiam et quartam
obiectionem Scoti * dicendum est. Concedendo enim as- *Cf. num. xix,
sumpta, dicitur quod illa essent contingentia propter effi- '""" ''"'^'
19^
QUAESTIO XIV, ARTICULUS XIII
caciam primae causae, et propter supplementum supplens
vicem causae contingentis (in tertia obiectione). Et ipse
est causa projcima (in quarta obiectione), non contingens
• Num. XXIV. formaliter, sed contingens virtualiter, ut patet ex dictis *.
XXVII. Sensus autem verborum litterae in responsione
• Cf.num. XVIII. ad secundum et tertium *, quoad hoc, res scitae, relatae
ad scientiam Dei, sunt necessariae, nihil obstat proposito :
quoniam non est ibi sermo de rebus scitis relatis ad scien-
tiam Dei ut causam , sed ut scientiam. Si enim omnia
scita referantur ad scientiam divinam ut effectus ad cau-
sam, sic quaedam sunt necessaria, et quaedam eontingentia :
nec aliquid est simul necessarium et contingens; nec aliquid
habet habitudinem necessariam ad talem causam ex parte
causae, seu, rectius loquendo, nec ad aliquid habet habi-
tudinem necessariam talis causa, sed liberam ad omnia et
• Num. XXIV. immutabilem, ut patet ex dictis *. Si autem referantur ad
divinam scientiam ut scientiam, cum omne scitum, ut sic,
• Cap. II, n. 2. sit impossibile aliter se habere, ut patet I Posterior. *; sic
omnia scita sunt necessaria, non in se simpliciter, sed ex
suppositione, secundum eam dispositionem ex qua habent
quod sint scita , idest terminantia divinum intuitum. Hoc
est dictu, quod, licet cursus Socratis sit in se et simpliciter
contingens, tamen cursus Socratis, supposito quod sit, ne-
• Cap. IX, n. II. cessarius est dum est, ut patet I Periherm *. Et si adiungas
his, quod cursus Socratis non est capax ut terminet intel-
lectum certum, nisi ut praesens, dum est; consequens erit
quod cursus Socratis, relatus ad divinam scientiam ut sic,
est necessarius , idest in statu necessitatis ; quamvis in se
sit contingens, et relatus ad causas proximas sit contingens.
Et sic patet et ratio, et sensus omnium, et responsio
ad obiecta. Benedictus Deus.
XXVIII. In responsione ad secundum, tria sunt ambigua.
Primum est, quod illud antecedens est absolute necessa-
rium. Secundum est illa regula : quando in antecedente
ponitur aliquid pertinens ad actum animae, consequens
est accipiendum non secundum esse quod habet in se, sed
' Cf. num. XXXI. in anima *. Tertium est applicatio huius ad propositum **.
"Cf.num.xxxv. XXIX. Circa primum, diligenter adverte quod disce-
ptantibus de hoc aequivocatio pabulum praebet, adeoque
abducit, ut Thomistae quidam caecutiant in medio lumine,
glossantes litteram contra eius intentionem.
Scito igitur, quod quaestio de necessitate scientiae vel
praescientiae Dei respectu- futurorum, potest, quantum ad
propositum spectat, dupliciter discuti. Primo absolute et
secundum rem : an scilicet Deus necessario sciat A esse
futurum. Et haec quaestio clara iam est : quia non neces-
sario absolute, sed libere novit A esse futurum ; cum quo
tamen stat quod necessario , necessitate immutabilitatis ,
• Num. XXIV. novit A esse futurum, ut patet ex dictis *. Et in hoc nescio
doctorem aliquem discordare. Sed hoc est extra propositum
praesentis argumenti , quod vim propositionum discutit ,
non rerum absolute.
Alio modo potest discuti, ut significatur per tales pro-
positiones : et slc de ea in hoc argumento est sermo. Unde
licet primo modo, idest secundum rem absolute, hulla sit
differentia inter istam, Deus scit A futurum, et istam, Deus
scivit A fiuturum, quia scientia Dei in se est aeterna, nec
transit in praeteritum , etc. : magna tamen differentia est
inter eas secundo modo. Quia in prima significatur scire
Dei ut praesens, in secunda vero ut praeteritum: et idco
tanta est differentia inter eas , quanta inter necessitatem
propositionis de praesenti et de praeterito in materia con-
tingenti (accipiendo contingens ut est differentia materiae
propositionum, cum distinguitur triplex materia propositio-
num, sciHcet remota, necessaria , et contingens). Constat
autem ex communibus, quod inter propositionem de prae-
senti et praeterito veram in materia contingenti, puta So-
crates sedet et Socrates sedit , haec est differentia , quod
illa de praesenti non est necessaria absolute , quamvis sit
necessaria cum appositione dum sedet, ut dicitur in I Peri-
' Loco supra ci- herm. * ; ista vero de praeterito est necessaria absolute ; ut
tato. ,. .. ' ,, . . ...
patet ex contradictorus earum. Huius enmi contradictonum
est sinipliciter impossibile , etiam per divinam potentiam ,
scilicet Socrates non sedit: illiusvero contradictorium abso-
lute est possibile, scilicet Socrates non sedet. Quia, quamvis
vere sedeat, non tamen necessario : sed qui iam sedit, non
solum vere sedit, sed necesse est ipsum sedisse, quoniam
impossibile est ipsum non sedisse. Hoc enim solo privatur
Deus , ingenita facere quae facta sunt, dixit Agathon
(VI Ethic. *).
XXX. Cum igitur omnis propositio vera de praeterito
sit necessaria, consequens est quod, licet ista sit contingens,
Deus vult A fore, ista tamen est necessaria, Deus voluit
A fore. Et similiter, licet haec sit contingens, Deus scit
A fore, ista tamen est necessaria, Deus scivit A fore. Et
sic patet quam optime ac subtiliter divus Thomas in littera
dixerit quod istud antecedens , Deus scivit A fore , est
necessarium absolute: et quod non intendit quod sit tan-
tum necessarium; idest immutabile, ut quidam glossant, et
male ; nam frustra addidisset ly absolute, et laborasset alios
reprehendendo. - Patet etiam quod nihil officit necessitati
absolutae iUius, transitus actus sciendi super futuro contin-
genti: quamvis multum hoc referat, loquendo de scientia
Dei absolute. - Patet etiam quod posteriores non videntur
intellexisse hunc locum. Et ideo, ventilantes hoc argumen-
tum, ad scientiam Dei in se absolute, et propositiones de
praesenti diverterunt, ac si aequivalerent illis de praeterito. -
Haec de primo.
XXXI. Quoad secundum *, Gregorius de Arimino, in I,
dist. xxxviii * , arguit hanc regulam falsitatis. Quia valet ,
scio lapidem esse materialem , ergo lapis est materialis :
et tamen Constat quod consequens intelligitur de lapide in
seipso , et non secundum esse quod habet in anima. Et
similiter possunt afferri mille instantiae, puta, scio Socratem
currere, ergo Socrates currit, etc.
XXXII. Ad hoc dicitur, quod ista regula, formaliter et
bene intellecta, est verissima. Formaliter quidem : tum quia
intelligenda est de consequente quoad id quod infertur
in eo ex vi actus animae positi in antecedente, et non ex
aliquo alio assumpto in antecedente; tum quia intelligenda
est de illo ex vi actus animae illato ut sic, seu inquantum
infertur ex tali actu, et non absolute. Bene autem: quia
esse in anima et ly esse in se non sic interpretanda sunt,
ut prima facie apparet, prout scilicet esse in anima distin-
guitur contra esse in rerum natura. Sed ly esse in anima
sumitur hic, ut est commune ad illum modum essendi quo
distinguuntur entia in anima ab entibus extra animam, et
ad illud esse , seu illam dispositionem , qua res terminat
actum animae. Esse vero in se sumitur hic stricte , pro
esse quod debetur ei absolute ut sic, idest inquantum con-
venit ei absolute : sive tale esse conveniat sibi secundum
praedicata quidditativa, puta homo est animal; sive secun-
dura praedicata existentiae, ut Socrates est, aut currit.
Ita quod sensus regulae est quod, quando in antecedente
ponitur ahquid pertinens ad actum animae , consequens,
inquantum sequitur ex vi illius actus animae, est intelli-
gendum secundum esse quod habet in anima, idest se-
cundum esse obiectivum , vel secundum conditiones in
obiecto terminantes actum animae; et non secundum esse
quod habet in se , idest : et non est illud intelligendum
absolute et simpliciter ut sic.
XXXIII. Quod autem regula, sic intellecta, sit verissima,
probatur. Quia actus animae de quibus est sermo, sunt im-
manentes, nec sunt nisi cognoscere et appetere. Tales au-
tem actus, ut sic, nihil ponunt in suis obiectis: et ideo quod
ex eorum vi infertur convenire obiectis, ut sic, non convenit
rebus obiectis absolute. Dico autem ut sic: quia gratia ma-
teriae, propter coincidentiam convenientium absolute alicui
et illatorum de eodem ex vi actus animae, contingit id quod
infertur ex actu animae, convenire rei absolute et in se;
sed hoc accidit illato, inquantum pendet ex actu animae.
Unde, cum ista consequentia , scio Socratem cursurum,
ergo Socrates curret, sit optima, et consequentia teneat
ex vi actus sciendi , quia scilicet cst certus, verus et infal-
libilis ; consequens non est accipiendum in se , idest tan-
quam una propositio vera, certa et infallibilis per seipsam
seorsum ; sed ut consequens ex tali antecedente, idest, ergo
Socrates curret, ea veritate, certitudine et infallibilitate,
qua scitur cursurus. Et hoc ideo dictum est, quia actus
animae non infert in eo aliam certitudinem, veritatem et
Cap. II, n. 6.
'Cf. num.xxvm.
' Qu. II, art. 3.
/
QUAESTIO XIV, ARTICULUS XIII
193
infallibilitatem. Ista vero consequentia, scio hominem esse
corruptibilem, ergo est corruptibilis, est bona, sicut prae-
cedens ; et formaliter intellecta , infert consequens intelli-
gendum sicut praecedens; sed gratia materiae, consequens
etiam seorsum sumptum, est certum.
XXXIV. Quod autem haec sit mens litterae, patct ex
eo quod in littera sub ly esse in anima duo subsumuntur.
Alterum pertinens ad esse obiectivum , in illo exemplo ,
intelligo lapidem, ergo lapis est immaterialis. Alterum
spectans ad conditionem inhaerentem rei obiectae, qua res
terminat actum animae, in illa propositione quae est con-
sequens conditionalis propositae, scilicet, A erit; exponendo
quod debet accipi ut subest divinae scientiae, idest ut est
in sua praesentialitate. Constat enim quod de esse in actu
praesentialiter ipsius A in rerum natura loquitur: illud
enim est illa conditio secundum quam terminat divinum
• Cf. num. VI. intuitum , ut patet ex dictis *. Et si iunxeris simul quod
esse in actu convenit A in seipso, et quod accipere A ut
terminat scientiam Dei, idest secundum suam praesentia-
litatem, non est accipere A in seipso, sed secundum quod
est in anima; manifeste videbis quod A tunc tantum su-
mitur secundum esse in se, quando sumitur secundum id
quod convenit ei absolute ut sic, et non ut infertur ex
♦ Num. XXXII. actu animae , ut exposuimus *.
* Cf. num. XXXI. Et sic patet responsio ad obiecta * : quia materialiter
militant, non formaliter, et male interpretantur ly esse in
anima. - Haec de secundo.
•Cf.num.xxviii. XXXV. Quoad tertium *, scilicet applicationem regulae
ad proposita, ambiguitas surgit primo, quia in littera com-
* dicendo omitt. mittitur implicatio in adiecto, dicendo * quod consequens
• 150 . '514- sumitur ut subest scientiae Dei, scilicet, prout est in sua
praesentialitate. Implicat enim quod aliquid, si sumitur ut
futurum, ut sic, sumatur ut praesens : constat autem quod
in consequente dicente A erit, A sumitur ut futurum: ergo
non stat quod hoc consequens, significans A ut futurum,
sumatur ut praesens. Quamvis stet quod res futura suma-
tur ut praesens : aliud enim est iudicium de ipsa re abso-
lute, et de ipsa ut significata per orationem de futuro, ut
" Num. XXIX. patet ex dictis *. Unde non videtur intelligibile quod hoc
consequens, A erit, sumatur ut praesens : quia si sumitur
ut praesens, iam non est ly A erit, sed A est : et si est illa
propositio A erit, iam non sumitur ut praesens.
Secundo dubitatur, quia incompacta et dissona videtur
responsio haec. Quoniam antecedens accipit scientiam ut
significatam in praeterito, et non ut aeternitate mensuratam ;
et consequens accipiendum dicit ut praesens. Haec enim
• Num. V, VII, non congruunt ad invicem: eo quod, ut patet ex dictis *,
res ut praesens respondet aeternitati, et actui cognitionis
ut mensuratur aeternitate.
Tertio dubitatur, quia ista responsio, dato quod sit vera,
non tamen est sufficiens. Quia tota responsio recurrit tan-
dem ad necessitatem rei in sua praesentialitate. Ex dictis
'Num.vii, XVI, autem superius * constat quod, etiam sublata illa ratione
praesentialitatis rerum ad aeternitatem , adhuc Deus habet
certam notitiam contingentium, propter rationes rerum apud
se praesentes. Igitur, cum hoc argumentum militet simpli-
* citer, et non secundum illam rationem tantum ; oportebat
respondere simpliciter, et non iuxta illam rationem tantum,
ut in littera fit. Ergo insufficiens.
XXXVI. Ad evidentiam horum, praedeclarandus est sen-
sus litterae. Ad cuius perceptionem, nota quod istud conse-
quens verum, scilicet A erit, claudit duo : scilicet futuritio-
nem ipsius A , et praesentialitatem quandoque ipsius A.
Oportet enim ad eius veritatem utrumque concurrere, et
quod sit futurum, et quod quandoque illa de secundo adia-
cente de praesenti , sibi correspondens , scilicet A est, sit
vera. Cum autem, ut ex dictis * patet, A in sua tantum fu- * *-f- ""™- '"' ^'
turitione inspectum, non sit certi intuitus capax, propter
sui defectum, quia scilicet non habet rationem certi co-
gnoscibilis; oportet quod A ut praesens sumatur, ad hoc
ut certi intuitus terminus sit. Ac per hoc, istud consequens,
A erit, cum ratione futuritionis non sit terminus certi
intuitus quod A quandoque sit, reHnquitur quod ratio
quare terminet certum intuitum, est inclusa in eo propo-
sitio de praesenti sibi correspondens, scilicet A est. Ita quod
istud consequens , A erit , non aliunde certo intuitu co-
gnoscitur verum, nisi quia videtur ista sibi respondens et
inclusa in eo, scilicet A est quandoque. Est igitur sensus
litterae, quod ista propositio, scilicet A erit, quae est con-
sequens in conditionali proposita, potest sumi dupliciter.
Primo, absolute : et sic non est necessaria. Et potest sumi
ut substat divinae scientiae, idest ut est terminus intuitus
certi et infallibilis : et sic est necessaria , illo necessitatis
modo quo ista est necessaria, A est , dum est; quia ly
A erit est terminus divini intuitus, inquantum includit in
se illam de praesenti, scilicet A est, et non inquantum est
futurum,
XXXVII. Ad primam ergo obiectionem *, negatur quod ' cf. num.xxxv.
hic sit implicatio in adiecto. Quoniam hic non accipitur
futurum formaliter, ut praesens: sed est explicatio et dis-
tinctio inclusorum in propositione de futuro. Distinguitur
hic praesentialitas futura ipsius A contra futuritionem eius :
et utraque clauditur in illo consequente. Et docetur quod
illud consequens est certae cognitionis capax ratione prae-
sentialitatis, et non ratione futuritionis. Et quia sub prae-
sentialitate est necessarium, sequitur quod hoc consequens,
sumptum secundum eam dispositionem qua subest divi-
nae scientiae, sit necessarium. Ubi patet nullam intercedere
implicationem.
Ad secundam autem obiectionem facile dicitur , quod
actus sciendi in Deo per verbum praeteriti temporis non
consignificatur ut praeteritus (consignificaretur enim falso) :
sed consignificatur ut coexistens praeterito. Nihil autem
obest aeternitati actus coexistentia ad praeteritum : imo eam
concomitatur.
Ad tertiam autem dicitur breviter, quod obiectio pro-
cedit ex malo intellectu litterae. Non enim responsio ista
fundatur super aeternitate actus , aut super coexistentia
rerum ad aeternitatem, ut obiectio supponit: sed fundatur
super dispositione secundum quam res est scibilis aut non
scibilis. Res enim contingens futura, ut sic, non est sci-
bilis ; sed ut praesens est scibilis , ut patet ex dictis *. Et * Nnm. praeced.
hoc est verum, sive sciatur praesentialitas rei ratione aeter-
nitatis ; sive ratione idearum in mente divina repraesen-
tantium res cum conditionibus existentiae ; sive ratione
essentiae divinae repraesentantis praedicta in ratione speciei
intelligibilis ; sive ratione specierum infusarum in mente
alicuius, puta alicuius angeli, vel animae Christi. Nihil enim
refert in proposito, quo quis modo ponat praesentiam rei
cognosci. Sat est in proposito, quod consequens non est
cognoscibile certe , nisi ratione praesentialitatis inclusae
corresponsurae.
XXXVIII. In responsione ad tertium, omnia ex praedi-
ctis patent. lUud tamen adverte, quod in principio respon-
sionis , ubi assignatur differentia inter necessitatem sciti a
nobis et a Deo, (quia iUud dupliciter oportet esse certum,
scilicet in se , et ut subest scientiae ; hoc autem ut scitum
tantum), redditur ratio huius differentiae ex aeternitate in-
tuitus divini. Et quidem ratio est bona sufficiensque, sed
non est sola : quare cave ne faUaris.
SUMMAE ThEOL. D. ThOMAF, T. I.
194
QUAESTIO XIV ARTICULUS XIV
Vers. II.
Art. 9.
ARTICULUS DECIMUSQUARTUS
UTRUM DEUS COGNOSCAT ENUNTIABILIA
I. Sent., dist. xxx\'iii, art. 3; dist. xu, art. 5; I Cont. Gent., cap. Lvin, ux; De Verit,, qu. 11, art. 7.
>D DECIMUMQUARTUM SIC PROCEDITUR. Vide-
tur quod Deus non cognoscat enuntia-
'bilia. Cognoscere enim enuntiabilia con-
^venit intellectui nostro, secundum quod
componit et dividit. Sed in intellectu divino nulla
est compositio. Ergo Deus " non cognoscit enun-
tiabilia.
2. Praeterea, omnis cognitio fit per aliquam
similitudinem. Sed in Deo nulla est'® similitudo
enuntiabilium , cum sit omnino simplex. Ergo
Deus non cognoscit enuntiabilia._
Sed contra est quod dicitur in Psalmo xciii *:
Dominus scit cogitationes hominum. Sed enuntia-
bilia continentur in cogitationibus hominum. Ergo
Deus cognoscit enuntiabilia.
Respondeo dicendum quod, cum formare enun-
tiabilia sit in potestate intellectus nostri ; Deus
autem scit quidquid est in potentia sua vel crea-
turae , ut supra * dictum est ; necesse est quod
Deus sciat omnia enuntiabilia quae formari pos-
sunt. Sed, sicut scit materialia immaterialiter, et
composita simpliciter, ita scit enuntiabilia non per
modum enuntiabilium, quasi scilicet "> in intellectu
eius sit compositio vel divisio enuntiabilium; sed
unumquodque cognoscit per simplicem intelligen-
tiam, intelligendo essentiam uniuscuiusque. Sicut
si nos in hoc ipso quod intelligimus quid est
homo , intelligeremus omnia quae de homine
praedicari possunt. Quod quidem in intellectu *
nostro non contingit, qui de uno in aliud discur-
rit, propter hoc quod species intelligibilis sic re-
praesentat unum, quod non repraesentat aliud.
Unde, intelligendo quid est homo, non ex hoc
ipso ' alia quae ei insunt, intelligimus; sed di-
visim ^, secundum quandam successionem. Et
propter hoc, ea quae seorsum " intelligimus, opor-
tet nos in unum redigere per modum compositio-
nis vel divisionis, enuntiationem formando. Sed
species intellectus divini , scilicet eius essentia ,
sufficit ad demonstrandum omnia. Unde, intelli-
gendo essentiam suam, cognoscit essentias om-
nium, et quaecumque eis accidere possunt,
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa pro-
cederet, si Deus cognosceret enuntiabilia per mo-
dum enuntiabilium.
Ad secundum dicendum quod compositio enun-
fiabilis significat aliquod esse rei: et sic Deus per
suum esse , quod est eius essentia , est simiiitu-
do omnium eorum quae per enuntiabilia signi-
ficantur.
o) Deus. - Om. codices et ab.
p) nuUa est. - non est aliqua ABCDE.
■f) quasi scilicet. - quasi XiYGab, quod scilicet P, quod B.
S) 1« intellectu. - intellectui ABG.
e) ipso. - in ipso P.
C) divisim. — Om. codices.
r,) ea quae seorsum. - ea quae seorsum divisim ACEGpD, ea quae
seorsum et divisim BsD.
Comraentaria Cardinalis Caietani
Cf. num. III.
TiTULUs clarus. - In corpore duo: primo, respondet quae-
sito, quod sic ; secundo , quomodo *.
II. Quoad primnm, conclusio responsiva quaesito affir-
mative est: Deus scit enuntiabilia. - Probatur. Deus scit
quidquid est in potentia tam sua quara creaturae: sed
enuntiabilia sunt in potestate nostra: ergo Deus scit omnia
iUa.
III. Quoad secttndum, ostenditur modus quo Deus co-
gnoscit enuntiabilia , una conclusione : Deus scit enuntia-
bilia, non componendo et dividendo , sed per simplicem
intelligentiam ; idest, non per modum secundae operationis
intellectus, sed primae.
Probatur dupliciter. Primo, a simili. Deus scit raaterialia
iraraaterialiter, coraposita simpliciter: ergo enuntiabilia, non
enuntiando, sed intuendo. - Et dedaratur quoraodo hoc
esse possit , exemplo ficto in intellectu nostro , si, intelli-
gendo quid hominis, intelligereraus ipsura esse album, etc.
Secundo, ratione. Species intellectus divini, idest eius
essentia , sufficit ad demonstrandum orania : ergo Deus ,
intelligendo essentiara suara , intelligit essentias oraniura ,
et quaecumque eis accidere possunt. - Antecedens patet.
Consequentia fundatur super hoc , quod ratio necessitans
ad intelligendum componendo et dividendo, est quia spe-
cies intelligibilis est limitata in repraesentando. Quod pro-
batur in littera sic. Species intelligibiiis repraesentat sic
unum, quod non aliud: ergo, intelligendo per illam spe-
ciem unura, puta quid est horao, non intelliguntur alia,
quae ei accidunt seu possunt accidere: ergo divisim homo
et accidentia intelliguntur: ergo oportet ea in unum redi-
gere componendo, ut intelligamus unum inesse alii : igitur,
de primo ad ultiraura , si species repraesentat sic unum
quod non aliud , intellectus cogitur componere. Et quia ,
si affirmatio est causa affirmationis, negatio est causa ne-
gationis, in causis propriis; consequens est quod, si species
intelligibilis repraesentat sic unura quod etiam alia, quod
nulla est componendi necessitas, sed simplici intuitu obiecti
per illam speciem repraesentati , omnia intelliguntur , ut
consequentia assumpta dicebat.
IV. Adverte hic, quod ista verba litterae possunt dupli-
citer accipi. Primo, ut limitatio speciei intelligibilis in re-
praesentando , sit ratio componendi et dividendi. Et hic
sensus est falsus , et contra mentera s. Thomae : inferret
enira quod angeli componendo intelligerent, quoniam ha-
bent species limitatas. Secundo, ut limitatio talis , idest
respectu eorum quae nata sunt alicui convenire , sit ratio
componendi. Et hic sensus est verus et intentus. Verus
quidem: quia ex hoc quod species ita repraesentat subie-
ctum quod non praedicatura, oritur compositio ; et non ex
hoc quod repraesentat subiectum, et non quodcumque aliud
oranino impertinens tali subiecto. Intentus autera, quia et
in littera bis hoc innuitur : prirao, in exeraplo de horaine,
cum dicitur, intelligeremus omnia quae de homine prae-
dicari possunt ; secundo, cura in ratione infertur, sequendo
idera exeraplum, non ex hoc ipso alia quae ei insunt intelli-
gimus. Verum de hac materia in tractatu de Angelis diffuse
dicetur inferius *.
'Qu. Lviii,trt.3,
QUAESTIO XIV, ARTICULUS XV
195
ARTICULUS DECIMUSQUINTUS
UTRUM SCIENTIA DEI SIT VARIABILIS
I Sent., dist. xxxvin, art. 2; dist. xxxix, qu. i, art. i, 2; dist. xli, art. 5; De Verit., qu. 11, art. 5, ad ii; art. i3.
T
Vers. 17.
' Art. 4.
Qu. IX, art. i.
>D DECIMUMQUINTUM SIC PROCEDITUR. Vi-
detur quod scientia Dei sit variabilis.
'Scientia enim relative dicitur ad sci-
^bile. Sed ea quae important relationem
ad creaturam, dicuntur de Deo ex tempore, et
variantur "* secundum variationem creaturarum.
Ergo scientia Dei est variabilis, secundum varia-
tionem creaturarum.
2. Praeterea, quidquid potest Deus facere,
potest scire. Sed Deus potest plura facere quam
faciat ^. Ergo potest plura scire quam sciat. Et
sic scientia sua potest variari secundum augmen-
tum et diminutionem.
3. Praeterea, Deus scivit Christum nascitu-
rum. Nunc autem nescit Christum nasciturum :
quia Christus nasciturus non est. Ergo non quid-
quid Deus scivit, scit. Et ita scientia Dei videtur
esse '' variabilis.
Sed contra est quod dicitur lac. i *, quod apud
Deum non est transmutatio , neque vicissitudinis
obumbratio.
Respondeo dicendum quod, cum scientia Dei sit
eius substantia, ut ex dictis * patet; sicut substantia
eius est omnino immutabilis, ut supra * ostensum
est, ita oportet scientiam eius omnino invaria-
bilem esse.
Ad primum ergo dicendum quod Dominus ° et
Creator , et huiusmodi, important relationes ad
creaturas secundum quod in seipsis sunt. Sed
scientia Dei ' importat relationem ad creaturas se-
cundum quod sunt in Deo: quia secundum hoc
est unumquodque intellectum in actu, quod est
in intelligente. Res autem creatae sunt in Deo
invariabiliter, in seipsis autem variabiliter. - Vel
aliter dicendum est, quod Dominus et Creator, et
huiusmodi, important relationes quae consequun-
tur actus qui inteliiguntur terminari ad ipsas crea-
turas secundum quod in seipsis sunt: et ideo
huiusmodi relationes varie ^ de Deo dicuntur, se-
cundum variationem creaturarum. Sed scientia et
amor, et huiusmodi, important relationes quae
consequuntur actus qui intelliguntur '^ in Deo esse :
et ideo invariabiliter praedicantur de Deo.
Ad secundum dicendum quod Deus scit etiam
ea quae potest facere et non facit. Unde ex hoc
quod potest plura facere quam facit, non sequitur
quod possit plura scire quam sciat, nisi hoc re-
D. 925 a.
feratur ad scientiam visionis *, secundum quam '
dicimr scire ea quae sunt in acm secundum ali-
quod tempus. Ex hoc tamen quod scit quod ali-
qua possunt esse quae non sunt, vel non esse *
quae sunt, non sequitur quod scientia sua sit va-
riabilis: sed quod cognoscat rerum variabilitatem.
Si tamen aliquid esset quod ' prius Deus nesci-
visset et postea sciret, esset eius scientia variabilis.
Sed hoc esse non potest: quia quidquid est vel
potest esse secundum aliquod tempus, Deus in
aeterno suo scit. Et ideo ex hoc ipso * quod po-
nitur aliquid esse secundum quodcumque tempus,
oportet poni quod ab aeterno sit scitum a Deo.
Et ideo non debet concedi quod Deus possit
plura scire quam sciat: quia haec propositio im-
plicat quod ante ^ nesciverit et postea sciat.
Ad tertium dicendum quod antiqui Nominales'"
dixerunt idem esse enuntiabile, Christum nasci,
et esse nasciturum , et esse natum: quia eadem res
significatur per haec tria, scilicet nativitas Christi.
Et secundum hoc sequitur quod Deus quidquid
scivit, sciat: quia modo scit Christum natum, quod
significat idem ei quod est Christum esse nasci-
turum. - Sed haec opinio falsa est. Tum quia di-
versitas partium orationis diversitatem enuntiabi-
lium causat. Tum etiam quia sequeretur quod
propositio quae semel est vera, esset semper vera:
quod est contra Philosophum , qui dicit * quod
haec oratio, Socrates sedet, vera est eo sedente,
et eadem '' falsa est, eo surgente. - Et ideo conce- "*
dendum est quod haec non est vera, quidquid Deus
scivit, scit *, si ad enuntiabilia referatur. Sed ex * d. 478-
hoc non sequimr quod scientia Dei sit variabilis.
Sicut enim absque variatione divinae scientiae est,
quod sciat unam et eandem rem quandoque esse
et quandoque non esse; ita absque variatione di-
vinae scientiae est, quod scit aliquod enuntiabile
quandoque esse verum, et quandoque esse fal-
sum. Esset autem ex hoc scientia Dei variabilis,
si enuntiabilia cognosceret per modum enuntiabi-
lium, componendo et dividendo, sicut accidit in
intellectu nostro. Unde cognitio nostra variatur,
vel secundum veritatem et falsitatem, puta si, mu-
tata re, eandem opinionem de re illa retineamus *: 5
vel secundum diversas opiniones, ut si primo opi-
nemur aliquem sedere, et postea opinemur eum
non sedere. Quorum neutrum potest esse in Deo.
' Categor., cap.
m, n. 23.
a) variantur. - varie codices. - Ergo... creaturarum om. F; ceteri
post Ergo addunt et.
P) faciat. -facit B; idetn pro sciat, scit. - Pro secundum, per codd.
Y) esse. - Om. codices.
3) quod Dominus. - Haec et sequentia usque ad Vel aliter dicen-
dum est inclusive, omittunt codices et ed. a; praemisso Vel aliter di-
cendum est, in fine solutionis post de Deo ponit ed. b.
e) Dei, - Om. ed. b; eadem pro quia secundum, secundum enim;
cf. not. praeced.
%) varie. - variantur quae ed. b.
r)) actus qui intelliguntur. - Om. ed. a.
9) vel non esse. — vel etiam non esse P. - Pro variabilitatem, va-
rietatem BD.
i) quod. - cuius esse codices. - Pro nescivisset, nesciret ABCDE
sF, nescimus set pF.
x) ex hoc ipso. — ipso om. Pab.
X) ante - quandoque ABCDE.
[i) Nominales - nominabiles ACEG, naturales Fa.
v) eadem. - eadem oratio codices, ea ed. a.
5) retineamus. ~ teneamus ABCDE.
ig6
QUAESTIO XIV, ARTICULUS XVI
Commentaria Cardinalis Caietani
TiTULus clarus. - In corpore una conclusio, responsiva
quaesito affirmative : Scientia Dei non est variabilis. -
Probatur. Substantia Dei est omnino immutabilis : ergo
scientia Dei est omnino invariabilis. - Probatur consequen-
tia: quia scientia est ipsa substantia Dei.
II. In responsione ad tertium, circa illud dictum, sci-
licet, haec non est vera , quidquid Deus scivit, scit, si ad
enuntiabilia referatur, dubium occurrit ex triplici capite.
Pritno sic. Sicut enuntiabilia quandoque sunt vera et quan-
doque non, et ideo prius scita nesciuntur, ita res quaedam,
puta Socrates, quandoque est ens et quandoque non : ergo
etiam res corruptibiles prius scitae nesciuntur: ergo nuUa
est differentia inter enuntiabilia et res quoad hoc : cuius
oppositum ex littera habetur. - Consequentia patet. Et pro-
portio probatur: quia non magis fundat scibile verura
quam ens; unumquodque enim cognoscibile est, secundum
quod est ens. - Et confirmatur. Quia sicut Deus ab aeterno
intuetur nativitatem Christi pro tali tempore, ita hoc enun-
tiabile , Christus nascitur , pro eodem tempore : et sicut
intuetur non esse nativitatis Christi pjro aUis temporibus,
ita falsitatem praedicti enuntiabilis : ergo, sicut non dicitur
nescire nativitatem Christi quam scivit, sic non debet con-
cedi nescire illud enuntiabile quod scivit.
Secundo sic. Optime sequitur, Deus nescit aliquid eorum
quae scivit, ergo pauciora scit quam scivit. Consequens
dicitur non concedendum, in responsione ad secundum,
quia implicat sensum compositum. Consequentia autem
probatur: quia minutus est de facto numerus scitorum.
Tertio sic. Deus scivit aliquod enuntiabile quod nescit :
ergo scire suum transivit in nescire : ergo variatio est in
scientia Dei. Nec videtur sufficere responsio posita in lit-
tera: quia non idem esse iudicium de enuntiabili et de re,
littera sustinet.
III. Ad evidentiam huius materiae, notanda sunt duo.
Primo quod inter enuntiabile et rem haec est differentia,
ad propositum, quod enuntiatio, eadem manens et perse-
verans, mutatur de vera in falsam, et consequentcr de scibili
in nescibilem, et e converso, ut patet: res autem, si muta-
tur de esse in non esse, aut e converso, non perseverat. Et
propterea no/i potest demonstrari una et eadem res manens,
modo scibilis, et modo nescibilis, sicut una enuntiatio.
Secundo advertenHura est, quod de variatione scientiae
Dei potest dupliciter esse sermo. Primo , ex parte actus
sciendi. Et sic omnino est immutabilis , tam actu quam
potentia, ut dicitur in responsione ad secundum; quamvis
scientia visionis potuisset ad plura vel pauciora determinari
ab aeterno , absolute loquendo. Sed semel deterrainata,
omnino ex parte Dei invariabilis est. Alio modo, ex parte
scitorum. Et sic, non quoad res, sed quoad enuntiabilia,
nihil prohibet ipsara mutari : quia mutatio ista nullara
mutationera ponit in Deo, sed in enuntiabili scito; quia
scilicet rautatur de scibili in nescibile, et e converso.
IV. Ex his autera patet responsio ad obiecta *. Ad pri-
mum enira, iara assignata est differentia inter rem et enun-
tiationem illius : quare non est eadem ratio, etc. - Et ad
confirmationem nihilominus addendum est, quod res, sci-
licet nativitas Christi, determinat sibi certura sui esse tera-
pus: enuntiatio autera, scilicet Christus nascitur, nullura
certura terapus consignificat, sed praesens in corarauni, seu
vage , secundura terapus quo forraatur aut profertur. Et
ideo modo est verum, et raodo falsura : quia alicui prae-
senti adaequatur, et aUcui non, perseverans tamen idem
omnino. Quod non potest dici de re, quae certura habet
sui esse terapus praesens.
Ad secundum autera, conceditur, referendo ad enuntia-
bilia, ex parte eorura. Nec oppositura docuit littera in re-
sponsione ad secundura: quoniara ibi est sermo de aug-
mento et dirainutione scientiae divinae ex parte Dei; et
reputatur inconveniens augraentatio non solura de facto,
sed de possibili. Et propterea, quantum est ex parte Dei,
negandum est plura scire quara sciat. Et quod haec sit
mens litterae, patet: quia potentiam Dei ad determinandam
scientiam visionis pertractat, inferens non debere concedi
Deura posse plura scire quara sciat, propter sensura cora-
positura inferentera mutabilitatera ex parte Dei; quia infert
scientiara Dei iam determinatam, posse a Deo mutari.
Ad tertium vero, negatur sequela, ut patet ex dictis * :
quia hoc non est propter variationera scientiae, sed sciti.
Et licet non sit idem iudicium de re et enuntiatione, quoad
hoc quod idem, se salvo, rautetur de scibili in non scibile,
ut dictura est * ; tamen quoad hoc, quod variatio utriusque
non redundat in variationem divinae scientiae , idem est
iudicium. Et quoad hoc adducitur in littera declaratio a
simili, ex rerum variatione sumpta : non quoad primura.
Cf. num. 11.
Nura. praec.
Ibid.
ARTICULUS DECIMUS SEXTUS
UTRUM DEUS DE REBUS HABEAT SCIENTIAM SPECULATIVAM
De Verit., qu. ni, art, 3,
• Art. 8.
► D DECIMUMSEXTUM SIC PROCEDITUR. VidctUr
quod Deus de rebus non habeat scien-
*tiam speculativam. Scientia enim Dei
^est causa rerum ", ut supra * ostensum
est. Sed scientia speculativa non est causa rerum
scitarum. Ergo scientia Dei non est speculativa.
2. Praeterea. Scientia speculativa est per abs-
tractionem a rebus: quod divinae scientiae non
competit. Ergo scientia Dei non est speculativa.
Sed contra, omne quod est nobilius, Deo est
attribuendum. Sed scientia speculativa est nobi-
lior quam practica, ut patet per Philosophum in
principio Metaphys *. Ergo Deus habet de rebus
• Lib. I, cap. I,
n. 13; s.Th. lcct.
c r nfV-^sTh' scientiam speculativam
liij.Vl', lect'. I. '
Respondeo dicendum quod aliqua scientia est
speculativa tantum, aliqua ^ practica tantum, ali-
qua vero secundum aliquid speculativa et secun-
dum aliquid practica. Ad cuius evidentiam, scien-
dum est quod aliqua scientia potest dici specu-
lativa tripliciter. Primo, ex parte rerum scitarum,
quae non sunt operabiles a sciente: sicut est ">
scientia hominis de rebus naturalibus vel divi-
nis. Secundo , quantum ad modum sciendi : ut
puta si aedificator consideret domum definiendo
et dividendo et considerando universalia praedi-
cata ^ ipsius. Hoc siquidem est operabilia modo
speculativo considerare, et non secundum quod
operabilia sunt: operabile enim est aliquid per
applicationem formae ad materiam, non per re-
solutionem compositi ^ in principia universalia for-
a) rerum. - scitorum B.
p) aliqua. - vero addunt codices.
Y) est. - Om. codices, post hominis ponunt a b.
3) praedicata. - principia BsD, practica pD. - Pro Hoc siquidem,
Hoc non E , Hoc enim ceteri et ed. a, Huiusmodi enim ed. b.
s) compositi. - compositionum ACDE.
QUAESTIO XIV, ARTICULUS XVI
197
malia. Tertio , quantum ad finem : nam mtelle-
^ ctus practicus differt fihe ^ a speculativo , sicut
s.*Tf'fe'ct"'xv' dicitur in III de Anima *. Intellectus enim practi-
cus ordinatur ad finem operationis: finis autem
inteliectus speculativi est consideratio veritatis.
1 Unde, si quis " aedificator consideret qualiter pos-
set fieri aliqua domus, non ordinans ad finem
operationis, sed ad cognoscendum tantum, erit,
quantum ad finem, speculativa consideratio , ta-
men de re operabili. - Scientia igitur quae est
speculativa ratione ipsius rei scitae, est specu-
lativa tantum. Quae vero speculativa est vel se-
• cundum modum vel secundum finem *, est se-
cundum quid speculativa et secundum quid pra-
ctica. Cum vero ordinatur ad finem operationis,
est simpliciter pracfica.
Secundum hoc ergo, dicendum est quod Deus
de seipso habet scientiam speculativam tantum:
ipse enim operabilis non est. De omnibus vero
aliis habet scientiam et speculativam et practicam.
Speculativam quidem, quantum ad modum: quid-
quid enim in rebus nos speculative cognoscimus
• « definiendo et ' dividendo, hoc totum Deus multo
perfectius novit. Sed de his quae potest quidem
facere, sed secundum nullum tempus facit, non
habet practicam scientiam, secundum quod pra-
ctica scientia dicitur a fine. Sic autem habet pra-
cticam scientiam de his quae secundum aliquod
Cf. num. IV.
tempus facit. Mala vero, licet ab eo non sint
operabilia, tamen sub cognitione practica ipsius
cadunt * sicut et bona, inquantum permittit vel ' d. 479, to-
impedit vel ordinat ea: sicut et aegritudines ca-
dunt sub pracfica scientia medici, inquantum per
artem suam curat eas.
Ad primum ergo dicendum quod scientia Dei
est causa, non quidem sui ipsius, sed aliorum:
quorundam quidem actu, scilicet eorum quae se-
cundum aliquod tempus fiunt ; quorundam vero
virtute, scilicet eorum quae potest facere, et ta-
men nunquam fiunt.
Ad secundum dicendum quod scientiam esse ac-
ceptam a rebus scitis, non per se convenit scien-
tiae speculativae, sed per accidens, inquantum est
humana.
Ad id vero quod in contrarium obiicitur, di-
cendum quod de operabilibus perfecta scientia
non habetur, nisi sciantur inquantum operabilia
sunt. Et ideo, cum scientia Dei sit omnibus modis
perfecta, oportet quod sciat ea quae sunt a se
operabilia, inquantum huiusmodi, et non solum
secundum quod sunt speculabilia '. Sed tamen "
non receditur a nobilitate speculativae scientiae:
quia omnia alia a se videt in seipso, seipsum
autem speculative cognoscit; et sic in speculativa
sui ipsius scienfia, habet cognifionem et specula-
tivam et practicam omnium aliorum.
l^) Jine. - Om. DFG, post speculativo ponunt ABCE.
r|) Uitde, si quis. - Si ergo codices et a b.
8) vel secundum modum vel secundum finem. - secundum modum
vel secundum flnem D, secundum modum vel finem Vab.
t) et. - Om. ACDEFG.
x) secundum quod sunt speculabilia.
lativa FGab.
secundum quod sunt specu-
Commentaria Cardinalis Caietani
TiTULCS clarus. - In corpore duo : primo , in communi
distinguit scientiam speculativam et practicam; secundo,
respondet quaesito *.
II. Quoad primum, distinctio est ista. Scientia quaedam
est speculativa tantum, quaedam practica tantum, quaedam
secundum quid practica et secundum quid speculativa. -
Declaratur sic. Scientia dicitur speculativa tripliciter, scilicet
ex obiecto, aut modo, aut fine: ergo quaedam est specu-
lativa tantura, etc. Antecedens declaratur exemplariter. Con-
sequentia probatur: quia speculatlva ex obiecto, est spe-
culativa tantum ; speculativa vero ex modo tantum , aut
fine tantum, est secundum quid practica et secundum quid
speculativa ; quae vero nullo horum modorum speculativa
est, relinquitur quod practica tantum sit.
III. Circa hanc partem, adverte primo quod practicum
et speculativum hic sumitur non solum ut sunt conditiones
scientiae secundum se, sed etiam ex parte scientis. Et pro-
pterea dicitur quod ars domificativa non intendentis do-
mificare , est speculativa ex fine , et practica ex modo et
obiecto : glossandum est enim de fine ex parte scientis ,
et non ipsius scientiae. Quoniam si loquimur de fine ipsius
scientiae , ipsa est etiam practica ex fine : quoniam finis
eius est domificatio. Et hoc si adverteris, deludes irrisiones
adversariorum.
Adverte secundo quod, sicut speculativa est tripliciter, ita
practica. Prima ex obiecto, modo et fine etiam scientis : et
haecest tantum practica. Secunda ex obiecto, modo et fine
scientiae, non scientis : et haec est vere practica ; sed in lit-
tera dicitur secundum quid speculativa, ex parte finis scien-
tis. Tertia ex obiecto, sed non modo neque fine scientiae :
et haec est etiam secundum quid practica, scilicet ex parte
oftiecti, et secundum quid speculativa, scilicet ex modo et
fine scientiae ; quia se concomitantur ; cum enim aliquid
practice scitur, iam ex se ad opus ordinatur, et e converso.
Adverte tertio, quod per speculativam ex modo tantum,
idest de obiecto operabili modo speculativo, non intelligitur
scientia de operabili in universali : quoniam scientia de
operabili , sive sit per principia proxima operationis, sive
per principia remota et universalia operationis, sub eodem
membro cadit. Sed intelligitur scientia de operabili, scrutans
non quomodo res fiat, sed quid est, etc, ut in littera di- •
citur. Talis enim cognitio non spectat ad artifices, sed ad
philosophos ; qui, cum sciant quid est cithara aut domus,
scientiam tamen illa faciendi non habent.
IV. Quoad secundum *, tria dicuntur: primo, comparatur * Cf. num. i.
scientia Dei ad ipsum Deum; secundo, ad alia a se; tertio,
respondetur cuidara tacitae obiectioni. - De primo, ponitur
conclusio : Scientia Dei de seipso est speculativa tantum. -
Probatur: quia ipse non est operabilis.
De secundo, ponitur conclusio : Scientia de aliis a se ,
est speculativa, et practica etiam diversimode, - Probatur
primo quod sit speculativa : quia omnia novit modo spe-
culativo, quid sunt , etc. Deinde quod sit practica diver-
simode: quia de factibilibus quae nunquam fiunt, practicam
habet virtute, idest ex obiecto et modo et fine scientiae,
non fine scientis ; de his vero quae de facto quandoque
fiunt, habet practicam simpliciter et actu.
Obiectio autem cui respondetur, est, quia mala non facit
Deus, neque sunt de numero factibilium aut factorum a
Deo: quoraodo ergo haec ad scientiam practicara specta-
bunt? - Respondetur quod, sicut medicina est non solum
sani, sed aegri, ita scientia Dei, non faciendo, sed permit-
tendo, ordinando, impediendo, etc.
V. Adverte hic, quod de scientia Dei possumus loqui
dupliciter. Prirao absolute , secundura quod in se est. Et
sic, cum sit una et simplex, praehabens in se eminenter
omnera scientiae perfectionem , neque est practica neque
speculativa, sed altius quid eminenter continens utrumque.
igS
QUAESTIO XIV, ARTICULUS XVI
* Ou- ', art- 4;
cf. Comment.
Cf. num. IV.
Qu. IV, art. i.
* Cf. etiam Pro-
log., qu.iv, art.2.
Qu. IV, art. 2.
Qu. I, an. 4.
iuxta ea quae in prologo dicta sunt *. Alio modo, in re-
spectu talis sciti : et sic dicitur hic de ea quod est specu-
lativa aut practica. Respectu quidem huius sciti quod est
essentia sua (non ut essentia est adaequatum obiectum
scientiae , sic enim pertinet ad scientiam Dei absolute; sed
ut est quoddam speciale scitum distinctum contra alia scita,
scilicet alia a Deo), est speculativa : respectu vero ahorum,
est practica etc. , ut in Httera dicitur.
VI. Circa positas conclusiones * dubium occurrit ex Scoto.
Ipse siquidem in Prologo Primi Sententiarum *, tenet op-
positum primae conclusionis, dum definit scientiam Dei de
seipso esse simpliciter practicam : aut nihil sibi deesse quin
sit practica, nisi quod voluntas Dei non est bona ex re-
gula, sed naturaliter ex seipsa. Et in xxxvin distinctione
Primi *, tenet oppositum secundae conclusionis , quoad
hoc quod Deus habet scientiam practicam de aliis a se : vult
enim quod non habeat scientiam practicam de aliis a se,
sed speculativam.
Ratio eius contra primam conclusionem consistit in hoc.
Scientia de essentia Dei est prior naturahter amore illius
essentiae , et rectificativa illius : ergo est practica. - Et ad
rationem pro conclusione in littera positam, scilicet quia
Deus non est operabilis, respondet quod Deus est opera-
bilis, idest attingibUis per operationem immanentem, amo-
ris scilicet.
Ratio vero contra secundam, consistit in hoc. Nulla no-
titia de rebus ante determinationem divinae voluntatis di-
ctat res esse agendas : ergo nulla est ibi notitia practica de
rebus. Antecedens patet. Et consequentia probatur: quia
scientia practica est dictativa ad operandum. - In Prologo *
autem fundat se super prioritate, sic. NuIIa notitia de re-
bus etc. , est prior actu voluntatis divinae etc. : ergo non
est practica.
VII. Ad has autem obiectiones, suppositis his quae in
prologo * dicta sunt , et in quaestione speciali de Praxi ,
non est difiicile respondere.
Ad primam enim, neganda est consequentia , quidquid
sit de antecedente : plus enim exigitur ad notitiam practi-
cam, ut ibi patuit. - Solutio rationis nostrae a Scoto data,
valeret quidem , si Deus, aul» operatio qua a se amatur,
fieret, vel etiam regularetur scientia practica. Oportet nam-
que omnem causam esse causam vel operationis vel effe-
ctus : scientia autem practica causam sonat, ut patet ex
nomine, et IX Metaphys *. Et respectu quidem creaturarum
factibiUum, causa in Deo ponitur in ordine ad effectum ,
non in ordine ad factionem: quia illa est substantia Dei.
Respectu autem ipsius Dei, quoad neutrum poni potest:
quia nec ipse nec operatio fit aut pendet. Ridiculum ergo
est audire Deum esse operabilem scientia sua practica.
Ad obiectionem vero contra secundam conclusionem
primo loco factam, negatur consequentia. Falsum enim ma-
nifeste est quod notitia practica debeat esse dictativa ad
operandum: satis est enim quod sit regulativa. Ars enim
domificativa non dictat domificandum esse: imo est indif-
ferens ad opposita, ut patet IX Metaphys *.
Et per hoc patet responsio ad obiectionem secundo loco
adductam. Falsum quippe est assumptum : quoniam, ut di-
citur IX Metaphys. *, potentia rationalis, quam constat esse
notitiam practicam , determinatur ab appetitu , et non e
converso; et ideo praesupponitur ab appetitu ut indifferens.
Unde mirum est de isto homine, quomodo praeclarum
eius ingenium non advertit quod, quemadmodum ars do-
mificativa absolute praevenit actum voluntatis, et praeve-
nitur a voluntate ut determinativa ipsius ad operandura,
et praevenit executionem , scilicet ipsam domificationem ;
ita rationes omnium operum factibilium a Deo , naturali-
ter in essentia divina relucent, praeveniendo omnem volun-
tatis actum; sed praeveniri eas oportet a voluntate divina,
ut determinentur ad operandum. Unde quaedam rationes
sunt determinatae ad operandum, et quaedam non, ut in
littera dicitur. Et illae etiam quae determinatae sunt a di-
vina voluntate, praeveniunt executionem, scilicet factionem
ad extra. Nec refert ad propositum utrum potentia execu-
tiva in Deo sit ipsa voluntas, an tertia potentia : quoniam
etiam ipsa voluntas, ut determinans, praecedit, et ut exe-
quens, sequitur.
Did.
lib. VIII, cap. V,
2, 4.
Cap. IV. •
b. VIU
Loco
. 2.
citato ,
Ibid. n. 3, 4.
QUAESTIO XV, ARTICULUS I
199
QUAESTIO DECIMAQUINTA
DE IDEIS
IN TRES ARTICULOS DIVISA
kOST considerationem de scientia " Dei, restat
Cf. quaest. xiv,
d.
IntrO'
L considerare de ideis *.
Et circa hoc quaeruntur tria.
Primo: an sint ideae.
Secundo: utrum sint plures, vel una tantum.
Tertio: utrum sint omnium quae cognoscun-
tur a Deo.
ARTICULUS PRIMUS
UTRUM IDEAE SINT
Infra, qu. xLiv, art. 3 ; I Sent., dist. xxxvi, qu. ii, art. i ; De Verit., qu. iii, art. i ; I Metaphys., lect. xv.
' S. Th. lect. iii.
* QU. XLVI.
D PRiMUM sic PROCEDiTUR. Vidctur quod
ideae non sint ^. Dicit enim Dionysius,
'vii cap. de Div. Nom. *, quod Deus non
^cognoscit res secundum ideam. Sed
ideae non ponuntur ad aliud, nisi ut per eas co-
gnoscantur res. Ergo ideae non sunt.
T 2. Praeterea, Deus in seipso cognoscit omnia '',
* Qu- "'v. "t. 5- ut supra * dictum est. Sed seipsum non cogno-
scit per ideam. Ergo nec alia.
3. Praeterea, idea ponitur ut principium co-
gnoscendi et operandi. Sed essentia divina est suf-
ficiens principium cognoscendi et operandi omnia.
Non ergo necesse est ponere ideas.
Sed contra est quod dicit Augustinus, in libro
Octoginta triurn Quaest. *: Tanta vis in ideis con-
stitiiitiir, ut, nisi his intellectis, sapiens esse nemo
possit.
Respondeo dicendum quod necesse est ponere
in mente divina ideas. Idea enim graece, latine
forma dicitur: unde per ideas intelliguntur for-
mae aliarum rerum, praeter ipsas res ^ existentes.
Forma autem alicuius rei praeter ipsam ' existens,
ad duo esse potest: vel ut sit exemplar eius cuius
dicitur forma; vel ut sit principium cognitionis
ipsius, secundum quod formae cognoscibilium
dicuntur esse in cognoscente. Et quantum ad
utrumque est necesse ponere ideas.
Quod sic patet. In omnibus enim quae non a
casu generantur, necesse est formam esse ^ finem
generationis cuiuscumque *. Agens autem non
♦ D. 783.
ageret propter formam, nisi inquantum similitudo
formae est in ipso. Quod quidem contingit dupli-
citer. In quibusdam enifn agentibus praeexistit for-
ma "' rei fiendae'secundum esse naturale, sicut in
his quae agunt per naturam; sicut homo generat
hominem, et ignis ignem. In quibusdam vero
secundum esse intelligibile, ut in his quae agunt
per intellectum; sicut similitudo domus praeexi-
stit in mente aedificatoris. Et haec potest dici idea
domus: quia artifex intendit domum assimilare
formae quam mente concepit. .
Quia igitur mundus non est casu factus, sed est
factus a Deo per intellectum agente, ut infra * pa-
tebit, necesse est quod in mente divina sit forma,
ad similitudinem cuius mundus est factus. Et in
hoc consistit ratio ideae.
Ad primum ergo dicendum quod Deus non in-
telligit res secundum ideam extra se existentem.
Et sic etiam Aristoteles improbat * opinionem Pla-
tonis de ideis, secundum quod ponebat * eas per
se existentes, non in intellectu.
Ad secundum dicendum quod, licet Deus per
essentiam suam se et alia cognoscat, tamen es-
sentia sua est principium operativum aliorum, non
autem sui ipsius *: et ideo habet rationem ideae
secundum quod ad alia comparatur, non autem
secundum quod comparatur ad ipsum Deum.
Ad tertium dicendum quod Deus secundum es-
sentiam suam est similitudo omnium rerum. Unde
idea in Deo nihil est aUud quam Dei ' essentia
a) de scientia. - scientiae ABCDEG.
P) sint. - sunt in Deo B.
Y) omnia - alia ACEG, omnia alia a se B.
3) praeter ipsas res. - per se codices et ed. a.
e) praeter ipsam. - praeter ipsammet sD, praeter t^A, praeter ipsam
rem sA, per ipsam pF, per se ed. a.
I^) necesse est formam esse. - necesse est ponere formam G, ne-
cesse est esse formam ACDEFaii.
i)) forma. — similitudo ACDEFG.
9) sui ipsius. - ipsius ACEFGd , ipsius ideae ed. a. - Ante ideo
^ab omittunt et.
0 Dei. - eius codices.
Commentaria Cardinalis Caietani
* Cf. nutn. iii.
* Cf. num. IV.
IN titulo nihil aliud notandum est, nisi quod quid nomi-
nis ideae in corpore declaratur.
In corpore tria : primo, proponit conclusionem respon-
sivam quaesito; secundo, assignat quid nominis ideae*;
tertio, probat conclusionem responsivam *.
II. Quoad primum, conclusio responsiva quaesito affir-
mative est: Necesse est ponere ideas in mente divina. -
■ Qu. XIX, art. 4.
qu. XLiv, art. 3.
" I Metaphys. ,
cap. IX, n. 8. -
S. Th. lect. XV.
'Phoedonis cap.
xLvm. - Cf. Par-
menidis cap. vi.
Ubi adverte quod esse in mente sumitur forraaliter, idest
inquantum mens est. Hoc autera est esse obiective, ut in-
tellectum in intelligente ; et non ut forma in eo cuius est
forma. Sensus ergo conclusionis est, quod necesse est po-
nere ideas obiective in intellectu divino.
III. Quoad secundum *: idea significat formam alicuius
rei praeter rem ipsam existentem. Et declaratur ex idioraate
Cf. num. I.
200
QUAESTIO XV, ARTICULUS I
graeco. - Si vis ideae diffuse definitionem videre, lege qu. m
de Veritate art. i.
Cf. num. I. IV. Quoad tertium *, probatur conclusio proposita, sic.
Mundus non est factus a casu , sed est factus a Deo per
intellectum agente : ergo forma mundi est finis suae gene-
rationis : ergo in mente divina est forma, ad similitudinem
cuius mundus est factus : ergo in mente divina est idea.
Antecedens, quoad utramque partem, supponitur, ut
inferius monstrandum in loco suo. - Prima autem conse-
quentia probatur ex illa maxima, in omnibus quae gene-
rantur non a casu, forma estfinis generationis. - Secunda
vero consequentia duo infert: scilicet, et quod forma ad
cuius similitudinem etc, est in Deo; et quod est tali modo,
scilicet in mente divina, idest obiective. Et quoad utrum-
que in littera probatur. Quoad primum: quia commune
est omni agenti praehabere similitudinem intentae formae.
Quoad secundum vero, est differentia inter agens naturale
et a proposito, in modo habendi illam similitudinem : quia
illud secundum esse naturale, ut patet in igne ; hoc secun-
dum esse inteUigibile , ut patet in artifice. Si ergo Deus
est agens per intellectum, ergo etc. - Tertia deinde con-
sequentia probatur: quia in hoc consistit ratio ideae. Pro-
batur: ratio ideae est, ut sit forma praeter rem, exemplar
rei, et principium cognitionis, etc.
V. Adverte hic diligenter, quod in littera caute dicitur
quod idea ponitur ut exemplar, et non dicitur ut princi-
pium essendi. Quia principium essendi. sonaret formam qua
agens agit: idea autem non significat talem formam, sed
formam quam agens concipit, ad cuius similitudinem ope-
ratur, et non qua operatur. Et hoc est proprie exemplar.
Et propterea in exemplo de domificatore expresse subiun-
gitur, quod idea domus est forma quam mente concipit ,
et non ars domificativa.
Similiter, cum littera dixisset quod idea est principium
cognitionis , statim addidit liMitationem , secundum quod
formae cognoscibilium dicuntur esse in cognoscente. Quasi
diceret: Non dico quod idea est principium cognitionis
(quia hoc sonaret quod ipsa esset ratio cognoscendi ut
species intelligibilis) ; sed quod ipsa est principium cogni-
tionis eo modo quo formae cognoscibilium obiective in co-
gnoscente existentes, principia cognitionis ipsarum rerum
cognoscibilium dicuntur. Et quoniam in penultimo con-
sequente totum hoc continebatur , scilicet forma mundi
praeter mundum existens, et causalitas exemplaris, et modus
essendi intelligibiliter seu obiective ; ideo merito ultima con-
sequentia ex his quae ad rationem ideae spectant, et iam
posita erant, probata est, praegnantibus verbis, scilicet, et
in lioc consistit ratio ideae.
VI. In responsione ad tertium , dubium occurrit : quia
falsum et inconsonans videtur, quod idea sit essentia di-
vina. Falsum quidem, inquit Scotus, in I, dist. xxxv, quia
tota ratio ideae salvatur in lapide habente esse obiectivum
in intellectu divino: ergo idea in Deo non est essentia di-
vina. - Antecedens patet applicando totam ideae rationem.
Et confirmari posset assumendo definitionem positam in
Qu. de Ver., qu. ra, art. i, et eam quae ex hoc articulo
habetur: scilicet, quod est forma alicuius rei praeter ipsam
rem, exemplar, atque principium sic cognitionis eiusdem. -
Consequentia autem probatur: esse obiectivum non est
esse reale, sed est esse diminutum; ergo non est esseniia
divina.
Inconsonans autem, quia idea aut est essentia divina
ut est, aut essentia divina ut est obiecta intellectui di-
vino. Si primo modo (ut in articulo sequenti innuitur,
ubi dicitur quod idea est essentia divina sic imitabilis : hoc
enim convenit essentiae divinae secundum quod ens est),
male ergo responsum est ad principale quaesitum articuli.
Et probatur sequela. Quaestioni an est de re habente esse
in rerum natura et in intellectu, male respondetur affirma-
tive per esse quod habet in intellectu , praetermisso esse
in rerum natura: sicut quaerenti an sphaera ignis sit, male
responderetur quod est in intellectu. Et ratio est, quia esse
in intellectu est esse secundum quid, esse in rerum na-
tura est esse simpliciter : quaestio autem an est quaerit de
esse simpliciter : et propterea , si respondeatur de esse in
mente, insinuatur quod illa res non habet aliud esse, sed
esse in mente est eius esse simpliciter. Si igitur idea est
essentia secundum esse reale , male responsum est quae-
sito : necesse est ponere ideas in mente divina. - Si autem
idea est essentia ut obiecta est intellectui divino, male ergo
dictum est quod est ipsa essentia divina. Quoniam essentia
divina ut obiecta, non habet esse reale, sed obiectivum.
Et si , per impossibile, essentia divina non esset in rerum
natura , et esset obiecta intellectui , ideae ratio salvaretur.
Ideam ergo esse idem quod essentia, est per accidens, imo
superfluum : quia natura cuiusque rei est obiecta intcllectui
divino, secundario tamen, etiam si nunquam identificaretur
essentiae divinae ut obiecta est intellectui divino; quoniam
ipsa cognoscitur a Deo non solum ut est in priori obiecto,
sed secundum se. - Hae rationes non sunt ex Scoto for-
maliter : sed ut veritas elucescat, partim ex ipso, partim ex
littera eas formandas credidi.
VII. Ad evidentiam horum, duo videnda sunt, ex quibus
solutio omnium pendet: primo, quomodo idea se habeat
ad esse; secundo, quid sit esse obiectivum *.
Quoad primum, scito quod, ut ex allegatis locis * patet,
de ratione ideae est esse exemplar rei. De ratione autem
exemplaris est esse formativum rei, mediante agente per
intellectum. Unde ibidem * dicitur quod, si omnia agerent
de necessitate naturae, non ponerentur ideae. De ratione
autem formativi sic, est esse in mente : nunquam enim exem-
plar aliquod est sic formativum, nisi potentia remota, nisi
sit in mente. Et si est in mente tantum, formativum sic
salvatur. Modus ergo essendi exemplaris necessarius est esse
in mente: ceteri autem modi essendi sunt per accidens,
absolute loquendo. Et propterea in littera quaestioni an
est de ideis , responsum est quod sunt in mente divina.
Esse namque in mente est simpliciter necessarium esse idea-
rum, et formaliter convenit ideae ut idea est. Nec curavit
Auctor de esse idearum in rerum natura, ut Platoni ascri-
bitur: quoniam hic theologiam tradebat, et de divino intel-
lectu ; illa autem discussio metaphysicalis est, et ad tracta-
tum de Separatis Substantiis spectans. Unde patet quod idea
in Deo est, formaliter loquendo, essentia divina ut in mente
est divina. Nec oppositum in illis verbis sequentis articuli
dicitur: quoniam ly imitabile claudere intelligitur in se ra-
tionem exemplaris. Ac per hoc, ut ex dictis * patet, idea
dicitur essentia divina ut exemplar est, idest ut formativa
est rei medio intellectu. Hoc autem patet non convenire
essentiae secundum quod est mere naturaliter, sed secun-
dum quod est obiecta divinae menti.
VIII. Sed quid est esse sic, scilicet obiective, quod se-
cundo loco videndum erat *? - Scotus, in I, dist. xxxvi, de-
terminat quod esse cognitum non est esse reale, absolutum
aut respectivum ; nec est esse relativum secundum ratio-
nem ; sed est esse diminutum rei , sive absolute sive re-
lative , quod vocatur esse secundum quid; ita quod res
habens talem modum essendi, fundat relationem rationis
ad intellectum. Putatque lapidem etc, entia producta esse
ab aeterno a Deo, per actum intellectus divini, in tali esse ;
et huiusmodi entia secundum quid esse ; et vocari ideas,
quia eis conveniunt omnes conditiones idearum , ut ar-
guendo fuit deductum *.
Ego autem, peripatetico lacte educatus, ac in aere, ut
aiunt, loqui nesciens, praeter latitudinem entis realis, solum
ens rationis novi (V * et VI Metaphys. **). Ens autem ra-
tionis relationem aut negationem didici a s. Thoma, in
Qu.de Ver., qu. xxi , art. i. Unde, cum esse obiectivum
non sit modus essendi secundum rem, neque sit negatio,
restat quod sit esse relativum secundum rationem, in com-
muni loquendo. Sed quoniam esse divinum est tantae ex-
cellentiae, ut omnes essendi modos, sive extra animam sive
in anima, eminenter praehabeat, oportet ut esse naturale
ipsius divinae essentiae sit non solum ordinis intelligibilis,
et in actu purissimo, sed sit etiam (et non per accidens)
esse obiectivum eiusdem respectu intellectus sui : alioquin
non omnes essendi modos unico modo eminentissime con-
tineret. Ac per hoc, nec essentia divina ut obiecta intelle-
ctui, habet esse diminutum; nec aliqua res, ut obiecta di-
vino intellectui, habet esse diminutum. Et de essentia divina
• Cf. num. vm.
* Cf. num. praec.
• Sc, De Verit.,
qu. III, art. i.
Cf. num. V.
'Cf. nnm.praec.
Cf. num. VI.
* Cap.vni. - Did.
lib. IV, cap. VII.
*• Cap. II. - Did.
lib.V, cap.ii, n.i.
QUAESTIO XV, ARTICULUS II
201
Cf. num. VI.
quidem manifeste sequitur: quia eius esse obiectivum est
esse naturale ipsius Dei, propter eius eminentiam. De aliis
vero sequitur ex eo, quod alia non aliter possunt obiici
Deo , quam in obiecta essentia divina : nihil enim Deus
intelligit extra se, sed omnia in se tantum. Ita quod in se
cognoscit utrumque, scilicet et lapidem in essentia obiecta,
et lapidem absolute ; et lapidem hunc, et lapidem in anima
mea, etc. : omnia enim haec novit, sed modus quo haec
obiiciuntur, est unus, scilicet in essentia divina. Et conse-
quenter esse obiectivum rerum respectu intellectus divini,
non est esse relativum, sed absolutum realissimum, scilicet
esse Dei. Et quia idea in Deo, de qua est sermo, significat .
res secundum tale esse, ideo merito dictum est quod est
ipsa essentia divina, etc.
IX. Ad primam ergo obiectionem * in oppositum, ne-
gatur sequela. Ad probationem autem, dicitur quod, licet
esse obiectivum in communi non sit reale, esse tamen
obiectivum apud intellectum divinum est reale.
Ad secundam autem, iam patet quod idea in Deo est
essentia divina ut obiecta divino intellectui, etc. Et cum
arguitur, ergo male dictum est quod essentia sit, negatur
sequela. Tum quia non est dictum quod est essentia in-
quantum habet esse naturale. Tum quia , si hoc sine re-
duplicatione fuisset dictum, verificaretur, propter unitatem
utriusque in Deo. Essentia enim divina habet utrumque
modum essendi eminenter , in suo unico excellentissimo
modo essendi : et propterea, affirmando identitatem ideae
cum essentia , non sequitur formaliter , loquendo more
lib
n.3.
humano, ergo affirmatur identitas cum essentia inquan-
tum est in rerum natura. In littera autem non affirmatur
hoc secundum, sed primum. Et ideo illae duae consequen-
tiae, quae obiiciendo subiunctae sunt, scilicet, ergo ideam
in Deo esse idem cum essentia divina, est per accidens,
et, ergo est superfluum, nihil valent: quia identitas cum
essentia est per se et necessaria, ex eo quod nihil potest
obiici intellectui divino nisi in essentia divina. Ita quod
modus quo res obiectae obiiciuntur, necessario est esse
in obiecta essentia : alioquin Deus intelligeret aliquid extra
se, et vilesceret eius intellectus, ut XII Metaphys. * patet. *Cap.viii
Unde falsum et impossibile est quod lapis obiiciatur Deo
in seipso lapide obiective. Quod tamen argumentum as-
sumit et supponit, ex ignorantia metaphysicae.
Ad illam autem hypotheticam deductionem, si essentia
divina non esset in rerum natura, et esset obiecta suo intel-
lectui, salvaretur ratio ideae: ergo identitas ideae cum es-
sentia estper accidens, admissa conditionali, negatur ulterior
sequela. Imo sequitur oppositum : quia stante illa condi-
tionali, idea esset ipsa essentia ut obiecta. - Et si dicatur,
ergo ideam esse essentiam divinam secundum esse reale, est
per accidens, negatur sequela. Quoniam esse obiectivum
essentiae divinae, apud inteUectum Dei, non est per accidens
reale, sed per se, ex eminentia propria ipsius. Sed falli mul-
tos contingit in hoc, ex eo quod consideratur esse obiecti-
vum absolute, et reale absolute, quae constat non esse idem;
cum hic sit sermo de esse obiectivo tali, et tali reali, ex
quibus oritur identitas ; balbutiendi tamen accepta licentia.
:ap. VIII. - Did.
. XI , cap. IX ,
ARTICULUS SECUNDUS
UTRUM SINT PLURES IDEAE
Infra, qu.3a.1v, art. 3; qu. xlvh, art. i, ad 2; I Sent., dist. xxxvi, qu. 11, art. 2; III, dist. xrv, art. 2, qu" 2; I Cont. Gent., cap. Liv;
De Pot., qu. m, art. 16, ad 12, i3; De Verit., qu. iii, art. 2; Quodl. IV, qu. i.
>D SECUNDUM sic PROCEDITUR. Vidctur quod
non sint plures ideae. Idea enim in Deo
est eius essentia. Sed essentia Dei est
^una tantum. Ergo et idea est una ".
2. Praeterea, sicut idea est principium cogno-
scendi et operandi, ita ars et sapientia. Sed in
Deo non sunt plures artes et sapientiae. Ergo
nec plures ideae.
3. Si dicatur quod ideae multiplicantur secun-
dum respectus ad diversas creaturas, contra: Plu-
P ralitas ^ idearum est ab aeterno. Si ergo ideae
sunt plures, creaturae autem sunt temporales,
ergo temporale erit causa aeterni.
4. Praeterea, respectus isti aut sunt secundum
rem in creaturis tantum, aut etiam in Deo. Si in
creaturis tantum, cum creaturae non sint ab ae-
terno, pluralitas idearum non erit ab aeterno, si
r multiplicentur solum secundum huiusmodi ^ re-
spectus. Si autem realiter sunt in Deo, sequitur
8 quod alia pluralitas realis * sit in Deo quam plu-
ralitas Personarum: quod est contra Damasce-
• De Fide orth., num , dicentem * quod in divinis omnia unum
lib. I, cap. X. ' . ^ .
E sunt, praeter ingenerationem ', generationem et
processionem. Sic igitur non sunt plures ideae.
Sed contra est quod dicit Augustinus, in li-
• Qu. xLvi. bro Octoginta trium Quaest. *: Ideae sunt prin-
cipales quaedam formae vel rationes rerum sta-
biles atque incommutabiles, quia ^ ipsae formatae
non sunt, ac per hoc aeternae ac semper eodem
modo se habentes, quae divina intelligentia con-
tinentur. Sed cum ipsae neqiie oriantur neque
intereant , secundum eas tamen formari dicitur
omne quod oriri et interire potest, et omne quod
oritur et interit.
Respondeo dicendum quod necesse est ponere
plures ideas. Ad cuius evidentiam, consideran-
dum est quod in quolibet effectu illud quod est
ultimus finis, proprie est intentum a principali
agente ; sicut ordo exercitus a duce. Illud autem
quod est optimum in rebus existens, est bonum
ordinis universi, ut patet per Philosophum in XII
Metaphys. * Ordo igitur universi est proprie a
Deo intentus, et non per accidens proveniens se-
cundum successionem agentium : prout quidam *
dixerunt quod Deus creavit primum creatum tan-
tum, quod creatum creavit secundum creatum ^,
et sic inde quousque producta est tanta rerum
multitudo : secundum quam opinionem, Deus non
haberet nisi ideam primi creati. Sed si ipse ordo
universi est per se creatus ab eo, et intentus ab
ipso, necesse est quod habeat ideam ordinis uni-
versi. Ratio autem alicuius totius haberi non
potest, nisi habeantur propriae rationes eorum ex
quibus totum constituitur : sicut aedificator spe-
o) est una. - Om. codices et ed. a.
P) Pluralitas. - Pturitas ed. b, et ita infra. - Pro Si ergo, Sed AC
EGa, Si tamen D, Si F.
■ffhuiusmodi. - Om. codices et a 6.
3) realis. — realiter B, om. edd. ab.
SuMMAB Theol. D. Thomae T. I.
•S.Th. lect. XII.
- Did. lib. XI,
cap. X, n. I.
' Avicenna, Me-
taphys.jtract.lX,
cap. IV.
e) ingenerationem.- innascibilitatem B, om. ¥a; generationem om.E.
!^) quia. — quae codices et ed. a,
i)) quod creatum creavit secundum creatum. - quod creavit secun-
dum creatum G, quod creatum secundum creatum ed. a, om. ceteri. -
Pro inde, demum edd. a b.
36
202
QUAESTIO XV, ARTICULUS II
ciem domus concipere non posset, nisi apud
ipsum esset propria ratio cuiuslibet partium eius.
- Sic igitur oportet quod in mente divina sint pro-
priae rationes omnium rerum. Unde dicit Augu-
♦ cit. qu. xLvi. stinus, in libro Octoginta trium Qiiaest.*, quod
singula propriis rationibus a Deo creata sunt. Unde
sequitur quod in mente divina sint plures ideae.
Hoc autem quomodo divinae simplicitati non
repugnet , facile est videre , si quis consideret
ideam operati esse in mente operantis sicut quod
intelligitur; non autem sicut species qua intelli-
gitur, quae est forma faciens intellectum in actu.
Forma enim domus in mente aedificatoris est
aliquid ab eo intellectum, ad cuius similitudinem
domum in materia format. Non est autem contra
simplicitatem divini intellectus, quod multa intel-
ligat: sed contra simplicitatem eius esset, si per
plures species eius intellectus formaretur. Unde
plures ideae sunt in mente divina ut intellectae
ab ipso.
Quod hoc modo potest videri. Ipse enim es-
sentiam suam perfecte cognoscit: unde cognoscit
eam secundum omnem modum quo cognosci-
bilis est. Potest autem cognosci non solum se-
cundum quod in se est, sed secundum quod est
participabilis secundum aliquem modum simili-
tudinis a creaturis. Unaquaeque autem creatura
9 habet propriam speciem, secundum quod ® aliquo
modo participat divinae essentiae similitudinem.
Sic igitur inquantum Deus cognoscit suam essen-
tiam ut sic imitabilem a tali creatura, cognoscit
eam ut propriam rationem et ideam huius crea-
turae. Et similiter de aliis. Et sic patet quod
Deus intelligit plures rationes proprias plurium
rerum; quae sunt plures ideae.
Ad primum ergo dicendum quod idea non no-
minat divinam essentiam inquantum est essentia,
sed inquantum ' est similitudo vel ratio huius
vel illius rei. Unde secundum quod sunt plures
rationes intellectae ex una essentia, secundum hoc
dicuntur plures ideae.
Ad secundum dicendum quod sapientia et ars
significantur ut quo Deus intelligit, sed idea ut
quod Deus intelligit. Deus autem uno " intelligit
multa ; et non solum secundum quod ^- in seipsis
sunt, sed etiam secundum quod intellecta sunt •";
quod est intelligere plures rationes rerum. Sicut
artifex, dum intelligit formam domus in materia,
dicitur intelligere domum: dum autem intelligit
formam domus ut ' a se speculatam, ex eo quod
intelligit se intelligere eam, intelligit ideam vel
rationem domus. Deus autem non solum intel-
ligit multas res per essentiam suam , sed etiam
intelligit se intelligere multa per essentiam suam ^.
Sed hoc est intelligere plures . rationes rerum;
vel, plures ideas esse in intellectu eius ut intel-
lectas.
Ad tertium dicendum quod huiusmodi respe-
ctus, quibus multiplicantur ideae, non causantur
a rebus, sed ab intellectu divino, comparante es-
sentiam suam ad res.
Ad quartum dicendum quod respectus multipli-
cantes ideas, non sunt in rebus creatis, sed in
Deo. Non tamen sunt reales respectus, sicut illi
quibus distinguuntur Personae, sed respectus in-
tellecti a Deo.
X
X
0) quod. - quam B. \
t) inquantum. - secundum quod codices.
x) uno. - uno inteltectu Pb. - et ante non om. Ga.
X) secundum quod. - Haec et sequentia usque ad Deus autem non
solum inclusive, omittunt ABCEFpD.
(j.) secundum quod intellecta sunt. - secundum quod in illis sunt G.
plures omittit editio a.
v) ut. - Om. sD ; cf. not. X.
?) sed etiam ... suam. - Om. BpD.
Comraentaria Cardinalis Caietani
* Cf. num. IV.
* Cf. num. VIII.
lib. J
n. I.
.1, cap. X,
TITULUS clarus. - In corpore tria facit: primo, respondet
quaesito affirmative; secundo, ostendit quod haec plu-
ralitas non repugnat divinae simplicitati *; tertio, ostendit
quomodo liaec pluralitas est *.
II. Qyxo&d primum, conclusio responsiva est: Necesse est
ponere ideas plures. - Probatur. Ultimus finis in quolibet
effectu est proprie intentus a principali agente : ergo ordo
universi est proprie intentus, et per se factus, a Deo : ergo in
mente divina est idea ordinis universi : ergo in ea sunt pro-
priae rationes omnium rerura: ergo in ea sunt plures ideae.
Antecedens manifestatur in ordine exercitus et duce.
Prima vero consequentia probatur: quia optimum in rebus
existens est ordo; quod firmatur ex XII Metaphys. Et con-
firmatur veritas consequentis ex destructiohe opinionis Avi-
cennae, etc. Secunda autem est per se nota. Tertia vero
probatur : quia ratio totius haberi non potest , nisi ha-
beantur rationes omnium ex quibus totura constituitur, ut
patet in domo et eius partibus. Confirmaturque veritas
consequentis auctoritate Augustini. Ultima demum conse-
quentia non eget probatione.
III. Adverte quod notanter in primo antecedente non
dicitur ultimus finis , sed dicitur ultimus finis in quolibet
effectu : quoniara hic est sermo de fine intrinseco effectus,
et non de fine qui est extra effectum. Ut enim patet XII
Metaphys. *, text. 52, bonura universi est duplex: scilicet
in ipso universo manens, et aliud extra ipsum. Primum
est ordo : secundum est Deus , propter quem est etiam
ipse ordo. Ordo ergo universi, quia est optimum in toto
universo, oportet esse ultimura in hoc effectu qui est uni-
versura, et consequenter respondere principali agenti : quod
supponimus esse Deura. Et sic Deus est actor per se et
finis ipsius ordinis , quemadmodum dux respectu ordinis
exercitus.
Adverte secundo, quod littera, ut ostenderet vim huius
medii ad inferendam pluralitatem idearum in Deo, inseruit
opinionem Avicennae de modo quo pluralitas emanavit
creaturarum: de qua inferius * erit sermo. Si enira distinctio ' (iu.«.vn,art.i.
creaturarum non per se intenta esset a Deo, sed ex parte Dei
esset per accidens, scilicet propter successionem agentium,
seu quovis alio modo; non habereraus viam concludendi in
Deo exemplaria multorum, sed unius tantura. Nullus enim
opifex exigit ideam eorum quae sunt per accidens.
IV. Quoad secundum *, ostenditur quod pluralitas idea- * Cf. num. i.
rum non repugnat divinae simplicitati, ex ditferentia quae
est inter quod et quo aliquis intelligit. Utiturque tali ra-
tione. Multiplicare quod non repugnat simplicitati , sed
raultiplicare quo: sed idea est quod, et non quo: ergo mul-
titudo idearum non repugnat simplicitati divinae. - Maior
probatur : quia multa intelligere non ponit compositionera
aut iraperfectionera, etc. , sed bene hoc ponit multis spe-
ciebus intelligero. Minor probatur inductive ex idea domus
in mente artificis, etc.
QUAESTIO XV, ARTICULUS II
2o3
V. Circa differentiam in littera assignatam inter quod
et qito intelligitur, dubium occurrit. Primo, aut est sermo
de pluralitate reali , aut rationis. Si reali , utriusque plura-
litas praeiudicat divinae simplicitati. Si rationis , utrumque
potest pari ratione plurificari. Quoniam essentia divina ut
species, comprehendit omnes species intelligibiles , quem-
admodum ipsa ut obiecta comprehendit omnia obiecta: et
sic aequa est utrinque pluralitas secundum rationem.
Secundo, intellectum a Deo non potest esse nisi,unum
•Cap.viii. -Did. numero, ut patet XII Metaphys. * Ergo repugnat multipli-
' '^^*'' '"' care quod intelligitur a Deo. Falsum est ergo quod plu-
ralitas eius quod intelligitur, non praeiudicat.
Tertio, in Deo est sapientia et ars et scientia : ergo quo
intelligitur, multiplicatur in Deo. Probatur sequela : .quia
se habent ut quo Deus intelligit; ut etiam expresse littera
dicit in responsione ad secundum.
VI. Ad evidentiam horum scito , quantum ad ly quo
et quod, quod hic est sermo de quo et quod in actu exer-
cito; scilicet de illis rationibus formalibus, seu rebus, quae
exercent actum ipsius quo, vel actum ipsius quod. Ut, in
proposito, idea est quod intelligitur in actu exercito, quo-
niam significat id quod se habet ad intellectionem ut obie-
ctum vel terminus : ars vero est quo in actu exercito, quia
importat id quod se habet ut principium formale intelle-
ctionis. Et sic de aliis.
Quantum vero ad multitudinem seu pluralitatem, scito
quod hic est sermo non de pluralitate reali; nec de plu-
ralitate rationis , formaliter loquendo ; sed de pluralitate
simpliciter quod aut quo. Ita quod intentio litterae est po-
nere differentiam in hoc, quod ratio formalis exercens actum
quod , potest multiplicari simpHciter , potestque absolute
dici multae : ratio vero exercens actum quo , non potest
sic multiplicari ut possit absolute dici multae.
* Cf. num. V. VII. Ad primam ergo obiectionem in oppositum *, patet
responsio. Dicimus enim quod, quia idea est quod intel-
Hgitur, et ad pluralitatem cogniti sufficit omnis distinctio
rationis (nam aliud cognitum est punctum ut principium,
et aliud ut finis); ideo ad pluralitatem idearum sufficit di-
stinctio illa relativa, qua essentia ut sic imitabilis, est unum
» cognitum, et ut sic imitabilis, ' est ahud cognitum, etc. Ad
pluralitatem vero principii intelligendi non sufficit quaelibet
distinctio rationis: sed requiritur distinctio secundum pro-
priam et per se rationem principii intelligendi. Ideo non
est par ratio multitudinis ipsius quo et ipsius quod. Cum
ergo dicitur, essentia divina ita plura continet obiecta sicut
ratio, conceditur. Sed negatur quod, sicut pluralitas illa
quae intelligitur in ipsa obiecta, sufficit ad pluralitatem sim-
pliciter ipsius quod, ita eadem pluralitas quae intelligitur
in eadem ut ratio seu species intelligendi, sufficiat ad plu-
ralitatem ipsius quo ; propter rationem iam dictam.
Ad secundam autem obiectionem dicitur dupliciter. Pri-
mo, quod intellectum a Deo non est nisi unum ut distin-
guitur contra multa dispdrata: et non ut simpliciter distin-
guitur contra multa. Ideae non sunt multa cognita dispa-
rata, nec inter se nec ab essentia divina: quoniam quaelibet
est ipsa essentia. Contra simplicitatem namque intellectus
est, si multa disparata cognita, ut sic, idest in esse cognito
(formaliter enim loquimur), haberet: ut in nobis contin-
git cum triangulum et bovem intelligimus. Habere autem
multa cognita non disparata , imo in uno numero com-
municantia, non praeiudicat simplicitati. - Secundo, quod
intellectum per se primo a Deo, oportet esse unum. Idea
autem est intellectum per se secundo, et ideo compatitur
multitudinem. Non enim dictum est in littera quod omne
quod potest muItipHcari ; sed quod multiplicare quod non
praeiudicat simplicitati. Sat autem hoc verificatur, si quod
per se secundo plurificari potest.
Ad tertiam autem dicitur, quod laborat in aequivoco.
Non enim intendit littera quod in Deo non possint poni
plura diversarum rationum quo : sed quod nullum eorum
potest multiplicari. Non enim sunt in Deo multae sapien-
tiae, neque multae artes, etc. Sed sunt in Deo multae ideae.
• Cf. num. I. VIII. Quoad tertium *, ostenditur modus quo praedicta
pluralitas obiectiva est in intellectu divino. Deus perfecte
intelligit essentiam: ergo cognoscit eam omni modo quo
cognoscibilis est: ergo cognoscit eam non solum secundum
se, sed secundum quod est quocumque modo participabilis
a creatura: ergo cognoscit ut sic imitabilem a tali creatura:
ergo ut propriam rationem huius creaturae : ergo cognoscit
plures rerum rationes, quas vocamus ideas.
Antecedens patet, cum prima consequentia. Secunda
autem probatur: quia Deus utroque modo est cognosci-
bilis. Quarta autem probatur : quia species creaturarum
sunt secundum modos participandi divinae essentiae simili-
tudinem. Quinta autem patet ex eo, quia par est de crea-
tura hac et aliis iudicium.
IX. In responsione ad primum, adverte diligenter quod
hic non est sermo de quacumque similitudine, sed exemplari
tantum. Imitabile autem exemplariter non est, nisi obiectum
intellectus. Et propterea, licet essentia divina absolute sit
prius imitabilis quam sit obiecta, non tamen est prius imi-
tabilis exemplariter , quam sit obiecta : quia de ratione
exemplaris, ut dictum fuit *, est esse obiectivum. Unde, si * An. praeced.,
_'.,,, . . Comment.n.vii.
Deus non esset intellectuale agens, essentia sua esset qui-
dem imitabilis, sed non exemplariter: ac per hoc non ha-
beret rationem ideae. Et hoc insinuat littera, dicens quod
non nominat essentiam, sed rationem intellectam ex ea.
X. In responsione ad secundum et tertium, propter cla-
rlorem intellectum, nota simul tria. Primo, quod idea si-
gnificat essentiam divinam imitabilem exemplariter. Et quia
imitabilitas potest sumi dupliciter, scilicet fundamentaliter^
idest pro absoluto, et formaliter, idest pro respectu , tri-
pliciter ideae significatio imaginari potest: primo, ut signi-
ficet absolutum tantum ; secundo , respectivum tantum ;
tertio , utrumque. Et quidem quod non tantum funda-
mentum imitabilitatis significet, ex eo probatur, quia, cum
illud sit omnino unum in omnibus ideis (quia est ipsa
simplicissima essentia divina, in qua non potest distingui
absolutum imitabile a lapide, ab absoluto imitabili a leone),
non posset sustineri pluralitas idearum in Deo : plures
enim ideas intelligere est impossibile, nisi significatum ideae
plurificatum intelligatur. Quod etiam non tantum respe-
ctum significet, ex eo patet , quod essentiam divinam si-
gnificare dicitur, Unde relinquitur quod utrumque signi-
ficet; non eo modo quo ly vestis significaret hominem
album, si utrique imponeretur (quoniam sic idea non ha-
beret unam rationem) ; sed eo modo quo nomina significant
absolutum relative , ut Salvator et Creator, etc. Ac per
hoc, de ratione ideae in Deo sunt et essentia et relatio ;
non ut partes componentes unam communem rationem ,
sed ut res et modus, ut determinabile et determinatio, ut
commune et proprium.
Secundo nota, quod ideas, tam in artificibus quam in
Deo, contingit intelligi dupliciter: primo, ut aliorum sunt
ideae ; secundo, ut in seipsis sunt. Exemplum utriusque
membri habetur in littera , in responsione ad secundum :
cum artifex faciendam domum contemplatur, ad ideam
domus intellectio terminatur ut idea est domus; cum au-
tem artifex in actu reflexo ipsam quam mente concipit,
ideam considerat, ad ipsam intellectio terminatur ut in se
est. Eodem quoque modo in Deo contingit. Ex hac autem
distinctione facile percipere potes ideas constitui, non per
intelligi ipsas ut in se, sed per intelligi ipsas ut ideas alio-
rum. Nec refert ad propositum an illud intelligi sit actua-
liter, aut habitualiter. Et propterea conceditur quod in Deo
sunt plures ideae, antequam sint ideae intellectae secundum
se. Et propter hoc in littera, in calce responsionis ad se-
cundum, de secundo modo quo intelliguntur , dicitur, et
hoc est plures ideas esse in intellectu eius ut intellectas.
Quia aliud est plures ideas esse in intellectu eius, et aliud
est plures ideas esse in intellectu eius ut intellectas : pri-
mum enim dicit eas esse obiective in intellectu ut alio-
rum ratipnes; secundum vero dicit eas esse obiective ut
secundum se intellectae. Ideo addidit ut intellectas.
Tertio nota, quod respectus isti distinguentes ideas, cum
sint etiam constitutivi earum, non consequuntur actum in-
tellectus divini intelligentis ideas; sed fiunt per actum in-
tellectus divini intelligentis essentiam suam comparative.
Ita quod non est imaginandum quod prius intelligatur
essentia ut imitabilis, et deinde sequatur respectus idealis:
204
QUAESTIO XV, ARTICULUS III
sed quod ipsa intellectio essentiae ut imitabilis, est consti-
tutio respectus idealis. - Ex hoc autem habes, quod respe-
ctus idealis non ponuntur necessarii ad hoc ut Deus di-
stincte intelligat creaturas, ut quidam interpretari videntur :
constat enim quod perfectio intellectionis divinae non men-
dicat a respectibus rationis. Sed ponuntur necessarii, ut
necessario constituti ex perfectione intellectionis divinae.
Unde in corpore articuli Auctor dixit quod, quia Deus per-
fectissime intelligit essentiam suam, ideo intelligit eam ut
tot modis imitabilem: hoc enim est constitui plures respe-
ctus ideales, intelligique plures ideas ut aliorum rationes
sunt, et intelligere creaturas distincte in essentia divina sibi
obiecta.
Et haec si bene contemplatus fueris, obiectiones aliorum
deridebis : quas non adduxi, quia non contra sensum expo-
situm doctrinae s. Thomae militant.
ARTICULUS TERTIUS '
UTRUM OMNIUM QUAE COGNOSCIT DEUS, SINT IDEAE
1 Sent., dist. xxxvi, qu. ii, art. 3; De Pot., qu. i, art. 5, ad lo, ii; qu. iii, art. i, ad i3; De Verit., qu. iii, art. 3 sqq.;
De Div. Notn., cap. v, lect. iii.
►D TERTiuM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
non omnium quae cognoscit Deus, sint
'ideae in ipso. Mali enim idea non est
^in Deo : quia sequeretur malum esse in
Deo. Sed mala cognoscuntur a Deo. Ergo non
omnium quae cognoscuntur a Deo , sunt ideae.
2. Praeterea, Deus cognoscit ea quae nec
♦ Qu. XIV, art. 9. sunt ncc crunt nec fuerunt, ut supra * dictum
* s.Th. iect.m. est. Scd horum non sunt ideae: quia dicit Dio-
« nysius, v cap. de Div. Nom. *, quod exetnplaria
sunt divinae voliintates ", determinativae et effecti-
vae rerum. Ergo non omnium quae a Deo co-
gnoscuntur, sunt ideae in ipso.
3. Praeterea, Deus cognoscit materiam pri-
mam: quae non potest habere ideam, cum nul-
lam habeat formam. Ergo idem quod prius.
4. Praeterea, constat quod Deus scit non so-
lum species, sed etiam genera et singularia et
accidentia. Sed horum non sunt ideae, secundum
positionem Platonis, qui primus ideas introduxit,
■^ub.octogittta ut dicit Augustinus *. Non ergo omnium cogni-
trmm Quaest. , ° . . . .° °
qu. xLvi. torum a Deo sunt ideae m ipso.
Sed contra, ideae sunt rationes in mente di-
•ibM. vina existentes, ut per Augustinum * patet. Sed
omnium quae cognoscit, Deus habet proprias
rationes. Ergo omnium quae cognoscit , habet
ideam.
Respondeo DicENDUM quod, cum ideae a Pla-
•PAa<?io«/jcap. touc pouercntur * principia ^ cognitionis rerum et
XLVIII , XLIXJ et ^- . . . ^- t " 1 1 • 1
in Timaeo (Did. generationis ipsarum, ad utrumque se habet idea,
prout in mente divina ponitur. Et secundum
quod ^" est principium factionis rerum, exemplar
dici potest; et ad practicam cognitionem pertinet.
Secundum autem quod principium cognoscitivum
est, proprie dicitur ratio; et potest etiam ad scien-
tiam speculativam pertinere. Secundum ergo quod
exemplar est, secundum hoc se habet ad omnia
quae a Deo fiunt secundum aliquod tempus. Se-
cundum vero quod principium cognoscitivum est,
se habet ad omnia quae cognoscuntur a Deo,
etiam si nullo tempore fiant^ et ad omnia quae
a Deo cognoscuntur secundum propriam ratio-
tom.II, pag.204
2i8|.
T
nem, et secundum quod cognoscuntur ab ipso
per modum speculationis.
Ad primum ergo dicendum quod malum cogno-
scitur a Deo non per propriam rationem , sed
per rationem boni. Et ideo mahim non habet
in Deo ideam *, neque secundum quod idea est ' ^- 7'3-
exemplar, neque secundum quod est ratio,
Ad SEcuNDtjM dicendum quod eorum quae neque
sunt neque erunt neque fuerunt, Deus non habet
practicam cognitionem, nisi virtute tantum. Unde
respectu eorum non est idea in Deo, secundum
quod idea significat exemplar, sed solum secun-
dum quod significat rationem.
Ad tertium dicendum quod Plato, secundum
quosdam, posuit materiam non creatam: et ideo
non posuit ideam esse materiae , sed materiae
concausam *. Sed quia nos ponimus materiam 'videTimaeum
^ i (pag. 218 sqq.).
creatam a Deo , non tamen sine forma, habet
quidem materia ideam in Deo, non tamen aliam
ab idea compositi. Nam materia secundum se
neque esse habet, neque cognoscibilis est.
Ad quartum dicendum quod genera non possunt
habere ideam aiiam ab idea speciei, secundum
quod idea significat exemplar: quia nunquam
genus fit nisi in aliqua specie. Similiter etiam
est de accidentibus quae inseparabiliter conco-
mitantur subiectum: quia haec simul fiunt cum
subiecto. Accidentia autem quae superveniunt
subiecto, specialem ideam habent. Artifex enim
per formam domus facit omnia accidentia quae
a principio concomitantur domum : sed ea quae
superveniunt domui iam factae, ut picturae vel
aliquid aliud ^, facit per aliquam aliam formam. s
Individua vero, secundum Platonem *, non ha- 'naedottis csep.
, , ,. . . , . . xLix ; et in T»-
bebant aliam ideam quam ideam speciei : tum maeo, loco pro-
,..,.., ^ ^ . xime cit.
quia singulana individuantur per materiam, quam
ponebat esse increatam, ut quidam dicunt, et
concausam ideae; tum quia intentio naturae con-
sistit ' in speciebus, nec particularia producit, nisi «
ut in eis species salventur. Sed providentia di-
vina non solum se extendit ad species, sed ad
singularia, ut infra * dicetur. •Qu.ixii,art.2.
a) voluntates. - voluntatis ACDGpB et a b.
P) ideae ... principia. - idea a Platone poneretur principium co-
dices et a b.
•f) quod. - quidem quod codices. - Pro factionis, perfectionis FG.
3) aliquid aliud. - aliquod huiusmodi codices.
e) consistit. - sistit ACE.
QUAESTIO XV, ARTICULUS III
2o5
Commentaria Cardinalis Caietani
' Art. 6, 11 sqq.
" Art. praecej.
* Cf. Comment.
num. V.
TiTxn-us clarus. - In corpore duo: primo, distinguit; se-
cundo, respondet quaesito.
II. Quoad primum, idea divina dupliciter sumitur: ut
exemplar, et ut ratio. - Manifestatur distinctio dupliciter.
Primo, ex differentia duorum officiorum attributorum ideis
a Platone, generare et cognitionem facere. Secundo, ex dif-
ferentia speculativi et practici.
III. Quoad secundum, respondet quaesito duabus propo-
sitionibus affirmativis, iuxta membra distinctionis praemis-
sae. Primaest: Idea, secundum quod exemplar, est omnium
quae a Deo secundum quodcumque tempus fiunt. - Secunda
est: Idea, ut ratio, est omnium factibiUum et cognoscibi-
lium secundum proprias rationes, tam speculative quam
practice.
Hae propositiones non aliter in littera probantur : quo-
niam ex qu. xiv * et praedictis ** patent. Illud tamen non
praetereas, quod idea ut ratio, sumitur pro ratione obie-
ctiva, ut in primo articulo ipsa littera exposuit *. Dicitur
igitur idea ratio obiectiva rei. Hoc etiam modo idea Pla-
tonica ratio cognoscendi esset.
IV. In responsione ad tertium, adverte quod hic s. Tho-
mas retractat dicta in Qu. de Ver., qu. m, art. 5, et in
I Sent., dist. xxxvi, articulo ultimo *, de idea materiae pri-
mae. Nec oportet fingere glossas: quoniam medius termi-
nus hic assumptus, scilicet quia secundum se non est co-
gnoscibilis, expresse alibi dicta elidit, ut patet intuenti.
Sed dubium hic restat, cuius compositi idea, materiae
primae sit idea. Si tamen littera perspicaciter videatur, fa-
cile patebit quod idea ut ratio, respondens materiae primae,
est idea corporis, quod est genus in praedicamento Sub-
stantiae: quoniam secundum iUius formam definiretur, si
definiretur. Idea enim ut ratio, est omnis cognoscibilis per
propriam rationem, ut in littera * dicitur. Idea autem eius
ut exemplar, non est alio modo quaerenda quam ideae ge-
nerum, de quibus in littera dicitur * quod non habent aliam
ideam a specie, etc.
Ad 2.
In corpore.
Ad 4.
206
QUAESTIO XVI, ARTICULUS I
QUAESTIO DECIMASEXTA
DE VERITATE
IN OCTO ARTICULOS DIVISA
' Cf. qu. XIV, In-
trod.
QuoNiAM autem scientia verorum est, post con-
siderationem scientiae Dei ", de veritate in-
quirendum est *.
Circa quam quaeruntur octo.
Primo: utrum veritas sit in re, vel tantum in
intellectu.
Secundo : utrum sit tantum ^ in intellectu com-
ponente et dividente.
Tertio : de comparatione veri ad ens ''.
Quarto : de comparatione veri ad bonum.
Quinto : utrum Deus sit veritas.
Sexto : utrum omnia sint vera veritate una ,
vel pluribus.
Septimo : de aeternitate veritatis.
Octavo: de incommutabilitate ipsius.
• Lib. II, cap. V.
3
• Vide m Meta-
phys., cap. v, vi;
X, cap. VI, n. I.
- S. Th. lib. IV,
lect. ixseqq.;XI,
lect. V.
• Cap. II, n. 15.
S. Tn. lect. VI.
* Cap. m, n. 22.
0
• S. Th. lect. IV.
-Did.lib.V, cap.
IV, n. I.
ARTICULUS PRIMUS
UTRUM VERITAS SIT TANTUM IN INTELLECTU
I Sent., dist. xix, qu. v, art. i; I Cont. Gent., cap. lx; De Verit., qu. i, art. 2; I Periherm., lect. in; VI Metaphys., lect. iv.
FD PRiMUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
I veritas non sit tantum in intellectu, sed
'magis in rebus. Augustinus enim , in
libro Soliloq. *, reprobat hanc ^ notifi-
cationem veri, venim est id quod videtur: quia
secundum hoc, lapides qui sunt ' in abditissimo
terrae sinu, non essent veri lapides, quia non
videntur. Reprobat etiam istam, verum est quod
ita se habet ut videtur cognitori, si velit et possit
cognoscere: quia secundum hoc sequeretur quod
nihil esset verum , si nullus posset cognoscere.
Et definit sic verum: verum est id quod est. Et
sic videtur quod veritas sit in rebus, et non in
intellectu.
2. Praeterea, quidquid est verum , veritate
verum est. Si igitur veritas est in intellectu solo,
nihil erit verum nisi secundum quod intelligitur :
quod est error antiquorum philosophorum *, qui
dicebant ^ omne quod videtur, esse verum. Ad
quod sequitur contradictoria simul esse vera: cum
contradictoria simul a diversis vera esse videantur.
3. Praeterea, propter quod unumquodque, et
illud magis, ut patet I Poster. * ''. Sed ex eo quod
res est vel non est , est opinio vel oratio vera
vel falsa , secundum Philosophum in Praedica-
mentis *. Ergo veritas magis est in rebus quam
in intellectu ®.
Sed contra est quod Philosophus dicit, VI Me-
taphys. *, quod verum et falsum non sunt in re-
bus, sed in intellectu.
Respondeo dicendum quod, sicut bonum nomi-
nat id in quod tendit appetitus , ita verum no-
minat id in quod tendit intellectus. Hoc autem
distat inter appetitum et intellectum, sive quam-
cumque cognitionem, quia cognitio est secundum
quod cognitum est in cognoscente : appetitus au-
tem est secundum quod appetens ' inclinatur in
ipsam rem appetitam *. Et sic terminus appetitus,
quod est bonum, est in re appetibili: sed terminus
cognitionis, quod est verum, est in ipso intellectu.
Sicut autem bonum est in re, inquantum habet
ordinem ad appetitum ; et propter hoc ratio bo-
nitatis derivatur a re appetibili in appetitum, se-
cundum quod appetitus dicitur bonus, prout est
boni: ita, cum verum sit in intellectu secundum
quod conformatur rei intellectae, necesse est quod
ratio veri ab intellectu " ad rem intellectam deri-
vetur, ut res etiam intellecta vera dicatur, secun-
dum quod habet aliquem ordinem ad intellectum.
p Res autem intellecta ^ ad intellectum aliquem
Ipotest habere ordinem vel per se, vel per acci-
dens. Per se quidem habet ordinem ad intelle-
ctum a quo dependet secundum suum esse: per
accidens autem ad intellectum ^" a quo cogno-
scibilis est. Sicut si dicamus quod domus com-
paratur ad intellectum artificis per se *, per ac-
cidens autem comparatur ad intellectum a quo
ludicium autem de re non sumitur
quod inest
quod inest
quaeque res dicitur vera absolute, secundum ordi-
nem ad intellectum a quo dependet *. Et inde est
quod res artificiales dicuntur verae per ordinem
ad intellectum nostrum: dicitur enim domus vera,
quae assequitur similitudinem formae quae est
in mente artificis ; et dicitur oratio vera, inquan-
non dependet.
secundum id
secundum id
^ ei per accidens, sed
ei per se. Unde una-
o) scientiae Dei. — divinae scientiae FG.
P) tantum, — Om. codices.
Y) Tertio ... ens. - Tertio utrum verum et ens convertantur G.
S) hanc. - Om. ACDEF.
e) qui sunt. - Om. codices; edd. ab ponunt sunt post terrae. -
Pro abditissimo, altissimo ACDEGpF.
C) dicebant. - verum esse addunt BD.
rj) Ut patet l Poster. - Om. codices et ed. a.
0) quam in intellectu. - Ora. codices.
i) appetens. - appetitus ABCDEG.
x) ab intellectu. - Om. ACEFGai».
X) intellecta. - Om. codices et a b.
\x.) per accidens autem ad inteltectum. - Om. codices et ed. a. —
Ante a quo B addit et.
v) per se. - Om. codices et ed. a.
5) inest.- est BDCEFGpA etab.- Pro seq. inest, est CDEFGpA et a b.
D. 222>
D. 594..
tum est signum intellectus veri.
QUAESTIO XVI,
Et similiter res
naturales dicuntur esse " verae, secundum quod
assequuntur similitudinem specierum quae sunt
in mente divina : dicitur enim verus lapis, qui ^"
assequitur propriam lapidis naturam, secundum
praeconceptionem intellectus divini. - Sic ergo
veritas principaliter est in intellectu ; secundario
vero in rebus, secundum quod comparantur ad
intellectum p ut ad principium.
Et secundum hoc, veritas diversimode notifi-
catur. Nam Augustinus, in libro de Vera Relig. *,
dicit quod veritas est, qua ostenditur id qiiod est.
■ coiiigimr ex Et Hilarius dicit * quod verum est declarativum
ib. y deTnml., ^
aut manifestativum esse. Et hoc pertmet ad ve-
ritatem secuhdum quod est in intellectu. - Ad
veritatem autem rei secundum ordinem ad intel-
lectum , pertinet definitio Augustini in libfo de
Vera Relig. * ' : veritas est summa similitiido prin-
cipii, quae sine ulla dissimilitudine est. Et quae-
dam definitio Anselmi *: veritas est rectitudo sola
mente perceptibilis ; nam rectum est, quod princi-
pio concordat. Et quaedam definitio Avicennae*:
veritas uniuscuiusque rei est proprietas sui esse
quod stabilitum est ei. - Quod autem dicitur quod
ar^^j "'■ ^^**'' veritas est adaequatio rei et intellectus *, potest ad
utrumque pertinere.
ARTICULUS I
207
Cap. xxxvr.
n. 14.
Loc. cit.
* Dialog. de Ve-
rit., cap. xii.
• Metaph., tract
Vm, cap. VI.
Ad primum ergo dicendum quod Augustinus lo-
quitur de veritate rei; et excludit a ratione huius
veritatis, comparationem ad intellectum nostrum ^
Nam id quod est per accidens, ab unaquaque
definitione excluditur.
Ad secundum dicendum quod antiqui philosophi
species rerum naturalium non dicebant procedere
ab aliquo intellectu, sed eas provenire a casu : et
quia considerabant quod verum importat com-
parationem ad intellectum, cogebantur veritatem
rerum constituere in ordine ad intellectum no-
strum. Ex quo inconvenientia sequebantur quae
Philosophus prosequitur in IV Metaphys. * Quae
quidem inconvenientia non accidunt, si ponamus
veritatem rerum consistere in comparatione ad
intellectum divinum.
Ad tertium dicendum quod, licet veritas intelle-
ctus nostri a re causetur, non tamen oportet quod
in re per prius " inveniatur ratio veritatis : sicut
neque in medicina per prius invenitur ratio sa-
nitatis quam in animali; virtus enim medicinae,
non sanitas eius, causat sanitatem, cum non sit
agens univocum. Et similiter esse rei, non veritas
eius, causat veritatem intellectus. Unde Philoso-
phus dicit quod opinio et oratio vera est ex eo
quod res est, non ex eo quod res vera est.
* Loco citato in
arg.
0) esse. - Om. FGa.
k) qui. - quia P.
p) comparantur ad intellectum. - comparantur ad intellectum di-
vinum D, comparantur ad intellectum scilicet divinum B.
3) de vera Relig. - talis addit P, et ita infra post Anselmi, et post
Avicennae.
t) nostrum. — non autem ad intellectum divinum addit B.
u) per prius. - primo BCEFG, et ita mox BEFG.
Comraentaria Cardinalis Caietani
Cf. num. IV.
• Cap.
lib. V,
IV. - Did.
cap. IV,
TiTULus clarus. - In corpore duo : primo, respondet quae-
sito ; secundo, assignat rationem plurium definitionum
veritatis, ibi : Et secundum hoc veritas *.
II. Quoad /iWmz/w, conclusio responsiva quaesito est :
Veritas principaliter est in intellectu, secundario in rebus,
in ordine ad intellectum a quo dependent.
Haec conclusio habet tres partes. Et quoad primam qui-
dem, probatur. Verum est terminus intellectus : ergo est in
intellectu. - Antecedens declaratur ex proportionali conve-
nientia inter verum et bonum: quia sicut bonum significat
id in quod tendit appetitus, ita verum id ad quod tendit
intellectus. Consequentia vero probatur ex differentia inter
appetitum et cognitionem , ex VI Metaphys. * : quia ille
extra, haec intus perficitur.
Quoad secundam vero partem, scilicet quod secundario
in rebus, probatur ibi: Sicut autem bonum. Verum est in
inteUectu secundum quod conformatur rei intellectae: ergo
ratio veri ab intellectu ad rem intellectam derivatur: ergo
res intellecta vera dicitur, secundum quod habet ordinem
ad intellectum. - Antecedens manifestatur ex proportionali
convenientia inter bonum et verum : quia sicut bonum est
in re ut conveniens est appetitui, ita verum in intellectu, etc.
Consequentia quoque utraque ex eadem radice probatur:
prima, quia ex bono in re bonitas ad appetitum derivatur;
secunda quoque, quia ex hoc appetitus boni dicitur bonus.
Quoad tertiam autem partem, scilicet a quo dependent,
probatur ibi, Res autem intellecta, dupliciter: primo, ra-
tione; secundo, ab effectibus. Ratio est. ludicium de una-
quaque re non fit secundum ea quae insunt per accidens,
sed per se : ergo unaquaeque res dicitur vera absolute, se-
cundum ordinem ad intellectum a quo dependet. Antece-
dens patet. Consequentia vero probatur ex differentia inter
ordinem rei ad intellectum causativum, vel cognoscitivum
tantum: quia scilicet ad istum per accidens, ad illum per
se ordinem habet; quod declaratur exemplo domus respe-
ctu artificis et non artificis. - Effectus autem testimonium
praebentes his, sunt artificiaha et naturalia. Artificialia enim,
tam mechanica, ut domus, quam liberalia, ut oratio, vera
absolute sunt, si conformia sunt artibus. Naturalia quoque
vera absolute sunt, si consonant opifici, quem supponimus
esse primum intellectum.
III. Circa praedicta, duae propositiones advertendae sunt.
Prima est , verum est id in quod tendit intellectus, sicut
bonum etc. : haec enim inferius art. 3, ad tertium *, discu- * In Commento.
tietur. Altera est, cognitio est secundum quod cognitum
est in cognoscente, appetitus autem secundum inclinatio-
nem ad rem : et haec in qu. lxxxii, art. 3 * defendetur, ubi ' i" Commemo .
comparabitur intellectui voluntas.
IV. Quoad secundum *, redditur ratio sex definitionum ' Cf. num. i.
veritatis; quod tres pertinent ad verum in re, duae ad ve-
rum in intellectu , et una ad verum utrobique. Omnia
clara sunt.
208
QUAESTIO XVI, ARTICULUS II
ARTICULUS SECUNDUS
UTRUM VERITAS SIT IN INTELLECTU COMPONENTE ET DIVIDENTE
I Sent., dist. xix, qu. v, art. :, ad 7 ; I Cont. Gent., cap.ux; De Verit., qu. i, art. 3, 9; I Periherm., lect. iii;
VI Metaphys., lect. iv; III de Anima, lect. xi.
* Cap. VI, n. 7,
S. Th. lect. XI.
D SECUNDUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
veritas non sit solum in intellectu com-
ponente et dividente. Dicit enim Philo-
sophus, in III de Anima *, quod sicut
sensus propriorum sensibilium semper veri sunt,
ita et intellectus eius quod quid est. Sed compo-
sitio et divisio non est neque in sensu, neque in
intellectu cognoscente quod quid est. Ergo veritas
non solum est in compositione et divisione in-
tellectus.
2. Praeterea, Isaac dicit, in libro de Defini-
• cf.etiam Avi- tionibus *, ouod veritas est adaequatio rei et intel-
tract. I, cap. IX lectus. Scd sicut intellectus complexorum potest
(al.tract.I.lib.U, , . , . . ,, . ^ , ^
cap. IV). adaequari rebus, ita intellectus mcomplexorum, et
etiam sensus sentiens rem ut est. Ergo veritas non
est solum in compositione et divisione intellectus.
Sed contra est quod dicit Philosophus, in VI
* s.Th.iect. IV. Metaphys. *, quod circa simplicia et quod quid est
IV, n.i. ■- ' ■ non est veritas, nec in intellectu neque in rebus.
Respondeo dicendum quod verum, sicut dictum
est *, secundum sui primam rationem est in intel-
lectu. Cum autem omnis res sit vera secundum
quod habet " propriam formam naturae suae, ne-
cesse est quod intellectus, inquantum est cogno-
scens, sit verus inquantum habet similitudinem
rei cognitae, quae est forma eius inquantum est
cognoscens. Et propter hoc per conformitatem
intellectus et rei veritas definitur. Unde confor-
Art. praeced.
mitatem istam ^ cognoscere, est cognoscere veri-
tatem. Hanc autem nullo modo sensus cognoscit:
licet enim visus habeat similitudinem visibilis ,
non tamen cognoscit comparationem quae est
inter rem visam et id quod ipse apprehendit de
ea. Intellectus autem conformitatem sui "^ ad rem
intelligibilem cognoscere potest: sed tamen non
apprehendit eam secundum quod cognoscit de
aliquo quod quid est; sed quando iudicat rem °
ita se habere sicut est forma quam de re ap-
prehendit, tunc primo cognoscit et dicit verum.
Et hoc facit componendo et dividendo : nam in
omni propositione aliquam formam significatam
per praedicatum, vel applicat alicui rei significa-
tae per subiectum, vel removet ab ea. Et ideo
bene invenitur quod sensus est verus de aliqua
re, vel intellectus cognoscendo quod quid est: sed
non quod cognoscat aut dicat verum. Et similiter
est de vocibus complexis aut incomplexis '. Ve-
ritas quidem igitur potest esse in sensu, vel in
intellectu cognoscente quod quid est , ut in qua-
dam re vera: non autem ut cognitum in cogno-
scente , quod importat nomen veri ; perfectio
enim ^ intellectus estverum ut cognitum. Et ideo,
proprie loquendo, veritas est in intellectu com-
ponente et dividente: non autem in sensu, neque
in intellectu cognoscente quod quid est.
Et per hoc patet solutio ad obiecta ".
a) omnis... habet. - omnes res sint verae secundum quod habent B.
P) istam. - Om. codices.
Y) sui. - suam ABCDE.
3) rem. - secundum quod cognoscit addit B.
e) aut incomplexis. - et incomplexis BFG, om. ceteri. Hoc loco
plures edd. legunt: Et similiter est de vocibus incomplexis.
^) enim. - autem ABCDEF.
r)) obiecta. - argumenta addit B.
Commentaria Cartlinalis Caietani
Cap. VI.
TiTULUs clarus, apud retinentes quod intellectus compo-
nens et dividens non significat substantiam aut poten-
tiam aliquam ; sed operationem intellectus vocatam compo-
sitio et divisio in III de Anima *.
II. In corpore est unica conclusio, responsiva quaesito
affirmative : Veritas, proprie loquendo, est tantum in intel-
lectu componente et dividente. - Haec conclusio habet duas
exponentes, scilicet: veritas, proprie loquendo, est in intel-
lectu componente et dividente ; et, quod in nuUo alio. Pro-
banturque ambae simul in littera, sic. Omnis res est vera
secundum quod habet propriam formam suae naturae :
ergo intellectus, ut cognoscens, est verus, secundum quod
assimilatur rei cognitae: ergo veritas est conformitas intel-
lectus et rei : ergo cognoscere veritatem est cognoscere
conformitatem cognitionis ad cognitum: ergo nec sensus,
nec intellectus quod quid est, sed intellectus iudicans ita
esse sicut apprehenditur, cognoscit primo et dicit verum:
ergo intellectus componens et dividens cognoscit verum :
ergo in eo tantum est verum secundum proprium modum
nomine veri importatum : ergo in eo tantum est verum ,
proprie loquendo.
Prima consequentia probatur : quia similitudo rei co-
gnitae est propria forma intellectus ut cognoscens. - Se-
cunda vero manifeste tenet ex suo antecedente probato ,
adiuncta illa propositione in principio corporis articuli po-
sita, scilicet, verum secundum sui primam rationem est in
intellectu. Si enim sic est, et veritas intellectus attenditur
secundum similitudinem ad rem, consequens est quod ve-
ritas per conformitatem intellectus et rei definienda sit. -
Tertia autem ut nota relinquitur. Et vere nota est: quo-
niam , si veritas cognitionis consistit in similitudine seu
conformitate intellectus et rei, oportet ut cognoscere veri-
tatem sit cognoscere conformitatem hanc, scilicet intellectus
et rei ; et e converso , cognoscere hanc conformitatem sit
cognoscere veritatem. - Quarta vero, quoad partes negativas,
declaratur in visu et intellectu simplici. Quoad affirmativam
vero, nec probatione nec manifestatione eget. - Quinta au-
tera probatur: quia in omni propositione aliquam formam
significatam per praedicatum, applicat rei significatae per
subiectum, vel removet ab ea. - Sexta vero probatur: quia
verum est perfectio intellectus ut cognitum. Et manifesta-
tur ex differentia, ex supradictis consequente, inter cogno-
scentem esse verum, et cognoscentem cognoscere verum.
Illud enim est cognoscentem esse verum ut quandam rem :
et ideo convenit sensui , et intellectui quod quid est , et
vocibus incomplexis. Hoc autem est habere verum ut co-
gnitum in cognoscente: et ideo in intellectu componente,
vocibusque complexis ut signis, etc. - Ultima demum con-
sequentia per se nota est, ut patet.
III. Ad evidentiam horum, adverte quod planus sensus
QUAESTIO XVI, ARTICULUS II
2og
1514.
quem superficies huius litterae prima fronte ostendit, vide-
tur quod, quia cognitio sensus, puta visus, aut etiam sim-
plicis intellectus, conformis est rei, ideo vera dici potest :
sed quia non potest illam conformitatem quae est inter
• iam edd. 1508, ipsam cognitionem simplicem et rem , cognoscere , ideo *
non cognoscit verum : et quia intellectus componens illam
cognoscit, ideo cognoscit verum. - Sed huiusmodi sensus
ahenus est ab hac littera, secundum veritatem. Tuni quia
falsum est quod intellectus simplex non cognoscat illam
conformitatem : quoniam conformitas illa definibile quod-
dam est, et consequenter simplici intellectu cognoscitur.
Tum quia illa conformitas non cognoscitur nisi reflexe ab
intellectu : verum autem cognoscitur directe, et non reflexe
tantum. Tum quia medius terminus in httera adductus ad
probandum quod conformitas in qua consistit veritas, co-
gnoscatur ab intellectu componendo vel dividendo , non
esset ad propositum, ut patet applicanti.
IV. Ut igitur praesens littera, cum qualibet sibi simili,
pateat, notato quatuor. Primo, quod aliud est loqui de in-
tellectu etiam in actu secundo, et aliud de intellectu in-
quantum cognoscens : et similiter aliud est loqui de veri-
tate illius, et aliud de veritate istius . Ad veritatem enim
intellectus in actu secundo, non plus requiritur quam ad
veritatem sensus in actu secundo : unde et intellectus et
sensus in actu, verus dicitur ut quaedam res vera, quando
cognitio assimilatione ad cognitum informatur. Ad verita-
tem autem intellectus ut cognoscens est, exigitur quod ve-
ritas sit in eo ut est cognoscens : hoc autem non est nisi
sit in eo ut cognita. Et propterea littera, investigans ubi
proprie verum sit, a propria forma intellectus, non in actu
primo aut secundo, sed ut cognoscens est, procedit : et vult
quod propria eius forma ac perfectio est simiUtudo cogniti,
non quae est principium cognitionis, sed quae est termi-
nus vel quasi terminus, seu perfectio ad quam.attingendo
cognitio perficitur.
V. Pro quo nota secundo, quod simihtudo rei cognitae
dupliciter sumitur, quantum ad propositum spectat. Primo,
pro specie inteUigibili sive sensibili simplici, idest per mo-
. dum incomplexi repraesentantis , quidquid sit illa species.
Secundo , pro specie repraesentativa cogniti ut sic , sive
complexe sive incomplexe, quidquid sit illa, sive species
impressa, sive expressa, sive ipsa cognitio: haec enim non
variant propositum. In praesenti littera non sumitur simili-
Cf. num. iii. tudo cogniti primo modo, ut superficialis expositio intelligit*,
sed secundo. Ita quod sensus litterae est, quod similitudo
attacta seu assecuta a cognitione, est propria forma et per-
fectio intellectus ut cognoscens est; et * illa cognitio quae
sui ipsius conformitatem cum re cognoscit, illa cognoscit
verum, et nuUa alia; quomodocumque sit illa conformitas,
scilicet sive per modum complexi, sive incomplexi.
VI. Tertio nota, quod cognoscere conformitatem sui ad
cognitum, contingit dupliciter: scilicet in actu signato, et
in actu exercito. Cognoscere conformitatem in actu signato,
est cognitionem terminari ad relationem conformitatis. Co-
gnoscere vero conformitatem in actu exercito, est cogno-
scere aliquid in se ut conforme cognito. Quod ut clarius
percipiatur, manifestatur in actu dicendi: quoniam clarius
apparet propositum in ipso. Dicit quispiam conformitatem
intellectus et rei in actu signato, cum haec verba, seu si-
gnificata eorum, in communi, vel in speciah materia quam
inteUigit, dicit mentaliter vel vocaliter: dicit autem in actu
exercito, quando aliquid dicit ut conforme rebus. Nunquam
autem dicit aliquid ut conforme vel difforme rei, quandiu
incomplexum aliquod dicit : dicendo enim homo aut cen-
taurus aut vacuum, nihil dico ut conforme vel difforme
rei alicui. Sed cum primo dicit homo est, aliquid dicit ut
conforme vel difforme rei: quoniam dicit aliquid significans
hominem esse, ut de se patet. Et simile est de credere et
cognoscere. Cognoscere igitur conformitatem sui ad rem,
nihil aliud est quam cognoscere aliquid in se 'ut conforme
rei. Hoc autem nihil aliud est quam apprehendere com-
" similitudo at-
tacta . . . cogno-
scens est et om.
edd.1508, 1514.
* ad rem omitt.
edd. 1508, 1514.
' Cap. IV, n. 4.
plexum aliquod : apprehendendo enim ly homo est, appre-
hendo aliquid ut conforme.
In proposito , non sumitur cognoscere conformitatera
primo modo , ut superficialis illa expositio accepit * , sed * Cf. num. m.
secundo. Et propterea in littera probatur quod cognoscere
sui conformitatem ad rem, est proprium intellectus compo-
nentis et dividentis, ex eo quod enuntiatio omnis ponit vel
removet aliquid a subiecto. Si enim cognoscere conformi-
tatem sui ad rem, est cognoscere ahquid in se ut conforme
rei ; et nunquam cognoscitur aliquid in se ut conforme, nisi
cum cognoscitur enuntiatio, quam constat esse in enuntiante,
et conformitatem vel difformitatem ad rem * importare ;
oportet quod solus intellectus enuntians cognoscat ac dicat
conforme vel difforme ut sic. Et quia hoc solum est dicere
et cognoscere verum in actu exercito, ideo solus intellectus
componens et dividens cognoscit et dicit verum; et verum
in actu exercito est in solo intellectu componente et divi-
dente, ut cognitum et dictum in cognoscente et dicente. Ita
enim distinguendum est de cognitione veri in actu exercito
et signato, sicut de praedictis. Quam distinctionem si non
capis, ex distinctione hac, quoad significationem, percipiet
etiam novitius quilibet. Significare enim verum, ut in logi-
calibus instructionibus habetur, dupliciter invenitur: scilicet
in actu exercito, et signato. Nam ly verum significat verum,
sed non exercet ipsum: sed ly homo est bipes significat ve-
rum, quia exercet ipsam veritatem. Et ly homo est alatus
significat falsum in actu exercito , etc. Et propterea in I
Periherm. * dicitur quod enuntiatio est oratio significans
verum vel falsum , scilicet in actu exercito ; quod est si-
gnificare conforme rei vel difforme ut sic.
VII. Ex his autem patet quartum, quod obscuritatem
magnam in hac materia ponit, scilicet quod veritas est con-
formitas intellectus et rei. Hoc enim potest intelligi de ve-
ritate rei, vel de veritate absolute. Et primo modo est optime
dictum : quoniam veritas qua omnis res in suo gradu es-
sendi dicitur vera, sive cognoscat sive non, consistit in con-
formitate horum duorum, ut patet ex httera hac et prae-
cedente. Secundo autem modo, ut prima fronte apparet ,
est bene dictum, sed particulariter intelligendum : quia non
conformitas cuiuscumque intellectus, sed intellectus com-
plexi tantum, est veritas, ut patet ex dictis *. Sed si altius * Num. praec,
definitionem hanc perscrutati fuerimus , inveniemus quod
universaliter et proprie loquendo, haec definitio soli veritati
absolute convenit; et non veritati rei, nisi extensive. Con-
formitas enim intellectus ad rem, dupliciter potest in in-
tellectu inveniri : uno modo per accidens, alio modo per se.
Nulli enim intellectui incomplexo ut sic, convenit per se
conformitas ad rem ; quia incomplexum ut sic, respectum
nullum aequalitatis aut inaequalitatis ad alterum exercet *,
quamvis forte adaequatum alteri de facto sit, ut patet in-
ductive. Complexa autem enuntiatio mentalis omnis per
se exercet *, in propria ratione, quod sit aequalis et inae-
qualis enuntiatae rei : quoniam essentialiter est similitudo
quod hoc insit vel non insit illi; et si quidem inest quod
repraesentat inesse, conformis dicitur; sin autem, difformis.
Cum igitur aliquis intellectus sit ex propria ratione con-
formis aut difformis ; et de ratione veritatis absolute sit
conformitas intellectus; consentaneum est quod de intel-
lectu cui per se convenit conformitas, est sermo. Ita quod
sensus est : veritas est conformitas intellectus et rei, idest :
veritas est intellectus per se conformis rei; vel, conformitas
intellectus per se subiecti conformitatis : ut sic in defini-
tione veritatis ponatur intellectus tanquam subiectum non
per accidens, sed per se. Tahs autem est intellectus com-
ponens, ut dictum est *. Unde Aristoteles, IV Metaphys.,
text. 27 *, definivit verum et falsum per enuntiabile, dicens
quod verum est ens esse et non ens non esse, falsum
autem, ens non esse et non ens esse. Ita quod enuntiabile
definit verum, et verum enuntiationem : ut ostendatur ve-
rum proprie in huius compositione tantum inveniri , ut
verum exercite.
■ includit edd.
1508, 1514.
* claudit edd.
1508, 1514.
• Ibid.
* Cap. XI. - Did.
lib. III, cap. VII,
n. I.
Sctimae Theol. D. Thomae T. I.
27
210
QUAESTIO XVI, ARTICULUS III
ARTICULUS TERTIUS
UTRUM VERUM ET ENS CONVERTANTUR
I Sent., dist. viu, qu. i, art. 3; dist. xix, qu. v, art. i, ad 3, 7; De Verit., qu. i, art. i ; art. 2, ad
D TERTiUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
verum et ens non convertantur. Verum
enim est proprie in intellectu, ut di-
proprie est in
^«- '• ^^l^=*^^ctum est *. Ens autem
rebus. Ergo non convertuntur.
2. Praeterea, id quod se extendit ad ens et
non ens, non convertitur cum ente. Sed verum
se extendit ad ens et non ens : nam verum est
quod est esse, et quod non est non esse. Ergo
verum et ens non convertuntur.
3. Praeterea, quae se habenl secundum prius
et posterius, non videntur converti. Sed verum
videtur prius esse quam ens : nam ens " non in-
telligitur nisi sub ratione veri. Ergo videtur quod
non sint convertibilia.
Sed contra est quod dicit Philosophus, II Me-
taphys. *, quod eadem est dispositio rerum in esse
et veritate.
Respondeo dicendum quod, sicut bonum habet
rationem appetibilis , ita verum habet ordinem
ad cognitionem. Unumquodque autem inquantum
habet de esse, intantum est cognoscibile. Et pro-
pter hoc dicitur in III de Anima *, quod anima
est quodammodo omnia secundum sensum et in-
tellecturn. Et ideo, sicut bonum convertitur cum
ente, ita et verum. Sed tamen, sicut bonum addit
rationem appetibilis supra ens, ita et verum com-
parationem ad intellectum.
P Ad primum ergo dicendum quod verum est in ^
Art. I. rebus et in intellectu , ut dictum est *. Verum
♦ S. Th. lect. II.
- Did. Mb. I (al,
cap. I, n. 5.
' Cap.viii, n. I. -
S. Th. lect. XIII.
autem quod est in rebus, convertitur cum ente
secundum substantiam ''. Sed verum quod est in
intellectu , convertitur cum ente, ut manifestati-
vum cum manifestato. Hoc enim est de ratione
veri, ut dictum est *. - Quamvis posset dici quod
etiam ens est in rebus et in intellectu, sicut et
verum; licet verum principaliter in intellectu, ens
vero principaliter in rebus. Et hoc accidit pro-
pter hoc, quod verum et ens dilferunt ratione.
Ad secundum dicendum quod non ens non habet
in se unde cognoscatur, sed cognoscitur inquan-
tum intellectus facit illud cognoscibile.Unde verum
fundatur in ente °, inquantum non ens est quod-
dam ens rationis *, apprehensum scilicet a ratione.
Ad tertium dicendum quod, cum dicitur quod
ens non potest apprehendi sine ratione veri, hoc
potest ' dupliciter intelligi. Uno modo, ita quod
non apprehendatur ens, nisi ratio veri assequa-
tur ^ apprehensionem entis. Et sic locutio habet
veritatem. Alio modo posset sic intelligi, quod
ens non posset apprehendi, nisi apprehenderetur
ratio veri. Et hoc falsum' est. Sed verum non
potest apprehendi, nisi apprehendatur ratio entis:
quia ens cadit in ratione veri. Et est simile sicut
si comparemus intelligibile ad ens. Non enim
potest intelligi ens, quin ens sit intelligibile : sed
tamen potest intelligi ens, ita quod non intelli-
gatur eius intelligibilitas. Et similiter ens intelle-
ctum est verum: non tamen intelligendo ens, in-
telligitur verum.
a) nam ens. - ens ora. P.
p) m. - et in FG; ceteri insuper transponendo, et in intellectu et
in rebus.
f) substantiam. - subiectum FGab.
3) in ente. - in esse ACE, in non ente BDGsF.
e) potest. - habet ACE, om. D.
l^) nisi ratio veri assequatur. — nisi ratio veri consequitur ACE,
nisi ratio veri consequatur BDFG.
Commentaria Cardinalis Caietani
IN titulo , ly verum in suae analogiae comrtunitate su-
mitur, ut ex responsione ad primum habetur.
In corpore una conclusio, responsiva quaesito affirma-
tive : Verum et ens convertuntur. - Probatur ratione inclu-
dente simul vim medii, et manifestationem ex proportio-
nali similitudine veri et boni. Vis medii est : unumquodque
inquantum habet de esse, intantum est cognoscibile ; ergo
ens et verum convertuntur. - Antecedens manifestatur ex
auctoritate III de Anima, in qua dicitur animam esse omnia,
quia est omnia cognoscibilia: hoc enim non esset verum,
nisi cognoscibilitas adaequaret esse, ut patet. Consequentia
vero probatur : quia verum importat ordinem ad cogni-
tionem, idest cognoscibile.
Proportionalis autem similitudo consistit in tribus. Primo
in hoc : sicut bonum significat appetibile, ita verum cogno-
scibile. Secundo, quod sicut bonum convertitur cum ente,
ita verum. Tertio, sicut bonum addit supra ens ordinem ad
appetitum, ita verum ordinem ad intellectum.
II. Circa hoc est unum dubium. Quoniam vis medii
consistit in hoc, quod verum importet cognoscibile in com-
muni , ut patet et in verbis litterae , et ex auctoritate in-
ducta ex III de Anima. Hoc autem esse falsum littera in
calce dicit: quoniam dicit quod importat ordinem ad in-
tellectum ; ac per hoc importat cognoscibile sic, scilicet per
intellectum, et non cognoscibile in communi. Et vere sic
est: quoniam, ut in primo articulo dictum est, verum im-
portat id in quod tendit intellectus.
III. Ad hoc breviter dicitur , negando quod vis medii
exigat quod verum significet cognoscibile in communi.
Sufficit enim quod vel significet cognoscibile in communi;
vel significet tali modo, sic quod ille modus sit ita amplus,
quod se extendat ad omnia ad quae se extendit cogno-
scibile in communi. Nihil enim refert ad vim rationis, an
verum importet cognoscibile in communi, an aliquid illi
aequivalens : utrobique enim sequitur convertibilitas veri
cum ente. Sic autem est in proposito : quoniam intelligi-
bilitas ad omnia se extendit, ad quae se extendit cogno-
scibilitas; omne enim cognoscibile est intelligibile, et unum-
quodque quantum habet de esse, tantum habet de intel-
ligibilitate. Inchoavit autem a cognoscibili littera, et pervenit
ad intelligibile, ut a facilioribus traderet disciplinam , hoc
quod diximus subintelligendum relinquens. Sicut etiam,
dicens unumquodque inquantum habet de esse, intantum
est cognoscibile, relinquit et e converso: quod tamen sub-
intelligi oportet, ut convertibiliter se consequantur ens et
verum.
IV. In responsione ad tertium, dubium occurrit: quo-
niam responsio haec repugnare videtur supra et alibi di-
ctis s. Thomae. Dictum est enim in i articulo, quod verum
est in quod tendit intellectus, sicut bonum est in quod
Ibid.
D. J46.
QUAESTIO XVI, ARTICULUS IV
21 1
LIV,
* Infra, qu.
art. 2; qu. lv,
art. i; et pluries.
Art. I.
tendit appetitus : et alibi * dicitur quod verum est obiectum
intellectus. Modo autem dicitur quod veri ratio assequitur
apprehensionem entis. Obiectum enim intellectus non se-
quitur, sed praevenit potius intellectionem. - Videtur etiam
contra veritatem. Quoniam non ' ideo ens est verum, quia
apprehenditur : sed e converso, quia est verum, ideo appre-
henditur, sive actu sive potentia.
V. Ad hoc dicitur, quod verum dupHciter sumitur, ut
patet ex dictis*: scilicet pro veritate rei, et proprie. Et quod
proprie est terminus intrinsecus intellectionis, et obiectum
intrinsecum eius, imo propria intelligentis perfectio obie-
ctiva. Et sic verum non consequitur nec praecedit intel-
lectionem, sed simul est perficiens ipsam. Et de hoc non
loquitur praesens littera , sed httera articuli primi , quae
infertverum esse in intellectu. - Verum autem rei est poste-
rius quidem ente, prius autem cognitione; et est obiectum
intellectus non formale , quoniam illud est ens ; sed est
conditio propria obiecti formalis. Ens enim, licet secundum
omnes conditiones et modos et rationes terminet intelle-
ctum, dum omnia intelliguntur actu vel potentia , certam
tamen exigit conditionem generalem, qua exercet hoc quod
est perficere intellectum obiective : et hanc addit verum
supra ens. Non enim quomodoHbet perficit intellectum;
sicut nec quomodolibet perficit appetitum, nec quomodo-
libet agit. Unde inter verum et bonum, quamvis conveniant
in hoc quod utrumque est obiectum et terminans , etc. ,
hoc interest , quod bonum obiectum formale voluhtatis ,
verum autem conditionem obiecti formalis significare vi-
detur. Et propterea omnis appetitio est appetitio boni for-
maUter : omnis autem intellectio non est intellectio veri
formahter, ut in littera dicitur, sed rei verae; ita quod ly
rei notat rem intellectam, et ly verae conditionem qua res^
intelligitur. Propter quod rationes Scoti in I, dist. ra, qu. ra
vel V, quibus impugnat verum esse proprium obiectum
intellectus, non oportet solvere: quoniam de obiecto for-
mali loquuntur, quod in hac littera docetur non esse.
VI. Ad opposita * igitur dicendum est , quod dicta ' Cf. num. iv.
s. Thomae nec inter se nec veritati adversantur. Quoniam
non intendit haec Httera, quod ratio veri consequatur ap-
prehensionem, de veritate rei loquendo: sed quod ratio veri
astat seu assistit apprehensioni. Hoc enim intendit per ly
assequatur: assequi enim, proprie loquendo, non est sequi,
sed potius pertingere. Manifeste enim httera ostendit quod
nihil aliud intendit, nisi quod verum est, quando ens intel-
ligitur et tamen verum non intelligitur ; ut etiam exem-
plum de inteUigibilitate ostendit; constat enim prius obie-
ctum esse intelligibile, quam apprehendatur. Nec propterea
ponimus verum in re absque ordine ad intellectum: sed
ponimus primo ens, deinde ens ut perfectivum intellectus,
et tertio inteUigibile ; quoniam intelligibile est, quia verum
est, et non e contra. In hoc autem quod est esse perfe-
ctivum inteUectus, manifeste patet ordo ad intellectum.
ARTICULUS QUARTUS
UTRUM BONUM SECUNDUM RATIONEM SIT PRIUS QUAM VERUM
De Verit., qu. xxi, art. 3; Hebr., cap. xi, lect. i.
lect. IV, n. 15.
Art. 2.
9D QUARTUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
bonum secundum rationem sit prius
'quam verum. Quod enim est universa-
^lius, secundum rationem prius est, ut
• cap. v^^n.^9 ; patct cx I Physic. * Sed bonum est universalius
ci.\Poster.,c^D. quam verum: nam verum est quoddam bonum,
II, n. 10 ; s. Th. ~ . . . ^ . '
scilicet intellectus. Ergo bonum prius est secun-
dum rationem quam verum.
2. Praeterea, bonum est in rebus, verum au-
tem in compositione et divisione intellectus , ut
dictum est *. Sed ea quae sunt in re, sunt priora
his quae sunt in intellectu. Ergo prius est secun-
dum rationem bonum quam verum.
3. Praeterea, veritas est quaedam species vir-
• cap. VII, n. 6 tutis, ut patct in IV Ethic. * Sed virtus continetur
XV?' ■ ■ " ■ gy|3 bono : est enim bona qualitas mentis, ut dicit
• Eiicitur ex lib. Aueustiuus *. Ergo bonum est prius " quam verum.
l\dtUb.Arbitr., ^ ^ . . ,^ ., ^
cap. XIX. Sed contra, quod est m pluribus, est prius se-
cundum rationem. Sed verum est in quibusdam
in quibus non est bonum , scilicet in mathema-
ticis. Ergo verum est prius quam bonum.
Respondeo dicendum quod, licet bonum et ve-
rum supposito convertantur cum ente , tamen
ratione differunt. Et secundum hoc verum, ab-
solute loquendo, prius est quam bonum. Quod
ex duobus apparet. Primo quidem ex hoc. quod
verum propinquius se habet ad ens, quod est
P prius ^, quam bonum. Nam verum respicit ipsum
esse simpliciter et immediate : ratio autem boni
consequitur esse, secundum quod est aliquo modo
perfectum; sic enim appetibile est. - Secundo ap-
paret ex hoc, quod cognitio naturaliter praecedit
appetitum. Unde, cum verum respiciat cognitio-
nem, bonum autem appetitum, prius erit verum
quam bonum secundum rationem.
Ad primum ergo dicendum quod voluntas et in-
tellectus mutuo se includunt : nam intellectus in-
telligit voluntatem, et voiuntas vult intellectum
intelligere ''. Sic ergo inter illa quae ordinantur ad r
obiectum voluntatis, continentur etiam ea quae
sunt intellectus; et e converso. Unde in ordine
appetihilium , bonum se habet ut universale , et
verum ut particulare : in ordine autem intelligi-
bilium est e converso. Ex hoc ergo quod verum
est quoddam bonum, sequitur quod bonum sit
prius in ordine appetibilium: non autem quod sit
prius simpliciter.
Ad secundum dicendum quod secundum hoc est
aliquid prius ratione, quod prius cadit in intel-
lectu. Intellectus autem per prius apprehendit
ipsum ens; et secundario apprehendit se intelli-
gere ens ; et tertio apprehendit se appetere ens. 5
Unde primo * est ratio entis, secundo ratio veri, i
tertio ratio boni, licet bonum sit in rebus. -:
Ad tertium dicendum quod virtus quae dicitur
peritas, non est veritas communis, sed quaedam
veritas secundum quam homo in dictis et factis
ostendit se ut est. Veritas autem vitae dicitur
particulariter , secundum quod homo in vita sua
implet illud ad quod ordinatur per intellectum
divinum: sicut etiam dictum est * veritatem esse • Art. i.
in ceteris rebus. Veritas autem iiistitide est se-
cundum quod homo servat id quod debet alteri
secundum ordinem ' legum. Unde ex his parti- t
cularibus veritatibus non est procedendum ad ve-
ritatem communem.
a) prius. - secundum rationem addit B.
p) prius. - primum ACDEFGpB et ab.
f) intellectum intelligere. - intelligere voluntatem ACE.
3) primo. — prior codices. - Pro secundo, secunda AQE, secunda-
rio D. - Pro tertio, tertia ACE.
e) ordinem. - ordinationem ¥a. - Pro legum, legis codices.
212
QUAESTIO XVI, ARTICULUS V
Commeritaria Cardinalis Caietani
IN titulo , ly secundum rationem proprie cadit supra ly
bonum et verum, et non supra Xy prius: quamvis in idem
« redeat uterque sensus , si accipiatur prioritas rationis se-
cundum se, ut ex responsione ad primum sumi potest, non
quoad nos tantum. Est ergo sensus: Utrum ratio boni sit
prior ratione veri.
II. In corpore duo: primo, excluditur tacita obiectio con-
■ Cf. nutn.seq. tra ipsam quaestionem; secundo, respondetur quaesito *.
Quoad primum, dicitur quod, licet utrumque horum
convertatur cum ente suppositaliter , distinguuntur tamen
ratione. Dixit enim hoc, quoniam, cum ordo supponat dis-
tinctionem, et quaestio haec est de ordine boni et veri,
oportet ipsorum distinctionem praehabere. Ex dictis autem
hactenus * habetur quod idem sunt bonum et verum quod
■■ Vide art.praec. ens, et consequenter inter se. Quomodo ergo nunc quae-
ritur de ordine ? Haec enim obiectio per pauca illa verba
in principio litterae excluditur: quoniam in eis declaratur
quod identitas est in supposito, non in ratione formali
horum; sed in hac distinguuntur.
III. Quoad secundum *, respondetur quaesito unica con- * Cf. num. praec.
clusione : Veri ratio absolute est prior ratione boni.
Probatur dupliciter. Primo, verum sequitur esse simpli-
citer et immediate, bonum autem consequitur esse secun-
dum quod est aliquo modo perfectum, idest secundum
quod habet aliquo modo rationem perfectionis : ergo ve-
rum est propinquius enti quam bonum: ergo est prius. -
Antecedens, pro secunda parte, probatur: quia ens est sic
appetibile; idest, ens non habet rationem appetibilis, nisi
ut rationem perfectionis induit. Quod patet, tum quia ens
non secundum quamcumque considerationem comitatur
boni ratio, ut patet in mathematicis : tum quia orane ap-
petens appetit perfectionem aliquam. - Secunda quoque con-
sequentia probatur: quia ens constat esse prius bono, imo
primum simpliciter.
Secundo probatur conclusio. Verum respicit cognitio-
nem, bonum autem appetitum: ergo verum est prius bono.
- Probatur sequela : quia cognitio naturaliter praecedit ap-
petitionem.
* Cap. XXXVI.
a
T
Vers. 6.
Art. I.
3
ARTICULUS Q,UINTUS
UTRUM DEUS SIT VERITAS
r 11", qu. ili, art. 7; I Sent., dist. xix, qu. v, art. i ; I Cont. Gent., cap. Lix sqq. ; III, cap. Li.
»D QuiNTUM sic PROCEDiTUR. Vidctur quod
Deus non sit veritas. Veritas enim con-
*sistit in compositione et divisione intel-
^lectus. Sed in Deo non est compositio
et- divisio. Ergo non est ibi veritas.
2. Praeterea, veritas, secundum Augustinum,
in libro de Vera Relig. *, est similitudo principii.
Sed Dei non est similitudo ad " principium. Ergo
in Deo non est veritas.
3. Praeterea, quidquid dicitur de Deo, dicitur
de eo ut de prima causa omnium : sicut esse
Dei est causa omnis esse, et bonitas eius est
causa omnis boni. Si ergo in Deo sit veritas,
ergo ^ omne verum erit ab ipso. Sed aliquem
peccare est verum. Ergo hoc erit a Deo. Quod
patet esse falsum.
Sed contra est quod dicit Dominus'', loan.xiv*:
Ego sum via, veritas et vita.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est *,
veritas invenitur in ° intellectu secundum quod
apprehendit rem ut est, et in re secundum quod
habet esse conformabile intellectui. Hoc autem
maxime invenitur in Deo. Nam esse suum non
solum est conforme suo intellectui, sed etiam est
ipsum suum intelligere; et suum intelligere est
mensura et causa omnis alterius esse, et omnis
alterius intellectus; et ipse est suum esse et in-
telligere '. Unde sequitur quod non solum in ipso
sit veritas, sed quod ipse sit ipsa ^ summa et
prima veritas.
Ad primum eroo dicendum quod," licet in intel-
lectu divino non sit compositio et divisio, tamen
secundum suam simplicem inteliigentiam iudicat
de- omnibus, et cognoscit omnia complexa. Et
sic in intellectu eius est veritas.
Ad secundum dicendum quod verum intellectus
nostri est secundum quod conformatur suo prin-
cipio, scilicet rebus, a quibus cognitionem accipit.
Veritas etiam " rerum est secundum quod con-
formantur suo principio, scilicet intellectui divino.
Sed hoc, proprie loquendo, non potest dici in
veritate divina, nisi forte secundum quod veritas
appropriatur Filio, qui habet principium. Sed si
de veritate essentialiter dicta loquamur, non po-
test intelligi, nisi resolvatur affirmativa in nega-
tivam, sicut cum dicitur, Pater est a se, quia non
est ab alio. Et similiter dici potest similitudo prin-
cipii veritas divina, inquantum esse suum non
est suo intellectui dissimile,
Ad tertium dicendum quod non ens et priva-
tiones non habent ex seipsis veritatem, sed solum
ex " apprehensione intellectus. Omnis autem ap-
prehensio inteliectus a Deo est: unde quidquid
est veritatis in hoc quod dico, istum fomicari est
verum, totum est a Deo. Sed si arguatur, ergo
istum fornicari est a Deo, est fallacia Accidentis.
a) similitudo ad. - aliquod codd. - Ante veritas ABD addunt aliqua.
P) ergo. - Om. codices.
f) dicit Dominus. - dicit Dionysius ed. b, dicitur P.
S) in. - et in ¥ab. - Pro rem ut est et in re, ed. b legit rem, ut
est in re.
£) intelligere. - suum intelligere FG; ceteri insuper transponendo,
intelligere suum et suum esse.
X) ipsa. - Om. codices.
Tj) etiam. - autem AB.
0) ex. - 1« P, om. ed. b.
Commentaria Cardinalis Caietani
TiTULUs clarus. - In corpore una conclusio responsiva
quaesito : In Deo non solum est veritas , sed ipse est
veritas prima et summa. - Conclusio haec claudit in se qua-
tuor partes : prima est, quod in Deo est veritas ut in re ;
secunda, quod in Deo est veritas obiective ; tertia, quod
Deus est veritas; quarta, quod est prima et summa. Et
quoad omnes in littera probatur.
Quoad primam quidem : Esse Dei est non solum con-
QUAESTIO XVI, ARTICULUS VI
2l3
forme suo intellectui, sed etiam ipsum intelligere: ergo est
maxime verum veritate rei. - Probatur sequela : quia veritas
in re est secundum quod habet esse conformabile intellectui.
Quoad secundam vero : Intelligere Dei est mensura omnis
alterius esse et intellectus : ergo cognoscit verum. - Pro-
batur sequela: quia veritas in intellectu est secundum quod
apprehendit rem ut est. Constat enim intellectionem men-
surantem omne esse , oportere apprehendere res esse ut
sunt. Et similiter mensurantem omnem intellectum, etiara
componentem et dividentem, oportere apprehendere quid-
quid a quocumque apprehenditur.
Quoad tertiam autem: Deus est suum esse et suum in-
telligere ; ergo est ipsa veritas. - Et patet sequela. Ex eo
enim quod est suum esse, sequitur: ergo est ipsa veritas
rei. Ex eo autem quod est suum intelligere, sequitur: ergo
est ipsa veritas in intellectu.
Quoad quartam autem particulam , probatio non spe-
cialiter affertur, sed ex insertis in praecedentibus habetur.
Ex eo namque quod suum esse et intelligere habet ratio-
nem primae mensurae et causae omnis fesse et intellectus,
manifeste sequitur quod quae illic est veritas , summa et
prima est.
"DeTnnit., lib.
XV, cap. 1.
Cap. XIV.
■" Vers. 2.
D. io8, 547.
r
D. 1098.
ARTICULUS SEXTUS
UTRUM SIT UNA SOLA VERITAS, SECUNDUM QUAM OMNIA SUNT VERA
I Sent., dist. xix, qu. v, art. 2; III Cont. Oent., cap. xlvii; De Verit., qu. i, art. 4; qu. xxi, art. 4, ad 5; qu. xx\ai, art. i, ad 7;
Quodl. X, qu. rv, art. i.
>D SEXTUM sic PROCEDiTUR. Vidctur quod
^f) una sola sit veritas , secundum quam
^omnia sunt vera. Quia, secundum Augu-
^stinum *, nihil est maius mente humana
nisi Deus. Sed veritas est maior mente humana:
alioquin mens iudicaret de veritate "; nunc au-
tem omnia iudicat secundum veritatem, et non
secundum seipsam. Ergo solus Deus est veritas.
Ergo non est alia veritas quam Deus.
2. Praeterea, Anselmus dicit, in libro de Veri-
tate *, quod sicut tempus se habet ad temporalia,
ita veritas ad res veras. Sed unum est tempus
omnium temporalium. Ergo una est veritas, qua
omnia vera sunt.
Sed contra est quod in Psalmo xi * dicitur:
diminiitae sunt veritates a filiis homimim,
Respondeo dicendum quod quodammodo una
est veritas, qua omnia sunt vera, et quodammodo
non ^. Ad cuius evidentiam, sciendum est quod,
quando aliquid praedicatur univoce de multis,
illud in quolibet eorum secundum propriam ra-
tionem invenitur, sicut animal in qualibet specie
animalis, Sed quando aliquid dicitur analogice
de multis, illud invenitur secundumi propriam
rationem in uno eorum tantum *, a quo alia de-
nominantur. Sicut sanum dicitur de animali et
urina et medicina, non ''' quod sanitas sit nisi in
animali tantum *, sed a sanitate animalis denomi-
natur medicina sana, inquantum est illius sanita-
tis eflfectiva, et urina °, inquantum est illius sani-
tatis significativa. Et quamvis sanitas non sit in
medicina neque in urina, tamen in utroque est
aliquid per quod hoc quidem facit, illud autem
significat sanitatem
Art. I.
• Ex Augustino
in hunc locum.
■■ Vers. 2.
Dictum est autem * quod veritas per prius est
in intellectu, et per posterius in rebus, secun-
dum quod ordinantur ad intellectum divinum. Si
ergo loquamur de veritate prout existit in intel-
lectu, secundum propriam rationem, sic in multis
intellectibus creatis sunt multae veritates ; etiam
in uno et eodem intellectu, secundum plura co-
gnita. Unde dicit Glossa * super illud Psalmi xi **,
diminutae simt veritates a filiis hominum etc. ,
quod sicut ab una facie hominis resultant plures
similitudines in speculo , sic ab una veritate di-
vina resultant plures ' veritates. Si vero loqua- e
mur de veritate secundum quod est in rebus,
sic omnes sunt verae una prima veritate, cui
unumquodque assimilatur secundum suam enti-
tatem. Et sic, licet plures sint essentiae vel for-
mae rerum ^, tamen una est veritas divini intel- "^
lectus, secundum quam omnes res denominantur
verae.
Ad primum ergo dicendum quod anima non se-
cundum quamcumque veritatem iudicat de rebus
omnibus; sed secundum veritatem primam *, in- ' ^. igi-
quantum resultat in ea sicut in speculo, secun-
dum prima intelligibilia ''. Unde sequitur quod i
veritas prima sit maior anima. Et tamen etiam * 9
veritas creata, quae est in intellectu nostro , est
maior anima, non simpliciter, sed secundum quid,
inquantum est perfectio eius; sicut etiam scientia
posset dici maior anima '. Sed verum est quod '
nihil subsistens est maius mente rationali, nisi
Deus.
Ad secundum dicendum quod dictum Anselmi
veritatem habet, secundum quod res dicuntur ve-
rae per comparationem ad intellectum divinum.
o) veritate. — hutnana addunt ABCFGa.
p) et quodammodo non ~ Om. codices.
Y) non. - Om. D. - «/51 om. ACDEFafe.
8) urina. - dicitur sana addit B. - illius sanitatis om.
e) plures. - multae codices.
ACEFG.
<i) rerum. - eorum FG.
ri) in ea sicut in speculo ... intelligibilia. - in ea secundum primam
intelligentiam F.
6) etiam. - Om. FGa.
i) anima. - non simpticiter addit B.
Commentaria Cardinalis Caietani
TiTxn-us clarus. - In corpore una conclusio responsiva
quaesito: Veritas qua omnia sunt vera, quodammodo
est una, et quodammodo non. - Probatur haec conclusio,
quoad utramque partem simul, hoc modo. Veritas per prius
est in inteUectu, et per posterius in rebus in ordine ad
intellectum divinum. Ergo veritas in intellectu existens,
secundum propriam rationem, multiplicatur et in diversis
intellectibus creatis, et in uno et eodem secundum diversa
cognita: veritas autem qua omnes res verae dicuntur, est
una ac prima.
Antecedens patet ex dictis. Consequentia autem, quoad
utriusque partis illationem, probatur ex differentia inter
I
214
QUAESTIO XVI, ARTICULUS VII
univocum et analogum in hoc, quod illud in quolibet uni-
vocato salvatur secundum propriam rationem ; istud autem
in primo tantum ponit propriam rationem, in aliis autem
fundatum ordinem ad primum. Exempla habentur in lit-
tera. - Quoad id vero quod in secunda parte consequentis
implicite clauditur, scilicet quod omnia respiciant veritatem
intellectus divini, probatur : quia illi unumquodque assimi-
latur secundum suam entitatem. Et confirmatur prima pars
consequentis auctoritate Glossae, ut patet in littera.
II. Circa partem primam consequentis, dubium occurrit.
Aut illa pars, scilicet veritas intellectus multiplicatur, non
est in littera probata nisi auctoritate Glossae : aut veritas
invenitur univoce in omnibus intellectibus, saltem creatis.
Utrumque autem horum est inconveniens. Ergo. - Assum-
ptum probatur. In littera nulla probatio est nisi ex diffe-
rentia inter univocum et analogum. Et ex parte analogi ,
ut patet in littera, non infertur multiplicatio, sed ex parte
univoci. Ergo aut non probatur: aut probatur ex conditione
univoci, quod multiplicatur ad multiplicationem univocato-
rum: et sic supponitur veritatem univoce inveniri in omni-
bus intellectibus creatis. - Quod autem utrumque horum sit
inconveniens, manifestatur. Et primum quidem, quia in lit-
tera, post differentiam inter univocum et analogum, ac ap-
plicationem eius ad materiam de qua est sermo, statim cum
nota illationis concluditur, dicendo, si ergo loquamur etc.
Secundum autem, quia veritas in intellectu nostro est com-
positio et divisio : in intellectu vero angelico et divino est
simplex intelligentia, eminenter praehabens quidquid et no-
stra simplex intelligentia, et compositio et divisio habet.
III. Circa eandem quoque partem dubium occurrit, quia
videtur littera implicare. Quoniam si analogum in uno tan-
Art. 5. tum secundum propriam rationem salvatur; et ex qu. xra*
constat omnia nomina communia Deo et aliis esse ana-
loga, et consequenter veritatem analogice inveniri in intel-
lectu divino et aliis intellectibus; sequitur quod in multis
intellectibus non sunt multae veritates , sed omnes intel-
lectus sunt veri una sola veritate, scilicet intellectus divini.
Et e converso, si veritas multiplicatur ad multiplicationem
intellectuum verorum , ergo non per prius et posterius di-
citur de eis : quia quod per prius et posterius dicitur, in
uno tantum formaliter invenitur, ut littera sonat.
IV. Circa secundam quoque partem consequentis, du-
bium occurrit. Quia cum dicitur omnia esse vera veritate
divina, loquendo de veritate rei , aut intelligitur secundum
denominationem extrinsecam, aut intrinsecam. Non intrin-
secam, ut patet: ergoextrinsecam. Et si sic, ergo res aut non
sunt verae formaliter : quod est inconveniens, quia unaquae-
que res habet in se propriam veritatem rei, qua dicitur vera,
ut patet de sensu respectu proprii sensibilis. Aut sunt verae
Qu. VI , art. 4- utroque modo ; sicut in Qu. de Bono * dictum est quod omnia
sunt bona bonitate divina exemplariter, finaliter et effective,
et tamen, cum hoc, sunt bonitatibus propriis formaliter bo-
nae. Et si sic, ergo non sunt verae sola veritate divina.
Cf. num. II. V. Ad primam dubitationem * dicitur, negando disiun-
ctivam illam: quoniam datur tertius modus exponendi lit-
teram. Ad cuius evidentiam, scito quod in univoca prae-
dicatione duo clauduntur: scilicet, praedicari formaliter
de univocatis ; et praedicari de eis secundum eandem
omnino rationem formalem, ut patet in animali respectu
bovis et leonis. Multiplicatio autem eius ad multipHcatio-
nem subiectorum, non convenit ei ex secundo (quoniam
ipsi soli conveniret, quod constat esse falsum) : sed con-
venit ei ex primo, in quo communicat cum aliquibus non
univocis. Unde , cum in proposito sit sermo de univoco
inquantum multiplicatur ad multiplicationem subiectorura,
consequens est quod propositio in cuius virtute tenet se-
quela quoad primam partera, non est ista, univocum mul-
tiplicatur ad multiplicationem univocatorum : sed ista com-
munior , et clausa in praedicta , praedicatum formaliter
multiplicatur ad multiplicationem subiectorum. Et tunc
concedo, quod subsurai intelligitur , quod veritas sit for-
maliter praedicatum respectu intellectus. Et sic infertur:
ergo veritas multiplicatur ad multiplicationem intellectuura;
immo intellectorum , sive in uno sive in diversis intelle-
ctibus. Meminit autem littera potius univoci quam praedi-
cati formaliter, ut a notioribus traderetur disciplina.
VI. Ad secundara vero dubitationera * dicitur, quod illa ' Cf. num. in.
regula de analogo tradita in littera, non est universalis de
orani analogiae raodo : irao , proprie loquendo , ut patet
I Ethic. *, nuUi analogo convenit, sed convenit norainibus * Cap. vi, n. u.
ad unum vel in uno aut ab uno, quae nos abusive voca-
raus analoga. Veritas autem, si coraparetur ad res et in-
tellectus, est noraen ab uno : quoniam in intellectu solo est
veritas, a qua res dicuntur verae. Si vero comparetur ad
intellectus inter se, sic est nomen analogum : nara propor-
tionaliter salvatur, formaliter tamen, in quolibet intellectu
cognoscente verura. Esse ergo noraen aliquod secundura
propriara rationem in uno tantura, est conditio nominura
quae sunt ad unum aut ab uno , etc. : et non norainum
proportionaliter dictorum. Veritas autem, respectu intelle-
ctus divini et aliorum, proportionale nomen est. Et ideo
non sequitur quod in solo Deo sit. lam enim dictura est in
solutione primi dubii *, quod omni praedicato forraaliter de • Num. praec.
pluribus, convenit plurificari ad plurificationem subiectorum,
sive illud sit univocum, ut animal, sive proportionale, ut
ens, etc. - De huiusmodi autem differentia nominum plene
scriptura invenies in tractatu de Analosia Nominum *. ' Opusc. Caieu
{r„ Ajju- . . j vol. III, Tract. V,
VII. Ad dubiuni autem contra secundam partera con- cap. i, n, m.
clusionis *, responsio ex littera habetur, ubi dicitur quod • Cf. num. iv.
licet plures sint essentiae vel formae rerttm, tamen una
est veritas etc. Haec enira verba post probatara conclu-
sionera adiuncta sunt , ad declarandam differentiam inter
bonitatem et veritatem quoad hoc. Quoniam res omnes
dicuntur bonae dupliciter , intrinsece et extrinsece , ut in •
qu. VI* dictum est: verae autem dicuntur extrinseca tantum * Art. 4.
denominatione, ita quod.nulla est in rebus formaliter ve-
ritas ; sed imitative seu adirapletive respectu intellectus di-
vini, et causaliter respectu nostri intellectus speculativi. Si
enim nullus esset iritellectus, nulla res vera, nullus sensus
verus dici posset, nisi aequivoce, ut in Qu. de Ver., qu. i,
art. 4, dicitur: queraadmodum, si non esset sanitas ani-
malis, nulla medicina, nullaque diaeta sana dici posset. Et
omnium una est ratio : quia scilicet in ratione veri in rebus
cadit veritas intellectus; et sani in raedicina et diaeta, cadit
sanitas animalis; et sic de aliis. Sublata enim definitione,
non remanet idera noraen nisi aequivoce.
ARTICULUS SEPTIMUS
UTRUM VERITAS CREATA SIT AETERNA
Supra, qu. x, art. 3, ad 3; I Sent., dist. xix. qu. v, art. 3; II Cont. Gent., cap. xxxv; III, cap. Lxxxii, Lxxxiv;
De Verit., qu. i, art. 5; De Pot,, qu. iii, art. 17, ad 27.
• Lib.II cap.vin ;
II Soliloq., cap.
XIX.
D SEPTiMUM sic PROCEDiTUR. Videtut quod
veritas creata sit aeterna. Dicit enim Au-
gustinus, in libro de Libero Arbitrio *,
quod nihil est magis aeternum quam
ratio circuli, et duo et tria esse quinque. Sed ho-
rum veritas est veritas creata. Ergo veritas creata
est aeterna.
2. Praeterea, omne quod est semper ", est
a) omne quod est semper, - omne quod est ubique et semper E,
?
QUAESTIO XVI,
aeternum. Sed universalia sunt ubique et semper.
Ergo sunt aeterna. Ergo et verum, quod est ma-
xime universale.
3. Praeterea, id quod est verum ^ in prae-
senti, semper fuit verum esse futurum. Sed sicut
veritas propositionis de praesenti est veritas creata,
ita veritas propositionis de futuro. Ergo aliqua
veritas creata est aeterna.
4. Praeterea, omne quod caret principio et
fine, est aeternum. Sed veritas enuntiabilium caret
principio et fine. Quia, si veritas incoepit cum
ante non esset, verum erat veritatem non esse :
et utique aliqua veritate verum erat, et sic ve-
ritas erat antequam inciperet, Et similiter si po-
natur veritatem habere finem, sequitur quod sit
postquam desierit: verum enim erit veritatem non
esse. Ergo veritas est aeterna.
Sed contra est quod solus Deus est aeternus,
♦Qu. X, art. 3. ut supra * habitum est.
Respondeo dicendum quod veritas enuntiabi-
lium non est aliud quam veritas intellectus. Enun-
Y tiabile enim et est "' in intellectu, et est in voce.
Secundum autem quod est in intellectu , habet
per se veritatem. Sed secundum quod est in voce,
dicitur verum enuntiabile, secundum quod signi-
3 ficat aliquam ° veritatem intellectus; non propter
aliquam veritatem in enuntiabili existentem sicut
in subiecto. Sicut urina dicitur sana, non a sanitate
quae in ipsa sit, sed a sanitate animalis, quam signi-
ficat. Similiter etiam supra * dictum est quod res
denominantur verae a veritate intellectus. Unde
si nullus intellectus esset aeternus, nulla veritas
esset aeterna. Sed quia solus intellectus divinus
est aeternus, in ipso solo veritas aeternitatem ha-
bet. Nec propter hoc sequitur quod aliquid aliud
sit aeternum quam Deus: quia veritas intellectus
divini est ipse Deus, ut supra * ostensum est.
Ad primum ergo dicendum quod ratio circuli,
et duo et tria esse quinque, habent aeternitatem
in mente divina.
ARTICULUS VII
2l5
Art. I.
• Art. 5.
Ad secundum dicendum quod aliquid esse sem-
per et ubique, potest intelligi dupliciter. Uno modo,
quia habet in se unde se extendat ad omne tem-
pus et ad omnem locum , sicut ' Deo competit
esse ubique et semper. Alio modo, quia non ha-
bet in se quo determinetur ad aliquem locum
vel tempus: sicut materia prima dicitur esse una,
non quia habet ^ unam formam, sicut homo est
unus ab unitate unius '■ formae, sed per remo-
tionem omnium formarum distinguentium. Et per
hunc modum, quodlibet universale dicitur esse
ubique et semper, inquantum universalia abstra-
hunt " ab hic et nunc. Sed ex hoc non sequi-
tur ea esse aeterna, nisi in intellectu, si quis sit
aeternus.
Ad tertium dicendum quod illud quod nunc
est, ex eo futurum fuit antequam esset, quia in
causa sua erat ut fieret. Unde, sublata causa, non
esset futurum illud fieri. Sola autem causa prima
est aeterna. Unde ex hoc non sequitur quod ea
quae sunt ', semper fuerit verum ea esse futura,
nisi quatenus in causa sempiterna fuit ut essent
futura. Quae quidem causa solus Deus est.
Ad quartum dicendum quod, quia intellectus no-
ster non est aeternus, nec veritas enuntiabilium
quae a nobis formantur, est aeterna, sed quan-
doque incoepit. Et antequam huiusmodi veritas
esset, non erat verum dicere veritatem talem non
esse, nisi ab intellectu divino, in quo solum ve-
ritas est aeterna. Sed nunc verum est dicere ve-
ritatem tunc non fuisse. Quod quidem non est
verum nisi veritate quae nunc est in intellectu
nostro: non autem per aliquam veritatem ex^parte
rei. Quia ista est veritas de non ente; non ens
autem non habet ex se ut sit verum, sed solum-
modo ex intellectu apprehendente ipsum. Unde
intantum est verum dicere veritatem non fuisse,
inquantum apprehendimus non esse ipsius ut prae-
cedens esse eius ".
p) verum. - Om. ABD.
-() et est. - est Pab.
B) aliquam. - Om. codd. - Pro existentem, existente AEFGpG et a6.
e) sicut. - et sic B, sic edd. a b. - esse om. B.
ij) habet. - habeat codices.
r,) unius. ~ Om. codices.
6) universalia abstrahunt. - universale abstrahit B, universalia
abstrahit CE, universalia abstrahuntur PDsA et edd. a b.
i) sunt. - fiunt ed. a, et ita pro fuerit et fuit.
x) esse eius. - Om. E.
Commentaria Cardinalis Caietani
TiTULUs clarus. - In corpore una conclusio , responsiva
quaesito negative : Nulla veritas creata est aeterna. - Pro-
batur. Veritas enuntiabilium et rerum nihil aliud est quam
veritas intellectus : ergo, si nullus intellectus esset aeternus,
nulla veritas creata esset aeterna : ergo in solo intellectu
divino veritas aeternitatem habet : ergo nulla veritas creata
est aeterna.
Antecedens, quoad primam partem, probatur. Enuntia-
bile in voce est verum significative tantum, sicut urina est
sana: in mente autem est per seipsum, idest formaliter,
verum : ergo. Quoad secundam vero, ex dictis assumitur.
Prima consequentia relinquitur nota per se: eo quod non
datur alia veritas praeter tres has, scilicet in.re, in signo,
et in intellectu. Secunda probatur: quia solus intellectus
divinus est aeternus. Tertia autem : quia veritas in intellectu
divino est ipse Deus, ut in art. v dictum est; creata autem
veritas est aliud a Deo.
II. Adverte hic duo. Primo, quod conclusio principalis
non ponitur formaliter in littera, sed virtualiter in illa uni-
versaliore propositione, nihil aliud quam Deiis est aeter-
num, quia veritas Deus est. - Secundo, quod ex hoc loco
apertissime habes quod nuUum secundario obiectum divini
intellectus ponendum est, quod sit aliud a Deo: quoniam
si propositiones cognitae, seu earum veritas, quod idem
est, in intellectu divino sunt Deus, quanto magis lapis, et
quidquid aliud incomplexe significatur. Et hoc est bene
notandum, ad confirmandam notitiam de intelligere divino
traditam *.
Qu. XIV, art. 5.
2l6
QUAESTIO XVI, ARTICULUS VIII
ARTICULUS OCTAVUS
UTRUM VERITAS SIT IMMUTABILIS
I Sent., dist. xix, qu. v, art. 3; De Verit., qu. i, art. 6.
Cap. xii.
* Dialog. de Ve-
rit., cap. VIII, xi.
Vers. 2.
Art. I.
^^D ocTAVUM sic PROCEDiTuR. Vidctur quod
veritas sit immutabilis. Dicit enim Au-
gustinus, in libro II de Libero Arbitrio *,
quod veritas non est aequalis menti,
quia esset mutabilis, sicut et mens.
2. Praeterea, id quod remanet post omnem
mutationem, est immutabile: sicut prima materia
est ingenita et incorruptibilis, quia remanet post
omnem generationem et corruptionem. Sed ve-
ritas remanet post omnem mutationem: quia post
omnem mutationem verum est dicere esse vel
non esse. Ergo veritas est immutabilis.
3. Praeterea, si veritas enuntiationis mutatur,
maxime mutatur ad mutationem rei. Sed sic non
mutatur. Veritas enim, secundum Anselmum *,
est rectitudo quaedam, inquantum aliquid implet
id quod est de ipso " in mente divina. Haec autem
propositio, Socrates sedet, accipit ^ a mente divina
ut significet Socratem sedere: quod significat etiam
eo non sedente, Ergo veritas propositionis nulio
modo mutatur.
4. Praeterea, ubi est eadem causa, et idem
efFectus. Sed eadem res est causa veritatis harum
trium propositionum Socrates sedet, sedebit, et se-
dit. Ergo eadem est harum veritas. Sed oportet
quod alterum horum sit verum. Ergo veritas ha-
rum propositionum immutabiliter manet. Et ea-
dem ratione cuiuslibet alterius propositionis. '
Sed contra est quod dicitur in Psalmo xi *:
diminutae siint veritates a Jiliis hominwn.
Respondeo dicendum quod, sicut supra * dictum
est, veritas proprie est in solo intellectu, res au-
tem dicuntur verae a veritate quae est in aliquo
intellectu. Unde mutabilitas veritatis consideranda
est circa intellectum. Cuius quidem veritas in hoc
consistit, quod habeat conformitatem ad res in-
tellectas. Quae quidem conformitas variari potest
dupliciter, sicut et quaelibet alia similitudo , ex
mutatione alterius extremi. Unde uno modo va-
riatur veritas ex parte intellectus, ex eo quod de
re eodem modo se habente aliquis aliam opinio-
nem accipit: alio modo si, opinione eadem ma-
nente, res mutetur. Et utroque modo fit mutatio
de vero in falsum.
Si ergo sit aliquis intellectus in quo non possit
esse alternatio opinionum, vel cuius acceptionem
non potest ^* subterfugere res aliqua, in eo est
immutabilis veritas. Talis autem est intellectus
divinus, ut ex superioribus * patet. Unde veritas
divini intellectus est immutabilis. Veritas autem
intellectus nostri mutabilis est. Non quod ipsa sit
subiectum mutationis: sed inquantum intellectus
noster mutatur de veritate in falsitatem; sic enim
formae mutabiles dici possunt. Veritas autem in-
tellectus divini est secundum quam res naturales
dicuntur verae, quae est omnino immutabilis.
Ai) PRiMUM ergo dicendum quod Augustinus lo-
quitur de veritate divina.
Ad secundum dicendum quod verum et ens sunt
convertibilia °. Unde, sicut ens non generatur
neque corrumpitur per se, sed per accidens, in-
quantum hoc vel illud ens corrumpitur vel ge-
neratur, ut dicitur in I Physic. * ; ita veritas mu-
tatur, non quod nulla veritas remaneat, sed quia
non remanet illa veritas quae prius erat.
Ad tertium dicendum quod propositio non so-
lum habet veritatem sicut res aliae veritatem ha-
bere dicuntur, inquantum implent id quod de eis
est ordinatum ab intellectu divino ; sed dicitur
habere veritatem quodam speciali modo, inquan-
tum significat veritatem intellectus. Quae quidem
consistit in conformitate intellectus et rei, Qua
quidem subtracta, mutatur veritas opinionis, et
per consequens veritas propositionis. Sic igitur
haec propositio, Socrates sedet, eo sedente vera est
et veritate rei, inquantum est quaedam vox signi-
ficativa ; et veritate significationis, inquantum si-
gnificat opinionem veram. Socrate vero surgente,
remanet prima veritas, sed mutatur secunda.
Ad quartum dicendum quod sessio Socratis, quae
est causa veritatis huius propositionis , Socrates
sedet, non eodem modo se habet dum ' Socrates
sedet, et postquam sederit, et antequam sedereL
Unde et veritas ab hoc causata, diversimode se
habet; et diversimode significatur propositionibus
de praesenti, praeterito et futuro. Unde non se-
quitur quod, licet altera trium propositionum sit
vera, quod eadem veritas invariabilis maneat.
a) ipso. - ipsa ABCDEG.
p) accipit. - accepit ACDEG.
f) potest. - posset B, possit ceteri.
3) convertibilia. - converissima G, communissima ceteri et ab.
£) dum. - cum BDEsA, om. pA. - sederit om. ABCDEF. - Pro
sederet, sedeat ACEFG, sederat edd. a b.
Commentaria Cardinalis Caietani
TrruLus clarus. - In corpore, una conclusio responsiva
quaesito, cum uno corollario. Conclusio est: Veritas
intelleetus divini est immutabilis; nostri autem intellectus,
est mutabilis. - Circa quam conclusionem tria dicuntur. Pri-
tno, redditur ratio quare respondetur de veritate intellectus,
cum quaesitum fuerit de veritate in communi. Et dicitur
in principio corporis , quod hoc fit , quia veritas in solo
intellectu est /ormaliter : ergo et mutabilitas et immutabilitas
eius : ceterae enim conditiones sequuntur esse. - Secundo,
probatur conclusio. - Tertio, declaratur ille terminus muta-
bilis, in conclusione positus. Potest enim sumi dupliciter:
scilicet subiective, et terminative. In proposito sumi dicitur
terminative, et non subiective : et ratio est, quia formae sic,
idest terminative, vocantur mutabiles, non subiective.
QUAESTIO XVI, ARTICULUS VIII
217
Probatur igitur conclusio sic. Veritas intellectus est con-
formitas inteUectus ad res : ergo potest variari ex parte
intellectus et rei: ergo, si sit aliquis intellectus absque al-
ternatione opinionum, et cuius acceptionem nulla res sub-
terfugiat, eius veritas est immutabilis : ergo veritas intelle-
ctus divini est immutabilis, nostri vero rautabilis. - Ante-
cedens patet. Prima consequentia probatur : quia omnis
similitudo potest ex parte extremorum variari. Secunda
autem: quia ista variatio ex parte intellectus consistit in
mutatione acceptionum; ex parte vero rei, in latente mu-
tatione rei. Tertia autem relinquitur evidens.
CoroUarium autem est: Veritas secundum quam res
naturales dicuntur verae , est omnino immutabilis. - Pro-
batur: quia est veritas intellectus divini.
SCMMAB ThEOL. D. ThOMAE T. I.
38
2l8
QUAESTIO XVII, ARTICULUS I
* Cf. qu. XIV, In-
trod.
QUAESTIO DECIMASEPTIMA
DE FALSITATE
IN QUATUOR ARTICULOS DIVISA
DEiNDE quaeritur de falsitate *,
Et
circa hoc quaeruntur quatuor.
Primo : utrum falsitas sit in rebus.
Secundo : utrum sit in sensu.
Tertio: utrum sit in intellectu.
Quarto : de oppositione veri et falsi.
ARTICULUS PRIMUS
UTRUM FALSITAS SIT IN REBUS
l Sent., dist. XIX, qu. v, art. i; De Verit., qu. i, art. lo; V Metaphys., lect. xxii; VI, lec.t. iv.
• Lib. IT, c. VIII.
* Cap. xxxvi.
* Cap. xxxiv.
D PRiMUM sic PROCEDITUR. Videtur quod
falsitas non sit in rebus. Dicit enim, Au-
gustinus, in libro Soliloq. *: Si perum
est id qitod est, falsum non esse " uspiam
concludetur, quovis repugnante.
2. Praeterea, falsum dicitur a fallendo. Sed res
non fallunt, ut dicit Augustinus in libro de Vera
Relig. *, quia non ostendunt aliud quam suam
speciem. Ergo falsum in rebus non invenitur.
3. Praeterea, verum dicitur in rebus per com-
Qu.xvi,art. I. parationcm ad intellectum divinum, ut supra *
P dictum est ^. Sed quaelibet res , inquantum est,
imitatur Deum. Ergo quaelibet res vera est, abs-
T que falsitate ''. Et sic nulla res est falsa.
Sed contra est quod dicit Augustinus, in libro
de Vera Relig. *, quod omne corpus est verum
corpus et falsa unitas; quia imitatur unitatem, et
non est unitas. Sed quaelibet res imitatur divi-
nam bonitatem, et ab ea deficit. Ergo in omni-
bus rebus est falsitas.
Respondeo dicendum quod, cum verum et fal-
sum opponantur; opposita autem sunt circa idem;
necesse est ut ibi prius * quaeratur falsitas, ubi
primo veritas invenitur, hoc est in intellectu. In
rebus autem neque veritas neque falsitas est, nisi
per ordinem ad intellectum. Et quia unumquod-
que secundum id quod convenit ei per se, sim-
pliciter nominatur ; secundum autem id quod
convenit ei per accidens, non nominatur nisi se-
cundum quid; res quidem simpiiciter falsa dici
posset per comparationem ad intellectum a quo
dependet, cui comparatur per se; in ordine autem
ad alium intellectum, cui comparatur per accidens,
non posset dici falsa nisi secundum quid.
Dependent autem ab intellectu divino res natu-
rales,»sicut ab intellectu humano res artificiales.
Dicuntur igitur res artificiales falsae simpliciter et
secundum se *, inquantum deficiunt a forma artis:
unde dicitur aliquis artifex opus falsum facere.
• D. 594
Vers. 3.
Vers. 21.
quando deficit ab operatione artis. Sic autem in
rebus dependentibus * a Deo, falsitas inveniri non
potest per comparationem ad intellectum divi-
num , cum quidquid in rebus accidit, ex ordina-
tione divini intellectus procedat : nisi forte in vo-
luntariis agentibus tantum, in quorum potestate
est subducere se ab ordinatione divini intellectus;
in quo malum culpae consistit, secundum quod
ipsa peccata falsitates et mendacia dicuntur in
Scripturis, secundum illud Psaimi iv *: ut quid
diligitis vanitatem et quaeritis mendacium ? Sicut ^
per oppositum operatio virtuosa veritas vitae no-
minatur, inquantum subditur ordini divini intel-
lectus; sicut dicitur loan. III *: quifacit veritatem,
venit ad lucem.
Sed per ordinem ad intellectum nostrum, ad
quem comparantur res naturales per accidens ,
possunt dici falsae, non simpliciter, sed secundum
quid. Et hoc dupliciter. Uno modo, secundum
rationem significati : ut dicatur illud esse falsum
in rebus, quod significatur vel repraesentatur ora-
tione vel intellectu falso. Secundum quem mo-
dum quaelibet res potest dici esse falsa, quan-
tum ad id quod ei non inest: sicut si dicamus
diametrum esse falsum commensurabile ^ ut dicit
Philosophus in V Metaphys. *; et sicut dicit Au-
gustinus, in libro Soliloq. *, quod tragoedus est It^^^xxixTn
falsus Hector. Sicut e contrario potest unum- " ' ' ''°'
quodque dici verum, secundum id quod com-
petit ei. - Alio modo, per modum causae. Et sic
dicitur res esse ® falsa, quae nata est facere de se
opinionem falsam. Et quia innatum est nobis per
ea quae exterius apparent de rebus iudicare, eo
quod nostra cognitio a sensu ortum habet, qui
primo et per se est exteriorum accidentium; ideo
ea quae in exterioribus accidentibus habent si-
militudinem aliarum rerum , dicuntur esse falsa
secundum illas res ; sicut fel est falsum mel, et
stannum est falsum argentum. Et secundum hoc
S.Th.lect.xxii.
Did. lib. IV,
I.
cap. z.
o) esse. - est ABCF, om. ed. a.
P) dictum est. - inquantum imitantur ipsum addunt codices. - Sed...
imitatur om. D.
y) falsitate. - omni falsitate ABCDE.
0) ibi prius. - ibi primo ACDEF, in ipso B. - Post hoc BD addunt
autem.
£) dependentibus. - productis ACDE.
r.) Sicut. - et addunt ABDEFGa.
r,) falsum commensurabile. - falsum incommensurabile ACEpD ,
(expuncto /a/s«m) costae commensurabile quia est incommensurabilis B,
falsum commensurabile costae quia est incommensurabilis sD.
6) esse, - Om. codices.
QUAESTIO XVII, ARTICULUS I
219
'Lib.ii, cap.vi. dicit Augustinus, in libro Soliloq. *, quod eas res
i falsas ' nominamus, qiiae verisimilia apprehendi-
■Locosupracit. mus. Et Philosophus dicit, in V Metaphys. *, quod
falsa dicuntur quaecumque apta nata sunt appa-
" rere aut " qualia non sunt, aut quae non siint.
^ Et per hunc modum etiam ^ dicitur homo falsus,
inquantum est amativus falsarum opinionum vel
locutionum. Non autem ex hoc quod potest eas
confingere: quia sic etiam sapientes et scientes
* ibid. n. 5. jalsi dicerentur, ut dicitur in V Metaphys. *
Ad prlmum ergo dicendum quod res comparata
ad intellectum, secundum id quod est, dicitur
V- vera: secundum •" id quod non est, dicitur falsa.
Unde verus tragoedus est falsus Hector, ut dici-
' cap. X. tur in II Soliloq. *. Sicut igitur in his quae sunt,
invenitur quoddam non esse ; ita in his quae sunt,
» invenitur quaedam ratio falsitatis '.
Cf. num. III.
Cf. num. V.
Cf. num. I.
Ad secundum dicendum quod res per se non
fallunt, sed per accidens. Dant enim occasionem
falsitatis, eo quod similitudinem eorum gerunt,
quorum non habent existentiam.
Ad tertium dicendum quod per comparationem
ad intellectum divinum non dicuntur res falsae,
quod esset eas esse falsas simpliciter: sed per
comparationem ad intellectum nostrum, quod est
eas esse falsas secundum quid.
Ad quartum, qLiod in oppositum obiicitur, dicen-
dum quod similitudo vel repraesentatio deficiens
non inducit rationem falsitatis , nisi inquantum
praestat occasionem falsae opinionis. Unde non
ubicumque est similitudo, dicitur res falsa: sed
ubicumque est talis similitudo, quae nata est fa-
cere opinionem falsam , non cuicumque, sed ut
in pluribus.
t) res falsas. - res esse falsas P&.
x) apparere aut. - aiit non apparere sicut sunt aut apparere B.
>.) etiam. - Om. FGa. - Pro amativus falsarum opinionum, ama-
tor falsarum opinionum BD.
(j.) secundum. - et secundum AB.
v) Sicut igitur ... falsitatis. - Sic igitur in his quae suni invenitur
aliqua ratio (relatio D) falsitatis codices et ed. a; pro altero quae sunt,
quae non sunt ed. b.
Commentaria Cardinalis Caietani
TiTULUs clarus. - In corpore tria: primo, declaratur quid
significat falsitas simpliciter et secundum quid rerum;
deindc ponuntur duae conclusiones responsivae quaesito.
Prima est : Falsitas simpliciter non est in rebus dependenti-
bus a Deo, nisi forte in voluntariis *. Secunda est: Falsitas
secundum quid est in rebus dupliciter*.
II. Quoad primutn, intendit quod falsitas simpliciter rei
consistit in difformitate rei ad intellectum a quo dependet :
falsitas autem secundum quid, in diiformitate rei ad intel-
lectum a quo non dependet. Utrumque autem horum simul
probatur sic. Verum et falsum opponuntur: ergo ubi primo
est veritas, ibi primo falsitas: ergo falsitas est in intellectu,
et non in rebus nisi in ordine ad intellectum : ergo falsitas
simpliciter rerum consistit in difformitate ad intellectum
quem per se respicit: ergo ad intellectum a quo dependet:
ergo falsitas secundum quid rei consistit in difformitate
ad intellectum per accidens : ergo, a quo non dependet.
Prima consequentia probatur: quia opposita sunt circa
idem. Secunda quoque : quia veritas est in intellectu , et
non in rebus nisi in ordine ad intellectum. Tertia autem :
quia unumquodque nominatur simpliciter ab eo quod con-
venit per se. Quarta vero : quia intellectus a quo dependet
res, per se respicitur. Quinta autem, cum sexta, probatur
ex oppositis tertiae et quartae : quia scilicet ab intellectu
per accidens denominatur res secundum quid; et quia in-
tellectus a quo res non pendet, est per accidens.
III. Quoad secimdum * , prima conclusio responsiva ,
scilicet, falsitas simpliciter non est in rebus dependentibus
a Deo, nisi forte in voluntariis , probatur. Res naturales
dependent ab intellectu divino, sicut artificiales ab intellectu
humano : ergo falsitas simpliciter naturalium consisteret in
difformitate ad intellectum divinum : ergo in rebus depen-
dentibus a Deo, non est falsitas simpHciter, nisi forte in
voluntariis.
Antecedens supponitur. Consequentia probatur: quia res
artificiales dicuntur falsae simpliciter, inquantum deficiunt
a forma artis. Et manifestatur hoc ex usu loquendi : dicitur
enim aliquis falsam grammaticam fecisse, quia defecit ab
arte grammaticae. Et sumitur hic deficere non negative,
sed contrarie, quod idem est quod esse difforme: defectus
enim negative constituit opus imperfectum, sed contrarie
constituit falsum. Et ideo, ut clarior esset sensus, usus sum
in consequentiis difformitatis nomine. - Secunda vero con-
sequentia probatur. Quidquid in rebus accidit, exceptis his
in quorum potestate est subducere se ab ordine divini in-
tellectus , ex ordinatione intellectus divini procedit: ergo
in rebus dependentibus a Deo, etc. Et confirmatur exceptio
auctoritate Scripturae directe ; et ex opposito auctoritate
quoque Scripturae confirmato, scilicet veritate vitae dicta
de actu virtuoso.
IV. Adverte hic tria. Primum est, quod littera res na-
turales proponit dependere ab intellectu divino ut artifi-
ciales ab humano, et taraen non infert, ergo in natura-
libus; sed universalissime, ergo ih rebus dependentibus a
Deo , etc. Fecit autem hoc , quia idem iudicium est de
omnibus et de naturalibus : omnia enim, quatenus ab ipso
pendent , statutum in eo habent quid eis conveniat , cui
conformia oportet esse, exceptis voluntariis.
Secundum est, quod omnia alia a Deo, possunt com-
parari ad intellectum divinum dupliciter: uno modo, ut
cognita ad cognoscentem; alio modo, ut mensurata ad
mensuram, seu regulata ad regulam. Si primo modo com-
parentur, nulla est differentia inter aha et voluntaria,-quoad
subductionem ab ordine, respectu intellectus divini: quo-
niam omnia aeque nuda et aperta sunt coram eo. Sed si
comparentur secundo modo , sic est differentia posita in
Ultera. Quoniam in rebus aliis nihil accidit nisi ex aliquo
ordine regulato a divino intellectu, licet ille ordo non con-
gruat huic , ut patet in monstris. In voluntariis autem
accidit deformitas moralis , non ex ordine aliquo a Deo
statuto (nullum enim rerum ordinem statuit, ex quo culpa
fieret; nullaque regula in Deo est, cui culpa conformis sit);
sed ex potentia peccandi liberi arbitrii , quae ut sic , nec
per se nec per accidens est a Deo, ut alibi * patet.
Tertium est, quod in littera dicitur nisi forte in vo-
luntariis, non quia dubium est, sed quia non est necesse
in voluntariis inveniri huiusmodi falsitatem; vel quia adhuc
de voluntariis non est determinatum.
V. Secunda vero conclusio *, scilicet, falsitas secundum
quid est in rebus dupliciter, declaratur. Res naturales, re-
latae ad intellectum nostrum, sunt et significatae, et causae;
et significantur quandoque secundum id quod non inest;
et natae sunt quaedam facere de se falsam opinionem :
ergo utroque modo in eis potest dici falsitas secundum
quid. - Antecedens patet, quoad omnes partes, inductive.
Consequentia autem probatur ex ratione falsi. Et confir-
matur utrumque membrum auctoritatibus Augustini et Ari-
stotehs, ut patet in littera. Orania clara sunt.
* n Sent, dist.
xLiv, qu. i,art.i.
CL num. i.
220
QUAESTIO XVII, ARTICULUS II
ARTICULUS SECUNDUS
UTRUM IN SENSU SIT FALSITAS
Infra, qu. Lxxxv, art. 6; De Verit., qu. i, art. ii; III De Anima, lect. vi; IV Metaphys., lect. xii.
Cap. xxxiii.
»D SECUNDUM sic PROCEDiTUR, Videtur quod
I in sensu non sit falsitas. Dicit enim Au-
astinus, in libro de Vera Relig. *: Si
\omnes corporis sensus ita nuntiant ut
qfjiciuntur, quid ab eis amplius exigere debemus,
ignoro. Et sic videtur quod ex sensibus non fal-
lamur. Et sic falsitas in sensu non est.
2. Praeterea, Philosophus dicit, in IV Meta-
*.Le«j«v^-Did- phys.*, quod falsitas non est propria sensui, sed
•>• '7- ' ' phantasiae.
3. Praeterea, in incomplexis non est verum
nec falsum, sed solum in complexis. Sed com-
ponere et dividere non pertinet ad sensum. Ergo
in sensu non est falsitas.
Sed contra est quod dicit Augustinus, in libro
•Lib.ii, cap.vi. SoUloq.*: Apparet nos in omnibus sensibus simi-
litudine lenocinante falli. ■
Respondeo dicendum quod falsitas non est
« quaerenda in sensu , nisi sicut " ibi est veritas.
Veritas autem non sic est in sensu, ut sensus
cognoscat veritatem; sed inquantum veram ap-
• Qu.xvi,art.2. prehcnsionem habet de sensibilibus, ut supra *
dictum est. Quod quidem contingit eo quod ap-
prehendit res ut sunt. Unde contingit falsitatem
esse in sensu, ex hoc quod apprehendit vel iudi-
cat res aliter quam sint.
Sic autem se habet ad cognoscendum res, in-
quantum similitudo rerum est in sensu. Simili-
tudo autem alicuius rei est in sensu tripliciter.
Uno modo , primo et per se ; sicut in visu est
P similitudo colorum ^ et aliorum propriorum sen-
T sibilium. Alio modo '^, per se, sed non primo;
sicut in visu est similitudo figurae vel magnitudi-
2 nis, et aliorum communium sensibilium *. Tertio
modo, nec primo nec per se, sed per accidens ;
sicut in visu est similitudo hominis, non inquan-
tum est homo, sed inquantum huic colorato ac-
cidit esse hominem *. Et circa propria sensibilia
sensus non habet falsam cognitionem , nisi per
accidens, et ut ? in paucioribus: ex eo scilicet
quod, propter indispositionem organi, non con-
venienter recipit formam sensibilem : sicut et alia
passiva, propter suam indispositionem, deficien-
ter recipiunt impressionem agentium. Et inde est
quod, propter corruptionem linguae, infirmis dul-
cia amara esse videntur. De sensibilibus vero
communibus et per accidens, potest esse falsum
iudicium " etiam in sensu recte disposito : quia
sensus non directe refertur ad illa, sed per ac-
cidens, vel ex consequenti, inquantum refertur
ad alia.
Ad primum^ergo dicendum quod sensum affici,
est ipsum eius sentire. Unde per hoc quod sensus
ita nuntiant sicut afficiuntur, sequitur quod non
decipiamur in iudicio quo iudicamus nos sentire
aliquid. Sed ex eo quod sensus aliter afficitur in-
terdum quam res sit, sequitur quod nuntiet nobis
aliquando rem aliter quam sit. Et ex hoc fallimur
per sensum circa rem, non circa ipsum sentire.
Ad secundum dicendum quod falsitas dicitur non
esse propria sensui, quia non decipitur circa pro-
prium obiectum. Unde in alia translatione planius
dicitur, quod sensus proprii sensibilis * falsus non
est. Phantasiae autem attribuitur falsitas: quia re-
praesentat similitudinem rei etiam ' absentis; unde
quando aliquis convertitur ad similitudinem rei
tanquam ad rem ipsam, provenit ex tali appre-
hensione falsitas. Unde etiam Philosophus, in V
Metaphys. * , dicit quod umbrae et picturae et
somnia dicuntur falsa ", inquantum non subsunt
res quarum habent similitudinem.
Ad tertium dicendum quod ratio illa procedit ^,
quod falsitas non sit in sensu sicut in cogno-
scente verum et falsum -".
o) sicut. - secundum quod G, sicuti P6. - Pro ut sensus , quod
sensus codices.
P) colorum. - coloris codices.
f) Alio modo. - Et alio modo Pb. - Pro sed, et FG.
S) sensibilium. — sensibilium omnium Pab.
e) hominem. - et sic perticitur (percipitur?) Qeonis vel Dyarrii
Jilius addit B, - Pro Et circa, Et ideo circa codices et ed. a,
q et ut. - et P.
Commentaria Cardinalis Caietani
TiTULUS ex principio corporis est clarus. - In corpore
duo : primo, declarat tituli sensum ; secundo, respondet
quaesito, ibi: Sic autem.
II. Quoad primum, dicit quod sensus quaestionis est,
utrum sensus sit falsus, idest habens falsam apprehensio-
nem, idest, apprehendat rem aliter quam est: et non, utrum
sit falsus, idest, cognoscat vel dicat falsum. Probatque hoc
ex veritate sensus : quia eodem modo in eo invenitur ve-
ritas, scilicet, ut consistit in apprehensione rei sicuf est.
Et sic etiam patet quid significat falsitas sensus, scilicet,
apprehendere rem aliter quam est.
III. Quoad secundum , conclusio responsiva quaesito
est : Sensus, respectu proprii obiecti, non est falsus nisi per
•Lect.xxii.
lib.IV, cap.
n. I.
X
-Did.
XXIX,
rj) iudicium. - secundum sensus addunt codices. - etiam omittunt
edd. a b.
0) sensibilis. — obiecti C, ora. ceteri et a b,
i) etiam. - Om. ABD.
x) falsa. — falsae codices et ab. ~ Pro non subsunt res, non sunt
res D, non subsunt rebus B; vel non sunt res margo B.
X) procedit. - ad hoc procedit pB,
p.) falsum. - et sic patet totum addunt BGo,
accidens; sed respectu sensibilis communis et per accidens,
est falsus. - Probatur. Sensus sic cognoscit res ut assimi-
latur eis : ergo quaedam per se primo , quaedam per se
non primo, et quaedam per accidens cognoscit: ergo re-
spectu sensibilis proprii nonnisi per accidens fallitur, re-
spectu vero aliorum falli potest.
Antecedens patet. Consequentia autem prima probatur:
quia tripliciter similitudo in sensu invenitur, scilicet, per se
primo, etc. Secunda autem consequentia in littera non pro-
batur, nisi ex hoc quod ad per se primo sensibile directe
sensus refertur, ad alia vero ex consequenti vel per acci-
dens: in articulo tamen sequenti ratio assignabitur. Quoad
exceptionem tamen, idest nisi per accidens, manifestatur et
In corpore.
QUAESTIO XVII, ARTICULUS III
221
de quali accidente intelligatur, quia de indispositione or-
gani; et probatur: quia hoc est commune omnibus pas-
sivis, scilicet, indispositionem eius impedire receptionem
formae. Et confirmatur experientia in sensu gustus.
IV. In responsione ad primum, nota distinctionem sen-
sus ex Qu. de Ver., qu. i, art. ii. Sensus dupliciter : uno
modo, ut cognoscit res ; secundo, ut offert superiori poten-
tiae. Et hoc dupliciter : scilicet, ut res quaedam; et ut in-
dicativus rerum. Primo modo sensus tractatus est hic; et
dictum est * quod est verus respectu proprii sensibilis, etc.
Secundo autem modo, scilicet ut res offerens se in actu
secundo superiori , est semper simpliciter verus , sicut et
ceterae res, iuxta determinationem in articulo praecedenti.
Et hoc modo accepit sensum Augustinus in auctoritate in-
ducta. Tertio autem modo, scilicet ut nuntius rerum, est
falsus quandoque causaliter: quia natus est pluries facere
falsam aestimationem de re. Semper ergo sensus facit ve-
ram aestimationem de dispositione propria, sed non de
dispositione rerum sensatarum. Et hoc intendit responsio
litterae huius, distinguens iudicium ex sensibus duplex,
scilicet de ipso sensu in actu, et de re sensata. Et quoad
primum non fallimur per sensum, sed quoad secundum.
Qu. xxxii.
Cap. X, n. 4.
n. lect. XV.
S. Tl
' Lap. VI, n. I.
S. Th. lect. XI.
Art. praec.
ARTICULUS TERTIUS
UTRUM FALSITAS SIT IN INTELLECTU
Infra, qu. Lviii, art. 5; qu. lxxxv, art. 6; I Sent., dist. xix, qu. v, art. i, ad 7; I Cont. Gent., cap. Lix; III, cap. cviii;
De Verit., qu. 1, art. 12; I Periherm., lect. iii; III de Anima, lect. xi; VI Metaphys., lect. rv; IX, lect. xi.
»D TERTiuM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
falsitas non sit in inteliectu. Dicit enim
'Augustinus, in libro Octoginta trium
, Qitaest. * : Omnis qui fallitur, id in quo
fallitur, non intelligit. Sed falsum dicitur esse in
aliqua cognitione, secundum quod per eam " fal-
limur. Ergo in intellectu non est falsitas.
2. Praeterea, Philosophus dicit, in III de Ani-
ma *, quod intellectus semper est rectus. Non ergo
in intellectu est falsitas.
Sed contra est quod dicitur in III de Anima *,
quod iibi compositio intellectuum est, ibi verum
et falsum est. Sed compositio intellectuum est in
intellectu. Ergo verum et falsum est in intellectu.
Respondeo dicendum quod, sicut res habet esse
per propriam formam, ita virtus cognoscitiva ha-
bet cognoscere per similitudinem rei cognitae.
Unde , sicut res ^ naturalis non deficit ab esse
quod sibi competit secundum suam formam, po-
test autem "^ deficere ab aliquibus accidentalibus
vel consequentibus; sicut homo ab hoc quod est
habere duos pedes, non autem ab hoc quod est
esse hominem : ita * virtus cognpscitiva non de-
ficit in cognoscendo respectu illius rei cuius si-
militudine informatur; potest autem deficere circa
aliquid consequens ad ipsam ', vel accidens ei.
Sicut est dictum * quod visus non decipitur circa
sensibile proprium, sed circa sensibilia communia,
quae consequenter se habent ad illud, et circa
sensibilia per accidens.
Sicut autem sensus informatur directe similitu-
dine propriorum sensibilium, ita intellectus infor-
matur ^ similitudine quidditatis rei. Unde circa
quod quid est intellectus non decipitur: sicut neque
sensus circa sensibilia propria. In componendo
vero vel dividendo potest decipi, dum attribuit
rei "^ cuius quidditatem intelligit, aliquid quod eam
non consequitur, vel quod ei opponitur. Sic enim
se habet intellectus ad iudicandum de huiusmodi,
sicut sensus ad iudicandum de sensibilibus * com- 9
munibus vel per accidens. Hac tamen differentia
servata, quae supra * circa veritatem dicta est, ' Qu. xvi, an. 2.
quod falsitas in intellectu esse potest, non solum
quia cognitio intellectus falsa est, sed quia intel-
lectus eam cognoscit, sicut et veritatem: in sensu
autem falsitas non est ut cognita, ut dictum est *. * Art. praec.
Quia vero falsitas intellectus per se ' solum circa '
compositionem intellectus est, per accidens etiam
in operatione intellectus qua cognoscit quod quid
est, potest esse falsitas, inquantum ibi compositio
intellectus admiscetur. Quod potest esse dupli-
citer. Uno modo, secundum quod intellectus defi-
nitionem unius attribuit alteri ; ut si definitionem
circuli attribuat homini. Unde definitio unius rei
est falsa de altera ". Alio modo, secundum quod *
partes definitionis componit ad invicem, quae si-
mul sociari non possunt: sic enim definitio non
est solum , falsa respectu alicuius rei, sed est falsa
in se. Ut si formet talem definitionem , animal
rationale quadrupes, falsus est ^ intellectus sic de- ^
finiendo, propterea quod falsus est in formando
hanc compositionem , aliquod animal rationale
est f quadrupes. Et propter hoc, in cognoscendo H
quidditates simplices non potest esse intellectus
falsus: sed vel est verus, vel totaliter nihil in-
telligit.
Ad primum ergo dicendum quod, quia quidditas
rei est proprium obiectum intellectus *, propter * d- 752-
hoc tunc proprie dicimur ' aliquid intelligere, *
quando, reducentes illud in quod quid est, sic de
eo iudicamus: sicut accidit in demonstrationibus,
in quibus non est falsitas. Et hoc modo intelligitur
verbum Augustini, quod omnis qui fallitur, non
intelligit id in quo fallitur : non autem ita, quod
in ^ nulla operatione intellectus aliquis fallatur. l
Ad secundum dicendum quod intellectus semper
a) per eam, - ea BCDEFGpA et ed. a, per ea ed. b.
P) Unde, sicut res - Res autem codices et ed. a.
f) autem. - tamen D. - Pro accidentalibus , accidentibus BDFG
(pA?) et ab.
3) ita. - etiam addunt ABCDEF.
e) ipsam. - ipsum codices st a b. - ei om. ACEpB.
'Q informatur. - directe addunt ACDEFG.
7)) rei.-ei ABCE.- Pro intelligit, intellexit ABCDEpG, intellexerit F.
- non om. CDEGpAF. - quod ante ei ora. codd. et ed. a, post ei ponit b.
6) sensibilibus. - huiusmodi sensibilibus G. - Pro communibus vel
per accidens, per accidens vel communibus A; communibus post ac-
cidens ponunt BCDE.
i) per se. — Om. codices et ed. a. — etiam om. codices,
x) altera. - altero ADEFGafr.
X) est. — enim addunt ACDEFG.
|ji) est. - Om. ABCE.
v) dicimur. - dicimus ACDEFGa.
?) 1«. - Om. ABCDE.
222
QUAESTIO XVII, ARTICULUS III
est rectus, secundum quod intellectus est princi-
piorum: circa quae non decipitur, ex eadem causa
qua non decipitur circa qiiod quid est. Nam prin-
cipia per se nota sunt illa quae statim, intellectis
terminis, cognoscuntur, ex eo quod praedicatum
ponitur in definitione subiecti.
Commentaria Cardinalis Caietani
T!
'ITULUS clarus. - In corpore tria: primo, in quo intel-
lectu est aut non est falsitas ; secundo, ibi : Hac tamen
differentia, quomodo in illo intellectu in quo est, invenitur
* Cf. num. V. falsitas * ; tertio, ibi : Quia vero falsitas, quomodo et quando
* Cf. num. VI. ex illo derivatur falsitas in intellectu in quo non est *.
II. Quoad primum , est haec conclusio : Falsitas non
est in intellectu quod quid est , sed componente et divi-
dente. Haec conclusio probatur ratione : et manifestatur
simul in se et in sua probatione, ex proportionali simi-
litudine intellectus et sensus. - Ratio igitur est haec. Res
naturalis non deficit ab esse quod sibi convenit secundum
suam formam, sed deficere potest ab accidentibus vel con-
sequentibus: ergo virtus cognoscitiva non deficit a cogni-
tione illius cuius similitudine informatur, sed accidentium
eius vel consequentium : ergo intellectus circa quod quid
est non decipitur , sed in componendo vel dividendo. -
Antecedens probatur inductive in homine. Consequentia
vero probatur. Sicut res se habet ad esse per formam, ita
virtus cognoscitiva ad cognoscere per similitudinem rei co-
gnitae : ergo, si res non potest deficere, etc. Secunda vero
consequentia, quoad primam partem, probatur: quia intel-
lectus informatur similitudine quidditatis. Quoad secundam
vero : quia, componendo, attribuitur quidditati aliquid vel
non consequens, vel oppositum.
Similitudo autem proportionalis est: Sicut sensus visus
se habet ad sensibiie proprium , ita intellectus ad quod
quid est : et sicut ille informatur directe similitudine proprii
sensibilis, ita hic similitudine quidditatis. Et propterea in
neutro, ut sic, est falsitas. Sicut quoque ille se habet ad
sensibilia communia et per accidens, ita hic ad iudicandum
de consequentibus vel accidentibus quidditati: quod fit
componendo vel dividendo. Et propterea in utroque potest
esse falsitas.
III. Circa antecedens, adverte quod potest bene et male
interpretari. Male quidem , si intelligatur quod esse rei
naturalis non potest deficere : hoc enim non est verum
nisi in rebus incorruptibilibus. Bene autem, si intelligatur
quod esse rei naturalis non potest deficere, ipsa re naturali
salva: et sic intendit littera. Unde non dicit quod nulla
res naturalis potest deficere ; sed dicit quod non potest
deficere ab esse quod sibi competit secundum suam for-
mam ; tanquam si diceret quod nulla res habens aliquam
formam , dum habet illam, potest deficere ab esse quod
convenit secundum illam. Et est propositio per se nota:
* Cap.v. - Did. quia esse est de ratione formae, ut patet VII Metaphys. *
lib.vi, cap.vi. jY^ Circa probationem consequentiae, illam scilicet pro-
portionalem, sicut res habet esse per propriam formam ,
ita virtus cognoscitiva cognoscere per similitudinem rei
' Cf. num. 11. cognitae *, adverte quod cognoscere est ipsum esse speciei
cognoscibilis, quando est vere actu in genere cognoscibili ;
* Qu. XII, art. 2, sicut diximus *, quod intelligere est ipsum esse speciei in-
mcn.n.xvi. ^gjjjgjijjjig gj-^y in genere intelligibili, et non medio modo
existentis. Ita quod hoc est commune omni cognoscitivae
virtuti, sive sensitivi sive intellectivi ordinis, scilicet, quod
cognoscere est esse speciei qua cognoscit, sumendo illam
speciem, quidquid illa sit, in actu in genere cognoscibili ;
quidquid sit de esse eius in actu in genere entium. Et hoc
est valde notandum pro notitia partis sensitivae et intel-
lectus.
* Cf. num. I. V. Quoad secundum *, est haec conclusio : Falsitas est
in intellectu componente dupliciter, scilicet formaliter et
obiective. - Probatur, et manifestatur. Probatur quidem:
quia veritas est in eodem intellectu eisdem modis. Mani-
festatur vero ex differentia ad sensum, ut patet.
* Cf. ibid. VI. Quoad tertium *, ponitur conclusio una, cum suo
corollario. Conclusio est: Falsitas est in intellectu quod
quid est, per accidens. - Probatur, et manifestatur. Probatur
quidem sic. Falsitas per se est in compositione intellectuum
tantum : ergo in intellectu quod qtiid est, habet locum ra-
tione compositionis admixtae: ergo invenitur in eo per ac-
cidens. - Omnes consequentiae sunt notae. Prima enim
fundatur super hoc, quod ex primo tali cetera oportet dici
talia , inquantum participant illud , ut patet I Posterior. * ' Vide cap. n ,
Secunda super hoc, quod non est de ratione quod quid "' '^"
est, esse compositum : quod etiam patet.
Manifestatur autem conclusio, distinguendo duos modos
quibus compositio admiscetur intellectui circa quod quid
est. Primus consistit in coniunctione definitionis cum de-
finito : secundus in coniunctione partium definitionis , ut
patet in littera. Et differunt in hoc hi modi , quod error
in secundo constituit quod quid est in se falsum : primus
autem falsum huic.
CoroIIarium est, quod in cognoscendo quidditates sim-
plices , intellectus non potest esse falsus ; sed aut verus ,
aut nullus.
VII. Circa primum modum falsitatis, et hoc corollarium,
occurrit dubium. Tum quia coniunctio definitionis cum
definito est extra intellectum quod qiiid est. Intellectus
enim quod quid est lineae , non dicit, linea est longitudo
ctiius extrema sunt duo puncta ; sed dicit tantum, longi-
tudo cuius extrema sunt duo puncta. Haec enim est de-
finitio, quam solam constat ad primam operationem intel-
lectus spectare : illud autem totum, linea est longitudo etc,
ab intellectu componente dicitur ; sicut etiam dicitur linea
est curva, vel recta. Cur ergo magis falsitas illius coniun-
ctionis quam huius, primae imponitur operationi ? - Tum
quia iste modus falsitatis ita habet locum in simplicibus,
sicut in compositis : potest enim simplicissimus conceptus
iungi cui non convenit quidditative. Et sic in simplicibus
potest etiam esse error per accidens : cuius oppositum lit-
tera sonat in corollario.
VIII. Ad evidentiam horum , scito quod, sicut res se
habet ad esse, ita ad cognosci : et propterea, quantum dif-
fert coniunctio definitionis cum definito a coniunctione
cum ceteris , tantura interest ut exigatur cognitio illius
coniunctionis ad quod quid est, et non coniunctionis cum
aliis. Coniunctio enim definitionis cum definito, dat defi-
nitioni quod sit quod quid est : nulla enim ratio est quid-
ditas, nisi inquantum est alicuius entis quidditas. Et pro-
pterea cognoscere quod quid est non contingit, nisi co-
gnoscatur coniunctio definitionis cum definito. Si enim
cognosceretur definitio nesciendo cuius rei sit, non sciretur
quidditas aliqua , sed quid significat nomen : sic enim se
haberet huiusmodi definitionem apprehendens, sicut modo
se habet formans conceptum montis aurei, vel cuiuscum-
que alterius figmenti ex non impossibilibus. Non sic autem
se habet ad quod quid est coniunctio cum passionibus et
aliis : quoniam absque illis quidditatis ratio salvatur. Quia
ergo quod quid est essentialiter exigit in essendo id cuius
est, quamvis non hoc vel illud , oportet ut etiam in co-
gnosci illud exigat. Ac per hoc, illa coniunctio ad primam
spectat operationem intellectus, sicut et coniunctio partium
definitionis ; quamvis haec ultima magis.
Et quoniam coniunctio definitionis cuni definito, si se-
cundum se iudicetur , consurgit ex compositione definiti
(nisi enim esset compositum , locum in eo non haberet
abstractio definitionis ab eo, quantum est ex se; cum nihil
abstrahat secundum se ab omnino seipso); propterea, si
aliqua quidditas invenitur ita siniplex, ut scilicet sit rei
simplicis quidditas , circa illam nullus ex parte sua error
esse potest, sicut nulla est compositio. - Et per hoc patet
responsio ad obiecta.
IX. In responsione ad primum, adverte quod ideo quid-
ditas dicitur proprium obiectum intellectus, quia intellectus
in comniuni se habet ad quidditatem , sicut visus ad co-
lorem; ita quod per se primo cognoscit quod quid est, et
QUAESTIO XVII, ARTICULUS IV
223
ab ipso tantum perficitur et movetur per se primo. Huius
autem ratio assignatur, tum quia species intelligibilis primo
est quidditatis, ut in corpore articuli dicitur. Tum quia in
quod quid est clauditur cognitio omnis complexionis, sive
convenientis sive disconvenientis: adeo quod, si quis per-
fecte penetraret quidditates rerum, perfecte intelligeret in
eis omnes propositiones de earum accidentibus, ut inferius *
in tractatu de Angelis patebit. Tum quia quod quid est
cognoscibile est ex se, complexio autem non nisi ex quod
qiiid est. In cuius signum, principia cognoscimus inquan-
tum terminos cognoscimus, ut dicitur I Poster.*: et omnes
dubitationes, resolvendo in quod quid est, iudicamus.
* Qu.Lvra,art.2,
jn Comtnento.
Cap. iit, n, 4.
ARTICULUS QUARTUS
UTRUM VERUM ET FALSUM SINT CONTRARIA
♦II Soliloq.,
cap. V.
a
' Lib.II, cap. X.
* Cap. II.
T
* Vers. 5.
* Glossa interlin.
ex s. Hieron. in
hunc loc.
' Cap. IV. - Did.
cap. XIV, n. 10.
2
S. Th. lect. m. -
Did.lib. III, cap.
»D QUARTUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
iverum et falsum non sint contraria.
, Verum enim et falsum opponuntur sicut
^quod est et quod non est: nam verum
est id quod est, ut dicit Augustinus * ". Sed quod
est et quod non est, non opponuntur ut contra-
ria ^. Ergo verum et falsum non sunt contraria.
2. Praeterea, unum contrariorum non est in
alio. Sed falsum est in vero : quia, sicut dicit Au-
gustinus in libro Soliloq. *: Tragoedus non esset
falsiis Hector, si non esset veriis tragoedus. Ergo
verum et falsum non sunt contraria.
3. Praeterea, in Deo non est contrarietas ali-
qua: nihil enim divinae substantiae est contra-
rium, ut dicit Augustinus, XII de Civit. Dei *. Sed
Deo opponitur falsitas '': nam idolum in scriptura
mendacium nominatur, lerem. viii *: apprehende-
runt mendacium; Glossa *: idest idola. Ergo ve-
rum et falsum non sunt contraria.
Sed contra est quod dicit Philosophus, in II
Periherm. *: ponit enim ° mlsam opinionem verae
contrariam.
Respondeo dicendum quod verum et falsum
opponuntur ut contraria, et non sicut affirmatio
et negatio, ut quidam dixerunt. Ad cuius eviden-
tiam, sciendum est quod negatio neque ponit
aliquid, neque determinat sibi aliquod subiectum.
Et propter hoc, potest dici tam de ente quam de
non ente ; sicut non videns , et non sedens. Pri-
vatio autem non ponit aliquid, sed determinat sibi
subiectum. Est enim negatio in subiecto ', ut di-
citur IV Metaphys. *: caecum enim non dicitur
nisi de eo quod est natum videre. Contrarium
vero et aliquid ponit, et subiectum determinat:
nigrum enim est aliqua species coloris. - Falsum
* Cap. IV. - Did.
cap. XIV, n. 10.
1
autem aliquid ponit. Est enim falsum , ut dicit
Philosophus YV Metaphrs.*, ex eo quod dicitur 's.Th.iect. xvir
1 -j.. r -j j \. 1 Did. lib. m, cap.
vel videtur ahquid esse quod non est, vel non vn, n.i. -cf. u6.
j ... o* .. • •/ .• IV' '^^JP- ""ix,
esse quod est. Sicut enim verum ponit acceptio- n.i;s.fh.iib.v,
nem adaequatam rei, ita falsum acceptionem rei '''^ ' '""'
non adaequatam. Unde manifestum est quod ve-
rum et falsum sunt contraria ^. <
Ad primum ergo dicendum quod id quod est
in rebus, est veritas rei: sed id quod est ut ap-
prehensum, est verum intellectus, in quo primo
est veritas. "Unde et falsum est id quod non est
ut apprehensum. Apprehendere autem esse et
non esse, contrarietatem habet : sicut probat Phi-
losophus, in II Periherm. *, quod huic opinioni,
bonum est bonum, contraria est '^, bonum non est
bonum.
Ad secundum dicendum quod falsum non fun-
datur in vero sibi contrario, sicut nec malum in
bono sibi contrario ; sed in eo quod sibi subiici-
tur. Et hoc ideo in utroque accidit, quia verum
et bonum communia sunt ", et convertuntur cum
ente : unde , sicut omnis privatio fundatur in
subiecto quod est ens ', ita omne malum fundatur
in aliquo bono *, et omne falsum in aliquo vero.
Ad tertium dicendum quod, quia contraria et
opposita privative nata sunt fieri circa idem, ideo
Deo, prout in se consideratur , non est aliquid
contrarium, neque ratione suae bonitatis, neque
ratione suae veritatis: quia in intellectu eius non
potest esse falsitas aliqua. Sed in apprehensione
nostra habet aliquid contrarium: nam verae opi-
nioni de ipso contrariatur falsa opinio. Et sic idola
mendacia dicuntur opposita veritati divinae, in-
quantum falsa opinio de idolis contrariatur verae
opinioni de unitate " Dei.
D. 291.
a) ut dicit Augustinus. - secundum Augustinum A, om. CEpB.
p) non opponuntur ut contraria. - opponuntur ut contradictoria
G; sed ut contradictoria addit B.
Y) fatsitas. - pluralitas AC.
3) dicit Philosophus ... ponit enim. - Philosophus ... ponit ABCE.
e) subiecto. - substantia ACDEFGai.
J) contraria. - contrarie opposita B.
1]) contraria est. - contrariatur haec B; idem pro non est, est non.
6) communia sunt. - contraria sunt BDG, contraria sunt falso et
malo Pb; A, expuncto contrana sunt, scribit communia sunt.
i) subiecto quod est ens. - aliquo subiecto B.
x) unitate, - veritate BD,
Commentaiia Cardiiialis Caietani
IN titulo , ly contraria sumitur proprie , ut contrarietas
distinguitur contra alias oppositionum species.
In corpore una conclusio, responsiva quaesito affirma-
tive: Verum et falsum sunt contraria. - Probatur sic. Fal-
sum est dici vel videri ens non esse, aut non ens esse : ergo
falsum significat acceptionem inadaequatam rei : ergo fal-
sum ponit aliquid, et determinat sibi subiectum: ergo nec
contradictorie, nec privative, sed contrarie opponitur vero.
Antecedens probatur ex IV Metaphys., text. 27. Prima
consequentia patet: et ex significatione veri, quia scilicet
ponit acceptionem adaequatam rei , confirmatur. Secunda
autem est ex se evidens : quia acceptio difformis est aliquid'
Ultima autem probatur ex differentia inter opposita contra-
dictorie, privative, et contrarie : quia scilicet in illa alterum
est pura negatio absque subiecto ; in secunda, negatio in
subiecto; in tertia, positio in subiecto.
II. Adverte hic, quod littera supponit verum et falsum
opponi, tanquam per se notum ; et solum modum oppo-
sitionis venatur ac determinat. Et ideo consequentia tertia
nuUam patitur calumniam. - Confirmatio quoque primae
consequentiae ex significatione veri , valde efficax est , si
IV Metaphys. * creditur: quoniam ibidem nulla disparitas
Cap. XI
lib
n. I.
Jap. ;
Did.
cap. VII,
224
QUAESTIO XVII, ARTICULUS IV
quoad significare positivum ponitur, et tamen utrumque
definitur. Verum enim, inquit Aristoteles, est ens esse, et
non ens non esse: falsum autem, ens non esse, et non
ens esse. Unde qua ratione verum significat positivum ,
scilicet enuntiationem enti et non enti conformem, eadem
falsum significat enuntiationem utrique difformem: et non
significat negationem conformitatis , ut illi in littera reci-
tati putaverunt.
III. Circa primum consequens, scilicet, falsum ponit
* Cf. nnm. i. acceptionem inadaequatam rei * , adverte quod dupliciter
potest intelligi. Uno modo, quod falsum significet forma-
liter acceptionem difformem, ut nigrum colorem congre-
gativum. Alio modo, quod ponat relationem difformitatis
formaliter, et acceptionem fundamentaliter ; sicut dissimile
significat relationem, et ponit qualitatem. Primo raodo non
potest intelligi : quoniam sequeretur quod unum contra-
riorum, formaliter sumptum, transiret in reliquum : quod
non est intelligibile. Non enim potest percipi quod albedo
♦ Cap. m, n. 22. fiat nigredo : sed quod res quae est alba, mutetur in ni-
gram. Patet autem sequela ex Praedicamentis*, ubi dicitur
quod eadem numero oratio suscipit verum et falsum. Si
enim unamet enunciatio est modo vera, et modo est falsa,
et tam verum quam falsum formaliter significat enuntiatio-
nem, oportet quod unum contrariorum formaliter recipiat
alterum. Unde ex hoc ipso quod unamet numero oratio
est modo vera, modo falsa, patet quod verum et falsum
aliquid in oratione significant, et non ipsam enuntiationem.
In cuius signum, cum subsumendum esset in littera quod
falsum significat aliquod positivum in certo subiecto, nihil
aliud subiunctum est, nisi quod falsum ponit acceptionem
inadaequatam, ut inadaequationem significari in acceptione
intelligeres.
IV. Est tamen circa hoc advertendum quod, sicut simile
et dissimile contrarie opponuntur, et dupliciter contingit ea
contrariari; scilicet ratione fundamenti , sicut cum album
simile alteri albo mutatur in nigrum, quod est dissimile
• albo; et ratione termini, si scilicet terminus mutaretur in
nigrum : ita verum contrarie quidem opponitur falso , et
dupliciter potest contingere. Ex parte quidem termini, cum
eadem oratio de vera fit falsa, propter mutationem rei si-
gnificatae; ut patet in materia contingenti. Ex parte autem
fundamenti, cum fundamenta ipsa sunt contraria. Funda-
mentum autem veritatis et falsitatis, ut ex dictis * patet, est
enuntiatio, seu acceptio intellectus. Enuntiationum autem,
ut in II Periherm. * probatur, contrarietas invenitur primo
inter affirmativam et negativam eiusdem de eodem etc. ,
quarum alteram oportet esse veram, et alteram falsam.
Igitur, de primo ad ultimum, mutatur intellectus de vero
in falsum ex parte fundamenti, dum de enuntiatione unius
partis contradictionis transit in aliam. Quoniam autem mu-
tatio ex parte termini in vero et falso , aut non est vere
contrarietas feo quod sine sui mutatione de uno in aliud
oratio transit) ; aut si pro vera contrarietate , qualis inter
relativa esse potest, acceptatur, non habet contrarietatis ra-
tionem ex mutatione termini (quoniam mutatio termini
contingit et de contrario in contrariura, et de aflSrmatione
in negationem, aut e converso) ; mutatio autem de vero in
falsum ex parte fundamenti, habet rationem contrarietatis
ex mutatione inter fundamenta (quia scilicet mutatio intel-
lectus de opinione affirmativa in negativam, aut e converso,
est vere inter contraria); et, quod plus est, ex contrarietate
fundamentorum innascitur contrarietas veri et falsi secun-
dum terminum (nam ideo haec oratio, Socrates sedet, eo
surgente dicitur suscipere aliud contrarium, scilicet falsum,
quia est contraria illi quae est vera, scilicet Socrates non
sedet: nisi enim esset inter ipsas orationes contrarietas ,
mutatio de vero in falsum verae contrarietatis rationem
non haberet) : propterea in littera non fit mentio nisi de
contrarietate ex parte fundamenti innata. Et merito: quia
relationis naturam secundum fundamenti naturam raaxirae
videmus, eo quod aut est idem cum eo, aut naturalis eius
quasi passio.
V. In responsione ad secundura, videto quod large uti-
tur contrarietatis vocabulo ibidem, prout scilicet etiara pri-
vativam continet oppositionem ; ut patet de bono et malo
transcendenter sumptis, et ex verbis subiunctis, scilicet, sicut
omnis privatio fundatur in subiecto , ita omne malum etc.
Fecit autem hoc Auctor , non incuria ; sed , quia , quoad
vim argumenti, idem est iudicium de contrariis et privative
oppositis, insinuare voluit quod responsio propria etiam
debet esse eadem, sive contrarie sive privative opponantur.
Et propterea contrarietatis nomen extendere docuit.
Num. praeced.
♦ Cap. IV. - Did.
cap. XIV.
QUAESTIO XVIII, ARTICULUS I
225
QUAESTIO DECIMAOCTAVA
DE VITA DEI
IN QUATUOR ARTICULOS DIVISA
a
|UONiAM autem intelligere viventium est, post
_considerationem de scientia et intellectu di-
' cf. qu. XIV, in- viuo, considcrandum est de vita ipsius *.
Et circa hoc quaeruntur quatuor.
Primo: quorum sit vivere.
Secundo : quid sit vita.
Tertio : utrum vita Deo conveniat.
Quarto : utrum omnia in Deo sint vita.
ARTICULUS PRIMUS
UTRUM OMNIUM NATURALIUM RERUM SIT VIVERE
III Senf., dist. xxxv, qu. I, art. i ; IV, dist xrv, qu. n, art. 3, qu* 2; dist. xLix, qu. i, art. 2, qu' 3;
I Cont. Gent., cap. xcvii; De Verit., qu. rv, art. 8; De Pot., qu. x, art. i; De Div. Nom., cap. vi, lect. i; iti loan., cap. xvii, lect. 1;
1 De Anima, lect. xiv; II, lect. i.
' Cap. I. n. I
S. Th. lect. I.
• Cap. vii, n. 2
sqq. -S.Th.Iect.
XIV.
3
•^D PRiMUM sic PROCEDiTUR. Vidctur quod
omnium rerum naturalium sit vivere.
Dicit enim Philosophus, in VIII Physic*.,
quod motus est ut vita quaedam natura
existentibus omnibus. Sed omnes res naturales par-
ticipant motum ". Ergo omnes res naturales par-
ticipant vitam.
2. Praeterea, plantae dicuntur vivere, inquan-
tum habent in seipsis principium motus augmenti
et decrementi. Sed motus localis est perfectior
et prior secundum naturam quam motus aug-
menti et decrementi, ut probatur in VIII Physic. *
Cum igitur omnia corpora naturalia habeant ^
aliquod principium motus localis, videtur quod
omnia corpora naturalia vivant.
3. Praeterea, inter corpora naturalia imperfe-
ctiora sunt elementa. Sed eis attribuitur vita: di-
r cuntur enim aquae vivae ''. Ergo multo magis
alia corpora naturalia vitam habent.
Sed contra est quod dicit Dionysius, vi cap.
s. Th. lect. I. de Div. Nom. *, quod plantae secundum ultimam
resonantiam vitae habent vivere : ex quo potest
accipi quod ultimum gradum vitae obtinent plan-
tae. Sed corpora inanimata sunt infra plantas,
Ergo eorum non est vivere.
Respondeo dicendum quod ex his quae mani-
feste vivunt, accipere possumus quorum sit vi-
5 vere, et quorum non sit vivere *. Vivere autem
manifeste animalibus convenit: dicitur enim in
libro de Vegetabilibus *, quod vita in animalibus
manifesta est. Unde secundum illud oportet dis-
tinguere viventia a non viventibus, secundum
quod animalia dicuntur vivere. Hoc autem est in
quo primo manifestatur vita, et in quo ultimo
remanet. Primo autem dicimus animal vivere,
quando incipit ex se motum habere ; et tandiu
iudicatur animal vivere , quandiu talis motus in
* De Plantis (in
ter opp. Arist.)
iib. I, cap. I.
eo apparet; quando vero iam ex se non habet
aliquem motum, sed movetur tantum ab aho,
tunc dicitur animal mortuum, per defectum vi-
tae. Ex quo patet quod illa proprie sunt viventia,
quae seipsa secundum aliquam speciem motus ' ^
movent; sive accipiatur motus proprie, sicut mo-
tus dicitur actus imperfecti, idest existentis in po-
tentia; sive motus accipiatur communiter, prout
motus dicitur ^ actus perfecti, prout intelligere ^
et sentire dicitur moveri , ut dicitur in III de
Anima *. Ut sic viventia dicantur quaecumque se * cap. iv, n. 9;
. 1 ^ , . ^ ,. T VII, i; s.Th.lect.
agunt ad motum vel operationem ahquam: ea ix, xn. - cf. nb.
^ ■•■ ,11. cap. XI, n.ii;
vero in quorum natura non est ut se agant ad s.Th. lect. xxin,
aliquem motum vel operationem, viventia dici
non possunt, nisi per aliquam similitudinem.
Ad primum ergo dicendum quod verbum illud
Philosophi potest intelligi vel de motu primo,
scilicet corporum caelestium; vel de motu com-
muniter ". Et utroque modo motus dicitur quasi 1
vita corporum naturalium, per similitudinem; et
non per proprietatem. Nam motus caeli est in
universo corporalium naturarum *, sicut motus "
cordis in animali, quo conservatur vita. Similiter
etiam quicumque motus naturalis hoc modo se
habet ad res naturales, ut quaedam similitudo
vitalis operationis. Unde, si totum universum cor-
porale esset unum animal, ita quod iste motus
esset a movente intrinseco, ut quidam posuerunt,
sequeretur quod motus esset vita omnium natu-
ralium corporum.
Ad secundum dicendum quod corporibus gravi-
bus et levibus non competit moveri, nisi secun-
dum quod sunt extra dispositionem suae naturae,
utpote cum sunt extra locum proprium : cum
enim sunt in loco proprio et naturali, quiescunt.
Sed plantae et aliae res viventes moventur motu
vitali, secundum hoc quod sunt in sua disposi-
a) motum. - motu ACDEGa; similiter mox vita.
P) habeant. - in se addunt codices.
f) vivae, - vivere ACDEF.
8) vivere. - Om. ABCDE.
e) aliquam speciem motus. — aliquem motum B.
SU3ISIAE Theol. D. Thomae T. I.
^) dicitur. - etiam addunt ACEFG. - Pro dicitur moveri, moveri
dicuntur B.
r)) communiter. - dictum addit B.
8) in universo corporalium naturarum. - in universo corporum
naturalium BpD.
29
I
•Cap.
S. Tn. lect. viii.
.IV, n. 7. -
X
\
226
QUAESTIO XVIII, ARTICULUS II
tione naturali, non autem ' in accedendo ad eam
vel in recedendo ab ea: imo secundum quod re-
cedunt a tali motu , recedunt a naturali disposi-
tione. - Et praeterea, corpora gravia et levia mo-
ventur a motore extrinseco, vel generante, qui
dat formam, vel removente prohibens, ut dicitur
in VIII Physic. *: et ita non movent seipsa, sicut
corpora viventia ".
Ad TERTiUM DiCENDUM quod aquae vivae ^ dicun-
tur, quae habent continuum fluxum : aquae enim
stantes, quae non continuantur ad principium con-
tinue fluens, dicuntur mortuae, ut aquae cister-
narum et lacunarum. Et hoc dicitur per simili-
tudinem : inquantum enim videntur se movere,
habent similitudinem vitae. Sed tamen non est
in eis vera ratio vitae: quia hunc motum non ha-
bent a seipsis -", sed a causa generante eas; sicut
accidit circa motum aliorum gravium et levium.
i) autent. - Oin. codices.
x) et ita... viventia. - Om. ACEpF.
X) vivae. - vivere B.
fj.) a seipsis. — ex seipsis ACDEFG.
Oommentaria Cardinalis Caietani
T
ITULUS clarus. - In corpore, una conclusio responsiva
quaesito : Illa proprie sunt viventia, quae seipsa secun-
dum aliquam speciem motus movent.
Haec conclusio primo probatur; deinde explanatur. Pro-
batio est : Differentia viventium a non viventibus, ex mani-
feste viventibus sumenda est : ergo ex vita animalium : ergo
ex eo in quo primo raanifestatur vita, et in quo ultimo
remanet : ergo ex movere seipsum. Ergo illa proprie sunt
viventia, quae seipsa secundum speciem aliquam motus
movent. - Prima consequentia probatur auctoritate libri de
Vegetabilibus. Tertia autem probatur: quia tandiu iudica-
tur animal vivere, quandiu ex eo motus apparet, etc.
Explanatur vero, quoad terminos, dicendo quod ly motus
communiter sumitur. Et ab opposito: quia quae non se
agunt, nonnisi similitudinarie vivere dicuntur.
II. In responsione ad secundum, adverte quod non in-
tendit littera limitare conclusionem iam probatam , quasi
addenda fuisset haec particula, scilicet, in sua naturali dispo-
sitione : sed intendit quod ex ista differentia, scilicet quod
gravia et levia non movent se in sua naturali dispositione,
viventia autem sic, habetur quod illis non convenit abso-
lute movere se, sed viventibus tantum ; propterea quia hinc
manifestatur quod motus illorum per se spectat ad acces-
sum ad perfectionem naturalem, et consequenter spectat
ad compleraentum generationis ipsorum. Et quia nihil ge-
nerat se, sed ab eo a quo generatur, completur suum ge-
nerari, ideo motus gravium et leviura generanti attribuitur.
In motu autem viventium manifeste patet nihii horum in-
veniri. Et propterea sola viventia seipsa movent. - Et haec
sunt valde notanda in materia de motu gravium et levium:
quoniam subtiiissima et clarissima ratio eorum motus hinc
habetur.
ARTICULUS SECUNDUS
UTRUM VITA SIT QUAEDAM OPERATIO
Infra, qu. Liv, art. i, ad 2; III Sent., dist. xxxv, qu. i, art. i, ad i; IV, dist. xlix, qu. i, art. 2, qu* 3;
I Cont. Gent., cap. xcvni; De Div. Nom., cap. vi, lect. i.
* Cai
S.T
ip. II
h. U.
n. 2. -
Uct. ui.
rAo SECUNDUM sic PROCEDiTUR. Vidctur
quod vita sit quaedam operatio. Nihil
enim dividitur nisi per ea quae sunt
(Sui generis. Sed vivere dividitur per
operationes quasdam, ut patet per Philosophum
in II libro de Anima *, qui distinguit vivere per
quatuor, scilicet alimento uti, sentire, moveri se-
cundum locum, et intelligere. Ergo vita est ope-
ratio quaedam.
2. Praeterea, vita activa dicitur alia esse a
contemplativa. Sed contemplativi ab activis non
diversificantur nisi secundum operationes quas-
dam. Ergo vita est quaedam operatio.
3. Praeterea, cognoscere Deum est operatio
quaedam. Haec autem est vita, ut patet per iilud
loan. XVII *: Haec est aiitem * vita aeterna, tit co-
gnoscant te solum veriim Deum. Ergo vita est
operatio.
Sed contra est quod dicit Philosophus, in II
de Anima *: vivere viventibus est esse.
Respondeo dicendum quod, sicut ex dictis* patet,
intellectus noster, qui proprie est cognoscitivus
* D. 752. quidditatis rei ut proprii obiecti *, accipit a sensu,
cuius propria obiecta sunt accidentia exteriora.
• Vers. 3.
a
• Cap. IV, n. 4..
- S.Th. Icct. VII.
•Qu.xvii, art.i, 3.
Et inde est qubd ex his quae exterius apparent
de re, devenimus ad cognoscendam essentiam
rei. Et quia sic nominamus aliquid sicut cogno-
scimus illud, ut ex supradictis * patet, inde est • qu. xm, an.
quod plerumque a proprietatibus exterioribus im-
ponuntur nomina ad significandas essentias re-
rum. Unde huiusmodi nomina quandoque acci-
piuntur proprie pro ipsis essentiis rerum, ad quas
significandas principaliter sunt imposita: aliquando
autem sumuntur pro proprietatibus a quibus im-
ponuntur, et hoc minus proprie. Sicut patet quod
hoc nomen corpus impositum est ad significan-
dum quoddam genus substantiarum, ex eo quod
in eis inveniuntur tres dimensiones : et ideo ali-
quando ponitur hoc nomen corpus ad signifi-
candas tres dimensiones, secundum quod corpus
ponitur species Quantitatis.
Sic ergo dicendum est et de vita. Nam vitae
nomen ^ sumitur ex quodam exterius apparenti P
circa rem, quod est movere seipsum : non tamen
est impositum hoc nomen ad hoc significandum,
sed ad significandam substantiam cui convenit
secundum suam naturam movere seipsam, vel
agere se quocumque modo ad operationem. Et
o) autem.
verum.
Omittunt codices et editio a. Item omittunt soIudi
^) vitae nomeii.
men ceteri.
hoc nomcn vitae F, hoc nomen vita G, hoc no-
QUAESTIO XVIII, ARTICULUS III
227
* Cap. IX, n
S. Tfi. lect. XI.
7--
Ibid. n. 9.
secundum hoc, vivere nihil aliud est quam esse
in tali natura: et vita significat hoc ipsum, sed ^
in abstracto ; sicut hoc nomen cursus significat
ipsum currere in abstracto. Unde vivum non est
praedicatum accidentale, sed substantiale. - Quan-
doque tamen vita sumitur minus proprie pro ope-
rationibus vitae, a quibus nomen vitae assumiturj;
sicut dicit Philosophus, IX Ethic. *, quod vivere
principaliter est sentire vel intelligere.
Ad primum ergo dicendum quod Philosophus ibi ^
accipit vivere pro operatione vitae. - Vel dicen-
dum est melius , quod sentire et intelligere , et
huiusmodi, quandoque sumuntur pro quibusdam
operationibus ; quandoque autem pro ipso esse
sic operantium. Dicitur enim IX Ethic. *, quod
esse '■ est sentire vel intelligere, idest habere na-
turam ad sentiendum vel intelligendum. Et hoc
modo distinguit Philosophus vivere per illa qua-
tuor. Nam in istis inferioribus quatuor ^ sunt
genera viventium. Quorum quaedam habent na-
turam solum ad utendum alimento, et ad con-
sequentia, quae sunt augmentum et generatio ;
quaedam ulterius ad sentiendum, ut patet in ani-
malibus immobilibus, sicut sunt ostrea ; quaedam
vero, cum his, ulterius ad movendum se secun-
dum locum, sicut animalia perfecta, ut quadru-
pedia et volatilia et huiusmodi "; quaedam vero
ulterius ad intelligendum, sicut homines.
Ad secundum dicendum quod opera vitae di-
cuntur, quorum principia sunt in operantibus, ut
seipsos inducant in tales operationes. Contingit
autem aliquorum operum inesse hominibus non
solum principia naturalia, ut sunt potentiae na-
turales; sed etiam quaedam superaddita, ut sunt
habitus inclinantes ad quaedam operationum ge-
nera quasi per modum naturae, et facientes illas
operationes esse delectabiies. Et ex hoc dicitur,
quasi per quandam similitudinem, quod illa ope-
ratio quae est homini delectabilis , et ad quam
inclinatur, et in qua conversatur, et ordinat vitam
suam ad ipsam, dicitur vita hominis : unde quidam
dicuntur agere vitam luxuriosam, quidam vitam
honestam. Et per hunc modum vita contempla-
tiva ab activa * distinguitur. Et per hunc etiam
modum cognoscere Deum dicitur vita aeterna.
Unde patet solutio ad terfium.
Y) sed. - Om. ACE.
S) ibi. - Om. ABCDE.
t) esse. - vivere P.
melius om. B.
C) quatuor. - Om. ABCEpD.
7)) et huiusmodi. - Om. B. - Pro sicut, scilicet ACDEFGpB et ed. a.
9) contemplativa ab activa. - activa a contemplativa codices.
Commentaria Cai'dinalis Caietani
TITULUS clarus est. - In corpore, una conclusio respon-
siva quaesito : Vita proprie est esse substantiale; minus
proprie vero est operatio.
Haec conclusio, quoad utramque partem, simul probatur
sic. Intellectus noster accipit a sensu : ergo ex his quae
apparent exterius de re, cognoscimus essentiam : ergo ple-
rumque ex proprietatibus exterioribus imponuntur nomina
ad significandas essentias rerum: ergo huiusmodi nomina
quandoque accipiuntur proprie, pro ipsis essentiis; et mi-
nus proprie, pro proprietatibus a quibus imponuntur : ergo
vitae nomen sumitur proprie pro substantia cuius naturae
convenit movere se , et minus proprie pro operatione vi-
tali : ergo vivere proprie nihil aliud est, quam esse in tali
natura: ergo vita significat hoc ipsum: ergo vivum non est
praedicatum accidentale, sed substantiale. Ergo, de primo
ad ultimum, vita proprie est esse substantiale ; minus pro-
prie est operatio. - Prima consequentia, secundum duo
clausa in consequente, scilicet exteriora et quidditas , ex
duobus in antecedente clausis, scilicet intellectu et sensu,
probatur: primum est, quia intellectus est cognoscitivus
quidditatis rei; secundum vero est, quia accidentia exteriora
sunt propria sensus. Secunda consequentia probatur: quia
sicut cognoscimus , sic nominamus. Tertia declaratur in
hoc nomine corpus , respectu Substantiae et Quantitatis.
Quarta probatur: quia vitae nomen sumitur ex exterius
apparente, scilicet movere se, etc. Quinta per se nota relin-
quitur. Sexta probatur : quia vita non differt a vivere, nisi
penes modum significandi, scilicet in abstracto. Et declaratur
exemplo cursus. Septima est per se nota. - Et confirmatur
nihilominus secunda pars conclusionis, auctoritate IX Ethic.
Art.
^f
. IV, n. 3.
. lect. vu.
ARTICULUS TERTIUS
UTRUM DEO CONVENIAT VITA
I Cont. Gent., cap. xcvii, xcviii; IV, cap. xi; in loan., cap. xiv, lect. 11; XII Metaphys., lect. viii.
►D TERTiUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
Deo non conveniat vita. Vivere enim
'dicuntur aiiqua secundum quod movent
^seipsa, ut dictum est *. Sed Deo non
competit moveri. Ergo neque vivere.
2. Praeterea, in omnibus quae vivunt, est acci-
pere aliquod vivendi principium: unde dicitur in
II de Anima *, quod anima est viventis corporis
causa et principium. Sed Deus non habet aliquod
principium. Ergo sibi non competit vivere.
3. Praeterea, principium " vitae in rebus vi-
ventibus quae apud nos sunt, est anima vegeta-
bilis, quae non est nisi in rebus corporalibus. Ergo
rebus incorporalibus non competit vivere.
Sed contra est quod dicitur in Psalmo lxxxiii *:
cor meum et caro mea exultaverunt in Deum
vivum.
Respondeo dicendum quod vita maxime pro-
prie ^ in Deo est. Ad cuius evidentiam, conside-
randum est quod, curti vivere dicantur aliqua se-
cundum quod operantur ex seipsis, et non quasi
ab aliis mota; quanto perfecfius compefit hoc
alicui , tanto perfectius in eo invenitur vita. In
moventibus autem et motis tria per ordinem in-
Vers. 3.
o) principium. - primum principium codiceg.
§) proprie. - et proprie B.
228
QUAESTIO XVIII, ARTICULUS III
veniuntur. Nam primo , finis movet agentem ;
agens vero principale est quod per suam formam
agit; et hoc ^ interdum agit per aliquod instru-
mentum, quod non agit ex virtute suae formae,
sed ex virtute principalis agentis; cui instrumento
competit sola executio actionis.
Inveniuntur igitur quaedam, quae movent se-
ipsa, non habito respectu ad formam vel finem,
quae inest eis a natura, sed * solum quantum ad
executionem motus : sed forma per quam agunt,
et finis propter quem agunt, determinantur eis a
natura. Et huiusmodi sunt plantae, quae secun-
dum formam inditam eis a natura, movent se-
ipsas secundum augmentum et decrementum.
Quaedam vero ulterius movent seipsa, non so-
lum habito respectu ad executionem motus, sed
etiam quantum ad formam quae est principium
motus, quam per se acquirunt. Et huiusmodi sunt
animalia, quorum motus principium est forma
non a natura indita, sed per sensum accepta.
Unde quanto perfectiorem sensum habent, tanto
perfectius movent seipsa. Nam ea quae non ha-
bent nisi sensum tactus % movent solum seipsa
motu dilatationis et constrictionis, ut ostrea, pa-
rum excedentia motum plantae. Quae vero ha-
bent virtutem sensitivam perfectam , non solum
ad cognoscendum coniuncta et ^ tangentia , sed
etiam ad cognoscendum distantia, movent seipsa
in remotum motu processivo.
Sed quamvis huiusmodi animalia formam quae
est principium motus, per sensum accipiant, non
tamen per seipsa " praestituunt sibi finem suae
operationis, vel sui motus ; sed est eis inditus a
natura, cuius instinctu ad aliquid agendum mo-
ventur per formam sensu apprehensam. Unde su-
pra talia * animalia sunt illa quae movent seipsa,
etiam habito respectu ad finem, quem sibi prae-
stituunt. Quod quidem non fit nisi per rationem
et intellectum, cuius est cognoscere proportionem
finis et eius quod est ad finem, et unum ordinare
in alterum. Unde perfectior modus vivendi est
eorum quae habent intellectum : haec enim per-
fectius movent seipsa. Et huius est signum, quod
in uno et eodem homine virtus intellectiva movet
potentias sensitivas; et potentiae sensitivae per
suum imperium ' movent organa, quae exequun-
tur motum. Sicut etiam in artibus, videmus quod
ars ad quam pertinet usus navis, scilicet ars gu-
• S.Th. lect.viii
- Did. lib. XI
cap. vii, n. 7.
■ S.Th.lect.viii
- Did. lib. VIII
cap. viii, n. 9.
bernatoria, praecipit ei quae inducit formam na-
vis: et haec praecipit illi quae habet executionem
tantum, in disponendo materiam.
Sed quamvis intellectus noster ad aliqua se
agat, tamen aliqua sunt ei praestituta a natura;
sicut sunt prima principia ", circa quae non potest
aliter se habere, et ultimus finis, quem non potest
non velle. Unde, licet quantum ad aliquid moveat
se, tamen oportet quod quantum ad.aliqua ab
alio moveatur. Illud igitur cuius sua natura est
ipsum eius intelligere, et cui '- id quod naturaliter
habet, non determinatur ab alio, hoc est quod
obtinet summum gradum vitae. Tale autem est
Deus. Unde in Deo maxime est vita. Unde Phi-
losophus, in XII Metaphys. *, ostenso quod Deus
sit intelligens, concludit quod habeat vitam perfe-
ctissimam et sempiternam : quia intellectus eius
est perfectissimus, et semper in actu.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut dicitur in
IX Metaphys.*, duplex est actio: una, quae transit
in exteriorem materiam, ut calefacere et secare ;
alia, quae manet in agente, ut intelligere, sentire
et velle. Quarum haec est differentia: quia ^ prima v-
actio non est perfectio agentis quod movet, sed
ipsius moti ; secunda autem actio est perfectio
agentis. Unde, quia motus est actus mobilis, se-
cunda actio, inquantum est actus ' operantis, di- v
citur motus eius; ex hac similitudine, quod, sicut
motus est actus mobilis, ita huiusmodi actio est
actus ^ agentis ; licet motus sit actus imperfecti, 5
scilicet existentis in potentia, huiusmodi autem
actio est actus perfecti, idest existentis in actu,
ut dicitur in III de Anima *. Hoc igitur modo quo s*t&' llct^xl;
intelligere est motus, id quod se intelligit, dicitur
se movere. Et per hunc modum etiam Plato po-
suit * quod Deus movet seipsum : non eo modo
quo motus est actus imperfecti.
Ad secundum dicendum quod, sicut Deus est
ipsum suum esse et suum intelligere , ita est '
suum vivere. Et propter hoc, sic vivit, quod non
habet vivendi principium.
Ad tertium dicendum quod vita in istis inferio-
ribus recipitur in natura corruptibili ", quae in-
diget et generatione ad conservationem speciei,
et alimento ad conservationem individui. Et pro-
pter hoc, in istis inferioribus non invenitur vita
sine anima vegetabili. Sed hoc non habet locum
in rebus incorruptibilibus p.
' Phaedri cap,
XXIV.
Y) hoc. - scilicet agens principale addit B.
3) non habito ... sed, - Om. codices. FG insuper om. solum . . .
motus.
e) nisi sensum tactus. - nisi sensus tactus ACEF. - Pro movent
solum seipsa, moventur solum infra seipsa PGab, moventur solum in
seipsa F.
iT) et. - Om. codices.
>)) seipsa. - istum sensum B.
0) talia. - alia codices.
i) imperium. - scilicet intellective addit B.
X) principia. - a quibus detcrminatur intellectus ita quod non po-
test non assentire eis addit B.
X) cui. - Om. ABCDEFai. - Pro determinatur, determinari ACDE.-
Pro hoc est quod, hoc quidem ABCDE.
[n) quia. - quod FG.
v) actus. - actio ABCDE.
5) actus. - actio ABCE. ^
0) est. - et Vab.
t:) corruptibili. - corporali B. - et om. FG.
p) incorruptibilibus. - incorporalibus B.
Commen.taria Oardinalis Caietani
IN titulo, conveniat intelligitur formaliter: nam virtualiter
Deo vitae perfectionem convenire, in qu. rv * probatum est.
II. In corpore, una conclusio responsiva quaesito : Vita
maxime proprie in Deo est. - Ubi, antequam probetur, nota
quod Auctor aliud quaerit, et aliud respondet. Quaerit
enim simplicem quaestionem an est de vita Dei: respondet
autem de eminentissimo modo vivendi. Fecit autem hoc,
quoniam Deum vivere, ex supradictis satis constabat, cum
declaratum iam sit * ipsum esse intellectualis naturae : sed
quomodo vivat, ex propriis ostendendum erat.
Qu. xiv, art. i.
QUAESTIO XVIII, ARTICULUS IV
22g
Probatur ergo sic. Vivere dicuntur aliqua inquantum
operantur ex seipsis, non quasi ab aliis mota: ergo quanto
perfectius hoc convenit alicui , tanto perfectius in eo in-
venitur vita: ergo moventia se quoad finem, formam et
executionem , perfectius vivunt quam moventia se quoad
formam et executionem tantum; et haec, quam moventia
se tantum quoad executionem : ergo illud cuius natura est
ipsum esse et inteUigere, et id quod naturaliter habet, non
determinatur sibi ab alio, obtinet summum vitae gradum :
ergo in Deo maxime est vita.
Ad evidentiam secundae consequentiae, quia comparatio
intelligi non potest, nisi gradus comparatorum ostendatur,
littera graduat moventia se, et ex ipsa graduatione necessi-
tatem consequentiae ostendit. Duo ergo facit: primo, osten-
dit ea ex quibus graduantur viventia ; secundo, tres gradus
viventium ordinat. Tria autem sunt ex quibus moventia
se graduantur, scilicet finis, forma et executio. Et pro-
pterea aliqua movent se ad executionem tantum : aliqua
ad executionem et formam ; et haec perfectius movent se :
aliqua ad executionem et formam et iinem ; et haec per-
fectissime. In primo ordine sunt plantae, ut patet ex motu
augmenti. In secundo sunt animalia, ut patet ex eo quod
principium motus eorum non est forma a natura indita,
sed per sensum accepta : et ratione latitudinis in ipsis ani-
malibus inventae, scilicet quod quanto perfectius sentiunt,
tanto perfectius movent seipsa; quod manifestatur in dif-
ferenti motione animalium perfectorum et imperfectorum.
In tertio sunt intellectum habentia. Quod probatur: quia
soHus rationis ac intellectus est cognoscere proportionem
finis et eius quod est ad finem, unumque in alterum or-
dinare; ergo et praestituere sibi finem. Et declaratur signo
eminentia huius vitae, ex. eo quod in uno et eodem ho-
raine pars intellectiva movet potentias sensitiyas , et per
illas corporalia organa. Confirmaturque exemplo in arti-
ficialibus.
Pro tertia autem consequentia, ponit littera in supremo
.1,6.
vivendi gradu latitudinem; et sic summum in eo declarat.
Moventium ergo se ad executionem, formam et finem,
alia movent se quoad quaedam , quaedam vero ab alio
sortiuntur: alia movent se quoad omnia, idest ita quod
nihil ab aHo habent. In primo ordine sunt intellectus creati:
in secundo vero Deus ipse. Et primum probatur in intel-
lectu nostro : quoad intellectum quidem, quia praestituta
sunt ei prima principia ; quoad voluntatem vero , quia
praestitutus est ei ultimus finis, quem non potest non velle.
Cetera sunt nota. Et confirmatur processus ex processu
Aristotelis, XII Metaphys.
III. Circa secundum vivendi gradum dubium occurrit,
quomodo verum sit quod animalia per seipsa acquirant
formam qua se movent. Sensus enim, ut in WdeAnima* c*?^^*''-'
dicitur, est potentia passiva a sensibili, et sentire in pati n.k' ' ''^*'''^'
consistit : ergo animalia ad habendam formam sensibilem
pure passive concurrunt : non ergo acquirunt eam per
seipsa.
IV. Ad hoc breviter, vere tamen (quia non est hic locus
proprius huius materiae), dicitur quod, licet ad habendam
formam sensibilem in genere entium , seu medio modo
inter potentiam et actum, sensus exterior concurrat pure
passive ; ad habendam tamen eam in genere cognoscibilium,
seu in actu simpliciter, seu puro , sensus etiam exterior
concurrit non solum passive, sed etiara active. Et ratio
est, quia anima, ut in II de Anima * dicitur , est causa 'Cap. iv, n. 6.
effectiva illius alterationis in qua consistit sentire; seu, et
in idem redit, illius alterationis quae est sentire. Constat
autem quod sentire non est pati a sensibili (quoniam etiam
diaphanum videret) : sed est pati vitaliter a sensibili. Hoc
autem est sensum esse actu ipsum sensibile ut sic, ut ex
dictis in qu. xiv * patet. Igitur animal habet formam sen- ' ^rt. i, 2.
sibilem et ab alio, et facit eam in se. Et propterea optime
in littera dicitur quod movet se quoad formam, et acquirit
eam per seipsum, etc. - Et haec bene nota, ut scias diversa
et Aristotelis et sancti Thomae dicta sane intelligere.
ARTICULUS QUARTUS
UTRUM OMNIA SINT VITA IN DEO
IV Cont. Gent., cap, xiii; De Verit., qu. iv, art. 8; in loan., cap. i, lect. 11.
Vers. 28.
Cap. XXIX.
>D QUARTUM sic PROCEDITUR. Videtur quod
non omnia sint vita in Deo. Dicitur enim
^Act. XVII *: m ipso vivimus , movemiir
)^t't siimiis. Sed non omnia in Deo sunt
motus. Ergo non t)mnia in ipso sunt vita.
2. Praeterea, omnia sunt in Deo sicut in pri^
mo exemplari. Sed exemplata debent conformari
exemplari. Cum igitur non omnia vivant in se-
ipsis, videtur quod non omnia in Deo sint vita.
3. Praeterea, sicut Augustinus dicit in libro
de Vera Relig. *, substantia vivens est melior
qualibet substantia non vivente. Si igitur ea quae
in seipsis non vivunt, in Deo sunt vita, videtur
quod verius sint res in Deo quam in seipsis.
Quod tamen videtur esse "■ falsum , cum in se-
ipsis sint in actu, in Deo vero in potentia.
4. Praeterea, sicut sciuntur a Deo bona, et ea
quae fiunt secundum aliquod tempus; ita mala,
et ea quae Deus potest facere, sed nunquam
fiunt. Si ergo omnia ^ sunt vita in Deo , inquan-
tum sunt scita ab ipso, videtur quod etiam mala,
. et quae '' nunquam fiunt, sunt vita in Deo, inquan-
tum sunt Scita ab eo ". Quod videtur inconve-
niens.
Sed contra est quod dicitur loan. i *: qiiod
factiim est, in ipso vita erat. Sed omnia praeter
Deum facta sunt. Ergo omnia in Deo sunt vita.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est *,
vivere Dei est eius intelligere. In Deo autem est
idem intellectus, et quod intelligitur, et ipSUm in-
telligere eius. Unde quidquid est in Deo ut in-
tellectum, est ipsum vivere vel vita eius. Unde,
cum omnia quae facta sunt a Deo, sint in ipso
ut intellecta, sequitur quod omnia in ipso sunt
ipsa vita divina.
Ad primum ergo dicendum quod creaturae in
Deo esse dicuntur dupliciter. Uno modo, inquan-
tum continentur et conservantur virtute divina :
sicut dicimus ea esse in nobis, quae sunt in no-
stra potestate. Et sic creaturae dicuntur esse in
Deo, etiam prout sunt in propriis naluris. Et hoc
modo intelligendum est verbum Apostoli dicen-
tis, in ipso vivimus, movemur et sumus: quia et
nostrum vivere , et nostrum esse , et nostrum
Vers. 3, 4.
Art. pracc.
a) esse. - Om. ABCDE.
p) omnia. - alia ACDEF, aliqua BGab.
Y) et quae. - quae Pb.
3) inquantum sunt scita ab eo. - Om. BUFGab; pro eo, ipso ACE.
23q
QUAESTIO XVIII, ARTICULUS IV
s moveri causantur ' a Deo. Alio modo dicuntur
res esse in Deo sicut in cognoscente. Et sic sunt
in Deo per proprias rationes, quae non sunt aliud
in Deo ab essentia divina. Unde res, prout sic
in Deo sunt, sunt essentia divina. Et quia essentia
divina est vita, non autem motus, inde est quod
res, hoc modo loquendi, in Deo non sunt motus,
sed vita.
Ad secundum dicendum quod exemplata oportet
conformari exemplari secundum rationem formae,
non autem secundum modum essendi. Nam alte-
? rius modi esse habet quandoque forma ^ in exem-
plari et in exemplato: sicut forma domus in mente
artificis habet esse immateriale et intelligibile, in
domo autem quae est extra animam, habet esse
materiale et sensibile. Unde et rationes rerum
quae in seipsis non vivunt, in mente divina sunt
vita, quia in mente divina habent esse divinum.
Ad' tertium dicendum quod, si de ratione rerum
naturalium non esset materia, sed tantum forma,
omnibus modis veriori modo essent res naturales
in mente divina per suas ideas, quam in seipsis.
• vide Phaedo- Propter quod et Plato posuit * quod homo sepa-
maei part. II. ratus crat vcrus homo , homo autem matenalis
est homo per participationem. Sed quia de ra-
tione rerum naturalium est materia , dicendum
quod res naturales verius esse habent simpliciter
in mente divina, quam in seipsis: quia in mente
divina habent esse increatum, in seipsis autem
esse creatum. Sed esse hoc, utpote homo vel
equus, verius habent in propria natura quam in
mente divina: quia ad veritatem hominis pertinet
esse materiale, quod non habent '' in mente di-
vina. Sicut domus nobilius esse habet in mente
artificis, quam in materia: sed tamen verius di-
citur domus quae est in materia, quam quae est
in mente ; quia haec est domus in actu, illa au-
tem " domus in potentia.
Ad quartum dicendum quod, licet mala sint in
Dei scientia, inquantum sub Dei scientia compre-
henduntur, non tamen sunt in Deo sicut creata
a Deo vel conservata ab ipso, neque sicut ha-
bentia rationem in Deo *: cognoscuntur enim a
Deo per rationes bonorum. Unde non potest dici
quod mala sint vita in Deo. Ea vero quae se-
cundum nuUum tempus sunt, possunt dici esse
vita in Deo, secundum quod vivere nominat in-
telligere tantum, inquantum intelliguntur a Deo:
non autem secundum quod vivere importat prin-
cipium operationis.
e) nostrum vivere... causantur. - nostrum esse et nostrum vivere
et nostrum moveri (mori CEpA) causatur {creatur E) codices; crea-
tur etiam ab.
^) quandoque forma. - aliqua forma B, forma quandoque Pfr;
forma om. ed. a.
»1) habent. - habet CDGsAF et ed. ^, om. pA; quia... divinaom.E.
6) autem. - autem est B, est ceteri, om. ed. a.
D. 713.
Commentaria Cardinalis Caietani
TiTULus clarus. - In corpore una conclusio, responsiva
quaesito affirmative: Omnia in Deo sunt vita divina. -
Probatur. In Deo idem est intellectus, intellectum, et intel-
ligere: ergo quidquid est in Deo ut intellectum, est Dei vita:
ergo omnia in Deo sunt vita divina. - Prima consequentia
probatur: quia vivere Dei est eius intelligere. Secunda vero:
quia omnia quae facta sunt, in ipso sunt ut intellecta.
Adverte hic primo quod, quia perfecta vitae ratio noa
salvatur nisi in rebus quae quandoque fiunt, ut in respon-
sione ad quartum patebit, ideo littera quasi limitavit ly
omnia ad omnia facta, idest, quae secundum aliquod tem-
pus facta sunt, fiunt aut fient. - Adverte secundo quod, ut
ex responsione ad quartum patet, haec propositio hic po-
sita, quidquid est in Deo ut intellectum, est vita eius, in-
terpretanda est de intellecto per se ; ad excludendum mala,
quae sunt intellecta per aliud, scilicet per bona.
II. In responsione ad tertium, si elevare vis responsio-
nem ac rationem hanc ad omnia, nomine materiae intel-
lige omne quod se tenet ex parte materiae, idest poten-
tiam. Idea enim divina in hoc excedit Platonicam, quod
ista est immaterialis tantum; illa vero, et materiae et po-
tentiae expers, actus purus est. Et propterea Gabriel, de
cuius ratione non est materia, sed potentia, verius in seipso
est Gabriel, quam in Deo. Sed littera meminit materiae
tantum, quia de non viventibus argumentum loquitur, quae
constat materialia esse, et manifestum impedimentum ha-
bere ne sint verius ipsa in Deo.
III. In responsione ad quartum, recolito quod in art. 2
dictum est, quod vivere proprie significat ipsum esse vi-
ventis, quod est principium operationis vitalis minus pro-
prie vero operationem vitalem. Ex hoc autem sequitur quod
aliquid potest dici vivere, vel vita, dupliciter. Uno modo,
quia est ipsa operatio vitalis: et sic omnia quorum in Deo
est ratio seu similitudo, vivunt in ipso, quia sunt eius in-
telligere. Secundo, quia est principium vitalis operationis :
et sic sola bona quae quandoque fiunt, vivunt in Deo, quo-
niam sola haec in Deo movent seipsa ad esse extra Deum;
sunt enim in Deo velut creatrices essentiae. Reliqua autem
factibilia non vivunt hoc modo : quoniam nunquam rao-
vent se ad hoc quod sint in seipsis. Et intendit littera in
calce huius responsionis, quod clarius expressum fuerat in
Qu. de Ver., qu. iv, articulo ultimo.
QUAESTIO XIX, ARTICULUS I
23-1
QUAESTIO DECIMANONA
DE VOLUNTATE DEI
IN DUODECIM ARTICULOS DIVISA
* Cf. qu, XIV, In-
trod.
Qu. XX.
Qu. xxn.
■• Cap. X, n. 7.-
S.Th. lect. XV.
* Cap. IV, V, VI.
- S.Th. lect. VII
• Vers, 2,
PosT considerationem eorum quae ad divinam
scientiam pertinent, considerandum est de
his quae pertinent ad voluntatem divinam*: ut "
sit prima consideratio de ipsa Dei voluntate; se-
cunda, de his quae ad voluntatem absolute per-
tinent *; tertia, de his quae ad intellectum in or-
dine ad voluntatem pertinent * ^.
Circa ipsam autem voluntatem quaeruntur duo-
decim.
Primo: utrum in Deo sit voluntas.
Secundo : utrum Deus velit alia a se.
Tertio: utrum quidquid Deus vult, ex neces-
sitate velit.
Quarto: utrum voluntas Dei sit causa rerum.
Quinto : utrum voluntatis divinae sit assignare
aliquam causam.
Sexto : utrum voluntas divina semper impleatur.
Septimo: utrum voluntas Dei sit mutabilis.
Octavo: utrum voluntas Dei necessitatem rebus
volitis imponat.
Nono: utrum in Deo sit voluntas malorum.
Decimo: utrum Deus habeat Hberum arbitrium.
Undecimo: utrum sit distinguenda in Deo vo-
luntas signi.
Duodecimo : utrum convenienter circa divinam
voluntatem ponantur quinque signa.
ARTICULUS PRIMUS
UTRUM IN DEO SIT VOLUNTAS
Infra, qu. liv, art. 2; I Sent., dist. xlv, art i ; I Cont. Gent., cap. lxxii, lxxiii; IV, cap. xix;
De Verit., qu. xxiii, art. i; Compend. Theol., cap. xxxii.
voluntas
iD PRIMUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
in Deo non sit voluntas. Obiectum enim
'voluntatis est finis et bonum. Sed Dei
jnon est assignare aliquem finem. Ergo
non est in Deo.
2. Praeterea, voluntas est appetitus quidam.
Appetitus autem, cum sit rei non habitae, im-
perfectionem designat, quae Deo non competit.
Ergo voluntas non est in Deo.
3. Praeterea, secundum Philosophum, in III
de Anima *, voluntas est movens motum. Sed
Deus est primum movens immobile '', ut proba-
tur VIII Physic. * Ergo in Deo non est voluntas.
Sed contra est quod dicit Apostolus, Rom.xu*:
iit probetis quae sit vohmtas Dei.
Respondeo dicendum in Deo voluntatem esse,
sicut et in eo est intellectus : voluntas enim intel-
lectum consequitur. Sicut enim res naturalis habet
esse in actu per suam formam, ita intellectus in-
telligens actu ^ per suam formam intelligibilem.
Quaelibet autem res ad suam formam naturalem
hanc habet habitudinem -, ut quando non habet
ipsam, tendat in eam; et quando habet ipsam,
quiescat in ea. Et idem est de qualibet perfectione
naturali, quod est bonum naturae. Et haec ha-
bitudo ad bonum, in rebus carentibus cognitione,
vocatur appetitus naturalis. Unde et natura intel-
lectualis ad bonum apprehensum per formam in-
telligibilem, similem habitudinem habet: ut scilicet,
cum habet ipsum, quiescat in illo; cum vero non
habet, quaerat ipsum. Et utrumque pertinet ad
voluntatem. Unde in quolibet habente intellectum,
est voluntas; sicut in quolibet habente sensum,
est appetitus animalis. Et sic oportet in Deo esse
voluntatem , cum sit in eo ^ intellectus. Et sicut
suum intelligere est suum esse, ita suum velle 'i.
Ad primum ergo dicendum quod, licet nihii aliud
a Deo sit finis Dei, tamen ipsemet est finis re-
spectu omnium quae ab eo fiunt. Et hoc per
suam essentiam, cum per suam essentiam sit bo-
nus, ut supra * ostensum est: finis enim habet
rationem boni.
Ad secundum dicendum quod voluntas in nobis
pertinet ad appetitivam partem : quae licet ab
appetendo nominetur, non tamen hunc solum
habet actum , ut appetat quae non habet ; sed
etiam ut amet quod habet, et delectetur in illo.
Et quantum ad hoc voluntas in Deo ponitur;
quae semper habet bonum quod est eius obie-
ctum, cum sit indifFerens ab eo secundum essen-
tiam, ut dictum est *.
Ad tertiu.m dicendum quod voluntas cuius obie-
ctum principale est bonum quod est extra vo-
luntatem ^ oportet quod sit mota ab aliquo. Sed
obiectum divinae voluntatis est bonitas sua, quae
est eius essentia. Unde, cum voluntas Dei sit eius
essentia ', non movetur ab alio a se , sed a se
tantum, eo modo loquendi quo intelligere et velle
dicitur motus. Et secundum hoc Plato dixit *
quod primum movens movet seipsum.
a) ut. - et D.
p) pertinent. - Om. ed. a, post quae ponunt codices.
y) immobile. - omnino immobile codices.
3) intelligens actu. - Om. B, est intcllectus actu ceteri. - suam
om. ABCDFG.
e) habitudinem. — aptitudinem BD.
^) in eo. - Om. codd. et ed. a; pro intellectus, intelligens DFGa.
Qu. VI, art. 3.
In resp. ad i.
• Phaedri
XXIV.
cap.
r,) ita suum velle. — ita et suum velle AC, ita suum esse suum
velle B, ita est suum esse suum velle D, ita et suum esse est suum
velle ¥Gab; E om. esse ita suum.
6) voluntatem. - volentem ACE, voluntatem laeti ed. a. - Pro a/i-
quo, alio codices et ed. a.
t) Dei sit eius essentia. - etiam (om. B) sit Dei essentia ABCDE.
- loquendi om. B.
232
QUAESTIO XIX, ARTICULUS I
Coramentaria Cardinalis Caietani
• Cf. num. r.
IN titulo, voluntas sumitur dupliciter: primo, pro actu vo-
lendi ; secundo, pro principio, seu potentia elicitiva actus
volendi. Nec refert, in proposito, quo quis modo accipiat :
quia ubi unum, ibi reliquum, et e converso.
In corpore tria: primo, proponitur conclusio responsiva
quaesito, cum suo medio ; secundo, probatur medium, ma-
nifestatur vis eius, deduciturque conclusio quoad primam
• cf. num. iit. partem * ; tertio , idem probatur quoad secundam partem,
• Cf. num. IX. in calce *.
II. Quoad primum, conclusio est: In Deo est voluntas,
sic quod suum velle est suum esse. - Medium autem est:
voluntas sequitur intellectum. In Deo autem est intelle-
ctus: ergo.
Adverte hic duo. Primo quod, licet secunda conclusio-
nis pars non expresse ponatur in littera, sed concludatur
tantum in calce, implicite tamen proposita intelligitur in
ly sicut, cum proponitur voluntatem esse in Deo sicut in-
tellectum. - Secundo quod, quia medium est proprium
subiectum voluntatis (intellectivum enim est per se primo
volitivum), idem erit probare quod intellectum sequitur
voluntas, et probare a priori voluntatem esse, et quid est
voluntas, et propter quid est voluntas; quamvis volunta-
tem esse in communi probatione non egeat , quia experi-
mur eam esse in nobis. Et propterea valde notanda sunt
quae sequuntur, utpote arduum arcanum indicatura.
III. Quoad seciindum *, proceditur sic. Intellectus intel-
ligens est actu per suam forraam intelligibilem , sicut res
naturalis est per suam formam : ergo natura intellectualis
bonum apprehensum per formam intelligibilem, cum non
habet, quaerit, cum habet, quiescit in illo : ergo in quo-
libet habente intellectum est voluntas : ergo in Deo est
voluntas.
Prima consequentia probatur ex vi proportionalis simi-
litudinis inter formam naturalem et intelligibilem, in ante-
cedente assumptae. Quia quaelibet res naturalis habet haec
duo : primum est habitudo talis ad formam seu perfectio-
nem naturalem, ut in habita quiescat, in non habitam vero
inclinetur; secundum est, quod talis habitudo in carentibus
cognitione, vocatur appetitus naturalis.
Secunda vero probatur ex eadem radice, dupliciter : pri-
mo, quia utrumque illorum spectat ad voluntatem; secundo,
ex proportionali, quia ex eadem causa in quolibet habente
sensum, est appetitus animalis.
Tertia autem consequentia probatur: quia in Deo est
intellectus.
IV. Circa primam consequentiam dubium est: quia ex-
presse declinat proportionalis similitudo a forma intelligi-
bili ad bonum apprehensum per illam. Exigebat enim pro-
cessus iste, ut illatum esset: Ergo natura intellectualis ita
se habet ad formam intelligibilem, quod in habita quiescit,
et in non habitam inclinatur; quia forma intelligibilis est
sicut forma naturalis. Et taraen in littera declinatum est
ad bonum apprehensum per formam intelligibilem. Malus
ergo videtur hic processus , utpote sine fundamento. - Et
augetur dubitatio : quia forma intelligibilis est intus, bonum
vero apprehensum est extra, ut patet in VI Metaphys*.
'^'"cap^^iv' Circa secundam quoque consequentiam dubium est. Quia
ex tali processu nihil habetur, nisi quod in natura intelle-
ctuali est appetitus formae intelligibilis, vel etiam rei ap-
prehensae: sed non habetur ex hoc, quod ille appetitus sit
actus elicitus. Quod tamen probandum erat : probatio siqui-
dera illius consequentiae, scilicet quia istud appetere spectat
ad voluntatem, praesupponit voluntatem quam quaeriraus.
V. Ad evidentiam horum, praenotanda est differentia in-
ter appetitum naturalem et animalem, prout di^iditur in
rationalem et sensitivura, etc. Differunt naraque primo, quia
animalis est speciale genus potentiae animae, ut patet II de
Cap. III, n.2. Anima*: naturalis vero communis est omnibus. Secundo,
quia naturalis consequitur rationem formalem rei absolute :
animalis vero sequitur naturara inquantum apprehensiva
est. Tertio, quia naturalis est actu ex sola natura : anima-
lis vero non potest exire in actum nisi ex apprehensione.
• Cap. IV. - Did.
lib. V, cap. IV,
Quarto, quia appetere naturaliter non est actus elicitus, sed
ipsa inclinatio huius ad hoc: appetere autem aniraaliter,
est operatio, quae est actus secundus. Quinto, quia appe-
titus naturalis est ad unum: animalis vero ad multa, iuxta
multitudinem apprehensorum bonorum, Sexto, quia natu-
ralis est rei, quia conveniens iUi particulari potentiae ap-
petenti : animahs vero est rei , quia conveniens toti , seu
supposito. Septimo, quia naturalis in actu inest rei ab alio :
animalis vero ex se, quia bonum movet inquantum appre-
hensum a seipso appetente, et non ab alio.
VI. Ex his autem patet quod modo intendimus, scilicet,
quod quidquid appetitur non quatenus apprehensum, na-
turaU appetitu appetitur: quidquid autem appetitur quia
apprehensum, elicito actu appetitus sensitivi aut intellectivi
appetitur. Unde apprehensio ipsa dupliciter potest appeti.
Primo, naturali appetitu: et sic ab inteilectu appetitur, in-
quantum intellectus naturaliter inclinatur in hanc perfectio-
nem suam, quae est apprehendere res. Secundo, rationali
appetitu : et sic a voluntate appetitur ut apprehensa; ut patet
cum, considerando quam excelsum ac optimum sit videre
Deum , aut intelligere naturas corporum caelestium , etc. ,
optaraus illam habere cognitionem, et gauderemus si illam
haberemus; hos enim actus voluntatis, non naturae opera
esse, experimur in nobis ipsis. Habetur autem ex hac ve-
ritate manifeste, quod appetere actu elicito, sequitur appre-
hensionem; sicut appetere naturaliter, sequitur naturam ali-
quam, etiam imperfectissimam, puta materiara primam.
VII. Et si conteraplatus fueris quod cognoscere est co-
gnoscentera esse actu cognitura; et quod, quia omne esse
est secundum aliquam formam, quod hoc esse quod signi-
ficat cognoscere, est secundum formam cognoscibilem actu
in genere cognoscibili; videbis duo. Primo, quod formam
intelligibilem constituere intellectum in actu, est constituere
ipsum in esse rera apprehensam ut sic. Et consequenter in
processu litterae a forma intelligibili ad rera apprehensara,
in priraa consequentia, nullura fuit vitium, nulla obliquitas,
sed artificiosa expressio; quod de forma intelligibili loque-
batur, non in genere entium, sed in genere intelligibili, non
qualitercumque, sed inquantum constituit intellectum esse
ipsum cognitum apprehensibiliter. - Secundo, quod, quia
omne esse sequitur appetitus, et proportionaliter quale esse
talis appetitus , merito (quia duo tantum sunt genera es-
sendi : priraura, secundum quod res est aliquid secundum
naturale esse; secundum vero, secundura quod res est ali-
quid apprehensibiliter) oportet duplicem appetitum ponere,
et proportionaliter; ut scilicet, quia primum genus essendi
consistit in esse per modura actus prirai; secundum autem
consistit in esse per actum secundum, qui est apprehen-
dere, ideo appetere appetitu sequente esse naturale non est
actus secundus , sed inclinatio , ut dictum est * ; appetere * Num. v.
vero appetitu sequente esse quod in cognitione consistit,
est actus secundus elicitus a virtute appetitiva, consequente
naturam inquantum apprehensiva est. Et hoc est vere fun-
damentum in littera assuraptum : haec est proportionalis
similitudo formae naturalis et intelligibilis. Unde manifeste
incoepit ex hoc, quod sicut forma naturalis constituit ens,
ita forma intelligibilis constituit cognoscens, idest ens tali
modo, ut hic et ex praecedentibus * patet. * Qu. xn, art. 2,.
T.Ti . 1 , ■ , I I • K Comment.n.xvi;
VIII. Ac per hoc patet solutio ad utrumque dubmm *. qu. xiv, art. 2.
Neque enim probatio secundae consequentiae praesupponit ' " """^ '*'
voluntatem: sed, concluso ex prima consequentia quod ten-
dere in apprehensum non habitum, et quiescere in habito, in
natura intellectuali ut sic sunt, quod est esse actus elicitos,
optime illatum est, ergo voluntas ibi est; quia actus hi ad
voluntatera spectant, ut experientia testatur, et ratio con-
vincit.
IX. Quoad tertium *, probatur secunda pars conclusio- " Cf. num. i.
nis, sic. Intelligere Dei est suum esse : ergo velle Dei est
suum esse. - Consequentia probatur ex similitudine propor-
tionali, per ly sicut. Cum enim utrumque sit actus secun-
dus, et imraanens, etc, oportet, si alterum identificatur esse
divino, quod etiam reliquum.
QUAESTIO XIX, ARTICULUS II
233
ARTICULUS SECUNDUS
UTRUM DEUS VELIT ALIA A SE
I Sent., dist. xlv, art. 2; I Cont. Gent., cap. lxxv, lxxvi, lxxvii; De Verit., qu. xxiii, art. 4.
* Cap. X, n. 7. ■
S. Th. lect. XV.
* Vers. 3.
Art. praec.
♦D SECUNDUM sic PROCEDiTUR. Vidctur quod
Deus non velit alia a se. Velle enim di-
Vinum est eius esse. Sed Deus non est
Ji^aliud a se. Ergo non vult aliud a se.
2. Praeterea, volitum movet voluntatem ", sicut
appetibile appetitum, ut dicitur in III de Anima *.
Si igitur Deus velit aliquid aliud a se, movebL-
tur eius voluntas ab aliquo alio: quod est im-
possibile.
3. Praeterea, cuicumque voluntati ^ sufficit ali-
quod volitum, nihil quaerit extra illud. Sed Deo
sufficit sua bonitas, et voluntas eius ex ea satia-
tur. Ergo Deus non vult aliquid aliud a se.
4. Praeterea, actus voluntatis multiplicatur se-
cundum volita. Si igitur Deus velit se et alia ">
a se, sequitur quod actus voluntatis eius sit mul-
tiplex: et per consequens eius esse, quod est eius
velie. Hoc autem est impossibile. Non ergo vult
alia a se.
Sed contra est quod Apostolus dicit, I Thess.w*:
haec est voluntas Dei, sanctijicatio pestra.
Respondeo dicendum quod Deus non solum se
vult, sed etiam alia a se. Quod apparet a ° simili
prius * introducto. Res enim naturalis non solum
habet naturalem inclinationem respectu proprii
boni, ut acquirat ipsum cum non habet, vel ut
quiescat in illo cum habet; sed etiam ut proprium
bonum in alia diflfundat, secundum quod possi-
bile est. Unde videmus quod omne agens, inquan-
tum est actu et perfectum, facit sibi simile. Unde
et hoc pertinet ad rationem voluntatis ', ut bo-
num quod quis habet, aliis communicet, secundum
quod possibile est. Et hoc praecipue pertinet ad
voluntatem divinam, a qua, per quandam simili-
tudinem, derivatur omnis perfectio. Unde, si res
naturales, inquantum perfectae sunt, suum bonum
aliis communicant, multo magis pertinet ad vo-
luntatem divinam, ut bonum suum ahis per si-
militudinem communicet, secundum quod possi-
bile est. Sic igitur vult et se esse, et alia ^. Sed '^
se ut finem, alia vero ut ad finem , inquantum
condecet divinam bonitatem etiam i alia ipsam '^
participare.
Ad primum ergo dicendum quod, licet divinum
velle sit eius esse secundum rem, tamen differt
ratione, secundum diversum modum intelligendi
et significandi, ut ex superioribus * patet. In hoc * Qu. xm, an. 4.
enim quod dico Deum esse, non importatur ha-
bitudo ad aliquid, sicut in hoc quod dico Deum
velle. Et ideo, licet non sit aliquid aliud a se,
vult tamen aliquid aliud a se.
Ad secundum dicendum quod in his quae vo-
lumus propter finem, tota ratio movendi est finis:
et hoc est quod movet voluntatem. Et hoc ma-
xime apparet in his quae volumus tantum pro-
pter finem. Qui enim vult sumere potionem " ®
amaram, nihil in ea vult nisi sanitatem: et hoc
solum est quod movet eius voluntatem. Secus
autem est in eo qui sumit potionem dulcem,
quam non solum propter sanitatem, sed etiam
propter se aliquis velle potest. Unde, cum Deus
alia a se non velit nisi propter finem qui est sua
bonitas, ut dictum est *, non sequitur quod ali- ' 1° corpore.
quid aliud moveat voluntatem eius nisi bonitas
sua. Et sic, sicut alia a se intelligit intelligendo
essentiam suam, ita aUa a se vult, volendo bo-
nitatem suam.
Ad tertium dicendum quod ex hoc quod vo-
luntati divinae sufficit sua bonitas, non sequitur
quod nihil aliud velit: sed quod nihil aliud vult
nisi ratione suae bonitatis. Sicut etiam intellectus
divinus, licet sit perfectus ex hoc ipso quod es-
sentiam divinam cognoscit, tamen in ea cogno-
scit alia.
Ad quartum dicendum quod, sicut intelligere di-
vinum est unum, quia multa non videt nisi in uno;
ita velle divinum est unum et simplex, quia multa
non vult nisi per unum, quod est bonitas sua.
a) voluntatem. - volentem PG(A?) et edd. ab. - Post sicut ACD
EFG addunt et.
P) voluntati. - volenti ABCE, om. D.
Y) alia. - volita B. - <z se om. ACDE.
3) a. - ex codices. - Pro introducto, inducto ABCDE.
e) voluntatis. - bonitatis ABCDE.
?) et se esse, et alia. - se et alia a se B, se et alia esse D, et se
et alia esse ceteri, et se et alia est ed. a.
r)) etiam. — Ora, codices.
9) potionam. - potationem F; et ita mox FG.
Commentaria Cardinalis Caietani
* Cf. num. V.
TiTtn.us clarus. - In corpore articuli, duo : primo, respon-
det quaesito, quod sic est; secundo, ostendit quomodo
est, in calce, ibi : Sed se ut finem *.
Quoad primum, conclusio responsiva est: Deus vult se
et alia. - Probatur. Res naturales, inquantum perfectae sunt,
naturaliter inclinantur ad communicandum suum bonum
aliis : ergo ad rationem voluntatis pertinet, ut bonum quod
quis habet, aliis communicet: ergo hoc praecipue pertinet
ad voluntatem divinam : ergo Deus vult se et alia.
Antecedens declaratur, et probatur. Declaratur quidem,
distinguendo duplicem inclinationem naturae : scilicet , ad
bonum proprium , et aliorum. Probatur vero ab effectu :
SiraiMAE Theol. D. Thomae T. I.
quia omne agens perfectum agit sibi simile. - Prima con-
sequentia probatur ex proportionali similitudine inter na-
turalem inclinationem et rationalem, quae est voluntas. -
Secunda autem probatur : quia a divina voluntate derivatur
omnis perfectio tanquam illi similis, ut domus in lignis est
similis domui volitae ab artifice. - Tertia autem probatione
non eget.
II. Circa hunc processum dubium est. Processus iste
videtur fundari in hoc, quod quidquid perfectionis est in
inferiori , ponendum est proportionaliter in superiori. Su-
per hoc enim videtur fundari tam prima quam secunda
consequentia. Prima quidem, quoniam, ex quo inclinatio
3o
234
QUAESTIO XIX, ARTICULUS III
naturae, inquantum perfecta, tendit in bonum alterius, fa-
tendum est quod inclinatio apprehensiva tendat etiam in
bonum alterius. Secunda quoque , quia, si hoc invenitur in
aliqua voluntate, praecipue in divina, utpote perfectissima,
et quae magis facit sibi simile quam quaecumque alia vo-
luntas, et quodcumque agens perfectum; quoniam ab ea
omnis derivatur perfectio. In hoc autem processu sic fun-
dato, latet haec propositio falsa, scilicet, Deum velle alia
est perfectio quaedam suae voluntatis. Ergo processus ma-
lus. - Quod enim ista propositio in hoc claudatur processu,
patet: quia, si inclinatio in bonum alterius, perfectio non
supponeretur, non valeret processus, ergo ponenda est in
voluntate, et, ergo in divina praesertim ; quod omnia quae
Deo et creaturis communia sunt , ut voluntas et intelle-
ctus, etc, ad ipsum, omni imperfectione sublata, transferri
intelligimus quoad id quod perfectionis est. - Quod autem
illa proposito sit falsa, patet: quia, si Deus nullum aliud
a se vellet, esset aeque perfectus sicut modo est ; velle igi-
tur alia nullam ei perfectionem addit.
III, Ad hoc potest dupliciter responderi, iuxta duos sen-
sus quibus potest intelligi Deum velle alia : primo , velle
actualiter alia esse ; secundo, velle potentialiter alia, idest
esse volitivum aliorum, sive velit alia sive non. Et si qui-
dem intelligatur conclusio ista secundo modo , nulla est
ambiguitas : quoniam esse volitivum aliorum est perfectio
in Deo, sicut esse factivum aliorum est perfectio naturae.
Nec potuit Deus non esse volitivus aliorum, quamvis potuit
non velle alia.
Si vero intelligatur conclusio etiam primo modo, diffi-
cile est solvere. Dicendum tamen mihi videtur quod , de
voluntate in communi loquendo, consequentia est optima.
Quoniam ad perfectionem actus voluntatis spectat amor
amicitiae, et liberalitas, etc, quibus aliorum bona volumus :
deesset enim huiusmodi perfectio actibus voluntatis. In
cuius signum, caritas voluntati infunditur: gratia enim non
mutat naturam subiecti, sed perficit illud per modum ipsius.
De voluntate autem divina loquendo, consequentia bona
est, sed proportionalitas valde ponderanda. Si inclinatio in
bonum aliorum est perfectio naturae per modum naturae,
consequens est quod inclinari in bonum aliorum erit per-
fectio voluntatis per modum voluntatis , idest voluntaria.
Et si inclinari in bonum aliorum per modum voluntatis,
est perfectio voluntatis; ergo inclinari in bonum aliorum
per modum voluntatis divinae, erit perfectio voluntatis di-
vinae. Sed cum dicis per modum voluntatis divinae, duas
limitationes addis perfectioni : altera est, quod est volun-
taria; altera est, quod omnino libera ac independens, ut-
pote primae voluntatis naturae conformis. Concedere autem
quod Deum velle alia est perfectio voluntaria et omnino
libera, nullum inconveniens est. Neque enim ex hoc sequi-
tur quod Deo potuit deesse aliqua perfectio, scilicet velle
alia : sed quod potuit deesse aliqua perfectio voluntaria
ac omnino libera. Haec enim est conditio diminuens ra-
tionem perfectionis, respectu eius in quo est : quoniam si-
gnificat suum oppositum non esse imperfectionem.
IV. Circa eandem deductionem *, imo verba litterae , ■ Cf. num. i.
dubium occurrit. Quoniam ex hoc processu sequi videtur
quod Deus non solum velit alia, sed quod velit omnia
quae velle potest. Et hoc in littera exprimitur, dum dicitur
quod ad divinam spectat voluntatem ut bonum aliis com-
municet, secundum quod possibile est. Hoc autem est fal-
sum : quoniam multa posset Deus velle , quae non vult ,
ut patet.
Ad hoc breviter dicitur quod, cum Deum velle alia, ut
in sequenti articulo patebit, sit omnino liberum, nec ullam
habeat causam ; non potest nisi post factum, aut ex re-
velatione, cognosci quod Deus vult alia ; et consequenter
quod vult haec vel illa. Nec ad hoc ostendendum factus est
litterae huius processus: sed ad ostendendum quod velle
alia ad perfectionem, voluntariam tamen, voluntatis divinae
spectat. Omnia autem vel quaedam, haec vel illa velle, hinc
non habetur , nec haberi potest. Quoniam , cum hic con-
cludatur perfectio voluntaria, et divina voluntas sibi ipsi sit
lex et ratio, nihil aliud rationabiliter dici hinc potest, quam
quod in littera dicitur, quod scilicet ad eam spectat alia
velle, secundum quod possibile est, sumendo possibile a
potentia ordinata, et non a potentia simpliciter. Nam hoc
tantundem est ac si diceretur, secundum quod ipsa divina
voluntas vult.
V. Quoad secundum *, distinguitur duplex modus quo • Cf. num. i.
aliquid est volitum : scilicet ut finis , et ut ad finem. Et
dicitur quod Deus vult se ut finem, alia ut ad finem. Et
probatur, seu manifestatur, quomodo utrumque horum sit,
cum dicitur, inquantum condecet divinam bonitatem etiam
alia ipsam participare. Experimur siquidem in nobis quod,
cum nosipsos perfecte amamus, non solum volumus nos
esse, vivere, etc, sed etiam volumus nobis quod nos decet :
et ex hoc volumus benefici esse, non principaliter ut aliis
bona velimus ; sed, quia volumus quod nos decet, sequitur
aliorum bonum. Cum autem deceat divinam bonitatem
participari, Deus aliis vult bona, quia decet se, seu boni-
tatem suam. Et consequenter se vult ut finem , et alia a
se ut ad finem ; quia propter se, modo dicto.
Nec hoc est minuere liberalitatem aut amorem Dei erga
nos, adeo commendatum: sed est aperire quam immensae
amabilitatis sit divina bonitas, ostendereque creaturam non
esse talis modi amabilitatis capacem. Nihil enim minus
habet, quod eo quo non potest modo amari , a Deo non
amatur. Quinimo amor liberalissimus versus nos manife-
statur, cum videtur quod divinam bonitatem sic participari
decet, quod oppositum non dedecet; sic decet, quod nihil
sibi, sed nobis tantum confert. Hinc enim patet quod Deum
velle libere hanc decentiam, est nostrum eligere bonum:
quia est velle sic suam bonitatem , ut etiam nos simus.
Poterat enim, absque ullo damno suo, velle etiam sic eam,
quod nihil eam participaret, ut in sequenti patet articulo.
ARTICULUS TERTIUS
UTRUM QUIDQUID DEUS VULT, EX NECESSITATE VELIT
I Cont. Geni., cap. lxxx sqq.; III, cap. xcvii; De Verit., qu. xxiii, art. 4; De Pot., qu. i, art. 5; qu. x, art. 2, ad 6.
»D TERTiUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
quidquid Deus vult, ex necessitate velit.
*Omne enim aeternum est necessarium.
^Sed quidquid Deus vult, ab aeterno
vult: alias, voluntas eius esset mutabilis. Ergo
quidquid vult, ex necessitate vult.
2. Praeterea, Deus vult alia a se, inquantum
vult bonitatem suam. Sed Deus bonitatem suam ex
necessitate vult. Ergo alia a se ex necessitate vult.
3. Praeterea, quidquid est Deo naturale, est
necessarium : quia Deus est per se necesse esse ",
et principium omnis necessitatis, ut supra * osten-
sum est. Sed naturale est ei velle quidquid vult:
quia in Deo nihil potest esse praeter naturam ,
ut dicitur in V Metaphys. * Ergo quidquid vult,
ex necessitate vult.
4. Praeterea , non necesse esse , et possibile
non esse, aequipollent. Si igitur non necesse est
Qu. II , art. 3.
• S. Th. lect. VI.
- Did. lib. IV,
cap. V, n. 6.
a) per se necesse esse. - per se necessarium esse B.
QUAESTIO XIX, ARTICULUS III
235
Deum velle aliquid eorum quae vult, possibile
P est ^ eum non velle illud ; et possibile est eum
T velle illud quod non vult ''. Ergo voluntas di-
vina est contingens ad utrumlibet. Et sic imper-
fecta : quia omne contingens est imperfectum et
3 mutabile °.
5. Praeterea, ab eo quod est ad utrumlibet,
non sequitur aliqua actio, nisi ab aliquo alio in-
clinetur ad unum, ut dicit Commentator, in II
• comm. xLviii. Physic. * Si ergo voluntas Dei in aliquibus se
habet ad utrumlibet, sequitur quod ab aliquo alio
determinctur ad effectum. Et sic habet aliquam
causam priorem.
6. Praeterea, quidquid Deus scit, ex necessitate
scit. Sed sicut scientia divina est eius essentia,
ita voluntas divina. Ergo quidquid Deus vult, ex
necessitate vult.
' vers. II. gjri) contra est quod dicit Apostolus, Ephes. i * :
Q.ui operatur omnia secundum consilitim volun-
^ tatis suae. Quod autem operamur ex ' consilio
voluntatis, non ex necessitate volumus. Non ergo
quidquid Deus vult, ex necessitate vult.
Respondeo dicendum quod necessarium dicitur
aliquid dupliciter: scilicet absolute, et ex suppo-
sitione. Necessarium absolute iudicatur aliquid ex
habitudine terminorum: utpote quia praedicatum
est in definitione subiecti, sicut necessarium est
hominem esse animal; vel quia subiectum est de
ratione praedicati, sicut hoc est necessarium, nu-
merum esse parem vel imparem. Sic autem non
est necessarium Socratem sedere. Unde non est
necessarium absolute, sed potest dici necessarium
ex suppositione: supposito enim quod sedeat,
necesse est eum sedere dum sedet.
Circa divina igitur volita hoc considerandum
^ est, quod aliquid Deum velle ^ est necessarium
absolute: non tamen hoc est verum de omnibus
quae vult. Voluntas enim divina necessariam ha-
bitudinem habet ad bonitatem suam , quae est
proprium eius obiectum. Unde bonitatem suam
esse Deus ex necessitate vult; sicut et voluntas
nostra ex necessitate vult beatitudinem. Sicut et
quaelibet alia potentia necessariam habitudinem
habet ad proprium et principale obiectum, ut vi-
sus ad colorem; quia de sui ratione est, ut in
illud tendat. Alia autem a se Deus vult, inquan-
tum ordinantur ad suam bonitatem ut in finem.
Ea autem quae sunt ad finem, non ex necessi-
tate volumus volentes finem, nisi sint talia, sine
quibus finis esse non potest: sicut volumus ci-
bum, volentes conservationem vitae ; et navem,
volentes transfretare. Non sic autem ex necessi-
tate volumus ea sine quibus finis esse potest,
sicut equum ad ambulandum : quia sine hoc pos-
sumus ire ; et eadem ratio est in aliis. Unde, cum
bonitas Dei sit perfecta, et " esse possit sine aliis, n
cum nihil ei perfectionis ex aliis accrescat; se-
quitur quod alia a se eum velle, non sit ne-
cessarium absolute. Et tamen necessarium est ex
suppositione : supposito enim quod velit , non
potest non velle, quia non potest voluntas eius
mutari *. * d. 490.
Ad primum ergo dicendum quod ex hoc quod
Deus ab aeterno vult aliquid ", non sequitur quod "
necesse est eum ' illud velle, nisi ex suppositione. '
Ad secundum dicendum quod, licet Deus ex ne-
cessitate velit bonitatem suam, non tamen ex
necessitate vult ca quae vult propter bonitatem
suam: quia bonitas eius potest esse sine aliis.
Ad tertium dicendum quod non est naturale
Deo velle aliquid aliorum ", quae non ex neces- ^-
sitate vult. Neque tamen innaturale, aut contra
naturam : sed est voluntarium.
Ad quartum dicendum quod aliquando aliqua
causa necessaria habet non necessariam habitu-
dinem ad aliquem effectum : quod est propter
defectum effectus, et non propter defectum cau-
sae. Sicut virms solis habet non necessariam ha-
bitudinem ad aliquid eorum quae contingenter hic
eveniunt, non propter defectum virtutis solaris,
sed propter defectum effectus non necessario ex
causa provenientis. Et similiter, quod Deus non
ex necessitate velit aliquid eorum quae vult, non
accidit ex defectu voluntatis divinae, sed ex de-
fectu qui competit volito secundum suam ratio-
nem : quia scilicet est tale, ut sine eo esse possit
perfecta bonitas Dei. Qui quidem defectus con-
sequitur omne bonum creatum.
Ad quintum ergo ' dicendum quod causa quae )i
est ex se contingens, oportet quod determinetur
ab aliquo exteriori ad effectum. Sed voluntas di-
vina, quae ex se necessitatem habet, determinat
seipsam ad volitum, ad quod habet habitudinem
non necessariam.
Ad sextum dicendum quod, sicut divinum esse
in se est necessarium, ita et divinum velle et
divinum scire : sed divinum scire habet necessa-
riam habitudinem ad scita, non autem divinum
velle ad volita. Quod ideo est, quia scientia ha-
betur de rebus, secundum quod sunt in sciente :
voluntas autem comparatur ad res, secundum
quod sunt in seipsis *. Quia igitur omnia alia ' d. 222.
habent necessarium esse secundum quod sunt in
Deo ; non autem secundum quod sunt in seipsis,
habent necessitatem absolutam. ita quod sint per
seipsa necessaria ; propter hoc Deus quaecumque
scit, ex necessitate scit, non autem quaecumque
vult, ex necessitate vult.
P) possibite est. - possibile est etiatn PA.
•f) qtiod non vult. - quod vult Bb, quia vult ceteri et ed. a.
3) et mutabile. - Om. codices et ed. a.
e) ex. — Om. codices.
'Qj aliquid Deum velle. - Deum velle (velle om. C) quoddam voli-
tum scilicet seipsum ABCDE.
r)) perfecta, et. - et per/ecta ACDFGa, et perfectum E.
8) ab aeterno vult aliquid. - vult ab aeterno quidquid vult P ; vult
ab aeterno etiam edd. a b.
t) eum. - Om. ACDEFGat.
x) aliorum. - eorum F. - Post Neque BG addunt est.
X) ergo. - Om. codices.
236
QUAESTIO XIX, ARTICULUS III
Commentaria Cardinalis Caietani
Cf . num. I.
TiTULUs in corpore declaratur. - In corpore duo. Primo,
declaratur ly necessario in titulo positum, quot modis
sumitur: et distinguitur necessarium absolute, et ex sup-
positione , ut clare patet. Secundo, ponitur conclusio re-
sponsiva quaesito, scilicet: Deus necessitate absoluta vult
aliquid ; non omnia, nisi ex suppositione.
Haec conclusio habet tres partes. Et primo, probatur
quoad primam , sic. Voluntas, sicut et quaelibet potentia,
necessariam habet habitudinem ad proprium et principale
eius obiectum : ergo Deus ex necessitate vult bonitatem
suam esse: ergo Deus vult necessario aliquid. - Antecedens
probatur dupliciter, scilicet inductione, et ratione. Inductio
fit in voluntate nostra, et in visu. Ratio affertur: quia de
ratione potentiae est, ut in illud, scilicet proprium et pri-
mum obiectum, tendat. Consequentia autem probatur: quia
bonitas divina est proprium et adaequatum obiectum vo-
luntatis divinae.
Deinde probatur quoad secundam partem, sic. Ea quae
sunt ad finem, non ex necessitate volumus volentes finem,
nisi sint talia , sine quibus finis esse non potest : sed alia
a se vult Deus inquantum ordinantur ad divinam bonita-
tem ut finem, et sine eis potest divina bonitas esse: ergo
alia a se Deus non ex necessitate vult. Non ergo omnia ex
necessitate absoluta vult. - Maior probatur, raanifestaturque
inductive in tribus exemplis: quorum prima duo spectant
ad exceptionera, et tertium directe ad praeiacentem. Minor
vero probatur : quia bonitas Dei ex se sola sic est perfecta,
quod ex aliis nihil ei perfectionis accrescit.
Demum probatur conclusio quoad tertiam partem, sic.
Voluntas Dei non potest mutari : ergo, supposito quod
velit, non potest non velle : ergo necessitate suppositionis
vult alia a se; quod erat probandura. Et sic probata est
tota conclusio proposita.
II. Circa probationem priraae partis conclusionis, ad-
verte quod illa raaxiraa, omnis potentia habet habitudinem
necessariam ad proprium obiectum, non intelligitur quoad
exercitium actus , sed quoad specificationem eius : idest ,
non sonat quod oran!s potentia necessario exercetur circa
obiectum (cura experiamur potentias quandoque otiosas
esse); sed quod, si exercetur, oportet quod circa proprium
obiectum exerceatur. Hoc enim idem est ac si diceretur
quod exercitus actus necessariam habet habitudinem ad
proprium potentiae obiectum. Hoc autem est quod per
illam raaximara intenditur : et optime proposito deservit ,
in quo non quaeritur de exercitio actus , sed de specifi-
catione exerciti actus. Non enira est quaesitura, an Deus
velit, sed, an quidquid vult , necessario velit. Ubi raani-
feste patet quod de exercito actu, insinuato in ly quidquid
vult, specificationera quaerit: an scilicet necessariara , aut
non necessariara habitudinem ad volitum habeat. - De ve-
ritate autem inductionis, quoad utruraque introductorura,
non est praesentis speculationis : an sciHcet visus sic se
habeat ad colorera , et voluntas nostra ad beatitudinem.
Nihil enim ad propositum hocrefert: quoniam, si sic non
se habent ad ista, habent se taraen sic ad propria obiecta,
quaecuraque sint illa. Exerapla enira ponimus, ut discentes
intelligant.
III. Circa probationem secundae partis *, dubiura oc-
currit: falsum namque videtur quod nihil perfectionis ac-
crescat divinae bonitati ex aliorSm volitione. Nam et in
articulo praecedente, et in I Contra Gent., cap. lxxv, ex-
pressius habetur, quod ex hoc quod Deus vult suara per-
fectionem , vult alia. Igitur ex volitione aliorum pendet
perfecte esse volitara essentiara divinam. Et si sic est, cum
oporteat essentiam divinam esse perfectissirae volitara a
Deo, sequitur, ergo necessario alia sunt volita a Deo:
cuius oppositura hic et ibi deterrainatur.
Nec potest dici ad hoc, quod praesens littera non dicit
quod ex volitione aliorum nil perfectionis divinae bonitati
accrescit : sed, ex ipsis aliis volitis nil perfectionis ei accre-
scit. Hoc enira puerile est. Tura quia sic processus litterae,
de voUtione inquirens aliorura , nuUus esset. Tum quia
obiectio miUtat contra ipsara volitionem, etiam si nunquam
esset haec littera.
Nec potest, rursus, dici quod divinam bonitatera perfecte
amari non pendet ex volitione aliorum; sed potius e con-
verso, scUicet, quod volitio aUorum pendet ex hoc quod
divina bonitas est perfecte volita. Quoniam, Ucet hoc sit
verum, ut ibidera dicitur, non evaditur taraen a difficultate
obiecta. Stante enim hoc, adhuc sequitur aUa necessario esse
volita a Deo. Quoniara divina bonitas necessario est ab eo
non solum volita , sed perfecte volita : hoc autem neces-
sario concomitatur aliorum volitio, ut dictum est: ergo.
IV. Ad hoc est dicendura , quod modus quo res est
volita, est duplex: quidam intensivus, quidam extensivus.
Et quod inter hos tantum ditfert , quod primus graduat
perfectionem araoris : secundus autem non , sed extendit
ipsum. Et si quandoque inveniatur scriptum quod secun-
dus pertinet ad perfectionem, intelligendura est de perfe-
ctione extensiva , et non simpliciter. Unde , in proposito,
divina bonitas necessario est perfectissirae volita a Deo
perfectione intensiva : quia est infinite amata, sicut est in-
finite amabilis. Sed non necessario est perfecte volita perfe-
ctione extensiva, sed libere. Amari autem sic, scUicet se-
cundum condecentiam ad extra, seu ut diffundatur, parti-
cipetur et multiplicetur secundum suara sirailitudinera, non
ad perfectionem intensivam , sed extensivam pertinet : et
consequenter non cura necessario, sed cura libere conve-
nientibus Deo, computandum est. Quia igitur divina bonitas
Ubere est sic perfecte volita a Deo, ideo Ubere aUa vult:
et non e converso. Et ideo, proprie loquendo, nec ex aliis,
nec ex aliorum volitione, aUquid perfectionis, etiam exten-
sive, divinae bonitati accrescit: sed e converso, ex perfecta
extensive volitione suae bonitatis, Deus esse et alias per-
fectiones vult aliis.
V. In responsione ad quintum et quartum , nota dili-
gentissime doctrinara in I Contra Gent., cap. Lxxxn, de con-
tingentia ad utruralibet dupliciter inventa , scUicet quan-
doque ex parte causae , et quandoque ex parte eius ad
quod dicitur : et plene intelliges ea quae hic dicuntur bre-
vissirae.
Ex his autera quae hic dicuntur, et ibi explanantur, habes
quara rudis et * novus sermo sit Scoti, in I, dist. xxxix **, ' T}"''\f' "^-
^ , ,. . . . ' edd. 1508, 1514.
voluntatem divinam prtmam causam contingentem appel- " Art. i Soiutio-
lantis. Fas quippe non est in divina voluntate contingen- qu.',"'''" '^'*''"'
tiam dicere. Sed, ut in Uttera dicitur, est in se necessaria,
non necessariam habens habitudinem ad secundario volita:
si necessarium aut contingens ei tribuendura est. Magis
proprio enira vocabulo liberam illara dicere deberaus, ut
alibi * s. Thomas docet : quoniam libertas raedia est inter ' ^Sent, dist.
. ^ ■- .^ Tii • • -1 •!• xLiii,qu.ii,art.i,
necessitatem et contingentiam. Illa emm impossibilitatera ad 4,
aliter se habendi, haec possibilitatem aliter se habendi suc-
cessive , idest mutabiUter , ponit : libertas autem , absque
mutabilitate aliter se haberi posse significat.
VI. In responsione ad sextum, adverte quod illa pro-
positio, quaecumque Deus scit, de necessitate scit, si in-
telligatur de scientia simplicis intelligentiae , quae sciiicet
naturaliter praecedit actura voluntatis, verissima est: nec
est in ea dubiura. Et sic videtur intendere littera , quae
de scientia aliorura, ut distinguitur contra voluntatera eo-
rura , tractat in hoc arguraento. De his enini verura est
quod habent esse in Deo ex necessitate. - Si quis autera
dictura hoc accipit de scitis a Deo omnibus qualitercum-
que, animadvertat quod complexiones contingentes , puta
me nunc scribere, non sunt verae necessario , sed libere :
et consequenter libere in Deo habent esse, et non ex ne-
cessitate. Ac per hoc, praedicta responsio in his non habet
locum. Est tamen quidam necessitatis modus etiara in ho-
rura scientia apud Deura, qui non est in eorura voUtione.
Quoniara orane scibile, quara primum est scibile, oportet
scitum esse a Deo : non autem omne volibile, quam pri-
mum est voUbile , oportet esse a Deo volitum , ut patet.
Et ratio diversitatis est, quia orane verum oportet esse in
Deo, et consequenter cognitum: quia cognituni, secundum
QUAESTIO XIX, ARTICULUS IV
237
quod in cognoscente est, cognoscitur. Omne autem bonum
non oportet esse aut fore in seipso : et consequenter non
oportet esse volitum a Deo.
Ex hoc autem patet differentia supradicta inter diversa
scita a Deo. Quia illa quae ex se sunt scibilia, absoluta
necessitate cognoscuntur a Deo: illa vero quae sortiuntur
veritatem, et consequenter scibilitatem, ex voluntate divina,
supposita eorum veritate, necessario sciuntur. Nihil autem
aliud a Deo, quantumcumque supponatur bonum, neces-
sario est ab eo volitum, ut patet. Unde de scibilibus et
amabilibus , formaliter loquendo , possunt verba litterae
universaliter intelligi : ut scilicet omne scibile sit necessario
scitum a Deo; non autem omne amabile est necessario vo-
litum. Quia omne scibile habet necessario esse in Deo,
quamvis quorundam scibilium scibilitas non sit necessaria:
non autem omne amabile habet esse aut fore necessario.
Et bene notato, saneque intelligito verba litterae in red-
ditione causae praefatae. Quoniam non intendit necessita-
tem simpliciter ab universo excludere, quam in II Contra
Gent., cap. xxx, probat, sed necessitatem essendi : quoniam
nullam rem esse est simpliciter necessarium, nisi Deum.
Et hoc insinuant illa verba , ita quod sint per seipsa ne-
cessaria. Et simpliciter intendit quod necesse est omnia,
vel omnia scibilia, habere esse in Deo.
ARTICULUS QUARTUS
UTRUM VOLUNTAS DEI SIT CAUSA RERUM
I Sent., dist. xliii, qu. n, art. i; dist. xlv, art. 3; II Cont. Gent., cap. xxiix; De Pot., qu. i, art. 5; qu. ra, art. i5.
* S. Th. lect. I.
>D QUARTUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
I voluntas Dei non sit causa rerum. Dicit
*enim Dionysius, cap. iv de Div. Nom. *:
^Siciit noster sol , non ratiocinans aut
praeeligens , sed per ipsum esse illuminat omnia
participare lumen ipsius valentia "■; ita et bonum
dipinum per ipsam essentiam omnibus existenti-
bus immittit bonitatis suae radios. Sed omne quod
agit per voluntatem, agit ut ratiocinans et prae-
eligens ^. Ergo Deus non agit per voluntatem.
Ergo ^* voluntas Dei non est causa rerum.
2. Praeterea, id quod est per essentiam, est
primum in quolibet ordine: sicut in ordine igni-
torum est primum, quod est ignis per essentiam.
Sed Deus est primum agens. Ergo est agens per
essentiam suam, quae est natura eius. Agit igitur
per naturam, et non per voluntatem. Voluntas
igitur divina non est causa rerum.
3. Praeterea, quidquid est causa alicuius per
hoc quod est tale, est causa per naturam, et non
per voluntatem: ignis enim causa est calefactio-
nis, quia est calidus ; sed artifex est causa domus,
quia vult eam facere. Sed Augustinus dicit, in I
de Doct. Christ. *, quod quia Deus bonus est,
sumus. Ergo Deus per suam naturam est causa
rerum, et non per voluntatem.
4. Praeterea, unius rei una est causa. Sed re-
Qu. XIV, art. 8. rum creatarum est causa scientia Dei, ut supra *
dictum est. Ergo voluntas Dei non debet poni
causa rerum.
Sed contra est quod dicitur Sap. xi *: Quomodo
posset aliquid permanere, nisi tu voluisses?
Respondeo dicendum quod necesse est dicere
voluntatem Dei esse causam rerum, et Deum agere
per voluntatem, non per necessitatem naturae, ut
quidam existimaverunt. Quod quidem apparere
potest tripliciter. Primo quidem, ex ipso ordine
causarum agentium. Cum enim propter finem agat
et intellectus ^ et natura, ut probatur in II Physic. *,
necesse est ut agenti per naturam praedetermi-
* Cap. xxxir.
Vers. 26.
8
* Cap. V, n. 2
cap. vm.-S.Th
lect. VIII, xn sqq
netur finis, et media necessaria ad finem, ab ali-
quo superiori intellectu; sicut sagittae praedeter-
minatur finis et certus modus a sagittante. Unde
necesse est quod agens per intellectum et volun-
tatem, sit prius agente per naturam. Unde, cum
primum in ordine agentium sit Deus, necesse
est quod per intellectum et voluntatem agat.
Secundo, ex ratione naturalis agentis, ad quod
pertinet ut unum effectum producat: quia natura
uno et eodem modo operatur, nisi impediatur.
Et hoc ideo, quia secundum quod est tale, agit :
unde, quandiu est tale, non facit nisi tale. Omne
enim agens per naturam, habet esse determinatum.
Cum igitur esse divinum non sit determinatum ,
sed contineat in se totam perfectionem essendi,
non potest esse quod agat per necessitatem na-
turae: nisi forte causaret aliquid indeterminatum
et infinitum in essendo ; quod est impossibile, ut
ex superioribus * patet. Non igitur agit per ne- ' Q"- vn, art. 2.
cessitatem naturae ; sed effectus determinati ab
infinita ipsius perfectione procedunt, secundum
determinationem voluntatis et intellectus ipsius.
Tertio, ex habitudine effectuum ad causam.
Secundum hoc enim elfectus procedunt a causa
agente, secundum quod praeexistunt in ea: quia
omne agens agit sibi simile. Praeexistunt autem
elfectus in causa secundum modum causae. Unde,
cum esse divinum sit ipsum eius intelligere, prae-
existunt in eo effectus eius secundum modum
intelligibilem. Unde et per modum intelligibilem ^ ^
procedunt ab eo. Et sic, per consequens, per mo-
dum voluntatis: nam inclinatio eius ad agendum
quod intellectu conceptum est, pertinet ad vo-
luntatem. Voluntas igitur Dei est causa rerum.
Ad primum ergo dicendum quod Dionysius per
verba illa non intendit excludere electionem a
Deo simpliciter, sed secundum quid : inquantum
scilicet, non quibusdam solum bonitatem suam
communicat, sed omnibus: prout ^ scilicet electio ^
discretionem quandam importat.
Ad secundum dicendum quod, quia essentia Dei
est eius intelligere et velle, ex hoc ipso quod
a) valentia. - volentia codices. - In fine textus cit. pro suae, di-
vinae Pab.
P) praeeligens. - eligens codices et eJ. a.
y) Ergo. - Et sic codices.
3) et intellectus. - intellectus Pb.
e) Unde et permodum intelligibilem. - Om. CX); Unde om. et\amPab.
^) prout. - excludit igitur electionem a Deo prout BD. - scili-
cet om. AG.
238
QUAESTIO XIX, ARTICULUS IV
' Art. 2.
per essentiam suam agit, sequitur quod agat per
modum intellectus et voluntatis.
Ad tertium dicendum quod bonum est obie-
ctum voluntatis. Pro tanto ergo dicitur, quia Deus
bonus est, sumus , inquantum sua bonitas est ei
ratio volendi omnia alia, ut supra * dictum est.
Ad quartum dicendum quod unius et eiusdem
eflfectus, etiam in nobis, est causa scientia ut di-
Cf. num. ni.
' Cap. V, n. 2.
" Cap. II, IV.
Did. lib. Vm
cap. II, n.i; cap
V, n.2.
rigens, qua concipitur forma operis ''', et voluntas
ut imperans: quia forma, ut est in intellectu tan-
tum, non determinatur ad hoc quod sit vel non
sit in effectu, nisi per voluntatem. Unde intelle-
ctus speculativus nihil dicit de operando. Sed
potentia est causa ut exequens, quia nominat im-
mediatum principium operationis. Sed haec omnia
in Deo unum sunt.
T|) operis. - operationis ABDa. - et om. ACDEFG.
Commentaria Cai"dina]is Caietani
TITULUS clarus. - In corpore duo : primo, proponit con-
clusionem; secundo, probat conclusionem tripliciter *.
Quoad primum, tria dicit. Primo, conclusionem respon-
sivam quaesito affirmative, scilicet: Voluntas Dei est causa
rerum. Secundo, quid hoc importat: scilicet, Deum agere
per voluntatem, et non per naturae necessitatem. Tertio,
quod quidam existimarunt Deum agere per naturae ne-
cessitatem.
II. Ubi adverte, quod agere per necessitatem naturae
dupliciter potest intelligi. Primo, ut idem sonat quod agere
naturaliter , eo modo quo agentia naturalia, II Physic,
text. 49 *, et IX Metaphys., text. 3 et lo **, distinguuntur
, contra agentia a proposito. Et sic agere naturaliter, est
agere non quia agens vult hoc, dato etiam quod velit illud ;
sed est agere quia est tale ; ut patet in generatione hominis ;
quamvis enim Socrates velit generare, non tamen generat
quia vult, sed quia est tahs dispositionis naturalis, etc. Se-
cundo sumi potest, ut idem sonat quod agere non libere,
eo modo quo dicinius quod non libere, sed necessitate na-
turali Deus vult se, et nos volumus bonum. Et quamvis
utrumque de Deo existimatum sit, et quod agat non quia
vult, quamvis volens, sed quia est talis naturae, ut in II
Contra Gent., cap. xxiii, dicitur; et quod agat quia intel-
ligit et vult, naturah tamen necessitate tale intelligere et
velle habens, ut ibidem, in cap. xxvi et xxvii, tangitur : in
praesenti tamen littera, primo modo sumitur agere per ne-
cessitatem naturae ; ita quod intentio praesens est ostendere
quod Deus agit quia vult, et non quia est.
Ex coniunctione autem conclusionis praecedentis articuli
cum hac, sufficienter habetur solutio secundae quaestionis.
Quia, si agit quia vult, ut hic ostenditur; et se tantum vult
naturaliter, et cetera libere, ut ostensum est: ergo aget
alia, quia illa vult libere.
III. Quoad secundum, probatur tripliciter intenta con-
clusio. Primo ex ordine agentium, sic. Tam natura quam
intellectus agit propter finem : ergo agenti per naturam
praedeterminatur finis et medium ab aliquo intellectu : ergo
agens per intellectum est prius agente per naturam: ergo
Deus est agens per intellectum et voluntatem.
Antecedens probatur ex II Physic. Prima consequentia
manifestatur exemplo sagittae. Secunda relinquitur per se
nota. Tertia vero probatur: quia Deus est primum agens. -
Nec te moveat quod prima consequentia sic leviter tacta
est. Quia communis animi conceptio est, quod agere pro-
pter finem exigit finem cognosci, vel ab ipso tendente in
finem, vel aliquo dirigente, ut in sagitta contingit : et quia
constat naturam, ut sic, non cognoscere, ideo liquet quod
oportet a cognoscente dirigi. - Inter agere quoque per intel-
lectum et per voluntatem, nulla differentia est in proposito.
Quoniam nec intellectus agit absque voluntate, quae est
appetitus intellectivus : nec voluntas absque intellectu, quia
bonum intellectum movet eam. Et ideo nullum vitium
committitur, ex uno in aUud decHnando.
IV. Secundo probatur ex ratione naturalis agentis, sic.
Agens per naturam, agit quia est tale: ergo operatur uno
modo : ergo unum effectum : ergo habet esse determina-
tum: ergo Deus non potest agere per naturam: ergo deter-
minati effectus ab infinita illius bonitate procedunt, secun-
dum determinationem intellectus et voluntatis.
Antecedens probatur ab effectu : quia quandiu est tale,
non facit nisi tale. - Prima consequentia, cum secunda et
tertia, relinquitur nota. Et prima quidem , cum secunda,
procedit a priori. Tertia , propter quam antecedens cum
prioribus est inductum, a posteriori infert prius, ut patet. -
Quarta vero primo probatur: quia esse divinum non est
determinatum. Quod ex eo patet, quod continet in se totam
essendi perfectionem. Secundo, manifestatur vis probationis,
ducendo ad impossibile : si esse infinitum causaret natura-
liter, causaret aliquid infinitum in essendo ; hoc est impos-
sibile ; ergo. - Quinta autem consequentia ex vi distinctionis
agentium patet.
V. Et adverte, quod ista ratio concludit quod Deus non
potest naturaliter agere aliquem unum effectum per seipsum
solum. Si quis autem poneret Deum solum nullam rem
integraliter causare, sed, concausantibus aliis causis, ipsum
dare esse effectibus; diceret quod proprius effectus divini
esse infiniti est esse indeterminate secundum se, sed deter-
minate tamen semper inventum propter secundas causas.
Sed hoc a seipso discordat. Quoniam, si esse divinum est
infinitum, oportet ab ipso praeemanasse esse omnium il-
larum causarum concausantium : quoniam omnem essendi
modum ab infinito esse oportet provenire. Et si sic est,
ergo concedere oportet quod Deus aUquem effectum per
seipsum solum integraliter producere potest. Ergo non per
necessitatem naturae, nisi dari possit effectus infiniti esse,
ut in littera dicitur. Stat ergo ratio.
VI. Tertio probatur ex habitudine effectuum ad causam,
sic. Effectus praeexistunt in causa secundum modum cau-
sae: ergo effectus praeexistunt in Deo secundum modum
intelligibilem : ergo procedunt ab eo secundum modum
inteUigibilem : ergo per modum voluntatis: ergo voluntas
Dei est causa rerum.
Prima consequentia probatur : quia esse Dei est eius in-
telligere. Secunda probatur: quia etfectus procedunt a causa
secundum modum quo praeexistunt in causa. Quod pro-
batur: quia omne agens agit sibi simile. Tertia consequentia
probatur: quia inclinatio ad agendum id quod per intelle-
ctum conceptum est, voluntatis est. Ultima est per se nota.
VII. Circa propositionem assumptam in probatione se-
cundae consequentiae, dubium occurrit. Quia aut est falsa,
aut dissonat a sua probatione: utrumque est inconveniens:
ergo. Propositio enim litterae est ista, effectus procedunt a
causa secundum quod praeexistunt in ea : et probatio eius
subditur, quia omne agens agit sibi simile. Tunc sic. Aut
propositio intendit de modo effectus procedentis, aut de
modo procedendi. Si intendit quod effectus procedens a
causa habet modum essendi similem modo quo praeexistit
in causa, probatio quidem est consona, ut patet: sed ipsa
est falsissima (quoniam domus procedens ab artifice, non
assimilatur domui in mente, in modo essendi) ; nec sequitur
ex illa maxima, quae inteUigitur quantum ad formam qua
agit. - Si autem intendit de modo procedendi, scilicet, quod
etfectus a causa procedit illo vel simili modo quo praexistit in
ea, tunc probatio non est ad propositum : quia, ut diximus,
intelligitur quoad formam qua agens agit, et non quoad
modum quo forma est in eo. Et nihilominus hahet multas
instantias. Quoniam domus habet esse inteUigibile in agente,
procedit tamen ab eo sensibiiiter: et calor hahet esse incor-
ruptibile et universale in luce solis, procedit tamen corru-
ptibiliter et particulariter. Undique igitur ambiguitas est.
QUAESTIO XIX, ARTICULUS V
239
VIII. Ad hoc dicitur, quod illa maxima, otnne agens
agit sibi simile, quamvis universaliter non verificetur nisi
quoad formam , non tamen est arctanda ad formam : sed
est intelligenda cum ly quantum potest. Videmus enim
quod, si fuerit activum univocum vehementis virtutis, quod
facit sibi simile , non solum quoad formam , sed quoad
individuales conditiones : mas enim fortis generat marem,
•Cap. VI, n. 2. et iracundus iracundum, ut in VII dicitur Ethic. *
In modo igitur quo effectus procedit a causa, conside-
randa sunt duo : primo, modus processionis tenens se ex
parte causae ; et secundo , raodus eiusdem tenens se ex
parte effectus. Si enim attendimus ad modum procedendi
ex parte causae , universaliter verificatur quod processio
est similis modo existendi in causa: quia est illius modus
prius effectus in genere causae efficientis. Ita quod, sicut
forma procedens est a forma in causa, et propterea similis
illi ; ita modus procedendi, ex parte causae, est a modo
praeexistendi in causa, et consequenter similis illi : quia
omne agens agit sibi simile. Et sic patet quomodo illa
propositio assumpta et est vera de modo procedendi, et
optime probatur per illam maximam. - Sed si attendamus
modum procedendi ex parte effectus, sic propositio assum-
pta, ut dictum est, non universaliter verificatur. Nec ad
hoc est inducta sua probatio, neque ipsa : quoniam modus
iste , proprie loquendo , magis est modus participandi vel
suscipiendi causam, quam procedendi ab ea.
Et ideo instantiae allatae non militant contra intentum :
quoniam de modo participandi loquuntur ex parte effe-
ctus; littera autem loquitur de modo procedendi a causa,
ex parte ipsius causae. Domus enim procedit ab arte intel-
ligibiliter, quoniam a proaeresi, ut dicitur IX Metaphys. * ;
quamvis in materia sensibiliter suscipiatur, ac per organa
fiat. Effectus quoque corporum caelestium, ex parte eorum
procedunt incorruptibiliter et universaliter , iuxta modum
formarum quibus agunt; procedunt enim per actiones eo-
rum aeternas, et commensuratas eis: quamvis participatio
eorum apud sphaeram generabilium, etc, sit corruptionis
et dearticulationis plena; quia passio non aequatur actioni.
" Cap. IV. -
lib.VllI,
n.3.
Did.
cap. V,
ARTICULUS QUINTUS
UTRUM VOLUNTATIS DIVINAE SIT ASSIGNARE ALIQUAM CAUSAM
I Sent., dist. xli, art. 3; I Cont. Gent., cap. lxxxvi, lxxxvii; III, cap. xcvn; De Verit., qu. vi, art. 2; qu. xxiii, art. i, ad 3;
art. 6, ad 6; Ephes., cap. i, lect. i.
«D QuiNTUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
Ivoluntatis divinae sit assignare aliquam
^causam. Dicit enim Augustinus, libro
Qi- '"-'■•■• ^Z^^^^^Octoginta triiim Quaest. *: Quis audeat
dicere Deiim irrationabiliter omnia condidisse?
Sed agenti voluntario , quod est ratio operandi,
est etiam causa volendi. Ergo voluntas Dei habet
aliquam causam.
2. Praeterea, in his quae fiunt a volente qui
propter nuUam causam aliquid vult, non oportet
aliam causam assignare nisi voluntatem volen-
tis. Sed voluntas Dei est causa omnium rerum,
Art. praeced. ut osteusum est *. Si igitur voluntatis eius non
sit aliqua causa, non oportebit in omnibus rebus
naturalibus aliam causam quaerere, nisi solam vo-
luntatem divinam. Et sic omnes scientiae essent
supervacuae , quae causas aliquorum effectuum
assignare nituntur: quod videtur inconveniens.
Est igitur assignare aliquam causam voluntatis
divinae.
3. Praeterea, quod fit a volente non propter
aliquam causam, dependet ex simplici voluntate
« eius. Si igitur voluntas Dei non habeat aliquam "
causam, sequitur quod omnia quae fiunt, depen-
deant ex simplici eius voluntate, et non habeant
P aliquam aliam ^ causam. Quod est inconveniens.
Sed contra est quod dicit Augustinus, in libro
Octoginta trium Quaest. *: Omnis caiisa efficiens
maior est eo quod efficitur; nihil tamen maius est
voluntate Dei; non ergo causa eius quaerenda est.
Respondeo dicendum quod nullo modo volun-
tas Dei causam habet. Ad cuius evidentiam, con-
siderandum est quod, cum voluntas sequatur ^"
intellectum, eodem modo contingit esse causam
alicuius volentis ut velit, et alicuius intelligentis
ut intelligat. In intellectu autem sic est quod, si
" Qu. xxvm.
seorsum intelligat principium, et seorsum conclu-
sionem, intelligentia principii est causa scientiae
conclusionis. Sed si intellectus in ipso principio
inspiceret conclusionem , uno intuitu apprehen-
dens utrumque, in eo scientia conclusionis non
causaretur ab inteliectu principiorum: quia idem
non est causa sui ipsius. Sed tamen intelligeret
principia esse causas conclusionis. Similiter est
ex parte voluntatis, circa quam sic se habet finis
ad ea quae sunt ad finem, sicut in intellectu prin-
cipia ad conclusiones ^. Unde, si aliquis uno actu
velit finem, et alio actu ea quae sunt ad finem,
velle finem erit ei causa volendi ea quae sunt
ad finem, Sed si uno actu velit finem et ea quae
sunt ad finem, hoc esse non poterit: quia idem
non est causa sui ipsius. Et tamen erit verum di-
cere quod velit ordinare ' ea quae sunt ad finem,
in finem.
Deus autem, sicut uno actu omnia in essentia
sua intelligit, ita uno actu vult omnia in sua bo-
nitate. Unde, sicut in Deo intelligere causam non
est causa intelligendi effectus, sed ipse intelligit
effectus in causa ; ita velle finem non est ei causa
volendi ea quae sunt ad finem, sed tamen vult
ea quae sunt ad finem, ordinari in finem. Vult
ergo hoc esse propter hoc * : sed non propter
hoc vult hoc ^.
Ad primum ergo dicendum quod voluntas Dei
rationabilis est, non quod aliquid sit Deo causa
volendi, sed inquantum vult unum esse propter
aliud.
Ad secundum dicendum quod, cum velit Deus
effectus sic esse, ut ex causis certis proveniant,
ad hoc quod servetur ordo in rebus ; non est su-
pervacuum, etiam cum voluntate Dei, alias causas
quaerere. Esset tamen supervacuum, si aliae cau-
D. 489.
a) aliquam. — Om. ^odices et ed. a.
P) aliam. - Om. E, post causam ponunt Pab.
f) sequatur. - consequatur Pb.
3) conclusiones. - conclusionem ABCDE.
e) ordinare, - ordinari codices.
!^) hoc. - Om. codices et a b.
240
QUAESTIO XIX, ARTICULUS VI
sae quaererentur ut primae, et non dependentes a
divina voluntate. Et sic loquitur Augustinus in III
cap. :i. Je Trin. *: Placuit vaniiati philosophorum etiam
aliis causis effectus contingentes tribuere , cum
omnino videre non possent superiorem ceteris
omnibus causam, idest voluntatem Dei.
Ad tertium dicendum quod , cum Deus velit
effectus esse propter causas, quicumque effectus
praesupponunt aliquem alium effectum, non de-
n pendent ex sola Dei voluntate, sed ex " aliquo
alio. Sed primi eflfectus ex sola divina voluntate
dependent. Utpote si dicamus quod Deus voluit
hominem habere manus, ut deservirent intelle-
ctui, operando diversa opera: et voluit eum ha-
bere intellectum , ad hoc quod esset homo : et
voluit eum esse hominem, ut frueretur ipso, vel
ad complementum universi. Quae quidem non
est reducere ad alios fines creatos ulteriores. Unde
huiusmodi dependent ex simplici voluntate Dei :
alia vero ex ordine etiam aliarum causarum.
I)) ex. - ab BD, om. ACEF.
Commentaria Cardinalis Caietani
TiTULus intelligendus, ut sonat, de vera "causa. - In cor-
pore una conclusio, responsiva quaesito negative: Vo-
luntatis divinae nulla est causa. - Haec conclusio probatur,
manifestatur ; et salvatur simul id quod difficultatem in hac
re facit, scilicet : Deus vult alia propter finem.
Probatio est. Voluntas eodem actu volens finem et ea
quae sunt ad finem, non habet volitionem causatam: ergo
voluntas divina non habet causam. - Antecedens probatur :
quia idem non est causa sui ipsius. Et manifestatur ab op-
posito, scilicet, quando alio actu volumus finem, et alio
ea quae sunt ad finem. Consequentia vero probatur : quia
voluntas divina uno actu vult omnia in sua bonitate.
Manifestatio vero consistit in proportionali similitudine
inter intellectum et voluntatem, quoad modum habendi
vel non habendi causam. Habendi quidem : quia intellectus
alio actu intelligens principia et conclusiones, habet scien-
tiam causatam. Non habendi vero : quia intellectus eodem
actu principia et conclusiones intelligens, non habet con-
clusionum scientiam causatam ex principiis ; eadera ratione,
quia scilicet idem non est causa sui ipsius.
Id autem quod difficultatem ingerit, scilicet quod Deus
vult alia propter finem, salvatur primo, distinguendo quod
aliud est velle alia propter finem , et aliud est velle alia
esse propter finem : et quod hoc secundum est verum, non
autem primum. Secundo, aperiendo hoc ex inchoata pro-
portionalitate. Quia intellectus intelligens uno actu conclu-
siones et principia, non intelligit conclusiones ex principiis,
tamen intelligit conclusiones esse ex principiis : et propor-
tionaliter est in voluntate. - Causa autem totius proportio-
nalitatis huius in littera tangitur, cum dicitur, quia voluntas
sequitur intellectum.
II. Ad evidentiam eorum quae hic dicuntur, et in re-
sponsione ad tertium , adverte has quatuor propositiones.
Prima est, hoc est propter hoc; secunda, Deus vult hoc
esse propter hoc ; tertia , hoc est volitum a Deo, propter
hoc aliud volitum ab eodem ; quarta, Deus vult hoc, quia
vult illud aliud. Inter has autem manifesta est differentia.
Quoniam prima de rebus absolute loquitur: secunda autem
de eisdem, ut volitis simplici voluntate a Deo : tertia autem
et quarta causalitatem unius volitionis respectu alterius in-
dudere videntur. Et quantum ex hac littera apparet, ne-
gandae videntur istae duae ultimae, cum expresse dicitur
quod Deus non propter hoc vult hoc.
III. Verum, si diligentius consideremus intentionem Au-
ctoris, et responsionem ad tertium, cum doctrina tradita in
I Contra Gent., cap. lxxxvi, lxxxvii, quoad rem quidem,
dicendum est quod actus voluntatis divinae attingens hoc
volitum, puta universum vel hominem, ex parte actus caret
causa, non solum ut tale ens est, sed etiam ut attingens
tale volitum: ita quod attingentia velle divini respectu uni-
versi, ex parte actus non causatur ex attingentia velle divini
respectu bonitatis suae. Et hoc intendit cum dicit quod
Deus non propter hoc vult hoc. Idem tamen actus ex parte
voliti habet causam , ita quod attingentia passiva unius
causatur ex attingentia passiva alterius; idest, esse volitum
unius causatur ex esse volito alterius. Ita quod non solum
hominem esse causatur in genere causae finalis ex universi
perfectione : sed etiam hominem esse volitum a Deo, cau-
satur ex hoc quod universum est volitum a Deo.
Et si instetur a passiva ad activam, volitum causatur
a volito, ergo velle causatur a velle: negandus est pro-
cessus. Vel distinguendum est, quod processus talis tenet,
quando passivum aequatur activo : quando autem actio
excedit passionem, ita quod actio est una, passiones sunt
multae , stat passionem causari ex passione , absque hoc
quod actio causetur. Et merito : quia causare et causari
diversitatem exigunt; et propterea unitas actionis attin-
gentis tot passa, causalitatem a se excludit; multiplicatio
autem passionum iuxta numerum passorum, causalitatem
unius ab altera non excludit.
IV. Quoad propositiones * vero, dicendum videtur quod • Cf. num. n.
ndn solum primae duae, sed etiam tertia bene sonat. Quo-
niam non ponit dependentiam volitionis ex parte actus, sed
ex parte voliti : et expresse in loco allegato * dicitur, quod • Cf. nnm. praec.
unum volitum a Deo est causa alteri quod cadat sub ordine
voluntatis divinae. Quarta autem , quoniam dependentiam
significat ex parte actus, concedenda seu in usum dedu-
cenda non est: sed pie exponenda, et ex parte voliti in-
terpretanda , si alicubi invenitur.
V. Hinc quoque habes differentiam inter secundum argu-
mentum et tertium, in littera. Secundum enim loquitur de
causis rerum volitarum absolute : tertium vero de causis re-
rum in ordine ad voluntatem divinam, ex parte tamen voliti.
Verbi gratia, primum . intendit quod non sit quaerendum
quare homo habet manus: secundum vero, quod non sit
quaerendum quare Deus voluit hominem habere manus. Et
illud quidem spectat ad primam propositionem: hoc ad
tertiam, proprie loquendo. - Et sic intelliges responsiones.
Vers. 4.
ARTICULUS SEXTUS
UTRUM VOLUNTAS DEI SEMPER IMPLEATUR
I Sent., dist. xl\^, art. i; dist xlvii, art. i, 3; De Verit., qu. xxiii, art. 2; l Ttm., cap. n, lect. i.
>D SEXTUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
voluntas Dei non semper impleatur.
'Dicit enim Apostolus, I ad Tim.u*,
jquod Deus vult omnes homines salvos
fieri, et ad agnitionem veritatis venire. Sed hoc
non ita evenit. Ergo voluntas Dei non semper
impletur.
2. Praeterea, sicut se habet scientia ad verum,
ita voluntas ad bonum. Sed Deus scit omne ve-
rum. Ergo vult omne bonum. Sed non omne
QUAESTIO XIX, ARTICULUS VI
241
a bonum fit: multa enim bona possunt " fieri, quae
non fiunt. Non ergo voluntas Dei semper im-
pletur.
3. Praeterea, voluntas Dei, cum sit causa pri-
• Art. praeced. ma, nou excludit causas medias, ut dictum est *.
Sed eflfectus causae primae potest impediri per
defectum causae secundae : siclit eflfectus virtutis
motivae impeditur propter debilitatem tibiae. Ergo
et eflfectus divinae voluntatis potest impediri pro-
pter defectum secundarum causarum. Non ergo
voluntas Dei semper impletur.
• vers. II. Sed contra est quod dicitur in Psalmo cxiii * :
otnnia quaeciimqiie voliiit Deus, fecit.
Respondeo dicendum quod necesse est volun-
tatem Dei semper impleri. Ad cuius evidentiam, |
considerandum est quod, cum eflfectus conforme-
tur agenti secundum suam formam, eadem ratio
est in cau-sis agentibus, quae est in causis forma-
? libus. In formis autem sic est quod, licet aliquid ^
possit deficere ab aliqua forma particulari, tamen
a forma universali nihii deficere potest: potest
enim esse aliquid quod non est homo vel vivum,
non autem potest esse aliquid quod non sit ens.
T Unde et '' hoc idem in causis agentibus contingere
oportet. Potest enim aliquid fieri extra ordinem
alicuius causae particularis agentis : non autem
^ extra ordinem alicuius ° causae universalis, sub
qua omnes causae particulares comprehenduntur.
Quia, si aliqua causa particularis deficiat a suo
eflfectu, hoc est propter aliquam aliam causam
particularem impedientem, quae continetur sub
ordine causae universalis : unde eflfectus ordinem
causae universalis nullo modo potest exire. Et
hoc etiam patet in corporalibus. Potest enim im-
E pediri quod aliqua stella non ' inducat suum eflfe-
ctum : sed tamen quicumque eflfectus ex causa
corporea impediente in rebus corporalibus conse-
quatur, oportet quod reducatur per aliquas causas
medias in universalem virtutem primi caeli.
Cum igitur voluntas Dei sit universalis causa
omnium rerum, impossibile est quod divina vo-
luntas suum eflfectum non consequatur. Unde
quod recedere videtur a divina voluntate secun-
dum unum ordinem, relabitur in ipsam secun-
dum alium : sicut peccator, qui, quantum est in
se, recedit a divina voluntate peccando, incidit in
ordinem divinae voluntatis, dum per eius iusti-
tiam punitur.
Ad primu.m ergo dicendum quod illud verbum
^ Apostoli, quod ^ Deus milt omnes homines salvos
fieri etc, potest tripliciter intelligi. Uno modo, ut
1 sit accomoda "^ distributio , secundum hunc sen-
sum, Deus vult salvos fieri omnes homines qui sal-
vantur: « non quia nullus homo sit quem salvum
fieri non velit, sed quia nullus salvus fit, quem
• Enchirid., cap. non velit salvum fieri, » ut dicit Augustinus *.
Secundo potest intelligi, ut fiat distribufio pro
generibus singulorum, et non pro singulis gene-
rum, secundum hunc sensum: Deus vult de quo-
libet statu hominum salvos fieri, mares et /eminas,
ludaeos et Gentiles, parvos et magnos; non tamen
omnes de singulis statibus.
Tertio , secundum Damascenum * , intelligitur \^^\(''^^ ^'■"'■'
de voluntate antecedente, non de voluntate con- ' "*
sequente. Quae quidem distinctio " non accipitur ^
ex parte ipsius voluntatis divinae , in qua nihil
est prius vel posterius; sed ex parte volitorum.
Ad cuius intellectum , considerandum ' est quod '
unumquodque, secundum quod bonum est, sic
est volitum a Deo. Aliquid autem potest esse in
prima sui consideratione, secundum quod abso-
lute consideratur, bonum vel malum, quod tamen,
prout cum aliquo adiuncto '■ consideratur , quae *
est consequens considerafio eius, e contrario se
habet. Sicut hominem vivere est bonum, et ho-
minem occidi est malum , secundum absolutam
considerationem: sed si addatur circa aliquem ho-
minem , quod sit homicida , vel vivens in peri-
culum mukitudinis, sic bonum est eum occidi,
et malum est eum vivere. Unde potest dici quod
iudex iustus antecedenter vult omnem hominem
vivere ; sed consequenter vult homicidam su-
spendi. Similiter Deus antecedenter vult omnem
hominem salvari; sed consequenter vult quosdam
damnari, secundum exigentiam suae iustitiae. -
Neque tamen id quod antecedenter volumus, sim-
pliciter volumus, sed secundum quid. Quia vo-
luntas comparatur ad res , secundum quod in
seipsis sunt: in seipsis autem sunt in parficulari :
unde simpliciter volumus aliquid, secundum quod
volumus illud consideratis omnibus circumstanfiis
particularibus: quod est consequenter velle. Unde
potest dici quod iudex iustus simpliciter vult ho-
micidam suspendi : sed secundum quid vellet eum
vivere, scilicet inquantum est homo. Unde magis
potest dici velleitas, quam absoluta voluntas. -
Et sic patet quod quidquid Deus simpliciter vult,
fit; licet illud quod antecedenter vult;, non fiat.
Ad secundum dicendum quod actus cognosciti-
vae virtutis est secundum quod cognitum est in
cognoscente: actus autem virtutis appetitivae est
ordinatus ad res, secundum quod in seipsis sunt *. ' ^- "2.
Quidquid autem potest habere radonem entis et
veri, totum est virtualiter in Deo; sed non totum
existit in rebus creatis. Et ideo Deus cognoscit
omne verum: non tamen vult omne bonum, nisi
inquantum vult se, in quo virtualiter omne bo-
num existit.
Ad tertium dicendum quod causa prima tunc
potest impediri a suo eflfectu per defectum causae
secundae, quando non est universaliter prima,
sub se omnes causas comprehendens ^: quia sic >•
eflfectus nullo modo posset suum ordinem eva-
dere '". Et sic est de voluntate Dei, ut dictum est *. • in coniore.
o) possunt. - possent codd. et edd. a b.
P) aliquid. - aliquis ABCE. - Pro possit, posset BD.
■<() Unde et. - Unde P.
S) alicuius. - Om. codices.
e) «0)1. - Om. D.
^) quod. - qui BFGa. - Deus om. codices et a b.
7i) accommoda. - accommodata G. - Idem post sensum addit tantum.
SuMMAE Theol. D. Thomae T. I
6) distinctio. - distributio CpF. - Pro accipitur, accipiatur ed. a,
i) considerandum. - sciendum codices.
x) adiuncto. - coniuncto FG. - Pro quae, quod B.
X) comprehendens. - sed quando est universaliter prima, tunc non
potest impediri addit sA.
[t) evadere. - si sua (illa sB) causa prima esset omnes sub se
causas comprehendens addit B.
3i
242
QUAESTIO XIX, ARTICULUS VII
Commeiitai'ia Cardinalis Caietani
IN titulo, nota duo. Primo, quod voluntas sumitur hic non
pro velleitate, sed pro velle simpliciter. - Secundo, quod
aliud est quaerere, utrum omne quod fit, Deus velit: et
aliud, utrum omne quod Deus vult, fiat. Hic non quae-
ritur primum , sed secundum : quoniam hoc solum im-
portat titulus. De primo autem in articulo 9 erit sermo.
II. In corpore una conclusio, responsiva quaesito affir-
mative : Necesse est voluntatera Dei semper impleri. - Pro-
batur sic. In formis sic est, quod a forma universali nihil
potest deficere , quamvis aliquid possit deficere ab aliqua
forma particulari : ergo hoc idem oportet esse in causis
agentibus, quod extra ordinem agentis simpliciter univer-
salis, sub quo omnes causae particulares comprehenduntur,
nihil fieri potest; quamvis extra ordinem alicuius agentis
particularis, aliquid fiat: ergo impossibile est quod divina
voluntas suum effectum non consequatur: oportet igitur
ipsam semper impleri.
Antecedens declaratur in praedicatis essentialiter ordi-
natis: quoniam ibi manifesta est universalitas formarum. -
Prima vero consequentia probatur : quia effectus confor-
matur agenti secundum suam formam-. Secunda vero con-
sequentia probatur : quia voluntas Dei est universalis causa
omnium rerum.
Praeter has autem probationes , primum consequens,
quod est proprium fundamentum huius conclusionis, con-
firmatur et manifestatur. Confirmatur quidem ex ratione
deficiendi ab intento effectu: quia scilicet est concursus al-
terius causae, non contentae, ut sic, sub illa. Manifestatur
autem in effectibus stellarum et primi caeli. - Secundum
quoque consequens, quod est ipsa conclusio, manifestatur
ex peccatore, in quo videtur non impleri divinam volun-
tatem. Et omnia clara sunt in littera.
III. Circa hunc processum nota quatuor. Primo, quod
defectus de quo est sermo in littera, non sumitur hic ne-
gative, sed contrarie: quoniam in utroque genere causae,
potest defectus negative ab universalissima causa inveniri.
Gaecitas enim non est ens : nec taraen est enti contraria,
sed tali enti , puta visui. Et peccator peccando deficit a
divina voluntate negative (non enim agit quod Deus vult) :
non tamen contrarie, ut patebit.
Secundo, quod eadem ratio est quoad causas agentes et
formales, quoad hoc expressum, idest universalem exten-
sionem: et non oportet quoad cetera. Hoc enim sequitur
ex illa maxima, effectus conformatur agenti secundum for-
mam : manifeste namque hinc sequitur, quod extensio for-
mae et agentis proportionaliter se habet.
Tertio, quod notanter in littera dicitur, peccator rece-
dere videtur a divina voluntate. Quoniam simpliciter non
agit peccans contra voluntatera Dei consequentem: ut patet
ex eo quod Deus vult permittere hunc nunc, sic, etc, pec-
care. Sed agit pro tanto contra divinam voluntatem, quia
contra antecedentem eius voluntatera agit; et quia non vo-
litum a Deo voluntate consequente , agit ; et quia contra
praecepta ac prohibitiones eius (quod dicitur in littera agere
contra unum ordinem voluntatis eius) facit ; et quia digna
odio voluntatis divinae perpetrat.
Quarto , quod ea quae hic dicuntur de impedimento
causarura agentium, intelligenda sunt formaliter, infra or-
dinera causarum effectivarum ut sic: quoniam si conside-
rarentur irapedimenta materiae ut sic, aliter forte diceretur.
Sed de his inferius * erit serrao diffusus, cum de guber- ' Qu. cxv, art. 6.
, XT I • \\ii Comment.
natione rerura loquemur. Nunc haec sat sunt: quomam vo-
luntas divina adeo universalis est causa, ut etiam oranis
raateriae conditiones eidem subsint.
ARTICULUS SEPTIMUS
UTRUM VOLUNTAS DEI SIT MUTABILIS
I Sent., dist. xxxix, qu. i, art. i; dist. xlviii, qu. 11, art. i, ad 2; I Cont. Gent., cap. Lxxxii; III, cap. xci. xcvi, xCMii;
De Verit., qu. xii, art. 11, ad 3; Hebr., cap. vi, lect. iv.
Vers. 7.
a
Vers. 7, 8.
Art. 3.
D sEPTiMUM sic PROCEDiTUR. Vidctur quod
voluntas Dei sit mutabilis. Dicit enim
Dominus, Genes.vi *: poenitet tne fecisse
hominem. Sed quemcumque * poenitet
de eo quod fecit, habet mutabilem voluntatem.
Ergo Deus habet mutabilem voluntatem.
2. Praeterea, lerem. xviii*, ex persona Domini
dicitur: Loquav ^ adversus gentem et adversus re-
gnum, ut eradicem et destruam et disperdam illud;
sed si poenitentiam egerit gens illa a malo suo,
agam et ego poenitentiam super malo quod co-
gitavi ut facerem ei. Ergo Deus habet mutabi-
lem voluntatem.
3. Praeterea, quidquid Deus facit, voluntarie
facit. Sed Deus non semper eadem facit: nam
quandoque praecepit legalia observari, quandoque
prohibuit. Ergo habet mutabilem voluntatem.
4. Praeterea, Deus non ex necessitate vult
quod vult, ut supra * dictum est. Ergo potest
velle et non velle idem. Sed omne quod habet
potentiam ad opposita, est mutabile : sicut quod
potest esse et non esse, est mutabile secundum
substantiam ; et quod potest esse hic et non esse
hic ■'', est mutabile secundum locum. Ergo Deus
est mutabilis secundum voluntatem.
Sed contra est quod dicitur Num. xxiii*: non
est 'Deus quasi honio, ut mentiatur; neque ut fi-
lius hominis, ut mutetur.
Respondeo dicendum quod voluntas Dei est
omnino immutabilis. Sed circa hoc consideran-
dum est, quod aliud est mutare voluntatem; et
aliud est velle aliquarum ^ rerum mutationem.
Potest enim aliquis, eadem voluntate immobiliter
permanente, velle quod nunc fiat hoc, et postea
fiat contrarium. Sed tunc voluntas mutaretur, si
aliquis ' inciperet velle quod prius non voluit,
vel desineret velle quod voluit. Quod quidem ac-
cidere non potest, nisi praesupposita mutatione
vel ' ex parte cognitionis, vel circa dispositionem
substantiae ipsius volentis. Cum enim voluntas
sit boni, aliquis de novo dupliciter potest inci-
pere aliquid velle. Uno modo sic, quod 'i de novo
incipiat sibi illud esse bonum. Quod non est
absque mutatione eius: sicut adveniente frigore,
a) quemcumque. - quicumque BGa.
3) Loquar. - Repente loquar codices. - lidem pro gentem, gentes ,
et om. sed.
T) hic. - Om. ACDEFGa.
3; aliquarum. - aliquam AE, ipsarum B, aliarum edd. a b.
s) aliquis. - aliquid BCDF.FGab.
^) vel. - Om. codices et ed. a. - Pro volentis, voluntatis PFGab.
j)) sic, quod. - si ABCDE; et ita post Alio modo.
Vers. 19.
QUAESTIO XIX, ARTICULUS VII
243
incipit esse bonum sedere ad ignem, quod prius
non erat. Alio modo sic, quod de novo cogno-
scat illud esse sibi bonum, cum prius hoc igno-
rasset : ad hoc enim consiliamur, ut sciamus quid
* Qu. IX, art. I ; nobis sit bonum. Ostensum est autem supra *
qu. XIV, art. 15. . . . . .'^
quod tam substantia Dei quam eius scientia est
omnino immutabilis. Unde oportet voluntatem
eius omnino esse immutabilem.
Ad primum ergo dicendum quod illud verbum
Domini metaphorice intelligendum est, secundum
9 similitudinem nostram : cum enim nos poenitet ",
destruimus quod fecimus. Quamvis hoc esse possit
absque mutatione voluntatis : cum etiam aliquis
homo, absque mutatione voluntatis, interdum velit
aliquid facere , simul intendens postea illud de-
struere. Sic igitur Deus poenituisse dicitur, se-
■■ cundum similitudinem operationis ', inquantum
hominem quem fecerat, per diluvium a facie
terrae delevit.
Ad secundum dicendu.m quod voluntas Dei, cum
sit causa prima et universalis, non excludit causas
medias, in quarum virtute est ut aliqui elfectus
producantur. Sed quia omnes causae mediae non
adaequant virtutem causae primae, multa sunt
in virtute et scientia et voluntate divina, quae
non continentur sub ordine causarum inferiorum;
sicut resuscitatio Lazari. Unde aliquis respiciens
ad causas inferiores, dicere poterat, La^^arus tion
Cf. num. I.
resiirget: respiciens vero ad causam primam divi-
nam, poterat dicere, Laiariis resitrget. Et utrum-
que horum Deus vult: scilicet quod aliquid quan-
doque sit futurum secundum causam inferiorem *, "
quod tamen futurum non sit secundum causam
superiorem; vel e converso. Sic ergo dicendum
est quod Deus aliquando pronuntiat ' aliquid fu- ^
turum, secundum quod continetur in ordine cau-
sarum inferiorum, ut puta secundum dispositio-
nem naturae vel meritorum ; quod tamen non
fit, quia aliter est in causa superiori divina. Sicut
cum praedixit Ezechiae, dispone domui tuae, quia
morieris et non vives, ut habetur Isaiae xxxvni *; ' vers. i.
neque tamen ita evenit, quia ab aeterno aliter
fuit in scientia et voluntate divina, quae immu-
tabilis est. Propter quod dicit Gregorius *, quod 'cl'"''^'-}^!'-^^^:
Deus immutat sententiam * , non tamen mutat ■" pv "p- "'''5™
. " I al. xvri ), et lib.
consilium , scilicet voluntatis suae. - Quod ergo xx. cap. xxxii
' ^ ^/ (al. xxiiil.
dicit, poenitentiam agam ego, intelligitur metapho- * ^- 490-
rice dictum: nam homines, quando non implent
quod comminati sunt, poenitere videntur.
Ad tertium dicendum quod ex ratione illa non
potest concludi quod Deus habeat mutabilem vo-
luntatem; sed quod mutationem velit.
Ad quartu.m dicendu.m quod, licet Deum velle
aliquid non sit necessarium absolute, tamen ne-
cessarium est ex suppositione, propter immutabi-
litatem * divinae voluntatis, ut supra * dictum est. • Art. 3.
9) poenitet. - poenitemus codices et ed. a.
i) secundum similitudinem operationis, - ad similitudinem homi-
nis B, secundum similitudinem operis ceteri.
x) causam inferiorem. - causas inferiores ABCDE.
X) pronuntiat. - praenuntiat codices.
ji) sententiam , non tamen mutat. - sententiam (scientiam pB) et
non immutat codices, sententiam naturae tamen mutat ed. a, scien-
tiam naturae non tamen mutat ed. b.
v) immutabilitatem. - immutationem AE, mutationem DpB. - t4t
supra dictum est om. B.
Commeixtaria Cardinalis Caietani
Cap. II, n. i, :
TiTULus clarus est. - Iii corpore est unica conclusio, re-
sponsiva quaesito affirmative: Voluntas Dei est omnino
immutabilis.
Probatur. Voluntas est honi : ergo dupliciter tantum
potest incipere velle, scilicet, quia incipit vel esse, vel co-
gnosci sibi bonum : ergo non potest incipere velle absque
praesupposita mutatione intellectus, vel dispositionis sub-
stantiae propriae : ergo non est mutabilis absque aliqua ha-
rum mutationum : ergo voluntas Dei est immutabiiis omnino.
Prima consequentia aliter non probatur: ipsum tamen
consequens declaratur, quoad utramque partem, ex calefieri
et consilio. - Secunda est per se nota. - Tertia autem ex
differentia inter mutare voluntatera et velle mutationem,
manifestatur. - Quarta demum probatur: quia tam substantia
quam scientia Dei est omnino immutabilis.
II. Circa has consequentias duo nota. Primo, quod ante-
cedens, tanquam vulgata propositio, est diminute scriptum :
subintelligi enim oportet ly intellecti. Et tunc manifeste
patet primam consequentiam non egere probatione: quo-
niam, si velle est tantum respectu boni intellecti, oportet
quod nova volitio sit aut ex novitate boni, aut ex novitate
intellectionis. - Secundo, quod tertia consequentia in littera
non habetur in se, sed in sua tantum probatione : sed ad
claritatem maiorem expressimus illam.
III. Circa primam consequentiam* dubium occurrit, pro-
pter ly sibi in consequente positum. Videtur enim quod
illa particula falsificet consequens; et non sequatur ex an-
tecedente. Falsum quidem reddit consequens : quia potest
aliquis incipere velle, quia incipit esse vel cognosci bonum
alteri , ut manifeste patet in amore amicitiae. Quod non
sequatur vero ex antecedente , clare liquet : quoniam bo-
num alterius sub bono clauditur intellecto.
IV. Ad hoc dicitur quod, ut patet VIII Ethic. *, amabile
quidem bonum, unicuique autem proprium. Et propterea
voluntas primo est boni proprii, secundario autem est boni
alieni. Unde et ibidem * d\c\x.\iT c[nod amicabilia quae sunt 'Ub.ix, cap.iv,
ad alios, venerunt ex amicabilibus quae sunt ad se. Pro-
pter quod, consequentia ista, si de bono per se primo vo-
lito, seu volibili, intelligatur, est optima formaliter. Si au-
tem de bono universaliter intelligitur, ut antecedens sonat,
consequentia tenet etiam formaliter: et fundatur super hoc,
quod mutabilitas seu novitas volitionis circa aliena, oritur
ex mutabilitate amoris proprii ; et immutabilitas circa aliena,
ex immutabilitate circa propria. Et hoc rationabiliter: quia
amor aliorum oritur ex proprio. Ex hoc enim patet quod
in consequente alienus amor, etsi non formaliter, virtua-
liter tamen est inclusus : et consequenter incipere velle quia
incipit esse vel cognosci bonum alteri, non est alia ratio
seu alius modus incipiendi velle, ab his qui in consequente
sunt expressi.
Et sic cessat et obiectio falsitatis , quia illi alii modi non
ponunt in numerum cum istis, nec excluduntur, sed clau-
duntur in his virtualiter: et obiectio consequentiae, quia,
ut dictum est, infertur novitas volitionis respectu boni uni-
versaliter, quamvis difformiter; quia respectu proprii, for-
maliter, respectu alieni, virtualiter.
Fecit autem hoc Auctor, non tantum brevitatis gratia;
sed ea potius ratione motus, quia de voluntate divina lo-
quebatur, de qua perspicuum ex dictis erat, quod alia non
vult nisi bonitatem propriam volendo , ita quod ipsa sola
est ei volendi causa. Et sic, in materia de qua est quaestio,
sat fuit universalem maiorem de proprio bono assumere,
verissimam formaliter : minor enim iam probata est *, sci- * Art. 2, 3.
licet, Deus quidquid vult, bonitatem propriam volendo vult.
V. In responsione ad quartum, diligenter adverte quod
intentio eius est negare in Dei voluntate potentiam ad op-
posita: quoniam in ea nuUa omnino est potentia, sed est
velle eius aut necessarium simpliciter, ut velle se ; aut ne-
244
QUAESTIO XIX, ARTICULUS VIII
cessarium immutabiliter, ut velle alia. Et huc tendunt ma-
nifeste verba litterae in responsione , ex negatione neces-
sarii absolute, eligendo necessarium immutabiliter : quasi
dixisset quod ex negatione necessarii absolute non sequitur
potentia, seu possibile secundum aliquam potentiam; sed
stat quod ponatur necessarium immutabiliter. Non enim,.
cum dicitur, Deus potest velle hoc attt oppositum, Iv potest
denotat possibile secundum aliquam potentiam; sed pos-
sibile ex habitudine terminorum, ut expresse habes in I Con-
tra Gentiles, cap. lxxxii.
Et propterea imaginatio Scotica, in I, dist. xxxix, qu. i,
de potentia priore naturaliter actu absque mutabilitate, quam
in voluntate divina fingit, voluntaria est; omnis enim po-
tentia contradictionis est cum mutabilitate aliqua, ut IX
Metaphys. * habetur, et argumentum hoc in littera factum
convincit.
• Cap.vni. - Did.
lib.VIII.cap.vm,
n. II sqq.
ARTICULUS OCTAVUS
UTRUM VOLUNTAS DEI NECESSITATEM REBUS VOLITIS IMPONAT
I Cont. Gent., cap. lxsxv ; II, cap. xxix, xxx ; De Verit., qu. xxiii, art. 5 ; De Malo, qu. xvi, art. 7, ad 1 3 ;
Quodl. XI, qu. III ; XII, qu. iii, ad i; I Periherm., lect. xiv.
Cap. cm.
Vers. 19.
>D ocT.wuM sic PROCEDiTUR. Vidctur quod
voluntas Dei rebus volitis necessita-
'tem imponat. Dicit enim Augustinus, in
^Enchirid. * : Niilhis fit salvus, nisi quem
Deus i'oluerit salvari. Et ideo rogandus est ut velit,
quia necesse est fieri, si voluerit.
2. Praeterea , omnis causa quae non potest
impediri, ex necessitate suum effectum producit :
quia et natura semper idem operatur, nisi aliquid
^ s.^lhTect"k!v: impediat, ut dicitur in II Physic. * Sed voluntas
Dei non potest impediri: dicit enim Apostolus, ad
Rom. IX*: voluntati enim eius quis resistit? Ergo
voluntas Dei imponit rebus volitis necessitatem.
3. Praeterea, illud quod habet necessitatem
ex priori, est necessarium absolute : sicut animal
mori est necessarium, quia est ex contrariis com-
positum. Sed res creatae a Deo, comparantur ad
voluntatem divinam sicut ad aliquid prius, a quo
habent necessitatem : cum " haec conditionalis sit
vera, si aliquid Deus vult, illud est; omnis autem
conditionalis vera est necessaria. Sequitur ergo
quod omne quod Deus vult, sit necessarium ab-
solute.
Sed contra, omnia bona quae fiunt, Deus vult
fieri. Si igitur eius voluntas imponat rebus voli-
tis necessitatem, sequitur quod omnia bona ^ ex
necessitate eveniunt. Et sic perit liberum arbi-
trium, et consilium, et omnia huiusmodi.
Respondeo dicendum quod divina voluntas qui-
busdam volitis necessitatem imponit, non autem
omnibus. Cuius quidem rationem aliqui assignare
voluerunt ex causis mediis: quia ea quae pro-
ducit per causas necessarias, sunt necessaria ; ea
vero quae producit per causas contingentes, sunt
contingentia. - Sed hoc non videtur sufficienter
dictum, propter duo. Primo quidem, quia elfectus
alicuius primae causae est contingens propter
causam secundam, ex eo quod impeditur eflfectus
causae primae per defectum causae secundae ;
sicut virtus solis per defectum plantae impedi-
tur. NuUus autem defectus causae secundae im-
pedire potest quin voluntas Dei effectum suum
P
producat. - Secundo, quia, si distinctio contingen-
tium a necessariis referatur solum in causas se-
cundas, sequitur hoc esse praeter intentionem et
voluntatem divinam : quod est inconveniens.
Et ideo melius dicendum est, quod hoc con-
tingit propter efficaciam divinae voluntatis. Cum
enim aliqua causa efficax fuerit ad agendum, effe-
ctus consequitur causam non tantum secundum
id quod fit, sed etiam secundum modum fiendi
vel essendi : ex debilitate enim virtutis activae in
semine , contingit quod filius nascitur dissimilis
patri in accidentibus, quae pertinent ad modum
essendi. Cum igitur voluntas divina sit efficacis-
sima, non solum sequitur quod fiant ea "'' quae
Deus vult fieri; sed quod eo modo fiant, quo
Deus ea fieri vult. Vult autem quaedam fieri Deus
necessario, et quaedam * contingenter, ut sit ordo
in rebus, ad complementum universi. Et ideo
quibusdam effectibus aptavit ' causas necessarias,
quae deficere non possunt, ex quibus elfectus de
necessitate proveniunt: quibusdam autem ^ aptavit
causas contingentes defectibiles, ex quibus effectus
contingenter eveniunt. Non igitur propterea effe-
ctus voliti a Deo, eveniunt contingenter, quia
causae proximae sunt contingentes: sed propterea
quia Deus voluit eos contingenter evenire, con-
tingentes causas ad eos praeparavit *.
Ad primum ergo dicendum quod per illud ver-
bum Augustini intelligenda est necessitas in rebus
volitis a Deo, non absoiuta, sed conditionalis : ne-
cesse est enim hanc conditionalem veram esse,
si Deus hoc viilt, necesse est hoc esse.
Ad secundum dicendum quod, ex hoc ipso quod
nihil voluntati divinae resistit, sequitur quod non
solum fiant ea quae Deus vult fieri; sed quod
fiant contingenter vel necessario, quae sic fieri vult.
Ad tertium dicendum quod posteriora habent
necessitatem a prioribus, secundum modum prio-
rum. Unde et ea quae fiunt a i voluntate divina,
talem necessitatem habent, qualem Deus vult ea
habere: scilicet, vel absolutam, vel conditionalem
tantum. Et sic, non omnia sunt necessaria absolute.
a) cum. - cum igitur GsAF et a b, quia CDEpA, et cum pB, igitur
cum sB, quia igitur pF. - Pro sit, est D. - ergo post Sequitur om.
ABCEFGa*.
p) bona. - Ora. codices ei ab. - omnia ante liuiusmodi om, BD.
y) ea. - Ora. ABCDE.
o) et quaedam. - quaedam P.
e) aptavit. - adaptavit Fab. - Pro proveniunt, provenirent co-
dices.
^) autem. - Om. ABCE. - Pro aptavit , adaptavit Dfr. - Pro coii-
tingenter eveniunt, contingentes eveniant FGafc, contingenter eveniant
ceteri.
r,) a. - Om. codices.
D. 324.
QUAESTIO XIX, ARTICULUS VIII
24 D
Commentaria Cardinalis Caietani
IN titulo, nota duo. Primo, ^uod hic est sermo de neces-
sitate absoluta , qua quaedam partes universi dicuntur
necessaria, ut corpora caelestia et intelligentiae ; quaedam
vero contingentia, ut fortuita et casualia et libera. - Seciindo,
quod aliud est quaerere, utruni omnia sint necessaria; et
aliud est quaerere, utrum omnibus volitis a Deo, imponatur
necessitas. Primuni enim non est praesentis negotii : quo-
niam non est liic consideratio de universo aut partibus eius,
sed de divina voluntate. Secundum autem importat an, ex
hoc quod aUquid est volitum a Deo, sequatur illud esse
in se necessarium absolute. Et hoc hic quaeritur: nil enim
aliud ad hunc spectat tractatum, nisi quid e.K divina voli-
tione res volitae sortiuntur. Hic est ergo sensus tituli.
II. In corpore tria facit: primo, ponit conclusionem re-
sponsivam quaesito ; secundo, tractat, circa rationem illius
•Cf. num.iv. condusionis, quandam opinionem *; tertio, assignat ipse
* Cf. num. x. veram rationem conclusionis *.
III. Quoad primitm, conclusio responsiva clare patet in
littera : Divina voluntas quibusdara volitis a se necessitatem
imponit, et quibusdam non.
* Cf. num. II. IV. Quoad secundum *, duo facit. Primo, recitat opinio-
nem, scilicet, quod quidam putarunt rationem huius esse
disparitatem mediorum agentium : quia scilicet quaedam
agit per causas medias necessarias, et quaedam per causas
contingentes.
Deinde reprehendit hanc opinionem dupliciter. Primo
sic. Divina voluntas est causa prima non impedibilis ob
defectum cuiuscumque causae secundae : ergo divina vo-
luntas non habet etiectum contingentem propter causam
secundam. Et probatur consequentia: quia effectus primae
• propter defe- causac cst contingens propter causam secundam *, ex eo
ctum causae se- , . ,. ".,. ' ' . , „
cundae p. quod impeditur enectus primae causae per deiectum se-
cundae ; ut patet de sole et planta , respectu perficiendi
fructus. - Secundo, ducendo ad inconveniens. sic. Distinctio
necessarii a contingente refertur tantum in causas secundas :
ergo est praeter intentionem et voluntatem divinam : quod
est inconveniens.
V. Circa primam rationem dubium est: eo quod prima
propositio, supra quam tota fundatur ratio, falsa videtur.
Non enim distinguit inter modificari et impediri. Effectus
enim contingens propter contingentiam secundae causae ,
non provenit ex impeditione semper primae causae ; sed
quandoque ex modificatione primae causae in secunda. Et
sic videtur intelle.xisse opinio illa, quod, quia divina volun-
tas modificatur in causa contingente, ideo habet effectus
contingentes.
Circa secundam quoque rationem, duplex dubitandi ratio
occurrit. Tum quia antecedens recedit a quaesito , ut in
• Num. I. titulo declaratum est*: loquitur enim de distinctione inter
necessarium et contingens absolute. Tum quia consequen-
tia nihil valet. Dato enim quod contingentia esset propter
causas secundas , stat contingentiam esse voHtam a Deo :
quoniam ab eo sunt volitae, propter perfectionem universi,
ipsae causae contingentes, et consequenter etfectus earum.
Et sic undique ruere videntur rationes ambae.
Circa ipsam opinionis reprehensionem etiam, dubium
occurrit: quoniam irrationabiliter reprehendi videtur. Quia,
dato quod sit aliqua alia altior causa contingentiae , ipsa
tamen natura causarum secundarum defectibilium, seu libe-
rarum, propria contingentiae causa est: ac per hoc, repre-
hensioni non debuit esse locus, quando effectui propria est
reddita causa, quamvis non omnis.
VI. Ad evidentiam horum, sciendum est quod, quamvis,
" ib'''- ut in titulo dictum est *, alia quaestio formaliter sit de causa
contingentiae, et alia de causa contingentiae volitae a Deo;
quia tamen voluntas divina unumquodque vult esse pro-
pter suam causam, in quocumque genere causae, coincidunt
ambae quaestiones quoad materiam. Et propterea non extra
propositum, imo ad hoc necessarium est de causa contin-
gentiae disserere. Et revera nihil aliud in dubiura vertitur
hic, nisi quae sit prima propria radix contingentiae : et hoc
in genere causae efficientis. - Nec descendit sermo praesens
ad contingentiara talem vel talem ; sed contingentiae abso-
lute propriam ac primam radicem quaerit: an scilicet sit
aliqua conditio causarum secundarura; an sit aliqua con-
ditio ipsius divinae voluntatis , quae est prima omnium
causa.
VII. Et opinio quidem in littera recitata ac reprehensa,
credit radicera huiusmodi esse conditionem secundae cau-
sae; idest defectibilitatem, seu possibilitatem contradictionis,
in causis secundis inventam. Quod ut melius intelligatur,
sciendum est quod instrumentum defectivum dupliciter
contingit concurrere ad artis opus : uno modo, ut defectus
non sit electus ab artifice, sed sit consequens instrumentum
electura, ex necessitate materiae ; secundo modo, ut defectus
ipse sit electus ab artifice. Verbi gratia, scriptor dupliciter
potest uti malo calanio: primo, quia statuit se uti orani
genere calami ; secundo , quia statuit se facturum malas
litteras. In primo casu, cura scriptor, utens calamo lapideo,
malas format litteras, advertenda sunt duo. Prirao, quod
tam malitia calami, quam malitia litterarura, non cadit sub
electione scriptoris, sed consequitur malitia ex necessitate
materiae : non enim ipse malura elegit calamum, sed, quia
omne genus calami elegit, ex necessitate lapideae materiae
defectus in calamo resultavit. Et propterea deformitas lit-
terarum reducitur, ut in propriam et prlraam radicem, in
ipsam conditionera calarai ; et non in scriptorera, qui, si
idoneo uteretur calarao, bonas litteras faceret. Et sic con-
ditio calarai est impeditiva virtutis scriptoris, raodificatae
per calamum. In secundo vero casu, deformitas litterarura,
cura defectu calarai, sub electione cadit scriptoris : irao ex
hoc ipso malum calamura elegit, ut raalas litteras forraet,
quatenus instruraentum habeat conforrae raalo effectui in-
tento. Et sic virtus scriptoris modificatur quidem in calarao
malo, sed non irapeditur: imo defectus ipse calami obse-
quitur eidera, quoniam electus est ad modificationera vir-
tutis suae, ut suaviter intentum defectuosura effectum at-
tingat.
VIII. Tenet igitur, ad propositum applicando, recitata
opinio, quod Deus gloriosus, quia omni genere causarum
secundarura uti statuerit , et infra latitudinem causarum
secundarum inveniuntur quaedam defectivae, vel ad utrum-
libet , propterea sequatur contingentia. Et sic intellecta,
opinio haec optirae reprehensa est. Est enira reprehen-
sibilis (ut in littera dicitur, ob modestiam Auctoris), quia
insufficienter causam reddit contingentiae. Imo, ut in fine
corporis huius articuli tangitur, et ex dictis * iam patere ' Num. praec.
potest, propriam causam contingentiae non reddidit: quo-
niara, dum conditionera secundae causae propriam radicem
dixit , primae causae , in qua est vera radix , locum non
reliquit, ut in exemplo dato apparet. - Et per hoc patet so-
lutio tertiae dubitationis *.
IX. Reprehensa quoque rationabiliter utroque est medio*. " Cf. num. v fin.
Quoniam virtutem primae causae modificari in secunda , * Cf. num. iv.
etsi contingat dupliciter, scilicet cura irapedimento et sine
impediraento eius , ut in exemplo dato manifestura est
(utrobique enim virtus scriptoris malo modificata est ca-
lamo); semper tamen, quando defectus in eftectu reducitur
in conditionera causae secundae tanquam in priraara radi-
cem, oportet quod conditio causae secundae sit impediens,
et non solura modificans primae efficaciam. Et quia sic
opinio illa tenet, ideo prima ratio efficax contra ipsam est.
Et sic prima dubitatio * clarificata est. ' ^'- "*""• ^-
Ad ea autem quae in secunda dubitatione * allata sunt, " Cf. ibid.
ex eodem fundamento patet responsio. Non enim recessura
est a proposito: quia quaestiones, ut iam diximus *, quoad " Num. vi.
materiam coincidunt. Neque sub directa voluntate divina
caderet contingentia : sed esset in universo ex necessitate
materiae, idest ex necessitate naturarum causarum secun-
darum, ut in exemplo dato apparet. Hoc autera est valde
inconveniens : quoniam conttngentia est de primis partibus
entis, et invenitur in naturis pure sensibilium, et in naturis
pure intellectualium, et in natura media inter utramque,
puta humana.
246
QUAESTIO XIX, ARTICULUS VIII
• Cf. num. 11. X. Quoad tertJum * , tria facit. Primo , reddit causam
■verani propositae conclusionis, dicens quod est efficacia di-
vinae voluntatis.
Secundo, manifestat hoc, sic. Effectus consequitur cau-
sam efficacem, non tantum secundum id quod fit, sed etiam
secundum modum essendi vel fiendi : ergo ea quae Deus
vult fieri, sortiuntur a voluntate sua non solum quod fiant,
sed etiam modum quo vult quod sint et fiant: ergo quae-
dam ab ea habent quod fiant necessario, et quaedam contin-
genter : ergo ex hoc quibusdam effectibus adaptavit causas
necessarias, et quibusdam contingentes. Non imponit ergo
omnibus volitis necessitatem divina voluntas , quia tantae
efficaciae est, ut fiant res etiani quo modo vult. - Antecedens
manifestatur in littera in generatione filii, quoad simihtudi-
nem accidentium. Prima vero consequentia probatur : quia
voluntas Dei est efficacissima causa. Secunda autem : quia
Deus vult contingentiam et necessitatem. Quod probatur ex
causa finali propria, scilicet ex perfectione universi. Tertia
autem manifestatur : quia contingentia praeexigunt causas
contingentes, et necessaria necessarias, ut proximas et con-
formes sibi causas ; aliter enim non essent omnia disposita
suaviter. Ultima autem patet de primo ad ultimum.
Tertio, ex determinatione iam facta, redit ad reprehen-
• Cf. num. IV. dendum praerecitatam opiniOnem *, dicens quod est totum
oppositum eius quod illa dixerat. Quoniam ex hoc sequi-
tur quod ideo Deus voluit causas contingentes, quia voluit
contingentiam in universo : et non e converso, quia causae
contingentes sunt volitae, ideo consecutive volita est con-
• Cf. num. vii. tingentia. Et haec quidem iam in exemplis supra * positis
explanata sunt. - Ad pleniorem tamen determinationis huius
intelligentiam , scire debent novitii quod aliud est velle
aliquid , et aliud est facere illud, ut in nobis experimur :
et propterea in illa voluntate quae non solum est voluntas,
sed efficax causa, quamvis respectu causabilis idem sit vellfe
et facere, ex velle tamen discurri conceditur ad facere. Et
sic in httera, quia Deus vult res et modos essendi ac fiendi
rerum, ad efficere proceditur; ut scilicet, quia illud velle
efficacissimum est, et res et modi voliti fiunt.
XI. Circa istam materiam , quoniam hic est proprius
• Cf. qu. XIV, art. locus, itetum * scicndum est quod, post haec scripta divi
XIII, Comment. _, . . . '^ , : ,. '^ .
n. xvin sqq. Thomae, nova surrexit opmio de pnma radice contmgen-
tiae, posita a Scoto in I Sent., dist. u, qu. i, et dist. viii,
• Contra tertiam qu. V, et dist. xxxix, qu. I *. Credit enim quod prima radix
'"'"'■ contingentiae sit quidem conditio divinae voluntatis, et in
hoc concordat nobiscum : sed nos dicimus quod illa con-
ditio est summa efficacia illius ; ipse autem dicit quod est
contingentia illius. Et quantum ad propositum spectat ,
nomine contingentiae in divina voluntate , intendit liber-
tatem illius: ita quod imaginatur quod, quia Deus libere
vult et causat, ideo est contingentia in universo. Adeoque
huic sententiae inhaeret, ut dicat nihil posse evenire con-
tingenter, si Deus omnipotens libere non causaret. Dixitque
Aristotelem, cum ceteris philosophis, contradictoria conces-
sisse, cum aliquid contingenter fieri asseruerunt, et tamen
Deum agere de necessitate putaverunt. Affert autem com-
plura, tum ad probationem, tum ad defensionem suae po-
sitionis. Verum, quia quaedam spectant ad contingentiam
talium, idest rerum subditarum corporibus caelestibus; et
de his erit sermo proprius , cum de gubernatione rerum
• Qu. cxv.art.e. inferius * agetur; ideo illa tantum hic alferenda censui, quae
contingentiam absolute respiciunt. Afferam ergo primo ra-
tiones suas ; deinde dicam quid mihi de hac opinione vi-
'.Nj""-»"'- detur *; tertio, respondebitur rationibus eius **.
XII. Prima ratio, et potissima, quae movit Scotuni, est
haec. Causa movens inquantum mota, si necessario move-
tur, necessario movet: sed omnis causa secunda est movens
inquantum mota a prima : ergo , si necessario movetur ,
necessario movet. Igitur, si prima causa non contingenter
causat , nihil in universo contingenter fit. Et sic contin-
gentia in universo est ex hoc, quod Deus contingenter.vult
et causat. - Et probatur minor: quia nulla causa secunda
agit aliquid nisi in virtute primae.
Secunda ratio est. Prima causa prius naturaliter respicit
effectum, quam quaecumque alia causa: ergo, si necessario
causat, omnis effectus in illo priori habet necessariam ha-
bitudinem ad ipsam: ergo nullus effectus fit contingenter.
Et probatur secunda sequehi : quia impossibile est quod
idem effectus habeat habitudinem contingentis et necessarii,
respectu tam 'eiusdem quam diversarum causarum.
XIII. Videtur autem mihi hanc opinionem et in se, et in
suis fundamentis, esse falsam. Primo, quia ex ipsa sequitur
hanc partem universi non esse a Deo ut ab agente a pro-
posito: quod est et contra theologos, et contra philosophos.
- Et probatur sequela sic. Effectum agentis a proposito, ut
sic, oportet esse electum ab eo, ut patet IX Metaphys. *, Hb?\^iiiyVap!'v,
ubi potentia rationalis a proaeresi determinari ad agendum n. 3.
dicitur: sed si contingentia oritur ex modo volendi ipsius
Dei, ipsa non est electa, sed consequens modum ehgendi :
ergo ipsa non est effectus Dei ut agentis a proposito. Et sic
contingentia est in universo praeter intentionem Dei, utpote
consequens modum volendi eius, non volitionem ipsam.
Secundo, quia, dato quod divina voluntas non libere,
sed naturali necessitate vellet et causaret, salva tamen effi-
caciae suae virtute, hoc universum quale nunc est, adhuc
contingentia salvaretur : tuni quia essent causae defectibi-
les ; tum quia essent agentia libera, puta homines. - Et hoc
evidentius apparet, si fingamus mundum non esse a Deo,
sed quasi ex se. Tunc enim manifeste apparet quod , ex
hoc ipso quod non omnis effectus habet per se causam ,
aliquid contingenter evenit, ut patet VI Metapliys.*. *ib'*^'c"''m''*'
XIV. Ad primam autem rationem Scoti *, multipliciter ■ cf. num. xn.
responderi potest. Primo, distinguendo ly mota, seu ly mo-
vetur. Dupliciter enim contingit secundam causam moveri
a prima : uno modo , motione praevia propriae actioni ,
sicut baculus movet lapidem motus a manu; alio modo,
motione cooperativa intrinsece propriae actioni. Et quid-
quid sit de maiore in primo sensu, in secundo tamen est
falsa; in quo tantum verificatur minor. Non enim oportet,
cum aliquis vult aliquid, seu cum sol illuminat, primam
causam praevia motione cooperari: sed sufficit, et exigitur,
eam intrinsece cooperari tali electioni , vel illuminationi.
Et hoc, quia cooperatio in unoquoque est secundum na-
turam uniuscuiusque : sic enim disponit omnia suaviter.
Unde, sive necessario sive libere cooperetur Deus, nihil mi-
nus creata voluntas libere utitur illa cooperatione.
Secundo, distinguendo ly inquantum mota. Quoniam
potest denotare causam praecisam ; et potest denotare con-
causam. Et si quidem denotet causam praecisam, minor
est falsa: non enim causa secunda movet ob hoc praecise,
quia movetur, sed etiam ex virtute propria. Si autem de-
notet concausam , maior est falsa : quoniam stat causam
secundam necessario moveri a prima, et cum hoc, ipsum
moveri modificari ex natura causae secundae. Et sic mo-
vere causae secundae provenit non ex moveri tantum, sed
ex moveri et modo proprio ipsius causae secundae. Ex
tali autem modo consurgere potest, quod non necessario
movet; ut patet in causis defectibilibus. - Illa autem pro-
positio adiuncta, scilicet, causa secunda nihil agit nisi in
virtute primae, non iuvat. Quoniam non est sensus quod
causa secunda nullam virtutem habeat nisi primae : sed
quod ipsa secunda nullum effectum producit, nisi virtute
primae concurrente, et coniungente virtutem secundae suo
effectui: quoniam prima omnia attingit immediate imme-
diatione virtutis, ut in qu. vni * declaratum est. J, ^"- '> ^iomm.
XV. Ad secundam vero rationem dicitur, quod prima
consequentia nihil valet. Quoniam prima causa non attingit
effectum secundae causae in seipsa, sed modificata coope-
ratione sua, iuxta modum ipsius causae secundae. Et pro-
pterea effectus secundae causae in nullo priori haberet
necessariam habitudinem ad primam ; sed solam ex se
contingenter fieri habitudinem haberet. Illa enim propositio
assumpta non est sic intelligenda, quasi sit aliqua duratio
naturae, in cuius primo instanti causa prima respiciat ef-
fectum , et in secundo causa secunda : puerilis enim hic
est sensus ; ex quo tamen consequentia processisse videtur.
Sed est intelligenda quoad independentiam et intimitatem :
attingit enim prima causa effectum secundae et indepen-
dentius et intimius quam secunda , ut patet in principio
libri de Causis*: et propterea dicitur respicere prius. Ex "Prop. i.
hoc autem sensu, nihil consequentiam valere patet.
QUAESTIO XIX, ARTICULUS IX
247
ARTICULUS NONUS
UTRUM VOLUNTAS DEI SIT MALORUM
Infra, qu. xuiii, art. 6; I Sent., dist. xlvi, art. 4; I Cont. Gent., cap. xcv; De Pot., qu. i, art. 6; De Malo, qu. 11, art. i, ad 16.
Cap. xcvi.
' S. Th. lect. XV.
* Cap. X, XI.
* Qu. III.
Qu. V, art. i.
D. 784, 1200.
1
D. 1061.
iD NO.NUM sic PROCEDiTUR. Vidctur quod
voluntas Dei sit malorum. Omne enim
'bonum quod fit, Deus vult. Sed mala
(fieri bonum est : dicit enim Augustinus,
in Enchirid. *: Qiiamvis ea qiiae mala simt, in-
quantitm mala siint, non sint bona; tamen, iit non
soliim "■ bona, sed etiam iit sint mala, boniim est.
Ergo Deus vult mala.
2. Praeterea, dicit Dionysius, iv cap. de Div.
Nom. *: Erit maliim ad omnis (idest universi)
perfectionem conferens. Et Augustinus dicit, in
Enchirid. *: Ex omnibus consistit imiversitatis ad-
mirabilis pulchritudo ; in qua ^ etiam illud quod
malum dicitur, bene ordinatum , et loco suo po-
situm, eminentius commendat bona ; iit magis pla-
ceant, et laiidabiliora sint, dum comparantur malis.
Sed Deus vult omne illud quod pertinet ad per-
fectionem et decorem universi: quia hoc est quod
Deus maxime vult in creaturis. Ergo Deus vult
mala ''.
3. Praeterea, mala fieri, et non fieri, sunt con-
tradictorie opposita. Sed Deus non vult mala non
fieri: quia, cum mala quaedam fiant, non semper
voluntasDei impleretur. Ergo Deus vult mala fieri.
Sed contra est quod dicit Augustinus, in libro
Octoginta trium Quaest. *: Nullo sapiente homine
auctore, fit homo deterior; est autem Deus omni
sapiente homine praestantior ; multo igitur minus,
Deo auctore, fit aliquis deterior. Illo autem au-
ctore ^ cum dicitur, illo volente dicitur. Non ergo
volente Deo, fit homo deterior. Constat autem
quod quolibet malo fit aliquid deterius '. Ergo
Deus non vult mala.
Respondeo dicendum quod, cum ratio boni sit
ratio appetibilis, ut supra * dictum est, malum
autem opponatur bono ; impossibile est quod ali-
quod malum, inquantum huiusmodi, appetatur *,
neque appetitu naturali, neque animaii, neque ?
intellectuali, qui est voluntas. Sed '' aliquod ma-
lum appetitur per accidens, inquantum consequi-
tur ad aliquod bonum. Et hoc apparet in quolibet
appetitu. Non enim agens naturale intendit pri-
vationem * vel corruptionem ; sed formam , cui
coniungitur privatio alterius formae; et genera-
tionem unius, quae est corruptio alterius. Leo
etiam *, occidens cervum, intendit cibum, cui con-
iungitur occisio animalis. Similiter fornicator in-
tendit delectafionem , cui coniungitur deformitas
culpae.
Malum autem quod coniungitur alicui bono,
est privatio alterius boni. Nunquam igitur appe-
teretur malum, nec per accidens, nisi bonum
cui coniungitur malum, magis appeteretur quam
bonum quod privatur per malum. Nullum autem
bonum Deus magis vult quam suam bonitatem :
vult tamen aliquod bonum magis quam aliud
quoddam bonum. Unde malum culpae, quod pri-
vat ordinem ad bonum divinum, Deus nullo modo
vult. Sed malum naturalis defectus, vel malum
poenae vult, volendo aliquod bonum, cui coniun-
gitur tale malum : sicut, volendo iustitiam, vult
poenam; et volendo ordinem naturae servari,
vult quaedam naturaliter corrumpi.
Ad primum ergo dicendum quod quidam dixe-
runt quod, licet Deus non velit mala, vult tamen
mala esse vel fieri: quia, licet mala non sint bona,
bonum tamen est mala esse vel fieri '. Quod ideo '
dicebant, quia ea quae in se mala sunt, ordinan-
tur ad aliquod bonum : quem quidem ordinem
importari credebant in hoc quod dicitur, mala
esse vel fieri. Sed hoc non recte dicitur. Quia
malum non ordinatur ad bonum per se, sed per
accidens. Praeter intentionem enim peccanfis est,
quod ex hoc sequatur aliquod bonum; sicut prae-
ter intentionem tyrannorum fuit, quod ex eorum
persecutionibus claresceret patientia martyrum.
Et ideo non potest dici quod talis ordo ab bo-
num importetur per hoc quod dicitur, quod ma-
lum esse vel fieri sit bonum: quia nihil iudicatur
secundum illud quod competit ei per accidens,
sed secundum illud quod compefit ei per se.
Ad secundum dicendum quod malum non ope-
ratur ad perfectionem et " decorem universi nisi "
per accidens, ut dictum est *. Unde et hoc quod 'pJaec!'*'' ^^ "*'
dicit Dionysius, quod malum est ad universi per-
fectionem conferens, concludit inducendo ' quasi ^
ad inconveniens.
Ad tertium dicendum quod, licet mala fieri, et
mala -" non fieri, contradictorie opponantur; ta- ^
men velle mala fieri, et velle mala non fieri, non
opponuntur contradictorie, cum utrumque sit af-
firmativum. Deus igitur ' neque vult mala fieri, "
neque vult mala non fieri: sed vult permittere
mala fieri. Et hoc est bonum.
a) non solum. - sint add. Pb. - Eaedem post bonum est add. ^eri ;
bonum est ... vult mala om. ed. a.
P) in qua. - inquantum ABCDE.
f) mala. — fieri mala BDF.
S) fit aliquis deterior. Hlo autem auctore. - Om. D ; pro Illo autem,
Sed illo ed. a, Illo AEF. - Pro cum dicitur illo volente dicitur, fit
aliquid (aliquid om. B) quod fit illo volente PB, dicitur aliquid fieri
cum dicitur illo volente G , fieri aliquid dicitur cum illo volente di-
citur ed. b, Alterum dicitur om. F.
e) aliquid deterius. - aliquis deterior P.
^) animali, neque. - appetitu (om. FG) animali neque appetitu co-
dices. - Pro qui, quae ABCDE.
ri) Sed. - Tamen P.
0) etiam. — enim Pb.
i) quia, licet ...fieri. - Om. codices sx. ab. - Paulo infra pro dicitur
mala esse, edd. aliqui dicitur. bonum est mala esse,
x) et. - vel ABCDE.
X) inducendo. - ducendo codices et ed. a.
(i) mala. - Om, codices et ed. a.
v) igitur. - enim ABCDE.
248
QUAESTIO XIX, ARTICULUS X
Commentaria Cardinalis Caietani
1N titulo, adverte duo. Primo, quod voluntas hic non su-
mitur ut se extendit ad velle et non velle, eo modo quo
videre se extendit ad videre et non videre, dum visu per-
cipimus tenebras : constat enim bonum et malum opponi,
et ad voluntatem spectare per velle aut non velle. Nec
rursus sumitur velle, ut se extendit ad velle et nolle: quo-
niam constat Deum multa mala nolle, quaecumque scilicet
non permittit suos electos incurrere. Sed sumitur velle
proprie pro actu positivo per modutn acceptantis: noUe
enim significat actum positivum , sed per modum repel-
lentis. Et quod sic sumatur hic voluntas, patet ex ratione
quae in littera ponitur ad probandam conclusionem re-
sponsivam : in hoc enim solo sensu probatur. - Secundo,
quod malum est privatio boni debiti : oportet enim omnes
has conditiones habere negationem, si mali rationem habet.
Malum vero poenae, praeter hoc, includit rationem invo-
luntarii: culpae autem, voluntarii. Hic autem quaeritur de
malo in communi : respondebitur autem distincte.
II. In corpore, una est conclusio responsiva quaesito,
habens tamen plures partes: Deus nuUo modo vult malum
culpae; vult tamen per accidens malum naturalis defectus,
et malum poenae. - Probatur. Malum bono opponitur: ergo
impossibile est malum appeti, nisi coniunctum bono magis
appetito, quam alterum bonum privatum per malum. Ergo
impossibile est malum culpae esse volitum a Deo : possibile
tamen est malum tam naturalis defectus, quam poenae, esse
a Deo volitum.
Prima consequentia probatur: quia ratio boni est ratio
appetibilis. Et quoad primam partem, declaratur atque ma-
nifestatur in omni genere appetitus, scilicet naturalis, ani-
malis et intellectualis; in actione naturali, et appetitu leonis,
et voluntate fornicatoris. Quoad secundam autem partem,
probatur: quia omne malum coniunctum alicui bono, est
privatio alterius. - Secunda autem consequentia , quoad
primam partem, probatur: quia nihil est magis volitum a
Deo quam bonum suum , cui malum culpae opponitur.
Quoad secundam, manifestatur: quia Deus vult unum bo-
num magis alio. Et in poenalibus quidem, magis vult iusti-
tiam quam bonum poena privatum : in naturalibus quoque.
magis vult ordinem naturae, quam vitani huius agni comesti
a lupo.
III. Circa probationem secundae consequentiae, adverte
quod in littera non dicitur quod malum culpae privat bono
divino, sed quod privat ordine ad ipsum. Et propter hoc,
dubium oritur : quia nihil videtur valere illa ratio. Omne
enim maluni privat aliquo ordine ad bonitatem divinam:
quoniam omnis ordo ad eam est, sicut ad ultimum finem
et primum fontem, etc. Ergo ex hoc, quod malum culpae
privat ordine ad bonum divinum, non sequitur quod non
possit esse volitum a Deo per accidens. Et si de ipso se-
quitur, ergo et de quolibet aho malo.
IV. Ad hoc breviter dicitur, quod malum culpae in hoc
differt a ceteris malis, quod ipsum, quantum est ex se, est
privativum boni divini secundum seipsum, si esset priva-
bile : quemadmodum amor amicitiae erga Deum est posi-
tivum boni divini secundum se, si esset ponibile. Cetera
autem mala respiciunt bonitatem divinam in aliquo par-
ticulari effectu. Et propterea caute in littera utrumque insi-
nuatum est: scilicet, et quod privaret bono divino secun-
dum se, in hoc quod dixit quod Deus nihil magis vult
quam bonitatem suam ; et quod de facto non privat ipso,
sed ordine ad ipsum; quod intellige secundum seipsum, ut
hinc habeas differentiam a ceteris malis. - Et per hoc patet
responsio ad dubium. Non enim est eadem ratio de ordine
ad divinam bonitatem secundum seipsam; et de ordine ad
eam, secundum aliquam certam participationem ipsius.
V. In responsione ad primum, adverte duo. Primo, quod
in littera iudicium de malo culpae secundum se fit ex in-
tentione peccantis, propterea, quia malum culpae non est
effectus reducibilis in causas superiores ; sed pro propria
causa habet ipsum peccantem ut sic. ludicium autem de
unaquaque re secundum propriam eius causam agendum est.
Secundo, quod auctoritati Augustini arguendo adductae,
nihil in littera respondetur : et (nisi sit defectus codicis)
omissa non videtur, quia ex dictis hic apparet glossa illo-
rum verborum Augustini, scilicet quod intelligenda sunt
per accidens : mala enim esse, est bonum fieri non per se,
sed per accidens.
ARTICULUS DECIMUS
UTRUM DEUS HABEAT LIBERUM ARBITRIUM
II Sent., dist. XXV, qu. i, art. i; I Cont. Gent., cap. lxxx^iii; De Verit., qu. xxiv, art. 3; De Malo, qu. xvi, art. 5.
• Epist. XXI |al
cxLvi),adDama'
sum.
D DEciMUM sic PROCEDiTUR. Vidctur quod
Deus non habeat liberum arbitrium.
Dicit enim Hieronymus, in homilia de
Filio Prodigo *: Solus Deus est, in quem
peccatum non cadit , nec cadere potest; cetera ,
cum sint liberi arbitrii, in utramque partem Jlecti
possunt.
2. Praeterea, liberum arbitrium est facultas
rationis et voluntatis, qua bonum et malum eli-
^ gitur. Sed Deus non vult malum, ut dictum est *.
• Art. praeced. Ergo liberum arbitrium non est in Deo.
Sed contra est quod dicit Ambrosius, in libro
de Fide *: Spiritus Sanctus dividit singulis prout
vult, idest pro liberae " voluntatis arbitrio , non
necessitatis obsequio.
Respondeo dicendum quod liberum arbitrium
habemus respectu eorum quae non necessario
volumus, vel naturali instinctu. Non enim ad li-
berum arbitrium pertinet quod volumus esse fe-
* Cap. VI.
lices, sed ad naturalem instinctum. Unde et alia " ?
animalia, quae naturali instinctu moventur ad ali-
quid, non dicuntur libero arbitrio moveri. Cum
igitur Deus e.x necessitate suam bonitatem velit,
alia vero non e.x necessitate, ut supra * ostensum • Art. 3.
est; respectu illorum quae non ex necessitate vult,
liberum arbitrium habet.
Ad primum ergo dicendum quod Hieronymus
videtur excludere a Deo liberum arbitrium, non
simpliciter, sed solum quantum ad hoc quod est
deflecti in peccatum.
Ad secundu.m dicendum quod, cum malum cul-
pae dicatur per aversionem a bonitate divina,
per quam Deus omnia vult, ut supra * ostensum • Art. 3.
est, manifestum est quod impossibile est eum
malum culpae velle. Et tamen ad opposita se
habet, inquantum velle potest hoc esse vel non
esse, Sicut et nos, non peccando, possumus velle
sedere, et non velle sedere ■'. T
a) pro liberae. - pro libero BD, libero Pb, prohibere ed. a.
P) alia. - Om. B. - animalia om. ed. a
Y) sedere. - Om. ACDEFG.
QUAESTIO XIX, ARTICULUS XI
249
Commentaria Cardinalis Caietani
TiTULus in corpore, et ex usu clarus est, quoad quid no-
mirtis: quod hic sufficit.
In corpore, una conclusio responsiva: Deus habet Hbe-
rum arbitriun]. - Probatur. Deus vult non ex necessitate alia
a se: ergo, respectu illorum, habet liberum arbitrium.
Probatur consequentia : quia liberum arbitrium est eo-
rum quae non necessario , vel naturali instinctu sunt vo-
lita. Quod manifestatur et in nobis, respectu felicitatis; et
in aliis animalibus, respectu eorum quae naturali instinctu
appetunt.
ARTICULUS UNDECIMUS
UTRUM SIT DISTINGUENDA IN DEO VOLUNTAS SIGNI
I Sent., dist. Xlv, art. 4; De Verit., qu. xxiii, art. 3.
D UNDECIMUM SIC PROCEDITUR. Videtur
quod non sit distinguenda in Deo vo-
luntas signi. Sicut enim voluntas Dei
est causa rerum , ita et scientia. Sed
non assignantur aliqua signa ex parte divinae
scientiae. Ergo neque debent assignari aliqua si-
* gna " ex parte divinae voluntatis.
2. Praeterea, omne signum quod non con-
cordat ei cuius est signum, est falsum. Si igitur
signa quae assignantur circa voluntatem divinam,
non concordant divinae voluntati, sunt falsa: si
autem concordant, superflue assignantur. Non
igitur sunt aliqua signa circa voluntatem divinam
assignanda.
Sed contra est quod voluntas Dei est una,
cum ipsa sit Dei essentia. Quandoque autem plu-
Ps. cx, 2. raliter significatur, ut cum dicitur *: magna opera
Domini, exqinsita in omnes vohintates eitis. Ergo
oportet quod aliquando signum voluntatis pro vo-
luntate accipiatur.
Respondeo dicendum quod in Deo quaedam
dicuntur proprie, et quaedam secundum metapho-
Qu. XIII, art. 3. ram , ut ex supradictis * patet. Cum autem ali-
quae passiones humanae in divinam praedicatio-
nem metaphorice assumuntur, hoc fit secundum
D. 462. similitudinem effectus * : unde illud quod est si-
gnum talis passionis in nobis, in Deo nomine illius
passionis metaphorice significatur. Sicut, apud
nos, irati punire consueverunt, unde ipsa punitio
est signum irae : et propter hoc, ipsa punitio no-
mine irae significatur, cum Deo attribuitur. Simi-
liter id quod solet esse in nobis signum voluntatis,
quandoque metaphorice in Deo voluntas dicitur.
Sicut, cum aliquis praecipit aliquid, signum est
quod velit illud fieri : unde praeceptum divinum
quandoque metaphorice pohintas Dei dicitur, se-
cundum illud Matth. vi*: fiat vohintas tiia, sicut
in caelo et in terra. Sed hoc distat inter volun-
tatem et iram, quia ira de Deo nunquam proprie
dicitur, cum in suo principali intellectu includat
passionem : voluntas autem proprie de Deo di-
citur. Et ideo in Deo distinguitur voluntas pro-
prie, et metaphorice dicta. Voluntas enim ^ pro-
prie dicta, vocatur voluntas beneplaciti : voluntas
autem metaphorice dicta, est ^' vokintas signi, eo
quod ipsum signum voluntatis voluntas dicitur.
Ad primum ergo dicendum quod scientia non
est causa eorum quae fiunt, nisi per voluntatem :
non enim quae scimus facimus, nisi velimus. Et
ideo signum non attribuitur scientiae, sicut attri-
buitur ° voluntati.
Ad secundum dicendum quod signa voluntatis
dicuntur voluntates divinae, non quia sint signa
quod Deus velit: sed quia ea quae in nobis so-
lent esse signa volendi ^, in Deo divinae volun-
tates dicuntur. Sicut punitio non est signum quod
in Deo sit ira: sed punitio, ex ^ eo ipso quod in
nobis est signum irae, in Deo dicitur ira.
a) signa. - Om. codices et ed. a.
fi) Voluntas enim. — Et voluntas ABCDEG, Voluntas Fab.
Y) est. - vocatur codices.
0) attribuitur. — Om. codices.
e) sed quia... volendi. - sed quia in nobis solent esse signa vo-
lendi edd. a b, sed quia in nobis solent esse signa volendi et sic {sed
quia F) ea quae in nobis sunt signa volendi BDF, sed quia (quia
omittunt CE) ea quae (quae omittit pA) in nobis sunt signa volendi
ACEG.
^) ex. - Om. ABCDE.
Vers. 10.
Commentaria Cardinalis Caietani
TiTCLus in corpore declarabitur, quoad illum terminum,
voluntas signi. Ly vero distinguenda signat, non par-
titionem ipsius voluntatis signi in plures ; sed distinctio-
nem ipsius a voluntate beneplaciti, de qua hactenus habitus
est sermo. Ita quod sensus quaestionis est: Utrum distin-
guenda sit voluntas signi in Deo, a voluntate simpliciter,
seu beneplaciti.
II. In corpore una conclusio, responsiva quaesito affir-
mative : In Deo distinguitur voluntas signi a voluntate sim-
pliciter. - Manifestatur. In Deo signum voluntatis dicitur
voluntas : ergo voluntas dicitur in Deo metaphorice : ergo
distinguenda est voluntas signi a voluntate beneplaciti. -
Antecedens declaratur auctoritate Matth. vi. - Consequentia
vero prima manifestatur ex proportionalitate signi alicuius
passionis, et signi volitionis; ut patet in ira et punitione, etc.
- Secunda autem consequentia manifestatur ex differentia
inter iram et voluntatem, in hoc, quod illa invenitur etiam
proprie in Deo. Et ex terminis: quia voluntas signi nihil
aliud est quam voluntas metaphorice dicta ; voluntas vero
beneplaciti est voluntas proprie dicta. Unde patet quod
distinctio voluntatis divinae in voluntatem beneplaciti et
signi, non est distinctio rei, sed vocis in suas significationes.
SuMMAE Theol. D. Thomae T. I.
33
25o
QUAESTIO XIX, ARTIGULUS XII
ARTICULUS DUODECIMUS
UTRUM CONVENIENTER CIRCA DIVINAM VOLUNTATEM PONANTUR QUINQUE SIGNA
I Sent., dist. xlv, art. 4; De Verit., qu. xxm, art. 3.
Vers. 25, 26.
• Cap. VI, n. 14
S. Tn. lect. vii
D DUODECIMUM SIC PROCEDITUR. VidetUr
quod inconvenienter circa divinam vo-
luntatem ponantur quinque signa: sci-
licet, prohibitio, praeceptutn, consiliiim,
operatio et permissio. Nam eadem quae nobis
praecipit Deus vel consiilit, in nobis quandoque
operatur: et eadem quae prohibet , quandoque
permittit. Ergo non debent ex opposito dividi.
2. Praeterea, nihil Deus operatur, nisi volens",
ut dicitur Sap. xi *. Sed voluntas signi distinguitur
a voluntate beneplaciti. Ergo operatio sub volun-
tate signi comprehendi non debet.
3. Praeterea, operatio et permissio commu-
niter ad omnes creaturas pertinent: quia in omni-
bus Deus operatur, et in omnibus aliquid fieri
permittit. Sed praeceptiim, consilium et prohibitio
pertinent ad soiam rationalem creaturam. Ergo
non veniunt convenienter in unam divisionem ,
cum non sint unius ordinis.
4. Praeterea, malum pluribus modis contingit
quam bonum: quia bonum contingit uno modo,
sed malum omnifariam, ut patet per Philosophum
in II Ethic. *, et per Dionysium in iv cap. de Div.
•s.Tii.iect.xxii. Nom.*. Inconvenienter igitur respectu mali assi-
gnatur unum signum tantum, scilicet prohibitio;
respectu vero boni, duo signa, scilicet consilium
et praeceptum.
Respondeo dicendum quod huiusmodi signa vo-
luntatis ^ dicuntur ea , quibus consuevimus de-
monstrare nos aliquid velle. Potest autem aliquis
declarare se velle aliquid, vel per seipsum , vel
per alium. Per seipsum quidem, inquantum facit
aliquid, vel directe, vel indirecte et per accidens.
Directe quidem, cum per se aliquid operatur: et
quantum ad hoc , dicitur esse signum operatio.
Indirecte autem, inquantum non impedit operatio-
nem '": nam removens prohibens dicitur movens
per accidens, ut dicitur in VIII Physic. * Et quan-
tum ad hoc, dicitur signum permissio. Per aiium
autem declarat se aliquid ^ velle, inquantum or-
dinat alium ad aliquid faciendum; vel necessaria '
inductione, quod fit praecipiendo quod quis vult,
et prohibendo contrarium; vel aiiqua persuasoria
inductione, quod pertinet ad consilium.
Quia igitur his modis declaratur aliquem velie
aliquid, propter hoc ista quinque nominantur in-
terdum nomine voluntatis divinae, tanquam signa
voluntatis. Quod enim praeceptum, consilium et
prohibitio dicantur Dei voluntas, patet per id quod
P
* Cap. IV, n. 6.
S. Tn. lect. viii
dicitur Matth. vi *: Jiat voluntas tua, sicut in caelo
et in terra. Quod autem permissio vel operatio
dicantur Dei voluntas, patet per Augustinum, qui
dicit in Enchirid. *: Nihil fit , nisi Omnipotens
fieri velit, vel sinendo iit fiat, vel faciendo.
Vel potest dici quod permissio et operatio re-
feruntur ad praesens : permissio quidem ad ma-
ium, operatio vero ad bonum. Ad futurum vero,
prohibitio, respectu mali ; respectu vero boni ne-
cessarii, praeceptum; respectu vero superabun-
dantis boni, consilium.
Ad primum ergo dicendum quod nihil prohibet,
circa eandem rem, aliquem diversimode decla-
rare se aliquid velle : sicut inveniuntur multa no-
mina idem significantia. Unde nihil prohibet idem
subiacere praecepto et consilio ' et operationi, et
prohibitioni vel permissioni.
Ad secundum dicendum quod, sicut Deus potest
significari metaphorice velle id quod non vult
voluntate proprie accepta, ita potest metaphorice
significari velle id quod proprie vult. Unde nihil
prohibet de eodem esse voluntatem bencplaciti,
et voluntatem signi. Sed operatio semper est
eadem " cum voluntate beneplaciti , non autem
praeceptum vel consilium : tum quia haec est de
praesenti, illud de futuro ; tum quia haec per se
est effectus voluntatis, illud autem per alium, ut
dictum est *.
Ad tertium dicendum quod creatura rationalis
est domina sui actus: et ideo circa ipsam specialia
quaedam signa divinae voluntatis " assignantur ,
inquantum rationalem creaturam Deus ordinat ad
agendum voluntarie et per se, Sed aliae creaturae
non agunt nisi motae ' ex operatione divina: et
ideo circa alias non habent locum nisi operatio
et permissio.
Ad quartum dicendum quod omne malum cul-
pae , licet multipliciter contingat , tamen in hoc
convenit, quod discordat a voluntate divina: et
ideo unum signum respectu malorum assignatur,
scilicet prohibitio. Sed diversimode bona se ha-
bent ad bonitatem divinam. Qma quaedam sunt,
sine quibus fruitionem divinae bonitatis consequi
non possumus ": et respectu horum est praece-
ptum. Quaedam vero sunt, quibus perfectius con-
sequimur: et respectu horum est consilium. - Vel
dicendum quod consilium est non solum de me-
lioribus bonis assequendis, sed etiam de mino-
ribus malis vitandis.
a) nihil Deus operatur, nisi volens. - voluntate scilicet beneplaciti
addit B.
p) voluntatis. - Om. ABCDEFaii.
y) operationem. - operantem codices ct a b.
3) aliquid. — aliquis aliquid codices et a b.
t) necessaria. - necessarii ACDE.
^) et consilio. - Om. codices et ab. - Pro altero et, vel ACDEFG,
om. B.
7)) eadem. - de eodem AFG, eadem de eodem edd. a b.
0) voluntatis. - voluntati ACDEF.
i) motae. - actae ACDEG.
x) sine quibus ... non possumus. - quibus sufficienter ... possumus D.
Vers. 10.
Cap. xcv.
In corpore.
QUAESTIO XIX, ARTICULUS XII
25l
Commentaria Cardinalis Caietani
TiTULUs in primo argumento explanatur, dum explican-
tur ipsa quinque signa in hoc versu contenta: Praecipit
ac prohibet, permittit, consulit, implet.
II. In corpore unica est conclusio, responsiva affirma-
tive : Ista quinque signa convenienter ponuntur circa di-
vinam voluntatem. - Manifestatur primo, ex parte volentis :
ex eo quod his quinque modis declaramus nos aliquid velle.
- Secundo, ex parte voliti : ex eo quod distinguuntur penes
praesens vel futurum, malum et bonum, necessarium et
superabundans. - Interseriturque quod ita sit de facto, sci-
licet quod haec quinque dicantur divinae voluntates, aucto-
ritate Matth. vi, et Augustini.
252
QUAESTIO XX, ARTICULUS I
QUAESTIO VIGESIMA
DE AMORE DEI
IN QUATUOR ARTICULOS DIVISA
* Cf. qu. XIX ,
Introd.
DEiNDE considerandum est de his quae abso-
lute ad voluntatem Dei " pertinent *. In parte
autem appetitiva inveniuntur in nobis et passio-
nes animae, ut gaudium, amor, et huiusmodi; et
habitus moralium virtutum, ut iustitia, fortitudo,
et huiusmodi. Unde primo considerabimus de
amore Dei ^; secundo, de iustitia Dei, etmisericor-
dia eius *.
Circa primum quaeruntur quatuor.
Primo: utrum in Deo sit amor.
Secundo: utrum amet omnia.
Tertio : utrum magis amet unum quam aliud.
Quarto : utrum meliora magis amet.
Qu. XXI,
ARTICULUS PRIMUS
* S. Th. lect. IX,
XII.
Vers. i6.
UTRUM AMOR SIT IN DEO
Infra, qu. Lxxxn, art. 5, ad i; III Sent., dist. xxxii, art. i, ad i; I Cont. Gent., cap. xci; IV, cap. xix;
De Div. Nom., cap. iv, lect. ix.
3^D PRiMUM sic PROCEDITUR. Videtur quod
amor non sit in Deo. Nulla enim passio
'est in Deo. Amor est passio. Ergo
!,amor "'' non est in Deo,
2. Praeterea, amor, ira, tristitia, et huiusmodi,
contra se dividuntur. Sed tristitia et ira non di-
cuntur de Deo nisi metaphorice. Ergo nec amor.
3. Praeterea, Dionysius dicit, iv cap. de Div.
Nom.*: Amor est ins unitiva et concretiva. Hoc
autem in Deo locum habere non potest, cum sit
simplex. Ergo in Deo non est amor.
Sed contra est quod dicitur I loan. iv * : Deus
caritas est.
Respondeo dicendum quod necesse est ponere
amorem in Deo. Primus enim motus voluntatis,
et cuiuslibet appetitivae virtutis, est amor. Cum
enim actus voluntatis , et cuiuslibet appetitivae
virtutis , tendat ° in bonum et malum , sicut in
propria obiecta ; bonum autem principalius et
per se est obiectum voluntatis et appetitus , ma-
lum autem secundario et per aliud, inquantum
scilicet opponitur bono : oportet naturaliter esse
priores actus voluntatis et appetitus qui respi-
ciunt bonum, his qui respiciunt malum; ut gau-
dium quam tristitia ', et amor quam odium. Sem-
per enim quod est per se, prius est eo quod est
per aliud.
Rursus, quod est communius , naturaliter est
prius: unde et intellectus per prius habet.ordi-
nem ad verum commune, quam ad particula-
ria quaedam vera. Sunt autem quidam actus
voluntatis et appetitus, respicientes bonum sub
aliqua speciali conditione: sicut gaudium et de-
lectatio est de bono praesenti et habito ; deside-
rium autem et spes, de bono nondum adepto.
Amor autem respicit bonum in communi, sive
sit habitum, sive non habitum. Unde amor na-
turaliter est primus actus voluntatis et appetitus.
Et propter hoc, omnes alii motus appetitivi
praesupponunt amorem, quasi primam radicem.
Nullus enim ^ desiderat aliquid, nisi bonum ama-
tum : neque aliquis gaudet, nisi de bono amato.
Odium etiam "^ non est nisi de eo quod contraria-
tur rei amatae. Et similiter tristitiam *, et cetera
huiusmodi, manifestum est in amorem referri, sicut
in primum principium. Unde in quocumque est
voluntas vel appetitus, oportet esse amorem : re-
moto enim primo, removentur alia. Ostensum
est autem * in Deo esse voluntatem. Unde ne-
cesse est in eo ponere amorem.
Ad primum ergo dicendum quod vis cognitiva
non movet, nisi mediante appetitiva. Et sicut in
nobis ratio universalis movet mediante ratione
particulari, ut dicitur in III de Anima *; ita appe-
titus intellectivus, qui dicitur voluntas, movet in
nobis mediante appetitu sensitivo. Unde proxi-
mum motivum corporis ' in nobis est appetitus
sensitivus. Unde semper actum appetitus sensitivi
concomitatur aliqua transmutatio corporis; et ma-
xime circa cor, quod est primum principium
motus >■• in animali. Sic igitur actus appetitus sen-
sitivi, inquantum habent transmutationem corpo-
ralem annexam, passiones dicuntur: non autem
actus voluntatis. Amor igitur et gaudium et de-
lectatio, secundum quod significant actus appe-
titus sensitivi, passiones sunt : non autem secun-
dum quod significant actus appetitus intellectivi.
Et sic ponuntur in Deo. Unde dicit Philosophus, in
a) Dei. - Om. codices et ed. a.
fl) Dei. - Om. ABCE; et ita mox codices.
T) amor. - Om. ABCEFGa.
3) tendat. - tendant FGa.
e) tristitia. - tristitiam FG.
l^) Nullus enim. - Nullus enim non A, Intellectus enim {autem D)
non CDE. Margo A, alia littera, intellectus enim non desiderat.
>)) etiam. - autem ABCDE.
9) tristitiam. - tristitia codices et a b.
t) Uude proximum motivum corporis. - Unde proximus motui
corporis ABDEl^Gn, Unde primus motus corporis C, Unde proximus
motus corporis ed. b.
x) motus. — movens FG.
Qu. XIX, art.
' Cap.
S.Th.
XI, n. 4.'
lect. XVI.
Cap. XIV, n. 8.
■ S.Th. lect. XIV.
* Cai
S.T
ip. I, n.
fi. lect.
QUAESTIO XX,
VII Ethic. *, quod Deus iina et simplici operatione
gaudet. Et eadem ratione, sine passione amat.
Ad secundum dicendum quod in passionibus sen-
sitivi appetitus, est considerare aiiquid quasi ma-
teriale, scilicet corporalem transmutationem ; et
aliquid quasi formale, quod * est ex parte appe-
titus. Sicut in ira , ut dicitur in I de Anima * ,
materiale est accensio sanguinis circa cor, vel
aliquid huiusmodi; formale vero, appetitus vin-
dictae. Sed rursus, ex parte eius quod est for-
male , in quibusdam horum designatur aliqua
imperfectio; sicut in desiderio, quod est boni non
V- habiti; et in tristitia, quae est mali habiti ''. Et
V eadem ratio est de ira, quae tristitiam supponit *.
Quaedam vero nullam imperfectionem designant,
ut amor et gaudium. Cum igitur nihil horum Deo
conveniat secundum illud quod est materiale in
Mnresp.adarg. eis , ut dictum est *; illa quae imperfectionem
praec. . ' . ' t r
important etiam formaliter, Deo convenire non
• Qu. III, art. 2, possunt nisi metaphorice, propter similitudinem
art. li. ' effectus, ut supra * dictum est. Quae autem im-
ARTICULUS II
253
' In resp. ad arg.
praec.
perfectionem non important^, de Deo proprie di-
cuntur, ut amor et gaudium: tamen sine passione,
ut dictum est *.
Ad tertium dicendum quod actus amoris semper
tendit in duo: scilicet in bonum quod quis vult
alicui ; et in eum cui vult bonum. Hoc enim
est proprie amare aliquem, velle ei bonum. Unde
in eo quod aliquis amat se, vult bonum sibi. Et
sic illud bonum quaerit sibi unire, inquantum
potest. Et pro tanto dicitur amor vis unitiva *, ' ^- ">5-
etiam in Deo , sed absque compositione : quia
illud bonum quod vult sibi, non est aliud quam
ipse, qui est per suam essentiam bonus, ut supra *
ostensum est. - In hoc vero quod aliquis amat * Q"- vi, art. 3.
alium, vult bonum illi. Et sic utitur eo tanquam
seipso, referens bonum ad illum, sicut ad seipsum.
Et pro tanto dicitur amor vis concretiva: quia
alium aggregat sibi, habens se ad eum sicut ad
seipsum ". Et sic etiam amor divinus est vis con- <>
cretiva, absque compositione quae sit in Deo,
inquantum aliis bona vult.
\) quod. - scilicet addunt codices.
(ji) et in tristitia... Iiabiti. - Om. codices.
v) quae tristitiam supponit. - quae tristitiam praesupponit ABCDE.
B post vero addit sunt quae; et post gaudium, animi.
E) Quae autem imperfectionem non important. - Quae autem for-
maliter imperfectionem non important ABCDEG,
0) seipsum. - se codices.
Commentaria Cardinalis Caietani
TiTULus clarus est : quaerit enim de inesse formaliter;
iam * enim constat omnia in Deo esse virtualiter.
II. In corpore unica est conclusio, responsiva quaesito
affirmative : In Deo est amor. - Probatur. Motus voluntatis,
et cuiuslibet appetitivae virtutis, tendit in bonum per se , in
malum autem per aliud: ergo primus voluntatis motus, et
cuiuslibet appetitivae virtutis, est in bonum in communi :
ergo primus actus voluntatis et appetitus est amor: ergo
in quocumque est voluntas vel appetitus, oportet esse amo-
rem: ergo in Deo necesse est ponere amorem.
Antecedens declaratur: quia malum non cadit sub ap-
petitu, nisi inquantum opponitur bono.-Consequentia vero
prima, quoad primam partem, scilicet quod primus actus
tendat in bonum, probatur ex eo quod id quod est per se,
prius est eo quod est per aliud. Quoad secundam vero ,
scilicet in communi: quia communius naturaliter est prius.
Cuius signum ad propositum est , quod intellectus prius
respicit verum commune , quam vera particularia. - Se-
cunda autem consequentia probatur ex differentia obiecti
amoris , ad obiecta aliorum actuum voluntatis et appe-
titus : quia amor est respectu boni in communi ; deside-
rium autem , spes et delectatio , respectu boni specialis ,
puta praesentis vel futuri. Et confirmatur ex hoc , quod
omnes alii motus appetitivi nascuntur ex amore: quod
manifestatur inductive in actibus desiderii , gaudii , odii ,
tristitiae, etc. - Tertia autem consequentia probatur: quia
remoto primo, removentur alia. - Quarta autem probatur:
quia in Deo est voluntas.
III. Circa praedicta, duo occurrunt notanda. Primo quod,
cum in littera dicitur quod amor respicit bonum in com-
muni, ly in communi non significat idem quod universale:
sed significat idem quod absolute. Amor enim omnis est
boni , absque alia limitatione : delectatio autem est boni
coniuncti, etc. DIkI autem hoc, quia littera, usque ad ul-
timam consequentiam, loquitur etiam de amore qui est in
appetitu sensitivo, quem constat non attingere bonum se-
cundum sensum universale, sed absolute. Nec tamen effi-
caciae illius probationis , quod est communius, naturaliter
est prius, per hoc aliquid adimitur : quoniam bonum abso-
lute, ad bonum cum certa conditione se habet, proportio-
naliter, ut commune ad proprium, seu ut communius ad
minus commune.
Secundo quod , cum in littera dicitur quod amor est
primus actus voluntatis et appetitus, nomine appetitus in-
telligit totam latitudinem appetitivae virtutis in qualibet
natura ; et non quamlibet potentiam appetitivam. Et per
hoc excluditur instantia de primo actu irascibilis. Licet enim
primus eius actus non sit amor, sed spes; primus tamen
actus totius appetitus sensitivi, distincti in concupiscibilem
et irascibilem, est amor.
ARTICULUS SECUNDUS
UTRUM DEUS OMNIA AMET
Infra, qu. xxui, art. 3, ad i ; T II", qu. cx, art. i ; II Sent., dist. xxvi, art. i ; III, dist. xxxii, art. i, 2; I Cont. Gent., cap. cxi; III, cap. cl;
De Verit., qu. xxvii, art. i; De Virtut., qu. 11, art. 7, ad 2; in loan., cap. v, lect. in; De Div. Nom., cap. rv, lect. ix.
S. Th. lect. X.
>D secundum sic proceditur. Videtur quod
Deus non omnia amet. Quia, secundum
'Dionysium, iv cap. de Div. Nom. *, amor
^amantem extra se ponit, et eum quo-
dammodo in amatum transfert. Inconveniens au-
tem est dicere quod Deus, extra se positus, in
alia transferatur. Ergo inconveniens est dicere
quod Deus alia a se amet.
2. Praeterea, amor Dei aeternus est. Sed ea
quae sunt alia a Deo, non sunt ab aeterno nisi
2 54 QUAESTIO XX, ARTICULUS II
in Deo. Ergo Deus " non amat ea nisi in seipso
lect. II, zi.
* Psalm. V, 7.
* Vers. 25.
Sed secundum quod sunt in eo, non sunt aliud
P ab eo. Ergo Deus non amat alia ^ a seipso.
T 3. Praeterea, duplex est amor, scilicet ■' con-
cupiscentiae, et amicitiae. Sed Deus creaturas ir-
rationales non amat amore concupiscentiae , quia
nullius extra se eget: nec etiam amore amici-
^ tiae, quia ^ non potest ad res irrationales haberi,
* ,'^Sr6."-'s"TS: ut patet per Philosophum, in VIII Ethic. * Ergo
Deus non omnia amat.
4. Praeterea, in Psalmo* dicitur: Odisti omnes
qiii operantur iniquitatem. Nihil autem simul odio
habetur et amatur. Ergo Deus non omia amat.
Sed contra est quod dicitur Sap. xi *: Diligis
omnia quae sunt, et nihil odisti eorum quaefe-
cisti.
Respondeo dicendum quod Deus omnia exi-
stentia amat. Nam omnia existentia, inquantum
sunt, bona sunt: ipsum enim esse cuiuslibet rei
quoddam bonum est, et similiter quaelibet per-
* Qu. XIX, art. 4. fectio ipsius. Ostensum est autem supra * quod
voluntas Dei est causa omnium rerum : et sic
oportet quod intantum habeat aliquid esse, aut
quodcumque bonum, inquantum est volitum a
Deo. Cuilibet igitur existenti Deus vult aliquod
bonum. Unde, cum amare nil aliud sit quam
velle bonum alicui, manifestum est quod Deus
omnia quae sunt, amat.
Non tamen eo modo sicut nos. Quia enim vo-
luntag nostra non est causa bonitatis rerum, sed
ab ea movetur sicut ab obiecto, amor noster, quo
bonum alicui volumus, non est causa bonitatis
ipsius : sed e converso bonitas eius, vel vera vel
« aestimata, provocat amorem, quo ei volumus = et
bonum conservari quod habet, et addi quod non
? habet: et ad hoc operamur. Sed amor Dei est
infundens ^ et creans bonitatem in rebus.
Ad primum ergo DicENDUM quod amans sic fit
extra se in amatum translatus , inquantum vult
amato bonum, et operatur per suam providen-
tiam, sicut et sibi. Unde et Dionysius dicit ^, iv cap. 1
de Div. Nom.*: Audendum est autem et hoc pro • s. th. lect. x.
veritate dicere , quod et ipse omnium causa, per
abimdantiam amativae bonitatis, extra seipsum fit
ad omnia existentia providentiis.
Ad secundum dicendum quod, licet creaturae ab
aeterno non fuerint nisi in Deo, tamen per hoc
quod ab aeterno in Deo fuerunt, ab aeterno
Deus cognovit res in propriis naturis: et eadem
ratione amavit. Sicut et nos per similitudines re-
rum, quae in nobis sunt, cognoscimus res in
seipsis existentes,
Ad tertiu.m dicendum quod amicitia non potest
haberi nisi ad rationales creaturas, in quibus con-
tingit esse redamationem, et communicationem in
operibus vitae, et * quibus contingit bene evenire o
vel male, secundum fortunam et felicitatem: sicut
et ad eas proprie benevolentia est. Creaturae au-
tem irrationales non possunt pertingere ad aman-
dum Deum, neque ad communicationem intelle-
ctualis et beatae vitae, qua Deus vivit. Sic igitur
Deus, proprie loquendo, non amat creaturas ir-
rationales amore amicitiae, sed amore quasi con-
cupiscentiae '; inquantum ordinat eas ad rationales '
creaturas, et etiam ad seipsum ; non quasi =• eis "
indigeat, sed propter suam bonitatem et nostram
utilitatem. Concupiscimus enim aliquid et nobis
et aliis.
Ad quartum dicendum quod nihil prohibet unum
et idem secundum aliquid amari, et secundum
aliquid * odio haberi. Deus autem peccatores, in- ^
quantum sunt naturae quaedam, amat *: sic enim * d. 96-
et sunt, et ab ipso sunt. Inquantum vero pecca-
tores sunt, non sunt, sed ab esse deficiunt: et
hoc in eis a Deo non est. Unde secundum hoc
ab ipso odio habentur.
o) Deus. - Om. codices.
P) alia. - aliud ABCDEF.
Y) scilicet. - Om. ACDEFGafr.
3) quia. - qui B, quae ceteri.
e) volumus. — velimus DEFpA. - Pro operamur, operemur ACDEF,
operaremur G.
^) infundens. - perfundens E, profundens ceteri. - Pro creans,
causans ABCDE.
»1) et Dionysius dicit. - ut Dionysius dicit CFG, dicit Diony-
sius Pab. - In textu citato autem et hoc pro veritate omittunt ACD
EFG.
6) et. - Om. ABCDE.
t) quasi concupiscentiae. - quod concupiscentiae F, concupiscen-
tiae Pab.
x) quasi. - quod ABCDEG.
X) aliquid. - aliud ACDEG. - Pro autem, igitur ABCDE.
Commentaria Cardinalis Caietani
TiTULus est clarus. - In corpore , unica [est conclusio :
Deus amat omnia existentia ; non tamen eo modo
sicut nos.
Haec conclusio, quoad primam partem, sic probatur.
Omnia existentia, inquantum sunt, bona sunt; et sic, quod
hoc habent inquantum sunt volita a Deo : ergo cuilibet
existenti Deus vult aliquod bonum : ergo Deus omnia quae
sunt, amat. - Antecedens, quoad primam partem, probatur :
quia ipsum esse, et quaelibet rei perfectio, bonitas quaedam
est. Quoad secundam vero : quia voluntas Dei est causa
rerum. Consequentia vero prima probatione non eget. Se-
cunda autem probatur ex eo, quod amare nihil aliud est
quam velle alicui bonum.
Quoad sgcundam autem partem, manifestatur conclusio.
Quia amamus , moti a bonitate rei amatae : Deus autem
amat, creando et infundendo bonitatem quam amat.
QUAESTIO XX, ARTICULUS III
255
Vers. 8.
Tract. cx.
a
ARTICULUS TERTIUS
UTRUM DEUS AEQUALITER DILIGAT OMNIA
II Sent., dist. xxvi, art. i, ad 2; III, dist. xix, art. 5 , qu' i; dist. xxxii, art. 4; I Cont. Gent., cap. xci.
>D TERTiuM sic PROCEDiTUR. Vidctur quod
Deus aequaliter diligat omnia. Dicitur
*enim Sap. vi *: aequaliter est ei ciira de
^omnibus. Sed providentia Dei, quam ha-
bet de rebus, est ex amore quo amat res. Ergo
aequaliter amat omnia.
2. Praeterea, amor Dei est eius essentia. Sed
essentia Dei magis et minus non recipit. Ergo
nec amor eius. Non igitur quaedam aliis magis
amat.
3. Praeterea, sicut amor Dei se extendit ad
res creatas, ita et scientia et voluntas. Sed Deus
non dicitur scire quaedam magis quam alia, neque
magis velle. Ergo nec magis quaedam aliis diligit.
Sed contra est quod dicit Augustinus, super
loann. *: Omnia diligit Deiis quae fecit; et inter
ea magis diligit creaturas rationales; et de illis *
eas amplius, qiiae sunt membra Unigeniti sui; et
multo magis ipsum Unigenitum siium.
Respondeo dicendum quod, cum amare sit velle
bonum alicui, duplici ratione potest aliquid ^ ma-
gis vel minus amari. Uno modo, ex parte ipsius
actus voluntatis, qui est magis vel minus inten-
sus. Et sic Deus non magis quaedam aliis amat:
quia omnia amat uno et simplici actu voluntatis,
et semper eodem modo se habente. Alio modo,
ex parte ipsius ^ boni quod aliquis vult amato. T
Et sic dicimur aliquem magis alio amare, cui
volumus maius bonum; quamvis non magis in-
tensa voluntate. Et hoc modo necesse est dicere
quod Deus quaedam aliis magis amat. Cum enim
amor Dei sit causa bonitatis rerum , ut dictum
est *, non esset aliquid alio melius, si Deus non • Art. praeced.
vellet uni maius bonum quam alteri.
Ad primum ergo dicendum quod dicitur Deo
aequaliter esse cura de omnibus, non quia ae-
qualia bona sua cura omnibus dispenset; sed quia
ex aequali sapientia et bonitate omnia administrat.
Ad secundum dicendum quod ratio illa procedit ,_
de intensione amoris ° ex parte actus voluntatis, ^
qui est divina essentia. Bonum autem quod Deus
creaturae vult, non est divina essentia. Unde nihil
prohibet illud intendi vel remitti.
Ad tertium dicendum quod intelligere et velle
significant solum actus: non autem in sua signi-
ficatione includunt aliqua obiecta % ex quorum £
diversitate possit dici Deus magis vel minus scire
aut velle; sicut circa amorem dictum est *. • in corpore.
a) de illis. - illis P.
P) aliquid. - aliquis BD.
Y) ipsius. - Om. BD. - Pro aliquis, quis codices.
3) de intensione amoris. — ex intensione amoris ABCDE. ■
pro qui est, quae est.
i) obiecta. - Om. codices et ed. a.
lidem
Commentaria Cardinalis Caietani
TITULUS clarus est. - In corpore duo facit. Primo, distin-
guit quod inaequaliter amare contingit dupliciter. Et
probat distinctionem, ex eo quod amare est velle bonum
alicui. - Secundo, respondet quaesito duabus conclusioni-
bus, iuxta praedicta membra distinctionis.
Prima conclusio est : Deus, ex parte actus amandi ,
omnia aequaliter amat. - Probatur. Amat uno simplici ,
et semper eodem modo se habente actu voluntatis : ergo
aequaliter.
Secunda conclusio est : Deus, ex parte boni voliti amato,
quaedam amat magis aliis. - Probatur. Si Deus non vellet
uni maius bonum quam alteri, non esset aliquid alio melius:
hoc est manifeste falsum : ergo. - Consequentia probatur :
quia amor Dei est causa bonitatis rerum.
* Vers. 32.
Vers. 6.
ARTICULUS QUARTUS
AN DEUS SEMPER MAGIS DILIGAT MELIORA
III Sent., dist. xxxi, qu. 11, art. 3, qu* 3; dist. xxMi, art. 5.
>D quartum sic proceditur. Videtur quod
Deus non semper magis diligat meliora.
^Manifestum est enim quod Christus est
simelior toto genere humano , cum sit
Deus et homo. Sed Deus magis dilexit genus hu-
manum quam Christum: quia dicitur Rom. viii*:
proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omni-
bus tradidit illum. Ergo Deus non semper magis
diligit meliora.
2. Praeterea, angelus est melior homine : unde
in Psalmo viii * dicitur de homine: minuisti eum
paulo minus ab angelis. Sed Deus plus dilexit ho-
minem quam angelum: dicitur enim Hebr. ii *:
nusquam angelos apprehendit, sed semen Abra-
hae apprehendit ". Ergo Deus non semper magis
diligit meliora.
3. Praeterea, Petrus fuit melior loanne : quia
plus Christum diligebat. Unde Dominus, sciens
hoc esse verum, interrogavit Petrum ^ , dicens :
Simon loannis, diligis me plus his ? * Sed tamen
Christus plus dilexit loannem quam Petrum: ut
enim dicit Augustinus , super illud loan. xxi ,
Vers. 16.
*Ioann. xxi, 15.
a) sed semen Abrahae apprehendit. - etc. ABCDE, om. G.
?) Petrum. - a Petro BCDEFGa. - dicens om. ABCEG.
256
QUAESTIO XX, ARTICULUS IV
* In loannis E-
vangel. , tract.
cxxiv, super cap.
XXI. vers. 20. \i-
dil illum disci-
pulum etc.
T
* In Isaiam iii,
0
* Vers. 7.
• Art. praeced.
Simon loannis diligis me? *: « Hoc ipso ■' signo
loannes a ceteris discipulis discernitur; non quod
solum eum, sed quod plus eum ceteris diligebat. »
Non ergo semper magis diligit meliora.
4. Praeterea, melior est innocens poenitente;
cum poenitentia sit secunda tabiila post naufra-
giiim, ut dicit Hieronymus *. Sed Deus pius di-
ligit poenitentem quam innocentem, quia plus °
de eo gaudet: dicitur enim Luc. xv*: Dico vobis
quod maius gaudium erit in caelo super iino pec-
catore poenitentiam agente, quam super nonaginta
noi'em iustis, qui non indigent poenitentia. Ergo
« Deus non semper magis diligit meliora K
5. Praeterea, melior est iustus praescitus, quam
peccator praedestinatus. Sed Deus plus diligit
peccatorem praedestinatum: quia vult ei maius
bonum, scilicet vitam aeternam. Ergo Deus non
semper magis diligit meliora.
Sed contra, unumquodque diligit sibi simile; ut
• vers. 19. patet per illud quod habetur Eccli. xiii *: onine
animal diligit sibi simile. Sed intantum aliquid
est melius , inquantum est Deo similius. Ergo
meliora magis diliguntur a Deo.
Respondeo dicendum quod necesse est dicere,
secundum praedicta , quod Deus magis diligat
meliora. Dictum est enim * quod Deum diligere
magis aliquid, nihil aliud est quam ei maius bo-
num velle : voluntas enim Dei est causa bonitatis
in rebus. Et sic, ex hoc sunt aliqua meliora, quod
Deus eis maius bonum vult. Unde sequitur quod
meliora plus amet.
Ad primum ergo dicendum quod Deus Christum
diligit, non solum plus quam totum humanum
genus, sed etiam magis quam totam universita-
tem creaturarum : quia scilicet ei maius bonum
voluit, quia dedit ci ' nomen, quod est super omne
nomen *, ut verus Deus esset. Nec eius excel-
lentiae deperiit " ex hoc quod Deus dedit eum
in mortem pro salute humani generis : quinimo
ex hoc factus est victor gloriosus ; factus enim
est principatus super humerum eiiis , ut dicitur
Isaiae ix *.
Ad secundum dicendum quod naturam huma-
nam assumptam a Dei Verbo in Persona Christi,
secundum praedicta * , Deus plus amat quam
omnes " angelos: et melior est, maxime ratione
t unionis. Sed loquendo ' de humana natura com-
muniter, eam angelicae comparando , secundum
ordinem ad gratiam et gloriam, aequalitas inve-
nitur; cum eadem sit mensura hominis et angeli,
* vers. 17. ut dicitur Apoc. xxi *; ita tamen quod quidam an-
geli quibusdam hominibus, et quidam homines
quibusdam angelis, quantum ad hoc, potiores in-
veniuntur. Sed quantum ad conditionem naturae,
angeius est melior homine. Nec ideo naturam
humanam assumpsit Deus, quia hominem abso-
Philipp. II, 9.
n
Vers. 6.
* Resp. ad arg.
praec.
lute plus diligeret : sed quia plus indigebat. Sicut
bonus " paterfamilias aliquid pretiosius dat servo
aegrotanti, quod non dat filio sano.
Ad tertium dicendum quod haec dubitatio de
Petro et loanne multipliciter solvitur. Augusti-
nus namque refert hoc ad mysterium, dicens *
quod vita activa, quae significatur per Petrum,
plus diligit Deum quam vita contemplativa, quae
significatur per loannem: quia magis sentit prae-
sentis vitae angustias, et aestuantius ab eis libe-
rari desiderat, et ad Deum ire. Contemplativam
vero vitam Deus plus diligit: quia magis eam
conservat; non enim finitur simul cum vita cor-^
poris, sicut vita activa. - Quidam vero dicunt
quod Petrus plus dilexit Christum in membris;
et sic etiam a Christo plus fuit dilectus; unde ei
ecclesiam commendavit. loannes vero plus dile-
xit Christum in seipso; et sic etiam plus ab eo
fuit dilectus ; unde ei commendavit Matrem. -
Alii vero dicunt quod incertum est quis horum
plus Christum dilexerit amore caritatis: et simi-
liter quem Deus plus dilexerit in ordine ad ma-
iorem gioriam vitae aeternae. Sed Petrus dicitur
plus dilexisse, quantum ad quandam promptitu-
dinem vel fervorem : loannes vero plus dilectus,
quantum ad quaedam familiaritatis indicia, quae
Christus ei magis demonstrabat, propter eius iu-
ventutem et puritatem. - Alii vero dicunt quod
Christus plus dilexit Petrum, quantum ad excel-
lentius donum caritatis: loannem vero plus, quan-
tum ad donum intellectus. Unde simpliciter Pe-
trus fuit melior, et magis dilectus: sed loannes
secundum quid. - Prae^umptuosum tamen videtur
hoc diiudicare : quia, ut dicitur Prov. xvi *, spiri-
tuum ponderaior est Dominus, et non alius.
Ad quartum dicendum quod poenitentes et in-
nocentes se habent sicut excedentia et excessa.
Nam sive sint innocentes, sive poenitentes, illi
sunt meliores et magis dilecti, qui plus habent
de gratia. Ceteris tamen paribus, innocentia di-
gnior est et magis dilecta. Dicitur tamen Deus
plus gaudere de poenitente quam de innocente,
quia plerumque poenitentes cautiores, humilio-
res ^ et ferventiores resurgunt. Unde Gregorius
dicit ibidem *, quod dux in praelio eum militem
phis diligit, qui post fugam conversus , fortiter
hostem premit, quam qui nunquam fugit, nec im-
quamfortiterfecit. -Yel, alia ratione, quia aequale
donum gratiae plus est, comparatum poenitenti,
qui meruit poenam, quam innocenti, qui non me-
ruit. Sicut centum marcae maius donum est, si
dentur pauperi, quam si dentur regi.
Ad quintum dicendum quod, cum voluntas Dei
sit causa bonitatis in rebus, secundum illud tem-
pus pensanda est bonitas eius qui amatur a Deo,
secundum quod dandum est ei ex bonitate divina
* Loco citato in
arg.
Vers. 2.
* Homil. XXXIV
in Evangel.
Y) ipso. - Om. codlces et ed. a.
3) plus. — magis codices. - In textu cit. maius om. ADE.
e) meliora. - meliorem PJ>.
V) voluit, quia dedit ei. - voluit et dedit scilicet ACE, voluit et
dedit sibi BFG , voluit quia dedit sibi edd. ab; quia scilicet... dedit
ei om. D.
>)) deperiit. - aUquid deperlit G.
6) omnes. - Om. ABCDE.
t) loquendo. - Om. codices et ab. - eam om. codices.
x) bonus. - Om. codices, - Pro pretiosius, pretiosum codices, precio
sive ed. a.
X) cautiores, humiliores, - tanto humiliores, cautiores B. - Pro et
ferventiores resurgunt, et firmiores resurgunt FG, ferventiores et fir-
miores resurgunt ed. a.
QUAESTIO XX, ARTICULUS IV
2^7
aliquod bonum. Secundum ergo illud -" tempus
quo praedestinato peccatori dandum est ex divina
voiuntate maius bonum, melior est; licet secun-
dum aliquod aliud tempus, sit peior; quia et
secundum aliquod . tempus , non est nec bonus
neque malus.
[i) Secundum ergo illud. - Secundum illud igitur ABCDE.
Commentaria Cardinalis Caietani
TiTULus clarus est. - In corpore una conclusio, respon-
siva quaesito affirmative : Deus magis diligit meliora.
Probatur. Voluntas Dei est causa bonitatis in rebus: ergo
Deum magis diligere aliquid , nihU aliud est quam velle
illi maius bonum : ergo ex hoc aliqua sunt meliora, quod
Deus maius bonum vult: ergo meliora plus amat.
II. In responsione ad quintum, dubium ingerunt verba
in calce posita , scilicet quod peccator praedestinatus , se-
cundum aliquod tempus, non est nec bonus neque malus.
Videtur enim sententia haec et falsa, et contra Auctoris
doctrinam. Quoniam tam angelus quam homo, secundum
• infra, qu. Lxii, ipsum, fuit creatus in gratia *; et quilibet homo contrahit
peccatum origmale *. Et dato quod non essent creati m
gratia , uno tantum istanti , et non per aliquod tempus ,
fuissent neque boni neque mali. Omnino igitur apparent
haec verba falsa.
III. Ad hoc tripliciter dicitur. Primo, quod haec verba
sunt vera de possibili, quidquid sit de facto. Et nomine
temporis intelligitur omnis mensura durationis , etiam in-
art. 3; qu. xcv
art. I.
'I*II'*,qu.Lxxxi,
art. 3.
stantanea. Tam angelus enim quara homo quandoque ,
scilicet in primo instanti, potuit esse neque bonus neque
malus moraliter
Secundo, quod verlficantur de bonitate et malitia morali
personali, idest per proprium actum. Infans enim, quamvis
sit malus peccato naturae, ex proprio tamen opere neque
bonus neque malus est.
Tertio, quod ista sunt simpliciter vera, et absolute in-
telligenda, absque restrictione aliqua. Et licet peccator prae-
destinatus, postquam habuit esse, semper fuerit bonus aut
malus ; quandoque tamen, scilicet per infinitum tempus quo
non fuit, neque bonus neque malus fuit. - Et haec expo-
sitio magis formalis est, et proposito consona , et absque
quaestione. Intendit enim littera docere non esse mirum,
peccatorem praedestinatum esse pro aliquo tempore peiorem
et minus amatum, ex eo quod pro aliquo tempore non erat
aliquo modo amatus , quando scilicet non erat : quoniam
tunc neque bonus neque malus erat, universaliter loquendo
de bono et malo, ut patet.
SuMMAK Theol. D. Thomae T. I.
33
258
QUAESTIO XXI, ARTICULUS I
QUAESTIO VIGESIMAPRIMA
DE lUSTITIA ET MISERICORDIA DEI
IN QUATUOR ARTICULOS DIVISA
• Cf. qu. XX, In-
trod.
PosT considerationem divini amoris, de iustitia
et misericordia eius agendum est *.
Et circa hoc quaeruntur quatuor.
Primo: utrum in Deo sit iustitia.
Secundo: utrum iustitia eius veritas dici possit.
Tertio : utrum in Deo sit misericordia.
Quarto: utrum in omni opere Dei sit iustitia
et misericordia.
ARTICULUS PRIMUS
UTRUM IN DEO SIT lUSTITIA
IV Sent., dist. xlvi, qu. i, art. i, qu' i; I Cont. Gent., cap. xciii; De Div. Nom., cap. viii, lect. iv.
Vers. II.
iD PRIMUM sic PROCEDITUR. Videtur quod
in Deo non sit iustitia. lustitia enim con-
*tra temperantiam dividitur. Temperantia
^autem non est in Deo. Ergo nec iustitia.
2. Praeterea, quicumque facit omnia pro libito
suae voluntatis, non secundum iustitiam opera-
tur. Sed, sicut dicit Apostolus, ad Ephes. i *, Deus
operatur omnia secundutn consilium suae volun-
tatis. Non ergo ei iustitia debet attribui.
3. Praeterea, actus iustitiae est reddere debi-
tum. Sed Deus nulli est debitor. Ergo Deo non
competit iustitia.
4. Praeterea, quidquid est in Deo, est eius es-
sentia. Sed hoc npn competit iustitiae : dicit enim
• s. Th. lect. IV. Boetius, in libro de Hebdomad.*, (\\iod bonum '
essentiam, iustum vero actum respicit. Ergo iustitia
non competit Deo.
• vers. 8. Sed contra est quod dicitur in Psalmo x *: lu-
P stus Dominus, et iustitias ^ dilexit.
Respondeo dicendum quod duplex est species
iustitiae. Una, quae consistit in mutua datione et
acceptione : ut puta quae consistit in emptione et
venditione, et aliis huiusmodi communicationibus
T vel commutationibus ''. Et haec dicitur a Philo-
• cap.iv, n. i.- sopho, in V Ethic. * iustitia commutativa, vel di-
S. Th. lect. VI. ^^- ^ ^- ■ ■ 1-
rectiva commutationum sive communicationum.
Et haec non competit Deo : quia, ut dicit Apo-
• vers. 35. stolus, Rom. XI*: quis prior dedit illi , et retri-
buetur ei?
Alia, quae consistit in distribuendo : et dicitur
8 distributiva iustitia, secundum quam * aliquis gu-
bernator vel dispensator dat unicuique secundum
suam dignitatem. Sicut igitur ordo congruus fa-
miiiae, vel cuiuscumque multitudinis gubernatae,
demonstrat huiusmodi iustitiam in gubernante;
ita ordo universi, qui apparet tam in rebus na-
turalibus quam in rebus voluntariis, demonstrat
Dei iustitiam. Unde dicit Dionysius, viii cap. de
* Cap. X, n. I. -
S. Th. lect. XIX.
Div. Nom. *: Oportet videre in hoc veram Dei esse ' s- Th. lect. iv.
iustitiam, quod omnibus tribuit propria, secundum
uniuscuiusque existentium dignitatem; et uniuscu-
iusque naturam in proprio salvat ordine et virtute.
Ad primum ergo dicendum quod virtutum mo-
ralium quaedam sunt circa passiones; sicut tem-
perantia circa concupiscentias % fortitudo circa ^
timores et audacias, mansuetudo circa iram. Et
huiusmodi virtutes Deo attribui non possunt, nisi
secundum metaphoram : quia in Deo neque pas-
siones sunt, ut supra * dictum est; neque appe- • Qu. xx, art. i,
titus sensitivus, in quo sunt huiusmodi virtutes
sicut in subiecto, ut dicit Philosophus in III Ethic*
Quaedam vero virtutes morales sunt circa ope-
rationes ; ut puta circa dationes et ^ sumptus, ut ^
iustitia et liberalitas et magnificentia ; quae etiam
non sunt in parte sensitiva, sed in voluntate *. • d. 815, 833.
Unde nihil prohibet huiusmodi virtutes in Deo
ponere: non tamen circa actiones civiles, sed
circa actiones Deo convenientes. Ridiculum est
enim secundum virtutes politicas Deum laudare,
ut dicil Philosophus in X Ethic. * • cap. vin, n. 7.
• , , . - S. Th. lect. XII.
Ad secundum dicendum quod, cum bonum m-
tellectum sit obiectum voluntatis, impossibile est
Deum ""' velle nisi quod ratio suae sapientiae ha- 1
bet. Quae quidem est sicut lex iustitiae, secun-
dum quam eius voluntas recta et iusta est. Unde
quod secundum suam voluntatem facit, iuste * «
facit: sicut et nos quod secundum legem facimus,
iuste facimus. Sed nos quidem secundum legem
alicuius superioris: Deus autem sibi ipsi est lex.
Ad tertium dicendum quod unicuique debetur
quod suum est. Dicitur autem esse suum alicuius,
quod ad ipsum ordinatur; sicut servus est Do-
mini, et non e converso ; nam liberum est quod
sui causa est ' *. In nomine ergo debiti, importatur <■
quidam ordo exigentiae vel necessitatis alicuius cap. uf"/. 9!-'
ad quod ordinatur. Est autem duplex ordo con-
a) bonum. - esse addit G; item post vero.
p) iustitias. - iustitiam P.
■f) communicationibus vel commutationibus. - communicationibus
CDEFG, et suprascripto vel commuta A; contractibus B, commutatio-
nibus vel communicationibus edd. a b.
S) quam. - quem ed. a, quod Pb.
z) concupiscentias. — concupiscentiam ABCDE.
X) et. - vel ABCD, ut E. - Sequens et ora. ABCDEF.
»l) Deum. - eum kCEFOab.
6) iuste. - recte B, recte et iuste D. - Pro iuste /acimus , recte
facimus et iuste B, om. D.
i) est. - ut dicitur in I Metaphysicae addunt AB.
QUAESTIO XXI, ARTICULUS II
259
siderandus in rebus. Unus, quo aliquid creatum
ordinatur ad aliud creatum : sicut partes ordinan-
tur ad totum, et accidentia ad substantias, et una-
quaeque res ad suum finem. Alius ordo, quo
omnia creata ordinantur in Deum. Sic igitur et
debitum attendi potest dupliciter in operatione di-
D. 1065. vina*: aut secundum quod aliquid debetur Deo;
aut secundum quod aliquid debetur rei creatae.
Et utroque modo Deus debitum reddit. Debitum
enim est Deo, ut irnpleatur in rebus id quod eius
sapientia et voluntas habet, et quod suam bo-
nitatem manifestat: et secundum hoc iustitia Dei
respicit decentiam ipsius, secundum quam reddit
" sibi quod sibi debetur. Debitum etiam est alicui "
rei creatae, quod habeat id quod ad ipsam ordi-
natur: sicut homini, quod habeat manus, et quod
ei alia animalia serviant. Et sic etiam Deus ope-
ratur iustitiam, quando dat unicuique quod ei
debetur secundum rationem suae naturae et con-
^ ditionis \ Sed hoc debitum dependet ex primo :
quia hoc unicuique debetur, quod est ordinatum
ad ipsum secundum ordinem divinae sapientiae.
Et Ucet Deus hoc modo debitum alicui det, non
tamen ipse est debitor: quia ipse ad alia non or-
dinatur, sed potius alia in -" ipsum. Et ideo iusti-
tia quandoque dicitur in Deo condecentia suae
bonitatis; quandoque vero retributio pro meritis *.
Et utrumque modum tangit Anselmus, dicens *:
cum punis malos , iustum est , quia illorum me-
ritis convenit; cum vero parcis malis, iustum est,
quia bonitati tuae condecens est.
Ad quartum DiCENDUM quod, licet iustitia respi-
ciat actum, non tamen per hoc excluditur quin sit
essentia Dei: quia etiam id quod est de essentia
rei , potest esse principium actionis. Sed bonum
non semper respicit actum: quia aliquid dicitur
esse bonum, non solum secundum quod agit, sed
etiam secundum quod in sua essentia perfectum
est. Et propter hoc ibidem dicitur quod bonum
comparatur ad iustum, sicut generale ad speciale.
D. 802.
x) alicui. — alicuius ABCE.
X) conditionis. - suae conditionis ACDE.
[i) in. - ad BCDF.
Commentaria Cardinalis Caietani
• Cf. qii.xx,art.i,
Comraent. n. i.
TiTULus, ut iam patet ex dictis *, quaerit utrutn iusti-
tia sit formaliter in Deo.
In corpore duo facit. Primo enim distinguit iustitiam
in duas species : scilicet commutativam , et distributivam.
Secundo, respondet quaesito duabus conclusionibus, iuxta
numerum specierum iustitiae.
II. Prima conclusio est negativa: In Deo non est iu-
stitia commutativa. - Probatur auctoritate Apostoli : quis
prior etc.
Secunda est affirmativa : In Deo est iustitia distributiva. -
Et probatur. lustitia distributiva est, secundum quam datur
unicuique secundum suam dignitatem : ergo ordo universi
demonstrat Dei iustitiam: igitur in eo est iustitia. - Con-
sequentia probatur e.x proportionali : quia sicut ordo fami-
liae congruus ostendit iustitiam in gubernante , ita ordo
universi etc. Et confirmatur auctoritate Dionysii.
III. Circa primam conclusionem dubium est. Tum quo-
niam falsum videtur in Deo non esse iustitiam commu-
tativam. Quoniam forma divini iudicii fit secundum iusti-
tiam commutativam, dum recompensat et praemia meritis,
et supplicia peccatis; ut expresse Auctor dicit in II^ 11"^,
qu. Lxi, art. 4, ad i . - Tum quoniam probatio non videtur
sufficiens. Quoniam ad iustitiam commutativam spectat non
solum retributio, sed etiam ipsa prior datio: non solum
enim emptio, sed etiam venditio iustitia commutativa re-
gulatur. Et propterea ex negatione secundi actus in Deo,
non videtur sufficienter illata negatio talis iustitiae : quo-
niam salvatur etiam in primo actu.
IV. Ad haec retrogrado ordine respondetur, quod neuter
actus commutativae iustitiae locum habet in Deo: quia
sicut non potest dare pro acceptis, ita nec potest dare pro
accipiendis ; nihil enim sibi ex creaturis accrescere potest.
Excluditur quoque, ex hoc quod nemo potest prius aliquid
dare Deo, uterque actus ab ipso : quoniam, si nemo potest
prius dare, consequens est quod nemo possit aequivalens
reddere; et consequenter quod Deus non possit pro aequi-
valente accipiendo dare. Et sic commutativa iustitia, quae
aequalitatem inter datum et acceptum facit, locum in eo
habere non potest.
Ad primam vero dicitur, quod inde non potest haberi,
nisi quod quidam modus commutativae iustitiae in divina
distributione servatur, dura pro demeritis supplicia, et pro
meritis praemia dispensat. Hic autem intenditur quod in
Deo non est ipsa iustitia commutativa.
V. In responsione ad tertium, adverte doctrinam tradi-
tam in II Cont. Gent., in cap. xxviii et xxix : et melius haec
intelliges, videns quod hoc potius est iustum condecentiae
in ordine ad Deum, quam simpliciter iustum.
ARTICULUS SECUNDUS
UTRUM lUSTITIA DEI SIT VERITAS
IV Sent., dist. xlvi, qu. i, art. i, qu' 3.
' Dialog. de Ve-
rit., cap.xni.
• S.Th. lect. IV. -
Did. lib. V, cap.
IV, n. i.
** Cap. 11, n.3. -
S. Th. lect. II.
•D SECUNDUM sic PROCEDITUR. Videtur quod
iustitia Dei non sit veritas. lustitia enim
est in voluntate: est enim rectitudo vo-
%,luntatis , ut dicit Anselmus *. Veritas
autem est in inteilectu, secundum Philosophum in
VI Metaphys. *, et in VI Ethic. ** " Ergo iustitia
non pertinet ad veritatem.
2. Praeterea, veritas, secundum Philosophum
in IV Ethic. *, est quaedam alia virtus a iustitia.
Non ergo veritas pertinet ad rationem iustitiae.
Sed contra est quod in Psalmo lxxxiv * dicitur:
misericordia et veritas obviaverunt sibi; et poni-
tur ibi veritas pro iustitia.
Respondeo dicendum quod veritas consistit in
adaequatione intellectus et rei, sicut supra * di-
ctum est. Intellectus autem qui est causa rei,
* Cap. VII, n. 7
S. Th.lect.xv.
Vers. II.
a) et in VI Ethic. - vel Ethicorum ACE, vel in VI Ethicorum Vb, om. BDGa.
26o
QUAESTIO XXI, ARTICULUS III
comparatur ad ipsam sicut regula et mensura:
e converso autem est de intellectu qui accipit
scientiam a rebus. Quando igitur res sunt men-
sura et regula intellectus, veritas consistit in hoc,
quod intellectus adaequatur rei, ut in nobis ac-
cidit: ex eo enim quod res est vel non est, opinio
nostra et oratio vera vel falsa est. Sed quando
intellectus est regula vei -^ mensura rerum, ve-
ritas consistit in hoc, quod res adaequantur in-
tellectui: sicut dicitur artifex facere verum opus,
quando concordat arti. Sicut autem se habent
artificiata ad artem, ita se habent opera iusta ad
legem cui concordant. lustitia igitur Dei, quae
constituit ordinem in rebus conformem rationi
sapientiae suae, quae est lex eius , convenienter
veritas '' nominatur. Et sic etiam dicitur in nobis
veritas iiistitiae.
Ad primum ergo dicendum quod iustitia, quan-
tum ad legem regulantem, est in ratione vel in-
tellectu : sed quantum ad imperium, quo opera °
regulantur secundum legem, est in voluntate.
Ad secundum dicendum quod veritas illa de qua
loquitur Philosophus ibi, est quaedam virtus per
quam aiiquis demonstrat se talem in dictis vel '
factis, qualis est. Et sic consistit in conformitate
signi ad significatum : non autem in conformi-
tate effectus ad causam et regulam ?, sicut de
veritate iustitiae dictum est *.
P) vel. -et ABCDFG.
f) veritas. - eius addunt BD.
3} 51/0 opera. - itt fiant opera quae B.
t) vel. - et codices.
!^) ad causam et regulam.
causas etiam CE.
ad causas et regulati ad regulam B ;
In corpore.
Oommentaria Cardinalis Caietani
TiTULus ex dictis est clarus. - In corpore una conclusio,
responsiva quaesito affirmative: lustitia Dei convenien-
ter veritas nominatur.
Probatur. Veritas intellectus regulantis et mensurantis
res, consistit in adaequatione rerum ad intellectum : iustitia
autem consistit in conformitate operum ad legem cui con-
cordat. Ergo iustitia Dei convenienter veritas nominatur.
Antecedens, pro prima parte, probatur ex convenientia
et dilferentia veritatis in intellectu accipiente a rebus , et
causante res : convenientia quidem , quia veritas consistit
semper in adaequatione intellectus et rei; differentia au-
tem, quia in intellectu causato est adaequatio intellectus
ad res, in causante autem est adaequatio rerum ad intel-
lectum. Pro secunda vero parte, quia, sicut se habent ar-
tificiata ad artem, ita se habent opera iusta ad legem. -
Consequentia autem probatur: quoniam iustitia Dei facit
ordinem in rebus conformem sapientiae suae, quae est
omnium lex.
Et confirmatur tota manifestatio ex eo quod etiam in
nobis sic invenitur veritas iustitiae.
• De Fide Orth.i
lib. II, cap. XIV.
Vers. 13.
ARTICULUS TERTIUS
UTRUM MISERICORDIA COMPETAT DEO
*
II* II", qu. XXX, art. 4; IV Sent., dist. xLvi, qu. n, art. i, qu* i ; l Cont. Gent., cap. xci; Psalm. xxiv.
' Interlin.
Hieronvmum
Vers. 4.
- Cf.
iD tertium sic proceditur. Videtur quod
misericordia Deo non competat. Mise-
Vicordia enim est species tristitiae, ut
idicit Damascenus *. Sed tristitia non
est in Deo. Ergo nec misericordia.
2. Praeterea, misericordia est relaxatio iusti-
tiae. Sed Deus non potest praetermittere id quod
ad iustitiam suam pertinet. Dicitur enim II ad
Tim. II *: si non credimiis , ille fidelis permanet,
seipsiim negare non potest: negaret autem se-
ipsum, ut dicit Glossa * ibidem ", si dicta sua ne-
garet. Ergo misericordia Deo non competit.
Sed contra est quod dicitur in Psalmo cx*:
Miserator et misericors Dominus.
Respondeo dicendum quod misericordia est Deo
maxime attribuenda: tamen secundum effectum,
non secundum passionis affectum. Ad cuius evi-
dentiam, considerandum est quod misericors di-
citur aliquis quasi ^ habens miserum cor: quia
scilicet afficitur ex miseria alterius per tristitiam,
ac si esset eius propria miseria. Et ex hoc se-
quitur qUod operetur ad depellendam miseriam
alterius, sicut miseriam propriam : et hic est mi-
sericordiae effectus. Tristari ergo de miseria al-
terius non competit Deo : sed repellere miseriam
alterius, hoc maxime ei competit, ut per mise-
riam quemcumque defectum intelligamus. Defe-
ctus autem non tolluntur '", nisi per alicuius bo- t
nitatis perfectionem: prima autem origo bonitatis
Deus est, ut supra * ostensum est. • qu.vi, art.4.
Sed considerandum est quod elargiri perfe-
ctiones rebus, pertinet quidem et ad bonitatem
divinam, et ad iustitiam, et ad liberalitatem , et
misericordiam : tamen secundum aliam et aliam
rationem. Communicatio enim perfectionum ,
absolute considerata, pertinet ad bonitatem, ut
supra * ostensum est. Sed inquantum perfectip- • iwd., an. i, 4.
nes rebus a Deo dantur secundum earum pro-
portionem , pertinet ad iustitiam , ut dictum est
supra *. Inquantum vero non attribuit rebus per- 'Art.ihuiusqu.
fectiones propter utilitatem suam, sed solum pro-
pter suam bonitatem, pertinet ad liberalitatem.
Inquantum vero perfectiones datae rebus a Deo,
omnem defectum expellunt, pertinet ad miseri-
cordiam.
Ad primum igitur dicendum quod obiectio illa
procedit de misericordia, quantum ad passionis
affectum.
a) ibidem. - Om. ABCDE.
P) quasi. - Om. B. - Idem pro quia, quod.
f) tolluntur. - repelluntur B.
* Cf. art. I, com-
ment. n. i.
QUAESTIO XXI, ARTICULUS IV
Ad secundum dicendum quod Deus misericor
261
diter agit, non quidem contra iustitiam suam fa-
ciendo, sed aliquid supra iustitiam operando: sicut
si alicui cui ° debentur centum denarii, aliquis
ducentos det de suo, tamen non contra iustitiara
facit, sed liberaliter vel misericorditer operatur.
Et similiter si aliquis oftensam in se commissam
remittat '. Qui enim aliquid remittit, quodammodo
donat illud : unde Apostolus remissionem donaz
tionem vocat, Ephes.w*: donate invicem, siciit
et Christus vobis donavit. Ex quo patet quod mi-
sericordia non tollit iustitiam, sed est quaedam
iustitiae plenitudo. Unde dicitur lac. 11 * , quod
misericordia siiperexaltat iudiciiim.
3) cui, - Om. coJices.
i £) remittat. - dimittat ACDEG, dimittit B.
Commentaria Cardinalis Caietani
TiTULus iara patet ex usu '
r
In corpore duo facit: primo
respondet quaesito; secundo, clarificat responsionem.
Conclusio responsiva est : Misericordia est maxime in
Deo, non secundum passionis affectum, sed secundum ef-
fectum. - Probatur. Tristari de miseria aliena non convenit
Deo; sed repellere eam, hoc maxime ei convenit. Ergo
misericordia, non quantum ad affectum, sed quantum ad
effectum, maxime Deo convenit.
Antecedens explanatur , quoad ly miseria , ut scilicet
* Nunc cap. iv ,
vers. 32.
Vers. 13.
sonet defectum quemcumque. Et probatur, quoad secun-
dam partem, sic. Defectus non tolluntur nisi per alicuius
bonitatis perfectionem : ergo hoc maxime pertinet ad Deum,
quia ipse est prima bonitatis origo. - Consequentia autem
probatur : quia affectus misericordis est tristitia ; effectus
vero est depulsio alienae miseriae.
Clarificatio autem consistit in differenti habitudine dif-
fusae a Deo perfectionis, ad eius bonitatem, iustitiam, li-
beralitatem et misericordiam: et satis clare est in littera.
\'ers. 13.
'-* Vers. 8, 9.
Vers. 10.
ARTICULUS QUARTUS
UTRUM IN OMNIBUS OPERIBUS DEI SIT MISERICORDIA ET lUSTITIA
IV Sent., dist. xlvi, qu. n, art. 2, qu" 2; II Cont, Gent., cap. xxviii; De Verit., qu. xxviii, art. i, ad 8;
Psalm. xiiv; Rom., cap. xv, lect. i.
D QUARTUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
non in omnibus Dei operibus sit mise-
ricordia et iustitia. Quaedam enim opera
Dei attribuuntur misericordiae, ut iusti-
ficatio impii: quaedam vero iustitiae, ut damnatio
impiorum. Unde dicitur lac. ii *: iudicium sine
misericordia Jiet ei qui non fecerit misericordiam.
Non ergo in omni opere Dei apparet misericordia
et iustitia.
2. Praeterea. Apostolus. ad Rom. xv*, conver-
sionem ludaeorum attribuit iustitiae et veritati;
conversionem autem gentium,misericordiae. Ergo
non in. quolibet opere Dei est iustitia et miseri-
cordia.
3. Praeterea, multi iusti in hoc mundo affli-
guntur. Hoc autem est iniustum. Non ergo in
omni opere Dei est iustitia et misericordia.
4. Praeterea, iustitiae est reddere debitum, mi-
sericordiae autem sublevare miseriam: et sic tam
iustitia quam misericordia aliquid praesupponit in
suo opere. Sed creatio nihil praesupponit "■. Ergo
in creatione neque misericordia est, neque iustitia.
Sed contra est quod dicitur in Psalmo xxiv * :
omnes viae Domini tnisericordia et veritas.
Respondeo dicendum quod necesse est quod in
quolibet opere Dei ^ misericordia et veritas inve-
niantur: sitamenmisericordiapro remotione cuius-
cumque '' defectus accipiatur; quamvis non omnis
defectus proprie possit dici miseria, sed solum *
defectus rationalis naturae, quam contingit esse
felicem; nam miseria felicitati opponitur.
Huius autem necessitatis ratio est, quia, cum
debitum quod ex divina iustitia redditur, sit vel
debitum Deo, vel debitum alicui creaturae, neutrum
potest in aliquo opere Dei praetermitti. Non enim
potest facere aliquid Deus, quod non sit conve-
niens sapientiae et bonitati ipsius; secundum quem
modum diximus * aliquid esse debitum Deo. Simi-
liter etiam quidquid in rebus creatis facit, secun-
dum convenientem ordinem et proportionem fa-
cit; in quo consistit ratio iustitiae. Et sic oportet
in omni opere Dei ' esse iustitiam.
Opus autem divinae iustitiae semper praesup-
ponit opus misericordiae, et in eo fundatur. Crea-
turae enim non debetur aliquid ^, nisi propter
aliquid in eo praeexistens, vel praeconsideratum:
et rursus, si illud creaturae debetur, hoc erit pro-
pter aliquid prius. Et cum non sit procedere in
infinitum, oportet devenire ad aliquid quod ex
sola bonitate divinae voluntatis dependeat, quae
est ultimus finis. Utpote si dicamus quod habere
manus debitum est homini propter animam ratio-
nalem; animam vero rationalem habere, ad hoc
quod sit homo ; hominem vero esse, propter divi-
nam bonitatem. Et sic in quolibet opere Dei " ap-
paret misericordia, quantum ad primam radicem
eius. Cuius virtus salvatur in omnibus consequen-
tibus; et etiam vehementius in eis operatur, sicut
causa primaria ® vehementius infiuit quam causa
secunda. Et propter hoc etiam ea quae alicui
creaturae debentur, Deus, ex abundantia suae bo-
tatis, largius dispensat quam exigat proportio rei.
a) Sed creatio nihil praesupponit. - Om. B; 1« suo opere addit D. I
3) Dei. - Domini CDFG.
f) cuiuscumque. - uniuscuiusque FGa*.
3) solum. - solus ACDEFG. - Pro naturae, creaturae B, creatu-
rae vel naturae D.
£) Dei. - Domini ACDEFGaii.
i^) enim non debetur aliquid. - autem nihit debetur B.
r,) Dei, - divino AD, Domini CEFGab. - eius omittunt codices
et edd. a b.
0) primaria. - prima B.
Art. I, ad 3.
262
QUAESTIO XXI, ARTICULUS IV
Vers. 47.
Minus enim est quod sufficeret ad conservan-
dum ' ordinem iustitiae, quam quod divina boni-
tas confert, quae omnem proportionem creaturae
excedit.
Ad PRiMUM ERGO DiCENDUM quod quaedam opera
attribuuntur iustitiae, et quaedam misericordiae ,
quia in quibusdam vehementius apparet iustitia,
in quibusdam misericordia ". Et tamen in damna-
tione reproborum apparet misericordia , non qui-
dem totaliter relaxans, sed aliqualiter allevians, dum
punit citra condignum. Et in iustificatione impii
apparet iustitia, dum culpas relaxat propter dile-
ctionem, quam tamen ipse misericorditer infundit:
sicut de Magdalena legitur, Luc.vii *: dimissa sunt
ei peccata miilta, qiioniam dilexit multiim.
Ad secundum dicendum quod iustitia et miseri-
cordia Dei apparet in conversione ludaeorum et
Gentium: sed aliqua ratio iustitiae apparet in con-
versione ludaeorum , quae non apparet in con-
versione Gentium, sicut quod salvati sunt propter
promissiones Patribus factas.
Ad tertium dicendum quod in hoc etiam quod
iusti puniuntur in hoc mundo, apparet iustitia et
misericordia; inquantum per huiusmodi afflictio-
nes aliqua levia in eis purgantur , et ab affectu
terrenorum in Deum magis eriguntur; secundum
illud Gregorii *: mala quae in hoc mundo nos ^
premunt, ad Deum nos ire compellunt.
Ad quartum dicendum quod, licet creationi non
praesupponatur aliquid in rerum natura, praesup-
ponitur tamen aliquid in Dei cognitione. Et se-
cundum hoc etiam salvatur ibi ratio iustitiae, in-
quantum res in esse producitur, secundum quod
convenit divinae sapientiae et bonitati. Et salva-
tur quodammodo ratio misericordiae, inquantum
res de non esse in esse mutatur.
i) conservandum . - servandum ABCDEF.
x) misericordia. - invenitur vel apparet addit B.
X) nos. - Om. codices et hic et mox.
Commentaria Cardinalis Caietani
TiTULus est clarus. - In corpore unica est conclusio, re-
sponsiva quaesito affirmative, scilicet: In quolibet opere
Dei misericordiam et iustitiara oportet inveniri.
II. Circa quam tria facit. Primo, misericordiae nomen
extendit, extendendo nomen miseriae ad omnem defectum.
Et rationem extensionis assignat : quia, cum miseria oppo-
natur felicitati , in sola rationali creatura , quae felicitatis
est capax, miseria proprie inveniri potest.
III. Secundo, probat conclusionem quoad iustitiam, sic.
Debituni ex divina iustitia contingit dupliciter, scilicet Deo
vel creaturae; et neutrum potest in aliquo opere Dei prae-
termitti. Ergo in omni opere Dei oportet esse iustitiam. -
Antecedens , quoad primam partem , habetur ex dictis in
I art., ad 3. Quoad secundam vero, manifestatur : quia non
potest facere Deus aliquid, quod non congruat sapientiae
et bonitati ipsius; et similiter quidquid in rebus creatis
facit, convenienti ordine et proportione disponit.
Adverte hic, quod illa propositio in littera posita, neu-
trum potest in aliquo opere Dei praetermitti, non est in-
tenta ab Auctore prout sonat: quoniam in opere creationis,
proprie nulla potest inveniri ratio debiti respectu alicuius
creaturae; sed solum respectu sapientiae et voluntatis di-
vinae , ut in responsione ad quartum hic habes. Sed est
interpretanda quoad opera providentiae et gubernationis ;
ad quod insinuandum, cum illa manifestatur in littera, no-
tanter dicitur, quidquid in rebus creatis facit Deus; quasi
diceret quod quidquid facit creatione supposita.
IV. Probatur deinde conclusio quoad misericordiam ,
sic. Opus divinae iustitiae semper praesupponit opus mi-
sericordiae , et in eo fundatur : ergo in quolibet opere
Dei apparet misericordia , quantum ad primam eius ra-
dicem. - Antecedens probatur : quia reducitur debitum
in aliquid ex sola divina bonitate coUatum. Quod proba-
tur : quia aliter procederetur in infinitum. Et declaratur
exemplariter.
V. Tertio, quia ex hac probatione videbatur quod mi-
sericordia concurreret ad opera Dei quasi remota causa,
ideo declarat quod concurrit eminentius quam iustitia. Et
hoc dupliciter. Primo , quia causa primaria vehementius
influit quam secunda: et sic vis misericordiae et salvatur,
et vehementius operatur in omnibus consequentibus. - Se-
cundo , ab effectu : quia debita alicui creaturae largius
Deus dispensat, quam proportio rei exigat ; et hoc ex abun-
dantia bonitatis suae. Patet autem sic esse : quia minus eo
quod de facto divina bonitas confert , ad conservandum
iustitiae ordinem sufficeret.
QUAESTIO XXII, ARTICULUS I
263
QUAESTIO VIGESIMASECUNDA
DE PROVIDENTIA DEI
IN QUATUOR ARTICULOS DIVISA
CoNsiDERATis autem his quae ad voluntatem
absolute pertinent, procedendum est ad ea
»cf.qu.xix, in- quae respiciunt simul intellectum et voluntatem *.
Huiusmodi autem est providentia quidem respe-
ctu omnium; praedestinatio vero et reprobatio ,
et quae ad haec consequuntur, respectu hominum
• Qu. XXIII. specialiter, in ordine ad aeternam salutem. * Nam
et post morales virtutes, in scientia morali, con-
sideratur de prudentia, ad quam providentia per-
tinere videtur.
Circa providentiam autem Dei quaeruntur qua-
tuor.
Primo: utrum Deo conveniat providentia.
Secundo : utrum omnia divinae providentiae
subsint.
Tertio: utrum divina providentia immediate
sit de omnibus.
Quarto : utrum providentia divina imponat ne-
cessitatem rebus provisis.
ARTICULUS PRIMUS
UTRUM PROVIDENTIA DEO CONVENIAT
I Sent,, dist. xxxix, qu. ii, art. i; De Verit., qu. v, art. i 2.
' Cap. V, n. I ; ix,
11.7. -S.Th. lect.
IV, vm.
a
•DeFide Orth.,
Jib.II, cap. XXIX,
D PRiMUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
providentia Deo non conveniat. Provi-
Deinvent.\.\i, ^^&^PiWdeutia enim, secundum Tullium *, est
versus finem. j^Sty^SS^a v^ i • t-^ 1 ^^* j.
pars prudentiae. Prudentia autem, cum
sit bene consiliativa, secundum Philosophum in
VI Ethic. *, Deo competere non potest, qui nul-
ium dubium habet, unde eum * consiliari opor-
teat. Ergo providentia Deo non competit.
2. Praeterea, quidquid est in Deo, est aeter-
num. Sed providentia non est aliquid aeternum :
est enim circa existentia, quae non sunt aeterna,
secundum Damascenum *. Ergo providentia non
est in Deo.
3. Praeterea, nuUum compositum est in Deo.
Sed providentia videtur esse aliquid compositum :
quia includit in se voluntatem et intellectum.
Ergo providentia non est in Deo.
Sed contra est quod dicitur Sap. xiv *: Tu au-
tem , Pater , gubernas omnia providentia.
Respondeo dicendum quod necesse est ponere
providentiam in Deo. Omne enim bonum quod
Qu. VI, art. 4. cst iu rcbus, a Deo creatum est, ut supra * osten-
P sum est. In rebus autem ^ invenitur bonum, non
solum quantum ad substantiam rerum, sed etiam
quantum ad ordinem earum in finem, et prae-
cipue in finem ultimum, qui est bonitas divina,
ut supra * habitum est. Hoc igitur bonum ordinis
in rebus creatis existens, a Deo creatum est. Cum
autem Deus sit causa rerum per suum inteile-
ctum, et sic cuiuslibet sui effectus oportet ra-
tionem in ipso praeexistere, ut ex superioribus *
patet ; necesse est quod ratio ordinis rerum in
Vers. 3.
' Qu.xxi, art. 4.
* Qu. XV, art. 2 ;
XIX, art. 4.
finem in mente divina praeexistat. Ratio autem
ordinandorum in finem, proprie providentia est.
Est enim principalis pars "^ prudentiae, ad quam t
aliae duae partes ordinantur, scilicet memoria
praeteritorum, et intelligentia praesentium; prout
ex praeteritis memoratis, et praesentibus intelle-
ctis , coniectamus ° de futuris providendis. Pru- s
dentiae autem proprium est, secundum Philoso-
phum in VI Ethic. *, ordinare alia in finem; sive * cap. v, n^;
respectu sui ipsius, sicut dicitur homo prudens, fect.1v,x". '
qui ' bene ordinat actus suos ad finem vitae suae; £
sive respectu aliorum sibi subiectorum in familia <• ^
vel civitate vel regno, secundum quem modum
dicitur Matt. xxiv * : fidelis servus et prudens , • vers. 45.
quem constituit dominus super familiam suam. Se-
cundum quem modum prudentia vel providentia
Deo convenire potest " : nam in ipso Deo nihil 1
est in finem ordinabile, cum ipse sit finis ultimus.
Ipsa igitur ratio ordinis rerum in finem, provi-
dentia in Deo nominatur. Unde Boetius, IV de
Consol. *, dicit quod providentia est ipsa divina • Prosa «.
ratio in summo omnium principe constituta, quae
cuncta disponit. Dispositio autem potest dici tam
ratio ordinis rerum in finem, quam ratio ordinis
partium in toto.
Ad primum ergo dicendum quod, secundum Phi-
losophum in VI Ethic. *, prudentia proprie est "Cap. ix,n. ?;
praeceptiva eorum, de quibus eubulia recte con- icct.'vm', ix.'
siiiatur , et synesis recte iudicat. Unde, licet con-
siliari non competat Deo, secundum quod con-
silium est inquisifio de rebus dubiis; tamen prae-
cipere de ordinandis in finem, quorum rectam ® o
a) eum. - Om, codices et a b.
p) autem. - creatis addunt codices et ed. a.
f ) Est enim principalis pars. - Est igitur principalis pars FG ,
cum enim principalis pars ed. a.
S) coniectamus. - coniecturamus ADGsC, coniecturatur B, conie-
ctura videtur F, coniecturamur edd. a b, coniectamur P.
t) qui. - quia B. - Pro actus suos ad finem vitae suae , actus
vitae suae ad finem D; suae om. FG.
X,) subiectorum in familia. - subiectorum, sicut dicitur homo pru-
dens in familia B.
■r\) potest. - non potest DsB.
6) rectam, - certam F.
264
QUAESTIO XXII, ARTICULUS II
• Ps. cxLvni , 6.
Vers. II.
X
rationem habet, competit Deo, secundum illud
Psalmi *, praeceptiim posuit, et non praeteribit. Et
secundum hoc competit Deo ratio prudentiae et
providentiae.-Quamvis etiam dici possit, quod ipsa
ratio rerum agendarum consiliiim in Deo dicitur;
non propter inquisitionem, sed propter certitudi-
nem ' cognitionis, ad quam consiliantes inquirendo
perveniunt. Unde dicitur Ephes. i *: Qiii " operatur
omnia secundum consilium vohmtatis suae.
Ad secundum dicendum quod ad curam duo
pertinent: scilicet ratio ordinis, quae dicitur pro-
videntia et ^ dispositio; et executio ordinis, quae
dicitur gubernatio. Quorum primum est aeternum,
secundum temporale.
Ad tertium dicendum quod providentia est in
intellectu * , sed praesupponit voluntatem finis :
nullus enim praecipit de agendis propter finem ,
nisi velit finem, Unde et prudentia praesupponit <"
virtutes morales, per quas appetitus se habet ad
bonum, ut dicitur in VI Ethic. *- Et tamen si pro-
videntia ex aequali respiceret voluntatem et in-
tellectum divinum, hoc esset absque detrimento
divinae simpiicitatis; cum voluntas et intellectus
in Deo sint idem, ut supra * dictum est.
1) certitudinem. - rectitudinem codices et. ab. - Pro consiliantes,
consiliatores Fa, consilia G.
x) Qiii. - quod ACDEFG.
X) et. - vel FGa.
(«.) Unde et prudentia praesupponit.
dentia Pab.
D. 1077.
' Cap. XIII, n. 6.
■ S.Th. lect. XI.
" Qu. XIX, art.
et 4, ad 2.
Vnde praesupponit et pru-
Commentai'ia Cardinalis Caietani
TiTULus clarus est. - In corpore unica est conclusio, re-
sponsiva quaesito affirmative : Necesse est esse provi-
dentiam in Deo.
Et probatur. Omne bonum quod est in rebus, est crea-
tum a Deo : ergo bonum ordinis rerum in finem , et prae-
cipue ultimum , est creatum a Deo : ergo ratio ordinis
rerum in finem , in mente divina praeexistit : ergo in eo
est providentia.
Antecedens patet. - Prima vero consequentia probatur :
quia in rebus creatis non solum invenitur bonitas secun-
dum substantias rerum, sed secundum ordinem earum in
finem, et praecipue ultimum. - Secunda autem probatur :
quia Deus est causa rerum per intellectum. - Tertia autem
probatur ex ipsa definitione providentiae : quia scilicet est
ratio ordinis rerum in finem.
Et declarantur singulae particulae. Primo, quod sit ratio :
quia est principalis pars prudentiae. Secundo, quod sit or-
dinis in finem : quia proprium prudentiae est ordinare in
finem. Tertio, quod sit rerum : ex dlfferentia inter pruden-
tiam monasticam et oeconomicam vel politicam; quoniam
illa est ratio ordinis propriorum actuum ad finem vitae
suae, ista vero est ratio ordinis subiectorum sibi in finem
eorum, ut patet Matt. xxiv. Ex hac enira distinctione se-
quitur quod providentia divina non est pars prudentiae
monasticae: quoniam ista impossibilis est Deo, quia nihil
habet ordinabile in finem. Sed est pars prudentiae quasi
politicae, immo monarchicae. Et consequenter oportet quod
sit ordinans res ipsi subiectas in suos fines. -Et confirmatur
haec definitio auctoritate Boetii, etc. : et ex differentia inter
providentiam et dispositionem.
II. Circa definitionem providentiae, dubium difficile oc-
currit: an, cum dicitur ordinis rerum in finem, intelligatur
et ipse ordo in finem, et perventio ad finem ; an ordo tan-
tum. Est autem ratio dubitandi, quia expresse in quaestioni-
bus de Ver., qu. \i, art. i , dicitur quod providentia divina
est ratio ordinis in finem, et non eventus, idest consecutionis
ipsius finis. In sequentibus autem pluries habetur oppo-
situm, et in sequenti articulo in responsione ad i , et in
art. 4 apertissime, et in art. 6 sequentis quaestionis; ita ut
non sit locus inficiationi.
III. Ad hoc breviter, iudicio raeo, dicendum est, quod
Auctor rautavit sententiara in raelius; et id de raente sua
tenendum est, quod hinc, et ex III Contra Gent., cap. xciv,
habetur: scilicet quod providentia est ratio ordinis in finem
quoad utrumque, scilicet ordinationis et consecutionis. - Et
hoc rationabilius est. Quoniam providentia ad voluntatem
Dei consequentem spectat; et ad omnia quomodoHbet entia,
ut in sequentibus * patebit, se extendit ut causa per se. Cum
his enira non stat providentiam ordinera tantum respicere:
sic enim multa praeter ipsam evenirent; sicut de facto prae-
ter rerum ordinem eveniunt, sed non praeter ordinem et
eventum.
Arg. seq.
ARTICULUS SECUNDUS
UTRUM OMNIA SINT SUBIECTA DIVINAE PROVIDENTIAE
Infra, qu. cra, art. -^ ; I Sent., dist. xxxix, qu. n, art. 2 ; III Cont. Gent., cap. i, lxiv, lxxv, xciv ; De Verit., qu. v, art. 2 sqq.;
Compend. Tlieo!.. cap. cxxm, cxxx, cxxxn; Opusc. XV, De Angelis, cap. xiii, xiv, xv; De Div. Nom., cap. iii, lect. i.
Deo,
D secundum sic proceditur. Videtur quod
non omnia sint subiecta divinae provi-
dentiae. Nullum enim provisum est for-
tuitum. Si ergo omnia sunt provisa a
nihil erit fortuitum: et sic perit casus et
fortuna. Quod est contra communem opinionem.
2. Praeterea, omnis sapiens provisor excludit
defectum et malum, quantum potest, ab his quo-
rum curam gerit. Videmus autem multa mala in
rebus esse. Aut igitur Deus non potest ea impe-
dire, et sic non est omnipotens: aut non de omni-
bus curam habet.
IV, VIII, IX.
3. Praeterea, quae ex necessitate eveniunt *, ■
providentiam seu prudentiam non requirunt : un-
de, secundum Philosophum in VI Ethic. *, pru- •cap.v,n
dentia est recta ratio contingentium , de quibus nla.^-^.Th
... , . . 'V- VIII- IT.
est consihum et electio. Cum igitur multa in rebus
ex necessitate eveniant, non omnia providentiae
subduntur.
4. Praeterea, quicumque ^ dimittitur sibi, non
subest providentiae alicuius gubernantis. Sed ho-
mines sibi ipsis dimittuntur a Deo '', secundum
iliud Eccli. XV *: Deus ab initio constituit homi-
nem, et reliquit eum in manu consilii sui; et * spe-
i; IX,
i; XI,
. lect.
a) quae ex necessitate eveniunt. - ea quae ex necessitate eveniunt
codices et ed. a. - Pro providentiam seu prudentiam, prudentiam seu
providentiam codices.
^) quicumque. - quidquid D.
f) a Deo. - et communiter omnes addunt DFG<j.
3) et. - Om. AC. - Post illud AB addunt Psalmi,
T
Vers. 14.
8
QUAESTIO XXII, ARTICULUS II
265
cialiter mali, secundum illud: dimisit illos secun-
•psaim.Lxxx,i3. dum desideHa cordis eoriim *. Non igitur omnia
E divinae providentiae subsunt '.
*vers. 9. 5^ Praeterea, Apostolus, I Cor. IX*, dicit quod
non est Deo cura de bobus: et eadem ratione,
de aliis creaturis irrationalibus. Non igitur omnia
'^ subsunt ^ divinae providentiae.
* vers. I. Sed contra est quod dicitur Sap. viii * , de
divina sapientia , quod attingit a fine usqiie ad
finem fortiter, et disponit omnia suaviter.
Respondeo dicendum quod quidam totaliter pro-
videntiam negaverunt, sicut Democritus et Epi-
1 curei ", ponentes mundum factum esse casu.
Quidam vero posuerunt incorruptibilia tantum
providentiae subiacere ; corruptibilia vero , non
secundum individua, sed secundum species; sic
enim incorruptibilia sunt. Ex quorum persona
• vers. 14. dicitur lob xxii *: nubes latibulum eius, et circa
cardines caeli perambidat, neque nostra conside-
0 rat. A corruptibilium autem generalitate excepit ®
•Doct.Perpiex., Rabbi Movses * homines, propter splendorem in-
parte III, c. XVII. ■' . . *■ f ,..'■ • i-
tellectus, quem participant: in aliis autem indi-
viduis corruptibilibus, aliorum opinionem est se-
cutus.
Sed necesse est dicere omnia divinae provi-
' dentiae subiacere, non ' in universali tantum, sed
etiam in singulari. Quod sic patet. Cum enim
omne agens agat propter finem, tantum se ex-
tendit ordinatio effectuum in finem, quantum se
extendit causalitas primi agentis. Ex hoc enim
x contingit in operibus " alicuius agentis aliquid pro-
venire non ad finem ordinatum , quia effectus
ille consequitur ex aliqua alia causa, praeter in-
tentionem agentis. Causaiitas autem Dei, qui est
>• primum agens , se extendit ^ usque ad omnia
entia, non solum quantum ad principia speciei,
sed etiam quantum ad individualia principia, non
solum incorruptibilium, sed etiam corruptibilium.
Unde necesse est omnia qiiae habent quocumque
modo esse, ordinata esse a Deo in finem, secun-
• vers. I. dum illud Apostoli, ad Rom. xiii * : quae a Deo
sunt, ordinata sunt. Cum ergo nihil aliud sit Dei
providentia quam ratio ordinis rerum in finem, ut
• Art. praeced. dictum cst *, nccessc csl omnia, inquantum parti-
V- cipant esse ^*, intantum subdi divinae providentiae.
V Simiiiter " etiam supra * ostensum est quod
* Ou XIV srt II ■ •
' ■ Deus omnia cognoscit, et universalia et particu-
* D. 472. laria *. Et cum cognitio eius comparetur ad res
'-\iT,'a.n.s. ^^^^^ cognitio artis ad artificiata * ut supra ** di-
'? ctum est, necesse est quod omnia supponantur ^
suo ordini, sicut omnia artificiata subduntur or-
dini artis.
Ad primum ergo dicendum quod aliter est de
causa universali, et de causa particulari. Ordi-
nem enim causae parficularis aliquid potest exire:
non autem ordinem ° causae universaiis. Non »
enim subducitur aliquid ab ordine causae parti-
cularis, nisi per aliquam aliam causam particula-
rem impedientem: sicut lignum impeditur a com-
bustione per actionem aquae. Unde, cum omnes
causae particulares concludantur sub universali
causa, impossibile est aliquem effectum ordinem
causae universalis effugere. Inquanmm igitur ali-
quis effectus ordinem alicuius causae particularis
effugit, dicitur esse casuale vel fortuitum, respe-
ctu causae particularis : sed respectu causae uni-
versalis, a cuius ordine subtrahi non potest, di-
citur esse provisum. Sicut et concursus duorum
servorum, licet sit casualis quantum " ad eos, ^-
est tamen provisus a domino , qui eos scienter
sic ad unum locum mittit, ut unus de alio nesciat.
Ad secundum dicendum quod aliter de eo est
qui habet curam alicuius particularis, et de pro-
visore universali. Quia provisor p particularis ex- p
cludit defectum ab eo quod eius curae subditur,
quantum potest :■ sed provisor universalis pefmit-
tit aliquem defectum in aliquo particulari acci-
dere, ne impediatur bonum totius. Unde corru-
ptiones et defectus in rebus naturalibus, dicuntur
esse contra naturam particularem; sed tamen sunt
de intentione naturae universalis, inquantum de-
fectus unius cedit ' in bonum alterius, vel et.iam '
totius universi; nam corruptio unius est genera-
tio alterius, per quam species conservatur. Cum
igitur Deus sit universalis provisor totius entis,
ad ipsius providentiam pertinet ut permittat quos-
dam defectus esse in aliquibus particularibus re-
bus, ne impediatur bonum universi perfectum.
Si enim omnia mala impedirentur, multa bona
deessent universo : non enim esset vita leonis ,
si non esset occisio animalium ; nec esset patien-
tia martyrum, si non esset persecufio tyranno-
rum. Unde dicit Augustinus, in Enchirid. *: Deus ' cap. xi.
omnipotens nullo modo sineret malum aliquod
esse in operibus suis, nisi usque adeo esset omni-
potens et bonus, ut bene faceret etiam de malo.
- Ex his autem duabus '^ rationibus quas nunc 'f
solvimus, videntur moti fuisse, qui divinae pro-
videntiae subtraxerunt corruptibilia, in quibus in-
veniuntur casualia et mala.
Ad tertium dicendum quod homo non est in-
stitutor naturae: sed utitur in operibus artis et
virtutis, ad suum usum, rebus naturalibus. Unde
providentia humana non se extendit ad necessa-
ria, quae ex natura proveniunt. Ad quae tamen se
extendit providentia Dei, qui est Auctor naturae.
- Et ex hac ratione videntur moti fuisse, qui cur-
sum rerum naturalium subtraxerunt divinae pro-
e) subsunt. - subduntur ABCDEG.
J) subsunt. - subduntur B.
»)) Epicurei. - Epicuri ACDEFafr, Epicurius B; sicut Democritus
et Epicurei om. G.
9) excepit. - excipit ABCDEG.
i) non. - non solum BsAC. - tantum om. codd. - etiam om. CEFG.
x) operibus. - operationibus FGa. - Pro provenire non, non per-
venire B.
>.) extendit. - extense extendit ed. b. - usque om. G. - Pro omnia
entia, alia omnia entia FG, entia omnia ed. a.
SuMMAE Theol. D. Thomae T. I.
[i) esse. - de esse ABDEFGaft.
v) Similiter. - Simul ABCDEa; vel similiter margo A.
5) quod omnia supponantur. - quod omnia supponant D , quod
omnia supponat ceteri.
0) ordinem. - Om. ABCE.
7t) quantum. — inquantum P. - sic om. ACDE.
p) Quia provisor. — Provisor enim ABCDFG; et de... particularis
om. E.
a) defectus unius cedit. - defectum unius dedit F.
t) Ex his autem duabus. - Ex duabus autem Pi.
34
266
QUAESTIO XXII ARTICULUS II
videntiae, attribuentes ipsum necessitati materiae;
ut Democritus, et alii Naturales antiqui.
Ad quartum dicendum quod in hoc quod dicitur
Deum hominem sibi reliquisse, non excluditur
homo a divina providentia : sed ostenditur quod
non praefigitur ei virtus operativa determinata
ad unum, sicut rebus naturalibus; quae aguntur
tantum, quasi ab altero directae in finem , non
autem seipsa agunt, quasi se dirigentia in finem,
ut creaturae rationales per liberum arbitrium ,
quo consiliantur et eligunt. Unde signanter dicit,
in manu consilii sui. Sed quia ipse actus liberi
arbitrii reducitur in Deum sicut in causam, ne-
cesse est ut ea quae ex " libero arbitrio fiunt, di-
vinae providentiae subdantur: providentia enim
hominis continetur sub providentia Dei, sicut
causa particularis sub causa ? universali. - Homi-
num autem iustorum quodam excellentiori modo
Deus habet providentiam quam impiorum , in-
quantum non permittit contra ^- eos evenire ali-
quid, quod finaliter impediat salutem eorum: nam
diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum,
ut dicitur Rom. viii *. Sed ex hoc ipso quod im-
pios non retrahit a malo culpae, dicitur eos di-
mittere. Non tamen ita, quod totaliter ab eius
providentia excludantur: alioquin in nihilum deci-
derent, nisi per eius providentiam conservaren-
tur. - Et ex hac ''' ratione videtur motus fuisse
Tullius, qui res humanas, de quibus consiliamur,
divinae providentiae subtraxit *.
Ad quintum dicendum quod, quia creatura ra-
tionalis habet per liberum arbitrium dominium
sui actus, ut dictum est *, speciali quodam modo
subditur divinae providentiae'; ut scilicet ei " im-
putetur aliquid ad culpam vel ad meritum , et
reddatur ei aliquid ut "* poena vel praemium.
Et quantum ad hoc, curam Dei Apostolus a bo-
bus removet ^^. Non tamen ita quod individua
irrationalium creaturarum ad Dei providentiam
non pertineant, ut Rabbi Moyses existimavit *.
u) ex. - Ora. ACDEFGa.
o) causa. - Om. codices.
y) contra. - circa AEFab.
iji) Et ex hac. - Ex hac atitem codices et ed. a.
o)) ei. — Otn. ABD. - aliquid om. codices.
aa) ut. - vel FGa.
P3) removet. - removit codices et edd. a b.
codices.
Vers. 28.
* De Divinal,
lib. II.
* Resp. ad arg.
praec; et qu.xix,
art. 10.
to
Loco in corp.
Pro tamen , autem
Commentaria Cardinalis Caietani
TiTULUs nulla eget expositione: qui enim dicit omnia,
nihil excludit.
In corpore duo facit. Primo, refert tres opiniones circa
quaesitum. Prima est Democriti et Epicuri, dicentium nihil
esse subiectum divinae providentiae. Secunda est Averrois,
in XII Metaphys., comm. xxxvii et lii, dicentis res incorru-
ptibiles solas subdi divinae providentiae. Tertia est Rabbi
Moysis, dicentis non solum incorruptibilia, sed etiam sin-
gularia , humanae tamen speciei tantum , divinae subiecta
providentiae. Rationes autem ex quibus emanarunt opi-
niones, in littera arguendo adducuntur.
II. Secundo , respondet quaesito secundum veritatem ,
Cf. num. IV. unica conclusione, quam dupliciter probat *. Est ergo con-
clusio responsiva : Omnia divinae providentiae subiacent ,
non tantum in universali, sed etiam in singulari. - Et pro-
batur primo sic. Omne agens agit propter finem : ergo
' ■ omnia subiecta causalitati prirai agentis, sunt etiam subiecta
ordinationi eiusdem in finem : ergo omnia quae habent
quocumque modo esse, sunt ordinata a Deo in finem : ergo
omnia, inquantum habent quomodolibet esse, intantum di-
vinae subiiciuntur providentiae.
Prima consequentia manifestatur ab opposito : quia sci-
licet propterea in operibus alicuius agentis aliquid inter-
venit non subditum illius ordini, quoniam eifectus ille non
subiicitur causalitati illius causae, sed ex aliqua alia causa,
praeter intentionem ipsius, provenit. - Secunda vero con-
sequentia probatur ex eo, quod causalitas Dei extendit se
usque ad omnia, etiam individualia , etc. Et confirmatur
eius consequens auctoritate Apostoli. - Tertia autem con-
sequentia probatur ex ipsa definitione providentiae : quia
scilicet est ratio ordinis rerum in finem.
III. Circa hanc rationem nota tria. Primum est, quod
prima consequentia propterea probata est a posteriori ,
quoniam per se ex vi antecedentis tenet. Cum enim dico,
omne agens agit propter finem , causalitatem agentis si-
gnifico in hoc quod dico, agit; ordinationem vero effectus
in finem significat ly propter finem. Causalitas ergo am-
plior non est ordinatione , nisi agat non propter finem.
Et propterea optime sequitur , et sine alio medio , quod
si actio est propter finem, tantum se extendit ordinatio in
finem, quantum causalitas: quia ly propter adaequat ly agit.
Secundum est, quod causalitatis nomen in littera po-
situm, quoad praesens negotium ponderandum est, et satis
proprie accipiendum. Quoniam non sumitur pro quocum-
que modo aliquid facere ; sed pro facere aliquid sic, quod
per ipsam actionem suam faciat id quod effectus dicitur per
seipsum ; ita quod illud vere illam conditionem quae facta
est, ab illa causalitate habeat. In cuius signum, in littera
effectus per accidens alicuius causae, dicitur esse per cau-
salitatem alterius causae; et non illius causae cuius dicitur
effectus per accidens. Sic autem intellecta causalitas nihil
aliud est quam causalitas per se. Nec tamen oportuit in
littera exprimi [y per se: quoniam in sermonibus scientificis
omnia interpretanda sunt per se.
Tertium est quod, cum dicitur hic quod causalitas Dei
extendit se usque ad omnia, etc, intelligendum est prout
dictum et expositum fuit in quaestione viii *, scilicet per
essentiam et potentiam. Aliter, processus iste nihil valeret,
ut facile patere potest consideranti.
IV. Secunda ratio * ad conclusionem est: Deus omnia
cognoscit, etiam in particulari, ut artifex eorum : ergo ne-
cesse est quod omnia supponantur suo ordini. - Et pro-
batur sequela: quia omnia artificiata subduntur ordini artis.
Adverte hic, quod non est intentio litterae ponere iden-
titatem artis et providentiae : quoniam earum differentia est
manifesta , dum ars respicit ipsam substantiam artificiato-
rum , providentia autem ordinem in finem. Sed intendit
proportionaliter se habere artem et providentiam ; et pro-
pterea, etc. In cuius signum, littera, in probatione conse-
quentiae, utitur ly sicut, quod est nota, non identitatis, sed
similitudinis, proculdubio proportionalis hic.
V. In responsione ad primum , adverte quod tamybr-
tuitum quam casuale relativum est: et propterea non opor-
tet id quod in se et simpliciter est fortuitum, esse for-
tuitum respectu omnis agentis. Haec est enim differentia
inter absoluta et respectiva, quod quando est aliquid in se
simpliciter tale secundum aliquod praedicatum absolutum,
non desinit esse aut dici tale, ex comparatione ad quod-
cumque : quando vero aliquid est tale in se et simpliciter
secundum aliquod praedicatum respectivum , non solum
non habet tale praedicatum in ordine ad quodcumque,
sed ad correlativum tantum; verum etiam oppositum prae->
dicatum respectivum , in ordine tamen ad aliud correlati-
vum, sortiri potest ; ut patet de albo, quod, cum absolute
sit alteri albo simile, ad nigrum tamen comparatum, est
dissimile. Sic igitur, quia res dicuntur fortuitae vel casuales
Art. 3.
Cf. num. II.
QUAESTIO XXII, ARTICULUS III
267
* II Physic, c. V.
** Cap. III. - Did.
lib. V, cap. 111.
Qu. XIX, art. 9.
Vers. 31.
• Cap. V ,
VII, n. 15.
n. 6
in ordine ad naturam et intentionem creatam, non incon-
venit quod in ordine ad divinam intentionem, non fortuitae,
sed per se intentae sint et dicantur. Ita tamen quod, secun-
dum se sumptae, simpliciter casuales seu fortuitae et sint
et dicantur: ea ratione, quia unaquaeque res est et iudi-
catur secundum proprias et proximas causas.
Et per hoc patet non contradicere doctrinam hanc de
providentia divina, doctrinae traditae in philosophia natu-
rali *, et VI Metaphys. ** Quoniam utrobique res exami-
natae iudicataeque sunt, secundum quod pendent ex pro-
ximis, vel saltem particularibus causis, quales sunt omnes
causae creatae; quarum nec intentionibus nec causalitatibus
subest modus quo effectus causatur, scilicet necessario vel
contingenter. Hoc enim proprium est primae causae, quae
respicit ens in eo quod ens.
VI. In responsione ad secundum, dubium occurrit quo
pacto mala culpae sint permissa a Deo propter perfectionem
universi. Tum quia, si Deus cooperatus fuisset cum gratia
sua tam angelis quam hominibus qui lapsi sunt, ad per-
petuam in bono perseverantiam, ut possibile fuit, universum
multo melius esset : eo quod nihil ab ordine respiciente
divinam voluntatem secundum se, qui est supremus ordo
in universo, defecisset; quoniam in tali defectu malum cul-
pae consistit, ut supra * dictum fuit. - Tum quia virtutes
quae ex malo culpae occasionantur, ut patientia martyrum,
et poenitentia, etc, non deessent universo: quoniam inve-
nirentur secundum praeparationem animi.
VII. Ad hoc dicitur , quod integritas universi maius
bonum est quam quodcumque particulare bonum creatum,
ut patet Genes. i *. Exigit autem universi integritas virtu-
tes, et si qua sunt alia ex malo occasionaliter provenientia,
non solum in statu imperfecto, sed in statu perfecto. Con-
stat autem perfectum virtutis statum consistere in actu se-
cundo, et non in habitu, ut patet I Ethic. * et XII Meta-
lib,
n. I.
p. VI
XI,
cap. IX,
' In benedict. Ce-
rei Pasch.
phys. * Deessent ergo multae perfectiones universo : puta
iustitia punitiva, patientia martyrum, et similia. - Imo, quod
maxime ponderandum est, deesset universo hostia illa di-
vini suppositi, quam in cruce obtulit; quod adeo bonum
fuit et est, ut excedat in bonitate omne malum culpae, non
solum hominum, sed daemonum. Unde et ipse ordo in
divinam bonitatem secundum se, quamvis ex malo culpae
sit laesus; tantum tamen boni ad eundem ordinem spe-
ctantis, ex malo culpae Deus effecit, ut feliciter actum cum
universo dicere possimus, cum Deus mala culpae permisit ;
iuxta illud Gregorii * : 0 felix culpa, etc.
VIII. Subest etiam naturalis ratio cur malum culpae
permissum fuerit, scilicet suavis rerum dispositio. Potentia
namque peccandi ab universo subtrahi non potuit sine illius
maxima iactura, in amissione omnium creaturarum intelle-
ctualium, ut alibi * patet. Actus autem peccati, ab huiusmodi ' Qu. uuii,art.i
potentia progrediens, quamvis prohiberi, idest non permitti,
potuisset; suavis tamen dispositio liberi arbitrii creati hoc
non exigit, sed magis ut sua vi seipsum agat. Et quoniam
ad providentiam divinam spectat disponere omnia suaviter,
sapientissime elegit Deus permissionem malorum culpae.
IX. Nec fallaris, cum legis in littera, mala esse de inten-
tione naturae universalis ; ac perinde mala culpae esse de
intentione primi et universalissimi agentis. Haec enim non
ita sunt intelligenda, ut ipsa mala sint volita seu intenta,
sive per se sive per accidens (quoniam hoc esse impossibile
de malo culpae, supra * manifestatum est) : sed quod ipsa
mala non sunt nolita , seu exclusa, per intentionem seu
volitionem causae primae ; et quod permissio malorum cul-
pae est intenta, propter integritatem ac perfectionem uni-
versi. Et secundum permissionem hanc, tenet similitudo
proportionalis inter intentionem naturae universalis respectu
malorum naturalium, et intentionem Dei gloriosi respectu
malorum culpae.
' Qu. XIX, art. 9.
ARTICULUS TERTIUS
UTRUM DEUS IMMEDIATE OMNIBUS PROVIDEAT
Infra, qu. ciii, art. 6; III Cont. Gent., cap. lxxvi, lxxvii, lxxxiii, xciv; Compend. TTieol., cap. cxxx, cxxxi;
Opusc. XV, De Angelis, cap. xiv.
D TERTiUM sic PROCEDiTUR. Vidctur quod
Deus non immediate omnibusprovideat.
Quidquid enim est dignitatis, Deo est
^attribuendum. Sed ad dignitatem alicuius
regis pertinet, quod habeat ministros, quibus me-
« diantibus subditis " provideat. Ergo multo magis
Deus non immediate omnibus providet.
2. Praeterea, ad providentiam pertinet res in
finem ordinare. Finis autem cuiuslibet rei est
? eius ^ perfectio et bonum. Ad quamlibet autem
r causam pertinet effectum suum perducere "'' ad
bonum. Quaelibet igitur causa agens est causa
s effectus providentiae *. Si igitur Deus omnibus
immediate providet, subtrahuntur omnes causae
secundae.
■ cap. xvii. 3. Praeterea, Augustinus dicit, in Enchirid. *,
quod melius est quaedam nescire quam scire, ut
viiia: et idem dicit Philosophus, in XII Meta-
• s.Th. lect. XI.- vhys. * Sed omne quod est melius, Deo est at-
Did.lib.XI, cap. ^ .■: . t^ -r^ 1 , • i-
IX, n. 3. tribuendum. Ergo Deus non habet immediate
£ providentiam quorundam ' vilium et malorum.
Sed contra est quod dicitur lob. xxxiv *: Qiiem
constituit alium siiper terram? aut quem posuit sii-
per orbem quem fabricatus est? Super quo dicit
Gregorius *: mundum per seipsum regit, quem
per seipsum condidit.
Respondeo dicendum quod ad providentiam duo
pertinent : scilicet ratio ordinis rerum provisarum
in finem; et executio huius ordinis, quae giiber-
natio dicitur. Quantum igitur ad primum horum,
Deus immediate omnibus providet. Quia ^ in suo
intellectu habet rationem omnium , etiam mini-
morum: et quascumque causas aliquibus effe-
ctibus praefecit, dedit eis virtutem ad illos effe-
ctus producendos. Unde "oportet quod ordinem "
illorum effectuum in sua ratione praehabuerit.
- Quantum autem * ad secundum, sunt aliqua
media divinae providentiae. Quia inferiora gu-
bernat per superiora; non propter defectum suae
virtutis, sed propter abundantiam suae bonitatis,
ut dignitatem causalitatis etiam creaturis com-
municet.
a) subditis. - subiectis A, subiectis suis ceteri et ed. a, substaniiis
suis ed. b.
P) eius. - Om. ABCDEG.
f) perducere. - producere ACDEFGa.
3) providentiae. - in providendo DsB.
e) quorundam. - quorumlibet ABCDEF. - Pro et malorum, mini
morum B, et minimorum ceteri et a b.
X,) Quia. - qui Pab.
rj) ordinem. - omnem ordinem B.
6) autem. - vero codices. - Pro gubernat, gubernantur BD.
Vers. 13.
* Moral. XXIV,
cap. XX |al. XI).
268
QUAESTIO XXII, ARTICULUS IV
Et secundum hoc excluditur opinio Platonis,
•Nemesius, de quam Darrat Gregorius Nyssenus * triplicem pro-
(deProvidentiai, viuentiam pouentis. Quarum pnma est summi
CdD III ^~
Dei, qui primo et principaliter providet rebus
spiritualibus ; et consequenter toti mundo, quan-
i tum ad genera, species ' et causas universales.
Secunda vero providentia est, qua providetur sin-
gularibus generabilium et corruptibilium : et hanc
attribuit diis qui circumeunt caelos, idest sub-
stantiis separatis, quae movent corpora caelestia
X circulariter. Tertia vero providentia est " rerum
humanarum: quam attribuebat daemonibus, quos
Platonici ponebant medios inter nos et deos, ut
• cap. I, ii.-cf. narrat Augustinus IX de Civ.Dei*.
lib.VIIl,cap.xiv. . '^ j i i • •
Ad primum ergo dicendum quod habere mmi-
stros executores suae providentiae, pertinet ad
dignitatem regis: sed quod non habeat rationem
eorum quae per eos agenda sunt, est ex defectu
ipsius \ Omnis enim scientia operativa tanto per- x
fectior est, quanto magis particularia considerat,
in quibus est actus.
Ad secundum dicendum quod per hoc quod
Deus habet immediate providentiam de rebus
omnibus, non excluduntur causae secundae, quae
sunt executrices huius ordinis, ut ex supra * di- ' i" corpore.
ctis patet.
Ad tertium dicendum quod nobis melius est
non cognoscere mala et vilia, inquantum per ea
impedimur a consideratione meliorum ■", quia non i*
possumus simul multa intelligere: et inquantum
cogitatio malorum pervertit interdum voluntatem
in malum *. Sed hoc non habet locum in Deo, ♦ d. 029.
qui simul omnia uno intuitu videt, et cuius vo-
luntas ad malum flecti non potest.
i) species. ~ et species codices.
x) vero providentia est. - est providentia codices. - lidem pro at-
tribuebat, attribuebant.
X) ipsius. — ordinis addit B.
\x) consideratione meliorum. - cognitione meliorum B, considera-
tione aliquorum meliorum Pb.
Commentaria Cardinalis Caietani
IN titulo, ly immediate significat negationem medii provi-
soris, ad providentiae divinae complementum. Et sensus
est: utrum ad actum providendi omnibus, qui Deo con-
venit, requiratur, aut etiam concurrat aliquis medius pro-
visor, ut sic.
II. In corpore tria facit. Primo, distinguit actus provi-
dentiae in duo: scilicet in ordinare, et executionem statuti
ordinis. Et primus proprie dicitur providere : secundus vero
gubernare.
III. Secundo, respondet quaesito duabus conclusionibus,
iuxta hos duos actus. Prima est: Deus immediate providet
omnibus, quoad rationem ordinis. - Secunda vero est: Deus
per aliqua media providet, quantum ad executionem.
Probatur prima. Deus habet in intellectu suo rationem
omnium, etiam minimorum ; et dedit causis quas effectibus
praefecit, virtutem ad illos effectus producendos: ergo in
sua ratione praehabet ordinem iUorum effectuum in finem:
ergo Deus per seipsum providet omnibus, quoad rationem
ordinis.
Secunda vero probatur: quia Deus gubernat inferiora
per superiora. - Et excluditur statim tacita obiectio contra
eam, dum dicitur quod gubernare per media convenit Deo,
non propter defectum virtutis, etc; ut patet in littera.
IV. Attende, novitie, quod inter providere et gubernare
hoc interest, quod providere est operatio immanens, gu-
bernare vero transiens. Et propterea providere non per se-
ipsum, ponit imperfectionem in ipso providente : quoniam
importat ipsum non statuere in mente sua totum omnium
ordinem in omnem finem, sed partem tantum. Gubernare
vero per media, non ponit imperfectionem in gubernante,
nisi ex eius defectu procedat : sed ponit actionem eius
transeuntem multis quasi instrumentis expleri; quod non
inconvenire Deo patet.
V. Tertio excluditur ex dictis opinio Platonis, satis clare.
De qua tamen, si diffuse videre cupis quomodo impugne-
tur, lege III Cont. Gent. cap. lxxvi. Ibi enim advertes etiam
quod non est intentionis praesentis excludere medios pro-
visores, ut executores divini ordinis pertingentis usque ad
minima (hoc enim esset etiam tollere prudentiam huma-
nam) : sed excludere medios provisores ut provisores tan-
tum ; idest ita provisores , quod non executores praefati
ordinis, sed alterius in divino actu aliter non comprehensi.
Et si vis perspicere conclusiones plenius hic positas, lege
III Cont. Gent. cap. xciv, ubi nunc facta distinctio , cum
eisdem conclusionibus, diffusius ponitur et manifestatur, in
principio solutionis.
* S.Th. lect. in.
-Did. lib.V, cap.
lU.
ARTICULUS QUARTUS
UTRUM PROVIDENTIA REBUS PROVISIS NECESSITATEM IMPONAT
I Sent., dist. xxxix, qu. ii, art. 2; III Cont. Gent., cap. lxxii, xciv; De Malo, qu. xvi, art. 7, ad i5; Opusc. II," Contra Graecos, Armenos etc,
cap. x; Compend. Theol., cap. cxxxix, cxl; Opusc. XV, De Angelis, cap. xv; I Periherm., lect. xiv; VI Metaphys., lect. iii.
iD QUARTUM sic*PROCEDiTUR. Videtur quod
divina providentia necessitatem rebus
*provisis imponat. Omnis enim eflfectus
s^qui habet aliquam causam per se, quae
iam est vel fuit, ad quam de necessitate sequitur,
provenit ex necessitate, ut Philosophus probat in
VI Metaphys. * Sed providentia Dei, cum sit ae-
terna, praeexistit; et ad eam sequitur effectus de
necessitate ; non enim potest divina providentia
frustrari. Ergo providontia divina necessitatem
rebus provisis imponit.
2. Praeterea , unusquisque provisor stabilit
opus suum quantum potest, ne deficiat. Sed Deus
est summe potens. Ergo necessitatis firmitatem
rebus a se provisis tribuit.
3. Praeterea, Boetius dicit, IV de Consol.*, quod
fatum , ab immobilis " providentiae projiciscens
exordiis, actus fortiinasque hominum indissolubili
causarum connexione constringit. Videtur ergo
quod providentia necessitatem rebus provisis ^ im-
ponat.
Sed contra est quod dicit Dionysius, iv cap.
Prosa VI.
«) immobilis. - immobilibus PDGa>.-Pro constringit, adstringit Pab.
p) provisis. - provisivis ed. b, om. codices et ed, a.
QUAESTIO XXII, ARTICULUS IV
269
•s.Th.iect.xxiii. de Div. Nom. *, quod corrumpere naturam non
t est ^ providentiae. Hoc autem habet quarundam
rerum natura, quod sint contingentia. Non igitur
divina providentia necessitatem rebus imponit,
s contingentiam " excludens.
Respondeo dicendum quod providentia divina
quibusdam rebus necessitatem imponit: non autem
omnibus, ut quidam crediderunt. Ad providen-
tiam enim pertinet ordinare res in finem. Post
bonitatem autem divinam, quae est finis a rebus
separatus, principale bonum in ipsis rebus exi-
stens, est perfectio universi: quae quidem non
esset, si non omnes gradus essendi invenirentur
in rebus. Unde ad divinam providentiam perti-
net omnes gradus entium producere. Et ideo
quibusdam effectibus praeparavit causas necessa-
rias, ut necessario evenirent; quibusdam vero
causas contingentes , ut evenirent contingenter ,
secundum conditionem proximarum causarum.
Ad primum ergo dicendum quod effectus divi-
nae providentiae non solum est aliquid evenire
quocumque modo; sed aliquid evenire vel con-
tingenter vel necessario. Et ideo evenit infallibi-
liter et necessario, quod divina providentia dis-
ponit evenire infallibiliter et necessario: et evenit
contingenter % quod divinae providentiae ratio '
habet ut contingenter eveniat.
Ad secundum dicendum quod in hoc est immobilis
et certus divinae providentiae ordo, quod ea quae
ab ipso providentur, cuncta eveniunt eo modo quo
ipse providet, sive necessario sive contingenter.
Ad tertium dicendum quod indissolubilitas illa
et immutabilitas quam Boetius tangit, pertinet
ad certitudinem providentiae, quae non deficit a
suo effectu, neque a modo eveniendi quem pro-
vidit: non autem pertinet ad necessitatem effe-
ctuum *. Et considerandum est quod necessa- * d. 922.
rium et contingens proprie consequuntur ens, in-
quantum huiusmodi. Unde modus contingentiae
et necessitatis cadit sub provisione Dei, qui est
universalis provisor totius entis: non autem sub
provisione aliquorum particularium provisorum.
f) non est. - divinae addit P.
3) contingentiam. - contingentia ABC.
e) Et ideo evenit infallibiliter et necessario ... et evenit contingen-
ter. - Et ideo quod divina providentia disponit evenire infallibiliter
et (etiam addit A) necessario, necessario et infallibiliter evenit [infal-
libiliter eveniet et necessario B) , et (om. CDE) contingenter ABCDE ;
Et infallibiliter evenit contingenter [vel necessario addit et expungit G)
FG; Et om. ed. a.
Commentaria Cardinalis Caietani
TiTULus ex dictis in qu. xix, art. 8 *, clarus est. Est enim
(
' Comment. n. i.
quaestio, utrum ex positione divinae providentiae modo
•Articuiispraec. declarato *, sequatur quod omnia provisa sunt necessaria.
II. In corpore duo facit: primo, proponit conclusionem
responsivam , annexa recitatione oppositae opinionis ; se-
cundo , probat conclusionem ipsam. - Conclusio est : Di-
vina providentia imponit necessitatem quibusdam, et non
omnibus.
Probatur sic. Ad providentiam divinam pertinet ordinare
res in finem: ergo ad perfectionem universi : ergo omnes
gradus entium producere : ergo quibusdam effectibus prae-
parare causas necessarias, et quibusdam contingentes. Non
igitur ad eam spectat omnibus necessitatem imponere.
Prima consequentia probatur : quia perfectio universi
est principale bonum existens in ipso. Bonitas enim divina
est longe maius bonum, sed separatum ab universo, et finis
* Cap. IX. - Did. eius separatus, ut patet XII Metaphys. * - Secunda autem
n. i. '^^*'' ^' probatur: quia perfectio universi non esset, si non omnes
essendi gradus invenirentur in rebus. - Tertia vero : quia
oportet ad hoc ut necessario vel contingenter eveniant effe-
ctus, causas proximas esse huiusmodi.
Hic non opus est amplius repetere disputationem de con-
*Qu. XIX, art. 8. tingentia : sufficiunt siquidem supra * dicta etiam huic loco.
Viae Comment. ,,. , • j ■ j i.-.. ..• •.. ij
III. In responsione ad pnmum, dubitatio ofcurrit valde
ardua, et forte ab humano intellectu insolubilis. Ad cuius
evidentiam, ut melius percipiatur in quo consistit dubitatio,
advertendum est quod aliud est A contingenter evenire, et
aliud est A necessario evenire, et aliud est A infallibiliter
seu inevitabiliter evenire. Tam primum enim quam secun-
dum importat ordinem effectus ad causam in actu positam ;
illud quidem, quod sua causa habet potentiam ad utrum-
libet ; hoc vero , quod sua non potest deficere ab ipsius
causalitate. Sed tertium communius est utroque : quoniam
et contingentia et necessaria sequuntur divinam providen-
tiam positam in actu, infallibiliter seu inevitabiliter; et cum
hoc, illa sequuntur contingenter, et ista necessario.
IV. Ex his enim quamvis quiescat intellectus, attendens
ad responsionem in littera positam circa salvationem con-
tingentiae; fluctuat tamen circa connexionem praedictae in-
fallibilitatis cum libero arbitrio, imo, ut rectius loquar, cum
libero eventu ipsarum operationum quas liberas dlcimus ;
et similiter cum ambiguo eventu contingentium aliorum.
Cum enim in operatione libera sit considerare ipsam vo-
luntatem, illius causam, et eventum, seu executionem ipsius,
nunc ita quod non opposite; quamvis difficile non sit sal-
vare naturam talis causae, scilicet liberae, cum praedicta
infallibilitate (eo quia huiusmodi infallibilitas nihil dat vel
aufert causae ad utrumlibet; sed cum ipsa stat quod causa
habeat potentiam indifferentem ad illud infallibile et ad
eius oppositum; et propter hoc divina providentia non
adimit contingentiam a rebus); verum salvare praedictam
infallibilitatem cum indifferentia seu libertate execiitionis
seu eventus, hoc opus, hic labor est. Si enim infallibile est
me diluculo primo futuro scribere, quamvis potentiam ha-
beam ad utrumlibet, idest ad scribendum tunc vel ad non
scribendum tunc; attamen potentia ista atque libertas non
exibit in actum negationis scribendi, sed affirmationis, sic
quod inevitabile est quin affirmatio eveniat. Et si sic est,
cum iam ab aeterno divina providentia sit in actu deter-
minata respectu omnium, et immutabilis, et infallibilis, etc. ;
sequitur quod de facto omnia inevitabiliter eveniant, quam-
vis quaedam contingenter, et quaedam necessario.
V. Notanter autem dixi de facto : quia, de possibili abso-
lute loquendo, potest Deus non determinare providentiam
suam ad haec vel illa futura. Sed, cum iam determinata
est, repugnat immutabilitati, efficaciae, universalitati atque
certitudini suae evitabilitas evenientium. Et si omnia inevi-
tabiliter eveniunt de facto, ut quid consiliamur, et conamur
ad haec magis quam illa prosequenda vel vitanda ? Nihil
enim minus videtur ex hoc destrui tota pars moralis, omnis-
que conatus Ecclesiae, atque exhortatio ad bonum, quam
ex negatione contingentiae. Quamvis enim negatio evitabi-
litatis et negatio contingentiae non aequivaleant , ut iam
patet ex dictis *, quoad proposita tamen inconvenientia, ae- * Num. ;
quivalere videntur. Nullus enim consiliatur de inevitabili ;
nec aliquis conatur aut hortatur aut orat circa inevitabilia.
VI. Ad hanc dubitationem nihil scriptum reperi in
s. Thoma: quoniam nuUibi eum movisse hanc recolo, sed
semper studuit ad salvandam contingentiam. In aliis quo-
que doctoribus nihil hactenus comperi ad quaestionem
istam, nisi quae communiter dicuntur de sensu composito
et diviso, de necessitate consequentiae et consequentis , de
libertate electionis divinae in aeternitate, deque natura cau-
sarum ad utrumlibet in universo inventarum.
270
QUAESTIO XXII, ARTICULUS IV
VII. Sed haec omnia, ut ex dictis patet, intellectum non
Num. IV, V. quietant : quoniam, ut iam * dictum est, non de Deo secun-
dum se considerato, sed secundum quod de facto est; et
similiter non de ipsis naturis causarum aut rerum, nec de
necessitate aut contingentia ; sed de cotnpossibilitate inevi-
tabilium eventuum cum contingentia et libertate eorundem,
est quaestio. Non enim satisfit quaesito, dicendo quod actus
eveniens est evitabilis et inevitabilis : evitabilis quidem se-
cundum se; inevitabilis vero secundum quod est provisus.
Licet enim iioc sit verum, tamen non solvit nodum. Quo-
niam actus eveniens de facto est iam provisus ab aeterno,
et esse provisum vincit conditiones ipsius secundum se:
et consequenter actus eveniens est simpliciter, idest omni-
bus consideratis, inevitabilis ; et secundum quid, idest so-
litarie sumptus, evitabilis. Sicut proiectio mercis tempore
naufragii, est simpliciter volita, quia omnibus consideratis
est volita; et secundum quid est nolita, quia secundum se
proiectio ipsa displicet.
Nihil quoque ad propositum facit, dicere quod esse pro-
visum nihil ponit in actu eveniente. In hoc enim exemplo
manifeste apparet, nihil ad rem referre an ponat vel non
ponat : esse namque volitum nihil ponit in proiecta merce,
et tamen, etc.
Nec etiam evaditur dicendo quod, quia actus eveniens
est provisus a Deo, et inevitabilitas eius sequitur esse pro-
visum ut res respectiva ad Deum, actus eveniens est de
facto inevitabilis respectu Dei, non autem respectu nostri.
Hoc enim aequivalet nihilo. Quoniam, si de facto inevita-
bilis est a Deo, ergo et de facto inevitabilis est et simpli-
citer, et a nobis: quoniam impossibile est a quocumque
vitari, quod a Deo de facto vitari non potest, propter ipsius
summam efficaciam.
VIII. Oportet igitur, si quaestionis huius veritas quietare
debet intellectum nostrum , alterum duorum dicere : aut
quod esse provisura non sequatur inevitabilitas ; aut quod
inevitabilitas eventus provisi non deroget evitabilitati eo-
rundem eventuum. Et hoc secundum quidem, propter ra-
* Num. praee. tionem supra * adductam, non capio quomodo possit veri-
ficari: liquet enim quod non nisi secundum quid evitabili-
tas salvari apparet. - Primum autem, quamvis communiter
a doctoribus destruatur, dicentibus quod esse provisum ,
seu volitum, seu praedestinatum Tpro eodera enim, quoad
hanc difficultatem , omnia accipio ) sequitur inevitabilitas ;
ego tamen, non ut opponam me contra torrentem, nec
asserendo, sed stante. semper captivitate intellectus in obse-
quium Christi, suspicor quod, quemadmodum esse provi-
sum nec contingentiam nec necessitatem ponit in eventu
proviso, ut in littera dicitur, eo quia Deus est causa su-
perexcedens, eminenter praehabens necessaria et contingen-
tia (per hoc enim evadit s. Thomas ab illa ratione VI Me-
taphys. hic allata: intendit enim quod propositiones Ari-
stotelis verificantur in causis particularibus, quarum aliae
sunt necessariae, aliae contingentes, aliae per se, et aliae per
accidens ; non autem in causa universalissima excedente
necessarias et contingentes, per se et per accidens; quo-
niam ad eam spectat producere , ut effectus electos , non
solum res, sed omnes rerum et eventuum modos); ita, ele-
vando altius mentis oculos, ipse Deus, ex sua altiori quam
cogitare possimus excellentia, sic rebus eventibusque pro-
videat, ut esse provisum ab eo sequatur aliquid altius quam
evitabilitas vel inevitabilitas ; ut sic ex passiva provisione
eventus, neutrius combinationis alterum membrum oporteat
sequi. Et si sic est, quiescet intellectus, non evidentia veri-
tatis inspectae, sed altitudine inaccessibili veritatis occultae,
Et hoc ingeniolo meo satis rationabile videtur: tum pro-
pter rationem praedictam; tum quoniam, ut ait Gregorius *, rH^i^Yvrf"™'''
minus de Deo sentit, qui hoc tantum de illo credit, quod xxia (ai. %ui]. ^'
suo ingenio metiri potest. 1
IX. Nec propterea negandum aliquid eorura quae ad
divinara iramutabilitatem, actualitatem, certitudinem atque
universalitatem , et similia , spectare scimus aut ex fide
tenemus, suspicor: sed aliquod occultum latere, vel ex
parte ordinis qui est inter Deum et eventura provisura, vel
ex glutino inter ipsum eventura et esse provisura, arbitror.
Et sic, intellectum animae nostrae oculura noctuae esse con-
siderans, in ignorantia sola quietem illius invenio. Melius
est enira tara fidei catholicae quam philosophiae , fateri
caecitatem nostram, quam asserere tanquam evidentia, quae
intellectum non quietant : evidentia namque quietativa est.
Nec propterea omnes doctores praesumptionis accuso : quo-
niam balbutiendo ut potuerunt, iraraobilitatem ac effica-
ciam summara et aeternam divini intellectus, voluntatis ,
potestatisque insinuare intenderunt omnes per infaUibiUta-
tem ordinis divinae electionis ad eventus omnes: quorum
nihil praefatae suspicioni obstat, quae altius quid in eis la-
tere credit. Et vere, si sic praedicaretur, nullus forte circa
praedestinationem erraret Christianus; sicut non errat in
materia Trinitatis , quia dicitur, et scribitur, et ita est, quod
occulta est humano intellectui, et sola fides sufficit.
Optimum autera atque salubre consUiura est in hac re,
inchoare ab his quae certo scimus, et experiraur in nobis,
scilicet quod omnia quae sub libero arbitrio nostro conti-
nentur, evitabilia a nobis sunt ; et propterea digni sumus
poena vel praemio : quomodo autem, hoc salvo, divina sal-
vetur providentia ac praedestinatio, etc, credere quod san-
cta Mater Ecclesia credit. Scriptum est enira*: altiora te 'EccU.in,22,2^
ne quaesieris; plurima enim sunt tibi supra sensus homi-
num revelata. Et hoc est unum de iUis.
QUAESTIO XXIII, ARTICULUS I
271
'^^'>^..
QUAESTIO VIGESIMATERTIA
DE PRAEDESTINATIONE
IN OCTO ARTICULOS DIVISA
• Cf. qu. Mii,
Imrod.
* Qu. XXIV.
PosT considerationem divinae providentiae ,
agendum est de praedestinatione *, et de li-
bro vitae *.
Et circa praedestinationem quaeruntur octo.
Primo : utrum Deo conveniat praedestinatio.
Secundo : quid sit praedestinatio; et " utrum
ponat aliquid in praedestinato.
Tertio : utrum Deo competat reprobatio ali-
quorum hominum.
Quarto: de comparatione praedestinationis ad
electionem; utrum sciiicet praedestinati eli-
gantur.
Quinto : utrum merita sint causa vel ratio prae-
destinationis, vel reprobationis, aut electionis ^.
Sexto: de certitudine praedestinationis; utrum
scilicet praedestinati infallibiliter salven;;ur.
Septimo : utrum numerus praedestinatorum sit
certus.
Octavo: utrum praedestinatio possit iuvari pre-
cibus sanctorum.
» De Fide Orth.,
lib. 11, cap. XXX.
Y
ARTICULUS PRIMUS
UTRUM HOMINES PRAEDESTINENTUR A DEO
I Sent., dist. XL, qu. I, art. 2; III Cont. Gent., cap. CLXin; De Verit., qu. vi, art. i ; ad Rom., cap. i, lect. iii.
* Qu. XXII, art.
I, 2.
* Vide De Di-
versis Quaest.
ad SimpUc., iib.
n, qu. 11: Con-
tra Duas Epist.
Pelagian. lib. II,
-cap. IX , x; De
Praedestinatio-
neSanct.csip.jii,
VI. XVII.
* Vers. 12.
•D pRiMUM sic PROCEDITUR. Videtur quod
homines non praedestinentur a Deo.
'Dicit enim Damascenus, in II libro *:
^Oportet cognoscere "^ quod omnia qui-
dem praecognoscit Deus , non autem omnia prae-
determinat. Praecognoscit enim ea * quae in nobis
sunt; non autem praedeterminat ea. Sed merita
et demerita humana sunt in nobis, inquantum
sumus nostrorum actuum domini per liberum
arbitrium. Ea ergo quae pertinent ad meritum
vel demeritum, non praedestinantur ' a Deo. Et
sic hominum praedestinatio tollitur.
2. Praeterea, omnes creaturae ordinantur ad
suos fines per divinam providentiam, ut supra *
dictum est. Sed aliae creaturae non dicuntur prae-
destinari a Deo. Ergo nec homines.
3. Praeterea, angeli sunt capaces beatitudinis,
sicut et homines. Sed angelis non competit prae-
destinari, [ut videtur, cum in eis nunquam fuerit
miseria ; praedestinatio autem est propositum mi-
serendi, ut dicit Augustinus *. Ergo homines non
praedestinantur.
4. Praeterea, beneficia hominibus a Deo col-
lata, per Spiritum Sanctum viris sanctis revelan-
tur, secundum illud Apostoli, I Cor. ii *: nos au-
tem non spiritum huius mundi accepimus , sed
Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo
donata sunt nobis. Si ergo homines praedestina-
rentur a Deo, cum praedestinatio sit Dei bene-
ficium ^, esset praedestinatis nota sua praedesti-
natio. Quod patet esse falsum.
Sed contra est quod dicitur Rom. viii *: quos 'Vers. 30.
praedestinavit, hos et vocavit.
Respondeo dicendum quod Deo conveniens est
homines praedestinare. Omnia enim divinae pro-
videntiae subiacent, ut supra * ostensum est. Ad ■Q"-="".art-2-
providentiam autem pertinet res in finem ordi-
nare, ut dictum est *. Finis autem ad quem res * iwd., art. i.
creatae ordinantur a Deo, est duplex. Unus, qui
excedit proportionem naturae creatae et faculta-
tem: et hic finis est vita aeterna, quae in divina
visione consistit, quae est supra naturam cuius-
libet creaturae , ut supra * habitum " est. Alius " 'i"' ^"' *"• ^'
autem finis est naturae creatae * proportionatus, e
quem scilicet res creata potest attingere secun-
dum virtutem suae naturae. Ad illud autem ad
quod non potest aliquid virtute ' suae naturae '
pervenire, oportet quod ab alio transmittatur; si-
cut sagitta a sagittante mittitur ad signum. Unde,
proprie loquendo ", rationalis creatura, quae est "
capax vitae aeternae, perducitur in ipsam quasi
a Deo transmissa. Cuius quidem transmissionis
ratio in Deo praeexistit; sicut et in eo est ratio
ordinis ^ omnium in finem, quam diximus * esse
providenfiam. Ratio autem alicuius fiendi in mente
actoris existens , est quaedam praeexistentia rei
fiendae in eo. Unde ratio praedictae transmissio-
nis creaturae rationalis in finem vitae aeternae,
praedestinatio nominatur: nam destinare est mit-
tere. Et sic patet quod praedestinatio, quantum
ad obiecta, est quaedam pars providentiae.
Ad primum ergo dicendum quod Damascenus
Qu. XXII, art.i.
a) qutd sit praedestinatio; et. — Om. ABCEF; et om. DGa.
P) causa vel ... electionis. — ratio vel causa praedestinationis (et
addit D) reprobationis et electionis ACDE, ratio vel causa praedesti-
nationis reprobis et electis B ; alterum vel om. FGa.
Y) co^noscere. - noscere codices et ed. a. - Pro praedeterminat ,
praedestinat BFG.
6) ea. - et codd. et ed. a. - Pro praedeterminat, praedestinat BFG.
e) praedestinantur. - praedeterminantur AE.
X) cum praedestinatio sit Dei beneficium. - Om. ACEFGa.
7)) habitum. — ostensum ABCDE.
6) creatae. — Om. codices et a b.
i) virtute. - ex virtute ABCDEGat.
x) loquendo. - Om. ACDEFGa.
X) ordinis. — ordinationis FG.
272
QUAESTIO XXIII, ARTICULUS II
nominat praedeterminationem -" impositionem ne-
cessitatis ; sicut est in rebus naturalibus , quae
sunt praedeterminatae ad unum. Quod patet ex
eo quod subdit: non enim viilt malitiam, neque
compellit pirtutem. Unde praedestinatio non ex-
cluditur.
Ad secundum dicendum quod creaturae irratio-
nales non sunt capaces illius finis qui facultatem
humanae naturae excedit. Unde non proprie di-
cuntur praedestinari: etsi aliquando abusive prae-
destinatio nominetur respectu cuiuscumque alte-
rius finis.
Ad tertium dicendum quod praedestinari con-
venit angelis, sicut et hominibus^ licet nunquam
fuerint miseri. Nam motus non accipit speciem
a termino a quo, sed a termino ad quem: nihil
enim refert, quantum ad rationem dealbationis,
utrum ille qui dealbatur, fuerit niger aut palli-
dus vel rubeus. Et similiter nihil refert ad ratio-
nem praedestinationis, utrum aliquis praedestine-
tur ' in vitam aeternam a statu miseriae, vel non.
- Quamvis dici possit quod omnis collatio boni
supra debitum eius cui confertur, ad misericor-
diam pertineat ^, ut supra * dictum est.
Ad quartum dicendum quod, etiam si ° aliquibus acTa";' an! 4!
ex speciali privilegio sua praedestinatio revele-
tur, non tamen convenit ut reveletur omnibus:
quia sic illi qui non sunt praedestinati, despera-
rent; et securitas in praedestinatis negligentiam
pareret.
' Qu. XXI, art. 3,
[j.) praedeterminationem. - praedestinationem codices. - Pro prae-
determinatae ad unum, determinata ad unum codices, praedetermi-
nata ad unum edd. a b.
v) praedestinetur. - destinetur ACDEFG.
5) pertineat. - pertinet codices.
0) etiam si. - etsi FG, si ceteri.
Commentaria Cardinalis Caletani
IN titulo, adverte quod hic quaeritur de divina praedesti-
natione, non simpliciter, ex modo quaerendi; sed respectu
hominum. Utrumque tamen est intentum. Et propterea in
corpore determinat quaestionem an est simpliciter: in re-
sponsionibus vero argumentorum, respectu hominum.
II. In corpore ponitur unica conclusio, responsiva quae-
sito affirmative, In Deo est praedestinatio ; cum uno co-
rollario in calce. - Probatur conclusio sic. Vita aeterna, in
divina visione consistens, est finis excedens proportionem
et facultatem naturae creatae: ergo rationaHs creatura illius
capax, perducitur in ipsam quasi a Deo transmissa: ergo
huius transmissionis ratio in Deo praeexistit : ergo in Deo
est praedestinatio.
Antecedens et declaratur, distinguendo duplicem finem
in quem a divina providentia creatura ordinatur, scilicet
proportionatum et superexcedentem : et probatur ex supra-
dictis in qu. xii. - Prima consequentia probatur: quia ad id
ad quod non potest aliquid sua virtute pertingere, oportet
ab alio transmitti , sicut sagitta a sagittante. - Secunda vero
probatur: quia in eo est ratio ordinis omnium in finem,
quae vocatur providentia. - Tertia autem probatur sic. Ratio
rei fiendae in mente actoris praeexistens, est quaedam prae-
existentia: ergo ratio huiusmodi transmissionis fiendae, est
praeexistens transmissio : ergo est praedestinatio. Probatur
hoc ultimum: quia destinare est mittere, et praedestinatio
est ratio huiusmodi transmissionis in vitam aeternam.
Corollarium vero est: Praedestinatio, quantum ad obie-
cta, est pars providentiae. Et probatur : quia providentiae
divinae subiacent omnia, quoad ordinem in finem.
III. Adverte hic, quod praedestinatio ex parte actus, non
Cf.
XXII,
art. I, Comment.
num. I.
t. qu.
I, Con:
ponitur pars providentiae: quoniam actus divinus nec par-
tis nec totius rationem in se habet. Sed quantum ad obie-
cta, pars ponitur providentiae. Quoniam quodlibet trium
subiectorum praedestinationi , pars est subiectorum provi-
dentiae *: res est enim creatura rationalis, ordo vero trans-
missio, finis vita aeterna; constat autem quodlibet horum
partem esse totius entis, ordinis et finis creati, providentiae
subiecti.
IV. Circa hanc partem, nota differentiam inter s. Thomae
doctrinam et alios, de quorum numero est Scotus, in xl
distinctione Primi*. Putant enim praedestinationem proprie •insolut.quaest.
electionem, et consequenter actum divinae voluntatis signi-
ficare. Hic autem expresse dicitur quod actum intellectus
importat, sicut et providentia: quoniam pars est prudentiae.
Ad cuius maiorem claritatem, recolito quod divinus
intellectus, nostro more loquendo, primo excogitavit ordi-
nem eligendorum, ac mittendorum in vitam aeternam, eum-
que suae voluntati proposuit acceptandum; deinde libere
sua voluntas illum ordinem exequendum elegit; et sic, tertio,
ordo qui prius, idest secundum se, rationem excogitati ha-
bebat, modo habet rationem statuti. Diversitas igitur opi-
nionum in hoc consistit, quod illi ipsam electionem, quae
ordinem illum excogitatum ac propositum statuit, praede-
stinationis nomine intelligendam dicunt: nos autem non
ordinem excogitatum, sed ordinem statutum in ipsa aucto-
ris mente, praedestinationis nomine significamus. Et quo-
niam diversitas haec de vocabulis est potius quam rebus,
eo quod haec omnia requiri ad praedestinationem nullus
ambigit ; unusquisque in suo sensu abundet, modo nomi-
nibus utamur ut plures.
ARTICULUS SECUNDUS
UTRUM PRAEDESTINATIO ALIQUID PONAT IN PRAEDESTINATO
I Sent., dist. xl, qu. i, art. i.
»D secundum sic proceditur. Videtur quod
praedestinatio ponat aliquid in praede-
*stinato. Omnis enim actio ex se passio-
nnem infert. Si ergo praedestinatio actio
est in Deo, oportet quod praedestinatio passio
sit in praedestinatis.
2. Praeterea, Origenes dicit, super illud i?om. i.
Qui praedestinatus est etc. * ": praedestinatio est
eius qui non est, sed destinatio cius est qui est.
Sed ^ Augustinus dicit, in libro de Praedesti-
natione Sanctorum : Quid est praedestinatio, nisi
destinatio alicuius? Ergo praedestinatio non est
nisi alicuius existentis ''. Et ita ponit aliquid in
praedestinato.
a) etc. - Om. codices et a b. — Pro praedestinatio . . . qui est ,
pracdestinatio est vel quae est C, praedestinatio est eius (eius est ed. b)
qui est ceteri et ed. b, destinatio eius est qui est ed. a.
p) Sed. - Et Vab. - Post destinatio alicuius addunt existentis Pb.
Ergo... aticuius om. E.
Y) existentis. - praeexistentis ABCDEsF.
Vers. 4.
a
QUAESTIO XXIII, ARTICULUS II
273
* Loco proxime
citato.
3
3. Praeterea, praeparatio est aliquid in prae-
parato. Sed praedestinatio est praeparatio bene-
ficiorum Dei, ut dicit Augustinus, in libro de Prae-
*De DonoPer- (^est. Sauct. *. Erso praedestinatio est aliquid in
severantiae | al. o r J.
lib. II de prae- praedestinatis.
dest. Sanct. ) , ^ . . . _ .
cap. XIV. ^^ Praeterea, temporale non ponitur in defini-
tione aeterni. Sed gratia, quae est aliquid tempo-
rale, ponitur in definitione praedestinationis : nam
•i5enr.,dist.xL. praedestiuatio dicitur * esse praeparatio gratiae in
praesenti, et gloriae in fiituro. Ergo praedestina-
tio non est aliquid aeternum. Et ita oportet quod
non sit in Deo, sed in praedestinatis : nam quid-
quid est in Deo, est aeternum.
Sed contra est quod Augustinus dicit *, quod
praedestinatio est praescientia benejicioriim Dei *.
Sed praescientia non est in praescitis, sed in prae-
sciente. Ergo nec praedestinatio est in praedesti-
natis, sed in praedestinante.
Respondeo dicendum quod praedestinatio non
est aliquid in praedestinatis, sed in praedestinante
• Art. praeced. tantum. Dictum est * enim quod praedestinatio
est quaedam pars providentiae. Providentia autem
non est in rebus provisis; sed est quaedam ratio
• Qu. XXII, art. I. in intellectu provisoris, ut supra * dictum est.
Sed executio providentiae, quae gubernatio dici-
tur, passive quidem est in gubernatis; active au-
« tem ^ est in gubernante. Unde manifestum est
quod praedestinatio est quaedam ratio ordinis
aliquorum in salutem aeternam, in mente divina
existens. Executio autem huius ordinis est pas-
? sive quidem in praedestinatis; active ^ autem est
1 in Deo. Est autem executio praedestinationis "
vocatio et magtiificatio, secundum illud Apostoli,
• vers. 30. ad Rom. VIII *: quos praedestinavit, hos et vocavit;
et quos vocavit, hos et magnificavit.
Ad primum ergo dicendum quod actiones in ex-
teriorem materiam transeuntes , inferunt ex se
qu. XVIII, art. 3 ,
0
Vers. 20.
passionem , ut calefactio et secatio : non autem
actiones in agente manentes, ut sunt intelligere
et velle, ut supra * dictum est. Et talis actio est 'Qu^v, art.2;
' ^ qu. XVIII. art. i .
praedestinatio '. Unde praedestinatio non ponit ^^*
aliquid in praedestinato. Sed executio eius, quae
transit in exteriores res, ponit in eis aliquem ef-
fectum.
Ad secundum dicendum quod destinatio ' ali-
quando sumitur pro reaii missione alicuius ad
aliquem terminum : et sic destinatio ' non est
nisi eius quod est. Alio modo sumitur destinatio ^
pro missione quam aliquis mente concipit, se-
cundum quod dicimur destinare, quod mente fir-
miter proponimus: et hoc secundo modo dicitur
II Machab. cap. vi *, quod Eleazarus destinavit
non admittere illicita propter vitae amorem. Et sic
destinatio potest esse eius quod non est. Tamen
praedesiinatio, ratione antecessionis quam impor-
tat, potest esse eius quod non est, quaiitercum-
que -" destinatio sumatur.
Ad tertium dicendum quod duplex est praepa-
ratio. Quaedam patientis, ut patiatur: et haec
praeparatio est in praeparato '. Quaedam alia est
agentis, ut agat: et haec est in agente. Et talis
praeparatio est praedestinatio ; prout aliquod agens
per intellectum dicitur se praeparare ad agendum,
inquantum praeconcipit rationem operis fiendi.
Et sic Deus ab aeterno praeparavit praedesti-
nando, concipiens rationem ordinis aliquorum in
salutem.
Ad quartum dicendum quod gratia non poni-
tur in definitione praedestinationis, quasi aliquid
existens de essentia eius: sed inquantum prae-
destinatio importat respectum ad gratiam, ut cau-
sae ad effectum, et actus ad obiectum. Unde
non sequitur quod praedestinatio sit aliquid tem-
porale.
3) Dei. - Om. ABCDEF.
e) autem. — quidem FG. - est om. codices. - active autem est in
gubernante om. ed. a.
?) active. - causative B. - est om. ACDEF.
»)) praedestinationis. - huius praedestinationis D. - Pro vocatio,
convocatio BGa.
6) Et ... praedestinatio. - Om. G; Et talis actio est om. C; post
est B addit hic.
1) destinatio. - praedestinatio BG.
x) destinatio. - praedestinaiio B, determinatio GpF. - Pro quod
est, qui est B.
X) destinatio. - praedestinatio B.
(i) qualitercumque. - eius add. Pb.
v) in praeparato. - in patiente B, om. D. - Pro Quaedam alia est,
Alia est praeparatio codices.
Commentaria Cardinalis Caietani
IN titulo, utrum ponat aliquid : idest, cum dicitur, Socraies
est praedestinatus, utrum ly praedestinatus praedicet ali-
quod ens in Socrate, substantiale aut accidentale, ut cum
dicitur, Socrates est animal, vel, Socrates est albus: aut
nihil ponat in eo , sed denominet tantum denominatione
extrinseca, sicut cum dicitur, album videtur.
II. In corpore unica est conclusio, responsiva quaesito
negative : Praedestinatio non est aliquid in praedestinato ,
sed in praedestinante tantum. - Probatur et manifestatur
conclusio. Probatur quidem sic. Providentia nihil ponit in
provisis, sed in intellectu tantum provisoris rationem or-
dinis etc. : ergo praedestinatio in mente tantum divina ponit
rationem ordinis electorum, etc. Et probatur consequentia :
quia praedestinatio pars est providentiae.
Manifestatur vero ex differentia inter ipsam praedesti-
nationem , et Ulius executionem. Quoniam haec , active
sumpta, ponit aliquid in exequente ipso , scilicet Deo ; et
aliquid in praedestinatis. Et declaratur hoc ex differentia
simili inter providentiam et gubernationem ; quae active
quidem in gubernante , passive vero in gubernatis ponit
aliquid. - Et quoniam executio praedestinationis aliquo uno
proprio caret nomine, idcirco in littera duobus exprimitur,
dum subditur quod est vocatio et magnificatio , ex testi-
monio Apostoli, etc.
SuMMAE Theol. D. Thomae T. I.
35
274
QUAESTIO XXin, ARTICULUS III
Vers. 25.
P
• Vers. 9.
3
Vers. 14.
Vers. 2, 3.
Art. I.
2, ad 2.
ARTICULUS TERTIUS
UTRUM DEUS ALIQUEM HOMINEM REPROBET
I Sent., dist. XL, qu. iv, art. i ; III Cont. Gent., cap. clxiii; ad Rom., cap. ix, lect. 11.
Sap. XI
D TERTiUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
Deus nullum hominem reprobet. Nullus
enim reprobat quem diligit. Sed Deus
omnem hominem diligit, secundum illud
Diligis omnia quae sunt, et nihil odisti
eorum quae fecisti. Ergo Deus nullum hominem
reprobat *.
2. Praeterea, si Deus aliquem hominem ^ re-
probat, oportet quod sic se habeat reprobatio ad
reprobartos, sicut '' praedestinatio ad praedestina-
tos. Sed praedestinatio est causa salutis praede-
stinatorum. Ergo reprobatio erit causa perditionis
reproborum. Hoc autem est falsum: dicitur enim
Osee xiii * : perditio tua, Israel, ex te est ^; tantum-
modo ex me auxilium tuum. Non ergo Deus ali-
quem reprobat.
3. Praeterea , nuUi debet imputari quod vi-
tare non potest. Sed si Deus aliquem reprobat,
non potest vitare quin ipse pereat: dicitur enim
Eccle. VII *: considera opera Dei, quod nemo possit
corrigere quem ipse despexerit. Ergo non esset
hominibus imputandum quod pereunt. Hoc autem
est falsum. Non ergo Deus aliquem reprobat.
Sed contra est quod dicitur Malach. i *: lacob
dilexi, Esau autem odio habui.
Respondeo digendum quod Deus aliquos repro-
bat. Dictum enim est supra * quod praedestina-
tio est pars providentiae. Ad providentiam autem
pertinet permittere aliquem defectum in rebus
- Qu. xxii, art. quac providcntiae subduntur, ut supra * dictum
est. Unde, cum per divinam providentiam homi-
nes in vitam aeternam ordinentur, pertinet etiam
ad divinam providentiam, ut ' permittat aliquos
ab isto fine deficere. Et hoc dicitur reprobare.
Sic igitur, sicut praedestinatio est pars provi-
dentiae respectu eorum qui divinitus ordinantur
in aeternam salutem; ita reprobatio est pars pro-
videntiae respectu iilorum qui ab hoc fine deci-
dunt ^. Unde reprobatio non nominat praescien-
• Qu. XXII, art,
I, ad 3.
tiam tantum: sed aliquid addit secundum ratio-
nem, sicut et providentia, ut supra * dictum est.
Sicut enim praedestinatio includit voluntatem con-
ferendi gratiam et gloriam, ita reprobatio includit
voluntatem permittendi aliquem cadere in culpam,
et inferendi damnationis poenam pro culpa.
Ad primum ergo dicendum quod Deus omnes ho-
mines diligit *, et etiam omnes creaturas, inquan- ' d. 96.
tum omnibus vult aliquod bonum: non tamen
quodcumque bonum vult omnibus. Inquantum
igitur quibusdam non vult hoc bonum quod est
vita aeterna, dicitur eos habere odio, vel repro-
bare,
Ad secundum dicendum quod aliter se habet re-
probatio in causando, quam praedestinatio. Nam
praedestinatio est causa et eius quod expectatur
in futura vita a praedestinatis, scilicet gloriae; et
eius quod percipitur in praesenti, scilicet gratiae ". 1
Reprobatio vero non est causa eius quod est in
praesenti, scilicet culpae; sed est causa dereli-
ctionis * a Deo. Est tamen causa eius quod red- 9
ditur in futuro, scilicet poenae aeternae. Sed cuipa
provenit ex libero arbitrio eius qui reprobatur
et a gratia deseritur. Et secundum hoc verificatur
dictum prophetae, scilicet ': perditio tua, Israel, «
ex te.
Ad tertium " dicendum quod reprobafio Dei "
non subtrahit aliquid de potentia reprobati. Unde,
cum dicitur quod reprobatus non potest gratiam
adipisci, non est hoc intelligendum secundum im-
possibilitatem absolutam, sed secundum impossi-
bilitatem conditionatam : sicut supra * dictum est
quod praedestinatum necesse est salvari, neces-
sitate conditionata, quae non tollit libertatem ar-
bitrii. Unde, licet ^ aliquis non possit gratiam adi-
pisci qui reprobatur a Deo, tamen quod in hoc
peccatum vel illud labatur, ex eius libero arbi-
trio contingit. Unde et merito sibi imputatur in
culpam.
* Qu. XIX, art. 8 ,
ad I.
a) Ergo Deus nullum hominem reprobat. - Ora. ed. a; hominem
om. codices.
P) hominem. - Om. ABCDEF.
Y) sicut. - se habet addit B.
8) ex te est. - Om. BDGa ; est om. ACEF.
s) ut. - quod ABCDEF. - Pro Et hoc, Et hos ABCDFGa.
X) decidunt. - excidunt codices.
rj) expectatur ... gratiae. - expectatur vel participatur infuturo, et
est causa eius quod percipitur in praesenti, scilicet gratiae, praedesti-
natis scilicet gloriae ed. a. Ante praedestinatis codices et ed. b pro a
legunt m.
0) sed est causa derelictionis. - sed {quae sB) est causa defectio-
nis B, sed est scilicet permissiva causa declinationis D, sed est causa
derelictio pF.
i) scilicet. — Om. codices. - ex te om. BCDEFGafr.
x) Ad tertium. - Vel aliter G.
>.) Unde, licet. - Ad tertium dicendum quod licet G; idera pro
qui reprobatur, reprobatus; Unde, licet... culpam om. ADEpB,
Commentaria Cardinalis Caietani
IN titulo, reprobare in communi significat repulsionem
alicuius tanquam indigni : in proposito autem, indignitas
ista attenditur respectu vitae aeternae.
II. In corpore duo facit: primo, respondet quaesito af-
firmative, determinando quaestionem an est; secundo, ibi:
• Cf. num. VI. Sic igitur, determinat quaestionem quid est *. Et quamvis
hoc non fuerit directe quaesitum, quia tamen propria causa
•Cap.ii,3;viii,2. an est sst quid est, ut in II Poster.* dicitur, merito utrum-
que simul determinatur.
III. Quoad primum, est haec conclusio: Deus aliquos
reprobat. - Probatur. Ad providentiam pertinet permittere
aliquem defectum in rebus illi subiectis : ergo ad provi-
dentiam divinam pertinet permittere aliquos a vita aeterna
deficere: ergo aliquos reprobare.
Antecedens patet ex dictis. Prima vero consequentia pro-
batur: quia ad divinam providentiam pertinet ordinare ho-
mines in vitani aeternam. Secunda autem: quia hoc nihil
aliud est quam reprobare.
QUAESTIO XXIII, ARTICULUS IV
275
IV. Circa hanc rationem dubium occurrit : quoniam tota
vis eius non infert intentum. Aut enim intendit inferre
quod reprobatio , seu permissio defectus a vita aeterna ,
recte infertur ex hoc, quod provisoris est permittere: aut
intendit quod ex hoc recte infertur quod permissio, si est,
pertinet ad providentiam. Et si quidem intendit hoc secun-
dum, non respondet quaesito: quoniam ex hoc non habetur
quod Deus aliquos reprobat ; sed quod, si reprobat, repro-
bare ad providentiam suam spectat. - Si autem intendit pri-
mum , tunc ratio nihil valet : imo committitur sophisma
Consequentis, dum arguitur a providentia in communi, re-
spectu finis in communi, ad providentiam respectu huius
finis , scilicet vitae aeternae. Quamvis enim ad providen-
tiam universi exigatur permissio alicuius defectus; et simi-
liter providentiae in coramuni non repugnet permittere
aliquos defectus : non tamen omnis providentia hoc exigit,
ut patet de providentia necessariorum , ut sic. Et tamen
littera infert, ac si Ula propositio, scilicet, ad providentiam
pertinet permittere, esset universalis.
V. Ad hoc breviter respondetur, quod primus sensus est
directe de intentione litterae : quoniam sic respondet quae-
sito. Nec oportet propterea sophisma aliquod admittere, nec
illa propositione ut simpliciter universali uti : sed universali
in materia defectibili secundum se. Ita quod sensus est:
Ad providentiam rerum secundum se defectibilium a fine,
spectat permittere, etc. Et tunc optime sequitur: Ergo pro-
videntia divina habet hunc actum, scilicet permittere aliquos
deficere a vita aeterna; quoniam creaturae rationales sunt
defectibiles ab hoc fine. - Et si quaeras fundamentum illius
praemissae, scito quod est suavis dispositio rerum provi-
sarura. Ex hoc enim quod providentia suaviter disponit,
defectibilia suis viribus relinquit: et sic eveniunt defectus.
VI. Quoad secundum *, tria de reprobatione dicit. Primo,
quod est pars providentiae. Et probat hoc ex proportionali-
tate ad praedestinationem. - Secundo, quod non est tantum
praescientia. Et probat hoc ex suo toto , scilicet ex pro-
videntia, quae manifeste addit supra praescientiam. - Tertio,
quod includit voluntatem permittendi casum, et puniendi
culpam. Et probat hoc rursus ex proportionalitate ad prae-
destinationem, in hoc quod illa respicit et id quod est prae-
sentis saeculi, et quod futuri, etc.
Ex his autem facile colligitur quid est reprobatio: quod
scilicet est praescientia, cum voluntate permittendi culpam,
et damnandi propter culpam.
Cf. num. II.
ARTICULUS QUARTUS
UTRUM PRAEDESTINATI ELIGANTUR A DEO
I Sent., dist. xu, art. 2 ; De Verit., qu. vi, art. 2 ; ad Rom., cap. ix, lect. n.
S.Th. lect. I.
* Vers. 4.
" Vers. 4.
Art. I.
Qu. xxti, art. 1
<D QUARTUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
I praedestinati non eligantur a Deo. Dicit
'enim Dionysius, iv cap. de Div. Nom. *,
^quod, sicut sol corporeus non eligendo
omnibus corporibus lumen immittit, ita et Deus
suam bonitatem. Sed bonitas divina communica-
tur praecipue aliquibus secundum participationem
gratiae et gloriae. Ergo Deus absque electione
gratiam et gloriam communicat. Quod ad prae-
destinationem pertinet.
2. Praeterea, electio est eorum quae sunt. Sed
praedestinatio ab aeterno est etiam eorum quae non
sunt. Ergo praedestinantur aliqui absque electione.
3. Praeterea, electio quandam discretionem "
importat. Sed Deus viilt otnties homines salvosjieri,
ut dicitur I Tim. ii *. Ergo praedestinatio, quae prae-
ordinat homines in salutem, est ^ absque electione.
Sed contra est quod dicitur Ephes. i *: Elegit
nos in ipso ante mundi constitutionem.
Respondeo dicendum quod praedestinatio, secun-
dum rationem, praesupponit eiectionem; et electio
diiectionem. Cuius ratio est, quia praedestinatio,
ut dictum est *, est pars providentiae. Providentia
autem, sicut et prudentia, est ratio in intellectu
existens, praeceptiva '' ordinationis aliquorum in
finem, ut supra * dictum est. Non autem praecipi-
tur aliquid ordinandum in finem, nisi praeexistente
voluntate finis. Unde praedestinatio aliquorum
^ in salutem aeternam ^, praesupponit, secundum
rationem, quod Deus illorum velit salutem. Ad
quod pertinet electio et dilectio. Dilectio quidem,
inquantum vult eis hoc bonum salutis aeternae:
Qu. XX, art.2, nam diligere est velle alicui bonum, ut supra *
dictum est. Electio autem, inquantum hoc bonum
Art. praeced.
aliquibus prae aliis vult, cum quosdam reprobet %
ut supra * dictum est.
Electio tamen et dilectio aliter ordinantur in no-
bis et in Deo : eo quod in nobis voluntas diligendo ^ '^
non causat bonum; sed ex bono praeexistente in-
citamur ad diligendum. Et ideo eligimus aliquem,
quem diligamus: et sic electio dilectionem prae-
cedit in nobis. In Deo autem est e converso. Nam
voluntas eius, qua vult bonum alicui diiigendo, est
causa quod illud bonum ab eo prae aliis habeatur.
Et sic patet quod dilectio praesupponitur electioni,
secundum rationem ; et electio praedestinationi.
Unde omnes praedestinati sunt electi et dilecti.
Ad primum ergo dicendum quod, si consideretur
communicatio bonitatis divinae in communi, abs-
que electione bonitatem suam communicat; in-
quantum scilicet nihil est, quod non participet
aliquid de bonitate eius, ut supra * dictum est. • qu. vi, art.
Sed si consideretur communicatio istius vel illius "
boni, non absque electione tribuit: quia quaedam
bona dat aliquibus, quae non dat " aliis. Et sic »i
in collatione gratiae et gloriae attenditur electio.
Ad secundum dicendum quod, quando voluntas
eligentis provocatur ad eligendum a bono in re
praeexistente, tunc oportet quod electio sit eorum
quae sunt; sicut accidit in electione nostra. Sed
in Deo est aliter, ut dictum est *. Et ideo, sicut
dicit Augustinus *: eliguntur a Deo qui non sunt,
neque tamen errat qui eligit.
Ad tertium dicendum quod, sicut supra * dictum
est, Deus vult omnes homines salvos fieri ante-
cedenter, quod non est simpliciter velle, sed se-
cundum quid : non autem consequenter, quod est
simpliciter velle.
• In corpore ; et
qu. XX, art. 2.
• Serm. ad Po-
pul. XXVI (al, de
Verb. Apost. xi),
cap. IV,
" Qu. XIX, art. 6.
a) quaiidam discretionem. - distinctionem quandain B, discretio-
nem quandam ceteri.
P) quae ... est. - omnes praeordinat in salutem B; quae et est om. G.
■f) praeceptiva. ~ praeconceptiva C. - Pro ordinationis, ordinis B. -
Pro praecipitur, praeconcipitur sC.
3) aeternam. - Ora. codices.
e) reprobet. - reprobat codices et a b.
'() diligendo. - diligendi B. - Idem pro quem diligamus, quem di-
ligimus.
»)) dat. — communicat B.
276
QUAESTIO XXIII, ARTICULUS V
Commentaria Cardinalis Caietani
' Qu.xxii, art. i.
Art. 12.
IN titulo , electionis vocabulum proprie sumitur , prout
sonat actum voluntatis , quo , optione proposita , unum
mavult altero.
II. In corpore una est conclusio, responsiva affirmative :
Omnes praedestinati sunt electi et dilecti a Deo. - Probatur.
Prudentia est ratio in intellectu existens, praeceptiva ordina-
tionis aliquorum in finem : ergo providentia est ratio prae-
ceptiva, etc. : ergo praedestinatio est ratio praeceptiva ordinis
aliquorum in vitam aeternam: ergo praedestinatio aliquo-
rum praesupponit quod Deus illorum velit salutem: ergo
praedestinatio praesupponit electionem, et electio dilectio-
nem : ergo omnes praedestinati sunt electi et dilecti a Deo.
Prima consequentia probatur : quia sicut est de pru
dentia, ita de providentia. Et adverte, quod ly sicut potius
expressive , quam similitudinarie tenetur : quoniam provi-
dentia, ut superius * dictum fuit, principalis prudentiae pars
est; imo est ipse praecipuus actus prudentiae politicae. -
Secunda vero in littera explicite non habetur; sed ob cla-
riorem contextum apposita est. Et patet ex eo, quod prae-
destinatio est pars providentiae. - Tertia autem probatur:
quia non praecipitur aliquid ordinandum in finem , nisi
praeexistente voluntate finis. Et hoc intellige de vere in-
teriori praecepto. Quod dico propter exterius praeceptum,
quod signum divinae voluntatis in qu. xix * positum est:
illo enim modo praeceptum sumendo, multa Deus prae-
cipit quae non vult, ut patet in peccatoribus. - Quarta au-
tem probatur: quia ad tale velle divinum pertinet electio
et dilectio.
Et quoniam in hac quarta consequentia tria inferuntur,
scilicet electio, et dilectio , et ordo inter electionem et di-
lectionem divinam; ideo singula in littera manifestantur. Et
primo , quod ex tali velle sequatur dilectio : quia eis vult
hoc bonum ; diligere enim est velle illi bonum. - Secundo,
quod electio : quia hoc bonum vult illis prae aliis , quos
reprobat. - Tertio, quod electio dilectionem praesupponit :
et hoc ex differentia inter ordinem horum actuum in nobis
et in Deo ; quoniam in Deo dilectio electionem praecedit, in
nobis vero e contra. Et ratio est, quia voluntas sua causat
bonitatem rerum ; nostra autem a bonitate rerum movetur.
III. Circa differentiam nunc assignatam , adverte quod
praedicta differentia est intelligenda respectu unius et eius-
dem obiecti; et rursus, de prima ratione electionis. Aliter,
non apparet vera differentia ista , universaliter intellecta,
Cum enim amor sit primus actus voluntatis, non possumus
eligere, nisi praeamemus. Sed tamen ex amore circumstan-
tiarum eligimus hunc, ut ipsum amemus; ut patet in ele-
ctione uxoris. Et sic, respectu huius, et non simpliciter,
in nobis electio dilectionem praecedit. Manifeste quoque in
dilectione nostra benefica patet quod, quamvis benefacere
praecedat electionem eiusdem cui benefacit , dum omnes
aequo amore prosequeremur; fieri tamen non potest, ut
effectus in amato ex solo nostro amore proveniens, ad ele-
ctionem eiusdem nos ducat; quoniam, stante paritate amoris,
sequi non potest electio. Disparitas autem si fiat in amando,
ab obiecti circumstantiis magis amatis movemur ad eligen-
dum hunc prae aliis, ut ametur. Et sic dilectio nostra non
potest esse prima electionis ratio respectu eiusdem; quamvis
possit esse secundaria; ut cum ex amore alicuius eligitur
illemet, ut ametur ad ahquod aliud bonum , ut quotidie
fit. In Deo autem oportet dilectionem huius praecedere ut
primam et totam causam, ex parte amati, electionis iUius:
quia electio disparitatem unius ab altero supponit; et tota
disparitatis ratio in creatura est bonum illi a Deo volitura.
Et sic dilectio electionis est ratio apud Deum.
* Vers. 29.
* Ordinaria, ex
Commcnt. sup-
posit,
" Vers. 15.
♦ Vide De Di-
vers. Quaest. ad
Simplic, lib. I,
qu. II : Contra
Duas Epist. Pe-
tagian.f lib. II ,
cap. IX, x; De
PraedestSanct.,
cap. III, VI, XVII,
• Vers. 14.
ARTICULUS QUINTUS
UTRUM PRAESCIENTIA MERITORUM SIT CAUSA PRAEDESTINATIONIS .
I Sent., dlst. xli, art. 3; III Cont. Gent., cap. clxiii; De Verit., qu. vi, art. 2; in loan., cap. xv, lect. iii; ad Rom., cap. i, lect. m;
cap. viu, lect. vi; cap. ix, lect. iii; ad Ephes., cap. i, lect. i, iv.
iD QuiNTUM sic PROCEDiTUR. Vidctur quod
praescientia meritorum sit causa praede-
*stinationis. Dicit enim Apostolus, Rom.
)Vni *: quos praescivit, hos et praedesti-
navit. Et Glossa Ambrosii *, super illud Rom. ix **,
miserebor cui miserebor etc. , dicit " : misericor-
diam illi dabo, quem praescio toto corde reversu-
rum ad me. Ergo videtur quod praescientia me-
ritorum sit causa praedestinationis.
2. Praeterea , praedestinatio divina includit
divinam z' voluntatem, quae irrationabilis esse non
potest: cum praedestinatio sit propositum mise-
rendi, ut Augustinus dicit *. Sed nulla alia ratio
potest esse praedestinationis nisi praescientia me-
ritorum. Ergo praescientia meritorum est causa
vel ratio praedestinationis,
3. Praeterea, non est iniquitas apud Deum,
ut dicitur Rom. ix *. Iniquum autem esse videtur,
ut aequalibus inaequalia dentur. Omnes autem
homines sunt aequales et secundum naturam, et
secundum peccatum originale : attenditur autem
in eis inaequalitas secundum merita vel demerita
propriorum actuum. Non igitur inaequalia prae-
parat Deus hominibus, praedestinando et repro-
bando, nisi propter differentium meritorum prae-
scientiam "^.
Sed contra est quod dicit Apostolus, ad Tit.
III*: non ex operibus iustitiae, quae fecimus nos ,
sed secundum suam misericordiam salvos nos fe-
cit. Sicut autem salvos nos fecit °, ita et praede-
stinavit nos salvos fieri. Non ergo praescientia
meritorum est causa vel ratio ^ praedestinationis,
Respondeo dicendum quod, cum praedestinatio
includat voluntatem ^, ut supra * dictum est,
sic inquirenda est ratio praedestinationis , sicut
inquiritur ratio divinae voluntatis, Dictum est
autem supra * quod non est assignare causam
divinae voluntatis ex parte actus volendi; sed
potest assignari ratio ex parte volitorum , in-
quantum sciiicet Deus vuh esse " aliquid propter
aliud. NuUus ergo fuit ita insanae mentis, qui *
diceret merita esse causam divinae praedestina-
a) Et Glossa ... dicit. - Et Rom. ix (super illud addunt BFG) mi-
serebor cui miserebor etc, dicit Glossa Ambrosii codices; pro etc. dicit,
et Cryso. dicit ed. a, dicit etc. ed, b.
P) divinam. - Om. BD.
Y) nisi propter differentium meritorum praescientiam. - nisi pro-
pter differentiam meritorum FG, nisi propter praescientiam differen-
tium meritorum ceteri.
3) fecit. - facit AEFGafc. - et om. codices.
t) causa vel ratio. - ratio vel causa ABCDFG.
^) voluntatem. - divinam addit B. — Pro inquiritur, quaeritur B,
requiritur G, inquantum ed. a.
ri) esse. - Om. AB, post aliquid ponunt CEFG.
6) qui. - quod BD. - Pro praedestinantis, praedestinationis B ; ex
parte actus praedestinantis om. G.
Vers. 5.
Art,
3, 4-
' Qu. XIX, art. 5.
QUAESTIO XXIII, ARTICULUS V
277
• Peri Archon,
lib. II, cap. IX.
* Vers. 11-13.
tionis, ex parte actus praedestinantis. Sed hoc sub
quaestione vertitur, utrum ex parte effectus,
praedestinatio habeat aliquam causam. Et hoc
est quaerere , utrum Deus praeordinaverit se da-
turum elfectum praedestinationis alicui, propter
merita aliqua.
Fuerunt igitur quidam ', qui dixerunt quod efFe-
ctus praedestinationis praeordinatur aUcui propter
merita praeexistentia in alia vita. Et haec fuit
positio Origenis *, qui posuit animas humanas
ab initio creatas, et secundum diversitatem suo-
rum operum, diversos status eas sortiri in hoc
mundo corporibus unitas. - Sed hanc opinionem
excludit Apostolus, Rom. ix*, dicens: cum nondum
x 7iati fuissent, aut aliquid egissent boni vel tnali ",
non ex operibus, sed ex vocante dictum est, quia
maior serviet minori.
>. Fuerunt ergo aUi, qui dixerunt ^ quod merita
praeexistentia in hac vita sunt ratio et causa efle-
ctus praedestinationis. Posuerunt enim Pelagiani
quod initium benefaciendi sit ex nobis, consum-
V- matio autem a Deo ''. Et sic , ex hoc contingit
quod aUcui datur praedestinationis effectus , et
non alteri , quia unus initium dedit se praepa-
V rando, et non aUus '. - Sed contra hoc est quod
* vers. 5. dicit Apostolus , II Cor. III * , quod non sumus
sufjicientes cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis.
NuUum autem anterius principium inveniri potest
quam cogitatio. Unde non potest dici quod aUquod
5 in nobis initium ^ existat, quod sit ratio etfectus
praedestinationis.
Unde fuerunt aUi , qui dixerunt quod merita
sequentia praedestinationis eff^ectum , sunt ratio
praedestinationis : ut inteUigatur quod ideo Deus
o dat gratiam alicui , et praeordinavit se ei " da-
turum , quia praescivit eum bene usurum gra-
tia; sicut si rex det alicui militi equum, quem
t scit eo bene usurum. - Sed "" isti videntur distin-
xisse inter id quod est ex gratia, et id quod est
ex libero arbitrio, quasi non possit esse idem ex
p utroque. Manifestum est autem f quod id quod
est gratiae, est praedestinationis effectus: et hoc
non potest poni ut ratio praedestinationis , cum
hoc sub praedestinatione concludatur. Si igitur
<j aliquid aUud ' ex parte nostra sit ratio praede-
stinationis, hoc erit praeter effectum praedestina-
tionis. Non est autem distinctum quod est ex
f libero arbitrio, et *" ex praedestinatione; sicut nec
est distinctum quod est ex causa secunda, et causa
prima : divina enim providentia producit effectus
•Qu.xxii,art.3. per operatioues causarum secundarum, ut supra *
dictum est. Unde et id quod est per liberum ar-
bitrium , est ex praedestinatione.
Dicendum est ergo quod effectum praedesti-
nationis considerare possumus dupUciter. Uno
modo, in particulari ". Et sic nihil prohibet aU-
quem effectum praedestinationis esse causam et
rationem alterius: posteriorem quidem prioris, se-
cundum rationem causae finaUs; priorem vero p
posterioris, secundum rationem causae meritoriae,
quae reducitur ad dispositionem materiae. Sicut
si dicamus quod Deus praeordinavit se daturum
aUcui gloriam ex meritis ; et quod praeordinavit
se daturum alicui ^ gratiam, ut mereretur gloriam.
- Alio modo potest considerari praedestinationis
effectus in communi. Et sic impossibile est quod
totus praedestinationis effectus in communi ''' ha-
beat aliquam causam ex parte nostra. Quia quid-
quid est in homine ordinans ipsum in salutem,
comprehenditur totum sub effectu praedestinatio-
nis, etiam ipsa " praeparatio ad gratiam: neque
enim hoc fit "* nisi per auxiUum divinum, secun-
dum illud Thren. ultimi *: converte nos, Domine,
ad te , et convertemur. Habet tamen hoc modo
praedestinatio, ex parte effectus, pro ratione divi-
nam bonitatem '^'^; ad quam totus effectus prae-
destinationis ordinatur ut in finem , et ex qua
procedit sicut ex principio primo movente.
Ad primum ergo digendum quod usus gratiae
praescitus, non est ratio collationis gratiae, nisi se-
cundum rationem causae finaUs '''', ut dictum est *.
Ad secundum dicendum quod praedestinatio ha-
bet rationem ex parte effectus, in communi, ipsam
divinam bonitatem. In particulari autem, unus
effectus est ratio alterius, ut dictum est *.
Ad tertium dicendum quod ex ipsa bonitate di-
vina ratio sumi potest praedestinationis aliquo-
rum , et reprobationis aUorum. Sic enim Deus
dicitur omnia propter suam bonitatem fecisse, ut
in rebus divina bonitas repraesentetur. Necesse
est autem quod divina bonitas , quae in se est
una et simplex , multiformiter repraesentetur in
rebus; propter hoc quod res .creatae ad simpli-
citatem divinam attingere non possunt ^*. Et inde
est quod ad completionem universi requiruntur
diversi gradus rerum , quarum quaedam altum ,
et quaedam " infimum locum teneant iri universo.
Et ut multiformitas graduum conservetur in re-
bus, Deus permittit aUqua mala fieri, ne multa
bona impediantur, ut supra * dictum est.
Sic * igitur consideremus totum genus huma-
num, sicut totam rerum universitatem. Voluit
aa
Vers. 21.
P?
T ^^
In corpore.
Ibid.
• Qu. II, art. 3 ,
ad i; qu. xxii,
art. 2.
• Cf. Comment. ,
num. X.
i) quidam. - aliqui F, om. ceteri. - Pro praeordinatur, praeordi-
nantur G.
x) vel mali. - aut mali ACDE; aut mali, ut secundum electionem
propositum Dei maneret B.
X) dixerunt. - dicerent ABE. - Pro praeexistentia, existentia B.
(1.) a Deo. - ex Deo DEFG, sit ex Deo ABC.
v) non alius. — alius non codices.
5) iVi nobis initium. - initium in {a A) nobis codices.
o) ei. - Ora. codices. - Pro eum, se FG.
jc) Sed. - Et ABD.
p) autem. - enim codices.
<j) aliud. - Om. BD.
t) et. - et quod est B. - Pro nec, non codices. - Pro et causa
prima, et quod est ex causa prima B.
u) particulari, - idest in particit^ aliqua sui addit D. .
cp) vero. - Om. B, autem ceteri.
yi) gloriam ... alicui. - Om. CEFGsB et ed. a; pro et quod, sed
quod pB. - Pro gratiam, gloriam gratiam A, sed gloriam expungit;
per gratiam E, gratiam et ed. a.
ij/) in communi. — Om. FG.
(o) ipsa. — prima addunt ACDEFGsB,
aa) hoc fit. - est hoc ABCDE.
P^) bonitatem. - Om. F, voluntatem P.
Yf) finalis. — non efficientis addit D.
00) res creatae ... possunt. - res creata ... potest ABCDE, res crea-
tae ... potest F.
£s) altum, et quaedam. - Om. BG; et om. ceteri et ab. - Pro te-
neant, tenent BFG.
278
QUAESTIO XXIII, ARTICULUS V
X^
11
igitur Deus in hominibus , quantum ad aliquos ,
quos praedestinat^^, suam repraesentare bonitatem
per modum misericordiae, parcendo; et quantum
ad aliquos '", quos reprobat, per modum iustitiae,
puniendo. Et haec est ratio quare Deus quosdam
"0 eligit ^*, et quosdam reprobat. Et hanc causam
» vers. 22, 23. assignat Apostolus , ad Rom. ix *, dicens : volens
Deus ostendere iram (idest vindictam iustitiae),
et notam facere potentiam siiam, sustinuit (idest
permisit) in multa patientia, vasa irae apta in in-
teritum, ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa
misericordiae , quae praeparavit in gloriam. Et
*vers.2o. II Tim.u* dicit: in magna autem " domo non
solum simt vasa aurea et argentea, sed etiam li-
gnea et Jictilia ; et quaedam quidem in honorem,
quaedam in contumeliam.
Sed quare hos elegit in gloriam, et illos repro-
bavit, non habet rationem nisi divinam volun-
relloteTprinc." tatcm. Uudc Augustinus dicit, super loannem * :
quare hunc trahat, et illum non trahat, noli velle
diiudicare, si non vis errare. Sicut etiam in rebus
naturalibus potest assignari ratio, cum prima ma-
teria tota sit in se uniformis, quare una pars eius
est sub forma ignis, et alia sub forma terrae, a
Deo in principio condita : ut scilicet sit diversitas '*
specierum in rebus naturalibus. Sed quare ^* haec
pars materiae est sub ista forma, et illa sub alia,
dependet ex simplici divina voluntate. Sicut ex
simplici voluntate artificis dependet, quod ille
lapis est ■"■" in ista parte parietis, et ille in alia:
quamvis ratio artis habeat quod aliqui sint in
hac, et aliqui sint "' in illa.
Neque tamen propter hoc est iniquitas apud
Deum, si inaequalia non inaequalibus ^^ praeparat.
Hoc enim esset contra iustitiae rationem, si prae-
destinationis effectus ex debito redderetur, et non
daretur ex gratia. In his enim quae ex gratia
dantur, potest aliquis pro libito suo dare cui vult,
plus vel minus, dummodo nuUi subtrahat debi-
tum, absque praeiudicio iustitiae. Et hoc est quod
dicit Paterfamilias , Matt. xx * : tolle quod tuum ' vers. 14, 15.
est, et vade. An non licet mihi quod volo, facere?
XX) praedestinat. - praedestinavit BDE.
TjT)) aliquos. - alios B.
88) eligit. - elegit ACDa.
11) magna autein. - autem omittunt P6.
xx) ut scilicet sit diversitas. — ut sit diversitas Fa, ut sic sit di-
versitas PG et ed. b.
Xk) Sed quare. - Quare autem ABCDE.
txix) ille lapis est. - hic lapis sit codices, iste lapis est edd. ab. —
Mox pro ille, hic ABCDEF.
vv) sint. - Om. codices. - Post in illa G addit: Ad hoc reddit
exemplum Apostoli dicentis Rom.ix: an non habet potestatem (seq.
spatium vacuum quinque Wneus) ex eadem massa facere aliud quidem
vas in honorem, aliud vero in contumeliam.
55) inaequalia non inaequalibus. - aequalibus inaequalia B.
XX
V-V-
55
Commentaria Cardinalis Caietani
t;
^iTULUs in corpore declaratur. - In corpore tria facit:
primo, declarat titulum; secundo, tractat tres opinio-
• Cf. nnm. 111. nes circa quaesitum *; tertio, respondet quaesito **.
** Cf. num. VI. ,1^1 . 1- • • j ] • ^-
II. Quoad pnmum , distmguit quod praedestmationem
causari ex praescitis meritis , potest intelligi dupliciter.
Primo, ex parte actus : et sic nulla est quaestio. Secundo,
ex parte effectus : et sic vertitur in dubium. Manifestatque
hanc distinctionem , cum suis membris, ex divina volun-
tate: quoniam ipsa clauditur in praedestinatione. Eadem
siquidem distinctione uti oportet, cum de causa quare Deus
velit aliquid, quaestio est, ut ex supradictis patet. Et lit-
tera est clara.
III. Quoad secundum, prima opinio est Origenis, dicentis
praeterita ante hanc vitam merita animarum, causam esse
praedestinationis. - Et confutatur auctoritate Apostoli: cum
nondum boni aliquid egissent etc.
Secunda est Pelagianorum, dicentium quod merita prae-
existentia in hac vita, sunt ratio praedestinationis , quia
initium benefaciendi ex nobis est. - Sed haec confutatur
auctoritate Apostoli, quod non sumus sufficientes cogi-
tare etc. : constat enim quod cogitatio est primum ex nobis
initium cooperandi bene.
Tertia opinio est, quod merita futura, in hac tamen
vita, sunt causa praedestinationis. Et ad hanc opinionem
' Retractat.,\ib. reducitur opinio retractata ab Augustino*, scilicet quod
,cap. xxiii. fi^Q^ futura fuit ratio praedestinationis lacob, magis quam
Esau. - Sed hanc opinionem confutat Auctor in littera sic.
Si aliquid ex parte nostra esset causa praedestinationis, illud
non clauderetur sub praedestinationis etfectu : sed totum
quod invenitur in bono usu gratiae, est effectus praedesti-
nationis : ergo nihil quod est in bono usu gratiae, est causa
praedestinandi. - Probatur destructio consequentis sic. Non
est distinctum id quod est a causa secunda , et a causa
prima: ergo non est distinctum quod est ex libero arbitrio,
et praedestinatione : ergo id quod est per liberum arbi-
trium, est ex praedestinatione. Prima consequentia nunc
facta probatur : quia divina providentia producit effectus
per operationes causarum secundarum.
IV. Circa hanc partem adverte, quod Henricus de Gan-
davo, Quodl. IV, art. 19, et QMO<i/. VIII, art. 5, tenet opinio-
nem satis propinquam huic modo confutatae, dicens quod
bonus usus, non gratiae, ut praecedens dixit opinio, sed
liberi arbitrii, est causa praedestinationis. Et quoniam ratio
facta in littera directe militat contra talem opinionem, id-
circo conatur solvere eam, et probare suam opinionem.
Et suam quidem probat auctoritate Augustini : venit de oc-
cultissimis meritis etc. *, ut habes a Magistro, xli dist. ** ^ V^ '"^ol&'"T
Deinde ratione, tripliciter. Tum quia electio praesupponit qu. lxvih.
disparitatem eligendi a reprobando. Tum quia iustitia sem- ' ' '
per est comes misericordiae : et sic aliquam congruentiam
ex parte praedestinandi oportet inveniri, ad misericordem
praedestinationem. Tum quia reprobationis est aliqua causa
ex parte nostri : ergo et praedestinationis.
Rationem autem praesentem arguit , negando quod ex
indistinctione eius quod est ex libero arbitrio et divina gratia,
sequatur quod id quod est ex parte liberi arbitrii, totaliter
claudatur sub praedestinatione , seu eius effectu. Quoniam
stat indistinctum esse bonum usum liberi arbitrii qui est
a gratia et libero arbitrio , et tamen ipsum esse quodam
modo a libero arbitrio, quo non est a gratia. Et sic, eo
modo quo est noster et non gratiae, potest esse ' causa
praedestinationis. Quod autem bonus usus liberi arbitrii
aliquo modo sit ipsius, quo non est gratiae, patet aucto-
ritate Augustini, super illud: Adiuva nos, Deus, salutaris
noster *, ubi vult nos cooperari gratiae. ' ''*■ ""ni , 9.
V. Ad haec, quoniam manifeste eiusdem est diflicultatis
haec opinio cum recitata in littera, breviter nunc est dicen-
dum. Et ad auctoritatem Augustini Magister respondet *, * Loco citaio.
dicens eam retractatam in simili. Et bene dicit: quoniam
expresse ipse Augustinus hanc retractationum siiarum re-
gulam tradidit *, ut sententia alicubi retractata, ubique in !.y'^« Retract.,
"... ' T ijb. I, cap. rv.
operibus suis retractata censeatur.
Ad rationes autem dicitur, quod electio supponit dile-
ctionem, ex qua est disparitas. Sed dilectio non est extra
praedestinationem. - lustitia quoque in primis effectibus,
non in ordine ad creaturas, sed bonitatem et sapientiam
divinam, comcs est requirenda. - Nec est idem iudiciura
de reprobatione et praedestinatione. Quoniam in reproba-
QUAESTIO XXIII, ARTICULUS V
279
* Cf. num. I.
tione est aliquid extra totum reprobationis effectum, scilicet
culpa: non sic autem est in praedestinato , in quo totum
ordinans ipsum in vitam aeternam , est praedestinationis
effectus.
Et ex hoc apparet error solutionis allatae. Videtur enim
quod iste idem fecit iudicium de gratia gratum faciente, de
qua loquitur Augustinus, et de qua verificatur quod bonus
usus liberi arbitrii aliquo modo est a nobis, quo non est
a gratia; et de gratia praedestinationis, idest gratuita prae-
destinatione; cum tamen distent plus quam caelum et terra.
Quoniam sub ista cadunt non solum actus caritatis , sed
omnes eorum modi, et gratuita auxilia, et breviter, ut in
littera dicitur, omne ordinans praedestinatum in vitam ae-
ternam. Et sic, cum bonus usus liberi arbitrii, prout est
a nobis, sit unum de his quibus ordinamur in vitam ae-
ternam (quia ordinamur ut, libere cooperando bene , illam
consequamur) ; sequitur quod non solum ipse bonus usus
liberi arbitrii, sed etiam modus quo est a nobis, cadat sub
praedestinatione ; quamvis non cadat sub gratia gratum
faciente. Et sic, cum in littera dicitur non esse distinctum
quod est a libero arbitrio et praedestinatione, intelligendum
est non solum quoad ipsum actum, sed etiam quoad omnem
modum eius: ac per hoc, de omnimoda distinctione in-
terpretandum est. - Et sic sit finis opinionum.
VI. Quoad tertium *, respondet quaesito cum distin-
ctione, tribus condusionibus. Distinctio est: Effectus prae-
destinationis potest sumi dupliciter: scilicet in communi,
vel in particulari. Et non intendit de communitate et sin-
gularitate secundum praedicationem, sed secundum totali-
tatem et partitionem : ita quod per commune intendit prae-
destinationis totum effectum, sive in omnibus, sive in aliquo
uno praedestinato ; per particulare vero intendit partem
aliquam totius effectus praedestinationis, in aliquo uno prae-
destinato particulari, sive etiam in omnibus in communi ;
hoc enim nihiL refert ad propositum.
Prima ergo conclusio est: Effectus particulares praede-
stinationis nihil prohibet habere causam, sic quod alter al-
terius sit causa, et e converso. - Declaratur: quia posterior
est finis prioris ; et prior velut materia posterioris, ut me-
ritum praemii, etc.
Secunda vero conclusio est : Totus effectus praedesti-
nationis nullam habet causam ex parte nostra. - Probatur :
quia totum in nobis nos ordinans in vitam aeternam, est
praedestinationis effectus; quia etiam ipsa praeparatio, iuxta
illud: converte nos, Domine, ad te, et convertemur.
Tertia autem conclusio est: Totus effectus praedestina-
tionis habet pro causa divinam bonitatem. - Probatur : quia
ipsa est et ultimus illius finis, et eiusdem prima ratio , tan-
quam primum movens voluntatem divinam ad praedesti-
nandum.
VII. Responsio ad tertium, quoniam multa continet,
* Qtiodi. vin, et singula fere verba impugnata sunt ab Henrico * et
^T^en/., dist. Aureolo *, distincte tractanda ac examinanda est. Tria igitur
xLi, qu. I, art. I. \^ j^^c responsione facit: primo, causam reprobationis et
praedestinationis in communi assignat ; secundo , causam
' Cf. num. XIII. earundem in singulari, ibi : Sed quare hos elegit *; tertio,
• Cf. num. XVII. directe respondet argumento, ibi : Neqiie tamen etc. *.
VIII. Qvioa^d primum, intendit hanc conclusionem: Deus
homines quosdam reprobat , et quosdam praedestinat , ut
bonitas sua repraesentetur et per modum misericordiae
parcitivae , et per modum iustitiae punitivae. Probatque
hanc dupliciter: primo, ratione; secundo, auctoritate Apo-
stoli, ad Rom. ix, et ad Tim. II.
Ratio sumitur ex proportionali similitudine universi, et
generis humani in ordine ad vitam aeternam. Et consistit
in hoc, quod, quemadmodum bonitas divina est causa fi-
nalis perfectionis universi, et sic ex ea habetur ratio diver-
sitatis graduum rerum secundum summum et infimum, et
permissionis malorum; ita ex eadem habetur ratio diverso-
rum graduum in genere humano, secundum misericordiam
parcendo, et secundum iustitiam puniendo. - Et declaratur
assumptum. Quia bonitas divina est finis omnium ut re-
praesentabilis per ea; et cum sit una et simplex, nec aliqua
creatura ad eius simplicitatem pertingere possit, oportet ut
diversis rebus repraesentetur. Et consequenter, si universum
perfecte, infra latitudinem tamen creaturae, debet illam re-
praesentare, oportet ex omnibus constare gradibus ab imo •
usque ad summum. Et si haec debent conservari, multa
oportet mala permittere, ut superius declaratum fuit.
IX. Circa hanc rationem, quatuor occurrunt impugnata.
Primum est proportio inter genus humanum et universum.
Arguit enim hoc Henricus, dicens debuisse fieri proportio-
nem inter universam creaturam rationalem et universum.
Salvatur namque repraesentatio divinae bonitatis in iustitia
punitiva respectu daemonum : et sic ratio in hominibus
nihil valet.
Secundum est proportio inter gradus universi et gradus
hominum. Non est, inquit Henricus, par de eis ratio : quo-
niam omnes species universi sunt de perfectione per se uni-
versi ; non autem omnes species actuum moralium. - Quod
probatur : quia nullus defectus sive culpae sive poenae ,
pertinet per se ad perfectionem universi ; constat autem
multos actus morales, ut mendacium, furtum, et his similia,
mali culpae esse species.
Tertium est applicatio iustitiae ad reprobos. Salvatur
enim iustitia, inquit Aureolus, in praedestinatis; iuxta illud
Apostoli*: quam reddet mihi Dominus in illa die , iustus •iirm.,cap.iv,
iudex. **•
Quartum est causalitas finalis attributa iustitiae puniti-
vae, respectu reprobationis in communi. Contra hoc enim
arguit uterque. Henricus quidem, quia non videtur ratio-
nabile ut Deus fieri peccata permittat, ut ea postmodum
puniat. Imo in hominibus videmus quod qui permittit ali-
quem peccare, si posset eum prohibere vel impedire, peccat.
Non igitur hoc attribuendum est Deo. - Et confirmat hoc
Aureolus. Quia non sunt facienda mala, ut veniant bona:
sed reprobatio absque omni demerito, est mala : ergo non
est a Deo facienda propter hoc solum, ut appareat in sua
iustitia bonitas. - Praeterea, inquit Aureolus, iustitia pu-
nitiva non est per se intenta, sed tantum ex suppositione
culpae punibilis. Ergo ipsa non est principalis causa repro-
bationis , sed peccatum prius ipsa. Et rursus : ergo nuUa
necessitas est ut aliquid fiat in universo, ad hoc ut iustitia
punitiva elucescat.
X. Ad primum horum dicendum est quod, licet potuisset
tota creatura rationalis poni ut universum, rationabiliter
tamen Auctor genus humanum posuit: non quia duo uni-
versa constituant homines et angeli ; sed quoniam de facto
constat quosdam hominum reprobari et quosdam praede-
stinari, tanquam ipsum genus humanum cuiusdam universi
ex tot gradibus constantis rationem habeat. Et quod haec
sit mens litterae, insinuant illa verba : Si igitur considere-
mus totum genus humanum, ut totam rerum universita-
tem. Ex nota siquidem conditionali innuit quod non tam ex
vi rationis, quam ex facto poportionalitatem hanc exercebat.
Ad secundum dicitur, quod arguens forte somnians hoc
obiecit huic litterae : nusquam enim reperitur talis pro-
portio facta. ,
Ad tertium vero dicitur dupliciter. Primo, quod non ex
relucentia iustitiae, sed iustitiae talis, reprobationeni littera
infert. Talis autem non salvatur in praedestinatis. - Secundo
dicitur, quod etiam ex ratione iustitiae potest inferri re-
probatio. Quoniam iustitia proprie dicitur opus in quo
maxime ipsa relucet, et minus misericordia : sicut e con-
verso misericordia absolute dicitur, ubi quasi totum ipsius
est, parvum relinquens locum iustitiae. Et sic, licet in prae-
destinatis aliquid iustitiae salvetur , ut abundantia tamen
eius reluceat, reprobatio fit.
XI. Ad quartum , ut bene intelligatur responsio , et
s. Thomae doctrina, praelibare oportet quod in reproba-
tione sunt tria : permissio peccati, ipsum peccatum, et
aeterna punitio. Nec haec tria sunt effectus reprobationis
divinae, quemadmodum omne ordinans in vitam aeternam
erat effectus praedestinationis *. Propter quod non possumus ' cf. num. v.
hic recte dicere, totum effectum reprobationis vel partem,
ut distinximus * de effectu praedestinationis : sed debemus, • cf. num. vi.
cautius loquendo, dicere, totum quod est in reprobatione ,
vel, id quod est in ea ex virtute reprobantis. Et tunc scito
quod, apud divum Thomam, ut patet super ix cap. Episto-
lae ad Rom. *, diversa est sententia de causa praedestina- * Lect. n.
286
QUAESTIO XXIII, ARTICULUS V
* Cf. nnm. ix,
Quartum.
' Num. praec.
tionis, et reprobationis. Quoniam ultimus effectus reproba-
tionis, scilicet punitio, habet causam ex parte reprobati,
scilicet culpam, cuius nullo modo Deus est actor : praede-
stinationis autem ultimi etfectus, scilicet beatitudinis, licet
sit aliqua causa in nobis, scilicet meritum, id tamen totum
est a praedestinante. Et sic, si de effectu toto utriusque,
scilicet reprobationis et praedestinationis , est sermo, nulla
de peccato quaestio inseri debet: sed de his tantum quae
a reprobante et praedestinante sunt, quae bona oportet
esse. Et de his dicitur, quod divina bonitas eorum causa
est. Si autem est sermo de toto eo quod in reprobo in-
venitur, sic aliquid est a Deo atquedivina bonitate; aliquid
vero nec a Deo, nec propter divinam bonitatem, imo aversio
est ab illa, ut patet de peccato mortali. Et ideo, licet prae-
scientia meritorum non concedatur causa praedestinationis,
praescientia tamen demeritorum causa quodam speciali
modo est reprobationis. Quia propter demerita praescita,
nec a se praeparata, statuit Deus a se quosdam perpetuo
puniendos; ut sua bonitas etiam in tali iustitia participetur,
atque sic modi illam participandi, a sua sapientia statuti,
impleantur.
Cum igitur relucentia divinae bonitatis in iustitia puni-
tiva, finis et ratio reprobationis in littera dicitur, referen-
dum est ad ipsos effectus reprobationis, scilicet permissio-
nem peccatorum, et poenas culpae praeparatas vel reddi-
tas; et non quoad peccatum. Non enim finis eius est bonum
aliquod , ut ex supradictis patet. Nec ad ipsos effectus sic
referendum est, ut aliae causae singulorum excludantur; ut
adversarii intellexisse videntur, et ideo decepti sunt. Quo-
niam, ut in littera expresse dicitur, permissionis malorum,
conservatio diversorum est causa. Et, ad mala culpae ap-
plicando, suavis dispositio creaturarum rationalium et ho-
minum, manifeste est causa permissionis peccatorum, dum
homines quidam relinquuntur in manu proprii consilii.
Punitionis quoque culpa, quae nullo modo est a Deo, est
causa demeritoria. Unde omnia argumenta tam Henrici
quam Aureoli, a falsa interpretatione huius litterae proce-
dunt; dum relucentiam divinae iustitiae finem reprobationis
effectuum, excludendo alias causas et praecipue culpam,
intellexerunt a s. Thoma poni. Cuius oppositum iam ma-
nifestavimus.
XII. Singillatim igitur respondendo, ad primum* dicitur,
quod alius est ordo inter effectus praedestinationis, et effectus
reprobationis. Non enim posterior est finis prioris, quem-
admodum ibi praemium est finis meriti: non enim dicimus
quod ideo Deus permittit peccata, ut puniat; sed dicimus
quod permittit et punit propter relucentiam iustitiae suae.
Et quia hoc est totus reprobationis effectus, idcirco repro-
bationis ratio divina iustitia merito dicitur. - Nec est verum
quod quicumque potens impedire peccatum alterius, peccat
si permittit. Hoc enim non habet locum nisi in eo qui
tenetur ad impediendum ; ut in regimine etiam humano
experientia docet: multa enim suavitas regiminis deperiret,
si permissio non esset licita.
Ad confirmationem vero Aureoli dicitur , quod repro-
batio quoad ultimum effectum, idest punitionem, dato quod
esset mala sine omni demerito ; quoad primum tamen ,
scilicet permissionem demeriti, etiam si nulla alia subesset
causa nisi relucentia iustitiae divinae, mala non est. Quo-
niam permissio ipsa nihil adimit cadenti de his quae sibi
debentur ; sed tantum gratuitum negat amorem Dei , ad
tenendum ne cadat. Unde, cum permissio secundum se
non sit mala, et relucentia divinae bonitatis in iustitia pu-
nitiva sit magnum bonum, si ad nihil aliud permissio or-
dinaretur, adhuc bona esset. Negandum est ergo et quod
reprobatio, quoad primum eius effectum, seclusa omni alia
causa, esset mala; et quod reprobatio, quoad omnes eius
effectus, ponatur a nobis sine omni alia causa, ut iam patet
ex dictis *.
Ad ultimum dicitur, negando assumptum : scilicet, iustitia
punitiva non est per se intenta. Non enim uno modo di-
citur per se intentum: aliquid est enim per se primo in-
tentum; et aliquid per se non primo. Id enim est per se
primo intentum, quod, bonum cum sit, in se intentionem
omniumad ipsum quomodolibet facientiumadaequat: idest.
quod tam ipsum, quam omnia ad ipsum quomodolibet
concurrentia, intenduntur ab eo respectu cuius est per se
primo intentura. Id autem dicitur per se non primo inten-
tum, quod in se quidem bonum est ac intentum, sed ex
aliquo nullo modo intento occasionatur. Et de horura nu-
mero est iustitia punitiva, quae ex peccatis puniendis occa-
sionem habet. - Quod autera huiusmodi perfectiones ma-
lum culpae praesupponentes, per se intentae sint et dicendae
sint, relucentia divinae bonitatis in passione Christi testatur.
Constat enira eam per se intentam esse a Deo, dum per
ipsam intenta fuerit tota latitudo felicitatis omnium pure
horainum praedestinatorura, et gloria sui corporis, cum ce-
teris quae sibi et aliis meruit. Et tamen ex nialo culpae
occidentiura ipsura, occasionari oportuit.
Unde neutra consequentia aliquid valet. Et de prima
quidem satis patet. De secunda quoque sollicitari non opor-
tet : quoniam manifeste liquet quod propter haec bona ex
malo culpae occasionata, multa in universo rationabiliter
fieri expedit , ut patet in exemplis adductis.
XIII. Quoad secundum*, intendit hanc conclusionem: *Cf. num. vn.
Causa quare Deus istos praedestinat , illos reprobat, est
sola Dei voluntas. Et probat eara auctoritate Augustini ;
atque proportionali sirailitudine ad partes ac situs mate-
riae, tam in naturalibus quam artificialibus, ut clare patet
in littera.
XIV. Circa hanc partem, tria occurrunt impugnata *. ' Lods num. vii
Priraum est ipsa conclusio; secundum est exeraplum na-
turale; tertium, exemplum artificiale.
Contra exemplum quidera utrumque obiicit Henricus
primo, quia in partibus materiae, sive arti sive actori na-
turae subiectis, aequa est ratio: in hominibus autem istis
et illis est dispar ratio, aliter disposito hoc quam illo. - Au-
reolus deinde, quia huiusmodi partes materiae carent sensu,
ac experientia boni et mali : homines autem isti et illi
experiuntur et bona, et mala poenae. Et propterea non
est par ratio: quoniam in exemplis sola voluntas sufficit,
quia nuUi fit iniuria; in proposito autem non sufficit, quia
fit iniuria patientibus et afflictis.
XV. Contra conclusionera quaravis arguat Aureolus ac
Henricus, quia tamen non alia tangitur difficultas quam du-
dum discussa et manifestata *, pertransire expedit. Non enira • Num. ix sqq.
haec conclusio aliud intendit nisi quod, stantibus supra-
dictis , scilicet causis reprobationis et praedestinationis in
communi, nuUa est causa quare illae causae cum suis ef-
fectibus magis- applicentur ad hunc hominem quam ad
illura, nisi divina voluntas. Quare enira hunc permittat
cadere, illum vero teneat ne cadat, ex sola eius voluntate
dependet. Quare vero hunc puniat, non ex sofa Dei vo-
luntate dependet, sed ex demerito huius, ut diximus de
punitione reprobatorum in communi. Unde, concludendo
quare in hoc reprobationis effectus primus, et non in illo,
sola Dei voluntas est causa. Non enim ex divina bonitate,
aut ex inaequali dispositione (quoniara nulla est ante pri-
mum effectum, ut in corpore articuli probatum fuit, contra
Henrici positionem *), ratio habetur quare in hoc magis * Cf. num. iv.
quara in illo, hic ponatur etfectus.
XVI. Ex his autem patet prirao solutio obiectionum
Aureoli *. Quoniam impugnat quod nunquam somniavi- * Cf. num. xiv.
mus, scilicet quod Deus, pro libito voluntatis suae, magis
hunc quara illum punit et affligit; putans hoc intendisse
litteram hanc, et exempla adducta; cum tamen ad primos
effectus, scilicet permissionem et dilectionem, orania respi-
ciant. - Patet quoque responsio ad Henricum. Quoniara
ante priraos effectus praedictos, aeque sunt dispositi isti et
illi ; sicut partes materiae primae, et lapides respectu do-
mus, etc.
XVII. Quoad tertium *, respondetur argumento, non esse ' Cf. num. vii.
iniquitatis aequalibus inaequalia praeparare in gratuitis ,
sed in debitis. Et confirmatur auctoritate Patrisfamilias ,
Matt. XX.
XVIII. Adverte hic, quod tam Henricus quam Aureolus * • Locia num. vii
hunc passum reprehendere conantur , quia reprobatio non
est de numero gratuitorum. Punire enim non est gratiae,
sed iustitiae : in iustis autem locum non habet verbum
Patrisfamilias.
QUAESTIO XXIII, ARTICULUS VI
281
Sed ad hoc facillima est responsio. Reprobatio enim, ut
Num. XI, XII. iam * dictum fuit, quoad ultimum effectum, idest punire,
iustitiae actum exercet; in qua, ut expresse littera dicit,
non licet unicuique facere quod vult. Quoad primum au-
tem effectum, idest permissionem peccati, etc, negationem
actus misericordiae seu gratiae exercet. Et quia non solum
gratuitum est dare maiorem vel minorem gratiam, sed sim-
pliciter dare et non dare illam infra latitudinem gratuitorum
comprehenduntur ; idcirco reprobare et praedestinare inter
gratuita merito connumerantur , quamvis diversimode , ut
patet ex dictis *. Et propterea optime ad ea sententia Patris-
familias est applicata.
Ibid.
ARTICULUS SEXTUS
UTRUM PRAEDESTINATIO SIT CERTA
I Sent., dist. xl, qu. iii ; De Verit., qu. vi, art. 3 ; QUodl. XI, qu. in ; XII, qu. m.
' Vers. II.
D SEXTUM sic PROCEDiTUR. Vidctur quod
praedestinatio non sit certa. Quia super
illud Apoc. iii *, tene qiiod habes, ne alins
accipiat coronam tuam, dicit Augusti-
Grarta^cTpfxinf ^^^ *? quod dUus non est accepturus, nisi iste per-
diderit. Potest ergo et acquiri et perdi corona,
quae est praedestinationis effectus. Non est igitur
praedestinatio certa.
2. Praeterea, posito possibili, nullum sequitur
impossibile. Possibile est autem aliquem praede-
stinatum, ut Petrum, peccare, et tunc occidi. Hoc
autem posito, sequitur praedestinationis effectum
frustrari. Hoc igitur non est impossibile. Non
ergo est praedestinatio certa.
3. Praeterea, quidquid Deus potuit, potest.
Sed potuit non praedestinare quem praedestina-
vit. Ergo nunc potest non praedestinare. Ergo
praedestinatio non est certa.
Sed contra est quod " super illud Rom. viii *,
quos praescivit, et praedestinavit etc, dicit Glos-
sa*: Praedestinatio est praescientia et praeparatio
beneficiorum Dei , qua certissime liberantur qui-
cumque liberantur.
Respondeo dicendum quod praedestinatio certis-
sime et infallibiliter consequitur suum effectum:
nec tamen imponit necessitatem, ut scilicet effe-
ctus eius ex necessitate proveniat. Dictum est
enim supra * quod praedestinatio est pars pro-
P videntiae. Sed non ^ omnia quae providentiae
subduntur, necessaria sunt: sed quaedam contin-
genter eveniunt, secundum conditionem causarum
Y proximarum ^, quas ad tales effectus divina pro-
videntia ordinavit. Et tamen providentiae ordo
•Qu.xxii,art.4. est infalUbilis, ut supra * ostensum est. Sic igitur
et ordo praedestinationis est certus; et tamen li-
bertas arbitrii non tollitur, ex qua contingenter
provenit praedestinationis effectus.
* Ou. XIV flrt< i"? * t •
qu. XIX, art. 8. ' Ad hoc ctiam consideranda sunt quae supra *
* Vers. 29.
*Ordin., exAug.,
de Dono Perse-
ver., c. XIV.
• Art. I.
dicta sunt de divina scientia et ° de divina vo-
luntate, quae contingentiam a rebus non tollunt,-
licet certissima et infallibilia sint.
ks) PRiMUM ergo dicendum quod corona dicitur
esse alicuius, dupliciter. Uno modo, ex praedestina^-
tione divina: et sic nullus coronam suam amittit.
Alio modo, ex merito gratiae: quod enim mere-
mur, quodammodo nostrum est. Et sic suam
coronam aliquis amittere potest per peccatum
mortale sequens. Alius autem illam coronam
amissam accipit, inquantum loco = eius subrcjga-
tur. Non enim permittit Deus aliquos cadere ,
quin alios erigat, secundum illud lob xxxiv *: con-
teret multos et innumerabiles, et stare faciet alios
pro eis. Sic enim in locum ^ angelorum caden-
tium substituti sunt homines; et in locum ludaeo-
rum, Gentiles. Substitutus autem in statum " gra-
tiae, etiam quantum ad hoc coronam cadentis
accipit, quod de bonis quae alius fecit, in aeterna
vita gaudebit, in qua unusquisque gaudebit de
bonis tam a se quam ab aliis factis.
Ad secundum dicendum quod, licet sit possibile
eum qui est praedestinatus, mori in peccato mor-
tali, secundum se consideratum ; tamen hoc est
impossibile ", posito (prout scilicet ponitur) eum
esse praedestinatum. Unde non sequitur quod
praedestinatio falli possit.
Ad tertium dicendum quod, cum praedestinatio
includat divinam voluntatem, sicut supra * dietum
est quod ' Deum velle aliquid creatum est ne-
cessarium ex suppositione, propter immutabilita-
tem " divinae voluntatis, non tamen absolute; ita
dicendum est hic de praedestinatione. Unde non
oportet dicere quod Deus possit non praedesti-
nare quem praedestinavit, in sensu composito ac-
cipiendo; licet, absolute considerando, Deus possit
praedestinare vel non praedestinare. Sed ex hoc
non toUitur praedestinationis certitudo.
a) quod. - quod dicitur codices et a i. — In textu Apost. post prae-
scivit addunt hos PC et ed. b. - Pro dicit Glossa, ut dicit Glossa B.
p) Sed noit. -~ Non autem codices.
Y) proximarum. - Om. D.
3) et. - et etiam codices. - Pro quae, quomodo ABDEG, om. C;
pro contingentiam, contingentia ABCEFG.
e) loco. - in locum ACE, 1« loco D.
X) locum. - loco ACDE; et ita BDpC ante ludaeorum.
r,) in statum. - in statu BFG, in stdt ed. a, instantium ed. b.
0) impossibile. - incompossibile Gab, incomponibile F.
i) quod. — Om. B, et post creatum addit esse.
x) immutabilitatem. — immobilitatem codices.
Commentaria Cardinalis Caietani
IN titulo, adverte, ex Qu. de Veritate, qu. vi, art. 3, quod
ly certa potest dupliciter intelligi : scilicet certitudine co-
gnitionis, vel certitudine ordinis. Cum enim praedestinatio
duo in se claudat, scilicet praecognitionem et praecausa-
litatem, potest attendi certitudo eius et quoad cognitio-
nem, ut scilicet habeat certam cognitionem de praedesti-
SuMMAE Theol. D. TnOMAE T. I.
natis effectibus et eventibus: et potest rursus attendi eius
certitudo quoad causalitatem, ut scilicet habeat infallibilem
ordinem in attingendo ac perducendo ad praedestinatos effe-
ctus. Et quoniam prima certitudo non exit limites scien-
tiae divinae, de qua satis abunde tractatum est *, certitudo
vero ordinis proprias habet diificultates in hac materia;
36
Vers. 24.
Qu. XIX, art. 3.
Qu. XIV.
282
QUAESTIO XXIII, ARTICULUS VII
propterea hic titulus de certitudine ordinis est intelligen-
dus. Ita quod sensus est : An praedestinatio , inquantum
causa, habeat infallibilem ordinem ad effectus intentos.
II. In corpore una est conclusio responsiva, habens
tamen duas partes : Praedestinatio est certa ; non tamen
necessitatem imponit. - Probatur, quoad utramque partem
simul, dupliciter. Primo, ex parte providentiae, sic. Provi-
dentiae ordo est infallibilis, et tamen quaedam providentiae
subiecta contingenter eveniunt, secundum conditiones causa-
rum proximarum : ergo et praedestinationis ordo est certus,
et tamen praedestinationis effectus contingenter eveniunt,
iuxta libertatem arbitrii. - Antecedens patet in quaestione
praecedente. Consequentia autem probatur : quia praede-
stinatio est pars providentiae
Secundo, manifestabilis dicitur conclusio ex supradictis
similibus conditionibus scientiae et voluntatis divinae, re-
spectu contingentium.
III. Adverte hic, quod manifeste littera adaequat certi-
tudinem providentiae certitudini praedestinationis; imo ex
certitudine ordinis illius , probat a priori certum ordinem
istius ; ita quod , sicut omne praedestinatum , ita omne
provisum infallibiliter evenit. Verba autem s. Thomae in
Qu. de Veritate, qu. vi, art. 3, cum ponitur differentia inter
praedestinationem et providentiam in hoc, quod providentia
non est certa respectu eventus finis particularis in materia
Comment' num' contingenti, praedestinatio autem est certa, non sunt inter-
n, III. pretanda ut sonant, ut ex hac littera et supradictis * patet.
Non enim intendit quod providentiae divinae non subiacent
tales eventus, nec quod oppositum eveniat provisi eventus :
sed quod multi ordines huiusmodi causarum contingentium
ad aliqua futura, sub divina providentia cadunt, et tamen
illa futura nunquam erunt; ut patet de multis praeparatio-
nibus huiusmodi causarum , quibus tamen non eveniunt
intenta. Sub praedestinatione autem nullus cadit ordo par-
ticularis alicuius ad aliquod futurum, quin etiam sub eadem
cadat eventus ilHus futuri. Et nascitur haec differentia ex
amplitudine ambitus providentiae , quia scilicet sub ipsa
omnis ordo clauditur, sive cum eventu futuri, sive non;
sub praedestinatione autem soli ordines habentes eventum
ad intentum finem etiam in particulari; nuUus enim ordo
deficiens a proprio intento, ut sic, sub ipsa cadit.
IV. Veruntamen non sunt extendenda, nec usitanda verba
illa : quoniam ordo deficiens a proprio eventu , non est
provisus a Deo quoad eventum, sed quoad ipsum ordinem,
et non eventum proprium; et propterea nihil certitudinis
adimit providentiae huiusmodi non eventus. Propter quod
diximus *, et dicimus, quod in melius verba mutavit Auctor,
simpliciter de providentiae certitudine tractans hic, adae-
quando eam praedestinationi. Nec illorum meminit, quo-
niam nunc dicta pia interpretatione, ex parte rerum, susti-
neri utcumque possunt.
Cetera autem quae circa certitudinem praedestinationis
disputanda essent, iam discussa sunt in praecedenti quaestio-
ne de Providentia. Unde non oportet ea amplius repetere.
Loco cit.
ARTICULUS SEPTIMUS
UTRUM NUMERUS PRAEDESTINATORUM SIT CERTUS
I Sent., dist. xl, qu. m; De Verit., qu. vi, art. 4.
»D SEPTiMUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
numerus praedestinatorum non sit cer-
*tus. Numerus enim cui potest fieri
i^additio , non est certus. Sed numero
praedestinatorum potest fieri addifio, ut videtur :
• vers. 11. dicitur enim Deut. i * : Dominus Deus noster ad-
• ordinaria. ddt cd hunc numerum multa millia; Glossa *:
idest definitum apud Deum , qui novit qui sunt
eius. Ergo numerus praedestinatorum non est
certus.
2. Praeterea, non potest assignari ratio quare
magis in hoc numero quam in alio, Deus ho-
mines praeordinet ad salutem. Sed nihil a Deo
sine ratione disponitur. Ergo non est certus nu-
merus salvandorum praeordinatus a Deo.
3. Praeterea, operatio Dei est perfectior quam
operatio naturae. Sed in operibus naturae bonum
invenitur ut in pluribus, defectus autem et malum
a ut in paucioribus. Si igitur a Deo institueretur "
numerus salvandorum , plures essent salvandi
quam damnandi. Cuius contrarium ostenditur
• vers. 13, 14. Matt. VII *, ubi dicitur: lata et spatiosa est via
quae ducit ad perditionem, et multi sunt qui in-
trant per eam: angusta est porta, et arcta via,
quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt
eam. Non ergo est praeordinatus a Deo numerus
salvandorum.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro
•cap. XIII. de Correptione et Gratia*: Certus est praedesti-
natorum numerus, qui neque augeri potest, neqtte
minui.
Respondeo dicendum quod numerus praedesti-
natorum est certus. Sed quidam dixerunt eum
esse certum formaliter, sed non materialiter: ut
puta si diceremus certum esse quod centum vel
mille salventur, non autem quod hi vel illi. Sed
hoc tollit certitudinem praedestinafionis, de qua
iam * diximus. Et ideo oportet dicere quod nu-
merus praedestinatorum sit certus Deo ^ non so-
lum formaliter, sed etiam materialiter.
Sed advertendum est quod numerus praede-
stinatorum certus Deo dicitur, non solum ratione
cognitionis, quia scilicet scit quot sunt salvandi
(sic enim Deo ^" certus est etiam numerus gutta-
rum pluviae, et arenae maris); sed ratione ele-
ctionis et definitionis ^ cuiusdam.
Ad cuius evidenfiam, est sciendum quod omne
agens intendit facere ^ aliquid finitum, ut ex su-
pradictis de infinito * apparet. Quicumque autem
intendit aliquam determinatam mensuram in suo
effectu, excogitat aliquem numerum in partibus
essenfialibus eius, quae per se requiruntur ad
perfectionem totius. Non enim per se eligit ali-
quem numerum in his quae non principaliter re-
quiruntur, sed solum propter aliud : sed in tanto
numero accipit huiusmodi , inquantum sunt ne-
cessaria propter aliud. Sicut aedificator excogitat
determinatam mensuram domus, et etiam deter-
Art. praeced.
Qu. vn, art. 4.
o) institueretur. - substitueretur codices et a b.
P) sit certus Deo. — Om. codices, et post materialiter addunt Deo
certus est.
7) Deo. - Ora. FG. - etiam om. ABCDE.
5) electionis et definitionis. - distinctionis et elcctionis ABCDE.
e) facere. - Om. ABCDE. - Pro atiquid, aliquod ABCDEFa*.
QUAESTIO XXIII, ARTICULUS VII
283
minatum numerum mansionum quas vult facere in
domo, et determinatum numerum mensurarum
parietis vel tecti : non autem eligit determinatum
numerum lapidum , sed accipit tot , quot suffi-
^ ciunt ^ ad explendam tantam mensuram parietis.
Sic igitur considerandum est in Deo, respectu
totius universitatis, quae est eius effectus. Prae-
ordinavit enim in qua mensura deberet esse totum
universum, et quis numerus esset conveniens es-
sentialibus partibus universi, quae scilicet habent
aliquo modo ordinem ad perpetuitatem ; quot
1 scilicet "^ sphaerae, quot stellae, quot elementa,
quot species rerum. Individua vero corruptibilia
" non ordinantur ad bonum universi quasi ' prin-
cipaliter, sed quasi secundario, inquantum in eis
salvatur bonum speciei. Unde , licet Deus sciat
numerum omnium individuorum, non tamen nu-
merus vel boum vel culicum, vel aliorum huius-
t modi, est per se ' praeordinatus a Deo : sed tot
X ex huiusmodi ' divina providentia produxit, quot
sufficiunt ad specierum conservationem.
Inter omnes autem creaturas, principalius or-
dinantur ad bonum universi creaturae rationales,
quae, inquantum huiusmodi, incorruptibiles sunt;
et potissime illae quae beatitudinem consequun-
tur *, quae immediatius attingunt ultimum finem.
Unde certus est Deo numerus praedestinatorum,
non solum per modum cognitionis, sed etiam per
modum cuiusdam principalis praefinitionis. - Non
sic autem omnino est de numero reproborum ;
qui videntur esse praeordinati a Deo in bonum
electorum, quibus omnia cooperantur in bonum.
De numero autem omnium praedestinatorum
X hominum, quis ^ sit, dicunt quidam quod tot ex
/(«. hominibus salvabuntur, quot angeli •" ceciderunt.
Quidam vero, quod tot salvabuntur, quot angeli
D. 805.
remanserunt. Quidam vero, quod tot ex homi-
nibus salvabuntur, quot angeli ceciderunt, et in-
super tot, quot fuerunt angeli creati. Sed melius
dicitur quod soli Deo est cognitus numerus ele-
ctorum in superna felicitate locandus *.
Ad primum ergo dicendum quod verbum illud
Deuteronomii est intelligendum de illis qui sunt
praenotati ' a Deo respecm praesentis iustitiae.
Horum enim numerus et augetur et minuitur:
et non numerus praedestinatorum.
Ad secundum dicendum quod ratio quantitatis
alicuius partis, accipienda est ex proportione illius
partis ad totum. Sic enim est apud Deum ratio
quare tot stellas fecerit, vel tot rerum species, et
quare tot praedestinavit, ex proportione partium
principalium ad bonum universi.
Ad tertium dicendum quod bonum proportiona-
mm communi statui naturae, accidit ut in pluri-
bus ; et defectus ^ ab hoc bono, ut in paucioribus.
Sed bonum quod excedit communem statum na-
turae, invenitur ut in paucioribus ; et defectus " ab
hoc bono, ut in pluribus. Sicut patet quod plures
homines " sunt qui habent sufficientem scientiam
ad regimen vitae suae, pauciores autem qui hac
scientia carent, qui moriones p vel stulti dicuntur :
sed paucissimi sunt, respectu aliorum, qui attin-
gunt ad habendam profundam ' scientiam intel-
ligibilium rerum. Cum igitur beatitudo aeterna ,
in visione Dei consistens, excedat communem
statum naturae, et praecipue secundum quod est
gratia destituta '^ per corruptionem originalis pec-
cati , pauciores sunt qui salvantur. Et in hoc
etiam " maxime misericordia Dei apparet, quod
aliquos in illam salutem erigit, a qua plurimi de-
ficiunt secundum communem cursum et inclina-
tionem naturae.
!^) sufficiunt. - sufficiant ABCDE. - tantam om. Ga.
T|) quot scilicet. - quot B, scilicet quot ceteri et ed. a.
9) quasi. — Om. codices.
i) per se. — propter se ACDEGpB.
x) ex huiusmodi. - huiusmodi P, ex eius BF.
X) quis. - quid FGa.
^) angeli. - ex angelis codices; et ita primo loco infra.
v) praenotati. - praenoti ABDE.
' Ex collecta Pro
Vivis et Defun-
ctis.
?) defectus.- deficere GpF, deficit PABCDEsF et ed. b; cf.notam seq.
0) defectus. - deficit PB et ed. b, om. pC.
n) homines. - hominum ACDEFG.
p) moriones. - minores ed. a.
a) profundam. — Om. BD.
t) gratia destituta. - a gratia destituta B, a gratia destitutum G,
gratiae destitutae F.
u) etiam. - Om. BDGa. - maxime om. F.
Commentaria Cardinalis Caietani
TiTULUs clarus est. - In corpore tria facit: primo, de cer-
titudine numeri praedestinatorum absolute ; secundo ,
de numero reproborum *; tertio, de certitudine quoad nos
numeri praedestinatorum *, tractat.
II. Quoad primiim, est haec conclusio, responsiva quae-
Cf. num. VI. sito affirmative : Numerus praedestinatorum est Deo certus ;
Cf. num. vn. non solum formaliter, sed materialiter ; non solum ut co-
gnitus, sed ut electus et praedefinitus.
Conclusio haec habet tres partes principales. Et prima qui-
dem, scilicet quod sit Deo certus, pro constanti relinquitur.
Secunda autem, scilicet, non solum formaliter, sed ma-
terialiter, et declaratur quoad terminos, dum quidam hoc
negantes afferuntur: et probatur, ducendo ad inconveniens,
sic. Si numerus praedestinatorum esset Deo certus forma-
liter tantum , tolleretur certitudo ordinis praedestinationi
attributa in praecedenti articulo : hoc est inconveniens :
ergo. - Patet consequentia : quia staret Petrum esse prae-
destinatum, et tamen non salvari; et sic praedestinatio non
infallibiliter suum sortiretur effectum.
Tertia autem , scilicet, non solum ut cognitus, sed ut
praedefinitus, et declaratur quoad terminos, exemplo nu-
meri guttarum pluviae et arenae maris, quoad ly cognitus;
et differentia inter numerum mansionum domus et men-
surarum parietis, etc, et numerum lapidum, respectu aedi-
ficatoris , quoad ly praedefinitus : et probatur sic. Omne
agens intendit facere aliquod finitum: ergo intendit aliquara
determinatam mensuram in suo effectu : ergo excogitat ali-
quem numerum in partibus principalibus per se requisitis
ad totum : ergo Deus praeordinavit in qua mensura debet
esse totum universum: ergo praedefinivit quis esset con-
veniens numerus universi essentialibus partibus, idest perpe-
tuis: ergo praedefinivit certum numerum praedestinatorum.
Antecedens ex qu. vii supponitur. - Secunda autem con-
sequentia declaratur ex differentia inter numerum principa-
liter requisitorum ad opus , et numerum eorum quae re-
quiruntur solum propter aliud. lUorum namque numerus
praedcfinitur: istorum autem tantus praecipitur, quanto
opus erit ad constructionem priorum. - Tertia autem pro-
batur: quia totum universum est proprius effectus Dei. -
Quarta vero, quoad illum terminum, sciYiceX partes universi,
declaratur ex differentia inter corruptibUia et incorruptibilia,
ut sic ; in hoc quod illa propter se , haec autem propter
284
QUAESTIO XXIII, ARTICULUS VIII
*Cap.ir.-S.Th.
lect. III sqq.
speciei salutem, ad universum spectant. Et ex hoc inseritur
coroUarium pertinens ad providentiam Dei: scilicet quod
numerus individuorum corruptibilium extra speciem hu-
manam, est Deo certus, non praedefinitive, sed praecogno-
scitive; numerus autem specierum utroque modo est Deo
certus , et similiter numerus elementorum , astrorum et
sphaerarum. - Quinta demum probatur : quia creaturae ra-
tionales beatitudinem consequentes, ordinantur ad bonum
universi prae ceteris creaturis. Quod probatur: quia ex eo
quod rationales, sunt simpliciter incorruptibiles ut sic ; ex eo
autem quod beatitudinem consequuntur, immediatius attin-
gunt ipsum ultimum finem totius universi, scilicet Deum.
III. Circa antecedens , dubium occurrit propter infini-
tatem motus. Constat enim quod, apud philosophos, mo-
tores orbium intendunt semper movere ; et consequenter
intendunt facere effectum infinitum. Et tamen in littera as-
sumitur quod omne agens intendit facere finitum.
Ad hoc dupliciter respondetur. Primo , quod hoc as-
sumptum intelligitur de etfectu in actu: de tali enim pro-
batum est in qu. vii, quod non potest intendi ab aliquo
agente. Motus autem caeli, constat quod non est infinitus
in actu : et propterea non obstat proposito.
Dicerent secundo philosophi, quod motores orbium non
intendunt per se primo circulationes infinitas, sed assimi-
lationem ad Deum in causando alia; quae quia raovendo
conservatur, ideo quasi per accidens intendunt semper mo-
vere; tanquam infinitae circulationes non sint propter se,
sed quia tot requiruntur ad motorum perfectionem conser-
vandam, seu diffundendam, quoad Deum gloriosum.
IV. Circa declarationem partium universi, dubium oc-
currit. Quoniam in I Caeli *, Aristoteles et s. Thomas cor-
pora tantura simplicia partes secundura speciem universi
ponunt : hic autem adiunguntur species mixtorum, et ve-
getabiliuni et animalium.
Ad hoc dupliciter dici potest. Primo, quod in I Caeli
est sermo de perfectione substantiali universi : hic autera
de perfectione quasi per modum passionis. Habent enim
se omnes corporales species ad simplicia corpora, ut pas-
siones ad subiectum, dura ex eis et active et raaterialiter
fiunt et constant.
Secundo dicitur, quod universura potest surai duplici-
ter. Uno raodo, pro universo corporeo ut sic: et hoc
raodo tractatur in I Caeli. Et constituitur ex solis simpli-
cibus corporibus : quoniam nulla corpulentia est in uni-
verso nisi simplicium corporum ; oranis enim mixtorum
corporalis materia ex elementis est. Alio raodo, pro uni-
verso perfectionis : et sic tractatur hic. Et ad eius integri-
tatera exiguntur omnes species, ut in littera dicitur: non
enim perfectiones specificae corporum istorum ex simpli-
cibus corporibus ut sic sunt, sed ex altiori quadam natura,
ut patet de perfectione vitali.
V. Circa conclusionem ipsam, adverte quod Aureolus,
apud Capreolum, in xl distinctione Primi *, eam nititur
impugnare. Sed quoniam non arguit ex propriis certi nu-
meri , sed ex communibus pertinentibus ad discretionem
praedestinatorum a reprobis, et aequivocat de fine universi,
et haec superius * patent, idcirco pertranseundum censui:
ex his enira facile patet oranium solutio.
VI. Quoad secundum *, est haec conclusio : Nuraerus re-
proborura non est oranino sic certus. - Et probatur. Electis
omnia cooperantur in bonum : ergo reprobi praeordinati
sunt a Deo in bonura electorura: ergo numerus reprobo-
rum non est sic omnino certus.
Adverte hic ly sic omnino. In reprobis enim sunt duo:
scilicet ipsa natura, et id quod pertinet ad esse reprobura.
Quoad naturara, eodem modo praedefinitus est numerus
electorum et reproborura : quoniam utrique eiusdem na-
turae sunt incorruptibilis , rationalis, etc. Quoad gratuita
vero, sicut electi praedefiniti sunt propter seipsos, ut scilicet
propriis actibus atque felicibus ultiraura finem sirapliciter
attingant ; reprobi vero, quasi irrationales creaturae, provisi
sunt, non ad bonum propriura (quoniara felicitate privati
sunt), sed alienum, scilicet Dei et electorum : ita nuraerus
electorum est certus propter se, numerus autera reprobo-
rum propter aliud , idest electos. Unde, considerando re-
probos ratione subiecti , dicimus quod est certus eorum
numerus etiam praedefinitive. Considerando autem eos qua-
tenus reprobi sunt, dicimus quod non sunt in certo nu-
mero praedefinitive; sed quasi tot divina providentia repro-
bis utitur, quot ad electorum bonum conferre conspicit.
Et hanc distinctionem per illa verba, non sic autem omnino
est, intendit littera. Dicens enim non sic, exclusit reprobos
a principalibus et per se primo partibus universi; apponens
autera ly omnino, exemit eos a partibus pure propter aliud ;
et sic quasi medios locavit, propter incorruptibilitatem subie-
cti, etc. , ut diximus.
VII. Quoad tertium*, tractatur nuraerus praedestinatorura
horainura, an nobis sit certus. Referunturque tres opiniones:
et nulla earura approbatur, sed quarta apponitur melior.
Adverte hic, quod opiniones istae non reprehenduntur.
Tura quia in raateria valde dubia, et per certitudinem occulta
nobis, opinative locuti sunt auctores. Tum quia auctores
opinionura harum illustres, ac etiam sancti videntur fuisse:
secundam namque opinionera Gregorii * esse constat. Me-
lior autera oranibus quarta dicitur, quia auctoritati Ecclesiae
innititur, dicentis in collecta secreta: Deus, cui soli cognitus
est numerus electorum in superna felicitate locandus. Et
ad hoc innuendura, eisdera verbis Auctor usus est in littera.
* Art. 3 , contra
conclus. 8.
* Art. 3,
qu. XIX,
ad I.
4. - Cf.
art. 6,
Cf. Dum. I.
Cf. ibid.
'Hora.inEvang.
XXXIV, II.
ARTICULUS OCTAVUS
UTRUM PRAEDESTINATIO POSSIT lUVARI PRECIBUS SANCTORUM
I Sent., dist. xLi, art. 4; III, dist. xvii, art. 3, qu' i, ad 3; IV, dist. xlv, qu. ni, art. 3, ad 5; De Verit., qu. vi, art. 6.
rD ocTAVUM sic PROCEDITUR. VidetuF quod
praedestinatio non possit iuvari preci-
'bus sanctorum. Nullum enim aeternum
sjpraeceditur " ab aliquo temporali: et per
consequens non potest temporale iuvare ad hoc
quod aliquod aeternum sit. Sed praedestinatio est
aeterna. Cum igitur preces sanctorum sint tem-
porales, non possunt iuvare ad hoc quod aliquis
praedestinetur. Non ergo praedestinatio iuvatur
precibus sanctorum.
2. Praeterea, sicut nihil indiget consilio nisi
propter defectum cognitionis , ita nihil indiget
auxilio nisi propter defectum virtutis. Sed neu-
trum horum competit Deo praedestinanti: unde
dicitur Rom. xi *: Quis adiupit Spiritiim Domini?
aut quis consiliarius eiusfuit? Ergo praedestinatio
non iuvatur precibus sanctorum.
3. Praeterea, eiusdem est adiuvari et impe-
diri. Sed praedestinatio non potest aliquo ^ im-
pediri. Ergo non potest aliquo iuvari.
Sed contra est quod dicitur Genes. xxv *, quod
Isaac rogavit Deum pro Rebecca uxore sua, et
dedit conceptum Rebeccae. Ex illo autem conce-
ptu natus est lacob, qui praedestinatus fuit. Non
a) praeceditur. - procedit ed. a, impeditur P.
temporale, nullum temporale potest BD.
Pro non potest 1 P) aliquo. - aliquo modo D, et ita mox.
nec FG.
Pro Ergo non , Ergo
Vers. 34.
• Vers. 21.
QUAESTIO XXIII, ARTICULUS VIII
285
Vers. 29.
Vers. 29.
1
autem fuisset impleta praedestinatio, si natus non
fuisset. Ergo praedestinatio iuvatur precibus san-
ctorum.
Respondeo dicendum quod circa hanc quaestio-
nem diversi errores fuerunt. Quidam enim, at-
tendentes certitudinem divinae praedestinationis,
dixerunt superfluas esse orationes , vel quidquid
aliud fiat "^ ad salutem aeternam consequendam :
quia his factis vel non factis, praedestinati con-
sequuntur, reprobati non consequuntur. - Sed
contra hoc sunt omnes admonitiones sacrae ^
Scripturae, exhortantes ad orationem, et ad alia
bona opera.
Alii vero dixerunt quod per orationes ^ mu-
tatur divina praedestinatio. Et haec dicitur fuisse
opinio Aegyptiorum, qui ponebant ordinationem
divinam, quam fatiim appellabant, aliquibus sa-
crificiis et orationibus impediri posse. - Sed con-
tra hoc etiam est auctoritas sacrae ? Scripturae.
Dicitur enim I Reg. xv *: Porro triumphator in
Israel non parcet, neque poenitudine flectetur. Et
Rom. XI * dicitur "^' quod sine poenitentia sunt dona
Dei et pocatio.
Et ideo aliter dicendum, quod in praedestina-
tione duo sunt consideranda *: scilicet ipsa prae-
ordinatio divina, et eflfectus eius. Quantum igitur
ad primum, nullo modo praedestinatio iuvatur
precibus sanctorum : non enim precibus sancto-
rum fit, quod aliquis praedestinetur a Deo. Quan-
tum vero ad secundum, dicitur praedestinatio
iuvari ' precibus sanctorum, et aliis bonis ope-
ribus: quia providentia, cuius praedestinatio est
pars , non subtrahit causas secundas , sed sic
providet efFectus , ut etiam ordo causarum se-
cundarum subiaceat providentiae. Sicut igitur sic
providentur " naturales eflfectus, ut etiam causae
naturales ad illos ^ naturales eflfectus ordinentur,
sine quibus illi eflfectus non provenirent; ita prae-
destinatur a Deo salus alicuius , ut etiam sub
ordine praedestinationis cadat quidquid hominem
promovet in salutem, vel orationes propriae, vel
aliorum, vel alia bona, vel quidquid huiusmodi,
sine quibus aliquis salutem non consequitur. Unde
praedestinatis conandum est ad bene operandum
et orandum , quia per huiusmodi praedestinatio-
nis eflfectus certitudinaliter impletur. Propter quod
dicitur II Petr. i *: satagite , ut per bona apera
certam vestram vocationem et electionem faciatis.
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa osten-
dit quod praedestinatio non iuvatur precibus san-
ctorum, quantum ad ipsam praeordinationem.
Ad secundum dicendum quod aliquis dicitur adiu-
vari per alium, dupliciter. Uno modo, inquantum
ab eo accipit virtutem : et sic adiuvari infirmi
est, unde Deo non competit. Et sic intelligitur
illud '': Quis adiuvit spiritum Domini? Alio modo
dicitur quis adiuvari per aliquem, per quem exe-
quitur suam operationem, sicut dominus per mi-
nistrum. Et hoc modo Deus adiuvatur per nos,
inquantum exequimur suam ordinationem , se-
cundum illud I ad Cor. iii * : Dei enim adiutores
sumus. Neque hoc est propter defectum divinae
virtutis : sed quia * utitur causis mediis, ut ordinis
pulchritudo servetur in rebus, et ut etiam crea-
turis dignitatem causalitatis communicet.
Ad tertium dicendum quod secundae causae
non possunt egredi ordinem causae primae uni-
versalis, ut supra * dictum est; sed ipsum exe-
quuntur ^. Et ideo praedestinatio per creaturas
potest adiuvari, sed non impediri.
Y) fiat. - est B, faciat G. - Pro quia, quam ACDE.
3) sacrae. - Om. codices.
e) orationes. - orationem codices.
C) sacrae. - Om. ACDEFG. - In textu cit. Porro om. codices et
ed. a; in ante Israel om. Pab.
r,) dicitur. - Om. ABCDE.
6) consideranda. - Omittit A. - Idera pro praeordinatio, praede-
stinatio.
* Vers. 10.
Vers.
• Qu.xix,art. 6;
XXII, art. 2, ad i.
t) dicitur praedestinatio iuvari, - dicitur {dicendum F) quod prae-
destinatio possit iuvari FG.
x) sic providentur. - providetur ad F, nunc providentur edd. ab.
X) iltos. - alios ed. b. - Sequens naturales om. codices.
\j.) illud. - Om. codices.
v) quia. - Om. codices.
5) exequuntur. - ut ex supradictis patet addit G. - Pro adiuvari,
iuvari ACDEFG.
Commentaria Cardinalis Caietani
Cf. num. III.
* Vide Meta-
phys., lib. X,
cap. I.
TiTULUs clarus est. - In corpore duo facit : primo, duas
opiniones tractat ; secundo, respondet quaesito *.
II. Quoad primum, opiniones, et earum improbationes,
satis in littera patent. Et scias quod, ut in art. 6 Qu. vi
de Veritate habetur , prima opinio ex Epicureis , secunda
ex Stoicis orta vddetur, aut potius ex Aegyptiis in Stoicos
derivata. Et in eam Avicenna * quoque incidisse videtur.
Et quoniam extremae sunt, prima credente quod nostra
nihil conferunt, secunda vero quod totum faciunt, dum
etiam ipsum praedestinantem mutant; rationabiliter media
sententia vera comprobatur, scilicet quod aliquo modo sic,
et aliquo modo non, ut in littera subiungitur.
III. Quoad secundum ergo, respondet quaesito duabus
conclusionibus, iuxta duo distinctionis membra. Distinctio
est: In praedestinatione sunt duo, scilicet praeordinatio, et
effectus.
Prima conclusio est: Praedestinatio, quoad praeordina-
tionem, nullo modo iuvatur precibus sanctorum. - Et pro-
batur: quia non fit sanctorum precibus, quod aliquis prae-
ordinetur a Deo in vitam aeternara.
Secunda est: Praedestinatio, quoad effectum, iuvatur pre-
cibus sanctorum, et aliis bonis operibus. - Et probatur. Pro-
videntia non subtrahit causas secundas, sed eis utitur sic,
ut sine illis provisi effectus non provenirent : ergo praede-
stinatio salutis alicuius continet sub suo ordine quidquid
illum promovet in salutem, quaecumque sint illa, ita quod
sine eis salutem ille non consequeretur: ergo praedestinatio-
nis effectus per huiusmodi orationes et opera certitudina-
liter impletur: quod erat intentum. - Antecedens patet ex
dictis *; et manifestatur in naturalibus. Prima vero conse-
quentia, quae sola explicite habetur in littera, probatur : quia
praedestinatio est pars providentiae. Reliqua ex se patent.
Annectitur quoque corollarium in littera, imo inseritur
per modum exhortationis : quia ad mores plurimum res
haec prodest. Confirmaturque auctoritate Petri Apostoli,
ut satis clare patet in littera.
' Qu. XXII, art.3.
=--®^'
286
QUAESTIO XXIV, ARTICULUS I
QUAESTIO VIGESIMAQUARTA
DE LIBRO VITAE
IN TRES ARTICULOS DIVISA
trod,
u. XXIII, In-
DEiNDE considerandum est de libro vitae
Et circa hoc quaeruntur tria.
Primo: quid jgit liber vitae.
* Vers. 32
* Interlin.
Cap. XIV.
• Nomine
siodori. -
etiam Auj
per hunc I
S
• Vers. 29
Cas-
Vide
•Qu.xxiii,
Vers. I.
Secundo : cuius vitae sit liber.
Tertio : utrum aliquis possit deleri de libro
vitae.
ARTICULUS PRIMUS
UTRUM LIBER VITAE SIT IDEM QUOD PRAEDESTINATIO
I Sent., dist. xl, qu. i, art. 2, ad 5 ; III, dist. xxxi, qu. i, art. 2, qu' 2; De Verit,, qu. vii , art. i, 4;
ad Philipp., cap. iv, lect. i ; ad Hebr., cap. xii, lect. iv.
D PRiMUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
liber vitae non sit idem quod praedesti-
natio. Dicitur enim Eccli. xxiv *: Haec
omnia liber vitae; Glossa*: idest novum
et vetus Testamentum. Hoc autem non est prae-
destinatio. Ergo liber vitae non est idem quod "
praedestinatio.
2. Praeterea, Augustinus, in libro XX de Civ.
Dei *, ait ^ quod liber vitae est quaedam vis di-
vina, qua fiet ut cuiqite opera sua bona vel mala
in memoriam reducantur. Sed vis divina non vi-
detur pertinere ad praedestinationem, sed magis
ad attributum "'' potentiae. Ergo liber vitae non
est idem quod praedestinatio.
3. Praeterea, praedestinationi opponitur repro-
batio. Si igitur liber vitae esset praedestinatio ,
inveniretur liber mortis, sicut liber vitae.
Sed contra est quod dicitur in Glossa * *, super
.'^su- illud Psalmi lxviii *, deleantur de libro viventium :
Liber iste est notitia Dei, qua praedestinavit ad
vitam, quos praescivit.
Respondeo dicendum quod liber vitae in Deo
dicitur metaphorice , secundum similitudinem a
rebus humanis acceptam. Est enim consuetum
apud homines, quod illi qui ad aliquid eliguntur,
conscribuntur in libro; utpote milites vel consi-
liarii ', qui olim dicebantur Patres conscripti. Patet
art.4. autem ex praemissis * quod omnes praedestinati
eliguntur a Deo ad habendum vitam aeternam.
Ipsa ergo praedestinatorum conscriptio dicitur
liber vitae.
Dicitur autem metaphorice aliquid conscriptum
in intellectu alicuius, quod firmiter in memoria
tenet, secundum illud Prov. iii*: Ne obliviscaris
legis meae, et praecepta mea cor tuum custodiat;
et post pauca sequitur * : describe illa in tabulis
cordis tui. Nam et in libris materialibus aliquid
conscribitur ad succurrendum memoriae. Unde
ipsa Dei notitia, qua firmiter retinet ^ se aliquos
praedestinasse ad vitam aeternam, dicitur liber
vitae. Nam sicut scriptura libri est signum eorum
quae fienda sunt, ita Dei notitia est quoddam si-
gnum apud ipsum, eorum qui sunt perducendi
ad vitam aeternam; secundum illud II Tim. ii*:
firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum
hoc: novit Dominus qui sunt eius.
Ad primum ergo dicendum quod liber vitae potest
dici dupliciter. Uno modo, conscriptio eorum qui
sunt electi ad vitam: et sic loquimur nunc de
libro vitae. Alio modo potest dici liber vitae, con-
scriptio " eorum quae ducunt in vitam. Et hoc
dupliciter. Vel sicut * agendorum : et sic novum
et vetus Testamentum dicitur liber vitae. Vel sicut
iam factorum : et sic illa vis divina, qua fiet ut
cuilibet in memoriam reducantur facta sua, di-
citur liber vitae. Sicut etiam libcr militiae potest
dici, vel in quo scribuntur electi ad militiam, vel
in quo traditur ars militaris, vel in quo recitantur
facta militum.
Unde patet solutio ad secundum.
Ad tertium dicendum quod non est consuetum
conscribi ' eos qui repudiantur, sed eos qui eli-
guntur. Unde reprobationi non respondet liber
mortis, sicut praedestinationi liber vitae.
Ad quartum dicendum quod secundum rationem
differt liber vitae a praedestinatione. Importat
enim notitiam praedcstinationis , sicut etiam ex
Glossa inducta apparet.
a) idem quod. - Om. ABCEFG; Ergo ... praedestinatio om. D.
P) ait. - dicit codices. - In textu cit. pro cuique, unicuique D, cui-
cumque Vab ; ante bona codices addunt vel; pro reducantur, reducen-
tur codices et a b.
f) ad attributum. - attribuitur B.
3) in Glossa. - Om. codices ; post viventium addunt ubi dicit
Glossa B, dicit Glossa ceteri. - Liber om. codices.
e) milites vel consiliarii. - milites qui ad aliquid eliguntur, vel con-
siliarii, et scribuntur in libro B.
l^) qua firmiter retinet. - quae firmiter retinet FG. - aeternam
om. codices.
r)) conscriptio. - Om. BCEFGa*.
0) sicut. - sicut signum BsA, om. G.
i) conscribi. - ascribi ABCDE.
Commentaria Oardinalis Caietani
IN titulo, adverte quod non incipit a quaestione an est,
sed a quaestione qitid est, supponcns ex auctoritate Scri-
pturae, librum vitae esse. Et propter affinitatem cum prae-
destinatione, quaerit quid sit, quaerendo an sit idem quod
praedestinatio; quatenus ex diversitate illa habeatur quid est.
II. In corpore duo facit : primo, dicit quid nominis; se-
Vers. 3.
Vers. 19.
QUAESTIO XXIV, ARTICULUS II
287
cundo, quid rei. - Quoad primum, tria dicit. Primo, quod
liber vitae non proprie, sed metaphorice dicitur in Deo. Se-
cundo, quod significat scriptionem praedestinatorum. Tertio,
originem huius metaphorae, quod scilicet ex humanis libris,
in quibus scribuntur consiliarii seu milites, sumpta est.
III. Quoad secundum , est haec conclusio: Liber vitae
in Deo est notitia firma ac significativa praedestinatorum. -
Haec conclusio , quoad duas partes, manifestatur. Primo,
quoad ly firma, auctoritate Prov. iii. Deinde ratione : quia
conscriptio in libris materialibus fit ad succurrendum me-
moriae. - Secundo , quoad ly significativa. Et hoc ex ra-
tione metaphorae : quia sicut scriptura libri est signum
agendorum , ita notitia Dei est signum repraesentans ipsi
perducendos in vitam aeternam. Et confirmatur II ad
Tim. II.
Ex his autem facile patet quaesitum, quod in respon-
sione ad quartum exprimitur: quoniam principaliter quae-
rebatur quid est liber vitae, quod in corpore decisum est.
Vers. 71.
Art. praeccd.
Ibid.
Ibid.
ARTICULUS SECUNDUS
UTRUM LIBER VITAE SIT SOLUM RESPECTU VITAE GLORIAE PRAEDESTINATORUM
III Sent., dist. xxxi, qu. i, art. 2, qu" 2; De Verit., qu. vii, art. 5, 6, 7.
iD SECUNDUM sic PROCEDiTUR. VidetuF quod
liber vitae non sit solum respectu " vitae
'gloriae praedestinatorum. Liber enim
^vitae est notitia vitae. Sed Deus per
vitam suam cognoscit omnem aliam vitam. Ergo
liber vitae praecipue dicitur respectu vitae divi-
nae ; et non solum respectu vitae praedestina-
torum.
2. Praeterea, sicut vita gloriae est a Deo, ita
vita naturae. Si igitur notitia vitae gloriae dicitur
liber vitae, etiam ^ notitia vitae naturae dicetur
liber vitae.
3. Praeterea, aliqui eliguntur ad gratiam, qui
non eliguntur ad vitam gloriae; ut patet per id
quod dicitur loan. vi *: Nonne diiodecim vos elegi,
et iimts ex vobis diabolus est? Sed liber vitae est
conscriptio electionis divinae , ut dictum est *.
Ergo etiam est respectu vitae gratiae.
Sed contra est quod liber vitae est notitia
praedestinationis, ut dictum est *. Sed praedesti-
natio non respicit vitam gratiae , nisi secundum
quod ordinatur ad gloriam: non enim sunt prae-
destinati, qui habent gr-atiam et deficiunt a glo-
ria. Liber igitur vitae non dicitur nisi respectu
gloriae.
Respondeo digendum quod liber vitae, ut di-
ctum est *, importat conscriptionem quandam '''
sive notitiam electorum ad vitam. Eligitur autem
aliquis ad id quod non competit sibi secundum
suam naturam. Et iterum, id ad quod eligitur ali-
quis, habet rationem finis : non enim miles eligi-
tur aut conscribitur ad hoc quod armetur, sed
ad hoc quod pugnet; hoc enim * est proprium
officium ad quod militia ordinatur. Finis autem
supra naturam existens, est vita gloriae, ut supra *
dictum est. Unde proprie liber vitae respicit vi-
tam gloriae.
Ad primum ergo dicendum quod vita divina,
etiam prout est vita ' gloriosa, est Deo naturalis.
Unde respectu eius non est electio, et per con-
sequens neque liber vitae. Non enim dicimus quod
aliquis homo eligatur ad habendum sensum, vel
aliquid eorum quae consequuntur naturam.
iJnde per hoc etiam patet solutio ^ ad secun-
dum. Respectu enim vitae naturalis non est ele-
ctio, neque liber vitae.
Ad tertium dicendum quod vita gratiae non
habet rationem finis, sed rationem eius quod est
ad finem. Unde ad vitam gratiae non dicitur ali-
quis eligi, nisi inquantum vita gratiae ordinatur
ad gloriam. Et propter hoc, ilU qui habent gra-
tiam et excidunt " a gloria, non dicuntur esse
electi simpliciter, sed secundum quid. Et similiter
non dicuntur esse scripti simpliciter in libro vitae,
sed secundum quid; prout scilicet de eis in or-
dinatione et notitia divina existit, quod sint ha-
bituri aliquem ordinem ad vitam aeternam , se-
cundum participationem gratiae.
a) respectu. — Ora. codices et ed. a.
P) etiam. - ergo et BG. - Pro dicetur, dicitur codices.
f) quandam. — Ora. ACE, ante notitiam ponunt BD.
3) iioc enim. - quod codices. - Pro ad quod militia ordinatur, quod
in militia intenditur BCDE; ante militia A addit etiam.
Commentaria Cardinalis Caietani
TiTULus clarus est. - In corpore est una conclusio , re-
sponsiva quaesito affirmative : Liber vitae proprie re-
spicit vitam gloriae. - Probatur sic. Liber vitae est notitia
electorum ad vitam : ergo ad vitam supra naturam, et fina-
lem : ergo proprie ad vitam gloriae. - Prima consequentia
probatur : quia id ad quod aliqui eliguntur , habet duas
conditiones, scilicet et quod non conveniat eis secundum
suas naturas, et quod habeat rationem finis. Et declaratur
hoc secundum exemplo militis. Secunda vero consequentia
probatur: quia vita gloriae est finis supernaturalis.
• Qu. xii,
qu. XXIII,
art.4;
art. I.
£) vita. - Om. codices.
?) solutio. - responsio codices.
T)) excidunt. - decidunt ABCDEG. - Mox electi simpliciter ... non
dicuntur esse om. B; Et similiter non dicuntur ... sed secundum quid
om. ACE.
Adverte hic, quod littera, assignans primam conditionem
eius ad quod aliquid eligitur, non dixit quod est supra
facultatem naturae: quia hoc falsum fuisset, cum pugnare
ac consulere vires naturae non excedant. Sed dixit nega-
tivam, scilicet, non convenit ex natura: non enim ex na-
tura sortitur aliquis, quod ad hanc rempublicam tutandam
pugnet aut consulat; sed ex alio principio, gubernante sci-
licet rempublicam. Et ex hac accommodatione extulit li-
brum vitae ad vitam, non solum non ex natura, sed supra
omnem facultatem cuiuscumque naturae creatae.
288
QUAESTIO XXIV, ARTICULUS III
ARTICULUS TERTIUS
UTRUM ALIQUIS DELEATUR DE LIBRO VITAE
I Sent., dist. xl, qu. i, art. 2, ad 5; qu. iii, ad 3; III, dist. xxxi, qu. i, art. 2, qu' 3;
ad Philipp., cap. iv, lect. i.
* Cap. XV.
' Vers. 29.
»D TERTiUM sic PROCEDiTUR. Vidctur quod
nullus deleatur de libro vitae. Dicit enim
'Augustinus, in XX de Civ. Dei. *, quod
kpraescienlta Dei, quae non potest falli,
liber vitae est. Sed a praescientia Dei non potest
aliquid subtrahi: similiter neque a praedestina-
tione. Ergo nec de libro vitae potest aliquis deleri.
2. Praeterea, quidquid est in aliquo, est in eo
per modum eius in quo est. Sed liber vitae est
quid aeternum et immutabile. Ergo quidquid est
in eo, est ibi non temporaliter, sed immobiliter
et indelebiliter.
3. Praeterea, deletio scripturae opponitur. Sed
aliquis non potest de novo scribi in libro vitae.
Ergo neque inde deleri potest.
Sed Contra est quod dicitur in Psalmo lxviii * :
deleantur de libro viventium.
Respondeo dicendum quod quidam dicunt quod
de libro vitae nullus potest deleri secundum rei
veritatem: potest. tamen aliquis deleri secundum
opinionem hominum. Est enim consuetum in Scri-
pturis ut aliquid dicatur fieri, quando innotescit.
» Et secundum hoc, aliqui dicuntur esse scripti "
in libro vitae, inquantum homines opinantur eos
ibi scriptos , propter praesentem iustitiam quam
in eis vident. Sed quando apparet, vel in hoc se-
culo vel in futuro, quod ab hac iustitia excide-
runt, dicuntur inde deleri. Et sic etiam exponitur
• ordin. cassio- in Glossa * dclctio talis, super illud Psalmi lxviii :
dori et Augu- , 7.1 • ■
stini. deleantur de Itbro viventium.
Sed quia non deleri de libro vitae ponitur in-
ter praemia iustorum, secundum illud Apoc. iii *,
qui vicerit, sic vestietur vestimentis albis, et non
delebo nomen eius de libro vitae; quod autem
sanctis repromittitur, non est solum ^ in hominum
opinione ; potest dici quod deleri vel non deleri
de libro vitae, non solum ad opinionem homi-
num referendum est, sed etiam quantum "^ ad
rem. Est enim liber vitae conscriptio ordinato-
♦ Vers. 5.
rum in vitam aeternam. Ad quam ordinatur ali-
quis ex duobus: sciiicet ex praedestinatione di-
vina, et haec ordinatio nunquam deficit; et ex
gratia. Quicumque enim gratiam habet, ex hoc
ipso est dignus ^ vita aeterna. Et haec ordinatio
deficit interdum : quia aUqui ordinati sunt ex gra-
tia habita ad habendum vitam aeternam, a qua
tamen deficiunt per peccatum mortale. liii igitur
qui sunt ordinati ad habendum vitam aeternam
ex praedestinatione divina, sunt simpliciter scri-
pti in libro vitae: quia sunt ibi scripti ut habituri
vitam aeternam in seipsa. Et isti nunquam de-
lentur de libro vitae. Sed illi qui sunt ordinati
ad habendum vitam aeternam, non ex praede-
stinatione divina, sed solum ex gratia, dicuntur
esse scripti in libro vitae, non simpliciter, sed
secundum quid: quia sunt ibi scripti ut habituri
vitam aeternam, non in seipsa, sed in sua causa.
Et tales possunt deleri de libro vitae: ut deletio
non referatur ad notitiam Dei, quasi Deus ali-
quid praesciat, et postea ' nesciat; sed ad rem sci-
tam, quia scilicet Deus scit aliquem prius ordi-
nari in vitam aeternam, et postea non ordinari,
cum deficit a gratia.
Ad primum ergo dicendum quod deletio, ut di-
ctum est *, non refertur ad librum vitae ex parte
praescientiae, quasi in Deo ^ sit aliqua mutabili-
tas: sed ex parte praescitorum, quae sunt mu-
tabiha.
Ad secundum dicendum quod, licet res in Deo
sint immutabiUter ", tamen in seipsis mutabiles
sunt. Et ad hoc pertinet deletio libri vitae.
Ad tertium dicendum quod eo modo quo ali-
quis dicitur deleri de libro vitae, potest dici quod
ibi scribatur de novo; vel secundum opinionem
hominum, vel secundum quod de novo incipit
habere ordinem ad vitam aeternam per gratiam.
Quod etiam sub divina notitia comprehenditur ,
licet non de novo.
In corpore.
a) aliqui dicuntur esse scripti. - aliqui dicuntur scripti ACDE,
aliqui dicuntur scribi B.
p) solum. - Om. B.
Y) quantum. - Om. ABCDE.
S) habet ... dignus. - habent, ex hoc ipso {ipsi FG) digni sunt FGa.
e) et postea. - postea P.
^) in Deo. - m eo codices.
r,) immutabiliter. - immutabiles B.
Commentaria Oardinalis Caietani
TiTULUs clarus. - In corpore duo facit: primo, tractat
quandam opinionem; secundo, respondet quaesito se-
Cf. num. II. cundum propriam sententiam *.
Quoad primum, primo refert duas propositiones quo-
rundam opinantium. Prima est : NuUus deletur de libro
vitae secundum rei veritatem. Secunda est: Aliqui delentur
de libro vitae secundum opinionem hominum. - Et decla-
ratur secundae propositionis consonantia cum sacra Scri-
ptura: quia apud ipsam, quandoque dicitur res fieri, quando
innotescit ; et consequenter deleri , quando apparet deleri,
propter privationem gratiae.
Deinde arguit primam propositionem, cum summa mo-
destia, falsitatis: quia praemium repromissum sanctis, se-
cundum rem, et non solum secundum opinionem intelli-
gendum est, etc.
II. Quoad secundum, duo facit. Primo respondet quae-
sito, sic : Deleri vel non deleri de libro vitae, non solum
ad opinionem hominum referendum est, sed etiam quan-
tum ad rem. - Et probatur haec conclusio, quoad partem
ultimam, quam intendit, sic. Liber vitae est conscriptio or-
dinatorum in vitam aetemam: ergo ordinatorum ex prae-
destinatione , et praesenti gratia : ergo ordinatorum inde-
QUAESTIO XXIV, ARTICULUS III
289
Cap. V.
fectibiliter, et defectibiliter: ergo scriptorum sirapliciter, et
secundum quid: ergo indelebilium, et delebilium secundum
veritatem rei: quod erat intentum.
Prima consequentia probatur: quia ad vitam aeternam
ex his duobus aliquis ordinatur. Et de praedestinatione
quidem, patet. De praesenti autem gratia, probatur: quia
quicumque habet gratiam, ex hoc ipso dignus est vita ae-
terna. - Secunda autem probatur: quia ordo gratiae est de-
fectibilis, praedestinationis vero indefectibilis. - Tertia vero :
quia indefectibiles sunt scripti ad vitara aeternam in seipsa;
defectibiles vero sunt scripti ad vitara aeternam in sua causa,
scilicet raeritoria. - Ultiraa autem patet ex terminis.
Secundo, explanatur sensus in quo intelligenda est dicta
conclusio, ibi: ut deletio non referatur etc. Potest enim du-
pliciter interpretari : uno modo, ex parte intellectus divini;
secundo raodo, ex parte rei scriptae, ut clare patet in littera.
III. Circa antecedens, super quo fundatur totus discursus,
dubiura occurrit. Quoniam, cum definitura non se extendat
ultra suam definitionem, aut liber vitae male definitus est
in primo articulo , dicendo quod est conscriptio praede-
stinatorum : aut male extenditur hic liber vitae ad ordi-
natos in vitam aeternam, sive praedestinatos sive non.
Et augetur dubitatio. Quia, si liber vitae extenditur ad
oranes ordinatos in vitam aeternam, non solura constituti
in praesenti gratia , sed omnes Christiani, irao et oranes
horaines essent scripti in libro vitae : quoniara omnes or-
dinati sunt in vitara aeternam, ex hoc ipso quod rationales
sunt, iuxta illud Augustini: de Praed. Sanct. *: posse ha-
bere caritatem, naturae est hominum.
IV. Ad hoc respondetur , quod definitio superius data
fuit perfecta, utpote explicans substantialia libri vitae : con-
scriptio enim praedestinatorura ad substantiara pertinet libri
vitae. Conscriptio autem ordinatorum secundum praesentera
iustitiam, habet se ad librum vitae ut accidens, quia ut
consequens substantiale. Non enim ad librura vitae spectat
taliura conscriptio, nisi ex hoc ipso quod est liber vitae
gloriae, ad quara soli praedestinati conscribuntur. Nara, ut
in responsione ad tertium praecedentis articuli dicitur, con-
stituti in praesenti gratia, pro tanto ad conscriptionem libri
vitae spectant, pro quanto vitam illam gloriosam pro nunc
aliquo raodo participant. Et hic dicitur (et in idem redit)
quod propterea conscribuntur, quia vitara aeternam in sua
causa habituri sunt. Ex his enim patet quod ad librum
vitae pertinet conscriptio habentiuni praesentem gratiam, ex
consequenti: et sic talis conscriptio est extra substantiam
libri vitae. Nec in definitione debuit exprimi: sed, ut in
littera fit, postmodum deduci.
Ad aliam autem obiectionem facile ex littera respon-
detur, quod non quomodolibet ordinati in vitara aeternam,
sed ordinati sic quod sunt digni vita aeterna, conscribuntur
in libro vitae. Et propterea neque omnes Christiani (si
aliquis est qui nunquam fuit in gratia; quod posset acci-
dere in ficte accedente ad baptismum), neque omnes ho-
mines sunt aliquo modo scripti in libro vitae : quamvis
potentiam quandam valde remotara ad illara vitara habeant.
V. Circa ea quae in calce litterae posita sunt, scito quod
deleri ex parte deletorum, non importat scripturae cassa-
tionem; sed mutationem de scriptis in non scriptos. Qui
enim heri fuit in gratia , et consequenter inter scriptos,
lapsus hodie, mutatus est per peccati maculam, desiitque
inter scriptos esse. Et hoc vocatur deleri ex parte rei scitae,
ut patet in littera.
SUMMAE Theol. D. Thomae T. I
37
290
QUAESTIO XXV, ARTICULUS I
QUAESTIO VIGESIMAQUINTA
DE DIVINA POTENTIA
IN SEX ARTICULOS DIVISA
* Cf. qu. xrv, In-
trod.
PosT considerationem divinae scientiae * el
voluntatis, et eorum quae ad hoc pertinent,
restat considerandum de divina potentia *.
Et circa hoc quaeruntur sex.
Primo : utrum in Deo sit potentia.
Secundo : utrum eius potentia sit infinita.
Tertio: utrum sit omnipotens.
Quarto : Utrum possit facere quod ea quae sunt
praeterita, non fuerint.
Quinto: utrum Deus possit facere quae non
facit, vel praetermittere quae facit.
Sexto : utrum quae facit, possit facere meliora.
• S. Th. lect. X.
- Did. lib. VIII,
cap. IX, n.i,2.
' Qu. III, art. 3.
* Qu. iiv, art. 8;
qu. XIX, art. 4.
* Vers. 9.
• Qu. 111, art. I ;
<)U. IV, art. I, 2.
ARTICULUS PRIMUS
UTRUM IN DEO SIT POTENTIA
I Sent., dist. xLii, qu. i, art. i; I Cont. Gent., cap, xvi; II, cap. vii; De Pot., qu. i, art. i; qu. vii, art. i.
(D PRiMUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod in
Deo non sit potentia. Sicut enim prima
'materia se habet ad potentiam, ita Deus,
,qui est agens primum, se habet ad actum.
Sed prima materia, secundum se considerata '^,
est absque omni actu. Ergo agens primum, quod
est Deus, est absque potentia.
2. Praeterea, secundum Philosophum, in IX
Metaphys. * , . qualibet potentia melior est eius
actus: nam forma est melior quam materia, et
actio quam potentia activa ; est enim finis eius.
Sed nihil est melius eo quod est in Deo : quia
quidquid est in Deo, est Deus, ut supra * ostensum
est. Ergo nulla potentia est in Deo.
3. Praeterea, potentia est principium operatio-
nis. Sed operatio divina est eius essentia : cum
in Deo nuUum sit accidens. Essentiae autem di-
vinae non est aliquod principium. Ergo ratio po-
tentiae Deo non convenit ''.
4. Praeterea, supra * ostensum est quod scien-
tia Dei et voluntas eius * sunt causa rerum. Causa
autem et principium idem sunt. Ergo non opor-
tet in Deo assignare potentiam, sed solum scien-
tiam et voluntatem.
Sed contra ESTquod dicitur inPsalmoLxxxviii*:
Potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo.
Respondeo dicendum quod duplex est potentia :
scilicet passiva, quae nullo modo est in Deo; et
activa, quam oportet in Deo summe ponere. Ma-
nifestum est enim quod unumquodque, secundum
quod est actu ' et perfectum, secundum hoc est
principium activum alicuius: patitur autem unum-
quodque, secundum quod est deficiens et imper-
fectum. Ostensum est autem supra * quod Deus
est purus actus, et simpliciter ^ et universaliter
perfectus; neque in eo aliqua imperfectio locum
D. 494.
1
habet. Unde sibi maxime competit esse princi-
pium activum, et nullo modo pati *. Ratio autem
activi principii convenit "^ potentiae activae. Nam
potentia activa est principium agendi in aliud:
potentia vero passiva est principium patiendi ab
alio, ut Philosophus dicit, V Metaphys *. Relin-
quitur ergo quod in Deo maxime sit potentia
activa.
Ad primum ergo dicendum quod potentia activa
non dividitur contra actum, sed fundatur in eo*:
nam unumquodque agit secundum quod est actu.
Potentia vero passiva dividitur contra actum:
nam * unumquodque patitur secundum quod est
in potentia. Unde haec potentia excluditur a Deo,
non autem activa.
Ad secundum dicendum quod, quandocumque '
actus est aliud a potentia, oportet quod actus sit
nobilior potentia *. Sed actio Dei non est aliud ab
eius potentia, sed utrumque est essentia divina:
quia nec esse eius est aliud ab eius essentia.
Unde non oportet quod aliquid sit nobilius quam
potentia Dei.
Ad tertium dicendum quod potentia in rebus
creatis non solum est principium actionis, sed
etiam effectus. Sic igitur in Deo salvatur ratio
potentiae quantum ad hoc, quod est principium
effectus : non autem quantum ad hoc, quod est
principium actionis, quae est divina essentia. Nisi
forte secundum modum intelligendi, prout divina
essentia, quae in se simpliciter praehabet quid-
quid perfectionis est in rebus creatis, potest intel-
ligi et sub ratione actionis, et sub ratione poten-
tiae ; sicut etiam intelligitur et sub ratione suppositi
habentis naturam, et sub ratione naturae *.
Ad quartum dicendum quod potentia non po-
nitur in Deo ut aliquid differens a scientia et
o) scientiae. - praescientiae Vab.
p) secundum se considerata. - Om. FGtf.
Y) Ergo ratio potentiae Deo non convenit.
est in Deo P.
3) eius. — Dei D, om. ceteri et ed. a.
i) actu. - in actu ABCFG, et in actu DE.
Ergo nulla potentia
^) simpliciter. — simplex ABEG.
»)) convenit. — competit codices.
0) nam. — quia codices.
i) quandocumque. - secundum quod D.
x) ratione naturae. - P addit Sic igitur in Deo salvatur ratio po-
tentiae quantum ad hoc, quod est principium effectus.
D. 5V
voluntate secundum rem , sed solum secundum
rationem ; inquantum scilicet potentia importat
rationem principii exequentis id quod voluntas
imperat, et ad quod scientia dirigit; quae tria
Deo secundum idem conveniunt. - Vel dicendum
QUAESTIO XXV, ARTICULUS I 291
quod ipsa scientia vel voluntas divina, secundum
quod est principium effectivum, habet rationem
potentiae. Unde consideratio scientiae et volun-
tatis praecedit in Deo considerationem potentiae,
sicut causa praecedit operationem et effectum ^.
X) Vel dicendum ... effectum. - Om. codices (cf. Observationes Recentium, apud Nicolaium, in calce Primae Partis, Lugd. 1686); pro opera-
tionem, ordinem edd. ab.
Commentaria Oardinalis Caietani
is
rN tAxAo, potentia significat principium operationis ad extra,
Lseu transeuntis; extenso operationis nomine tam ad actio-
nem quam ad passionem.
II. In corpore respondetur quaesito unica distinctione, et
duabus conclusionibus mixtis, iuxta duo distinctionis mem-
bra. Distinctio est: Potentia est duplex, activa scilicet et
passiva. Conclusio prima est : Potentia passiva nullo niodo
est in Deo. Secunda est : Potentia activa maxime est in Deo.
Probatur haec secunda. Unumquodque, secundum quod
est in actu et perfectum, est principium activum: ergo Deo
maxime competit esse principium activum: ergo in eo ma-
xime est potentia activa. - Prima consequentia probatur ex
eo, quod Deus est actus purus, et universaliter perfectus.
Secunda vero, quia ratio principii activi convenit potentiae
activae, ut patet ex definitione eius V et IX Metaphys., etc.
Priraa autem eodem modo ex negatione oppositorum
probatur. Unumquodque patitur secundum quod est defi-
ciens et imperfectum : ergo Deo nullo modo convenit pati :
ergo nec potentia passiva. - Consequentia eodem modo pro-
. batur: quia scilicet in Deo nulla est imperfectio, etc.
III. In responsione ad secundum et tertium , difficilia
valde verba discutienda occurrunt. Tria namque de actione,
ut distinguitur contra effectum, dicuntur. Primum est, quod
actio, si est distincta a potentia activa, est nobilior ipsa po-
tentia. Secundum est, quod actio in creaturis principiatur
a potentia. Tertium est , quod actio sic se habet ad po-
tentiam activam , quod si transferatur in Deum , oportet
actionem ipsam esse essentiam divinam. Haec enim omnia
liquido habentur in littera.
Est autem ratio arduae dubitationis haec. Actio transiens,
puta movere, ut distinguitur contra effectum, aut solum
dicit tnotitm ab hoc, aut aliquid aliud. Si tantum significat
motum ab hoc, oportet ea quae hic dicuntur verificari aut
de sola relatione ab hoc, aut de solo motu , aut de toto
composito, scilicet motu ab hoc. Sed de nullo horum ve-
rificantur primum et tertium dictum. Nihil enim horum est
nobilius potentia activa motoris Saturni. Et, quod magis
urget, nihil horum est quod oporteat identificari divinae
substantiae, si ponamus Deum sine omni medio movere
corpus aliquod (quod constat non esse impossibile). Tunc
enim manifeste videre quisque potest motum non opor-
tere identificari substantiae divinae; et similiter relationem
' qmniam? non oportere identificari eidem, quamvis * oporteret ipsam
■ Qu. XIII, art.y. non esse realem ex parte Dei , ut ex supradictis * patet;
et consequenter nec motum ab hoc identificari eidem di-
vinae essentiae oportere. - Si vero significat aliquid aliud,
' Cap. III. ruunt omnia in III Physic. * tradita. Ruere quoque vi-
detur opinio dicens actionem esse subiective in passo; quae
' Cap. II, n. 5. tamen ex Aristotele, ibidem, et in III de Anima *, sumpta
videtur.
IV. Ad hoc dicendum mihi videtur quod, apud s. Tho-
mam, actio transiens, praeter motum et relationem, dicit
' Cf. num. VI. aliquid subiective in agente. Probatur hoc, et manifestatur *.
■ Num. praec. Probatur quidem ratione unica iam tacta *, convincente in-
tellectum meum , sustinendo utramque viam positam in
responsione ad quartum. Actio transiens significat aliquid
subiective existens in agente creato , identificatum autem
realiter substantiae in agente increato : sed motus ab hoc,
ut importat tantum motum et relationem, non significat
aliquid huiusmodi : ergo motus ab hoc , modo exposito ,
non est totum actionis transeuntis. - Maior habetur et in
II Contra Gent., cap. ix, ratione ultima: et, quoad secun-
dam partem, habetur in mille locis, ubi de creatione, gu-
bernatione, et quibusvis aliis actionibus et potentiis divinis
ad extra, est sermo, ut hic etiam patet. - Minor autem patet
resolutive. Constat enim quod, Deo movente vel angelo,
in neutro motus esset. Relatio autejn, quamvis in angelo
esset, in Deo tamen nullo reali modo esset : quia nec per
inhaesionem, ut patet; nec per identitatem, ut in II Contra
Gent., cap. xu, in principio, probatur manifeste.
V. Et si diceretur ad hanc rationem, quod maior est
vera, non ex una, sed ex diversis radicibus; quia, quoad
agentia creata , est vera ratione relationis , quam oportet
subiective existere in agente; quoad agens vero increatum,
est vera ratione actionis immanentis, quam solam in Deo
ponit actio transiens, praeter factum et relationem : si sic,
inquam, diceretur (praecipue propter auctoritatem s. Tho-
mae in II Contra Gent., cap. xxni, ratione quarta), subtiliter
quidem evaderetur, non tamen sufficienter,
Ad cuius evidentiam, scito quod, ut in hoc articulo, in
responsione ad quartum, littera dicit, duobus modis susti-
netur potentia activa in Deo: uno modo, ut sit velut po-
tentia executiva intellectus et voluntatis ; alio modo, ut sit
ipsa voluntas consulta etc, ut efficax respectu eflfectuum.
Et si hic secundus modus (qui forte verior est) ponatur,
nuUa in hac materia ex actionis transeuntis natura angustia
esset : quoniam, in rei veritate, nuUa in Deo poneretur tunc
actio transiens, sed immanens tantum, habens efficaciam
transeuntium , iuxta illud *: Dixit, et facta sunt. Et hanc * Psaim. cxlviii,
viam secutus videtur s. Thomas in auctoritate allegata, et
in cap. XXXV , ubi expresse negat mediam actionem. - Si
autem primus modus teneatur, tunc mota difficultas vim
habet. Nec satisfit ex responsione data, quae ad actiones
immanentes, iuxta alterum modum dicendi, recurrit. Opor-
tet enim, si potentia quasi media in Deo ponitur, quod
actio transiens in eo quoque ponatur; et consequenter iden-
tificata substantiae suae, ut hic patet, et expresse in II
Contra Gent., cap. ix, dicitur, dum eadem asseritur ratio de
identificatione intellectualium operationum et aliarum cum
substantia divina. Et quoniam, ut in littera patet, s. Thomas
utramque viam sustinet , consequens est quod non suffi-
cienter salvatur mens atque doctrina eius, recurrendo ad
actiones immanentes. Et sic relinquitur quod maior as-
sumpta, ex una et eadem radice in otnni agente cui vere
convenit actio transiens, sit vera: alioquin non esset for-
malis. Et cum nec ratione relationis, nec ratione motus
verificetur universaliter, relinquitur quod aliquid aliud actio
transiens significat in agente. - Verba autem in oppositum
adducta ex xxiii cap. , et ex xxxv, et similia, possunt inter-
pretari quod procedunt iuxta Ulam viam: namque illud
Opus omnibus viis uti videtur ad intentum.
VI. Declaratur autem occultum hoc latuisse etiam in
III Phjrsic. et similibus locis, ex ,suo compari, scilicet pas-
sione , de qua proportionaliter dicitur quod est motus in
hoc; sicut de actione, quod est motus ab hoc. Quemad-
modum enim constat quod in passione sunt tria, scilicet
motus, relatio inhaerentiae ipsius motus ad subiectum, et
fundamentum illius relationis, quod est essentialiter passio
(sive illud sit passiva actuatio subiecti , sive esse formae
fluentis ut actuans subiectum, sive quodcumque aliud); ita
ex parte actionis, non solum motus et relatio significatur,
sed ly ab significat prius ipsam essentiam actionis, opera-
tionem scilicet in agente propter perficiendum aliud. Sed
quoniam propriis vocabulis caremus, nominibus relationum,
292
QUAESTIO XXV, ARTICULUS II
scilicet praepositionibus ab et in, utimur ad occulta signi-
ficanda, ut saepe contingit.
Et sic omnes textus consonant. Cum his enim stat actio-
nis transeuntis et passionis eundem esse actum : quoniam
actio huiusmodi, ut sic, propter perficiendum passum est.
Et propterea, ratione ilHus actus, perfectio passi, et esse
in passo, etc, dicitur ipsa actio. - Nec plura hic dicenda ,
videntur, quoniam praesenti proposito sat sunt.
ARTICULUS SECUNDUS
UTRUM POTENTIA DEI SIT INFINITA
I Sent; dist. xliu, qu. i, art. i ; I Cont. Gent., cap. xLiii; De Pot., qu. i, art. 2; Compend. TlieoU, cap. xix;
VIII Physic, lect. xxiii; XII Metaphys,, lect. viii.
?.
Cap. VI, n. 8,
, 10. - S. Th.
' Cap. X, n. 2.
S.Th. lect.xxi.
D SECUNDUM sic PROCEDiTUR. Vidctur quod
potentia Dei non sit infinita. Omne enim
infinitum est imperfectum , secundum
Philosophum, in III Physic. * Sed po-
tentia Dei non est imperfecta. Ergo non est in-
finita.
2. Praeterea, omnis potentia manifestatur per
effectum: alias frustra esset. Si igitur potentia Dei
esset infinita, posset facere effectum infinitum.
Quod est impossibile.
3. Praeterea, Philosophus probat in VIII Phy-
sic. *, quod si potentia alicuius corporis esset in-
finita, moveret in instanti. Deus autem non movet
in instanti: sed mopet creaturam spiritiialem per
« tempus, creaturam vero " corporalem per locum
et tempiis, secundum Augustinum, VIII super Ge-
cap. XX, xxn. ncsim ad litteram *. Non ergo est eius potentia
infinita.
Sed contra est quod dicit Hilarius, VIII de
Trin. *, quod Deus est immensae virtutis, vivens,
potens ^. Omne autem immensum est infinitum.
Ergo virtus divina est infinita.
Respondeo dicendum quod, sicut iam * dictum
est, secundum hoc potentia activa invenitur in
T Deo, secundum quod ipse actu est ''. Esse autem
eius est infinitum, inquantum non est limitatum
^ per aliquid recipiens; ut patet per ea * quae su-
• Qu.vii, art. I. pra * dicta sunt, cum de infinitate divinae es-
sentiae ageretur. Unde necesse est quod activa
E potentia Dei sit infinita '. In omnibus enim agen-
tibus hoc invenitur, quod quanto aliquod agens
perfectius habet formam qua agit, tanto est maior
eius potentia in agendo. Sicut quanto est aliquid
magis calidum , tanto habet maiorem potentiam
ad calefaciendum : et haberet utique potentiam
infinitam ad calefaciendum, si eius calor esset
^ infinitus ^. Unde, cum ipsa essentia divina, per'
• Loc. proxime quam Dcus agit, sit infinita, sicut supra * osten-
sum est; sequitur quod eius potentia sit infinita,
Ad primum ergo dicendum quod Philosophus
loquitur de infinito quod est ex parte materiae
non terminatae per formam; cuiusmodi est infi-
nitum quod congruit quantitati, Sic autem non
•»Num. 24.
" Art. praeced.
Ibid.
Qu. III, art. 5.
est infinita divina essentia, ut supra * ostensum
est; et per consequens nec eius potenfia. Unde
non sequitur quod sit imperfecta.
Ad secundum dicendum quod potentia agentis
univoci tota manifestatur in suo effectu: potentia
enim generativa hominis nihil potest plus quam "
generare hominem. Sed potentia agenfis non uni-
voci non tota " manifestatur in sui effectus pro-
ductione : sicut potenfia solis non tota manifesta-
tur in productione alicuius animalis ex putrefa-
ctione generati. Manifestum est autem quod Deus
non est agens univocum: nihil enim aliud potest
cum eo convenire neque in specie, neque in ge-
nere, ut supra * ostensum est, Unde relinquitur
quod effectus eius semper est minor quam po-
tentia eius. Non ergo oportet quod manifestetur
infinita potentia Dei in hoc, quod producat effe- '
ctum infinitum. - Et tamen, etiam si nullum effe-
ctum produceret, non esset Dei potentia ' frustra. '
Quia frustra est quod ordinatur ad finem, quem
non attingit: potentia autem Dei non ordinatur
ad effectum sicut ad finem , sed magis ipsa est
finis sui effectus.
Ad tertium dicendum quod Philosophus in VIII
Physic. *, probat, quod si aliquod corpus haberet •Locodt.inarg.
potentiam infinitam, quod moveret in non tem-
pore. Et tamen ostendit *, quod potentia motoris * ibid. cap. x,
^ ,. ■ /• • ■ ^ ^ num. g. -S.Th.
caeli est mfinita : quia movere potest tempore lect. xxm.
infinito. Relinquitur ergo secundum eius inten-
tionem, quod potentia infinita corporis si esset,
moveret in non tempore : non autem potentia
incorporei motoris. Cuius ratio est, quia corpus
movens aliud corpus, est agens univocum. Unde
oportet quod tota potentia agenfis manifestetur
in motu. Quia igitur quanto movenfis corporis
potentia est maior, tanto velocius movet: necesse
est quod si fuerit infinita, moveat improportiona-
biliter citius, quod est movere in non tempore.
Sed movens incorporeum est agens non univo-
cum. Unde non oportet , quod tota virtus eius
manifestetur in motu ita, quod moveat in non
tempore. Et praesertim, quia movet secundum
disposifionem suae voluntatis.
a) vero. - Om. ABCDE.
p) potens. - potestas BD, et potens C.
f) actu est. - est actu A, est actus purus sB; cf. notam t.
3) ea. - haec Vab; cf. notam seq.
e) Respondeo ... infinita. - Respondeo dicendum quod potentia
activa Dei sit infinita CDEpB; Respondeo dicendum quod FG, qui
statim omittunt enim.
X,) si eius calor esset infinitus. - J"onit D supra ante haberet; pro
si eius, id cuius ACEFG(pB ? ) et ab.
ri) nihil potest plus quam. - nihil plus potest quam ABCDE.
6) tota. - totaliter B. - sui om. ABDFG; 1« sui effectus produ-
ctione om. C; in sui... tota manifestatur om. E
i) non esset Dei potentia. - non esset potentia Dei AG, non esset
potentia BCE, non esset potentia eius D.
QUAESTIO XXV, ARTICULUS III
Commentaria Cardinalis Caietani
293
IN titulo, ly infinita significat infinitatem intensivam. - In
corpore unica est conclusio, responsiva ad quaesitum affir-
mative : Potentia Dei est infinita. - Probatur. Esse Dei est
infinitum: ergo activa potentia Dei est infinita. - Antecedens
patet ex qu. vn. - Consequentia probatur : quia potentia
activa Deo convenit secundum quod est in actu, idest, funda-
tur super eius actu; et quantitas potentiae consequicur quan-
titatem actus. Quod probatur ex illa universali: Quanto ali-
quod agens est perfectius in forma qua agit, tanto maior est
potentia eius, ut patet in calefactivo, etc. - Littera est clara.
II. In responsione ad tertium, multa dicenda essent de
infinitate potentiae motivae, quae prolixa valde sunt, et in
speciali, quam de hoc fecimus, quaestione * discussa sunt.
Quare pro nunc transeundum puto.
• De Dei Infi-
nitate intenstva
(Opusc. Caiet. ,
Vol. UI, Tract.
U).
ARTICULUS TERTIUS
UTRUM DEUS SIT OMNIPOTENS
Parte III, qu, xiii, art. i ; I Sent., dist. xlii, qu. 11, art. 2 ; III, dist. i, qu. 11, art. 3; II Cont. Gent., cap. xxii, xxv; De Pot., qu. i, art. 7;-
qu. V, art. 3 ; Quodl. III, qu. i, art. 1 ; V, qu. 11, art. i ; XII, qu. 11, art. i ; VI Ethic, lect. 11.
* Qu. II, art. 3:
qu. IX, art. i.
* Vers. 13.
' In collecta Do-
min.XpostPen-
tecost.
* Vers. 20.
• Ex Commento
supposit. subno-
rame Ambrosii.
7
Vers. 37.
•S.TIi. lect.xiv.
- Did. lib. IV,
cap. XII, n. 9, 10,
D TERTiUM sic PROCEDiTUR. Vidctur quod
Deus non sit omnipotens. Moveri enim
et pati aliquid omnium est. Sed hoc
^Deus non potest: est enim immobilis,
ut supra * dictum est. Non igitur est omnipotens.
2. Praeterea, peccare aliquid agere est. Sed
Deus non potest peccare, neque seipsum negare,
ut dicitur II Tim. ii *. Ergo Deus non est omni-
potens.
3. Praeterea, de Deo dicitur * quod omnipo-
tentiam suam parcendo maxime et miserando ma-
nifestat. Ultimum igitur quod potest divina po-
tentia, est parcere et misereri. Aliquid autem est
multo maius quam parcere et misereri ; sicut
creare alium mundum, vel aliquid huiusmodi.
Ergo Deus non est omnipotens.
4. Praeterea , super illud I ■ Cor. i * , stultam
fecit Deus sapientiam huius mundi, dicit Glossa *:
sapientiam huius mundi fecit Deus stultam, osten-
dendo possibile, quod illa " impossibile iudicabat.
Unde videtur quod non sit aliquid iudicandum
possibile vel impossibile secundum inferiores cau-
sas, prout sapientia huius ^ mundi iudicat; sed
secundum potentiam divinam. Si igitur Deus sit
omnipotens, omnia erunt possibiiia. Nihil ergo
impossibile. Sublato autem impossibili, toUitur
necessarium: nam quod necesse est esse, impos-
sibile est non esse. Nihil ergo erit necessarium
in rebus, si Deus est omnipotens. Hoc autem est
impossibile. Ergo Deus non est omnipotens "*.
Sed contra est quod dicitur Luc. i *: non erit
impossibile apud Deum omne verbum.
Respondeo dicendum quod communiter confi-
tentur omnes Deum esse omnipotentem. Sed ra-
tionem omnipotentiae assignare videtur difficile.
Dubium enim potest esse quid comprehendatur
sub ista distributione , cum dicitur omnia posse
Deum. Sed si quis recte consideret, cum poten-
tia dicatur ad possibilia, cum Deus omnia posse
dicitur, nihil rectius intelligitur quam quod possit
omnia possibilia, et ob hoc omnipotens dicatur.
Possibile autem dicitur dupliciter, secundum
Philosophum, in V Metaphys. * Uno modo, per
respectum ad aliquam potentiam: sicut quod sub-
ditur humanae potentiae, dicitur esse possibile ho-
mini. Non autem potest dici quod Deus dicatur
omnipotens, quia potest ^ omnia quae sunt pos-.
sibilia naturae creatae: quia divina potentia ' in
plura extenditur. Si autem dicatur quod Deus sit ^
omnipotens, quia potest omnia quae sunt possi-
bilia suae potentiae, erit circulatio in manifesta-
tione omnipotentiae : hoc enim non erit aliud
quam dicere quod Deus est omnipotens , quia
potest omnia quae potest. Relinquitur igitur quod
Deus dicatur omnipotens, quia potest omnia pos-
sibilia absolute , quod est alter modus dicendi
possibile. Dicitur autem aliquid possibile vel im-
possibiie ''> absolute, ex habitudine terminorum:
possibile quidem ", quia praedicatum non repu-
gnat subiecto, ut Socratem sedere; impossibile
vero absolute, quia praedicatum repugnat subie-
cto, ut hominem esse asinum.
Est autem considerandum quod, cum unum-
quodque agens agat sibi simiie, unicuique poten-
tiae activae correspondet possibile ut obiectum
proprium, secundum rationem illius actus in quo
fundatur potentia activa : sicut potentia calefactiva
refertur, ut ad proprium obiectum, ad esse ' ca-
lefactibile. Esse autem divinum, super quod ratio
divinae potentiae fundatur, est esse infinitum, non
limitatum ad aliquod genus entis, sed praehabens
in se totius esse perfectionem. Unde quidquid
potest habere rationem entis, continetur sub pos-
sibilibus absolutis, respectu quorum Deus dicitur
omnipotens.
Nihil autem opponitur rationi entis , nisi non
ens. Hoc igitur repugnat rationi possibilis abso-
luti, quod subditur divinae omnipotentiae , quod
implicat in se esse et non esse simul. Hoc enim
omnipotentiae non subditur, non propter defe-
ctum divinae potentiae; sed quia non potest ha-
bere rationem factibilis neque possibilis. Quae-
cumque igitur contradictionem non implicant, sub
illis possibilibus continentur, respectu quorum di-
citur Deus omnipotens. Ea vero quae contradi-
ctionem " implicant, sub divina omnipotentia non
a) illa. - ille ABDEFGpC.
P) huius. - Om. ABCDE.
y) Hoc autem... omnipotens. - Om. ABCDE.
8) potest. - possit PsB et edd. a b.
e) potentia. - omnipotentia codices et a b.
?) sit. — dicitur codices.
7)) vel impossibile. - Om. sA.
8) possibile quidem. - Om. codices et ed. b, possibile absolute ed. a.
i) esse. - omne codices et a b.
x) non implicant ... contradictionem. - Om. codices.
294
QUAESTIO XXV, ARTICULUS III
*Loc.cit. in arg.
Sed contra.
D. 494-
* In corpore.
,Cap. V, n. 7.
continentur: quia non possunt habere possibilium
rationem. Unde convenientius dicitur quod non ^
possiint fieri, quam quod Deus non potest ea fa-
cere. - Neque hoc est contra verbum Angeli di-
centis *: non erit impossibile apud Deum omne
verbum. Id enim quod contradictionem implicat,
verbum esse non potest: quia nullus intellectus
potest illud concipere.
Ad primum ergo dicendum quod Deus dicitur
omnipotens secundum potentiam activam, non •"
secundum potentiam passivam *, ut dictum est **.
Unde, quod non potest moveri et pati, non re-
pugnat omnipotentiae.
Ad secundum dicendum quod peccare est defi-
cere a perfecta actione: unde posse peccare est
posse deficere in agendo, quod repugnat omnipo-
tentiae. Et propter hoc, Deus peccare non potest,
qui est omnipotens. Quamvis Philosophus dicat,
in IV Topic. *, quod potest Deus et studiosus
prava agere. Sed hoc intelligitur vel sub condi-
tione cuius antecedens sit impossibile, ut puta si
dicamus quod potest Deus prava agere si velit:
nihil enim prohibet conditionalem esse veram ,
cuius antecedens et consequens est impossibile ;
sicut si dicatur ', si homo est asinus, habet qua-
tuor pedes. Vel ut intelligalur quod Deus potest
aliqua agere , quae nunc prava videntur; quae
tamen si ageret, bona essent. Vel loquitur secun-
dum communem opinionem gentilium , qui ho-
mines dicebant transferri in Deos, ut lovem vel
Mercurium.
Ad tertium dicendum quod Dei omnipotentia
ostenditur ^ maxime in parcendo et miserando,
quia per hoc ostenditur Deum habere summam
potestatem, quod libere peccata dimittit: eius
enim qui superioris legi astringitur, non est libere
peccata condonare. - Vel quia, parcendo homi-
nibus et miserando, perducit eos ad participatio-
nem infiniti boni, qui est ultimus effectus divinae
virtutis. - Vel quia, ut supra * dictum est, effectus
divinae misericordiae est fundamantum omnium
divinorum operum: nihil enim debetur alicui nisi
propter id " quod est datum ei a Deo non debi-
tum. In hoc autem maxime divina omnipotentia
manifestatur, quod ad ipsam " perfinet prima in-
stitutio omnium bonorum.
Ad quartum dicendum quod possibile absolutum
non dicitur neque secundum causas superiores,
neque secundum causas inferiores; sed secundum
seipsum. Possibile vero quod dicitur secundum
aliquam potentiam, nominatur possibile secundum
proximam causam. Unde ea quae immediate nata
sunt fieri a Deo solo, ut creare, iustificare, et hu-
iusmodi, dicuntur possibilia secundum causam
superiorem: quae autem nata sunt fieri a causis
inferioribus, dicuntur possibilia secundum causas
inferiores. Nam secundum conditionem causae
proximae, effectus habet contingentiam vel neces-
sitatem *, ut supra ** dictum est. In hoc autem
reputatur stulta mundi sapientia, quod f ea quae '3. «^^
sunt impossibilia naturae, etiam Deo impossibilia
iudicabat. Et sic patet quod omnipotentia Dei
impossibilitatem et necessitatem a rebus non ex-
cludit.
X) quod non. - quod ea non Pab. - Pro non potest ea, non possit
ea FG , ea non possit edii. a b, non possit P.
[x) non: - non tamen codices.
v) dicatur. - dicamus BD, dicam ceteri.
5) ostenditur. - dicitur codices et a b.
0) propter id. - per id codices.
j:) ipsam - ipsum Pafr.
p) quod - quia Pab.
?
Qu. XXI, art. 4.
D. 324.
Qu. XIV, art.
Commentaria Cardinalis Caietani
IN titulo, ly omnipotens dupliciter distribui potest: scilicet
pro omni potentia; et pro omni possibili. Non quaeritur
hic utrum sit omnipotens, idest habeat omnem potentiam :
quoniam iam in primo articulo determinatum est quod in
Deo nuUa est potentia passiva. Sed quaeritur utrum sit
omnipotens, idest possit omnia.
II. In corpore, duo principaliter facit : primo, quid hic
certum et ambiguum sit, dicit; secundo, ambiguitatem sol-
♦ Cf. num. IV. vit , ibi : Sed si quis etc. *
III. Quoad primum, duo dicit. Primo, quod pars affirma-
tiva quaestionis est ab omnibus confessa. Secundo, quod de-
finitio omnipotentiae, quae deberet esse proprium medium
ad inferendam confessam conclusionem, difficilis est: quia
dubitatur pro quibus distribuit ly omnia, cum dicitur Deum
posse omnia.
IV. Quoad secundum, tria dicit. Primum, quod ly omnia
distribuit possibile absolute. Secundo, quod ly possibile ab-
solute denominat quidquid habet rationem entis, actu vel
potentia , ibi : Est autem considerandum. Tertio, excludit
ab huiusmodi distributione et denominatione , sola impli-
cantia contradictionem, ibi : Nihil autem opponitur etc.
Primum horum , scilicet, ly omnia distribuit possibile
absolute, probatur, distinguendo possibile dupliciter, scilicet
secundum aliquam potentiam, vel absolute, ex V Metaphys.;
et destruendo, quod non potest intelligi de possibili primo
modo. Quia nec respectu potentiae crcatae, quoniam divina
potentia excederet datum obiectum: nec respectu potentiae
increatae, quoniara esset circulus in huiusmodi explanatione.
Et infert, per locum a divisione, quod intelligitur de pos-
sibili secundo modo: explanans quid significat huiusmodi
possibile , quod scilicet consistit in habitudine termino-
rum, etc.
Secundum autem, scilicet quod possibile absolute de-
nominat quidquid potest esse , probatur sic. Omne agens
agit sibi simile : ergo unicuique potentiae activae respondet,
ut proprium obiectum , possibile secundum illum actum
qui est ratio agendi : ergo potentiae activae Dei respondet
possibile secundum rationem entis. - Prima consequentia
manifestatur in potentia calefactiva et eius obiecto. Secunda
autem probatur : quia esse Dei, quod est ei ratio agendi,
est esse praehabens quidem in se totius esse perfectionem,
non tamen esse tale vel tale, secundum quodcumque genus.
Tertium vero praedictorum duo claudit. Primum est:
Omnia quae contradictionem non implicant, clauduntur sub
oranipotentia. Secundum est: Omnia quae contradictionem
iraplicant , non clauduntur sub omnipotentia. - Et primo
probatur utrumque simul, sic. Nihil opponitur rationi entis
nisi non ens: ergo nihil repugnat possibili absolute, nisi
implicans in se esse et non esse simul: ergo sola impli-
cantia contradictionem, non habent rationem possibilium :
ergo ea quae implicant, non clauduntur; et ea quae non
iraplicant , clauduntur sub oranipotentia. - Deinde docet
raodura loquendi honestum in exclusis ab oranipotentia
Et demum ostendit hanc exclusionera non esse contra an-"
gelicam auctoritatem, ut clare patet in littera,
V. Circa praedictara assignationera obiecti divinae po-
tentiae, dubiura occurrit. Quia si omne possibile absolute,
oraneque ens ac non iraplicans contradictionem, sub omni-
QUAESTIO XXV, ARTICULUS IV
295
• Cf. num.
In resp. ad :
Cf. num. IV.
potentia clauditur, Deus ipse continebitur sub sua omni-
potentia: quoniam Deum esse de numero horum est, ut
patet.
Ad hoc, et similia, dicendum est quod, cum sermo prae-
sens sit de omnipotentia factiva , cum dicimus omrte pos-
sibile , omne ens , omne non implicans contradictionem ,
semper subintelligitur causabile effective. Sic enim exclu-
duntur et divina, et peccata, et quaecumque sunt poten-
tiarum passivarum et imperfectarum, ut sic.
VI. Circa probationem secundi *, dubium occurrit: quo-
niam non videtur sufficienter inferre intentum. Ex hoc
enim quod potentia activa Dei fundatur super esse infinito
et universaliter perfecto , debuisset inferri , ergo obiectum
potentiae activae Dei est possibile esse injinite et universa-
liter perfecte; sicut de potentia calefactiva infertur, quod
est calefactibile. Quod in littera non fit: sed infertur, ergo
obiectum eius est possibile esse, absque alia probatione.
Ad hoc dicitur quod, ut ex praecedenti patet articulo *,
haec est differentia inter causam univocam et aequivocam,
quod causae univocae respondet aliquod adaequatum obie-
ctum in effectu, aequivocae vero non. Et propterea, cum
esse Dei duas habeat conditiones ad propositum, scilicet
elevationem supra genera , et universalitatem perfectionis ,
nec possit fingi aliquod causabile cum his conditionibus in
singulari , consequens est ut sumatur in universali. Tale
autem est esse: quoniam ad nullum determinatum est ge-
nus, et ad omnes se perfectionum modos extendit. Et pro-
pterea satis subtiliter in littera proportionale obiectum, sicut
potentiis univocis, assignatum est quidquid potest entis ra-
tionem habere.
VII. Circa probationem tertii dicti *, dubium occurrit:
quoniam praetermissum videtur non ens. Ex eo namque
quod nihil opponitur enti nisi non ens, inferendum erat,
ergo non ens opponitur possibili absolute, quia opponitur
enti : et non debebat tantum inferri, ergo quaecumque im-
plicant simul ens et non ens, repugnant possibili. - Nec
potest ad hoc dici quod implicite utrumque illatum est.
Quoniam, ut patet in littera, illatum est quod sola impli-
cantia contradictionem repugnant possibili: constat enim
quod non entia absque implicatione contradictionis inve-
niuntur. Unde ambiguitas relinquitur, quomodo, eo prae-
termisso, saltatum sit ad ens et non ens simul.
Ad hoc dicitur quod , ut patet V Metaphys. * et II
Physic. *, eadem est causa activa obiecti et sui oppositi;
diversimode tamen, quia faciendo, causat obiectum pro-
prium, non faciendo autem, oppositum ; ut patet de nauta
ibidem. Et sic in dubio non erat, non ens cadere sub activa
potentia Dei, cuius proprium obiectum assignatum est ens:
oportet enim illam, faciendo, ens, non faciendo, non ens re-
spicere. Et cum multa non entia absque implicatione con-
tradictionis sint non entia, ut patet in materia contingente,
consequens est quod non ens praetermissum non fuit, sed
clauditur sub non implicantibus contradictionem. Propter
quod, saltus nullus in littera factus est: sed ex eo quod
solum non ens opponitur enti , et constat quod non op-
ponitur ei divisum, sed coniunctum in eodem, de eodem,
ad idem, etc, optime illatum est, ergo continens ens et
non ens simul, solum repugnat possibili. Et non debuit,
nec potuit inferri, ergo non ens repugnat possibili: quia
nec repugnat enti , nisi cum illis conditionibus constituen-
tibus contradictionem, ut de se patet.
VIII. Circa hanc positionem adverte , quod praesenti
proposito sufficit, quod quidquid implicat contradictionem,
inquantum huiusmodi , excludatur ab omnipotentia : nec
hoc vertendum est in dubium. Utrum autem hoc vel illud
implicet contradictionem , alterius negotii est. Et similiter
utrum uno vel pluribus modis contingat implicari contra-
dictionem, nihil refert. Omnia enim quae secundum se im-
plicant contradictionem , vere irapossibilia sunt ut fiant
etiam a Deo. Et per hoc patet responsio ad argumenta
Aureoli, apud Capreolum, in I, dist. xlii, qu. i *.
IX. In responsione ad quartum, adverte quod per sa-
pientiam huius mundi non intelligimus philosophiam se-
cundum se, quoniam illa non iudicat falsum: sed intelli-
gitur philosophia , secundum quod utuntur ea homines
huius mundi; ex quorum defectivo lumine temerarium
prodiit iudicium, quo impossibilia causis secundis, impos-
sibilia absolute iudicata sunt, ut Incarnatio Dei, etc.
• Cap. II.
lib. IV , cap.
Cap. III, n.
•Contraconclus.
5,6.
ARTICULUS QUARTUS
UTRUM DEUS POSSIT FACERE QUOD PRAETERITA NON FUERINT
ir 11", qu. CLii, art. 3, ad 3; I Sent., dist. xlii, qu. n, art. 2; II Cont. Gent., cap. xxv; De Pot., qu. i, art. 3, ad 9;
Quodl. V, qu. II, art. i ; VI Ethic, lect. 11.
>D QUARTUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
Deus possit facere quod praeterita non
*fuerint. Quod enim est impossibile per
^se, magis est impossibile quam quod
est impossibile per accidens. Sed Deus potest fa-
cere id quod est impossibile per se, ut caecum
illuminare ", vel mortuum resuscitare. Ergo multo
magis potest Deus facere illud quod est impos-
sibile per accidens. Sed praeterita non fuisse, est
impossibile per accidens: accidit enim Socratem
non currere esse impossibile, ex hoc quod prae-
teriit. Ergo Deus potest facere quod praeterita
non fuerint.
2. Praeterea, quidquid Deus facere potuit, po-
test: cum eius potentia non minuatur. Sed Deus
potuit facere, antequam Socrates curreret, quod
non curreret. Ergo , postquam cucurrit, potest
Deus ^ facere quod non cucurrerit.
3. Praeterea, caritas est maior virtus quam
virginitas. Sed Deus potest reparare caritatem
■ De Custodia
Virginit., adEu-
stoch., ep. XXII,
5.
amissam. Ergo et virginitatem. Ergo potest fa-
cere quod illa quae corrupta fuit, non fuerit cor-
rupta.
Sed contra est quod Hieronymus dicit*: cum
Deus omnia possit, non potest de corrupta facere
incorruptam. Ergo eadem ratione non potest fa-
cere de quocumque alio praeterito, quod non
fuerit.
ReSPONDEO DICENDUM qUOd, sicut SUpra* dictum •Art.praeced;et
est, sub omnipotenUa Dei non cadit ahquid quod ad i.
contradictionem implicat. Praeterita autem non
fuisse, contradictionem impHcat. Sicut enim con-
tradictionem imphcat dicere quod Socrates sedet
et non sedet, ita, quod sederit et non sederit. Di-
cere autem quod sederit, est dicere quod sit prae-
teritum: dicere autem quod non sederit, est di-
cere quod non fuerit. Unde praeterita non fuisse,
non subiacet divinae potentiae. Et hoc est quod
Augustinus dicit, contra Faustum *: Quisquis ita * ub. xxvi,
dicit: « Si Deiis omnipotens est,faciat ut quae fa- '^*''' ^'
a) illuminare.
codices.
illuminari ABCDE. - Pro resuscitare, resurgere
fl) Deus. - Omittunt codices. - Pro cucurrerit , cucurrit DEFG
pAC.
296
QUAESTIO XXV, ARTICULUS V
cta sunt, facta non fuerint », non videt hoc se di-
cere: « Si Deus omnipotens est, faciat ut ea quae
vera sunt, eo ipso quod vera sunt,falsa sint ». Et
s.^T?! fict.'n." Philosophus dicit, in VI Ethic. *, quod hoc solo
• D. 499. privatur Deus, ingenita facere quae sunt facta *.
Ad primum ergo dicendum quod, licet praeterita
non fuisse sit impossibile per accidens, si consi-
T deretur id quod est praeteritum, idest '' cursus
Socratis ; tamen, si consideretur praeteritum sub
ratione praeteriti, ipsum non fuisse est impossi-
8 bile non solum per se *, sed absolute, contradi-
ctionem implicans. Et sic est magis impossibile
quam mortuum resurgere, quod non implicat con-
tradictionem: quod dicitur impossibile secundum
aliquam potentiam, scilicet naturalem. Talia enim
impossibilia divinae potentiae subduntur.
Ad secundum dicendum quod sicut Deus, quan-
tum est ad perfectionem divinae potentiae, omnia
potest, sed quaedam non subiacent eius poten-
tiae, quia deficiunt a ratione possibilium; ita, si
attendatur immutabilitas divinae potentiae, quid-
quid Deus potuit, potest; aliqua tamen olim ha-
buerunt rationem possibilium, dum erant fienda,
quae iam deficiunt a ratione possibilium, dum
sunt facta. Et sic dicitur Deus ea non posse, quia
ea non possunt fieri.
Ad tertium dicendum quod omnem corruptio-
nem mentis et corporis Deus auferre potest a mu-
liere corrupta *: hoc tamen ab ea removeri non
poterit, quod corrupta non fuerit *. Sicut efiam *
ab aliquo peccatore auferre non potest quod non
peccaverit, et quod caritatem non amiserit.
D. 499.
D. 1169.
f) idest. — scilicet codices.
3) per se. — per accidens F. - Pro absolute, per absolutam G,
absolutam ed. a.
e) Slcut ctiam. - Sicut nec codices, sed B om. non ante potest. -
Pro ab aliquo peccatore, ab alio peccante codices et ed. a, ab aliquo
peccante ed. b.
Commentaria Cardinalis Caietani
IN titulo, adverte quod praeteritum sumitur dupliciter,
scilicet formaliter, et denominative; idest pro ipsa'prae-
teritione, et pro re quae praeteriit. In proposito, quamvis
utroque modo surai possit, directe tamen, et per se primo,
sumitur pro re quae praeteriit. Ita quod sensus quaestionis
est : An Deus possit exspoliare rem quae praeteriit, a prae-
teritione; iioc enim est facere eam non fuisse. Sicut quae-
rimus, an Deus possit exspoliare substantiam a quantitate;
et facere iioc, esset facere substantiam quae est quanta,
non quantam.
II. In corpore unica est condusio, responsiva quaesito
negative: Praeterita non fuisse, non subiacet divinae po-
tentiae. - Probatur primo , ratione. Sub omnipotentia Dei
non cadit implicans contradictionem : praeterita non fuisse,
implicat contradictionem : ergo. Probatur minor. Dicere quod
Socrates sederit et non sederit, implicat, sicut quod sedet et
non sedet: sed hoc est dicere praeteritum non fuisse: ergo.
- Deinde confirmatur auctoritate Augustini et Aristotelis.
III. Adverte hic, quod praeteritum significatur in actu
signato per ly praeteritum ; et in actu exercito, per verba
praeteriti temporis, ut fuit, cucurrit, sedit, etc. Et propterea
in littera per actum exercitum declaratur actus signatus.
Et si diligenter perspecta fuerit haec ratio, cessant omnia
argumenta ex Gregorio allata apud Capreolum, xlii distin-
ctione Primi *. Ex hac enim liquet ratio quare Deus non *Contra concius.
potest exspoliare Adam a praeteritione. Hoc enim esset ex- ^'
spoliare ipsum afuisse: et cum alterum contradictoriorum
oporteat de quocumque semper verificari, si Adam exspo-
liaretur nunc a fuisse, verificaretur de ipso non fuisse. Et
sic fuisset, et non fuisset: fuisset quidem, quia ex quo
semel vestitus est fuisse, vere fuit ; non fuisset autem, quia
exspoliatus esset ipso fuisse. Et sic duo contradictoria essent
simul vera: quod non est intelligibile,
IV. Ex hoc etiam patet quod nihil officit proposito quod
fuisse acciderit Adae, sicut et esse et fore. Non enim magis
contradicunt Socrates est homo et non est homo, quam
Socrates currit et non currit, et quam curret et non cur-
ret, et quam cucurrit et non cucurrit: nihil enim refert
ad contradictionem materia necessaria vel contingens. Et
propterea in responsione ad primum, utrumque tangitur ;
scilicet accidentalitas , et impossibilitas absoluta concomi-
tans implicationem contradictionis.
ARTICULUS QUINTUS
UTRUM DEUS POSSIT FACERE QUAE NON FACIT
I Sent., dist. XLiii, qu. 11; II Cont. Gent., cap. xxiii, xxvi, xxvii; III, cap. xcviii; De Pot., qu. J, art. 5.
►D QUiNTUM sic PROCEDiTUR. Vidctur quod
Deus non possit facere nisi ea quae
*facit. Deus enim non potest facere quae
sjnon praescivit et praeordinavit se fa-
cturum. Sed non praescivit neque praeordinavit
se facturum, nisi ea quae facit. Ergo non potest
facere nisi ea quae facit.
2. Praeterea, Deus non potest facere nisi quod
debet, et quod iustum est fieri. Sed Deus non
debet facere quae non facit: nec iustum est ut
faciat quae non facit. Ergo Deus non potest fa-
cere nisi quae facit. -
3. Praeterea, Deus non potest facere nisi quod
bonum est, et conveniens rebus factis. Sed rebus
factis a Deo non est bonum nec conveniens aliter
esse quam sint. Ergo Deus non potest facere nisi
quae facit.
Sed contra est quod dicitur Matt. xxvi *: An
non possum rogare Patrem meum, ei exhibebit
mihi modo plus quam duodecim legiones angelo-
rum? Neque autem ipse rogabat, neque Pater
exhibebat ad repugnandum ludaeis. Ergo Deus
potest facere quod non facit.
Respondeo dicendum quod circa hoc quidam
dupliciter erraverunt. Quidam enim posuerunt
Deum agere quasi ex necessitate naturae; ut sicut
ex acfione rerum naturalium non possunt alia
provenire nisi quae eveniunt, utpote ex semine
hominis homo, ex " semine olivae oliva; ita ex
operatione divina non possint aliae res, vel alius
Vers. 53.
a) ex. - et ex CDFG, et edd. a b.
QUAESTIO XXV, ARTICULUS V
' Qu. XIX, art. 3,
ordo rerum effluere, nisi sicut nunc est. - Sed
supra * ostendimus Deum non agere quasi ^ ex
necessitate naturae , sed voluntatem eius esse
omnium rerum causam; neque etiam ipsam vo-
luntatem naturaliter et ex necessitate determinari
ad has res, Unde nullo modo iste cursus rerum
sic ex necessitate a Deo provenit, quod alia pro-
venire non possent.
Alii vero dixerunt quod potentia divina deter-
minatur ad hunc cursum rerum, propter ordinem
sapientiae et iustitiae divinae, sine quo Deus nihil
operatur. - Cum autem potentia Dei, quae est eius
essentia, non sit aliud quam Dei sapientia, conve-
nienter quidem dici potest quod nihil sit in Dei
potentia, quod non sit in ordine divinae sapientiae:
nam divina sapientia totum posse potentiae com-
prehendit. Sed tamen ordo a divina sapientia rebus
• Qu. XXI, art. 4. inditus, in quo ratio iustitiae consistit, ut supra *
dictum est, non adaequat divinam sapientiam, sic
ut divina sapientia limitetur ad hunc ordinem. Ma-
T nifestum est enim "'' quod tota ratio ordinis, quam
sapiens rebus a se factis imponit, a fine sumitur.
Quando igitur finis est proportionatus rebus pro-
pter finem factis, sapientia facientis limitatur ad ali-
quem determinatum ordinem. Sed divina bonitas
est finis improportionabiliter excedens res creatas.
Unde divina sapientia non determinatur ad aliquem
8 certum ordinem * rerum, ut non possit alius cursus
8 rerum ab ipsa ' effluere. Unde dicendum est simpli-
citer quod Deus potest alia facere quam quae facit.
Ad primum ergo dicendum quod in nobis , in
quibus est aliud potentia et essentia a voluntate
C et intellectu, et iterum intellectus aliud ^ a sapien-
tia, et voluntas aliud a iustitia, potest esse aliquid
in potentia, quod non potest esse in voluntate
iusta, vel in intellectu sapiente. Sed in Deo est
1 idem potentia et essentia 'i et voluntas et intelle-
ctus et sapientia et iustitia. Unde nihil potest esse
in potentia divina, quod non possit esse in volun-
9 tate iusta ipsius, et in " intellectu sapiente eius.
i Tamen ', quia voluntas non determinatur ex ne-
cessitate ad haec vel illa, nisi forte ex supposi-
• Qu. XIX, art. 3. tionc, ut supra * dictum est; neque sapientia Dei
et iustitia determinantur ad hunc ordinem, ut su-
• in corpore. pra * dictum est; nihil prohibet esse aliquid in po-
" tentia Dei ", quod non vult, et quod non conti-
297
netur sub ordine quem statuit rebus *. Et quia ^
potentia intelligitur ut exequens, voluntas autem
ut imperans, et intellectus et sapientia ut dirigens,
quod attribuitur potentiae secundum se conside-
ratae , dicitur Deus posse secimdiim potentiam
absolutam. Et huiusmodi est omne illud in quo
potest salvari ratio entis, ut supra * dictum est.
Quod autem attribuitur potentiae divinae secun-
dum quod exequitur imperium voluntatis iustae,
hoc dicitur Deus posse facere -" de potentia or-
dinata. Secundum hoc ergo ', dicendum est quod
Deus potest alia facere, de potentia absoluta, quam
quae praescivit et praeordinavit se facturum: non
tamen potest esse quod aliqua faciat, quae non
praesciverit et praeordinaverit se facturum. Quia
ipsum facere subiacet praescientiae et praeordi-
nationi: non autem ipsum posse, quod est natu-
rale. Ideo enim Deus aliquid facit, quia vult: non
tamen ideo potest, quia vult, sed quia talis est
in sua natura.
Ad secundum dicendum quod Deus non debet
aliquid alicui nisi sibi. Unde, cum dicitur quod
Deus non potest facere nisi quod debet , nihil
aliud significatur nisi quod Deus non potest fa-
cere nisi quod ei est conveniens et iustum. Sed
hoc quod dico conveniens et iustum, potest in-
telligi dupliciter. Uno modo, sic quod hoc quod
dico conveniens et ' iustum, prius intelligatur con-
iungi cum hoc verbo est, ita quod " restringatur
ad standum pro praesentibus ; et sic referatur
ad potentiam. Et sic falsum est quod dicitur: est
enim sensus: Deus non potest facere nisi quod
modo conveniens est et iustum. Si vero prius "
coniungatur cum hoc verbo potest, quod habet
vim ampliandi, et postmodum cum hoc verbo
est, significabitur p quoddam praesens confusum:
et erit locutio vera , sub hoc sensu : Deus non
potest facere nisi id quod, si faceret, esset con-
veniens et iustum.
Ad tertium dicendum quod, licet iste cursus re-
rum sit determinatus istis rebus quae nunc sunt,
non tamen ad hunc cursum limitatur divina sa-
pientia et potestas. Unde, licet istis rebus quae
nunc sunt " , nuUus alius cursus esset bonus et
conveniens, tamen Deus posset alias res facere,
et alium eis imponere ordinem.
D. 501.
p) quasi. - Om. FGa.
f) enim. - autem Vab.
3) certum ordinem. — determinatum ordinem B, ordinem Vab.
£) ab ipsa. - Om. Pab.
r^) aliud. - alius ACDFG.
T)) et essentia. — Om. codices et ed. a.
0) et in. - et PBafr. - Pro sapiente, sapientiae FG.
i) Tamen. - Tunc P. - Pro ad haec vel illa, ab hoc vel ab illo
codices.
x) Dei. - divina Pab.
X) quia. - Ora. BCDEFG. - Ante attribuitur BD addunt autem.
(i) hoc dicitur Deus posse facere. - dicitur posse codices ; facere
om. ab.
v) ergo. - Om. codices. - quae ante praescivit om. codd. et ed. a.
5) et. - vel codices et a &. - Pro prius intelligatur , primum in-
telligatur F, praeintelligatur edd. a b.
0) ita quod. - quam ACEGpF et ed. a, quo B, quod DsF et ed. b.
r) Si vero prius. - Si vero primum FG. - Pro quod habet, cutn
hoc habet F.
p) significabitur. - significatur codices. - Pro praesens confusum,
verbum praesens confusum B, praesens et confusum P.
a) sunt. - fiunt Pab et codices, excepto B.
Art. 3.
Commentaina Cardiiialis Caietani
TiTULUS clarus est. - In corpore tria facit: primo, tractat
quandam opinionem; secundo, tractat aliam *; tertio,
» Cf. num. IV. respondet quaesito *.
II. Quoad primum, opinio quaedam erronea tenet par-
tem negativam: quia tenet Deum agere ex necessitate na-
turae. Et dedaratur ex actione naturalium, proportionaliter.
SinaMAE Theol. D. Thomae T. I.
Et tandem reprehenditur: quia falso innititur fundamento,
ut patet ex dictis in qu. xix, ubi uterque modus naturalis
necessitatis , scilicet spectans ad naturam , et spectans ad
voluntatem, a divina actione remotus est.
III. Quoad secundum *, tria ordinate facit. Primo, ponit
ipsam opinionem, tenentem quoque partem negativam: sed
38
Cf. num. I.
298
QUAESTIO XXV, ARTICULUS VI
alia ratione, quae est talis. Deus nihil potest operari abs-
que ordine sapientiae et iustitiae suae : ordo autem sapien-
tiae et iustitiae suae non extendit se ultra ea quae quan-
doque fiunt: ergo.
Secundo, examinatur haec ratio quoad primam proposi-
tionem, approbando eam: quia divina potentia aequalis est
suae sapientiae, et e converso, propter identitatem mutuam,
Tertio, examinatur et reprehenditur quoad secundam
propositionem , probando suam contradictoriam , scilicet ,
Divina sapientia non arctatur ad ordinem stabilitum qui
nunc est , tali ratione. Tota ratio ordinis quam sapiens
rebus a se factis imponit, sumitur a fine : ergo a fine pro-
portionato rebus propter finem, sapientia facientis limi-
tatur ad certum ordinem;et a fine improportionabiliter
excedente non limitatur: ergo divina sapientia non deter-
minatur ad aliquem rerum ordinem, sic ut non possit
alius effluere. - Antecedens patet, cum prima consequentia :
cuius consequentis secundam partem apposui, quoniam
implicite tantum in littera habetur, et tamen ex illa pen-
det vis rationis. Constat autem eam subinteUigendam fuisse,
ex posterioristica regula, si a^ffirmatio est causa affirma-
tionis etc. * Si enim commensuratio finis ratio est Iimita-
tionis ad certum ordinem, quia tota ratio ordinis est a
fine; oportet quod incommensuratio finis per excessum, sit
ratio non limitationis, ex eadem causa. - Secunda vero con-
sequentia probatur: quia divina bonitas , quae finis est
omnium, improportionabiliter excedit omnem stabilitum
ordinem rerum.
IV. Quoad tertium *, conclusio responsiva quaesito est:
Deus potest alia facere quam quae facit. Nec aliter haec
conclusio probatur: quia, examinando propositas opiniones,
exclusae sunt omnes causae restrictivae divinae potentiae
ad ea quae facit. Cum enim obiectum eius, ut dictum est *,
sit possibile absolute, si restringeretur ad possibile quod
facit, aut hoc esset ratione naturae agentis, aut ratione quasi
potentiarum, aut ratione quasi habituum; cum in Deo non
cadant impedimenta et indispositiones , etc. Haec autem
omnia sunt exclusa in littera: in prima quidem opinione,
natura et voluntas, ac per hoc intellectus implicite ; in se-
cunda vero habitus, scilicet sapientia et iustitia. Unde, omni-
bus restrictivis exclusis, restat ambitus divinae potentiae in
sua latitudine ad possibile absolute.
• I Poster., cap
XIII, n. 8.
Cf. nam, J.
Art. 3-
ARTICULUS SEXTUS.
UTRUM DEUS POSSIT MELIORA FACERE EA QUAE FACIT
I Sent., dist. xliv, art. i, 2, 3.
♦ Lib. II (al. ni),
cap. VIII.
Cap. X.
* Vcrs. 20.
iD SEXTUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
Deus non possit meliora facere ea quae
'facit. Quidquid enim Deus facit, poten-
jtissime et sapientissime facit. Sed tanto
fit aliquid melius, quanto fit potentius et sapien-
tius. Ergo Deus non potest aliquid " facere me-
lius quam facit.
2. Praeterea, Augustinus, contra Maximinum*,
sic argumentatur: si Deus potuit, et <* noluit, gi-
gnere Jilium sibi aequalem , invidus fuit. Eadem
ratione, si Deus "> potuit res meliores facere quam
fecerit, et noluit, invidus fuit. Sed invidia est omni-
no relegata a Deo. Ergo Deus unumquodque fe-
cit optimum. Non ergo Deus potest aliquid facere
melius quam fecit *.
3. Praeterea, id quod est maxime et valde bo-
num, non potest melius fieriiquia maximo nihil est
maius. Sed, sicut Augustinus dicit in Enchirid. *,
bona sunt singula quae Deus fecit , sed simul
universa valde bona: quia ex omnibus consistit
universitatis admirabilis pulchritudo. Ergo bonum
universi non potest melius fieri a Deo.
4. Praeterea, homo Christus est plenus gratia
et veritate, et Spiritum habet non ad mensuram :
et sic non potest esse melior. Beatitudo etiam
creata dicitur esse summum bonum : et sic non
potest esse melius. Beata etiam virgo Maria est
super omnes choros angelorum exaltata: et sic
non potest esse melior. Non igitur omnia quae
fecit • Deus, potest facere meliora.
Sed contra est quod dicitur ad Ephes. iii *,
quod Deus potens est ^ omnia facere abundantius
quam petimus aut intelligimus.
Respondeo dicendum quod bonitas alicuius rei
est duplex. Una quidem, quae est de essentia rei;
sicut esse rationale est de essentia hominis. Et
quantum ad hoc bonum, Deus non potest facere
aliquam rem meliorem quam ipsa sit, Hcet possit
facere aliquam aliam ea meliorem ". Sicut etiam
non potest facere quaternarium maiorem: quia,
si esset maior, iam non esset quaternarius, sed
alius numerus. Sic enim ' se habet additio diffe-
rentiae substantialis in definitionibus, sicut addi-
tio unitatis in numeris, ut dicitur in VIII Meta-
phys. * Alia bonitas est, quae est extra essentiam
rei; sicut bonum hominis est esse virtuosum vel
sapientem, Et secundum tale bonum, potest Deus
res a se factas facere meliores *. Simpliciter autem
loquendo , qualibet re a se facta potest Deus '
facere aliam meliorem *.
Ad primum ergo dicendum quod, cum dicitur
Deum posse aliquid faqere melius quam facit, si
ly melius sit nomen , verum est : qualibet enim
re potest facere aliam meliorem. Eandem vero
potest facere meliorem quodammodo, et quodam-
modo non, sicut dictum est *. Si vero ly melius
sit adverbium, et importet modum ex parte fa-
cientis, sic Deus non potest facere melius '• quam
sicut facit : quia non potest facere ex maiori sa-
pientia et bonitate. Si autem importet modum
ex parte facti, sic potest facere melius : quia po-
test dare rebus a se factis meliorem modum es-
• S. Th. lect. III.
- Did. lib. VII,
cap. 3, n. 8.
a) aliquid. - Om. codices et a b.
P) potuit, et. - Om. codices; post aequalem BCEFG addunt cum
potuerit.
■[•) Deus. - Om. codices. - Item raox et noluit,
3) fecit. - facit AEafc, faciat F.
e) fecit. - facit ABCDEF.
!^) potens est. - potest P.
r)) aliquam rem meliorem ... ea meliorem. - rem aliquam esse me-
liorem quam ipsa sit, sed potest aliquam aliam ea meliorem G, rem
aliquam meliorem quam sit A, rem aliquam esse meliorem B, rem
aliquam aliam esse metiorem C, rem aliquam aliam ea meliorem DE,
rem aliquam ea meliorem F; pro licet, sed ed. a.
6) enim. - autem codices.
i) Deus. - Om. codices.
x) non potest facere melius. - non potest facere melius aliqua B,
)io>i potest facere melius aliquid ceteri.
• D. 202 ,
502.
i
• D. 115.
294,
In corpore.
QUAESTIO XXV, ARTICULUS VI
D. 502.
sendi quantum ad accidentalia, licet non quantum
ad essentialia.
Ad secundum niCENDUM quod de ratione filii est
quod aequetur ^ patri, cum ad perfectum vene-
rit : non est autem de ratione creaturae alicuius,
quod sit melior quam a Deo facta est. Unde non
est similis ratio.
Ad tertium dicendum quod universum, suppo-
sitis istis rebus, non potest esse melius * ; propter
decentissimum ordinem his rebus attributum a
Deo, in quo bonum universi consistit. Quorum
si unum aliquod esset melius, corrumperetur pro-
299
portio ordinis: sicut, si una chorda plus debito
intenderetur, corrumperetur citharae melodia. Pos-
set tamen Deus alias res facere, vel alias " ad-
dere istis rebus factis : et sic esset illud univer-
sum melius.
Ad quartum dicendum quod humanitas Christi
ex hoc quod est unita Deo, et beatitudo creata
ex- hoc quod est fruitio Dei, et Beata Virgo ex
hoc quod est Mater Dei, habent quandam digni-
tatem infinitam, ex bono infinito quod est Deus.
Et ex hac parte non potest aliquid fieri melius
eis, sicut non potest aliquid melius esse Deo.
X) aequetur, - aequatur ABCDE, exequetur edd. ab. — Post ve-
nerit F addit: et ideo non {non expungitur) est invidiae si non datur
ei quod non debetur; creaturae autem non debetur amplior perfectio
quam illud quod sequitur principia naturae; unde si aliquid naturae
rationali superadditur , gratiae imputatur, et sine invidia subt (seq.
spatium quatuor litt.). - Pro alicuius, ullius B.
(j.) alias. - aliquas ACDEFG. - Pro illud, aliquid A ; alia littera,
aliud margo A; illud aliud C, sed illud expungit; aliud DEFGpB.
Commeiitaria Cardinalis Caletani
IN titulo continentur duae quaestiones : altera formaliter,
scilicet, utrum Deus possit meliorare facta ; altera vir-
tualiter , scilicet , utrum Deus possit facere alia , meliora
factis. Clauditur enim liaec secunda in prima, ratione primi
facti, quod est universum : quoniam raelioratio universi ex
aliis rebus pendet, ut in responsione ad tertium dicitur.
II. In corpore utrique quaesito respondetur, duabus dis-
tinctionibus, et tribus conclusionibus. Prima distinctio ex-
plicita est de bonitate : scilicet, substantiali vel accidentali.
- Secunda est implicite de re eadem, vel diversa. - Prima
conclusio est: Res eadem non potest fieri melior substan-
tialiter. Et probatur: quia differentia substantialis se habet
ut unitas in numeris, etc. — Secunda est : Res eadem potest
fieri melior accidentaliter. - Tertia est: Deus qualibet re a
se facta, potest facere aliam meliorem.
Nec aliter hic probantur hae conclusiones: quoniam ex
Art. 3. praedictis * sequuntur. Si enim obiectum divinae potentiae
est possibile absolute, et haec sunt de numero possibilium
(quod ex eo percipi potest, quod nulla apparet contradi-
ctio in his); consequens est quod haec possit Deus facere.
III. Circa tertiam conclusionem dubitatur, ex Scoto et
ex Aureolo. Scotus siquidem implicite, in III Sent., dist. xm,
qu. I, tenet oppositum, tali ratione. Accepta aliqua deter-
minata creatura ex parte inferiori , quae sit A , quaeritur
ascendendo : aut est status ad aliquam supremam, et ha-
betur oppositum; aut non, sed potest procedi in infinitum.
Et tunc sic. Quanto aliqua creatura magis excedit A, tanto
est perfectior ; et per consequens, creatura quae in infini-
tum excedit , est in infinitum perfectior ; et ita erit in se
intensive infinita, quod est impossibile.
IV. Aureolus vero, apud Capreolum, in XLra distinctione
Primi *, sex mediis contra hanc conclusionem invehit valde
prolixis, quorum vim tantum afferam.
Primo ergo arguit. Si procederetur in infinitum in per-
fectionibus specificis, superior esset quoddam totale perfe-
ctionale respectu inferioris; et consequenter esset continens
perfectiones omnium aliarum creaturarum; et consequenter
infinitae perfectionis: quod est impossibile. - Prima conse-
quentia tenet : quia superior continet perfectionem inferio-
ris, et adhuc plus. Ultima autem tenet: quia huiusmodi
perfectiones, apud te, sunt infinitae.
Secundo sic. Processus ad mensuram est finitus : ergo
processus ad superius in specificis perfectionibus, est fini-
tus. - Consequentia patet ex X Metaphys. *
8; cap. li, Tertio sic. Universitas specierum creabilium distat a di-
vina perfectione, sicut finitum ab infinito: ergo est finitae
perfectionis : ergo impossibile est in ipsa in infinitum pro-
cedere ascendendo. - Patet sequela: quia processus in infi-
nitum secundum perfectionem, excedit omnem finitam per-
fectionem.
Quarto. Processus ad unitatem et totalitatem est finitus :
■ Art. 2,
conclus.
* Cap. II, III. -
Did. Iib.IX,cap.
I. n. "
n. 4.
■ De Div. Nom.,
cap. VII.
Cf. num. III.
ergo processus iste est finitus. - Probatur sequela: quia est
ad unitatem et totalitatem universi.
Quinto sic. Id in quod primo, a Deo incipiendo, descen-
ditur, oportet dari: ergo non proceditur in infinitum ascen-
dendo. - Consequentia nota. Et antecedens probatur ex illa
maxima Dionysii *, infima iunguntur supremis per media,
ita quod supremum infimi attingit infimum supremi etc.
Sexto sic. Deus et infima creatura sunt duo extrema,
non distantia in infinitum per modum intercidentis medii,
sed per infinitatem alterius extremi : ergo inter ea non pos-
sunt esse infinita media.
V. Ad evidentiam horum, scito quod, cum hic non sit
sermo nisi de potentia Dei et possibili absolute, cum di-
cimus quod quacumque creatura facta potest fieri alia per-
fectior, non denotatur aliqua potentia in creatura ad aliara
ulteriorera creaturam, sicut in numeris accidit. Sed denota-
tur inconsummabilitas possibilis absolute: est enim infini-
tum sicut infinitum raateriale, quod, quocuraque posito vel
accepto, semper restat aliud accipiendum. Denotatur quo-
que inexhauribilitas divinae potentiae : quoniam est infinitae
actualitatis simpliciter, ita quod nullo participato actu ex-
hauritur, sed seraper restat ulterior exhauriendus actus.
VI. Unde ad rationem Scoti * facUe respondetur, con-
cesso processu in infinitura, negando quod sequeretur aliqua
creatura in infinitum excedens infimam: quoniam inter infi-
mam et quamcumque aliam signabilem, semper est finita
distantia, ut patet in numeris. Omnes enim hae obiectiones
adductae, aut raultae earum, in hoc falluntur, quod non
discernunt inter processum in infinitura , idest in aliquod
unum numero infinitum; et inter processum in infinitum,
idest nunquam in ultimum, sed semper in aliquod sic quod
restet aliud ulterius. Et si bene advertiraus, iuxta priraum
sensura, ly infinitum est terminus ad quem processus, et
habet vira nominis : in secundo autem habet vim adverbii,
et est modus ipsius processus. Nos enim utimur processu
in infinitum iuxta secundum sensura: quoniara nominibus
est utendum ut plures utuntur, et raanifeste patet ex III
Pliysic.*sic accipi. Arguentes autera accipiunt, implicite ' Cap.vi, n.7,8.
vel explicite, procedi in infinitum iuxta primura sensura:
quod nec soraniavimus, nec ex processu in infinitum quem
ponimus, sequitur.
VII. Ad priraam autem Aureoli obiectionem * dicitur,
quod ratio illa peccat tripliciter. Primo, in hoc quod modo *
dixiraus. - Secundo in hoc, quod raale interpretatur illam
propositionem , perfectio siiperior includit inferiorem , et
aliquid ultra. Ista enira non est vera de perfectionibus ul-
timarura differentiarura : in nulla siquidem intelligentia clau-
ditur virtualiter quidquid positivae perfectionis ponit ultiraa
differentia bovis; hoc enim est Dei proprium, ut alibi * vi-
dendum est. - Tertio in hoc, quod non distinguit inter esse
infinitae perfectionis simpliciter, et esse infinitae perfectionis
Cf. num. IV.
Num. praec.
* Vide qu. lv ,
art. I, cum Com-
ment.
3oo
QUAESTIO XXV, ARTICULUS VI
in genere: in quo etiam erravit tertia ratio. Quoniam, si
tota universitas creabilium esset, essent quidem infinitae
perfectiones specifice, non tamen essent infinitum ens : quo-
niam et singula, et omnia simul, essent entia per participa-
tionem. Et similiter, si esset aliqua una creatura aequiva-
lens omnibus illis, non esset infinitae perfectionis simpli-
citer, sed in genere. Sicut, si essent infinita animalia, aut
unum animal eis aequivalens, non sequeretur nisi infinita
perfectio in genere animalis: et sic minima intelligentiarum,
cum sit altioris ordinis forma, esset perfectior omnibus eis,
utpote sub genere animalis.
Ad secundam obiectionem dicitur, quod peccat tripliciter.
Primo, quia processus iste non est ad mensuram: cum non
sit ad terminum aliquem, - Secundo, quia non distinguit
inter totalem processum, de quo tamen est tota quaestio ;
et singulos partiales processus, de quibus non est quaestio ;
quoniam constat quemlibet esse finitum, et ad mensuram
materialiter, idest ad rem quae, si esset, esset mensura. - Et
hic est tertius error, quod scilicet non distinguit inter pro-
cessum ad mensuram materialiter et in potentia, non na-
turali, sed logica et diviria; et mensuram in actu, et ut sic.
Tertia quoque ratio tripliciter errat. Primo, quia putat
universitatem creabilium plus posse actu accipi, quam uni-
versitatem numerorum. - Secundo, in hoc quod diximus,
quod aequivocat de infinita perfectione. - Tertio in hoc ,
quod non videt quod infra infinitum in genere, finitum
autem simpliciter, potest in infinitum procedi simpliciter.
Quod est intentum.
Quarta autem peccat, sicut secunda. Tum quia proces-
sus iste totalis non est ad unitatem et totalitatem universi :
quia nullum habet terminum, ut iam dictum est. - Tum
quia singuh partiaies processus sunt ad unitatem et tota-
litatem universi nonnisi in potentia logica et divina. - Tum
quia sunt ad huiusmodi unitatem et totalitatem materia-
hter, et non formaliter : non enim implicat contradictionem
quod fierent plures creaturae, absque aliquo universo per
se ex eis resultante.
Ad quintam autem patet responsio, quod illud dictum
Dionysii intelligitur de creaturis inter se, et non de con-
nexione inter creaturam et Deum. Unde non datur primum
possibile, descendendo a Deo; nec uhimum, ascendendo ad
eundem. Et sic vana est quaestio , utrum sit finitum vel
infinitum. De facto autem semper datur primum factum,
quod est perfectionis finitae.
Sexta demum obiectio seipsam interimit. Quoniam infi-
nita distantia ex infinitate alterius extremi, infert necessario
infinita intercidentia media, si non actu, tamen in potentia;
ut manifeste patet in quantitate continua ; non enim potest
intelligi quod inter lineam infinitam et lineam pedalem
non possint intercidere infinitae lineae mediae, scilicet bi-
pedalis, tripedalis, et sic in infinitum. Unde consequentia
allata nihil valet.
QUAESTIO XXVI, ARTICULUS I
3oi
QUAESTIO VIGESIMASEXTA
DE DIVINA BEATITUDINE
IN QUATUOR ARTICULOS DIVISA
ULTiMO autem, post considerationem eorum "
quae ad divinae essentiae unitatem pertinent,
considerandum est de divina beatitudine.
Et circa hoc quaeruntur quatuor.
Primo : utrum beatitudo Deo competat.
Secundo : secundum quid dicitur Deus esse ^
beatus, utrum secundum actum intellectus.
Tertio : utrum sit "> essentialiter beatitudo cu-
iuslibet beati.
Quarto: utrum in eius beatitudine omnis bea-
titudo includatur.
Prosa II.
' Cap. IX, n. 3.
■S.Th. lect. XIV.
Vers. 15.
ARTICULUS PRIMUS
UTRUM BEATITUDO DEO COMPETAT
II Sent., dist. i, qu. 11, art. 2, ad 4; I Cont. Gent., cap. c.
(D PRiMUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
beatitudo Deo non conveniat. Beati-
*tudo enim, secundum Boetium, in III de
\Consol. *, est status omnium bonorum
aggregatione * perfectus. Sed aggregatio bonorum
non habet locum in Deo, sicut nec compositio.
Ergo Deo non convenit beatitudo '.
2. Praeterea, beatitudo, sive felicitas, est prae-
mium virtutis, secundum Philosophum, in I Ethic*
Sed Deo non convenit praemium, sicut nec me-
ritum. Ergo nec beatitudo.
Sed contra est quod dicit Apostolus, I ad Tim.
ultimo * : Quem suis temporibus ostendet Deus ^
beatiis et solus potens , Rex regum et Dominus
dominantium.
Respondeo dicendum quod beatitudo maxime Deo
competit. Nihil enim aliud sub nomine beatitudinis
intelligitur, nisi bonum perfectum intellectualis na-
turae; cuius est suam sufficientiam cognoscere in
bono quod habet; et cui competit ut ei contingat
aliquid vel "^ bene vel male, et sit suarum operatio-
num domina. Utrumque autem istorum excellentis-
sime Deo convenit, scilicet perfectum esse, et intel-
ligentem *. Unde beatitudo maxime convenit Deo.
Ad primum ergo dicendum quod aggregatio '
bonorum est in Deo non per modum composi-
tionis , sed per modum simplicitatis : quia quae
in creaturis multiplicia sunt, in Deo praeexistunt
simpliciter et unite, ut supra * dictum est. ' Qu-
A j . ad i;
Ad secundum dicendum quod esse praemium art. 4.
virtutis accidit beatitudini vel felicitati, inquantum
aliquis beatitudinem acquirit: sicut esse terminum
generationis accidit enti, inquantum exit de po-
tentia in actum. Sicut igitur Deus habet esse,
quamvis non generetur ; ita habet beatitudinem,
quamvis non mereatur.
a) eorum, - divinae essentiae et eorum B.
P) dicitur Deus esse. - Deus dicatur codices.
f ) sit. - ipse sit codices et ed. a.
3) bonorum aggregatione. - bonorum congregatione codices.
lidem mox congregatio.
s) Deo non convenit beatitudo. - Deus non est beatus codices.
Z) Deus. - Om. codices et ed. a.
T]) vel. - Om. codices. - Pro domina, dominus codices et ed. a.
6) intelligentem. - intelligere B.
i) aggregatio. - congregatio ABE.
Commentaria Cardinalis Caietani
TiTULus clarus. - In corpore una est conclusio, respon-
siva quaesito affirmative : Beatitudo maxime convenit
Deo. - Probatur. Beatitudo est bonum perfectum intelle-
ctualis naturae: ergo maxime convenit Deo.
Antecedens habet duas partes : scilicet quod sit bonum
perfectum; et quod sit intellectualis naturae. Prima quasi
IV, art. 2,
qn. XIII ,
per se nota relinquitur. Secunda autem probatur ratione
trium conditionum intellectualis naturae, scilicet cognitionis
sufficientiae, capacitatis boni vel mali, et dominii opera-
tionum: et secunda quidem respondet bono, pnmsL perfecto,
tertia autem utrique. - Consequentia vero probatur : quia
utraque pars antecedentis raaxime invenitur in Deo.
3o2
QUAESTIO XXVI, ARTICULUS II
ARTICULUS SECUNDUS
UTRUM DEUS DICATUR BEATUS SECUNDUM INTELLECTUM
II Sent., dist. xvi, art. 2 ; I Tim., cap. vi, lect. iii.
S. Th. lect. IV.
T
hb SECUNDUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
Deus non dicatur beatus secundum in-
'tellectum. Beatitudo enim est summum
^bonum. Sed bonum " dicitur in Deo
secundum essentiam: quia bonum respicit esse,
quod est secundum essentiam ^, secundum Boe-
tium, in libro de Hebdomad. * Ergo et '' beatitudo
dicitur in Deo secundum essentiam, et non secun-
dum intellectum.
2. Praeterea, beatitudo habet rationem finis.
Finis autem est obiectum voluntatis, sicut et bo-
num. Ergo beatitudo dicitur in Deo secundum
voluntatem, et non secundum intellectum.
Sed contra est quod Gregorius dicit, XXXII
cap.vi(ai.vii). Moralhim *: Ipse gloriosus est, qui, dum seipso
perfruitur, accedentis laudis indigens non est. Esse
autem gloriosum significat esse beatum. Cum igi-
tur Deo fruamur secundum intellectum, quia pi-
* sermone ii in sio cst tota mcrces, ut dicit Augustinus * ; videtur
quod beatitudo dicatur in Deo ^ secundum in-
tellectum.
Respondeo dicendum quod beatitudo, sicut di-
ctum est *, significat bonum perfectum intellectua-
lis naturae. Et inde est quod, sicut unaquaeque
Cf. lib. I de fi
nit., cap. IX.
3
Art. praeced.
res appetit suam perfectionem, ita et ' intellectua-
lis natura naturaliter appetit esse beata. Id autem
quod est perfectissimum in qualibet intellectuali
natura, est intellectualis operatio, secundum quam
capit quodammodo omnia. Unde cuiuslibet intel-
lectualis naturae creatae beatitudo consistit in in-
telligendo *. In Deo autem non est aliud esse et
intelligere secundum rem, sed tantum ^ secundum
intelligentiae rationem. Attribuenda ergo est Deo
beatitudo secundum intellectum, sicut et aliis bea-
tis, qui per assimilationem ad beatitudinem ipsius,
beati dicuntur.
Ad primum ergo dicendum quod ex illa ratione
probatur quod Deus sit beatus secundum suam
essentiam : non autem quod beatitudo ei conve-
niat secundum rationem essentiae, sed magis se-
cundum rationem intellectus.
Ad secundum dicendum quod beatitudo, cum sit
bonum, est obiectum voluntatis. Obiectum autem
praeintelligitur actui potentiae. Unde, secundum
modum intelligendi, prius est beatitudo divina,
quam actus voluntatis in ea requiescentis *. Et
hoc non potest esse nisi actus intellectus. Unde in
actu intellectus attenditur beatitudo.
a) bonum. — summum bonum B. - Pro m Deo, de Deo codices.
P) quia bonum respicit esse... essentiam. - bonum (et bonum sB)
respicit esse quod est secundum essentiam et non secundum intelle-
ctum B, et (sed EG) bonum respicit esse secundum essentiam PCDEFG
et edd. a b.
f) et. - Om. BDG. - Pro i« Deo, de Deo B.
3) beatitudo dicatur in Deo. - Deus dicatur beatus codices.
e) et. - Om. codices et ed. a.
?) tantum. - tamen ABCDEFafr. - ergo post Attribuenda om. co-
I dices et cd. b.
' D. 271 , 308 ,
656.
D. 631.
Commentaria Cardinalis Caietani
TiTULUs formaliter intelligendus est; ita quod est sermo
de intellectu, ut intelligitur formaliter distinctus a sub-
stantia et voluntate divina. Et quoniam eadem est ratio,
ut in corpore dicitur, de beatitudine sanctorum, idcirco ad
hunc articulum spectat quaestio illa communis ac trita:
utrum beatitudo consistat in actu intellectus, aut volun-
tatis. Reliquorum enim beatitudo similitudo quaedam di-
vinae est beatitudinis.
II. In corpore unica est conclusio, responsiva quaesito
affirmative: Beatitudo attribuenda est Deo, et aliis beatis,
secundum intellectum. - Haec conclusio et probatur, et de-
claratur. Probatur quidem sic. Beatitudo est bonum perfe-
ctum intellectualis naturae: ergo est pcrfectissimum in in-
tellectuali natura: ergo consistit in intelligendo : ergo tam
Deus quam alii, beati sunt secundum intellectum. - Ante-
cedens et patet ex dictis, et manifestatur ab effectu : quia
scilicet intellectualis natura naturaliter appetit esse beata,
sicut unaquaeque res suam perfectionem. - Prima vero con-
sequentia in littera non habetur explicite : sed apposuimus
eam ad_ claritatem doctrinae, et ex se patet. - Secunda
autem probatur : quia perfectissimum in qualibet intelle-
ctuali natura est intellectualis operatio. Quod probatur:
quia secundum eam capit quodammodo omnia. - Ultima
autem et patet ex se, et quoad alios probatur: quia alii
dicuntur beati per assimilationem ad beatitudinem Dei.
Manifestatur autem quoad ly intellectum m Deo, ex hoc
quod , licet esse et velle et intelligere in Deo sint idem ,
quia tamen differunt ratione, ideo convenienter, secundum
rationem formalem loquendo, intellectui Dei specialiter at-
tribuitur beatitudo.
III. Circa haec dicta, triplex est quaestio. Prima: utrum
beatitudo naturaliter appetatur. Secunda: utrum operatio
intellectus sit omnium perfectissima ; et quantum valeat
ratio hic assignata ad hoc. Tertia : utrum ipsa conclusio
vera sit. Haec enim omnia dicuntur in littera, et habent
diversos opinantes.
IV. Et quoniam prima quaestio in qu. lxxxii * tracta- • Art.
bitur, sufficiat hic scire quod natura intellectualis tripliciter
naturaliter appetit beatitudinem. Primo, appetitu, idest in-
clinatione, naturali: et sic verificatur universaliter. Secundo,
appetitu, idest actu appetendi, naturali simpliciter: et sic
verificatur de Deo et beatis. Tertio, appetitu, idest actu
appetendi, naturali quoad specificationem actus, libero au-
tem quoad exercitium eiusdem: et sic verificatur quoad
homines. Experimur enim quod respectu beatitudinis non
possumus habere noUe, quamvis in potestate nostra sit li-
bere velle vel non velle illam actualiter. Sed de his erit
tunc sermo latior.
V. Secunda quoque quaestio * ibidem ** ex proposito
tractabitur: et propterea pertranseundum nunc est. Circa
tamen rationem hic allatam, adverte quod nobilitatem actus
intelligendi supra ceteros, non ex obiecto, ut tunc fiet, sed
ex modo probat. Intellectio enim fit capiendo intellectum,
quod constat esse omnia : amatio autem , et universaliter
volitio, non fit capiendo rem amatam, sed potius e con-
verso. Intellectus enim, intelligendo, habet intellectum in
se: voluntas autem, amando, quasi exit ad amatum. Et
cum nobilius sit, ceteris paribus, habere aliquid, quam
tendere in illud; ideo intellectio, ex modo proprio sui ge-
neris, nobilior est omni alia operatione. Unde, cum Deus
Cf. num. III.
•Art. 3;4, ad I.
QUAESTIO XXVI, ARTICULUS III
3o3
Cf. num. III.
♦ Art,
cond
essentiam propriani habeat pro obiecto tam intellectus quam
voluntatis, et actus intellectus ex modo sui generis sit no-
bilior, merito secundum intellectum beatus dicitur. Et idem
est iudicium de aliis beatis: quoniam ex parte obiecti, ae-
qualitas est.
VI. Unde, ad tertiam quaestionem * descendendo, scito
quod Scotus, in IV, dist. xlix, qu. iv, tenet oppositum, volens
beatitudinem consistere principaliter in actu voluntatis qui
est, non delectatio, sed amor. Probatque intentum tripli-
citer. Primo sic. Velle tendit immediate in Deum , ut in
finem ultimum: ergo immediatius est ultimo fini, et con-
sequenter primo appetibili, quam intelligere. - Sm<«rfo. Aut
velle est propter intelligere; vel e converso; aut neutrum
propter alterum. Sed primum est perversum, secundum
Anselmum, libro II Cur Deus homo, cap. i : tertium autem
est impossibile, ut patet : ergo relinquitur secundum. Ergo
amare est finis intellectionis ; et consequenter nobilius. -
Tertio sic. Inter intrinseca, summe volendum est aliquod
velle: ergo in eo consistit beatitudo. Antecedens probatur
et de appetitu naturali, qui est inclinatio, et de appetitu
libero recto : quoniam voluntas plus appetit perfectionem
sui in ultimo fine, quam perfectionem intellectus.
Fiunt et multa alia argumenta contra hanc conclusio-
. 2, contra nem, recitata a Capreolo, xlix distinctione Quarti, qu. ii *,
' ■ quae brevitatis causa omitto : praesertim quia, ex dicendis
in qu. Lxxxii, et in solutione horum, omnia quodammodo
patebunt.
VII. Scito igitur quod valde differt comparare intelle-
ctionem et amorem beati inter se , et viatoris : et rursus ,
simpliciter, aut secundum quid, idest secundum hoc genus,
Tam simpliciter enim, quam in beato, intellectio melior esf,
et finis volitionis. In viatore autem dilectio praestat: quia
tendit in Deum secundum seipsum. Et similiter secundum
quid, idest in ratione agentis seu moventis, primum tenet
locum. Et inde provenit quod secundum voluntatem di-
camur simpliciter boni ac mali; et consequenter quod actus
eius dicatur pessimus et optimus ; et quod tendat in Deum
secundum genus nobilissimum causae , scilicet ut finem
(eius enim est movere agens) ; et quod sit domina, et for-
maliter libera, etc. Haec enim omnia ad nobilitatem secun-
dum quid spectant.
VIII. Unde ad primum Scoti* patet responsio: quoniam
peccat secundum non causam ut causam. Oportet enim
immediatius coniunctum esse optimo absolute, et non ut
fini, si beatitudo concludenda est, quae consistit in perfectis-
simo simpliciter.
Ad secundum quoque , iam patet quod Anselmus de
amore viatoris interpretandus est.
Ad tertium autem, nihil omnino valet. Tum quia, sicut
voluntas naturali appetitu magis vult volitionem, ita intel-
lectus intellectionem : omnis enim potentia tali appetitu
tendit in sua primo. - Tum quia falsum est quod , vo-
luntate libera , voluntas sibi magis quam intellectui velit.
Quoniam actus elicitus ad hoc ab institutore naturae datus
est appetitui animali, ut primo appetat supposito. Et pro-
pterea , si intellectio est maior perfectio suppositi . quam
volitio , recta voluntas mavult intellectionem quam voli-
tionem.
Cf. num. VI.
ARTICULUS TERTIUS
UTRUM DEUS SIT BEATITUDO CUIUSLIBET BEATI
r II", qu. III, art. i ; IV Sent , dist. xux, qu. i, art. 2, q' i.
Qu. VI, art. 2.
>D TERTiuM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
Deus sit beatitudo cuiuslibet beati. Deus
'enim est summum bonum, ut supra *
^ostensum est. Impossibile est autem esse
Qu. XI, art. 3. plura summa bona , ut etiam ex superioribus *
patet. Cum igitur de ratione beatitudinis sit, quod
sit summum bonum, videtur quod beatitudo non
sit aliud quam Deus.
2. Praeterea, beatitudo est finis rationalis na-
« turae " ultimus. Sed esse ultimum finem ratio-
nalis naturae, soli Deo convenit. Ergo beatitudo
cuiuslibet beati est solus Deus.
Sed contra, beatitudo unius est maior beatitu-
dine alterius, secundum illud I Cor. xv*: stella
differt a stella in claritate. Sed Deo nihil est maius.
Ergo beatitudo est aliquid aliud quam Deus.
Respondeo dicendum quod beatitudo intellectua-
lis naturae consistit in actu intellectus *. In quo
duo possunt considerari: scilicet obiectum actus,
quod est intelligibile ; et ipse actus, qui est intel-
Vers. 41.
D. 271, 308.
ligere. Si igitur beatitudo consideretur ex parte
ipsius obiecti, sic solus Deus est beatitudo : quia
ex hoc solo est aliquis beatus , quod Deum in-
telligit; secundum illud Augustini, in V libro Con-
fess. *: Beatus est qiii te Jiopit, etiam si alia igno-
ret. Sed ex parte actus intelligentis ^, beatitudo
est quid creatum in creaturis beatis: in Deo au-
tem est etiam secundum hoc, aliquid increatum.
Ad primum ergo dicendum quod beatitudo, quan-
tum ad obiectum, est summum bonum simplici-
ter *: sed quantum ad actum, in creaturis beatis,
est summum bonum, non simpliciter, sed in ge-
nere bonorum participabilium a creatura.
Ad secundum dicendum quod finis est duplex,
scilicet ■' cuius et quo, ut Philosophus dicit *, sci-
licet ipsa res, et usus rei :
pecunia, et acquisitio pecuniae. Creaturae igitur
rationalis est quidem Deus finis ultimus ut res;
beatitudo autem creata ut usus, vel magis * frui-
tio, rei.
Cap. IV.
D. 1176, I182.
11 de Anima,
sicut avaro est finis g^R^ '"',"• s-
S. Th. lect. VII.
o) naturae. - creaturae B; et ita mox.
P) actus intelligentis. - intellectus B, intelligentis ceteri, actus in-
telligendi ed. a.
f) scilicet. — Om. codices.
de Anima.
0) ntagis. - Om. FG.
Post ut Philosophus dicit B addit //
Commentaria Cardinalis Caietani
IN titulo, ly beatitudo non est arctandum ad beatitudinem
Dei: sed simpliciter et absolute, respectu omnis beati, in-
terpretandum est.
II. In corpore duae sunt distinctiones bimembres, cum
tribus conclusionibus. Prima distinctio est : Beatitudo est
duplex: scilicet obiectiva; et formalis, quae est ipse actus.
Secunda est beatorum: scilicet Dei, et creaturarum beata-
rum. - Prima conclusio est : Deus est beatitudo obiectiva
omnium beatorum. Et ad hoc affertur auctoritas Augustini.
- Secunda est: Deus non est beatitudo formalis creatura-
rum beatarum. Tertia est: Deus est beatitudo formalis sui
ipsius. Nec alia ratione probantur, nisi quia actus intelli-
gendi creaturae est quid creatum, in Deo autem increatus.
III. Circa secundam conclusionem, scito quod quidam,
3o4
QUAESTIO XXVI, ARTICULUS IV
* Art. 2, contra apud Capreolum, in II, dist. iii, qu. ii *, impuenant illam,
conclus, I. . . . ^ .-^ . . . ,
moti tum ex perpetuitate et intinitate visionis beatae : tum
ex impossibilitate naturali infinitarum intensissimarum spe-
cierum in eodem intellectu creato: tum ex possibilitate
partis affirmativae, scilicet quod ipsa intellectio divina potest
esse aeque praesens et intlma cuilibet intellectui creato ,
sicut intellectio creata : tum auctoritate Augustini, et phi-
losophorum.
IV. Sed haec parum valent. Visio namque beata sancto-
rum creatum quid est, finitae perfectionis simpllciter, infini-
tae vero secundum quid, idest obiective. Incorruptibilis quo-
que est undique, secundum potentiam naturalem loquendo:
quoniam et ex parte subiecti, et obiecti , et coniunctionis
utriusque, nulla ad corruptionem potentia est. - Nec ex hoc
sequitur animam non tot posse recipere species intensas
simul , quin plures. Visio in primis beata non ponit in
numerum cum aliis intellectionibus : quoniam communis-
simi , altiorisque ordinis est. Datur deinde status in spe-
ciebus ad quas est naturalis potentia, et praecipue simul
in actu , ut in tractatu de Angelis * clarius patebit. - Im-
possibile quoque est operationem vitalem meam non ab
intrinseco meo esse, cum in hoc ratio meae vitae consistat:
esset enim vitalis et non vitalis. Et propterea, cum beati-
tudo sit operatio vitalis beatorum , implicat divinam es-
sentiam esse illam. Et aut antecedens est falsum: aut est
sophisma Figurae Dictionis, ab aequali praesentia ad mo-
dum. - Auctoritates quoque obiective intelligendae sunt, si
vere adducuntur.
' Qu.LTin, art.s
■ Cf. Commenl
ARTICULUS QUARTUS
UTRUM IN DEI BEATITUDINE OMNIS BEATITUDO INCLUDATUR
I Cont. Gent., cap. cii.
ro QUARTUM sic PROCEDiTUR. Vidctur quod
beatitudo divina non complectatur om-
*nes beatitudines. Sunt enim quaedam
^beatitudines falsae. Sed in Deo nihil
potest esse falsum. Ergo divina beatitudo non
« complectitur omnem beatitudinem '^.
2. Praeterea, quaedam beatitudo, secundum
quosdam, consistit in rebus corporalibus, sicut in
P voluptatibus ^, divitiis, et huiusmodi: quae quidem
Deo convenire non possunt, cum sit incorporeus.
Ergo beatitudo eius non complectitur omnem
beatitudinem.
Sed contra est quod beatitudo est perfectio
quaedam. Divina autem perfectio complectitur
Qu. IV, art. 2. omncm perfectionem , ut supra * ostensum est.
Ergo divina beatitudo complectitur omnem bea-
titudinem.
Respondeo dicendum quod quidquid est deside-
rabile in quacumque beatitudine, vel vera vel
falsa , totum eminentius In divina beatitudine
praeexistit. De contemplativa enim felicitate, habet
continuam et certissimam contemplationem sui et
omnium aliorum: de activa vero, gubernationem
totius universi. De terrena vero felicitate, quae
consistit in voluptate, divitiis, potestate, dignitate
et fama *, secundum Boetium, in III de Consol. **,
habet gaudium de se et de omnibus aliis, pro de-
lectatione : pro divitiis, habet "^ omnimodam suffi-
cientiam, quam divitiae promittunt: pro potestate,
omnipotentiam: pro dignitate, omnium regimen:
pro fama vero *, admirationem totius creaturae.
Ad primum ergo dicendum quod beatitudo aliqua
secundum hoc est falsa, secundum quod deficit
a ratione verae beatitudinis ': et sic non est in
Deo. Sed quidquid habet de similitudine, quan-
tumcumque tenui ^, beatitudinis, totum praeexistit
in divina beatitudine.
Ad secundum dicendum quod bona quae sunt
in corporalibus i corporaliter, in Deo sunt spiri-
tualiter, secundum modum suum.
Et haec dicta sufficiant de his quae pertinent
ad divinae essentiae unitatem *.
a) omnem beatitudinem. - omnes beatitudines BD.
P) in voluptatibus. - voluptatibus P.
Y) habet. - Om. codices.
3) vero. - Om. codices.-Pro admirationem, administrationem ed. a.
Comtnentai'ia CaiHiinalis Caietani
• D. 710.
" Prosa II.
* Cf. qu. II , In
trod.
e) a ratione verae beatitudinis. - a ratione vera beatitudinis AC
DEG, a ratione naturae beatitudinis F.
!^) tenui. - tenuis P, tenue ed. b.
rj) corporalibus. - corporibus DFab.
Cap. IX, n. 7.
Cap. VII, n. 3.
IN titulo, omnis beatitudo distribuit pro omni specie fe-
licitatis. Ly vero in eius beatitudine non significat sub-
stantialem, seu primam simpliciter beatitudinem , de qua
in praecedentibus duobus articulis habitus est sermo : sed
statum potius beatificum, de quo primo articulo tractatum
est. Ita quod sensus quaestionis est: Utrum Deus sit in
tali statu beatitudinis, quod omnem habeat felicitatis spe-
ciem ac perfectionem.
II. In corpore unica est conclusio responsiva quaesito :
In divina beatitudine eminentius praeexistit quidquid est de-
siderabile in quacumque beatitudine, tam vera quam falsa.
- Et probatur inductive in triplici genere felicitatis, scilicet
contemplativae, activae, et terrenae, consistentis in quinque;
ut omnia clare patent in littera,
III. Circa contemplativam felicitatem, adverte quod qui-
dam, ex verbis Aristotelis, III de Anima *, dicentis quod
intellectus speculativus nihil dicit de fugiendo aut prose-
quendo, resecant a contemplativa felicitate omnem delecta-
tionem et amorem , glossantes ut potuerunt admirabiles
delectationes Decimi Ethic. *
Sed re vera errasse videntur. In communi siquidem
loquendo , contemplationem rerum excellentium sequitur
delectatio intellectualis per modum naturalis resultantiae :
quoniam operationem optimam, coniungentem naturalis-
simo obiecto , necessario sequitur delectatio , ut patet ex
delectationis definitione I Rhetor. * Nec contra hoc militat * Cap. xi, n. i.
auctoritas III de Anima, quae de prosecutione animaliter,
non naturaliter, loquitur : idest de actu appetitus tanquam
eligibili, non tanquam naturaliter concomitante, ut hic ac-
cidit. - Ad propositum autem descendendo , ambiguitas
haec non habet locum: quoniam visio beata nec practica,
nec speculativa est, sed altioris ordinis, eminenter utramque
praehabens.
IV. Circa activam felicitatem, adverte hic quod quidam,
minus penetrantes perfectiones rerum, ac per hoc non ad-
vertentes quod perfectio activae partis consistit in agere,
dixerunt quod felicitas practica consistit in actu voluntatis.
Littera autem, propter dictam rationem, ponit eam in actione
executiva, universaii tamen, scilicet gubernatione universi.
Et merito: quoniam finis practicae est operari.
QUAESTIO XXVII, ARTICULUS I
3o5
QUAESTIO VIGESIMASEPTIMA
DE PROCESSIONE DIVINARUxM PERSONARUM
IN QUINQUE ARTICULOS DIVISA
* Cf. qu. II, In-
trod.
" Qu.
" Qu.
. XXVIII.
XXIX.
CONSiDERATis autem his quae ad divinae essen-
tiae unitatem pertinent, restat considerare "
de his quae pertinent ad trinitatem Personarum
in divinis *. Et quia Personae divinae secundum
relationes originis distinguuntur, secundum ordi-
nem doctrinae prius considerandum ^ est de ori-
gine, sive de processione: secundo, de relationi-
bus originis *; tertio, de Personis **.
Circa processionem quaeruntur quinque.
Primo: utrum processio sit in divinis.
Secundo: utrum aliqua processio in divinis ge-
neratio dici possit.
Tertio : utrum praeter generationem aliqua alia
processio possit esse in divinis.
Quarto : utrum illa alia processio possit dici
generatio.
Quinto : utrum in divinis sint plures proces-
siones quam duae ''.
ARTICULUS PRIMUS
UTRUM PROCESSIO SIT IN DIVINIS
I Sent., dist. xiii, art. i; IV Cont. Gent., cap. xi; De Pol., qu. x, art. i.
' Vers. 42.
>D PRiMUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
in Deo non possit esse ^ aliqua proces-
'sio. Processio enim significat motum
j^ad extra. Sed in divinis nihil est mo-
bile, neque extraneum. Ergo neque processio.
2. Praeterea, omne procedens est diversum
ab eo a quo procedit. Sed in Deo non est aliqua
diversitas, sed summa simplicitas. Ergo in Deo
E non est processio aliqua ^
3. Praeterea, procedere ab alio videtur ra-
tioni primi principii repugnare. Sed Deus est pri-
Qu. II, art. 3. mum priucipium, ut supra * ostensum est. Ergo
in Deo processio locum non habet.
Sed contra est quod dicit Dominus, loan. viii *:
Ego ex Deo processi.
Respondeo dicendum quod divina Scriptura, in
rebus divinis, nominibus ad processionem perti-
nentibus utitur. Hanc autem ^ processionem di-
versi diversimode acceperunt. Quidam enim ac-
ceperunt hanc processionem secundum quod effe-
ctus procedit a causa. Et sic accepit Arius, dicens
Filium procedere a Patre sicut primam eius
creaturam , et Spiritum '^ Sanctum procedere a
Patre et Filio sicut creaturam utriusque. - Et se-
cundum hoc, neque Fiiius neque Spiritus Sanctus
esset verus Deus. Quod est contra id quod di-
citur de Filio, I loan. ult. *: iit simiis in vero Filio
eiiis , hic est verus Deiis. Et de Spiritu Sancto
dicitur, I Cor. vi*: Nescitis quia membra vestra
templum sunt Spiritus Sancti? Templum autem
habere solius Dei est.
Vers. 20.
Vers. 19.
Alii vero hanc processionem acceperunt secun-
dum quod causa dicitur procedere in effectum,
inquantum vel movet ipsum , vel similitudinem
suam ipsi imprimit. Et sic accepit Sabellius, di-
cens ipsum Deum Patrem Filium dici, secundum
quod carnem assumpsit ex Virgine. Et eundem
dicit Spiritum Sanctum, secundum quod creatu-
ram rationalem sanctificat, et ad vitam movet. -
Huic autem acceptioni repugnant verba Domini
de se dicentis, loan. v *: non potest facere a se
Filius quidquam; et multa alia, per quae osten-
ditur quod non est ipse Pater qui Filius.
Si quis autem diligenter consideret, uterque
accepit processionem secundum quod est ad ali-
quid extra: unde neuter posuit processionem in
ipso Deo. Sed, cum omnis processio sit secun-
dum aliquam actionem , sicut secundum actio-
nem quae tendit in exteriorem materiam , est
aliqua processio ad extra; ita secundum actio-
nem quae manet in ipso agente, attenditur pro-
cessio quaedam ad intra. Et hoc maxime patet
in intellectu, cuius actio, scilicet intelligere, manet
in intelligente. Quicumque enim * intelligit, ex
hoc ipso quod intelligit, procedit ' aliquid intra
ipsum, quod est conceptio rei intellectae, ex vi
intellectiva proveniens , et " ex eius notifia pro-
cedens. Quam quidem conceptionem vox signi-
ficat: et dicitur verbum cordis, significatum verbo
vocis.
Cum autem Deus sit super omnia, ea quae in
Deo dicuntur, non sunt intelligenda ^ secundum
a) considerare. — consideratio codices et ed. a.
P) prius considerandum. - pritno considerandum BDFG. - de ante
processione omittunt codices.
Y) Quinto ... duae. - Quinto, utrum sint tantum duae processiones
{generationes ACE) in divinis codices.
3) possit esse. - sit codices.
e) aliqua. — Om. codices et ab.
SuMMAE Theol. D. Thomae T. I.
X) dicendum quod... utitur. Hanc autem. - dicendum quod, cum...
utatur, hanc Fa.
7)) et Spiritum. — Spiritum autem codices.
8) enim. — autem PFab.
i) procedit. - in eo procedit ABC, in Deo procedit E.
x) ex VI intellectiva proveniens, et. — Om. codices; pro et, vel ed. a.
X) sunt intelligenda. - est intelligendum BDF.
39
Vers. ig.
In corpore.
3o6 QUAESTIO XXVII
modum infimarum creaturarum, quae sunt cor-
pora; sed secundum similitudinem supremarum
creaturarum, quae sunt intellectuales substantiae ;
a quibus etiam similitudo accepta deficit a re-
praesentatione divinorum. Non ergo accipienda
est processio secundum quod est in corporalibus,
vel per motum localem, vel per actionem alicuius
causae in exteriorem effectum , ut calor a cale-
faciente in calefactum ; sed secundum emanatio-
nem intelligibilem, utpote verbi intelligibilis a di-
cente, quod manet in ipso. Et sic fides catholica
processionem ponit in divinis.
; Ad primum ergo dicendum quod obiectio illa
procedit de processione quae est motus localis,
vel quae est secundum actionem tendentem in
exteriorem materiam, vel in exteriorem eflfectum:
talis autem proces^o non est in divinis , ut di-
ctum est *.
Ad secundum dicendum quod id quod procedit
secundum processionem quae est ad extra, opor-
tet esse diversum ab eo a quo procedit. Sed id
quod procedit -" ad intra processu intelligibili, non
ARTICULUS I'
oportet esse diversum : imo , quanto perfectius
procedit, tanto magis est unum cum eo a quo
procedit. Manifestum est enim quod quanto ali-
quid magis intelligitur, tanto conceptio intelle-
ctualis est magis intima intelligenti , et magis
unum : nam intellectus secundum hoc quod actu
intelligit, secundum hoc fit unum ' cum intelle- "
cto, Unde, cum divinum intelligere sit in fine
perfectionis, ut supra * dictum est, necesse est 'Qu-wT.art..
quod verbum divinum sit perfecte unum cum eo
a quo procedit, absque omni diversitate.
Ad tertium dicendum quod procedere a prin-
cipio ut extraneum et diversum , repugnat ra-
tioni primi principii: sed procedere ut intimum
et absque diversitate, per modum intelligibilem ^, 5
includitur in ratione primi principii. Cum enim
dicimus aedificatorem principium domus, in ra-
tione huius principii includitur conceptio suae
artis: et includeretur in ratione primi principii,
si aedificator esset primum principium. Deus au-
tem, qui est primum principium rerum, compa-
ratur ad res creatas ut artifex ad artificiata.
[i) secundum processionem ... procedit. - Om. FG. - Sequens ad
om. codices.
v) nam intellectus ... fit unum. - nam intellectus secundum hoc
actu intelligit secundum quod fit unum ed. a; ante unum Pi addunt
magis.
5) intelligibilem. - intellectualem BD.
Commentaria Carciinalis Caietani
ORDo praesentis tractatus satis patet in littera. Unde, ad
articulum primum descendendo, adverte in titulo illius,
primo , quod ly processio sumitur communiter , non de-
scendendo ad talem vel talem processionem. Secundo, quod
ly sit sumitur proprie, ut distinguitur esse contra intelligi,
idest esse secundum rem contra esse secundum rationem.
Tertio , quod ly in sumitur proprie , ut denotat modum
essendi in aliquo formaliter. Quarto, quod ly divinis su-
mitur strictissime, pro his quae sunt vere Deus. Ita quod
sensus quaestionis est: An in ipso Deo formaliter inve-
niatur, secundum rem, processio aliqua.
II. In corpore tria facit: primo, respondet quaesito quoad
id quod liquet; secundo, duos errores circa id quod latet,
* Cf. num. IV. tractat*; tertio, respondet quaesito, determinando et ape-
* Cf. num. V. riendo occultum *.
III. Quoad primum, unum dicit de quo non est du-
bium, scilicet: Divina Scriptura utitur nominibus proces-
sionem significantibus, cum de Deo loquitur. Ex hoc enim,
subintellecto quod Scriptura non dicit falsum, nec loquitur
in hac parte metaphorice, manifeste habetur quod oportet
in divinis aliquam processionem esse ac salvari. Sed am-
biguura restat qualis sit illa processio. Unde circa hoc
ambiguum, reliquum huius litterae occupatur.
'^ IV. Quoad secundum, ponitur primo error Arii, dicentis
hanc processionem esse effectus a causa. Et reprehenditur
auctoritatibus Scripturae. - Ponitur deinde error Sabellii ,
exponentis hanc processionem esse causae in effectum. Et
similiter reprehenditur. Et quidem hic breviter errores hi
tanguntur, quoniam diffusius sunt alibi confutati et tractati,
* Cap. V sqq. ut patet in IV Contra Gentiles *.
V. Quoad tertium, tria dicit. Primo, iter parans ad duo
processionum genera, utriusque erroris caecitatem aperit,
ex eo quod, diligenter intuenti, dum uterque studet salvare
processionem in Deo , neuter in eo , sed extra eum pro-
cessionem ponit. Et causa fuit, quia uterque processionem
ad extra tantura posuit.
Secundo, duplex processionis genus inveniri dicit, scilicet
ad extra, et ad intra. Manifestatur hoc sic. Sicut actio est
duplex, scilicet transiens et immanens, ita processio quaedam
est secundum actionem transeuntera, et quaedara secundum
immanentem ; cum omnis processio actionera sequatur. Ergo
quaedam est processio secundum hanc actionem quae est
intelligere. - Et probatur haec sequela : quia processio ad
intra, idest secundum actionem imraanentem, maxime patet
in intellectu. Quod probatur: quia in quocumque intelli-
gente, ex hoc ipso quod intelligit, procedit conceptio rei
intellectae, ex vi intellectiva et eius notitia proveniens, nun-
cupata verbum cordis, et significata verbo vocali apud nos.
Tertio, et ultimo, ponit conclusionem responsivam : In
Deo est processio secundum emanationem intelligibilem. -
Et probatur sic. Deus est super omnia: ergo ea quae in
Deo dicuntur, sunt intelligenda secundum similitudinem ,
non corporum, sed intellectualium substantiarum: ergo pro-
cessio non est in eo secundum actionem in exteriorem effe-
ctum, sed secundum emanationem intelligibilem. Et confir-
raatur: quiasicfides catholica ponit processionem in divinis.
- Prima consequentia probatur ex eo quod corpora sunt
infimae creaturae, intellectus vero supremae: quamvis etiam
ipsae deficiant a divina similitudine. Secunda vero ut nota
inductive in raotu locali et alteratione, relinquitur.
VI. Circa praedicta plura occurrunt dubia. Primo, circa
illam propositionem : secundum actionem immanentem est
processio quaedam ad intra *. Ut enim apud Capreolum,
XXVII distinctione Primi, qu. ii *, patet, arguunt contra hoc
Scotus, Aureolus, Durandus, Petrus de Palude, et Gerardus
de Carmelo. Et consistit vis arguendi in hoc. Inter actionem
immanentem et transeuntem hoc interest, quod per istam
est aliquid operatum, per illam nihil: ergo ruit propositio
fundamentalis in materia de processione divina. Antecedens
patet ex IX Metaphys. *, et I Ethic. ** Consequentia vero
est per se nota. - Et confirmatur, inquit Durandus, quia ex
sentire et velle nihil producitur: ergo nec ex intellectione. —
Et confirmatur, addit Gerardus, quia cuiuscumque opera-
tionis est aliquid operatum , illud est ea nobilius : actu
autem secundo immanente nihil est nobilius : ergo.
VII. Circa eandem propositionem aliud occurrit dubium*:
an ipsa actio immanens sit ipsa productio activa eius
quod procedere dicitur secundum ipsam. Scotus siquidera,
in xxvii distinctione Primi, qu. i, tenens partem negativara,
arguit contra hoc tripliciter. Primo, ex ratione iam dicta*:
quia operatio iramanens est actus ultimus. - Secundo, quia
si intellectio esset actio productiva termini, impossibile esset
• Cf. num. XI.
• Art. 2, contri
concl. I.
Cap. VIII. -Did.
b.VIII.cap.viii,
Cap.
Cf. num. XII.
Num. pnec.
QUAESTIO XXVII, ARTICULUS I
307
• De Trin., lib,
IX, cap. X.
Cf. num. XV.
• Art. 2.
• Qu. I.
• Loco supra ci-
tato.
* Num. vn.
• ^n. II.
intelligere eam esse, et non esse illius terminum, ut patet
de calefactione et calore : sed non est impossibile intelligere
intellectionem esse absque termino : ergo. - Tertio, quia sic
intelligentia gigneret verbum , et non memoria : quod est
contra Augustinum *.
VIII. Circa illam propositionem, scilicet: quicumque in-
telligit, ex hoc ipso quod intelligit, procedit aliquid intra
ipsum, dubium occurrit *. Tum quia beati, utsic, intelligunt
Deum, et tamen non formant verbum de eo: ergo falsa
est dicta propositio. Antecedens patet: quia aiiter Deus, ut
obiectum beatitudinis, posset aliqua specie creata repraesen-
tari; quod in xii qu. * reprehensum est. - Tum quia, seclusa
fide, scimus quod Deus intelligit: et tamen non possumus
ex hoc probare processionem esse in eo. Ergo ista pro-
positio est credita, et non scita aut intellecta: vel est falsa.
Cf. num. XVI. IX. Circa eandem propositionem dubium occurrit*: an
conceptus intellectus sit aliud ab ipsa actuali intellectione
(ut littera vult), an sit idem quod ipsa. Scotus enim, in xxvii
distinctione Primi *, oppositum tenet, cum multis aliis a
Capreolo recitatis ibidem, qu. 11 *. Quadrifariam autem divisi
sunt impugnatores. Quidam namque ipsam distinctionem
ab actu intelligendi, impugnant: quidam vero causam distin-
ctionis veram: alii autem causam eiusdem non veram, sed
impositam, scilicet, ad perfectius repraesentandum vel co-
gnoscendum: alii demum ducendo ad impossibile.
Et distinctionem ipsam quidem Scotus et Durandus co-
nantur infringere ratione et auctoritate. Ratio quidem Scoti,
in xxvn distinctione Primi, per viam divisionis infert verbum
esse actualem intellectionem. Et quoniam exclusio viae no-
strae in secundo dubio adducta fuit *, nunc pertranseamus.
Durandus autem ibidem * arguit sic. Verbum, seu con-
ceptus, consistit in ratione manifestativi sibi vel alteri: ergo,
ne detur processus in infinitum, primum verbum, quod est
verbum cordis, est ipsa manifestatio per essentiam: haec
autem est ipsa actualis intellectio : ergo. - Et confirmatur.
Quia tale per denominationem extrinsecam, reducitur ad
tale intrinsece : ergo, cum ratio manifestativi non conveniat
nisi extrinsece verbo exteriori, oportet fieri reductionem ad
aliquid quod intrinsece per essentiam manifestet: hoc autem
est actualis intellectio: ergo ut prius. - Secundo, sic. Quan-
documque aliqua virtus eget duabus formis ad operandum,
habita una, adhuc est in potentia essentiali: quia est in po-
tentia non solum ad operationem, sed formam. Ergo, si
ponitur verbum , intellectus in actu primo erit adhuc in
potentia essentiali. - Tertio arguit in vi distinctione Primi * :
quia duae formae eiusdem speciei essent in eodem subiecto.
Cetera autem, quae contra causam distinctionis, aut con-
tra possibilitatera eius adducuntur, vide, si vis, singillatim
in Capreolo : ex dicendis namque omnium solutio faciie
exercitatis patebit.
X. Circa aliam propositionem, scilicet: conceptio rei in-
tellectae ex vi intellectiva et eius notitia procedit, dubium
est de quali notitia intelligatur, scilicet habituali, an actuali *.
Quod enim non verificetur de habituali, probat Durandus,
in xxvii distinctione Primi *: quia perfectius non procedit a
minus perfecto ; intellectus autem cum sola specie, imperfe-
ctior est verbo, seu conceptu. - Nec valet, si dicatur quod,
iicet species sit imperfectior conceptu, tamen inteilectus cum
specie est perfectior conceptu. Hoc, inquam, nihil est. Tura
quia, sicut producens est intellectus cura specie, ita produ-
ctum est intellectus cum verbo. Tum quia de quasi for-
mali principio et termino processionis est quaestio , quid
eorura sit perfectius ; et non de compositis, ut patet indu-
ctive in omnibus. Hic autem constat terrainum, idest con-
ceptum, esse nobiliorem specie : igitur species non est illa
notitia a qua procedit.
Quod autem non sit actualis notitia, multipliciter probat
Scotus, in I, dist. 11 *. Cuius argumenta omitto, quia, ut pa-
Qu. u.
Cf. num. XIX.
Qu. II
' Qu. VII.
* Num. XIX.
* Cf. num. VI.
tebit
non sunt contra nos.
XI. Ad primum dubiura * dicitur, quod differentia iila
inter actionera immanentera et transeuntem non est sic
ample intelligenda ut sonat; sed vel qiioad necessitatem,
vel quoad ordinem. Et iuxta priraam glossam, sensus est :
operatio transiens habet necessario operatum, imraanens
autem non necessario infert aliquod operatura. Et sic ces-
Cf. num. Tii.
Qu. II.
Qu. I.
Art. 3.
sant obiectiones omnes, ut patet. Et absque dubio haec
fuit mens Philosophi; et manifeste continet veritatem. Ex
eo enim quod habitus ex frequentatis actibus immanenti-
bus generantur, manifeste patet non repugnare actioni im-
raanenti habere opus praeter se. - luxta secundam vero glos-
sam, sensus est quod actio transiens habet opus, sic quod
ordinatur ad ipsura opus: actio vero imraanens non habet
opus, quia non per se ordinatur ad opus aliquod, sed si
quando habet opus, illud ordinatur ad ipsam.
Et utrumque horura accidit in proposito. Quia nec in-
telligere necessario producit conceptura: nec, quando for-
mat ipsum, ordinatur ad conceptura, sed e converso con-
ceptus ordinatur potius ad perfectionera ipsius intelligere.
- Unde patet responsio ad omnia obiecta. Et etiara ad ad-
ditionem Gerardi: quoniam operatum est nobilius, quando
operatio per se ordinatur ad ipsum ; non autem quando
est potius e converso, ut raanifeste patet in actu et habitu.
XII. Ad secundam dubitationem * dicendura, quod omnes
videntur in hoc convenire, quod productio intellectualis
verbi est dicere intellectualiter, excepto Durando, in xxvii
distinctione Primi *. Sed diflerentia opinionum est in hoc,
an dicere in ratione sua claudat actum intelligendi, an so-
lam productionem : sive illa sit aliquis alius actus secundus,
sive relatio significata per modum actus secundi. Scotus
enim, ut patet in I, dist. 11, qu. ult., et dist. xxvii *, et in
Quodlibetis, qu. i *, distinguit in intellectu duplicem actura
secundum, alterum qui est operatio, et alterum qui est pro-
ductio: et vult quod intelligere sit actus secundus qui est
operatio, dicere vero sit actus secundus qui est productio.
Ordinatque istos duos actus inter se, respectu eiusdem prin-
cipii, scilicet intellectus in actu prirao, sic quod intellectus
prius naturaliter est operans, quara producens seu dicens.
Et sic, apud ipsum, dicere, seu producere verbum, non est
actus intelligendi ; quamvis sit actus intellectus.
Sed quod haec positio non sit conveniens, unica tantum
ratione ad hominem suadetur, sic. Causa habens duos effe-
ctus inter se ordinatos ita quod neuter est alterius causa,
sic se habet quod essentialior est comparatio utriusque ad
causam, quam inter se: ita quod si, per impossihile, adinie-
retur primus, non propter hoc neganda est habitudo se-
cundi ad causam. Sed intellectus in actu primo est ut
causa habens hos duos effectus, scilicet intelligere et dicere,
ordinatos inter se ita quod neutrum est causa alterius. Ergo
si, per impossibile , subtraheretur intelligere , non propter
hoc sequitur quod subtrahatur dicere. Et sic ista conditio-
nalis est possibilis, si intellectus non intelligeret, diceret:
quod raanifeste iraplicat contradictionem. Quid enim diceret,
si nihil consideraret? - Maior est ipsius Scoti in II, dist. i,
qu. I, art. 3. Minor autem est eiusdera in locis praedictis.
Impossibilitas autem conclusionis est evidens.
XIII. S. Thomas autera ubique * tenet quod dicere est
intelligere exprimendo, vel exprimere intelligendo, ita quod
utrumque horura est de eius ratione. Et si diligentius verba
huius articuli considerentur, intellectio ipsa est productio
conceptus; non curando pro nunc, an omnis intellectio sit
productio verbi, an non. Dicit enim expresse littera quod
per actionera immanentera quae est intelligere, conceptus
seu verbum procedit: nulla ergo reraanet apud ipsum actio
alia ab intelligere, quae sit actio seu productio conceptus:
si enim tertium actionis genus intenderet, processus hic
totus rueret.
Fiunt autem contra hanc positionem obiectiones bifa-
riam. Aliae enim intendunt quod intelligere non est actio
productiva : aliae vero quod dicere non est intelligere. Et
primae quidem allatae sunt movendo dubitationera : reli-
quae autera, quoniam notionalia imraiscentur, in qu. xxxiv *,
ubi de Verbo specialiter tractabitur, solventur. Hic enira in
communi est sermo. Et quoniam principium est, prolixum
esse decet, secundum Platonispraecepta *: quatenus ex prin-
cipiis bene discussis facilior sit ad reliqua aditus.
XIV. Ad primam ergo obiectionem Scoti , ex dictis * ♦ Num. xi,
iam patet responsio. Quia ideo operatio iramanens dicitur
et est actus ultimus, et quia non necessario producit opus;
et quia, si producit illud, magis est propter ipsam quam
e converso.
• Vide infra, qu.
XXXIV, art. i , ad
2,3; I Sent., dist,
xxvii, qu. II, art.
2, qu" I.
Art. I, 3.
• Vide Politic,
cap. XXVI.
3o8
QUAESTIO XXVII, ARTICULUS I
Ad secundam vero dicitur, quod aliquam operationem
esse actionem productivam termini, contingit dupliciter:
uno modo necessario, alio modo permissive. Et quod con-
ditionalis assumpta a Scoto non est vera in actione pro-
ductiva permissive , qualis est intellectio , ut in solutione
' Num. XI. primi dubii dictum est *.
Ad tertium autem dicitur, quod aequivocatur. Intelligen-
tia enim, apud Augustinum, non gignit verbum ut princi-
pium formale seu activum ut quo, sed memoria: cum hoc
tamen stat quod aliqua intelligentia sit ipsa gignitio verbi,
ut nos dicimus.
' ^^- ""■"• ■""• XV. Ad tertium dubium * dicitur, quod ly quicumque
distribuit tantum pro hominibus viatoribus: intendit enim
ex his quae in nobis videntur, elevare ad invisibilia et in-
comprehensibilia Dei. Nos enim, intelligendo, semper con-
ceptum aliquem formamus, adaequatum vel inadaequatum
actui primo, perfectum vel imperfectum, etc. Unde ad obie-
ctiones non est aliter respondendum ; sed concedenda est
earum conclusio, scilicet quod non oportet omnem intel-
lectum in actu proferre verbum. Et non solum in Deo et
beatis, sed etiam in intelligentiis, quoad intellectionem sui
ipsius, hoc verum videtur. Beatus enim verbum partiale,
non autem adaequatum visioni, proferre potest: plus enim
videt quam dicere possit quocumque creato verbo. Ange-
lus autem, seipsum per seipsum etiam obiective praesen-
tiaUter habens, vane verbum formaret de se sibi. Unde
universaliter de omni intellectu loquendo, illa propositio,
quicumque intelligit etc, credita est, non scita.
Cf. num. IX. XVI. Ad quartam dubitationem *, licet multi, cum Scoto,
in xxvii distinctione Primi, respondeant affirmando identi-
tatem conceptus et actualis intellectionis cuiusdam , idest
genitae, etc, s. Thomas tamen, ut expresse habetur infe-
■ rius, qu. XXXIV, art. i, ad 2, tenet conceptum esse aliud ab
actu intelligendi, ut terminum ab eo cuius est terminus.
Ad cuius evidentiam, sciendum est quod in parte intel-
lectiva, praeter potentias, actus et habitus, posuit terminum
actus, ea necessitate, ut obiectum actus secundi haberetur
praesens ipsi actui obiective. Obiectum enim intellectus du-
pliciter potest esse praesens intellectui. Primo, ut comprin-
cipium actus intelligendi : et hoc fit per speciem intelligi-
bilem. Secundo, ut obiectum: obiectum enim, ut obiectum,
non significat causam vel principium actus, sed terminum
actus. Et hoc oportet fieri per conceptum, qui verbum, spe-
ciesque expressa quandoque dicitur: alioquin obiectum in-
tellectus non esset intra actualiter, actualitate actus secundi.
Quod enim ad hoc officium non sufficiat species intelligi-
bilis, ex eo patet, quia hoc est officium termini, illi autera
competit ratio principii. Quod etiam non sufficiat ipse actus
intelligendi, ex eo probatur, quod oflRcium obiecti non est
officium ipsius actus secundi, nisi intellectione reflexa. Unde
conceptus seu verbum, apud nos, est res, non intelligibilis,
sed intellecta actu , in esse intentionali : et ea necessitate
ponitur, qua ponitur obiectum intellectus in actu intus.
Hanc autem esse mentem s. Thomae si quis dubitat,
legat ipsum in I Cont., Gent., cap. Lm, et in IV, cap. xi, et
in Qq. de Potentia, qu. vm, art. i, et qu. ix, art. 5. Unde
patet eos (de quorum numero videtur Durandus, in xxvii
Q"- 1- distinctione Primi *) qui imponunt nobis verbum poni pro-
pter notitiam perfectiorem , aut expressiorem repraesenta-
tionem, minus bene dixisse.
XVII. Adverte tamen, et diligenter, quod conceptum seu
verbum esse obiectum et terminum actus intelligendi, po-
test intelligi dupliciter. Uno modo, inquantum imago alte-
rius, idest secundum rem repraesentatam : idest, quod ipsa
res concepta terminat actum intelligendi ; modus vero es-
sendi sic spiritualiter intus, est conditio rei obiectae et in-
tellectae. Alio modo, inquantum res talis est, puta qualitas
spiritualis, etc. Et primo quidem modo intendimus nos con-
ceptum esse obiectum intellectus in actu; et non secundo,
nisi respectu actus reflexi. Unde patet ruina omnium ar-
gumentorum contra hanc viam procedentium, et ex eo quod
res ipsae, puta leo, bos, etc, intelliguntur actu recto, et non
species in anima ; et ex eo quod idem quod quid est obie-
ctum est omnium intellectuum ; et ex aliis huiusmodi. Non
discernere enim inter obiectum ut rem, et obiectum ut rei
imaginem, ut sic, causa erroris est. Discernentes autem haec,
et attendentes duabus praefatis conditionibus conceptus,
scilicet quod est res et quod est imago, utendo illa propo-
sitione Aristotelis, in de Memoria et Reminiscentia* : idem ' Cap- i.
est motus in imaginem , et rem cuius est imago , facile
omnia solvunt, et interpretantur qua ratione dicitur quod
verbum est obiectum, etc Et quoniam actus intelligendi
et conceptus simul sunt et non sunt, simul quoque sunt
et non sunt principium alicuius: ita quod, sicut contingit
actum intelligendi esse causam alterius actus intelligendi
vel volendi, ita et conceptum : pro uno enim computantur
quoad agere.
XVIII. Ad rationem autem Scoti in oppositum, non
oportet aliter respondere : satisfactum est enim illi in se-
cundo dubio *. ' Cf. num. xn.
Ad Durandum autem dicitur, quod prima ratio sua pec-
cat quadrupliciter. Primo, in fundamento. Quia esse mani-
nifestativum, quamvis sit de ratione verbi, non tamen ut
differentia eius constitutiva, cum conveniat etiam non verbo;
ut patet si intelligamus Deum quoad absoluta tantum, ut
philosophi faciunt; omnia siquidem manifestari intelligere-
mus simplici intellectione, absque conceptu. - Secundo, quia
ratio manifestativi , cum ad manifestatum sit , relationem
tantum rationis dicit. Unde inferius * dicetur quod Pater ' Q"- ""'^. »■•'•
manifestat se, et Spiritum Sanctum, et omnia, suo verbo. -
Tertio, quia esse manifestativum non qualitercumque con-
venit verbo ; sed esse manifestativum expressum ab alio,
ut inferius * patebit. Unde non oportet fieri reductionem * Ibid- art. i.
ad manifestationem simpliciter per essentiam, sed ab alio
expressam. Tale autem non est intellectio, quam, ut in xxxrv
quaestione * manifestatur, constat non includere esse ab alio. * Art. i, ad 2.
- Quarto, quia, nisi abutamur vocabulis, si verbum est ma-
nifestativum rei dictae, manifestatio consequenter nihil aliud
est quam ipsa prolatio verbi. Constat autem quod verbum
non debet reduci ad prolationem eo ordine reducendi quo
participans reducitur ad per essentiam , de quo loquitur
arguens. Reducendum est igitur verbum extra ad interius,
tanquam dependens ad id a quo dependet: et inter ipsa
verba cordis, quodlibet creatum reducitur ad divinum, quod
solum est per essentiam, iuxta illud: et Deus erat verbum*. * loan., cap. i,
Ad secundam respondetur , quod maior non est vera ,
nisi ut aque forma sit praevia actui : conceptus autem est
forma, non praevia, sed terminans actum, ut patet ex dictis*. * Num. xvi, xvn.
Ad tertiam vero dicitur, quod conceptus et actus et
species non sunt formae eiusdem speciei in essendo; sed
species est completivum subiecti, actus est esse, conceptus
obiectum: licet in repraesentando seu attingendo , idest
obiective, omnia sint eiusdem rationis , tanquam partialia
concurrentia ad unum completum esse in actu tale, etc.
XIX. Ad quintam dubitationem * dicendum est, tres -Cf. num. x.
esse hic opiniones. Prima est, quod notitia quae concur-
rit ad productionem conceptus seu verbi, ut forma qua
agens agit, est actus secundus, scilicet intelligere. Et hanc
viam videtur sequi Henricus *. - Secunda est, quod talis •Qi<oi//.Vi,qu.i.
notitia est velut actus primus tantum. Et hanc viam videtur
sequi Scotus, in I, dist. 11, qu. vn. - Tertia est, quod ne-
cessario est notitia per modum actus primi, contingenter
tamen est quandoque actualis intellectio. Et haec est via
s. Thomae.
Ad cuius evidentiam, scito ex Qq. de Ver., qu. iv, art. 2,
quod notitia a qua procedit conceptus, potest esse triplex,
iuxta triplicem modum quo causatur in nobis actualis no-
titia. Prima est quasi habitualis, idest per modum actus
primi : fit enim intelligere ex actu primo. Secunda est no-
titia complexa principiorum: fit enim ex ipsa scire. Tertia
est simplex intelligentia prioris quidditatis: fit enim ex
ipsa notitia posterioris. Et quoniam hi ultimi modi talem
conceptum respiciunt , et non conceptum absolute , ideo,
absolute loquendo et per se, conceptus a notitia per mo-
dum primi actus procedit tantum. Talis tamen conceptus
potest aliunde procedere. Unde non oportet hic multum
sollicitum esse.
XX. Ad rationem tamen Durandi dicendum est, quod
species seu habitus, et actus, dupliciter comparari possunt:
uno modo, quoad modum essendi; et alio modo, quoad
QUAESTIO XXVII, ARTICULUS II
3o9
specificationem. Invenitur enim utrumque horum in eorum
quolibet. Si comparentur primo modo , sic actus est no-
► Cap. VIII, n. 9, bilior habitu seu specie, ut dicitur lEthic* Et ratio est,
quia actus est simpliciter actus; illa vero habent esse me-
dium inter actum et potentiam. Et hoc nihil aliud est quam
dicere quod et res cognita nobiliori modo adest animae
cum adest actu secundo, quam cum adest habitu seu actu
primo : et anima nobiliori modo se habet cum actu attingit
res, quam cum habitu. Nec actus, quoad modum essendi
praedictum, producitur a specie, sed ab intellectu. - Si autem
comparentur secundo modo, sic, respectu eiusdem obiecti
loquendo , paris nobihtatis sunt. Et sic actus adaequatus
speciei, manat ab ea quasi etfectus a causa univoca: habet
enim actus quod sit talis, a principio formah, quod est spe-
cies, ut accidit etiam in aliis. - Et sic patet solutio rationis
Durandi : quae non solum contra nos, sed et contra ipsum
Aristotelem militabat.
XXI. Circa secundam consequentiam ad conclusionem
Cf. num. V. principalem*, dubium occurrit: eo quod falsum est quod
processio secundum actionem ad extra, sit propria infimis
creaturis , scilicet corporibus. Manifestum est enim quod
ipsae intellectuales substantiae procedunt a Deo secundum
actionem ad extra. Et sic processus litterae falso videtur
inniti fundamento.
Ad hanc dubitationem breviter dicitur, quod procedere
secundum acttonem ad extra, computari videtur in littera
inter processiones corporales , non ea ratione quod ipsa
in corporaUbus tantum inveniatur; sed quia est adeo com-
munis, ut etiam in corporibus inveniatur, et in ipsis cor-
poralibus manifestius relucet. Valde enim vilem oportet
esse processionem, quae rei omni, quantumcumque infimae,
convenit. Propter quod in proposito, ubi graduantur pro-
cessiones, inter corporales, tanquam infimas, merito compu-
tata est; et exclusa a proprio processionis modo invento in
substantiis intellectualibus , quae supremum tenent locum
in universo.
XXII. In responsione ad tertium, cave ne sis praeceps,
colligendo ex verbis istis in ratione primi principii claudi
realem processionem : quam ponit fides absolute. Sed quo-
modo hoc intelligatur, inferius, qu. xlv, art. 6, patebit.
ARTICULUS SECUNDUS
UTRUM ALIQUA PROCESSIO IN DIVINIS GENERATIO DICI POSSIT
IV Cont. Gent., cap. x, xi; De Pot.y qu. u, art. i; Opusc. II, Contra Graecos, Armenos, etc, cap. iii; Compend. Theol.,
cap. XL, xLiii; ad Coloss., cap. 1, lect. iv.
>D SECUNDUM sic PROCEDiTUR. Vidctur quod
processio quae est in divinis, non possit
'dici generatio. Generatio enim est mu-
^tatio de non esse in esse, corruptioni
opposita; et utriusque subiectum est materia. Sed
nihil horum competit divinis. Ergo non potest
generatio esse in divinis.
2. Praeterea, in Deo est processio secundum
• Art. praeced. modum intclligibilem , ut dictum est *. Sed in
nobis talis processio non dicitur generatio. Ergo
neque in Deo.
3. Praeterea, omne genitum accipit esse a ge-
« nerante. Esse ergo cuiuslibet geniti est esse " re-
ceptum. Sed nullum esse receptum est per se
subsistens. Cum igitur esse divinum sit esse per
• Qu. III, art. 4. se subsistcns, ut supra * probatum est, sequitur
quod nullius geniti esse sit esse divinum. Non
est ergo generatio in divinis.
• vers. 7. Sed contra est quod dicitur in Psalmo 11 * :
Ego hodie genui te.
P Respondeo dicendum quod processio verbi ^ in
divinis dicitur generatio. Ad cuius evidentiam,
sciendum est quod nomine generationis dupliciter
utimur. Uno modo, communiter ad omnia gene-
rabilia et corruptibilia: et sic generatio nihil aliud
est quam mutatio de non esse ad esse. Alio modo,
proprie in viventibus: et sic generatio significat
originem alicuius viventis a principio vivente
coniuncto. Et haec proprie dicitur nativitas. Non
tamen omne huiusmodi dicitur genitum, sed pro-
prie quod procedit secundum rationem similitu-
dinis. Unde pilus vel capillus non habet rationem
geniti et filii, sed solum quod procedit secundum
rationem similitudinis : non cuiuscumque, nam
vermes qui generantur in animaiibus, non habent
rationem generationis et filiationis, licet sit simi-
litudo secundum genus: sed requiritur ad ratio-
nem talis generationis, quod procedat secundum
rationem similitudinis in natura eiusdem speciei,
sicut homo procedit ab homine, et equus ab
equo.
In viventibus autem "> quae de potentia in
actum vitae procedunt, sicut sunt homines et
animalia, generatio utramque generationem * in-
cludit. Si autem sit aliquod vivens cuius vita non
exeat de potentia in actum, processio, si qua in
tali vivente invenitur, excludit omnino primam
rationem generationis; sed potest habere rationem
generationis quae est propria viventium.
Sic igitur processio verbi in divinis habet ra-
tionem generationis. Procedit enim per modum
intelligibilis actionis, quae est operatio vitae: et
a principio coniuncto, ut supra * iam dictum est:
et secundum rationem similitudinis, quia conce-
ptio intellectus est similitudo rei intellectae: et
in eadem natura existens, quia in Deo idem est
intelligere et esse, ut supra * ostensum est. Unde •Qu.*iv,art.4.
processio verbi in divinis dicitur generatio, et
ipsum verbum procedens dicitur Filius.
Ad primum ergo dicendum quod obiectio illa pro-
cedit de generatione secundum rationem primam,
prout importat exitum de potentia in actum. Et sic
non invenitur in divinis, ut supra * dictum est.
Ad secundum dicendum quod intelligere in nobis
non est ipsa substantia intellectus: unde verbum
quod secundum intelligibilem operationem pro-
cedit in nobis, non est eiusdem naturae cum eo
a quo procedit. Unde non proprie et complete
competit sibi ' ratio generationis. Sed intelligere
divinum est ipsa substantia intelligentis, ut supra *
Art. praeced.
In corpore.
' Qu. XIV, art.4.
a) esse. - Om. codices.
P) verbi. - Om. B.
Y) autem. - igitur ACDEFG.
3) generationem.
e) sibi. - ibi FG.
ratlonem BsF.
3io
QUAESTIO XXVII, ARTICULUS II
Vers. 24.
ostensum est: unde verbum procedens procedit
ut eiusdem naturae subsistens. Et propter hoc
proprie dicitur genitum et Filius. Unde et his
quae pertinent ad generationem viventium, utitur
Scriptura ad significandam processionem divinae
sapientiae , scilicet conceptione et partu : dicitur
enim ex persona divinae sapientiae, Proverb.viu *:
nondum erant abyssi, et ego iam concepta eram ;
ante colles ego parturiebar. Sed in intellectu no-
stro utimur nomine conceptionis, secundum quod
in verbo nostri intellectus invenitur similitudo
rei intellectae, licet non inveniatur naturae iden-
titas ^ '"'' '•'""''"{"'■ ^'"'i-' . ^•'■■1'."''- j'jji"'
Ad tertium dicendum quod non omne acceptum
est receptum in aliquo subiecto : alioquin non
posset dici quod tota substantia rei creatae sit
accepta a Deo , cum totius substantiae non sit
aliquod subiectum receptivum. Sic igitur id quod
est genitum in divinis, accipit esse a generante,
non tanquam illud esse sit receptum in aliqua
materia vel subiecto (quod repugnat subsistentiae
divini esse); sed secundum hoc dicitur esse ac-
ceptum, inquantum procedens 1 ab alio habet esse
divinum, non quasi aliud ab esse divino existens.
In ipsa enim perfectione divini esse continetur
et verbum intelligibiliter procedens, et principium
verbi; sicut et quaecumque ad eius perfectionem
pertinent, ut supra * dictum est.
Qu. IV, art. 2.
X,) licet ... identitas. - et non naturae identitas CDE, licet non na-
turae identitas inveniatur FGsA, licet et non naturae identitatis pA,
et {licet sB) non naturae identitatis B.
»l) procedens. - Om. C. — Pro non quasi aliud ab esse divino exi-
stens, non quasi aliud ab esse divino existeret G.
Cominentaria Oardinalis Caietani
t:
■iiTULUs de generatione formaliter intendit : et clarior
erit in corpore.
In corpore duo facit: primo, distinguit praedicatum quae-
siti, idest generationem ; secundo, respondet quaesito affir-
Cf. num. III. mative *.
II. Quoad primum , distinguit , describit et comparat
generationem. Distinctio est: generatio dupliciter, scilicet
communiter, et propria viventibus. - Descriptio vero mem-
brorum est : Generatio communis omnibus, est mutatio de
Cap. 1,11.7. non esse ad esse, ut patet V Physic.*: generatio propria
viventibus, quae nativitas proprie dicitur, est origo viventis
a vivente coniuncto, secundum similitudinem eiusdem na-
V turae. - Comparatio demum est quoad separabilitatem et
coniunctionem utriusque. Cum enim constet quod prima
separatur a secunda; et rursus quod in viventibus quae
apud nos sunt, utraque simul concurrit, ea ratione quia
exeunt de potentia ad actum ; de necessitate sequitur quod,
si aliquod vivens nascitur absque exitu de potentia ad actum,
quod ibi generatio secunda separatur a prima.
Circa definitionem nativitatis, sola illa particula coniun-
cto obscura aliqualiter est: eius tamen expositionem pro-
lixam habes in IV Contra Gent., cap. xi.
' Cf. num. I. III. Quoad secundum *, conclusio responsiva est: Pro-
cessio verbi in divinis habet rationem generationis, secundo
modo. - Et probatur, singillatim probando tali processioni
convenire quatuor conditiones integrantes rationem nati-
vitatis. Quod enim sit operatio vitalis , patet ex actione
intelligibili. Quod vero a principio coniuncto , patet ex
articulo praecedente , et praecipue in responsione ad 2.
Quod autem sit secundum rationem similitudinis, proba-
.;. .; tur: quia conceptio intellectus similitudo est rei intelle-
ctae. Quod demum sit in eadem natura , probatur : quia
in Deo idem est intelligere et esse. - Et sic non solum
infertur conclusio , sed etiam ipsius corollarium : scilicet
quod verbum procedens in divinis est Filius.
IV. Circa rationem ultimi dicti in littera, scilicet quod
ideo verbum divinum procedit ut res eiusdem naturae cum
Deo, quia ibi intelligere est esse, adverte quod haec ratio,
pluries in hoc opere repetita, in IV Contra Gentiles, cap. xi,
exponitur. Et dicitur quod tenet pro tanto, quia, in com-
muni loquendo, esse conceptus, seu verbi, est intelligi : et
propterea ubicumque intelligere, quod identificatur ipsi in-
telligi, est accidens, ipsum quoque verbum est accidens ;
ubi autem intelligere est esse substantiale, ibi quoque ver-
bum est substantia. Et quia sic est in divinis, ideo verbum
divinum est substantia divina: conceptus autem omnium
•*■•''" ■"'"^•"'' creaturarum intellectualium sunt accidentia.
V. Sed circa hanc rationem dubium occurrit ex duplici
capite. Primo , ex eo quod intelligi nihil ponit in re in-
tellccta: et consequenter non potest esse reale esse ipsius
conceptus. - Secundo, quia actus intelligendi distinguitur
realiter a conceptu ; et secundum hanc viam, est ipsum esse
intellectus in actu perfecto. Igitur non potest esse ipsum
esse conceptus.
VI. Ad evidentiam horum , sciendum est quod , quia
verbum, ut verbum, est ipsum intellectum in actu interius,
habet tria. Ex eo enim quod est intellectum in actu, sequi-
tur : ergo esse eius, ut sic, est intelligi ; ut patet inductive
de viso in actu, et reliquis. - Ex eo vero quod est interius
intellectum , idest in quo res intellecta actu intelligendi
exprimitur, sequitur: ergo esse eius est sic intelligi , ut
scilicet interius in quo, etc. Sic autem intelligi est aliquod
esse reale : quoniam est esse expressam actu similitudinem
obiecti. - Ex eo vero quod est sic obiectum in actu, habet
quod sit unum de concurrentibus ad perfectionem actus
intelHgendi : et consequenter quod intellectio , quae est
ipsum esse intellectus in actu, ac per hoc est esse omnium
concurrentium ad perfectionem intellectus in actu, sit esse
ipsius verbi.
VII. Unde ad primam obiectionem * dicitur quod, licet • Cf. num. v.
intelligi nihil ponat in re intellecta , intelligi tamen sic ,
idest ut proprium interius intellectum, aliquid reale ponit,
non in re intellecta universaliter , sed in re intellecta sic,
idest secundum esse quod habet interius in conceptu.
Ad secundam vero dicitur, quod intellectio est esse et
intellectus et speciei intelligibilis et verbi, diversimode
tamen : quia intellectus et speciei est esse ut intelligere ,
verbi autem in * intelligi; illorum quasi principiorum, istius • ui?
ut termini ; illorum quasi unius completi subiecti , istius
ut obiecti. Unde nullum inconveniens sequitur, nisi quis
putet eodem esse non posse distincta realiter existere: quod
falsum esse patet in materia, forma et composito.
VIII. Circa rationem generationis applicatae ad divinam
processionem *, dubium occurrit ex Aureolo, apud Capreo- • Cf. num. m.
lum, in IX distinctione Primi *. Arguit enim sic. Si divina • Art. i, contr»
processio praedicta ratione diceretur generatio, sequerentur '^°"'''' ''
duo impossibilia. Primum est, quod Filius non esset eo
Verbum quo Filius, et e contra; contra Augustinum, VII
de Trin., cap. 11. Et tenet sequela: quia nec generatio verbi
in nobis est generatio substantiae vivae, nec generatio fiHi
apud nos est generatio verbi. - Secundum est, quod pro-
cessio Spiritus Sancti esset generatio. Et probatur sequela:
quia sibi competit tota illa definitio.
Sed ad haec facilis est responsio , negando utramque
consequentiam. Nec probatio primae aliquid valet : quia in
nobis filius procedit per actionem transeuntem, et verbum
per operationem quae est accidens ; in Deo autem nihil
horum locum habet. Quare autem proprietas Filii expri-
matur etiam Verbi nomine, in xxxiv qu., art. 2, ad 3, patet. -
Probatio quoque secundae consequentiae falsum assumit:
quoniam, ut in art. 4 ex proposito tractabitur, deficit illa
conditio per modum similis.
QUAESTIO XXVII, ARTICULUS III
3ii
IX. In responsione ad tertium, notato aurea verba in
calce illius, scilicet: in ipsa perfectione divini esse conti-
netur et verbum etc. Perspicue enim apparet hic quod
nulla est distinctio formalis actu inter essentiam divinam et
proprietates personales et attributa et reliqua quae in Deo
formaliter salvantur: ipsa enim perfectio divini esse, si se-
cundum se, ut sic liceat loqui, definiretur, haec omnia in
se concluderet. Et propterea omnem huiusmodi distinctio-
nem in Deo non nisi virtualiter; in intellectu vero secun-
dum rationem ponito.
Qu. XI, art. 3.
T
Qu. XIX, art. I.
Vers. 26.
Vers. 16.
ARTICULUS TERTIUS
UTRUM SIT IN DIVINIS ALIA PROCESSIO A GENERATIONE VERBI
I Sent., dist. xni, art. 2; IV Cont. Gent., cap. xix; De Pot„ qu. x, art. i, 2; Opusc. II, Contra Graecos, Armenos, etc, cap. iii.
»D TERTiUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
non sit in divinis alia processio a ge-
neratione verbi. Eadem enim ratione
^erit aliqua alia processio ab illa alia "
processione , et sic procederetur in infinitum :
quod est inconveniens. Standum est igitur in
primo ^, ut sit una tantum processio in divinis.
2. Praeterea, in omni natura invenitur tantum
unus modus communicationis illius naturae : et
hoc ideo est, quia operationes secundum terminos
habent unitatem et diversitatem. Sed processio in
divinis non est nisi secundum communicationem
divinae naturae. Cum igitur sit una tantum na-
tura divina, ut supra * ostensum est, relinquitur
quod una sit tantum processio in divinis ''.
3. Praeterea, si sit in divinis alia processio
ab intelligibili processione verbi , non erit nisi
processio amoris , quae est secundum voluntatis
operationem. Sed talis processio non potest esse
alia a processione intellectus intelligibili : quia vo-
luntas in Deo non est aliud * ab intellectu, ut
supra * ostensum est. Ergo in Deo non est alia
processio praeter processionem verbi.
Sed contra est quod Spiritus Sanctus procedit
a Patre, ut dicitur loan. xv *. Ipse autem est
alius a Filio, secundum illud loan. xiv * : Rogabo
Patrem meiim ', et alium Paracletum dabit vobis.
Ergo in divinis est alia processio praeter proces-
sionem verbi.
Respondeo dicendum quod in divinis sunt duae
processiones, scilicet processio verbi, et quaedam
alia. Ad cuius evidentiam, considerandum est quod
in divinis non est processio nisi secundum actio-
nem quae non tendit in aliquid extrinsecum, sed
manet in ipso agente. Huiusmodi autem actio
in intellectuali natura est actio intellectus et actio
voluntatis. Processio autem verbi attenditur se-
cundum actionem intelligibilem. Secundum autem
operationem voluntatis invenitur in nobis quae-
dam alia processio , scilicet processio ? amoris , ^*
secundum quam amatum est in amante, sicut per
conceptionem verbi res dicta vel intellecta, est in
intelligente. Unde et praeter processionem verbi,
ponitur alia processio in divinis, quae est pro-
cessio amoris.
Ad primum ergo dicendum quod non est neces-
sarium procedere in divinis processionibus in in-
finitum. Processio enim " quae est ad intra in ''
intellectuali natura, terminatur in processione vo-
luntatis.
Ad secundum dicendum quod quidquid est in
Deo, est Deus, ut supra * ostensum est: quod *Qu"«,art.3,4.
non contingit in aliis rebus. Et ideo per quam-
libet processionem quae non est ad extra, com-
municatur divina natura: non autem aliae naturae.
Ad tertium dicendum quod, licet in Deo non
sit aliud voluntas et intellectus, tamen de ratione
voluntatis et intellectus est, quod processiones
quae sunt secundum actionem utriusque, se ha-
beant secundum quendam ordinem. Non enim
est processio amoris nisi in ordine ad processio-
nem verbi : nihil enim potest voluntate amari ,
nisi sit in intellectu conceptum. Sicut igitur at-
tenditur quidam ordo verbi ad principium a quo
procedit, licet in divinis sit eadem substantia in-
tellectus et conceptio intellectus *; ita, licet in Deo *
sit idem voluntas et intellectus, tamen, quia de
ratione amoris est quod non procedat nisi a con-
ceptione intellectus , habet ordinis distinctionem
processio amoris a processione verbi in divinis.
a) alia. - Om. FGsB. - Pro procederetur , proceditur ABCDEft ,
procedetur FGa.
P) primo. — prima Vab.
Y) relinquitur ... divinis. - in Deo non est alia processio nisi una
tantum B.
3) aliud. - alia ABCDE.
£) meum. - Om. ABCDE.
?) scilicet processio. — Om. ed. a; processio om. FG.
r)) Processio enim. - quia processio B. - ad ante intra om. codices.
6) conceptio intellectus. - conceptio intelligens FG, intellectum ed. a.
Commentaria Cardinalis Caietani
1N titulo, ly alia significat veram alietatem; et propter ly
sit, oportet quod significet alietatem realem: non enim
est vera alietas processionum realium, nisi sit realis. Ly
' Comment. n. i. in divinis sumitur sicut in i art. * declaratum est. Et eodem
modo est intelligendum in singulis istius quaestionis ar-
ticulis, ne oporteat idem pluries repetere.
II. In corpore una est conclusio, responsiva quaesito
affirmative: In divinis, praeter processionem verbi, est alia
processio, quae est processio amoris. - Et probatur sic. In
natura intellectuali apud nos, praeter prdcessionem verbi
secundum actionem intelligibilem, est alia processio, scilicet
amoris, secundum operationem voluntatis: ergo in divinis,
praeter processionem verbi, est alia processio, etc.
Antecedens probatur ex proportionali: quia sicut per
conceptionem verbi intellectum est in intelligente, ita per
processionem amoris amatum est in amante. - Consequentia
vero probatur: quia in divinis non est processio nisi se-
cundum actionem immanentem naturae intellectualis, quara
constat esse hanc dupHcem intellectus et voluntatis.
III. Circa hoc occurrit primo dubium simile dubio moto
circa processionem verbi * : an scilicet per actum volun-
tatis procedat aliquid in ea tanquam terminus eiusdem.
♦ Art. I, Com-
ment. n. vi sqq.
3l2
QUAESTIO XXVII, ARTICULUS III
Et praeter communes rationes ex parte actionis immanentis,
sunt aliae ex propriis voluntatis. Videtur enim primo con-
tradicere hoc ipsimet s. Tliomae in Qq. de Ver., qu. iv ,
art. 2, ad 7, ubi dicit quod in voluntate nihil procedit nisi
per modum operationis, et quod secus est in intellectu. -
* 1 5«i/v dist. X. Secundo, contra hoc arguunt tam Scotus * quam alii, tenen-
tes amorem productum esse actum amandi ut spiratum ;
quemadmodum verbum tenent esse actum intelligendi ge-
nitum. Magisque auctoritatibus arguunt quam rationibus.
Omnes autem auctoritates et rationes huc tendunt, quod
Spiritus Sanctus est amor, amor autem actus est amandi.
IV. Circa illa verba, secundum quam amatum est in
amante , dubium occurrit ex Aureolo, apud Capreolum ,
• Art. 2, contra x distinctione Primi *. Is enim multis argumentis nititur hoc
impugnare , et simpliciter , et ad hominem. Veruntamen
omnia eius motiva in hoc consistunt. Amor, seu impulsus
voluntatis, consistit in tendentia ad rem amatam, et non in
similitudine illius: ergo per processionem amoris non fit
amatum in amante, sed e converso amans trahitur, trans-
* Vers. 21. formatur et est in re amata , iuxta illud Matth. vi * : ubi
est thesaurus tuus, ibi est cor tuum.
V. Ad evidentiam horum, sciendum est quod, quia ea
quae sunt voluntatis minus nota minusque nominata sunt,
ex his quae in intellectu apparent, proportionaliter ea quae
in voluntate surit Auctor definivit: ita quod, quemadmo-
dum intelligendo formamus conceptum, ita amando incli-
nationem quandam in amatum facimus intus: quae quia
nomine caret, amor, impulsus, inclinatio, affectioque vo-
catur. Verum inter intellectum et voluntatem non solum
differentia est in hoc, quod terminus illius est similitudo,
istius autem afifectio; sed etiam in hoc, quod res quae in
intellectu est terminus, habet modum et nomen termini,
ut patet de verbo et conceptu; res vero terminans in vo-
luntate , licet secundum rem sit terminus , nec modum
tamen nec nomen habet termini. Quoniam et est, et signi-
ficatur ut in aliud tendens: constat autem quod in aliud
tendere conditio est, non termini, sed viae.
Et propter hanc rationem scripta sunt verba illa in Qq.
* Cf. rum. 111. de Ver. *, ut patet diligenter totam responsionem conferenti
ac penetranti. Unde nihil officiunt proposito. - Et ex eadem
radice patet responsio ad reliqua obiecta in primo dubio :
penuria siquidem vocabulorum amoris nomen ad eius ter-
minum extendit.
• Cf. num. IV. VI. Ad secundam autem dubitationem * dicitur , quod
argumenta in duobus peccant. Primo in hoc, quod non
vident tertium modum essendi in, praeter per essentiam
et similitudinem, sciHcet per inclinationem seu affectionem,
quo modo esse deorsum est in gravi, et esse sursum in levi.
Hic enim, ut in IV Contra Gent., cap. xix, explanatur, tertius
0 est modus: et iuxta hunc, amatum est in amante, ut de se
patet. - Secundo in hoc quod, non librando quid sit amatum
esse in amante, putant hanc consequentiam valere: ama-
tum fit a voluntate in amante, ergo amatum trahitur ad
amantem; cum tamen nihil valeat. Quia amatum non aliter
fit in amante, nisi secundum affectionem amantis in ama-
tum : et consequenter ex hoc ipso quod sic fit, trahitur,
transformatur , impellitur amans in amatum obiective; et
sic in eo est. Patereque facile poterat hoc ex ipsa amati
ratione. Amari enim non est trahi, sed trahere amantem :
et consequenter fieri ut amatum, non est fieri ut tractum,
sed ut trahens : ac per hoc, si aliquid fit in voluntate ut
amatum, non fit ut tractum ad ipsam, sed e contrario ut
trahens ipsam. Et hoc modo fatemur similitudinem pro-
portionalem litterae inter intellectum et voluntatem cur-
rere , scilicet quoad hoc quod, sicut ibi fit res intellecta,
ita hic res amata : sed diversimode, ut dictum est, et am-
*Qu.xxxvii,art. plius dicetur inferius *.
Vn. In responsione ad secundum, adverte quod respon-
sio consistit in hoc, quod maior illa non tenet in natura
infinita identificante sibi omnia : quamvis inveniatur vera
in aUis , quia finitae sunt , et propterea ex eis assumpta
est velut maxima.
VIII. In responsione ad tertium, nota duo. Primum est,
• ■'>r,3 .1 . quod tertium argumentum intendebat concludere non esse
maiorem distinctionem inter has processiones, quam sit
inter intellectum et voluntatem : et consequenter, sicut inter
intellectum et voluntatem in Deo non est vera alietas, ita
nec inter processiones. Responsio autem intendit ostendere
quod distinctio inter processiones est maior: imo quod
inter eas est alietas, stante identitate intellectus et volun-
tatis; et hoc propter ordinem originis inter eas; qui tamen
oritur ex rationibus principiorum, scilicet intellectus et vo-
luntatis, inter quae non est talis ordo. Ita quod est distin-
ctio in principiatis, et non est in principiis ; et ex ratione
ipsorum principiorum est ordo originis, non in seipsis, sed
in processionibus secundum ipsa. Et sic alietas processio-
num quaesita, in corpore articuli implicite tantum deter-
minata, hic explicite manifestatur ex ordine originis.
Secundum advertendum hic est quod in littera dicitur,
quod de ratione amoris est quod procedat a conceptione
intellectus; et consequenter in divinis, quod processio sit
a processione. Est enim primo hic dubium, an sit de ra-
tione processionis amoris in primo modo dicendi per se,
an in secundo. Est et rursus dubium, an de ratione amoris
sit procedere a verbo inquantum verbum, an solum in-
quantum verbum est res intellecta. Est et tertio dubium,
an praefatus ordo originis sit praecise id quo realiter dis-
tinguuntur ipsae processiones, ita quod secluso ipso non
esset realis inter eas distinctio. Sed quoniam in qu. xxxvi,
art. 2 *, discutienda haec sunt, ubi melius quoque intelli- * i" Commento.
gentur, post tractatum Personarum divinarum, idcirco hic
pertranseamus.
IX. Quinque tamen nullo pacto praetereunda censui.
Primum est , quod constat quod, accipiendo conceptum
pro re concepta seu cognita ut sic, processionem amoris
oportet esse a conceptu : incognita enim nequaquam dili-
gere possumus. Et propterea in littera quasi per se notum
dicitur, quod de ratione amoris est oriri a conceptu.
X. Secundum est, quod res cognita est causa amoris
in genere causae efficientis. Quod ex eo patet quod in littera
dicitur, quod amor habet ordinem originis ad conceptum.
Constat enim ordinem originis, in proposito, ordinem esse
secundum modum efficientiae. Consonatque huic senten-
tiae illud Averrois in XII Metaphys., comm. xxxvi : bal-
neum in anima est agens desiderium, etc.
XI. Tertium est quod, quamvis amor oriatur effective
a duobus, scilicet a voluntate et a re amabili cognita, sicut
et verbum ab intellectu et intelligibili una cum intellectu ;
magna tamen differentia percipienda hic est. Conceptus
enim producitur ab utroque in vi unius efficientis com-
pleti , et in ratione rei : amor autem producitur a volun-
tate et re amabili cognita , non ut integrantibus unum
agens, sed ut e diverso, ac diversis rationibus concurren-
tibus. A voluntate enim oritur in ratione rei, ab amabili
autem in ratione cogniti : amabile enim ut cognitum amo-
rem parit, voluntas autem ut talis res. Et haec pro nunc
sufficiant pro fundamentis dicendorum de amore et Spi-
ritu Sancto.
XII. Quartum est, quod Scotus, in I, dist. xiii, ex illo
verbo ordinis, intellexit hunc locum de distinctione pro-
cessionum secundum prius et posterius : et impugnavit
tripliciter. Primo, quia ista non est prima distinctio pro-
cessionum: nam ideo illa prior, haec posterior, quia illa
est talis, et ista talis. - Secundo, quia processiones divinae
sunt relationes : relationes autem non distinguuntur primo
per alias relationes. - Tertio, quia istae relationes ordinis
sunt aliae a relationibus originis. Quod probatur: quia
sunt inter alia extrema ; nam relatio originis est inter pro-
ductum et producens, relatio vero ordinis est inter origi-
nem et originem, Male ergo exposita est littera.
Sed ad haec facilis est responsio. Ex ipso enim pro-
gressu istius tractatus apparet sensus litterae, simul cum
ratione quare sic quasi diminute locutus sit hoc in loco
Auctor. Manifestabitur enim inferius * quod in divinis non ' Qu. xui, art. 3.
est ordo nisi originis, et quod ille non includit relationes
prioris et posterioris. Et propterea distinctio ordinis hic
posita, male exposita est pro distinctione secundum prius
et posterius: quoniam est distinctio ordinis originis. - Et si
contra hoc dicatur, quod ista distinctio non est prima, de
distinctione reali loquendo, negatur assumptura : nam, ut
QUAESTIO XXVII, ARTICULUS IV
3i3
' Qu. XXVIII, art.
3-
Qu. XLii, art. 3.
inferius * patebit, solae relationes originis realiter distin-
guunt in divinis. - De formali autem distinctione, iam patet
responsio ex corpore articuli, et ex articulo sequenti : quod
scilicet distinguuntur una per intellectum, alia per volunta-
tem. Unde iste ordo non addit super ipsas origines alias
relationes, ut secunda obiectio vult. - Nec est verum quod
alia sunt, secundum rem, extrema relationum originis et
ordinis. Quoniam productum et eius passiva origo in divinis
sunt unamet relatio: eodemque ordine quo productum, sci-
licet Spiritus Sanctus, est a producto, scilicet Filio, pro-
cessio illius est a processione istius; quod est oriri ab illa. -
Tacuit autem Auctor hic haec, quoniam more suo a raagis
universalibus ad minus universalia suo loco tractanda pro-
cedit: ordinem hic, ordinem deinde * specificabit originis.
XIII. Quintum est, quod argumenta Scoti, ibidem, con-
tra tenentes processiones istas distingui penes principia
distincta secundum rationem , puta intellectum et volun-
tatem, non sunt contra viam nostram. Quoniam non mi-
litant nisi contra tenentes quod distinctio realis proces-
sionum pendet ex distinctione rationis principiorum; quod
aiienum est a doctrina s. Thomae. Quamvis enim, ut in
littera dicitur, ex ratione intellectus et voluntatis nasca-
tur harum distinctio , non tamen distinctio harum oritur
ex distinctione illorum. Aliud est enim dicere ex intel-
lectu et voluntate , seu ex rationibus eorum, et aliud est
dicere ex distinctione ipsorum : primum enim significat
ipsum Deum , seu rem realem , secundum vero ens ra-
tionis.
ARTICULUS QUARTUS
UTRUM PROCESSIO AMORIS IN DIVINIS SIT GENERATIO
Infra, qu. xxx, art. 2, ad 2; I Sent., dist. xm, art. 3, ad 3, 4; III, dist. viii, art. i, ad 8; IV Cont. Gent., cap. xix;
De Pot., qu. 11, art. 4, ad 7; qu. x, art. 2, ad 22; Compend. Theol., cap. xi.vi.
Vers. 19.
* In Symbolo.
iD QUARTUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
I processio amoris in divinis sit genera-
^do. Quod enim procedit in similitudine
jnaturae in viventibus, dicitur genera-
tum et nascens. Sed id quod procedit in divinis
per modum amoris, procedit in similitudine na-
turae : alias esset extraneum a natura " divina ,
et sic esset processio ad extra. Ergo quod pro-
cedit in divinis per modum amoris, procedit ut
genitum et nascens.
2. Praeterea, sicut similitudo est de ratione
verbi, ita est etiam de ratione amoris: unde di-
citur Eccli. xiii *, quod omne aninial diligit simile
sibi. Si igitur ratione similitudinis verbo proce-
denti convenit generari et nasci, videtur etiam
quod amori procedenti convenit generari ^.
3. Praeterea, non est in genere quod non
est ^' in aliqua eius specie. Si igitur in divinis sit
quaedam processio amoris °, oportet quod, praeter
hoc nomen commune , habeat aliquod ' nomen
speciale. Sed non est aliud nomen dare nisi ge-
neratio. Ergo videtur quod processio amoris in
divinis sit generatio.
Sed contra est quia ^ secundum hoc sequere-
tur quod Spiritus Sanctus, qui procedit ut amor,
procederet ut genitus. Quod est contra illud Atha-
nasii *: Spiritus Sanctus a Patre et Filio, non fa-
ctus nec creatus nec genitus, sed procedens.
Respondeo dicendum quod processio amoris in
divinis non debet dici generatio. Ad cuius evi-
dentiam, sciendum '■ est quod haec est diflferentia
inter intellectum et voluntatem, quod intellectus
fit in actu per hoc quod res intellecta est in in-
tellectu secundum suam similitudinem : voluntas
autem fit in actu, non per hoc quod aliqua si-
militudo voliti sit in voluntate *, sed ex hoc quod
voluntas habet quandam inclinationem in rem
volitam *. Processio igitur quae attenditur se-
cundum rationem intellectus, est secundum ra-
tionem similitudinis : et intantum potest habere
rationem generationis , quia omne generans ge-
nerat sibi simile. Processio autem quae attenditur
secundum rationem ' voluntatis, non consideratur
secundum rationem similitudinis , sed magis se-
cundum rationem impelientis et moventis in aii-
quid. Et ideo quod procedit in divinis per modum
amoris, non procedit ut genitum vel ut filius,
sed magis procedit ut spiritus : quo nomine quae-
dam vitalis motio et impulsio designatur, prout
aliquis ex amore dicitur moveri vel impelli ad
aliquid faciendum.
Ad primum ergo dicendum quod quidquid est in
divinis , est unum cum divina natura. Unde ex
parte huius unitatis non potest accipi propria ratio
huius processionis vel illius, secundum quam una
distinguatur " ab alia : sed oportet quod propria
ratio huius vel illius processionis accipiatur se-
cundum ordinem unius processionis ad aliam.
Huiusmodi autem ordo attenditur secundum ra-
tionem voluntatis et intellectus. Unde secundum
horum propriam rationem sortitur in divinis no-
men utraque processio, quod imponitur ad pro-
priam rationem rei significandam. Et inde est
quod procedens * per modum amoris et divinam
naturam accipit, et tamen non dicitur natum.
Ad secundum dicendum quod similitudo aliter
pertinet ad verbum, et aliter ■" ad amorem *. Nam
ad verbum pertinet inquantum ipsum est quae-
dam similitudo rei intellectae, sicut genitum est
similitudo generantis: sed ad amorem pertinet,
non quod ipse amor sit similitudo, sed inquan-
tum similitudo est principium amandi. Unde non
sequitur quod amor sit genitus: sed quod geni-
tum ' sit principium amoris.
D. 773-
a) a natura. - in natura ABCDEafr. - et sic esset processio ad
extra otn. FG.
P) convenit generari. - Om. codices et ed. a.
f) est. — sit codices.
3) amoris. — Om. codices.
e) aliquod. - aliud codices. - nomen om. B.
"Cj quia. - quod ABCDE.
SuMMAE Theol. D. Thomae T. I.
7)) sciendum. - considerandum codices.
8) voluntate. - volente ABCDEGad.
t) rationem. - actionem codices et a b.
x) distinguatur. — distinguitur ABCDE.
X) procedens. — processus ACE.
[i) aliter. - Om. ACDEFGai.
v) genitum. - genitus codices.
D. 1126.
40
3i4
QUAESTIO XXVII, ARTICULUS IV
Ad tertium dicendum quod Deum nominare
non possumus nisi ex creaturis , ut dictum est
■ Qu. XIII, art. I. supra *. Et quia in creaturis ^ communicatio na-
turae non est nisi per generationem, processio in
divinis non habet proprium vel " speciale nomen
nisi generationis. Unde processio quae non est ge-
neratio, remansit sine speciali nomine. Sed potest
nominari spiratio, quia est processio spiritus.
5) creaturis. — creatura ABCDE.
I o) proprium vel. - Om. codices.
Commentaria Cai'dina]is Caietani
i;
rN titulo, adverte diligenter ly generatio. Cum enim in
Ipraecedenti articulo determinatum sit quod processio
amoris non est processio verbi, et in secundo articulo de-
terminatum fuit quod processio verbi est generatio, absque
quaestione liquet quod process o amoris non est illa ge-
neratio quae est processio verbi : et consequenter constat
quod processio amoris realiter distinguitur a generatione
illa in divinis. Et de his non hic est quaestio. Unde nil
aliud hic quaeritur nisi, utrum amoris processioni in di-
vinis conveniat ratio formalis generationis. Et sic diligenter
perscrutanti apparet quod, sicut praecedens titulus quaesivit
distinctionem realem processionis a processione , ita hic
quaerit formalem, non secundum quamcumque rationem,
sed secundum rationem generationis. Et vere restabat hoc
quaerendum: quoniam, stabilitis processionibus verbi et
amoris in divinis, et quod illa est generatio et illud filius,
oportebat inquirere ac decidere an ista quoque sit gene-
ratio , et consequenter iste quoque filius, an non. Et hoc
est quod quaeritur.
II. In corpore duae sunt conclusiones. Prima est directe
responsiva quaesito : Processio amoris in divinis non est
generatio. - Secunda est responsiva intento : Procedens in
divinis per modum amoris, procedit ut spiritus.
Antequam tamen probentur conclusiones, adverte quod,
licet quaesitum unum fuerit, ad perfectionem tamen d'o-
ctrinae, probatio non solum quaesito simplici , sed etiam
intentae differentiae quasi constitutivae ipsius processionis
satisfacit. Ita quod simul manifestatur in littera et quod
et quare processio amoris non est generatio , et quae sit
differentia eius constitutiva , qua differt a generatione et
est spiratio.
III. Probatur ergo directe primo prima conclusio , ex
differentia inter intellectum et voluntatem, sic. Intellectus
habet haec tria ordinate: primo, quod fit in actu per simi-
litudinem rei intellectae; secundo, quod ex hoc processio in
intellectu est secundum rationem similitudinis; tertio, quod
haec ex hoc habet rationem generationis, quia omne gene-
rans generat sibi simile. Voluntas autem, totaliter ex op-
posito, primo, fit in actu non secundum similitudinem voliti,
sed secundum inclinationem in illud ; secundo, ex hoc pro-
cessio in voluntate non est secundum rationeni similitu-
dinis, sed impellentis: tertio, ex hoc processio ista non est
generatio, nec procedens est genitus aut filius.
Et tunc subiungitur probatio secundae conclusionis ,
quod scilicet procedat ut spiritus, per modum subsequentis
consequentiae, sic. Spiritus importat vitalem quandam mo-
tionem cum impulsu, non qualemcumque, sed eam qua
ex amore dicimur moveri vel impelli : ergo procedens in
voluntate per modum impulsus, procedit ut spiritus: quod
erat intentum. Et sic utraque conclusio simul est probata.
Et fundatur processus vis super iila particula posita in
definitione generationis , scilicet secundum similitudinem :
ita quod, quia processio aliqua ex propria ratione formali
est vel non est secundum similitudinem, est aut non est
generatio. Sane tamen intelligendo quoad constructivam :
quia intelligitur, concurrentibus ceteris particulis quae sunt
de ratione generationis. Ad destructivam enim sufficit istius
tantum particulae negatio, eo quod rationes formales sunt
,'-5*,?;."'' ' ^^^' sicut numeri, ut dicitur VIII Metaphys. *
hb. VII, cap.iii, ^. i-rr ■ • t •' . ,.
n. 8 sqq. IV. Circa dmerentiam primam mter intellectum et vo-
• Num. praec. luntatem assignatam *, dubium occurrit de quo actu inter-
pretanda sit, an de primo, an de secundo. Et si quidem
interpretatur de actu primo, falsa videtur ex parte volun-
tatis: quoniam fictio videtur quod, ad hoc quod voluntas
velit aliquid , praeexigatur in ea aliqua inclinatio faciens
ipsam formaliter in actu primo, sicut species intelligibilis
se habet ad intellectuni proportionaliter. - Si vero intelli-
gitur de actu secundo, oportet assignare quomodo oriatur
ex hac dififerentia secunda: cum hac enim stat quod utro-
bique sit processio secundum similitudinem, ut patebit in
sequenti dubio.
V. Circa secundam differentiam dubium occurrit: quia
falsa quoque videtur ex parte voluntatis, nec sequi ex prima,
imo potius contradicere primae. Quod sic manifestatur. '
Procedere secundum similitudinem, in proposito, est termi-
num processionis, ex vi processionis, esse similem produ-
centi in actu; ut patet de verbo respectu intellectus in actu
primo. Sed amor procedit ut similis voluntati in actu primo :
quia impulsus procedit ab impulsu, sicut in intellectu si-
militudo expressa a similitudine impressa. Ergo et falsum
est quod in voluntate non sit processio secundum simili-
tudinem: et ex hoc ipso quod voluntas fit in actu per in-
clinationem, sequitur quod producat inclinationem, et con-
sequenter sibi simiie agat , non minus quam intellectus ,
proportionalitate servata. Nec refert, quoad propositum ,
utrum voluntas sit in actu primo per seipsam , aut per
inclinationem superadditam : ipsa namque secundum se est
inclinatio quaedam.
VI. Circa tertiam differentiam , imo potius circa ipsius
radicem in littera allatam, scilicet quod omne generans ge-
nerat sibi simile, dubium occurrit: quoniam affertur non
causa ut causa. Facere enim sibi simile non est proprium
generanti, sed commune est omni agenti: omne enim agens
producit sibi simile secundum formam qua agit. Et con-
sequenter, cum voluntas sit agens, non minus ista causa
concludet de processione voluntatis, quam de processione
intellectus. Et sic non solum est hic peccatum secundum
non causam diflerentiae ut causam, sed, quod peius est,
infertur oppositum intenti.
VII. Circa totum hunc processum dubium occurrit ad
hominem: quoniam contradicere videtur doctrina haec di-
ctis in Qq. de Potentia Dei, qu. x, art. 2. Ibi namque ne-
gatur processiones has distingui seipsis: hic vero determi^
natur eas distingui propriis earum rationibus , hoc autem
ideni est quod seipsis formaliter.
VIII. Ad evidentiam horum, praelibanda sunt duo. Pri-
mo, quod illa maxima, omne agens agit sibi simile secun-
dum formam qua agit , est vera, quando forma est ratio
agendi in ratione rei : non oportet autem veram esse,
quando forma est quasi ratio agendi ut cognita. Et est
ratio diversitatis, quia agere ut res, est agere quia talis est :
ac per hoc oportet agere tale, quale ipsum est. Agere vero
ut cognitum, non est agere quia est tale, sed quia cogno-
scitur tale: ex hoc autem quod aliquid cognoscitur tale,
non oportet sequi simile illi, sed stat sequi solum inclina-
tionem in illud, ut in nobis experirhur.
Secundo, quod pars appetitiva, quoniam necessario rao-
vetur a cognito, hoc habet singulare, et quod aliquo modo
agat in ratione rei , et aliquo modo ratione cogniti. Cum
enim amor, primum locum tenens in appetitu, ab appetitu
et appetibili cognito necessario oriatur; si consideremus
amorem ut procedit ab appetitu , sic procedit ut a re; si
autem ab appetibili, sic ut a cognito; et si ut ab utroque
simul, quasi ab agente et quasi ratione agendi (diversa ta-
men ratione, ut praediximus *), sic meliori vocabulo mixtum • cf. art. praec,
hoc fiendi procedendique raodum exprimere non occurrit, Comment.,n.xi.
quara per modum appetitus vitalis. - Et secundum hoc fa-
cilis est responsio ad tria dubia primo mota.
QUAESTIO XXVII, ARTICULUS V
3i5
IX. Et ut ordine retrogrado respondeatur singillatim, a
Cf. num. VI. radice incipiendo, ad tertium dubium * dicitur quod, licet
non sit proprium generantis, ut distinguitur contra agens,
agere sibi simile ; est tamen proprium ei, ut distinguitur
contra agens per modum impulsus seu vitalis appetitus
intus, ut in littera accipitur. Quia hic distinguitur contra
agens in se ratione cogniti, quale est appetitivum ; et sic
est sibi proprium. Et sic assignata causa et est vere causa
seu differentia, et infert intentum.
Cf. num. V. X. Ad secundum * autem dicitur quod , comparando
amorem ad quasi partiales causas, sic invenitur oriri a si-
mili et a non simili: a simili quidem, pro quanto oritur
ab appetitu; a non simili vero, pro quanto ab appetibili.
Sed comparando ipsum ad totale suum productivum, sci-
licet voluntatem quasi agentem, et volibile cognitum quasi
rationem agendi, sic procedit a non simili : non enim amor
est similitudo rei amatae, sed inclinatio in illam. Et sic
manifeste tractatur in littera. Ponit namque differentiam in
hoc, quod conceptus est similitudo rei intellectae: amor
autem, ut sic , non est similitudo eiusdem, quae res est
amata. Unde patet responsio ad obiecta.
XI. Ad primum autem dubium * dicitur, quod littera
' Cf. num. IV. potest de utroque actu intelligi. Et de primo quidem, non
sic intelligenda est ut argumentum fingit : sed quod vo-
luntas in actu primo in se fit actu per inclinationem, non
curando utrum illa inclinatio sit res superaddita voluntati,
aut sit idem quod ipsa. Utrumque namque videtur verum,
respectu diversorum in voluntate nostra : inclinatur namque
naturaliter voluntas in beatitudinem ; et inclinatur rursus
affectione superaddita in haec vel illa bona, quibus affici-
tur ex consuetudine, passione aut ratione. - De actu vero
secundo non est dubium.
Quoad illationem vero consequentium ditferentiarum, et
litterae contextum, de actu secundo interpretanda est. Ex
hoc enim ipso quod terminus intellectus in actu est simili-
tudo rei intellectae, terminus autem voluntatis in actu non
est similitudo rei volitae , sed impulsus potius in illam ;
manifeste sequitur quod totale productivum conceptus facit
sibi simile secundum formam quae est ei ratio agendi ; to-
tale vero productivum amoris non facit sibi simile secun-
dum illam formam quae est ei quasi ratio agendi , idest
rem volitam. Et sic satisfit obicctis.
' Cf. num. VII. XII. Ad quarti dubii * evidentiam, sciendura est primo,
quod aliud est aliqua distingui seipsis formaliter, et aliud
est aliqua formaliter distingui seipsis primo. Ad primum
enim sufficit quod per aUquid sibi essentiale fiat distinctio,
sive illud sit pars definitionis, sive tota definitio : ad secun-
dum autem non sufficit hoc, sed exigitur quod sint primo
diversa, ita quod distinguantur non per aliud distinctivum.
Secundo scito quod, quemadmodum diversorum ordi-
num entia sunt , ita et rationes formales eorum. Et pro-
pterea oportet quorundam entium definitiones includere
aliquid extra essentiam definitam, non propter melius, sed
ex necessicate absoluta , ut patet de relationibus. Propter
quod , cum de huiusmodi entibus sermo est , et dicimus
quod seipsis distinguuntur aut non distinguuntur, aut ali-
quid aliud habent, attendere oportet quod dupliciter potest
intelligi. Uno modo, ut ly seipsis ostendat proprias essen-
tias: alio modo, Ut ostendat proprias essentias cum praeci-
sione, non solum eorum quae sunt in suis definitionibus
per additamentum clausa, sed etiam transcendencis ordinis
ad illa. Et si quidem hoc secundo modo intelligatur , ut
plurimum propriae vocis ignorantia est : quoniam huius-
raodi essentiae intrinsece claudunt talem ordinem in seipsis,
nec ab eo abstrahi possunt. Primo autem modo, optiraa
est interpretado : quoniam unaquaeque res intrinsecum con-
stitutivum, et consequenter distinctivum, oportet quod ha-
beat. Et quoniam huiusmodi intrinseca ordinem quendam
ad extrinseca habent, ideo et a philosophis et a s. Thoma
frequenter dicuntur haec convenire per extrinseca, puta ter-
minum, obiectum, subiectum, etc. : idem enim est sensus
horum cum primo, apud sane intelligentes. - Ec haec opor-
tet valde notare in maceria de potentiis , operationibus ,
motibus, et aliis huiusmodi : ex his namque omnium ve-
ritas facile apparet.
XIII. His praelibatis, ad dubium dicendum est quod,
apud s. Thomam, processiones istae non distinguuntur se-
ipsis primo. Imo, exponendo Iv seipsis cura praecisione or-
dinis transcendentis ad principia, terminos, et cetera huius-
raodi , dicere quod distinguantur seipsis primo, est nihil
dicere. Et haec duo intendebat in loco adducto, ut ibidem
patet: quoniam de ultimate distinctivis loquitur, et prin-
cipia terminosque examinat. Sed distinguuntur apud ipsura
forraaliter per illas particulas , seu ditferentias , in earum
definitionibus clausas intrinsece, scilicet per modum similis,
et per modum impulsus , ut expresse patet in littera. Et
hunc sensum servando, potest concedi quod distinguuntur
seipsis ; sicut etiara potest eodera raodo concedi de bove et
horaine. Non taraen consueviraus huiusmodi sermone uti,
nisi in ultimate distinctivis et distinctis. Sed non est quae-
stio facienda de verbis.
Hinc autem patet in hoc Scotura , in xrii distinctione
Prirai *, dissentire a s. Thoma : quoniam tenet istas proces-
siones distingui seipsis primo, ita quod in nuUo conveniunt.
Nec tamen aliqua hoc ratione probat. Ec in promptu erat
et est contra eum obiectio, quod istae processiones conve-
niunt in multis praedicatis quidditativis ; ut puta quod pro-
cessio divinae personae, quod immaterialis.
* In resp. ad
quaest.
ARTICULUS QUINTUS
UTRUM SINT PLURES PROCESSIONES IN DIVINIS QUAM DUAE
IV Cont. Gent., cap. xxvi; De Pot., qu. ix, art. 9; qu. x, art. 2, ad argumenta Sed contra.
♦ De Div. Nom.,
cap. IV; S. Th.
lccl. III. - Cf. su-
pra, qu. v, art. 4,
arg. 2.
»D QUiNTUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
sint plures processiones in divinis quam
'duae. Sicut enim scientia " et voluntas
^attribuitur Deo, ita et potentia. Si igitur
secundum intellectum et voluntatem accipiuntur
in Deo duae processiones, videtur quod tertia sit
accipienda secundum potentiam.
2. Praeterea, bonitas maxime videtur esse
principium processionis, cum bonum dicatur * dif-
fusivum sui esse ^. Videtur igitur quod secundum
bonitatem aliqua processio in divinis accipi debeat.
a) scientia. - sapientia BD.
P) sui esse. - sui et esse ACEFGpD et a b.
3. Praeterea, maior est fecunditatis virtus in
Deo quam in nobis. Sed in nobis non est tan-
tum una processio verbi , sed multae : quia ex
uno verbo in nobis procedit aliud verbum ; et
similiter ex uno amore alius amor. Ergo et in
Deo sunt plures processiones quam duae.
Sed contra est quod in Deo non sunt nisi
duo procedentes '', scilicet Filius et Spiritus San-
ctus. Ergo sunt ibi tantum duae processiones.
Respondeo dicendum quod processiones in di-
vinis accipi non possunt nisi secundum actiones
Y) duo procedentes. — duae personae procedentes AE, duae proce-
dentes C, duae processiones procedentes F.
3i6
QUAESTIO XXVII, ARTICULUS V
•"D. II22.
quae in agente manent. Huiusmodi autem actio-
nes in natura intellectuali et divina non sunt nisi
duae , scilicet intelligere et velle. Nam sentire ,
quod * etiam videtur esse operatio in sentiente,
est extra naturam intellectualem : neque totaliter
est remotum a genere actionum quae sunt ad
extra *; nam sentire perficitur per actionem sen-
sibilis in sensum. Relinquitur igitur quod nulla
alia processio possit esse in Deo ', nisi verbi et
amoris.
Ad pri.mum ergo dicendum quod potentia est
principium agendi in aliud : unde secundum po-
tentiam accipitur actio ad extra. Et sic ^ secun-
dum attributum potentiae non accipitur processio
divinae personae , sed solum processio creatu-
rarum.
Ad secundum dicendum quod bonum, sicut dicit
Boetius in libro de Hebd. * , pertinet ad essen- ' s. Th. lect. iv.
tiam , et non ad operationem , nisi forte sicut
obiectum voluntatis. Unde, cum processiones di-
vinas secundum aliquas actiones necesse sit ac-
cipere, secundum bonitatem et huiusmodi alia i i
attributa non accipiuntur aliae processiones nisi
verbi et amoris, secundum quod Deus suam es-
sentiam, veritatem et bonitatem intelligit et amat.
Ad tertium dicendum quod, sicut supra * ha- 'Qi-xiv.art.y;
bitum est, Deus uno simplici actu omnia intel-
ligit , et similiter omnia vult ". Unde in eo non o
potest esse processio verbi ex verbo, neque amo-
ris ex amore: sed est in eo solum unum verbum
perfectum , et unus amor perfectus. Et in hoc
eius perfecta fecunditas manifestatur.
3) Nam sentire, quod. - Haec et sequentia usque ad sensibilis in
sensum inclusive, om. codices ; in B annotator ea margine addit , sed
dein tollit per vacat.
e) Deo. - divinis codices.
X,) sic. - similiter ACE.
7)) alia. — Om. codices.
6) et similiter omnia vult. - et supra omnia vult ACE, et vult
BDFG.
Commentaria Cardinalis Caietani
TiTULus ex praedictis est clarus. - In corpore unica est
conclusio responsiva quaesito : Nulla processio potest
esse in divinis, nisi verbi et amoris.
Probatur sic. Processiones divinae non possunt accipi
nisi secundum actiones immanentes : ergo non nisi secun-
dum intelligere et velle: ergo non nisi verbi et amoris.
Prima consequentia probatur dupliciter. Primo, quia in
natura intellectuali non est aliud genus actionis immanentis :
constat enim Deum naturae esse pure intellectualis. - Se-
cundo, quia sentire, quod tertium est genus immanentium,
non est omnino extra operationes transeuntes, pro quanto
fit ab obiecto extrinseco.
II. Circa antecedens, quod est fundamentum dictorum
et dicendorum in materia de Trinitate, adverte quod du-
pliciter impugnari potest. Primo, a negantibus productiones
in divinis esse ipsas actiones immanentes. In hac enim ne-
• Art. I, Com- gativa conveniunt Scotus et Durandus, ut superius * alle-
men . num. xii. g^^j^jj^ f^jj^ g^ contra Scotum quidem argutum est, recitata
• Ibid. eius opinione *. Unde nunc restat Durandi dicta refellere.
• Qu.ii. III. Ipse namque in x distinctione Primi *, non annuens
' Q" "• huic rationi, ad vi distinctionem * se remittit, in qua et hanc
litteram impugnavit, et suam fundavit opinionem. Arguit
ergo quod processiones divinae non attenduntur penes in-
teliigere et velle : quia haec sunt essentialia communia omni-
bus Personis, et idem reaHter; productiones autem sunt,
secundum omnes , actus notionales , nec omnibus conve-
niunt, et distinguuntur realiter.
IV. Opinatur autem ipse processiones divinas attendi se-
cundum actus naturae, praecisis intellectu et voluntate et
omnibus actibus eorum. Et in hoc etiam a Scoto dissentit,
• 1 5(?«/., dist. II, ponente * eas attendi secundum actus intellectus et volun-
?,"art.™ "" tatis, quamvis illos actus distinguat ab intelligere et velle.
Fundatque Durandus opinionem suam sic. Communicatio
naturae provenit ex fecunditate ipsius naturae , ergo non
provenit ex intellectu etvoluntate: seclusis igitur his, sicut
remanet natura , ita remanet et fecunditas, et actus com-
municativus naturae : ergo, etc. - Antecedens et patet indu-
'De Synodis, su- ctive ; et est per se notum; et firmatur auctoritate Hilarii *,
per canon.xxiv. ' ' . , . , ,. ^
omnibus creatuns substantiam i'oluntas attulit, etc. - Con-
sequentia vero probatur ex eo quod, qualis est ordo inter
aliqua cum distinguuntur realiter, similis est ordo inter
illa cum distinguuntur ratione: patet autem quod natura
prior est intellectu et voluntate , et similiter actus naturae
actibus eorum. - Et confirmatur : quia si calor esset intel-
ligens et volens, non calefaceret inquantum intelligens aut
volens, sed ex natura , sicut nunc. Per se igitur et primo,
communicare naturam est actus naturae, omni alio secluso.
Haec est vis positionis Durandi,
V. Ad evidentiam huius difficultatis, nota primo quod
natura nullum actum habere potest, nisi ille sit actio im-
manens aut transiens. Impossibile namque est tertium genus
operationis , seu productionis , invenire , etiam si fingendi
detur licentia: eo quod oportet omnem actum secundum
esse perfectivum csse * agentis aut acti. Et inducendo sin- *, '"^""« secun-
, ^ . . JJ. . , . . . aum actum esse
gulas universi naturas, sumciens huic propositioni testimo- ed. 1514.
nium perhibetur, etiam si adducta ratio deesset.
Nota secundo, quod fecunditas non est conditio omnis
naturae: non enim omnis natura potest communicare se-
ipsam secundum eandem rationem, seu univoce; sic enim
modo loquimur. Constat namque solem non posse gene-
rare alium solem: et similiter procul est ab intelligentiis
actus communicativus propriae naturae ( cuius ratio red-
ditur inferius, qu. xlv, art. 5, ad i).
Nota tertio, quod in illa natura cui convenit fecunditas,
eo modo invenitur communicare se, quo invenitur agere
ad communicationem sui. Cum autem in definitione na-
turae, II Physic. *, ponatur primum, non proximum prin- * Cap. i, num. 2.
cipium, non est in quacumque natura requirendum quod
sit , seclusa qualibet potentia , proximum et immediatum
principium operationis: sed sat est quod sit primum illius
principium mediante potentia eius naturali, ut in elementis
et animalibus patet.
VI. Ex his autem , inductive manifestis atque rationi
consonis, deducitur primo quod, si qua est natura fecunda
communicabilis per suam actionem transeuntem, illa non
inquantum intelligens , volens aut sentiens , sed seclusis
omnibus his , habet actum sui communicativum per po-
tentiam suam, qui est actio transiens. Si qua autem natura
est fecunda, cui repugnet communicari per actionem trans-
euntem , qualis est omnis natura pure intellectualis , illa
habet, per potentiam vel potentias suas, actum communi-
cativum sui de genere actionum immanentium. Et cum
huiusmodi actiones in natura intellectuali non sint nisi
actus intellectus et voluntatis (solae namque istae sunt na-
turales potentiae propriae naturae pure intellectualis), se-
quitur quod, si qua natura pure intellectualis est fecunda,
actus communicativus ipsius est actus intellectus aut vo-
luntatis, vel uterque. Et haec est ratio litterae huius, in-
choata iam a primo articulo huius quaestionis , contra
Arium, etc.
VII. Ad obiectiones igitur in oppositum dicitur , et
primo ad primam *, quod ex omnibus illis nihil aliud ha- ' Cf. num. m.
betur, nisi quod processiones seu productiones non sunt
actiones immanentes praecise: quod nos docemus, tenentes
quod sunt intelligere exprimendo verbum, et similiter velle ad^"' "u^xxxvlil
spirando, et sic de aliis, ut inferius * latius patebit. «rt- '•
QUAESTIO XXVII, ARTICULUS V
3i7
* Cf. nam. iv. VIIT. Ad radicem autem opinionis * , concessa antece-
dente propositione, neganda est sequela. Quoniam stat quod
actus communicativus naturae sit ex fecunditate eius , et
tamen non praeveniat quocumque ordine actum intellectus
aut voluntatis, eo quod naturae illi repugnat communicari
per alium actum quam intellectus aut voluntatis. - Ad pro-
bationem vero sequelae, cum dicitur qualis est ordo etc,
concessa maiore, negatur minor, quoad id quod supponit,
scilicet quod naturae fecundae debeatur actus sui commu-
nicativus seclusis ceteris : hoc enim est falsum , ut decla-
♦ Num. VI. raviraus *.
Et si instetur , quia intellectus praesupponit naturam
fecundam , ergo actus intellectus praesupponit actum na-
turae fecundae : neganda est causalis et sequela , quamvis
praeiacens illius causalis sit vera. Et ratio negationis est,
quoniam huiusmodi argumentationes non tenent in subor-
dinatis quorum eadem est operatio, ita quod primum non
nisi per secundum operari potest, ut contingit in propo-
sito. - Et si quaeratur causa quare natura non potest se-
clusa potentia operari : nulla est alia ratio , nisi quia est
natura. Debetur enim sibi ex hoc esse primum, non proxi-
mum opens prmcipium: repugnat enim naturae commu-
nicari per talem priorem actum, ut diximus.
Falli autem videtur imaginatio ex hoc, quod imagina-
tur quis naturam et intellectum se habere quasi duas na-
turas: cum tamen,ad propositum, oporteat imaginari quod
intellectualitas sit differentia constitutiva naturae in tali
ordine seu genere rerum, quod aut sit infecunda, aut fe-
cunditas eius sit per actus intelligibiles. Et sic est in rei
veritate.
Et ex hoc patet nihil officere proposito veritatem illius
conditionalis de calore, et similibus. Quoniam verae sunt
de formis communicabilibus per actionem ad extra; et quas
fingimus habere se ut sic ad intellectualitatem, ut proprie-
tatem; et non ut determinativam differentiam ad modum
communicationis sui, ut in proposito accidit.
Unde processiones divinae, putandum est quod omnium
processionum in se perfectiones praehabeant eminenter:
et quia sunt ex fecunditate naturae, ideo sunt ipsius com-
municativae ; et quia sunt in natura pure intellectuali, ideo
sunt actus intellectus et voluntatis ; et quia sunt perfectae
simpliciter, ideo neutra multiplicatur, etc.
i
3i8
QUAESTIO XXVIII, ARTICULUS I
QUAESTIO VIGESIMAOCTAVA
DE RELATIONIBUS DIVINIS
IN QUATUOR ARTICULOS DIVISA
• Cf. qa. XXVII ,
Introd.
D
EiNDE considerandum est de relationibus di-
vinis ^.
Et circa hoc quaeruntur quatuor.
Primo: utrum in Deo sint aliquae relationes
reales.
Secundo: utrum illae-relationes sint ipsa essen-
tia divina ", vel sint extrinsecus affixae,
Tertio: utrum possint esse in Deo plures re-
lationes realiter distinctae ab invicem.
Quarto: de numero harum relationum.
Cap. IV.
* Cap. VI.
ARTICULUS PRIMUS
UTRUM IN DEO SINT ALIQUAE RELATIONES REALES
I Sent., dist. xxvi, qu. n, art. i; IV Cont. Gent., cap. xiv; De Pot., qu. viii, art. i; Compend. TTieo!., cap. liii;
In loan., cap. xvi, lect. iv.
»D PRiMUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
in Deo non sint aliquae relationes reales.
Dicit enim Boetius, in libro de Trin. *,
i^quod cum qiiis praedicamenta in divi-
nam vertit praedicationem , cuncta mutantur in
substantiam quae praedicari possunt; ad aliquid
vero omnino non potest praedicari. Sed quidquid
est realiter in Deo , de ipso praedicari potest.
Ergo relatio non est realiter in Deo.
2. Praeterea, dicit Boetius in eodem libro *,
quod similis est relatio in Trinitate Patris ad
Filium, et utriusque ad Spiritum Sanctum, ut eius
quod est idem, ad id quod est idem. Sed huius-
modi relatio est rationis tantum: quia omnis re-
latio realis exigit duo extrema realiter. Ergo rela-
tiones quae ponuntur in divinis, non sunt reales
relationes ^, sed rationis tantum.
3. Praeterea, relatio paternitatis est relatio
principii. Sed cum dicitur, Deus est "^ principium
creaturarum, non importatur aliqua relatio realis,
sed rationis tantum. Ergo nec paternitas in divinis
est relatio realis. Et eadem ratione nec aliae re-
lationes quae ponuntur ibi.
4. Praeterea, generatio °' in divinis est secun-
dum intelligibilis verbi processionem. Sed rela-
tiones quae consequuntur operationem intellectus,
sunt relationes rationis '. Ergo paternitas et filiatio,
quae dicuntur in divinis secundum generationem,
sunt relationes rationis tantum.
Sed contra est quod pater non dicitur nisi
a paternitate, et filius a filiatione. Si igitur pater-
nitas et filiatio non sunt in Deo realiter, sequitur
quod Deus non sit realiter Pater aut Filius, sed
secundum rationem intelligenfiae ^ tantum: quod
est haeresis Sabelliana,
Respondeo dicendum quod relationes quaedam
sunt in divinis realiter. Ad cuius evidentiam, con-
siderandum est quod solum in his quae dicuntur
ad aliquid, inveniuntur aliqua secundum radonem
tantum, et non secundum rem. Quod non est in
aliis generibus: quia alia genera, ut quantitas et
qualitas, secundum propriam rationem significant
aliquid alicui " inhaerens. Ea vero quae dicuntur
ad aliquid, significant secundum propriam ratio-
nem solum respectum ad aliud *. Qui quidem re-
spectus aliquando est in ipsa^natura rerum; utpote
quando aliquae res secundum suam naturam ad
invicem ordinatae sunt, et invicem inclinationem
habent. Et huiusmodi relationes oportet esse rea-
les. Sicut in corpore gravi est inclinafio et ordo ad
locum medium: unde respectus quidam est in ipso
gravi respectu loci medii, Et similiter est de aliis
huiusmodi. Aliquando vero respectus significatus
per ea quae dicuntur ad aliquid, est tantum in ipsa
apprehensione rationis conferenfis unum alteri: et
tunc est relatio rationis ' tantum; sicut cum com-
parat rafio hominem animali, ut speciem ad genus.
Cum autem aliquid procedit a principio eius-
dem naturae , necesse est quod ambo, scilicet *
procedens et id a quo procedit, in eodem ordine
conveniant: et sic oportet quod habeant reales
respectus ad invicem. Cum igitur processiones in
divinis sint in identitate naturae, ut ostensum est*,
necesse estquod relationes quae secundum proces-
siones divinas ^ accipiuntur, sint relationes reales.
Ad primum ergo dicendum quod ad aliquid di-
citur omnino non praedicari in Deo, secundum
propriam rafionem eius quod dicitur ad aliquid;
inquantum scilicet propria ratio eius quod ad ali-
quid dicitur, non accipitur per comparationem ad
a) divina, - Om. codices.
P) non sunt reales relationes. - non sunt relationes pD, non sunt
relationes reales ceteri.
Y) est. - esse ACFab.
3) generatio. - relatio codices.
£) rationis.- ut genus et species addunt ABDG. - Ergo... relationes
rationis om. F.
!^) intelligentiae.
ACDEFG(pB?).
ri) alicui. — Om. FG.
6) ipsa. — propria BD.
i) rationis. — ad rationem B.
x) scilicet. - scilicet et BGDFG.
X) divinas. - diversas B.
intellectus B. - Pro Sabelliana , Sabellianae
• D. 1086.
' Qu. xxvii, art.
3, ad 2.
* Qu. xm, art. ',
* Cf. num. seq.
* Cf. num. XIV.
Cf. num. X.
QUAESTIO XXVIII,
illud cui inest relatio, sed per respectum ad al-
terum. Non ergo ^" per hoc excludere voluit quod
relatio non esset in Deo : sed quod non praedi-
caretur per modum inhaerentis secundum pro-
priam relationis rationem, sed magis per modum
ad aliud se habentis.
Ad secundum dicendum quod relatio quae im-
portatur per hoc nomen idem, est relatio ratio-
nis tantum, si accipiatur simpliciter idem : quia
huiusmodi relatio non potest consistere nisi in
quodam ordine quem ratio adinvenit alicuius ad
seipsum, secundum aliquas eius duas considera-
tiones. Secus autem est, cum dicuntur aliqua ea-
dem esse, non in numero ', sed in natura generis
sive speciei. Boetius igitur relationes quae sunt
in divinis, assimilat relationi identitatis, non quan-
tum ad omnia, sed quantum ad hoc solum, quod
per huiusmodi relationes non diversificatur sub-
stantia, sicut nec per relationem identitatis.
Ad tertium dicendum quod, cum creatura pro-
cedat a Deo in diversitate naturae, Deus est extra
qrdinem totius creaturae : nec ex eius natura est
ARTICULUS I
3ig
eius ^ habitudo ad creaturas, Non enim producit
creaturas ex necessitate suae naturae, sed per in-
tellectum et per " voluntatem, ut supra * dictum
est. Et ideo in Deo non est realis relatio ad crea-
turas *. Sed in creaturis est realis relatio ad
Deum : quia creaturae continentur sub ordine di-
vino, et in earum natura " est quod dependeant
a Deo. Sed processiones divinae sunt in eadem
natura. Unde non est similis ratio.
Ad quartum dicendum quod relationes quae con-
sequuntur solam operationem intellectus in ipsis
rebus intellectis, sunt relationes rationis tantum:
quia scilicet eas ratio adinvenit inter duas res
intellectas. Sed relationes quae consequuntur ope-
rationem '' intellectus, quae sunt inter verbum
intellectualiter procedens et iliud a quo procedit,
non sunt relationes rationis tantum, sed rei: quia
et ipse intellectus et ratio est quaedam res, et
comparatur realiter ad id quod procedit intelli-
gibiliter, sicut res corporalis ad id quod procedit
corporaliter. Et sic paternitas et filiatio sunt re-
lationes reales in divinis.
' Qu. XIV, art. 8
qu. XIX, art. 4.
• D. 1089.
p.) ergo. — autem Vab.
v) in numero. - numero codices.
?) eius. — Om. codices.
0) per. — Om. codices.
Pro quod de-
r.) et in earum natura. - et ita earum natura B.
pendeant, ut dependeant codices.
p) operationem. - operationes codices. - Pro quae sunt, et quae
sunt FG, om. ed. a.
Oommentaria Cardinalis Caietani
IN titulo, ly reales quid significet, patet. Quare autem
addatur, in corpore littera dicet : quia scilicet non omnes
relationes sunt reales. Ly sint in Deo significat modum
essendi in Deo formaliter. Et quoniam in numero plurali
quaeritur, insinuatur et quod intendit an in Deo sint plures
relationes reales, et quod de relationibus ad intra est quae-
stio : relationes enim ad extra et superius * tractatae sunt,
et magis essent Dei ad alia, quam in ipso Deo secundum
seipsum, quo modo de eo loquimur.
II. In corpore tria facit : primo, proponit conclusionem
responsivam; secundo, tractat illum terminum reales*;
tertio, probat conclusionem *.
Quoad primum, conclusio responsiva quaesito affirma-
tive est : Relationes quaedam sunt in divinis realiter.
III. Quoad secundum, et redditur ratio quare apponatur
supra relationem realitas ; et quis sit respectus realis, et quis
rationis *. Ratio primi est differentia inter ad aliquid et alia
genera : quoniam ceterorum generum omnia sunt secun-
dum rem; ad aliquid vero aliqua sunt secundum ratio-
nem tantum, et aliqua secundum rem. - Et nascitur haec
differentia ex una alia, scilicet quod cetera secundum pro-
priam rationem significant aliquid alicui inhaerere; ad ali-
quid vero secundum propriam rationem significat tantum
respectum ad aliud.
IV. Circa haec dicta, multa sunt dubia. Primo circa pri-
mam differentiam , ex parte utriusque extremi. Ex parte
quidem ad aliquid , sic. Ad aliquid, ut est unum genus
distinctum contra alia genera, secundum propriam rationem
suam formalem , est ens reale : quoniam est pars , mem-
brum, seu modus entis realis divisi in decem genera. Ergo
falsum est quod hoc sit singulare in genere ad aliquid,
quod aliqua inveniantur secundum rationem. - Et si dice-
retur quod hic non est sermo de ad aliquid ut est unum
genus, sed ut est analogum quoddam ad omnia relativa:
repellitur haec responsio ex littera, distinguente ad aliquid
contra alia genera. Constat enim distinctum contra genera,
unum ex generibus esse.
Ex parte autem reliquorum generum, dubitatur: quo-
niam in omnibus videtur inveniri aliquid secundum rem,
et aliquid secundum rationem. Rosa enim intellecta, sub-
stantia est secundum rationem ; et similiter triangulus abs-
tractus; et sic de aliis. Ergo non est proprium relationi
' I Sent., dist.
XIX, qu.ii, art. i;
qu. V, art. i; IV
Phys., lect.xxiii,
n. 5.
" ISum. praec.
habere aUquid secundum rem, et aliquid secundum ratio-
nem. - In genere quoque quantitatis inveniuntur utroque
modo species : reales quidem , ut corpus ; rationis autem
formaliter, ut tempus, saltem apud s. Thomam *. Ergo.
V. Circa secundam differentiam dubium quoque utrin-
que occurrit. Ex parte quidem ad aliquid , simile prae-
misso * : quoniam genus ad aliquid non significat ex pro-
pria ratione solum ad, sed ad reale; alioquin pars entis
realis non esset formahter.
Ex parte vero ahorum generum: quoniam actio secun-
dum propriam rationem non significat aliquid alicui in-
haerens, ut etiam s. Thomas testatur alibi, idest in Qq. de
Potentia, qu. viii, art. 2. Non ergo omne aliud genus ac-
cidentJs secundum propriam rationem significat aliquid in-
haerens alicui.
VI. Ad has dubitationes, ordine retrogrado respondendo,
ut a radice inchoemus, dicendum est quod ad aliquid ,
seu relatio , secundum propriam rationem nihil aliud est
quam id quo primo a ceteris diversum est. Hoc autera
neque est esse ens , neque esse accidens seu inhaerens ,
neque esse quid reale, quoniam haec omnia communia
sunt: sed est ad aliud se habere, quod dictione simplici
optime significatur per ly ad. Et propterea, quandocumque
de ad aliquid, seu relatione, secundum propriam rationerri
loquimur, de ad est sermo. Et quoniam multae relationes
sunt reales , multae rationis tantum , et quaelibet habet
suum ad; consequens est quod ad, inquantum ad, neque
reale neque rationis ens necessario sit, sed utrumque per-
missive. Nec inconvenit aliquod sic abstrahens a reali, esse
secundum quandam sui partem modificatum ad differentiam
entis realis. Et quoniam in illa parte includitur formaliter
ly ad tanquam proprium distinctivum , hcet modificatum,
idcirco etiam de relationibus realibus loquendo formaliter
secundum id quod est eis proprium, quo distinguuntur a
reliquo rerum genere, intelligi potest de ad inquantum ad.
Et sic patet quod non refert quandoque loqui de ad ali-
quid, et de ad aliquid reali, cum scilicet loquimur de eis
secundum eam conditionem simplicem quae est eis pro-
pria: quia interpretandum est utrobique de ad ; hoc enim
solum est inter simplicia proprium, ut de se patet.
VII. Et per haec patet responsio tam ad primum quam
ad secundum dubium ex parte ad aliquid *. Et patet ratio ' Cf. num. iv, v,
320
QUAESTIO XXVIII, ARTICULUS I
quare dicatur quod relationes secundum propriam ratio-
nem nihil ponunt in relativo, etc. Haec enim omnia quan-
tum est ex ratione ad ut sic, vera sunt; quamvis ex tali
ad, puta reali, falsa essent. Et propterea caute loqui oportet.
Nam aliter loquendum est de speciebus, et universaliter re-
lationibus necessario realibus ex propriis rationibus , ut
paternitas et filiatio, et alia huiusmodi; et aliter de rela-
tionibus absolute : istae enim significant tantum ad aliquid,
illae vero ad aliquid reale.
VIII. Ad obiectionem vero ex parte aliorum generum
Cf. num. V. in secundo dubio *, dicitur quod littera non comparat ad
aliquid ad cetera omnia genera in secunda differentia, sed
ad genera absoluta, ut scilicet quantitatem et qualitatem,
quae tantum in littera exprimuntur. Et hanc esse s. Tho-
mae mentem, testantur verba eiusdem in I, dist. xxvi, qu. ii,
art. I , expresse in hac differentia explicantis omnes alias
formas absolutas. Et propterea, si actio est forma absoluta
(quidquid sit de modo significandi, de quo loquitur Auctor
in Qq. de Potentia) , ex parte rei et est , et habet quod
significetur ut inhaerens. Si autem est forma respectiva ,
nihil obstat proposito.
Posset tamen, concessa extensione ad alia genera, dici
quod per ly inhaerens intelligitur, non hoc quod significat
formaliter hoc vocabulum inhaerens , sed omnis modus
essendi ex sua ratione formali significans esse in rerum
natura. Et hoc modo clauduntur omnia genera alia ab ad
aliquid, etiam substantia: imo et reliqua entia, sive in ge-
nere sive extra genus. Et hanc esse mentem litterae, sumi
potest ex eo quod nec propria ratio qualitatis nec quan-
titatis consistit in inesse, cum inesse commune sit omnibus
generibus accidentis: sed consistit in quodam modo ines-
sendi, tali tamen quod ex proprio sibi soli formali ponit
aliquid in rerum natura; cuius oppositum in relatione in-
tendebat littera ostendere.
IX. Ad primum vero dubium ex parte aliorum gene-
Cf. num. IV. rum *, dicitur quod procedit ex malo intellectu assignatae
differentiae. Relatio enim est, ut sic loquar, essentia quae-
dam, cuius quibusdam subiectivis partibus repugnat esse in
rerum natura, et vendicant sibi esse rationis tantum ; qui-
busdam autem convenit esse in rerum natura. Et rursus,
relatio est tale ens , cui additum esse in ratione non est
conditio diminuens , sicut in aliis. Rosa enim secundum
rationem, non est rosa ; neque Homerus in opinione, est
Homerus ; relatio autem in ratione , est vera relatio. Et
iterum, relatio non secundum aliquid est ens naturae , et
secundum aliquid rationis , puta completive : sed simpli-
citer quandoque est ens rationis.
Et per hoc patet responsio ad obiecta. Tempus enim,
et similia, completive tantum pendent a ratione. Nec rosa
aut triangulus secundum esse rationis, est vera rosa, aut
triangulus verus. Nec distinctio rosae in esse naturae et
esse rationis, est distinctio diversarum quidditatum, quarum
una sit ens reale, et altera sit ens rationis, ut in relatione
contingere diximus: sed est distinctio unius et eiusdem se
cundum diversos modos essendi, scilicet simpliciter vel se-
cundum quid.
a. num. m. X. Quis autem sit respectus realis , et quis rationis * ,
explanatur distinguendo quod respectus quandoque est in
ipsis naturis rerum, quandoque in apprehensione rationis
tantum. Et ille quidem est, cum duae aliquae res incli-
nationem seu ordinem ad invicem habent, ut patet de gravi
et loco deorsum; iste autem est, cum ratio confert unum
alteri, ut ostenditur in specie et genere.
XI. Adverte hic duo. Primum est, quod Httera inter-
pretanda est de relationibus realibus mutuis (quoniam de
his intendimus), et de ordine seu inclinatione fundamentali
ut qu. xiii * expositum est. - Secundum est, quod nomine
rationis conferentis intelligendus est intellectus quovis modo
intelligens unum in comparatione ad alterum, ut universalis
sit doctrina. Quot autem modis hoc contingat, in I Sent.,
dist. XXVI, qu. n, art. i , et Qq. de Potentia, qu. vii, art. 1 1 , habes.
XII. Circa hanc partem dubium occurrit ex xlv distin-
In resp. ad arg. ctione Primi *, ipsius Scoti, putantis quod non omnis relatio
rationis fit ab intellectu, sed aliqua a voluntate, et aliqua
ab imaginativa. Probatque hoc tali ratione. Omnis poten-
* Art. 7, Com-
ment. num. xvi.
tia potens habere actum circa obiectum existens non ut
existens, et illud obiectum comparare ad aliud, ad quod ex
natura rei non comparatur, potest in obiecto, ut obiectum
est, causare relationem ipsius ad aliud: sed voluntas est
huiusmodi, quoniam potest uti Deo ad creaturam, et aliis
similiter : ergo potest causare huiusmodi relationem. Tunc
ultra : talis relatio, constat quod non est realis ; ergo ratio-
nis, non per opus intellectus.
XIII. Ad hoc, ex V et VI Metaphys., dicendum est quod,
cum ens non inveniatur distinctum ac tractatum nisi in ens
per se, divisum in decem genera, et ens per accidens, dis-
cussum in VI Metaphys. *, et ens verum, in V ** inchoatum
et in VI * determinatum; fictio videtur ponere alium modum
essendi. Ipse namque Aristoteles ens in anima sufficienter
se determinasse putavit, determinando de ente vero. Unde
huiusmodi relationes nullum aliud habent actuale esse, nisi
quoniam propositio de ipsis est vera.
Distinguendum tamen est, quod relatio rationis potest
considerari dupliciter. Uno modo, secundum suum esse :
et sic non habet esse nisi in intelligi. Alio modo, secun-
dum suam quasi proximam causam, scufundamentum: et
sic causatur et a voluntate et ab imaginativa. Imo etiam a
visu exteriori : visus namque, attingendo colorem , causat
in eo relationem visi ad videntem. Et similiter dextrum
animalis causat relationem dextreitatis in columna. Et ta-
men hae relationes non sunt actu nisi cum intelliguntur.
Unde, cum voluntas ex se, distincta contra rationem, et
similiter quaelibet alia potentia, sic causent relationem in
obiecto ; quia non alio modo causant quam si essent causae
naturales, in patiente disposito, etc, efficerent ut resultaret
relatio realis. Faciunt enim et hoc modo ut resultet relatio
rationis, quando ens rationis esse potest. Hoc autem, cum
consistat in intelligi, nunquam est actualiter nisi intelliga-
tur : praeexistentibus namque praedictis fundamentis, quasi
habitualiter est. Unde maior Scoti intellecta de causaUtate
et relatione rationis secundum esse actuale, falsa est : vera
autem secundum esse fundamentale. Et propterea in littera
dicitur quod huiusmodi respectus est in sola apprehensione
rationis.
XIV. Quoad tertium *, probatur proposita conclusio sic.
Quandocumque aliquid procedit a principio eiusdem na-
turae, ambo sunt eiusdem ordinis, et consequenter habent
reales respectus ad invicem : sed processiones in divinis sunt
in identitate naturae: ergo relationes secundum processio-
nes divinas sunt reales , quod erat intentum. - Qmnia ex
dictis clara sunt.
XV. In responsione ad primum, nota, novitie, quod, quia
praedicari fundatur super inesse, eadem ratione qua relatio
ex propria ratione non inest, et tamen secundum rem quan-
doque inest, dicitur etiam quod non praedicatur, et tamen
praedicatur sic, scilicet per modum ad aliud.
XVI. In responsione ad secundum , habes quod relatio
identitatis specificae seu genericae, est relatio realis mutua,
ex illo verbo, Secus autem est etc. Quamvis etiam si hoc
non diceretur, posset ratione convinci. Quia non minus
duae humanitates similes sunt in natura, quam duae albe-
dines : sed relatio similitudinis specificae inter duo alba ,
est realis: ergo et inter duos homines, etc. Et est hoc valde
notandum et advertendum, cum tractatur de fundamento re-
lationis, aut de distinctione relationis a fundamento. Habes
enim hinc et quod relatio immediate fundatur in sub-
stantia , et quod distinguitur realiter a fundamento : quo-
niam constat, apud s. Thomam *, huiusmodi relationes esse
accidentia, in praedicamento Relationis posita.
Nec obstat primo dicto, quod alibi * dicatur relationem
oportere fundari in substantia mediantibus aliis generibus,
propter sui debilitatem. Hoc enim intelligitur, non realiter,
sed formaliter. Similitudo enim est relatio quae dicitur fun-
dari supra quantitatem, quia unum fundat illam, ut patet
V Metaphys. *: et tamen constat quod , secundum rera ,
qualitates, et universaliter formae eiusdem rationis, fundant
illam ; sub ratione tamen unius, prout unum in substantia
facit idem, in quantitate aequale, in qualitate simile. - Se-
cundo autem dicto quomodo reliqua qonsonent, posterius *
perscrutandum est.
•Cap.ii,iii.-Did.
lib. V, cap.n.iii.
"Cap.viii.-Did.
lib. IV, cap. VII,
■ Cap. IV. - Did.
lib. V, cap. IV.
* Conf. num. ii.
• V Metaphys. ,
lect. XI.
" UI Physic, lect
I, n. 6.
• Cap. XV. - Did.
lib. IV, cap. XV,
n. 4.
* Art. seq. Com-
ment. n. v sqq.
QUAESTIO XXVIII, ARTICULUS II
321
ARTICULUS SECUNDUS
UTRUM RELATIO IN DEO SIT IDEM QUOD SUA ESSENTIA
I Sent., dist. xxxiii, art. i; IV Cont. Gent., cap. xiv; De Pot., qu. viii, art. 2; Quodl.Yl, qu. i;
Compend. Tlieol., cap. liv, lxvi, lxvii.
Cap. V.
Cap. I.
Cap. V, n.24.
iD SECUNDUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
relatio in Deo non sit idem quod sua
'essentia. Dicit enim Augustinus, in V
^de Trin. *, quod non omne qiiod dicitur
dicitur secundum substantiam. Dicitur
enim ad aliquid, sicut Pater ad Filium : sed haec
non secundum substantiam dicuntur. Ergo relatio
non est divina essentia ".
2. Praeterea, Augustinus dicit, VII de Trin. *:
Omnis res quae relative dicitur, est etiam aliquid
excepto relativo; sicut homo dominus ^^ et homo
servus. Si igitur relationes aliquae sunt in Deo,
oportet esse in Deo aliquid aliud praeter relatio-
nes. Sed hoc aliud non potest esse nisi essentia.
Ergo essentia est aliud a relationibus.
3. Praeterea, esse relativi est ad aliud se ha-
bere, ut dicitur in Praedicamentis *. Si igitur re-
latio sit ipsa divina essentia, sequitur quod esse
divinae essentiae sit ad aliud se habere : quod
repugnat perfectioni divini esse, quod est maxime
• Qu. m, art. 4. absoiutum ct pcr se subsistens, ut supra * osten-
sum est. Non igitur relatio est ipsa essentia divina.
Sed contra, omnis res quae non est divina
essentia, est creatura. Sed reiatio realiter compe-
tit Deo. Si ergo non est divina essentia, erit crea-
tura: et ita ei non erit adoratio latriae exhibenda:
contra quod in Praefatione * cantatur : ut in Per-
sonis proprietas, et in maiestate adoretur aequa-
litas.
Respondeo dicendum quod circa hoc dicitur
Gilbertus Porretanus errasse, sed errorem suum
postmodum in Remensi Concilio revocasse. Dixit
enim quod relationes in divinis sunt assistentes,
sive extrinsecus affixae.
Ad cuius evidentiam, considerandum est quod
in quolibet novem generum accidentis est duo
considerare. Quorum unum est esse quod com-
petit unicuique ipsorum secundum quod est ac-
cidens. Et hoc communiter in omnibus est inesse
subiecto : accidentis enim esse est inesse. Aliud
quod potest considerari in unoquoque, est pro-
pria ratio uniuscuiusque illorum generum. Et in
aliis quidem generibus a relatione "^, utpote quan-
titate et qualitate, etiam propria ratio generis ac-
cipitur secundum comparationem ad subiectum *:
nam quantitas dicitur mensura substantiae, qua-
litas vero dispositio substantiae. Sed ratio propria
relationis non accipitur secundum comparationem
ad iilud in quo est *, sed secundum comparatio-
nem ad aliquid extra.
De Trinitale.
' D. 1086.
Si igitur consideremus, etiam in rebus creatis,
relationes secundum id quod relationes sunt, sic
inveniuntur esse assistentes, non intrinsecus ' af-
fixae ; quasi significantes respectum quodammodo
contingentem ipsam rem relatam, prout ab ea
tendit in alterum. Si vero consideretur relatio
secundum quod est accidens, sic est inhaerens
subiecto, et habens esse accidentale in ipso. Sed
Gilbertus ^ Porretanus consideravit relationem
primo modo tantum.
Quidquid autem in rebus creatis habet esse ac-
cidentale, secundum quod transfertur in Deum ,
habet esse substantiale: nihil enim est in Deo ut
accidens in subiecto , sed quidquid est in Deo,
est eius essentia. Sic igitur ex ea parte qua re-
latio in rebus creatis habet esse accidentale in
subiecto , relatio realiter existens in Deo habet
esse essentiae divinae, idem omnino "^ ei existens.
In hoc vero quod ad aliquid dicitur, non signi-
ficatur aliqua habitudo ad essentiam, sed magis
ad suum oppositum. Et sic manifestum est quod
relatio realiter existens in Deo, est idem essen-
tiae secundum rem ; et non differt nisi secundum
intelligentiae rationem, prout in relatione impor-
tatur respectus ad suum oppositum, qui ® non
importatur in nomine essentiae. Patet ergo ' quod
in Deo non est aliud esse relationis et esse es-
sentiae, sed unum et idem.
Ad primum ergo dicendum quod verba illa Au-
gustini non pertinent ad hoc, quod paternitas, vel
alia reiatio quae est in Deo, secundum esse suum
non sit idem quod divina essentia; sed quod *
non praedicatur secundum modum substantiae,
ut existens in eo de quo dicitur, sed ut ad alte-
rum se habens. - Et propter hoc dicuntur duo
tantum esse praedicamenta in divinis. Quia alia
praedicamenta important habitudinem ad id de
quo dicuntur, tam secundum suum ^ esse, quam
secundum proprii generis rationem : nihil autem
quod est in Deo, potest habere habitudinem ad
id in quo est, vel de quo dicitur, nisi habitudi-
nem identitatis , propter summam Dei simplici-
tatem.
Ad secundum dicendum quod, sicut in rebus
creatis, in illo quod dicitur relative , non solum
est invenire respectum ad alterum, sed etiam ali-
quid absolutum , ita et in Deo : sed tamen aliter
et aliter. Nam id quod invenitur in creatura ''
praeter id quod continetur sub significatione no-
minis relativi, est alia res : in Deo autem non est
a) divina essentia.- ipsa {in ipsa F) essentia divina codices, ipsa
divina essentia ed. a.
P) dominus. - Deus ACE.
f) a relatione. - Om. codices.
3) ad subiectum. - ad id in quo est, scilicet secundum comparatio-
nem ad subicctum BD; ad substantiam F; ad subiectum in quo est G.
e) intrinsecus. - sed extrinsecus addunt AsD.
SuMMAE Theol. D. Thomae T. I.
^) Gilbertus. — Om. codices.
7)) omnino. — Om. codices et ed. a.
6) qui. - quod CDEFG.
i) ergo. ~ etiam ABCDE
x) quod. - quia codices.
X) suum. - sui FG.
[j.) creatura. - creaturis FG.
4'
322
QUAESTIO XXVIII, ARTICULUS II
?
alia res , sed una et eadem , quae non perfecte
* exprimitur relationis nomine ', quasi sub signi-
ficatione talis nominis comprehensa. Dictum est
Qu. xm, art. 2. enim supra *, cum de divinis nominibus ageba-
tur, quod plus continetur in perfectione divinae
essentiae, quam aliquo nomine significari possit ^
Unde non sequitur quod in Deo, praeter relatio-
nem, sit aliquid aliud secundum rem ; sed solum
considerata nominum ratione.
Ad tertium dicendum quod, si in perfectione
divina nihil plus contineretur quam quod signi-
ficat nomen relativum, sequeretur quod esse eius
esset imperfectum , utpote ad aliquid ' aliud se
habens: sicut si non contineretur ibi plus quam
quod nomine sapientiae significatur , non esset
aliquid subsistens. Sed quia divinae cssentiae per-
fectio est maior quam quod " significatione ali-
cuius nominis comprehendi possit, non sequitur,
si nomen relativum, vel quodcumque aliud no-
men dictum de Deo, non significat aliquid perfe-
ctum, quod divina essentia habeat esse imperfe-
ctum: quia divina essentia comprehendit in se
omnium generum perfectionem , ut supra * di-
ctum est.
v) relationis nomine.— nomine relationis AB; relationis om. ceteri.
5) possit. - posset codices.
o) aliquid. - Om. codices et edd. a b.
7t) quod. - Om. DFG.
Qu. IT, art. 2.
Commentaria Cardinalis Caietani
Art. I.
TiTULus in corpore articuli clarificatur. - In corpore tria
facit: primo, refert errorem quendam; secundo, tractat
Cf. num. seq. radicem recitati erroris, et eliciendae veritatis*; tertio, ibi,
Cf. num. III. Quidquid autem, respondet quaesito secundum veritatem *.
Quoad primum, tria dicit. Primum, errorem circa quae-
situm, scilicet: Relationes in divinis sunt assistentes, seu ex-
trinsecus affixae. Secundum est, quod hic error dicitur quod
fuit Gilberti Porretani. Tertium est, quod dicitur errorem
suum postmodum revocasse.
II. Quoad secundum, tria dicuntur. Primo, distinguitur
tam relatio quam quodcumque aliud genus accidentis , in
duas rationes formales. Quarum altera communis est omni-
bus huiusmodi generibus : et haec est ratio accidentis, idest
inesse subiecto, quoniam accidentis esse est inesse. Altera
est propria ratio uniuscuiusque eorum. Et penes hanc, re-
lationis genus differt ab aliis absolutis , quod aliorum pro-
^ priae rationes significant rem in ordine ad subiectum; re-
lationis autem, non in ordine ad subiectum, sed terminum.
Idest, differunt quoad afl^irmationem et negationem huius
causalis, A ex propria ratione ponit aliquid in subiecto:
affirmativa enim est vera in aliis generibus, negativa autem
in relatione, ut ex supradictis * patet.
Secundo, quod relationes, etiam in rebus creatis, si su-
mantur secundum id quod habent ex propria ratione rela-
>: tionis tantum, sic sunt assistentes : si autem secundum id
quod habent inquantum sunt accidentia , sic sunt inhae-
rentes.
Tertio, quod ratio erroris Gilberti fuit, quia consideravit
relationes secundum id tantum quod ex propria ratione
habent : propterea enim dixit eas extrinsecus affixas. Si enim
inhaesionem considerasset, ut littera subsequenter facit, aliter
dixisset.
Cf. num. I. III. Quoad tertium * ergo, unica ponitur conclusio re-
sponsiva, cum uno coroUario. Conclusio est: Relatio rea-
liter existens in Deo, est idem essentiae secundum rem, et
non differt nisi secundum rationem.
Et probatur quoad primam partem , sic. Quidquid in
rebus creatis habet esse accidentale, translatum in Deum
habet esse substantiale: ergo relatio in Deo existens, habet
esse essentiae. Antecedens probatur: quia in Deo nihil est
ut accidens in subiecto, sed quidquid est, est eius substan-
tia. Consequentia vero: quia relatio in creaturis, ex parte in,
habet esse accidentale. - Quoad secundam autem partem ,
sic. In relatione importatur respectus ad suum oppositum,
in essentiae vero nomine, non : ergo, etc.
IV. Corollarium est: Esse relationis, et csse essentiae,
in Deo est omnino unum et idem. Ubi diligenter adverte
quod, quia esse in significat esse actualis existentiae acci-
dentis in proposito, actualis autem existentia etiam relatio-
nis non est ad aliquid, ut expresse docet s. Thomas in I,
dist. XXXIII, qu. i, art. i , ad i ; ideo actualis existentia rela-
tionis divinae est omnino idem cum actuali existentia ipsius
divinae cssentiae : quia non differt ab illa etiam ratione ,
sicut quod quid est relationis inteUigitur differre a quod
quid est essentiae, ut respectivum ab absoluto. Et hoc est
quod Augustinus dixit * , quod idem est quo Pater est
Deus, et quo est: non autem eo Pater, quo Deus. Et sic
habemus non solum realem identitatem relationis cum es-
sentia, sed omnimodam identitatem existentiae utriusque.
Et propterea una est actualis existentia omnium divinarura
relationum: quamvis inter se distinguantur realiter ipsae
relationes.
V. In responsione ad secundum, circa illa verba, id quod
invenitur in creatura praeter id quod continetur sub si-
gnificatione nominis relativi, est alia res: in Deo autem
non est alia res, etc. , dubium magnum est de relationis
distinctione a fundamento , et simpliciter, et in doctrina
s. Thomae. Quidam enim, etiam Thomistae, tenent relatio-
nem esse eandem rem cum fundamento. Quidam autem
tenent quod distinguitur realiter a fundamento. Alii autem
tenent quasdam relationes identificari fundamentis, quasdam
vero distingui realiter ab eis. - Quid autem horum verius
sit, aut secundum mentem s. Thomae, ex rationibus et pro-
positionibus suis discutere oportet.
VI. Opinio ergo prima consona videtur s. Thomae, ex
quatuor propositionibus eius. Prima est communis omni-
bus, scilicet : Esse proprium uniuscuiusque formae simpli-
cis incipit et desinit cum illa *. - Secunda etiam communis
est, ex V Physic. * : Relatio generatur in aliquo, nulla mu-
tatione in eo facta. - Tertia propria s. Thomae: Inesse
cuiusque formae accidentalis distinguitur realiter ab essen-
tia accidentis, et ab esse subiecti *. - Quarta etiam propria
s. Thomae : Inesse relationis non est ad aliud se habere *.
Ex his enim sequitur quod, Socrate solo existente albo,
similitudo coalborum non est ; genito autem Platone albo,
in Socrate est similitudo; et nullum absolutum de novo
acquisivit (alioquin vere mutatus esset) ; ergo aut inesse
similitudinis est idem quod inesse albedinis, et consequen-
ter similitudo est idem quod albedo secundum rem ; aut
praeerat inesse similitudinis absque similitudine , quod est
contra primam propositionem.
Simpliciter autem et ad hominem, fundatur haec opinio
super tacto fundamento, scilicet generationis absque muta-
tione: - super compositione, quia scilicet non est compo-
sitius album simile quam album; et expresse in qu. vii de
Potentia Dei , art. 8 , dicitur quod relatio non componit
cum eo cuius est : - et super minima sua entitate inter ce-
tera praedicamenta , ut dicit Averroes in XII Metaphys. ,
comment. xix ; per hoc enim oportet quod sit minoris en-
titatis quam tempus, quod est utcumque ens sine anima ,
ut dicitur \W Physic. *
VII. Opinio vero distinguens quasdam relationes a fun-
damentis et quasdam non *, est Scoti, in II, dist. i, qu. v, et
in III, dist. viii, et in Quodlibetis, qu. in *, tenentis has duas
universales: Relatio cuius fundamentum potest remanere
sine termino, distinguitur realiter a fundamento. Altera est :
Relatio cuius fundamentum non potest esse sine termino,
est eadem realiter fundamento. - Probatque utramque pro-
* De Trin., lib.
VII, cap. IV; in
Psalm. LXVm ,
Serm. i, num. 5.
* Qu.De/4niin3,
art. 14.
' Cap. II, n. I. -
S. Tn. lect. m,
n. 7.
• IV Sent., dist.
XII, qu. I, art. i,
qu-. i; IV Cont.
Gent. , cap. xiv.
' DePot., qu. vn,
art. 9, ad 7.
' Cap.xiv, n.3. -
S. Tn. lect. xxiii.
* Cf. num. V.
• Arl. 3.
QUAESTIO XXVUI, ARTICULUS II
323
Cf. num. V.
* Ad 2. Cf. Com-
ment. num. xvi.
* Qu. xLv, art.3.
'De Pot., loc. cit.
" sed edd. 1508,
1514.
' Cap. iri. - Did.
lib. XI, cap. V,
n. 7.
* Num. praec.
Cf. num. VII.
• II Senl.j dist. i,
qu. V.
positionem ex eadem radice. Primam quidem, quia ex quo
non implicat contradictionem fundamentum remanere abs-
que relatione, sequitur quod sunt duae res: implicat enim
unam et eandem rem simul esse et non esse. Secundam
vero, ex opposito: quia ex quo implicat contradictionem
fundamentum esse sine relatione, sequitur quod sunt una res.
VIII. Opinio vero dicens relationem omnem realem di-
stingui realiter a fundamento *, est sine dubio s. Thomae,
quamvis multi Thomistae ipsum non intellexerint : habe-
turque manifeste et ex auctoritatibus eius , et sequitur ex
propositionibus suis. Manifeste siquidem in hac littera ponit
differentiam inter relationem in creaturis et in divinis quoad
hoc, quod in creaturis id quod invenitur praeter contentum
sub significatione nominis relativi , est alia res, in divinis
autem est eadem: constat autem quod fundamentum non
continetur sub significatione nominis relativi.
Habentur quoque propositiones indubitatae apud eum
tres. Prima est, quod nulla substantia in genere potest
idem esse realiter quod relatio, ut patet in Qq. de Potentia,
qu. vm, art. 2, ad i. - Secunda est : Aliqua relatio realis
fundatur immediate in re quae est substantia; ut patet in
articulo praecedente * de relationibus similitudinis seu iden-
titatis specificae ; ita quod inficiari non potest. Patet quoque
ex relatione creationis passivae, de qua in suo loco * erit
sermo : constat enim eam supra substantiam fundari. - Tertia
autem, quae ex istis manifeste sequitur, est quod in reali-
bus relationibus creaturarum, relationes insunt substantiis,
et compositionem faciunt accidentis ad subiectum; ut patet
in I Sent., dist. xxxiii, qu. i, art. i , in calce corporis. - Ex
his enim manifeste sequitur quod omnis relatio realis fun-
data immediate in substantia, distinguitur realiter a fun-
damento, apud s. Thomam.
IX. Ex his autem, et radice primae propositionis, dedu-
citur alia universalis simpliciter : scihcet quod omnis relatio
realis in creaturis distinguitur reaUter a fundamento. Habe-
tur enim ex his, quod relatio realis fundata in substantia,
habet proprium esse in et proprium esse ad: et cum con-
stet quod esse in est eius actualis existentia, sequitur quod
genus generalissimum relationis est forma habens propriam
existentiam : et cum non per accidens sit res cui debeatur
inesse (quoniam ly accidens essentialiter praedicatur de eo),
consequens est quod cuilibet suo inferiori hoc convenit. -
Et confirmatur: quia alioquin non praedicaretur accidens
in primo modo dicendi per se de qualibet relatione con-
tenta sub genere ad aliquid. Et tenet sequela: quia non
seipsa formaliter esset res ex qua flueret inesse , sed ex
forma fundamenti tantum.
Radix autem primae propositionis est, quia est definita
ad unum genus, et per consequens excludiiur ab alio ge-
nere, ut ibi * dicitur. Haec enim ratio, si bona est ac suffi-
ciens, infert distinctionem quoque realem relationis a quan-
titate et qualitate. Oportet enim maiorem seu antecedens
sic formare : Res definita ad unum genus, realiter excludi-
tur ab alio genere; sed substantia creata etc. Et similiter
aeque vera est subsumptio , sed quantitas et * qualitas est
definita ad unum genus: ergo. - Est igitur mens s. Tho-
mae, quod omnis relatio realis praedicamenti ad aliquid,
distinguitur realiter a fundamento.
X. Quod autem positio haec magis consonet veritati,
ex doctrina Aristotelis, XII Metaphys. *, ponentis alia esse
principia relationis, et alia qualitatis et aliorum generum,
percipi potest : et ex ratione adducta *, scilicet quod relatio
est essentialiter accidens, et consequenter habet proprium
in, utpote secundum propriam essentiam: et ex solutione
obiectionum ad oppositum.
XI. Ad rationem igitur Scoti * dicitur, quod falso inni-
titur fundamento. Multa enim sunt distincta reahter, quo-
rum unum impUcat contradictionem esse sine altero ; ut
patet apud ipsum * de partibus essentialibus simul sumptis,
et tertia entitate, et universaliter de illis inter quae est essen-
tialis dependentia. Nec prodest dicere quod ipsemet Scotus
fecit hanc exceptionem. Satis est enim proposito , quod
non posse esse sine altero non infert indistinctionem rea-
lem : et sicut tu de essentiali dependentia excipis , ita et
aliis licebit excipere de necessaria connexione, - etc. Nec
etiam est verum universaliter quod remanens distinguatur
realiter a corrupto; ut manifeste patet in calore remisso;
non enim distinguitur realiter a seipso prius intenso. Unde
radix illa sic absolute neque distinctionem realem probat
universaliter , quamvis suadeat. - Quomodo autem utatur
illa Aristoteles in Topic. *, et uti iUa possumus, alterius est ■Lib.vii,cap.iv.
negotii : haec enim sufficiunt proposito.
XII. Ad rationes vero primae opinionis * dicitur, et * Cf. nnm. vi.
primo ad primam (quae maximam vim habet), quod inesse
similitudinis, Socrate tantum existente albo, neque omnino
est, neque omnino non est; sed quodammodo est, et quo-
dammodo non est; est enim incomplete , non est autem
complete. Et quoniam esse actuaUter sonat esse complete,
ideo ista negativa est vera, inesse relationis non est: cum
qua tamen stat veritas affirmativae cum conditione secun-
dum quid, scilicet, inesse relationis est quodammodo, idest
incomplete. Et propter debilitatem sui esse, ex sola appo-
sitione termini completur: resultante siquidem ad, resultat
et complementum ipsius in. Quoniam non ex defectu fun-
damenti similitudo incompletum esse habebat, sed ex de-
fectu termini : et propterea consequens est quod , posito
termino qui deficiebat, compleat fundamentum quasi pro-
lem aut fructum seu effectum suum. Cuius exemplum si-
mile, et ad hoc propositum, affert s. Thomas in qu. vii de
Potentia Dei, art. 9, ad 7, de esse actionis. Subtracto namque
calefactibiU, si esset calor calefactivus, calefactio activa non
esset actualiter, nec inesset agenti ut accidens in subiecto ;
et tamen, apposito calefactibili, statim esset et inesset actio
in agente, propter eandem causam ; quia scilicet tam relatio
quam actio tollitur actu, subtracto extrinseco termino vel
passo, et remanet radicaliter seu causaUter.
Et ex hoc, ut ibidem dicitur, solvitur ratio de muta-
tione. Quod enim sic remanet , non oportet nova muta-
tione generari : quoniam ex parte causarum sufficientia iam
est in actu, sed quasi impediuntur ex subtractione extrin-
seci. Et similiter in corruptione non proprie est mutatio,
ex quo remanet actu illa causarum sufficientia. Mutatio
enim proprie dicta terminus est alterationis : hic autem
intervenit tantum naturalis quaedam resolutio , aut illius
desitio.
Componere autem relationem cum fundamento , com-
positiusque esse album simile quam album, non solum non
inconvenit, imo est necessarium : quia similitudo realis est
essentialiter accidens. Sed fallitur imaginatio quandoque ,
quoniam relationum nomina non explicite offerunt sua si-
gnificatione inesse. - Nec obstant Auctoris verba in loco
obiecto : quoniam causa ibidem assignata ostendit quod de
relatione formaliter, idest de ad, loquitur, dum dicit, quia
non significat aliquid in subiecto etc, ut expresse in se-
quenti articulo, ad 7, aperuit.
Minimae demum entitatis relatio inter cetera praedica-
menta et est et dicitur, quia ex proprio sibi, idest ad, non
habet quod sit reale : imo, quantum est ex hoc, potest in
ratione solum inveniri. Et ideo quidam putaverunt esse de
secundis intellectis. Tempus autem et reUqua oportet, ut
dictum est *, esse entia reaUa aliquo modo.
XIII. Circa praedicta, adverte quod, licet quibusdam re-
lationibus assentiat Scotus s. Thomae quod distinguantur
realiter a fundamentis, ut patet ex dictis *; non tamen con-
veniunt in hoc quod inesse relationis distinguatur reaUter
ab eius essentia ; sicut nec universaliter quod esse et es-
sentia distinguantur in creaturis reaUter *. Nec tamen intel-
Ugas inesse relationis distingui ab ipsa sicut alia relatio,
aut sicut res omnino absoluta. Utrumque enim horum est
falsum: esse namque relationis in genere est relationis, re-
ductive tamen, ut eius actualitas ; sicut esse substantiae in
genere substantiae, et esse qualitatis in genere qualitatis, etc.
Scotus autem non potest vitare unum impossibile: sci-
Ucet quod idem relativum dicatur bis, idest ad terminos ex
duabus partibus. Si enim, verbi gratia, similitudo realiter
refertur ad terminum et fundamentum seipsa, manifestum
est quod simile bis dicitur. Sed actuaUs inhaerentia simi-
Utudinis in fundamento, apud Scotum *, est ipsa relatio si- 'Qaorf/.iii,art.3
militudinis : quia ipsa relatio similitudinis , quasi fundans
relationem inhaesionis , non potest absque contradictione
* Art. I, Com-
ment. num. ix.
Num. VII.
• Vide Scot., III
Sent. , dist. vi ,
qu. I.
324
QUAESTIO XXVIII, ARTICULUS III
Ibid. esse sine fundamento, ut ipsemet dicit *. Ergo similitudo
bis dicitur.
XIV. In responsione ad tertium, dubium occurrit circa
illa verba : sequeretur quod eius esse esset imperfectum ,
utpote ad aliquid aliud se habens. Ex hoc enim videtur
quod relatio dicat imperfectionem : quod tamen constat
esse falsum, quia nec perfectionem nec imperfectionem
dicit; alioquin vel imperfectio esset in Deo, vel una Per-
sona haberet aliquam perfectionem quam non haberet alia.
- Quod autem hoc sequatur ex his verbis, manifestatur sic.
Si esse ad aliquid non diceret imperfectionem, ex hoc quod
alicuius esse esset ad aliud se habere, non sequeretur quod
esset imperfectum, ut patet : sed secundum litteram sequi-
tur illud esse esse imperfectum : ergo esse ad aliquid dicit
imperfectionem.
XV. Ad hoc dicitur, quod littera non assumpsit pro an-
tecedente esse ad aliquid, sed esse solum ad aliquid, ex-
cludendo omne absolutum , non tantum formaliter , sed
realiter, ut patet ex illo verbo, in perfectione divina, non
solum in abstractione conceptus, sed in rerum natura, ut
patet in littera. Ex hoc autem antecedente liquido sequitur,
ergo esset imperfectum : quia omne quod nihil aliud est
secundum rem, in rerum ordine, quam relatio, aut est ens
rationis, aut accidens ; quorum utrumque est imperfectum.
Non obstant ergo verba litterae veritati illi , quod relatio
formaliter nec imperfectionem nec perfectionem dicit.
* Cap. VI.
ARTICULUS TERTIUS
UTRUM RELATIONES QUAE SUNT IN DEO, REALITER AB INVICEM DISTINGUANTUR
I Sent., dist. xxvi, qu. ii, art. 2 ; De Pot., qu. 11 , art. 5, 6.
>D TERTiUM sic PROCEDiTUR. Vidctur quod
relationes quae sunt " in Deo, realiter ab
'invicem non distinguantur. Quaecum-
i^que enim uni et eidem sunt eadem, sibi
invicem sunt eadem. Sed omnis relatio in Deo
existens est idem secundum rem cum divina es-
sentia. Ergo relationes secundum rem ab invicem
non distinguuntur.
2. Praeterea, sicut paternitas et ^ filiatio secun-
dum nominis rationem distinguuntur ab essentia
divina , ita et bonitas et potentia. Sed propter
huiusmodi rationis "^ distinctionem non est aliqua
realis distinctio bonitatis et potentiae divinae. Ergo
neque paternitatis et filiationis.
3. Praeterea, in divinis non est distinctio rea-
lis nisi secundum originem. Sed una relatio non
videtur oriri ex alia. Ergo relationes non distin-
guuntur realiter ab invicem.
Sed contra est quod dicit Boetius, in libro de
Trin. *, quod siibstantia in divinis continet uni-
tatem, relatio multiplicat trinitatem. Si ergo re-
lationes non distinguuntur ab invicem realiter ,
non erit in divinis trinitas realis, sed rafionis tan-
tum : quod est Sabelliani erroris.
Respondeo dicendum quod ex eo quod aliquid
alicui attribuitur, oportet quod attribuantur ei
omnia ° quae sunt de ratione illius : sicut cui-
cumque attribuitur homo, oportet quod attribua-
tur ei esse ^ rationale. De ratione autem relationis
est respectus ^ unius ad alterum, secundum quem
Art. I
D. 955.
* Cap. m, n. 4.
S. Th. lect. V.
Num. 5.
aliquid alteri opponitur relative. Cum igitur in
Deo realiter sit relatio , ut dictum est *, oportet
quod realiter sit ibi oppositio. Relativa autem
oppositio in sui ratione includit distinctionem *.
Unde oportet quod in Deo sit realis distinctio ,
non quidem secundum rem absolutam, quae est
essentia, in qua est summa unitas et simplicitas ;
sed secundum rem relativam.
Ad primum ergo dicendum quod, secundum Phi-
losophum in III Physic. i * , argumentum illud
tenet, quod quaecumque uni et eidem sunt ea-
dem, sibi invicem sunt eadem, in his quae sunt
idem re et ratione, sicut tunica et indumentum :
non autem in his quae diflferunt ratione. Unde
ibidem * dicit quod , licet actio sit idem motui ,
similiter et passio, non tamen sequitur quod actio
et passio sint idem: quia in actione importatur
respectus ut a quo est motus in mobili, in pas-
sione vero ut qui est ab alio *. Et similiter, licet ■ d. 34.
paternitas sit idem secundum rem cum essentia
divina, et similiter filiatio, tamen haec duo in
suis propriis rationibus important oppositos re-
spectus. Unde distinguuntur ab invicem.
Ad secundum dicendum quod potentia et bonitas
non important in suis rationibus aliquam opposi-
tionem : unde non est similis ratio.
Ad tertium dicendum quod, quamvis relatio-
nes, proprie loquendo, non oriantur vel procedant
ab invicem, tamen accipiuntur per oppositum se-
cundum processionem alicuius ab alio.
a) sunt. - ponuntur codices.
P) et. - vel ABCEFGijfr. - Pro distinguuntur, distinguitur DFG.
y) rationis - nominis A, rationis et nominis sD.
0) omnia, - illa addunt codices.
t) esse. - Om. ABCDE.
C) respectus. - quod respectum habeat B.
ed. a. - Pro quem, quod FGsB.
Tj) 1« /// Physic. - Om. AEpCD.
unius om. codices et
Commentaria Cardinalis Caietani
IN titulo, ly relationes indefinite, non universaliter tenetur :
quoniam non est praesentis intentionis discutere an omnes
relationes divinae distinguantur realiter ab invicem, ut patet
de paternitate et spiratione activa; sed an sint aliquae in
Deo relationes reales, quae distinguantur realiter ab in-
vicem.
II. In corpore una est conclusio , responsiva quaesito
affirmative: In Deo est realis distinctio secundum rem, non
absolutam, sed relativam. - Probatur sic. In Deo est realiter
relatio : ergo in eo est respectus relative oppositus alteri :
ergo relativa oppositio : ergo realis distinctio : ergo non
secundum rem absolutam, quia in ea est summa unitas et
simplicitas: ergo secundum rem relativam.
Prima consequentia, cum ceteris, probatur ex illa ma-
xima : quando aliquid attribiiitur alicui, oportet attribui
etiam omnia quae sunt de ratione illius (haec enim patet
inductive in homine et reliquis) ; subsumendo sub ista
quod respectus oppositus est de ratione relationis , et op-
positio de ratione respectus huiusmodi, et distinctio de ra-
tione oppositionis, etc, ut clare patet in littera.
QUAESTIO XXVIII, ARTICULUS IV
325
• Qa. XIII, art. 5,
Comment. num.
VII sqq.
* Cf. num. II.
'Qu. XXVIII, art.i,
Comment. n. i.
III. Circa praedicta, duplex occurrere potest novitio du-
bium. Pritno, circa illam maximam. Quia non videtur vera :
quoniam multa attribuuntur Deo, absque his quae sunt de
definitione eorum, ut patet de sapientia et iustitia, et aliis
huiusmodi.
Secundo, circa illam consequentiam : ergo in eo est op-
positio relativa. Quoniam non valet, in Socrate albo est
respectus realis similitudinis relative oppositus , ergo in
eo est oppositio relativa: sed, ergo in eo est alterum ex-
tremum oppositionis relativae. Et consequenter non valet
ulterior illatio litterae , ergo in eo est distinctio relativa :
sed, ergo in eo est unum extremum distinctionis relativae.
Et sic ruit totus processus litterae.
IV. Ad primum horum facillime ex supradictis * patet
responsio: quod scilicet illa maxima intelligitur de ratione
formali quoad id quod est illi proprium, non excludendo
communia transcendentia : quidquid enim clauditur in hu-
iusmodi ratione formali rei attributae Deo, salvatur in Deo.
Obiectiones auteni in oppositum semper assumunt falsum :
puta quod de tali ratione iustitiae seu sapientiae sit qua-
litas aut habitus, etc.
Ad secundum vero dicitur, quod in primo antecedente *,
ex supra * dictis ac manifestatis, includitur ly ad intra; ita
quod antecedens totum est : in Deo est realiter relatio ad
intra. Et tunc optime valent consequentiae : quoniam se-
quitur utrumque extremum oportere esse in ipso Deo. Et
per hoc cessant obiectiones ad oppositum tactae : quoniam
procedunt de relativis ad extra.
V. In responsione ad primum , adverte Aureoli obie-
ctionem, apud Capreolum, in I, dist. 11, qu. iir, art. i.
Talis est identitas extremorum inter se, qualis est eorum
in tertio : sed ista in proposito est realis : ergo et illa.
Maior probatur: quia aliter rueret fundamentum syUogis-
morum , ex unitate medii inferens extrema coniuncta vel
divisa.
VI. Ad hoc , breviter , negatur simpliciter maior. Nec
super illa fundantur syllogismi in I Priorum , sed super
ista , eadem medio sunt eadem inter se : aliud est enim
loqui de identitate, et aliud de qualitate identitatis. Haec
autem propositio dupliciter, quantum ad propositum spe-
ctat , glossatur. Primo , ut littera dicit , quod est absolute
vera , quando sunt omnino eadem tertio , idest realiter et
formaliter: alioquin sophisma Accidentis non committere-
tur in syllogismis ex huiusmodi variatione. - Secundo, quod
est vera quoad id secundum quod identificantur medio ,
seu quoad rationem identificationis in medio : secundum id
enim, eadem medio, sunt etiam eadem inter se. Et haec
est directe mens Aristotelis, ut puto ; et comprehendit sub
se primam glossam ; et sic universaliter videtur vera. Non
autem oportet eadem medio identificari inter se secundum
id in quo non identificantur medio, idest quod non est
ratio identificationis ipsi medio. Et propter hoc multa ac-
cidunt sophismata in his quae aliquo modo uniuntur et
aliquo modo non. Et sic est in proposito, ut ex praecedenti
patet articulo.
ARTICULUS QUARTUS
UTRUM IN DEO SINT TANTUM QUATUOR RELATIONES REALES,
SCILICET PATERNITAS, FILIATIO, SPIRATIO ET PROCESSIO
• D QUARTUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
in Deo non sint tantum quatuor rela-
tiones reales, scilicet paternitas, filiatio,
jspiratio et processio. Est enim conside-
rare in Deo relationes " intelligentis ad intelle-
ctum, et volentis ad volitum: quae videntur esse
relationes reales, neque sub praedictis continen-
tur. Non ergo sunt solum quatuor relationes rea-
les ^ in Deo.
2. Praeterea, relationes reales accipiuntur in
Deo secundum processionem intelligibilem verbi.
Sed relationes intelligibiles "> multiplicantur in in-
finitum, ut Avicenna dicit *. Ergo in Deo sunt
infinitae relationes reales °\
3. Praeterea, ideae sunt in Deo ab aeterno,
• Qu. XV, art. 2. ut supra * dictum est. Non autem distinguuntur
E ab invicem nisi secundum = respectum ad res ,
* ibid. ut supra * dictum est. Ergo in Deo sunt multo
plures relationes aeterfiae.
4. Praeterea, aequalitas et similitudo et iden-
iJ titas sunt relationes quaedam ; et sunt ^ in Deo
ab aeterno. Ergo plures relationes sunt ab ae-
terno in Deo, quam quae dictae sunt.
Sed contra, videtur quod sint pauciores. Quia
-s'Th"i'ectv'^' secundum Philosophum, in III Physic. *, eadem
via est de Athenis ad Thebas , et dd Thebis ad
Athenas. Ergo videtur quod pari ratione eadem
' Vide Metaph. ,
tract. III, cap. x.
3
sit relatio de patre ad filium, quae dicitur pater-
nitas, et de fiiio ad patrem, quae dicitur filiatio.
Et sic non sunt quatuor relationes in Deo.
Respondeo dicendum quod, secundum Philoso-
phum, in V Metaphrs. *, relatio omnis fundatur *s.Th.iect.xvn.
vei supra quantitatem, ut duplum et dimidium ; cap. xv, n. i.
vel supra actionem et passionem , ut faciens et
factum, pater et filius, dominus et servus, et hu-
iusmodi. Cum autem quantitas non sit in Deo *
(est enim sine quantitate magnus, ut dicit Augu-
stinus *), relinquitur ergo quod realis reiatio in
Deo esse non possit, nisi super actionem fundata. ll'^'"'^^ ^""^'
Non autem super actiones secundum quas pro-
cedit aliquid extrinsecum a Deo : quia relationes
Dei ad creaturas non sunt realiter in ipso, ut
supra * dictum est. Unde relinquitur quod rela-
tiones reales 'i in Deo non possunt accipi, nisi
secundum actiones secundum quas est processio
in Deo, non extra, sed intra *. '
Huiusmodi autem processiones sunt duae tan-
tum, ut supra * dictum est: quarum una accipitur "Qu.xxvn, art. 5.
secundum actionem inteliectus, quae est proces- >
sio verbi; alia secundum actionem voluntatis,
quae est processio amoris. Secundum quamlibet
autem processionem oportet duas accipere rela-
tiones oppositas , quarum una sit procedentis a
principio, et alia ipsius principii. Processio autem
D. 555, 1080.
Contra Epist.
Manichaei quam
* Art. 1 , ad 3 ;
qu. XIII, art. 7.
1
a) relationes. - relationem BDFGafe.
P) reales. - Om. AC.
Y) intelligibiles. - Om. CEFG.
3) reales. - Om. ACDEFGpB.
£) secundum. - per codices. - Pro multo, multae FG.
C) sunt. - dicuntur codices.
»]) reales. - tales A, om. DFG.
6) non extra, sed intra. — intra sed non extra P, ad intra sed
non extra ed. b.
326
QUAESTIO XXVIII, ARTICULUS IV
verbi dicitur generatio, secundum propriam ra-
tionem qua competit rebus viventibus. Relatio
autem principii generationis in viventibus perfe-
ctis dicitur paternitas: relatio vero procedentis a
' principio dicitur filiatio. Processio vero ' amoris
•Qu.xxvii,art.4. non habct nomen proprium , ut supra * dictum
est : unde neque relationes quae secundum ipsam
* accipiuntur. Sed vocatur " relatio principii huius
processionis spiratio ; relatio autem procedentis,
processio; quamvis haec duo nomina ad ipsas
processiones vel origines pertineant, et non ad
relationes.
Ad primum ergo dicendum quod in his in quibus
differt ^ intellectus et intellectum, volens et vo-
litum, potest esse realis ■" relatio et scientiae ad
rem scitam, et volentis ad rem volitam. Sed in
Deo est idem omnino intellectus et intellectum,
quia intelligendo se intelligit omnia alia: et eadem
ratione voluntas et " volitum. Unde in Deo hu-
iusmodi relationes non sunt reales, sicut neque
relatio eiusdem ad idem. Sed tamen relatio ad
verbum est realis: quia verbum intelligitur ut
procedens per actionem intelligibilem, non autem
ut res intellecta ^. Cum enim intelligimus lapi-
dem, id quod ex re intellecta " concipit intelle-
ctus, vocatur verbum.
Ad secundum dicendum quod in nobis relationes
intelligibiles in infinitum multiplicantur, quia alio
actu intelligit homo lapidem, et alio actu intelligit
se intelligere lapidem, et alio " etiam intelligit
hoc intelligere: et sic in infinitum multiplicantur
actus inteliigendi, et per consequens relationes f
intellectae. Sed hoc in Deo non habet locum ,
quia " uno actu tantum omnia intelligit.
Ad tertium dicendum quod respectus ideales
sunt ut intellecti ^" a Deo. Unde ex eorum plu-
ralitate non sequitur quod sint " plures relationes
in Deo, sed quod Deus cognoscat plures rela-
tiones.
Ad quartum dicendum quod aequalitas et simi-
litudo in Deo non sunt relationes reales, sed ra-
tionis tantum, ut infra * patebit.
Ad quintum dicendum quod via est eadem ab
uno termino ad alterum, et e converso; sed ta-
men respectus sunt diversi. Unde ex hoc non
potest concludi quod eadem sit relatio patris ad
filium, et ? e converso : sed posset hoc concludi
de aliquo absoluto, si esset medium inter ea.
* Qu. xui, art. i,
ad 4.
• Cf. art. I, Com-
ment. num. xvi.
t) vero. — autem codices.
x) vocatur. — vocetur codices.
\) differt. - dicitur P.
[ji) realis. - talis B. - Pro et scientiae, ut scientiae Bafr, scien-
tiae ceteri.
v) voluntas et. - voluntatis et ACE, voluntatis ad B, volentis ad
DFat.
5) intellecta. - est addunt ABCE.
0) intellecta. - intellectuali FG.
Tz) alio. - actu addunt BFG.
p) relationes. - vel rationes vel relationes B, rationes margo D.
Pro intellectae, intellectivae pD.
<j) quia. - qui CDEFG.
t) ut intellecti. - intellecti Pb, non intetlecti ed. a.
u) sint. - sunt P.
<p) et. - vel codices.
Commentaria Cardinalis Caietani
TiTULUs clarus. - In corpore unica conclusio, responsiva
quaesito affirmative: In Deo sunt tantum quatuor re-
lationes reales, scilicet paternitas, filiatio, spiratio et pro-
cessio. - Probatur sic. In Deo sunt relationes reales, et non
consequentes quantitatem, nec actionem ad extra: ergo sunt
consequentes actiones ad intra : ergo in eo sunt tantum
relationes consequentes duas processiones ad intra: ergo
sunt quatuor tantum relationes reales : ergo sunt istae, pa-
ternitas, filiatio, spiratio et processio.
Antecedens, quoad quantitatem, probatur: quia in eo
non est quantitas, ut patet ex Augustino. Quoad actionem
ad extra, probatur ex supra dictis in qu. xni. - Prima vero
consequentia probatur ex V Metaphys.: quia scilicet re-
latio omnis fundatur super quantitatem , aut actionem et
passionem. - Secunda autem probatur ex dictis : quia sci-
licet secundum actiones immanentes duae tantum sunt pro-
cessiones, altera secundum intellectura, et altera secundum
voluntatem; illa verbi, haec amoris. - Tertia autem : quia
secundum quamlibet processionem oportet duas oppositas
relationes esse, procedentis, et a quo procedit. - Quarta de-
mum probatur, quoad nomina primarum duarum, sic. Pro-
cessio verbi dicitur generatio, secundum propriam rationem
nativitatis viventium : et relatio principii huius nativitatis
dicitur paternitas, nati vero dicitur Jiliatio : ergo. Quoad
duas vero reliquas, manifestatur sic. Processio amoris caret
nomine proprio: ergo et relationes secundum ipsam. Et
rursus, vocatur processio seu spiratio: ideo convenienter
relatio principii hic vocatur spiratio ; relatio vero spirati
vocatur, usurpato nomine, processio. Et sic patet totum.
II. Circa propositionem illam ex V Metaphys., iterum
adverte*, ex Qq. de Potentia Dei, qu.vii, art. 9, quod intel-
ligitur secundum modum, non secundum rem: idest, omnis
relatio realis fundatur super quantitatem etc, idest super
re quae est quantitas, aut alia re ut induit rationem quan-
titatis: unde unum in substantia facit idem, et unum in
qualitate facit simile. Unum enira ad quantitatem pertinet
modaliter.
Sed tunc duplex occurrit hic dubium. Primo, quantum
valeat ratio litterae, procedens ex eo quod in Deo non est
quantitas secundum rem, ut patet ex inducta auctoritate
Augustini. - Secundo, quia falso adduci videtur auctoritas
ex V Metaphys.: quoniam ibi ponitur tertius modus rela-
tivorura, ut etiam ibi s. Thomas exponit, scilicet mensurae
et raensurabilis non quantitative.
III. Ad priraum horura dicitur quod , quia secundum
veritatem Auctor tenet nullam relationera realem in Deo
consequi quantitatem, tam secundum rem quam secundura
modum; et inferius tractaturura se promittit , in respon-
sione ad quartum , de huiusmodi relationibus consequen-
tibus quantitatem secundum modum, puta aequalitate et
simiiitudine; ideo hic suramarie pertransivit, contentus ra-
tione de quantitate secundum rera. - Et si instes, Ergo ex
hoc articulo non sufficienter concluditur intentum : respon-
detur quod sufficienter quantum praesentis loci erat, quo-
niam ab hoc loco illae relationes relegantur inferius tr*-
ctandae ; quamvis non sufficienter absolute , si omnia hic
fuissent perlustranda. Propter quod , ne limitatus hic tra-
ctatus errandi occasio alicui foret, protestatur in responsione
ad quartura, se inferius hoc corapleturura in loco proprio,
ubi de comraunibus relationibus divinis Personis agetur :
sic enim institutus ordo exigebat.
Ad secundum vero dubiura dicitur quod, quia hic est
serrao de realibus relationibus inter res eiusdem ordinis,
imo eiusdem naturae, seu saltem mutuis; relativa autem
tertii modi, ut ibidem * patet, in hoc differunt ab aliis, quia • Num. 8_
non sunt mutua ; ideo nuUa coramissa est in allegando
falsitas. Est enim vera illa universalis in realibus relatio-
nibus mutuis, de quibus est sermo.
QUAESTIO XXIX, ARTICULUS I
327
QUAESTIO VIGESIMANONA
DE PERSONIS DIVINIS
IN QUATUOR ARTICULOS DIVISA
* Cf. qu. XXVII,
Introd.
?
' Qu. xxxix.
Qu. XXXIII.
* Qu. XXX.
PRAEMissis autem his quae de processionibus
et relationibus praecognoscenda " videbantur,
necessarium est aggredi de Personis *. Et primo,
secundum considerationem absolutam ; et ^ de-
inde secundum comparativam considerationem *.
Oportet autem absolute de Personis, primo qui-
dem in communi considerare; deinde de singulis
Personis *. Ad communem autem consideratio-
nem Personarum quatuor pertinere videntur:
primo quidem , significatio huius nominis per-
sona ; secundo vero , numerus Personarum * ;
tertio, ea quae consequuntur "> numerum Perso-
narum, vel ei opponuntur, ut diversitas et simi-
litudo , et huiusmodi * ; quarto vero , ea quae
pertinent ad notitiam Personarum *.
Circa primum quaeruntur quatuor.
Primo : de definitione personae.
Secundo : de comparatione personae ad essen-
tiam, subsistentiam et hypostasim.
Tertio : utrum nomen personae competat in
divinis.
Quarto: quid ibi significet.
Qu. XXXI.
Qu. xxxu.
• Cap. III.
ARTICULUS PRIMUS
DE DEFINITIONE PERSONAE
Infra, art. 3, ad 2, 4; III, qu. 11, art. 2; I Sent., dist. xxv, art. i; De Pot., qu. ix, art. 2; De Unione Verbi, art. i.
»D PRiMUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
incompetens sit definitio personae quam
'Boetius assignat in libro de Duabus
\Naturis * , quae talis est : Persona est
rationalis naturae individua substantia. Nullum
enim singulare definitur. Sed persona significat
quoddam singulare. Ergo persona inconvenienter
definitur.
2. Praeterea, substantia. prout ponitur in de-
finitione personae, aut sumitur pro substantia
prima, aut pro substantia secunda. Si pro sub-
stantia prima, superflue additur individua: quia
substantia prima est substantia individua. Si vero
stat pro substantia secunda, falso additur, et est
^ oppositio in adiecto *: nam secundae substantiae
dicuntur genera vel species. Ergo definitio est
male assignata.
3. Praeterea , nomen intentionis non debet
poni in definitione rei. Non enim esset bona as-
signatio, si quis diceret, homo est species ani-
^ malis: homo enim est nomen rei, et ' species est
nomen intentionis. Cum igitur persona sit nomen
rei (significat enim substantiam quandam ratio-
? nalis naturae ^), inconvenienter individuum, quod
est nomen intentionis, in eius definitione ponitur.
4. Praeterea, natura est principium motus et
1 quietis in eo in quo est per se et " non per ac-
s T*i?'iect°'^ ' ^^^^"-^? ^^ dicitur in II Physic* Sed persona est
in rebus immobilibus,' sicut in Deo et in angelis.
*> Non ergo in definitione personae debuit poni '
natura , sed magis essentia.
5. Praeterea, anima separata est rationalis na-
turae individua substantia. Non autem est per-
sona. Inconvenienter ergo persona sic definitur.
Respondeo dicendum quod, licet universale et
particulare inveniantur in omnibus generibus ,
tamen speciali quodam modo individuum ' inve-
nitur in genere substantiae. Substantia enim in-
dividuatur per seipsam, sed accidentia individuan-
tur per subiectum *, quod est substantia : dicitur
enim haec albedo, inquantum est in hoc subiecto.
Unde etiam " convenienter individua substantiae
habent aliquod speciale nomen prae aliis : dicun-
tur enim hypostases, vel primae substantiae.
Sed adhuc quodam specialiori et perfectiori
modo invenitur particulare et individuum in subr
stantiis rationalibus , quae habent dominium sui
actus, et non solum aguntur, sicut alia, sed per se
agunt: actiones autem in singularibus sunt. Et ideo
etiam inter ceteras substantias quoddam * speciale
nomen habent singularia rationalis naturae. Et
hoc nomen est persona. Et ideo in praedicta de-
finitione personae ponitur substantia individua ,
inquantum significat singulare in genere substan-
tiae: additur autem rationalis naturae, inquantum
significat singulare in rationalibus substantiis.
Ad primum ergo dicendum quod, licet hoc sin-
gulare vel illud definiri non possit, tamen id quod
pertinet ad communem rationem singularitatis ,
definiri potest : et sic Philosophus definit * sub-
stantiam primam. Et hoc modo definit Boetius
personam.
a) praecognoscenda. - cognoscenda ABCDE.
P) et. - Om. BFG.
■f) consequuntur. — sequuntur ACDEFG.
3) adiecto. - obiecto BCFGpAD, obiecto vel adiecto E.
£) et. - sed ABDFGa*.
^) naturae. - creaturae naturae ed. a. - Ante inconvenienter ad-
dunt ergo Vab.
D. 17.
* Categor., cap.
III, n. I.
r)) et. - sed edd. a b, om. FG.
6) debuit poni. — ponitur B.
i) individuum. - particulare sD, om. ceteri et a b. - Pro invenitur,
inveniuntur B.
x) etiam. - Om. codices et a b.
V) quoddam. - etiam quoddam Pab.
328
QUAESTIO XXIX, ARTICULUS I
' * D. 729.
D. 1026.
Ad secundum dicendum quod, secundum quos-
darn, substantia in definitione personae ponitur
pro substantia prima, quae est hypostasis. Neque
tamen superflue additur individua. Quia nomine
hypostasis vel substantiae primae, excluditur ratio
universalis et partis (non enim dicimus quod
homo communis sit hypostasis, neque etiam ma-
nus, cum sit pars *) : sed per hoc quod additur
individuum, excluditur a persona ratio assum-
ptibilis ; humana enim natura in Christo non est
persona, quia est assumpta a digniori, scilicet a
Verbo Dei. - Sed melius dicendum est quod sub-
stantia accipitur communiter, prout dividitur per
primam et secundam *: et per hoc quod additur
individua ■", trahitur ad standum pro substantia
prima.
Ad tertium dicendum quod, quia substantiales
differentiae non sunt nobis notae, vel etiam no-
minatae non sunt ', oportet interdum uti diffe-
rentiis accidentalibus loco substantialium, puta si
quis diceret: ignis est corpus simplex , calidum
et siccum: accidentia enim propria sunt elfectus
formarum substantialium, et manifestant eas. Et
similiter nomina intentionum possunt accipi ad
definiendum res, secundum quod accipiuntur pro
aliquibus nominibus rerum ^ quae non sunt posita.
Et sic hoc nomen individuum ponitur in defini-
tione personae, ad designandum modum subsi-
stendi qui competit substantiis particularibus.
De Duab. Na-
Ad quartum dicendum quod, secundum Philo-
sophum, in V Metaphrs. *, nomen naturae primo ' s-jh. lect. y.
. . . r .^ , . ^ - Did. lib. IV,
impositum est ad significandam generationem vi- "p- ". "• '•
ventium , quae dicitur nativitas. Et quia huius-
modi generatio est a principio intrinseco, exten-
sum est hoc nomen ad significandum principium
intrinsecum cuiuscumque motus. Et sic definitur
natura ° in II Physic. Et quia huiusmodi prin- »
cipium est formale vel materiale, communiter
tam materia quam forma dicitur natura. Et quia
per formam completur essentia uniuscuiusque rei,
communiter essentia uniuscuiusque rei ", quam si- '^
gnificat eius definitio, vocatur natura. Et sic acci-
pitur hic natura p. Unde Boetius in eodem libro * _
dicit quod natura est unumquodque informans ""'■' '='"'•
specifica differentia: specifica enim differentia est
quae complet definitionem, et sumitur a propria
forma rei. Et ideo convenientius fuit quod in
definitione personae, quae est singulare alicuius
generis determinati , uteretur nomine natwae ,
quam essentiae, quae sumitur ab esse, quod est
communissimum.
Ad quintum dicendum quod anima est pars
humanae speciei : et ideo, licet sit separata, quia
tamen retinet naturam unibilitatis , non potest
dici substantia individua quae est hypostasis vel
substantia prima; sicut nec manus, nec quaecum-
que alia partium hominis. Et sic non competit ei
neque definitio personae, neque nomen.
|a) individua. - scilicet individuum ABCDE, om. G.
v) non sunt. — Om. B. - Idem ante oportet addit ideo.
5) nominibus rerum.— nominibus vel rebus B, nominibus et rebus F,
nominibus rerum vel etiam rebus pD.
q) natura. - Om. codices et a b.
k) communiter essentia uniuscuiusque rei. - Om. BD; post quam
BsD addunt communiter.
p) natura. - scilicet forma completa addit D.
Commentaria Cardinalis Caietani
liguet p.
• Cf. num. XI.
" Cf. num. XII.
• IV Cont. Gent.,
cap. Lxv.
IN titulo, adverte quod, cum unaquaeque ars terminis uta-
tur prout in illa arte consueverunt accipi : quod ex eo
licet *, quia significatio nominum est ad placitum, et tanto
magis translatio ex una significatione in aliam : cum, in-
quam, sic sit, rationabile est ut princeps omnium scientia-
pum, sacra Theologia, propriis quoque gaudeat vocabulis.
Et propterea non quaeritur hic de personae nomine ut-
cumque, sed ut est in usu theologorum : constat enim aliter
personam accipi apud canonistas , et aliter apud alios. Et
propterea Laurentius Valla inerudite Boetium arguit ma-
lae definitionis personae: est enim ea optima, ut in hoc
patebit articulo, si de persona hoc modo intelligatur, ut
etiam ipse intendebat.
II. In corpore tria facit: primo, ostenditur dignitas indi-
vidui substantiae; secundo, dignitas individui rationalis na-
turae *; tertio, respondetur quaesito **.
Quoad primum, intendit quod individuum substantiae
convenit quidem cum individuis omnium generum in hoc,
quod unumquodque est particulare seu individuum : differt
tamen ab aliis quoad duo, scilicet quoad causam indivi-
duationis, et quoad nominis specialitatem. Substantia enim
individuatur per seipsam , accidens autem per subiectum ,
quod est substantia: quod manifestatur in hac albedine.
Et propterea individuum substantiae speciale sortitum est
nomen, et vocatur hypostasis, seu prima sitbstantia: quod
non invenitur in generibus accidentium.
III. Circa haec dicta multiplex occurrit dubium. Primo,
ex parte substantiae : quomodo sit verum, in doctrina s.Tho-
mae, quod substantia individuatur per seipsam; cum apud
ipsum * distinctio numeralis primo conveniat quantitati, et
per illam substantiis materialibus ac ceteris. Et sic, de ra-
tione individui substantiae cum sit distinctio ab aliis, se-
quitur quod substantia individuetur, quoad intrinsecum
distinctivum, per quantitatem; et non per seipsam, ut in
littera dicitur.
IV. Secundo, dubium est ex parte accidentium. Quoniam
quantitas per seipsam individuatur, ut patet ex definitione
V Metaphys. * : Qiiantum est quod dividitur in ea quae in-
sunt, quortim singulum natum est esse hoc. Et in mathe-
maticis abstractionibus manifestepatet dari hanc lineam, etc,
nuUo imaginato subiecto.
Dubium quoque nonnullum parit littera in eo , quod
exprimit subiectum individuans accidens esse substantiam;
cum manifeste pateat hanc conditionalem esse veram : si
albedo esset in hac quantitate sine substantia, esset haec.
Et consequenter illa categorica est falsa.
V. Tertio, dubium est, ex parte quoque accidentis, quo-
modo intelligitur quia individuatur per subiectum: an sci-
licet intrinsece, an extrinsece. Idest, an, cum dicitur haec
albedo, in ly haec claudatur intrinsece subiectum : an ex-
trinsece, eo modo quo nasus cadit in significatione simi-
tatis vel simi. Si enim clauditur extrinsece tantum, sequi-
tur quod accidens individuatur per seipsum intrinsece. Si
autem clauditur intrinsece, sequitur quod haec albedo non
est ens nec unum per se, et consequenter in nullo genere.
Ac per hoc , male dicitur in littera quod in quolibet ge-
nere invenitur universale et particulare.
VI. Ad primum * horum, quantum spectat ad hanc lit-
teram, facile dici potest, quod hic non est sermo de sub-
stantia tali, puta materiali, sed de substantia absolute: ac
per hoc, de universis substantiae individuis, non quatenus
individua sunt talis vel talis substantiae, sed quatenus in-
dividua sunt substantiae. Tum quia sic tantum est sermo
formalis. Tum quia sic proprie interpretatur intenta diffe-
• Cap.xiii.-Did.
lib.IV, cap.xiii.
Cf. num. III.
QUAESTIO XXIX, ARTICULUS I
329
' Cf. num. IV.
Cf. num. V.
' Qu.
♦ Caj
lib. i
V.
). m. - Did.
J, cap. IV,
• Lib
n.7.
. I. cap. V,
S.Th. lect.
rentia inter individuum substantiae et individuum acciden-
tis. Haec enim differunt primo , inquantum individuum
substantiae et inquantum individuum accidentis, per com-
munia omnibus substantiae individuis ex una parte, et per
communia omnibus accidentibus individuis ex alia parte :
talia enim sunt quae conveniunt his, inquantum huiusmodi
sunt individua.
VII. Et per hoc patet responsio ad reliqua dubia *.
Quoniam instantias afferunt de individuis accidentium, non
quatenus accidentium sunt individua , sed quatenus sunt
talitim accidentium individua, puta quantitatis , vel quali-
tatis mediate afficientis substantiam , ut albedo est , quae
exempli causa in littera est adducta , ut addiscentes intel-
ligant. Stat ergo litterae veritas inconcussa, quod individuum
substantiae, ut sic, per seipsum est individuum , quoniam
constat, ut sic, nuilam habere dependentiam ab accidente :
et quod individuum accidentis, ut sic, quoniam a nullo alio
oportet dependere subiecto nisi substantia, per substantiam
subiectam individuatur.
VIII. Ad ultimum autem dubium * dicendum est, pro-
pter rationem in obiiciendo tactam, quod hoc accidens non
includit subiectum intrinsece , sed per additamentum: ita
quod, sicut in definitione accidentis clauditur subiectum,
non ut essentiae intrinsecum, sed per additamentum , ita
in definitione huius accidentis, si definiretur, clauderetur
hoc subiectum per additamentum , et non intrinsece. Nec
hoc repugnat litterae in differentia assignata. Quoniam sicut
accidens non potest intelligi absque dependentia a subie-
cto, ita nec hoc absque dependentia ab hoc subiecto. Haec
autem substantia, ut sic, nuUam includit dependentiam ad
aliquid extrinsecum. Et ideo per seipsam substantia indivi-
duatur: accidens autem per substantiam.
IX. De substantia autem materiali, et de talibus acciden-
tibus, quomodo individuentur, alterius negotii est: eritque
de hoc quaestio specialis. Nunc autem scito quod, apud
me, substantia materialis individuatur per materiam sub
certis dimensionibus, tanquam per proprium et intrinse-
cum, non solum constitutivum, sed distinctivum : chimaeri-
cum est enim hos actus separare secundum rem. Per ma-
teriam autem sub certis dimensionibus, non intelligo, ut
olim exposui in commentariis de Ente et Essentia *, mate-
riam cum potentia ad quantitatem : quoniam potentia illa,
ut patet in XII Metaphys. *, in tractatu de principiis Prae-
dicamentorum , est in genere quantitatis ; et sic Socrates
non esset unum per se. Sed intelligo materiam distinctam
numero, non ut subiectum quantitatis, sed ut prius natura
ipsiits fundamentum , radix et caitsa; ita quod ipsa ma-
teria in se est prius sic distincta quam quanta; ut sic effe-
ctus proportionetur causae. Distinctio enim numeralis qua
Socrates distinguitur a Platone, inquantum sunt isti homi-
nes, non est distinctio quantitativa, sed fundamentum quan-
titativae distinctionis. Et similiter principium distinctivum
huius hominis ab illo, ut sic, est radix et fundamentum
quantitatis , et consequenter distinctionis sequentis ipsam.
Hoc autem est materia, quae est altera pars compositi
primo terminantis generationem substantialem in rerum
natura, in primo instanti naturae, ante adhaesionem acci-
dentium. Oportet enim pro tunc esse singulare distinctum
ab universali, et per se ens ac unum , quod absque con-
stitutivo in esse hoc intelligi nequit: per idem autem unum-
quodque est hoc, et a ceteris distinguitur.
X. Nec propterea nego illam maximam, ex sensibus Ari-
stotelis ac s. Thomae liabitam, scilicet quod distinctio nu-
meralis materialis primo convenit quantitati, et consequenter
per illam ceteris, secundum doctrinam Posteriorum *. Quo-
niam participare naturam eius cui primo convenit aliquid,
pluribus modis contingit : nec oportet illam formaliter sal-
vari in omnibus ipsam participantibus , ut in I Poster. *
ostendimus. Materia autem, quae radix fundamentumque
est quantitatis, non est, etiam in illo priori, extra parti-
cipantia quantitatis naturam : imo, ut melius loquamur, est
quasi praehabens quantitatis naturam. Et quoniam magis
est praehabere quam participare, si participantia naturam
aliquam quoquomodo possunt in effectum illius , quanto
magis praehabentia naturam illam hoc poterunt? Oportet
enim omnem effectum primo alicui convenientem, ab illo
in se, vel suis JDarticipantibus, aut a praehabentibus fieri;
ut inductive patet etiam in effectibus formalibus, in vege-
tativo et sensitivo et similibus. Quamvis distinctio de qua
loquimur, non sit formalis effectus quantitatis, nec materia
huiusmodi sic contineat quantitatem: sed haec dicta sunt,
ut legentes intelligant. Reliqua autem huius materiae ibi-
dem tractata sunt.
XI. Quoad secundum *, ostenditur dignitas individuo-
rum rationalis naturae inter omnia individua substantiae,
similiter quoad duo. Primo, quoad modum essendi prin-
cipium operationum : quia scilicet individuum rationalis
naturae solum habet dominium sui actus. Et quod hoc
spectet ad dignitatem individui, probat littera ex hoc, quod
actiones sunt singularium, I Metaphys. * - Secundo, quoad
specialitatem nominis: quia reliqua, ut individua sunt talis
naturae, puta irrationalis, nomen proprium non meruerunt;
hoc autem sortitum est speciale nomen, quod tsx. persona,
propter praedictam dignitatem. - Et sic habemus et propo-
sitas dignitates , et quid nominis personae , in hoc quod
dicitur, quod est nomen individui rationalis naturae. Re-
stat ergo tertium.
XII. Quoad tertium * igitur, respondetur quaesito unica
conclusione responsiva affirmative, implicite tamen : Defi-
nitio personae est competens. - Et manifestatur sic. Prae-
fata definitio explanat ambas proprietates individui ratio-
nalis naturae : ergo est competens.
Antecedens declaratur. Quia eam quae convenit sibi in-
quantum est singulare substantiae, explanat per ly sub-
stantia individua : eam vero quae convenit sibi inquantum
singulare rationalis naturae, explanat per ly rationalis natu-
rae. Cum enim individuum inferioris sit etiam individuum
superioris, utriusque conditiones habere oportet. Et rursus,
cum individuo duo attribuantur, scilicet esse et operari
(universalia enim neutrum habent); per utrumque, primo
scilicet per esse, secundo per operari, individua dignificavit.
XIII. In responsione ad primum et tertium, habes quod
aliquid reale, scilicet modus subsistendi, ultra naturam spe-
cificam, convenit individuis substantiae, ut latius declara-
vimus in Praedicamentis *.
Ex responsione vero ad secundum, habes quod sub-
stantia individua non sumitur hic , ut distinguitur contra
substantiam universalem: sed ut distinguitur contra essen-
tiam substantiae, tam universalem quam particularem. Haec
enim tantum vocatur substantia prima, suppositum , per-
sona, etc. - Quid autem addat supra hanc humanitatem
substantia prima seu suppositum, cum tractabitur de unione
Verbi cum natura humana , discutietur *. Ad propositum
autem sufficit scire, quod addit omnimodam incommunica-
bilitatem, ita quod nec communis esse potest, nec assumi :
ratione enim primi deitas, ratione vero secundi haec hu-
manitas, suppositum non est.
XIV. In responsione ad quintum , adverte quod hinc
habes quod ex hac Boetii definitione non sequitur animam
esse personam; ut Scotus , in I, dist. xxiii *, voluit, non
penetrans quid importat substantia prima, quae hic dicitur
individua.
Cap. T.
Cf. num. II.
Cap. I, n. 6.
Cf. ibid.
* Cap. de Sub-
stantia , quaest.
Quidnam defi-
niatur cum dejfi-
nitur substantia.
*in Part., qu.n,
art.2, Comment.
" In resp. ad
quaest.
StmMAE Theol. D. Thomae T.
42
33o
QUAESTIO XXIX, ARTICULUS II
ARTICULUS SECUNDUS
UTRUM PERSONA SIT IDEM QUOD HYPOSTASIS, SUBSISTENTIA ET ESSENTIA
I Sent., dist. xxiii, art. i; De Pot., qu. ix, art. i.
>D SECUNDUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
persona sit idem quod hypostasis, sub-
^sistentia et essentia. Dicit enim Boetius,
• cap. m. i^^:^g^>^in libro de Duab. Natur. *, quod Graeci
naturae rationalis individuam substantiam hypo-
« staseos nomine vocaverunt ". Sed hoc etiam, apud
nos , significat nomen personae. Ergo persona
omnino idem est quod hypostasis.
2. Praeterea, sicut in divinis dicimus tres per-
sonas , ita in divinis dicimus tres subsistentias :
P quod non esset, nisi persona et subsistentia idem'^
significarent. Ergo idem significant persona et
subsistentia.
3. Praeterea, Boetius dicit, in Commento Prae-
• vide cap. de dicamentorum *, quod usia, quod est idem quod ">
■X essentia, significat compositum ex materia et for-
ma. Id autem quod est compositum ex materia
s et forma, est individuum substantiae, quod et *
hypostasis et persona dicitur. Ergo omnia prae-
dicta nomina idem significare videntur.
Sed contra est quod Boetius dicit, in libro de
' Loc. cit. Buab. Natur. *, quod genera et species subsistunt
£ tantum; individua vero non modo subsistunt ', ve-
rum etiam substant. Sed a subsistendo dicuntur
subsistentiae , sicut a substando substantiae vel
hypostases. Cum igitur esse hypostases vel per-
sonas non conveniat generibus vel speciebus,
hypostases vel personae non sunt idem quod
subsistentiae.
Praeterea, Boetius dicit, in Commento Prae-
dicamentorum , quod hypostasis dicitur materia,
usiosis autem, idest subsistentia , dicitur forma.
K Sed neque ^ forma neque materia potest dici per-
sona. Ergo persona differt a praedictis.
Respondeo dicendum quod, secundum Philoso-
• s. Th. lect. X. phum, in V Metaphys. *, substantia dicitur dupli-
- Did. lib. IV, ^. ' . j ^ /. .^ ' ...... -JJ-/ •
eap. Tiii, n. 5. citcr. Uno modo dicitur substantia quidditas rei,
quam significat definitio , secundum quod dici-
mus quod dejinitio significat substantiam rei:
quam quidem substantiam Graeci usiam vocant,
quod nos essentiam dicere possumus. - Alio modo
dicitur substantia subiectum vel suppositum quod
subsistit in genere substantiae. Et hoc quidem,
communiter accipiendo , nominari potest et no-
mine significante intenfionem : et sic dicitur sup-
positum. Nominatur etiam tribus nominibus si-
gnificantibus rem, quae quidem sunt res naturae,
subsistentia et hypostasis, secundum triplicem con-
siderationem substantiae sic dictae. Secundum
enim quod per se existit et non in alio, vocatur
subsistentia : illa enim subsistere dicimus, quae
non in alio, sed in se " existunt. Secundum vero
quod supponitur alicui naturae communi, sic di-
citur res naturae; sicut hic homo est res naturae
humanae. Secundum vero quod supponitur acci-
dentibus, dicitur hypostasis vei substantia. - Quod
autem haec tria nomina significant communiter
in toto genere substantiarum , hoc nomen per-
sona significat in genere rationalium substan-
tiarum.
Ad primum ergo dicendum quod hypostasis, apud
Graecos, ex propria significatione nominis habet
quod significet quodcumque individuum substan-
tiae: sed ex usu loquendi habet quod sumatur
pro individuo rationalis naturae , ratione suae
excellentiae.
Ad secundum dicendum quod, sicut nos dicimus
in divinis pluraliter tres personas et tres subsi-
stentias, ita Graeci dicunt * tres hypostases. Sed
quia nomen substantiae, quod secundum proprie-
tatem significationis respondet hypostasi, aequi-
vocatur apud nos, cum quandoque significet es-
sentiam, quandoque hypostasim; ne possit esse
erroris occasio , maluerunt pro hypostasi trans-
ferre ' subsistentiam, quam substantiam.
Ad tertium dicendum quod essentia proprie est
id quod significatur per definitionem. Definitio
autem complectitur principia speciei, non autem
principia individualia. Unde in rebus compositis
ex materia et forma, essentia significat non so-
lum formam , nec solum materiam, sed compo-
situm ex materia et forma communi, prout sunt
principia speciei. Sed compositum ex hac ma-
teria et ex hac forma, habet rationem hypostasis
et personae : anima enim et caro et os sunt de
ratione hominis , sed haec anima et haec caro
et hoc os sunt de ratione huius hominis. Et ideo
hypostasis et persona addunt supra rationem es-
sentiae principia individualia ; neque sunt idem
cum essentia in compositis ex materia et forma *,
ut supra * dictum est, cum de simplicitate divina
ageretur.
Ad quartum dicendum quod Boetius dicit ge-
nera et species " subsistere, inquantum individuis *
aliquibus competit subsistere , ex eo quod sunt
sub generibus et speciebus in praedicamento Sub-
stantiae comprehensis *: non quod ipsae species '0.1137.
vel genera subsislant, nisi secundum opinionem
Platonis, qui posuit * species rerum separatim
subsistere a singularibus. Substare vcro competit
eisdem ^ individuis in ordine ad accidentia, quae
sunt praeter rationem generum et specierum.
D. 1147.
Qu. III, art.. 3.
• Phaedonis cap.
XLVHi.xux;P<2r-
menidis cap. vi.
X
a) vocaverutit. - vocant G.
P) nisi... idem. - si ... idem non ABCDE.
f) idem quod. — Om. codices et ed. a. - Pro essentia, esse ACE.
3) et - etiam D, om. BFGa.
£) non modo subsistunt. — non tantummodo (solummodo E, hoc
modo pA) subsistunt ABEG, non subsistunt tantum Pb.
Xi) Sed neque. - Neque autem codices,
7)) in se. - in seipsis codices.
0) Graeci dicunt. - et Graeci A.
t) transferre. - ponere quam transferre B.
x) et species. - Om. ABCDEF.
X) eisdem. - Om. B.
• Cap. II.
QUAESTIO XXIX, ARTICULUS III
33i
Ad quintum dicendum quod individuum com-
positum ex materia et forma, habet quod substet
accidenti, ex proprietate materiae. Unde et Boetius
dicit, in iibro de Trin. *: forma simplex subie-
ctum esse non potest. Sed quod per se subsistat,
habet ex proprietate suae formae, quae non ad-
venit rei subsistenti, sed dat esse actuale materiae,
ut sic individuum subsistere possit. Propter hoc
ergo hypostasim attribuit materiae, et usiosim ,
sive subsistentiam, formae, quia materia est prin-
cipium substandi , et forma est principium sub-
sistendi.
Coramentaria Cardinalis Caietani
IK titulo, ly sit ostendit quod de vera identitate est quaestio.
In corpore una est conclusio responsiva : Persona si-
gnificat in genere rationalium substantiarum , quod haec
tria nomina, scilicet subsistentia, res naturae et substantia
seu hypostasis, significant communiter in toto genere sub-
stantiarum.
Et manifestatur duabus distinctionibus. Prima est sub-
stantiae in essentiam et substantiam primam. Secunda est
ipsius primae substantiae in nomina tria quidem rei , et
unum intentionis, ut clare patet in littera. Ex his namque
manifestatur et quomodo persona non est idem quod es-
sentia, et quomodo est idem quod hypostasis et subsistentia.
ARTICULUS TERTIUS
UTRUM NOMEN PERSONAE SIT PONENDUM IN DIVINIS
I Sent., dist. xxiu, art. 2; De Pot. , qu. ix, art. 3.
*Cap. I. -S.Th.
lect. I.
* Cap. III.
?
D TERTiUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
nomen personae non sit ponendum "■ in
divinis. Dicit enim Dionysius, in prin-
cipio de Div. Nom. *: Universaliter non
est audendum aliquid dicere nec cogitare de su-
persubstantiali occulta divinitate, praeter ea quae
divinitus nobis ex sanctis eloquiis sunt expressa.
Sed nomen personae non exprimitur nobis in
sacra Scriptura novi vel veteris Testamenti. Ergo
non est nomine personae utendum in divinis.
2. Praeterea, Boetius dicit, in libro de Duab.
Natur. *: Nomen personae videtur traductum ex
his personis quae in comoediis tragoediisque ho-
mines repraesentabant ; persona enim dicta est a
personando , quia concavitate ipsa maior necesse
est ut volvatur ^ sonus. Graeci vero has personas
prosopa vocant , ab eo qiiod pottantur in facie ,
atque ante oculos obtegant vultiim. Sed hoc non
potest competere in divinis, nisi forte secundum
metaphoram. Ergo nomen personae non dicitur
de Deo nisi metaphorice.
3. Praeterea, omnis persona est hypostasis.
Sed nomen hypostasis non videtur Deo compe-
tere: cum, secundum Boetium *, significet id quod
subiicitur accidentibus , quae in Deo non sunt.
• Ad Damasum, Hicrouymus ctiam dicit * quod in hoc nomine
Epist.xv, al.Lvii. -'. , ^, ,,„ 1.,
f hypostasis, venenum latet sub melle. Ergo hoc ^
nomen persona non est dicendum de Deo.
4. Praeterea, a quocumque removetur defi-
• Art. I. nitio, et definitum. Sed definitio personae supra *
posita non videtur Deo competere. Tum quia
ratio importat discursivam cognitionem, quae non
• Qu. XIV, art. 7. compctit Dco , ut supra * ostensum est: et sic
Deus non potest dici rationalis naturae. Tum
etiam quia Deus dici non potest individua sub-
stantia: cum principium individuationis sit ma-
teria, Deus autem immateriaiis est; neque etiam
Ibid.
accidentibus substat, ut substantia dici possit. No-
men ergo personae Deo attribui non debet.
Sed contra est quod dicitur in symbolo Atha-
nasii : Alia est persona Patris, alia Filii, alia Spi-
rittis Sancti.
Respondeo dicendum quod persona significat id
quod est perfectissimum in tota natura, scilicet
subsistens in rafionali natura. Unde, cum omne
illud quod est perfectionis, Deo sit attribuendum,
eo quod eius essentia continet in se omnem per-
fectionem ; conveniens est ut hoc nomen persona
de Deo dicatur. Non tamen eodem ° modo quo °
dicitur de creaturis, -sed excellentiori modo ; sicut
et alia nomina quae, creaturis a nobis imposita ', ^
Deo attribuuntur ; sicut supra * ostensum est , *Qu. im, art.3.
cum de divinis nominibus ageretur.
Ad primum ergo dicendum quod, licet nomen
personae in Scriptura veteris vel novi Testa-
menti non inveniatur dictum de Deo, tamen id
quod nomen significat, multipliciter in sacra Scri-
ptura invenitur assertum de Deo; scilicet quod
est maxime per se ens, et perfectissime intelli-
gens. Si autem oporteret de Deo dici solum ilia,
secundum vocem, quae sacra Scriptura de Deo
tradit, sequeretur quod nunquam in alia lingua
posset aliquis loqui de Deo , nisi in illa in qua
primo tradita est Scriptura veteris vel novi Te-
stamenti. Ad inveniendum autem nova nomina,
antiquam fidem de Deo significantia, coegit ne-
cessitas disputandi cum haereticis. Nec haec no-
vitas vitanda est, cum non sit profana, utpote ^ ^
a Scripturarum sensu non discordans : docet au-
tem Apostolus profanas vocum novitates " vitare,
I ad Tim. ult. *
Ad secundum dicendum quod, quamvis hoc no-
men persona non conveniat Deo quantum ad id
a quo impositum est nomen *, tamen quantum
1
Vers. 20.
a) ponendum. - Om. ACDEFGpB, dicendum ed. a.
P) volvatur. - solvatur ABCE.
f) hoc. - nec hoc, omisso statim non, ACDE.
8) eodem. - eo codices.
e) imposita. - sunt addunt BD.
C) utpote. - Om. ACE.
7)) novitates. - vanitates ABDad, vanitates vel novitates D, vel
novitates E.
9) impositum est nomen. - primo impositum est ABCDEF; a quo.„
ad id om. G.
332
QUAESTIO XXIX, ARTICULUS III
• Art.
ad id ad quod significandum imponitur, maxime
Deo convenit. Quia enim in comoediis et tra-
goediis repraesentabantur aliqui homines famosi,
impositum est hoc nomen persona ad significan-
dum aliquos ' dignitatem habentes. Unde consue-
verunt dici personae in ecclesiis, quae habent ali-
quam dignitatem. Propter quod quidam definiunt
personam, dicentes quod persona est hypostasis
proprietate distincta ad dignitatem pertinente. Et
quia magnae dignitatis est in rationali natura sub-
sistere, ideo "■ omne individuum rationalis naturae
dicitur persona, ut dictum est *. Sed dignitas divi-
nae naturae excedit omnem dignitatem: et secun-
dum hoc maxime competit Deo nomen personae.
Ad tertium dicendum quod nomen hypostasis
non competit Deo quantum ad id a quo est im-
positum nomen, cum non substet accidentibus :
competit autem ei ^ quantum ad id, quod est
impositum ad significandum rem subsistentem. -
Hieronymus autem dicit sub hoc nomine vene-
num latere, quia antequam significatio huius no-
minis esset plene nota apud Lafinos, haeretici
per hoc nomen simplices decipiebant, ut confi-
terentur plures essentias, sicut confitentur ^" plures
hypostases; propter hoc quod nomen substantiae,
cui respondet in graeco nomen hypostasis, com-
muniter accipitur apud nos pro essentia.
Ad quartum dicendum quod Deus potest dici
rationalis naturae, secundum quod ratio non im-
portat discursum, sed communiter intellectualem '
naturam. Individuum autem Deo competere non
potest quantum ad hoc quod individuationis prin-
cipium est materia: sed solum secundum quod
importat incommunicabilitatem. Substantia vero
convenit Deo, secundum quod significat existere
per se. - Quidam tamen dicunt quod definitio su-
perius a Boetio data, non est definitio personae
secundum quod personas in Deo dicimus. Pro-
pter quod Ricardus de Sancto Victore, corrigere
volens hanc definitionem, dixit * quod persona,
secundum quod de Deo dicitur, est divinae na-
turae incommunicabilis existentia.
t) aliquos. - homines addunt ABD.
x) ideo. - Om. codices et ed. a.
X) autem ei. - ei omittit P. - ante quod add. ad PBDEsC ; post im-
positum BsC addunt scilicet.
• De Trin., lib.
IV, cap. XXII.
(x) sicut confitentur. — sicut confitemur EFGa. - Pro plures, plure^
esse B.
v) intellectualem. - intelligibilem Vab.
Commentaria Cardinalis Caietani
IN titulo, quaeritur utrum sit formaliter. - In corpore unica
est conclusio, habens duas partes: Persona de Deo di-
citur excellentiori modo quam de creaturis.
Probatur quoad primam partem. Essentia Dei continet
in se omnem perfectionem : ergo omne quod est perfe-
ctionis, est Deo attribuendum : ergo id quod est perfectis-
simum in tota natura: ergo persona. Et declaratur haec
ultima consequentia : quia significat subsistens in rationali
natura. - Quoad secundam vero partem : quia alia nomina
communia Deo et creaturis, excellentiori modo dicuntur, ut
Qu. XIII, art.5. patet ex supradictis *.
II. Circa hunc processum, dubium est quomodo sit ve-
rum quod persona significet perfectissimura in tota natura.
Tum quia natura specifica perfectior videtur individuo.
Tum quia sequeretur quod in divinis esset distinctio im-
perfectissima *.
III. Ad horum evidentiam, sciendum est quod persona,
in communi loquendo , significat perfectissimum in tota
natura, non quia personalitas sit perfectissimum omnium;
sed quia natura intellectualis, quae est omnium perfectis-
sima, in suo completo esse est ens perfectissimum omnium.
Constat autem quod nisi per seipsam in rerum natura
subsistat (quomodocumque hoc sit) , perfecta non est. Et
propterea, quia persona significat dignitatem talis naturae
subsistentis, ideo perfectissimum in tota natura merito si-
gnificat. - Unde non obstat si individua materialia sint pro-
pter naturam. Tum quia non fit hic comparatio personae
* in perfectissi
mo?
ad naturam: imo natura clauditur in persona. Tum quia
sermo praesens de persona in communi, et non in naturis
materialibus, est.
Secunda vero obiectio solvitur per hoc, quod in ratione
personae in communi, etsi claudatur aliquid perfectissimum
in tota natura, clauditur tamen aliquid abstrahens a per-
fectione et imperfectione. Significat enini rem naturae in-
lellectualis subsistentem incommunicabiliter : incommuni-
cabilitas enim nec perfectionem nec imperfectionem dicit.
Et quoad hoc distinguuntur personae divinae, non autem
quoad ea quae perfectionis sunt. Et sic neganda est se-
quela : vel distinguendum est, ut diximus.
IV. Sed adhuc restat dubium. Quoniam , si persona
quoad aliquid abstrahit a perfectione, sequeretur quod ex
vi processus facti in littera , integra ratio personae non
concluderetur in Deo : quoniam ex perfectione essentiae
divinae, littera infert rationem personae, tanquam rem per-
fectissimam, in Deo reperiri.
Ad hoc dicitur, quod ex perfectione divinae essentiae
provenit, non solum quod sit omnis perfectio, sed quid-
quid necessario inest his quae perfectionem dicunt; de
quorum numero est incommunicabilitas. Et propterea ex
perfectione essentiae divinae est, quod sit persona quoad
omnia quae clauduntur in ratione personae. Imo , ut su-
perius * habitum est, de ratione perfectionis divinae est, • Qu. xxvn, art.
quod Deus ipse sit trinus secundum huiusmodi res in- m^nt.^num. ix?"
communicabiles quas personas dicimus.
QUAESTIO XXIX, ARTICULUS IV
333
ARTICULUS QUARTUS
UTRUM HOC NOMEN PERSONA SIGNIFICET RELATIONEM
I Sent., dist. xxiii , art. 3 ; dist. xxvi. qu. i, art. i ; De Pot., qu. ix , art. 4.
lib.
\
cap.
* S.Th. lect. XVI.
- Did. lib. III,
cap. VII, n. 9.
* Art. I.
iD QUARTUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
hoc nomen persona non significet re-
'lationem, sed substantiam, in divinis.
^^P- "• t^^^^X^Dicit enim Augustinus, in VII de Trin.*:
Cum dicimus personam Patris, non aliiid dicimus
« quam substantiam Patris " ; ad se quippe dicitur
persona, non ad Filium.
2. Praeterea, quid quaerit de essentia. Sed,
♦cap,iv,vi.-cf. sicut dicit Augustinus in eodem loco*'^, cum
dicitur, Tres sunt qui testimonium dant in caelo,
Pater, Verbum et Spiritus Sanctus; et quaeritur,
Quid tres? respondetur, Tres Personae. Ergo hoc
nomen persona significat essentiam.
3. Praeterea, secundum Philosophum, IV Me-
taphys. *, id quod significatur per nomen, est
eius definitio. Sed definitio personae est ratio-
nalis naturae individua substantia, ut dictum est *.
Ergo hoc nomen persona significat substantiam.
4. Praeterea, persona in hominibus et angelis
non significat relationem, sed aliquid absolutum.
Si igitur in Deo significaret reiationem, diceretur
aequivoce de Deo et hominibus et angelis.
Sed contra est quod dicit Boetius, in libro de
cap. VI. Trin.*, quod omne nomen ad personas perfi-
nens ^ relationem significat. Sed nulium nomen
T magis pertinet ad personas '', quam hoc nomen
persona. Ergo hoc nomen persona relationem
significat.
Respondeo dicendum quod circa significationem
3 huius nominis persona ° in divinis, difficultatem
ingerit quod pluraliter de tribus praedicatur ,
praeter naturam essentialium nominum; neque
etiam ad aliquid dicitur, sicut nomina quae re-
lationem significant. Unde quibusdam visum est
quod hoc nomen persona simpliciter, ex virtute
vocabuli, essentiam significet in divinis, sicut hoc
nomen Deus, et hoc nomen sapiens : sed propter
instantiam haereticorum,-est accommodatum, ex
ordinatione Concilii, ut possit poni pro relativis ;
et praecipue in plurali, vel cum nomine parti-
tivo, ut cum dicimus tres personas, vel alia est
persona Patris, alia Filii. In singulari vero potest
sumi pro absoluto, et pro relativo. - Sed haec non
videtur sufficiens ratio. Quia si hoc nomen per-
sona, ex vi suae significationis, non habet quod
s significet nisi ' essentiam in divinis ; ex hoc quod
dictum est tres personas, non fuisset haereticorum
quietata calumnia, sed maioris calumniae data
esset eis occasio.
Et ideo alii dixerunt quod hoc nomen persona
in divinis significat simul essentiam et relationem.
Quorum quidam dixerunt quod significat essen-
tiam in recto, et relafionem in obliquo. Quia per-
sona dicitur quasi per se una : iinitas autem per-
tinet ad essentiam. Quod autem dicitur per se,
implicat relationem oblique : intelligitur enim Pa-
ter per se esse, quasi relafione distinctus a Filio.
- Quidam vero dixerunt e converso, quod signi-
ficat relationem in recto, et essentiam in obliquo :
quia in definitione personae, natura ponitur in
obliquo. Et isti propinquius ad veritatem acces-
serunt.
Ad evidentiam igitur huius quaestionis, consi-
derandum est quod aliquid est de significafione
minus communis, quod tamen non est de signi-
ficatione magis communis : rationale enim inclu-
ditur in significatione hominis , quod tamen non
est de significatione animalis. Unde aliud est
quaerere de significatione animalis , et aliud est
quaerere de significatione animalis quod est homo.
Similiter ^ aliud est quaerere de significatione i;
huius nominis persona in communi, et aliud de
significatione personae divinae. Persona enim in
communi significat substantiam individuam ra-
tionalis naturae, ut dictum est *. Individuum au- ' Art. i.
tem est quod est in se indisfinctum, ab aliis vero
distinctum *. Persona igitur, in quacumque natura, ' d- 728-
significat id quod est distinctum in natura illa:
sicut in humana natura significat has carnes et
haec ossa et hanc animam , quae sunt principia
individuantia hominem ; quae quidem, licet non
sint de significatione personae , sunt tamen de
significatione personae humanae. Distinctio autem
in divinis non fit " nisi per relationes originis, ut 1
dictum est supra *. Relatio autem in divinis non *Qu.xxvm, art.
est sicut accidens inhaerens subiecto ", sed est
ipsa divina essentia: unde est subsistens, sicut '
essentia divina subsistit. Sicut ergo deitas est
Deus, ita paternitas divina est Deus Pater, qui
est persona divina. Persona igitur " divina signi-
ficat relationem ut subsistentem. Et hoc est signi-
ficare relationem per modum substantiae quae
est hypostasis subsistens in natura divina; licet
subsistens in natura divina non sit aliud quam
natura divina.
Et secundum hoc, verum est quod hoc nomen
persona significat relationem in recto , et essen-
tiam in obliquo: non tamen relationem inquan-
tum est relatio, sed inquantum significatur per
modum hypostasis. - Similiter etiam significat
essentiam in recto , et relationem in obliquo :
inquantum essentia idem est quod hypostasis;
3-
a) Patris. - Om. Vab.
P) loco. — Om. codices et ed. a.
Y) personas. — personam Pfr.
3) persona. - Om. codices et a b.
e) quod significet nisi. - nisi quod significet codices.
IJ) Similiter.- igitur addunt codices. - Pro persona, personae ABDEF.
7i) fit. - est ABD.
6) subiecto. - alicui A, alicui subiecto ceteri.
i) sicut. — et addunt ACEFG.
x) igitur. - enim ABDEGpC, autem F.
334
QUAESTIO XXIX, ARTICULUS IV
D. 1081.
hypostasis autem significatur in divinis ut rela-
tione distincta; et sic ^ relatio, per modum re-
lationis significata, cadit in ratione personae in
obliquo.
Et secundum hoc etiam dici potest, quod haec
significatio huius nominis persona non erat per-
cepta ante haereticorum calumniam : unde non
erat in usu hoc nomen persona, nisi sicut unum
aliorum absolutorum. Sed postmodum •" accom-
modatum est hoc nomen persona ad standum
pro relativo, ex congruentia suae significationis :
ut scilicet hoc quod stat pro relativo, non solum
habeat ex usu, ut prima opinio dicebat, sed etiam
ex significatione ' sua.
Ad PRiMUM ERGO DiCENDUM quod hoc nomen
persona dicitur ad se, non ad alterum, quia si-
gnificat relationem , non per modum relationis ,
sed per modum substantiae quae est hypostasis.
Et secundum hoc Augustinus dicit quod signifi-
cat essentiam, prout in Deo essentia est idem
cum hypostasi: quia in Deo non differt quod est
et quo est *.
Ad secundum dicendum quod quid quandoque
quaerit de natura quam significat definitio ; ut
cum quaeritur, Quid est homo? et respondetur,
Animal rationale mortale. Quandoque vero quae-
rit suppositum; ut cum quaeritur, Quid tiatat in
mari? et respondetur, Piscts. Et sic quaerentibus
Quid tres? responsum ^ est, Tres Personae.
Ad tertium dicendum quod in intellectu substan-
tiae individuae, idest distinctae vel incommunica-
bilis, intelligitur in divinis relatio, ut dictum est *.
Ad quartum dicendum quod diversa ratio minus
communium non facit aequivocationem in magis
communi. Licet enim sit alia propria definitio
equi et asini °, tamen univocantur in nomine
animalis: quia communis definitio animalis con-
venit utrique. Unde non sequitur quod, licet in
significatione personae divinae contineatur relatio,
non autem in significatione angelicae personae
vel humanae , quod nomen personae aequivoce
dicatur. Licet nec etiam dicatur " univoce: cum
nihil univoce de Deo dici possit et de creaturis,
ut supra * ostensum est.
X) et sic. - et similiter PACEFt.
(ji) postmodum. - postea ABCDE.
v) ex significatione. - significatione P.
I) responsum. - respondendum G.
0) equi et asini. - Post enim ponunt ABCDE ; pro alia, alia et alia B.
jc) dicatur. — Om. codices.
Commentaria Cardinalis Caietani
TiTULUs clarus est, et in corpore magis explanabitur. -
In corpore quatuor facit: primo, rationem difficultatis
* Cf. num. III. insinuat; secundo, refert quasdam opiniones *; tertio, re-
* cf. num. IV. spondet quaesito * ; quarto , ex determinatione praemissa
* Cf. num. X. salvat quodammodo praerecitatas opiniones *.
II. Quoad primum , duas conditiones oppositas in hoc
nomine inventas, causas assignat difficultatis : non significat
enim ad aliquid , et pluraliter tamen in divinis ponitur,
Haec enim est conditio relativorum, repugnans absolutis :
illa ad absoluta spectai.
III. Quoad secundum, tres affert opiniones. Prima|7er-
sonae nomen aequivocat. Et videtur Magistri, xxv distin-
ctione Primi. Sed haec refellitur quoad causam et rem :
quia maior data fuisset occasio calumniae, etc. - Secunda
essentiam in recto, relationem vero in obliquo , tertia vero
e converso, personam significare dicit, ut satis clare habetur
in littera.
IV. Quoad tertium, conclusio responsiva quaesito est:
Persona divina significat relationem per modum substan-
tiae, idest hypostasis, in natura divina. - Haec conclusio ex
parte subiecti includit duos terminos, scilicet persona, di-
vina: ex parte vero praedicati, includit tres terminos, sci-
licet ly relationem , ly per modum hypostasis , et ly in
natura divina : et quoad singulos declaratur in littera.
Quoad subiectum quidem, dicitur primo quod aliud est
quaerere et loqui de significatione personae, et aliud de
significatione personae divinae. - Secundo , quod persona
et persona divina se habent sicut animal et homo. - Et ex
hoc sequitur tertium, quod ly persona divina ponitur ad
circumloquendum incomplexum nomen, sicut si animal ra-
tionale poneremus loco hominis. - Et sic titulus quaestionis
clarior apparet. Quoniam quaestio est de significatione, non
ly personae , cum praedicatur de Deo (quoniam sic di-
♦Articalis praec. scussa est * eius distinctio: praedicatur enim /»er5ona com-
muniter dicta), sed personae divinae : an scilicet totum hoc
significet relationem aut essentiam.
Ex parte autem praedicati, singillatim manifestatur con-
clusio. Et primo quidem quod significet relationem, sic.
Persona in communi significat substantiam individuam ra-
tionahs naturae: ergo persona talis naturae significat dis-
^ tinctum in illa natura: ergo persona divina significat re-
lationem originis. Prima consequentia probatur : quia de
ratione individui est indistinctio in se et distinctio ab aliis;
et explanatur in persona huraana. Secunda autem conse-
quentia probatur : quia distinctio in divinis non est nisi
per relationes originis. - Deinde probatur quod per modum
substantiae , idest hypostasis , sic. Relatio in divinis non
est accidens, sed divina essentia: ergo est subsistens, sicut
illa: ergo paternitas divina est Deus Pater, sicut deitas est
Deus: ergo persona divina significat relationem subsisten-
tem : ergo per modum hypostasis. - Demum, quoad ly in
natura divina, declaratur excludendo tacitam obiectionem
de identitate naturae et hypostasis in divinis. Et intendit
quod, licet subsistens in divina natura sit idem quod ipsa,
cum hoc tamen stat quod persona significat rem subsi-
stentem, non per modum naturae, sed per modum sub-
stantiae quae est hypostasis in illa natura : quia ratione
distinguuntur.
V. Circa illam particulam , relationem , adverte quod ,
ut s. Thomas in Qq. de Potentia, qu. ix, art. 4, exponit,
personam divinam significare relationem potest intelligi
dupliciter: uno modo formaliter, alio modo materialiter.
Et vult ibidem quod materialiter tantum significet relatio-
nem originis ; formaiiter vero, hypostasim divinae naturae.
Et per hanc distinctionem multae solvuntur obiectiones.
Videtur tamen mihi quod hoc in loco, altius perscru-
tatus propriam rationem subiecti , idest personae divinae,
intendat quod non solum materialiter (idest tanquam id
in quo necessario salvatur), sed etiam formaliter relationem
divina persona includat, non taraen deterrainate paterni-
tatem aut filiationem : de ratione enim formali divinae
hypostasis, secundura veritatem, est relatio originis, quamvis
non ista vel illa. In cuius signum , nihil hic solvitur ex
illa distinctione: sed oraniura difficultatura ratio redditur
diversitas inter raodum significandi et rem significatam ;
quia scilicet res significata est relativa, significatur autem
absolute, per raodum hypostasis.
VI. Circa probationem illius particulae, per modum hy-
postasis *, adverte quod, licet non valeat, A significat rela-
tionem subsistentem, ergo significat eam ut subsistentem,
ut in littera fieri videtur; valeret tamen, si A ex propria
ratione significaret per modum subsistentis id quod signi-
In corpore.
Qu. xiii, art. 5.
Cf. num. IV.
QUAESTIO XXIX, ARTICULUS IV
335
ficat. Et quoniam persona manifeste significat per modum
subsistentis , ad probandum quod significaret relationem
per modum subsistentis, non erat opus nisi probare quod
significaretur relatio , et quod ipsa subsisteret: et hoc fit
perspicue in littera.
VII. Circa praedicta simul, occurrunt obiectiones Scoti,
ex I, dist. XXIII et xxv. Arguit enim quod nec relatio, nec
substantia prima aut secunda, nec aliquid positivum quid-
ditativum divinis personis , significatur nomine personae in
divinis.
Et quod non relatio quidem , probat : quia ad quod-
cumque dicitur relativum inferius, ad idem dicitur relati-
vum superius , licet non prinio ; ergo , si persona dicit
relationem, sicut Pater est pater Filii primo, ita esset per-
sona Filii non primo, quod est falsum.
Quod vero nihil positivum quidditativum personis, pro-
bat : quia ab ultimis distinctivis et constitutivis personarum
nihil potest abstrahi commune dictum de eis in quid, quia
sunt primo diversa; alioquin posset de eis quaeri in quo
conveniunt , et in quo differunt.
Quod autem nec substantia prima, probat: quia sub-
sistens indifferens est ad absolutum et relativum.
VIII. Ad has obiectiones, loquendo de persona divina,
de qua videtur etiam Scotus loqui , ut patet ex secundo
motivo adducto, breviter dicendum est , propter rationem
adductam in littera, quod ipsa significat relationem originis
in communi , non per modum relationis , sed hypostasis.
Et quia relatio originis constitutiva divinae personae, non
solum in speciali, ut paternitas, sed etiam secundum ra-
tionem relationis hypostaticae , clauditur quidditative in
ratione divinae personae , puta Patris , eo modo quo su-
perius clauditur in ratione inferioris ; et ipsa eadem relatio
est substantia prima , seu hypostasis divinae naturae ; id-
circo oppositum omnium trium illatorum a Scoto, tenemus.
IX. Et ad primam obiectionem patet responsio ex lit-
tera. Quoniam illa maior non est vera, quando relativum
significatur per modum absoluti, ut contingit in proposito :
et idcirco sequela est nulla.
Ad secundam vero obiectionem dicitur, quod aliud est
loqui de rebus, et aliud de conceptibus. Quamvis enim a
rebus sub conceptibus ultimate distinctivis, non possit ab-
strahi commune aliquid dictum in quid de illis concepti-
bus, praeter transcendentia ; a rebus tamen ipsis absolute,
quantumcumque simplicibus, potest abstrahi praedicatum
aliquod commune univocum quasi generis vel speciei, et
non solum quasi proprium. Modo, nulla causa est in pro-
posito quod, si persona divina significat aliquod commune
praedicatum in quid de divinis personis, quod illud oportet
esse commune constitutivis personarum quoad ultimos suos
conceptus, abstracte et praecise sumptis. Hanc enim con-
ditionalem supponit illud motivum : quam non oportet
esse veram, nec ab ipso est probata.
Ad tertiam autem obiectionem, negatur quod ratio sub-
sistentis (accipiendo subsistens per modum hypostasis, ut
tam in definitione Boetii quam in definitione Ricardi ex-
primitur), applicando ad divina, abstrahat ab absoluto et
rcspectivo. Imo est respectiva ; quamvis possit a nobis ab-
solute concipi , ut de facto significatur personae divinae
nomine. Et quoniam nihil aliud est prima substantia in
divinis quam huiusmodi res respectiva subsistens, etc, ideo
persona divina , significando rem respectivam huiusmodi,
significat substantiam primam divinae naturae; et signifi-
cando substantiam primam divinae naturae, significat rela-
tionem originis subsistentem, etc.
X. Quoad quartum *, redit ad opiniones praerecitatas **.
Et primo ad tertiam , de relatione in recto et natura in
obliquo. Dicitque hoc verificari de relatione, non ut relatio,
sed ut subsistens. Relatio enim dupliciter sumi potest: sci-
licet ut relatio, puta paternitas, seu qua aliquid ad aliud
refertur ; et ut hypostasis, seu quod * quasi denominari in-
telligitur relativum, ut ly Pater substantive sumptum.
Deinde ad secundam opinionem, de essentia in recto
et relatione in obliquo. Et dicit hoc verificari de essentia,
non formaliter, sed identice , idest ut identificatur hypo-
stasi; et de relatione ut relatio est.
Demum ad primam opinionem, de aequivocatione et ac-
commodatione. Et dicit tria : primo, significationem fuisse
olim occultam; secundo, affirmat accommodationem ; tertio,
quod causa accommodationis non est usus, ut prima di-
cebat opinio, sed ipsa vera et propria significatio nominis.
Et sic patet solutio nodi propositi in principio corpo-
ris * : nam personae nomen , ratione rei significatae , plu-
rificatur realiter in divinis ; ratione vero modi significandi,
non dicitur ad aliquid.
• Cf. num. I.
•* Cf. num. m.
quo P.
Cf. num. II.
336
QUAESTIO XXX, ARTICULUS I
9UAESTIO TRIGESIMA
DE PLURALITATE PERSONARUM IN DIVINIS
IN QUATUOR ARTICULOS DIVISA
* Cf. qu. XXIX ,
Iiitrod.
DEiNDE quaerimr de pluralitate Personarum *.
Et circa hoc quaeruntur quatuor.
Primo: utrum sint plures personae in divinis.
Secundo: quot sunt.
Tertio: quid significent termini numerales in
divinis.
Quarto : de communitate " huius nominis per-
sona.
ARTICULUS PRIMUS
UTRUM SIT PONERE PLURES PERSONAS IN DIVINIS
I Sent., dist. 11, art. 4; dist. xxiii, art. 4; De Pot., qu. ix, art. 5; Compend. TTieol., cap. l, lv;
Quodl. VIl, qu. III, art. i.
* Qu. xxviii,
art. 3.
• De Trin., cap.
D PRiMUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
non sit ponere plures personas in di-
vinis. Persona enim est rationalis natu-
rae individua substantia, Si ergo sunt
plures personae in divinis , sequitur quod sint
plures substantiae: quod videtur haereticum.
2. Praeterea, pluralitas proprietatum absoluta-
rum non facit distinctionem personarum, neque
in Deo neque in nobis: multo igitur minus plu-
ralitas relationum. Sed in Deo non est alia plu-
ralitas nisi relationum, ut supra * dictum est. Ergo
non potest dici quod in Deo sint plures personae.
3. Praeterea, Boetius dicit *, de Deo loquens,
quod hoc vere unum est, in quo nullus est nu-
merus. Sed pluralitas importat numerum. Ergo
non sunt plures personae in divinis.
4. Praeterea, ubicumque est numerus, ibi est
totum et pars. Si igitur in Deo sit numerus per-
sonarum, erit in Deo ponere totum et partem :
quod simplicitati divinae repugnat.
Sed contra est quod dicit Athanasius * : Alia est
persona Patris, alia Filii, alia Spiritus Sancti. Ergo
Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt plures
personae.
Respondeo dicendum quod plures esse perso-
nas in divinis, sequitur ex praemissis, Ostensum
• Qu. XXIX, art. est cnim supra * quod hoc nomen persona si-
gnificat in divinis relationem, ut rem subsisten-
tem in natura divina. Supra * autem habitum est
quod sunt plures relationes reales in divinis. Unde
sequitur quod sint plures res subsistentes in di-
vina natura. Et hoc est esse plures personas in
divinis.
Ad primum ergo dicendum quod substantia non
ponitur ^ in definitione personae secundum quod
significat essentiam, sed secundum quod signifi-
D. 1026. cat suppositum *: quod patet ex hoc quod additur
individua. Ad significandum autem substantiam
* In Symbolo.
• Qu. xxviii, art
'. 3. 4.
P
sic dictam, habent Graeci nomen hypostasis: unde
sicut nos dicimus tres personas, ita ipsi dicunt
tres hypostases. Nos autem non consuevimus di-
cere tres substantias, ne intelligerentur tres essen-
tiae, propter nominis aequivocationem.
Ad secundum dicendum quod proprietates abso-
lutae in divinis, ut bonitas et sapientia, non op-
ponuntur ad invicem : unde neque realiter distin-
guuntur. Quamvis ergo eis conveniat subsistere,
non tamen sunt plures res subsistentes, quod est
esse plures personas. Proprietates autem absolu-
tae in rebus creatis non subsistunt, licet realiter
ab invicem "* distinguantur, ut albedo et dulcedo.
Sed proprietates relativae in Deo et subsistunt,
et realiter ab invicem distinguuntur, ut supra *
dictum est. Unde pluralitas talium proprietatum
sufficit ad pluralitatem °" personarum in divinis.
Ad tertium dicendum quod a Deo, propter sum-
mam unitatem et simplicitatem, excluditur omnis
pluralitas absolute dictorum ' ; non autem plura-
litas relationum. Quia ^ relationes praedicantur de
aliquo ut ad alterum; et sic compositionem in
ipso de quo dicuntur, non important, ut Boetius
in eodem libro * docet.
Ad quartum dicendum quod numerus est du-
plex: scilicet numerus simplex vel absolutus, ut
duo et tria et quatuor; et " numerus qui est in
rebus numeratis, ut duo homines et duo equi,
Si igitur in divinis accipiatur numerus ' absolute
sive abstracte , nihil prohibet in eo esse totum
et partem *: et sic ' non est nisi in acceptione
intellectus nostri; non enim numerus absolutus
a rebus numeratis est nisi in intellectu. Si autem
accipiamus numerum prout est in rebus nume-
ratis, sic in rebus quidem creatis, unum est pars
duorum, et duo trium, ut unus homo duorum ,
et duo trium : sed non est sic * in Deo, quia tan-
tus est Pater quanta tota Trinitas, ut infra * patebit.
• Qu. XXVIII, art.
3 ; qu. XXIX, art.
4-
Cap. VI.
974.
' Qa. xi.n, art. 4,
ad 3.
a.) communitate. - communicatione ABCDE.
p) ponitur. - potest esse FG.
f) ab invicem. - Om. codices.
3) pluralitatem. — proprietates GpF.
£) dictorum. - Ora. B.
^) Quia. - Quod ed. a, Quae Pb. - ut ante ad alterum om, ACEsB.
T)) et. - et est P. •
6) accipiatur numerus. - accipiamus numerum codices.
i) et sic. - quia sic edd. ab. - numeratis om. FG.
x) sed non est sic. - et sic non est PFGab.
QUAESTIO XXX, ARTICULUS II
337
Commeii.taria Cardinalis Caietani
TiTULUS manifeste quaerit de reali pluralitate. - In cor-
pore unica est conclusio , responsiva quaesito affirma-
tive: In divinis sunt plures personae.
Et probatur sic ex dictis. In divinis sunt plures re-
lationes reales : ergo sunt plures res subsistentes in di-
vina natura : ergo plures personae. - Et tenet sequela:
quia persona divina significat relationem ut rem subsi-
stentem.
II. In responsione ad secundum, ubi ex eo quod non
opponuntur in divinis sapientia et bonitas , infertur quod
non distinguuntur realiter , non oportet aliud huius con-
sequentiae fundamentum iacere , quam quod sola oppo-
sitio relativa res divinas distinguit. Non enim absolute
intulit ex negatione oppositionis, negationem distinctionis :
sed explicite apposuit ly in divinis. Et propterea hoc suf-
ficit ad propositum.
ARTICULUS SECUNDUS
UTRUM IN DEO SINT PLURES PERSONAE QUAM TRES
I Sent., dist. x, art, 5; dist. xxxiii, art. 2, ad i ; IV Cont. Gent., cap. xxvi; De Pot., qu. ix, art. 9;
Compend. TTieol., cap. lvi, lx.
»D SECUNDUM sic PROCEDITUR. Videtur quod
I in Deo sint plures personae quam tres.
'Pluralitas enim personarum in divinis
^est secundum pluralitatem proprietatum
■ Art. praeced. relativarum, ut dictum est *. Sed quatuor sunt
■ Qn. Kvin, art. relationcs in divinis, ut supra * dictum est: sci-
licet paternitas, fiiiatio, communis spiratio et pro-
cessio. Ergo quatuor personae sunt in divinis.
2. Praeterea, non plus differt natura a volun-
" tate in Deo ", quam natura ab intellectu. Sed in
divinis est alia persona quae procedit per mo-
dum voluntatis, ut amor; et alia quae procedit
per modum naturae, ut filius. Ergo est etiam
alia quae procedit per modum intellectus, ut ver-
bum; et alia quae procedit per modum naturae,
ut fiiius. Et sic iterum sequitur quod non sunt
tantum tres personae in divinis.
3. Praeterea, in rebus creatis quod excellen-
tius est, plures habet operationes intrinsecas: sicut
homo supra alia animalia habet intelligere et
velle. Sed Deus in infinitum excedit omnem crea-
turam. Ergo non solum est ibi persona procedens
per modum voluntatis et per modum inteilectus,
sed infinitis aliis modis. Ergo sunt infinitae per-
sonae in divinis.
4. Praeterea, ex infinita bonitate Patris est, quod
infinite seipsum communicet, producendo perso-
nam divinam. Sed etiam in Spiritu Sancto est in-
finita bonitas. Ergo Spiritus Sanctus producit di-
vinam personam, et illa aliam, et sic in infinitum.
5. Praeterea, omne quod continetur sub deter-
minato numero, est mensuratum: numerus enim
mensura quaedam est. Sed personae divinae sunt
immensae, ut patet per Athanasium *: Immensus
Pater, immensiis Filius, immensus Spiritus Sanctus.
Non ergo sub numero ternario continentur.
Sed contra est quod dicitur I loan. ult. *:
Tres sunt qui testimonium dant in caelo, Pater ,
Verbum et Spiritus Sanctus. Quaerentibus autem,
Quid tres? respondetur, Tres personae, ut Augu-
'Cao.iy,wi.ci. stinus dicit , in VII de Trin. * Sunt igitur tres
hb. V, cap. IX. ^ c
P personae tantum " in divinis.
' In Symbolo.
• Vers. 7.
Respondeo dicendum quod, secundum praemis-
sa, necesse est ponere tantum tres personas in
divinis. Ostensum est * enim quod plures perso- * Art. praeced.
nae sunt plures relationes subsistentes, ab invicem
realiter distinctae. Realis autem distinctio inter
relafiones divinas non est nisi in ratione oppo-
sitionis relativae. Ergo oportet duas relafiones
oppositas ad duas personas pertinere : si quae
autem relationes oppositae non sunt, ad eandem
personam necesse est eas pertinere. Paternitas
ergo et filiatio, cum sint oppositae relationes, ad
duas personas ex necessitate pertinent. Paternitas
igitur subsistens est persona Patris, et filiatio sub-
sistens est persona Filii. Aliae autem duae rela-
tiones ad neutram harum oppositionem habent,
sed sibi invicem opponuntur. Impossibile est igitur
quod ambae uni personae conveniant. Oportet
ergo quod vel una earum conveniat utrique di-
ctarum personarum: aut quod una uni, et alia
alii. Non autem potest esse quod processio con-
veniat Patri et Filio, vel alteri eomm: quia sic
sequeretur quod processio intellectus, quae est
generatio in divinis, secundum quam accipitur
paternitas et filiatio, prodiret ex processione amo-
ris, secundum quam accipitur spiratio et proces-
sio, si persona generans et genita procederent a
spirante: quod est contra praemissa *. Relinqui-
tur ergo quod spiratio conveniat et personae
Patris et personae Filii, utpote nullam habens
oppositionem relativam nec ad paternitatem nec
ad filiationem. Et per consequens oportet quod
conveniat processio alteri personae, quae dicitur
persona Spiritus Sancti, quae per modum amoris
procedit, ut supra * habitum est. Relinquitur ergo
tantum tres personas esse in divinis, scilicet Pa-
trem et Filium et Spiritum Sanctum.
Ad primum ergo dicendum quod, licet sint qua-
tuor relationes in divinis, tamen una earum, sci-
Hcet spiratio, non separatur a persona Patris et
Filii, sed convenit utrique. Et sic, licet sit relatio,
non tamen "> dicitur proprietas, quia non convenit
uni tantum personae : neque est ° relatio perso-
' Qu. xxvii, art.
3 , ad 3.
Ibid., art. 4.
a) in Deo. - Om
P) tantum. - Om,
SCMMAE ThEOL
FG.
ABCDEaft.
f) tamen. - Om. FGii.
3) neque est. - est om. Pb.
D. Thomae T. I.
43
338
QUAESTIO XXX, ARTICULUS II
• Qu. XXVII, art.
2 ;qu. XXVIII, art.
4-
nalis, idest constituens personam. Sed hae tres
relationes, paternitas. filiatio et processio, dicuntur
proprietates personales ', quasi personas consti-
tuentes: nam paternitas est persona Patris, filiatio
persona Filii , processio persona Spiritus Sancti
procedentis.
Ad secundum dicendum quod id quod procedit
per modum intellectus, ut verbum, procedit se-
cundum rationem similitudinis , sicut etiam id
quod procedit per modum naturae : et ideo su-
pra * dictum est quod processio verbi divini est
ipsa generatio per modum naturae. Amor aut*em,
inquantum huiusmodi, non procedit ut similitudo
illius a quo procedit (Ucet in divinis amor sit
coessentiaUs ^ inquantum est divinus): et ideo pro-
cessio amoris non dicitur generatio in divinis.
Ad tertium dicendum quod homo, cum sit per-
fectior aliis animalibus, habet plures operationes
intrinsecas quam alia animalia, quia eius perfe-
ctio est per modum compositionis. Unde in an-
gelis, qui sunt perfectiores et simpliciores, sunt
pauciores operationes intrinsecae quam in ho-
mine : quia in eis non est imaginari, sentire, et
huiusmodi. Sed in Deo, secundum rem, non est
nisi una operatio , quae est sua essentia. Sed
quomodo sunt duae processiones, supra * osten-
sum est.
Ad quartum dicendum quod ratio illa proce-
deret, si Spiritus Sanctus haberet aliam numero
bonitatem a bonitate Patris: oporteret enim quod,
sicut Pater per suam bonitatem producit perso-
nam divinam, ita et Spiritus Sanctus. Sed una
et eadem bonitas Patris " est et Spiritus Sancti.
Neque etiam est distinctio nisi per relationes per-
sonarum. Unde bonitas convenit Spiritui Sancto
quasi habita ab alio * : Patri autem, sicut a quo
communicamr alteri. Oppositio autem relationis
non permittit ut cum relatione Spiritus Sancti
sit relatio principii respectu divinae personae :
quia ipse procedit ab aliis personis quae in di-
vinis ' esse possunt.
Ad quintum dicendum quod numerus determina-
tus, si accipiatur numerus simplex, qui est tantum
in acceptione intellectus, per unum mensuratur.
Si vero accipiatur numerus rerum in divinis per-
sonis, sic non competit ibi ratio mensurati: quia
eadem est magnitudo trium personarum, ut infra *
patebit; idem autem non mensuratur per idem.
e) personales. - Om. ABCE.
!^) coessentialis. - essentialis BE, coequalis ed. a.
r,) Patris. — quae Patris est B. - etiam om. codices.
0) alio. - scilicet a Patre addit B.
i) in divinis. - in Deo codices. - Pro esse possunt, esse non pos-
sunt BD.
■ Qu. XXVII, art.
3. 5-
* Qu. XLii, art.
", 4-
Commentaria Cardinalis Caietani
IN titulo , adverte quod intentio litterae est non solum
discutere an sint plures personae quam tres : sed etiam
an sint pauciores , puta duae tantum. Et hoc patet tum
ex propositione quaesitorum in principio huius quaestionis;
dicit enim littera ibi quod secundo quaerendum est quot
sunt: tum ex conclusione responsiva in corpore articuli
proposita et illata; est enim una exclusiva, scilicet, Personae
divinae sunt tantum tres; ad cuius veritatem patet opor-
tere verificari quod nec sunt plures nec pauciores.
II. In corpore unica conclusione exclusiva respondet
quaesito: Necesse est ponere personas in divinis tres tan-
tum.
Et probatur simul quoad utramque exponentem, sic.
Plures personae divinae sunt plures relationes subsisten-
tes, ab invicem realiter distinctae sbla oppositione relativa :
ergo omnes relationes oppositae ad distinctas personas, non
oppositae ad eandem pertinent : ergo paternitas et filiatio ad
duas spectant personas, sicque paternitas est persona Patris,
et filiatio est persona Filii. - Tunc ultra: ergo aliae duae
relationes, scilicet spiratio et processio, neutri praemissa-
rum sed sibi invicem oppositae, ad unam personam non
spectant ambae : ergo vel una earum convenit utrique di-
ctarum personarum, vel una uni et alia alii. Sed processio
non potest convenire utrique : quia processio intellectus
prodiret ex processione amoris. Ergo spiratio convenit utri-
que, utpote nulli earum opposita. Ergo processio convenit
alii personae. Ergo sunt tantum tres personae , scilicet
Pater et Filius et Spiritus Sanctus.
III. Circa hunc processum, dubium occurrit non par-
vum de modo procedendi: diminutus enim manifeste vi-
detur et truncus. Tum quia proponit disiunctivam, scilicet
quod spiratio et processio sic se habent quod vel una
earum convenit Patri et Filio, vel una Patri et alia Filio:
et tamen non discutit secundam partem disiunctivae , ex
cuius discussione pendet an personae sint pauciores quam
tres. Tum quia proponit etiam negativam habentem duas
partes , scilicet, processio non convenit Patri et Filio, vel
alteri eorum: et tamen non probat eam nisi quoad primam
partem, ut manifeste convincit ratio litterae, et subiuncta
verba testantur, scilicet, si persona generans et genita pro-
cederent a spirante.
IV. Circa eundem quoque processum dubium est, quo-
niam implicare videtur contradictoria. Ex una enim parte,
dicitur quod sola relativa oppositio distinguit realiter in
divinis, et quod relationes secundae combinationis, scilicet
spiratio et processio, non opponuntur relationibus primae,
scilicet paternitati et filiationi : et ex alia parte , probatur
realis distinctio processionis a paternitate et fiHatione. Ex
his enim arguo sic. Ex primo dicto, sola oppositio relativa
distinguit realiter : sed processio non opponitur relative
paternitati aut filiationi, ex secundo dicto : ergo non di-
stinguitur realiter. Et e converso , processio distinguitur
realiter a paternitate et filiatione: ergo opponitur iUi rela-
tive. Vel, ergo non sola oppositio relativa distinguit realiter
in divinis. Omnia sunt contra litteram. Ergo.
V. Ad primani dubitationem * dicendum est, quod decuit
omnia membra discutienda proponere explicite, ne aliquid
eorum videretur oblivioni traditum; et ut ostenderetur ex
conclusione processus, proposita omnia implicite fuisse dis-
cussa. Modus autem quo, absque defectu, omnia discussa
intelliguntur in hac brevi littera, est hic. Illato in communi
quod altera earum (scilicet spirationis et processionis) inest
utrique (scilicet Patri et Filio), aut una uni et altera alteri;
et subiuncto in speciali quod processio nec utrique nec
alteri inest; incoepit prosequi primam partem tam primae
quam secundae propositionis : an scilicet una utrique (idest
Patri et Filio) insit. Et hoc examinando, inchoavit a proces-
sione; intulitque partem negativam, scilicet quod ipsa non
convenit utrique. Et eadem via gradiendo, consequenter
reliquam, scilicet spirationem, conclusit convenire utrique.
Et sic absoluto prius membro prius proposito, ut rectus
ordo poscebat, reliqua membra proposita non fuit opus
amplius discutere : quoniam ex affirmatione primi, et prae-
missis huius processus, manifeste inveniuntur exclusa. Di-
ctum est enim quod spiratio et processio ad eandem non
possunt pertinere personam; et nunc illatum est quod
spiratio convenit Patri et Filio; ergo manifeste sequitur
quod processio nec utrique nec alteri convenit , et quod
Cf. num. III.
QUAESTIO XXX, ARTICULUS III
339
non potest esse quod una uni et altera alteri conveniat,
quae proposlta fuerant.
Nec obstat processui huic sic exposito, quod cum nota
illationis littera inferat, dicens : Relinquitur ergo quod spi-
ratio. Illatio enim illa non respicit omnia antedicta, sed
communes canones hic praemissos, et vim dualitatis rela-
tionum, scilicet processionis et spirationis. Et intendebat
quod, quia, si non obviat oppositio, altera harum identifi-
catur utrique (scilicet Patri et Filio) et processio non potest
identificari utrique, relinquitur quod spiratio identificetur
utrique, utpote nuUam habens ad utramque oppositionem.
Sic enim infert littera, et non absolute, sine additione prae-
fati medii, ut patet intuenti.
Cf. num. IV. VI. Ad secundam vero dubitationem * breviter dicitur
quod, cum oppositio relativa distinguens divina sit secun-
dum ordinem originis, duphciter possunt dici aliqua ibi-
dem relative opposita: scilicet ratione relationis, vel ratione
originis. Opposita ratione relationis sunt tantum correlativa,
ut Pater et Filius ad invicem, et spirans et procedens ad
mvicem : ratione autem onginis opposita sunt quaecumque
sic se habent , quod unum oportet esse ab alio , et non
e contra. Dico ergo primo, quod secunda combinatio non
opponitur primae ratione relationis : et hoc intendit littera,
dicens neutram harum oppositionem habere ad aliquam
illarum. Secundo, quod processio opponitur utrique ra-
tione originis: quia origo amoris est'ab intellectu, et non
e contra. Et hoc intendebat littera, excludens processionem
a Patre et Filio : est enim oppositio haec oppositio relativa
originis. Spiratio autem nec ratione relationis, nec ratione
ordinis originis, aliquam habet ad paternitatem et filiationem
oppositionem: et propterea merito coincidit cum utraque.
Et sic diversis rationibus interpretando oppositionem relati-
vam, nuUa est implicatio in hoc processu, ut patet ex dictis:
et efficaciter probatum est personas divinas esse tres tantum.
VII. In responsione ad secundum, adverte, si vis com-
plete videre quare processio intellectus et naturae coin-
cidit, non autem voluntatis, tres differentias positas in Qq.
de Potentia qu. x, art. 2, ad 11.
' Num. 17.
ARTICULUS TERTIUS
UTRUM TERMINI NUMERALES PONANT ALIQUID IN DIVINIS
I Sent., dist. xxiv, art. 3; De Pot., qu. ix, art. 7; Quodl. X, qu. i, art. i.
»D TERTiUM sic PROCEDiTUR. VidetuF quod
i termini numerales ponant aliquid in di-
Vinis. Unitas enim divina est eius essen-
^tia. Sed omnis numerus est unitas re-
petita. Ergo omnis terminus numeralis in divinis
significat essentiam. Ergo ponit aliquid in Deo.
2. Praeterea, quidquid dicitur de Deo et crea-
turis , eminentius convenit Deo quam creaturis.
Sed termini numerales in creaturis aliquid po-
nunt. Ergo muito magis in Deo.
3. Praeterea, si termini numerales non ponunt
aliquid in divinis, sed inducuntur ad rerhoven-
dum tanmm, ut per pluralitatem removeatur uni-
tas, et per unitatem pluralitas; sequitur quod sit
circulatio in ratione, confundens intellectum et
nihil certificans; quod est inconveniens. Relin-
quitur ergo quod termini numerales aliquid po-
nunt in divinis.
Sed contra est quod Hilarius dicit, in IV de
Trin. *: Siistulit singidaritatis ac solitudinis intel-
ligeniiatn professio consortii , quod est professio
• Lib. I, cap. 11. pluralitatis. Et Ambrosius dicit, in libro de Fide *:
Ciim unum Deum dicimus , unitas pluralitatem
excludit deorum , non quantitatem in Deo poni-
mus. Ex quibus videtur quod huiusmodi nomina
sunt inducta in divinis ad removendum, non ad
ponendum aliquid.
Respondeo dicendum quod Magister, in Sen-
tentiis *, ponit " quod termini numerales non po-
nunt aliquid in divinis, sed removent tantum.
Alii vero dicunt contrarium.
Ad evidentiam igitur huius, considerandum est
quod omnis pluralitas consequitur aliquam divi-
sionem. Est autem duplex divisio. Una materialis,
quae fit secundum divisionem continui : et hanc
consequitur ^ numerus qui est species quantitatis *.
Unde talis numerus non est nisi in rebus mate-
•Lib.I, dist.xxiv.
* D. 1079.
rialibus habentibus quantitatem. Alia est divisio
formalis, quae fit per oppositas vel diversas for-
mas : et hanc divisionem sequitur multitudo quae
non est in aliquo genere , sed est de transcen-
dentibus, secundum quod ens dividitur per unum
et multa. Et talem multitudinem solam contingit
esse in rebus immaterialibus.
Quidam igitur, non considerantes nisi multitu-
dinem "> quae est species quantitatis discretae, quia
videbant quod quantitas discreta non habet locum
in divinis, posuerunt quod termini numerales non
ponunt aliquid in Deo, sed removent tantum. -
Alii vero , eandem multitudinem considerantes ,
dixerunt quod, sicut scientia ponitur in Deo se-
cundum rationem propriam scientiae, non autem
secundum rationem sui generis, quia in Deo nulla
est qualitas; ita numerus in Deo ponitur secun-
dum propriam rationem numeri, non autem se-
cundum rationem sui generis, quod est quantitas.
Nos autem dicimus quod termini numerales,
secundum quod veniunt in praedicationem di-
vinam, non sumuntur a numero qui est species
quantitatis; quia sic de Deo non dicerentur nisi
metaphorice, sicut et aliae proprietates corpora-
lium, sicut latitudo, longitudo, et similia: sed su-
muntur a multitudine secundum quod est trans-
cendens. Multitudo autem sic accepta hoc modo
se habet ad multa de quibus praedicatur, sicut
unum quod convertitur cum ente ad ens. Huius-
modi autem unum, sicut supra * dictum est, cum • Qi
de Dei unitate ageretur, non addit aliquid supra
ens nisi negationem divisionis tantum : unum
enim significat ens indivisum. Et ideo de quo-
cumque dicatur unum, significatur illa res indi-
visa: sicut unum dictum de homine, significat
naturam vel substantiam * hominis non divisam.
Et eadem ratione, cum dicuntur ' res multae ,
u. XI, art. I.
a) ponit. - posuit codices.
P) consequitur. — sequitur codices et a b.
f) multitudinem. - solam addunt Pfr.
S) vel substantiam.
divisam, indivisam.
e) dicuntur, - dicantur codices,
Omittunt codices. - lidem statim pro non
340
QUAESTIO XXX, ARTICULUS III
multitudo sic accepta significat res illas cum indi-
visione ^ circa unamquamque earum. - Numerus
autem qui est species quantitatis, ponit quoddam
accidens additum supra ens ''^ : et similiter unum
quod est principium numeri.
Termini ergo humerales significant in divinis
illa de quibus dicuntur, et super hoc nihil addunt
nisi negationem, ut dictum est: et quantum ad
hoc, veritatem dixit Magister in Sententiis. Ut *,
cum dicimus, essentia est una , unum significat
essentiam indivisam : cum dicimus , persona est
iina, significat personam indivisam: cum dicimus,
personae sunt plures , significantur illae perso-
nae, et indivisio circa unamquamque earum; quia
de ratione multitudinis est, quod ex unitatibus
constet.
Ad primum ergo dicendum quod unum, cum sit
de transcendentibus, est communius quam sub-
stantia et quam relatio : et similiter multitudo.
Unde potest ' stare in divinis et pro substantia
et pro relatione , secundum quod competit his
quibus adiungitur. Et tamen per huiusmodi no-
mina , supra essentiam vel relationem , additur ,
In corpore.
ex eorum significatione propria, negafio quaedam
divisionis ' , ut dictum est *.
Ad secundum dicendum quod muUitudo quae
ponit aliquid in rebus creatis, est species quan-
titatis; quae non transumitur in divinam prae-
dicationem; sed tantum multitudo transcendens,
quae non addit supra ea de quibus dicitur, nisi
indivisionem circa singula. Et talis multitudo di-
citur de Deo.
Ad tertium dicendum quod unum non est re-
motivum multitudinis , sed divisionis, quae est
prior, secundum rationem, quam unum vel mul-
fitudo. Multitudo autem non removet unitatem :
sed removet divisionem circa unumquodque eo-
rum ex quibus constat multitudo. Et haec supra*
exposita sunt, cum de divina unitate ageretur.
Sciendum tamen est* quod auctoritates in oppo- >■
situm inductae *, non probant sufficienter proposi- '^^^^^s-sedcoH-
tum. Licet enim pluralitate excludatur solitudo '', i^
et unitate deorum pluralitas, non tamen sequitur
quod his nominibus hoc solum significetur. Albe-
dine enim excluditur nigredo : non tamen nomine
albedinis significatur sola nigredinis exclusio.
* tju. XI, art. 2,
ad 4.
^) cum indivisione. - cum divisione ABDG.
T)) ens. — res codices &. ab. - Pro similiter , supra B.
6) Ut. - Unde BpD. - Pro cum dicimus tribus locis cum dico co-
dices et editio a.
i) potest. - possunt B. - Idem pro adiungitur, coniunguntur.
x) divisionis. - 1« divinis G, indivisionis ceteri et ed. a.
X) tamen est. - est autem codices, autem est edd. a b.
(i) solitudo. - sollicitudo FG.
Commentaria Cardinalis Caietani
* Cf. num. seq.
* Cf. num. IV.
** Cf. num. V.
Cf. num. II.
Cf. ibid.
IN titulo, termini numerales sunt unus , duo, tres , etc.
Ponere aliquid, est significare aliquid positivum. Ita quod
sensus est: Cum dicimus quod Pater et Filius sunt duo,
an ly duo praedicet aliquid positive, ut sapiens aut Pater ;
an solam negationem, ut ly incorporeus.
II. In corpore quatuor facit. Primo, refert duas extremas
opiniones : alteram Magistri, in xxiv distinctione Primi, te-
nentis solam negationem his terminis significari; alteram
oppositam. Secundo, ponit quandam distinctionem de plu-
ralitate, pro fundamento tam veritatis inveniendae , quam
erroris vitandi *. Tertio, praerecitatarum opinionum radices
ostendit *. Quarto, respondet determinando **.
III. Quoad secundum (quia primum patet), distinctio est
ista: Pluralitas est duplex, scilicet materialis, et transcen-
dens. Et probatur sic. Divisio est duplex, scilicet continui,
et oppositarum vel diversarum formarum : ergo et pluralitas,
quoniam divisionem sequitur.
Et manifestantur membra distinctionis ex duabus aliis
differentiis, praeter praedictam radicalem : quia scilicet ma-
terialis est species quantitatis, transcendens autem in nullo
est genere. Et rursus , illa non est nisi in quantis, ista est
in separatis a materia.
IV. Quoad tertium *, utraque opinio solam materialem
multitudinem , quae numerus vocatur, inspexit: sed alio
calle incessit, dum imperfectionem altera, altera vero ulti-
mam differentiam, quasi absque imperfectione, consideravit.
Et sic illa ad removendum , ista ad ponendum, terminos
numerales assumptos dixit.
V. Quoad quartum *, condusio responsiva quaesito est:
Termini numerales in divinis significant illa de quibus di-
cuntur, solam negationem addendo. - Et probatur ac decla-
ratur. Probatur quidem sic. Termini numerales in divinis
non sumuntur a numero qui est species quantitatis, sed
a multitudine transcendente : ergo significant illa de quibus
dicuntur, sola negatione addita.
Antecedens, quoad partem negativam, quae directe est
contra radicem utriusque opinionis praemissae, probatur:
quia aliter sequeretur quod non dicerentur de Deo nisi
metaphorice. Et probatur sequela : quia proprietates cor-
porales non nisi metaphorice de Deo dicuntur , ut patet
de latitudine et longitudine, etc. - Quoad partem vero affir-
mativam, licet explicite non probetur, sequitur tamen ex
differentia inter utramque multitudinem, et praecipue ex *
illa quae se tenet ex parte subiecti * : constat enim divina * ^f. num. in.
esse de ordine immaterialium.
Consequentia vero probatur ex differentia inter utram-
que multitudinem, ac utriusque principium, unitatem, quoad
significandum aliquid positivum vel negativum, sic. Unum
transcendenter significat rem quae una dicitur, addita tan-
tum negatione divisionis : ergo multa transcendenter signi-
ficat res quae plures dicuntur, addita tantum negatione di-
visionis circa unaraquamque : multitudo enim ex unitatibus
constat. Unum vero quod est principium numeri, et ipse
numerus, certum accidens positivumque significat: alioquin
quantitatis species non esset, etc. Ergo, si termini numerales
in divinis sumpti sunt a multitudine transcendenti, signifi-
cant res illas quibus adduntur, sola negatione addita : quod
erat probandum.
Manifestatur autem applicando ad essentiam et perso-
nas, ut clare patet in littera.
VI. Circa praedicta adverte primo, quod ex littera habes
quod opinio Auctoris differt, quoad radicem, ab utraque
opinione praemissa *. Quoad conclusionem vero , simpli- ' Cf. num. n, iv.
citer differt a secunda : quam tamen absque ratione aliqua
approbare videtur Scotus, in Qtiodlibetis, qu. xiv, circa prin-
cipium art. i , dum trini nomen de Deo dictum a specie
quantitatis discretae abstrahit. A prima vero differt secun-
dum aliquid , quia scilicet non pure negative significare
dicit; quamvis etiam negationem importare concedat, cum
ipso Magistro.
VII. Adverte secundo, quod sunt hic multae proposi-
tiones disputabiles : scilicet, quod numerus est una certa
species quantitatis ; et quod non invenitur nisi in rebus
quantis ; et quod unum principium numeri est aliquod ac-
cidens positivum materiale. Sed quoniam praesentis negotii
non sunt, erit, si tempus dabitur, de his quaestio specialis.
VIII. Adverte tertio quod, cum in littera dicitur quod
multitudo nihil addit supra res nisi indivisionem circa
QUAESTIO XXX, ARTICULUS IV
341
unamquamque, dupliciter intelligi potest. Primo, quod ly
nikil supponat pro positivo. Praesens enim discussio ad hoc
fit, ut sciatur an positivum aliquod addat aut solam ne-
gationem, non curando utrum unam vel plures. Certum
est enim multitudinem includere plures negationes: scilicet
eam quam daudit unitas, quae est indivisio in se ; et eam
quam addit multitudo, quae est distinctio unius unitatis ab
aiia. - Secundo , quod ponderetur ly res illas, in numero
plurali. Significat enim in actu exercito divisionem unius
ab alia : et sic supra res divisas multitudo non addit nisi
negationem divisionis circa unamquamque. Et hoc modo
ly nihil stat tam pro positivo, quam pro negativo.
ARTICULUS QUARTUS
UTRUM HOC NOMEN PERSONA POSSIT ESSE COMMUNE TRIBUS PERSONIS
I Sent., dist. XXV, art. 3; De Pot., qu. viii, art. 3, ad 11.
* Qu. XXIX, art.
3, ad 4.
Qu. III, art. 5.
ap. IV ,
Cf.lib.V,c
cap.ix.
* Vide supra, qu.
XXIX, art.3, ad4.
1
• Videibid.art.i.
>D QUARTUM siG PROCEDiTUR. Videtur quod
hoc nomen persona non possit esse
*commune tribus personis ". Nihil enim
^est commune tribus personis nisi es-
sentia. Sed hoc nomen persona non significat
essentiam in recto. Ergo non est commune
tribus.
2. Praeterea, commune opponitur incommu-
nicabili. Sed de ratione personae est quod sit
incommunicabilis, ut patet ex definitione Ricardi
de s. Victore supra * posita. Ergo hoc nomen
persona non est commune tribus.
3. Praeterea, si est commune tribus ^, aut ista
communitas attenditur secundum rem, aut secun-
dum rationem. Sed non secundum rem: quia sic
tres personae essent una persona. Nec iterum se-
cundum rationem tantum : quia sic persona esset
universale , in divinis autem non est universale
et particulare ^, neque genus neque species, ut
supra * ostensum est. Non ergo hoc nomen per-
sona est commune tribus.
Sed contra est quod dicit Augustinus, VII de
Trin. *, quod cum quaereretur, Qiiid tres? respon-
sum est, Tres Personae; quia commune est eis
id quod est persona.
Respondeo dicendum quod ipse modus loquendi
ostendit hoc nomen persona tribus esse ^ com-
mune, cum dicimus tres personas: sicut cum di-
cimus tres homines , ostendimus hominem esse
commune tribus '. Manifestum est autem quod
non est communitas rei, sicut una essentia com-
munis est tribus : quia sic ^ sequeretur unam
esse personam trium, sicut essentia est una.
Qualis autem sit communitas, investigantes di-
versimode locuti sunt. Quidam enim dixerunt
quod est communitas negationis ; propter hoc ,
quod in definitione personae ponitur incommuni-
cabile *. Quidam autem dixerunt quod est com-
munitas intentionis, eo quod " in definitione per-
sonae ponitur individuiim * ; sicut si dicatur quod
esse speciem est commune equo et bovi. - Sed *
utrumque horum excluditur per hoc, quod hoc
nomen persona ' non est nomen negationis neque
intentionis, sed est nomen rei.
Et ideo dicendum est quod etiam in rebus
humanis hoc nomen persona est commune com-
munitate rationis, non sicut genus vel species,
sed sicut individiium vagum. Nomina enim ge-
nerum vel specierum, ut homo vel animal, sunt
imposita ad significandum ipsas naturas commu-
nes; non autem intentiones naturarum commu-
nium, quae significantur his nominibus genus vel
species. Sed individuum vagum, ut aliquis homo,
significat naturam communem cum determinato
modo existendi '• qui competit singularibus, ut sci-
licet sit per se subsistens distinctum ab aliis. Sed
in nomine singularis designati, significatur deter-
minatum distinguens: sicut in nomine Socratis
haec caro et hoc os *. Hoc tamen interest, quod
aliquis homo significat naturam, vel ^ individuum
ex parte naturae, cum modo existendi qui com-
petit singularibus : hoc autem nomen persona non
est impositum ad significandum individuum ex
parte naturae , sed ad significandum rem subsi-
stentem in tali natura.
Hoc autem est commune secundum rationem
omnibus /* personis divinis, ut unaquaeque earum
subsistat in natura divina distincta ab aliis. Et sic
hoc nom.Qn persona, secundum rationem, est com-
mune tribus * personis divinis.
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa pro-
cedit de communitate rei.
Ad secundum dicendum quod, licet persona sit
incommunicabilis, tamen ipse modus existendi in-
communicabiliter, potest esse pluribus communis.
Ad tertium dicendum quod, licet sit communi-
tas rationis et non rei, tamen non sequitur quod
in divinis sit universale et ^ particulare, vel genus
vel species. Tum quia neque in rebus humanis
communitas personae est communitas generis vel
speciei. Tum quia personae divinae habent unum
esse: genus autem et species, et quodlibet uni-
versale, praedicatur de pluribus secundum esse "
diflferentibus.
o) personis. — Om. codices et ed. a.
p) tribus. - Om. ACDEFG.
Y) et particulare. - nec etiam particulare P6, om. D.
3) ostendit ... tribus esse. - ostendit quod... est tribus B.
e) hominem esse commune tribus. - commune esse tribus esse ho-
minem ABCDEG, esse commune tribus hominibus hominem F, com-
mune tribus esse hominem ed. a.
%) sic. — Om. codices et a b.
Tj) eo quod. - quia ABCDEG.
9) Sed. - Et Pab. - quod hoc om. B.
i) persona. - personae P. - Post non est addit e«im B; cf. notam
praec. - neque intentionis om. D; tantum addunt ceteri.
x) existendi. - essendi Pb.
X) naturam, vel. — Om. codices.
[j.) omnibus. - Om. codices et ed. a.
v) tribus. — Om. ACE.
5) et. - vel PD. - Pro vel ante species, aut codices.
0) esse. - se FG.
D. 730.
342
QUAESTIO XXX, ARTICULUS IV
Commentaria Cardinalis Caietani
Cf. nnm. iii.
Cf. Dum. IV.
• Cf. num.
' Art. I, 4.
Cf. num.
TiTui-us clarus est. - In corpore tria facit : primo, ostendit
quid clarum, et quid ambiguum hic sit; secundo, refert
aliorum opiniones circa illud ambiguuni *; tertio, respondet
quaesito determinando *.
II. Quoad primum, tria dicit. Primo, de communitate
huius nominis, quod est manifesta. Et probat ex ipso modo
loquendi : dicimus enim tres jpersonas. - Secundo, de modo
communitatis , quod est etiam manifestus negative quoad
modum illum quo essentia divina est communis : quia non
est una persona communis tribus personis. - Tertio , de
modo communitatis, quod restat ambiguus, quomodo sci-
licet persona sit communis tribus.
III. Quoad secundum *, duae referuntur opiniones : al-
tera , quod est communitas negationis ; altera , quod est
communitas intentionis. IUa super definitione Ricardi, ista
super definitione Boetii fundata est. - Utraque tamen repre-
henditur ex praedeterminatis in praecedenti quaestione *, de
significatione personae: quod scilicet est nomen significans
in divinis relationem per modum hypostasis , et in com-
muni substantiam primam rationalis naturae ; ac per hoc,
nec intentionis nec negationis est nomen. Et cum com-
munitas attendatur penes significatum, sequitur quod non
sit communitas intentionis aut negationis, sed rei signifi-
catae.
IV. Quoad tertium *, conclusio responsiva quaesito est:
Nomen personae est commune tribus personis divinis se-
cundum rationem, non sicut genus vel species, sed sicut
individuum vagum. - Haec conclusio primo declaratur; se-
cundo, probatur.
Declaratur quidem ex differentia inter significationes no-
minum generici seu specifici, individui vagi, et singularis :
et rursus ex differentia diversorum nominum individui vagi.
Quia scilicet homo seu animal significat ipsam naturam :
aliquis homo, seu persona humana, significat naturam cum
determinato modo essendi : Socrates vero significat hoc
subsistens in natura. - Sed et aliquis homo et persona non
eodem modo idem significant: quoniam persona ex parte
modi , scilicet subsistentiae ; aliquis vero homo ex parte
naturae, particularizationis adiuncto modo, significat.
Probatur autem sic. Esse subsistens distinctum ab aliis,
commune est tribus personis divinis : ergo personae nomen
est eis sic commune. Et si antecedenti adiungas quod
ipsum non se habet ad personas divinas ut species aut
genus, sed ut individuum vagum, inferetur tota conclusio
ut proposita est.
V. Circa praedicta adverte quod, cum in divinis dici-
mus, Pater est Deus, et rursus, Pater est persona divina,
licet praedicatum secundae respectu praedicati primae dicat
modum illius, ac propterea dicatur commune ut indivi-
duum vagum ; respectu tamen subiecti, est praedicatum es-
sentiale. Tum ex ratione communi: quia modus subsistendi
essentialis est singularibus substantiae. Tum ex ratione spe-
ciali : quia persona divina relationem significat, quam con-
stat essentialiter praedicari de paternitate vel filiatione. Et
esset simile de colore respectu albedinis et nigredinis, si
albedo et nigredo constituerent singulare substantiae. Unde
patet quod Scotus, de significatione et communitate per-
sonae in supradictis * tractans locis, et ponens communita-
tem negationis, aut positivi per modum proprii, et a prae-
senti deviavit doctrina, et nihil probavit oppositum.
* Qu. XXIX, art. 4,
Comment. n. vn^
QUAESTIO XXXI, ARTICULUS I
343
QUAESTIO TRIGESIMAPRIMA
DE HIS QUAE AD UNITATEM VEL PLURALITATEM
PERTINENT IN DIVINIS
IN QUATUOR ARTICULOS DIVISA
• Cf. qu. XXIX,
Introd.
PosT haec considerandum est de his quae ad
unitatem vel pluralitatem pertinent in divinis *.
Et circa hoc quaeruntur quatuor.
Primo: de ipso nomine trinitatis.
Secundo: utrum possit dici, Filiiis est aliiis a Patre.
Tertio: utrum dictio exclusiva, quae videtur
alietatem excludere, possit adiungi nomini "
essentiali in divinis.
Quarto: utrum possit adiungi termino ^ per-
sonali.
* In Symbolo.
ARTICULUS PRIMUS
UTRUM SIT TRINITAS IN DIVINIS
I Sent., dist. xxiv, qu. 11, art. 2.
»D PRiMUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
non sit trinitas in divinis. Omne enim
'nomen in divinis vel significat substan-
^tiam, vel relationem. Sed hoc nomen
trinitas non significat substantiam: praedicaretur
enim de singulis personis. Neque significat rela-
tionem : quia non dicitur secundum nomen ad
alitid. Ergo nomine trinitatis non est utendum in
divinis.
2. Praeterea, hoc nomen trinitas '' videtur esse
nomen collectivum, cum significet multitudinem.
Tale autem nomen non convenit in divinis : cum
unitas importata per nomen collectivum sit mi-
nima unitas, in divinis autem est maxima unitas ^.
Ergo hoc nomen trinitas non convenit in divinis.
3. Praeterea, omne trinum est triplex. Sed in
Deo non est triplicitas : cum triplicitas sit species
inaequalitatis. Ergo nec trinitas.
4. Praeterea, quidquid est in Deo, est in uni-
tate essentiae divinae: quia Deus est sua essentia.
Si igitur trinitas est in Deo, erit in unitate essen-
tiae divinae. Et sic in Deo - erunt tres essentiales
unitates: quod est haereticum.
5. Praeterea, in omnibus quae dicuntur de
Deo, concretum praedicatur de ^ abstracto : deitas
enim est Deus, et paternitas est Pater. Sed tri-
nitas non potest dici trina: quia sic essent novem
res in divinis, quod est erroneum. Ergo nomine
trinitatis non est utendum in divinis.
Sed contra est quod Athanasius dicit =^, quod
unitas in trinitate , et trinitas in unitate vene-
randa sit.
Respondeo dicendum quod nomen trinitatis in
divinis significat determinatum numerum perso-
narum. Sicut igitur ponitur pluralitas personarum
in divinis, ita utendum est nomine trinitatis : quia
hoc idem quod significat pluralitas indeterminate,
significat hoc nomen trinitas determinate.
Ad primum ergo dicendum quod hoc nomen
trinitas, secundum etymologiam vocabuli, videtur
significare unam essentiam trium personarum,
secundum quod dicitur trinitas quasi trium unitas.
Sed secundum proprietatem vocabuli, significat
magis 1 numerum personarum unius essentiae. Et •!
propter hoc non possumus dicere quod Pater sit
trinitas, quia non est tres personae. Non autem
significat ipsas relationes personarum, sed magis
numerum personarum ad invicem relatarum *. ^
Et inde est quod, secundum nomen, ad aliud
non refertur.
Ad secundum dicendum quod nomen coUecti-
vum duo importat, scilicet pluralitatem supposi-
torum, et unitatem quandam, scilicet ordinis ali-
cuius : populus enim est multitudo hominum sub
aliquo ordine comprehensorum. Quantum ergo
ad primum , hoc nomen trinitas convenit cum
nominibus collectivis: sed quantum ad secundum
diff"ert, quia in divina trinitate non solum est uni-
tas ordinis, sed cum hoc est etiam ' unitas es- t
senfiae.
Ad tertium dicendum quod trinitas absolute
dicitur : significat enim numerum " ternarium per- «
sonarum. Sed triplicitas significat proportionem ^ ^
inaequalitafis : est enim species proporfionis in-
aequalis, sicut patet per Boetium in Arithmetica *. ' ub. i, cap.
Et ideo non est in Deo triplicitas, sed trinitas.
Ad quartum dicendum quod in trinitate divina
intelligitur et numerus, et personae numeratae.
Cum ergo dicimus trinitatem in unitate, non po-
nimus numerum in unitate essentiae, quasi sit ter
a) nomini. -~ termino G.
P) termino, - nomini ABCDEFat.
Y) hoc nomen trinitas. - nomen trinitatis ABCDE.
3) m divinis autem est maxima unitas. - Om. codices et ed. a;
pro maxima, maxime ed. b.
e) in Deo. - in Deo non ed. b, om. codices et ed. a.
C) praedicatur de. - ponitur pro B.
7]) magis. - Om. ACE.
6) sed magis... relatarum. - Om. BCDEFG; sed magis numerum
personarum om. ed. a.
t) cum hoc est etiam.- est cum hoc etiam ed. a; est om. ABCDE;
etiam om. FG.
x) numerum. - nomen F, om. ABCDEaJ.
X) proportionem. — compositionem A, comparationem ceteri et a b.
344 QUAESTIO XXXI
una: sed personas numeratas ponimus in unitate
naturae, sicut supposita alicuius naturae dicuntur
esse in natura illa. E converso autem dicimus
unitatem in trinitate, sicut natura dicitur esse in
suis suppositis.
Ad quintum dicendum quod, cum dicitur -", tri-
nitas est trina, ratione numeri importati signifi-
, ARTICULUS II
catur multiplicatio eiusdem numeri in seipsum:
cum hoc quod dico trinutn, importet distinctio-
nem in suppositis illius de quo dicitur. Et ideo
non potest dici quod trinitas sit trina: quia se-
quel-etur, si trinitas esset trina ', quod tria essent
supposita trinitatis ; sicut cum dicitur ^, Deus est
trinus, sequitur quod sunt tria supposita Deitatis.
[j.) dicitur. - dicimus Pb, oin. ed. a.
V si trinitas esset trina. - Om. codices.
5) cum dicitur. — cum dicatur B, cum dico ceteri.
ACDEFGd.
Pro sunt, sint
Coramentaria Cardinalis Caietani
IN titulo, trinitas secundum propriam significationem vo-
cabuli sumitur.
In corpore unica est conclusio, affirmative respondens :
Trinitatis nomine in divinis est utendum. - Et probatur sic.
In divinis ponitur pluralitas personarum : ergo ponenda est
etiam trinitas earundem. Probatur consequentia: quia quod
significat pluralitas indeterminate , significat trinitas deter-
minate ; importat enim determinatum numerum , scilicet
trinarium. - Et procedit haec ratio, supposita veritate fidei,
scilicet quod in divinis sunt vere tres Personae.
ARTICULUS SECUNDUS
UTRUM FILIUS SIT ALIUS A PATRE
1 Sent., dist. ix, qu. i, art. i; dist, xix, qu. i, art. i, ad 2; dist. xxiv, qu. ii, art. i;
De Pot., qu. IX, art. 8.
Cap. IV.
Cap. II.
Num. 39.
* Fulgentius.
• Cap. i.
* Cf. Magistrum,
IV Seni
XIII.
dist.
iD SECUNDUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
Filius non sit alius a Patre. Alius enim
'est relativum diversitatis substantiae. Si
ligitur Filius est alius a Patre, videtur
quod sit a Patre diversus. Quod est contra Au-
gustinum, VII de Trin. *, ubi dicit quod, cum di-
cimus tres personas, non diversitatem intelligere
polumus.
2. Praeterea, quicumque sunt alii ab invicem,
aliquo modo ab invicem differunt. Si igitur Filius
est alius a Patre, sequitur quod sit differens a
Patre. Quod est "contra Ambrosium, in I de Fide *,
ubi ait: Pater et Filius deitate tmum sunt , nec
est ibi substantiae differentia, neque ulla diversitas.
3. Praeterea, ab alio alienum " dicitur. Sed
Filius non est alienus a Patre : dicit enim Hila-
rius, in VII de Trin. *, quod in divinis personis
nihil est diversum, nihil alienum, nihil separabile.
Ergo Filius non est alius a Patre.
4. Praeterea, alius et aliud idem significant,
sed sola generis consignificatione differunt. Si
ergo Filius est alius a Patre, videtur sequi quod
Filius sit aliud a Patre.
Sed contra est quod Augustinus * dicit, in libro
de Fide ad Petrum *: Una est enim ^ essentia Pa-
tris et Filii et Spiritus Sancti, in qiia non est aliud
Pater, aliud Filius, aliud Spiritus Sanctus ; quam-
pis personaliter sit alius Pater, alius Filius, alius
Spiritus Sanctus.
Respondeo dicendum quod, quia ex verbis in-
ordinate prolatis incurritur haeresis, ut Hierony-
mus dicit *, ideo cum de Trinitate loquimur, cum
cautela et modestia est agendum: quia, ut Augu-
stinus dicit, in I de Trin. *, nec periculosius ali-
cubi erratur , nec laboriosius aliquid quaeritur ,
nec fructuosius aliquid invenitur. Oportet autem
in his quae de Trinitate loquimur, duos errores
oppositos cavere, temperate inter utrumque pro-
cedentes: scilicet errorem Arii, qui posuit cum
trinitate personarum trinitatem substantiarum ; et
errorem Sabellii, qui posuit cum unitate essen-
tiae unitatem personae.
Ad evitandum igitur errorem Arii, vitare de-
bemus in divinis nomen diversitatis et differen-
tiae *, ne tollatur unitas essentiae: possumus au-
tem uti nomine distinctionis, propter oppositionem
relativam. Unde sicubi in aliqua scriptura authen-
tica diversitas vel differentia personarum inve-
nitur '', sumitur diversitas vel differentia pro dis-
tinctione. Ne autem tollatur simplicitas divinae
essentiae, vitandum est nomen separationis et
divisionis , quae est totius in partes. Ne autem
toUatur aequalitas, vitandum est nomen dispari-
tatis. Ne vero tollatur similitudo *, vitandum est
nomen alieni et discrepantis : dicit enim Ambro-
sius, in libro de Fide *, quod in Patre et Filio
non est discrepans, sed ima divinitas ; et secun-
dum Hilarium , ut dictum est *, in divinis nihil
est alienum, nihil ' separabile.
Ad vitandum vero errorem Sabellii, vitare de-
bemus singularitatem, ne toUatur communicabi-
litas essentiae divinae : unde Hilarius dicit, VII
de Trin. *: Patrem et Filium singularem Deum
praedicare, sacrilegum est. Debemus etiam vitare
nomen unici, ne tollatur numerus personarum :
unde Hilarius in eodem libro ^ * dicit quod a Deo
Cap. III.
a) ab alio alienum. - alienum ab alio Pab; eaedem pro Filius ...
Patre, Pater ... Filio.
p) enim. - Om. codices et ed. a.
'() invenitur. - inveniatur codices.
3) nomen separationis ... similitudo. - nomen separationis vel dis-
paritatis vel divisionis, quae est totius in partes; ne autem tollatur
aequalitas vel similitudo ed. a, et ed. b usque ad aequalitas inclus.
£) alienum, nihil. - Om. PBCDEFGjt.
l^) libro. - Omittunt codicos. - In textu citato pro singularis, singu-
laritas P.
D. 703 bis.
Ubi supra.
Arg. 3.
Ubi supra.
Num. 38.
QUAESTIO XXXI, ARTICULUS III
345
Cap. II.
Num. 18.
D. 934.
excluditur singularis atque unici intelligentia. Di-
cimus tamen unicum Filium: quia non sunt plu-
res Filii in divinis. Neque tamen dicimus imicum
Deiim : quia pluribus deitas est communis ''. Vi-
tamus etiam nomen confusi , ne tollatur ordo
naturae a personis : unde Ambrosius dicit, I de
Fide*: Neque confusum est quod unutn est, neque
multiplex esse potest quod indifferens est. Vitan-
dum est etiam nomen solitarii, ne tollatur con-
sortium trium personarum : dicit enim Hilarius,
in IV de Trin. *: Nobis neque solitarius, neque
diversus Deus est confitendus.
Hoc autem nomen alius, masculine " sumptum,
non importat nisi distinctionem suppositi. Unde
convenienter dicere possumus quod Filius est
alius a Patre: quia scilicet est aliud suppositum
divinae naturae, sicut est alia persona, et alia
hypostasis.
Ad primum ergo dicendum quod alius, quia est
sicut quoddam particulare nomen , tenet se ex
parte suppositi : unde ad eius rationem sufficit
distinctio substantiae ' quae est hypostasis vel per-
sona. Sed diversitas requirit distinctionem sub-
stantia"e quae est essentia. Et ideo non possumus
dicere quod Filius sit diversus a Patre, licet sit
alius.
Ad secundum dicendum quod differentia impor-
tat distinctionem formae *. Est autem tantum una
forma in divinis, ut patet per id quod dicitur
' De Fide Orth.,
lib. III, cap. V.
In corpore.
Philip. II *: Qui cum in forma Dei esset. Et ideo • vers. e.
nomen differentis non proprie competit in divi-
nis, ut patet per auctoritatem inductam. - Utitur
tamen Damascenus nomine differentiae in divinis
personis, secundum quod proprietas relativa si-
gnificatur per modum fonmae: unde dicit * quod
non differunt ab invicem hypostases secundum
substantiam, sed secundum determinatas proprie-
tates ". Sed differentia sumitur pro distinctione, ut
dictum est *.
Ad tertium dicendum quod alienum est quod
est extraneum et dissimiie. Sed hoc non impor-
tatur cum dicitur alius. Et ideo dicimus FiUum
alium a Patre, licet non dicamus alienum.
Ad quartum dicendum quod neutrum genus est
informe , masculinum autem est formatum ^ et ^
distinctum, et similiter femininum. Et ideo con-
venienter per neutrum genus significatur essentia
communis : per masculinum autem et femini-
num, aliquod suppositum determinatum in com-
muni natura *. tjnde etiam in rebus humanis, si ' d. 598. 848.
quaeratur, Quis est iste? respondetur, Socrates,
quod nomen est suppositi: si autem quaeratur,
Quid est iste •"? respondetur, animal rationale et h-
mortale. Et ideo , quia in divinis distinctio est
secundum personas, non autem secundum essen-
tiam, dicimus quod Pater est alius a Filio, sed
non aliud: et " e converso dicimus quod sunt *
unum, sed non unus.
7\) Neque tamen... communis. - Non tamen (autem BDE, om. F)
dicimus unicum Deum, quia pluralitas deitatis (quia deitas ABD, quia
pluralitas Deitas G) communis est codices.
6) masculine. - grammatice F.
i) substantiae. - Om. BCDEFGaft.
x) secundum determinatas proprietates. — secundum determinati-
vas proprietates ACEFGafc.
X) formatum. - informatum ACDEGpBF.
[i) iste. - istud B. - et ante mortale om. BDFG.
v) et. - Om. ABCDE. - sed om. BD.
Commentaria Cardinalis Caietani
IN titulo hoc, et sequentibus huius quaestionis, quaestio
est de his terminis secundum proprias suas significationes,
ita quod veras ac sanas reddant propositiones, puta : Filius
est alius a Patre, etc.
II. In corpore quatuor facit. Pritno, ostendit modum
servandum in sermone de Trinitate : scilicet caute et mo-
deste. - Et declarat hoc dupHciter. Primo in communi, au-
ctoritatibus Hieronymi et Augustini. Secundo in speciali,
propter extremos errores Arii et Sabellii.
Secundo, dicit quatuor cavenda nomina propter Ariura :
scilicet diversitatis, divisionis, disparitatis et alieni.
Tertio, quatuor similiter cavenda propter Sabellium: sci"
licet singularis, unici, confusi et solitarii.
Quarto, respondet quaesito affirmative : Filius est alius
a Patre. - Probatque hoc sic. Alius , masculine sumptum,
non importat nisi distinctionem suppositi : ergo. Probatur
consequentia : quia Filius est aliud suppositum divinae na-
turae. Quod patet ex aequivalenti : quia scilicet est alia
persona et alia hypostasis.
Quod autem distinctio locum habeat in divinis, ut de-
ductio supponit in corpore articuli, probatur ex natura
oppositionis relativae.
ARTICULUS TERTIUS
UTRUM DICTIO EXCLUSIVA SOLUS SIT ADDENDA TERMINO ESSENTIALI IN DIVINIS
I Sent., dist. xxi, qu. i, art. i.
►D TERTiuM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
dictio " exclusiva solus non sit addenda
'termino essentiali in divinis. Quia se-
^cundum Philosophum, in II Elench. *,
solus est qui cum alio non est. Sed Deus est cum
angelis et sanctis animabus. Ergo non possumus
dicere Deum solum.
2. Praeterea, quidquid adiungitur termino es-
sentiali in divinis, potest praedicari de qualibet
persona per se ^, et de omnibus simul : quia
enim convenienter dicitur sapiens Deus , possu-
mus dicere , Pater est sapiens Deus, et Trinitas
est sapiens Deus. Sed Augustinus, in VI de Trin. *,
dicit : Consideranda est illa sententia, qua dicitur
a) dictio. - haec dictio ABCDEG.
SuMMAE Theol. D. Thomae T. I.
I P) per se. - Om. codices et ed. a.
Cap. IX.
44
346
QUAESTIO XXXI, ARTICULUS III
non esse Patrem verum Deum solum. Ergo non
potest dici solus Deus.
3. Praeterea, si haec dictio solus adiungitur
termino essentiali, aut hoc erit respectu praedi-
cati personalis, aut respectu praedicati essentia-
lis. Sed non respectu praedicati personaiis : quia
haec est falsa, solus Deus est Pater, cum etiam
homo sit pater. Neque etiam respectu praedicati
essentialis. Quia si haec esset vera, solus Deus
T creat, videtur sequi ^ quod haec esset vera, solus
s Pater creat: quia quidquid dicitur ^ de Deo, potest
dici de Patre. Haec autem est falsa: quia etiam
Filius est creator. Non ergo haec dictio solus
potest in divinis adiungi termino essentiali.
• vers. 17. Sed contra est quod dicitur I ad Tim. i *:
Regi saeculorum immortali, invisibili, soli Deo.
Respondeo dicendum quod haec dictio solus po-
test accipi ut categorematica vel syncategorema-
£ tica '. Dicitur autem dictio categorematica, quae
absolute ponit rem significatam circa aliquod sup-
positum ; ut albus circa hominem , cum dicitur
K homo albus. Si ergo sic accipiatur ^ haec dictio
solus , nullo modo potest adiungi alicui termino
in divinis: quia poneret solitudinem circa termi-
num cui adiungeretur, et sic sequeretur Deum
* Art.praeced. essc solitarium; quod est contra praedicta *. - Di-
ctio vero syncategorematica dicitur, quae impor-
tat ordinem praedicati ad subiectum, sicut haec
dictio omnis, vel nullus. Et similiter haec dictio
■soliis: quia excludit omne aliud suppositum a
consortio praedicati. Sicut, cum dicitur, solus So-
crates scribit, non datur intelligi quod Socrates
sit solitarius ; sed quod nullus sit ei consors in
scribendo, quamvis cum eo multis existentibus.
Et per hunc modum nihil prohibet hanc dictio-
nem solus adiungere alicui essentiali termino in
divinis, inquantum excluduntur omnia alia a Deo
a consortio praedicati : ut si dicamus, solus Deus est
aeternus, quia nihil praeter Deum est aeternum.
Ad primum ergo dicendum quod, licet angeli et
animae sanctae semper sint cum Deo, tamen, si
non esset pluralitas personarum in divinis, se-
queretur quod Deus esset solus vel solitarius.
Non enim tollitur solitudo per associationem ali-
cuius quod est extraneae naturae : dicitur enim
aliquis solus esse in horto, quamvis sint ibi mul-
tae plantae et animalia. Et similiter diceretur
Deus esse solus vel solitarius, angelis et homi-
nibus cum eo existentibus, si non essent in divi-
nis personae plures. Consociatio igitur angelorum
et animarum non excludit solitudinem absolutam
a divinis: et multo "^ minus solitudinem respecti-
vam, per comparationem ad aliquod praedicatum.
Ad secundum dicendum quod haec dictio solus,
proprie loquendo, non ponitur ex parte praedi-
cati, quod sumitur formaliter: respicit enim sup-
positum *, inquantum excludit aliud suppositum
ab eo cui adiungitur. Sed hoc adverbium tantum,
cum sit exclusivum, potest poni ex parte subiecti,
et ex parte praedicati : possumus enim dicere ,
tantum Socrates currit, idest nullus alius; et, So-
crates currit tantum, idest nihil aliud facit. Unde
non proprie dici potest, Pater est solus Deus, vel,
Trinitas est solus Deus, nisi forte ex parte prae-
dicati intelligatur aliqua implicatio *, ut dicatur,
Trinitas est Deus qui est solus Deus. Et secun-
dum hoc etiam posset esse vera ista, Pater est
Deus qui est solus Deus ', si relativum referret
praedicatum, et non suppositum. Augustinus au-
tem, cum dicit Patrem non esse solum Deum,
sed Trinitatem esse solum Deum, loquitur expo-
sitive, ac si diceret: Cum dicitur, 7-egi saeculo-
rum', invisibili, soli Deo, non est exponendum
de persona Patris, sed de sola Trinitate.
Ad tertium dicendum quod utroque modo potest
haec dictio solus adiungi termino essentiali. Haec
enim propositio, solus Deus est Pater, est duplex.
Quia ly Pater potest praedicare personam Patris :
et sic est vera ', non enim homo est illa persona.
Vel potest praedicare relationem tantum: et sic
est falsa, quia relatio paternitatis etiam in aliis
invenitur, licet non univoce. - Similiter haec est
vera, soliis Deus creat. Nec tamen sequitur, ergo
solus Pater: quia, ut sophistae dicunt, dictio ex-
clusiva immobilitat terminum cui adiungitur, ut
non possit fieri sub eo descensus pro aliquo ^ sup-
positorum; non enim sequitur: solus homo est
animal ratiottale mortale '% ergo solus Socrates.
Y) sequi. - Om codices.
3) dicitur. - potest dici A.
e) ut categorematica vel syncategorematica. - categorematice vel
syncategorematice B.
X,) sic accipiatur. - accipiatur categorematice B. - Pro adiungi,
addi ABCDE.
T)) et multo. - multo P; absolutam ... solitudinem om. G. - Ante^er
addunt et Pab.
0) Et secundum hoc... solus Deus. - Om. codices et ed. a; ACDEFG
insuper om. si relativum ... suppositum.
i) regi saeculorum. - Om. codices. - so!a ante Trinitate omittit B.
Cf. art. seq. not. X.
x) vera. - D addit: Cuius ratio est quia persona divina Patris est
relatio subsistens et est suum esse, et ideo nullo modo potest conve-
nire personae creatae, ubi aliunde est persona, aliunde pater. Sed
relatio dicit respectum ad aliud, et quia relatio paternitatis creatae
dicit respectum ad aliud, relatio potest convenire personae creatae,
sicut et personae increatae, licet analogice.
X) pro aliquo. - aliquorum F, sub aliquo ed. a.
(j.) rationale mortale. - risibile codices.
D. 1052.
0. 1132.
Commentaria Oai-dinalis Caietani
TiTCLUs intelligentibus terminos satis clarus est.
In corpore tria dicuntur. Primo, distinguitur quod
ly solus potest accipi dupliciter, scilicet ut dictio catego-
rematica, et syncategorematica : et satis clare explanantur
membra in littera. - Deinde ponitur una conclusio respon-
siva quaesito negative, scilicet: Solus categorematice non
potest addi termino essentiali in divinis. Probatur : quia
sequeretur Deum esse solitarium. - Deinde ponitur altera
conclusio affirmative : Solus syncategorematice potest addi
termino essentiali in divinis. Et probatur: quia possunt
exdudi cetera a consortio praedicati ; ut patet dicendo ,
solus Deus est aeternus.
QUAESTIO XXXI, ARTICULUS IV
347
' Vers. 3.
Kers. 27.
■ In hymno An-
gelico.
* Cap. VII.
ARTICULUS QUARTUS
UTRUM DIGTIO EXCLUSIVA POSSIT ADIUNGI TERMINO PERSONALI
I Sent., dist. xxi, qu. i, art. 2; in Matth., cap. xi.
>D QUARTUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
i dictio exclusiva possit adiungi termino
personali, etiam si praedicatum sit com-
^mune. Dicit enim Dominus, ad Patrem
loquens , loan. xvii * : iit cognoscant te , soliim
Deum veriim. Ergo solus Pater est Deus verus.
2. Praeterea, Matth. xi * dicitur: Nemo novit
Filium nisi Pater; quod idem significat ac si di-
ceretur, solus Pater novit Filium. Sed nosse "
Filium est commune. Ergo idem quod prius.
3. Praeterea, dictio exclusiva non excludit
illud quod est de intellectu termini cui adiungi-
tur: unde non excludit partem, neque universale'':
non enim sequitur, solus Socrates est albus, ergo
tnaniis eius non est alba; vel, ergo homo non
est albus, Sed una persona est in intellectu alte-
rius, sicut Pater in intellectu Filii, et e converso.
Non ergo per hoc quod dicitur, solus Pater est
Deus, excluditur Filius vel Spiritus Sanctus. Et
sic videtur haec locutio esse vera.
4. Praeterea, ab Ecclesia cantatur * : Tu solus
altissimus, lesu Christe.
Sed contra, haec locutio, solus Pater est Deus,
habet duas expositivas '>: scilicet, Pater est Deus,
et, nullus alius a Patre est Deus. Sed haec se-
cunda est falsa : quia Filius alius est a Patre, qui
est Deus. Ergo et ^ haec est falsa, solus Pater est
Deus. Et sic de similibus.
Respondeo DiCENDUM quod, cum dicimus, solus
Pater est Deus , haec propositio potest habere
muhiplicem intellectum. Si enim solus ' ponat so-
litudinem circa Patrem , sic est falsa, secundum
quod sumitur categorematice. - Secundum vero
quod sumitur syncategorematice ^, sic iterum
potest intelligi multipliciter. Quia si excludat a
forma subiecti, sic est vera: ut sit sensus, solus
Pater est Deus , idest, ille cum quo nullus alius
est Pater, est Deus. Et hoc modo exponit Augu-
stinus, in VI de Trin. *, cum dicit: Solum Pa-
trem dicimus , non quia separatur a Filio vel
Spiritu Sancto ; sed hoc dicentes , signijicamus
quod illi simul cum eo non sunt Pater. Sed hic
sensus non habetur ex consueto modo loquendi,
nisi intellecta aiiqua " implicatione, ut si dicatur : n
ille qui solus dicitur Pater, est Deus. - Secundum
vero proprium sensum, excludit a consortio prae-
dicati. Et sic haec propositio est falsa, si excludit
alium masculine : est autem ® vera , si excludit 9
aliud neutraliter tantum: quia Filius est alius a
Patre, non tamen aliud ; similiter et Spiritus San-
ctus. Sed quia haec dictio solus ' respicit pro- »
prie subiectum, ut dictum est *, magis se habet '^^^- praeced.,
ad excludendum alium quam aliud. Unde non
est extendenda talis locutio ; sed pie ' exponenda, "
sicubi inveniatur in authentica scriptura.
Ad primum ergo dicendum quod, cum dicimus,
te solum Deum verum, non intelligitur de persona
Patris, sed de tota ^ Trinitate, ut Augustinus ex- >•
ponit *. - Vel , si intelligatur de persona Patris ,
non excluduntur aliae personae, propter essentiae
unitatem, prout ly solus excludit tantum aliud ,
ut dictum est *.
Et similiter dicendum est ad secundum. Cum
enim ■" aUquid essentiale dicitur de Patre , non
excluditur Filius vel Spiritus Sanctus, propter es-
sentiae unitatem. - Tamen sciendum est quod in
auctoritate praedicta, haec dictio nemo non idem
est quod nullus homo, quod videtur significare
vocabulum (non enim posset excipi persona Pa-
tris) : sed sumitur, secundum usum loquendi, di-
stributive pro quacumque rationali natura.
Ad tertium dicendum quod dictio exclusiva non
excludit illa quae sunt de intellectu termini cui
adiungitur , si non differunt secundum supposi-
tum *, ut pars " et universale. Sed Filius differt
supposito a Patre : et ideo non est similis ratio.
Ad quartum dicendum quod non dicimus abso-
lute quod solus Filius sit altissimus : sed quod
solus sit altissimus cum Spiritu Sancto, in gloria
Dei Patris.
• De Trin., lib.
VI, cap. IX.
In corpore.
D. 588.
V
a) nosse. - noscere ABCDE.
p) partem, neque universale. — partem neque universalem ACFG,
particulare neque universale B, particularem neque universalem DE,
partem neque materialem neque universalem ed. a, partem neque in-
tegralem neque totum universale ed. b.
Y) expositivas. — expositivas vel expositiones AC, acceptiones vel
expositivas B, expositiones et expositivas D, expositiones E.
S) et. - Om. Pi. - est falsa om. FG.
e) solus. - Om. codices et a b.
5) sumitur syncategorematice. - est syncategorematica BDEpAC
et ab; sumitur om. FG.
T]) aliqua. — alia Pafc.
6) est autem. - et est BD. - Pro excludit, excludat codices et ed. a,
i) solus. - Om. FG.
x) pie. - Om. codices.
X) tota. - sola P.
[j.) Cum enim. - quod cum codices.
v) pars. - particulare B.
Commentaria Cardinalis Caietani
TiTULus litnitatus est: non est enim quaestio utrum
possit addi dictio exclusiva termino personali , puta
Patri, absolute ; sed respectu praedicati communis, puta
vivere, intelligere, esse, etc.
II. In corpore respondet quaesito quatuor conclusioni-
bus, et corollario. Posuit autem eas tali arte. Accepit primo
unam propositionem, in qua dictio exclusiva additur ter-
mino personali respectu praedicati communis , ut in ipsa
clare ceterae inspiciantur , scilicet : solus Pater est Deus.
Deinde distinxit quatuor sensus eiusdem, distinguendo ly
solus multipliciter : et iuxta singulos sensus posuit singulas
conclusiones.
348
QUAESTIO XXXI, ARTICULUS IV
Distinctio esl. Ly solus duplidt^r: categorematice , et
sic est falsa, quia ponit Patrem solitarium ; syncategorema-
tice, et tunc dupliciter. Vel excludit a forma subiecti: et
sic vera et impropria; vera quidem, auctoritate Augustini;
impropria autem, quia non nisi cum implicito subintellecto.
Vel a consortio praedicati, et hoc dupliciter: scilicet vel
masculine , et sic falsa et propria; vel neutraliter , et sic
vera et impropria. Et probantur ambae, quoad proprie et
improprie, quia solus proprie respicit subiectum, magisque
excludit alium quam aliud: quoad veritatem vero et fal-
sitatem, quia Filius, et similiter Spiritus Sanctus, est alius
a Patre , et non aliud ; creatum enim oportet esse quod
est aliud.
Corollarium autem est, quod huiusmodi propositio-
nes impropriae non sunt extendendae, sed pie expo-
nendae.
QUAESTIO XXXII, ARTICULUS I
349
QUAESTIO TRIGESIMASECUNDA
DE DIVINARUM PERSONARUM COGNITIONE
IN QUATUOR ARTICULOS DIVISA
* Cf. qu. XXIX ,
Introd.
CONSEQUENTER inquirendum est de cognitione
divinarum Personarum *.
Et circa hoc quaeruntur quatuor.
Primo: utrum per rationem naturalem possint
cognosci divinae Personae.
Secundo: utrum sint aliquae notiones divinis
Personis attribuendae.
Tertio: de numero notionum.
Quarto: utrum liceat diversimode circa notio-
nes opinari.
ARTICULUS PRIMUS
UTRUM TRINITAS DIVINARUM PERSONARUM POSSIT PER NATURALEM RATIONEM COGNOSCI
I Sent., dist. iii, qu. i, art. 4; De Verit., qu. x, art. i3; in Boet. de Trin., qu. i, art. 4;
ad Rom., cap. i, lect. vi.
Cap. I,
.Th. lect. II),
Cap. IX.
D PRLMUM sic PROCEDiTUR. Vidctur quod
Trinitas divinarum Personarum possit
per naturalem rationem cognosci. Phi-
losophi enim non devenerunt in Dei
cognitionem nisi per rationem naturalem : inve-
niuntur autem a philosophis multa dicta de Tri-
nitate Personarum. Dicit enim Aristoteles, in I
,c T-u 1 ","'"">^ de Caelo et Mundo * : Per hiinc niimeriim , sci-
|S. Th. lect. II), . '
iiu^irlo^cum"' '" ^*'-^^ ternarium, adhibuimus nos ipsos magnijicare
Deum unum, eminentem proprietatibus eorum quae
sunt creata.- Augustinus etiam dicit, VII Confes.*:
Ibi legi, scilicet in libris Platonicorum, non qui-
dem his verbis, sed hoc idem omnino, multis et
multiplicibus suaderi rationibus, quod in principio
erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus
erat Verbum, et huiusmodi quae ibi sequuntur :
in quibus verbis distinctio divinarum Personarum
traditur. - Dicitur etiam in Glossa " Rom. i, et
Exod. VIII *, quod magi Pharaonis defecerunt in
tertio signo, idest in notitia tertiae Personae, sciiicet
Spiritus Sancti : et sic ad minus duas cognove-
runt. - Trismegistus etiam dixit*: Monas genuit^
monadem, et in se suum reflexit ardorem: per
quod videtur generatio Filii, et Spiritus Sancti
processio intimari. Cognitio ergo divinarum Per-
sonarum potest per rationem naturalem haberi.
2. Praeterea, Ricardus de Sancto Victore dicit,
* Lib. I, cap. IV. in libro de Trin.*: Credo sine dubio quod ad
quamcumque explanationem veritatis, non modo
probabilia, imo etiam necessaria argumenta non
desint. Unde etiam ad probandum Trinitatem
Personarum , aliqui induxerunt rationem ex in-
finitate bonitatis divinae , quae seipsam infinite
communicat in processione divinarum Persona-
rum. Quidam vero per hoc , quod nullius boni
sine consortio "> potest esse iucunda possessio *.
Vcrs. 19.
* Poemand., dia^
lcg. IV.
Seneca, epist.
Augustinus vero * procedit ad manifestandum
Trinitatem Personarum, ex processione verbi et
amoris in mente nostra : quam viam supra * se-
cufi sumus. Ergo per rationem naturalem potest
cognosci Trinitas Personarum.
3. Praeterea, superfluum videtur homini tra-
dere quod humana ratione cognosci non potest.
Sed non est dicendum quod traditio divina de
cognitione Trinitatis sit superflua. Ergo Trinitas
Personarum ratione humana cognosci potest.
Sed contra est quod Hilarius dicit, in libro II
de Trin. *: Non putet homo sua intelligentia ge-
nerationis sacramentum posse consequi *. Ambro-
sius etiam dicit * : Impossibile est generationis
scire secreturn, mens deficit, vox silet. Sed per
originem generationis et processionis distinguitur
trinitas in personis * divinis, ut ex supra * dictis
patet. Cum ergo illud homo non possit scire et
intelligentia consequi, ad quod ratio necessaria
haberi non potest ^, sequitur quod Trinitas Per-
sonarum per rationem cognosci non possit.
Respondeo dicendum quod impossibile est per
rationem naturalem ad cognitionem Trinitatis di-
vinarum Personarum pervenire. Ostensum est
enim supra * quod homo per rationem natura-
lem in cognitionem Dei pervenire non potest
nisi " ex creaturis. Creaturae autem ducunt in
Dei cognitionem, sicut effectus in causam. Hoc
igitur solum ratione naturali de Deo cognosci
potest, quod competere ei necesse est secundum
quod est omnium entium principium : et hoc fun-
damento usi sumus supra * in consideratione Dei.
Virtus autem creativa * Dei est communis toti
Trinitati: unde pertinet ad unitatem essentiae,
non ad distinctionem personarum. Per rationem
igitur naturalem cognosci possunt de Deo ea quae
a) Dicitur etiam in Glossa. - Dicit etiam (enim ABFGpC) Glossa
codices.
P) genuit. - gignit codices et ab. - Pro reflexit, re/lectit codices,
fiectit ed. a; pro ardorem, amorem C.
■f) consortio. - socio vel consortio B.
3) consequi. — se consequi CDEFsA.
£) personis. - Om. ABCDEG.
ij) non possit ... non potest. - possit ... potest ACDE.
r,) nisi. - Om. BD.
6) creativa. - causativa BCDEF.
* De Trin., lib.
IX, cap. IV sqq.
* Qu. xxvii, art.
'.3-
■ Num.
' De Fide, lib. I,
cap. X.
' Qu. XXX, art. 2.
• Qu. xn, art. 4,
11, 12.
Cf. qu. xii, art.
35o
QUAESTIO XXXII ARTICULUS I
• Vers. I.
• Vers. 6,
pertinent ad unitatem essentiae , non autem ea
quae pertinent ad distinctionem Personarum.
Qui autem probare nititur Trinitatem Perso-
narum naturali ratione, fidei dupliciter derogat.
Primo quidem , quantum ad dignitatem ipsius
fidei, quae est ut sit de rebus invisibilibus, quae
rationem humanam excedunt. Unde Apostolus
dicit, ad Heb. xi *, quod fides est de non appa-
rentibus. [Et Apostolus dicit, I Cor. ii *: Sapien-
tiam loquimur inter perfectos , sapientiam vero
non huius saeculi, neque principum huius saeculi;
sed loquimur Dei sapientiam in mysterio , quae
' abscondita est '. ] - Secundo, quantum ad utilita-
* tem trahendi alios " ad fidem. Cum enim aliquis
ad probandam fidem inducit rationes quae non
sunt cogentes, cedit in irrisionem infidelium : cre-
dunt enim quod huiusmodi rationibus innitamur,
et propter eas credamus.
^ . Quae igitur ^ fidei sunt , non sunt tentanda
probare nisi per auctoritates, his qui auctoritates
suscipiunt. Apud alios vero , sufficit defendere
non esse impossibile quod praedicat fides. Unde
* s. Th. lect. I. Dionysius dicit, ii cap. de Div. Nom. *: Si aliquis
est qui totaliter eloquiis resistit, longe erit a no-
stra philosophia; si autem ad veritatem eloquio-
rum, scilicet sacrorum, respicit, hoc et nos canone
utimur.
Ad primum ergo dicendum quod philosophi non
V- cognoverunt mysterium Trinitatis ^* divinarum
Personarum per propria, quae sunt paternitas,
filiatio et processio ; secundum illud Apostoli, I ad
* vers. 6. (^Qf^ u *. Loquimur Dei sapientiam, quam nemo
principium huius saeculi cognovit, idest philoso-
* interiin. phorum , secuudum Glossam *. Cognoverunt ta-
men quaedam essentialia attributa quae appro-
V priantur personis, sicut potentia * Patri, sapientia
•Qu.xxxix, art. pjiio, bonitas Spiritui Sancto, ut infra * patebit. -
Quod ergo Aristoteles dicit, per hunc numerum
adhibuimus nos ipsos etc, non est sic intelligen-
dum, quod ipse poneret ternarium numerum in
divinis: sed vult dicere quod antiqui utebantur
ternario numero in sacrificiis et orationibus, pro-
pter quandam ternarii numeri perfectionem. - In
^ libris ^ etiam Platonicorum invenitur In principio
erat verbum, non secundum quod verbum signi-
ficat personam genitam in divinis: sed secundum
"* quod per " verbum intelligitur ratio idealis, per
quam Deus omnia condidit, quae Filio appro-
priatur. - Et licet appropriata tribus Personis co-
gnoscerent, dicuntur tamen in tertio signo defe-
cisse, idest in cognitione tertiae Personae, quia a
bonitate, quae Spiritui Sancto appropriatur, de-
viaverunt , dum cognoscentes Deum , non sicut
•vers. 21. Deum glorificaverunt , ut dicitur Rom. i *. Vel,
quia ponebant Platonici unum primum ens, quod
etiam " dicebant esse patrem totius universitatis t
rerum, consequenter ponebant aliam substantiam
sub eo P, quam vocabant mentefti vel paternum p
intellectum, in qua erant rationes omnium rerum,
sicut Macrobius recitat super Somnium Scipionis*: vi.^"'''' "''■"'
non autem ponebant aliquam substantiam tertiam
separatam, quae videretur Spiritui Sancto respon-
dere. Sic autem nos non ponimus Patrem et Fi-
lium, secundum substantiam diff"erentes: sed hoc " '
fuit error Origenis * et Arii, sequentium in hoc ann^jPf j^,"!,^;
Platonicos. - Quod vero Trismegistus dixit, monas «'•"f Verbum.
monadem genuit, et in se suum reflexit ^ ardo- ^
rem, non est referendum ad generationem Filii
vel processionem Spiritus Sancti, sed ad produ-
ctionem mundi: nam unus Deus produxit unum
mundum propter sui ipsius amorem.
Ad secundum dicendum quod ad aliquam rem
dupliciter inducitur ratio. Uno modo, ad pro-
bandum sufficienter aliquam radicem: sicut in
scientia naturali inducitur ratio sufficiens ad pro-
bandum quod motus caeli semper sit uniformis
velocitatis. Alio modo inducitur ratio, non quae " "
sufficienter probet radicem, sed quae radici iam
positae ostendat congruere consequentes eflfectus :
sicut in astrologia ponitur ratio excentricorum
et epicyclorum ex hoc quod, hac positione facta,
possunt salvari apparentia sensibilia circa motus
caelestes: non tamen ratio haec est sufficienter
probans, quia etiam forte alia positione facta sal-
vari possent. Primo ergo modo potest induci ratio
ad probandum Deum esse unum, et similia. Sed
secundo modo se habet ratio quae inducitur ad
manifestationem Trinitatis : quia ? scilicet, Trini- ?
tate posita, congruunt huiusmodi rationes; non
tamen ita quod per has rationes sufficienter pro-
betur Trinitas Personarum. - Et hoc patet per
singula. Bonitas enim infinita Dei manifestatur
etiam in productione creaturarum ^: quia infinitae ^
virtutis est ex nihilo producere. Non enim oportet,
si infinita bonitate se communicat, quod aliquid
infinitum a Deo procedat : sed secundum modum
suum recipiat 'f' divinam bonitatem. - Similiter '1'
etiam quod dicitur, quod sine consortio non potest
esse iucunda possessio alicuius boni, locum habet
quando in una persona non invenitur perfecta
bonitas ; unde indiget, ad plenam iucunditatis bo-
nitatem , bono alicuius alterius consociati sibi. -
Similitudo autem " intellectus nostri non suffi- "
cienter probat aliquid de Deo, propter hoc quod
intellectus non univoce invenitur in Deo et in no-
bis. - Et inde est quod Augustinus, super loan. *, !^.^""' ■''^^''
dicit quod per fidem venitur ad cognitionem, et
non e converso.
Ad tertium dicendum quod cognitio divinarum
Personarum fuit necessaria nobis dupliciter. Uno
0 et Apostolus ... abscondita est. - Om. codices.
x) alios. - aliquos codices, aios ed. a.
X) Quae igitur. - Ea igitur quae codices. - Pro probare, probari B.
(i) mysterium Trinitatis. - Trinitatem editio a; Trinitatis omit-
tunt codices.
v) potentia. - appropriatur addunt codices.
?) libris. - libro PF, li. BGafr.
o) per. — Om. ABCDE. - Post idealis codices addunt rerum.
r.) etiam. - Om. ACDEFGpB.
p) eo. — ea codices. — Pro paternum, primum FG.
■3) hoc. - hic DF, om. PB et ed. b. - Post sequentium PFaJ om.
in hoc.
t) rejlexit. - reflectit ABCDE.
u) Mo»i quae. — quae non ABCDE.
9) quia. - quasi ACDFpB, qua E.
■/J creaturarum. - creaturae Pab. - Ante producere B addit aliquid.
i}i) recipiat. - recipiet BCDEFG.
(u) autem. - etiam codices.
QUAESTIO XXXII, ARTICULUS II
35i
modo, ad recte sentiendum de creatione rerum.
Per hoc enim quod dicimus Deum omnia fecisse
Verbo suo, excluditur error ponentium Deum pro-
duxisse res ex necessitate naturae. Per hoc autem
quod ponimus in eo processionem amoris, osten-
ditur quod Deus non propter aliquam indigen-
tiam creaturas produxit, neque propter aliquam ""
aliam causam extrinsecam; sed propter amorem
suae bonitatis. Unde et Moyses, postquam dixe-
rat *, In principio creavit Deus caelum et terram, •Gni«*.i,vers.i.
subdit*: Dixit ^^ Deus, Fiat lux, ad manifesta- "^"%3-
tionem divini Verbi; et postea dixit *: Vidit Deus ♦ vers.f.
lucem, quod esset bona, ad ostendendum appro-
bationem '>'* divini amoris; et similiter in aliis
operibus *. - Alio modo, et principalius, ad recte
sentiendum de salute generis humani, quae per-
ficitur per Filium incarnatum, et per donum "
Spiritus Sancti.
TT
Vers. 6 sqq.
aa) aliquam. — Om. codices.
PP) Dixit. - Et dixit FGa.
-ff) approbationem. - probationem 9b.
oS) donum. — dona codices.
Commentaria Cardinalis Caietani
TiTDi.us satis patet. - In corpore tria facit. Primo, re-
spondet quaesito unica conclusione negativa, scilicet:
Impossibile est per rationem naturalem ad cognitionem
Trinitatis divinarum Personarum pervenire. - Et probatur
sic. Homo per rationem naturalem cognoscit Deum tantum
ex creaturis: ergo cognoscit ipsum secundum id tantura,
quod est principium entium : ergo secundum id tantum
quod pertinet ad unitatem essentiae: ergo non cognoscit
ea quae pertinent ad distinctionem Personarum. - Prima
consequentia probatur: quia creaturae ducunt tantum in
Dei cognitionem sicut effectus in causam. Secunda vero :
quia virtus creativa communis est toti Trinitati. Et orania
sunt raanifesta.
Seciindo, declarat quod afferre rationes naturales ad Tri-
nitatera Personarum, nocet dupliciter: primo, ratione digni-
tatis fidei ; secundo, utilitatis hominum. Quae clare habentur
in littera.
Tertio, infert quomodo ea quae sunt fidei tractanda
sunt, tam cura fidelibus quam cum infidelibus , adiuncta
auctoritate Dionysii. Quae ex supra dictis in quaestione
prima *, clara sunt.
Art. 8.
ARTICULUS SECUNDUS
UTRUM SINT PONENDAE NOTIONES IN DIVINIS
I SenL, dist. xsxiii, art. 2.
♦ S.Th. lect. 1.
»D SECUNDUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
non sint ponendae notiones in divinis.
*Dicit enim Dionysius, in i cap. de Div.
\Nom. *, quod non est audendum dicere
aliquid de Deo, praeter ea quae nobis ex sacris "
eloquiis sunt expressa. Sed de notionibus nulla
fit mentio in eloquiis sacrae Scripturae. Ergo non
sunt ponendae notiones in divinis.
2. Praeterea, quidquid ponitur in divinis, aut
pertinet ad unitatem essentiae , aut ad trinita-
tem personarum. Sed notiones non pertinent ad
unitatem essentiae, nec ad trinitatem personarum.
De notionibus enim neque praedicantur ea quae
sunt essentiae ; non enim dicimus quod paterni-
tas sit sapiens vel creet: neque etiam ^ ea quae
sunt personae; non enim dicimus quod paterni-
tas generet et filiatio generetur. Ergo non sunt
ponendae notiones in divinis.
3. Praeterea, in simplicibus non sunt ponenda
aliqua abstracta, quae sint principia cognoscendi :
T quia cognoscuntur seipsis ''. Sed divinae personae
sunt simplicissimae. Ergo non sunt ponendae in
divinis personis notiones.
Sed contra est quod dicit loannes Damasce-
nbf m%°p'^'v:' nus*: Differentiam hypostaseon, idest persona-
3 rum, in tribus proprietatibus ^, idest paternali et
filiali et processionali, recognoscimus. Sunt ergo
ponendae proprietates et notiones in divinis.
P
Respondeo dicendum quod Praepositivus, atten-
dens simplicitatem personarum , dixit non esse.
ponendas proprietates et notiones in divinis: et
sicubi inveniantur, exponit abstractum pro con-
creto : sicut enim consuevimus dicere , Rogo be-
nignitatem tuam, idest te benignum, ita cum di-
citur in divinis paternitas, intelligitur Deus Pater.
Sed, sicut ostensum est supra *, divinae sim- */i|'; '"j
plicitati non praeiudicat quod in divinis utamur "^- '> *"*
nominibus concretis et abstractis. Quia secundum
quod intelligimus, sic nominamus. Intellectus au-
tem noster non potest pertingere ad ipsam ' '
simplicitatem divinam, secundum quod in se est
consideranda: et ideo secundum modum suum
divina apprehendit ^ et nominat, idest secundum '^
quod invenitur in rebus sensibilibus , a quibus
cognitionem accipit. In quibus, ad significandum
simplices formas, nOminibus abstractis utimur:
ad significandum vero res subsistentes , utimur
nominibus concretis. Unde et divina, sicut supra *
dictum est, ratione simplicitatis, per nomina abs-
tracta, significamus : ratione vero subsistentiae et
complementi, per nomina concreta.
Oportet autem non solum nomina essentialia
in abstracto et in concreto significare, ut cum
dicimus deitatem et Deum, vel sapientiam et sa-
pientem; sed etiam personalia, ut dicamus pater-
nitatem et Patrem. Ad quod duo praecipue nos
art. 3,
XIII,
a.) sacris. - sanctis codices et a 6. - Pro sacrae ante Scripturae,
sanctae ABCDEFafr.
p) etiam. - Om. codices.
-f) qi{ae cognoscuntur seipsis. - quae cognoscuntur in seipsis ABC,
quae cogiioscuntur etiam seipsis D, quae cogiioscuntur a seipsis E.
3) in tribus proprietatibus. - in iribus personis proprietatibus AC,
in tribus B. - Mox pro et processionali, et processibili ABCE, et pro-
gressibili FG.
e) ipsam. - Om. ABD.
?) apprehendit. - et apprehendit ABCDE.
Ibid.
352
QUAESTIO XXXII, ARTICULUS II
cogunt. Primo quidem, haereticorum instantia.
Cum enim confiteamur Patrem et Filium et Spi-
ritum Sanctum esse unum Deum et tres Perso-
nas, quaerentibus quo siint itnus Deiis , et quo
siint tres personae ", sicut respondetur quod sunt
essentia vel deitate unum, ita oportuit esse aliqua
nomina abstracta, quibus responderi possit per-
sonas distingui. Et huiusmodi sunt proprietates
vel notiones in abstracto significatae ', ut pater-
nitas et filiatio. Et ideo essentia significatur in
divinis ut quid, persona vero ' ut quis, proprietas
autem ut qiio.
Secundo, quia una persona invenitur in divinis
referri ad duas personas , scilicet persona Patris
ad personam Filii et personam Spiritus Sancti.
Non autem una relatione : quia sic sequeretur
quod etiam " Filius et Spiritus Sanctus una et
eadem relatione referrentur ad Patrem ; et sic ,
cum sola relatio in divinis multiplicet trinitatem,
sequeretur quod Filius et Spiritus Sanctus non
essent duae personae. Neque ^ potest dici , ut
Praepositivus dicebat, quod sicut Deus uno modo
se habet ad creaturas, cum tamen creaturae di-
versimode se habeant ad ipsum, sic Pater una
relafione refertur ad Filium et ad Spiritum San-
ctum, cum tamen illi duo duabus relationibus
referantur ad Patrem. Quia cum ratio specifica
relativi consistat in hoc quod ad aliud se habet,
necesse est dicere quod duae relationes non sunt
diversae secundum speciem, si ex opposito una
relatio eis correspondeat : oportet enim aliam spe-
• ciem relationis esse domini et patris, secundum
diversitatem filiafionis et servitufis. Omnes autem
creaturae sub una specie relationis referuntur ad
'Deum, ut sunt creaturae ipsius : Filius autem et
Spiritus Sanctus non secundum relationes unius
rationis referuntur ad Patrem : unde non est si-
mile. Et iterum , in Deo non requiritur relatio
• Qu. XXVIII, art.
I, ad 3.
realis ad creaturam, ut supra * dictum est: rela-
tiones autem rationis in Deo multiplicare non est
inconveniens, Sed in Patre oportet esse relatio-
nem realem qua refertur ad Filium et Spiritum
Sanctum : unde secundum duas relationes Filii
et Spiritus Sancti quibus referuntur ad Patrem,
oportet intelligi duas relationes in Patre, quibus
referatur ad Filium et Spiritum Sanctum. Unde,
cum non sit nisi una Patris persona, necesse fuit
seorsum significari relafiones in abstracto, quae
dicuntur proprietates et noliones.
Ad primum ergo dicendum quod, licet de notio-
nibus non fiat mentio in sacra Scriptura, fit ta-
men menfio de Personis, in quibus intelliguntur
nofiones, sicut abstractum in concreto.
Ad secundum DicENDUM quod notiones signifi-
cantur in divinis, non ut res, sed ut rationes quae-
dam quibus cognoscuntur Personae; licet ipsae
notiones vel relationes realiter sint in Deo , ut
supra * dictum est. Et ideo ea quae habent or- •Qu.xxvm, an.
dinem aliquem ad actum aliquem essentialem vel
personalem, non possunt dici de notionibus: quia
hoc repugnat -" modo significandi ipsarum. Unde i*
non possumus dicere quod paternitas generet vel
creet ', sit sapiens vel intelligens. Essentialia vero v
quae non habent ordinem ad aliquem ^ actum , ^
sed removent conditiones creaturae a Deo, pos-
sunt praedicari de notionibus: possumus enim di-
cere quod paternitas est aeterna vel immetisa ", °
vel quodcumque huiusmodi. Et similiter, propter
identitatem rei, possunt substantiva personalia et
essentialia praedicari de notionibus : possumus
enim dicere quod paternitas est Deus, et pater-
nitas est Pater ". «
Ad tertium dicendum quod, licet personae 1° sint p
simplices, tamen absque praeiudicio simplicitatis
possunt propriae rafiones personarum in abstra-
cto significari, ut dictum est *. ' ^" orpore.
i)) personae. - Om. Pab.
6) signijicatae - signijicantes PFab.
i) vero. - Om. codices et ed. a; item sequens autein,
x) etiam. - Om. BD.
X) Neque. - Neque tamen P.
(j.) repugnat. — repugnaret ACDEFaJ, - Post ipsarum D addit: qui
non significatur per ordinem ad aliquem actum, sed solum ut ratio
quaedam qua cogncscitur persona; actio autem debetur rei; relatio
vcro significatur ut ratio notificans personam, non autem ut res ; et
ideo de modo signiflcandi non dicit ordinem ad actum.
v) generet vel creet. ~ generet creet ACEF, generet et creet BDG. -
Pro sit sapiens vel intelligens, sit sapiens vel intellectus pA, et {sicut
sB) quod sit sapiens vel intelligens B, sit (vel quod sit sF) sapiens vel
intellectus F, sicut sapicntia vel intellectus Pb.
5) aliquem. — Om. codices.
0) aeterna vel immensa. - aeterna immensa ACDEFGpB, aeterna
invisa ed. a.
Tz) paternitas est Pater. - et Deitas est Pater PABCEFGpD, et
deitas et Pater edd. a b.
p) personae. - ipsae personae B.
Commentaria Cardinalis Caietani
IN titulo, adverte duo. Quoniam quaestio est de quaestione
an est, an scilicet sint notiones in divinis, primo, quid
nominis ipsius notionis. Notio namque in communi, notifi-
cationem seu manifestationem importat, proprie loquendo,
passive seu formaliter, sicut lectio et auditio et similia. Ad
divina autem applicata, sumitur pro proprietate unius vel
duariim personarum. Et videtur quod beatus Augustinus
primo introduxerit in hanc materiam notionis vocabulum,
dum V de Trinit., cap, vi, ait quod alia est notio qua in-
telligitur ingenitus, et alia qua genitor.
Secundo, ad perfectionem doctrinae scito, quod notio,
ut sumitur a theologis, in httera sequentis articuli definitur
sic: Notio est propria ratio cognoscendi divinam personam.
Ubi nota quod ly ratio cognoscendi insinuat quod sit for-
male principium cognoscendi. Et ex hoc sequitur, stricte
loquendo, quod significetur in abstracto, Sicut enim for-
male principium essendi oportet esse formam, ita formale
principium cognoscendi, ut sic, oportet concipi ac signifi-
cari ut formam : hoc autem est ut quo aliquid est : hoc
autem importat abstractum. Et propterea in praesenti ar-
ticulo disputatio cum Praepositivo circa abstractum et con-
cretum versatur : non enim est hic quaestio de rebus abso-
lute, sed ut signijicatis ac innotescentibus per nomina. -
Ly vero propria insinuat quod significat aliquid speciale :
aliter non esset propria cognoscendi ratio. Et propter hoc,
ut dicetur *, esse ab alio non est notio. - Ly vero divi-
nam personam insinuat tria. Primo, quod significat aliquid
pertinens ad originem : quia ordine originis distinguuntur
divinae personae. Secundo , quod illud pertineat ad di-
gnitatem non essentialem , sed personalem: c^wa persona
dignitatis nomen est. Tertio, quod sit unius in eo quod
unum : idest, quod si significet aliquid conveniens pluribus,
Art. seq., ad 5,
QUAESTIO XXXII, ARTICULUS II
353
Cf. num. IV.
Cf. num. II.
Cf. num. VII.
tubstantiali ?
* Art. 2, contra
concl. I.
* Cap. 11.
• Cf. num. IV.
* Cf. num. X.
* Ubi snpra.
* Cap. IX.
'AVSymboUEx-
planat. ad Da-
mas., inter opera
supposititia san-
cti Hier.
ut de spiratione patet, conveniat illis inquantum unum. -
Et sic patet titulus.
II. In corpore duo principaliter facit: primo, ponit opi-
nionem Praepositivi ; secundo, confutando illam, respondet
quaesito *.
III. Quoad primum , tria Praepositivus dicit : scilicet
opinionem, quod scilicet non sunt ponendae proprietates
in abstracto, seu notiones, in divinis; et radicem opinionis,
scilicet propter simplicitatem personarum divinarum ; et ex-
positionem sacrorum eloquiorum, quoad hoc scilicet, quod
abstractum exponendum est per concretum.
IV. Quoad secundum *, duo ex opposito fiunt : primo,
destruitur radix opinionis praedictae ; secundo , probatur
opposita opinio *.
Primum fit sic. Secundum quod intelligimus , sic no-
minamus : ergo nominamus divina modo non suo, sed sen-
sibilium: ergo nominamus ea, ratione simplicitatis , no-
minibus abstractis ; ratione vero subsistentiae , nominibus
concretis: ergo non praeiudicat divinae simplicitati, uti in
divinis abstractis et concretis.
Prima consequentia probatur : quia intellectus noster non
pertingit ad cognoscendum Deum secundum quod in se
est, sed cognoscit eum more sensibilium. - Secunda vero
probatur: quia in sensibilibus abstracti nomen ex simpli-
citate , concreti vero ex complemento standi * sumptum
est. - Reliqua per se patent.
V. Contra hanc rationem Aureolus , apud Capreolum,
in XXIX distinctione Primi * , arguit , volens probare quod
notio in divinis distinguitur ab eo cuius est notio , puta
paternitas a Patre, non solum ex modo intelligendi ex sen-
sibilibus orto , ut littera dicit , sed etiam ex parte rei. Et
arguit sic. Ubicumque abstractum differt a concreto solo
modo significandi, quidquid reale dicitur de uno, dicitur de
reliquo, ut patet de deitate et Deo : sed paternitas et Pater
non sic se habent, quoniam paternitas se tota distinguitur
a Filio, non autem Pater: ergo.
VI. Ad hoc breviter dicitur , quod distinctionem inter
abstractum et concretum in divinis ex divina re oriri, potest
dupliciter intelligi. Uno modo , quod in Deo est aliquid
unde verificat abstractum et concretum: et hoc proculdubio
est verum , quoniam simplicitate abstractum , subsistentia
concretum fundat. Alio modo, quod in divinis sit aliqua
distinctio ex qua oritur distinctio inter abstractum et con-
cretum: et hoc est chimaericum. Unde ad rationem in op-
positum , neganda est maior. Eiusque probatio falsa est :
quoniam generare praedicatur de Deo , non autem de
deitate; ad veritatem namque locutionum, exigitur quod
praedicatum conveniat rei significatae per subiectum sub
illo modo quo signijicatur ; ut patet Extra de Trinitate et
Fide Catholica *.
VII. Secundo *, proponit oppositam opinionem. Et est
conclusio responsiva quaesito affirmative: Oportet in divinis
significari in abstracto et concreto non solum nomina es-
sentialia, sed etiam personalia, scilicet paternitatem et Pa-
trem, etc. - Et probatur conclusio duabus rationibus : qua-
rum prima extendit se ad essentialia et personalia ; secunda
autem ad personalia tantum *.
Est ergo prima ratio, ut haereticorum instantiae habea-
mus propria responsiva. Et formatur sic ratio. A confiten-
tibus Patrem et Filiura et Spiritum Sanctum esse unum
Deum et tres Personas, oportet responderi interrogantibus
quo sunt unus Deus, et quo vel quibus sunt tres Personae :
ergo oportet dicere quod deitate sunt unum, proprietatibus
autem, scilicet paternitate, filiatione, etc, sunt plures : sic
enim, et non aliter, tribus interrogativis, scilicet quid, quis
et quo, reddimus tria propria responsiva.
VIII. Contra hanc rationem Gregorius de Arimino, in
XXIX distinctione Primi *, instat, intendens eam solvere, dicens
quod propter haereticorum instantiam non oportet proprie-
tates has distinguere. Quia Augustinus docuit respondere,
in sermone de Fide et Symbolo *: Credimus Trinitatem
personis distinctam, substantia unitam. Et Hieronymus, in
Expositione Fidei Catholicae : * Substantia unum sunt, sed
personis ac nominibus distinguuntur. Ergo absque proprie-
tatibus habemus responsivum quo sunt unum, et quo plures.
SuMMAE Theol. D. Thomae T. I.
Cf. num. seq.
Cf. num. xu.
IX. Ad hoc tripliciter dicitur. Primo , quod Gregorius
male immiscere videtur hanc litterae huius rationem tra-
ctatui de rebus absolute, quem videtur ipse ibidem inten-
dere. Ut enim patet ex titulo totius quaestionis, hic tra-
ctatur de cognitione divinarum Personarum, et non de esse
earundem. - Secundo dicitur, quod male ponderavit verba
litterae, dicentis quod oportet habere responsivum ad in-
interrogativum quo , non respectu huius termini qui est
Trinitas, sed respectu etiam huius termini persona : quod
constat ex neutra illarum auctoritatum haberi. - Tertio ,
quod littera , iuxta morem suum , loquitur formaliter : et
consistit vis eius in hoc , quod interrogativo quo oportet
reddi responsivum quod ex proprio modo significandi si-
gnificat ut quo: alioquin non quiescet instantia quaeren-
tium. Constat autem quod persona non significat ut quo,
cum sit concretum nomen. Oportet igitur, ut habeamus
proprium responsivum quo, non respectu huius aut illius
termini, sed simpliciter respectu concretorum divinorum,
proprietates in abstracto admittere in divinis. Et hoc di-
recte intendit littera.
X. Secunda vero ratio * primo ponitur ; deinde a Prae- • Cf. num. vn.
positivo solvitur*; tertio, excluditur solutio dupliciter **.
Est ergo secunda ratio. Persona Patris una refertur ad
duas personas, scihcet Filii et Spiritus Sancti, non una re-
latione: ergo oportet in Patre distinguere notiones. - Ante-
cedens quoad secundam partem probatur, ducendo ad im-
possibile, sic. Si Pater una relatione respiceret Filium et
Spiritum Sanctum, Filius et Spiritus Sanctus una quoque
relatione respicerent Patrem: et si sic, ergo Fihus et Spi-
ritus Sanctus non essent duae personae. Et probatur haec
ultima sequela : quia sola relatio multiplicat trinitatem.
XI. Praepositivus autem, secundam partem antecedentis
negans, consequentiam quoque primam ducentem ad im-
possibile negabat. Afferebatque instantiam ex eo quod Deus
unica relatione se habet ad creaturas, et tamen creaturae
pluribus relationibus referuntur ad ipsum: sicque propor-
tionaliter censebat de Filio et Spiritu Sancto ad Patrem.
XII. Contra hanc autem responsionem dupliciter in lit-
tera arguitur. Primo sic. Ratio specifica relativi consistit in
hoc quod est ad aliud se habere : ergo uni relationi secun-
dum speciem, non possunt ex opposito correspondere duae
diversae secundum speciem: ergo relationibus Filii et Spiri-
tus Sancti non potest respondere una relatio Patris, quamvis
omnibus relationibus creaturarum possit respondere una re-
latio ex parte Dei. - Prima consequentia declaratur in patre
et domino, respectu filii et servi. Secunda autem : quia re-
lationes Spiritus Sancti et Filii sunt diversarum rationum;
creaturarum autem ad Deum, unius sunt rationis.
Secundo peccat instantia, quia sermo praesens est de
relationibus realibus utrinque. Relatio autem Dei ad crea-
turam non est realis : et propterea non oportet quod sit
una: nullum enim inconveniens est multipUcare relationes
rationis in Deo.
XIII. Circa antecedens assumptum, scilicet, ratio speci-
fica relativi consistit in esse ad aliud *, adverte quod non
intendit per hoc , quod ratio specirica relativi sumatur ex
correlativo ad quod est (quem tamen sensum superficies
deductionis prae se fert); quasi arguere velit quod, quia
species relativi sumitur ex termino, impossibile est relationi
unius speciei correspondere terminos diversarum specierum.
Hoc enim est falsum : quoniam, apud ipsum *, ex causa seu
fundamento consurgit relationis species. Sed intendit quod
specifica ratio relativi consistit in esse ad aliud propor-
tionale sibi. Quemadmodum enim relativum in communi
consistit in esse ad aliud in communi, ita relativi species
consistit in ordine ad aliud secundum speciem : ac per hoc,
unicum specie relativum consistit in esse ad aliud unicum
specie correlativum. Sic enim per se descendit ad aliquid
propriis differentiis in suas species.
XIV. Circa praedicta occurrit multiplex dubium. Dubi-
tatur enim primo de illa propositione : Pater refertur ad
Filium et Spiritum Sanctum non una, sed duabus rela-
tionibus *. Aut enim est sensus quod ibi sunt relationes
duae secundum rem : et hoc est falsissimum , quoniam
spiratio et paternitas in Patre sunt una res numero. Aut
45
' Cf.num.praec.
• Cf. m P., qu.
xxxv, art. 5.
Cf. num. X.
354
QUAESTIO XXXII, ARTICULUS II
est sensus quod sunt duae secundum rationem : et hoc,
licet sit verum, non est tamen ad propositum. Tum quia
de rebus in hac ratione est sermo , quae ex natura rela-
tionum procedit. Tum quia ex praemissis praedictae ratio-
* Cf. nntn. x et nis * manifestc sequitur, si est valida, quod diversis specie
relationibus oportet diversas specie relationes correspon-
dere: constat autem quod ad diversitatem specificam in
- rerum natura, non sufficit distinctio rationis.
XV. Dubium secundo est circa propositionem illam as-
sumptam contra Praepositivum, scilicet : uni relationi secun-
dum speciem, non possunt correspondere duae secundum
* cf. num. XII. speciem *. Manifeste enim tenemus oppositum : quoniam
uni filiationi Socratis respondent diversarum specierum re-
lationes, scilicet paternitas et maternitas parentum ipsius,
* Ad 3. ut in Tertia Parte, qu. xxxv, art. 5 *, expresse habetur.
" Cf. num. XIV. XVI. Ad primum dubium * dicendum est, quod hic sunt
duo : scilicet pluralitas relationis, et modus pluralitatis. De
pluralitate quidem asserit littera partem affirmativam, volens
quod paternitas et spiratio sunt duae relationes reales, quia
distinguuntur differentiis relationis. De modo autem quo
* Qu. XXVIII, art. gunt duae, superius * negata fuit distinctio realis: quia non
opponuntur ad invicem relative, et sic non sunt duae rea-
liter, quia non distinguuntur differentiis rei.
Affirmare vero quod sunt duae formaliter secundum
rationem tantum, non quietat multorum intellectum: quia
esse duo secundum rationem , non est esse duo , sed in-
telligi duo ; sicut esse quantum secundum rationem, non
est esse quantum, sed intelligi quantum. Unde, cum nulla
sit actualis distinctio praeter realem aut rationis, restat quod
sint duae virtualiter : idest, perinde se habent ac si essent
duae. - Et hoc consonat excellentiae divinae rei, et est in
rerum natura absque omni opere intellectus , sufficitque
proposito , reliquisque difficultatibus solvendis. Nam spe-
cifica diversitas duarum relationum infert specificam diver-
sitatem relationum sibi correspondentium , formaliter vel
virtualiter : idest, quod illae relationes correspondentes ha-
beant specificam distinctionem in rerum natura actualiter,
vel perinde se habeant ac si haberent illam distinctionem
actualiter. Et sic, quoniam persona Patris habet relationes
duas , sic quod unaquaeque vendicat sibi propria , ac si
essent seorsum actualiter duae in re; ideo oportet duas
relationes in abstracto, tanquam duas Patris notiones, po-
nere. Alioquin responderi non posset quaerenti, quo Pater,
et quo Spirator: cum constet Patrem ad Filium, Spirato-
rem vero ad Spiritum Sanctum esse. - Veruntamen pro-
posito sufficere videtur affirmare quod distinguuntur for-
maliter: quoniam tractatus iste non est de rebus absolute,
* Cf. num. I. sed ut intcUectis et significatis, ut patet ex littera *.
* Cf. num. XV. XVII. Ad secundum vero dubium * dicitur quod, cum
radix propositionis s. Thomae sit illa propositio Aristotelis,
* Did. lib. IV, W Metaphys., cap. deAd aliquid*,sc\licet,nunum relativum
"Sf.^num.' xii. dicitur bis, propter eandem rationem*, quia ad aliquid hoc
ipsum quod est , sui primo ^ termini est , quem patet esse
unum ; iuxta limitationem illius fundamenti, limitanda sunt
consequentia. Relativum igitur non dici bis, potest dupli-
citer intelligi. Primo, non dicitur bis, idest ad duo corre-
lativa solo numero distincta. Et sic credimus hoc esse fal-
sum: quia Socrates albus eadem similitudine similis est
omnibus albis. - Secundo, non dicitur bis , idest ad duo
correlativa diversarum rationum. Et sic potest intelligi du-
pliciter: scilicet, vel diversarum rationum partialium : et
sic etiam non est verum, ut ex illo articulo Tertiae Partis
patet. Vel non partialium : et sic est verum. Unde notanter
s. Thomas ibidem, in ultimo argumento, ex hoc eodem
fundamento non infert, ergo impossibile est unum relati-
vum dici ad duo: sed, ergo impossibile est quod una re-
latio terminetur ad extrema omnino diversa, per ly omnino
non partialia innuens. - Voco autem relativa partialia, in
proposito, illa quorum fundamenta partialiter concurrunt
ad unum numero effectum, ut patet de patre et matre re-
spectu filii.
Consona autem veritati glossa haec ostenditur ex eo
quod, proprie loquendo, relativum non dicitur bis, quan-
do plura ex eadem parte respicit, quasi partes adaequati
extremi: sed quando unum ex una, et alterum ex altera
parte respiceret, bis diceretur; ut species ad genus et
ad individuum, et scientia diceretur ad scibile et scien-
tem, etc.
S. Thomas ergo hic, contra Praepositivum, intendit im-
possibile esse quod una relatio secundum speciem, habeat
extrema diversarum rationum non partialium. Processio
namque et filiatio non habent partialia fundamenta , sed
diversarum omnino rationum secundum se perfectarum :
quoniam Filius perfecte terminat processum intellectus, et
similiter Spiritus Sanctus perfectus est terminus processionis
voluntatis. In Tertia autem Parte, extrema diversarum ra-
tionum partialia reddidit filiationi, ut patet.
XVIII. In responsione ad secundum, dubium occurrit,
quid sit significari ut res, et quid significari ut ratio. Si
enim hoc idem est quod significari in concreto et in ab-
stracto, littera contradicit sibi *: quia sapientia abstractum • Cf not. v.
nomen est, et tamen de ea dicitur * (\vioA disponit omnia ' Sap.vm,veTs.i.
suaviter, etc, non obstante sibi tali modo significandi. Si
autem intenditur differentia inter rem realem et rationis ,
manifeste faisum dicitur: quoniam paternitas rem realem
significat, sicut et sapientia.
XIX. Ad hoc dicitur quod, quia ly ut aliquam condi-
tionem importat; et conditio rei est existere vel subsistere
(nulla siquidem res, ut res, est nisi sit; et similiter nulla
res ut res significatur, nisi ut ens seu existens significetur) ;
ratio autem quia innotescendi gratia VI Topicorum * dicitur * Cap. i, n. 6.
inventa, principiumque notitiae sit actus et forma, ex IX
Metaphys. * ; conditio rationis est, ut sit formaliter notifi- * Cap. ix. - Did.
cativa, et proportionaliter ut significetur ut formale prin- num. 6.''*''' '*'
cipium in cognoscendo : sic enim modus significandi cor-
respondet conditioni rationis ut ratio est. Et quia haec
exercent abstractum et concretum , ideo conceditur quod
significari ut res, coincidit cum concreto, et ut ratio, cum
abstracto.
Et ad obiectionem in oppositum dicitur quod , licet
omnibus abstractis, ex modo significandi, commune sit non
congruere operationibus ; inter abstracta tamen est magna
latitudo ex parte ipsius rationis formalis significatae. Quo-
rundam enim ratio formalis secundum se nullum habet
ordinem ad opus , ut patet in relationibus : quorundam
autem secundum se habet ordinem ad opus, ut sapientia
ad ordinare, iustitia ad reddere unicuique ius , etc. Illa
abstracta quae ex re formaliter significata opus respiciunt,
congruam propositionem admittunt , ut in littera de sa-
pientia et intellectu dicitur *. Reliqua autem, ut paternitas ' Cf. cit. not. v.
et reliquae notiones , quia nec ex modo significandi , nec
ex propria ratione formali, operis principia sunt, congruas
enuntiationes habere non possunt circa operationes, ut in
littera dicitur. Unde nulla est contradictio.
QUAESTIO XXXII, ARTICULUS III
355
ARTICULUS TERTIUS
UTRUM SINT QUINQUE NOTIONES
I Sent., dist. xxv^, qu. ii, art. 3; dist. xxviii, qu. i, art. i; De Pot., qu. ix, art. 9, ad 21, 27;
Compend, Theol., cap. lvii sqq.
qu. X, art. 5, ad 12;
»D TERTiUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
non sint quinque notiones. Propriae
enim notiones personarum sunt relatio-
i^nes quibus distinguuntur. Sed relationes
•QU.XXV111, art. in divinis non sunt nisi quatuor, ut supra * dictum
est. Ergo et notiones sunt tantum quatuor.
2. Praeterea, propter hoc quod in divinis est
una essentia , dicitur Deus unus : propter hoc
autem quod sunt tres personae , dicitur Deus
" trinus. Si ergo in divinis " sunt quinque notiones,
dicetur quinus: quod est inconveniens.
3. Praeterea, si, tribus personis existentibus in
divinis, sunt quinque notiones, oportet quod in
aUqua personarum sint aliquae notiones duae vel
plures; sicut in persona Patris ponitur innasci-
bilitas et paternitas et communis spiratio. Aut
? igitur istae tres notiones differunt re, aut non ^.
Si differunt re, sequitur quod persona Patris sit
composita ex pluribus rebus. Si autem differunt
ratione tanlum, sequitur quod una earum possit
de alia praedicari, ut dicamus quod, sicut bonitas
divina est eius sapientia propter indifferentiam
rei, ita communis spiratio sit paternitas: quod
non conceditur. Igitur non sunt quinque notiones.
T Sed contra '', videtur quod sint plures. Quia
sicut Pater a nullo est, et secundum hoc acci-
pitur notio quae dicitur innascibilitas, ita a Spiritu
5 Sancto non est alia persona ^. Et secundum hoc
6 oportebit accipere sextam notionem '.
Praeterea, sicut Patri et Filio commune est
quod ab eis procedat Spiritus Sanctus, ita com-
mune est Filio et Spiritui Sancto quod procedant
a Patre. Ergo, sicut una notio ponitur communis
Patri et Filio, ita debet poni una notio communis
Filio et Spiritui Sancto.
Respondeo dicendum quod notio dicitur id quod
est propria ratio cognoscendi divinam personam.
Divinae autem personae multiplicantur secundum
originem. Ad originem autem pertinet a quo
alius, et qui ab alio: et secundum hos duos mo-
^ dos potest innotescere persona. Igitur persona ^
Patris non potest innotescere per hoc quod sit
ab alio , sed per hoc quod a nullo est : et sic
ex hac parte eius notio est innascibilitas. Sed
inquantum aliquis est ab eo, innotescit dupliciter.
Quia inquantum Filius est ab eo, innotescit no-
tione paternitatis : inquantum autem Spiritus San-
ctus est ab eo, innotescit notione cotnmunis spi-
rationis. Filius autem potest innotescere per hoc
quod est ab alio nascendo : et sic innotescit per
filiationem. Et per hoc quod est alius ab eo ,
' Qu. xxxiii, art.
4, ad 3.
• Qu. XL, art. i,
ad I.
In corpore.
scilicet Spiritus Sanctus : et per hoc innotescit
eodem modo sicut et Pater, sciiicet communi spi-
ratione. Spiritus Sanctus autem innotescere potest
per hoc quod est ab alio vel ab aliis : et sic in-
notescit processione. Non autem per hoc quod
alius sit ab eo: quia nulla divina persona procedit
ab eo. - Sunt igitur quinque notiones in divinis:
scilicet innascibilitas, paternitas, filiatio, communis
spiratio et processio.
Harum autem tantum quatuor sunt relationes:
nam innascibilitas non est relatio nisi per redu-
ctionem, ut infra * dicetur. Quatuor autem tan-
tum proprietates sunt: nam communis spiratio
non est proprietas, quia convenit "^ duabus per-
sonis. Tres autem sunt notiones personales, idest
constituentes personas, scilicet paternitas, filiatio
et processio: nam communis spiratio et innasci-
bilitas dicuntur notiones personarum, non autem
personales, ut infra * magis patebit.
Ad primum ergo dicendum quod praeter qua-
tuor relationes oportet ponere aliam * notionem,
ut dictum est *.
Ad secundum dicendum quod essentia in divinis
significatur ut res quaedam ; et similiter personae
significantur ut res quaedam; sed notiones signi-
ficantur ut rationes notificantes personas. Et ideo,
licet dicatur Deus unus propter unitatem essen-
tiae, et trinus propter trinitatem personarum; non
tamen dicitur quinus propter quinque notiones.
Ad tertium dicendum quod, cum sola oppositio
relativa faciat pluralitatem realem in divinis, plu-
res proprietates unius personae, cum non oppo-
nantur ad invicem relative, non differunt realiter.
Nec tamen de invicem praedicantur ' : quia signi- t
ficantur ut diversae rationes personarum. Sicut
etiam non dicimus quod attributum potentiae sit
attributum scientiae, licet dicamus quod scientia.
sit potentia.
Ad quartum dicendum quod, cum persona im-
portet dignitatem , ut supra * dictum est , non * '^^•™^' *"■
potest accipi notio aliqua Spiritus Sancti ex hoc
quod nulla persona est ab ipso. Hoc enim non
pertinet ad dignitatem ipsius ; sicut pertinet ad
auctoritatem Patris quod sit a nullo.
Ad quintum dicendum quod Filius et Spiritus
Sanctus non conveniunt in uno speciali modo
existendi a Patre ; sicut Pater et Filius conve-
niunt in uno speciali modo producendi Spiritum
Sanctum *. Id autem quod est principium inno- • d. 931.
tescendi, oportet " esse aliquid speciale. Et ideo «
non est simile.
o) 1« divinis. - Om. codices. - Pro dicetur, dicitur ABCDE.
P) non. - ratione F.
f) contra. - e contra DEFGsA.
8) persona. - divina persona BDFGa.
e) sextam notionem. - sex notiones P.
^) Igitur persona. - Persona autem A, Persona igitur ceteri.
»)) quia convenit. - cum conveniat CEFGsA, eo quod conveniat BD,
quod conveniat pA.
9) aliam. - aliquam BD.
i) de invicem. ~ de se invicem BGsF.
x) oportet. - debet ACEFG, dicitur BD.
356
QUAESTIO XXXII, ARTICULUS III
Oorrirnentaria Cardinalis Caietani
t;
4; XL, art, 2.
■<iTULUs intendit de numero quinario adaequate, ita quod
neque plures neque pauciores sint notiones quam
quinque.
II. In corpore duo facit: primo, respondet quaesito; se-
cundo, ponit differentiam inter notiones , relationes , pro-
•cf. num. IV. prietates, et notiones personales, quoad numerum *.
III. Quoad primum , conclusio responsiva quaesito af-
firmative est : Notiones sunt quinque, scilicet innascibilitas,
paternitas, communis spiratio, filiatio et processio. - Et pro-
batur sic. Notio est propria ratio cognoscendi divinam
personam : ergo attenditur secundum originem : ergo se-
cundum haec duo , scilicet a quo alius , et qui ab alio:
ergo sunt quinque.
• Art. praeced. Antecedens est descriptio notionis superius * exposita. -
Comment. n. i. ^^ . . , ' . ,. . " , .
Prima consequentia probatur: quia dmnae personae multi-
plicantur secundum originem. - Secunda autem : quia haec
duo spectant ad originem , et secundum ea innotescunt
divinae personae. - Tertia vero manifestatur, singillatim ad
singulas applicando personas utrumque modum originis.
Et quoad personam quidem Patris , ex illo modo qui ab
alio, non positive, sed negative hafcetur innascibilitas : ex
illo vero , a quo alius, paternitas et spiratio. Quoad per-
sonam vero Filii, ex ly qui ab alio habetur filiatio : ex ly
vero a quo alius, habetur eadem spiratio. Quoad personam
vero Spiritus Sancti, ex ly qui ab alio habetur processio :
ex ly vero a quo alius, nec positive nec negative aliqua
ponitur , propter rationem subiunctam in responsione ad
quartum.
• Cf. num. II. IV. Quoad secundum *, determinatur et numerus simul
cum ipsis rebus numeratis iUorum quatuor, scilicet notio-
nis, relationis, proprietatis et personalitatis ; ut formaliter
possit locutio interpretari, nec unum confuse pro alio acci-
piatur. Et in littera satis clare patent. - Si qua vero circa
haec sunt dubia, [circaj constitutiva, aut circa innascibili-
• Qu. xxxm, art. tatem, inferius propriis locis * patebunt.
V. Circa discussionem factam in littera , post respon-
siones ad argumenta, occurrit dubium motum a Scoto, in
XXVIII distinctione Primi, qu. i, argum. 3, et hic intactum:
quare scilicet non est ponenda sexta notio , scilicet inspi-
rabilitas, comraunis Patri et Filio. Sicut enim Pater inno-
tescit positive dupliciter , et negative negatione utriusque
originis, vel primae earum, ita Filius, cum sibi conveniat
negatio unius earum, debet illa innotescere.
VI. Ad hoc dubium nihil invenio a s. Thoma dictum in
speciali, respectu personae Filii. Inferius namque, qu. xxxiii,
Ad 2. art. 4*, et in I Sent., dist. xxviii, qu. i, art. i **, solutionem
huius dubii dedit, inquantum tangit personam Patris, di-
cens quod innascibilitas importat negationem utriusque ori-
ginis : ex hoc enim manifeste patet quod in Patre non est
opus inspirabilitate. Sed praesens dubium est de persona
Filii. - Ea quoque quae de sufficientia notionum , xxvi
• Qu. II, art. III. distinctione Primi * dicit , male possent ad hoc applicari.
Tum quia etiam inspirabilitas dicit aliquid speciale : est
enim negatio in genere etc. Tum quia etiam innascibilitas
conceditur a s. Thoma notio ut est negatio nativitatis, ut
• Qu. XXXIII, art. patet infra *.
*■ Scotus autem, ubi supra, quasi vellet introducere sextam
notionem : non audet tamen se contra torrentem opponere
doctorum, quinque tantura notiones approbantium. Unde,
nisi, inquit, assignetur aliqua ratio de hoc, sexta erit conce-
denda notio. - Videtur autem rtiihi quod sufficiens habetur
ratio quare inspirabilitas non est ponenda inter notiones.
VII. Ad cuius evidentiara, scito quod, cum notio inno-
tescendi gratia ponenda sit , ut eius nomen ostendit ; et
privatio per habitum, negatioque per affirmationem natu-
raliter cognoscatur, et non e converso: consequens est
quod negationes modorum originis inter notiones compu-
tari regulariter non debent. In cuius signum, persona Spi-
ritus Sancti unara tantum notionem habet, et tamen sibi
convenit negatio nativitatis Filio convenientis. Et quoniam
inspirabilitas negatio quaedam est, ideo inter notiones lo-
cum habere non debet.
Ad 4.
VIII. Quod autem innascibilitas notio posita sit negativa,
praeter regulariter est, propter tres singulares rationes, lo-
cura non habentes in aliis negationibus.
Prima est , quia persona Patris sola se habet in trini-
tate in ratione primi principii : solus enim Pater ibi est
principium non de principio. Et propterea, tum quia ratio
primi optime per negationem notificatur ; tum ad com-
mendandam hanc tantara Patris auctoritatera (propter quara,
secundum Hilarium * , maior dicitur Filio , et Filius in * />e Trin., Ub.
Evangelio solitus est orania referre ad Patrera, et Ecclesia ' "' ^*'
onines fere orationes ad Patrera dirigit), merito huiusmodi
negatio notio posita est. - Et haec ratio tangitur in littera,
in responsione ad quartum in calce , et in I Sent. , ubi
SUpra *. 'Dist. XXVIII, qu.
Secunda ratio est, propter variam connexionem istorum '' *"' '' * ^*"
terminorura in corarauni, scilicet Pater et ingenitus. Haec
enim duo separata inveniuntur apud nos : oranis enim pater
est genitus, idest ab alio; vel etiam genitus proprie, excepto
Adam, qui fuit pater et ingenitus. Ex propriis tamen ratio-
nibus coniungi possunt, et in Paterna Persona iuncta sunt.
Non sic autem est de Filio et inspirabili : haec enim ubique
connexa sunt. Et ideo raerito negatio illa inter notiones
numerata est. - Et suraitur haec ratio ex Augustino, V de
Trinit., cap. 8.
Tertia ratio est ex Hilario, in lib. de Synodis*, ad com- *Supercan.xxvi.
mendandara unitatem divinae naturae : ponendo siquidem
innascibilera unam personam, ponitur unum principium et
caput in natura divina. Inquit enim Hilarius quod ponere
duos innascibiles, est ponere plures deos et plures naturas
divinas: ac per hoc, ponere unum innascibilem, commendat
unitatera divinae naturae. Propter quod, sacri doctores non
qualitercuraque ponunt innascibilitatera esse notionem, sed
ut propria est Patri, ita quod nec essentiae nec Spiritui
Sancto convenit.
Accessit forte ad haec, quod norainibus propriis pro-
cessionis Spiritus Sancti careraus. - Quia igitur rationem
habemus quare singulari privilegio innascibilitas est notio,
et regulariter negationes a notionibus excluduntur, rationa-
biliter a sacris doctoribus inspirabilitas oraissa est.
IX. In responsione ad secundum, adverte quod signifi-
cari ut res quaedam , est significari ut res singularis in
rerum natura. Et quoniara nominibus personarum in actu
exercito, ut Pater et Filius et Spiritus Sanctus, et nomine
similiter essentiae, ut Deus, significantur personae et natura
in divinis ut res singulares ; notionum autem, proprietatum
et relationura ut sic nominibus, idest abstractis, rationes
potius rerum significantur : ideo ex horum numero non
dicitur Deus quinus, vel quatrinus, etc.
X. In responsione ad tertium, dubium est, propter obie-
ctionem Scoti in Quodlibetis, qu. v, in calce art. 2. Si dis-
tinctio ,' inquit , rationis inter paternitatem et spirationem
sufficeret ad impediendam praedicationem in abstracto, im-
pediretur etiam ista, sapientia est bonitas, quoniam distin-
guuntur formaliter : consequens autem est falsum apud te
hic: ergo. - Exemplum quoque quod de attributo addu-
citur, non est ad propositum : sed potius ad oppositum.
Extra propositum quidem : quia attributum est noraen in-
tentionis, quaestio autera est de nominibus priraae inten-
tionis. Ad oppositum vero : quia ex illo exeraplo habetur
quod, sicut attributum potentiae non est attributum scien-
tiae, et tamen potentia est scientia; ita notio paternitatis
non est notio spirationis, et taraen paternitas est spiratio ;
quod est oppositura intentae conclusionis,
XI. Ad hoc dicitur , quod obiectio procedit ex malo
intellectu litterae : imo ex diminuta inspectione eius. Non
enim dicitur in littera quod ideo non praedicantur de in-
vicem, quia distinguuntur ratione : sed quia significantur
ut diversae rationes personarum, idest ut diversae rationes
relativae (personae enim divinae relationes sunt subsisten-
tes, ut praedictum fuit *). Et intendit de diversitate in actu •Qu.xxiv,«rt.4.
exercito , non sub notionis vocabulo , sed sub relationis
ratione. Fundatur enim responsio haec super doctrina in
QUAESTIO XXXII, ARTICULUS IV
357
• Cap. vii; Did. V Metavhvs. , cap. de Uno *: scilicet quod sub illo aliqua
lib. IV , cap. VI , . ^-^,. ,. ^^ . ,-rc »•• j-.- . i»
num. 7! - Cf. IV propne multiplicantur, cuius difterentus distinguuntur. Ita
nys. , cap. XIV, q^od intendit quod, quia paternitas et spiratio sub diversis
differentiis divinae relationis sunt (illa enim est ad Filium,
haec ad Spiritum Sanctum) , ideo et duae relationes reales
divinae sunt. Et quia hanc distinctionem important in actu
exercito paternitas et spiratio, ex hoc quod significantur ut
diversae rationes personarum , idest relativorum persona-
lium ; ideo non praedicantur de invicem.
XII. Unde ad obiectionem, negandum est antecedens.
Et de exemplo dicendura est , quod est valde ad propo-
situm, si sane intelligatur. Non enim adductum est nisi ad
manifestandum fundamentum illud ex Y^ Metaphys., scilicet
quod sub illo retinent aliqua pluralitatem, sub cuius plu-
ribus differentiis comprehenduntur. Et quia sub attributi
intentione, et non rei, scientia et potentia Dei distinguuntur,
ideo plura attributa dicuntur, nec unum dicitur aliud : licet
una sit alia, quia non distinguuntur rei differentia. Ita
quoque dicitur in proposito , non solum respectu inten-
tionis importatae per ly notio, sed etiam respectu ratioriis
formalis substratae, idest relationis divinae. Sicut enim at-
tributura numeratur in potentia et scientia, ita relationis
ratio, et non solum notionis intentio, numeratur in pater-
nitate et spiratione. Et propterea, sicut hoc attributum non
est illud, ita et haec notio non est illa (quod in littera ta-
cetur), et paternitas non est spiratio : sunt enira relationis
nomina. - Et quod haec sit s. Thomae intentio , percipi
potest ex I Sent, , dist. xxvii, qu. i, art. i, in corpore
et ad 3.
XIII. Contra hanc quoque responsionem *, inquantum * Cf. num. x.
dicit quod paternitas et spiratio sunt idem realiter, argu-
menta extant Durandi , apud Capreolum, xiii distinctione
Primi, art. 2, contra i concl. Sed non sunt mihi visa re-
citatione digna.
ARTICULUS QUARTUS
UTRUM LICEAT CONTRARIE OPINARI DE NOTIONIBUS
I Senx., dist. xxxin, art. 5.
Cap. iii.
Art. 2, 3.
Cf. num. IV.
iD QUARTUM sic PROCEDiTUR. Vidctur quod
non liceat contrarie opinari de notio-
'nibus. Dicit enim Augustinus , m \ de
\Trin. *, quod non erratur alicubi peri-
culosiiis quam in materia Trinitatis, ad quam cer-
tum est notiones pertinere. Sed contrariae opi-
niones non possunt esse absque " errore. Ergo
contrarie opinari circa notiones non licet.
2. Praeterea, per notiones cognoscuritur per-
sonae, ut dictum est *. Sed circa personas non
licet contrarie opinari. Ergo nec circa notiones.
Sed contra, articuli fidei non sunt de notioni-
bus. Ergo circa notiones licet sic vel aliter opinari.
Respondeo dicendum quod ad fidem perfinet
aliquid dupliciter. Uno modo , directe ; sicut ea
quae nobis sunt principaliter divinitus tradita, ut
Deum esse trinum et unum, Filium Dei esse in-
carnatum, et huiusmodi. Et circa haec opinari
falsum, hoc ipso inducit haeresim: maxime si
pertinacia adiungatur. - Indirecte vero ad fidem
pertinent ea ^- ex quibus consequitur aiiquid con-
trarium fidei ; sicut si quis diceret Samuelem non
fuisse filium Elcanae *; ex hoc enim sequitur Scri-
pturam divinam esse falsam. Circa huiusmodi
ergo absque periculo haeresis aiiquis falsum potest
opinari, antequam consideretur, vel determinatum
sit, quod ex hoc sequitur aliquid contrarium fidei :
et maxime si non pertinaciter adhaereat. Sed post-
quam "> manifestum est, et praecipue si sit per
Ecclesiam determinatum, quod ex hoc sequituc
aiiquid contrarium fidei, in hoc errare non esset
absque haeresi. Et propter hoc, multa nunc re-
putantur haeretica, quae prius non reputabantur,
propter hoc quod nunc est * magis manifestum
quid ex eis sequatur.
Sic igitur dicendum est quod circa notiones
aliqui absque periculo ' haeresis contrarie sunt
opinati, non intendentes sustinere aliquid contra-
rium fidei. Sed si quis falsum opinaretur circa
notiones, considerans quod ex hoc sequatur ali-
quid contrarium fidei, in haeresim laberetur.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
a) absque. — sine ABCDE.
P) ea. - Om. codices et a b.
Y) postquam. - iam addunt codices.
3) nunc est. - non est CEGpF et ed. a, non erat BD, est sF. - magis
om. BD.
e) periculo. - dubio BCDE, dubio ac periculo A.
Commentaria Cardinalis Caietani
TiTULus clarus est. - In corpore duo facit: primo, docet
in communi in qua fidei materia liceat vel non liceat
contrarie opinari ; secundo, respondet quaesito *.
II. Qaoad primum, duplex ponit genus pertinentium ad
fidera: scilicet directe, et indirecte. De prirao genere dicit
quod opinari falsum est haeresis, et raaxirae adiuncta perti-
nacia. - De secundo vero dicit duo. Prirao, quod antequam
consideretur, seu determinatura sit, consequi aliquid contra-
rium fidei , opinari falsum non est haeresis, raaxime sine
pertinacia. Secundum est, quod error huiusmodi post mani-
festationem, aut Ecclesiae determinationem, est haeresis. -
Et ex his deducitur corollarie quod multa hodie reputantur
haeretica, etc.
III. Adverte hic quod ad rationem haeresis in se, sufficit
quod sit error in his quae sunt fidei : sed ad rationem hae-
retici formaliter, requiritur ultra haec, pertinacia, Et pro-
pterea in littera per modum additionis adiungitur, si adsit
aut absit pertinacia.
Rursus, in secundo genere, quando deest determinatio
Ecclesiae, non vocatur manifestum consequi aliquid con-
trarium fidei ex aliqua positione, ex hoc quod multi do-
ctores credunt sic, aliis oppositum sentientibus. Unde in
huiusmodi , falsum opinantes non solum ab haeresi , sed
etiam a peccato excusantur, qui iuxta gradum suura, quan-
tum cognoscunt, rationabiliorem viam arbitrantur se sequi,
salva Ecclesiae reverentia.
IV. Quoad secundum *, conclusio responsiva est, quod
licet contrarie opinari de notionibus, si nihil est, aut con-
sideratur, consequens contrarium fidei. - Et probatur: quia
notiones sunt in secundo genere *.
• Vide I Reg.,
cap. I. '
Cf. num. I.
Cf. num. II.
358
QUAESTIO XXXIII, ARTICULUS I
QUAESTIO TRIGESIMATERTIA
DE PERSONA PATRIS
IN QUATUOR ARTICULOS DIVISA
CONSEQUENTER considerandum est de Personis
in speciali *. Et primo de persona " Patris.
" Circa quam quaeruntur quatuor.
Primo : utrum Patri competat esse principium.
Secundo: utrum persona Patris proprie signi-
ficetur hoc nomine Pater.
Tertio : utrum per prius dicatur in divinis
Pater secundum quod sumitur personali-
ter, quam secundum quod sumitur essen-
tialiter.
Quarto: utrum sit proprium Patri esse inge-
nitum.
ARTICULUS PRIMUS
UTRUM COMPETAT PATRI ESSE PRINCIPIUM
I Sent., dist. xii, art. 2, ad i; dist. xxix, art. i; III, dist. xi, art. i, ad 5; De Pot., qu. x, art. i, ad 8 sqq.;
Contra errores Graec, cap. i.
Metaphya., phum *
* III
cap.
S. Th. lib
lect. u.
T
• In Symbolo.
• Cap. XX.
• D. 1055.
D PRIMUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
Pater non possit dici principium Filii
vel Spiritus Sancti. Principium enim et
causa idem sunt, secundum Philoso-
Sed non dicimus Patrem esse causam
^' Filii. Ergo non debet dici quod sit eius princi-
pium.
2. Praeterea, principium dicitur respectu prin-
cipiati. Si igitur Pater est principium Filii, sequi-
tur Filium esse principiatum : et per consequens
esse creatum. Quod videtur esse ^ erroneum.
3. Praeterea, nomen principii "* a prioritate
sumitur. Sed in divinis non est prius et posterius,
ut Athanasius dicit *. Ergo in divinis non debe-
mus uti nomine principii.
Sed contra est quod dicit Augustinus, in IV
de Trin. * : Pater est principium totius deitatis.
Respondeo dicendum quod hoc nomen princi-
pium nihil aliud significat quam id a quo aliquid
procedit : omne enim a quo aliquid procedit quo-
cumque modo , dicimus esse principium ; et e
converso. Cum ergo Pater sit a quo procedit
alius, sequitur quod Pater est principium.
Ad primum ergo dicendum quod Graeci utun-
tur in divinis indifferenter nomine causae, sicut
et nomine principii : sed latini doctores non utun-
tur nomine causae, sed solum nomine principii.
Cuius ratio est, quia principium communius est
quam causa, sicut * causa communius quam ele-
mentum *: primus enim terminus, vel etiam prima
pars rei dicitur principium, sed non causa. Quanto
autem aliquod nomen est communius, tanto con-
venientius assumitur ' in divinis , ut supra * di-
ctum est: quia nomina, quanto magis specialia
sunt, tanto magis determinant modum convenien-
tem creaturae. Unde hoc nomen causa videtur
importare diversitatem ^ substantiae , et depen-
dentiam alicuius ab altero ; quam " non importat
nomen principii. In omnibus enim causae gene-
ribus, semper invenitur distantia inter causam et
id cuius est causa, secundum aliquam perfectio-
nem aut virtutem. Sed nomine principii utimur
etiam in his quae nullam huiusmodi differentiam
habent, sed solum secundum quendam ordinem :
sicut cum dicimus punctum esse principium li-
neae , vel etiam cum dicimus primam partem
lineae esse principium lineae *.
Ad secundum dicendum quod apud Graecos in-
venitur de Filio vel Spiritu Sancto dici quod
principientur. Sed hoc non est in usu doctorum
nostrorum. Quia licet attribuamus Patri aliquid
auctoritatis ratione principii, nihil tamen ad subie-
ctionem vel minorationem quocumque modo per-
tinens, attribuimus Filio vel Spiritui Sancto, ut
vitetur omnis erroris occasio. Secundum quem
modum Hilarius dicit, IX de Trin. *: Donantis
auctoritate Pater maior est; sed minor non est
Filius *, cui unum esse donatur.
Ad tertium dicendum quod, licet hoc nomen
principium, quantum ad id a quo imponitur ad
significandum , videatur a prioritate sumptum;
non tamen significat prioritatem, sed originem.
Non enim idem est quod significat nomen, et a
quo nomen imponitur, ut supra * dictum est.
a) de persona. - circa personam Pab. - Pro Circa quam , Circa
quod ACEG, Et circa hoc D.
P) esse. — Om. codices.
•f) nomen principii. - hoc nomen principium ABCDEG.
S) sicut. - et BD.
e) assumitur. - accipitur ABCD.
I^) diversitatem. - distinctionem B.
7)) quam. - quod codices.
9) vel etiam ... principium lineae. - vel dicimus etiam primam par-
tem lineae ed. a; pro primam partem, frontem P.
Num. 54.
D. 617.
QUAESTIO XXXIII, ARTICULUS II
359
Commentaria Cardinalis Caietani
TiTULUs clarus. - In corpore una conclusio : Pater est
principium. - Probatur. Principium est a quo aliquid
procedit, et e converso : Pater est a quo procedit alius, sci-
licet Filius et Spiritus Sanctus : ergo Pater est principium.
II. In responsione ad primum, adverte quod Aureolus,
* Art. 2, contra apud Capreolum, in I, dist. xxix *, duo dicta huius litterae
'^°"'^'' ^' impugnat. Primum est differentia inter graecos et latinos
* Num. 6, 9. doctores. Affert enim contra hoc Hilarium, in IV de Trin. *
Patri auctoris nomen tribuentem : et Augustinum, in VII
de Trin., cap. i, dicentem de Patre, illud quod est ei causa
ut sit, est ei causa ut sapiens sit.
Secundum est, quod ideo nomine principii, et nort causae,
utimur in divinis, quia est communius, quoniam extendit
se, etc. Contra hoc instat. Nomen ratione communitatis
conveniens Deo , hoc habet quia ratio minus communis
non conveniret ei. Sed principium non est huiusmodi, se-
cundum dicta tua : quoniam nulla ratio principii posita
* Cap. I. - Did. in V Metaphys. * , cohvenit Patri respectu Filii , ut patet
discurrenti.
cap. I, n. 4.
III. Ad primum horum dicitur dupliciter. Primo, quod
satis est litterae, quod latini doctores non habuerunt causae
vocabulum in usu ; dato quod aliquando inveniretur. - Se-
cundo, dicitur ad illud Hilarii, cum s. Thoma in I Sent.,
dist. XXIX, qu. i, art. i, quod auctor non importat causali-
tatem, sed principium non ab alio : et ideo Patri attribuitur.
IUud vero Augustini non est ad propositum : de essentia-
libus enim loquitur , in quibus constat non esse causam
nisi secundum rationem.
IV. Ad secundum vero dicitur, quod falsum est nullam
rationem principii ex V Metaphys. in Patre salvari. Expresse
namque ibidem dicitur communissimam rationem principii
esse : primum ex quo est aut cognoscitur aliquid. Constat
autem Patrem esse primum ex quo est Filius, iuxta illud*: ' Symboii Ni-
r. • , T , ■ caeni.
et ex Fatre tiatum ante omnta saecula. In httera autem
manifestatur ista maior communitas ex notioribus nobis ,
scilicet puncto, etc, non quod istae acceptiones locum ha-
beant in divinis ; sed ut ex his, tanquam ex notioribus, no-
tificetur maior abstractio principii quam causae.
ARTICULUS SECUNDUS
UTRUM HOC NOMEN PATER SIT NOMEN PROPRIE DIVINAE PERSONAE
Infra qu. xL, art. 2.
ai
D SECUNDUM sic PROCEDiTUR. Vidctur quod
hoc nomen Pater non sit proprie no-
men divinae personae. Hoc enim no-
men pater " significat relationem. Per-
sona autem est substantia individua. Non ergo
hoc nomen pater est proprie nomen significati-
vum personae.
2. Praeterea, generans communius est quam
pater: nam omnis pater est generans, sed non
e converso. Sed nomen communius magis pro-
Art. praeced., prie dicitur in divinis, ut dictum est *. Ergo magis
proprium ^ nomen est personae divinae gene-
rans et genitor, quam Pater.
3. Praeterea, nihil quod secundum metapho-
ram dicitur, potest esse nomen proprium alicuius.
Sed verbum metaphorice apud nos dicitur geni-
tum vel proles: et per consequens ille cuius est
verbum, metaphorice dicitur pater. Non ergo prin-
cipium Verbi in divinis potest proprie dici Pater.
r 4. Praeterea, omne quod proprie ^' dicitur in
divinis, per prius dicitur de Deo quam de crea-
turis. Sed generatio per prius videtur dici de
creaturis quam de Deo : verior enim ibi videtur
esse generatio, ubi aliquid procedit ab alio dis-
tinctum non secundum relationem tantum , sed
etiam secundum essentiam. Ergo nomen Patris,
quod a generatione sumitur, non videtur esse
proprium alicuius divinae personae.
•Ps.Lxxxviii,27. Sed contra est quod dicitur in Psalmo *: Ipse
invocabit me, Pater meus es tu.
Respondeo dicendum quod nomen proprium
cuiuslibet personae significat id per quod illa per-
sona distinguitur ab omnibus aliis. Sicut enim
de ratione hominis est anima et corpus, ita de
intellectu huius hominis est haec anima et hoc
corpus, ut dicitur in VII Metaphys. *; his autem ofd^ib vf'ca''
hic homo ab omnibus aliis distinguitur. Id autem "■ "• "•
per quod distinguitur persona Patris ab omnibus
aliis, est paternitas. Unde proprium nomen per-
sonae Patris est hoc nomen Pater, quod significat
paternitatem.
Ad primum ergo dicendum quod apud nos re-
latio non est subsistens persona : et ideo hoc no-
men pater , apud nos, non significat personam,
sed relationem personae. Non autem est ita in
divinis, ut quidam falso opinati sunt: nam rela-
tio quam significat hoc nomen Pater, est subsi-
stens persona. Unde supra * dictum est quod hoc 'Qu.xxix,art.4.
nomen persona .in divinis significat relationem
ut subsistentem in divina natura.
Ad segundum dicendum quod, secundum Philo-
sophum, in II de Anima *, denominatio rei ma- * s "fh^i-ect' «
xime debet fieri a perfectione * et fine. Generafio 3
autem significat ut in fieri : sed paternitas signi-
ficat complementum generationis. Et ideo potius
est nomen divinae personae Pater, quam gene-
rans vel genitor '. «
Ad tertium dicendum quod verbum non est
aliquid ^ subsistens in natura humana : unde non ^
proprie potest dici genitura vel filius. Sed Ver-
bum divinum est aliquid subsistens in natura di-
vina: unde proprie, et non metaphorice, dicitur
Filius, et eius principium, Pater.
Ad quartum dicendum quod nomen generatio-
nis et paternitatis, sicut et alia nomina quae pro-
prie dicuntur in divinis, per prius dicuntur de
a) pater. - Otn. ACDEFa; item mox ABCDEFa.
P) proprium. - proprie codices. - rtomen om. ab. — est ante ge-
nerans ponunt codices.
Y) proprie. — Om. Pb. - in divinis om, ACE.
3) perfectione. - perfecto FGa. - Pro signijicat , signiflcatur AC
DEFGa.
e) genitor. - vel generator addit B.
!^) aliquid. - quid Vab.
36o
• D. 107.
** Vers. 14, 15.
1
QUAESTIO XXXIII, ARTICULUS III
Deo quam de creaturis, quantum ad rem signi-
ficatam, licet non quantum ad modum signifi-
candi *. Unde et Apostolus dicit, ad Ephes. iii **:
Flecto genua mea ad Patrem Domini nostri "^ lesu
Christi , ex quo omnis paternitas in caelo et in
terra nominatur. Quod sic apparet. Manifestum
est enim quod generatio accipit speciem a ter-
mino, qui ' est forma generati. Et quanto haec
fuerit propinquior formae generantis, tanto verior
et perfectior est generatio; sicut generatio uni-
voca est perfectior quam non univoca: nam de
ratione generantis est, quod generet sibi simile
secundum formam. Unde hoc ipsum quod in
generatione divina est eadem numero ' forma
generantis et geniti, in rebus autem creatis non
est eadem numero, sed specie tantum, ostendit
quod generatio , et per consequens paternitas ,
per prius sit in Deo quam in creaturis. Unde
hoc ipsum " quod in divinis est distinctio geniti
a generante secundum relationem tantum, ad
veritatem divinae generationis et paternitatis per-
tinet.
7)) nostri. - mei Pab, om. BCEpD.
9) qui. - quae ACEGa. - Pro ftaec, hic Pb.
i) numero.
x) ipsum. -
- Om. ABCEpD.
ipso PABCUEab.
Commentaria Cardmalis Caietani
Num. IV.
1N titulo, ly Pater, ut in solutione dubii patebit *, sumitur
prout in divina Trinitate admittitur. Ly proprie sumitur
et ut distinguitur contra metaphorice , et ut distinguitur
contra commune, et ut distinguitur contra extranee. Extra-
neum autem dico quomodolibet adiacens : quemadmodum
dicimus de aliquo quod Socrates est nomen proprium eius,
filius vero Platonis primogenitus non est eius nomen pro-
prium, quia significat accidens adiacens Socrati, et non eius
substantiam. Et hoc tertio modo principaliter et directe
sumitur in hoc titulo : utroque autem alio modo conco-
mitanter. Ita quod intentio quaestionis est : An Pater sit
nomen significans propriam substantiam , seu proprium
substantiale alicuius divinae personae ; an significet aliquid
adiacens illi. Unde ly divinae personae supponit pro ipsa
hypostasi ut sic.
II. In corpore unica est conclusio, responsiva quaesito
affirmative: Pater est nomen proprium personae Patris. -
Et probatur sic. Significans id per quod persona quaecum-
que distinguitur ab omnibus aliis , est nomen proprium
illius : sed Pater significat paternitatem, per quam persona
Patris distinguitur ab omnibus aliis : ergo est nomen pro-
prium personae Patris.
Maior probatur in littera virtualiter sic. Nomen pro-
prium huius hominis significat hanc animam et hoc cor-
pus : ergo significat id per quod distinguitur ab omni-
bus aliis. Par autem ratio est de ceteris. Igitur. - Ante-
cedens manifestatur et ratione , quia sicut de intellectu
hominis sunt carnes et ossa , ita etc. ; et auctoritate VII
Metaphys.
III. Circa hanc rationem dubium- occurrit. Quoniam
medius terminus, scilicet significare id quo persona haec
distinguitur a ceteris , aut importat significare formaliter
et in actu ipsum distinctivum personae ; aut materialiter et
in potentia, eo modo quo superius dicitur significare con-
tenta sub eo. Si sumitur pro significatione formali , sic
falsa est minor. Pater enim non significat personale distin-
ctivum divinae personae: quoniam significat formaliter id
quo Pater convenit cum ceteris patribus, convenientia sal-
tem analoga; non est autem idem distinctivum alicuius,
et quo cum aliis convenit, quia hoc est commune, illud
proprium. - Si vero sumitur de significatione in potentia,
vana est maior , vanusque est totus processus corporis.
Quoniam expresse loquuntur de significare actualiter : alio-
quin homo esset nomen proprium huius hominis, nec opor-
tuisset haec adducere.
IV. Ad hoc breviter dicitur, quod hic est sermo de
significare actualiter. Et ad obiectionem ad oppositum re-
spondetur, quod ly Pater dupHciter sumi potest. Primo,
ut est nomen analogum ad omnem quomodolibet patrem :
et sic proculdubio falsa esset minor ; sic enim significat
commune quid proportionaliter omni patri. Alio modo ,
ut est primum et caput huius analogiae : et sic significat
constitutivum distinctivumque personale primae personae
Trinitatis divinae. Ut enim in qu. xnr * declaratum est, alia
est formalis ratio reddenda quaerenti, Quid est prima per-
sona divina quatenus Pater? et Quid est Socrates quatenus
pater? sicut in aliis analogis communibus Deo et creatu-
rae. Ipsa autem alietas rationis consurgit ex elevatione re-
lationis paternitatis ad subsistentiam et personalitatem, etc.
Et propterea ly Pater, sic sumptum, ex propria sua ra-
tione significat illius personalitatem : propter quod absque
additione tradidit Dominus baptizandum esse in nomine
Patris *, etc.
Dubium autem remanens circa minorem *, an scilicet
paternitas sit personale distinctivum Patris, in qu. xl, art. 2,
tractabitur.
V. In responsione ad quartum , nota quod de ratione
generationis sunt duo: scilicet distinctio suppositorum, et
unitas formae quae communicatur. Et quoniam generans
ut sic assimilat sibi genitum, similitudo autem species est
unitatis, quanto, stante distinctione suppositali, maior est
unitas formae, tanto generatio est perfectior.
' Art. 5 , Com-
ment. num. vii.
Matlh. xxTiii
9-
Cf. num. II.
ARTICULUS TERTIUS
UTRUM HOC NOMEN PATER DICATUR IN DIVINIS PER PRIUS
SECUNDUM QUOD PERSONALITER SUMITUR
»D TERTiuM sic PROCEDiTUR. Vidctur quod
hoc nomen Pater non dicatur in divinis
'per prius secundum quod personaliter
i^sumitur. Commune enim, secundum in-
tellectum, est prius proprio. Sed hoc nomen
Pater ', secundum quod personaliter sumitur, est
proprium personae Patris : secundum vero quod
sumitur essentialiter, est commune toti Trinitati,
nam toti Trinitati dicimus Pater noster. Ergo per
prius dicitur Pater essentialiter sumptum, quam
personaliter.
2. Praeterea, in his quae sunt eiusdem ratio-
nis , non est praedicatio per prius et posterius.
Sed paternitas et filiatio secundum unam ratio-
a) hoc nomen Pater. - Om. ACDEFGa.
QUAESTIO XXXIII, ARTICULUS III
36i
nem videntur dici secundum quod persona divina
est Pater Filii, et secundum quod tota Trinitas
p est Pater noster vel creaturae ^ : cum, secundum
* Homiiia xv, de BasiUum * , uccipere sit commune creaturae et
Filio. Ergo non per prius dicitur Pater in divinis
T secundum quod sumitur essentialiter, quam "^ se-
cundum quod sumitur personaliter.
3. Praeterea, inter ea quae non dicuntur se-
cundum rationem unam, non potest esse com-
paratio. Sed Filius comparatur creaturae in ra-
tione fiiiationis vel generationis, secundum illud
' vers. 15. Coloss. I *: Qui est tmago Dei invisibilis, primoge-
nitus omnis creaturae. Ergo non per prius dicitur
in divinis paternitas personaliter sumpta, quam
essentialiter ; sed secundum rationem eandem.
Sed contra est quod aeternum prius est tem-
porali. Ab aeterno autem Deus est Pater Filii:
ex tempore autem Pater est creaturae. Ergo per
prius dicitur paternitas in Deo respectu Filii, quam
respectu creaturae.
Respondeo dicendum quod per prius dicitur
nomen de illo in quo salvatur tota ratio nominis
perfecte, quam de illo in quo salvatur secundum
8 aliquid: de hoc enim dicitur quasi ^ per simiii-
tudinem ad id in quo perfecte salvatur, quia
omnia imperfecta sumuntur a perfectis. Et inde
est quod hoc nomen leo per prius dicitur de
^' animali in quo tota ratio leonis salvatur, quod
proprie dicitur leo, quam de aliquo homine in
quo invenitur aliquid de ratione leonis, ut puta
audacia vel fortitudo, vel aliquid huiusmodi: de
hoc enim per similitudinem dicitur.
^•'^^■«vmart' Manifestum est autem ex praemissis * quod
4- ' perfecta ratio paternitatis et filiationis invenitur
in Deo Patre et Deo Filio: quia Patris et Filii
una est natura et gloria. Sed in creatura filiatio
invenitur respectu Dei, non secundum perfectam
rationem, cum non sit una natura Creatoris et
creaturae; sed secundum aliqualem similitudinem.
Quae quanto perfectior fuerit, tanto propinquius
s acceditur ' ad veram filiationis rationem. Dicitur
? enim Deus ^ alicuius creaturae Pater, propter si-
militudinem vestigii tantum, utpote irrationalium
* vers. 28. creaturarum ; secundum illud lob xxxviii * : Quis
est pluviae Pater? aut quis genuit stillas roris?
Alicuius vero creaturae, scilicet rationalis, se-
cundum similitudinem imaginis; secundum illud
* vers. 6. Bcut. XXXII *: Notine ipse est Pater tuus, qui pos-
sedit et fecit et creavit te? Aliquorum vero est
Pater 1 secundum similitudinem gratiae, qui etiam 1
dicuntur filii adoptivi, secundum quod ordinantur
ad haereditatem aeternae gloriae per munus gra-
tiae acceptum; secundum illud Rom. viii *: Ipse ■ vers. 16, 17.
Spiritus reddit testimonium spiritui nostro , quod
sumus filii Dei; si autem filii ", et haeredes. Ali- ®
quorum vero secundum similitudinem gloriae,
prout iam gloriae haereditatem possident; secun-
dum illud Rom.v*: Gloriamur in spe gloriae " vers. 2.
filiorum Dei.
Sic igitur patet quod per prius paternitas di-
citur in divinis secundum quod importatur re-
spectus Personae ad Personam, quam secundum
quod importatur respectus Dei ' ad creaturam. '
Ad primum ergo dicendum quod communia ab-
solute dicta, secundum ordinem intellectus nostri,
sunt priora quam propria: quia includuntur in
intellectu propriorum, sed non e converso; in in-
tellectu enim personae Patris intelligitur Deus ,
sed non convertitur. Sed communia quae impor-
tant respectum ad creaturam, per posterius di-
cuntur quam propria quae important respectus
personales : quia persona procedens in divinis ,
procedit ut principium productionis creaturarum.
Sicut enim verbum conceptum in mente artificis,
per prius intelligitur procedere ab artifice quam
artificiatum , quod producitur ad similitudinem
verbi concepti in mente; ita per prius procedit
Filius a Patre quam creatura, de qua nomen fi-
liationis dicitur secundum quod aliquid participat
de similitudine Filii'"; ut patet per illud quod di- "
citur Rom. viii *: Quos praescivit, et praedestinavit ' vers. 29.
fieri conformes imaginis Filii eius.
Ad secundum dicendum quod accipere dicitur
esse commune creaturae et Filio , non secun-
dum univocationem, sed secundum similitudinem
quandam remotam, ratione cuius dicitur primoge-
nitus creaturae *. Unde in auctoritate inducta ** I.^fsp."a^<i ?•'
subditur: ut sit ipse primogenitus in multis fra-
tribus , postquam dixerat conformes fieri aliquos
imaginis Filii Dei. Sed Filius Dei naturaliter ^ habet >■
quoddam singulare prae aliis, scilicet habere per
naturam id quod accipit; ut idem Basilius dicit *. • loco citato.
Et secundum hoc dicitur unigenitus , ut patet
loan. I * : Unigenitus, qui est in sinu Patris, ipse • vers. is.
nobis enarravit.
Et per hoc patet solutio ad tertium.
p) noster vel creaturae. — noster G, creaturae ceteri.
Y) quam. - sed D, et ceteri et ed. a, neque ed. b.
8) quasi. — Om. codices.
e) acceditur. - attenditur ACEpB.
?) Deus. - Omittunt codices. - Pro creaturae, naturae AC, omit-
tit B.
r)) est Pater. - Om. codices et ed. a. - Pro secundum similitudinem,
in similitudine B.
8) si autem filii. - Om. codices.
i) Dei. - creaturae ACEpB, Creatoris sB.
x) Filii. - vel Patris add. Pfe.
X) naturaliter. - naturalis CDEFGpA , naturalis dicitur qui BsA
Commentaria Cardinalis Caietani
IN titulo adverte tria. Primo, ly Pater secundum quod per-
sonaliter. Pater enim dupliciter de Deo dicitur: scilicet
♦ II ad Cor. i , personaliter, cum dicitur * Pater Domini nostri lesu Christi;
vcrs. ^.
' ibid.' et essentialiter , cum dicitur * Pater misericordiarum. Et
ideo non immerito additur ly secundum quod personali-
ter. - Secundo , ly dicatur. Non enim quaeritur , an in
divinis prius sit esse Patrem ad intra, an esse Patrem ad
extra : sed, an ratio formalis Patris nomine significata, per
SUMMAE Theol. D. Thomae T. I.
prius dicatur de Deo ut est Pater intra, quam de Deo
ut est Pater extra. - Tertio, ly prius. Quamvis enim ex
ratione in oppositum facta in littera, prioritatem indistin-
cte significare videatur; directe tamen, in proposito, stat
pro prioritate secundum naturae ordinem, qui inter inten-
tiones unius nominis inveniri est solitus, ut patet in toto
■V Metaphys *. - Ita quod sensus est : An ratio Patris * Did. lib. iv.
nomine significata, personaliter dicta, sit naturae ordine
46
362
QUAESTIO XXXIII, ARTICULUS IV
prior intentio talis nominis, quam ratio eiusdem essentia-
liter dicta.
II. In corpore unica est conclusio, responsiva quaesito
affirmative : Pater per prius dicitur in divinis personaliter,
quam essentialiter. - Probatur sic. Omnia imperfecta su-
muntur a perfectis : ergo omne nomen prius dicitur de
illo in quo salvatur tota eius ratio perfecte, quam de illo
in quo salvatur secundum aliquid : ergo paternitas prius
dicitur in divinis secundum quod importat respectum Per-
sonae ad Personam, quam secundum quod dicit respectum
Dei ad creaturas: ergo.
Prima consequentia probatur primo: quia de eo de quo
nomen dicitur secundum aliquid , dicitur quasi per simi-
litudinem ad id in quo perfecte salvatur. Manifestatur de-
inde in leonis nomine. - Secunda autem probatur: quia in
Deo Patre et Deo Filio invenitur perfecta ratio paternitatis
et filiationis ; in Deo autem et creatura non, sed secundum
aliqualem similitudinem. Et probatur prima pars huius as-
sumpti : quia divinarum Personarum una est natura ac glo-
ria. Secunda vero pars, quoad negationem : quia creatura
non eiusdem naturae est cum Deo. Quoad affirmationem
vero , manifestatur graduando latitudinem filialis assimila-
tionis creaturae ad Deum , iuxta quatuor modos similitu-
dinis, scilicet vestigii, imaginis, gratiae et gloriae. Confir-
manturque omnia auctoritatibus satis clare in littera.
III. In responsione ad primum, diligenter notato tria:
scilicet distinctionem , comparationes , et rationes earum.
Distinctio est haec : communium, idest essentialium, quae-
dam dicuntur absolute, ut bomis, sapiens, etc. ; quaedam
respective ad extra, ut Dominus etc. - Comparationes sunt
duae. Prima est: communia absoluta sunt priora, secun-
dum intellectum, personalibus. Altera est: communia re-
spectiva ad extra , sunt posteriora personalibus. - Ratio
primae comparationis est , quoniam communia absoluta
clauduntur in personalibus, et non e converso: priora enim
constat esse a quibus non convertitur consequentia. Ratio
vero secundae comparationis est, quoniam processio divi-
narum personarum est principium processionis creatura-
rum; ac per hoc, personalia praesupponuntur a respectibus
ad extra. Et adverte diligenter hanc secundae comparationis
rationem, quod non loquitur nisi de respectibus ad extra
consequentibus actiones transeuntes : hi enim tantum spe-
ctant ad processionem creaturarum.
IV. Et propterea ex hoc loco non habemus mentem
Auctoris circa communia respectiva ad creaturas, spectantia
ad actiones immanentes, an scilicet posteriora sint perso-
nalibus; puta, an, secundum ordinem intellectus, prius sit
Deum intelligere creaturas quam producere Filium, aut e
converso. Et est dubitatio de simplici intelligentia , quae
inest Deo naturaliter : non autem de scientia visionis, quae
inest ei libere. Et quoniam impertinens est difficultas haec
proposito, quoniam secundum huiusmodi non dicitur Deus
Pater, erit de hoc specialis quaestio, iuxta hunc articulum.
Alia autem difficultas, an scilicet processio personarum
sit principium processionis creaturae , inferius, qu. xlv,
art. 6, ex proposito tractabitur.
ARTICULUS QUARTUS
UTRUM ESSE INGENITUM SIT PATRI PROPRiUM
I Sent., dist. xiii, art. 4; dist. xxvm, qu. i, art. i; Contra errores Graec, cap. viii.
iD QUARTUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
esse ingenitum non sit Patri proprium.
'Omnis enim proprietas ponit aliquid
jin eo cuius est proprietas. Sed ingeni-
tus nihil ponit in Patre, sed removet tantum. Ergo
non significat proprietatem Patris.
2. Praeterea, ingenitum aut dicitur privative,
aut negative. Si negative, tunc quidquid non est
genitum, potest dici ingenitum. Sed Spiritus San-
ctus non est genitus, neque etiam essentia divina.
Ergo ingenitum " etiam eis convenit: et sic non
est proprium Patri. - Si autem privative sumatur,
cum omnis privatio significet imperfectionem in
privato, sequitur quod persona Patris sit imper-
fecta. Quod est impossibile.
3. Praeterea, ingenitus in divinis non signifi-
cat relationem, quia non dicitur relative : signifi-
cat ergo substantiam. Ingenitus igitur et genitus
secundum substantiam differunt. Filius autem, qui
est genitus, non differt a Patre secundum sub-
stantiam. Pater ergo non debet dici ingenitus.
4. Praeterea, proprium est quod uni soli con-
venit. Sed cum sint plures ab alio procedentes
in divinis, nihil videtur prohibere quin etiam sint
plures ab alio non existentes. Non igitur est pro-
prium Patri esse ingenitum.
5. Praeterea, sicut Pater est principium per-
sonae genitae, ita et personae procedentis. Si ergo
propter oppositionem quam habet ad personam
genitam, proprium Patris ponitur esse quod sit
ingenitus; etiam proprium eius debet poni quod
sit improcessibilis.
Sed contra est quod dicit Hilarius, IV de
Trin. *: Est iinus ab uno, scilicet ab ingenito ge-
nitus, proprietate videlicet in unoquoque et inna-
scibilitatis et originis.
Respondeo dicendum quod, sicut in creaturis ^
invenitur principium primum et principium se-
cundum, ita in personis divinis, in quibus non
est prius et posterius, invenitur '' principium non
de principio, quod est Pater, et principium a prin-
cipio, quod est Filius. In rebus autem creatis ali-
quod principium primum innotescit dupliciter :
uno quidem modo , inquantum est principium
primum per hoc quod habet relationem ad ea
quae ab ipso sunt ; alio modo , inquantum est
primum " principium per hoc quod non est ab
alio. Sic igitur et Pater innotescit quidem pater-
nitate et communi spiratione, per respectum ad
personas ab eo • procedentes: inquantum autem
est principium non de principio , innotescit per
hoc, quod non est ab alio: quod pertinet ad pro-
prietatem innascibilitatis, quam significat hoc no-
men ingenitus.
Ad primum ergo dicendum quod quidam dicunt
quod innascibilitas , quam significat hoc nomen
ingenitus, secundum quod est proprietas Patris,
non dicitur tantum negative; sed importat vel
Num. 33.
a) ingenitum. - ingenitus codices.
p) creaturis. - creatis ACEFG.
•j) invenitur. - dicitur codices et a b. ~ quod est Pater et prin-
cipium a principio omittit editio a; pro a principio, de principio
codices.
0) primum. - Om. E; principium om. ACDFG.
QUAESTIO XXXIII, ARTICULUS IV
363
iitrumque simul, scilicet quod Pater a nullo est,
et quod est principium aliorum ; vel importat
universalem auctoritatem; vel etiam fontalem ple-
nitudinem. - Sed hoc non videtur verum. Quia
sic innascibilitas non esset alia proprietas a pa-
' ternitate et spiratione, sed includeret eas, sicut '
includitur proprium in communi: nam fontalitas
et auctoritas nihil aliud significant in divinis quam
principium originis. - Et ideo dicendum est, se-
• cap. VII. cundum Augustinum, V de Trin. *, quod ingenitus
negationem generationis passivae importat: dicit
enim quod tantum valet quod dicitur ingenitus,
quantum valet quod dicitur non Filius. Nec pro-
pter hoc sequitur quod ingenitus non debeat poni
propria notio Patris: quia prima et simplicia per
negationes notificantur; sicut dicimus punctum
t esse cuius ' pars non est.
Ad secundum dicendum quod ingenitum quan-
doque sumitur negative tantum. Et secundum
i Ji?/ dist^Mu' ^^'^ Hieronymus dicit * Spiritum Sanctum esse
ingenitum, idest non genitum. - Alio modo potest
dici ingenitum aliquo modo privative: non tamen
1 ahquam imperfectionem importat ". Multipliciter
enim dicitur privatio. Uno modo, quando aliquid
• non habet quod natum est haberi " ab alio ,
etiamsi ipsum non sit natum habere illud: sicut
si lapis dicatur res mortua, quia caret vita, quam
quaedam res natae sunt habere. Alio modo dici-
tur privatio, quando aUquid non habet quod na-
' tum est haberi ' ab aliquo sui generis; sicut si
talpa dicatur caeca. Tertio modo, quando ipsum
non habet quod natum est habere: et hoc modo
privatio imperfectionem importat. Sic autem in-
genitum non dicitur privative de Patre, sed se-
• D. 1059. cundo modo*, prout scilicet aliquod suppositum
divinae naturae non est genitum, cuius tamen
naturae aliquod suppositum est genitum. - Sed
secundum hanc rationem, etiam de Spiritu Sancto
potest dici ingenitum. Unde ad hoc quod sit pro-
prium soli Patri, oportet ulterius in nomine in-
geniti intelHgere, quod conveniat alicui personae
* divinae quae sit principium alterius personae ";
ut sic intelligatur importare negationem in ge-
nere principii personaUter dicti in divinis. Vel, ut
intelligatur in nomine ingeniti, quod omnino non
sit ab aUo: et non solum quod non sit ab aUo
per generationem ^. Sic enim nec Spiritui San- ^
cto convenit esse ingenitum, qui est ab alio per
processionem lit persona subsistens : nec etiam
divinae essentiae , de qua potest dici quod est
in Filio vel in Spiritu Sancto ab alio, scilicet a
Patre ''. ^
Ad tertium dicendum quod, secundum Dama-
»scenum *, ingenitum uno modo significat idem \\^f{'tL°^;'
quod increatum: et sic secundum substantiam
dicitur; per hoc enim differt substantia creata ab
increata. Alio modo significat id quod non est
genitum. Et sic relative dicitur, eo modo quo
negatio reducitur ad genus affirmationis , sicut
non homo ad genus substantiae, et non album
ad genus quaUtatis. Unde, cum genitum in divi-
nis relationem importet, ingenitum etiam ad re-
lationem pertinet. Et sic non sequitur quod Pater
ingenitus distinguatur a Filio genito secundum
substantiam ; sed solum secundum relationem ,
inquantum sciUcet relatio Filii negatur de Patre.
Ad quartum dicendum quod, sicut in quolibet
genere oportet ponere unum primum, ita in di-
vina natura oportet ponere unum principium " ^
quod non sit ab alio , quod ingenitum dicitur.
Ponere igitur duos innascibiles, est ponere duos
Deos, et duas naturas divinas. Unde Hilarius
dicit, in libro de Synodis *: Cum unus Deus sit, •supercan.xxvi.
duo innascibiles esse non possunt. Et hoc prae-
cipue quia, si essent duo innascibiles, unus eo-
rum non esset ab alio : et sic non distinguerentur
oppositione relativa : oporteret igitur quod distin-
guerentur * diversitate naturae.
Ad quintum dicendum quod proprietas Patris
prout non est ab alio, potius significatur per re-
motionem nativitatis FiUi, quam per remotionem
processionis Spiritus Sancti. Tum quia processio
Spiritus Sancti non habet nomen speciale, ut su-
pra * dictum est. Tum quia etiam ordine naturae ^*^d'"™'*"'
praesupponit generationem FiUi. Unde, remoto " »
a Patre quod non sit genitus, cum tamen sit prin-
cipium generationis, sequitur consequenter quod
non sit procedens processione Spiritus Sancti :
quia Spiritus Sanctus non est generationis prin-
cipium, sed a genito procedens.
E
e) sicut. - secundum quod BD.
i^) cuius. - cui ACE.
r,) non tamen ... importat. - non tamen quod ... importet B.
6) kaberi. - habere P.
i) haberi. - habere P.
x) personae. - divinae addunt ABCDE.
X) generationem. — sed neque per processionem addit F. - Pro con-
venit, conveniet ACEEG.
(a) a Patre. - Patre ACEFG.
v) unum principium. — unum primum principium ABCE , princi-
pium P.
?) oporteret igitur quod distinguerentur. - sed B; pro oporteret
igitur, ergo oportet pA, ergo oporteret .sA, oportet ergo CDEFG, ideo
oporteret edd. a b.
0) remoto. - removendo BG.
Commentaria Cardinalis Caietani
IN titulo, proprium distinguitur contra commune. Et ex-
cludit, ut in responsione ad secundum * habetur, non
solum alias personas divinas, sed etiam naturam ipsam.
II. In corpore unica est condusio , non nisi implicite
responsiva quaesito ac posita: Ingenitum esse est proprium
Patris. - Probatur sic. Pater et Filius in divinis smtA princi-
pium non de principio, et principium de principio, quem-
admodum in creaturis haec est principium primum , illa
principium secunduni : ergo pater dupliciter innotescit, sci-
licet inquantum principium, paternitate et communi spira-
tione ; et inquantum non de principio , per non esse ab
alio : ergo per esse ingenitum. Et si subintellexeris quod
esse principium non de principio , seu non esse ab alio ,
est proprium Patri, concludes non solum quod ingenitum
convenit Patri, quod in littera explicatur ; sed etiam quod
est proprium Patri, quod quaesitum erat, et quod deter-
minare intendebat littera.
Antecedens declaratur : quia in personis divinis non est
prius et posterius, ut inferius * patebit. - Consequentia vero *Qa-xi.", art.3.
prima probatur : quia principium primum in creaturis du-
364
QUAESTIO XXXIII, ARTICULUS IV
pliciter innotescit, scilicet relatione ad ea quae sunt a se,
et negatione sui ab alio. - Secunda vero consequentia pro-
batur: quia non esse ab alio spectat ad innascibilitatem
significatam ingeniti nomine.
III. In responsione ad secundum , adverte quod inge-
nitum cum constet ex in et genitum, utrumque est mul-
tiplex. Nam ly in dupliciter sumitur, scilicet pure negative,
aut privative : et hoc multipliciter, aut in ente, aut in ge-
nere, aut in seipso : et hoc solo modo dicit imperfectionem.
Hic autem sumitur privative in genere aut principii per-
sonaliter, aut divinae rei. - Genitum quoque dupliciter su-
mitur: sdYiczX proprie, idest ab alio per generationem ; et
communiter, idest quovis modo ab alio.
Unde in littera quinque dicuntur. Primo , quod ingeni-
tum pure negative, non est proprium Patri. Secundo, quod
ingenitum privative in seipso, non convenit Patri. Tertio,
quod ingenitum privative in genere divini suppositi, non
est proprium Patri : quia convenit Spiritui Sancto. Quarto,
quod ingenitum in genere principii personaliter dicti, est
proprium Patri. Et in his quatuor acceptionibus ly geni-
tum sumitur proprie. Quinto, quod in genere rei divinae,
sumendo ly genitum communiter, ingenitum est proprium
Patri: quoniam solus nullo modo est ab alio; essentia nam-
que, etsi non simpliciter, tamen ut in Filio et Spiritu San-
cto, est a Patre.
IV. In responsione ad quartum , adverte quod littera
duas assignat rationes quare non possunt esse in divinis
duae personae ingenitae; iuxta illud Hilarii, cum unus Deus
sit , duo innascibiles esse non possunt , unitatem divinae
naturae assignantis pro causa unitatis personae innascibilis.
Et prima quidem deductio litterae est, quia in omni natura
oportet ponere unum primum : ac per hoc, si plura prima
sunt, plures naturae erunt. - Secunda est quia, si essent
duo innascibiles, distinguerentur diversitate naturarum: quia
non relationibus originis oppositis ; neuter enim esset ab
altero, aut alio.
V. Veruntamen Scotus, in I, dist. ii, qu. v, hanc se-
cundam rationem reprehendit, eo quod medium non est
notius conclusione : qui enim plures personas ingenitas
poneret , non concederet eas relationibus originis distin-
gui. Et Hilarius quidem , inquit , hoc dicit , sed non
probat.
Sed re vera tam Hilarii ratio, quam illius in littera de-
ductio, non solum rationabilis, sed necessaria est. Quoniam
aut in divinis non est personarum distinctio, ut dicunt phi-
losophi: et sic una tantum persona est ingenita. Aut sunt
tres personae, ut fides catholica docet: et sic, cum distin-
ctio per absoluta non sit intelligibilis, restat quod per or-
dinem tantum originis esse possit. Unde medium notius est
conclusione: sicut notius est non posse esse distinctionem
realem personarum in absolutis absque diversitate perfe-
ctionis. Sed Scotus, actus concepta passione, quam expres-
surus erat in xxvi dist. eiusdem, haec dixisse videtur : qua
de re inferius * erit sermo.
' Qu. XL, art. 2,
in Commento.
)
QUAESTIO XXXIV, ARTICULUS I
365
9UAESTIO TRIGESIMAQUARTA
DE PERSONA FILII
IN TRES ARTICULOS DIVISA
* Cf. qu. XXXIII,
Introd.
DEiNDE considerandum est de persona Filii *.
Attribuuntur autem tria nomina Filio , sci-
licet Filius, Verbum et Imago. Sed ratio Filii ex
ratione Patris consideratur. Unde restat conside-
randum de Verbo et Imagine.
Circa Verbum quaeruntur tria.
Primo: utrum Verbura dicatur essentialiter in
divinis, vel personaliter.
Secundo: utrum sit proprium nomen Filii.
Tertio : utrum in nomine Verbi importetur re-
spectus ad creaturas.
ARTICULUS PRIMUS
UTRUM VERBUM IN DIVINIS SIT NOMEN PERSONALE
r 11", qu. xciii, art. i, ad 2; I Sent., dist. xxvii, qu. n, art. 2, qu' i; De Pot., qu. ix, art. 9, ad 7;
De Verit., qu. iv, art. 2 ; art. 4, ad 4.
* Ibid., cap. Lxii,
LXIII, al.Lx.
,D PRiMUM sic PROCEDITUR. Videtur quod
Verbum in divinis non sit nomen per-
'sonale. Nomina enim personalia proprie
^dicuntur in divinis, ut Pater et Filius.
Sed verbum metaphorice dicitur in divinis, ut
* cap. I, super Origenes dicit, siiper loannem *, Ergo verbum
pioeratverbum. non cst pcrsonale in divinis.
2. Praeterea, secundum Augustinum, in libro
•Lib.ix,cap. X. jg Trin. *, verbum est notitia cum amore. Et se-
• cap. Lxiii, ai. cundum Anselmum , in Monol. *, dicere summo
spiritui nihil aliud est quam cogitando intueri. Sed
notitia et cogitatio et intuitus in divinis essentia-
liter dicuntur. Ergo verbum non dicitur persona-
« liter " in divinis.
3. Praeterea, de ratione verbi est quod dica-
tur. Sed, secundum Anselmum *, sicut Pater est
intelligens, et Filius est intelligens, et ^ Spiritus
Sanctus est intelligens ; ita Pater est dicens, Filius
est dicens, et Spiritus Sanctus est dicens. Et si-
militer quilibet eorum dicitur. Ergo nomen verbi
essentialiter dicitur in divinis, et non personaliter.
4. Praeterea, nulla persona divina est facta.
Sed verbum Dei est aliquid factum: dicitur enim
in Psalmo cxlviii *: Ignis, grando, nix, glacies,
spiritus procellarum, quae faciunt verbum eius.
Ergo verbum non est nomen personale in divinis.
Sed contra est quod dicit Augustinus, in VII
de Trin. *: Sicut Filius refertur ad Patrem, ita
et Verbum ad id cuius est Verbum. Sed Filius
est nomen personale : quia relative dicitur. Ergo
et Verbum.
Respondeo dicendum quod nomen Verbi in di-
vinis, si proprie sumatur, est nomen personale,
Vers. 8.
Cap. II.
* Cap. I, n. 2. -
S. Th. lect. iL
t
*Lib.II,cap.vni,
S.Th.
et nullo modo essentiale. Ad cuius evidentiam,
sciendum est quod verbum tripliciter quidem in
nobis proprie dicitur: quarto autem modo, dicitur
improprie sive figurative ■'. Manifestius autem et
communius in nobis dicitur verbum quod voce
profertur. Quod quidem ab interiori procedit quan-
tum ad duo quae in verbo exteriori inveniuntur,
scilicet vox ipsa, et significatio vocis ^. Vox enim
significat intellectus conceptum, secundum Philo-
sophum, in libro I Periherm. *: et iterum vox ex
imaginatione ' procedit, ut in libro de Anima *
dicitur. Vox autem quae non est significativa , num.n.
verbum dici non potest. Ex hoc ergo ^ dicitur ''"' """
verbum vox exterior, quia significat interiorem
mentis conceptum. Sic igitur primo et principa-
liter interior mentis conceptus verbum dicitur:
secundario vero ", ipsa vox interioris conceptus i
significativa : tertio vero , ipsa imaginatio vocis
verbum dicitur. Et hos tres modos verbi ponit
Damascenus *, in I libro, cap. xiii ", dicens quod
verbum dicitur naturalis intellectus motus, secun-
dum quem ' movetur et intelligit et cogitat, velut
lux et splendor , quantum ad primum : rursus
verbum est " quod non verbo profertur, sed in
corde pronuntiatur, quantum ad terfium : rursus
etiam verbum est angeliis , idest nunfius, intelli-
gentiae, quantum ad secundum. - Dicitur autem
figurative * quarto modo verbum, id quod verbo
significatur vel efficitur: sicut consuevimus di-
cere, hoc est verbum quod dixi tibi, vel quod
mandavit rex, demonstrato ^" aliquo facto quod
verbo significatum est vel simpliciter enuntiantis,
vel efiam imperantis.
De Fide Orth.
e
a) personaliter. - sed essentialiter addit B.
P) et. - Om. ABCDEGa.
T) Jigtrative. - figurate ACE.
8) vocis, — Ora. ACE.
e) ex imaginatione. - ex significatione vel imaginatione PAB et
ed. b, de significatione C, significatione E.
l^) ergo. - autem codices.
7)) vero. - Om. ABCDE. Item post tertio.
6) m / libro, cap. xni. - Haec et quae sequuntur usque ad quan-
tum ad secundum indusive, omittunt ACDEFpB. Omiserat etiam G, et
iam scripserat Dicitur autem ... Unde (ante' Augustinus) ; sed his per
vacat sublatis, orationem resumit ad in I libro. — cap. xiii om. GsB
et ed. a.
i) quem. — quod G.
x) rursus verbum est. — est verbum rursus est sB, verbum rursus
est Ga.
\) figurative. - figurate ACEF.
[i) demonstrato. - demonstrando B, om. F. - facto om. ACE.
366
QUAESTIO XXXIV, ARTICULUS I
Dicitur autem proprie verbum in Deo, secun-
dum quod verbum significat conceptum intelle-
* cap. X. ctus. Unde Augustinus dicit, in XV de Trin. * :
Quisquis potest intelligere perbum, non solum an-
iequam sonet , verum etiam antequam sonorum
eius imagines cogitatione involvantur, iam potest
videre aliquam Verbi illius similitudinem, de quo
dictum est: In principio erat Verbum. Ipse autem
conceptus cordis de ratione sua habet quod ab
alio procedat, scilicet a notitia concipientis. Unde
verbum , secundum quod proprie dicitur in di-
vinis, significat aliquid ab alio procedens: quod
pertinet ad rationem nominum personalium in
divinis, eo quod personae divinae distinguuntur
• Qu. XXVII , in- secundum originem, ut dictum est *. Unde opor-
trod.; qu. XXXII, '-^ -.' , . , ^- .
art. 3. tet quod nomen Verbi, secundum quod propne
in divinis accipitur, non sumatur essentialiter, sed
♦ D. 1161. personaliter tantum *.
Ad primum ergo dicendum quod Ariani, quo-
ar^i ^"d r.'"" ' i"um fous Origenes invenitur *, posuerunt Filium
V alium " a Patre esse in diversitate substantiae.
Unde conati sunt, cum Filius Dei Verbum dicitur,
astruere non esse proprie dictum; ne, sub ratione
verbi procedentis, cogerentur fateri Filium Dei
non esse extra substantiam Patris; nam verbum
interius sic a dicente procedit, quod in ipso ma-
net. - Sed necesse est, si ponitur verbum Dei
metaphorice dictum, quod ponatur verbum Dei
proprie dictum. Non enim potest aliquid meta-
5 phorice verbum ^ dici, nisi ratione manifestatio-
nis: quia vel manifestat sicut verbum, vel est
verbo manifestatum. Si autem est manifestatum
verbo, oportet ponere verbum quo manifestetur.
0 Si autem dicitur verbum quia " exterius manife-
stat, ea quae exterius manifestant, non dicuntur
verba nisi inquantum significant interiorem mentis
conceptum, quem aliquis etiam per exteriora signa
'^ manifestat. Etsi ergo verbum aliquando " dicatur
metaphorice in divinis, tamen oportet ponere Ver-
bum proprie dictum, quod personaliter dicatur.
Ad secundum dicendum quod nihil eorum quae
ad intellectum pertinent, personaliter dicitur in
divinis, nisi solum Verbum : solum enim verbum
significat aliquid ab alio emanans. Id enim quod
intellectus in concipiendo format, est verbum.
p Intellectus autem ipse, secundum quod est p per
speciem intelligibilem in actu, consideratur abso-
lute. Et similiter intelligere, quod ita se habet ad
intellectum in actu, sicut esse ad ens in actu:
non enim intelligere significat acfionem ab intel-
ligente exeuntem, sed in intelligente manentem. -
Cum ergo dicitur quod verbum est notitia, non
accipitur notitia pro actu intellectus cognoscentis,
vel pro aliquo eius habitu : sed pro eo quod intel-
lectus concipit cognoscendo. Unde et Augustinus
dicit * quod Verbum est sapientia genita : quod * oe Trm.. iib.
nihil aliud est quam ipsa conceptio sapientis : quae
etiam pari modo notitia genita dici potest. - Et
per eundem modum potest intelligi quod dicere
Deo sit cogitando intueri, inquantum scilicet in-
tuitu cogitationis divinae concipitur Verbum Dei.
Cogitationis tamen nomen Dei Verbo proprie non
convenit : dicit enim Augusfinus, XV de Trin. * : * ^ap. xvi.
Ita dicitur illud Verbum Dei , ut cogitatio non
dicatur; ne aliquid esse qiiasi volubile credatur in
Deo, quod nunc ° accipiat formam ut verbum sit, '
eamque dimittere possit, atque informiter quodam-
modo volutari. Cogitatio enim proprie in inqui-
sitione veritatis consistit, quae in Deo locum non
habet. Cum vero intellectus iam ad formam veri-
tatis pertingit, non cogitat, sed perfecte veritatem
contemplatur. Unde Anselmus improprie accipit ^ '^
cogitationem pro contemplatione.
Ad tertium dicendum quod, sicut, proprie lo-
quendo, Verbum dicitur personaliter in divinis et
non essentialiter, ita et dicere. Unde, sicut Verbum
non est commune Patri et Filio et Spiritui San-
cto , ita non est verum quod Pater et Filius et
Spiritus Sanctus sint unus dicens. Unde Augusti-
nus dicit, VII de Trin. *: Dicens " illo coaeterno *c*p-'j
Verbo non singulus intelligitur in divinis. Sed dici
convenit'cuilibet personae: dicitur enim non so-
lum verbum, sed res quae verbo intelligitur vel
significatur. Sic ergo uni soli ? personae in divinis ^
convenit dici eo modo quo dicitur verbum: eo
vero modo quo dicitur res in verbo intellecta ^, ^
cuilibet personae convenit dici. Pater enim , in-
telligendo se et Filium et Spiritum Sanctum, et
omnia alia quae eius scientia continentur, con-
cipit Verbum : ut sic tota Trinitas Verbo dicatur,
et etiam omnis creatura ; sicut intellectus hominis
verbo quod concipit intelligendo lapidem ''', lapi- "i'
dem dicit. - Anselmus vero improprie accepit " "
dicere pro intelligere. Quae tamen differunt. Nam
intelligere importat solam habitudinem intelligentis
ad rem intellectam ; in qua nulla ratio originis
importatur, sed solum informatio quaedam in in-
tellectu nostro, prout intellectus noster fit in actu
per formam rei intellectae. In Deo autem importat
omnimodam identitatem: quia in Deo est omnino
idem intellectus et intellectum, ut supra * osten- *Qu='iv,art.2,
sum est "*. Sed dicere importat principaliter ha- ««
bitudinem ad verbum conceptum : nihil enim
est aliud dicere quam proferre verbum. Sed ^^ ^^
mediante verbo importat habitudinem ad rem
intellectam, quae in verbo prolato manifestatur
intelligenti. Et sic sola persona quae profert Ver-
bum, est dicens in divinis: cum tamen singula
v) alium. - Om. codices et a b.
\) verbum. - Om. BCDE.
0) quia. - quod DG. - Pro manifestat, manifestatur ACEi; et pro
manifestant, manifestantur PBFafr.
Tt) aliquando. — aliquod codices.
p) est. - est in actu ABCDE; raox in actu om. ACEsBD.
o) nunc. - non PBCDEFpA et ab. - Pro dimittere possit, possit
amittere ABCDE, possit dimittere FG.
t) accipit. ~ accepit ABCDE.
u) Dicens. - Om. H. - Post singulus AG addunt intellectus.
<f) soli. - Om. ACDE.
■/} ifi verbo intellecta. - verbo BCEFpA, omittit D, intellecta edi-
tio a.
4') verbo quod concipit intelligendo lapidem. - verbum (in add. A)
intelligendo concipiens ABCDE, verbo concipit intelligendo concipiens F,
verbum concipit intelligendo lapidem G, alia littera: verbo quod in
intelligendo concipit margo A, verbum concipit intelligendo ed. b,
verbo quod concipit intelligendo P.
(u) improprie accepit. - accepit improprie ABDE, accipit impro-
prie CFG.
aa) sed solum informatio ... ostensum est. — Ora. BCDEFpA.
P3) Sed. - Et codices. - in ante verbo ora. ABCDEF.
n
QUAESTIO XXXIV, ARTICULUS I
personarum sit intelligens et intellecta , et per
consequens Verbo dicta.
Ad quartum dicendum quod verbum sumitur
ibi figurative '''', prout significatum vel effectus
verbi dicitur verbum. Sic enim creaturae dicun-
367
tur facere verbum Dei , inquantum exequuntur
effectum aliquem, ad quem ordinantur ex Verbo
concepto divinae sapientiae: sicut aliquis dicitur
facere verbum regis, dum facit opus ad quod ex
verbo regis instigatur.
Xfj figurative. - flgurate ACE(Dr).
Commentaria Caiviinalis Caietani
TITULUS satis clarus est, ex communi usu vocabulorum
in materia Trinitatis. Et ly sit denotat quod est quae-
stio, an ex propria sui significati ratione sit nomen perso-
nale, an non. Non enim quaeritur utrum possit supponere
pro persona, vel an ex accommodatione sit personale no-
men, sed simpiiciter: in divinis tamen, idest cum de Deo
praedicatur.
II. In corpore tria facit. Primo, proponit conclusionem
responsivam quaesito, scilicet: Verbi nomen proprie sum-
ptum in divinis, est personale, et nullo modo essentiale. -
Secundo, statim declarat illos terminos conclusionis, pro-
prie sumptum in divinis ; tertio , probat conclusionem ,
Cf. num. vii. ibi: Ipse autem conceptus cordis*.
III. Quoad secundum, ad declarandum ly proprie sum-
ptmn, distinguit verbi nomen, et ordinat eius modos. Di-
stinguit quidem, quod sumitur dupliciter: scilicet proprie,
et metaphorice. Et rursus, proprie sumitur- tripliciter. Et
sic, adunando omnes modos, quadrupliciter dicitur: tribus
quidem primis modis proprie , et quarto similitudinarie.
Primo igitur, pro verbo in voce: secundo, in cogitativa:
tertio, in intellectu : quarto autem, pro aliquo facto quod
verbo significatum, imperatum vel effectum est. - Ordinat
autem, primo verbum cordis, secundo oris, tertio cogita-
tivae, locans; probansque primorum ordinem ex hoc, quod
vox exterior verbi rationem non habet, nisi quia significat
interiorem mentis conceptum.
Ad declarandum vero ly in divinis, dicit quod Verbum
in Deo sumitur pro verbo intellectus. Confirmatque hoc
auctoritate Augustini. - De his modis accipiendi verbum,
diffuse ac clare scriptum invenies in Qq. de Ver., qu. iv,
art. I et 2; et in I Sent., dist. xxvn, qu. ir, art. i, 2. Quare
vide ibi.
IV. Circa ordinem inter verba positum in littera, du-
bium est qualis sit, an quoad nos, an secundum se. Quod
enim non sit quoad nos , ex eo patet quod , iuxta hunc
ordinem, non verbum cordis, sed verbum vocis locum pri-
mum habere debet, ut etiam in litterae principio insinuatur.
Quod vero non sit secundum naturara , ex eo apparet ,
quia verbum cogitativae secundum in hoc ordine locum
sibi vendicat : quoniam constat vocale verbum ex imagi-
natione dependere. Et sic, quovis ordine dicatur, male ver^
bum oris secundo loco positum videtur : debetur enim
sibi naturae ordine ultimus, quoad nos vero, primus.
V. Ad hoc dicitur, quod assignatus ordo est naturae
ordo inter intentiones verbi nomine significatas. Ad cuius
evidentiam, scito duos esse canones in huiusmodi. Primus
est: Omne nomen per prius dicitur formaliter, quam se-
cundum denominationem extraneam ; ut patet inductive.
Alter est : Omne nomen formaliter dictum de pluribus ,
prius dicitur de eo a quo aliud dependet , quam de de-
pendente ab illo. Et hoc etiam patet inductive.
Verbiim igitur, quia formaliter salvatur in verbo cordis
et oris tantum, in cogitativa autem causaliter; ideo, iuxta
primam regulam, ultimo dicitur de verbo cogitativae. Et ad
hoc insinuandum Uttera dixit, imaginatio verbum dicitur,
innuens quod in cogitativa ea ratione dicitur verbum, quia
est verbi imaginatio, causalis tamen.
Quia autem verbi ratio formalis in intellectu sine de-
pendentia a verbo vocis, in voce autem cum dependentia
est a verbo cordis , ideo prius de verbo cordis quam de
verbo vocis dicitur : formaliter tamen , ut dictum est , et
non secundum extrinsecam denominationem, ut Durandus
putavit. Quod ex eo patet, quod vox prius verbi nomen
habuit quam mentis conceptus : in illo enim priori , vox
verbum erat, et ratio verbi in conceptu ignota erat. Ergo
vox verbi appellationem non sumpsit a verbo cordis. - Prae-
terea, vox est signum expressivum non denominatione ex-
trinseca, sed formaliter, sicut Socrates est albus. Sed ratio
verbi in voce est esse expressivum seu manifestativum si-
gnum conceptus mentis alteri, ut in littera dicitur: sicut
etiam ratio verbi in conceptu est esse expressivum signum
habitualis notitiae sibi, ut in Qq. de Ver. * dicitur. Igitur * Qu. iv, an. 2.
significativa vox formaliter est verbum, sicut formaliter est
expressiva.
VI. Ad obiectionem autem in oppositum *, dicitur quod ' Cf. num. iv.
ordo naturae inter intentiones nominis multlplicis, nec at-
tenditur secundum ordinem rerum in quibus intentiones
salvantur, nec secundum ordinem illarum intentionum in
esse naturae : sol enim quamvis sit prior calefacto a se ,
et causalitas solis prior sit naturaliter quam calor causatus
per illam , non tamen prius dicitur calidum de eo quam
de calefacto, sed e contra. Sed attenditur secundum habi-
tudinem ipsarum intentionum in hoc quod est includi in
alia et non e contra. Sic autem se habent intentio for-
malis, et secundum denominationem extrinsecam. Et pro-
pterea, licet causalitas cogitativae, qua in ea dicitur verbum,
sit prior vocali verbo, posterius tamen praedicationem eius
recipit.
VII. Quoad tertium *, probatur conclusio sic. Verbum in ' ^f- ""■"• "•
divinis significat conceptum intellectus : ergo significat ali-
quid ab alio procedens : ergo aliquid personale : ergo non
sumitur essentialiter, sed personaliter tantum. - Prima con-
sequentia probatur : quia de ratione ipsius conceptus cordis
est, quod procedat ab alio, scilicet a notitia concipientis.
Secunda vero probatur: quia personae divinae distinguun-
tur secundum originem. Tertia est per se nota.
VIII. Circa hanc rationem ac conclusionem, dubium oc-
currit propter tria. Primo, quia procedere abstrahit a pro-
cessu reali et processu secundum rationem. Et similiter ly
ab alio potest utroque modo intelligi, scilicet alio secun-
dum rem, vel secundum rationem. Et tamen littera infert
et processum et alietatem realem. - Secundo (et est con-
firmatio praecedentis) , propter multas instantias. Intelli-
gere enim, amare, et quodcumque aliud simile, significat
aliquid procedens ab alio, puta intellectu vel voluntate, etc. ;
et tamen non sequitur : Ergo huiusmodi sunt nomina per-
sonalia in divinis. - Tertio (et est augmentatio praeceden-
tium), propter ipsummet Auctorem, qui et in Qq. de Ver. *, " Q"- "■ "^- ^-
et in I Sent. *, ubi supra **, propter haec quae adduximus, " Dist. xxvn, qu.
hanc rationem in littera adductam tenet non concludere; "'cf.num. m.
sustinetque oppositum conclusionis hic probatae, dicens
verbum quandoque personale , quandoque essentiale no-
men esse.
IX. Ad evidentiam huius dubitationis, primo de re ipsa,
deinde * de Auctore dicendum est. Quoad rem, scito duo. • Num. xi.
Primo, quia ly secundum rationem est conditio diminuens,
sicut pictum vel mortuum (moveri enim secundum ratio-
nem, non est moveri), ideo procedere secundum rationem,
non est procedere, sed est intelligi quod procedat, idest
per modum processus. Et propterea, cum de processu est
sermo, de reali oportet intelligi ; sicut cum de motu, aliisque
quae per rationem diminuuntur, loquimur. Alioquin incerta
essent omnia,
Scito secundo, quod aliud est significare aliquid pro-
cedens ab alio: et aliud, significare aliquid per modum pro-
cedentis ab alio. In primo enim dicitur quod res significata
368
QUAESTIO XXXIV, ARTICULUS II
* Cf. n. IX, prin-
cip.
Num. IX, X,
procedit ab alio: in secundo vero, quod res significata in-
telligitur et significatur ut procedens, seu per modum pro-
cedentis ab alio. Inter haec autem duo maior est distantia
quam inter caelum et terram : quoniam tanta est, quanta
est inter esse et significari. In primo enim res significata
est ab alio : in secundo vero, significatur ut ab alio.
X. His autem stantibus, respondetur quod propositiones
in littera assumptae non sunt distinguendae: quoniam ex-
presse significant processionem cadere supra rem significa-
tam. Stat ergo ratio in hoc. Verbi nomen proprie sumptum
in intellectu, significat conceptum procedentem ab alio, ita
quod processio determinat ly coticeptutn secundum rem :
quoniam aliter processio non est. Et proprie dicitur in di-
vinis. Ergo salvatur ibi quoad utrumque: aliter non proprie
diceretur. Ergo est nomen personale: quia ibi nihii est ab
alio nisi persona , quamvis multa intelligantur ut ab alio.
Et per hoc patet responsio ad instantias. Amare enim
non significat aliquid procedens ab alio: sed slgnificat ali-
quid per modum procedentis ab alio. Et eadem ratio est
de ceteris huiusmodi.
XI. Quoad Auctorem * vero, dicitur quod, ut apparet
diligenter intuenti eius libros, paulatim in hac dubitatione
ad veritatis perfectionem pervenit. Nam in I Sent., secutus
est illorum opinionem, qui, verbi nomen sicut amoris no-
men considerantes, quandoque essentiale, quandoque per-
sonale dixerunt. Postmodum, in Qq. de Ver., declinavit in
alteram partem, scilicet quod dicitur personaliter: non ta-
men absque formidine alterius, ut patet ex eo quod respon-
det rationibus ad utramque partem, altera ut rationabiliori
amplexa. Postremo, hoc in loco, alteram partem, scilicet
quod personaliter dicitur, asseruit, cum expressa destructione
alterius , scilicet quod nullo modo essentialiter. Et hoc ,
quia vidit omnia illa quae dubium fecerant aliquando, hac
una ratione cessare, scilicet quod verbi nomen significat
aUquid procedens ab alio ; per hoc secernens ipsum ab his
quae significant per modum procedentis. Contra hoc enim
nulla instantia militat, in hoc nulla distinctio habet locum,
ut patet ex dictis *. Neque assumpsit hoc absque probatione.
sed probavit hoc ex ipsa ratione rei significatae : Ipse, in-
quit, conceptus cordis de ratione sua habet quod ab alio
procedat. Non ergo est aliquid essentiale : quoniam in
nullius essentialis ratione clauditur sive intrinsece, sive ut
necessario concomitans, quod procedat ab alio. - Nec de-
rogat hoc dignitati Doctoris: quoniam naturale est intelle-
ctui humano perfici in processu temporis. Retractavit ergo
antedicta, non commemorando seipsum aliter sensisse, sed
repellendo opinionem quam sustinuerat.
XII. In responsione ad primum, adverte quod condi-
tionalis illa , 52 ponitur verbum Dei metaphorice dictum ,
oportet poni verbum Dei proprie dictum, non tenet gratia
formae, sed gratia materiae. Quoniam, ut in littera dicitur,
si ponitur verbum Dei metaphorice, ponitur aut manife-
statum verbo Dei, aut manifestans verbum Dei: his enim
duobus modis dicitur metaphorice. Utrobique autem clau-
ditur verbum proprie dictum: et consequenter personaliter,
ut deductum est in littera. Nihil enim est in ratione verbi
quod imperfectionem importet, sed tantum esse ab alio, etc.
XIII. In responsione ad secundum, adverte quod, cum
dicitur in littera quod intelligere ita se habet ad intelle-
ctum in actu, sicut esse ad ens in actu, est locutio non
similitudinaria, sed potius expressiva: ac si diceret, quod
sicut esse in communi ad ens in actu in communi , ita
tale esse, idest intelligere, ad tale ens in actu, idest intel-
lectum in actu. Declaratum est enim superius * quod co-
gnoscere aliquid est esse illud ; et quod in cognoscentibus
in potentia , cognoscitivum est primo in potentia ipsum
cognitum, deinde medio modo inter potentiam et actum,
et demum est ipsum ; et tunc tantum dicitur actu cogno-
scens. Nec obstat quod intelligere dicatur actio : tura quia
est immanens, ut in littera dicitur; tum quia, secundum
veritatem, magis habet de signijicari quam esse actionis.
XIV. In responsione ad tertium, dubium est an Verbum
divinum procedat ex omnibus quae sunt in scientia Patris,
scilicet Patre, FiHo et Spiritu Sancto, et omnibus creaturis.
Sed quoniam hoc in articulo tertio huius quaestionis tra-
ctatur magis ex proposito, ibidem * definietur.
♦ Qu. XIV, art. i,
Comment. nura.
IV ; art. 4, com-
ment. num. iii.
Cf. Comment.
Num. XI.
' Qu. XXXII,
ARTICULUS SECUNDUS
UTRUM VERBUM SIT PROPRIUM NOMEN FILII
I Sent., dist. xxvii, qu. 11, art, 2, qu' 2; De Verit., qu. iv, art. 3; Contra errores Graec, cap. xii;
ad Hebr., cap. i, lect. 11.
D SECUNDUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
Verbum non sit proprium nomen Filii.
Filius enim est persona subsistens in
divinis. Sed verbum non significat rem
subsistentem, ut in nobis patet. Ergo Verbum non
potest esse proprium nomen personae Filii.
2. Praeterea, verbum prolatione quadam pro-
cedit a dicente. Si ergo Filius est proprie Ver-
bum, non procedit a Patre nisi per modum pro-
lationis. Quod est haeresis Valentini, ut patet per
Augustinum , in libro de Haeresibus *.
3. Praeterea, omne nomen proprium alicuius
personae significat proprietatem aliquam eius. Si
igitur Verbum sit proprium nomen Filii, signifi-
cabit aliquam proprietatem eius. Et sic erunt
art. plures proprietates in divinis quam supra * enu-
meratae sunt.
4. Praeterea, quicumque intelligit, intelligendo
concipit verbum. Sed Filius intelligit. Ergo Filii
est aliquod verbum. Et sic non est proprium Filii
esse Verbum.
■ Contra Euno-
mium , lib. V ,
cap. XI.
5. Praeterea, Hebr. i * dicitur de Filio, por- * vers. 3.
tans omtiia verbo virtutis suae: ex quo Basilius
accipit * quod Spiritus Sanctus sit verbum Filii.
Non est ergo proprium Filii esse Verbum.
Sed contra est quod Augustinus dicit, VI de
Trin. *: Verbum solus Filius accipitur. • c«p. n.
Respondeo dicendum quod Verbum proprie di-
ctum in divinis personaliter accipitur, et est pro-
prium nomen personae Filii. Significat enim quan-
dam emanationem intellectus: persona autem quae
procedit in divinis secundum emanationem intel-
lectus, dicitur Filius, et huiusmodi processio di-
citur generatio , ut supra * ostensum est. Unde ' Q"- «»". »"•
relinquitur quod solus Filius proprie dicatur Ver-
bum in divinis.
Ad primum ergo dicendum quod in nobis non
est idem esse et intelligere : unde illud quod ha-
bet in nobis esse intelligibile , non pertinet ad
naturam nostram. Sed esse Dei est ipsum eius " «
intelligere : unde Verbum Dei non est aliquod
accidens in ipso, vel aliquis effectus eius; sed
o) eius. - Om. codices.
QUAESTIO XXXIV, ARTICULUS III
369
P
• De Fide Orth.
lib. I, cap. XIII.
r
Num. 9.
pertinet ad ipsam ^ naturam eius. Et ideo oportet
quod sit aliquid subsistens : quia quidquid est in
natura Dei, subsistit. Et ideo Damascenus dicit *
quod Verbum Dei est substantiale ^, et in hypo-
stasi ens: reliqua vero verba, scilicet nostra, vir-
tutes sunt animae.
Ad secundum dicendum quod non * propter
hoc error Valentini est damnatus, quia Filium
dixit prolatione natum , ut Ariani calumniaban-
tur, sicut Hilarius refert, VI de Trin. *: sed pro-
pter varium modum prolationis quem posuit,
sicut patet per Augustinum in libro de Haere-
Loco in arg. sibUS *.
lato. , , ,
Ad tertium dicendum quod in nomme Verbi
eadem proprietas importatur quae in nomine Filii :
•^De Trin.. \ib. uude dicit Augustiuus * : eo dicitur Verbum, quo
Filius. Ipsa enim nativitas Filii, quae est pro-
prietas personalis eius, diversis nominibus signi-
ficatur, quae Filio attribuuntur ad exprimendum
diversimode perfectionem eius. Nam ut osten-
datur connaturalis Patri, dicitur Filius ; ut osten-
datur coaeternus, dicitur splendor ; ut ostendatur
omnino similis, dicitur imago ; ut ostendatur im-
materialiter genitus, dicitur Verbum. Non autem
VII, cap. u.
potuit unum nomen inveniri, per quod omnia
ista designarentur.
Ad quartum DicENDUM quod eo modo conve-
nit Filio esse intelligentem, quo convenit ei esse
Deum: cum intelligere essentialiter dicatur in di-
vinis , ut dictum est * '. Est autem Filius Deus
genitus , non autem generans Deus. Unde est
quidem intelligens , non ut producens verbum ,
sed ut Verbum procedens ; prout scilicet in Deo
Verbum procedens secundum rem non differt ab
intellectu divino, sed relatione soia ^ distinguitur
a principio Verbi,
Ad quintum dicendum quod, cum de Filio dici-
tur, portans omnia verbo virtutis suae, verbum fi-
gurate '> accipitur pro effectu verbi. Unde Glossa *
ibi dicit quod verbum sumitur pro imperio; in-
quantum scilicet ex effectu virtutis Verbi est quod
res conserventur in esse, sicut ex effectu virtutis
Verbi est quod res producantur in esse. Quod vero
Basilius interpretatur verbum pro Spiritu Sancto,
improprie et figurate * locutus est, prout verbum
alicuius dici potest omne illud quod est manife-
stativum eius: ut sic ea ratione dicatur Spiritus
Sanctus verbum Filii, quia manifestat Filium.
* Art. praec. ad
2, 3-
e
* Interlin. et Or-
din.
P) ipsam. - Om. codices.
Y) Verbum Dei est substantiale. - Deus Verbum substantiale est
codices, Deus Verbum Dei est substantiale edd. a b.
3) non. - non proprie C.
e) cum intelligere ... dictum est. - Om. BCDEFGpA.
l^) sola. — Om. codices.
7)) figurate. ~ figurative BDsA.
6) figurate. - figurative BD. - illud om, ABCDEF.
Commentaria Cardinalis Caietani
* Qa. xxxin, art.
3,Comment. n.i.
IN titulo, ly proprium distinguitur et contra commune ,
et contra extraneum, idest adiacens; ut de Patris nomine
dictum fuit *. Ita quod sensus quaestionis est : Utrum Verbi
nomen in divinis soli Filio conveniat, ut eius personalis
proprietas; ut patet ex argumentis.
II. In corpore unica est conclusio, responsiva quaesito
affirmative: Verbi nomen proprie dictum in divinis, est
proprium nomen personae Filii. - Et probatur sic. Verbum
significat emanationem intellectus, idest procedens secun-
dum emanationem intellectus : ergo significat Filium : ergo
solus Filius proprie est Verbum, - Probatur priraa conse-
quentia: quia et persona procedens secundum talem ema-
nationem est Filius, et huiusmodi processio est generatio.
Adverte hic quod, si vis huius probationis perspicue
inspiciatur, secunda consequentia absque probatione merito
posita est. Ex eo namque quod persona procedens secun-
dum emanationem intellectus est Filius, sequitur quod Verbi
nomen conveniat Filio. Ex eo vero quod talis processio
est ipsa generatio, quam constat terminari ad Filium, se-
quitur quod idem sit esse Filium et esse Verbum. Ac per
hoc, esse Verbum est proprium ipsi Filio, quemadmodum
esse Filium. Et sic soli proprie convenit.
ARTICULUS TERTIUS
UTRUM IN NOMINE VERBI IMPORTETUR RESPECTUS AD CREATURAM
Infra, qu. xxxvii, art. 2, ad 3; I Sent., dist. xxvii, qu. 11, art. 3; De Verit., qu. iv, art. 5;
Quodl. IV, qu. IV, art. i, ad i.
• Art. i.
a
►D tertium sic proceditur. Videtur quod
in nomine Verbi non importetur respe-
*ctus ad creaturam. Omne enim nomen
^connotans effectum in creatura, essen-
tialiter in divinis dicitur. Sed Verbum non dicitur
essentialiter, sed personaliter, ut dictum est *.
Ergo Verbum non importat respectum ad crea-
turam ".
2. Praeterea, quae ^ important respectum ad
creaturas, dicuntur de Deo ex tempore, ut Do-
minus et Creator. Sed Verbum dicitur de Deo ab
aeterno. Ergo non importat respectum ad crea-
turam,
3, Praeterea, Verbum importat respectum ad
id a quo procedit. Si ergo importat respectum ad
creaturam, sequitur quod procedat a creatura.
4, Praeterea, ideae sunt plures secundum di-
versos respectus ad creaturas. Si igitur Verbum
importat respectum ad creaturas, sequitur quod
in Deo non sit unum Verbum tantum, sed plura.
5, Praeterea, si Verbum importat respectum
ad creaturam '', hoc non est nisi inquantum crea-
oe) creaturam. - creaturas codices.
P) quae. — ea quae codices,
Sdmmak Theol. D. Thomae T. I.
■fj creaturam. - creaturas B.
47
Syo
QUAESTIO XXXIV, ARTICULUS III
Qu. LXIII.
* Vers. 9.
turae cognoscuntur a Deo. Sed Deus non solum
cognoscit entia, sed etiam non entia. Ergo in
Verbo importabitur ° respectus ad non entia :
- quod videtur falsum.
Sed contra est quod dicit Augustinus, in libro
Octoginta trium Quaest. *, quod in nomine Verbi
signi/icatur non solum respectus ad Patrem, sed
etiam ad illa quae per Verbum facta sunt ope-
rativa potentia.
Respondeo dicendum quod in Verbo importatur
respectus ad creaturam '. Deus enim, cognoscendo
se, cognoscit omnem creaturam. Verbum autem ^
in mente conceptum, est repraesentativum omnis
eius quod actu intelligitur. Unde in nobis sunt
diversa verba , secundum diversa quae intelligi-
mus. Sed quia Deus uno actu et se et omnia ''i
intelligit, unicum Verbum eius est expressivum
non solum Patris, sed etiam creaturarum. Et sicut
Dei scientia Dei quidem est cognoscitiva tantum,
creaturarum autem cognoscitiva ^ et factiva; ita
Verbum Dei eius quod in Deo Patre est, est ex-
pressivum tantum, creaturarum vero est expres-
sivum et operativum. Et propter hoc dicitur in
Psalmo xxxii *: Dixit, et facta sunt; quia in Verbo '
importatur ratio factiva eorum quae Deus facit.
Ad primum ergo dicendum quod in nomine per-
sonae includitur etiam natura oblique : nam per-
sona est rationalis naturae individua substantia.
In nomine igitur personae divinae, quantum ad
relationem personalem, non importatur respectus
ad creaturam : sed importatur in eo quod pertinet
ad naturam ". Nihil tamen prohibet, inquantum
includitur in significatione eius essentia, quod im-
portetur respectus ad creaturam ^ : sicut enim
proprium est Filio quod sit Filius, ita proprium
est ei quod sit genitus Deus, vel genitus Creator.
Et per hunc modum importatur relatio ad crea-
turam in nomine Verbi.
Ad secundum dicendum quod, cum relationes
consequantur actiones, quaedam nomina impor-
tant relationem Dei ad creaturam, quae ^" con-
sequitur actionem Dei in exteriorem efFectum
transeuntem, sicut creare et gubernare : et talia
dicuntur de Deo ex tempore. Quaedam vero re-
lationem quae consequitur ' actionem non trans-
euntem in exteriorem effectum , sed manentem
in agente, ut scire et velie : et talia non dicuntur
de Deo ex tempore ^. Et huiusmodi relatio ad
creaturam importatur in nomine Verbi. Nec est
verum quod nomina importantia relationem Dei
ad creaturas , omnia dicantur ex tempore : sed
sola illa nomina quae important relationem con-
sequentem actionem Dei in exteriorem effectum
transeuntem, ex tempore dicuntur.
Ad tertium dicendum quod creaturae non co-
gnoscuntur a Deo per scientiam a creaturis acce-
ptam, sed per essentiam suam. Unde non oportet
quod a creaturis procedat Verbum, licet Verbum
sit expressivum creaturarum.
Ad quartum dicendum quod nomen ideae prin-
cipaliter est impositum ad significandum respe-
ctum ad creaturam: et ideo pluraliter dicitur in
divinis , neque est personale. Sed nomen Verbi
principaliter impositum est ad significandam re-
lationem ad dicentem : et ex consequenti ad crea-
turas, inquantum Deus, intelligendo se, intelligit
omnem creaturam. Et propter hoc in divinis
est unicum tantum Verbum, et personaliter di-
ctum.
Ad quintum dicendum quod eo modo quo scien-
tia Dei est non entium, et Verbum Dei est non
entium : quia non est aliquid minus in Verbo Dei
quam in scientia Dei, ut Augustinus dicit *. Sed
tamen Verbum est entium ut expressivum et fa-
ctivum : non entium autem , ut expressivum et
manifestativum.
3) importabitur. - importatur ACDF, - Post falsum addunt Ergo
et primum Ga, Ergo primum F.
£) creaturam. - creaturas BD.
!J) autem. - igitur PFGai.
r)) omnia. - alia adJit B.
6) cognoscitiva. — et cognoscitiva ABCEFGafc. - Post eius FG ad-
dunt quidem.
Cj in Verbo importatur. — importattir in Verbo Pab. - Pro facit,
fecit ABDE, om. C.
X) naturam. - creaturam pD; naturam, scilicet oblique inclusam
in nomine Verbi sD.
X) Nihil ... creaturam. - Om. codices.
[i) quae. - quae scilicet relatio ABD, quae relatio E.
v) relationem quae consequitur. - relationum consequuntur B, re-
lationes quae consequuntur FG, relatio est quae consequitur PsA et
editiones a b.
5) et velle... ex tempore.- Omittit F, post importatur in nomine
Verbi ponit G.
Commentaria Oardinalis Oaietani
IN titulo, nota ly in nomine Verbi. Non enim quaeritur
utrum res quae est Verbum respiciat creaturas: sed utrum
res illa divina, ut Verbi nomine significatur, claudat respe-
ctum aliquem ad creaturas.
II. In corpore tria facit. Primo , proponitur conclusio
directe responsiva quaesito affirmative, simul cum medio:
ac per hoc respondet quoad respectum in communi. Se-
cundo , determinando qualis est ille respectus , respondet
de tali respectu, communi tamen Patri et creaturis. Tertio,
distinguendo , respondet de respectu quo tantum respicit
creaturas.
III. Quoad primum, conclusio est de respectu in com-
muni , sicut in communi quoque quaesitum fuit. Et est
ista : In Verbo Dei importatur respectus ad creaturas. - Et
subiungitur statim medium: quia Deus, cognoscendo se,
cognoscit creaturas.
Quoad secundum autem, propositum medium explicatur,
magis applicando ipsum ad conclusionem contractam ad re-
spectum talem, scilicpt : Verbum Dei est expressivum Patris
et creaturarum. - Probatur enim sic. Verbum est reprae-
sentativum omnis eius quod actu intelligitur : ergo Verbum
Dei est expressivum non solum Patris, sed etiam creatu-
rarum. - Antecedens probatur in nobis, apud quos sunt di-
versa verba secundum diversa intellecta in actu. Conse-
quentia vero probatur : quia Deus unico actu se et omnia
intelligit.
Quoad tertium, est haec conclusio: Verbum Dei eius
quod est in Deo Patre, est expressivum tantum; creaturarum
vero est expressivum et operativum. - Probatur. Scientia
Dei est Dei quidem cognoscitiva tantum, creaturarum autem
cognoscitiva et factiva: ergo Verbum Dei etc. Et confir-
matur auctoritate Scripturae : Dixit, et facta sunt.
IV. Circa praedicta, universamque hanc materiam, ad-
verte hic esse quatuor: primo, res dicta Verbo; secundo,
relatio inter Verbum et rem dictam ; tertio , modus quo
Verbum refertur ad res dictas ; quarto, ratio quare sic re-
■ De Trin., lib.
XV, cap. XIV.
QUAESTIO XXXIV, ARTICULUS III
371
fertur. Et quoad res dictas quidem, in primo articulo iiuius
quaestionis , in responsione ad 3 , habuimus quod sunt
haec tria, scilicet essentia divina, personae divinae, et omnis
creatura : Pater enim dicit haec omnia Verbo. Relatio vero
Verbi ad res dictas, ut sic, est relatio rationis: et est re-
latio expressivi ad expressum, ut in Httera dicitur. Et in
his duobus conveniunt ahi nobiscum , coacti forte aucto-
ritate Augustini.
In reliquis autem duobus , scilicet in modo et causa ,
diversitas est opinionum. Scotus enim, in Secundo, dist. i,
qu. I, art. 2, et in Qiiodlibetis, qu. xiv, art. 2, tenet quod
Verbum Dei, ex vi productionis suae, non procedit ex scien-
• tia creaturarum , sed divinae essentiae. Et rursus , ut ex
dist. XXXII Primi, qu. i, ad ult., eiusdem sumitur, tenet quod
Verbum sic procedit de scientia solius essentiae, quod non
procedit ut Verbum personae, nisi concomitanter. Ita quod
imaginatur Patrem, ex hoc quod intelligit divinam essen-
tiam, Verbum producere : quod quidem ex vi productionis
suae exprimit essentiam, personas autem divinas concorai-
tanter, tanquam res necessario iunctas essentiae : creaturas
vero habet quod repraesentet, completa iam productione
ipsius Verbi.
V. Est autem fundamentum positionis suae, quia ponit,
in XXXV distinctione Primi, creaturas produci a Deo in esse
cognito. Et propterea imaginatur quod essentia divina primo
quasi movet intellectum paternum ad productionem ter-
mini infiniti, idest Verbi : et deinde ad terminum finitum,
idest creaturam in esse cognito. Et sic Verbum non potest
produci de scientia creaturarum, quae est in secundo in-
stanti naturae.
Arguit quoque ad hoc in Secundo, ubi supra, tripliciter.
Primo. Si Verbum procederet ut Verbum divinae essentiae
et omnis intelligibilis , pari ratione Spiritus Sanctus spira-
retur ut amor divinae essentiae et omnis amabilis intel-
lecti : sed hoc est falsum : ergo. Probatur falsitas : quia
tunc vel Deus necessario amaret crcaturas, vel Spiritus San-
ctus non necessario produceretur; quorum utrumque est
impossibile. - Secundo. Si Verbura procederet ex omni-
bus etc, ergo procederet de seipso Verbo ut noto Patri :
quod est inconveniens. Et tenet sequela: quia unum de
intellectis formaliter a Patre, est Verbura. - Tertio. NuUa
relatio realis alicuius personae divinae est ad creaturara :
sed geniti ad id de quo gignitur, si est distinctum realiter,
est relatio realis : ergo Verbum non est genitum de lapide
ut noto Patri.
VI. S. Thomas autem, ut hic patet, tenet Verbum Dei
natura esse ex omnibus quae sunt in scientia Patris, scilicet
essentia, personis, et omni alio intelligibili siraplici (quod
dico propter scita a Deo scientia visionis). Iraaginatur enim,
* Ad 3. ut expresse in primo articulo * dixit , quod Pater, intelli-
gendo se et Filium et Spiritum Sanctum et oranera crea-
turam (subaudi tu, simplici intelligentia), concipit Verbum :
ita quod prius , secundura rationera, Deus Pater intelligit
quidquid naturaliter relucet in divina essentia, quam pro-
ducat Filium.
Verum tamen est quod Verbum principaliter exprimit
essentiam, et secundario creaturas ; sicut et Deus Pater prin-
cipaliter intelligit essentiam suam, et secundario creaturas:
ita quod ly principaliter et ly secundario nihil aliud si-
gnificant nisi in se et in alio ; creatura enim in essentia
divina, ipsa autera essentia in se intelligitur et expriraitur.
VII. Ad iraaginationes autem Scoticas facile est respon-
♦ Cf. num. V, dere. Primarium enira fundamentura * nihil valere ex eo
patet , quod productio illa creaturarura chimaerica est, et
periculosara ingerens doctrinam. Sequitur enim Deura glo-
riosura non posse esse absque hoc, quod sint creaturae in
esse diminuto: quod in philosophia ridiculum, in fide autem
• Qu. XIV, art. 5, scandalum videtur. Sed de his alias *. Nos enira, essentiam
sqq.;qu.xv, art. divinam et forraaliter et obiective omne intelligibile compre-
viii?°°""™'' "' hendere tenentes, ex superius * determinatis, dicimus quod,
• ibid. quia Verbum procedit non ex qualicumque cognitione es-
sentiae divinae, sed ex comprehensione eiusdem , oportet
ut procedat ex notitia omnium quae sciuntur comprehen-
dendo divinara essentiara. Sedhaecsunt omnia supradicta*, ' cf. num. praec.
ut patet ex qu. xiv *. Ergo. * Art. 5.
Et hoc proculdubio fuit fundaraentum s. Thoraae. Ex
quo ad primam obiectionem Scoti * dicitur breviter quod, ' Cf. num.v.
uniforraiter loquendo, scilicet de creatura intellecta in Deo,
et sirailiter amata in Deo, par ratio est de Verbo et Spi-
ritu Sancto : nec aliquod sequitur inconveniens. - Posset
tamen sirapliciter negari sequela, et paritas rationis : quia
amor respicit res araabiles in seipsis , verbum autem res
in intellectu.
Ad secundara vero dicitur, quod rfullura inconveniens
est Verbura procedere ex seipso et Spiritu Sancto ut notis
Patri, idest ex notitia quam habet Pater de eis: imo hoc
est necessarium , propter allatara rationera. Quin potius ,
cum ipse Scotus expresse, in vi distinctione Primi, teneat
quod Pater prius intelligit Filium quam producat ipsum,
voluntarie reputatur hoc inconveniens.
Tertia autera obiectio responsione non est digna : quo-
niara Verbura non distinguitur reaUter ab his a quibus pro-
cedit ut cognitis, sed a quo procedit ut dicente; ut de se
patet.
VIII. Esto taraen in hac raateria cautus, propter veri-
tatera conditionalera, scilicet: Si Deus nihil intelligeret in
sua essentia nisi ipsam solam, adhuc haberetiir productio
Verbi. Ex hac enim sequi videtur quod productio Verbi
non est posterior intellectione creaturarum in Deo. Habes
naraque aliara conditionalem: Si Deus non esset productivus
ad intra intelligendo se, intelligeret nihilominus omne intel-
ligibile. Ex hac enim sequitur quod Deum intelligere crea-
turas in se, non est posterius productione ad intra. Quare
ne ex his fallaris, quod naturaliter de facto sit sequendo *, *. 9"''' natura-
dicito ut supra *. Dixi autem naturaliter, quoniam ea quae dum'p. ***"^""
Deus de facto libere novit, cum naturale praecedat liberum, " '^'"™' "' ""■
procul ab ista disputatione sunt. - Et quoniam in com-
prehensione naturalis vis scientiae divinae clauditur ars
creaturae factiva, quamvis non concludatur volitio earura;
idcirco Verbum Dei, adaequans naturalem eius scientiam,
habet respectum ad creaturara non solura expressivi, sed
etiara operativi, ut in littera ex Augustino dicitur.
IX. In responsione ad priraum, nota quod contra eam
sunt argumenta Aureoli, apud Capreolum, in xxvii distin-
ctione Primi, qu. 11, in concl. 5 *, ad probandum quod Ver- " Art. 2, contra
bura ex personali proprietate habet quod referatur ad crea-
turas. Omnia enira ex hoc ruunt, quod supponunt quod
idera sit dicere, Verbum secundum propriam rationem re-
fertur ad creaturas; et dicere, Verbum ex proprietate per-
sonali habet quod referatur ad creaturas : cum taraen haec
raultura distent, et primum concedi possit, secundum autem
non. Et huius ratio est, quoniam Verbura claudit in pro-
pria ratione notitiara , quae est de nuraero essentialiura :
propter quam, ut in littera dicitur, refertur ad dicta nota
et facienda.
X. In responsione ad quartura , adverte quod in illis
verbis, nomen Verbi principaliter impositum est ad signifi-
candam relationem ad dicentem , iudicio meo , retractat
s. Thomas id quod in Qq. de Ver., qu. iv, art. 5 , dixerat,
scilicet quod Verbi nomen principaliter significat absolutum.
Et sequitur haec retractatio determinationera quam in primo
articulo hic fecerat, scilicet quod Verbum sit nomen per-
sonale tantura. Ita quod Verbum significat primo proprie-
tatera personalera ipsius Filii in concreto; et quoniam quasi
substratura est notitia connotata , ideo refertur etiara ad
dicta, etc. Et hoc consonat responsioni ad primum; et verbis
praecedentis articuli, scilicet, Verbum significat quandam
emanationem intellectus. Constat enira quod emanatio illa
proprietas personalis est Filii : nisi enim hoc esset primo
eius significatum, ex propria eius significatione non signi-
ficaret proprietatem personalem Filii in divinis, sed ex con-
notato tantum; cuius oppositum ibidem dicitur.
^o-gjl^..
372
QUAESTIO XXXV, ARTICULUS I
QUAESTIO TRIGESIMAQUmXA
DE IMAGINE
IN DUOS ARTICULOS DIVISA
D
EiNDE quaeritur de Imagine.
Et circa hoc quaeruntur duo.
Primo : utrum Imago in divinis dicatur perso-
naliter.
Secundo : utrum sit proprium Filii.
ARTICULUS PRIMUS
UTRUM IMAGO IN DIVINIS DICATUR PERSONALITER
Infra, qu. xcm, art. 5, ad 4; I Sent., dist. xxviii, qu. 11, art. 2.
• Fulgentius.
' Cap. I.
oc
* SuperCanon.i.
* De Trin., lib.
VII, cap. I.
•Qu. XXXIV, art.i,
Comment. n. i.
• Cf. num. IV.
»D PRiMUM sic PROCEDiTUR. Vidctur quod
Imago non dicatur personaliter in divinis.
'Dicit enim Augustinus *, in libro de Fide
\ad Petrum *: Una est sanctae Trinitatis
divinitas et imago, ad quam factus est homo. Igitur
imago ^' dicitur essentialiter, et non personaliter.
2. Praeterea, Hilarius dicit, in libro de Synod.*,
quod ^ imago est eius rei ad quam imaginatur ,
species indifferens. Sed species , sive forma , in
divinis dicitur essentialiter. Ergo et imago.
3. Praeterea, imago ab imitando ^' dicitur, in
quo importatur prius et posterius. Sed in divinis
personis nihil est prius et posterius. Ergo imago
non potest esse nomen personale in divinis.
Sed contra est quod dicit Augustinus *, Quid
est absurdius quam imaginem ad se dici? Ergo
Imago in divinis relative dicitur. Et sic est no-
men personale.
Respondeo dicendum quod de ratione imaginis
est similitudo. Non tamen quaecumque similitudo
sufficit ad rationem imaginis; sed similitudo quae
est in ^ specie rei, vel saltem in aliquo signo
speciei. Signum autem speciei in rebus corporeis
maxime videtur esse figura : videmus enim quod
diversorum animalium secundum speciem, sunt
diversae figurae, non autem diversi colores. Unde,
si depingatur color alicuius rei in pariete, non
dicitur esse imago, nisi depingatur figura. - Sed
neque ipsa similitudo speciei sufficit vel figurae ;
sed requiritur ad rationem imaginis origo: quia, ut
Augustinus dicit in libro Octoginta trium.Quaest.*,
unum ovum non est imago alterius, quia non
est de illo expressum. Ad hoc ergo quod vere
aliquid sit imago, requiritur quod ex alio pro-
cedat simile ei in specie, vel saltem in signo spe-
ciei. - Ea vero quae processionem sive originem
important in divinis, sunt personalia. Unde hoc
nomen Imago est nomen personale.
Ad primum ergo dicendum quod imago proprie
dicitur quod procedit ' ad similitudinem alterius.
Illud autem ad cuius similitudinem aliquid pro-
cedit, proprie dicitur exemplar, improprie vero
imago. Sic tamen Augustinus * utitur nomine
imaginis, cum dicit divinitatem sanctae Trinitatis
esse imaginem ad quam factus est homo.
Ad secundum dicendum quod species, prout po-
nitur ab Hilario in definitione imaginis, importat
formam deductam in aliquo ab alio ^. Hoc enim
modo imago dicitur esse species alicuius, sicuti
id quod assimilatur alicui, dicitur forma eius, in-
quantum habet formam illi similem.
Ad tertium dicendum quod imitafio in divinis
personis non significat posterioritatem ", sed so-
lam assimilationem.
a) imago. - in divinis addunt BCE.
p) quod. - Om. codd. - In textu cit. rei om. codd. et ed. a; post
ad quam sD add. vel ad quem. - Post indifferens , Ergo imago est
species add. B; et post essentialiter add. et non personaliter.
f) imitando. - imaginando ABC.
S) 1«. - vel in BCDEFG.
e) quod procedit. ~ Om. B.
l^) deductam in aliquo ab alio. - reductam in uno ab alio ABCE,
deductam in uno ab alio DG, deductam in aliquo ab uno F.
rj) posterioritatem. - posteritatem PACEFGat.
Commentaria Cardinalis Caietani
TiTULus ex supradictis* clarus est. - In corpore duo facit:
primo, ponit tres conditiones requisitas ad imaginem;
;* clarus est.
primo
secundo, respondet quaesito *.
11. QnoaiA primiim, conditiones sunt: similitudo specifica,
seu secundum specificum signum , puta figuram , orta ex
illo cuius dicitur imago. Et prima quidem conditio, scilicet
similitudo, per se nota relinquitur. Secunda autem, quoad
figuram, declaratur in animalibus et picturis. Tertia autem
probatur auctoritate Augustini, afferendo instantiam de ovis.
- Et adverte diligenter quod haec tertia conditio intelligitur
per se: idest, quod origo terminetur ad ipsam inquantum
similitudo est , idest ad hoc quod sit similitudo , et non
per accidens res illa sit similis. Et hoc bene nota , quo-
niam super hoc fundatur processus sequentis articuli: nisi
enim sic intelligeretur, omnes imaginis conditiones conve-
nirent Spiritui Sancto.
III. Contra hanc tamen tertiam imaginis conditionem,
arguit Aureolus * : quia sequeretur quod soli artifices ima-
ginum haberent imagines.
Sed haec obiectio ex rudl intellectu procedit. Quoniam,
etsi verum sit imaginem semper oriri a repraesentato, me-
moreni tamen oportet esse quod hoc non contingit uno
tantum modo. Quoniam quandoque oritur a repraesentato
secundum esse naturale principiante , sicut fihus oritur a
Qu. LXXIV.
Fulgentius.
• I Sent. , dist.
xxvn, qu. 11, art.
3-
QUAESTIO XXXV, ARTICULUS II
373
patre : quandoque secundum esse intellectum seu cogita-
tum, ut statua Caesaris oritur a Caesare cogitato in mente
artificis. Unde patet consequentiara nihil valere.
IV. Quoad secundum, conclusio responsiva quaesito af-
firmative est : Imago in divinis est nomen personale, - Pro-
batur. Nomina importantia originem in divinis, sunt perso-
nalia: ergo imago est nomen personale. - Antecedens patet.
Consequentia vero tenet ex ratione imaginis assignata.
ARTICULUS SECUNDUS
UTRUM NOMEN IMAGINIS SIT PROPRIUM FILII
Infra, qu. xciii, art. i, ad 2; I Sent., dist. iii, qu. iii, ad 5; dist. xxviii, qu. 11, art. i, ad 3; art. 3;
II, dist. XVI, art. i; Contra errores Graec, cap. x; I Cor., cap. xi, lect. u; II, cap. w, lect. 11; Coloss., cap. i, lect. iv;
Hebr., cap. i, lect. 11.
* De Fide Orth .,
lib. I, cap. xiii.
Qu. LXXIV.
• D. 931.
D SECUNDUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
nomen Imaginis non sit proprium Fi-
lio. Quia, ut dicit Damascenus *, Spi-
ritus Sanctus est imago Filii. Non est
ergo proprium Filii.
2. Praeterea, de ratione imaginis est simiiitudo
cum expressione, ut Augustinus dicit, in libro
Octoginta triuni Quaest. * Sed hoc convenit Spi-
ritui Sancto : procedit enim ab alio secundum
modum similimdinis ". Ergo Spiritus Sanctus est
imago. Et ita non est proprium Filii quod sit
Imago ^.
3. Praeterea, homo etiam dicitur imago Dei,
secundum illud I ad Cor. xi * : Vir non debet pe-
lare capiit suum, quoniam imago et gloria Dei
est. Ergo non est proprium Filio.
Sed contra est quod Augustinus dicit, VI de
Trin. *, quod solus Filius est Imago Patris.
Respondeo dicendum quod doctores Graeco-
rum communiter dicunt Spiritum Sanctum esse
imaginem Patris et Filii. Sed doctores latini soli
Filio attribuunt nomen Imaginis : non enim in-
venitur in canonica Scriptura nisi de Filio. Di-
citur enim Coloss. i * : Qui f est imago Dei invi-
sibilis, primogenitits creattirae; et ad Hebr. i *:
Qui cum sit splendor gloriae, et figura substan-
tiae eius.
Huius autem ^ rationem assignant quidam ex
hoc, quod Filius convenit cum Patre non solum
in natura, sed etiam in notione principii : Spiritus
autem Sanctus non convenit cum Filio nec cum
Patre in aliqua notione *. - Sed hoc non videtur
sufficere. Quia sicut secundum relationes non
attenditur in divinis neque ' aequalitas neque in-
'" Hb n^w" aequaiitas, ut Augustinus dicit *; ita neque simi-
* Vers. 7.
* Cap. II
* Vers. 15.
T
* Vers. 3.
' Contra
min., lib. .. ,... ,. , . . , . ...
iiii, cap. XIV, htudo, quae requiritur ad rationem imaeinis.
n. 8; cap. xviii , 7 T. T. D
n. 3; De Trin.,
lib. V, cap.vi. . . r-'-i"
potest dici imago Filii, quia imaginis non est
^ imago. Neque etiam imago Patris: quia etiam ^
Unde alii dicunt quod Spiritus Sanctus non
D 1134.
Qu. XXXVI ,
imago refertur immediate ad id cuius est imago ;
Spiritus Sanctus autem refertur ad Patrem per
Filium. Neque etiam est imago Patris et Filii:
quia sic esset una imago duorum, quod videtur
impossibile. Unde relinquitur quod Spiritus San-
ctus nullo modo sit imago. - Sed hoc nihil est.
Quia Pater et Filius sunt unum principium Spi-
ritus Sancti *, ut infra ** dicetur : unde nihil pro-
hibet sic Patris et Filii, inquantum sunt unum, art
esse unam imaginem; cum etiam homo totius
Trinitatis sit una imago.
Et ideo aliter dicendum est quod, sicut Spi-
ritus Sanctus , quamvis sua processione accipiat
naturam Patris, sicut et Filius, non tamen dicitur
natus; ita, licet accipiat speciem similem Patris,
non " dicitur imago. Quia Filius procedit ut Ver- i
bum, de cuius ratione est similitudo speciei ad id
a quo procedit; non autem de ratione amoris '; ^
quamvis hoc conveniat amori qui est Spiritus
Sanctus, inquantum est amor divinus.
Ad primum ergo dicendum quod Damascenus
et alii doctores Graecorum communiter ' utuntur '
nomine imaginis pro perfecta similitudine.
Ad secundum dicendum quod, licet Spiritus San-
ctus sit similis Patri et Filio, non tamen sequitur
quod sit imago, ratione iam dicta *. * '° corpore.
Ad tertium dicendum quod imago alicuius du-
pliciter in aliquo invenitur. Uno modo , in re
eiusdem naturae secundum speciem: ut imago
regis invenitur in filio suo. Alio modo, in re
aiterius naturae : sicut imago regis invenitur in
denario. Primo autem modo , Filius est imago
Patris: secundo autem modo dicitur homo imago
Dei. Et ideo ad designandam in homine " imper- x
fectionem imaginis , homo non solum dicitur
imago, sed ad imaginem, per quod motus qui-
dam tendentis in perfectionem ^ designatur. Sed >■
.de Filio Dei non potest dici quod sit ad ima-
ginem, quia est perfecta Patris imago.
o) modum similitudinis. - similitudinem B.
P) Et ita ... Imago. - Om. BCD.
Y) Qui. - Om. codices et ed. a.
8) autem. - tamen codices et a b,
t) neque. — Om. codices.
I^) etiam. — Om. codices.
7i) non. — sicut et Filius, non tamen B.
6) amoris. — est addunt BD,
t) communiter. - Om. A.
x) in homine. — Om. ¥Ga. - homo om. codices.
\) in perfectionem. - ad imper/ectionem G, in imperfectionem sD. -
Pro designatur, designantur FG.
Commentaria Cardinalis Caietani
Cf. num. m.
■ Cf. num. IV.
TITULUS clarus est. - In corpore tria facit : primo , dicit
quid usus de hoc quaesito habeat; secundo, tractat
duas opiniones *; tertio, determinat **.
II. Quoad primum, tria dicit : primo, usum Graecorum ;
secundo, Latinorum ; tertio, sacrae Scripturae ; quae omnia
clare patent in littera.
III. Quoad secundiim, quia usus Latinorum auctoritate
Scripturae sacrae confirmatus est, circa eius rationem di-
374
QUAESTIO XXXV, ARTICULUS II
versae afferuntur opiniones : quare scilicet solus Filius Imago
dicitur. Et prima quidem opinio, propter convenientiam in
notione cum Patre, excluditur: quia secundum notionalia
non attenditur aequalitas ; ergo nec similitudo ; ergo nec
imago. - Secunda autem, discurrens per singula, nec inve-
niens cuius possit dici Spiritus Sanctus imago, excluditur:
quia posset dici Patris et Filii inquantum sunt unum. Et
confirmatur: quia homo est una imago totius Trinitatis.
IV. Quoad tertium, redditur praedicti usus Latinorum
* Cap. II, n. 5. et Scripturae ratio. Et quia, ut dicitur in II Posteriorum *,
idem est scire causam conclusionis et ipsam, simul respon-
detur quaesito affirmativa conclusione, scilicet: Imago est
nomen proprium Filii. Et eius probatio nihil aliud est
quam ratio quare Spiritus Sanctus non dicatur imago, Fi-
lius autem sic.
Et consistit ratio in hoc. Filius procedit ut Verbum, de
cuius ratione est similitudo specifica ad id a quo procedit :
Spiritus vero Sanctus procedit ut amor, de cuius ratione
non est talis similitudo: ergo Filius solus est imago. -
* Art. 2, 4. Antecedens ex qu. xxvii *, quoad utramque partem, patet.
Consequentia autem tenet ex ratione imaginis.
Et manifestatur ac confirmatur vis rationis huius, assi-
gnantis pro causa modum procedendi, ex simili differentia,
propter similem causam ibi inventam, inter Filium et Spi-
ritum Sanctum, in hoc quod est esse natum. Quamvis enim
uterque sua processione Patris accipiat naturam, solus ta-
men Filius dicitur natus, propter modum procedendi diffe-
•Qu. XXVII, art.4. rentem utriusque, ut supra * manifestatum est: quia scilicet
procedit ut similis , etc. - Et ne aliquis soUicitus restaret,
unde habet Spiritus Sanctus quod sit similis Patri et Filio,
aut crederet hoc ex modo procedendi habere; subiunxit
quod similitudo convenit Spiritui Sancto, non inquantum
amor, sed inquantum amor divinus.
V. Circa haec dubium occurrit ex Aureolo, apud Ca-
Art. 2, contra preolum, in xxvii distinctione Primi, qu. 11, concl. 6 *. Et est
dubium ex praesenti littera ortum habens, eandemque in-
fringens sic. Spiritus Sanctus procedit ut amor divinus: ergo
ut similis : ergo ratio adducta nihil valet. - Prima conse-
quentia tenet ex littera, dicente quod Spiritus Sanctus, in-
quantum amor divinus, habet quod sit similis. Secunda
autem, et antecedens per se patent.
VI. Ad evidentiam huius difficultatis, distinguendi sunt
termini in antecedente positi, scilicet ly amor divinus, et ly
Cf. num. seq. procedit ut *. Quoad primum, scito quod forma communis
potest dupliciter contrahi, et a contrahente denominari:
primo, per aliquam difTerentiam per se illius ; secundo, per
aliquid extra latitudinem formalem illius. Exemplum primi,
color albus; exemplum secundi, color naturalis: albedinis
enim ditferentia est coloris per se diversificativa ; natura
vero, sicut et ars, extra genus coloris est. Amor igitur du-
pliciter contrahi potest : primo, per amoris proprias diffe-
rentias , puta amicitiae vel concupiscentiae; secundo, per
concl. 6.
naturas amantes, puta angelicam vel humanam. Et si qui-
dem amor contrahatur per omnes suae latitudinis per se
differentias, nunquam invenies aliquam, ex qua habebit ra-
tionem similis ei a quo procedit. Tum quia omnes per se
differentiae infra appetitus ambitum continentur, in quo
nihil habet rationem similis. Tum quia, ut infra * patebit, 'Qu.xxxviiart.i
impulsio quaedam est; ac per hoc, omnes per se eius dif-
ferentias oportet esse impulsionis per se diversificativas ;
quod a similis ratione, quamvis non causaliter, formaliter
tamen remotum est. - Si vero per aliquid extraneum con-
trahatur, nihil prohibet similis quandoque rationem habere :
sed hoc est per accidens, naturaliter et identice, ut de se
patet.
Quando ergo dicitur amor divinus , si ly divinus non
trahat amorem extra latitudinem ditferentiarum per se amo-
ris; sed, infra voluntatis, inquantum voluntas est, latitu-
dinem stando, denotet cuius sit ut obiecti et amantis, sci-
licet Dei: negandum est quod, inquantum huiusmodi, sit
similis. Nec in hoc sensu intelligenda est propositio in
calce litterae subiuncta. Ratio autem patet ex dictis. - Si
autem ly divinus sit denominatio sumpta quasi ab extra-
neo, puta a natura cui identificatur, tunc concedendum est,
ratione identitatis inter amorem et naturam, quod amor
divinus, ut sic, est simiHs ei a quo procedit. Et in hoc
sensu intelligas litteram praesentem.
VII. Quoad alium terminum *, adverte quod, cum di-
citur, Spiritus Sanctus procedit ut amor divinus, et in ahis
similibus locutionibus , duplex sensus fieri potest. Primo
proprie , ut denotentur tantum formalia et propria illius
modi procedendi : secundo extensive, ut denotentur etiam
communia, et concomitantia modum procedendi sive ter-
minum. Verbi gratia, in proposito, cum dicitur, Spiritus
Sanctus procedit ut amor divinus, si ly ut sumatur proprie,
propositio non est vera accipiendo amorem divinum iden-
tice : quoniam ex propriis processionis amoris etiam divini,
infra latitudinem voluntatis solius stando, Spiritus Sanctus
non habet quod sit Deus, sed quod sit amor Dei ut amantis
et amati. Sed est vera pro amore divino formaliter. Sed
tunc, concesso antecedente, nihil valet prima consequentia,
ut patet ex dictis. Nec oppositum habetur in littera, lo-
quente de amore divino identice. - Si vero ly ut denotet
etiam communia, tunc est vera de amore divino et forma-
liter et identice: et sic habet rationem similis.
Sed quoniam proprie et formaliter de modis procedendi
a theologis sermo habetur , idcirco illud antecedens de
amore divino primo modo intelligendum est et admitten-
dum: sed neganda est prima consequentia , scilicet, ergo
procedit ut similis. Et ad probationem dicendum est, quod
laborat in aequivoco, ut patet ex dictis: quoniam ly di-
vinus aequivocum est, cum sumitur obiective et effective,
ut in antecedente sumitur; et cum sumitur identice, ut in
probatione consequentiae fit.
• Cf. num. praec,
princip. ; et n. v.
^i^^^^^'
QUAESTIO XXXVI, ARTICULUS I
375
QUAESTIO TRIGESIMASEXTA
DE PERSONA SPIRITUS SANCTI
IN QUATUOR ARTICULOS DIVISA
*«Cf. qu. xztciii,
Introd.
PosT haec " considerandum est de his quae
pertinent ad personam Spiritus Sancti *. Qui
quidem ^ non solum dicitur Spiritus Sanctus, sed
etiam Amor et Donum Dei.
Circa nomen ergo Spiritus Sancti ''' quaeruntur
quatuor.
Primo: utrum hoc nomen Spiritus Sanctus sit
proprium alicuius ° divinae personae.
Secundo: utrum illa persona divina ' quae Spi-
ritus Sanctus dicitur, procedat a Patre et Filio.
Tertio: utrum procedat a Patre per Filium.
Quarto: utrum Pater et Filius sint unum prin-
cipium Spiritus Sancti.
ARTICULUS PRIMUS
UTRUM HOC NOMEN SPIRITUS SANCTUS SIT PROPRIUM NOMEN
ALICUIUS DIVINAE PERSONAE
I Sent., dist. x, art. 4; IV Cont. Gent., cap. xix; Compend. Theol., cap. xlvi, xlvii.
Num. 23, 25.
*Is. Lxi, vers. i:
Luc. IV, 18.
' loel II, 28 ; Act.
II, 17.
D PRIMUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
hoc nomen Spiritus Sanctus non sit pro-
prium nomen alicuius divinae personae.
NuUum enim nomen commune tribus
personis, est proprium alicuius personae. Sed hoc
nomen Spiritiis Sanctus ^ est commune tribus per-
sonis. Ostendit enim Hilarius , VIII de Trin. *,
in Spiritu Dei aliquando significari Patrem , ut
cum didtm*, Spiritus Domini super me; aliquando
Matth.in, 28. significari Filium, ut cum dicit Filius *, in Spiritu
Dei eiicio daemonia, « naturae suae potestate eii-
cere se daemonia demonstrans » ; aliquando Spi-
ritum Sanctum ", ut ibi *, Effundam de Spiritu
meo super omnem carnem. Ergo hoc nomen Spi-
ritus Sanctus non est proprium alicuius divinae
personae.
2. Praeterea, nomina divinarum personarum
ad aliquid dicuntur, ut Boetius dicit, in libro de
Trin. * Sed hoc nomen Spiritus Sanctus non di-
citur ad aliquid. Ergo hoc nomen non est pro-
prium divinae personae '.
3. Praeterea, quia FiUus est nomen alicuius
divinae personae , non potest dici Filius huiLis
vel illius. Dicitur autem spiritus huius vel illius
hominis. Ut enim habetur Num. xi *: Dixit Do-
minus ad Moysen: Auferam de spiritu tuo', tra-
damqiie eis; et IV Reg. ii *: Requievit spiritus
Eliae super Elisaeum. Ergo Spiritus Sanctus non
videtur esse proprium nomen alicuius divinae
personae.
Cap. V.
Vers. 17.
' Vers. 15.
Qu. XXVII, art.
4, ad 3.
Sed contra est quod dicitur I loan. ult. *: Tres ' vers. 7.
sunt qui testimonium dant in caelo, Pater, Ver-
bum et Spiritus Sanctus. Ut autem Augusfinus
dicit, VII de Trin.*, cum quaeritur ", Quid tres? cf^^fb y' cip"
dicimus, Tres personae. Ergo Spiritus Sanctus est "'•
nomen divinae personae.
Respondeo dicendum quod, cum sint duae pro-
cessiones in divinis, altera earum, quae est per
modum amoris, non habet proprium nomen, ut
supra * dictum est. Unde et relationes quae se-
cundum huiusmodi processionem ^ accipiuntur,
innominatae sunt, ut etiam supra * dictum est. ^Qu-txvm^art.
Propter quod et nomen personae hoc modo pro-
cedentis, eadem ratione, non habet -" proprium ^
nomen. Sed sicut sunt accommodata aliqua no-
mina, ex usu loquentium, ad significandum prae-
dictas relationes, cum nominamus eas nomine
processionis et spirationis, quae, secundum pro-
prietatem significationis, magis videntur significare
actus notionales quam relationes; ita ad signifi-
candum divinam personam quae procedit per
modum amoris, accommodatum est, ex usu Scri-
pturae, hoc nomen Spiritus Sanctus.
Et huius quidem convenientiae rafio sumi
potest ex duobus. Primo quidem, ex ipsa com-
munitate eius quod dicitur Spiritus Sanctus. Ut
enim Augustinus dicit, XV de Trin. * : quia Spi-
ritus Sanctus ' communis est ambobus, id vocatur
ipse proprie quod ambo communiter: nam et Pater
est Spiritus , et Filius ^ est Spiritus; et Pater est
' Cap. XIX. - Cf.
lib. V, cap. XI.
V
a) Post haec. - Post hoc FG(CE?), Post considerationem praedi-
ctam Pab.
P) quidem. - Om. Pa6. - Sanctus om. ACDE.
Y) Circa nomen ergo Spiritus Sancti. — Circa Spiritum Sanctum
ergo Pab.
3) hoc nomen... proprium alicuius. - Codices omittunt hoc; et post
proprium addunt nomen.
e) divina. - Om. codices.
Q Spiritus Sanctus. - Om. codices et ed. a.
ri) Spiritum Sanctum. - de Spiritu Sancto codd. et Pab. - Post
nomen ACDEFG om. Spiritus Sanctus.
6) Praeterea ... proprium divinae personae. - Om. G; pro proprium,
proprium alicuius BDEFa, proprium aliquid C.
i) Auferam de spiritu tuo. - De spiritu tuo accipiam Pab.
x) quaeritur. — quaerimus FGab,,- Pro personae, personas codices
et ed. b.
X) huiusmodi processionem. - processiones B. - etiam ante supra
om. codices.
(i) habet. - est F.
v) quia Spiritus Sanctus. - qui ACEFGaJ, quia B, quod D. -
Post communiter B addit sunt.
?) et Fllius. - Hlius PpB.
376
QUAESTIO XXXVI, ARTICULUS II
sanctus, et Filius est sanctus. - Secundo vero, ex
propria significatione. Nam nomen spiritus, in re-
bus corporeis, impulsionem quandam ' et motio-
nem sgnificare videtur: nam flatum et ventum
spiritum nominamus. Est autem proprium amoris,
quod moveat et impellat voluntatem amantis in
amatum. Sanctiias vero illis " rebus attribuitur,
quae in Deum ordinantur. Quia igitur persona
divina procedit per modum amoris quo Deus
amatur, convenienter Spiritus Sanctus nominatur.
Ad PRiMUM ERGO DiCENDUM quod hoc quod dico
spiritus sanctus, prout sumitur in virtute duarum
dictionum, commune est toti Trinitati. Quia no-
mine spiritus significatur p immaterialitas divinae
substantiae : spiritus enim corporeus invisibilis est,
et parum habet de materia ; unde omnibus sub-
stantiis immaterialibus et invisibilibus hoc nomen
attribuimus. Per hoc vero quod dicitur sanctus,
significatur puritas divinae bonitatis. - Si autem
accipiatur hoc quod dico Spiritus Sanctus, in vi
unius dictionis, sic ex usu Ecclesiae est accom-
modatum ad significandam unam trium perso-
narum, scilicet ' quae procedit per modum amo-
ris, ratione iam dicta *.
Ad secundum dicendum quod, licet hoc quod
dico Spiritus Sanctus, relative non dicatur, tamen
pro reiativo ponitur, inquantum est accomoda-
tum ad significandam personam sola relatione
ab aliis distinctam. - Potest tamen intelligi etiam ^
in nomine aliqua relatio, si Spiritus intelligatur
quasi spiratus.
Ad tertium dicendum quod in nomine Filii in-
telligitur sola relatio eius qui est a principio, ad
principium : sed in nomine Patris intelligitur rela-
tio principii; et similiter in nomine Spiritus, prout
importat quandam vim motivam. Nulli autem
creaturae competit esse principium respectu " ali-
cuius divinae personae, sed e converso. Et ideo
potest dici Pater noster, et Spiritus noster: non
tamen potest dici Filius noster ?.
0) impulsionem quandam. - impuhionem Pa6.
::) illis. - naturalis B. — Ante ordinantur A addit per amorem.
p) signijicatur. — designatur post substantiae ABCDE.
<j) scilicet. - Om. codices, scilicet personam ed. a.
ctus.
t) intelligi etiam. - intelligi Pat. - Ante intelligatur P addit San-
a
In corpore.
u) respectu. - Om. BG.
tp) non tamen ... noster. — Om. FG.
Commentaria Cardinalis Caietani
IN titulo, adverte quod ly Spiritus Sanctus dupliciter sumi
potest. Primo , in vi duarum dictionum , ut scilicet ly
spiritus sit substantivum , et ly sanctus adiectivum. Alio
modo , in vi unius nominis : sicut si alicui imponeretur
nomen proprium Homo bonus. In proposito, hoc secundo
modo quaeritur : ad quod denotandum, dicitur in titulo :
Utrum hoc notnen, etc.
II. In corpore una est conclusio, responsiva quaesito
affirmative : Hoc nomen Spiritus Sanctus est proprium di-
vinae personae procedentis per modum amoris, ex accom-
modatione sacrae Scripturae. - Et quoniam conclusio haec
duo includit, scilicet necessitatem accomraodationis, et con-
venientiam talis accommodationis ; ideo in littera utrumque
fit. Declaratur enim primo necessitas accommodationis, sic.
Altera processio in divinis , quae scilicet est per modum
amoris, caret nomine proprio : ergo et relationes : ergo et
persona procedens : ergo, sicut relationes nominatae sunt
ex accommodatione, ita etpersona. - Deinde assignatur ratio
talis accommodationis ex partialibus significationibus: tum
quia communes Patri et Filio; tum quia amoris divini,
quoad utrumque, proprietatem insinuant, ut clare patet in
littera.
ARTICULUS SECUNDUS
UTRUM SPIRITUS SANCTUS PROCEDAT A FILIO
I Sent., dist. xi, art. i ; IV Cont. Gent., cap. xxiv, xxv ; De Pot., qu. 35, art. 4, 5 ;
Contra errores Graec, parte II, cap. xxvii usque ad xxxii; Compend. Tlieol., cap. xlix; Contra Graecos, Armenos, etc,
cap. IV ; in loan., cap. xv, lect. vi; cap. xvi, lect. iv.
• De Div. Nom.,
cap. I. - S. Th.
lect. I.
Vcrs. 26.
' Primae.
D secundum sic proceditur. Videtur quod
Spiritus Sanctus non procedat a Filio ".
Quia secundum Dionysium *, non est
^audendum dicere aliquid de substantiali
divinitate, praeter ea quae divinitus nobis ex sa-
cris eloquiis sunt expressa. Sed in Scriptura sacra
non exprimitur quod Spiritus Sanctus a Filio pro-
cedat, sed solum quod procedat a Patre ; ut patet
loann. xv *: Spiritum veritatis, qui a Patre pro-
cedit. Ergo Spiritus Sanctus non procedit a Filio.
2. Praeterea, in symbolo Constantinopolitanae
Synodi * sic legitur: Credimus in Spiritum San-
ctum, Dominum et vivificantem, ex Patre proce-
dentem, cum Patre et Filio adorandum et glori-
ficandum. Nullo igitur modo debuit addi in sym-
bolo nostro quod Spiritus Sanctus procedat a
Fiiio : sed videntur esse anathematis rei, qui hoc
addiderunt *. -vide concii.,
Eohcs &ct VI *
3. Praeterea, Damascenus dicit*: Spiritum chaiced. act. v!
r. r. .-• c • ■ T'. . ' I^« P''^' Orth.,
Sanctum ex Patre dictmus , et Sptrttum Patris nb. i, cap. vm.
nominamus : ex Filio autem Spiritum Sanctum ^ P
non dicimus, Spiritum vero Filii nominamus. Ergo
Spiritus Sanctus non procedit a Filio.
4. Praeterea, nihil procedit ab eo in quo quie-
scit. Sed Spiritus Sanctus quiescit in Filio. Dicitur
enim in legenda beati Andreae *: Pax vobis, et * in pnncipio.
universis qui credunt in unum Deum Patrem ,
et in unum "> Filium eius, unicum Dotninum no- T
strum lesum Christum, et in unum Spiritum San-
ctum , procedentem ex Patre , et ' in Filio per- s
a) Filio. - Patre et Filio BD.
p) Sanctum. — Om. codices et ed. a.
Y) m unum. - unum Pb.
8) et. - Om. P.
unicum om. codices.
QUAESTIO XXXVI, ARTICULUS II
377
manentem. Ergo Spiritus Sanctus non procedit
a Fiiio.
5. Praeterea, Filius procedit ut verbum. Sed
spiritus noster in nobis non videtur procedere a
E verbo nostro. Ergo nec Spiritus ' Sanctus pro-
cedit a Filio.
6. Praeterea, Spiritus Sanctus perfecte pro-
C cedit a Patre. Ergo superfluum est dicere ^ quod
procedit a Filio.
1 7. Praeterea, in perpehiis non differt " esse et
• cap. ly, n. 9. posse, ut dicitur in III Physic. *; et multo minus
in divinis. Sed Spiritus Sanctus potest distingui
a Filio, etiam • si ab eo non procedat. Dicit enim
• cap. IV. Anselmus, in libro de Processione Spiritiis Sancti*:
Habent utique a Patre esse Filius et Spintus San-
ctus, sed diverso modo: qiiia alter nascendo , et
alter procedendo, ut alii sint per hoc ab invicem.
• ibid. £1; postea subdit * : Nam si per aliud non essent
® plures * Filitts et Spiritus Sanctus, per hoc solum
essent diversi. Ergo Spiritus Sanctus distinguitur
a Filio, ab eo non existens.
• in symboio. Sed contra est quod dicit Athanasius * : Spi-
ritus Sanctus a Patre et Filio, non factus , nec
creatus, nec genitus, sed procedens.
Respondeo dicendum quod necesse est dicere
Spiritum Sanctum a Filio esse. Si enim non esset
ab eo, nuUo modo posset ab eo personaiiter dis-
• Qa. XXVIII, art. tingui. Quod ex supra * dictis patet '. Non enim
' t ' ' est possibile dicere quod secundum aliquid abso-
lutum divinae personae ab invicem distinguantur:
" quia sequeretur quod non esset trium " una es-
sentia ; quidquid enim in divinis absolute dicitur,
ad unitatem essentiae pertinet. Relinquitur ergo
X quod solum * relationibus divinae personae ab in-
vicem distinguantur. - Relationes autem personas
distinguere non possunt, nisi secundum quod sunt
oppositae. Quod ex hoc patet, quia Pater habet
duas relationes, quarum una refertur ad Filium,
et alia ad Spiritum Sanctum; quae tamen, quia
non sunt oppositae , non constituunt duas per-
sonas, sed ad unam personam Patris tantum per-
tinent. Si ergo in Filio et in Spiritu Sancto non
esset invenire nisi duas relationes quibus uterque
refertur ad Patrem, illae relationes non essent ad
invicem oppositae ; sicut neque duae relationes
quibus Pater refertur ad illos. Unde, sicut persona
Patris est una, ita sequeretur quod persona Filii
et Spiritus Sancti esset una, habens duas rela-
tiones oppositas duabus relationibus Patris. Hoc
autem est haereticum, cum tollat fidem Trinitatis.
Oportet ergo quod Filius et Spiritus Sanctus ad
V- invicem •" referantur oppositis relationibus. - Non
autem possunt esse in divinis aiiae relationes op-
•Qu.xxvni,art. positae nisi relationes originis , ut supra * pro-
batum est. Oppositae autem relationes originis
* accipiuntur secundum * principium, et secundum
quod est a principio. Relinquitur ergo quod ne-
cesse est dicere vel Filium esse a Spiritu Sancto,
quod nullus dicit: vel Spiritum Sanctum esse a
Filio, quod nos confitemur.
Et huic quidem consonat ratio processionis
utriusque. Dictum enim est supra * quod Filius ■ Qu. xxvn, art.
procedit per modum intellectus, ut verbum; Spi- art?4-''"' "™''
ritus Sanctus autem per modum voluntatis, ut
amor. Necesse est autem quod amor a verbo
procedat: non enim aliquid amamus, nisi secun-
dum ^ quod conceptione mentis apprehendimus. 5
Unde et secundum hoc manifestum est quod
Spiritus Sanctus procedit a Filio.
Ipse etiam ordo rerum hoc docet. Nusquam
enim hoc invenimus " , quod ab uno procedant 0
plura absque ordine, nisi in illis solum quae mate-
rialiter differunt; sicut unus faber producit multos
cultellos materialiter ab invicem distinctos, nuilum
ordinem habentes ad invicem. Sed in rebus in
quibus non est sola materialis distinctio, semper
invenitur in multitudine productorum aliquis ordo.
Unde etiam in ordine creaturarum productarum,
decor divinae sapientiae manifestatur. Si ergo ab
una persona Patris procedunt duae personae, sci-
licet Filius et Spiritus Sanctus, oportet esse ali-
quem ordinem eorum ad invicem. Nec potest ali-
quis ordo alius assignari, nisi ordo naturae, quo
alius est ex alio. Non est igitur possibile dicere
quod Filius et Spiritus Sanctus sic procedant a
Patre, quod neuter eorum procedat ab alio, nisi
quis poneret in eis materialem distinctionem :
quod est impossibile.
Unde etiam ipsi Graeci processionem Spiritus
Sancti aliquem ordinem habere ad Filium intel-
ligunt. Concedunt enim Spiritum Sanctum esse
Spiritum Filii, et esse a Patre per Filium. Et
quidam eorum dicuntur concedere quod sit a
Filio, vel profluat ab eo: non tamen quod pro-
cedat. Quod videtur vel ex ignorantia, vel ex
protervia esse. Quia si quis recte consideret, in-
veniet processionis verbum inter omnia quae ad
originem qualemcumque pertinent, communissi-
mum esse. Utimur enim eo ad designandum
qualemcumque originem ; sicut quod " linea pro- ^
cedit a puncto, radius a sole, rivus a fonte ; et
similiter in quibuscumque aliis. Unde ex quo-
cumque alio ad originem pertinente, potest con-
cludi quod Spiritus Sanctus procedit a Filio.
Ad primum ergo dicendum quod de Deo dicere
non debemus quod in sacra Scriptura non inve-
nitur vel per verba, vel per sensum. Licet autem
per verba non inveniatur p in sacra Scriptura p
quod Spiritus Sanctus procedit a Filio, invenitur
tamen quantum ad sensum ; et praecipue ubi
dicit Filius, loan. xvi *, de Spiritu Sancto loquens: * vers. 14.
Ille me clarificabit , quia de meo accipiet. - Re-
e) nec Spiritus. - Spiritus Pab, addito non ante procedit.
X) dicere. - Om. ACE. Argumentum hoc om. G.
r)) differt. - differunt Pb. - et ante multo om. BD.
6) plures. - Om. ACE.
t) patet. — potest (patet BDG) esse manifestum codices.
x) trium. - ibi G.
X) sotum. - solis ACEG, sol' BD.
y.) ad invicem. — ab invicem P.
SuMMAE Theol. D. Thomae T. I.
v) secundum. - secundum quod est D , et secundum edd. ab. -
Seq. secundum om. codices.
5) secundum. — Om. codices.
0) Nusquam enim hoc invenimus. - Nusquam nos invenimus D,
Nusquam enim invenimus ceteri.
t:) quod. - Om. codices.
p) per verba non inveniatur. - verba non inveniantur F. - Pro
procedit, procedat codices.
48
378
QUAESTIO XXXVI, ARTICULUS II
Vers. 27.
Actione v.
gulariter etiam in sacra Scriptura tenendum est,
quod id quod de Patre dicitur, oportet de Filio
intelligi, etiam si dictio exclusiva addatur, nisi
solum in illis in quibus Pater et Filius secundum
oppositas relationes distinguuntur. Cum enim Do-
minus, Matth. xi *, dicit, Nemo novit Filium nisi
Pater , non excluditur quin Filius seipsum co-
gnoscat. Sic igitur cum dicitur quod Spiritus San-
ctus a Patre procedit , etiam si adderetur quod
a solo Patre procedit ', non excluderetur inde
Filius : quia quantum ad hoc quod est esse prin-
cipium Spiritus Sancti , non opponuntur Pater et
Filius ; sed solum quantum ad hoc, quod hic est
Pater et ille Filius.
Ad secundum dicendum quod in quolibet con-
cilio institutum fuit symbolum aliquod, propter
errorem aliquem qui in concilio damnabatur.
Unde sequens concilium non faciebat aliud sym-
bolum quam primum: sed id quod implicite con-
tinebatur in primo symbolo , per aliqua addita
explanabatur contra haereses insurgentes. Unde
in determinatione Chalcedonensis Synodi * dici-
tur, quod illi qui fuerunt congregati in Concilio
Constantinopolitano, doctrinam de Spiritu Sancto
tradiderunt, tion quod ^ minus esset in praeceden-
tibus (qui apud Nicaeam congregati sunt) , infe-
rentes; sed intellectum eorum adversus haereticos
declarantes. Quia igitur in tempore antiquorum
conciliorum nondum exortus fuerat error dicen-
tium Spiritum Sanctum non procedere a Filio ;
non fuit necessarium quod hoc explicite ponere-
tur. Sed postea, insurgente errore quorundam, in
quodam concilio in Occidentalibus partibus con-
gregato, expressum fuit auctoritate Romani Pon-
tificis ; cuius auctoritate etiam antiqua concilia
congregabantur et confirmabantur ". - Contineba-
tur tamen implicite in hoc ipso quod dicebatur
Spiritus Sanctus a Patre procedere.
Ad tertium dicendum quod Spiritum Sanctum
* Actione vi.
ad toannem An-
tiochiae Episc.
introductum ; ut patet in quodam symbolo Ne-
storianorum damnato in Ephesina Synodo *. Et
hunc errorem secutus fuit Theodoretus Nestoria-
nus *, et plures post ipsUm ; inter quos fuit etiam
Damascenus. Unde in hoc eius sententiae non est
standum. - Quamvis a quibusdam dicatur quod
Damascenus, sicut non confitetur Spiritum San-
ctum esse a Filio, ita etiam non negat f, ex vi f
illorum verborum.
Ad quartum dicendum quod per hoc quod Spi-
ritus Sanctus dicitur quiescere vel manere in Filio,
non excluditur quin ab eo procedat: quia et Fi-
lius in Patre manere dicitur, cum tamen a Patre ^ ^^
procedat. - Dicitur etiam Spiritus Sanctus in Filio
quiescere , vel sicut amor amantis quiescit in
amato; vel quantum ad humanam naturam Chri-
sti, propter id quod scriptum est, loan. i * : Super ' vers. 33
quem videris Spiritum descendentem, et manentem
super eum '^, hic est qui bapti:(at. ^
Ad quintum dicendum quod Verbum ** in divi- "
nis non accipitur secundum similitudinem verbi
vocalis, a quo non procedit spiritus, quia sic
tantum metaphorice diceretur
similitudinem verbi mentalis,
cedit.
Ad sextum dicendum quod per hoc quod Spi-
ritus Sanctus perfecte ^i^ procedit a Patre , non
solum non superfluum est dicere quod Spiritus
Sanctus procedat a Filio; sed omnino necessa-
rium. Quia una virtus est Patris et Filii ; et quid-
quid est a Patre , necesse est esse a Filio , nisi
proprietati filiationis repugnet. Non enim Filius
est a seipso, licet sit a Patre.
Ad septimum dicendum quod Spiritus Sanctus
distinguitur personaliter a Filio in hoc, quod origo
unius distinguitur ab origine alterius. Sed ipsa
differentia originis est per hoc, quod Filius est
solum a Patre, Spiritus Sanctus vero a Patre et
Filio. Non enim aliter processiones distingueren-
sed secundum
a quo amor pro-
non procedere a Filio, primo fuit a Nestorianis | tur, sicut supra * ostensum est
(j) etiam si ... procedit. - Om. G.
t) non quod. - non quasi codices et editio a.
editio a.
u) conflrmabantur. - firmabantur ACDEFG.
(p) negat. - denegat FGa.
Pro minus, unus
y) a Patre. - ab eo codices.
<f) super eum. - Om. codices et a b.
co) Verbum. - hoc verbum ABCpD, hoc nomen E.
aa) diceretur. - dicitur codices.
p^) perfecte. - Om. BCE.
PP
In corpore.
Commentaria Cardinalis Caietani
• II Potter., cap.
I, n. I.
Cap. VIII, n. 8.
IN titulo, adverte quod articulus iste continet in se duas
quaestiones, scilicet, An Spiritus Sanctus procedat a Filio ;
et, An Spiritus Sanctus sic procedat a Filio quod, si non
procederet ab eo, non distingueretur personaliter ab ipso.
Et prima quidem quaestio inter Graecos et Latinos ver-
satur: secunda autem inter Latinos inter se.
Propter quod , dubium statim occurrit circa titulum.
Quoniam quaestiones sunt aequales numero his quae vere
scimus*: haec autem quaestio est una, et scita sunt duo,
ut patet in corpore. - Et inconvenit hoc praecipue articu-
latim scribenti : eius est enim singillatim singulas quae-
stiones discutere.
IL Ad hoc dupliciter responderi potest. Primo, quod
quia, ut dicitur in II Poster. *, idem est quaerere an luna
eclipsetur, et an sit aliqua ratio eclipsis lunae; idem est
quaerere an Spiritus Sanctus procedat a Filio, et an sit
aliqua ratio processionis eius a Filio. Pari autem quaesito
constat optime responderi et quod ita est, et quod propter
talem rationem ita est. Unde in hoc articulo nihil est vitii;
sed respondendo explicatum est quod implicite in titulo
continebatur. - Nec oportuit in duos articulos dividere quae-
situm et quaesiti rationem: alioquin oporteret omnem ar-
ticulum dividere in duos.
Secundo dicitur quod , quia in omni quaesito scibili
subintelligitur per se et inquantum tale, non est praesentis
intentionis discutere processionem Spiritus Sancti qualiter-
cumque, sed per se. Ita quod intentum est: Utrum Spiri-
tus Sanctus procedat a Filio, idest: Utrum de ratione pro-
pria personae Spiritus Sancti sit procedere a Filio. Quod
enim convenit alicui per se, convenit ei ex propria ratione.
Ad hoc autem quaesitum affirmative respondendo, oportet
non solum ostendere Spiritum Sanctum procedere a Filio,
sed ipsum vendicare hoc sibi ex sua personali proprietate
sive forma : aliter non ostenderetur hoc convenire ei in-
quantum huiusmodi.
Ad cuius evidentiam pleniorem, scito quod alicui pro-
QUAESTIO XXXVI, ARTICULUS II
379
• Cf.
XXIV.
num. XX ,
ducto potest dupliciter convenire produci necessario a plu-
ribus personis divinis : uno modo , ex parte producentis ;
alio modo, ex parte producti. Exemplum primi habetur in
productione creaturae a Deo : necessario enim est a tribus
personis, quia indivisa sunt opera Trinitatis ad extra, et
non ratione producti ; quia creatura posset produci, et esse
sicut est, etiam si a solo Patre produceretur. Exemplum
secundi haberetur, si creatura suo formali constitutivo pri-
varetur, si non esset a piuribus personis. Ad propositum,
Spiritus Sanctus procedit a Patre et Filio necessario ex
parte producentis, secundum omnes: quia omnia Patris non
repugnantia Filio, sunt necessario communia ipsi Filio. An
autem ex parte producti procedat necessario a Filio , in
dubium vertitur. Quia vero convenientia producto per se,
conveniunt ei ex parte sua (cetera enim conveniunt per
accidens, aut quasi per accidens), ideo, per se loquendo,
quaeritur: Utrum Spiritus Sanctus ex proprio constitutivo
ac distinctivo habeat quod procedat a Filio.
III. In corpore duo facit: primo, respondet quaesito; se-
•Cf.num. XXVII. cundo, arguit Graecos *.
Quoad primum, ponitur una conclusio responsiva quae-
sito affirmative, scilicet: Spiritus Sanctus necessario proce-
dit a Filio. - Et probatur tribus rationibus *.
Prima est. Si Spiritus Sanctus non esset a Filio, non
posset ab eo personaliter distingui : ergo. - Et probatur se-
quela sic. Personae divinae non distinguuntur ab invicem
per aliquid absolutum , sed solum relationibus oppositis
originis, secundum esse principium et a principio : ergo,
si Spiritus Sanctus non habet huiusmodi relationem origi-
nis a Filio, non distingueretur ab eo personaliter.
Assumptum quoad omnes sui partes singillatim pro-
batur. Prima quidem, scilicet non per aliquid absolutum,
quia deesset unitas essentiae : eo quod omne absolutum est
essentiale. Secunda vero, scilicet quod solis relationibus ,
ex prima sequitur manifeste. Tertia autem, scilicet opposi-
tis, manifestatur ex eo, quod in Patris unica persona sunt
duae relationes non distinguentes ipsam, quia non sunt
oppositae relative. Quarta autem, scilicet originis, quia in
divinis non possunt esse aliae relationes oppositae nisi
originis (quod est intelligendum de relationibus propriis).
Quinta demum, scilicet secundum principium et a princi-
pio, ex praecedentibus manifeste sequitur.
Consequentia vero probatur sic. Stante assumpto , aut
Filius procedit a Spiritu Sancto, aut e contra : sed primum
nullus dicit: ergo necesse est Spiritum Sanctum esse a Filio.
IV. Circa conditionalem assumptam, et eius probatio-
nem, dubium occurritex Scoto, in Primo, dist. xi, qu. 11,
tenente oppositum. Arguitque contra fundamentum posi-
tionis, scilicet, sola oppositio relativa distinguit realiter in
divinis, ex quatuor capitibus.
Primo. Disparatio rationum formalium realium incom-
possibilium in eodem supposito, distinguit realiter ubicum-
que invenitur : sed duo modi totales accipiendi naturam
eandem, scilicet per modum nativitatis et processionis, sunt
disparati, et in divinis, modo praedicto: ergo non sola op-
positio relativa distinguit realiter divinas personas. - luxta
hoc motivum , solvit probationem adductam in littera de
duabus relationibus in Patre, dicens quod non est eadem
ratio de activis et passivis productionibus : unum enim
potest dare esse pluribus; non tamen potest accipere esse
pluries, nisi forte desierit esse.
V. Et confirmatur motivum hoc ex parte productionum,
argumentis Aureoli, in xi distinctione Primi, qu. i, art. 3 *,
consistentibus in hoc. Generari et spirari sunt incompos-
sibilia in eodem supposito, secluso quod ipsi generari con-
iunctum sit spirare : ergo seipsis realiter distinguuntur.
Consequentia plana est. Et antecedens, quoad primam
partem, est evidens. Quoad secundam vero, probatur tri-
pliciter.
Primo, quia quidquid in divinis convenit alicui rei, con-
venit ei formaliter et ex se : ergo etiam incompossibilitas
istorum convenit ex se. - Et confirmatur. Quia incompossi-
bilitas ista oritur ex ordine quo una processio praesupponit
aliam : ordo autem oritur ex rationibus formalibus : ergo
ex seipsis primo sunt incompossibiles.
Prop. 4.
Sent., dist. xi,
qu. I, art. i.
* ha^og., cap.
de Dtfferentia.
Secundo, si incompossibilitas ista est ex eo quod gene-
rari coniungitur spirare, in quo genere causae spirare dat
hanc incompossibilitatem ipsi generari? Non effective aut
finaiiter, ut patet. Nec formahter: quia tunc sequeretur
quod generari et spirari * essent idem formaliter. • Circa hanc obi.
^ „ . . . r. . ..... . et eius solut. .
Tertio, quia si hinc est incompossibilitas ista, aut hoc cf. Capreoium, i
est quia generari et spirare sunt idem re : aut quia simul
conveniunt in Filio: aut quia unum est praevium alteri.
Sed nihil horum potest dici : quia haec omnia conveniunt
ipsi spirare respectu essentiae, cui constat non dare incom-
possibilitatem ad spirari.
VI. Seciindum caput unde movetur Scotus, est. Si in
Patre , per impossibile , non esset activa spiratio , sed in
solo Filio, adhuc esset Trinitas personarum: ergo non re-
quiritur oppositio relativa inter Spiritum Sanctum et per-
sonam a qua distinguitur. Et sic ruit totus processus.
VII. Tertium caput ex parte constitutivi ipsius Filii est.
Filius constituitur in esse personali, filiatione : ergo de facto
distinguitur personaliter a Spiritu Sancto filiatione : ergo,
seclusa a Filio per intellectum spiratione activa, adhuc re-
manet quo Filius personaliter distinguitur a Spiritu Sancto :
ergo, etc. - Prima consequentia probatur ex illa maxima,
idem est principium constitutivum, et distinctivum ab aliis ;
ut patet per Porphyrium *, et inductive.
VIII. Quartum autem caput e converso sumitur ex per-
sonali distinctivo ad constitutivum, sic. Filius distinguitur
personaliter a Spiritu Sancto: ergo per aliquid quod est
de ratione personali ipsius Filii : ergo non per spirationem
activam: ergo, seclusa illa, adhuc remaneret personalis dis-
tinctio inter Filium et Spiritum Sanctum.
Prima consequentia probatur inductione, et ratione. In-
ductione quidem, quoniam valet: A distinguit B realiter,
ergo est de eius ratione reali; distinguit essentialiter, ergo
est de ratione essentiali; distinguit suppositaliter, ergo est
de ratione suppositali ; distinguit relative, ergo est de ratione
relativa, etc. - Ratione autem, quia si distinctio personalis
posset fieri per aliquid quod non est de ratione personali,
non poterit sustineri humanitatem Christi non distingui
personaliter a Verbo ; dicam enim quod distinguitur perso-
naliter per aliquid, quod tamen non constituit personam.
IX. Et confirmatur hoc motivum ex parte distinctivi per-
sonalis, ab Aureolo, ubi supra, art. 3 *, sic. Si spiratio dis- ' Pfop- '•
tingueret personaliter Filium a Spiritu Sancto, Pater et Fi-
lius essent una persona : sed hoc est falsum : ergo.
Consequentia probatur. Spiratio distinguit Patrem et
Filium a Spiritu Sancto, ut sunt unus spirator: et, per te,
distinguit personaliter : ergo esse unum spiratorem, est esse
unam personam. Et si non est esse unam personam, ergo
non distinguit personaliter. - Et fundatur processus super
illa maxima : omne unumformale distinctivum plurium ex
una parte ab aliquo, ponit in illis pluribus aliqiiid unum,
fundamentum illius distinctionis, proportionale illi.
X. Ad evidentiam huius difficultatis, quamvis tractare de
constitutivis personarum spectet ad xl quaestionem *, pro-
pter tamen discussam ex consuetudine hic materiam, scito
quod, cum in divinis non sit formaliter nisi substantia et
relatio ; et substantia, utpote communis, nec constituat nec
distinguat hypostases : oportet quod utrumque relationi tri-
buatur. Relationi autem cum possit aliquid convenire du-
pliciter, scilicet secundum propria relationis, et secundum
communia sibi et absolutis; quaecumque attribuuntur di-
vinis relationibus, necesse est convenire eis inquantum re-
lationes sunt. Et sic, constituere ac distinguere relationi
divinae prout relativa res est, convenit. Inter rem autem
relativam et absolutam hoc interest, quod res absoluta
constituit rem in se, relatio vero constituit rem ad aliam.
Et quoniam unumquodque, sicut est ens , ita unum et
distinctum; constitutivum absolutura, sicut constituit ens
in se , ita distinguit illud secundum se, et consequenter ab
universis aliis : constitutivum vero in esse relativo , quia
constituit ens ad aliud unum, correlativum scilicet, ita dis-
tinguit illud ab illo uno tantum. Alioquin diversitas, seu
distinctio, non esset proportionata passio entis : plus enim
faceret constitutivum aliquid distinguendo, quam consti-
tuendo: quod non videtur intelligibile.
Art. 2.
38o
QUAESTIO XXXVI, ARTICULUS II
XI. Si igitur in divinis sola relatio multiplicat trinita-
tem, et hoc non convenit relationi per accidens, sed qua-
tenus res relativa est ; et res relativa, ut sic, constituit et
distinguit relative tantum (quamcumque enim aliam dis-
tinctionem habet, non facit inquantum res relativa, sed
haberet eam ex communibus sibi et absolutis , ut patet de
disparatione : haec enim non est propria relativis, et sic
non potest causari a relatione secundum rationem relatio-
nis) : consequens est quod in divinis nuUa sit distinctio
realis nisi relativa ; ita quod non solum res distinctae sunt
relativae, sed distinctio ipsa est relativa. Et cum constet
distinctionem relativam non esse sine relativa oppositione,
et esse respectu correlativi tantum; manifeste sequitur quod
sola oppositio relativa distinguit realiter divinas personas.
Et haec non advertere aut penetrare, fuit causa dissen-
sionis in hac materia. Si enim advertissent quod Ecclesia,
tradendo unitatem substantiae et trinitatem rerum relata-
rum, ex formali locutione insinuat quod hoc formaliter
intelligendum est ; vidissent profecto, ex hoc ipso quod dis-
tinctio non traditur nisi relativorum, quod etiam distinctio
ipsa propria relativis quatenus relativa sunt, esse debet.
Quod salvare non possunt, dum dicunt res quidem distin-
ctas esse relativas, distingui tamen absque oppositione rela-
tiva, quia sunt disparatae et incompossibiles, etc. : haec enim
communia sunt, non propria relativis, ut iam diximus.
XII. Ex his autem habetur responsio ad obiectiones ex
Cf. num.vii. parte constitutivi ipsius Filii. Cum enim dicitur * quod
idem est constitutivum et distinctivum alicuius ab omni
alio, distinguendum est de duplici constitutivo, scilicet ab-
soluto vel respectivo: et quod in absolutis verum est. In
relativis vero, subdistinguendum est de duplici distinctione,
scilicet relativa vel quacumque alia, puta disparata, seu con-
traria, seu contradictoria, seu etiam privativa. Et dicendum
quod, de distinctione relativa loquendo, falsissimum est as-
sumptum : quoniam constitutivum alicuius in esse relativo,
non est distinctivum illius, distinctione relativa, nisi a cor-
relativo, propter ipsam relationis naturam: a ceteris autem
distinguit quovis aho modo. Duplum enim, ut sic, quia
non est nisi ad dimidium, non distinguitur etiam relative
nisi a dimidio : a triplo autem et quadruplo , et reliquis
entibus, distinguitur quidem dupleitate inquantum est hoc
ens, non relative, ut de se patet.
Et quia in divinis persona est formaliter relatio, non
est distinctio personalis, neque realis, nisi sit relativa. Et
propterea de facto ista est falsa, Filius distinguitur reali-
ter, sive personaliter, a Spiritu Sancto filiatione: quia ista
est falsa, Filiiis filiatione distinguitur relative a Spiritu
Sancto. Quamvis ista sit vera, Filius distinguitur filiatione
a Spiritu Sancto. Sed talis distinctio non.sufficit ad reakm
distinctionem : imo est sophisma Consequentis arguere a
distinctione ad distinctionem relativam. Et bene hoc ad-
verte, quia ex hoc omnium pendet solutio.
XIII. Patet quoque ex his quod signum litterae de dua-
Cf. num. III. bus relationibus. in Patre *, stat in suo robore. Est enim si-
gnum quod sola relativa distinctio et oppositio est ibi realis.-
Cf. num. IV. Solutio autem Scoti * non est ad propositum, quia diver-
tit a relationibus ad processiones : de relationibus enim
littera loquitur, non de emanationibus. Quare.
XIV. Sed contra haec s. Thomae verba vehementius qui-
dam arguunt, de ipsis relationibus loquendo, dicentes quod
peccant secundum non causam ut causam. Causa enim
quare duae relationes non oppositae non constituunt duas
personas, non est negatio oppositionis. Tum quia constat
quod de facto processip et paternitas, et similiter filiatio,
constituunt plures personas: et tamen processio nulli earum
opponitur relative. - Tum quia, si negatio esset causa ne-
gationis, affirmatio esset causa affirmationis, scilicet quod
oppositae relationes constituerent duas personas: hoc au-
tem constat esse falsum, quia communis spiratio et pro-
cessio sunt relationes oppositae, et tamen spiratio nullam
personam constituit.
XV. Ad haec breviter dicitur, quod procedunt ex mala
interpretatione litterae. Cum enim dicitur quod, quia non
sunt oppositae, non constituunt duas personas, ly consti-
tuunt determinat ly duas, et non determinat ly personas,
nisi inquantum duas secundum rem: ita quod sensus est
quod, quia non sunt oppositae, non constituunt duas per-
sonas, idest non faciunt distinctionem realem personarum :
constituere enim duo, ut sic, nihil aliud est quam distin-
guere, etc. Et sic assignatur vera et praecisa causa. Spiritus
enim Sanctus non constituitur in esse distincto a Filio et
Patre, nisi ut spirantibus: ita quod spiratio constituit Pa-
trem et Filium in hoc quod sint distinctae personae a
Spiritu Sancto; quamvis inter se distinguantur paternitate
et filiatione. - Radix autem horum est, quia sunt res relati-
vae, etc. Non enim, salva unitate substantiae, potest aliter
distinctio personarum salvari nisi per relationes originis,
de quarum ratione sit distinctio realis propria relationibus
originis: hanc autem constat ex oppositione fieri, ut patet
ex dictis *. * Num. XI.
Unde patet responsio ad obiecta *. Aequivocant enim, "Cf. num.praec.
dum constituere in esse distincto non advertunt in sermone
versari; et hoc in materia relativa habere singularem con-
stituendi distinguendique modum, etc.
XVI. Obiecta autem ex parte distinctivi *, difficultatem * Cf. num. vm.
ex vi verborum magis quam rei facere videntur. Secundum
rem quidem, dicendum est quod spiratio distinguit realiter
relative personam Filii a Spiritu Sancto: et propter hoc di-
citur distinguere personaliter. Patet autem quod non oportet
quod relative distinguit personam, essQ personalitatem, aut
de intrinseca ratione personalitatis.
Facientibus autem vim in verbis, et quaerentibus, Quo
Filius distinguitur personaliter a Spiritu Sancto ? dicen-
dum est quod distinguere personaliter, cum sit facere for-
maliter personam distinctam ab alia persona, contingit du-
pliciter: uno modo, quod faciat utrumque, scilicet personam
et distinctionem; alio modo, quod faciat alterura, scilicet
distinctionem in persona. Sicut dicimus quod dupliciter
contingit facere domum albam : scilicet vel faciendo utrum-
que, vel iungendo unum alteri. Nec refert ad propositum
facere effective, vel formaliter. Quod igitur distinguit per-
sonaliter , faciendo totiim et singulas partes, oportet esse
de ratione personali. Tale autem non est spiratio. Quod
autem distinguit personaliter, faciendo totum ratione unius
partis in alia, non oportet esse de ratione personali: sed
satis est quod sit notio personae relativa, etc.
Et sic, esse unum spiratorem, non est esse unam perso-
nam *: quia spiratio non est constitutiva personae. Et tamen * Cf. num. ix.
spiratio distinguit personam et Filii et Patris personaliter,
faciendo distinctionem, non personalitatem, a Spiritu Sancto.
XVII. Ad obiecta autem ex parte emanationum *, re- *cfnum. iv.
sponsio habetur in littera, ad septimum. Et consistit in hoc,
quod emanationes Filii et Spiritus Sancti possunt sumi du-
pliciter. Uno modo, secundum suas integras rationes, Et
sic includunt ordinem originis unius ab alia : et consequen-
ter Filium et Spiritum Sanctum distingui ex suis productio-
nibus, et distingui oppositione relativa originis, idem est.
Alio modo possunt sumi, secluso ordine originis inter eas,
ut arguentes accipiunt. Et sic dicimus primo, quod acci-
piuntur secundum suas rationes incompletas: et propterea
non est mirum, si fallunt utentes eis tanquam completis.
Secundo, quod non sunt duae totales acceptiones eiusdem
naturae: sed prima est acceptio naturae simpliciter; secunda
autem, secundum quid. Si enim secluderetur ordo originis
inter eas, Filius per generationem acciperet naturam sim-
pliciter; et ipsemet per processionem acciperet eam secun-
dum quid. Et sic argumenta, quae supponunt vel assumunt
has emanationes esse totales et incompossibiles , secluso
ordine originis inter eas, ruunt : incompossibilitas enim,
totalitas, et alia huiusmodi, conveniunt eis integraliter , et
non imperfecte, sumptis.
XVIII. Ad obiectiones autem Aureoli * iuxta hoc mo- ' Cf. num. v.
tivum ex parte productionum, singillatim respondetur. Et
ad primum quidem, ex dictis * patet quod, sumendo ge- * Num. praeccd.
nerari et spirari secluso ordine originis inter se, non sunt
incompossibilia. - Nec est verum quod incompossibilitas
eorum oriatur ex illo ordine quo una praeexigit aliam : sed
ex ordine originis, quo una est ab alia, constituitur.
Ad secundum autem , cum quaeritur de genere causa-
litatis, dicitur quod spirare dat genito incompossibilitatem
QUAESTIO XXXVI, ARTICULUS II
38i
- hanc formaliter; sicut albedo dicitur dare formaliter subie-
cto incompossibilitatem nigredinis. Nec valet consequentia,
ergo generari esset spirari, quod est correlativum ipsius
spirare; sicut non valet, ergo subiectum albedinis est ni-
gredo, quae est contraria albedini.
Ad tertium autem dicitur, quod propter nullum illorum
trium est ista incompossibilitas : sed propter hoc, quia spi-
ratio est notio personae relativa ad ipsum Spiritum Sanctum.
• Cf. num. VI. XIX. Ad unicum vero motivum ex parte Patris *, dici-
tur quod, si Spiritus Sanctus procederet a solo Filio, adhuc
distingueretur a Patre ordine originis, etsi non immediate,
tamen mediate. Et eodem modo esset inter eos relativa
oppositio, dum ista esset vera, Pater spirat mediate Spi-
ritum Sanctum: sic enim Pater sub altero oppositorum
clauderetur. - Non esset tamen consubstantialitas trium per-
sonarum: exclusio namque Patris ab immediata spiratione,
in substantiae inaequalitatem redundaret.
XX. Secunda ratio in littera posita ad probandam princi-
• Cf. num. iii. palem conclusionem *, est. Nihil amamus nisi quod conce-
ptione mentis apprehendimus : ergo amor procedit a verbo :
ergo Spiritus Sanctus a Filio ; quia ille ut amor, iste ut
verbum procedit.
XXI. Circa hanc rationem, adverte quod in littera ad-
ducitur magis ut rationabilis, quam ut necessaria; ut illa
verba ostendunt, scilicet, huic consonat ratio processionis
utriusque. Dico autem hoc, quia ratio ista fundatur super
hoc, quod amor est ab amante et amabili ut concepto ,
quia incognita diligere non possumus. Hoc autem funda-
mentum de amore et conceptione essentialiter , in omni
•Art. 4, Com- natura intellectuali verum est ; quamvis, ut dicetur * , de
amore notionaliter , et similiter de conceptu notionaliter ,
evidentem necessitatem non ostendat; dicere enim quispiam
posset quod Pater producit amorem sui notionalem co-
gnoscendo se essentialiter. Veruntamen satis rationabile est
ut qualis sit ordo inter essentialia intellectus et voluntatis,
talis etiam sit ordo inter notionalia utriusque ; ac per hoc,
amor notionaliter, qui est Spiritus Sanctus, sit ex conceptu
notionaliter, quod Verbum est; sicut amor essentialis oritur,
secundum rationem, ex conceptu essentiali, quo formaUter
Pater omnia novit.
XXII. Quidam tamen, consequentiam huius rationis labe-
factare conati, arguunt contra eam dupliciter. Primo. Potest
fieri apprehensio intellectus absque conceptu: ergo potest
fieri etiam amor: igitur antecedens est falsum. - Assumptum
probatur, tum in visione beata; tum in actu credendi; tum
quia verbum est ahud, apud te, ab actu intelligendi.
Secundo, quia non valet : non posstimus intelligere sine
sensu, ergo intellectio est a sensu ut a principio produ-
ctivo. Igitur consequentia nihil valet, etc.
XXIII. Ad haec dicitur, quod antecedens est verum de
intellectione naturali. Unde nihil obstat beata visio. - Per
actum autem credendi formatur fidei verbum. - Et licet
verbum sit aUud ab intellectione , inseparabile tamen est
ab ipsa, nec potest ab ipsa secludi in naturalibus.
Secunda vero obiectio puerilis valde est. Credit enim
latuisse divum Thomam quod ex concurrentia alicuius non
sequatur concursus illius ut principii productivi; quod in-
fantes sciunt. Littera enim supponit communia , scilicet
quod bonum cognitum sit principium productivum amo-
• Cap. X, n.4. ris, ut patet III de Anima *, et XII Metaphys. **: et assu-
"Cap.vi.-Did. : ^. • .^ ' ^ ^ j
lib. XI, cap. VII, mit quod esse cognitum est esse conceptum mente, quod
"'Art. 2 Com- '" l^- '"^'^" * stabihtum est : et sic infert intentum. Unde
ment. n. IV sqq. instantia allata contra rudem illum sensum , non contra
verum et intentum, militat.
' Cf. num. III. XXIV. Tertia ratio * est ex rerum ordine, talis. Ab uno
nunquam procedunt plura absque ordine inter se, nisi in
materialiter tantum differentibus : ergo ab uno Patre non
procedunt Filius et Spiritus Sanctus absque ordine inter
se : ergo inter eos oportet esse ordinem originis.
Antecedens manifestatur, quoad primam partem, in crea-
turis: quia in hoc manifestatur decor divinae sapientiae.
Quoad secundam vero, in artificialibus , puta duobus mar-
tellis. - Ultima autem consequentia probatur ex eo, quod
personae divinae nec distinguuntur materialiter; nec quem-
cumque ordinem nisi originis compatiuntur; ceteri namque
imperfectionem aliquam claudunt. - Et hanc rationem si
confirmare noveris, eflScacem invenies : ubi enim est plu-
ralitas realis sine reali ordine, ibi est confusio.
XXV. Contra hanc tamen rationem quidam arguunt.
Primo, quia antecedens falsum est. Tum quia, si Deus pro-
duceret plures Gabrieles, esset pluralitas immaterialis sine
ordine. Tum quia Deus potest immediate per se omnia
producere.
Secundo, quia littera obstat sibi ipsi, dum subdit quod
Graeci concedunt ordinem importatum per ly per; et abs-
que probatione assumit quod non potest esse ibi ordo nisi
importatus per ly a aut ab.
XXVI. Ad haec dicitur, quod pluralitatis materialis no-
mine hic intelligitur pluralitas materialis ut distinguitur
contra specijicam ; qualis de facto est inter duas intellectio-
nes eiusdem speciei, et esset inter Gabrieles. - Plura quoque,
seu omnia, a Deo non producuntur specifice distantia sine
ordine inter se, quamvis a Deo immediate.
Nec ahum ordinem Graeci mente tenus intellexerunt per
ly per, quam nos intelligamus per ly a. Quoniam, ut in
articulo sequenti patet, ly per causahtatem denotat; et re-
solvendo facillime patet quod ad efficientis genus in pro-
posito reduci oportet. Et propterea patet quod non absque
subintellecta probatione assumpsit littera quod ibi non potest
esse ordo realis nisi a quo alius et qui ab alio: ceteros
enim constat imperfectionem claudere.
XXVII. Quoad secundam partem huius articuli *, Grae- " Cf. num. ni.
cos arguit, tria eorum dicta recitando : scilicet, quod com-
muniter concedunt ordinem inter Filium et Spiritum San-
ctum; secundo, quod aliqui concedunt quod sit vel profluat
a Filio; tertio , quod negatur qviod procedit a Filio. Ex
quibus arguit eos ignorantiae vel proterviae: quoniam ter-
tium contradicit primo et secundo. Quod probat sic. Pro-
cedere est communissimum inter omnia spectantia ad origi-
nem : ergo ex quocumque concesso pertinente ad originem,
puta ordine, seu esse a, seu profluere, sequitur affirmatio
processus : et sic priores affirmationes repugnant negationi
processionis. - Antecedens probatur: quia utimur proces-
sione in omnibus, ut patet inductive.
XXVIII. In responsione ad tertium, scito quod quidam
invehunt contra haec verba, quia ex his sequitur Dama-
scenum fuisse haereticum: quod et simpliciter est incon-
veniens ; et in illo specialiter opere, quia illud recipit Papa
Eugenius *. ;7'!''!"'Vo'^'?^
. , , ,. . , . .,, ... Magistr., ISent.,
Ad hoc dicitur, quod non sequitur illum fuisse haere- dist. xix.
ticum. Quoniam, ut in qu. xxxir, art. ult., dictum est, ante-
quam consideretur, aut determinetur per Ecclesiam, absque
haeresis vitio opinatur quis falsum ; quod postmodum si
pertinaciter sustineret, esset haereticus. Dicitur autera Da-
mascenum illo fuisse tempore quo decisum hoc non erat.
Quare etc.
XXIX. In responsione ad septimum, adverte quod ex
istis verbis videtur elicitum quod, apud s. Thomam, ema-
nationes divinae distinguuntur per hoc, quod una est ab
uno , altera vero a duobus , ut in xin distinctione Primi
Scotus attulit. Sed re vera ista dicta distant sicut caelum
et terra, dicere quod differentia sit quia una est ab uno,
et alia a duobus suppositis: et dicere quod differentia est
quia una est a Patre solum, alia vero a Patre et Filio.
Ibi enim sola differentia inter unitatem et pluralitatem sup-
positorum pro causa redditur; quod est ridiculum ; contra
quod et laboravit Scotus. Hic autem ordo originis inter
eas pro causa redditur. Hoc enim verba illa important: -
Non enim potest aliter originis ordo salvari, nisi altera sit a
Patre et Filio. Hunc autem ordinem originis, quia ad integri-
tatem rationum formafium ipsarum originum, ut distinctae
realiter sunt, spectare iam ostensura est *; ideo, hoc sano • Cf. num. xvn.
sensu intelligendo, nihil nocet concedere personam Spiritus
Sancti ex sua origine distingui a Filio.
382
QUAESTIO XXXVI, ARTICULUS III
ARTICULUS TERTIUS
UTRUM SPIRITUS SANCTUS PROCEDAT A PATRE PER FILIUM
I Sent., dist. xii, art. 3 ; Contra errores Graec, parte II, cap. ix.
♦D TERTiUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
Spiritus Sanctus non procedat a Patre
^per Filium. Quod enim procedit ab
^aliquo per aliquem ", non procedit ab
eo immediate. Si igitur Spiritus Sanctus procedit
a Patre per Filium, non procedit a Patre imme-
diate. Quod videtur inconveniens.
2. Praeterea, si Spiritus Sanctus procedit a
Patre per Filium, non procedit a Filio nisi pro-
pter Patrem. Sed propter quod unumquodqiie ,
' I Poster., cap. et Ulud magis *. Ergo magis procedit ^ a Patre
lecuvi.' ■ ■ quam a Filio.
^ 3. Praeterea, Filius habet esse per generatio-
nem. Si igitur Spiritus Sanctus est a Patre per
Filium, sequitur quod prius generetur Filius, et
postea procedat Spiritus Sanctus. Et sic processio
Spiritus Sancti non est aeterna. Quod est haere-
ticum.
4. Praeterea, cum aliquis dicitur per aliquem
operari , potest e converso dici : sicut enim di-
cimus quod rex operatur per ballivum, ita potest
dici quod ballivus operatur per regem. Sed nullo
modo dicimus quod Filius spiret Spiritum San-
ctum per Patrem. Ergo nullo modo potest dici
T quod Pater spiret Spiritum Sanctum '' per Filium.
Sed contra est quod Hilarius dicit, in libro
* Lib. xn, n. 57. (Je Trin.*: Conserva hanc, oro, fidei meae reli-
gionem, ut semper obtineam Patrem, scilicet te;
et Filium tuum una tecum adorem; et Spiritum
Sanctum tuum, qui est per Unigenitum tuum,
promerear.
Respondeo dicendum quod in omnibus locutio-
nibus in quibus dicitur aliquis per aliquem ope-
8 rari, haec ^ praepositio per designat in causali
aliquam causam seu principium illius actus. Sed
cum actio sit media inter faciens et factum, quan-
doque illud causale cui adiungitur haec praepo-
sitio per, est causa actionis secundum quod exit
« ab agente. Et tunc est causa agenti ' quod agat;
sive sit causa finalis, sive formalis, sive effectiva
vel motiva : finalis quidem, ut si dicamus quod
artifex operatur per cupiditatem lucri; formalis
5 vero, ut ^ si dicamus quod operatur per artem
suam; motiva vero, si dicamus quod operatur
per imperium alterius. Quandoque vero dictio
causalis cui adiungitur haec praepositio per, est
1 causa actionis secundum quod terminatur •" ad
factum; ut cum dicimus, artifex operatur per mar-
tellum. Non enim significatur quod martellus sit
causa artifici quod agat: sed quod sit causa arti-
ficiato ut ab artifice procedat; et quod hoc ipsum
habeat * ab artifice. - Et hoc est quod quidam
dicunt, quod haec praepositio per quandoque
notat auctoritatem in recto, ut cum dicitur, rex
operatur per ballivum : quandoque autem in obli-
quo, ut cum dicitur, ballivus operatur per regem.
Quia igitur Filius habet a Patre quod ab eo
procedat Spiritus Sanctus, potest dici quod Pater
per Filium spirat Spiritum Sanctum ; vel quod
Spiritus Sanctus procedat a Patre per Filium ,
quod idem est.
Ad primum ergo dicendum quod in qualibet
acfione est duo considerare: scilicet suppositum
agens, et virtutem qua agit; sicut ignis calefacit
calore. Si igitur in Patre et Filio consideretur
virtus qua spirant Spiritum Sanctum, non cadit
ibi aliquod medium: quia haec virtus est una et
eadem. Si autem considerentur ipsae personae
spirantes, sic, cum Spiritus Sanctus communiter
procedat a Patre et Filio, invenitur Spiritus San-
ctus immediate a Patre procedere , inquantum
est ab eo; et mediate, inquantum est a Filio. Et
sic dicitur procedere a Patre per Filium. Sicut
etiam Abel processit immediate ab Adam , in-
quantum Adam fuit pater eius; et mediate, in-
quantum Eva fuit mater eius, quae processit ab
Adam; licet hoc exemplum materialis proces-
sionis ineptum videatur ad significandam imma-
terialem processionem divinarum personarum.
Ad secundum dicendum quod, si Filius acciperet
a Patre aliam virtutem numero ad spirandum
Spiritum Sanctum , sequeretur quod esset sicut
causa secunda et instrumentalis: et sic magis pro-
cederet a Patre quam a Filio. Sed una et ea-
dem numero virtus spirativa est in Patre et Filio :
et ideo aequaliter procedit ab utroque. Licet ali-
quando dicatur principaliter vel proprie procedere
de Patre, propter hoc quod Filius habet hanc
virtutem a Patre.
Ad TERTiuM dicendum quod, sicut generatio Filii
est coaeterna generanti, unde non prius fuit Pa-
ter quam gigneret Filium; ita processio Spiritus
Sancfi est coaeterna suo principio. Unde non fuit
prius Filius genitus, quam Spiritus Sanctus pro-
cederet: sed utrumque aeternum est '.
Ad quartum dicendum quod, cum aliquis dicitur
per aliquid operari , non semper recipitur con-
versio : non enim dicimus quod martellus ope-
retur per fabrum. Dicimus autem quod ballivus
operatur per regem : quia ballivi est agere, cum
sit dominus sui actus. Martelli autem non est
agere , sed solum agi : unde non designatur nisi
a) aliquem, - aliquid codices et a b.
fl) procedit. - procedet ABDE.
f) Ergo nullo ... Sanctum. - Ergo neque Pater codices.
S) haec. - Om. codices. - per om. ABCDFG. - Pro causali, ca-
suali codices et ab; item inferius casuale etcasualis; cf. Comment. n. 11.
e) agenti. - agentis BD. - Pro vel ante motiva, sive Pab,
C) ut. - Om. codices. - Pro altero dicamus, dicatur codices.
rj) terminatur. - detcrminatur Pab.
6) et quod hoc ipsum habeat. - et quod ipsum habeat pBD, et per
(per om. b) hoc ipsum habeat esse edd. ab, et hoc ipsum habeat P.
i) sed utrumque aeternum est. — et sic utrumque aeternum dici-
tur B.
QUAESTIO XXXVI, ARTICULUS IV
383
ut instrumentum. Dicitur autem ballivus operari
per regem, quamvis haec praepositio per deno-
tet medium, quia quanto suppositum est prius
in agendo, tanto virtus eius est immediatior " effe-
ctui: quia virtus causae primae coniungit causam
secundam suo effectui: unde et prima principia
dicuntur immediata in demonstrativis scientiis.
Sic igitur, inquantum ballivus est medius secun-
dum ordinem suppositorum agentium , dicitur
rex operari per ballivum : secundum ordinem
vero virtutum, dicitur ballivus operari per re-
gem, quia virtus regis facit quod actio ballivi
consequatur effectum. - Ordo autem non attendi-
tur inter Patrem et Filium quantum ad virtutem ;
sed solum quantum ad supposita. Et ideo dicitur
quod Pater spirat per Filium, et non e converso.
x) immediatior. - mediatior ACEGpDF et ed. a.
Oommentaria Cai'dinalis Caietani
IN titulo nihil est ambiguum, accipiendo ipsum sic com-
muniter ut sonat, absque scilicet dictione exclusiva, etc.
In corpore duo facit: primo, ostendit quot modis su-
mitur ly per in huiusmodi propositionibus ; secundo, re-
Cf. num. iii. spondet quaesito , in calce articuH *.
II. Quoad primum, quatuor dicuntur. Primum est, quod
ly per denotat aliquam causalitatem in accusativo casu
super quem cadit. - Secundum est, quod illa causalitas quan-
doque est respectu actionis secundum quod exit ab agente.
Et declaratur hoc in triplici genere causae. - Tertium est,
quod illa causalitas quandoque est respectu actionis se-
cundum quod determinatur ad factum; ut patet in artifi-
cialibus instrumentis.- Quartum est , quod haec distinctio
coincidit cum illa aliorum, scilicet quod quandoque denotat
auctoritatem in recto, et quandoque in obliquo.
III. Quoad secundum , conclusio responsiva quaesito
affirmative est: Spiritus Sanctus procedit a Patre per Filium.
- Et probatur. Fihus habet a Patre quod ab eo procedat
Spiritus Sanctus : ergo potest dici quod Pater spirat per
Filium Spiritum Sanctum, etc.
Consequentia tenet ex exposita significatione ly per ,
quando denotat medium ex parte producti: scilicet quod
denotat quod sit medium, habens a principali quod pro-
ducat. Sic enim sumitur in proposito, et non primo modo.
Fihus enim non est medium ex parte Patris : non enim est
ratio spirationis ut exit a Patre, sed potius ut terminetur
ad Spiritum Sanctum. Et hoc considerando Spiritum San-
ctum ut est a Patre mediate : secus enim dicendum est, lo-
quendo de ipso ut est immediate a Patre. Et ideo httera
dicit quod potest dici Patrem spirare per Fihum Spiritum
Sanctum: et non dixit quod oportet omnino sic dici; secun-
dum unam enim acceptionem tantum verificatur.
ARTICULUS QUARTUS
UTRUM PATER ET FILIUS SINT UNUM PRINCIPIUM SPIRITUS SANCTI
I Sent., dist. xi, art. 2, 4; dist. xxix, art. 4; IV Cont. Gent., cap. xxv.^
>D QUARTUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
Pater et Filius non sint unum princi-
^pium Spiritus Sancti. Quia Spiritus San-
^ctus non videtur a Patre et Filio pro-
cedere inquantum sunt unum : neque in natura,
quia Spiritus Sanctus sic etiam procederet a se-
ipso , qui est unum cum eis in natura ; neque
etiam inquantum sunt unum in aliqua proprie-
tate, quia una proprietas non potest esse duorum
suppositorum, ut videtur. Ergo Spiritus Sanctus
procedit a Patre et Filio ut sunt plures. Non
ergo Pater et Filius sunt unum principium Spi-
ritus Sancti.
2. Praeterea, cum dicitur, Pater et Filiiis sitnt
unum principium Spiritus Sancti, non potest ibi
designari unitas personalis: quia sic Pater et Fi-
lius essent una persona. Neque etiam unitas pro-
prietatis : quia si. propter unam proprietatem Pater
et Filius sunt unum principium Spiritus Sancti,
pari ratione, propter duas proprietates Pater vi-
detur esse duo principia Filii et Spiritus Sancti ;
quod est inconveniens. Non ergo Pater et Filius
sunt unum principium Spiritus Sancti.
3. Praeterea, Filius non magis convenit " cum
Patre quam Spiritus Sanctus. Sed Spiritus Sanctus
et Pater non sunt unum principium respectu ali-
cuius divinae personae. Ergo neque Pater et Filius.
4. Praeterea, si Pater et Filius sunt unum
principium Spiritus Sancti, aut unum quod est
Pater; aut unum quod non est Pater. Sed neu-
trum est dare: quia si unum quod est Pater,
sequitur quod Filius sit Pater; si unum quod non
est Pater, sequitur quod Pater non est Pater.
Non ergo dicendum est quod Pater et Filius sint
unum principium Spiritus Sancti.
5. Praeterea, si Pater et Filius sunt unum
principium Spiritus Sancti, videtur e converso di-
cendum quod unum principium Spiritus Sancti
sit Pater et Filius. Sed haec videtur esse falsa :
quia hoc quod dico principiiim , oportet quod
supponat vel pro persona Patris, vel pro persona
Filii ; et utroque modo est falsa. Ergo etiam ^
haec est falsa, Pater et Filius sunt unum princi-
piiim Spiritus Sancti.
6. Praeterea, unum in substantia facit idem.
Si igitur Pater et Filius sunt unum principium
Spiritus Sancti, sequitur quod sint idem princi-
pium. Sed hoc a multis negatur. Ergo non est
concedendum quod Pater et Filius sint unum
principium Spiritus Sancti.
7. Praeterea, Pater et Filius et Spiritus San-
ctus, quia sunt unum principium creaturae, di-
cuntur esse unus Creator. Sed Pater et Filius non
sunt unus spirator, sed duo spiratores, ut a multis
o) convenit. - est unum principium G.
p) etiam. - Om. codices.
384
QUAESTIO XXXVI, ARTICULUS IV
T
* Num. 29,
dicitur. Quod etiam ''' consonat dictis Hilarii, qui
dicit, in II de Trin. *, quod Spiritus Sanctus a
Patre et Filio auctoribus confitendus est. Ergo
Pater et Filius non sunt unum principium Spi-
ritus Sancti.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in V
" cap. XIV. jg Trin. *, quod Pater et Filius non sunt duo
principia, sed unum principium Spiritus Sancti.
Respondeo dicendum quod Pater et Filius in
omnibus unum sunt, in quibus non distinguit
inter eos relationis oppositio. Unde, cum in hoc
quod est esse principium Spiritus Sancti, non op-
ponantur relative, sequitur quod Pater et Filius
sunt unum principium Spiritus Sancti.
Quidam tamen dicunt hanc esse impropriam,
Pater et Filius sunt ununi principiuni Spiritus
Sancti. Quia cum hoc nomen principium, singu-
^ lariter * acceptum, non significet personam, sed
proprietatem, dicunt quod sumitur adiective: et
quia adiectivum non determinatur per adiecti-
^ vum ', non potest convenienter dici quod Pater
et Filius sint unum principium Spiritus Sancti: nisi
uniim intelligatur quasi adverbialiter positum, ut
sit sensus, sunt unum principium, idest uno modo.
- Sed simili ratione posset dici Pater duo prin-
cipia Filii et Spiritus Sancti, idest duobus modis.
Dicendum est ergo quod, licet hoc nomen prin-
* D. 493- cipium significet proprietatem *, tamen significat
eam per modum substantivi: sicut hoc nomen
' ^ pater vel ^ Jilius etiam in rebus creatis. Unde
numerum accipit a forma significata, sicut et alia
substantiva. Sicut igitur Pater et Filius sunt unus
Deus, propter unitatem formae significatae per hoc
nomen Deus; ita sunt unum principium Spiritus
Sancti, propter unitatem proprietatis significatae
* D. 496, II34- in hoc nomine principium *.
Ad primum ergo dicendum quod, si attendatur
virtus spirativa, Spiritus Sanctus procedit a Patre
et Filio inquantum sunt unum in virtute spira-
tiva, quae quodammodo significat naturam cum
■ Qu. xLi, art. 5. proprietatc, ut infra * dicetur. Neque est incon-
veniens unam proprietatem esse in duobus sup-
positis, quorum est una natura. Si vero conside-
rentur supposita spirationis, sic Spiritus Sanctus
•D. 1062. procedit a Patre et Filio ut sunt plures *: procedit
1 enim ab eis ut amor unitivus " duorum.
e Ad secundum dicendum quod, cum dicitur *,
Pater et Filius sunt unum principium Spiritus
Sancti, designatur una proprietas, quae est forma
significata per nomen. Non ' tamen sequitur quod t
propter plures proprietates possit dici Pater plura
principia : quia implicaretur pluralitas supposi-
torum.
Ad tertium dicendum quod secundum relativas
proprietates non attenditur in divinis similitudo
vel dissimilitudo, sed secundum essentiam. Unde,
sicut Pater non est similior sibi quam Filio, ita
nec Filius similior Patri quam Spiritus Sanctus.
Ad quartum dicendum quod haec duo, scilicet ", *
Pater et Filius sunt 'unum principium quod est
Pater, aut, unum principium quod non est Pater,
non sunt contradictorie opposita. Unde non est
necesse alterum eorum dare. Cum enim dicimus,
Pater et Filius sunt unum principium, hoc quod
dico principium , non habet determinatam sup-
positionem: imo confusam pro duabus personis
simul. Unde in processu est fallacia Figurae Di-
ctionis, a confusa suppositione ad determinatam.
Ad quintum dicendum quod haec etiam est vera,
unum principium Spiritus Sancti est Pater et Fi-
lius. Quia hoc quod dico principium, non sup-
ponit pro una persona tantum, sed indistincte pro
duabus, Ut dictUm est *. •Inresp.ad^-
Ad sextum dicendum quod convenienter potest
dici quod Pater et Filius sunt idem principium,
secundum quod ly principium supponit confuse
et indistincte pro duabus personis simul ^ *.
Ad septimum dicendum quod quidam dicunt
quod Pater et Filius, licet sint unum principium
Spiritus Sancti, sunt tamen duo spiratores, pro-
pter distinctionem suppositorum, sicut efiam ^" duo h-
spirantes: quia actus referuntur ad supposita. Nec
est eadem ratio de hoc nomine Creator. Quia
Spiritus Sanctus procedit a Patre et Filio ut sunt
duae personae disfinctae, ut dictum est *: non ■ in resp. ad i.
autem creatura procedit a tribus personis ut sunt
personae distinctae, sed ut sunt unum in essen-
tia. - Sed videtur melius dicendum quod, quia
spirans adiecfivum est, spirator vero substanfi-
vum: possumus dicere quod Pater et Filius sunt
duo spirantes, propter pluralitatem suppositorum ;
non autem duo spiratores *, propter unam spira- • d. 411, 1133.
tionem. Nam adiectiva nomina habent numerum
secundum supposita * : substantiva vero a seipsis, * d. is.
secundum formam significatam *. - Quod vero ■ d. 927.
Hilarius dicit, quod Spiritus Sanctus est a Patre
et Filio auctoribus *, exponendum est quod po- 'd. 40.
nitur substantivum pro adiectivo.
X
■ D. 1134.
Y) Qiiod etiam. - Et ABCDF, Etiam G, Sed E.
3) singulariter. — simpliciter liD.
e) dicunt quod ... per adiectivum. — Omittit P.
'Q vel. - et Pab.
rj) unitivus. - mutuus ABCDEF.
6) dicitur. - Om. BCDEFG. - Pro sunt, sint ACE.
i) Non. - Nec ACEFG. - Pro possit, posset CFGafr.
x) scilicet. — Om. codices.
X) Ad sextum ... simul. - Solutionem sexti argumenti om. BCDE
FG<J, et sequentem Ad sextum inscribunt; BD margine omissionem no-
tant quin suppleant, et Ad sextum corrigunt in Ad septimum.
|ji) etiam. - Om. BCDEFG.
Oommentaria Cardinalis Caietani
IN titulo, scito quod hic est quaestio et de re, an ita sit,
scilicet quod Pater et Filius sint unum numero princi-
pium SpiritusSancti: et de propositione ista, an sit, proprie
sumpta, vera.
In corpore duo facit: primo, respondet quaesito quoad
Cf. num. III. rem ; secundo, quoad proprietatem propositionis *.
II. Quoad primum, est haec conclusio: Pater et Filius
sunt unum principium Spiritus Sancti.- Ek probatur. Pater
et Filius sunt unum in omnibus in quibus non distinguun-
tur relativa oppositione: ergo sunt unum principium Spiritus
Sancti. — Et tenet sequela: quia in hoc quod est esse princi-
pium Spiritus Sancti, non opponuntur relative ad invicem.
QUAESTIO XXXVI, ARTICULUS IV
385
Art. 2.
III. Quoad secundum, tria facit. Primo, refert quandam
opinionem, tenentem hanc propositionem esse impropriam,
tali ratione. Ly principium significat proprietatem : ergo
tenetur adiective: ergo non potest addi alteri adiectivo: et
sic ly unum non tenetur nominaliter: ergo, ut sit vera,
tenetur ly imtim adverbialiter : et consequenter est im-
propria.
Secundo , arguit opinionem , et utrumque eius funda-
mentum , ordine retrogrado. Et primo quidem , quod ly
unum non sit sumendum adverbialiter. Quia sic posset dici
Pater non unum principium Filii et Spiritus Sancti : quia
pluribus modis est illorum principium. - Secundo , quod
non valet sequela, principium significat proprietaiem, ergo
tenetur adiective. Quoniam significat proprietatem substan-
tive ; sicut patet etiam in creaturis, in nominihMS patris
et filii.
Et sic, tertio, infert oppositum praefatae opinionis, ra-
tione et exemplo ipsum confirmans. Ratio est: Principium
est nomen substantivum ; ergo accipit numerum iuxta nu-
merum formae significatae per ipsum; sed forma significata,
idest proprietas , est una numero in Patre et Filio ; ergo
convenientissime dicitur, Pater et Filius sunt unum prin-
cipium Spiritus Sancti. - Exemplum vero est, quia ista ea-
dem ratione dicitur, Pater et Filius et Spiritus Sanctus
sunt unus Deus: quia scilicet deitas est una numero in eis.
IV. In responsione ad primum , circa illa verba , Spi-
ritus Sanctus procedit a Patre et Filio ut sunt plures,
dubium occurrit, an principium spirativum quod exigat,
ut sic, pluralitatem suppositorum. Dico autem ut sic, ad
excludendum concursum pluralitatis per accidens, ut con-
tingit in principio creativo : accidit enim creationi quod a
tribus sit Personis; nihil enim minus Deus crearet, si non
esset trinus. Est igitur hic dubium, an ipsa spiratio per se
sit a duobus; an non, sed quasi per accidens, ut creatio est
a tribus. Scotus enim, in I, dist. xn, tenens pluralitatem non
exigi, fundat se super omnimoda perfectione principii spira-
tivi in uno supposito. Sanctus Thomas autem, in I Sent.,
dist. xr, art. ult., ad 2, ponens differentiam inter creationem
et spirationem quoad hoc, sentire videtur oppositum, iuxta
determinationem a se factam in 2 articulo eiusdem distin-
ctionis. Quod et in hac littera confirmare videtur.
V. Est autem ratio dubitandi in hac re, quoniam nulla
apparet ratio convincens alteram partem. Perfectio namque
principii quod et quo in solo unico supposito salvari ex eo
videtur , quia aliter Pater solus imperfectum esset princi-
pium Spiritus Sancti. Stante autem omnimoda perfectione
utriusque principii in uno supposito, sequitur veritas istius
conditionalis , quod si illud solum esset, posset perfecte
spirare Spiritum Sanctum. Et sic non per se requiritur plu-
ralitas in principio quod spirationis.
Modus autem procedendi, ut nexus, communio atque
mutuus amor unitivus, qui convenire dicitur Spiritui San-
cto, intelligi non potest nisi sit a duobus ad minus. Ac per
hoc oportet per se pluralitatem invenire in spirativo prin-
cipio quod.
VI. Neutra tamen harum viarum ducit necessario ad
intentum. Prima quidem deficit, quoniam non ratione im-
perfectionis, sed ratione non habitae, nec possibilis haberi
conditionis in unico supposito, solus Pater aut solus Filius
non posset spirare Spiritum Sanctum consubstantialem et
personaliter distinctum, etc.
Secunda autem deficit, quia connectere, unire, et similia,
non conveniunt Spiritui Sancto ex proprietate personali ,
sed ex essentiali incluso, scilicet amore; ut in quaestione
sequenti, articulo i, ad 3, littera dicit, et ibidem clarius
patebit.
VII. Et quamvis huiusmodi non cogant, quia tamen
s.Thomas expresse superius dixit in hac eadem quaestione *,
quod de ratione Spiritus Sancti est quod sit a Patre et
Filio; et hic apponit notam reduplicationis, dicens quod
procedit a Patre et Filio ut sunt plures personaliter ; com-
muneque Sanctorum dictum sit, Spiritum Sanctum mutuam
esse caritatem Patris et Filii : tenendum esse arbitror quod
principium spirativum ut quod , inquantum huiusmodi ,
exigit pluralitatem. Ita quod dualitas est conditio spiratoris,
SuMMAE Theol. D. Thomae T. I.
* Art. 2 , Com-
ment. num.xxix.
Cf. num. v,vi.
nullam addens perfectionem supra unitatem suppositi ; sed
secunda persona addit solam conditionem requisitam ad
principium quod , ob cuius defectum, negative sumendo
defectum, una sola persona non spiraret; sicut ob eius
abstractionem a perfectione et imperfectione, nulla imper-
fecte, sed singula quaeque perfecte spirat.
VIII. Nec hoc absque ratione credimus. Si enim pro-
cessio Spiritus Sancti necessario est a Patre et Filio , ut
superius * probatum est, necessario sequitur quod sit ab eis ' Loc. prox. cit.
inquantum tales. Ergo inquantum plures: non enim sunt
intelligibiles ut sic, nisi ut plures.
Ratio quoque assumpta ex littera, quia scilicet procedit
ut amor unitivus, manifestat intentum, si animadvertimus
quod in hac re etiam vocabulis caremus; et sic ex appro-
priatis propria intelligere ac insinuare oportet.
Accedit ad hoc ratio in I Sent., dist. xxix, art. ult. *, a ' Ad 2.
s. Thoma assignata, quia scilicet spirare est actio personalis.
IX. Nec propterea ex his oblitum me credas supra di-
ctorum. Stant enim haec simul, scilicet quod Spiritus San-
ctus procedit a Patre et Filio inquantum duo sic, idest
inquantum habent talem pluralitatem seu dualitatem: et
quod processio Spiritus Sancti non differt a generatione
sufficienter ex hoc quod est a duobus , et ista ab uno :
quoniam dualitas suppositalis absolute ad hoc non sufficit,
ut supra * diximus.
Argumenta autem Scoti non oportet afferre, quia non
militant contra positionem nostram, dualitatem supposito-
rum ex parte principii quod tantum dicentem, nisi id quod
adduximus de perfectione *; sed contra Henricum, ponentem
concordiam, etc.
X. In responsione ad secundum, dubium est circa illa
verba, Pater non potest dici plura principia, quia impli-
caretur pluralitas suppositdrum. Quia si regula de plu-
rificatione nominis substantivi penes pluralitatem formae
significatae, vera est, voluntarium appareret excipere plu-
rificationem principii in Patre: constat enim formas signi-
ficatas esse plures, puta paternitatem et spirationem. - Nec
potest dici recte, ut quidam credunt, quod illa regula est
vera tautum quando est pluralitas realis formae signifi-
catae. Nam constat artem sutoriam distingui realiter a fre-
nifactiva ; et tamen Socrates habens utramque non est duo
artifices.
XI. Ad hoc dicitur , quod aliud est loqui de nomine
substantivo, et aliud de substantivo concreto. Substantivum
enim, ut sic, penes pluralitatem formae significatae pluri-
ficatur; sufficienter quidem, si est abstractum, exactive au-
tem absolute; idest, quod ad sui piuralitatem exigit plura-
litatem formae significatae , sive hoc sufficiat , sive non.
Substantivum autem concretum, quia substantivum, exigit
pluralitatem formae ; quia vero concretum, exigit plurali-
tatem suppositorum. Et sic , cum principium sit substan-
tivum concretum, optime in littera dicitur quod implica-
retur pluralitas suppositorum , dicendo , Pater est plura
principia. Nec • disceditur a regula de substantivo sane in-
tellecta, ut exposuimus.
XII. In responsione ad quartum et quintum , dubium
est logicale , motum a Gregorio, in xii distinctione Primi,
tractatumque a Capreolo, in fine: quomodo scilicet \y prin-
cipium supponat confuse. Tum quia nullum est confusi-
vum. - Tum quia, si staret confuse, liceret descendere sub
praedicato ad eius singularia per propositionem de dis-
iuncto extremo : quod hic non licet.
XIII. Ad horum primum dicitur dupliciter. Primo, quod
non oportet quaerere confusivum respectu termini com-
munis concreti substantivi, quia hoc habet ex naturali sua
suppositione, ut s. Thomas dicit in III Sent., dist. i, qu. n,
art. 4 * : sed oporteret quaerere discretivum, quando sup-
poneret determinate. - Secundo dicitur, quod confunditur
a ly et, quando est praedicatum.
Ad secundum vero motivum , similiter dupliciter re-
spondetur. Primo, quod illa regula non habet locum ubi
sub praedicato non sunt plura singularia, ut contingit in
proposito : singulare enim principii non est Pater aut Filius,
sed hoc principium. Cum autem ibi non sint plura nu-
mero principia , sed Pater et Filius sunt unum numero
49
Ad 6.
J>
386
QUAESTIO XXXVI, ARTICULUS IV
principium Spiritus Sancti, non restat descensus ad singu-
laria principii. Sed si ad Patrem vel Filium venitur, iam
extra regulam sumus; et est sophisma Figurae Dictionis. -
Secundo dicitur ab aliis, concedendo consequentiam , et
negando falsitatem consequentis, ut videre potes in Ca-
preolo.
XIV. In responsione ad sextum, adverte quod hoc in
loco Auctor determinavit quod indecise dimisit in I Sent.,
dist. XXIX *, ad ult.
XV. In responsione ad septimum, adverte quod hoc in
loco Auctor arguit opinionem quam ipse secutus fuit in I
Sent., dist. xi et xxix *, articulis ultimis. - Ratio autem in
littera adducta examinabitur in 3 articulo xxxix quaestionis,
ubi ex proposito tractabitur de adiectivis et substantivis.
Art. 4.
Art. 4, ad 2.
QUAESTIO XXXVII, ARTICULUS I
387
QUAESTIO TRIGESIMASEPTIMA
DE NOMINE SPIRITUS SANCTI QUOD EST AMOR
• Cf. qu. XXXVI ,
Introd.
IN DUOS ARTICULOS DIVISA
DEiNDE quaeritur de nomine Amoris *.
Et circa hoc quaeruntur duo.
Primo : utrum sit " proprium nomen Spiritus
Sancti.
Secundo : utrum Pater et Filius diligant se
Spiritu Sancto.
ARTICULUS PRIMUS
UTRUM AMOR SIT PROPRIUM NOMEN SPIRITUS SANCTI
I Sent., dist. x, art. i, ad 4; dist. xxvii, qu. 11, art. 2, qu' 2.
' Cap. XVII.
S.Th. lect.xn.
S
' Qu. xxzvi, art.
• Homil.
Kvang.
Qu. xxvii, art.
, 3. 5-
D PRiMUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
Amor non sit proprium nomen Spiritus
Sancti. Dicit enim Augustinus, XV de
Trin. *: Nescio citr, sicut sapientia di-
citur et Pater et Filius et Spiritus Sanctus, et simul
omnes non tres sed una sapientia , non ita et
caritas dicatur Pater et Filius et Spiritus Sanctus,
et simul omnes una caritas. Sed nullum nomen
quod de singulis personis praedicatur et de omni-
bus in communi singulariter, est nomen proprium
alicuius personae. Ergo hoc nomen amor non
est proprium ^ Spiritus Sancti.
2. Praeterea, Spiritus Sanctus est persona sub-
sistens. Sed amor non significatur ut persona sub-
sistens: sed ut actio quaedam ab amante transiens >
in amatum. Ergo amor non est proprium nomen
Spiritus Sancti.
3. Praeterea, amor est nexus amantium: quia
secundum Dionysium, iv cap. de Div. Nom. *, est *
qiiaedam vis imitiva. Sed nexus est medium inter
ea quae connectit : non autem aliquid ab eis pro-
cedens. Cum igitur Spiritus Sanctus procedat a
Patre et Filio, sicut ostensum est *, videtur quod
non sit amor aut nexus Patris et Filii.
4. Praeterea, cuiuslibet amantis est aliquis
amor. Sed Spiritus Sanctus est amans '. Ergo
eius est aliquis amor. Si igitur Spiritus Sanctus
est amor, erit amor amoris, et spiritus a spiritu.
Quod est inconveniens.
Sed contra est quod Gregorius dicit, in Homilia
Pentecostes *: Ipse Spiritus Sanctus est Amor.
Respondeo dicendum quod nomen amoris in di-
vinis sumi potest et essentialiter ^ et personaliter.
Et secundum quod personaliter sumitur, est pro-
prium nomen Spiritus Sancti; sicut Verbum est
proprium nomen Filii. Ad cuius evidentiam ,
sciendum est
ostensum est,
quod, cum
sint duae
in divinis, ut
supra
processiones , una per
modum intellectus, quae est processio verbi; alia
per modum voluntatis, quae est processio amo-
ris : quia prima est nobis magis nota, ad singula
significanda quae in ea considerari possunt, sunt
magis propria nomina adinventa ; non autem in
processione voluntatis. Unde et quibusdam cir-
cumlocutionibus utimur ad significandam perso-
nam procedentem : et relationes etiam quae ac-
cipiuntur secundum hanc processionem ", et pro-
cessionis et spirationis nominibus nominantur, ut
supra * dictum est; quae tamen sunt magis no-
mina originis quam relationis, secundum proprie-
tatem vocabuli.
Et tamen similiter utramque * processionem
considerari oportet. Sicut enim ex hoc quod ali-
quis rem aliquam intelligit, provenit quaedam in-
tellectualis conceptio rei intellectae in intelligente,
quae dicitur verbum ; ita ex hoc quod aliquis rem
aliquam amat, provenit quaedam impressio, ut ita
loquar, rei amatae in affectu amantis *, secundum
quam amatum dicitur esse in amante, sicut et in-
tellectum in intelligente. Ita quod, cum aliquis
seipsum intelligit et amat, est in seipso non solum
per identitatem rei, sed etiam ut intellectum in
intelligente , et amatum in amante.
Sed ex parte intellectus, sunt vocabula adin-
venta ad significandum respectum intelligentis ad
rem intellectam, ut patet in hoc quod dico intel-
ligere: et sunt etiam alia vocabula adinventa ad
significandum processum intellectualis conceptio-
nis, scilicet ipsum dicere, et verbum. Unde in di-
vinis intelligere solum essentialiter dicitur, quia
non importat habitudinem ad verbum procedens * :
sed Verbum personaliter dicitur, quia significat
id quod procedit : ipsum vero dicere dicitur no-
tionaliter, quia importat habitudinem principii
Verbi ad Verbum ipsum ". - Ex parte autem vo-
luntatis, praeter diligere et amare, quae important
o) sit. — Amor sit B.
P) proprium. - nomen A, proprium nomen C, proprium nomen
personae B.
f) transiens. - Om. B.
3) est. - amor est B.
e) Sed...amans. Ergo. - Si igitur Spiritus Sanctus est amor
amans, ergo B.
- essentialiter Pab.
et spirationem addit B. Idem pro nominantur.
X) et essentialiter.
»l) processionem. -
nominamus.
8) utramque. - secundum utramque Pb.
i) ad verbum procedens. - principii verbi ad verbum ipsum G.
Haec et sequentia usque ad habitudinem om. ABCDEFad.
x) Verbum ipsum. - Verbum missum G, ipsum Verbum ABCDE,
' Qu. XXVIII, art.
D. 1201.
388
QUAESTIO XXXVII, ARTICULUS I
In corpore.
* Qu. XIV, art.2;
qu. XVIII, art. 3,
»d I.
5
habitudinem amantis ad rem amatam, non sunt
aliqua vocabula imposita * , quae importent ha-
bitudinem ipsius impressionis vel affectionis rei
amatae, quae provenit in amante ex hoc quod
amat, ad suum principium, aut e converso. Et
ideo, propter vocabulorum inopiam , huiusmodi
habitudines significamus vocabulis amoris et di-
lectionis; sicut si Verbum nominaremus intelligen-
tiam conceptam, vel sapientiam genitam.
Sic igitur, inquantum in amore vel dilectione
non importatur nisi habitudo amantis ad rem
amatam, amor et diligere essentialiter dicuntur,
sicut intelligentia et intelligere. Inquantum vero
his vocabulis utimur ad exprimendam habitudi-
nem eius rei quae <" procedit per modum amoris,
ad suum principium, et e converso; ita quod per
amorem intelligatur amor procedens , et per di-
ligere intelligatur spirare amorem procedentem :
sic Amor est nomen personae, et diligere vei
amare est verbum notionale, sicut dicere vel ge-
nerare.
Ad primum ergo dicendum quod Augustinus lo-
quitur de caritate, secundum quod essentialiter
sumitur in divinis, ut dictum est *.
Ad secundum dicendum quod intelligere et velle
et amare, licet significentur per modum actionum
transeuntium in obiecta, sunt tamen actiones ma-
nentes in agentibus ', ut supra * dictum est ; ita
tamen quod in ipso agente important ^ habitu-
dinem quandam ad obiectum. Unde amor, etiam
in nobis, est aliquid manens in amante, et ver-
bum cordis manens in dicente; tamen cum ha-
bitudine ad rem verbo expressam, vel amatam.
Sed in Deo, in quo nullum est accidens, plus
habet: quia tam Verbum quam Amor est sub-
sistens. Cum ergo dicitur quod Spiritus Sanctus
est amor Patris in Filium , vel in quidquam "
aliud, non significatur aliquid transiens in alium;
sed solum habitudo amoris ad rem amatam; sicut
et in Verbo importatur habitudo Verbi ad rem
Verbo expressam.
Ad tertium dicendum quod Spiritus Sanctus di-
citur esse nexus Patris et Filii, inquantum est
Amor : quia, cum Pater amet unica dilectione se
et Filium , et e converso , importatur in Spiritu
Sancto, prout est Amor, habitudo Patris ad Fi-
lium, et e converso, ut amantis ad amatum. Sed
ex hoc ipso quod Pater et Filius se mutuo amant,
oportet quod mumus Amor, qui est Spiritus San-
ctus, ab utroque " procedat. Secundum igitur ori-
ginem, Spiritus Sanctus non est medius, sed tertia
in Trinitate persona. Secundum vero praedictam
habitudinem, est medius nexus duorum, ab utro-
que procedens.
Ad quartum dicendum quod, sicut Filio, licet in-
telligat, non tamen sibi competit producere ver-
bum, quia intelligere convenit ei ut Verbo proce-
denti; ita, licet Spiritus Sanctus amet, essentialiter
accipiendo c, non tamen convenit ei quod spiret
amorem, quod est diligere notionaliter sumptum ;
quia sic diligit essentialiter ut Amor procedens,
non ut a quo procedit amor.
X) imposita. - posita BCDEFGafr.
edd. a b.
(j.) rei quae. - quod codices.
v) agentibus. - agente codices.
Pro importent , important
5) important. - importent BCEFGpAD.
0) quidquam. — aliquid G, quidquid ceteri et a b.
Tz) ab utroque. — a duobus codices et a b,
p) accipiendo. - accidendo pB, ora. ACEFGsB.
Commentaria Cardinalis Caietani
* Qu. xxxiii, art.
2,Comment. n.i;
qu. XXXIV, art. 2,
Comment. n. i.
1 c
'ITULUS clarus ex dicendis in corpore, et superius * dis-
cussis de nomine Patris et Verbi.
In corpore una est distinctio, cum una conclusione.
Distinctio est: Amor potest sumi essentialiter, et persona-
liter. - Conclusio autem est: Amor personaliter est nomen
proprium Spiritus Sancti. - Manifestanturque simul quatuor
faciendo, tali ordine.
Primo, ponitur in communi differentia inter processiones
divinas, quoad notitiam et nominationem spectantium ad
ipsas.
Secundo, ibi: Et tamen similiter, ponitur convenientia
inter eas quoad duo: scilicet modum producendi, quia sicut
intelligendo se producit verbum , quod est conceptus rei
intellectae in intelligente, ita amando se producit imp^es-
sionem seu affectionem rei amatae in amante ; et nume-
rum habitudinum , quia sicut ibi tres sunt habitudines ,
scilicet ad rem intellectam, et ad verbum, et e converso,
scilicet verbi ad eius principium, ita hic tres sunt, scilicet
ad rem amatam , ad affectionem , et istius ad eius prin-
cipium.
Tertio, ibi : Sed ex parte, in speciali ostendit differen-
tiam inter has processiones, quoad nominationem habitut
dinum praedictarum. Quia scilicet in intellectu omnes sun
nominatae: in voluntate autem sola prima, ceteris enim
primae nomina accommodantur.
Quarto , ibi : Sic igitur , infert ex dictis distinctionem
prius, et conclusionem deinde; ut clare patet in littera.
II. Adverte hic quod illa distinctio amoris in essentia-
lem et personalera ut clare ex hoc articulo habetur, non
est distinctio rei, sed vocis in suas significationes. Tota enim
ratio distinctionis est accommodatio vocabuli ad aliam signi-
ficationem; sicut si notitiae nomen accommodaretur Verbo.
Unde non sunt duo amores in divinis, unus essentialis, et
alter personalis. Sed ly amor, propter penuriam vocabu-
lorum, quandoque significat divinum amorem, qui procul
dubio essenti^e quoddam est : quandoque vero tertiam Per-
sonam procedentem per modum voluntatis et amoris. Unde
vanus est labor argumentorum Aureoli, in xxxir distinctione
Primi, apud Capreolum *, contra hanc distinctionem, in-
quantura est s. Thomae: quoniam sic intelligitur.
Rehqua ad hunc articulum spectantia, superius in xxvii
quaestione * discussa sunt.
• Ad 2,
concl. I.
• Art. 3,5,
Comment.
QUAESTIO XXXVII, ARTICULUS II
389
ARTICULUS SECUNDUS
UTRUM PATER ET FILIUS DILIGANT SE SPIRITU SANCTO
l Sent., dist. xxxii, qu. i ; De Pot., qu. ix, art. 9, ad 1 3.
Gap. I.
Art. praeced.
Cap. V.
* Retractat. lib.
I, cap. XXVI.
»D SECUNDUM sic PROCEDiTUR. Vidctur quod
Pater et Filius non diligant se Spiritu
'Sancto. Augustinus enim, in VII de
{Trin. *, probat quod Pater non est sa-
piens sapientia genita. Sed sicut Filius est sa-
pientia " genita, ita Spiritus Sanctus est Amor
procedens, ut dictum est *. Ergo Pater et Filius
non diligunt se Amore procedente, qui est Spi-
ritus Sanctus.
2. Praeterea, cum dicitur, Pater et Filius di-
ligunt se Spiritu Sancto, hoc verbum diligere aut
sumitur essentialiter, aut ^ notionaliter. Sed non
potest esse vera secundum quod sumitur essen-
tialiter: quia pari ratione posset dici quod "* Pater
intelligit Filio. Neque etiam secundum quod su-
mitur notionaliter : quia pari ratione posset dici
quod Pater et Filius spirant Spiritu Sancto, vel
quod Pater generat Filio. Ergo nullo modo haec
est vera, Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto.
3. Praeterea, eodem amore Pater diligit Fi-
lium, et se, et nos. Sed Pater non diligit se Spi-
ritu Sancto. Quia nullus actus notionalis reflecti-
tur super principium actus : non enim potest dici
quod Pater generat se, vel spirat se. Ergo etiam
non potest dici quod diligat se Spiritu Sancto, se-
cundum quod diligere sumitur notionaliter. Item,
amor quo diligit nos, non videtur esse Spiritus
Sanctus: quia importatur respectus ad creaturam,
et ita ad essentiam pertinet. Ergo et haec est falsa,
Pater diligit Filium Spiritu Sancto.
Sed contra est quod Augustinus dicit, VI de
Trin. *, quod Spiritus Sanctus est quo Genitus a
Generante diligitur, Genitoremque suum diligit.
Respondeo dicendum quod circa hanc quaestio-
nem difficuhatem affert quod, cum dicitur, Pater
diligit Filium Spiritu Sancto, cum ablativus con-
struatur in habitudine aUcuius causae , videtur
quod Spiritus Sanctus sit principium diligendi
Patri * et Filio ; quod est omnino impossibile. Et
ideo quidam dixerunt hanc esse falsam, Pater et
Filius diligunt se Spiritu Sancto. Et dicunt hanc
esse retractatam ab Augustino in suo simili, cum
sciUcet retractavit * istam , Pater est sapiens sa-
pientia genita. - Quidam vero dicunt quod est
propositio ' impropria ; et est sic exponenda :
Pater diligit Filium Spiritu Sancto , idest amore
essentiali, qui appropriatur Spiritui Sancto. - Qui-
dam vero dixerunt quod ablativus iste construitur
in habitudine signi : ut sit sensus, Spiritus Sanctus
450.
est signum quod Pater diligat Filium, inquantum
sciUcet ^ procedit ab eis ut £imor. - Quidam vero ^
dixerunt " quod ablativus iste construitur in habi- ^"
tudine causae formalis : quia Spiritus Sanctus est
Amor, quo formaliter Pater et Filius se invicem
diUgunt. - Quidam vero dixerunt * quod construi- ®
tur in habitudine effectus formalis. Et isti propin-
quius ad veritatem accesserunt.
Unde ad huius ' evidentiam, sciendum est quod, '
cum res communiter denominentur a suis formis,
sicut album ab albedine, et homo ab humanitate ;
omne illud a quo aUquid denominatur, quantum
ad hoc habet habitudinem formae. Ut si dicam,
iste est indutus vestimento ", iste ablativus con- "
struitur in habitudine causae formalis, quamvis
non sit forma. Contingit autem aliquid denomi-
nari per id quod ab ipso procedit *, non solum
sicut agens actione *; sed etiam sicut ipso termino
actionis, qui est effectus, quando ipse effectus in
inteUecm actionis includitur. Dicimus enim quod
ignis est calefaciens calefactione, quamvis calefa-
ctio non sit calor, qui est forma ignis, sed actio
ab igne procedens: et dicimus quod arbor est
florens floribus , quamvis flores non sint forma
arboris, sed quidam effectus ab ipsa procedentes.
Secundum hoc ergo dicendum quod, cum dili-
gere in divinis dupliciter sumatur, essentialiter sci-
licet et notionaliter ; secundum quod essentialiter
sumitur, sic Pater et Filius non diligunt se Spiritu
Sancto, sed essentia sua. Unde Augustinus dicit /*,
in XV de Trin. *: Quis audet dicere Patrem nec
se nec Filium nec Spiritum Sanctum diligere nisi
per Spiritum Sanctum? Et secundum hoc proce-
dunt primae opiniones. - Secundum vero quod
notionaliter sumitur, sic diiigere nihil est aUud
quam spirare amorem ; si cut ^/cere est producere
verbum, et florere est producere flores '. Sicut ^
ergo dicitur arbor florens floribus, ita dicitur Pa-
ter dicens Verbo vel Filio , se et creaturam : et
Pater et Filius dicuntur diUgentes Spiritu Sancto,
vel Amore procedente, et se et nos.
Ad primum ergo dicendum quod esse sapientem
vel intelligentem in divinis non sumitur nisi es-
sentiaUter: et ideo non potest dici quod Pater
sit sapiens pel intelligens Filio. Sed diligere su-
mitur non solum essentialiter, sed etiam notio-
naliter. Et secundum hoc, possumus dicere quod
Pater et FiUus diligunt se ^ Spiritu Sancto, ut di- ?
cmm est *. . '^ "^^^^-
Cap. VII.
ctus.
a) sapientia. - sapiens sapientia Pa.
p) aut. ~ aut sumitur BCD.
f) quod. - Om. codices.
S) Patri. - et Patri P. - omnino om. BDG.
t) propositio. - Om. codices.
^) scilicet. - Omittit P. - Eadem post ab eis addit Spiriius San-
7)) dixerunt. - dicunt codices.
8) dixerunt. - dicunt B.
t) huius. - eius codices. - Pro denominentur, denomineiur BDEG.
x) vestimenio. - indumenio ABCDE.
X) actione. - actionis AEpC, om. F. - ipso om. codices; pro ter-
mino, terminatio ABEGpC.
[j.) dicit. - Om. Pab.
v) fores. - fiorem codJces et a b.
?) se. - Om. BCDFG.
Sgo
QUAESTIO XXXVII, ARTICULUS II
Ad secundum dicendum quod, quando in intelle-
ctu alicuius actionis importatur determinatus effe-
ctus, potest denominari principium actionis et ab "
actione et ab effectu; sicut possumus dicere quod
arbor est florens^on7zo7?e^ tlfloribus. Sed quando
in actione non includitur determinatus effectus,
tunc non potest principium actionis denominari
ab effectu, sed solum ab actione: non enim di-
cimus quod arbor producit ^" florem flore , sed
productione floris. - In hoc igitur quod dico spirat
vel generat, importatur actus notionalis tantum.
Unde non possumus dicere quod Pater spiret
Spiritu Sancto, vel generet Filio. Possumus autem
dicere quod Pater dicit Verbo, tanquam persona
procedente, et dicit dictione , tanquam actu no-
tionali: quia dicere importat determinatam per-
sonam procedentem , cum dicere sit producere
verbum. Et similiter diligere, prout notionaliter
sumitur, est producere amorem. Et ideo potest
dici quod Pater diligit Filium Spiritu Sancto, tan-
quam persona procedente, et ipsa dilectione, tan-
quam actu notionali,
Ad tertium dicendum quod Pater non solum
Filium, sed etiam se et nos diligit Spiritu Sancto.
Quia, ut dictum est *, diligere, prout p notionaliter
sumitur, non solum importat productionem di-
vinae personae, sed etiam personam productam
per modum amoris, qui habet habitudinem ad
rem dilectam. Unde, sicut Pater dicit se et omnem
creaturam Verbo quod genuit, inquantum Ver-
bum genitum sufficienter repraesentat Patrem et
omnem creaturam ; ita diligit se et omnem crea-
turam Spiritu Sancto, inquantum Spiritus Sanctus
procedit ut amor bonitatis primae, secundum
quam Pater amat se et omnem creaturam. Et
sic etiam patet quod respectus importatur ad
creaturam et in Verbo et in Amore procedente,
quasi secundario ; inquantum scilicet veritas et bo-
nitas " divina est principium intelligendi et amandi
omnem creaturam.
o) et ab. - ab Pb, et ed. a
x) producit. — producat codices.
p) prout. - secundum quod codices.
o) veritas et bonitas. - bonitas et veritas Pab.
Art. praeced.
P
Commentaria Cardinalis Caietani
IN titulo, adverte quod, licet quaestio proponatur de re,
dicendo, Utrum Pater et Filius etc; difficultas tamen circa
veritatem propositionis versatur ; an scilicet propositio ista
sit vera , Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto. De re
enim, sive diligere sumatur notionaliter, sive essentialiter,
constat quomodo se habeant Pater et Filius et Spiritus
Sanctus.
II. In corpore tria facit: prirao, ostendit causam diffi-
cultatis ; secundo, refert quinque opiniones ; tertio, respon-
det quaesito.
III. Quoad primum, ratio difficultatis est circa propo-
sitionem , quia ille ablativus Spiritu Sancto videtur im-
portare habitudinem principii respectu dilectionis in Patre
et Filio : quod tamen est impossibile.
Quoad secundum, opiniones satis clarae sunt in littera.
IV. Quoad tertium, ponit duas conclusiones, iuxta mem-
bra distinctionis praemissae, scilicet: diligere sumitur du-
pliciter, essentialiter et notionaliter. Prima conclusio est
quod, sumendo diligere essentialiter, Pater et Filius non
diligunt se Spiritu Sancto. - Secunda est quod, sumendo
diligere notionaliter , Pater et Filius dihgunt se Spiritu
Sancto.
Declaratque eas ac probat, trahendo quintam opinioncm
ad bonum sensum, ex duobus fundamentis. Alterum est
de ly formalis : alterum de modo denominandi. - Primum
igitur est. Omne denominans, ut sic, habet rationem for-
malis. Et declaratur dupUciter: primo, quia res commu-
niter a formis denominantur; secundo, exemplo de vesti-
mento. - Secundum vero est. Producens denominari potest
ab eo quod ab ipso procedit non solum ut actio, sed etiam
ut effectus: sed hoc quando ipse effectus in intellectu actio-
nis clauditur. Priraa pars huius declaratur in igne et cale-
factione : secunda autem in arbore et floribus.
Ex his enim, subiuncto intellectu ipsius diligere notio-
naliter, pro secunda conclusione taHs est forrnanda ratio.
Quandocumque in intellectu actionis clauditur effectus ,
agens potest denominari ab actione et effectu : sed diligere,
notionaliter suraptum, est actio huiusmodi: ergo Pater et
Filius possunt denominari et dilectione et Spiritu Sancto. -
Minor declaratur dupliciter: primo, exponendo ly diligere
notionaliter ; secundo ex simili illi dicere.
Prima autem conclusio Augustini auctoritate probata re-
linquitur, utpote evidens.
V. Circa haec dicta pro secunda conclusione, dubium
est multiplex. Scotus enira, in I, dist. xxxii, qu. i, arguit
quadrupliciter. Primo, contra fundaraentum positionis. Ae-
dificare iraportat aedificium, cum sit aedem facere: et ta-
men non dicitur aedificator aedificat aede. Et in proposito,
spirare importat spiritum, est enim emittere spiritura: et
tamen non conceditur quod spirent Spiritu Sancto. Ergo
fundaraentura nullum.
Secundo, dato quod talis praedicatio quandoque con-
cederetur, non tamen esset conversiva super agens. Quod
tamen in proposito accidit, cura dicitur, diligunt se.
Tertio , in constructione transitiva , nunquara effectus ,
ut effectus, construitur in ablativo : diligere autem est ver-
bura transitivura : ergo.
Quarto, arguit contra exemplura dt florere, dupliciter,
Primo, quia florere non est florem producere. Tura quia
est verbum neutrum, quod significat idem quod suum adie-
ctivum, si esset impositura; sicut calere est esse calidum.
Tum quia, addit Aureolus *, si Deus arbori flores impri-
meret, nihil rainus arbor diceretur florere. - Tum quia
exeraplum non est simile. Quia ablativus in verbo neutro,
quale est florere , non construitur ut terminus actionis : in
proposito autera est serrao de terraino actionis in ablativo
respectu verbi activi, quale est diligere. •
VI, Ad evidentiara huius arabiguitatis, nota duo. Primo
quod, cum in fundaraento positionis dicitur, quando in
intellectu actionis etc. , dupliciter intelligi potest : primo ,
de intellectu actionis absolute; secundo, de intellectu actio-
nis sic significatae. In proposito non intelligitur primo
modo , sed secundo. Actus enim notionalis quo Pater et
Filius producunt Spiritura Sanctura, unius tantum rationis
est absolute : alterius tamen est significatus nomine spirare,
et nomine diligere ; pro quanto aliquid claudit in ratione
sua ut significatur dilectionis noraine, quod non claudit
ut significatur spirationis vocabulo ; ut in littera habetur,
in responsione ad secundura.
Secundo adverte quod in intellectu actus sic significati
claudi effcctum, contingit dupliciter, Uno raodo, ut speci-
ficanlem, seu deterrainantem qualitatem actionis, sicut in
dealbare clauditur albedo, et in calefacere clauditur calor,
et sic de aliis : ut enim ostendatur quod non quodcumque
facere, sed tale significetur, calefacere et dealbare et aedi-
ficare diciraus. Secundo modo ciauditur effectus ut coniun-
ctus illi actioni ut productum suae productioni: ut in ly
dico, vocaliter sumpto, clauditur verbura vocale ; est enim
dicere verbum proferre, Et hoc modo suraitur in propo-
sito. Ita quod sensus illius fundamenti est : Quandocum-
* I Sent.,
XXXII, art.
dist.
QUAESTIO XXXVII, ARTICULUS II
3gi
• Cf. num. V.
que in intellectu actionis tali terniino significatae, clauditur
effectus ut effectus coniunctus suae productioni, tunc pro-
ducens denominari potest ab illo effectu in ablativo, etc.
Et si quaeratur causa quare quidam termini sic signi-
ficant et quidam non, non est alia ratio nisi quia hi sunt
impositi ad sic significandum, hi autem non. Discernuntur
tamen hi ab illis in hoc, quod verba sic includentia effe-
ctum, si construuntur cum aliquo alio transitive, non si-
gnificantur habere habitudinem ad illud producentis ad pro-
ductum, ut patet cum Socrates dicit historiam Troiae. Illa
vero sic; ut patet dicendo, Socrates aedijicat caelutn. Et
hoc ex prima oritur differentia: quia scilicet illa claudunt
in se proprium effectum, ista non ; et sic habitudo ad ef-
fectum manet in illis irftmutata quoad terminum, in istis
autem determinatur secundum adiunctum.
VII. His autem stantibus, ad primum * patet responsio,
negando assumptum : quoniam aedificare, spirare, et alia
huiusmodi, non important effectum nisi specificative.
Ad secundum autem dicitur, quod potest fieri constru-
ctio conversiva super se , quando obiectum actus potest
esse ipsum agens, ut accidit in proposito, et in similibus :
potest enim Socrates dicere seipsum , non minus quam
Troiae historiam.
Ad tercium autem, negatur quoque assumptum in verbis
claudentibus in se effectum et transeuntibus super obiectum,
qualia sunt diligere, dicere, etc. Construuntur enim cum
obiecto transitive, ut termino transitus, in accusativo; et
cum effectu ut denominante ; ut patet dicendo , Socrates
dicit verbo historiam.
Ad ea vero quae quarto loco contra exemplum de flo-
rere adducuntur, facile dici potest quod exempla ponimus
non ut ita sit etc, * Veruntamen, sustinendo exemplum,
dicimus quod florere vere significat flores emittere , ut
patet ex usu loquentium. - Nec huic repugnat neutralitas
verbi : quoniam haec ad modum significandi spectat, non ad
significatum. - Si autem Deus flores imprimeret, quamvis
vere diceretur arbor florida, non tamen quod floruit: esset
enim ista vera, arbor quae non floruit, est florida. - Ulti-
mum quoque assumptum falsum esse in hoc exemplo ap-
paret: nec oppositum ab eis est probatum.
VIII. Et adverte quod in hac materia, satis, iudicio meo,
est rationabilia afferre ratione materiae, scilicet vocabulo-
rum : haec enim omnia ex terminis sic significantibus acci-
dunt. Unde et in responsione ad secundum patet quod ,
etsi convenienter dicatur, Socrates dicit verbo historiam ,
inconvenienter tamen poneretur loco dicit totum eius signi-
ficatum, dicendo, Socrates profert verbum verbo historiam
Troiae. Hoc enim ex diversa habilitate terminorum ad
constructionem accidit : quia scilicet ly proferre non potest
construi cum illo etfectu denominante ; ly autem dicit, sic.
Et simile est de spirare et diligere respectu Spiritus Sancti,
generare et dicere respectu Verbi, ut patet in littera.
' Cf. qu. xiir,
art. 5, Comment.
num. XIV.
392
QUAESTIO XXXVIII, ARTICULUS I
QUAESTIO TRIGESIMAOCTAVA
DE NOMINE SPIRITUS SANCTI QUOD EST DONUM
IN DUOS ARTICULOS DIVISA
*cf. qn. MXTi, /->ONSEQUENTER quaeritur de Dono *.
Introd. I -^
v^Et circa hoc quaeruntur duo.
Primo: utrum Donum possit esse nomen per-
sonale.
Secundo : utrum sit proprium Spiritus Sancti.
ARTICULUS PRIMUS
UTRUM DONUM SIT NOMEN PERSONALE
I Sent., dist. xviu, art. i.
* Cap. XIX.
* Num. 54.
' De Fide Orth.,
lib.III, cap, xxi;
lib.IV, cap.xviii.
Cap. XIX.
»D PRiMUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
Donum non sit nomen personale. Omne
*enim nomen personale importat ali-
nquam distinctionem in divinis. Sed no-
men doni non importat aliquam distinctionem in
divinis: dicit enim Augustinus, XV de Trin. *,
quod Spiritus Sanctus ita datur sicut Dei donum,
ut etiam seipsum det sicut Deus. Ergo donum
non est nomen personale.
2. Praeterea, nullum nomen personale convenit
essentiae divinae. Sed essentia divina est donum
quod Pater dat Filio, ut patet per Hilarium, IX
de Trin. * Ergo donum non est nomen personale.
3. Praeterea, secundum Damascenum *, nihil
est subiectum aut serviens in divinis Personis.
Sed donum importat quandam subiectionem et
ad eum cui datur, et ad eum a quo datur. Ergo
donum non est nomen personale.
4. Praeterea, donum importat respectum ad
creaturam : et ita videtur de Deo dici ex tem-
pore. Sed nomina personalia dicuntur de Deo
ab aeterno, ut Pater et Filius. Ergo donum non
est nomen personale.
Sed contra est quod Augustinus dicit, XV de
Trin. *: Sicut corpus carnis nihil aliud est quam
caro , sic donum Spiritus Sancti nihil aliud est
quam Spiritus Sanctus. Sed Spiritus Sanctus est
nomen personale. Ergo et Donum.
Respondeo dicendum quod in nomine doni im-
portatur aptitudo ad hoc quod donetur. Quod
autem donatur, habet habitudinem " et ad id a
quo datur, et ad id cui datur : non enim daretur
ab aliquo nisi esset eius ; et ad hoc alicui datur,
ut eius sit. Persona autem divina dicitur esse
alicuius, vel secundum originem, sicut Filius est
Patris; vel inquantum ab aliquo habetur. Habere
autem dicimur id quo libere possumus uti vel
frui, ut volumus. Et per hunc modum divina Per-
sona non potest haberi nisi a rationali creatura
Deo coniuncta. Aliae autem ^ creaturae moveri
quidem possunt a divina Persona ; non tamen sic
quod in potestate earum sit frui divina Persona,
et uti effectu eius. Ad quod quandoque pertingit
rationaUs creatura ; ut puta "> cum sic fit particeps
divini Verbi et procedentis Amoris, ut possit li-
bere Deum vere cognoscere et recte amare. Unde
sola creatura rationalis potest habere divinam Per-
sonam. Sed ad hoc quod sic eam habeat, non
potest propria virtute pervenire : unde oportet
quod hoc ei desuper detur; hoc enim dari nobis
dicitur, quod aliunde habemus. Et sic divinae
Personae competit dari, et esse Donum *.
Ad primum ergo dicendum quod nomen Doni
importat distinctionem personalem , secundum
quod donum dicitur esse alicuius per originem.
Et tamen Spiritus Sanctus dat seipsum, inquan-
tum est sui ipsius, ut potens se uti, vel potius
frui; sicut et homo liber dicitur esse sui ipsius.
Et hoc est quod Augustinus dicit, super loan.*:
Quid tam tuum est quam tu? - Vel dicendum, et
melius ', quod donum oportet esse aliquo modo
dantis. Sed hoc esse huius dicitur multipliciter.
Uno modo, per modum identitatis, sicut dicit
Augustinus super loan. * ^: et sic donum non
distinguitur a dante, sed ab eo cui datur. Et sic
dicitur quod Spiritus Sanctus dat se. Alio modo
dicitur aliquid esse alicuius ut possessio vel ser-
vus : et sic oportet quod donum essentialiter dis-
tinguatur a dante ". Et sic donum Dei est aliquid
creatum. Tertio modo dicitur hoc esse huius
per originem tantum : et sic Filius est Patris, et
Spiritus Sanctus utriusque '. Inquantum ergo do-
num hoc modo dicitur esse dantis, sic distingui-
tur a dante personaliter, et est nomen personale '.
o) habitudinem. - aptitudinem sA , aptitudinem vel habitudinem
Pab.
P) autem. — enim BCDEFai, quidem A, vero G.
Y) ut puta. - puta codices. - Pro sic fit particeps, sit particeps
sic ABDE, sit particeps CF, sic sit particeps ed. a, sic sit participes
ed. b.
S) Et sic ... Donum. - Om. BCDEFG.
e) Vel dicendum, et melius. - Vel aliter dicendum ad primum A;
haec et sequentia solutionis om. BCDEFGa; cf. notas i, x.
X,) super loan. - Quid tam tuum quam tu addit A, secunda manus
expungit, tertia restituit. - et sic ante donum om. pA.
r]) Et sic oportet ... a dante. - Om. ed. b; A ponit essentialiter
post oportet.
0) utriusque. - Inquantum ergo donum et sic Filius est Patris et
Spiritus Sanctus utriusque addit sA.
i) personale. - A addit, quin a textu distinguat: Istam solutionem
habent libri aliqui, et est eviiicntior, et magis concordat cum solutione
secundae rationis.
Loco citato.
X.
QUAESTIO XXXVIII, ARTICULUS II
393
Ad secundum DiCENDUM quod essentia dicitur
cf. resp. ad i. esse donum Patris primo modo * : quia essentia
« est Patris per modum identitatis '.
Ad tertium dicendum quod Donum, secundum
^ quod est nomen personale in divinis ^, non im-
portat subiectionem , sed originem tantum , in
comparatione ad dantem. In comparatione vero
ad eum cui datur, importat liberum usum vel
In corpore.
fruitionem, ut dictum est *.
Ad quartum dicendum quod donum non dicitur
ex eo quod actu datur •": sed inquantum habet
aptitudinem ut possit dari. Unde ab aeterno di-
vina Persona dicitur Donum, licet ex tempore
detur. Nec tamen per hoc quod importatur re-
spectus ad creaturam, oportet quod sit essentiale:
sed quod aliquid essentiale in suo intellectu in-
cludatur, sicut essentia includitur in intellectu per-
sonae , ut supra * dictum est.
x) Ad secundum ... identitatis. — Ad secundum dicendum quod do-
num oportet esse aliquo modo dantis; sed hoc potest esse multiplici-
ter; potest enim aliquid esse donum per modum identitatis , et per
modum originis; sed quod quod (sic) essentia dicitur esse donum
Patris primo modo, quia essentia est Patris per modum identitatis C,
Ad secundum dicendum quod essentia dicitur esse donum Patris, quia
Commentaria Cardinalis Caietani
IN titulo, adverte quod, ut patet ex intrcductione huius
quaestionis in littera, praesentis intentionis est quaerere
an Donum sit nomen personale, non necessario, sed pos-
sibiliter: idest, an secundum aliquam eius significationem
sit nomen personale, cum eo utimur in divinis.
11. In corpore unica est conclusio, responsiva quae-
sito affirmative : Divinae Personae competit Donum esse
et dari. - Probatur sic. Divinae Personae convenit esse
alicuius per originem, et haberi a creatura rationali sola,
non ex propria virtute: ergo convenit sibi Donum esse
et dari.
Antecedens, quoad primam partem, patet: quia Filius
est Patris per originem. Quoad secundam vero : quia crea-
• Qu. XXXIV, art.
3, ad I.
essentia est Patris, quia donum oportet esse aliquo modo dantis; sed
hoc esse dicitur multipliciter ; uno modo per modum identitatis, sicut
Augustinus dicit F.
X) in divinis. — Oin. codices et a b.
(1.) datur. - detur codices.
tura rationalis libere potest frui Persona divina, et uti eius
effectu. Quoad tertiam autem : quia nulla alia creatura
potest adduci in potestatem fruendi divina Persona. Quarta
demum per se patet.
Consequentia autem probatur ex tribus conditionibus
doni: scilicet quod sit alicuius ut donatoris; et possit haberi
ab eo cui est donabile ; et quod sit supra vires illius, idest
non debitum illi. Et primae quidem conditiones ponuntur
in principio litterae ; atque probantur ex hoc, quod donum
importat aptitudinem ut donetur. Tertia autem ponitur in
calce litterae.
Et si vis, potes vertere hanc rationem, et conditiones
doni assumere pro antecedente.
ARTICULUS SECUNDUS
UTTRUM DONUM SIT PROPRIUM NOMEN SPIRITUS SANCTI
l Sent., dist. xvui, art. 2.
Vers. 6.
»D SECUNDUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
Donum non sit proprium nomen Spiri-
*tus Sancti. Donum enim dicitur ex eo
\quod datur. Sed, sicut dicitur Isa. ix *,
Filius datiis est nobis. Ergo esse Donum convenit
Filio, sicut Spiritui Sancto.
« 2. Praeterea, omne nomen proprium ''' alicuius
Personae significat aliquam eius proprietatem.
Sed hoc nomen donum non significat proprieta-
tem aliquam Spiritus Sancti. Ergo donum non
est proprium nomen Spiritus Sancti.
3. Praeterea, Spiritus Sanctus potest dici spi-
• Qu. XXXVI, art. ritus alicuius hominis , ut supra * dictum est ^.
' p Sed non potest dici donum alicuius hominis : sed
solum Donum Dei. Ergo donum non est pro-
prium nomen Spiritus Sancti..
Sed contra est quod Augustinus dicit, in IV de
Trin. *: Sicut natum esse est Filio a Patre esse, ita
Spiritui Sancto ^' Donum Dei esse est a Patre etFilio
procedere. Sed Spiritus Sanctus sortitur proprium
nomen inquantum procedit a Patre et Filio. Ergo
et Donum est proprium nomen Spiritus Sancti.
Respondeo dicendum quod Donum, secundum
Cap. XX.
TT
quod personaliter sumitur in divinis, est proprium
nomen Spiritus Sancti. Ad cuius evidentiam ,
sciendum est quod donum proprie est datio ir-
reddibilis , secundum Philosophum *, idest quod
non datur intentione retributionis : et sic importat
gratuitam donationem. Ratio autem gratuitae do-
nationis est amor : ideo enim damus gratis alicui
aliquid *, quia volumus ei bonum. Primum ergo
quod damus ei, est amor quo volumus ei bonum.
Unde manifestum est quod amor habet rationem
primi doni, per quod omnia dona gratuita do-
nantur. Unde, cum Spiritus Sanctus procedat ut
Amor, sicut iam * dictum est, procedit in ratione
doni primi. Unde dicit Augustinus, XV de Trin. *,
quod per Donum qiiod est Spiritus Sanctus, mulia
propria dona dividuntur membris Christi.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Filius,
quia procedit per modum Verbi, quod de ratione
sua habet quod sit similitudo sui principii, di-
citur proprie Imago, licet etiam Spiritus Sanctus
sit similis Patri; ita etiam ' Spiritus Sanctus, quia
a Patre procedit ut Amor, dicitur proprie Donum,
licet etiam Filius detur. Hoc enipi ipsum quod
• Topic. lib. IV,
cap. IV, n. a.
' Qu. xxvu, art.
4 ; qu. XXXVII ,
art. I.
' Cap. XIX.
o) proprium. - Om. codices.
P) ut supra dictum est. - Om. Pab,
Y) Spiritui Sancto. - Spiritum Sanctum P, s. s. BDG<J>; esse ita ...
est a Patre om. C.
3) ideo enim damus gratis alicui aliquid. - ideo enim gratis damus
SuMMAE Theol. D. Thomae T. I.
I alicui ACEFG, ideo enim gratis damus aliquid alicui BD, idea enim
damus gratis alicui ed. a.
e) sicut Filius, quia ... ita etiam. - Om. BCDEFpA; sicut Filius ...
tamen quia sA, sicut Pilius quia ... ita quod G. - Pro sequens quia,
qui BCDEGpA, om. FsA.
5o
Vers. 16.
394 QUAESTIO XXXVIII, ARTICULUS II
Filius datur, est ex Patris amore, secundum illud
loan. III * : Sic Deus dilexit mundiim , ut Filium
suum unigenitum daret.
Ad secundum dicendum quod in nomine doni
importatur quod sit dantis per originem. Et sic
importatur proprietas originis ^ Spiritus Sancti,
quae est processio.
Ad tertium dicendum quod donum, antequam
detur, est tantum dantis : sed postquam datur, est
eius cui datur. Quia igitur Donum non importat
dationem in actu , non"" potest dici quod sit do-
num hominis; sed Donum Dei " dantis. Cum
autem iam datum est, tunc hominis est vel spi-
ritus vel datum.
X,) originis. - Omittunt codices.
I »i) Dei. - Omittunt B.
Commentaria Cardinalis Caietani
he .<fai .
:Ji'
■ 9,"-
art. 2,Comment.
n. i; qu. xxxiv,
art. 2, Comment.
n. I.
~Art.'i.T~
TiTULUs ex praedictis * est clarus. - In corpore est una
conclusio, responsiva quaesito affirmative: Donum per-
sonaliter sumptum in divinis , est proprium nomen Spi-
ritus Sancti. - Et probatur. Donum est datio irreddibilis :
ergo claudit in se rationem gratuitae donationis: ergo amo-
rem: ergo amor est primum donum: ergo Spiritus Sanctus
procedit ut primum donum: et sic Donum est eius pro-
prium nomen.
Antecedens patet auctoritate Philosophi. Prima vero
consequentia explanatur: quia irreddibilis datio est gratuita
donatio. Secunda autem : quia ideo gratis damus alicui ,
quia bonum illi volumus. Tertia autem : quia amor, cum
hoc quod est ratio dandi, est etiam datum. Quarta autera :
quia solus Spiritus Sanctus procedit ut Amor. - Et confir-
matur conclusio auctoritate Augustini.
II. Circa praedicta occurrit primo commune dubium,
an Donum significet primo proprietatem personalem Spi-
ritus Sancti; vel respectum aptitudinalem ad creaturas ra-
tionales; vel aliquid aliud.
III. Occurrit quoque dubium ex Aureolo, apud Capreo-
•Contraconci.3. lum, in XVIII distinctione Primi *, multiplex. Tum quia
haec httera contradicit quaestioni praecedenti. Ibi siquidem
dictum est * quod Spiritus Sanctus procedit ut impressio :
hic autem quod procedit ut amor. - Tum quia hoc dictum
est falsum. Si enim Spiritus Sanctus procedit ut amor,
igitur quo Spiritus, ep amor : igitur eo Deus, bonus et
sapiens, etc. : quoniam amor essentiale quid est. - Tum
quia, cum dicitur, Spiritus Sanctus procedit ut amor, aut
ly amor sumitur essentialiter, aut personaliter. Si essentia-
liter, non est ad propositum. Et etiam sequeretur quod Spi-
ritus Sanctus, ex vi processionis suae, specialem clauderet
causalitatem respectu creaturae, illam scilicet quam claudit
amor essentialiter dictus. Si personaliter, consequentia nihil
valet, ergo procedit ut donum primum : quoniam ratio
primi doni probata est de amore essentialiter dicto: is enim
est ratio omnis gratuitae collationis.
IV. Ad horum evidentiam, sciendum est quod donum in
communi tria manifeste importat: scilicet rem donabilem;
respectum donabilitatis; et respectum quasi possessionis,
idest quod est illius qui potest illud donare. Sed rem do-
nabilem importat denominative, quia denominat illam. Re-
spectum vero donabilitatis, idest ut aptum sit alteri donari,
significat primo, ut ex littera sumitur utriusque articuli:
ex hac enim parte in utroque processit articulo, ut patet
intuenti. Respectum vero ad donatorem consignificat magis,
iudicio meo, quam significet: vel dicatur quod significat
illum secundario.
Donum autem in divinis personaliter, quia primum do-
num, denominat amorem ut rem donabilem: quia donantis
per originem est, relationem processionis constitutivae Spi-
ritus Sancti significat: quia vero donabile creaturis tantum
rationabilibus, respectum rationis ad eas significat: eodem,
iudicio meo, ordine, quem diximus in dono in communi.
V. Veruntamen non est idem ordo in re, qui est in
significari. Spiritui namque Sancto primo convenit sua pro-
prietas personalis, 'ratione cuius est Patris et Fihi donan-
tiura; secundo amor, ratione cuius dicitur primo donabilis;
et tertio respectus donabilitatis. Quod enim respectus dona-
bilitatis conveniat Spiritui Sancto ratione amoris essentialis
inclusi, et ratione probatur, quia scilicet nullum personale,
ut sic, includit respectum ad creaturas : et litterae testimo-
.'i .
nio convincitur, in responsione ad 4 primi articuli, ubi
expresse docemur quod, sicut in definitione personae clau-
ditur aliquid essentiale, ita in ratione Doni; et quod ratione
illius essentialis importatur respectus ad creaturam, et ra-
tione notionalis est nomen personale. Quod autem amor
essentialis claudatur in Doni nomine, ex eodem patet fun-
damento: quia scilicet respectus ad creaturam exigit aliquid
essentiale claudi in significante ipsum.
Unde, secundura rem et secundum nomen, excepto or-
dine significandi, Donura se habet ut Verbum. Sicut enim
Verbum tria dicit, scilicet respectum originis, notitiam, et
respectum ad res dictas et etiara faciendas ; ita Donum dicit
respectum originis, amorem, respectum ad amata et susce-
ptiva doni. Et sicut ibidem argumentum a rebus ad no-
mina, et e converso, non tenet : quoniam non valet, Ver-
bum, inquantum Verbum, dicit respectum ad res dictas,
ergo proprietas Filii dicit talem respectum , nec e con-
verso, proprietas Filii non dicit respectum talem, ergo nec
Verbum inquantum Verbum, quoniam plus importat Verbi
nomen quam proprietas illa: ita proportionaliter de Dono
censendum est. Non enim valet a Doni nomine arguere
ad proprietatera Spiritus Sancti, aut e converso: quoniam
plus includit Doni noraen, ut patet ex dictis.
Esto igitur cautus, intuendo an de rebus pure sit sermo,
an digrediatur ad res sub nominibus. Si enira de rebus
pure est serrao, nuUa persona procedens, ex vi processionis
suae , habet aliquam rem realem aut rationis propriam ,
nisi relationem originis, quae est idem quod ipsa. Et sic
neque personae Verbi convenit notitia, seu respectus ad res
dictas; neque personae Spiritus Sancti araor, seu relatio ut
donetur. Sed si de eisdem personis ut significantur his ter-
minis, scilicet Verbo et Dono, est sermo; tunc dicimus
Verbi personae esse proprium respectura ad res dictas, et
Doni personae respectum ad res doni capaces, etc.
VI. Et per haec patet solutio argumentorum multorum
apud Capreolum , ubi supra *, volentiura quod respectus ■ Cf. num. m.
donabilitatis non est proprius alicui Personae. Hoc enim
est verum ratione proprietatis personalis simpliciter consi-
deratae : falsum autera ratione absoluti inclusi non extranee,
sed ut in obliquo cadehtis in eius ratione. Sicut in defini-
tione personae ponitur rationalis natura: et si definiretur
persona divina, caderet in eius ratione natura divina. Et
similiter, si definiretur Verbum divinum, definiretur per
notitiam divinam : et similiter Donum per amorem divi-
num, etc.
VII. Ad argumenta ergo Aureoli * veniendo, dicitur quod, * Cf. ibid.
ex inopia vocabulorum, modo dicitur quod Spiritus San-
ctus procedit ut impressio, modo ut impulsus , modo ut
amor, etc; ut vel tot nominibus rem obscuram atque in-
norainatam significare possimus.
Quod autem additur falsum esse quod Spiritus Sanctus
procedit ut amor, negatur: quoniam hoc commune dictum
Sanctorum esse videtur. - Et ad primam in oppositum pro-
bationem, neganda est sequela, de amore essentiali lo-
quendo. Quoniam non eo Spiritus Sanctus quo amor;
quamvis eadem processione sit Spiritus Sanctus, et Deus,
et amor, et beatus, etc. ; ut patet per Augustinum et Hila-
rium, in xvxu distinctione Primi.
Ad secundam vero dicitur, quod ly amor sumitur per-
sonaliter; et quod valet consequentia, Spiritus Sanctus
procedit ut amor, idest ut impressio amando procedens,
QUAESTIO XXXVIII, ARTICULUS II
395
• Num. VI.
ergo procedit ut primum donum, quia amor essentialiter
sumptus , ex modo procedendi clauditur in ratione illius
impressionis in obliquo ; sicut diximus * de Verbo respectu
notitiae, et persona respectu naturae. Et sic nihil obstat
quod de amore essentiali probatum sit esse donum, et ta-
men hoc conveniat Amori personaliter sumpto ratione ilhus
inclusi.
Quamvis dici possit, et vere, quod esse primum do-
num probatur de impressione illa in communi, et deinde,
ascendendo ad divina, infertur convenire Spiritui Sancto,
qui est illa impressio. Sed quoniam est res relativa, et iste
respectus doni invenitur convenire impressioni in com-
muni ratione absoluti, ideo subintelligimus quod Spiritui
Sancto conveniat hoc ratione absoluti, ut clausi in ratione
respectivi.
Posset et tertio dici quod, cum dicitur Spiritus Sanctus
procedit ut Amor, ly ut notat modum amoris essentialis :
quoniam revera ad modum illius procedit. Et sic ex modo
procedendi magis quam ex proprietate procedentis, proba-
tur Donum, quoad respectum rationis ad illius susceptiva,
esse proprium nomen Spiritus Sancti, cointeUecta relatione
originis.
VIII. Et ne fallaris in huiusmodi nominibus plura im-
portantibus, iudica de eis sicut de complexis ex notionali
et essentiali, puta Sapientia genita , Amor productus , et
similibus. Quodlibet enim horum proprium nomen est ali-
cuius Personae ratione totius coniuncti simul: vel, una
pars ratione alterius inter propria computatur, Sic enim
accidit de Dono et similibus, ut de se patet resolvendo
clausa in eorum significationibus.
■p;e
396
QUAESTIO XXXIX, ARTICULUS I
QUAESTIO TRIGESIMANONA
DE PERSONIS AD ESSENTIAM RELATIS
IN OCTO ARTICULOS DIVISA
' Qu. XL.
** Qu. XLI.
* Qu. XLii. - Cf.
qu. XXIX, Introd.
POST ea quae de Personis 'divinis absolute *
tractata sunt, considerandum restat de Perso-
nis in comparatione ad essentiam, et ad proprie-
tates *, et ad actus notionales **; et de compa-
ratione ipsarum ad invicem *.
Quantum igitur ad primum horum, octo quae-
runtur.
Primo : utrum essentia in divinis sit idem quod
persona.
Secundo : utrum dicendum sit quod tres Per-
sonae sunt unius essentiae.
Tertio: utrum nomina essentialia praedicanda
sint de Personis in plurali vel in singulari.
Quarto : utrum adiectiva notionalia, aut verba
vel participia, praedicari possint de nomini-
bus essentialibus concretive acceptis.
Quinto : utrum praedicari possint de nominibus
essentialibus in abstracto acceptis.
Sexto : utrum nomina Personarum praedicari
possint de nominibus essentialibus concre-
tis ^.
Septimo : utrum essentialia attributa sint ap-
proprianda "^ Personis.
Octavo : quod attributum cuique * Personae de-
beat appropriari.
ARTICULUS PRIMUS
UTRUM IN DIVINIS ESSENTIA SIT IDEM QUOD PERSONA
Supra qu. iii, art. 3; I Sent., dist. xxxiv, qu. 1, art. i; III, dist. vi, qu, 11, art. 2, ad 2.
* Qu. XXVIII, art
3;qu.xxx, art. 2
A PRIMUM sic PROCEDITUR. Vidctur quod
in divinis essentia non sit idem quod
persona. In quibuscumque enim essentia
est idem quod persona seu suppositum,
oportet quod sit tantum unum suppositum unius
naturae, ut patet in omnibus substantiis separatis :
eorum enim quae sunt idem re, unum multipli-
cari non potest, quin multiplicetur et reliquum.
Sed in divinis est una essentia et tres Personae,
ut ex supra * dictis patet. Ergo essentia non est
idem quod persona.
2. Praeterea, affirmatio et negatio simul et se-
mel ' non verificantur de eodem. Sed affirmatio
et negatio verificantur de essentia et persona: nam
persona est distincta, essentia vero non est dis-
tincta. Ergo persona et essentia non sunt idem.
3. Praeterea, nihil subiicitur sibi ipsi. Sed per-
sona subiicitur essentiae : unde suppositum vel
hypostasis nominatur. Ergo persona non est idem
quod essentia.
Sed contra est quod Augustinus dicit, VII de
Trin. *: Cum dicimus personam Patris, tion aliud
dicimus quam substantiam Patris.
Respondeo dicendum quod considerantibus di-
vinam simplicitatem , quaestio ista in manifesto
* Q"'". a«-3- habet veritatem. Ostensum est enim supra * quod
divina simplicitas hoc requirit, quod in Deo sit
idem essentia et suppositum ; quod in substantiis
intellectualibus nihil est aliud quam persona.
Cap. VI.
• Qu. xxvm, art.
2.
Sed difficultatem videtur ingerere quod ^, mul- ;
tiplicatis personis divinis, essentia retinet unita-
tem. Et quia, ut Boetius dicit *, relatio multiplicat • oe Tnn., cap,
Personarum trinitatem, posuerunt aliqui hoc modo
in divinis differre essentiam et personam, quo et
relationes " dicebant esse assistentes, considerantes i
in relationibus solum quod ad alterum sunt, et
non quod res sunt.
Sed, sicut supra * ostensum est, sicut relationes
in rebus creatis accidentaliter insunt, ita in Deo
sunt ipsa essentia divina. Ex quo sequitur quod
in Deo non sit aliud essentia quam persona se-
cundum rem; et tamen quod personae realiter
ab invicem distinguantur. Persona enim , ut di-
ctum est supra *, significat relationem, prout est
subsistens in natura divina. Relatio autem, ad es-
sentiam comparata , non difFert re , sed ratione
tantum: comparata autem ad oppositam relatio-
nem, habet, virtute oppositionis *, realem distin-
ctionem. Et sic remanet una essentia , et tres
Personae.
Ad primum ergo dicendum quod in creaturis
non potest esse disfinctio suppositorum per rela-
tiones, sed oportet quod sit per essentialia prin-
cipia: quia relationes non sunt subsistentes in
creaturis. In divinis autem relationes sunt subsi-
stentes: et ideo '. secundum quod habent opposi-
tionem ad invicem, possunt distinguere supposita.
Neque tamen distinguitur essentia: quia relationes
Qu. XXIX, art.
o) absolute. - Ora. ACDE.
P) concretis. - in concreto acceptis Ka, om. ceteri et b.
■f) approprianda. - attribuenda ABCE, appropriata D.
8) cuique. - cui codices et a b.
e) simul et semel. - Om. ABCDEF; simul ... et negatio om. G.
^) quod. - quia PBDFafr, om. C.
r)) et relationes. - relationes P.
0) virtute oppositionis. - virtutem oppositionis CEpABF ac addito
et D.
t) et ideo. - ideo PBFa*.
ipsae non distinguuntur ab invicem secundum
quod sunt realiter idem cum essentia.
Ad secundum dicendum quod, inquantum essentia
et persona in divinis diflferunt secundum intel-
ligentiae rationem, sequitur quod aliquid possit
affirmari de uno, quod negatur de altero: et per
consequens quod, supposito uno, non supponatur
alterum.
Ad tertium dicendum quod rebus divinis no-
QUAESTIO XXXIX, ARTICULUS 1 397
mina imponimus secundum modum rerum crea-
tarum, ut supra * dictum est. Et quia naturae • Qu- "" , an.
' "^ ... ^ I, ad 2 ; art. 3.
rerum creatarum individuantur per materiam ,
quae subiicitur naturae speciei , inde est quod
individua dicuntur subiecta, vel supposita, vel •♦»^ij«'">f;
hypostases. Et propter hoc etiam divinae perso-
nae supposita vel hypostases nominantur: non
quod ibi sit aliqua suppositio vel subiectio secun- ;,a '
dum rem.
Commentaria Cardinalis Caietani
IN titulo, ly idem significat identitatem realera. - In cor-
pore quatuor facit: primo, reddit rationem quaesiti; se-
• Cf. num. III. cundo, refert opinionem quandara, ibi: Et quia ut Boetius *;
• Cf. num. IV. tertio, improbat eara, ibi: Sed sicut supra ostensum est*\
• Cf. num. V. quarto, respondet quaesito, ibi : Ex quo sequitur *.
II. Quoad primum, adverte quod potuisset obiici Au-
ctori superfluitas huius articuli : quoniam superius in quae-
•Art.3. stionc ra *, de divina Simplicitate , quaesitum et deterrai-
natura fuit in Deo esse idem omnino suppositum cura
essentia. Et propterea in principio huius articuli rationem
necessitatis eius assignavit, intendens quod, quantura est ex
parte simplicitatis, quaestio ista manifesta erat, nec iteranda:
sed ex parte Trinitatis suppositorum seu personarum, osten-
'Qu. xxx,art.2. sae postmodura * in unitate essentiae , difficilis eraersit
quaestio, et propterea de novo discutienda: tunc enim non
erat locus huic tractatui.
III. Quoad secundum, opinio, ut videtur, Porretanorum
refertur, quod persona non est idem quod essentia. Quia
relatio est tantura assistens, et consequenter non transit in
essentiara: ergo nec persona, cum sit ipsa relatio.
IV. Quoad tertium, reprehenditur haec opinio, quod
falsum antecedens assuraat. Quia relatio in rebus creatis
non solum assistit, sed inest. Ergo in Deo non solura adest,
' Art. 2. sed substantiale esse habet; ut latius in xxvm quaestione *
dictum est.
V. Quoad quartum, conclusio responsiva est: Persona
est idem realiter quod essentia ; ipsae tamen Personae inter
se distinguuntur realiter. - Et probatur quoad utramque
partem. Persona est relatio subsistens in divina natura:
ergo est idera realiter quod essentia, et distincta realiter ab
altera persona relative illi opposita. - Et probatur sequela:
quia relatio in Deo, coraparata ad essentiara, non differt
re, sed ratione tantum ; comparata autem ad oppositara re-
lationera, habet distinctionera realera, et hoc vi oppositionis
relativae realis.
VI. Circa illara propositionem, relatio, seu persona, non
differt re, sed ratione tantum, ab essentia divina, occurrunt
obiectiones Scoti, in I, dist. ii, qu. iv. Vult enira quod per-
sona et essentia distinguantur sine omni actu intellectus.
Arguit ergo rationibus et auctoritatibus.
Prima ratio est. Pater, secluso actu inteUectus, habet in
re entitatera comraunicabilem et entitatera incoraraunica-
bilem: ergo habet in se rera diversarura ratignura forraa-
liura. - Probatur sequela : quia si esset res unius rationis in
se, vel esset tantura communicabilis, vel tantum incorarau-
nicabilis ; quorura utruraque est haereticura.
Secunda ratio est. Pater, intelligens in prirao signo ori-
ginis se , aut intelligit essentiara et paternitatera ut duo
obiecta forraaliter distincta, aut non. Si sic, habetur in-
tentura : quia cognitio intuitiva est rei secundura esse prae-
sens in se. Si non , ergo distinguuntur tantum in raodo
concipiendi: ergo ex distinctione inter ea non est hoc cora-
municabile, et hoc incommunicabile. - Et tenet sequela:
quia distinctio secundum raodum concipiendi , nihil facit
in re.
• Cap. I. Aactoritates autera sunt Augustini, in VII de Trin. * :
Omnis essentia quae relative dicitur, est aliquid excepto
relativo. Et rursus ibidera: Si Pater non est aliquid ad se,
• Cap. II. non est ad aliud. Et rursus *, de Filio: non eo Verbum
quo sapientia. Ex his enim omnibus patet non idem esse
formaliter in se rera absolutara et ad aliud.
VII. Ad evidentiara horura , scito quod, sicut in Deo,
secundum rera sive in ordine reali, est una res non pure
absoluta nec pure respectiva, nec raixta aut composita aut
resultans ex utraque ; sed eminentissirae et formaliter ha- -' '
bens quod est respectivi (imo raultarura rerum respectiva-
rum) et quod est absoluti : ita in ordine forraali seu ratio-
nura formalium, secundum se, non quoad nos loquendo,
est in Deo unica ratio formalis , non pure absoluta nec
pure respectiva, non pure communicabilis nec pure incom-
municabilis; sed erainentissime ac formaliter continens et
quidquid absolutae perfectionis est, et quidquid trinitas
respectiva exigit. Oportet autem sic esse, quia oportet cui-
libet siraplicissiraae rei secundura se maxirae uni, respon-
dere unam adaequatam rationem forraalera: alioquin non
esset per se primo unum intelligibile a quovis intellectu.
- Et confirmatur: quia Verbura Dei unicura tantum est.
Constat enim verbum , si perfectura est , adaequare id
cuius est.
Fallimur autera, ab absolutis et respectivis ad Deum
procedendo, eo quod distinctionera inter absolutum et re-
spectivura quasi priorera re divina iraaginaraur ; et conse-
quenter illam sub altero merabro oportere poni crediraus.
Et tamen est totura oppositum. Quoniam res divina prior
est ente et omnibus differentiis eius: est enim super ens ".l'
et super unum, etc. Et propterea, quemadraodum virtutes
inferiores, non ut dearticulatae ac distinctae inter se, ad
unara solis virtutera etiara forraaliter elevantur; raulto
raagis absolutura et respectivum ad unam rem et rationem
formalera divinam elevantur.
VIII. Unde ad primura Scoti *, negatur consequentia. * Cf. num. vi.
Et ad probationera eius , negatur assurapta conditionalis.
Ex hoc enira quod est unius rationis in se, non sequitur,
ergo tantum communicabilis vel tantum incommunicabilis :
sed stat quod sit et coraraunicabilis et incommunicabilis ;
et hoc propter infinitatera illius rationis formalis. Nec est
mirabilius unicara rationem formalem habere utrumque,
quam unicam rem: imo illud, secundum rectara philoso-
phiara, sequitur ex hoc posito per fidem. - Poteris quoque
novitiis distinguere illam conditionalem, dicendo quod est
vera de una ratione formali limitata; non autem de illi-
mitata, ut in proposito coritingit.
Ad secundum vero dicitur, quod Pater non intelligit
essentiara et paternitatera ut duo obiecta forraalia secun-
dura se: sed ut unura iforraallter et raulta virtualiter, ut
patet ex dictis *. Non ita quod in illa surama re atque ' Num. praec.
ratione formali patemitas et essentia sint virtualiter, sed ita
quod sint formaliter et realiter: sed distinctio earum est ,jy
virtualiter, quia ita ibi sunt ac si essent distinctae; et rursus
quia ita exercent propria utriusque, ac si essent distinctae.
tJnde Scotus erravit, dimittendo hunc raodura loquendi, et
introducendo ut propriissiraura alium de distinctione for-
mali ex natura rei. Novus siquidera hic modus alienus
valde est a divinitatis erainentia formali: dearticulat enim
eam formaliter. Is 'autem quera nos secuti sumus , tantae
rei utcuraque consonat.
Ad auctoritates autera dicitur quod, quia balbutiendo
ut vossumus, excelsa Dei resonamus *, ideo Augustinus et T., 9J^8- Morai.
„ ^ , . , . , ,. . . r ,• lib.V, cap.xxxvi,
Doctores de essentia et relatione ut de distractis forraaliter, ai. xxvi.
loquuntur. Hoc enira , ex parte rei , fundatur super hoc,
quia sunt forraaliter distincta virtualiter, quaravis non actua-
liter. Ex parte autem nostri, quia ratione obiectiva apud
398
QUAESTIO XXXIX, ARTICULUS II
•Num.v;quaest.
XXX, art. 2.
' Art. 3.
nos distinguuntur actualiter: sed hoc nihil in Deo ponit
nisi relativani denominationem entis rationis.
IX. In responsione ad primum, adverte quod summa
responsionis consistit in hoc, quod illa maxima non tenet
ubi natura est absoluta, et suppositum respectivum : ct
hoc propter oppositionem relativam , ut patet ex supra *
dictis.
X. In responsione ad secundum, adverte quod argumen-
tum confirraatur ab Aureolo contra hanc responsionem.
apud Capreolum, in 11 distinctione Primi, qu. ni *, sic.
• Can. m. - Did.
lib. IV, cap. II,
n. 12.
"■ Cap. III, n.ii.
Effe-
ctus in actu habet causam in actu : sed non contradicere
communicabile et incommunicabile , distingui et non dis-
tingui, est effectus in actu, ante omnem actum intellectus :
ergo habet causam in actu. Sed causa eius est distinctio:
ergo est ibi distinctio ante omnem actum intellectus. - Nec
sufficit respondere quod ibi est distinctio fundamentaliter.
Sic enim causa non esset in actu, et tamen effectus esset in
actu; contra Philosophum, V Metaphys. * et II Physic. **
XI. Ad hoc a quibusdani respondetur, negando mino-
rem: quoniam negatio, quae est alterum extremum contra-
dictionis, non est actu ante opus intellectus, quoniam non
est nisi ens rationis. - Sed haec responsio nihil valet. Errat
enim non discernendo inter non esse quod negatio signi-
ficat in actu exercito, et inter illudmet non esse, inquantum
induit rationem entis rationis. Hominem enim non esse
bovem, nec ens reale, nec ens rationis significat, sed non
esse bovem: et quamvis, nullo intellectu considerante, ista
propositio non esset, et illud non esse non haberet rationem
entis; significatum tamen propositionis ab intellectu non
pendet.
XII. Verum, argumentum potest quasi fortius fieri. Ef-
fectus in actu habet causam in actu : sed affirmationes in-
cludentes in se contradictoria , scilicet commune et pror
prium, sunt effectus in actu, etc.
Unica tamen responsione ad haec omnia et similia di-
citur, negando universaliter illam propositionem , scilicet
quod sola distinctio est causa huius effectus. Nam iste effe-
ctus potest oriri a distinctione, ut a causa quasi univoca :
et a virtualiter continente distinctionem, ut a causa aequi-
voca. Modo, constat quod, quando effectus potest oriri a
causa univoca sola, et a causa aequivoca sola, ad positio-
nem effectus in actu, non sequitur determinate altera cau-
sarum, sed sub disiunctione. Et quia sic est in proposito,
concedo quod effectus in actu habet causam in actu: sed
illa est vel distinctio in actu, vel continens virtualiter di-
stinctionem : et hoc secundum membrum est verum in pro-
posito, nec aliquid obiectorum contra hoc militat. - Et bene
hoc nota in omnibus materiis ubi de causa distinctionis
secundum rationem ex parte rei, a Scotistis et aliis molc
staberis: hoc enim uno omnium ora obstrues.
• In exposit. Fi»
dei Antioch.
S. Th. lect. I.
a
• De Trin., lib.
VII, cap. VI.
..■■ a
ARTICULUS SECUNDUS
UTRUM SIT DICENDUM TRES PERSONAS ESSE UNIUS ESSENJIAE
I Sent., dist. xxv, exposit. text.; dist. xxxiv, qu. i, art. 2.
D SECUNDUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
non sit dicendum tres Personas esse
'unius essentiae. Dicit enim Hilarius, in
ilibro de Synod. *, quod Pater et Filius
et Spiritus Sanctus sunt quidem per substantiam
tria, per consonantiam vero unum. Sed substan-
tia Dei est eius essentia. Ergo tres Personae non
sunt unius essentiae.
2. Praeterea, non est affirmandum aliquid de
divinis, quod auctoritate Scripturae sacrae non
est expressvim, ut patet per Dionysium, i cap. de
Div. Nom. * Sed nunquam " in Scriptura sacra
exprimitur quod Pater et Filius et Spiritus San-
ctus sunt unius essentiae. Ergo hoc non est asse-
rendum.
3. Praeterea, natura divina est idem quod
essentia. Sufficeret ergo dicere ^ quod tres Per-
sonae sunt unius naturae.
4. Praeterea, non consuevit dici quod persona
sit essentiae '": sed magis quod essentia sit per-
sonae. Ergo neque convenienter videtur dici quod
tres Personae sunt unius essentiae.
5. Praeterea, Augustinus dicit * quod non di-
cimus tres Personas esse ex tina essentia, ne in-
telligatur in divinis aliud esse essentia et persona.
Sed sicut praepositiones sunt transitivae, ita et
obliqui *. Ergo, pari ratione, non est dicendum
quod tres Personae sunt unius essentiae.
6. Praeterea, id quod potest esse erroris oc-
casio, non est in divinis dicendum. Sed cum di-
Num. 68.
cuntur tres Personae unius essentiae vel substan-
fiae % datur erroris occasio. Quia, ut Hilarius
dicit, in libro de Synod. *: Una substantia Patris
et Filii praedicata, aut tmum qui duas nuncupa-
tiones habeat ^, subsistentem signijicat; aut divisam
unam substantiam duas imperfectas fecisse sub-
stantias; aut tertiam priorem substantiam, quae a
duobus et usurpata sit et assumpta. Non est ergo
dicendum tres Personas esse unius substantiae,
Sed contra est quod Augustinus dicit, in li-
bro II Co7itra Maximinum * , quod hoc-nomen
homousion, quod in Concilio Nicaeno adversus 'contrai:r7anos,
. . ~ . , . . _ cap. xxxTi.
Arianos firmatum est, idem significat quod tres
Personas esse unius essentiae.
Respondeo dicendum quod, sicut supra * dictum
est, intellectus noster res divinas nominat, non
secundum modum earum, quia sic eas cogno-
scere non potest; sed secundum modum in rebus
crearis inventum. Et quia in rebus sensibilibus,
a quibus "* intellectus noster scienfiam capit, na-
tura alicuius speciei per materiam individuatur;
et sic natura se habet ut forma, individuum autem
ut suppositum formae : propter hoc efiam in di-
vinis, quantum ad modum significandi, essentia
significatur ut forma trium Personarum. Dicimus
autem in rebus creatis formam quamcumque esse
eius cuius est forma; sicut sanitatem vel pulchri-
tudinem hominis alicuius. Rem autem habentem
formam non dicimus esse formae, nisi cum adie-
ctione * alicuius adiectivi, quod designat illam. for-
•Cap.xiv|al.lib.
III). - Cf. Serm.
* Qu. xiii, art. i,
ad 2; art. 3.
a) nunquam. — nusquam AB.
P) dicere. - ut videtur addunt codices. - Post naturae B addit non
esscntiae.
Y) essentiae. - essentia ABCEG; pro personae, persona BsA.
S) obliqui. - obliquae B.
e) vel substantiae. - Om. codices.
■Q habeat. - habet PBD.
t]) a quibus. - in quibus codices, quibus ed. a.
9) cum adiectione. - cum additione codices et editio a, cum adi-
ctione editio b.
* loan. X , vers.
30.
' Ibid. vers. 38 :
XIV, vers. 10.
QUAESTIO XXXIX, ARTICULUS III
mam : ut cum dicimus, ista mulier est egregiae
formae, iste homo est perfectae pirtiitis. Et simi-
liter, quia in divinis, multiplicatis personis, non
multiplicatur essentia, dicimus unam essentiam
esse ' trium Personariim ; et tres Personas imius
essentiae, ut intelligantur isti genitivi construi in
designatione formae.
Ad primum ergo dicendum quod substantia su-
mitur pro hypostasi; et non pro essentia.
Ad secundum dicendum quod, licet tres Personas
esse unius essentiae non inveniatur in sacra Scri-
ptura per haec verba, invenitur tamen quantum
ad hunc sensum: sicut ibi *: Ego et Pater unum
sumus; et, Ego in Patre, et Pater in me est*.
Et per multa alia haberi potest idem.
Ad tertium dicendum quod, quia natura desi-
gnat principium actus, essentia vero ab essendo
dicitur, possunt dici aliqua unius naturae, quae
conveniunt in aliquo actu, sicut omnia calefa-
cientia : sed unius essentiae dici non possunt ,
nisi quorum est unum esse. Et ideo magis ex-
primitur .unitas divina per hoc quod dicitur quod
tres Personae sunt imius essentiae, quam si di-
ceretur quod sunt unius naturae.
Ad quartum dicendum quod forma, absolute
accepta, consuevit significari ut eius cuius est
forma , ut virtus Petri. E converso autem , res
habens formam aliquam non consuevit signifi-
cari ut eius, nisi cum volumus determinare sive
designare formam. Et tunc requiruntur duo ge-
nitivi, quorum unus significet formam, et alius
39^
determinationem formae, ut si dicatur, Petrus est
magnae virtutis: vei etiam requiritur unus geni-
tivus habens vim duorum genitivorum, ut cum
dicitur, vir sanguinum est iste, idest effusor multi
sanguinis. Quia igitur essentia divina significatur
ut forma respectu personae, convenienter essentia
personae dicitur. Non autem e converso, nisi ali-
quid addatur ad designationem essentiae ; ut si
dicatur quod Pater est persona divinae essentiae,
vel quod tres Personae sunt unius essentiae.
Ad quintum dicendum quod haec praepositio ex
vel de non designat " habitudinem causae for-
malis ; sed magis habitudinem causae efficientis
vel materialis. Quae quidem causae in omnibus
distinguuntur ab his quorum sunt causae: nihil
enim est sua materia , neque aliquid est suum
principium activum. Aliquid tamen est sua forma,
ut patet in omnibus rebus immaterialibus. Et
ideo per hoc quod dicimus tres Personas unius
essentiae , significando essentiam in habitudine
formae, non ostenditur aliud esse essentia quam
persona: quod ostenderetur ^, si diceremus tres
Personas ex eadem essentia.
Ad sextum dicendum quod, sicut Hilarius dicit,
in libro de Synod. *: Male sanctis rebus praeiu-
dicatur, si, quia non sanctae a quibusdam haben-
tur, esse non debeant. Sic, si ^" male intelligitur
homousion, quid ad me bene intelligentem ? - * Sit
ergo " ima substantia ex naturae genitae proprie-
tate: non sit autem ex portione, aut ex unione,
aut ex communione.
Num. 85, 86.
Num. 71.
■ i) esse. - Om. ABEFGai.
x) non designat. - non significant ACEpD, non designant FG, non
significat sD.
X) ostenderetur. - ostenditur FG; quod ostenderetur ... essentia
om. A.
[j.) Sic, si. - Sicut si B, Si sic G, om. ACDEF.
v) Sit ergo. - Sic ergo PBEFGaJ. - Pro ex naturae genitae, ex
substantia (alia littera ex vera margo A) geniti A, ex natura geniti B'
et ed. b, ex vera geniti DpG et ed. a, vera geniti CEsF, vera ex
geniiivi pF, vera genita sF, ex una geniti PsG. - Pro non sit, non
fit G, non sic PF(£J"r) et edd. ab; pro portione, proportione PB, po-
sitione sF. Cf. Hilarium.
Commentaria Oardinalis Caietani
IN titulo jid solum advertendum est , quod de proposi-
tione est quaestio, an sit vera et congrua.
II. In corpore unica est conclusio, responsiva quaesito
affirmatiye, scilicet: Dicimus iinam essentiam trium Perso-
narum, et tres Personas unius essentiae. - Probatur. Di-
vina nominantur a nobis secundum modum , non suum ,
sed in rebus creatis inventum : ergo essentia in divinis si-
gnificatur ut forma trium Personarum : ergo dicimus unam
essentiam trium, et tres unius.
Antecedens probatur: quia sic divina cognoscimus - Con-
sequentia autem : quia in sensibilibus natura per materiam
individuatur, et se habet ut forma ; et individuum ut suppo-
situm illius. - Secunda vero probatur : quia in istis forma
dicitur esse suppositi ; et suppositum formae, si adiectivum
appositum sit determinans formam ; ut patet exemplariter.
Omnia enim clara sunt in littera.
ARTICULUS TERTIUS
UTRUM NOMINA ESSENTIALIA PRAEDICENTUR SINGULARITER DE TRIBUS PERSONIS
I Sent., dist. ix,, qu. i, art. 2.
»D tertium sic proceditur. Videtur quod
nomina essentialia, ut hoc nomen Deus,
*non praedicentur singulariter de tribus
^Personis, sed pluraliter. Sicut enim homo
significatur ut habens humanitatem, ita Deus si-
gnificatur ut habens deitatem. Sed tres Personae
sunt tres habentes deitatem. Ergo tres Personae
sunt tres dii.
2. Praeterea, Gen. i *, ubi dicitur: In principio
creavit Deus caelum et terram, hebraica veritas
habet Elohim, quod potest interpretari dii, sive
iudices. Et hoc dicitur propter pluralitatem Per-
sonarum. Ergo tres Personae sunt plures dii, et
non unus Deus.
3. Praeterea, hoc nomen res , cum absolute
dicatur, videtur ad substantiam pertinere. Sed
Vers. I.
400
QUAESTIO XXXIX, ARTICULUS III
hoc nomen pluraliter pra.edicatur de tribus Per-
sonis : dicit enim Augustinus, in libro de Doctr.
Lib. I, cap. V. Christ.*: Res qiiibiis fniendiim est, sunt Pater
et Filiiis et Spiritus Sanctus. Ergo et alia nomina
essentialia pluraliter praedicari possunt de tribus
Personis.
4. Praeterea, sicut hoc nomen Deus significat
habentem deitatem, ita hoc nomen persona si-
- gnificat subsistentem in natura aliqua intellectuah.
Sed dicimus tres Personas. Ergo, eadem ratione,
dicere possumus tres deos.
» Sed contra est quod dicitur Detit. vi * ": Audi,
' Vcrs. 4..
Israel , Dominus Deiis tuus , Deiis unus est.
Respondeo dicendum quod nominum essentia-
lium quaedam significant essentiam substantive,
quaedam vero adiective. Ea quidem quae sub-
stantive essentiam significant, praedicantur de tri-
bus Personis singulariter tantum, et non plura-
liter: quae vero adiective essentiam significant,
P praedicantur de tribus Personis in plurali ^. - Cuius
ratio est, quia nomina substantiva significant aU-
quid per modum substantiae : nomina vero adie-
^ ctiva significant aliquid "* per modum accidentis,
quod inhaeret subiecto. Substantia aiitem, sicut
per se habet esse, ita per se habet unitatem vel
* multitudinem : unde et singularitas vel pluraiitas *
nominis substantivi attenditur secundum formam
' ^- 9^7' significatam per nomen *. Accidentia autem, sicut
^ esse habent in subiecto, ita ex subiecto suscipiunt '
°- '7- unitatem et multitudinem * : et ideo in adiectivis
attenditur singularitas et pluralitas secundum sup-
posita.
In creaturis autem non invenitur una forma in
pluribus suppositis nisi unitate ordinis, ut forma
multitudinis ordinatae. Unde nomina significantia
talem formam, si sint substantiva, praedicantur
de pluribus in singulari: non autem si sint adie-
ctiva. Dicimus enim quod multi homines sunt col-
legium vel exercitus aut populus : dicimus tamen
quod plures homines sunt collegiati. In divinis
autem essentia divina significatur per modum for-
' Art. praec. mac, ut dictum est *. Quae quidem simplex est
et maxime una, ut supra * ostensum est. Unde
nomina significantia divinam essentiam substan-
tive, singulariter, et non pluraliter, de tribus Per-
sonis praedicantur. Haec igitur est ratio quare
Socratem et Piatonem et Ciceronem dicimus tres
homines; Patrem autem et Filium et Spiritum
Sanctum non dicimus tres deos, sed unum Deum:
quia in tribus suppositis humanae naturae sunt
tres humanitates; in tribus autem Personis est
una divina essentia.
Ea vero quae ^ significant essentiam adiective,
praedicantur pluraliter de tribus, propter plurali-
tatem suppositorum. Dicimus enim tres existentes
vel tres sapientes, aut tres aetemos et increatos
et immensos, si adiective sumantur. Si vero sub-
stantive sumantur 1 , dicimus unum increatum ,
immensum et aeternum, ut Athanasius dicit *.
Ad primum ergo dicendum quod, licet Deus si-
gnificet habentem deitatem, est tamen alius modus
significandi: nam Deus dicitur substantive, sed
habens deitatem dicitur adiective. Unde, iicet sint
tres habentes deitatem, non tamen sequitur quod
sint tres dii.
Ad secundum dicendum quod diversae linguae
habent diversum modum loquendi. Unde, sicut
propter pluralitatem suppositorum Graeci dicunt
tres hypostases, ita et in Hebraeo dicitur plura-
liter Elohim. Nos autem non dicimus pluraliter
neque Deos neque substantias , ne pluralitas ad
substantiam referatur.
Ad tertium dicendum quod hoc nomen res est
de transcendentibus. Unde, secundum quod per-
tinet ad relationem, pluraliter praedicatur in divi-
nis: secundum vero quod pertinet ad substantiam,
singulariter praedicatur. Unde Augustinus dicit ibi-
dem quod eadem Trinitas quaedam summa res est.
Ad quartum dicendum quod forma significata
per hoc nomen persona, non est essentia vel na-
tura, sed personalitas. Unde, cum sint tres per-
sonalitates, idest tres personales proprietates, in
Patre et Filio et Spiritu Sancto, non singulariter,
sed pluraliter praedicatur de tribus.
' Qu. iii, art. 7 ;
qu. XI, art. 4.
a) Deut. VI. - Exod. xx codices et a b; d. qu, xi, art. 3, not. ^.
^) quae substantive ... plurali. - quae substantive essentiam signi-
flcant, praedicantur de tribus Personis in singulari (tantum addit sA)
et non pluraliter (et non pluraliter om. B), quae vero adiective, in
plurali AB; quae substantive essentiam signiflcant {non addunt DF)
praedicantur de tribus Personis in plurali {singulari tantum E, sin-
gulari sC) CDEFG.
T) aliquid. - Om, ABCDE.
3) vel pluralitas. - Om. BD.
e) suscipiunt. - recipiunt codices. - Pro unitatem et multitudinem,
unitatem vel multitudinem ABCEFGai.
ij) Ea vero quae. - Quae vero ABCDE.
T]) sumantur. - Om. ACDEFa.
In Symbolo.
Commeutaria Cardinalis Caietani
* Cf. num. III.
1N titulo notanter dicitur, ut hoc notnen Deus, ad insi-
nuandum quod praesens quaestio est de nominibus es-
sentialibus in concreto, sive adiectiva sive substantiva sint.
In corpore duo facit : primo, distinguit subiectum quae-
stionis, proponens, iuxta distinctionis membra, duas con-
clusiones responsivas quaesito; secundo, probat eas simul*.
II. Quoad primum, distinctio est. Nominum divinorum
essentialium quaedam sunt substantiva, et quaedam adie-
ctiva. - Prima conclusio est : Substantiva praedicantur de
tribus Personis singulariter tantum, ita quod non plura-
liter. - Secunda est: Adiectiva praedicantur de tribus Per-
sonis in numero plurali.
III. Quoad secundum, probatur utraque conclusio tali
ordine: primo, ponitur maior in communi; secundo, an-
tequam subsumaii:'- minor in divinis, explanatur in creaturis
ipsa maior, ibi : In creaturis autem*; tertio, subsumitur
minor , et infertur utraque condusio , explanando etiam
Athanasii verba *.
IV. Est ergo ratio ex differentia inter substantiva et
adiectiva in modo significandi sumpta. Substantiva signi-
ficant per modum substantiae, adiectiva vero per modum
accidentis: ergo singularitas vel pluralitas substantivi at-
tenditur penes formam significatam, adiectivi autem pe-
nes suppositum. - Et tenet sequela, quoad primam par-
tem, quoniam substantia, sicut esse habet ex se, ita uni-
tatem et pluralitatem. Accidens vero, sicut esse non habet
nisi in subiecto, ita unitatem et multitudinem ex ipso
suscipit.
' Cf. num. IX.
Cf. num. X.
QUAESTIO XXXIX, ARTICULUS IV
401
V. Circa hanc partem dubium occurrit, primo de re-
gula : secundo, de efficacia rationis adductae.
Circa regulam quidem dubium est, tum quia , ut in
• Art. 4, Com- qu. XXXVI * tactum fuit, Socrates habens plures artes non
men . nu . x. jj^jj^jj. piu|-es artifices. - Tum quia s. Thomas expresse in-
ferius, in Tertia Parte, qu. m, art. 7, ad 2, dicit quod, si
Verbum Dei assumeret duas naturas huraanas, non dice-
retur duo homines ; et tamen forma significata hominis no-
mine plurificaretur,
VI. Circa rationem vero, quoniam Scotus, in I, dist. xn,
putat hanc rationem insufficientem , arguens contra eam
sic. Terminus numeralis ponit significatum suum circa si-
gnificatum sui determinabihs : sed significatum adiectivi et
substantivi est idem, quoniam utrumque significat formam :
ergo utrobique determinat formam ; nec hoc ei auferre
potest modus significandi. Igitur ratio nihil valet.
• Cf. num. V. Yii, j\d primum dubium * dicendum est, quod differentia
inter adiectivum et substantivum consistit in hoc, quod plu-
ralitas substantivi exigit pluralitatem formae et pluralitatem
suppositi: ad adiectivi vero pluralitatem sufficit pluralitas
suppositorum.
Nec diminuta est propterea Auctoris doctrina : quoniam
non oportuit hic exprimere nisi id in quo differt substan-
tivum ab adiectivo. Comparanti enim ea facile apparet
quod conveniunt in pluralitate suppositorum, et differunt
quoad unitatem et pluralitatem formae : utriusque enim
pluralitas requirit plura supposita, sed adiectivi pluralitas
non requirit pluralitatem formae, substantivi autem sic. Sat
ergo fuit hoc in loco hanc expressisse differentiam, de sub-
stantivis concretis loquendo ut differunt ab adiectivis. - Nec
tamen reticuit rehquam conditionem. Quoniam superius,
• Art. 4, ad 2. jjj qu_ xxxvi *, eius meminit, in destructione illius propo-
sitionis, Pater est plura principia. Et clarissime eandem
docuit in loco proprio , ubi scilicet opus erat , scilicet ia
Tertia Parte, loco allegato : ubi et reprehendit oppositam
opinionem, quam ipsemet secutus fuerat in III Sent., dist. i,
qu. II, art. 5 *, quidquid alii dixerunt praetermittendo. ' Ad 2 sqq.
VIII. Ad secundam vero dubitationem * dicitur , quod ♦ Cf. num. vi.
maior est omnino falsa. Quoniam per se primo terminus
numeralis ponit significatum suum circa suppositum deter-
minabilis, et hoc tara in substantivis quara adiectivis, ut
patet ex dictis *. Sed in concretis substantivis , quia sub- ' Num. praec.
stantiva sunt, ponit etiara significatura suura circa signifi-
catum illius. Et sic nec obiectio aliquid valet: nec modus
significandi exclusus est quin operetur quod substantiva,
etiara quoad formam, numerantur, seu termino numerali
determinantur.
IX. Stabilita igitur regula universaH, loco maioris, ex
ratione, manifestat eam Auctor in creaturis *. Ubi et duo * Cf. num. m.
docet. Primum est, quod inter unitatera forraae in pluribus
suppositis divinis, et in suppositis creatis, tantum interest,
quod in pluribus suppositis creatis non invenitur forma
una ntimero nisi unitate ordinis: in divinis autem suppo-
sitis invenitur una numero essentialiter et indivisibiliter. -
Secundum est, quod etiam in ista minima unitate attestan-
tur res creatae praefatae regulae, ut patet in collegiatis.
X. Demum, subsumpta minore *, quod essentia divina • Cf. ibid.
est simplex et maxime una in tribus Personis, concludit
primam conclusionem, scilicet de substantivis. Et applicat
eam ad differentiam inter tria individua hominis , et tria
supposita divina. - Deinde infert conclusionem secundam,
de adiectivis adiective sumptis; propter Athanasium, qui
substantive usus est adiectivis in Symbolo. Nec opus est
ampUori declaratione.
ARTICULUS Q.UARTUS
UTRUM NOMINA ESSENTIALIA CONCRETA POSSINT SUPPONERE PRO PERSONA
I Seitt., dist. IV, qu. I, art. 2; dist. v, qu. i, art. 2.
>D QUARTUM sic PROCEDITUR. Videtur quod
nomina essentialia concretiva non pos-
*sunt supponere pro persona, ita quod
^haec sit vera, Detis gemiit Deum. Quia,
ut sophistae dicunt, termimis singularis idem si-
gnificat et supponit. Sed hoc nomen Deus vi-
detur esse terminus singularis , cum pluraliter
• Art. praeced. praedicari non possit, ut dictum est *. Ergo, cum
significet essentiam , videtur quod supponat pro
essentia, et non pro persona.
2. Praeterea, terminus in subiecto positus non
restringitur per terminum positum in praedicato,
ratione significationis ; sed solum ratione temporis
consignificati. Sed cum dico, Deus creat, hoc no-
men Deus supponit pro essentia. Ergo cum di-
citur, Deus genuit, non potest iste terminus Deus,
ratione praedicati notionalis, supponere pro per-
sona.
3. Praeterea, si haec est vera, Deus genuit,
quia Pater generat; pari ratione haec erit vera,
Deus non generat, quia Filius non generat. Ergo
est Deus generans, et Deus non generans. Et ita
videtur sequi quod sint duo dii.
4. Praeterea, si Deus genuit Deum, aut se
« Deum, aut alium Deum ". Sed non se Deum :
•cap. I. quia, ut Augustinus dicit, in I de Trin. *, nulla
res generat seipsam. Neque alium Deum: quia
non est nisi unus Deus. Ergo haec est falsa, Deus
genuit Deum.
5. Praeterea, si Deus genuit Deum, aut Deum
qui est Deus Pater, aut Deum qui non est Deus
Pater. Si Deum qui est Deus Pater, ergo Deus
Pater est genitus. Si Deum qui non est Deus
Pater, ergo Deus est qui non est Deus Pater:
quod est falsum. Non ergo potest dici quod Deus
genuit Deum.
Sed contra est quod in Symbolo * dicitur • Nicaeno.
Deum de Deo.
Respondeo dicendum quod quidam dixerunt
quod hoc nomen Deus, et similia, proprie secun-
dum suam naturam supponunt '' pro essentia : P
sed ex adiuncto notionali trahuntur ad supponen-
dum pro persona. Et haec opinio processisse vi-
detur ex consideratione divinae simplicitatis, quae
requirit quod in Deo idem sit habens et quod
habetur: et sic habens deitatem, quod significat
hoc nomen Deus, est idem quod deitas.
Sed in proprietatibus locutionum, non tantum
attendenda est res significata; sed etiam modus
significandi. Et ideo, quia hoc nomen Deus si-
gnificat divinam essentiam ut in habente ipsam,
sicut hoc nomen homo humanitatem significat ' in t
a) Deum. - Om. ACDE.
P) supponunt. - supponit ACDE.
SuMMAE Theol. D. Thomae T. I.
f) significat. - Om. ACDEFGai.
5i
Vers. 17.
3
D. 465-
» D. 367.
1
D. 928.
♦ Cf. num. III.
402
snpposito ; alii melius dixerunt quod hoc nomen
Deus ex modo significandi habet ut proprie possit
supponere pro persona, sicut et hoc nomen homo.
Quandoque ergo hoc nomen Deus supponit pro
essentia, ut cum dicitur, Deus creat: quia hoc
praedicatum competit subiecto ratione fomae si-
gnificatae, quae est deitas. Quandoque vero sup-
ponit personam : vel unam tantum, ut cum dici-
tur, Deus generat; vel duas, ut cum dicitur Deus
spirat; vel tres, ut cum dicitur, Regi saeculorum
immortali, invisibili, soli Deo etc. , I Tim. i *.
Ad primum ergo dicendum quod hoc nomen ^
Deus , Hcet conveniat cum terminis singularibus
in hoc, quod forma significata non multiplicatur *;
convenit tamen cum terminis communibus in
hoc, quod forma significata invenitur in pkiribus
suppositis. Unde non oportet quod semper ' sup-
ponat pro essentia quam significat.
Ad secundum dicendum .quod obiectio illa pro-
cedit contra illos qui dicebant quod hoc nomen
Deus non habet naturalem suppositionem pro
persona ^.
Ad tertium dicendum quod aliter se habet hoc
nomen Deus ad supponendum pro persona , et
hoc nomen homo. Quia enim forma significata
per hoc nomen homo, idest humanitas, realiter
dividitur in diversis suppositis, per se supponit
pro persona; efiamsi nihil addatur quod deter-
minet ipsum ad personam, quae est suppositum
distinctum. Unitas autem sive communitas huma-
nae naturae non est secundum rem , sed solum
secundum considerationem * : unde iste terminus
homo non supponit pro natura communi , nisi
propter exigentiam aUcuius additi, ut cum dicitur,
homo est species. - Sed forma significata per hoc
nomen Deus, scilicet essentia divina, est una et
communis secundum rem. Unde per se supponit
pro natura communi: sed ex adiuncto determi-
natur " eius supposifio ad personam *. Unde cum
dicitur, Deus generat, ratione actus nofionalis
supponit hoc nomen Deus pro persona Patris.
Sed cum dicitur " , Deus non generat , nihil ad-
ditur quod determinet hoc nomen ad personam
Filii : unde datur intelligi quod generatio repu-
gnet divinae naturae. Sed si addatur aliquid per-
tinens ad personam FiUi, vera erit locutio ; ut si
dicatur, Deus genitus non generat. Unde etiam
non sequitur, est Deus generans et est ' Deus non
generans, nisi ponatur aliquid pertinens ad per-
QUAESTIO XXXIX, ARTICULUS IV
sonas; ut puta si dicamus, Pater est Deus ge-
nerans , et Filius est Deus non generans. Et ita
non sequitur quod sint plures dii: quia Pater et
Filius sunt unus Deus, ut dictum est *. ' Art. praeced.
Ad quartum dicendum quod haec est falsa, Pater
genuit se Deum : quia ly se, cum sit reciprocum,
refert idem suppositum. Neque est contrarium
quod Augustinus dicit " , ad Maximum * , quod , g j^," ^^
Deus Pater genuit alterum se. Quia ly se vel est *'• ""•
casus ablativi '; ut sit sensus, genuit alterum a ^
se. Vel facit relationem simplicem, et sic refert
identitatem naturae: sed est impropria vel em-
phatica locutio, ut sit sensus, genuit alterum si-
millimum sibi. - SimiUter et haec est falsa, genuit
alium Deum. Quia licet Filius sit alius a Patre,
ut supra * dictum est, non tamen est dicendum \ Q"^ "="- *"•
quod sit alius Deus: quia intelUgeretur quod hoc
adiectivum alius poneret rem suam circa substan-
tivum quod est Deus; et sic significaretur dis-
tinctio deitatis. - Quidam tamen concedunt istam,
genuit alium Deum: ita quod ly alius sit sub-
stantivum, et ly Deus appositive construatur cum
eo. Sed hic est improprius modus loquendi, et
evitandus '% ne detur occasio erroris. v-
Ad quintum dicendum quod haec est falsa, Deus
genuit Deum qui est Deus Pater: quia, cum ly
Pater appositive construatur cum ly Deus , re-
stringit ipsum ad standum pro persona Patris;
ut sit sensus, geniiit Deum qui est ipse Pater:
et sic Pater esset genitus, quod est falsum. Unde
negativa est vera, genuit Deum qui non est Deus
Pater '. - Si tamen intelligeretur constructio non "
esse appositiva, sed aliquid esse interponendum ;
tunc e converso affirmativa esset vera, et nega-
tiva falsa; ut sit sensus, genuit Deum qui est
Deus qui est Pater. Sed haec est extorta expo-
sitio. Unde melius est quod simpliciter affirma-
tiva negetur, et negativa concedatur.
Praepositivus tamen dixit quod tam negativa
quam affirmativa est falsa. Quia hoc relativum
qui in affirmativa potest referre suppositum ^: ^
sed in negativa refert et significatum et suppo-
situm. Unde sensus affirmativae est, quod esse
Deum Patrem conveniat personae FiUi. Nega-
tivae vero sensus est, quod esse Deum Patrem
non tantum * removeatur a persona Filii , sed °
etiam a divinitate eius. - Sed hoc irrationabile vi-
* Peri Hermen.,
detur: cum, secundum Philosophum- * de eodem cap. vi, n. 3. -
. cn ■ ■.. • . S. Th., lib. I,
de quo est amrmatio, possit etiam esse negatio. lect. x.
3) hoc nomen. - iste terminus codices et ed. a.
e) semper. - simpliciter addit D.
^) pro persona. - Om. B.
rj) determinatur. - terminatur ABCDE.
6) dicitur. - dicimus P.
i) et est. - et Pb ; Unde ... non generans om. B.
x) dicit. - dixit P. - Pro Deus Pater, Pater Deus codices.
X) casus ablativi. - ablativus casus B.
IJ.) et evitandus. - et vitandus ABCDE, evitandus GpF.
v) Deus Pater. - Deus Pater eius A, Pater eius CE.
5) suppositum. - Filii scilicet ly Deum ratione suppositi addit B.
Idera post seq. suppositum addit Filii.
0) tantum. - solum codices et a 6. - Pro divinitate , deitate co-
dices.
Comtnentaria Cardinalis Caietani
TiTULus clarus est ex praecedentibus. - In corpore duo
facit: primo, refert opinionem quandam; secundo, im-
probat eam, simulque respondet quaesito *.
II. Quoad primum, opinio quaedam fuit quod nomina
essentialia ex se supponunt proprie pro essentia, sed ex
adiuncto notionali trahuntur ad standum pro persona. Et
est huius fundamentum divina simplicitas, qua fit quod es-
sentia, pro qua supponit abstractum, est idem supposito,
pro quo supponit concretum.
III. Quoad secundum, improbatur primo praefata opinio,
Quia in proprietate locutionis attendenda sunt ambo , sci-
licet significatio, et modus significandi. Praedicta autem opi-
QUAESTIO XXXIX, ARTICULUS IV
4o3
nio significationem tantum inspexit, ad quam spectat idem
esse habentem et rem habitam.
Ponitur deinde altera opinio, responsiva quaesito, scilicet:
Nomina essentialia in concreto, possunt proprie supponere
pro personis. - Et probatur ex eodem fundamento. Ex modo
significandi, Deus et similia significant naturam in habente:
ergo possunt supponere pro personis. - Antecedens mani-
festatur inductive in ly homo, etc.
Tertio, explanatur quomodo de facto ly Deus quandoque
pro persona una, vel duabus, vel tribus supponit.
IV. Circa dicta hic, tria occurrunt dubia, iuxta tria dicta
impugnata ab Aureolo, apud Capreolum, in I, dist. iv, qu. i,
art. 3. - Primum est, quod ly Deus quandoque pro essentia
et quandoque pro persona supponit. Deus semper supponit
pro habente deitatem: ergo semper pro persona. - Et con-
firmatur, quia ista est ratio litterae fundans responsivam
conclusionem.
Secundum est, quod in ista, Deus creat, ly Deus supponit
pro essentia. Actiones sunt suppositorum: ergo. -Praeterea,
creatio non abstrahit a suppositis, sicut nec clare videri
essentiam: ergo.
Tertium est, quod in ly Regi saeculorum etc, ly Deo
supponit pro tribus suppositis. Hoc enim repugnat prae-
cedenti dicto. Illi enim soli qui creat, debetur honor et glo-
ria : sed ille, per te, non demonstrat aliquod suppositum :
ergo nec hic. Si hic ostendit tria supposita, ergo et ibi.
V. Praeter haec autem tria dubia, adhuc tria alia dubia
sunt circa tria dicta in responsione ad tertium: quae oportet
simul cum istis tractare, ut facilior ac brevior sit discipUna
connexorum. - Dicitur ergo primo in responsione ad ter-
tium, quod differentia est inter ly Deus et ly homo in sup-
ponendo, etc. Ubi duplex est ratio dubii. Prima est. Aut ista
differentia attenditur penes suppositionem pro persona de-
terminata; aut pro persona indistincte. Si primo modo,
nulla est differentia: quia nec Deus stat pro Patre aut Filio,
sine addito; nec homo pro Socrate aut Platone, sine aliquo
contractivo. - Si secundo modo, nulla quoque est differen-
tia: quia sicut homo naturaliter supponit pro habente natu-
ram humanam indefinite , ita Deus pro habente naturam
* Qu. I, art. 2. divinam indistincte, ut etiam s.Thomas, in I, dist. iv *, dicit.
Secunda vero ratio est, quia videtur differentia haec con-
tradicere his quae dicta sunt in corpore , dum ibi dictum
est quod Deus ex se, ratione modi significandi, stat pro per-
sona ; reprehensaque est altera opinio, dicens quod suppo-
nere pro persona habet ex adiuncto notionali: hic autem
in reprehensam incidit opinionem, dum dicit quod in hoc
differunt ly Deus et ly homo, quod ly Deus ex se pro natura,
ex adiuncto pro persona, ly homo vero e contra supponit.
Manifeste namque haec videntur contrariari.
VI. Secundum autem dubium est, quod ibi dicitur hanc
esse falsam, Deiis non generat. Contra hoc enim multa
habes argumenta apud Capreolum, in I, dist. iv, qu. i, art. 2 ;
quae oportet solvere. - Aureolus ergo arguit primo, sic. In
ista, Deus non generat, ly Deus stat pro natura, ut tu dicis :
ergo est vera. Probatur sequela : quia natura non generat,
ut patet Extra de Siimma Trinitate *. - Praeterea, non ge-
' Cap. II. nerare est notionale : ergo contrahit ly Deus ad standum
pro persona. Antecedens probatur: quia affirmatio et ne-
gatio sunt eiusdem generis. - Praeterea, Deus non generat
et omnis Deus generat sunt contradictoriae : ergo suppo-
nunt pro eisdem. Sed in secunda supponit pro persona:
ergo et in prima.
Deinde arguunt Durandus et Gregorius de Arimino quod,
de virtute sermonis, vera est haec propositio; quamvis, pro-
pter erroris periculum, a Magistris non acceptetur. - Duran-
♦ 1 5e«., dist. IV, dus quidem igitur sic *. De Deo praedicantur omnia quae
de personis divinis verificantur: sed non g-enerare verificatur
de duabus personis : ergo. - Praeterea, Deus secundum na-
turam est singularis, secundum vero supposita plurificatur :
ergo respectu praedicatorum essentialium, habet vim termini
singularis, respectu vero personalium, habet vim termini
communis indefiniti ; ut patet, quia dicimus, Deus est ge-
nerans, Deus est genitus, et verificatur pro distinctis sup-
positis. Ergo et consequentia, seu concomitantia, scilicet ge-
nerat et non generat, similiter verificari oportet.
qu. II.
Gregorius autem sic *. Ista est indefinita, et habet duas *i5n«/., di8t.iv.
singulares veras ; sicut et ista, persona divina non generat,
quam constat esse simul veram cum altera indefinita, sci-
licet, persona divina generat. Ergo non est falsa.
VII. Tertium dubium est circa rationem litterae, scilicet
quod, cum dicitur, Deus non generat, datur intelligi quod
generatio repugnat divinae naturae. Hoc enim, inquit Au-
reolus *, non est verum: quoniam ex negatione alicuius ab *cf.num. praec
aliqua natura, non sequitur repugnantia; stat enim quod
abstrahat.
VIII. Ad evidentiam horum, notandum est diligentissime
quod inter Deum et ceteras substantias hoc interest, quod
in reliquis haec duo, scilicet naturam et habens naturam,
oportet sic se habere, ut habens naturam sit suppositum,
natura vero sit ipsa essentia : in Deo autem habens natu-
ram dupliciter invenitur, scilicet suppositum, ut Pater vel
Filius, et singulare, idest hic Deus. Itaque in divinis consi-
deranda sunt tria, scilicet essentia, hic Detis, et supposita
divina, scilicet Pater et Filius et Spiritus Sanctus. In reliquis
autem duo tantum inveniuntur, puta htimanitas et Socrates:
non enim hic homo est aliud quam Socrates. Hic tamen
Deus est Pater et Filius et Spiritus Sanctus, et generat et
genitus est, etc: de quo scriptum est, Exod. xv * : Iste Deus ' Vers. 2.
meus, et glorijicabo eiim, ut in calce ultimi articuli huius
quaestionis s. Thomas exponit.
Est autem ratio diversitatis', quia natura divina ex se-
ipsa subsistit, nec mendicat subsistentiam a suppositis, imo
confert eam illis : reliquae autem naturae non subsistunt
nisi in supposito. Cum autem naturalissimum sit cuique
termino concreto supponere pro habente significatam for-
mam, consequens est quod Deus primo supponat pro hoc
Deo. Et quia hic Detis significat singulare naturae divinae,
ideo dicitur quod pro natura in concreto. Et quia hoc
singulare est commune tribus suppositis, ideo quandoque
dicitur quod stat pro personis indistincte. Et quia est idem
cuilibet supposito, et concrete significatur, ideo potest stare
pro singulis personis.
IX. Ex hoc autem fundamento singillatim respondendo;
et inchoando a primo dubio in responsione ad tertium *, * Cf. num. v.
propter ordinem doctrinae ; dicitur quod inter Deum et ho-
mijfem in supponendo differentia attenditur quoad suppo-
sitionem pro persona indeterminate. Et stat differentia»in
hoc, quod Deus, sine aliquo adiuncto, reddit propositionem
singularem , quoniam supponit pro hoc Deo, communi se-
cundum rem tribus personis : homo vero, sine aliquo adiun-
cto, constituit propositionem indefinitam, quoniam supponit
personaliter, quamvis indeterminate. Et e contra homo ex
adiuncto constituit propositionem singularem , cum habet
suppositionem simplicem, ut puta, homo est species : Deus
vero ex adiuncto constituit propositionem indefinitam, sup-
ponendo personaliter. Et oritur hoc, ut in littera dicitur,
ex hoc quod invenitur hic Deus in rerum natura tribus '
personis communis : non autem hic homo.
Nec repugnant haec dictis in corpore, ut secunda ratio
obiiciebat. Quoniam in corpore articuli de potentia ad sup-
ponendum personaliter fuit sermo : et dictum est quod po-
test, ex modo significandi, supponere pro persona, sicut et
homo. In responsione autem ad tertium, est sermo de modo
reductionis potentiae ad actum. Et dicitur quod ly Deus,
cum possit ex se supponere pro essentia, idest pro fioc Deo,
et pro persona, idest pro Patre et Filio et Spiritu Sancto; ad
supponendum actualiter pro hoc Deo, non eget reducente :
ad supponendum vero pro personis, reducitur per aliquid
additum. In homine vero, in cuius significato non invenitur
unum commune nisi ut subest intellectui, e contra accidit
reductio. Unde nulla est repugnantia inter dicta.
X. Ad primum autem dubium in corpore articuli mo-
tum *, breviter ex digtis ** patet responsio. Neganda est enim *^Cf. num. ir.
sequela, supponit pro habente deitatem, ergo pro persona:
stat enim quod supponat pro hoc Deo. - Nec approbo
quod alii sentire videntur, de mente s. Thomae esse quod
Detis semper stat pro persona, distincte vel indistincte. Tum
quia in praesenti littera expresse distinguitur quando Deus
stat pro personis, etiam omnibus; et quando stat pro es-
sentia. Tum quia aliter non salvatur differentia posita in
Num. vin.
404
littera in responsione ad tertium. Tum quia in ista , Deus
non generat, si Iv Deus staret pro personis indistincte, esset
vera, utpote indefinita. Tum quia in ista, Deus est Pater et
Filius et Spiritus Sanctus, seu Trinitas, ly Deus non stat
* Ad I. pro supposito, ut in articulo sexto * littera contra Porreta-
num dicet; sed pro una numero re communi. - Nec obstat
si quandoque, supponendo pro natura, dicatur etiam sup-
ponere pro personis indistincte. Hoc enim concomitanter
intelligendum est. Primo enim pro natura in concreto sup-
ponit : et quia etiam verificatur pro personis aliquando
praedicatum, ideo supponere pro personis indistincte tunc,
secundario tamen, acceptari potest.
Ad secundum autera dubium in corpore motum , iam
patet quod arguens deceptus est, intelligens pro essentia
essentiam in abstracto ; cum taraen Auctor intelligat de es-
* sentia in concreto; cum dicit quod in ista, Deus creat, ly
Deus supponit pro natura. Stat enim secundum veritatem
pro hoc Deo unico singulari, communi tribus suppositis.
Et propterea creationis actio, ratione illius, omnibus suppo-
sitis convenit. - Nec est verum quod actiones sint suppo-
sitorum, universaliter : sed singularium subsistentium, quale
est hic Deus. - Et nihil refert non abstrahere a suppositis
huiusmodi actiones; ut de se patet.
Ad tertium autem dubium ibidem motum, dicitur quod,
ut iam ex dictis patet, non repugnat , imo quandoque
unum sequitur ad alterum, Deum supponere pro natura
et pro omnibus personis, quamvis difformiter, ut dictum
est. Unde, licet in utraque istarum, scilicet Deus creat ,
et soli Deo honor et gloria, Deus verificetur et pro hoc
Deo et pro Trinitate: quia tamen Augustinus de tota Tri-
• Art.iii, ad2. - nitate exclusivam exponit, ut in quaestione xxxi * habitum
est, ideo hanc in exemplum allatam puto. Oportet autem
distingui hoc membrum contra primum, quia primum se-
paratur ab eo: stat enim Deus quandoque pro natura et
non pro aliquo supposito, ut dictum est.
XI. Ad secundum autem dubium motum in responsione
* Cf. num. VI. ad tertium *, circa veritatera istius , Deus non generat, ex
• Num. VIII. fundamento iam dicto * respondetur. Et ad primum quidem
Aureoli, iam patet quod aequivocat de natura. Quoniam
nos dicimus quod stat pro natura in concreto, idest pro
hocDeo; de quo falsum est dicere non generat, quaravis
verificetur de deitate.
Ad secundum vero, negatur quod non generare sit no-
tionale. Quoniam ad esse notionale requiritur quod sit ali-
quid speciale : non generare autem est coramune, cura con-
QUAESTIO XXXIX, ARTICULUS V
veniat etiam naturae. - Nec ex hoc quod negatio et affirma-
tio sunt eiusdem generis , sequitur quod non generare sit
notionale : quoniam illud intelligitur de genere rei , non
autera in genere principii cognoscendi. Non enim, si affirraa-
tio est propria ratio cognoscendi aliquid , sequitur quod ne-
gatio sit propria ratio cognoscendi aliquid ahud speciale :
cura negatio verificetur tam de ente quam de non ente.
Notionale autem propriam rationera cognoscendi sonare
patet ex dictis *. * Qu. xxxn, art.
. , . ... , . .... 2, ad 2; art.3.
Ad tertium vero dicitur quod, quamvis nefas sit dicere
omnis Deus , quoniam unus numero tantura est; respon-
dendo tamen, negatur quod in ly omnis Deus ly Deus stet
pro suppositis. Quoniam non potest distribuere nisi pro
individuis deitatis: quod constat esse unum tantum. Et si tu
accipis ea pro suppositis, non sunt contradictoria.
Ad argumenta autem Durandi et Gregorii breviter di-
citur, quod convenientia personis sunt duplicia: quaedam
propria suppositis , ut generare et generari, et similia ; et
quaedam comraunia suppositis et naturis, ut distingui, non
generare, et similia. Inter quae tantum differt, quod propria
trahunt terminos ad standum suppositahter, eo quia pro-
pria suppositis sunt : coraraunia autem , quia coraraunia
sunt, non contrahunt. Et ex hoc sequitur alia differentia:
scilicet quod propria praedicata de personis, praedicantur
etiara de concretis substantialibus; ex eo enira quod trahunt
illa ad supponendum personaliter, non significant personale
deterrainare essentiam, sed tantura supposita. Communia
vero, quaravis verificata de personis, non praedicantur de
concretis substantialibus: ex eo enim quod non contrahunt
ipsa, significaretur personalia convenire essentiae. Et pro-
pterea, quamvis concedatur , Pater distinguitur realiter a
Filio ; non tamen ista, Deus distinguitur realiter a Deo.
Et ex hoc patet ad argumenta tarn Durandi quam Gre-
gorii : quoniam uterque fundatur super hoc, quod quidquid
praedicatur de aliqua persona , potest praedicari de Deo. -
Quaravis etiara sit aliud peccatura utriusque in hoc, quod
putant quod ista, Deus non generat, sit indefinita: cum
tamen sit singularis, quoniam supponit pro hoc Deo.
XII. Ad ultiraura deraum dubium * dicitur quod, quara- ' Cf. num. vu.
vis ex negatione non sequatur repugnantia universaliter,
sequitur taraen in materia necessaria: oportet enira vel con-
venire vel repugnare quidquid necessario attribuitur. Con-
stat autem quod generare et non generare Deo non nisi
necessario attribui potest: cum haec non conveniant per
actum voluntatis.
A-RTICULUS QUINTUS
UTRUM NOMINA ESSENTIALIA IN ABSTRACTO SIGNIFICATA
POSSINT SUPPONERE PRO PERSONA
I Sent., dist. v, qu. i, art. i, 2; De Un. Verb., art. i, ad 12; Contra errores Graec, cap. iv; In Decretal. II.
»D QuiNTUM sic PRocEDiTUR. Videtur quod
.nomina essentialia in abstracto signifi-
'cata possint supponere pro persona, ita
s^quod haec sit vera, essentia generat es-
cap. II. sentiam. Dicit enim Augustinus, VII de Trin.*:
Pater et Filius sunt una sapientia, quia una es-
sentia; et singillatim sapientia de sapientia, sicut
essentia de essentia.
2. Praeterea, generatis nobis vel corruptis, ge-
nerantur vel corrumpuntur ea quae in nobis sunt.
Sed Filius generatur. Ergo, cum essentia divina
sit in Filio, videtur quod essentia divina generetur.
3. Praeterea, idem est Deus et essentia di-
Qu. III, art. 3. vina, ut ex supra * dictis patet. Sed haec est vera,
Art. praeccd. Deus generat Detim , sicut dictum est *. Ergo
haec est vera, essentia generat essentiam.
4. Praeterea, de quocumque praedicatur ali-
quid, potest supponere pro iilo. Sed essentia di-
vina est Pater. Ergo essentia potest supponere
pro persona Patris. Et sic essentia generat.
5. Praeterea, essentia est res generans: quia
est Pater, qui est generans. Si igitur essentia non
sit generans, erit essentia res generans et non
generans: quod est impossibile.
6. Praeterea, Augustinus dicit, in IV de Trin.*: ' cap. »».
' Pater est principium totius deitatis. Sed non est
principium nisi generando vel spirando. Ergo Pa-
ter generat vel spirat deitatem.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in I de
Trin. *, quod nulla res generat seipsam. Sed si * cap. i.
essentia generat essentiam, non generat " nisi se- "
ipsam: cum nihil sit in Deo, quod distinguatur
a) generat. - generaret codices et a b.
QUAESTIO XXXIX, ARTICULUS V
40 5
» Vide cap. Da-
mnamusj ae Fide
Cathol. et Sum-
ma Trin.
Ibid.
a divina essentia. Ergo essentia non generat es-
sentiam.
Respondeo dicendum quod circa hoc erravit
Abbas loachim *, asserens quod, sicut dicitur, Deus
genuit Deum , ita potest dici quod essentia ge-
nuit essentiam; coiisiderans quod, proptSr divinam
P simplicitatem, non est aliud ^ Deus quam divina
essentia. - Sed in hoc deceptus fuit: quia ad veri-
tatem locutionum, non solum oportet considerare
res significatas , sed etiam modum significandi,
• Art. praeced. ut dictum est *. Licet autem, secundum rem, sit
idem Deus quod deitas , non tamen est idem
modus significandi utrobique. Nam hoc nomen
Deus, quia significat divinam essentiam ut in ha-
bente , ex modo suae significationis naturaliter
habet quod possit supponere pro persona : et
sic ea quae sunt propria personarum, possunt
praedicari de hoc nomine Deus, ut dicatur quod
Deus est genitus vel generans, sicut dictum est *,
Sed hoc nomen essentia non habet ex modo
suae significationis quod supponat pro persona:
quia significat essentiam ut formam abstractam.
Et ideo ea quae sunt propria personarum, quibus
ab invicem disfinguuntur, non possunt essentiae
attribui*: significaretur enim quod esset distinctio
in essentia divina, sicut est distinctio in suppositis.
Ad PRiMUM ERGO DiCENDUM quod, ad exprimen-
dam unitatem essentiae et personae, sancti Do-
ctores aliquando expressius locuti sunt quam pro-
prietas locutionis pafiatur. Unde huiusmodi locu-
tiones non sunt extendendae , sed exponendae :
ut scilicet nomina abstracta exponantur per con-
creta, vel etiam "> per nomina personalia: ut,
cum dicitur, essentia de essentia , vel sapientia
de sapientia, sit ^ sensus, Filius, qui est essentia
et sapientia, est de Patre, qiii est essentia et sa-
pientia. - In his tamen nominibus abstractis est
quidam ordo attendendus : quia ea quae perfinent
ad actum, magis propinque se habent ad perso-
nas, quia actus sunt suppositorum. Unde minus
impropria est ista, natura de nattira, vel sapientia
de sapientia, quam essentia de essentia.
Ad secundum dicendum quod in creaturis ge-
neratum non accipit naturam eandem numero
quam generans habet, sed aliam numero, quae
incipit in eo esse per generationem de novo, et
desinit esse per corrupfionem : et ideo generatur
et corrumpitur per accidens. Sed Deus genitus
' D. 436.
eandem naturam numero accipit quam generans
habet '. Et ideo natura divina in Filio non ge-
neratur, neque per se neque per accidens.
Ad tertium dicendum quod, licet Deus et di-
vina essenfia sint idem secundum rem, tamen,
ratione alterius modi significandi, oportet loqui
diversimode de utroque.
Ad quartum dicendum quod essentia divina prae-
dicatur de Patre per modum identitatis, propter
divinam simplicitatem : nec tamen sequitur quod
possit supponere pro Patre, propter diversum
modum significandi. Ratio autem procederet in
illis, quorum unum praedicatur de altero sicut
universale de particulari.
Ad quintum dicendum quod haec est differentia
inter nomina substantiva et adiectiva, quia no-
mina substantiva ferunt ^ suum suppositum : adie-
ctiva vero non, sed rem significatam ponunt circa
substantivum. Unde sophistae dicunt quod no-
mina substantiva supponunt; adiectiva vero non
supponunt, sed copulant. Nomina igitur persona-
lia substantiva possunt de essentia praedicari, pro-
pter identitatem rei: neque sequitur quod proprie-
tas personalis distinctam determinet essentiam;
sed ponitur circa suppositum importatum per
nomen substantivum. Sed notionalia et persona-
lia adiectiva non possunt praedicari de essenfia,
nisi aliquo substantivo adiuncto. Unde non pos-
sumus dicere quod essentia est generans. Possu-
mus tamen dicere quod essentia est res generans,
vel Deus generans *, si res et Deus supponant
pro persona : non autem si supponant pro essen-
tia. Unde non est contradictio , si dicatur quod
essentia est res generans , et res non generans:
quia primo res tenetur pro persona, secundo pro
essentia.
Ad sextum dicendum quod deitas, inquantum est
una in pluribus supposifis ", habet quandam con-
venientiam cum forma nominis collectivi. Unde
cum dicitur, Pater est principium totius deitatis ,
potest sumi pro universitate Personarum ; inquan-
tum scilicet, in omnibus Personis divinis, ipse est
principium. Nec oportet quod sit principium sui
ipsius: sicut aliquis de populo dicitur rector to-
tius populi, non tamen sui ipsius. - Vel potest dici
quod est principium totius deitaUs, non quia eam
generet et spiret: sed quia eam, generando et
spirando, communicat.
D. 666.
p) aliud. - alius P.
f) etiam. - Otn. codices.
6) sit. - ut sit BDGab. - est ante de Patre om. ACEGpF et a.
t) habet. - Om. ACDEFGa.
V) ferunt. — secum ferunt G.
rj) suppositis. - Om. ABCE.
Commentaria Oardinalis Caietani
TiTULus darus est. - In corpore duo facit: primo, refert
errorem Abbatis loachim; secundo, respondet quaesito.
II. Quoad primum, Abbas loachim, ut patet in prin-
■ Loco supra cit. cipio Decretalium * , tenuit partem affirmativam. Et fun-
damentum eius erat divina simplicitas , cum auctoritate
Augustini male intellecta.
III. Quoad secundum, conclusio responsiva est negativa :
scilicet, quod huiusmodi nomina abstracta non possunt
supponere pro personis. -Et probatur. Adveritatem propo-
sitionum oportet servare et rem significatam, et modum si-
gnificandi : sed Deus et deitas habent diversos modos signi-
ficandi : ergo, etc. Littera enim plana est. - Et additur con-
firmatio ducens ad inconveniens. Quia si de huiusmodi
abstractis dicerentur personalia, significaretur distinctio in
ipsis.
IV. In responsione ad quintum, adverte quod in illis
verbis, possumus dicere quod essentia est res vel Deus
generans, si « res » ei « Deus » supponunt pro persona,
non autem si supponant pro essentia, ly supponere pro
essentia sumitur iuxta propositum praesentis articuli, sci-
4o6
QUAESTIO XXXIX, ARTICULUS VI
licet pro essentia in abstracto: et non sumitur pro essentia
in concreto , iuxta propositum' praecedentis articuli. - Et
ratio convincens ad iianc expositionem est, quia de quo-
libet de quo contingit negare, potest affirmari contradicto-
rie. Et consequenter, cum de essentia in concreto falsa sit
negativa , scilicet Deus non generat; veram oportet esse
affirmativam contradictoriam, scilicet Deus generat. Et sic
haec affirmativa est vera, non solum accipiendo ly Deus
pro Patre, sed etiam pro essentia in concreto. Sumitur ergo
in hac Uttera essentia pro essentia in abstracto.
ARTICULUS SEXTUS
UTRUM PERSONAE POSSINT PRAEDICARI DE NOMINIBUS ESSENTIALIBUS
I Sent., dist. IV, qu. ii, art. 2, ad 4, 5.
• DeFideOrth.,
lib. III, cap. IV.
'DeFideCatho-
Itca, Serm. i (al.
Serm. de Temj!.
cxxix , seu in
Coena Dom. iii) :
inter supposit.
Serm. ccxxxiii.
' Art. praeced.,
ad 5.
»D SEXTUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
I personae non possint praedicari de no-
'minibus essentialibus concretis, ut di-
jcatur, Deus est tres Personae , vel est
Trinitas. Haec enim est falsa, homo est omnis
homo , quia pro nullo suppositorum verificari
potest : neque enim Socrates est omnis homo ,
neque Plato, neque aliquis alius. Sed similiter
ista, Deus est Trinitas, pro nullo suppositorum
naturae divinae verificari potest : neque enim Pa-
ter est Trinitas, neque Filius, neque Spiritus San-
ctus. Ergo haec est falsa, Deus est Trinitas.
2. Praeterea, inferiora non praedicantur de
suis " superioribus nisi accidentali praedicatione,
ut cum dico, animal est homo: accidit enim ani-
mali esse hominem. Sed hoc nomen Deus se
habet ad tres personas sicut commune ad infe-
riora, ut Damascenus dicit *. Ergo videtur quod
nomina personarum non possint praedicari de
hoc nomine Deus, nisi accidentaliter.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in Ser-
mone de Fide * ^: Credimus unum Deum unam
esse divini nominis Trinitatem.
Respondeo dicendum quod, sicut iam dictum
est *, licet nomina personalia vel notionalia adie-
ctiva non possint praedicari de essentia; tamen
substantiva possunt, propter realem identitatem
Art. 4, ad 3.
Ibid.
D. 928.
essentiae et personae. Essentia autem divina non
solum idem est realiter cum una persona, sed
cum tribus, Unde et una persona, et duae, et
tres possunt de essentia praedicari; ut si ^' dica-
mus, essentia est Pater et Filius et Spiritus Sanctus.
Et quia hoc nomen Deus per se habet quod sup-
ponat pro essentia, ut dictum est *, ideo, sicut
haec est vera, essentia est tres Personae, ita haec
est vera, Deus est tres Personae.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut supra *
dictum est, hoc nomen homo per se habet sup-
ponere pro persona ; sed ex adiuncto habet quod
stet pro natura communi *, Et ideo haec est
falsa, homo est omnis homo: quia pro nullo sup-
posito verificari potest. Sed hoc nomen Deus
per se habet quod stet pro essentia. Unde, licet
pro nullo suppositorum divinae naturae haec sit
vera, Deus est Trinitas, est tamen vera pro es-
sentia. - Quod non attendens, Porretanus eam
negavit *,
Ad secundum dicendum quod, cum dicitur, Deus '•?>/«"." ad'ioan-
. . T 7 7 nem Diac.
vel divina essentia est Pater, est praedicatio per
identitatem, non autem sicut inferioris de supe-
riori : quia in divinis non est universale et sin-
gulare. Unde, sicut est per se ista *, Pater est s
Deus, ita et ista, Deus est Pater ; et nullo modo
per accidens *, ■ d, 29, 1053.
Comment. in
lib. II Boet. de
a) suis. - Om. FGd.
P) in Sermone de Fide. — in Sermone de Fide ad Petrum BDfr,
de Sermone de Fide ed. a, in libro de Fide ad Petrum P.
Y) si. - Om. FGa.
8) est per se ista. - ista est per se BG.
Commentaria Oardinalis Oaietani
Art. 4, 5.
TiTULUs clarus, - In corpore est una conclusio, habens
duas partes. Et est haec : Nomina tam personalia quam
notionalia, si sunt adiectiva, non praedicantur de essentia; si
vero substantiva, praedicantur de ea.
Et quoad primam quidem partem, satis probata relinqui-
tur ex praecedenti articulo. - Quoad secundam vero, manife-
statur ex reali identitate inter essentiam et personas singulas
et omnes; et hoc respectu essentiae tam in abstracto quam
in concreto; ita quod utraque est vera, essentia est tres Per-
sonae, et Deus est tres Personae; ut clare patet in littera.
Et adverte quod id quod dicitur de substantivis , licet
verificetur respectu essentiae tam in abstracto quam in con-
creto ; quod tamen dictum est de adiectivis in prima parte
conclusionis, respectu essentiae in abstracto tantum intelli-
gas. Eo quod idem est iudicium de adiectivis et verbis: ac
per hoc, de quo verificatur quod generat, verificatur etiam
quod est generans, et de quo negatur unum, negatur aliud;
et iam patet ex dictis * quantum haec differant respectu
concreti et abstracti substantialis.
II, In responsione ad secundum, dubium occurrit. Quo-
niam expresse in qi;. viii de Potentia Dei, art. 2, ad 6, Au-
ctor dicit non esse praedicationem per se, cum paternitas
praedicatur de essentia, imo ibi incidere sophisma Acciden-
tis: hic autem dicit quod haec est per se, et nullo modo
per accidens, Deus est Pater.
Et posset augeri dubitatio simpliciter ; sed quoniam
unico verbo difficultas evacuatur, pertranseo, distinguendo
quod praedicatio per se est duplex: quaedam identica, et
quaedamybrwia/w. Inter quas tantum distat, quod identica
per se non vocatur absolute per se, sed cum determina-
tione, scilicet^er se identica: illa autem simpliciter vocatur
per se. Cum autem utrobique dicantur huiusmodi propo-
sitiones identicae, salva veritate potuit ibi dici quod non
sunt per se, quia non formales, ut ibi exponitur: et hic,
quod sunt per se, in latitudine identicarum, ut hic innuitur
et in prindpio responsionis, et in intento. Intendit namque
quod non accidit Deo esse Patrem , cum tamen accidat
animali identificari homini. Est ergo nuUo modo per ac-
cidens quoad identitatem : et tamen intervenit fallacia Acci-
dentis quoad formalitatem. - Et sic omnia consonant : et
evacuantur argumenta de praedicationibus formalibus et
directis et per se, iuxta modos positos in libris Posterio-
rum *; nihil enim horum identicam praedicationem mole-
stat, proprie loquendo.
* Lib. I, cap. IV,
n. 4 sqq.
QUAESTIO XXXIX, ARTICULUS VII
407
ARTICULUS SEPTIMUS
UTRUM NOMINA ESSENTIALIA SINT APPROPRIANDA PERSONIS
I Sent., dist. xxxi, qu. i, art. 2; De Verit., qu. vii, art. 3.
• Cf.
Sent.
P
D SEPTiMUM sic PROCEDiTUR. Vidctur quod
nomina essentialia non sint approprian-
da Personis. Quod enim potest vergere
in errorem fidei, vitandum est in di-
.Magr.,iv vinis: quia, ut Hieronymus dicit *, ex verbis in-
'., dist. XIII. ^ ,.. •'. .'
ordinate prolatis incurrttiir haeresis. Sed ea quae
sunt communia tribus Personis appropriare alicui,
potest vergere in errorem fidei: quia potest in-
telligi quod vel illi tantum Personae conveniant
cui appropriantur " ; vel quod magis conveniant
ei quam aliis. Ergo essentialia attributa non sunt
approprianda Personis.
2. Praeterea, essentialia attributa, in abstracto
significata, significant ^ per modum formae. Sed
una persona non se habet ad aliam ut forma:
cum forma ■' ab eo cuius est forma, supposito non
distinguatur. Ergo essentialia attributa, maxime
in abstracto significata, non debent appropriari
Personis.
3. Praeterea, proprium prius est appropriato:
proprium enim est de ratione appropriati. Sed
essentialia attributa , secundum modum intelli-
gendi, sunt priora personis, sicut commune est
prius proprio. Ergo essentialia attributa non de-
bent esse appropriata ^.
Sed contra est quod Apostolus dicit, I Cor. i * :
Christum, Dei pirtiitem et Dei sapientiam.
Respondeo dicendum quod, ad manifestationem
fidei, conveniens fuit essentialia attributa Personis
appropriari. Licet enim Trinitas Personarum de-
*Qu. XXXII, art. monstratione probari non possit, ut supra * di-
s ctum est, convenit tamen ' ut per aliqua magis
manifesta declaretur. Essentialia vero attributa
sunt nobis magis manifesta secundum rationem,
quam propria Personarum: quia ex creaturis, ex
quibus cognitionem accipimus, possumus per cer-
titudinem devenire in cognitionem essentialium
attributorum; non autem in cognitionem persona-
lium proprietatum, ut supra * dictum est. Sicut
igitur similitudine vestigii vel imaginis in creaturis
* Vers. 24.
Ibid. ad
Vide Hug. de
S. Vict., de Sa-
In corpore.
inventa utimur ad manifestationem divinarum
Personarum, ita et essentialibus attributis. Et haec
manifestatio Personarum per essentialia attributa,
appropriatio nominatur.
Possunt autem manifestari Personae divinae
per essentialia attributa dupliciter. Uno modo,
per viam similitudinis : sicut ea quae pertinent ad
intellectum, appropriantur Filio, qui procedit per
modum intellectus ut Verbum. Alio modo, per
modum dissimilitudinis : sicut potentia appropria-
tur Patri, ut Augustinus * dicit, quia apud nos
. , . ' ^ . ~ . S. Vict., de Sa-
patres solent esse propter senectutem infirmi ; ne cram lib. i,
»1 r • 1 • • T-x parte II, c. viii.
tale ahquid suspicemur in Deo.
Ad primum ergo dicendum quod essentialia at-
tributa non sic appropriantur Personis ut eis esse
propria asserantur: sed ad manifestandum Per-
sonas per viam simiUtudinis vel dissimilitudinis,
ut dictum est *. Unde nullus error fidei sequitur,
sed magis manifestatio veritatis.
Ad secundum dicendum quod, si sic appropria-
rentur essentialia attributa Personis, quod essent
eis propria, sequeretur quod una persona se ha-
beret ad aHam in habitudine formae. Quod ex-
cludit Augustinus, in VII de Trin. *, ostendens
quod Pater non est sapiens sapientia quam ge-
nuit, quasi solus Filius sit sapientia ; ut sic Pater
et Filius simul tantum possint dici sapiens ^, non
autem Pater sine FiUo. Sed Filius dicitur sapientia
Patris, quia est sapientia de Patre sapientia ": uter-
que enim per se est sapientia, et simul ambo una
sapientia. Unde Pater non est sapiens sapientia
quam genuit, sed sapientia quae est sua essentia.
Ad tertium dicendum quod, licet essentiale at-
tributum, secundum rationem propriam, sit prius
quam Persona, secundum modum intelligendi;
tamen, inquantum habet rationem appropriati,
nihil prohibet proprium Personae esse prius quam
appropriatum. Sicut color posterior est corpore,
inquantum est corpus: prius tamen est * natura-
liter corpore albo, inquantum est album.
Cap. I.
a) conveniant cui appropriantur. - conveniat quod ei appropriatur
codices, conveniat cui appropriatur edd. a b. Pro seq. conveniant, con-
veniat codices et a b.
P) signijicata, significant. - significantur codices.
f) forma. - Om. PCDEFafr.
3) esse appropriata. - appropriari F.
e) tamen. - Personis addit B. Idem pro declaretur, declarentur.
C) sapiens. - sapientes B, sapientia Pab.
ri) sapientia. - sapiente ACE.
6) est. - Om. ABDEFGai. - Seq. est om. ACDEFG.
Commentaria Cardinalis Caietani
IN titulo, appropriari non significat proprium fieri, quo-
niam essentialia nulli Personae possunt fieri propria: sed
significat accommodari et adaptari , ut consueverunt Do-
ctores facere , attribuentes sapientiam Filio , quia est Ver-
bum, etc.
II. In corpore duo facit. Primo, respondet quaesito af-
firmative unica conclusione: Conveniens fuit, ad manifesta-
tionem fidei, essentialia appropriari Personis. - Et probatur
breviter sic. Trinitas, quamvis indemonstrabilis, est tamen
notificabilis per magis manifesta nobis: ergo convenit ipsam
manifestari per essentialia : ergo essentialia convenit appro-
priare Personis.
Prima consequentia probatur dupliciter. Primo , quia es-
sentialia possunt ratione naturali cognosci: personales au-
tem proprietates non. Secundo , ex simili: sicut Personae
manifestantur per similitudinem vestigii vel imaginis , ita
per essentialia. - Secunda autem sequela declaratur: quia
appropriatio, in proposito, nihil aliud est quam manifestatio
Personarum per essentialia attributa.
Secundo, ponit duos generales modos appropriandi : sci-
licet per similitudinem ad propria Personarum ; aut per
dissimilitudinem ad imperfectiones inventas apud nos in
personis eorundem nominum, puta patribus aut filiis, etc. ;
ut in sequenti articulo clare patet.
40 8
QUAESTIO XXXIX, ARTICULUS VIII
ARTICULUS OCTAVUS
UTRUM CONVENIENTER A SACRIS DOCTORIBUS SINT ESSENTIALIA PERSONIS ATTRIBUTA
I Sent., dist. xiv, exposit. litt. ; dist. xxxi, qu. ii, art. i; qu. iii, art. i;
dist. XXXIV, qu. ii; dist. xxxvi, qu. i, art. 3, ad 5; De Verit., qu. i, art. 7; qu. vii, art. 3; ad Rom., cap. xi, lect. v;
11 ad Cor., cap. xiii, lect. iii.
a
' Num. i.
•Qu.xxxv, art.2.
T
' Qu. xxxvui ,
art. 2.
0
* Cap. v.
•D ocTAVUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
inconvenienter a sacris Doctoribus sint
'essentialiaPersonis attributa ". Dicit enim
jHilarius, in II de Trin. *: Aeternitas est
in Patre, species in Imagine, iisiis in Munere. In
quibus verbis ponit tria nomina propria Persona-
rum : scilicet nomen Patris ^; et nomen Imaginis,
quod est proprium Filio, ut supra * dictum est '';
et nomen Muneris, sive Doni, quod est proprium
Spiritus Sancti, ut supra * habitum est. Ponit
etiam tria appropriata : nam aeternitatem appro-
priat Patri, speciem Filio, usum Spiritui Sancto.
Et videtur quod irrationabiliter. Nam aeternitas
importat durationem essendi, species vero est es-
sendi principium, usus vero ad operationem per-
tinere videtur. Sed essentia et operatio nuUi Per-
sonae appropriari inveniuntur. Ergo inconvenien-
ter videntur ista appropriata Personis.
2. Praeterea *, Augustinus , in I de Doctr.
Christ. *, sic dicit : Li Patre est unitas, in Filio
aequalitas, in Spiritu Sancto unitatis aequalitatisque
concordia. Et videtur quod inconvenienter. Quia
una Persona non denominatur formaliter per id
quod appropriatur alteri : non enim est sapiens
Pater sapientia genita, ut dictum est *. Sed, sicut
ibidem subditur, t}'ia haec unum omnia sunt pro-
pter Patrem, aequalia omnia propter Filium, con-
nexa omnia propter Spiritum Sanctum. Non ergo
convenienter appropriantur Personis.
3. Item, secundum Augustinum *, Patri attribui-
tur potentia, Filio ^sapientia, Spiritui Sancto boni-
tas. Et videtur hoc esse inconveniens. Nam virtus
ad potentiam pertinet. Virtus autem invenitur ap-
propriari ' Filio, secundum illud I ad Cor. i *,
Christum, Dei virtutem ; et etiam Spiritui Sancto,
secundum illud Luc. vi: * Virtus de illo exibat,
et sanabat omnes. Non ergo potentia Patri est ap-
proprianda,
• Lib.vi, cap. X. 4. Item, Augustiuus, in libro de Trin. *, dicit:
Non confuse accipiendum est quod ait Apostolus,
« ex ipso, et per ipsum, et in ipso » - * « ex ipso »
dicens propter Patrem; « per ipsum » propter Fi-
lium; « in ipso » propter Spiritum Sanctiim. Sed
videtur quod inconvenienter. Quia per ^ hoc quod
dicit in ipso , videtur importari habitudo causae
finalis, quae est prima causarum. Ergo ista habi-
tudo causae deberet appropriari Patri, qui est prin-
cipium non de principio.
" Art. praeced.,
ad 2; qu. xxxvii,
art. 2, arg. i.
• Vide Hug. de
S. Vict., de Sa-
cram., lib.I, par-
te II, cap. VI, VIII.
* Vers. 24.
* Vers. 19.
• Contra Maxi-
min., lib. II, cap
xxiii, num. 4.
5. Item, invenitur veritas appropriari Filio, se-
cundum illud loan. xiv *: Ego sum via , veritas
et vita. Et similiter liber vitae , secundum illud
Psaimi XXXIX *: In capite libri scriptum est de me:
Giossa *, idest apud Patrem, qui est caput meum.
Et similiter hoc quod dico Qui est: quia super
illud Isa. Lxv*, Ecce ego, ad gentes, dicit Glossa **:
Filius loquitur, qui dixit Moysi, Ego sum qui sum.
- Sed videtur quod propria sint Filii, et non ap-
propriata. Nam veritas , secundum Augustinum,
in libro de Vera Religione *, est summa similitudo
principii, absqiie omni dissimilitudine : et sic vide-
tur quod proprie conveniat Filio, qui habet prin-
cipium. - Liber etiam vitae videtur proprium ali-
quid esse, quia significat ens ab alio : omnis enim
liber ab aliquo scribitur. - Hoc etiam ipsum Qui
est videtur esse proprium Filio. Quia si, cum "
Moysi dicitur, Ego sum qui sum, loquitur Trini-
tas, ergo Moyses poterat dicere: Ille qui est Pater
et Filius et Spiritus Sanctus , misit me ad vos.
Ergo et ulterius dicere poterat : Ille qui est Pater
et Filiiis et Spiritus Sanctus, misit me ad vos *,
demonstrando certam Personam. Hoc autem est
falsum : quia nulla persona est Pater et Filius et
Spiritus Sanctus. Non ergo potest esse commune
Trinitati : sed est proprium Filii.
Respondeo dicendum quod intellectus noster, qui
ex creaturis in Dei cognitionem manuducitur,
oportet quod Deum consideret secundum mo-
dum quem ex creaturis assumit. In considerafione
autem alicuius creaturae, quatuor per ordinem
nobis occurrunt. Nam primo , consideratur res
ipsa absolute, inquantum est ens quoddam. Se-
cunda autem consideratio rei est, inquantum est
una. Tertia consideratio rei est, secundum quod
inest ei virtus ad operandum et ad causandum.
Quarta autem consideratio rei est, secundum ha-
bitudinem quam habet ad causata '. Unde haec
etiam quadruplex consideratio circa Deum nobis
occurrit.
Secundwn igitur primam considerationem, qua
consideratur absolute Deus secundum esse sutim,
sic sumitur appropriatio " Hilarii, secundum quam
aeternitas appropriatur Patri, species Filio, usus
Spiritui Sancto *. - Aeternitas enim, inquantum
significat esse non ^ principiatum, simihtudinem
habet cum proprio Patris, qui est principium non
de principio.
o) attributa. - sive appropriata addunt codices.
p) Patris. - aeternitatis, quod est proprium Patri D.
Y) ut supra dictum est. - Omittunt codices et editio a. - Pro
Doni, Donum P. - Pro Spiritus Sancti, Spiritui Sancto ABCDE, s. s.
¥Ga.
3) Praeterea. - Item codices. - In textu cit. pro unitatis aequali-
tatisque, aequalitatis unitatisque Pafr.
£) appropriari, - appropriata B,
^) per. - Om. ABCE. - Pro importari, importare BD.
Tj) si, cum. - sicut ABCDE, cum F, si etiam ed. b. - Codices et a 6
transponendo dicitur .\foysi.
0) me ad vos. - Om. ACDEFG; Ergo et ... ad vos om. B. - Pro
certam, tertiam ABCDE ; vel certam raargo D.
i) causata. - creata CDEFGsA.
x) appropriatio. - prima appropriatio codices,
X) esse non. - non essc codices.
Vers. 6.
Vers! 8.
Ordinaria.
Vers. I.
• Interlin.
Cap. XXXVI.
Vide arg. i.
X
QUAESTIO XXXIX, ARTICULUS VIII
409
Species autem, sive piilchritudq, habet similitu-
dinem cum propriis Filii. Nam ad pulchritudi-
nem tria requiruntur. Primo quidem , integritas
sive perfectio : quae enim diminuta sunt, hoc ipso
turpia sunt. Et debita proportio sive consonantia.
Et iterum claritas : unde quae habent colorem
i* nitidum •", pulchra esse dicuntur. - Quantum igitur
ad primum , similitudinem habet cum proprio
Filii, inquantum est Filius habens in se vere et
perfecte naturam Patris. Unde, ad hoc innuen-
* De Trin., lib. dum, Augustinus in sua expositione * dicit : ubi,
VI, cap. X. ' ,'-> t- }
V scilicet m riho, summa et prima " vita est, etc.
Quantum vero ad secundum, convenit cum pro-
prio Filii, inquantum est imago expressa Patris.
Unde videmus quod aliqua imago dicitur esse
pulchra, si perfecte repraesentat rem, quamvis
• ibid. turpem. Et hoc tetigit Augustinus cum dicit * :
5 ubi est tanta convenientia ^, etprima aeqiialitas, etc.
Quantum vero ad tertium, convenit cum proprio
Fiiii, inquantum est Verbum , quod quidem lux
IpeFideOrth., est, ct svlcndor intellectus, ut Damascenus dicit *.
lib. I, cap. XIII. ' •• . . ' !• • j,
' Loco proxime Et hoc tangit Augustmus cum dicit *: tanquam
Verbum perfectum cui non desit aliquid, et ars
quaedam omnipotentis Dei, etc.
Usus autem habet similitudinem cum propriis
Spiritus Sancti, largo modo accipiendo usum, se-
cundum quod uti comprehendit sub se etiam
frui; prout uti est assumere aliquid infacultatem
voluntatis, et frui est cum gaudio uti, ut Augusti-
♦ cap. XI. nus, X de Trin. *, dicit. Usus ergo quo Pater et
Filius se invicem fruuntur, convenit cum proprio
Spiritus Sancti, inquantum est Amor. Et hoc est
vf M^"x' "''■ *l^o*^ Augustinus dicit *: Illa dilectio, delectatio ,
0 felicitas vel beatitudo, usus ab illo appellatus est °. -
^ Usus vero quo nos fruimur Deo ", similitudinem
habet cum proprio Spiritus Sancti, inquantum est
' ibw^ Donum. Et hoc ostendit Augustinus cum dicit * :
Est in Trinitate Spiritus Sanctus , Genitoris Ge-
nitique suavitas , ingenti largitate atque ubertate
p nos P perfundens.
Et sic patet quare aeternitas , species et usus
" Personis attribuantur vel approprientur ", non au-
tem essentia vel operatio. Quia in ratione horum,
propter sui communitatem, non invenitur aliquid
similitudinem habens cum propriis Personarum.
Secunda vero consideratio Dei est, inquantum
consideratur ut unus. Et sic Augustinus Patri ap-
propriat unitatem, Filio aequalitatem, Spiritui San-
' vide arg. 2. cto coucordiam sive connexionem *. Quae quidem
tria unitatem impoftare manifestum est: sed diffe-
renter.* Nam imitas dicitur absolute, non praesup-
ponens aliquid aUud. Et ideo appropriatur Pa-
■^ tri , qui non praesupponit aliquam ^" personam ,
cum sit principium non de principio. - Aequalitas
autem importat unitatem in respectu ad alterum:
nam aequale est quod habet unam quantitatem
cum alio. Et ideo aequalitas appropriatur Fiho,
qui est principium de principio. - Connexio au-
tem importat unitatem aliquorum duorum. Unde
appropriatur Spiritui Sancto, inquantum est a
duobus.
Ex quo " etiam intelligi potest quod dicit Au- . "
gustinus, tria esse unum propter Patrem, aequalia
propter Filium, connexa propter Spiritum San-
ctum. Manifestum est enim quod illi attribuitur
unumquodque , in quo primo invenitur : sicut
omnia inferiora dicuntur vivere propter animam
vegetabilem, in qua primo invenitur ratio vitae
in istis inferioribus. Unitas autem statim inveni-
tur in persona Patris, etiam, per impossibile, re-
motis aUis Personis. Et ideo aliae Personae a
Patre habent unitatem. - Sed remotis aliis Perso-
nis, non invenitur ? aequalitas in Patre: sed sta- ?
tim, posito Filio, invenitur aequaUtas. Et ideo di-
cuntur omnia aequaUa propter FiUum: non quod
Filius sit principium aequalitatis Patri; sed quia,
nisi esset Patri aequalis Filius, Pater aequalis
non posset dici. Aequalitas enim eius primo con-
sideratur ad Filium : hoc enim ipsum quod Spi-
ritus Sanctus Patri aequaUs est, a Filio habet. -
SimiUter, excluso Spiritu Sancto, qui est duorum
nexus, non posset inteliigi unitas connexionis in-
ter Patrem et Filium. Et ideo dicuntur omnia esse
connexa propter Spiritum Sanctum : quia, posito
Spiritu Sancto, invenitur unde Pater et Filius pos-
sint dici connexi ^. f-
Secundum vero tertiam considerationem , qua
in Deo sufficiens virtus '^ consideratur ad causan- ^
dum, sumitur tertia appropriatio , scilicet poten-
tiae , sapientiae et bonitatis *. Quae quidem ap- • vide arg. 3.
propriatio fit et secundum rationem similitudinis,
si consideretur quod " in divinis Personis est: et "
secundum rationem dissimiUtudinis, si considere-
tur quod in creaturis est. Potentia enim habet
rationem principn. Unde habet similitudinem cum
Patre caelesti, qui est principium totius divinita-
tis "". Deficit autem interdum patri terreno, pro- "*
pter senectutem. - Sapientia vero similitudinem
habet cum FiUo caelesti, inquantum est Verbum,
quod nihil aliud est quam conceptus sapientiae.
Deficit autem interdum filio terreno, propter tem-
poris paucitatem. - 5o«zV(35 autem, cum sit ratio
et obiectum amoris, habet similitudinem cum
Spiritu divino, qui est Amor. Sed repugnantiam
habere videtur ad spiritum terrenum, secundum
quod importat vioientam quandam ^^ impulsio- ^^
nem; prout dicitur Isa. xxv *: spiritus robustorum * vers. 4.
quasi turbo impellens parietem.
(i) colorem nitidum. - nitidum colorem ABD , vividum colorem
CEG, viridum colorem F, colorem mundum ed. a.
v) prima. - perfecta Pb.
?) convenientia. - congruentia BCEFG.
0) ab illo appellatus est. - ab Hilario appellatur B.
T.) Deo. - Om. Vab.
p) nos. - vel creaturas add. Pab. ~ Pro perfundens, profundens BF.
(j) vel approprientur. - Om. codices, vel appropriantur edd. ab.
t) aliquam. - aliam B.
u) Ex quo. — Ex quo sensu Pb.
SuMMAE Theol, D. Thomae T. I.
<p) invenitur. ^ inveniretur ABCFG.
■f) invenitur ... connexi. — invenitur ratio connexionis in divinis
Personis, unde (et inde ed. a) Pater et Filius possunt dici connexiPab;
pro possint, possunt BDGpA.
^) sufficiens virtus. - virtus efficiens B, virtus sufficiens ceteri. -
Pro causandum, creandum ACDEFGd. - Pro sumitur, dicitur sumi P.
io) quod. - quid codices et ed. b; et ita post seq. consideretur. —
Pro in creaturis, in divinis et in creaturis ed. a, creaturis ed. b.
aa) divinitatis. - deitatis codices et ed. a.
^^) violentam quandam. - violentiam quandam et Pab,
53
D. 233.
* Vide arg. 4.
YT
* Vers. 3.
«
11
continere ?
410
Virtus autem appropriatur Filio et Spiritui San-
cto *, non secundum quod virtus dicitur ipsa po-
tentia rei: sed secundum quod interdum virtus
dicitur id quod a potentia rei procedit, prout di-
cimus aliquod virtuosum factum esse pirtutem
alicuius agentis.
Seciindum vero quartam considerationem, prout
consideratur Deus in habitudine ad suos effectus,
sumitur illa appropriatio ex quo, per quem, et in
quo*. Haec enim praepositio ex importat quando-
que quidem habitudinem '''' causae materialis, quae
locum non habet in divinis: aliquando vero habi-
tudinem causae efficientis. Quae quidem competit
Deo ratione suae potentiae activae : unde et *^
appropriatur Patri, sicut et potentia. - Haec vero
praepositio per designat quidem quandoque cau-
sam mediam; sicut dicimus quod faber operatur
per martellum. Et sic ly per quandoque non est
appropriatum, sed proprium Filii, secundum illud
loan. I *: Omnia per ipsum facta sunt; non quia
Filius sit instrumentum, sed quia ipse " est prin-
cipium de principio. Quandoque vero designat
habitudinem formae per quEim agens operatur ;
sicut dicimus quod artifex operatur per artem.
Unde, sicut sapientia et ars appropriantur Filio,
ita et ly per quem. - Haec vero praepositio in
denotat proprie habitudinem continentis. Continet
autem Deus res dupliciter. Uno modo, secundum
suas similitudines; prout scilicet res dicuntur esse
in Deo, inquantum sunt in eius scientia. Et sic hoc
quod dico in ipso, esset appropriandum ^^ Filio.
Alio vero modo continentur res a Deo, inquantum
Deus sua bonitate 11 eas conservat et gubernat,
ad finem convenientem adducendo. Et sic ly in
quo appropriatur Spiritui Sancto, sicut et bonitas.
Nec oportet quod habitudo causae finalis, quam-
vis sit prima causarum, approprietur Patri, qui
est principium non de principio: quia Personae
divinae, quarum Pater est principium, non proce-
dunt ut ad finem, cum quaelibet illarum sit ulti-
mus finis ; sed naturaH processione, quae magis
ad rationem naturalis potentiae pertinere videtur.
QUAESTIO XXXIX, ARTICULUS VIII
Ad illud vero quod de aliis quaeritur *, dicen-
dum quod veritas, cum *" pertineat ad intellectum,
ut supra * dictum est , appropriatur Filio : non
tamen est proprium eius. Quia veritas , ut su-
pra * dictum est, considerari " potest prout est in
intellectu, vel prout est in re. Sicut igitur intelle-
ctus et res essentialiter sumpta "" sunt essentialia
et non personalia, ita et veritas. - Definitio au-
tem Augustini inducta ^^, datur de veritate secun-
dum quod appropriatur Filio.
Liber autem pitae in recto quidem importat
notitiam, sed in obliquo vitam: est enim, ut su-
pra * dictum est, notitia Dei de his qui habituri
sunt vitam aeternam. Unde appropriatur Filio:
licet vita approprietur Spiritui Sancto, inquantum
importat quendam ■"'" interiorem motum , et sic
convenit cum proprio Spiritus Sancti, inquantum
est Amor. - Esse autem scriptum ab alio, non est
de ratione libri inquantum est Hber "; sed inquan-
tum est quoddam artificiatum. Unde non impor-
tat originem, neque est personale, sed appropria-
tum Personae ^^.
Ipsum autem Qui est appropriatur *" personae
Filii, non secundum propriam rationem, sed ra-
tione adiuncfi : inquantum scilicet in locutione
Dei ad Moysen, praefigurabatur liberatio humani
generis, quae facta est per Filium. Sed tamen,
secundum quod iy Qui sumitur relative, posset
referre interdum "" personam Filii : et sic sume-
retur personaliter, ut puta si dicatur, Filius est
genitus Qui est; sicut et Deus genitus personale
est. Sed infinite sumptum est essendale. - Et licet
hoc pronomen '•'' iste, grammatice loquendo, ad
aliquam certam personam videatur pertinere ; ta-
men quaelibet res demonstrabilis, grammafice lo-
quendo, persona dici potest, licet secundum rei
naturam non sit persona; dicimus enim iste lapis,
et iste asinus. Unde et, grammatice loquendo, es-
sentia divina, secundum quod significatur et sup-
ponitur per hoc nomen Deus, potest demonstrari
hoc pronomine " iste; secundum iilud Exod. xv *:
Iste Deus meus, et glorijicabo eum.
fY) quandoque quidem habitudinem. - quandoque habitudinem BD,
habitudinem quandoque edd. a b, habitudinem quandam P.
63) et. - Om. codices. - Patri et seq. et om. ed. a.
ee) ipse. - Om. codices et ed. a.
C?) esset appropriandum. - esset appropriatum Pafr, est appro-
priandum B.
ri»i) bonitate. - voluntate B.
69) veritas, cum. - cum veritas PBafr.
it) Quia ... considerari. - Quia considerari A , Considerari enim
BsD, Considerari CEFpD; supra om. G; appropriatur Filio ... dictum
est om. ed. a.
xx) res essentialiter sumpta. - essentia F, scientia ed. a.
Oommentaria Cardinalis Caietani
TiTULUs valde amplus est: comprehendit enim quaestio-
nes de tot appropriatis, quot arguendo tanguntur; quae
omnia in Scriptura tradita contineri * videntur (i).
(i) Editio I 5i4 ita prosequitur. In corpore ponit quinque conclusiones.
Quarum prima est: Quadruplex consideratio circa Deum nobis occur-
rit. Probatur. Quia cum intellectus noster ex creaturis in Dei cogni-
tionem manuducatur, oportet quod Deum consideret secundum }vodum
quem ex creaturis assumit. Sed in consideratione alicuius creaturae,
quatuor per ordinem nobis occurrunt : quia primo, res absolute con-
sideratur, inquantum est ens; secundo, inquantum est una; tertio, se-
cundum quod inest ei virtus ad operandum; quarto, secundum habi-
tudinem ad causata. Igitur. — Secunda conclusio: Secundum quod
consideratur Deus absolute secundum suum esse, sic ab Hilario aeter-
Vide arg. 5.
Qu. XVI, art. i.
Ibid.
XX
* Qu. xxiv, art. i.
V-V-
XX) inducta. - introducta ACDEFG.
|jL(j.) quendam. - Om. codices et ed. a,
vv) inquantum est liber. - Om. codices et ed. a,
5?) appropriatum Personae. - appropriatur PersonaeP, appropria-'
tum personale ed. b.
00) Qui est appropriatur. - nomen Qui est appropriatum P, nomen
Qui est appropriatur ed. b.
r.Tz) referrc interdum. — referri interdum ad VGab. - Pro si di-
catur^ si dicamus B, si dicam D, si dicat P, om. GpF.
pp) hoc pronomen. — Om. codices et ed. a.
oa) hoc pronomine. - per hoc pronome^ FG, hoc pronomen ed. a.—
iste om. ACDEpF. - In textu cit. et om. codices.
In corpore nihil addendum puto: quoniam distinctus,
ordinatus, formatus, facileque intelligibilis ex se est. Unde
lectione potius quam expositione eget.
nitas appropriatur Patri, species Filio, usus Spiritui Sancto. - Tertia
conclusio: Inquantum consideratur ut unus, sic Augustinus Patri ap-
propriat unitatem, Filio aequalitatem, et Spiritui Sancto concordiam
seu connexionem. - Quarta conclusio: Inquantum in Deo sufficiens
virtus consideratur ad causandum, sumitur tertia appropriatio, scilicet
potentiae, sapientiae et bonitatis. - Quinta conclusio: Prout Deus con-
sideratur in habitudine ad suos effectus , sumitur illa appropriatio,
ex quo per quem et in quo. - Harum conclusionum probationes clare
patent in littera, facilesque sunt et intelligibiles : unde lectione potius
quam expositione egent.
5?
PP
OJ
Vers. 2.
QUAESTIO XL, ARTICULUS I
411
QUAESTIO QUADRAGESIMA
DE PERSONIS IN COMPARATIONE AD RELATIONES SIVE PROPRIETATES
IN QUATUOR ARTICULOS DIVISA
• Cf. qu. XXXIX,
Introd.
DEiNDE quaeritur de Personis in comparatione
ad relationes sive proprietates *.
Et quaeruntur " quatuor.
Primo : utrum relatio sit idem quod ^ persona.
Secundo: utrum relationes distinguant et con-
stituant personas.
Tertio: utrum, abstractis per intellectum rela-
tionibus a personis, remaneant "^ hypostases
distinctae.
Quarto : utrum relationes , secundum intelle-
personarum,
ctum
vel
, praesupponant actus
e converso.
ARTICULUS PRIMUS
UTRUM RELATIO SIT IDEM QUOD PERSONA
I Sent., dist. xxvi, qu. 11 , art. i ; dist. xxxiii , art. 2 ; Compend. Theol., cap. ixni.
►D PRiMUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
in divinis non sit idem relatio quod per-
'sona. Quaecumque enim sunt idem,
jmultiplicato uno eorum , multiplicatur
et aliud. Sed contingit in una persona esse plures
relationes, sicut in persona Patris est paternitas
et communis spiratio: et iterum unam relationem
t in duabus personis esse ', sicut communis spi-
ratio est in Patre et Filio. Ergo relatio non est
idem quod persona.
2. Praeterea, nihil est in seipso , secundum
* cap.iii, n. 2 Philosophum, in IV Physic. * Sed relatio est in
sqq. - S.Th. lect. .»t i- • i • • 1 • •
'v^ persona. Nec potest dici quod ratione identitatis:
quia sic esset etiam in essentia. Ergo relatio sive
proprietas et persona non sunt idem in divinis.
3. Praeterea, quaecumque sunt idem , ita se
habent, quod quidquid praedicatur de uno, prae-
C dicatur et de alio ^. Non autem quidquid prae-
dicatur de persona, praedicatur de proprietate.
Dicimus enim quod Pater generat, sed non di-
cimus quod paternitas sit generans. Ergo pro-
prietas non est idem quod persona in divinis.
»1 Sed contra, in divinis non differt i quod est
* vide prop. VII. et quo est, ut habetur a Boetio in libro de Hebd.*
Sed Pater paternitate est Pater. Ergo Pater idem
est quod paternitas. Et eadem ratione aliae pro-
prietates idem sunt cum personis.
Respondeo dicendum quod cifca hoc aliqui di-
versimode opinati sunt. Quidam enim dixerunt
6 proprietates neque * esse personas, neque in per-
sonis. Qui fuerunt moti ex modo significandi re-
lationum, quae quidem non significant ut in ali-
j quo, sed magis ut ad aliquid. Unde dixerunt
* Qu. XXVIII, art. relationes esse ' assistentes, sicut supra * exposi-
X tum est. - Sed quia " relatio, secundum quod est
quaedam res in divinis, est ipsa essentia ^; essentia
autem idem est quod persona, ut ex dictis * patet;
oportet quod ^" relatio sit idem quod persona.
Hanc igitur identitatem alii considerantes, di-
xerunt proprietates quidem esse personas , non
autem in personis: quia non ponebant proprie-
tates in divinis nisi secundum modum loquendi,
ut supra * dictum est. - Necesse est autem ponere
proprietates in divinis , ut supra ostendimus *.
Quae quidem significantur in abstracto, ut quae-
dam formae personarum. Unde, cum de ratione
formae sit, quod sit in eo cuius est forma, oportet
dicere proprietates esse in personis, et eas tamen
esse personas; sicut essentiam esse in Deo dici-
mus, quae tamen est Deus.
Ad primum ergo dicendum quod persona et pro-
prietas sunt idem re, differunt tamen secundum
rationem. Unde non oportet quod , multiplicato
uno, multiplicetur reliquum. - Considerandum ta-
men est quod, propter divinam simplicitatem, con-
sideratur duplex realis identitas in divinis eorum *
quae diflferunt in rebus creatis. Quia enim divina
simplicitas excludit compositionem formae et ma-
teriae, sequitur quod in divinis idem est abstra-
ctum et concretum, ut deitas et Deus. Quia vero
divina simplicitas excludit compositionem subiecti
et accidentis, sequitur quod quidquid attribuitur
Deo, est eius essentia : et propter hoc sapientia
o) quaeruntur. - circa hoc quaeruntur B.
P) quod. - cum codices.
y) remaneant. - removeantur G. - distinctae om. codices et ed. a.
3) actus. — actum codices.
e) esse. - Om. ABDFa; et iterum ... spiratio om. CEG.
X,) et de alio. - de alio ACDEGai, et de altero B.
7i) differt. - differunt P.
6) neque. - non ABCDE.
i) esse. — Om. CEFG.
x) Sed quia etc. - G legit : Sed quia essentia et relatio non diffe-
runt in divinis (om. est ipsa essentia ... proprietates in divinis) nisi
secundum ... in divinis ; deinde orationem resumit, essentia autem
idem etc.
X) essentia. - divina (om. F) essentia, ut supra expositum est AB
CDEF; essentia, ut supra habitum est ed. a; cf. not. x.
jj.) quod. - quod tunc PCEFGat.
v) eorum. - scilicet respectu eorum F.
5) ipsae. - Om. DpB.
•Qu.xxxix, art. I.
1*
et pirtus idem sunt in Deo, quia ambo sunt in
divina essenfia. Et secundum hanc duplicem ra-
tionem identitatis, proprietas in divinis est idem
cum persona. Nam proprietates personales sunt
idem cum personis, ea ratione qua abstractum
est idem cum concreto. Sunt enim ipsae ^ per-
sonae subsistentes; ut paternitas est ipse Pater,
Qu. xxxii, art.
'ibid.
412
QUAESTIO XL, ARTICULUS I
et filiatio Filius, et processio Spiritus Sanctus.
Proprietates autem non personales sunt idem cum
personis secundum aliam rationem identitatis, qua
0 omne illud * quod attribuitur Deo, est eius essen-
tia. Sic igitur communis spiratio est idem cum
persona Patris et cum persona Filii, non quod
sit una persona per se subsistens; sed, sicut una
essentia est in duabus personis, ita et una pro-
'Qu.xxx,art.2. prietas, ut supra * dictum est.
Ad secundum dicendum quod proprietates di-
cuntur esse in essentia, per modum identitatis
tantum. In personis autem dicuntur esse per mo-
dum identitatis ", non quidem secundum rem m
tantum, sed quantum ad modum significandi,
sicut forma in supposito. Et ideo proprietates de-
terminant et distinguunt personas, non autem es-
sentiam.
Ad tertium dicendum quod participia et verba
notionalia significant actus notionales. Actus au-
tem suppositorum sunt. Proprietates autem non
significantur '' ut supposita, sed ut formae suppo- p
sitorum. Et ideo modus significandi repugnat,
ut participia et verba notionalia de proprietafibus arf^^ad?*"'
praedicentur * '. ' o '
o) omne illud. - illud P.
7i) tantum ... identitatis. - Omittunt FG ; esse post identitatis ponit
ed. a. - Statim non et tantum om. ABCDEFa, tantum om. G.
p) signijlcantur. - signijicant PDafc.
<j) praedicentur. - non praedicentur CDEFGai.
Commentaria Cardinalis Caietani
TiTULus clarus est. - In corpore tria facit: primo, tractat
opinionem Porretani ; secundo , Praepositivi * ; tertio,
* Cf. num. IV. respondet quaesito *.
Antequam ultra procedatur, adverte quod quatuor modis
possunt variari opiniones in proposito : primo , tenendo
proprietates neque esse personas, neque in personis; se-
cundo, esse personas, sed non in personis ; tertio, e contra,
esse in personis, sed non esse personas; quarto, esse per-
sonas et in personis. Non potest enim quintus modus ima-
ginari. Et significant diversas habitudines ly esse et ly in :
nam ly esse identitatem, ly vero in formalem denomina-
tionem significant.
Unde omnes hi modi, excepto tertio, sortiti sunt opi-
nantes, ut in articulo patet. Primum enim, scilicet proprie-
tates neque esse personas neque in personis, Porretani ea
ratione dicebant, quia relationes ut assistentes considera-
bant in ordine ad aliud. - Sed hoc in littera reprehenditur,
ratione pluries dicta : quia scilicet relatio est idem quod
essentia divina.
II. Circa hanc partem dubium occurrit : quia male ad-
duci videtur opinio Porretani. Quoniam, ut in quaestione
* Art. I. praecedente * allegatum est, ponebat ipse relationem esse
personam, personam autem non esse essentiam : male ergo
hic sibi attribuitur relationem non esse personam.
Ad hoc breviter dicitur , quod in hoc loco supponit
Auctor personam identificari essentiae : quod non suppo-
suit, sed quaerebat, in i articulo quaestionis praecedentis.
Et propterea hic et ibi verum recitavit. Nam, loquendo de
persona divina, non curando utrum sit eadem essentiae,
dicebat Porretanus ipsam relationem assistentem esse per-
sonam. Supposito autem quod persona sit idem quod es-
sentia, sequebatur ex Porretano quod relatio non est per-
sona : quia relatio assistit , et non identificatur essentiae.
Sic autem patet in hoc articulo sermonem haberi de per-
sona: quare nullus error est.
* Cf. num. I. III. Quoad secundum*, Praepositivus dicebat proprie-
tates esse personas, et non in personis, ea ratione qua in
* Art. 2. qu. xxxii * negavit notiones, exponendo semper abstractum
pro concreto. - Unde et in littera reprehenditur : quia ne-
cesse est ponere proprietates in abstracto ut formalia prin-
cipia personarum, ut ibidem probatum fuit.
IV. Quoad tertium *, conclusio responsiva amplectitur * Cf. num. i.
quartum modum. Et est : Proprietates sunt personae , et
in personis. - Et manifestatur dupliciter. Primo, ratione,
sic. De ratione formae est esse in eo cuius est forma :
ergo proprietatem oportet esse in persona. Et probatur se-
quela: quia est forma personae. - Secundo, quoad utramque
partem simul, ex simili : Deitas est in Deo, et est Deus ;
ergo.
V. Adverte hic quod proprietates esse in personis, potest
intelligi et transitive, et intransitive. Et si quidem intran-
sitive intelligatur, redit opinio Praepositivi : quoniam nihil
aHud significatur nisi proprietates esse personas. - Si autem
transitive, dupliciter intelligi potest. Primo, ut ly in denotet
transitionem secundum rem: et sic est falsum. Alio modo,
ut denotet transitionem secundum rationem, non qualem-
cumque, sed velut formae in supposito : et sic sumitur in
proposito.
VI. Est autem ratio necessitans ad utramque affirma-
tionem, scilicet esse personam et in persona *, quia, si sola • Cf. num. iv.
identitas poneretur, cum proprietas sit etiam eadem essen-
tiae, non pluribus modis esset proprietas in persona quam
in essentia. Et sic idem esset iudicium de hac, paternitas
est in Patre, et paternitas est in essentia : cum tamen ista
sit identica tantum , prima autem sit identica et forraalis.
- Et scito quod fundamentuni identitatis est indistinctio
realis: fundamentum autem denominationis formalis exigit
aliquid secundum rationem, scilicet distinctionem inter quod
et quo.
VII. Et ex his facile respondere potes ad argumenta
Gregorii de Arimino, in xxvi et xxvn distinctione Primi *, *Art.2,concl.3.
negantis dari proprietates in personis. Omnia enim solvun-
tur, advertendo quod non denotatur transitio formalis nisi
secundum rationem.
Unde et ratio facta in littera ex hoc eodem fundamento
tenet: scihcet quod, sicut de ratione formae inhaerentis
secundum rem supposito, est quod realiter insit illi; ita
de ratione formae seu principii formalis in cognoscendo ,
est quod secundum rationem insit. Ita quod sola distinctio
importata per ly inest, est secundum rationem : coniunctio
enim proprietatis in supposito est secundum rem, sicut for-
mae in supposito.
QUAESTIO XL, ARTICULUS II
4i3
ARTICULUS SECUNDUS
UTRUM PERSONAE DISTINGUANTUR PER RELATIONES
I Sent., dist. xxvi, qu. ii, art. 2; IV Cont. Gent., cap. xxiv; De Pot., qu. viii, art. 3; qu. ix, art. 4, ad i5;
Quodl. IV, qu. IV, art. 2.
Categor., cap.
', n. 24.
e
Cap. VI.
♦D SECUNDUM sic PROCEDiTUR. Vidctur quod
I personae non distinguantur per relatio-
nes ". Simplicia enim seipsis distinguun-
^tur. S^d personae divinae ^ sunt ma-
xime simplices. Ergo distinguuntur seipsis, et non
relationibus.
2. Praeterea, nuUa forma distinguitur "> nisi
secundum suum genus : non enim album a nigro
distinguitur nisi secundum qualitatem. Sed hy-
postasis significat individuum in genere substan-
tiae. Non ergo relationibus hypostases distingui
possint.
3. Praeterea, absolutum est prius quam rela-
tivum *. Sed prima distinctio est distinctio divi-
narum personarum. Ergo divinae personae non
distinguuntur relationibus.
4. Praeterea, id quod praesupponit distinctio-
nem, non potest esse primum distinctionis princi-
pium. Sed relatio praesupponit distinctionem, cum
in eius definitione ponatur: esse enim relativi est
ad aliud se habere *. Ergo primum principium '
distinctivum in divinis non potest esse relatio.
Sed contra est quod Boetius dicit, in libro de
Trin. *, quod sola relatio multiplicat Trinitatem
divinarum Personarum.
Respondeo dicendum quod in quibuscumque
pluribus invenitur aliquid commune, oportet quae-
rere aliquid distinctivum. Unde, cum tres perso-
nae conveniant secundum essentiae unitatem ^,
necesse est quaerere aliquid quo distinguantur ,
ad hoc quod plures sint. Inveniuntur autem in
divinis personis duo secundum quae differunt :
scilicet origo, et relatio. Quae quidem quamvis
re non differant, diflferunt tamen secundum mo-
dum significandi : nam origo significatur per mo-
dum actus, ut generatio ; relatio vero per modum
formae, ut paternitas.
Quidam igitur, attendentes quod relatio conse-
quitur actum , dixerunt quod hypostases in di-
vinis distinguuntur " per originem; ut dicamus
quod Pater distinguitur a Filio , inquantum ille
generat , et hic est genitus. Relationes autem
sive proprietates manifestant consequenter hypo-
stasum sive personarum distinctiones *: sicut et
in creaturis proprietates manifestant distinctiones
individuorum, quae fiunt per materialia principia.
Sed hoc non potest stare, propter duo. Primo
quidem, quia ad hoc quod aliqua duo ' distincta
intelligantur, necesse est eorum distinctionem in-
telligi per aliquid intrinsecum utrique; sicut in
rebus creatis vel per materiam, vel per formam.
Origo autem alicuius rei non significatur ut ali-
quid intrinsecum, sed ut via quaedam a re vel
ad rem: sicut generatio significatur ut via quae-
dam ad rem genitam, et ut progrediens a gene-
rante. Unde non potest esse quod res genita et ge-
nerans distinguantur sola generatione: sed oportet-
intelligere tam in generante quam in genito ea
quibus ab invicem distinguuntur. In persona au-
tem divina non est aliud intelligere nisi essentiam
et relationem sive proprietatem. Unde, cum in
essentia conveniant, relinquitur quod per relatio-
nes personae ab invicem distinguantur. - Secundo,
quia distinctio in divinis personis non est sic in-
telligenda, quasi aliquid commune dividatur, quia
essentia communis remanet indivisa : sed oportet
quod ipsa distinguentia constituant res distinctas.
Sic autem relationes vel proprietates distinguunt
vel constituunt * hypostases vel personas, inquan-
tum sunt ipsae personae subsistentes, sicut pater-
nitas est Pater, et filiatio est Filius, eo quod in
divinis non dififert ^ abstractum et concretum. Sed
contra rationem originis est, quod constituat hy-
postasim vel personam. Quia origo active signi-
ficata, significatur ut progrediens'' a persona sub-
sistente : unde praesupponit eam. Origo autem
passive significata, ut nativitas, significatur ut via
ad personam subsistentem ; et nondum ut eam
constituens.
Unde melius dicitur ' quod personae seu hy-
postases distinguantur relationibus, quam per ori-
ginem. Licet enim distinguantur utroque modo ^,
tamen prius et principalius per relationes, secun-
dum modum intelligendi. - Unde hoc nomen Pa-
ter non solum significat proprietatem, sed etiam
hypostasim: sed hoc nomen Genitor, vel Gene-
rans , significat tantum proprietatem. Quia hoc
nomen Pater significat relationem, quae est dis-
tinctiva et constitutiva hypostasis : hoc autem no-
men Generans , vel Genitus, significat originem,
quae non est distinctiva et constitutiva hypostasis.
Ad primum ergo dicendum quod personae sunt
a) personae ... relationes. - personas non distinguunt relationes
ed. a; pro per relationes, relationibus AF, relationes pCD.
P) divinae. - Om. Pfr.
Y) distinguitur. - distinguit CDEFGpA et ed. a.
8) relativum. - relatum ACDEFG, reVrn ed. a; ergo prior distin-
ctio absoluta quam relativa addit B.
e) principium. - Om. ACDEFGa.
^) essentiae unitatem. - esse unitatis GpF et ed. a.
T)) distinguuntur. - non distinguuntur P.
6) hypostasum sive personarum distinctiones. - hypostasim sive
personarum distinctionem ed. a; distinctiones ante hypostasum ponunt
codices.
t) duo. - Om. ACDEpB.
x) distinguunt vel constituunt. - distinguunt et constituunt D, con-
stituunt vel distinguunt ceteri.
X) difert. - differunt Pb.
[i) progrediens. — via progrediens B.
v) dicitur. - est dicere ACDE, est pB.
%) modo. - Om. ACDEGpF et ed. a. - Pro prius, primo codices
6t ab.
414
QUAESTIO XL, ARTICULUS II
ipsae relationes subsistentes, Unde non repugnat
simplicitati divinarum personarum, quod relatio-
nibus distinguantur.
Ad secundum dicendum quod personae divinae
non distinguuntur in esse in quo subsistunt, ne-
que ' in aliquo absoluto : sed solum secundum id
quod ad aliquid dicuntur. Unde ad earum distin-
ctionem sufficit relatio.
Ad tertium dicendum quod quanto distinctio
prior est, tanto propinquior est unitati. Et ideo
debet esse minima. Et ideo distinctio personarum
non debet esse nisi per id quod minimum dis-
tinguit, scilicet per relationem.
Ad quartum dicendum quod relatio praesupponit
distinctionem suppositorum, quando est accidens :
sed si relatio sit subsistens, non praesupponit, sed
secum fert distinctionem. Cum enim dicitur quod
relativi esse est ad aliud se habere, per ly aliud
intelligitur correlativum, quod non est prius, sed
simul natura.
o) in esse ... neque. - Omittunt codices. - in ante aliquo omittunt ABCDE.
Commentaria Cardinalis Caietani
* Cf. num. IX.
' Cf. num. X.
** Cf. num. XIV.
Opin. 3.
* Vers. 4.
* Qu. ui.
• Qu. I.
IN titulo quaeritur non de quocumque, sed de primo dis-
tinctivo : an scilicet relationes distinguant primo personas.
In corpore quatuor facit : primo , praemittit quaedam
necessaria; secundo, refert quandam opinionem *; tertio,
improbat eam *; et quarto, respondet quaesito **.
II. Quoad /7nwiM»i, tria praemittit, scilicet: necessitatem
quaesiti, quia sunt ibi plura communicantia in uno. - Et
limites quaestionis: quia non est vagandum in quaerendo
distinctiva, sed standum infra haec duo, scilicet relationem
et originem, quia secundum haec duo personae differunt. -
Et differentiam inter haec duo atque convenientiam : quo-
niam sunt una res, et differunt in modo significandi ; nam
relatio significatur per modum formae, origo vero per mo-
dum actus.
III. Circa limites quaesiti, adverte primo quod Scotus,
in XXVI distinctione Primi *, nisi timeret Ecclesiae contra-
dicere, ostendit se velle libenter tenere quod in persona di-
vina, praeter essentiam communem tribus , et relationem
ac originem cuique personae propriam, sit quaedam entitas
absoluta incommunicabilis, quae est constitutiva divinae
personae. Inchoatque positionem hanc a dicto quodam Bo-
naventurae, in xxv distinctione Primi. - Fundatque se super
auctoritate Scripturae , Proverb. xxx * : Qiiod nomen eitis,
et quod nomen Filii eius, si nosti? arguens sic. Quaestio
quaerit dubium, et supponit aliquid certum : ista supponit
Filii nomen, et quaerit nomen proprium eius : ergo jftliatio
non est eius nomen proprium et constitutivum. - Affert
quoque multas rationes et auctoritates : quibus, quia ipse-
met respondet, dimissis, praedicta duo declaranda sunt.
IV. S. Bonaventura in primis non est talis opinionis ,
quod personae divinae sint absolutae : ut expresse patet
in XXVI distinctione Primi sui *, ubi ponit proprietates ut
origines distinguere personas, ita quod, eis abstractis, non
remanent hypostases. Ponitque omnes proprietates esse re-
lationes seu origines, excepta innascibilitate , quae est ne-
gativa.
Illa vero verba quae Scotus adducit, sunt quidem Bo-
naventurae, sed ad aliud propositum. Ipse enim in xxv
distinctione Primi, art. i *, quaerens de significatione huius
nominis persona, tenet quod persona, de generali et primo
significato, importat substantiara : de speciali vero et ultimo
significato, importat relationem , quia in divinis proprietas
personalis est relatio. Et arguit contra se : quia dici secun-
dum substantiam et secundum relationem , distinguuntur
in divinis ex opposito; ergo non potest persona simul dici
secundum substantiam ex generali et primo, et secundum
relationem ex speciali et ultimo. Et respondet quod dici
secundum substantiam invenitur dupliciter : primo, secun-
dum substantialem essentiam ; secundo, secundum hypo-
stasim. Et quod dici secundum substantiam primo modo,
distinguitur contra dici secundum relationem: non autem
secundo modo, quia substantia, idest hypostasis, ad divina
contrahitur per relationem.
Ex hoc autem dicto liquet etiam caecis quod non po-
nitur a Bonaventura duplex res absoluta, altera essentialis
et altera hypostatica, ut Scotus fingere vellet: sed habetur
tantum quod substantia dupliciter sumitur, et pro essentia,
et pro hypostasi (quod etiam habetur V Metaphys. *) ; et
quod substantia secundo modo, idest hypostasis, dicitur
formaliter de persona divina; et quod simul et semel per-
sona divina est hypostasis, et tamen relatio, etc. Haec enim
omnia communia sunt omnibus theologis. - Valde autem
mirum est hoc imponi Bonaventurae, cum in calce illius arti-
culi * expresse dicat quod persona Patris non potest abstrahi
a paternitate, salva sua personalitate. Quid clarius ? etc.
V. Ad id vero Salomonis * , quod Scotus tanti facit ,
facillime respondetur quod est aequivocatio de nomine Filii
Dei. Dupliciter enim potest nominari, sicut et concipi : uno
modo, secundum suum, ut ita dicam, quod quid est ; alio
modo, secundum conceptus et nomina ex creaturis abstra-
hibiUa. Et primo quidem modo, nuUum nomen, non solum
Filii, sed nec Dei habemus : scriptum est enim, Isa. Lin *,
generationem eius quis enarrabit ? Et sic Filius est nomen
proprium secundae Personae divinae, inter nomina parientia
nobis cognitionem quia est. Et cum hoc, nomen proprium
pertinens ad cognitionem quid est, est ineffabile. Sicut etiam
Deus est nomen proprium ipsius Dei : et tamen nomen
significans quid est Deus, ineffabile est.
VI. Circa eosdem limites quaesiti *, adverte secundo ,
quod relationis nomine Auctor intelligit ipsam relationem
indistincte ; idest non curando ipsam distinguere in seipsam
ut habet actum relationis , et in seipsam ut habet actum
proprietatis. Et propterea pluries in hac littera simul dicit
proprietatem vel relationem. Dico autem hoc, quoniam,
ut inferius * patebit, in persona divina est una res respectiva,
significata ut origo, et ut relatio inquantum relatio, et ut
proprietas individualis seu personalis. Littera tamen ultimos
modos sub uno hic comprehendit, triplici, ut reor, ratione.
Primo, quia non habemus nomina primarum intentionum
pertinentia ad proprietates, nisi relationis vel originis, ut
patet discurrendo. Secundo, quia alterum membrum, sci-
licet relatio, salva sua ratione, poterat subdistingui ; ut de
facto subdistinctum est in littera quarti articuli huius quae-
stionis. Tertio quia, cum personalitas secundum veritatem
sit relatio, personamque reponat in genere ad aliqtiid (ge-
neris nomine large accepto), consequens est ut relationi da-
retur hic actus.
VII. Circa differentiam assignatam inter relationem et
originem *, dubium occurrit : quoniam falsum videtur quod
differant in modo significandi. Ambae enim significantur
et in abstracto et in concreto, et adiective et substantive,
et ceteris modis significandi: ergo in hoc non diffeiunt.
Est et aliud maius dubium circa subiunctam differen-
tiam, scilicet quod relatio significatur per modum formae,
origo vero per modum actus. Aut enim per signijicari per
modum formae intendit significari per modum principii
formalis in denominando, idest ut quo aliquid est tale : et
sic differentia nulla est: quoniam, sicut paternitas est qua
aliquis est et dicitur pater, ita generatio est qua aliquis
est et dicitur generans. - Aut intendit significari ut rem in-
haerentem. Et sic falsum est quod relatio significetur per
modum formae : quoniam , ut ipsemet s. Thomas in Qq.
de Potentia, qu. vni, art. 2, docuit, relatio, licet insit, non
tamen significatur ut inhaerens. Imo differentia nulla esset :
Cap. j
b. IV, (
lib. IV, cap.',viu,
n. 5.
Loc. cit.
Cf. num. iii.
Vers. 8.
Cf. num. n.
* Cf. num. viu;
art.4, Comment.
num. VIII, XII,
Cf. num. u.
QUAESTIO XL, ARTICULUS II
4i5
* Cf. qu. xxviii,
art.2, Comment.
num. XII.
Cf. num. X.
* Cf. Comment.
num. XIV.
* Cf. num. I.
* I Sent., dist.
XXVI, qu. ui.
Cf. num. I.
quoniam, ut ibidem dicitur, eadem est de actione et rela-
tione, quoad hoc, ratio.
VIII. Ad haec simul dicitur , quod non est hic sermo
de modis significandi grammatice , seu ex parte nominis
significantis ; sed potius metaphysice , seu ex parte rei si-
gnificatae, plures unius rei rationes appellando plures illius
modos. Itaque intentio litterae est quod illa una res alio
modo , idest alia ratione , significatur nomirie ortginis et
nomine relationis; sive in abstracto, sive in concreto, sive
quovis alio modo grammaticali.
Et ex hoc consequenter respondetur ad secundam am-
biguitatem , quod , quia forma est quae dat esse rei for-
maliter, significari per modum formae est, in proposito,
significari per modum dantis esse formaliter. Et quoniam
hoc contingit dupliciter , scilicet ex parte nominis , et ex
parte rationis significatae ; et iam dictum est quod hic non
est sermo de modo significandi ex parte nominis : ideo
conceditur secundum membrum. - Et ad obiectionem in
oppositum dicitur, ut iam * tactum est, quod aliud est loqui
de relatione ut relatio ; et aliud est loqui de reali relatione
simpliciter. Relatio enim ut relatio, non est aliquid inhae-
rens : de ratione tamen relationis realis est ut insit. Itaque
inter realem actionem et realem relationem hoc interest ,
quod actio , tam ut actio quam ut realis actio , habet ra-
tionem egredientis, quamvis forte insit. Relatio autem realis,
etsi, ut relatio, non habeat rationem nisi assistentis; tamen,
ut relatio realis, habet rationem assistentis et inhaerentis ;
et propterea, ex parte rationis significatae, significatur per
modum formae. Et in hoc differt ab origine: et haec est
ratio quare inferius * relationi attribuitur distinguere ac con-
stituere personam , et non origini ; ut plenius patebit in
quarto articulo *.
IX. Quoad secundum *, recitatur opinio quam sequitur
Bonaventura *, tria dicens. Primo, quod relatio non distin-
guit hypostases , quia consequitur actum. Secundo , quod
origo distinguit, eadem ratione : quia scilicet est prior re-
latione. Tertio, quod relationes manifestant distinctionem ;
sicut in creaturis proprietates individuales.
X. Quoad tertium *, duae rationes contra praefatam opi-
nionem adducuntur. Prima est. Distinctivum oportet esse
intrinsecum et proprium: ergo nec origo nec essentia dis-
tinguit : ergo relatio. - Antecedens probatur in creaturis, in
quibus distinctio aut est per materiam aut per formam. -
Prima vero consequentia , quoad primam partem , proba-
tur: quia origo, ut sic, habet rationem viae a re vel ad
rem, et sic non est intrinseca. Quoad secundam vero : quia
essentia est communis, et sic non est propria. - Secunda vero
consequentia probatur per locum a divisione : quoniam in
persona, praeter essentiam et originem, sola relatio restat.
Secunda autem ratio est. Distinctivum personale in di-
vinis est constitutivum personae : sed origini repugnat esse
constitutivum personae , non autem relationi : ergo non
origo , sed relatio distinguit. - Antecedens declaratur in-
nuendo duplicem modum distinguendi : scilicet constituendo
distinctum, vel distinguendo tantum , iuxta duplicem mo-
dum se habendi ad distinctum. Contingit enim rem prae-
existentera distinguere, ut patet in divisione aquae : et tunc
sola distinctione opus est. Contingit etiam rem non prae-
existentem distinguere : et tunc constitutione et distinctione
simul opus est. Essentia igitur divina, quamvis praeexistere
intelligatur relationibus distinctivis, non tamen partitur seu
distinguitur per relationes : quoniam semper indivisa restat.
Et propterea distinctiva oportet et distinguere et consti-
tuere personas , utpote non praeexistentes ; ut in antece-
dente assumptum est. - Minor autem, quoad primam par-
tem, probatur: quia origo, active, praesupponit personam;'
passive autem, est via in eam. Quoad secundam autem :
quia relationes sunt ipsae personae subsistentes , eo quod
non differunt ibi abstractum et concretum.
XI. Circa hanc rationem, dubium est de hac ultima pro-
batione , quoad duo. Primo , quid sibi velint illa verba:
relationes constituunt personas inquantum sunt ipsae per-
sonae. Secundo, quam vim habeant, cum illa adiuncta pro-
positione : abstractum et concretum ibi non differunt. - Est
autem ratio dubitandi , quoniam , si est verum , omni ei
quod est ipsa persona, convenit constituere personam, ut
patet ex illatione reduplicativa : et sic origo, inquantum est
ipsa persona, constituit eam; et similiter essentia, etc. - Nihil
etiam videtur dictu quod hoc constituit illud inquantum
est ipsum, nisi quod idem constituat se : quod non est ad
propositum. - Extra propositum quoque subiuncta viden-
tur verba illa de abstracto et concreto. - De efficacia autem
nulla apparentia est, dato quod sint vera : quoniam et esse
personas, et abstractum non differre a concreto, verificatur
de originibus.
XII. Ad haec dicitur, quod per esse personas non in-
telligit Auctor tantummodo identitatem ; sed identitatem ex
ratione ipsius proprietatis seu relationis. In hoc enim, ut
supra dictum est *, differt ab origine, quod ipsa ex sua ra-
tione inest: loco cuius in divinis est idem illi cuius est.
Origo autem, secundum propriam rationem, non inest: et
consequenter non identificatur ei cui attribuitur. - Ly autem
inquantum non tenetur reduplicative, sed specificative. De-
terminat enim conditionem secundum quam convenit rela-
tioni constituere, et non origini; sicut cum dicitur, homo
est crispus inquantum capillatus. Convenit enim relationi
secundum quod esse aliquod significat in divina persona,
constituere ipsam. Et quia non constituit ipsam ut pars,
nec distinguit ut adventitium ; ideo dixit quod constituit
ipsam inquantum est ipsa. Itaque sensus est quod, quia
relatio est, ex propria ratjone, non pars, nec adveniens ali-
quid, sed ipsa persona, ideo et constituit et distinguit; sub-
intelligendo semper sermonem de propriis personarum. - Et
ad manifestandum quod relatio sit ipsa persona , et non
pars vel aliquid *, adductum est quod ibi abstractum est
idem quod concretum : hoc enim non est verum in his
quae se habent ut totum et pars. - Unde patet responsio ad
obiecta omnia : latens enim sententia occasio fuit obie-
ctionum.
Haec autem intelligas de his, inquantum huic rationi
deserviunt. Sed quomodo absolute vera sit, apud Auctorem,
haec propositio , relatio constituit inquantum est persona
tpsa, in articulo sequenti * dicetur.
XIII. Circa dicta in his rationibus *, adverte duo. Primum
est in prima ratione, quod omnis distinctio oportet quod
sit per aliquod intrinsecum, formam scilicet vel materiam.
Hoc enim oportet habere pro fundamento in materia de
principio individuationis, ut non ponatur quantitas intrin-
secum distinctivum Socratis a Platone *. - Secundum est in
secunda ratione, quod distinguere etiam personam contingit
constituendo et non constituendo. Et hoc oportet habere
prae oculis in qi^estione de distinctione Filii a Spiritu San-
cto; ut in qu. xxxvi * diffuse diximus.
XIV. Quoad quartum *, conclusio responsiva est: Hy-
postases divinae melius dicitur quod distinguantur relatio-
nibus, quam per originem. - Et quoniam melius supponit
utrumque bonum , declarando conclusionem , primo dicit
quod utrumque est verum. - Secundo, quod hoc est melius,
quia, secundum modum intelligendi , prius et principalius
distinguuntur per relationes. - Et demum deducit corolla-
rium, consistens in differentia inter Patris et Genitoris no-
men : quia Pater est non solum proprietatis, sed personae
nomen, Genitor autem proprietatis tantum. Etpatet sequela:
quia relatio constituit, origo autem non.
Ad fundamentum autem alterius opinionis *, scilicet,
origo est prior relatione, utpote consequente ipsam, respon-
debitur in quarto articulo, ubi distingiiitur relatio.
XV. In responsione ad primum, adverte quod de per-
sonis divinis possumus loqui dupliciter. Scilicet secundum
se: et sic verum est quod distinguuntur seipsis; ut Praepo-
sitivus et Gregorius de Arimino * tenent. Et hoc expresse
concedit s. Thomas in I Sent., dist. xxvi, qu. ii, art. i, ad 5.-
Si autem considerentur ut notae et significatae nobis, sic,
cum non distinguantur a relationibus nisi in modo signi-
ficandi , constituuntur et distinguuntur relationibus ; sicut
Deus constituitur et distinguitur deitate a reliquis.
XVI. In responsione ad tertium, adverte quod distinctio
relativa ponitur prima inter distinctiones reales. Tum quia,
secundum veritatem, ipsa sola est simpliciter et omnino
necessaria : reliquas enim non implicat contradictionem non
Num. Tiii.
* aliquid adve-
niens ?
* Comment. n.
vii.
• Cf. num. X.
' Cf. qa. XXIX,
art. I, Comment.
num. IX.
* Art. 2 , Com-
ment. num. xu,
' Cf. num. I.
• Cf. num. IX.
' I Sent., dist.
XXVI, xxvii, art.
2, concl. 2.
* Cap.de Oppo-
sitis.
416
QUAESTIO XL, ARTICULUS III
esse, quoniam extra Deum sunt. - Tum quia nihil imper-
fectionis ponit aut praesupponit: et propterea ordine perfe-
ctionis est prima. Et hoc intelUge ordinando distinctiones
in ordine entium simpliciter : secus enim esset in ordine
distinctionum ut sic, ut in Postpraedicamentis * diffuse di-
ximus.
XVII. In responsione ad quartum, habes tria. Primo ,
quod relatio subsistens facit distinctionem suppositalem :
et de hoc inferius * erit sermo. - Secundo, quod ly aliud
positum in defkiitione ad aliquid seu relativi , stat pro
correlativo. Et ex hoc habes quam conformiter dixerimus
in qu. XIII * de termino relativi. - Tertio,- quod ly aliud non
praesupponitur a relativo , sed est simul cum eo. Et hinc
habes quam bene quoque dictum sit * quod unum relati-
vum definit reliquum , non ut prius, sed ut simul natura
et intellectu.
• Art.
4, Com-
ment.
num. VIII
sqq.
' Art.
7, Com-
ment.
num. XI.
♦Ibid
, num. XII.
ARTICULUS TERTIUS
UTRUM, ABSTRACTIS PER INTELLECTUM RELATIONIBUS A PERSONIS,
ADHUC REMANEANT HYPOSTASES
I Sent., dist. xxvi, qu. i, art. 2; De Pot., qu. viii, art. 4; Compend. TTieol., cap. lxi.
aliquid
* Vide
art. 3, I
► D TERTiUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod,
abstractis per intellectum proprietatibus
seu relationibus a personis, adhuc re-
^maneant hypostases. Id enim ad quod
se habet ex additione, potest intelligi re-
moto eo quod sibi additur : sicut homo se habet
« ad animal ex additione, et potest intelligi animal "
remoto rationali. Sed persona se habet ex addi-
tione ad hypostasim : est enim persona hyposta-
Tj"""'' ^^^ proprietate distincta ad dignitatem pertinente *.
Ergo, remota proprietate personali a persona, in-
telligitur hypostasis.
2. Praeterea, Pater non ab eodem habet quod
sit Pater, et quod sit aliquis. Cum enim pater-
nitate sit Pater, si paternitate esset aliquis, se-
queretur quod Filius, in quo non est paternitas,
non esset aliquis. Remota ergo per intellectum
paternitate a Patre, adhuc remanet quod sit ali-
P quis; quod est esse hypostasim ^. Ergo, remota
proprietate a persona, remanet hypostasis.
cap. VI. 3. Praeterea, Augustinus dicit,'V de Trin.*:
Non hoc est dicere ingenitiim, quod est dicere Pa-
t trem: quia etsi'' Filium non genuisset, nihil pro-
hiberet eum dicere ingenitum. Sed si Filium non
genuisset, non inesset ei paternitas. Ergo, remota
paternitate, adhuc remanet hypostasis Patris ut
ingenita.
Sed contra est qupd Hilarius dicit, IV de
Num. 10. Trin.*: Nihil habet Filiiis nisi natum. Nativitate
autem est Filius. Ergo, remota filiatione, non re-
manet hypostasis Filii. Et eadem ratio est de
aliis personis.
Respondeo dicendum quod duplex fit abstractio
per intellectum. Una quidem, secundum quod
universale abstrahitur a particulari, ut animal ab
homine. Alia vero, secundum quod forma abstra-
hitur a materia; sicut forma circuli abstrahitur
per intellectum ab omni materia sensibili. Inter
has autem abstractiones haec est differentia, quod
in abstractione quae fit secundum universale et
particulare, non remanet id a quo fit abstractio :
remota enim ab homine differentia rationali, non
remanet in intellectu homo, sed solum animal.
In abstractione vero quae attenditur secundum
3 formam et materiam *, utrumque manet in intel-
lectu : abstrahendo enim formam circuli ab aere,
remanet seorsum in intellectu nostro et intellectus
circuli et intellectus aeris.
Quamvis autem in divinis non sit universale
neque particulare, nec forma et materia, secun-
dum rem; tamen, secundum modum significandi,
invenitur aliqua similitudo horum in divinis ; se-
cundum quem modum Damascenus dicit * quod
commune est substantia , particulare vero hypo-
stasis. Si igimr loquamur de abstractione quae fit
secundum universale et particulare, remotis pro-
prietatibus, remanet in intellectu essentia com-
munis, non autem hypostasis Patris, quae est quasi
particulare. Si vero loquamur secundum modum
abstractionis formae a materia, remotis proprie-
tatibus non personalibus, remanet intellectus hy-
postasum et personarum : sicut, remoto per intel-
lectum a Patre quod sit ingenitus vel spirans,
remanet hypostasis vel persona Patris. Sed re-
mota proprietate personali per intellectum, tollitur
intellectus hypostasis. Non enim proprietates per-
sonales sic intelliguntur advenire hypostasibus di-
vinis, sicut forma subiecto praeexistenti: sed fe-
runt secum sua supposita, inquantum ' sunt ipsae
personae subsistentes , sicut paternitas est ipse
Pater: hypostasis enim significat aliquid distin-
ctum in divinis, cum hypostasis sit substantia
individua. Cum igitur relatio sit quae distinguit
hypostases et constituit eas ^, ut dictum est *, re-
linquitur quod, relationibus personalibus remotis
per intellectum, non remaneant hypostases.
Sed, sicut dictum est *, aliqui dicunt quod hy-
postases in divinis non distinguuntur per relatio-
nes, sed per solam originem ; ut intelligatur Pater
esse hypostasis quaedam per hoc, quod non est ab
alio ; Filius autem per hoc, quod est ab alio per
generationem. Sed relationes advenientes quasi
proprietates ad dignitatem pertinentes, constituunt
rationem personae : unde et personalitates "^ di-
cuntur. Unde, remotis huiusmodi relationibus per
intellectum, remanent quidem hypostases, sed non
personae.
Sed hoc non potest esse, propter duo. Primo,
quia relationes distinguunt et constituunt hypo-
stases, ut ostensum est *. - Secundo, quia omnis
a) remoto eo ... animal. - abstracto illo, sicut animal potest in-
teltigi codices.
?) hypostasim. - hypostasis PFGafr.
-() etsi. - si Pb.
S) et materiam. - a materia Pb.
e) inquantum, - et tamen codices.
X) eas. - Om. Pb.
»i) personalitates. - personales P{b9).
' De Fide Orth.,
lib. III, cap. VI.
Art,
praeced.
Ibid.
Ibid.
tur., cap. lu.
QUAESTIO XL,
hypostasis naturae rationalis est persona, ut pa-
De Duab. Na- tet pcr definitionem Boetii, dicentis * quod per-
sona est rationalis natiirae individua siibstantia.
Unde, ad hoc quod esset hypostasis et non per-
sona , oporteret abstrahi ex parte naturae ratio-
nalitatem ; non autem ex parte personae proprie-
tatem.
Ad primum ergo dicendum quod persona non
addit supra hypostasim proprietatem distinguen-
tem absolute, sed proprietatem distinguentem ad
dignitatem pertinentem : totum enim hoc est ac-
cipiendum loco unius differentiae. Ad dignitatem
autem pertinet proprietas distinguens, secundum
quod intelligitur subsistens in natura rationali.
Unde, remota proprietate distinguente a persona,
non remanet hypostasis : sed remaneret, si tolle-
retur rationalitas naturae. Tam enim persona
quam hypostasis est substantia individua: unde
ARTICULUS III
417
in divinis de ratione utriusque est relatio distin-
guens.
Ad secundum dicendum quod paternitate Pater * ^
non solum est Pater, sed est persona, et est quis
sive hypostasis. Nec tamen sequitur quod Filius
non sit quis sive hypostasis; sicut non sequitur
quod non sit persona.
Ad tertium dicendum quod intentio Augustini
non fuit dicere quod hypostasis Patris remaneat
ingenita, remota paternitate, quasi innascibiiitas
constituat et distinguat hypostasim Patris: hoc
enim esse non potest, cum ingenitum nihil ponat,
sed negative dicatur, ut ipsemet dicit *. Sed lo- • loco cit.
quitur in communi, quia non omne ingenitum est
Pater '. Remota ergo paternitate, non remanet in '
divinis hypostasis Patris, ut distinguitur ab aliis
personis; sed ut distinguitur a creaturis, sicut lu-
daei intelligunt.
0) Pater. - Om. ACDEFGat, post solum ponit B. - Pro quis, ali-
quis primo loco BG, altero ACE.
i) noii omne ingenitum est Pater. - non esse ingenitum est Pater
ACEG, esse ingenitum non est Pater B, esse ingenitum est Pater F,
non est ingenitum est Pater vel esse ingenitum non est Pater D. -
Pro remanet, remaneret ABCDE.
Commentaria Cardinalis Caietam
1N titulo, ly abstractis, quod distinguendum erat, in prin-
cipio corporis distinguitur. Per proprietates autera intel-
ligit notiones, sive personales sive non.
• Cf. num. III. In corpore tria facit: primo, distinguit abstractionem in
• cf. num. VIII. titulo positam; secundo, respondet quaesito*; tertio, tractat
quandam oppositam opinionem *.
I II. Quoad primutn, distinguit abstractionem, et applicat
eam ad divina. Distinguit quidem in abstractionem totalem
et formalem : idest, qua totum universale abstrahit a par-
tibus subiectivis; et qua forma abstrahit a materia. Ponitque
inter eas unicam differentiam : scilicet quod in totali, ab-
stracti tantum conceptus remanet; in formali vero utriusque,
scilicet abstracti et eius a quo abstrahitur; ut patet in exem-
plis litterae. Et si vis diffuse has abstractiones videre, lege
Commentaria nostra in De Ente et Essentia, in i quaestione.
- Applicat vero ad divina, non secundum rem, sed secun-
dum modum significandi, auctoritate utens Damasceni.
III. Quoad secundum, respondet quaesito tribus conclu-
sionibus. Prima, iuxta abstractionem totalem : Abstractis pro-
prietatibus, non remanent personae, sed sola essentia. - Et
probatur: quia personae se habent ut particularia, essentia
ut universale. Idest, remanet Deus, et non remanet Pater
et Filius et Spiritus Sanctus : habet enim se Deus ad per-
sonas ut universale ad particularia, ut Damascenus dixit.
IV. Secunda conclusio, iuxta abstractionem formalem,
est: Abstractis proprietatibus non personalibus , remanent
personae. - Et declaratur in ambabus, scilicet innascibilitate
et spiratione.
V. Circa hanc conclusionem dubium occurrit. Quo-
' Art. 2. niam contradicere videtur doctrinae traditae in qu. xxxvi *,
ubi dictum est quod, abstracta spiratione a Filio, non di-
stingueretur personaliter a Spiritu Sancto. Si.enim, abstracta
spiratione, Filius remanet persona, ut hic dicitur, ergo re-
manet hypostasis distincta a personis quae esse possunt in
natura divina : et cpnsequenter non distinguitur personaliter
a Spiritu Sancto per spirare. Et e converso, si distinguitur
personaliter per spirare, ergo non remanet hypostasis di-
stincta, abstracta spiratione : cuius oppositum hic dicitur.
• ibidem, Com- Ad hoc breviter, ex fundamento supra * posito, dicitur
quod utrumque, sane intellectum, est verum. Abstracta si-
quidem spiratione, remanet hypostasis Filii, ut hic dicitur:
et tamen, abstracta spiratione, non remanet distinctio illius
hypostasis a Spiritu Sancto, ut ibi dicitur. Haec autem non
contradicunt: et ratio est, quia hypostasis illa est relativa;
et cui non remaneret relativa , ab illa non remaneret di-
stincta. Falsum enim est quod persona divina, et univer-
SuMMAE Theol. D. Thomak T. I.
ment. n. x sqq.
saliter res relativa, per unum et idem constituatur et distin-
guatur relative a ceteris, etiam in eadem natura, ut supra * • ibid.
ostensum est.
VI. Tertia vero conclusio est, iuxta eandem abstractio-
nem formalem : Abstractis proprietatibus personalibus, non
remanent hypostases. - Et probatur ex utroque actu pro-
prietatis personalis , scilicet constituere, et distinguere. Ex
constituere quidem : proprietates personales non adveniunt
praeexistentibus hypostasibus , sed ferunt secum sua sup-
posita , inquantum sunt ipsa; ergo, ipsis abstractis , non
remanent supposita. Ex distinguere vero : hypostasis est
substantia individua; ergo est aliquid distinctum in divinis;
ergo, remota relatione personali, non remanet hypostasis.
Et tenet haec ultima sequela, quia sola relatio ibi distinguit.
VII. Circa hanc partem, adverte quod illa propositio
pluries repetita *, saMceX, proprietates constituunt personas, *cf.art.2, Com-
/• . ■, • j j • ment. num.xisq.
seujerunt secum suppostta, inquantum sunt tpsae personae ^
non est singularis , sed in omnibus puris et simplicibus
communis. Deitas enim constituit Deum , inquantum est
ipse Deus : et gabrielitas Gabrielem, inquantum est Gabriel,
si sunt omnino idem. Et significant hae propositiones spe-
cialem modum constituendi. Dupliciter enim cum contingat
constituere, primo sicut forma constituit compositum, se-
cundo sicut simplex constituit simplex; cum de primo
modo constituendi loquimur, quoniam realis est consti-
tutio , simpliciter dicimus quod anima rationalis constituit
hominem, etc. Et sic constituens non est constitutum. Cum
autem de secundo constituendi modo est sermo, ad diffe-
rentiam primi, dicitur cum additione, quod constituit in-
quantum est ipsum constitutum; nihil aliud intendendo
per hoc , nisi quod constitutivum pro tanto dicitur con-
stituere, pro quanto ponit se : ponendo enim se, constituit,
quia ly se monstrat constitutum. Et hoc significat ly inquan-
tum est ipsum. - Itaque Paternitas, ponendo se, constituit
Patrem, quia ipsa est Pater. Et sic ly inquantum tenetur
reduplicative, modumque constituendi reduplicat, in sim-
plicibus. Unde ex hoc habes facilem viam respondendi
obiicientibus contra huiusmodi propositiones.
VIII. Quoad tertium *, refert, et confutat opinionem • Cf. num. i.
quandam, dicentem quod, abstractis relationibus, remanent
hypostases, sed non personae. Et ratio primi est, quia re-
manent origines distinguentes. Ratio vero secundi, quia
relationes pertinent ad dignitatem, quae est de ratione per-
sonae, non autem hypostasis.
Confutatur autem dupliciter. Primo, ratio primi dicti:
quia relationes probatum est esse prima distinctiva. - Se-
53
4i8
QUAESTIO XL, ARTICULUS IV
cundo , ratio secundi dicti : quia dignitas qua differt per-
sona ab hypostasi, tenet se ex parte naturae. Persona enim
addit supra hypostasim, ex parte naturae, intellectualita-
tem: ex parte autem ipsius individui, nihil penitus addit,
ut patet ex definitione Boetii. Unde , quia relationes se
tenent ex parte individuationis, falsum est quod relationes
sint proprietates personae , et non hypostasis : sunt enim
aeque abstracta persona et hypostasis, ex parte individua-
tionis ; quamvis, ex parte naturae dignioris, persona sit quid
magis determinatum.
IX. In responsione ad secundum, adverte quod, ut
dicitur V Metaphys. *, non inconvenit quaedam dici ad ali-
quid secundum nomina specifica , quae non dicuntur ad
illud secundum nomina generica. Et propterea non incon-
venit similiter accidere in proposito: scilicet quod Pater
Patris nomine et re referatur ad Filium; personae autem,
re quidem, sed non nomine referatur ad eundem. Accidit
enim hoc quia, ut in littera dicitur, paternitate Pater est
et Pater et persona : sed persona significat esse illam per
modum absoluti. - Dixi autem haec propter argumenta
Aureoli et Scoti. Quae tacenda censui : ex hoc enim facile
solvuntur.
* Cap. XV. - Did.
lib. IV,
n. 9.
cap. XV,
Art. 2.
ARTICULUS QUARTUS
UTRUM ACTUS NOTIONALES PRAEINTELLIGANTUR PROPRIETATIBUS
I Sent., dist. xxvii, qu. i, art. 2; De Pot., qu. vin, art. 3, ad 7; qu. x, art. 3; Compend. TheoL, cap. lxiii.
>D QUARTUM sic PROCEDiTUR. Videtut quod
actus notionales praeintelligantur pro-
prietatibus. Dicit enim Magister, xxvii
■(dist. I Sent. ", quod semper Pater est,
quia genuit semper Filium. Et ita videtur quod
generatio , secundum intellectum , praecedat pa-
ternitatem.
2. Praeterea, omnis relatio praesupponit , in
intellectu, id supra quod fundatur; sicut aequalitas
quantitatem. Sed paternitas est relatio fundata
super actione quae est generatio. Ergo paternitas
praesupponit generationem.
3. Praeterea, sicut se habet generatio activa
ad paternitatem, ita se habet nativitas ad filiatio-
nem. Sed filiatio praesupponit nativitatem : ideo
enim Filius est, quia natus est ^. Ergo et pater-
nitas praesupponit generationem.
Sed contra, generatio est operatio personae
Patris. Sed paternitas constituit personam Patris.
Ergo prius est, secundum intellectum, paternitas
quam generatio,
Respondeo dicendum quod, secundum illos qui
dicunt quod proprietates non distinguunt et con-
stituunt hypostases, sed manifestant hypostases ">
distinctas et constitutas, absolute dicendum est
quod relationes, secundum modum intelligendi,
consequuntur actus notionales; ut dici possit sim-
pliciter quod quia generat, est Pater.
Sed supponendo quod relationes distinguant et
constituant hypostases in divinis, oportet distin-
ctione uti. Quia origo significatur in divinis active
et passive : active quidem , sicut generatio attri-
buitur Patri, et spiratio, sumpta pro actu notionali,
attribuitur Patri et Filio ; passive autem, sicut na-
tivitas attribuitur ^ Filio, et processio Spiritui San-
cto. Origines enim passive significatae, simpliciter
praecedunt , secundum intellectum , proprietates
personarum procedentium, etiam personales: quia
origo passive significata, significatur ut via ad
personam proprietate constitutam. - Similiter et '
origo active significata, prior est, secundum in-
tellectum, quam relatio personae originantis quae
non est personalis : sicut actus notionalis spira-
tionis, secundum intellectum, praecedit proprieta-
tem relativam innominatam communem Patri et
Filio. - Sed proprietas personaHs Patris potest
considerari dupliciter. Uno modo, ut est relatio:
et sic iterum, secundum intellectum, praesupponit
actum notionalem; quia relatio, inquantum huius-
modi, fundatur super actum. Alio modo, secun-
dum quod est constitutiva personae : et sic opor-
tet quod praeintelligatur relatio actui notionali,
sicut persona agens praeinlelligitur actioni.
Ad primum ergo dicendum quod, cum Magister
dicit quod quia generat, est Pater , accipit ^ rio-
men Patris secundum quod designat relationem
tantum : non autem secundum quod significat
personam subsistentem. Sic enim oporteret e con-
verso dicere quod quia Pater est, generat.
Ad secundum dicendum quod obiectio illa pro-
cedit de paternitate, secundum quod est relatio:
et non secundum quod est constitutiva personae.
Ad tertium dicendum quod nativitas est via ad
personam Filii: et ideo, secundum intellectum,
praecedit filiationem, etiam secundum quod est
constitutiva personae Filii. Sed generatio activa
significatur ut progrediens a persona Patris: et ideo
praesupponit proprietatem personalem Patris.
o) I Sent. - l libri Sent. ABCDE. - In textu cit. pro semper Pater,
Pater semper Pater B, Pater semper Pab; post genuit Vb omittunt
semper.
P) est. - Om. KCEVGab.
•f) hypostases. - Om. codd. - Pro est post dicendum, esset BCDEFG.
3) attribuitur. - Om. codices et ed. a. — Item statim et.
e) ct. - Om. ABCDE.
C) accipit. - accipitur P.
Commentaria Cardinalis Caietani
TiTULus satis ex praecedentibus est clarus. - In corpore
duo facit: primo, respondet secundum opinionem su-
perius * minus probatam ; secundo, respondet iuxta viam
quam sequitur
II. Quoad /jr/mMw, conclusio, secundum illos, est unica:
Relationes consequuntur actus notionales. - Et manifesta-
tur: quia apud eos non distinguunt nec constituunt hypo-
stases, etc.
III. Quoad secundum , primo distinguit originem in
activam et passivam, manifestando eas exeraplariter. - Se-
cundo, ponit conclusionem unam de origine passiva : Origo
passive praecedit proprietates personarum procedentium ,
etiam personales. Probatur : quia significatur ut via ad per-
sonam proprietate constitutam. - Tertio , ponit secundam
conclusionem, de origine active : Origo active praecedit re-
lationem originantis non personalem. Et manifestatur in
QUAESTIO XL, ARTICULUS IV
419
communi spiratione, utest actus, et ut est relatio. - Quarto,
distinguit personalem proprietatem Patris, quae sola resta-
bat; quod potest dupliciter considerari, scilicet ut relatio,
et ut constitutiva personae. Et ponit hanc condusionem:
quod paternitas, ut relatio, sequitur generationem ; ut vero
constitutiva personae, praecedit generationem. Et declarat
primam partem: quia relatio fundatur super actum. Se-
cundam vero : quia actio praesupponit personam agentem.
IV. Circa ultima dicta dubium occurrit. Primo , quia
videntur haec contrariari supra dictis in articulo 2. Quia
aut loquimur de origine et relatione secundum rem : et sic
non ditferunt. Aut secundum rationem : et sic, cum utraque
earum sit multiplex (quoniam potest sumi origo ut origo,
et ut constitutiva personae, sicut et relatio) ; et nec relatio
ut relatio , nec origo ut origo, constituit : aut distinguen-
dum erat de origine, sicut de relatione distinctum est; aut
affirmandum non erat quod relatio magis quam origo con-
stituit et distinguit.
V. Circa eandem quoque partem dubium occurrit maius.
Quoniam paternitas, verbi gratia, aut est forma constitutiva
sub expressa ratione paternitatis ; aut sub alia ratione. Si
sub ratione paternitatis, ergo inquantum relatio : et sic dis-
tinctio nulla. Si sub alia ratione, ruunt supra dicta, quibus
conatus est Auctor ostendere quod constituere et distin-
guere personam sit actus relationis, ut distinguitur contra
essentiam et contra originem, ut patet in art. 2 et 3.
VI. Et confirmatur atque augetur dubium. Quoniam a
s. Thoma quatuor praedicata habemus realia, ratione quo-
rum attribuitur relationi constituere personam. Primum est
essentia divina. Inquit enim in Qq. de Potentia, qu. vni,
art. 3 , in responsione ad 7 , quod relationes constituunt
hypostases, inquantum sunt essentia divina. - Secundum est
ly divina. Inquit enim in I Sent., dist. xxvi, art. 2 , ad 2,
quod relatio, inquantum divina, distinguit hypostasim. -
Tertium est ly subsistens. Dixit enim in 2 articulo huius
quaestionis, in responsione ad 4, quod relatio, si sit sub-
sistens, fert secum distinctionem suppositalera. - Quartum
est ly ipsa persona. Dixit enim in praedicto articulo, quod
relationes constituunt et distinguunt hypostases, inquantum
sunt ipsae personae subsistentes.
Ex quibus omnibus conflatur ambiguitas, an de mente
s. Thomae relatio sit constitutiva personae, stando infra la-
titudinem relationis et conditionum eius : an ut includit
essentiam, seu aliquod essentiale. Undique enim angustiae
sunt. Si enim infra latitudinem relativam constituit, ruunt
allegata ex locis praedictis. Si autem ut est idem alicui ab-
soluto, constituit, sequitur quod personalitas in divinis est
formaliter absoluta : cuius oppositum confessi sumus *.
VII. Accedunt quoque argumenta Aureoli, apud Ca-
♦ Qu. XXIX, art. preolum, in xxvi distinctione Primi *, specipliter contra illud
4, omment.n.5. jj(,jm^ sumptum ex Qq. de Potentia Dei *. - Et rursus,
•Contraconci.3. contra tertium dictum, sumptum ex 2 articulo huius quae-
" Cf. num. praec. stionis, scilicet, relatio ut subsistens constituit: quaerendo
quid importat ly ut subsistens ; et, breviter, inferendo quod
hoc nihil aliud est nisi quod idem constituat se, vel quod
constituens ut constitutum constituat.
VIII. Ad evidentiam horum, scito quod, licet non desint
Thomistae tenentes oppositum, propter illa adducta ex Qq.
Dispp. , et illis alludentia in I Sent. ; mihi tamen videtur
de mente s. Thomae, quod relationes iUae quas dicimus
personales, scilicet primae et incommunicabiles , infra la-
titudinem relativam , suam tamen, constituunt personas.
Moveor autem ex doctrina huius quaestionis. Expresse enim
in priniis actus constituendi personaliter in 2 articulo at-
tributus est relationi, ut distinguitur contra essentiam , et
etiam originem. Ergo non inquantum est essentia, constituit
personam. - Deinde in articulo 3 expresse dictum est quod
relationes personales ferunt secum sua supposita. Si ergo
secum ferunt, non inquantum sunt essentia, suppositant:
quoniam constat quod non ferunt secum essentiam. - Post-i
modum etiam ibidem, in responsione ad 2, explicite dictum
est quod Pater est paternitate non solum Pater, sed quis
et hypostasis. Constat autem quod id quod convenit per-
sonae paternitate formaliter, non convenit ei inquantum
est eadem essentiae, sed ut potius distinguitur ab ea.
IX. Ut tamen omnia consonent, et melius percipiatur
intentum, scito quod aliud est relationem habere aliquid
quia est eadem essentiae: et aliud est relationem habere
aliquid ut est essentia. Primum enim significat relationem
habere illud ab essentia radicaliter: secundum autem /br-
maliter. Exemplum primi, relatio est res realis: exem-
plum secundi, relatio est creatrix.
Unde, in proposito, imaginor quod, quemadmodum re-
latio illa, non ex hoc quod relatio, sed ex esse quod de
numero essentialium est, est realis, ut supra * dictum est * Q"- '"'™'' ^"^*
contra Porretanos; et tamen realitas convenit relationi illi
per seipsam formaliter, per essentiam autem radicaliter :
ita esse subsistentis naturae subsistentia hypostatica, con-
venit illi relationi, puta paternitati, per seipsam formaliter,
per essentiam autem radicaliter. Et sic relatio illa, non in-
quantum relatio (quia sic conveniret omni relationi), sed
inquantum illa, idest inquantum res relativa hypostatica et
prima, constituit personam. Itaque esse constitutivum hy-
postasis, seu esse hypostaticum , non ratione alicuius ab-
soluti formaliter illi convenit, sed ratione sui.
X. Nec oppositum volunt loca allegata *. Quoniam in " Cf- num. vi.
Qq. Dispp. intendit quod constituere habent ab essentia ra-
dicaliter ; ut patet ex qu. ix, art. 5, ad i3, ubi idem iudi-
cium de hoc censet, et de ratione quare Pater est paternitas,
scilicet propter identitatem cum essentia ; quod constat ra-
dicaliter intelligi. - Relatio quoque potest dupliciter dici
divina : uno modo identice, quia scilicet est eadem deitati ;
alio modo formaliter, quia scilicet est in genere divino-
rum. In proposito, hoc secundo modo relatio est divina:
est enim paternitas illa increati et supremi, ac per hoc di-
vini ordinis , seipsa formaliter ; quamvis ab essentia hoc
habeat radicaliter, cui est eadem. - Et quoniam res ex hoc
quod divina formaliter, subsistens seu substantifica est (nihil
enim divinum accidentis naturara habere potest) ; idcirco in
idem redit dicere relatio ut divina, et ut subsistens. Ita
quod relatio , puta paternitas, ut substantifica relativa res
est, personam Patris constituit ; subintellectis ahis conditio-
nibus, scilicet incommunicabilitate et priraitate ; ad differen-
tiara spirationis, quae etiam si soli Patri conveniret, quia
non est prima, non constitueret personam. Unde patet quid
est dictu, relatio ut subsistens * ; scilicet, ut substantificae ' ^f. num. vii.
naturae secundum se formaJiter est. Ex hoc enim habet
quod constituat hypostasim, et quod non includit essentiam
intrinsece, sed connotatam ut radicem. - Et quoniam, se-
cundum veritatem, hic non est distinctio inter constituens
et constitutum, nisi in modo significandi; idcirco, ad hoc
insinuandum, dictura est quod relatio constituit inquantum
est ipsa persona ; idest, relatio constituit personam hoc solo
modo, scilicet ponendo seipsam, quia est ipsa persona. Et
propterea constituens et constitutum sunt oranino idem
realiter et formaliter, soloque modo significandi distincta,
CoUigendo igitur omnia, cum dictura est : Relatio con-
stituit personam , quia est divina essentia , quia divina ,
quia subsistens, quia ipsa persona ; essentia radicem, divina
denominatio conditionem formalera in communi, subsisten-
tia eandem in speciali, et ipsa persona modura constituendi
personam expressit. Tantae enira celsitudinis constitutio
pluribus debuit, quoad plures conditiones, norainibus ex-
plicari.
XI. Unde Aureoli rationes * omnes cessant. Advertentes ' Cf. num. vn.
namque quando de radice, quando de conditione formali,
et quando de modo constituendi est sermo, nec miscentes
unum alteri, animadvertent pariter aut in aequivoco la-
borare; aut non esse inconveniens quod inconveniens ap-
paret, puta quod constituens constituat inquantum est ipsura
constitutum , si ly inquantum specificet modum consti-
tuendi, etc.
XII. Expedita igitur ultiraa difficultate, retrogradum pro-
sequendo ordinera, ad reliquas dicendum est. Et ad se-
cundam * quidem dicitur quod, sicut apud logicos relatio ' Cf. num. v.
dupficiter significatur, scilicet ut concepta et ut exercita,
et tamen unaraet relatio est; ita in proposito paternitas,
ut exercita, consequitur actum generationis ; et ipsamet, sub
expressa ratione paternitatis ut concepta, praecedit gene-
rationem , et constituit hypostasim. Unde non coincidunt
Art. 2.
420
membra. Nec sequitur, ergo paternitas praecedit inqiiantum
relatio (communicando in vocabulis cum littera) : quoniam
in littera paternitas ut relatio significat paternitatem ut
exercet actum relationis ut relatio est; paternitas vero ut
constitutiva personae significat paternitatem eandem , ut
exercet actum hypostaticae formae. Et licet utrumque infra
relativam illius latitudinem comprehendatur, simul tamen
non sunt, secundum rationis ordinem : sed paternitas, ut
praecedit generationem , constituit et distinguit relativam
personam Patris in esse hypostatico relativo realiter et for-
maliter, sed non relative exercito (et ideo vocatur pater-
nitas, non ut relatio, sed ut constitutiva) ; ut consequitur
autem generationem , constituit et distinguit eandem per-
sonam, non in esse hypostatico, sed in esse relative exer-
cito (et ideo vocatur paternitas ut relatio). Ita quod non
sunt duo esse relativa in Patre, sed unum tantum, datum
a paternitate formaliter ante generationem ut hypostaticum,
et post ut exercitum. Et similiter unica est distinctio re-
lativa Patris a Filio, sed data prius ut hypostatica, et post
ut exercita. Et sic de similibus.
XIII. Et haec si perspicies, omnia consonabunt. Et vi-
debis quomodo Scoti ratio, in I, dist. xxvin, qu. ult., contra
hanc distinctionem litterae nihil valet : quia laborat in ae-
quivoco, non percipiens quod ly ut relatio hic significat
non naturam, sed actum seu officium relationis, ut exposi-
tum iam est. - Percipies quoque quam vanus fuerit tantus
eiusdem labor in Quodlibetis, qu. rv *, eodem pollutus pec-
QUAESTIO XL, ARTICULUS IV
cato. Paternitas enim ut constitutiva et ut relatio , non
duas naturas, sed unam, et illam atomam, scilicet pater-
nitatem, importat; significando distinctas eiusdem relationis
rationes, secundum quarum unam praecedit generationem,
et secundum alteram sequitur. Sed relationis vocabulum
eum decepit, et motivum de quo in qu. xlu, art. 3 *, erit
sermo, ubi reliqua solventur.
XIV. Ad primam * vero dicitur, quod relatio distingui
et affirmari debuit, et non origo. Primo, quia opinantes
oppositum non distinguunt de origine , sed ut originem
ipsam constituentem faciunt, non curantes de modo signi-
ficandi. - Secundo, quia relatio realis, ut dictum est *, se-
cundum propriam rationem, non solum adest, sed est,
ut dictum est contra Porretanos : origo autem, ut sic, viae
tantum habet rationem. - Tertio, et potissime, quia in di-
vinis duo tantum genera salvantur, secundum Boetium *,
scilicet substantia et ad aliquid. Persona autem divina est
formaliter ad aliquid , ut supponimus : et consequenter
oportet constitutivum personae esse ad aliquid. Et pro-
pterea oportuit relationem affirmare, et deinde distinguere
in duplicem eius actum, scilicet relationis, et talis , ut
expositum est *. - Si communis autem doctrina Sancto- * Num. xn
rum in divinis genera originis, puta actionis et passionis,
posuisset , et non relationis ; procul dubio origo affirma-
retur constituens, et distingueretur. Quia igitur oppositum
de facto est, idcirco optime relatio praeaffirmata ac distin-
cta est.
* Cf. Comment.
num. V.
' Cf. num. IV.
Cf. num. IX.
De Trin., cap.
QUAESTIO XLI, ARTICULUS I
421
QUAESTIO QUADRAGESIMAPRIMA
DE PERSONIS IN COMPARATIONE AD ACTUS NOTIONALES
IN SEX ARTICULOS DIVISA
• Cf. qu. XXXIX,
Introd.
DEiNDE considerandum est de Personis in com-
paratione ad actus notionales *.
Et circa hoc quaeruntur sex.
Primo: utrum actus notionales sint attribuendi
personis.
Secundo: utrum huiusmodi actus sint neces-
sarii vel voluntarii.
Tertio: utrum, secundum huiusmodi actus, per-
sona procedat de nihilo, vel de aliquo.
Quarto: utrum in divinis sit ponere potentiam
respectu actuum notionalium.
Quinto: quid significet huiusmodi potentia ".
Sexto: utrum actus notionalis ad plures perso-
nas terminari possit ^.
ARTICULUS PRIMUS
UTRUM ACTUS NOTIONALES SINT ATTRIBUENDI PERSONIS
• Cap. IV.
• Cap. IV, V.
* Fulgentius.
* Cap. II.
D PRiMUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
actus notionales non sint personis at-
tribuendi. Dicit enim Boetius, in libro
de Trin. *, quod omnia genera , cum
quis in divinam vertit "> praedicationem , in divi-
nam mutantur substantiam, exceptis relativis. Sed
actio est unum de decem generibus. Si igitur
actio aliqua Deo attribuitur, ad eius essentiam
pertinebit, et non ad notionem.
2. Praeterea, Augustinus dicit, V de Trin.*,
quod omne quod de Deo dicitur, aut dicitur se-
cundum substantiam, aut secundum relationem.
Sed ea quae ad substantiam pertinent, significan-
tur per essentialia attributa: quae vero ad rela-
tionem, per nomina personarum et per nomina
proprietatum. Non sunt ergo, praeter haec, attri-
buendi personis notionales actus.
3. Praeterea, proprium actionis est ex se pas-
sionem inferre. Sed in divinis non ponimus pas-
siones °. Ergo neque actus notionales ibi ponendi
sunt.
Sed contra est quod Augustinus * dicit, in li-
bro de Fide ad Petrum *: Proprium ' Patris est,
qiiod Filium genuit. Sed generatio actus quidam
est. Ergo actus notionales ponendi sunt in divinis.
Respondeo dicendum quod in divinis personis
attenditur disfinctio secundum originem. Origo
autem convenienter designari non potest nisi per
aliquos actus. Ad designandum igitur ordinem
originis ^ in divinis personis, necessarium fuit at-
tribuere personis actus notionales.
Ad pri.mum ergo dicendum quod omnis origo de-
signamr per aliquem actum. Duplex autem ordo
originis attribui Deo potest. Unus quidem, securi-
dum quod creatura ab eo progreditur: et hoc
commune est tribus personis. Et ideo actiones
quae attribuuntur Deo ad designandum proces-
sum creaturarum ab ipso, ad essenfiam pertinent.
Alius autem ordo originis in divinis attenditur se-
cundum processionem personae a persona. Unde
actus designantes huius originis ordinem, notio-
nales dicuntur: quia notiones personarum sunt
personarum habitudines ad invicem, ut ex dictis * ' Q"- xxxn, art.
patet.
Ad secundum dicendum quod actus notionales
secundum modum significandi tantum diflferunt
a relationibus personarum ; sed re sunt omnino
idem. Unde Magister dicit, in I Sent., xxvi dist.y
quod generatio et nativitas aliis nominibus dicun-
tur paternitas et filiatio. - Ad cuius evidentiam,
attendendum est quod primo coniicere potuimus " 1
originem alicuius ab alio, ex motu : quod enim
aliqua res a sua dispositione removeretur " per "
motum, manifestum fuit hoc ab aliqua causa acci-
dere. Et ideo actio, secundum primam nominis
impositionem , importat originem motus : sicut
enim motus, prout est in mobili ab aliquo, dicitur
passio ; ita origo ipsius motus , secundum quod
incipit ab alio et terminatur in id quod movetur,
vocatur actio. Remoto igitur motu , actio nihil
aliud importat quam ordinem originis *, secun- *d. 39-
dum quod a causa aliqua vel principio procedit
in id quod est a principio. Unde, cum in divinis
non sit motus, actio personalis producentis per-
sonam, nihil aliud est quam habitudo principii ad
personam quae est a principio. Quae quidem
habitudines sunt ipsae relationes vel notiones.
Quia tamen de divinis et intelligibilibus rebus lo-
qui non possumus nisi secundum modum rerum
sensibilium, a quibus cognitionem accipimus; et in
quibus actiones et passiones, inquantum motum
implicant, aliud sunt a relationibus quae ex actio-
nibus et passionibus consequuntur: oportuit seor-
sum significari habitudines personarum per mo-
a) potentia. - positio GpF.
p) notionalis ... possit. - notionales ... possint Pab.
y) vertit. - sumit AC, sumit vel vertit E.
8) passiones. - passionem BD.
e) Proprium, - Proprium quidem P.
^) designandum igitur ordinem originis. - signijicandum (desi-
gnandum ed. a) igitur originis ordinem Pab.
ri) coniicere potuimus. - coniicere possumus B, commiscere potui-
mus G, committere potuimus pF, oportet cognoscere PC.
9) quod... removeretur. -quia ... removetur )i,quia... removeretur P,
422 QUAESTIO XLI, ARTICULUS II
dum actus, et seorsum per modum relationum.
Et sic patet quod sunt idem secundum rem, sed
differunt solum secundum modum significandi.
Ad tertium dicendum quod actio , secundum
quod importat originem motus, infert ex se pas-
sionem: sic autem non ponitur actio in divinis
personis. Unde non ponuntur ibi passiones, nisi
solum ' grammatice loquendo, quantum ad mo-
dum significandi; sicut Patri attribuimus gene-
rare, et Filio generari.
t) solum. - Omittunt Pab.
Commentaria Cardinalis Caietani
TiTULus ex praedictis patet: sunt enim actus notionales
generare, spirare, dicere, etc.
In corpore unica est conclusio, responsiva quaesito af-
firmative : Actus notionales attribuendi sunt personis. - Et
probatur sic. In divinis personis est distinctio secundum
ordinem originis: ergo necesse fuit actus notionales attri-
buere personis. - Et probatur sequela : quia huiusmodi ordo
non potest convenienter designari nisi cum his actibus.
II. In responsione ad secundum, adverte quod duo dicit :
scilicet quod actiones istae sunt idem realiter quod rela-
tiones; et quod ditferunt ratione ab eis. Et primum pro-
batur: quia actio, subtracto motu, non est nisi relatio, etc.
Secundum vero : quia de divinis sensibilium more intelli-
gimus et loquimur, etc.
Et hic est locus quo utuntur dicentes actionem esse sub-
iective in passo *. - Sed facile ad hoc respondetur, quod
hic est sermo de actione ut actio est, et non ut accidens
est vel substantia: et ideo nihil iuvat.
* Cf. <]u. xrv ,
art. I, Comment.
num. III sqq.
ARTICULUS SECUNDUS
UTRUM ACTUS NOTIONALES SINT VOLUNTARII
I Sent., dist. vi; IV Cont. Gent., cap. xi; De Pot., qu. ii, art. 3; qu. x, art. 2, ad 4, 5.
" Can. XXV Sir-
raiens.
Vers. 13.
• Dialog. Se-
xaginta quinque
Quaesl.j qu. vii,
inter opera sup-
posit.
• Ibid.
>D SECUNDUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
actus notionales sint voluntarii. Dicit
'enim Hilarius, in libro de Synod. *: Non
\natiirali necessitate ductiis, Pater geniiit
Filiiim.
2. Praeterea, Apostolus, Coloss. i *: Transtidit
nos in regniim Filii dilectionis siiae. Dilectio autem
voluntatis est. Ergo Filius genitus est a Patre,
voluntate.
3. Praeterea, nihil magis est voluntarium quam
amor. Sed Spiritus Sanctus procedit a Patre et
Filio ut Amor. Ergo procedit voluntarie.
4. Praeterea, Filius procedit per modum in-
tellectus, ut Verbum. Sed omne verbum procedit
a dicente per voluntatem. Ergo Filius procedit
a Patre per voluntatem, et non per naturam.
5. Praeterea, quod non est voluntarium, est
necessarium. Si igitur Pater non " genuit Filium
voluntate, videtur sequi quod necessitate genuerit.
Quod est contra Augustinum, in Whro ad Orosiiim*.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in eo-
dem libro *, quod neqiie poluntate genuit Pater
Filiiim, neqiie necessitate.
Respondeo dicendum quod, cum dicitur aliquid
esse vel fieri voluntate, dupliciter potest intelligi.
Uno modo, ut ablativus designet concomitantiam
tantum : sicut possum dicere quod ego sum hotno
mea poluntate , quia ^ scilicet volo me esse ho-
minem. Et hoc modo potest dici quod Pater
genuit Filium voluntate, sicut et est voluntate
Deus : quia vult se esse Deum, et vult se gene-
rare Filium. - Alio modo sic, quod ablativus im-
portet habitudinem principii: sicut dicitur quod
artifex operatiir voluntate, quia voluntas est prin-
cipium operis. Et secundum hunc modum, di-
cendum est quod Deus Pater non genuit Filium
voluntate; sed voluntate produxit creaturam. Unde
in libro de Synod. * dicitur ' : Si quis voluntate
Dei, tanquam unum aliquid de creaturis, Filium
factum dicat, anathema sit.
Et huius ratio est, quia voluntas et natura se-
cundum hoc differunt in causando, quia natura
determinata est ad unum ; sed voluntas non est
determinata ad unum. Cuius ratio est, quia eflfe-
ctus assimilatur ^ formae agentis per quam agit.
Manifestum est autem quod unius rei non est nisi
una forma naturalis, per quam res habet esse :
unde quale ipsum est, tale facit. Sed forma per
quam voluntas agit, non est una tantum, sed sunt
plures, secundum quod sunt plures rationes intel-
lectae : unde quod voluntate agitur, non est tale
quale est agens, sed quale vult et intelligit illud
esse agens '. Eorum igitur voluntas principium
est, quae possunt sic vel aliter esse. Eorum autem
quae non possunt nisi sic esse, principium na-
tura est.
Quod autem potest sic vel aliter esse, longe est
a natura divina, sed hoc pertinet ad rationem
creaturae : quia Deus est per se necesse esse ,
creatura autem est facta ex nihilo. Et ideo Ariani,
volentes ad hoc deducere quod Filius sit crea-
tura, dixerunt quod Pater genuit Filium volun-
tate, secundum quod voluntas designat princi-
pium. Nobis autem dicendum est quod Pater
genuit Filium non voluntate , sed natura. Unde
Hilarius dicit, in libro de Synod. *: Omnibus crea-
turis substantiam Dei voluntas attulit; sed naturam
Filio dedit ^ ex impassibili ac non nata substantia
' Can. XXIV Sir-
miens.
r
■ Super can. xxiv
Sirmieus.
0.) non. - Post Filium ponit P, omittit editio b.
addit Filium.
P) quia. - quasi BD.
Y) dicitur. - quod addit P.
3) assimilatur, - similatur CEFGa.
Post genuerit B
e) vult et intelligit illud esse agens. - vult et illud intelligit esse
agens Pfc, vult illud et intelligit esse agens FGa, vult illud quod in-
telligit esse agens B, agens vult illud et intelligitur esse D.
C) Filio dedit. - dedit Filio Pab. - Pro nata, notat D, data P;
pro nativitas, nativitatis ADEFpC et a b.
QUAESTIO XLI, ARTICULUS II
423
perfecta nativitas. Talia enim ciincta creata stint,
qiialia Deus esse voliiit: Filius aiitem , natus ex
Deo, talis subsistit, qualis et Deus est.
Ad primum ergo dicendum quod auctoritas illa
inducitur contra illos qui a generatione Filii etiam
concomitantiam paternae voluntatis removebant,
dicentes sic eum natura genuisse Filium, ut inde "
voluntas generandi ei non adesset; sicut nos multa
naturali necessitate contra voluntatem patimur, ut
mortem, senectutem, et huiusmodi defectus. Et
hoc patet per praecedentia et subsequentia ". Sic
enim ibi dicitur: Non enim , nolente Patre, vel
coactiis Pater , vel naturali necessitate inductiis
cum nollet ', genuit Filium.
Ad secundum dicendum quod Apostolus nominat
Christum Filiiim dilectionis Dei , inquantum est
a Deo superabundanter dilectus : non quod dile-
ctio sit principium generationis Filii.
Ad tertium dicendum quod etiam voluntas, in-
quantum est natura quaedam, aliquid naturaliter
vult ; sicut voluntas hominis naturaliter tendit ad
beatitudinem. Et similiter Deus naturaliter vult et
amat seipsum. Sed circa alia a se, voluntas Dei se
habet ad utrumque quodammodo, ut dictum est*
Spiritus autem Sanctus procedit ut Amor, inquan-
tum Deus amat seipsum. Unde naturaliter proce-
dil, quamvis per modum voluntatis procedat.
Ad quartum dicendum quod etiam in conceptio-
nibus intellectualibus fit reductio ad prima ", quae
naturaliter intelliguntur. Deus autem naturaliter
intelligit seipsum. Et secundum hoc, conceptio
Verbi divini est naturalis.
Ad quintum dicendum quod necessarium dicitur
aliquid per se, et per aliiid. Per aliud quidem
dupliciter. Uno modo, sicut per causam agentem
et cogentem : et sic necessarium dicitur quod est
violentum. Alio modo, sicut per causam finalem:
sicut dicitur aliquid esse necessarium in his quae
sunt ad finem , inquantum sine hoc non potest
esse finis \ vel bene esse. Et neutro istorum mo-
dorum divina generatio est necessaria: quia Deus
non est propter finem , neque coactio cadit in
ipsum. - Per se autem dicitur aliquid necessarium,
quod non potest non esse. Et sic Deum esse est
necessarium. Et hoc modo Patrem generare Fi-
lium est necessarium.
' Qu. XIX, art.3.
7)) inde. - tamen P. - Ante nos addunt et Pb.
0) subsequentia. — sequentia codices.
i) cum nollet. - cum vellet DFGa, omittunt PACEt.
x) prima. - principia addunt AB.
\) non potest essefinis. - non potest finis esse codices. •
istorum, horum.
lidem pro
Commentsiria Cardinalis Caietani
TiTULUs intelligendus est ita ample ut sonat : in corpore
namque distinguetur. - In corpore unica est distinctio
bimembris, cum singulis conclusionibus iuxta ipsa membra.
II. Distinctio est. Aliquid esse vel fieri voluntate, con-
tingit dupliciter: scilicet concomitanter, vel causaliter seu
principiative. Exemplum primi, Socrates est homo sua vo-
luntate : exemplum secundi, Socrates aedificat domum sua
voluntate.
Conclusio prima, iuxta priraum membrum : Pater genuit
Filium voluntate concomitante. - Et manifestatur : quia etiam
Pater est Deus voluntate concomitante ; ergo a fortiori, etc.
Secunda vero conclusio, iuxta secundum membrum, est:
Pater genuit Filium natura, non voluntate, principiante ; sed
sic produxit creaturam. - Haec conclusio, quoad omnes sui
partes, primo probatur auctoritate Hilarii; secundo, ra-
tione ; tertio , ab opposita haeresi Ariana. - Et auctoritas
quidem Hilarii plana est in littera.
Ratio vero sumitur ex quadruplici differentia naturae et
voluntatis in causando, sic. Unius rei una tantum est forma
naturalis qua est : voluntatis autem non una est forma per
quam agit, sed plures, secundum quod sunt plures rationes
intellectae. Ergo natura est determinata ad unum : voluntas
vero non. Ergo naturale agens, quale ipsum est, tale agit:
voluntarium autem quale vult et intelligit, et non quale
ipsum est, agit. Ergo natura est principium eorum quae
non possunt nisi sic esse : voluntas autem eorum quae pos-
sunt sic vel aliter esse. Ergo natura , non voluntas , est
principium divinae personae : creaturae autem, voluntas. -
Prima consequentia manifestatur in littera: quia effectus
assimilatur formae agentis per quam agit. - Ultima autem :
quia persona divina, utpote divinae naturae, procul est a
sic et aliter se habere, quia Deus est per se necesse esse :
quoad creaturam vero, quia est ex nihilo. - Reliqua ut nota
relinquuntur.
Testimonium autem ab Arii errore affertur, quod satis
patet in littera, cum ipsius confutatione ex Hilarii aucto-
ritate vulgata.
III. Circa haec dicta, adverte quod communia sunt pro-
ductioni Fihi et Spiritus Sancti; ut patet et ex titulo de
actibus notionalibus universaliter quaerente, et ex tertio
Art. I.
argumento. Expressit autem in conclusionibus Auctor ge-
nerationem Filii, tanquam priorem secundum intellectum,
ut in actu exercito actus notionales, sub illius nomine, pa-
tefaceret quomodo se habeant ad voluntatem.
IV. Circa primam conclusionem et distinctionem * simul, * Cf. num. n.
adverte quod voluntas concomitans vocatur voluntas com-
parata ad illud ut ad obiectum praecise : voluntas autem
principians vocatur voluntas comparata ad illud ut causa
seu principium ad effectum. Et propterea voluntas conco-
mitans potest inveniri dupliciter : scilicet antecedenter, sicut
cum desidero pluviam futuram ; et consequenter, sicut cum
placet pluvia quae est aut fuit. Utrum autem conclusio
prima verificetur de voluntate concomitante et prius et post
secundum intellectum, an non, in littera non exprimitur.
Scotus tamen, in I , dist. vi *, tenuit partem affirmativam :
quam credo consonam s. Thomae. Tum quoniam , apud
ipsum superius, in quaest. xxxiii, art. 3, ad i, docuit quod
absoluta communia toti Trinitati sunt priora notionalibus.
Constat autem quod velle generationem Filii, sicut etiam
velle essentiam divinara, est absolutum, communeque toti
Trinitati: ergo prius Pater vult generationem Fihi, quam
generet. - Tum quoniam par videtur ratio de processione
Spiritus Sancti, quara constat prius araari, secundura ratio-
nem, quam oriri : quoniam Pater, amando se et Filium et
Spiritum Sanctum , et eadera ratione spirationem ipsam,
spirat Spiritum Sanctum. - Nec obstant dicta in Qq. de
Potentia Dei, qu. 11, art. 3 * : quoniam ibi per voluntatem
praecedentem et voluntatera priorem tempore, natura sive
intellectu, intelligit voluntatem ut principium, ut patet di-
ligenter consideranti.
V. Circa rationem adductam pro secunda conclusione *, ' Cf. num. n.
adverte quod tres ibi differentiae inter voluntatem et na-
turam in causando ponuntur, et quarta in essendo. Alio
tamen ordine eas numeraviraus quara in littera ponantur,
ut vis illationis a priori fieret. Differentia ergo in essendo
in antecedente assurapta est; reliquae autem tres in tribus
consequentibus successive ponuntur.
Est autem sensus priraae differentlae, quod unius rei na-
turalis in actu unica est forma. Et quantura ad propositura
spectat, nihil refert utrum una res naturalis habeat plures
Ad. 2.
424
formas subordinatas , ut putant tenentes pluralitatem for-
marum in eodem : an sit solum una forma substantialis.
Tum quia omnes, quoad propositum, sumuntur ut habent
vim unius. Tum quia quaelibet una tantum est : voluntas
autem una et eadem plures ut plures, idest non unius vim
habentes, formas sortitur, ut patet cum omnino disparata
vult; et nulla sua forma dat unum velle, sed opposita,
♦ Cap.iv. - Did. quoniam, ut dicitur IX Metapliys. *, potentia rationalis op-
hb.^ I , cap. V, pQgj^Qrum est. Differt igitur voluntas a natura, quia natura
constituitur in esse per unicam formam: voluntas autem
constituitur in suo esse, quod est velle, per multas formas,
idest obiecta volita, tum volendo multa per multa , tum
volendo opposita per unum.
Ultima autem differentia, ex parte productorum se te-
nens, intelligenda est non absolute, sed ut stant sub talibus
causis. Hoc siquidem duplici modo intelligi potest: scilicet
simpliciter, et sic falsum est quod effectus naturae non pos-
sint aliter se habere, ut manifeste patet ; et ut stant sub tali
causa, et sic est verum et intentum. Quoniam effectus na-
turalis, deductis impedimentis, oportet quod sit talis quale
est agens, nec potest aut potuit secus ab illo agente fieri :
effectus vero voluntarius potest, aut potuit, sic et aliter fieri,
ex quo voluntarius est.
VI. Circa probationem primae consequentiae, qua de-
ducitur secunda differentia et tertia ex prima, ex ista pro-
positione, effectus assimilatur fortnae agentis per quam
• Cf. num. II. agit *, dubium occurrit. Aut ista propositio est vera de
assimilatione ad formam et modum essendi illius formae :
aut de assimilatione ad formam tantum. Si quoad formam
tantum, ergo vane affertur in littera ad probandam natu-
ram determinari ad unum , et quale est naturale agens,
tale agere, ex hoc quod unius rei naturalis est una forma
per quara res constituitur in suo esse naturali, quia effectus
assimilatur formae agentis. - Et manifestatur sequela ex
differentia inter secundam et tertiam differentiam. Nam se-
cunda, scilicet naturam determinari ad causandum iinum,
spectat ad assimilationem ad formam: nam si agens unicam
habet formam, et producit simile, oportet quod producat
simile uni formae, et consequenter unum tantum. Tertia
autem, scilicet agere tale quale ipsum in se est, pertinet
ad assimilationem ad formam et modum essendi illius, ut
patet. Et est hic principaliter intenta : quoniam ex hac se-
quitur quarta , quae proximum medium est conclusionis.
Si igitur propositio illa non tenet quoad assimilationem ad
modum essendi, non probatur intentum. - Si autem dicatur
quod est vera quoad similationem utriusque, scilicet formae
et modi, sequitur contra alterum membrum. Nam sequitur,
ergo effectus voluntatis assimilatur formae in mente in
modo essendi : quod patet esse falsum, nam domus in mente
est sine materia.
VII. Ad hoc dubium, quamvis ad pauca respicientes
distinguerent de agente naturali et voluntario ; si tamen
attendimus quod hac propositione littera communiter utitur
ad naturale et voluntarium, et infert ex ea quod illud agit
quale ipsum est, hoc autem quale vult, non quale est;
aliter oportet dicere.
Dicito ergo propositionem illam esse veram quoad for-
mam et modum per se illius inquantum est ratio agendi.
Omne namque agens, sive naturale sive voluntarium, quan-
tum potest, facit simile sibi secundum formam et per se
conditiones seu modum eius. Vocatur autem et est modus
per se alicuius, qui modificat eam infra propriam latitu-
dinem : modus enim per se docendi infra doctrinae latitu-
dinem est, et sic de aliis. Inter naturale autem et volun-
tarium agens hoc interest, quod naturale agit quia est,
voluntarium vero quia vult: ac per hoc, forma naturahs
est ratio agendi quia est, forma vero voluntaria est ratio
agendi quia volita. Et propterea modus per se formae na-
turalis est sic vel sic esse : nam sic esse ad latitudinem
essendi spectat. Modus vero per se formae voluntariae est
sic vel sic volitum, et non sic esse: nam sic volitum spe-
ctat ad latitudinem voliti, sic autem esse distinguitur contra
illud.
Ex his autem ulterius sequuntur duo. Primo, quod forma
voluntaria habet duplicem essendi modum : unum, inquan-
QUAESTIO XLI, ARTICULUS II
tum est unum entium in mundo, et hic est esse immate-
rialiter in mente; et alterum, inquantum est ratio agendi,
et hic est esse sic vel sic volitum. Forma autem naturalis
eundem essendi modum habet inquantum est ens, et in-
quantum est ratio agendi. Et ratio est quam diximus, quia
ista agit quia est, illa quia volita: velle enini est aliud ab
esse. - Secundo, quod agens naturale assimilat sibi in forma
et modo formae, quantum potest, effectum, absque distin-
ctione aliqua : et propterea filius assimilatur patri etiam in
individualibus conditionibus, si virtus generativa sit fortis.
Et inde provenit etiam quod tantum substantiae compo-
sitae possunt immediate producere substantias materiales,
apud Peripateticos. Agens vero voluntarium assimilat effe-
ctum formae qua agit , et modo eius inquantum ratio
agendi : non autem modo eius inquantum ens.
VIII. Et hinc patet solutio ad obiecta *. Quia scilicet ' Cf. num. vi.
male subsumitur quod modus essendi formae voluntariae
sit modus formae de quo est sermo in illa maxima: nam
in ea est sermo de modo per se formae inquantum est
ratio agendi. Et est universaliter vera : agens enim volun-
tarium conatur quantum potest, ut faciat quod vult, sicut,
quando, ubi et quomodo vult, ut patet. - Et sic vides quam
perspicue ex illa maxima Auctor tertiam differentiam intu-
lerit, quod scilicet naturale agit quale ipsum est , volunta-
rium vero quale vult, non quale est. Et haec bene notato,
et applicato quando oportet.
IX. Circa has differentias * aliud occurrit dubium . ex • Cf. num. n.
parte voluntatis: an scilicet verificentur de ea ut productiva
ad extra tantum, an etiam ut productiva ad intra. Nam si
ad extra tantum, vanus est hic labor, ubi de productionibus
ad intra est quaestio. - Si vero etiam ad intra, sequitur
quod nihil erit productum a voluntate intus, nisi in actu
reflexo. Et tenet sequela, quia, ex praedictis *, omne volun- * Num. praec.
tarie productum, est productum ut volitum: nihil est enim
in voluntate volitum nisi reflexe, etc.
Ad hoc breviter dicitur, quod aliquid esse in voluntate
volitum, contingit dupliciter. Uno modo, ut rem quandam :
et sic reflexe est volitum. Alio modo, ut tendentiam in
obiectum amatum: et sic est directe volitum eadem voli-
tione qua volitum. - Potest quoque et aliter volitum dis-
tingui in volitum ut rationem volendi, et ut obiectum vo-
litum. - Et iuxta utramque distinctionem , intus et extra
salvatur id quod. de voluntate hic dicitur. Est enim intus
productum, quia volitum actu recto vel ut ratio volendi,
vel ut tendentia in aliud. Et hoc sufficit: sic enim volun-
tarium est ipsum velle, et liber ipse amor.
X. In responsione ad tertium, nota distinctionem et re-
sponsionem. Distinctio est de voluntate in communi, quod
potest considerari dupliciter, scilicet ut natura quaedam, et
ut se habet ad utrumque : et quod primo modo naturaliter
vult, secundo autem modo Ubere. Et declaratur primus
modus in voluntate Dei respectu sui, et nostra respectu
beatitudinis : secundus vero in voluntate Dei respectu alio-
rum a se. - Responsio autem consistit in applicatione primi
membri, quod scilicet Spiritus Sanctus procedit naturaliter,
per modum tamen voluntatis.
XI. Circa distinctionem voluntatis dubium occurrit. Sco-
tus enim, in I, dist. ii, in qu. de Numero Productionum
divinarum, et in dist. x eiusdem, et in Quodlibetis, qu. xvi,
tenens Spiritum Sanctum procedere libere, conatur infrin-
gere hanc distinctionem, et ostendere quod voluntas nullum
actum habet mere naturaliter.
Arguit ergo primo sic. Voluntas et natura habent op-
positos modos principiandi, ita quod nec ambo reducuntur
in tertium, nec alter in alterum: et neuter dicit imperfe-
ctionem: ergo voluntas non potest naturaliter operari, nec
natura libere. - Antecedens, quoad primam partem, manife-
statur: quia natura est de se determinata ad agendum; vo-
luntas autem non ex se naturaliter inclinatur, sed seipsam
determinat ad exercitium operis. - Quoad illam vero partem,
quod unus non reducitur in alterum, probatur: quia tunc
alterum secundum totum genus suum esset imperfectum. -
Quoad reliqua, brevitatis gratia pertranseo.
Et confirmatur. Quia oppositi modi agendi primo distin-
guentes potentiam activam , non sunt eiusdem potentiae
QUAESTIO XLI, ARTICULUS II
425
activae: sed libere et naturaliter operari sunt huiusmodi:
ergo. - Probatur minor ex Aristotele, et in Physic. et in
Metaphys. ponente primas differentias activi principii na-
turale et liberum: sub diversis tamen nominibus, nam in
• Cap.v, n.2. II Physic. * vocatur a proposito, et in IX Metaphys. ** vo-
*• Loco num. v -^,^. ^- i- ^
cit. catur potentia rationahs, etc.
Et confirmatur. Quia voluntas tendit in ea quae sunt ad
finem, ut potentia libera: ergo sub ratione etiam potentiae
liberae vult ipsum finem. - Et tenet sequela : quia eadem
est potentia circa utrumque.
XII. Praeterea, conditio intrinseca potentiae absolute, vel
in ordine ad actum perfectum, non repugnat perfectioni
in operando : sed libertas est huiusmodi : ergo potest stare
cum conditione perfecta possibili in operando. Talis con-
ditio est necessitas: ergo libertas stat cum necessitate.
Et confirmatur. Firmitas operationis perficit: sed neces-
sitas importat firmitatem ; ergo perficit operationem libe-
ram. - Et confirmatur ultimo. Quia non est eadem divisio
in principium activum necessarium et contingens, et in
naturale et liberum: sicut igitur aliquod naturale potest
contingenter agere, quia potest impediri, ita aliquod libe-
rum potest necessario agere. - Affert quoque ad hoc aucto-
' Enchirid., ap. ritatem Augustini *: Aut voluntas non est, aut libera di-
cenda est, qua beati sic esse volumus, ut esse miseri non
solum non velimus, sed nequaquam velle possimus.
Ex quibus omnibus duo intendit: scilicet quod omnis
actus voluntatis est liber; et quod cum libertate actus stat
necessitas simpliciter eiusdem. Et dicit Spiritum procedere
libere et necessario.
XIII. Circa eandem distinctionem applicatam ad Spiri-
* Cf. num. X. tum Sanctum *, dubium occurrit ad hominem. Spiritus San-
ctus est a voluntate ut principio: ergo Spiritus Sanctus
potest sic et aliter se habere. - Antecedens probatur: quia
voluntas paterna est principium Spiritus Sancti, sicut intel-
lectus paternus est principium Verbi. - Consequentia autem
tenet ex dictis in corpore huius articuli , ubi dictum est :
Quod est a voluntate ut principio, potest aliter se habere.
Et si dicatur quod esse a voluntate ut principio distincto
contra naturam, dat sic et aliter se habere; esse autem a
voluntate ut natura, non: contra, Spiritus Sanctus est a vo-
luntate, ut voluntas est distincta contra naturam; ergo. -
Antecedens probatur tripliciter. Quia aliter numerus pro-
cessionum divinarum male fuisset probatus superius in
qu. XXVII, art. 5, ex hoc quod in natura intellectuali non
est nisi inteUigere et velle. Secundo, quia voluntas in pro-
ductione Spiritus Sancti concurrit ut potentia distincta, se-
cundum rationem, ab essentia seu natura, et ab intellectu.
Tertio quia, ut in hac responsione dicitur, Spiritus Sanctus
procedit per modum voluntatis.
XIV. Ad evidentiam huius difficultatis, distinctionis, ac
propriae locutionis, adverte primo quod, quemadmodum
inteUectus trifariam consideratur ; primo absolute , ut est
potentia intellectiva, et sic vocatur intellectus ; secundo,
i prout est cognoscitivus absque discursu, et sic quoque vo-
catur intellectus ; tertio, prout est discursivus, et sic vo-
catur ratio: ita, proportionaliter, non eodem tamen ordine,
voluntas trifariam sumi potest ; primo, pro .potentia voli-
tiva, et sic vocatur voluntas ; secundo, pro eadem potentia
inquantum est naturaliter determinata ad aliquod obiectum
seu opus, et sic vocatur voluntas ut natura ; tertio, pro
eadem potentia ut est indeterminata ad utrumhbet, et sic
vocatur quandoque liberum arbitrium, quandoque voluntas.
Et quia contingit voluntatem determinari ex se dupli-
citer ; uno modo, quoad specificationem actus, idest quod
si operatur circa tale obiectum , oportet exire in actum
talem, ita quod non oppositum, sicut voluntas nostra de-
terminata est ad beatitudinem ; alio modo, quoad specifica-
tionem et exercitium actus, sicut voluntas videntis Deum
determinatur ad amandum ipsum, ita quod non solum non
potest habere actum odii erga ipsum, sed etiam non potest
suspendere actum amandi eundem : ita dupliciter voluntas
habet rationem naturae. Primo, ut determinata est ex se,
respectu alicuius obiecti, ad velle, ita quod non potest nolle
illud; vel e converso ad nolle aliquid, ita quod non potest
velle illud. Et sic concorditer dicimus quod voluntas habet
SUMMAK Theol. D. Thomae T. I
rationem naturae respectu beatitudinis et miseriae. Sed cum
hac naturalitate stat libertas quoad exercitium actus, idest
velle aut non velle; et similiter nolle aut non nolle. - Se-
cundo, ut determinata est ex propria natura, respectu ali-
cuius obiecti , ad velle , non solum ut distinguitur contra
nolle, sed etiam ut distinguitur contra non velle; scilicet
quod oportet ipsam ex se praesentatum tale obiectum velle,
absque libertate suspendendi actum. Et in hoc dissentire
intendit Scotus : ita quod ratio naturae in voluntate re-
spectu exercitii actus, est in qua dissentimus, et quae im-
pugnatur.
XV. Adverte secundo quod, quia potentiae distinguuntur
per actus, et actus per obiecta; consequens est quod, si
actus plures habent distinctiones ac differentias, oportet,
distinguendo, considerare quod differentiae actuum quae at-
tenduntur penes per se primo differentias obiectorum for-
malium , sunt distinctivae potentiarum. ReUquae autem
differentiae actuum non distinguunt potentias, quantum-
cumque inter se sint diversae. Et propterea, si naturale et
liberum non sunt differentiae actuum penes per se primo
obiecta distinctiva potentiarum, non inferent ex hac parte
distinctionem potentiarum.
Videntur autem naturale et liberum esse differentiae modi
agendi, quemadmodum discurrere et simpliciter intueri sunt
modi intelhgendi. Et quemadmodum intelligere per discur-
sum et simpliciter, sunt quidem oppositi modi cognoscendi,
et per se primo non diversificant potentiam, sed modum
operandi ; praesuppositive tamen possunt dici diversificare
potentiam, pro quanto scilicet praesupponunt diversas po-
tentias, unam ita intellectualem quod non rationalem, al-
teram vero ita rationalem quod etiam intellectualem (non
enim potest esse rationalis absque intellectu, quia posterius
non potest absolvi a participatione prioris) : ita naturale et
liberum per se primo diversificant, non potentiam, sed mo-
dum operandi ; praesupponunt tamen diversitatem poten-
tiarum naturalis et liberae , non ita quod, sicut datur po-
tentia mere naturalis, ita datur potentia mere libera (quia
hoc est impossibile, quoniam in posteriori oportet salvari
rationem prioris, et infimum inferioris participare superius :
constat enim quod natura prior est voluntate); sed datur
potentia vere libera, quae secundum sui supremum habet
rationem naturae, secundum vero reliquum est mere libera.
XVI. His igitur praelibatis, ad rationem Scoti *, negatur * Cf. num. xi.
quod neuter istorum modorum agendi reducatur in alte-
rum. Quoniam liberum reducitur ad naturale: habet enim
se liberum ad naturale ut multa ad unum, ut motus ad
immobile, ut varium ad uniforme. Et propterea oportet
quod oriatur ab ipso et fundetur in ipso, sitque ipsius effe-
ctus; ut inferius in qu. lx, art. 2, et lxxxti, art. i, mani-
festatur. - Et cum probatur oppositum , quia sequeretur
quod liberum secundum totum genus suum esset imper-
fectum : accipiendo imperfectum privative et proprie, ne-
gatur consequentia, loquendo de naturali et libero ex parte
producentis. Si autem est sermo ex parte etiam producti,
dico quod productio libera dicit imperfectionem in realiter
producto libere: quoniam dicit illud in se posse sic et
aliter se habere, ut in corpore articuli deductum est. Dixi
autem realiter producto , propter liberam volitionem qua
Deus vult bonum creaturis : ipsa enim non est producta
realiter, et propterea non potest in se sic et aliter se habere
aut habuisse ; quamvis possit aliter habuisse habitudinem
rationis ad creaturas, propter imperfectionem termini. - Et
sic ruit fundamentum Scoti ex hoc articulo, ex hac propo-
sitione : Productio libera, ut distinguitur contra naturalem,
dicit imperfectionem in realiter producto, et propterea poni
non potest in divinis ad intra. Et hic est alius defectus sui
fundamenti.
Unde ad confirmationem primam dicitur quod, quia
differentiae posteriores non variant suum prius; et naturale
et hberum sunt differentiae modi agendi; ideo non variant
differentias actionum quibus distinguunt potentias. Concedo
ergo quod naturale et liberum sunt distincti modi agendi :
non tamen quod sint oppositi modi distinctivi potentiarum.
Sed, proprie loquendo, sunt distinctivi modorum possendi.
- Et hoc intendit Aristoteles in locis adductis. Non enim
54
426
QUAESTIO XLI, ARTICULUS III
intendit excludere aproposito et rationali naturam identice
et causaliter, sed ut sic formaliter. Ut etiam Auctor in hoc
articulo distinxit voluntatem contra naturam : et tamen non
sequitur, ergo est alia potentia ; sed, ergo est alia po-
tentia vel alia ratio eiusdem potentiae. - Posset tamen haec
materia unico verbo absolvi , dicendo quod voluntas dis-
tinguitur contra naturam praecise : et non contra naturam
intraneam voluntati, quae est simul natura et voluntas.
Ad aham vero confirmationem dicitur, quod eadem qui-
dem est potentia attingens finem et referens in finem, sed
non eodem modo. Sicut etiam idem est intellectus prin-
cipiorum et conclusionum, non tamen eodem modo. Ita
enim se habent liberum et naturale in voluntate, sicut dis-
currere et naturalis notitia in intellectu.
• Cf. num. xn. XVII. Ad aliam vero rationem *, distinguendum est de
necessitate aut simpliciter, aut immutabilitatis. Et dicendum
quod actui libero, ut sic, repugnat necessitas simpliciter,
de qua est sermo, qua Spiritus Sanctus necessario procedit,
ita quod eius oppositum implicat contradictionem secun-
dum se. Necessitas autem immutabilitatis est firmitas, quae
stat cum libertate, et perficit operationem liberam.
Et per hoc patet responsio ad confirmationes. Suppo-
nunt enim libertatem esse compossibilem necessitati sim-
•Loconum.vcit. pliciter alicuius actus, ut sic: quod, ut ex IX Metaphys. *
patet, falsum est; oportet enim libertatem esse respectu
alicuius oppositionis.
* Cf. num. XIII. XVIII, Ad secundam dubitationem *, quae est ad homi-
nem , dicitur quod labor est in aequivoco. Nam Spiritus
Sanctus procedit a voluntate ut principio , et a voluntate
ut voluntas , sumendo voluntatis nomen pro potentia vo-
litiva. - Et hoc concludunt omnes obiectiones. Sic enim
voluntatem accipiendo, verum est quod productio Spiritus
Sancti est a voluntate ut principio, et ut distincta contra
naturam, idest substantiam volentis : non autem contra na-
turam, idest rationem naturae in se quasi participatam, idest
contra modum operandi naturae, Et quod penes intellectum
et voluntatem sumitur numerus processionum divinarum.
Et quod Spiritus Sanctus procedit per modum voluntatis :
ex hoc enim quod procedit per operationem volitivae po-
tentiae, habet illas tres conditiones in quibus differt modus
voluntatis a modo naturae, quas vide in Qq. Dispp. de Po-
tentia Dei, qu. x, art. 2 ad 11. Cum his omnibus tamen
stat quod conveniunt in hoc unico modo, scilicet natura-
liter, ut in littera habes.
Accipiendo autem voluntatis nomen pro ratione volun-
tatis inquantum est libera, sic negatur quod processio Spi-
ritus Sancti sit a voluntate : et dicitur quod est a voluntate,
non inquantum voluntas, sed inquantum natura, et similia. -
Unde hic oportet advertere quomodo utatur quis vocabulis.
XIX. Restat unum dubium, an voluntas aequivoce su-
matur in prima et secunda conclusione * (quae tamen sunt
communes omnibus theologis, et determinatae in I Sent.,
dist. VI *). Si enim sumitur univoce, sequitur quod Pater
voluntate concomitante ad utrumlibet, velit generationera
Filii: de hac enim est sermo in secunda. Si autem aequi-
voce, satis levis videtur disputatio et differentia.
Ad hoc breviter dicitur quod sumitur univoce utrobique,
scilicet pro potentia volitiva, seu actu volendi, absolute et
indistincte. Et in prima ostenditur quod actus volendi, non
curando qualis, respicit generationem Filii sive processio-
nem Spiritus Sancti, ut obiectum : in secunda vero deter-
minatur quod velle, etiam non curando quale, non habet
rationem principii ad utrumlibet, respectu actuum notio-
nalium. Verum, habere rationem principii ad utrumlibet
significatur per actum procedendi et ablativum voluntatis,
ut puta, genuit voluntate. Et sic non est aequivocatio.
Cf. num. II.
Art. 2,
Num. 39.
a
ARTICULUS TERTIUS
UTRUM ACTUS NOTIONALES SINT DE ALIQUO
I Sent., dist. v, qu. 11; III, dist. xi, art. i.
•D TERTiuM sic PROCEDiTUR. Vidctur quod
actus notionales non sint de aliquo.
*Quia si Pater generat Filium de aliquo,
^aut de seipso, aut de aliquo alio. Si
de aliquo alio, cum id de quo aliquid generatur,
sit in eo quod generatur, sequitur quod aliquid
alienum a Patre sit in Filio. Quod est contra
Hilarium, VII de Trin. *, ubi dicit: Nihil in his
diversiim est vel " alienum. Si autem Filium ge-
nerat Pater de seipso, id autem de quo aliquid
generatur, si sit permanens, recipit eius praedi-
cationem quod generatur; sicut dicimus quod
homo est albus, quia homo permanet, cum de
non albo fit albus: sequitur igitur quod Pater
vel non permaneat, genito Filio, vel quod Pater
sit Filius'^; quod est falsum. Non ergo Pater ge-
nerat Filium de aliquo, sed de nihilo.
2, Praeterea, id de quo aliquid generatur, est
principium eius quod generatur. Si ergo Pater
generat Filium de essentia vel natura sua, se-
quitur quod essentia vel natura Patris sit princi-
pium Filii. Sed non principium materiale: quia
materia locum in divinis non habet, Ergo est
principium quasi ''' activum , sicut generans est
principium geniti. Et ita sequitur quod essentia
generet: quod supra * improbatum est. * qu. xxxk, art.
3. Praeterea, Augustinus dicit * * quod tres " s
personae non sunt ex eadem essentia, quia non vu,'clp'."vi.'''''
est aliud essentia et persona. Sed persona Filii
non est aliud ab essentia Patris '. Ergo Filius «
non est de essentia Patris.
4. Praeterea, omnis creatura est ex nihilo. Sed
Filius in Scripturis dicitur creatura: dicitur enim
Eccli. XXIV *, ex ore Sapientiae genitae : Ego ex ore • vers. 5.
Altissimi prodii, primogenita ante omnem creatu-
ram; et postea ex ore eiusdem Sapientiae dici-
tur *: Ab initio, et ante saecula, creata sitm. Ergo
Filius non est genitus ex aliquo, sed ex nihilo. -
Et similiter potest obiici de Spiritu Sancto, pro-
pter hoc quod dicitur, Zac. xii *: Dixit Dominus,
extendens caelum et fundans terram, et creans
spiritum hominis in eo; et Amos iv, * secundum
aliam litteram : Ego formans montes , et creans
spiritum.
Sed contra est quod Augustinus * dicit, in li-
bro de Fide ad Petrum *: Pater Deus *- de sua
natura sine initio genuit Filium sibi aequalem.
Respondeo dicendum quod Filius non est ge-
Vers. 14.
Vers. I.
Vers. 13.
Fulgentius.
Cap. II.
o) est vel. - nihil codd., vel ed. a, om. ed. b; cf. qu. xxxi, art. 2, not. e.
P) quod Pater sit Filius. - quia Pater Filius sit edd. ab. -■ quod
est falsum ora. FGa.
y) quasi. - Om. B.
S) dicit. - VII Trin. addit B.
£) aliud ab essentia Patris. - aliud ab essentia Pi, ab essentia
aliud ed. a.
X,) Deus. — Deus sol' FG, Deus solus editiones a b. Deus solus
est P. - S. Fulgentius: Pater Deus, de nullo genitus Deo, semel de
sua natura etc.
QUAESTIO XLI, ARTICULUS III
427
Vers. 18.
nitus de nihilo , sed de substantia Patris. Osten-
♦ Qu. xxvii, art. sum est enim supra * quod paternitas, et filiatio,
2; qu.xxxiii, art. .. -^ ^.^ .....^t
2, ad3,4;art.3. et nativitas, vere et propne est in divmis, Hoc
autem interest inter generationem veram, per
quam aliquis procedit ut filius , et factionem ,
quod faciens facit aliquid de exteriori materia,
sicut scamnum facit artifex de ligno; homo autem
generat fiiium de seipso. Sicut autem artifex
creatus facit aliquid ex materia, ita Deus facit ex
•Qu.xLv, art, 2. nihilo , ut infra * ostendetur: non quod nihilum
cedat in substantiam rei, sed quia ab ipso tota
substantia rei producitur, nullo alio praesuppo-
sito. Si ergo Filius procederet a Patre ut de
nihilo existens, hoc modo se haberet ad Patrem
ut artificiatum ad artificem: quod manifestum est
nomen filiationis proprie habere non posse, sed
solum secundum aliquam simiiitudinem. Unde
relinquitur quod, si Filius Dei procederet a Pa-
tre quasi existens ex nihiio, non esset vere et
proprie Filius. Cuius contrarium dicitur I loan.
• vers. 20. ult. * : ut simus in vero Filio eiits lesu Christo.
Filius igitur Dei verus non est ex nihilo , nec fa-
' D. 616. ctus *, sed tantum genitus.
Si qui autem ex nihilo a Deo facti filii Dei
dicantur, hoc erit metaphorice, secundum aliqua-
1 lem "^ assimilationem ad eum qui vere Filius est
Unde, inquantum solus est verus et naturalis Dei
Filius, dicitur unigenitus, secundum illud loan. i *
Unigenitus, qui est in sinu Patris, ipse enarravit
Inquantum vero per assimilationem ad ipsum alii
dicuntur filii adoptivi, quasi metaphorice dicitur
vers. 29. esse primogenitus, secundum illud Rom. viii *:
Quos praescivit, et praedestinavit conformes fieri
imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in mul-
tis fratribus.
Relinquitur ergo quod Dei Filius sit genitus de
substantia Patris. Aliter tamen quam filius ho-
minis. Pars enim substantiae hominis generantis
transit in substantiam geniti. Sed divina natura
" impartibilis ® est. Unde necesse est quod Pater,
generando Filium, non partem naturae in ipsum
transfuderit , sed totam naturam ei communica-
verit, remanente distinctione solum secundum ori-
Qu. XL, art. 2. gincm, ut ex dictis * patet.
Ad primum ergo dicendum quod, cum Filius di-
citur natus de Patre , haec praepositio de signi-
ficat principium generans consubstanfiale ; non
' autem principium ' materiale. Quod enim produ-
citur de materia , fit per transmutationem illius
de quo producitur, in aliquam formam: divina
autem essentia non est transmutabilis, neque al-
terius formae susceptiva.
Ad secundum dicendum quod, cum dicitur Filius
genitus de essentia Patris , secundum expositio-
nem Magistri, v dist. I Sent., designat habitudi-
nem principii quasi activi : ubi sic exponit : Filius
est genitus de essentia Patris, idest de Patre es-
sentia; propter hoc quod Augustinus, XV libro
de Trin. *, dicit: Tale est quod dico, de Patre • cap. xm.
essentia, ac si expressius dicerem, de Patris es-
sentia. - Sed hoc non videtur sufficere ad sensum
huiusmodi locutionis. Possumus enim dicere quod
creatura est ex Deo essentia: non tamen quod
sit ex essentia Dei. - Unde aliter dici potest quod
haec praepositio de semper denotat consubstan-
tialitatem. Unde non dicimus quod domus sit de
aedificatore , cum non sit causa consubstantialis.
Possumus autem dicere quod aliquid sit de ali-
quo, quocumque modo illud significetur ut prin-
cipium consubstantiale : sive illud sit principium
activum ", sicut filius dicitur esse de patre; sive x
sit principium materiale, sicut cultellus dicitur esse
de ferro; sive sit principium formale, in his dum-
taxat in quibus ipsae formae sunt subsistentes ,
et non advenientes alteri; possumus enim dicere
quod angelus aiiquis est de natura intellectuali. Et
per hunc modum dicimus quod Filius est genitus
de essentia Patris; inquantum essentia Patris, Filio
per generationem communicata, in eo subsistit.
Ad tertium dicendum quod, cum dicitur, Filius
est genitus de essentia Patris, additur aliquid re-
spectu cuius potest salvari distinctio. Sed cum
dicitur quod tres Personae sunt de essentia divina,
non ponitur aliquid respectu cuius possit impor-
tari distinctio per praepositionem significata. Et
ideo non est simile.
Ad quartum dicendum quod, cum dicitur, sa-
pientia est creata, potest intelligi, non de Sapien-
tia quae est Filius Dei, sed de sapientia creata,
quam Deus indidit creaturis: dicitur enim Ecclii*: ' vers. 9, 10.
Ipse creavit eam, scilicet sapientiam, Spiritu San-
cto, et effudit illam super omnia opera sua. Neque
est inconveniens quod in uno contextu locutionis
loquatur Scriptura de Sapientia genita et creata :
quia sapientia creata est participatio quaedam Sa-
pientiae increatae. - Vel potest referri ad naturam
creatam assumptam a Filio , ut sit sensus : Ab
initio et ante saecula creata sum, idest, praevisa
sum creaturae uniri. - Vel, per hoc quod Sapientia
creata et genita nuncupatur, modus divinae ge-
nerationis nobis insinuatur. In generatione enim,
quod generatur accipit naturam generantis, quod <
perfectionis est: in creatione vero, creans non
mutatur ^, sed creatum non recipit naturam crean- ^
tis. Dicitur ergo Filius simul creatus et genitus,
ut ex creatione accipiatur immutabilitas Patris,
et ex generatione unitas naturae in Patre et Fi-
lio. Et sic exponitur intellectus huius Scripturae
ab Hilario, in libro de Synod.*. - Auctoritates l^cTan."*"' '
autem inductae non loquuntur de Spiritu Sancto,
sed de spiritu creato ; qui quandoque dicitur ven-
tus, quandoque aer, quandoque -" flatus hominis, h-
quandoque etiam anima, vel quaecumque sub-
stantia invisibilis.
»l) aliqualem. - aliquam ABCEG, aliquam vel aliqualem D.
6) impartibilis, - substantiae addunt BDG, quod B corrigit in semper.
i) principium. — Om. BD.
x) activum. - vel quasi activum addunt BDG.
X) mutatur. - immutatur ABCDE.
[i) aer, quandoque. - autem B, aer aut ceteri.
428
QUAESTIO XLI, ARTICULUS IV
Commentaria Cardinalis Caietani
• Art. 2, contra
concl. 4.
r|-iiTULUS quaerit de actibus notionalibus etc, in actu exer-
1 cito: an scilicet Pater generet Filium de sua substantia,
an de nihilo.
II. In corpore unica est conclusio responsiva quaesito :
Filius est genitus, non de nihilo, sed de substantia Patris.
- Probatur primo quoad partem negativam, ducendo ad im-
possibile. Si Filius produceretur de nihilo, ergo esset factus :
ergo non esset vere et proprie Filius. - Prima consequentia
probatur ex proportione materiae ad artificem, et nihili ad
Deum. Secunda autem, ex differentia inter factionem et
nativitatem. Destructio autem consequentis manifestatur au-
ctoritate loannis Apostoli.
Deinde respondet obiectioni tacitae, sdlicet quod in
Scriptura ^/?M5 Dei verificatur de aliquo qui est ex nihilo:
dicens quod hoc non verificatur de vero Filio, sed de filio
per assimilationem, allatis ad haec auctoritatibus.
Infertur postmodum secunda pars conclusionis per lo-
cum a divisione. Et subiungitur quam differenter intelli-
gatur haec secunda pars de substantia patris humani, et de
substantia Patris divini: quia ibi de parte, hic de tota.
III. In responsione ad primum, in qua negatur essen-
tiam divinam habere rationem materiae; et ad secundum,
in qua dicitur quod habet rationem formae subsistentis ;
argumenta occurrunt Henrici et Durandi, apud Capreolum,
in V distinctione Primi *, ad probandum quod Filius est ge-
nitus de substantia Patris ut materia, quoad conditiones
materiae non importantes imperfectionem.
Afferuntur autem quatuor conditiones, sic. Esse intrin-
secum genito non accipiens esse, et praeexistere ac inexi-
stere, et manere idem in tota generatione, et esse de quo
genitum generatur, ut ly de quo distinguitur contra de
nihilo, conveniunt essentiae divinae respectu generationis
Filii: et sunt proprie conditiones materiae: ergo de essentia
ut materia, vel quasi materia, generatur Filius. - Assura-
ptum, quoad omnia, manifestatur inductive. Et quoad ul-
timum, probatur ex differentia inter creationem et genera-
tionem, quod illa de nullo subiecto, haec de praeexistenti
subiecto est.
Adducuntur et confirmationes. Si Pater de parte aut de
aliena substantia generaret Filium, procul dubio substantia
illa haberet rationem materiae: ergo, si de tota et propria
generat, eandem habet rationem. Totum enim et pars,
proprium et alienum, non variant propositura.
Et confirmatur rursus. Quia essentia recipit proprietatem
constitutivam geniti, et est quasi potentia passiva in gene-
ratione: alioquin non omni potentiae activae naturali re-
sponderet passiva. Ergo habet rationem materiae.
IV. Ad haec breviter dicitur quod, quamvis secundum
quid tolerari possit divinam essentiam habere aliquam con-
ditionem materiae in generatione, ut in dist. v Primi, qu. 11,
art. I , sustinuit Auctor ; simpliciter tamen, cum littera huius
articuli, negandum est Filium genitum de Patris substantia
ut materia, et affirmandum ut forma. - Nec aliqua propria
conditio materiae salvatur in divina essentia. Esse enim de
quo , ut distinguitur contra de nihilo , non est proprium
materiae, sed praeexistentis intrinseci, quod est commune
formae et materiae; ut patet, si fingamus ex praeexistente
Socratis anima et nunc nova materia fieri a Deo Socratem;
tunc enim non crearetur, quia ex praeexistente aliquo fieret,
et tamen non fieret ex aliquo subiecto. Sed error in hac
et in aliis conditionibus accidit, quia, ut plurimum, ista con-
suevimus per subiectum, seu materiam, declarare; ut etiam
in hoc articulo fit, ubi de nihilo per proportionem ad de
subiecto artificialium declaratur; cum taraen opponatur ad
de aliquo, sive ut subiecto sive ut forma praeexistente. -
Et similiter reliquae tres conditiones communes sunt prae-
existenti intrinseco.
Ad confirmationem autem de parte et alieno, negandum
est assumptum. Et quoad alienum quidem, patet in natura
angelica: quoad partem vero, in fictione propositi exempli
de Socrate.
Ad ea autem quae in ultima confirmatione adducuntur,
negandura est essentiam recipere proprietatem : quoniam
comparantur ut idem, et non ut recipiens et receptum. -
Potentia quoque passiva procul est a productione oranino
simplicium, de quorum nuraero constat esse divinam per-
sonam. Nec aliquod inconveniens est huiusraodi potentiis
activis non respondere passivas : sufficit enim respondere
terrainos, ut potentia creativa, quae taraen inferior est,
testatur.
ARTICULUS QUARTUS
UTRUM IN DIVINIS SIT POTENTIA RESPECTU ACTUUM NOTIONALIUM
I Sent., dist. vii, qu. i, art. i ; De Pot., qu. 11, art. i.
»D QUARTUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
in divinis non sit potentia respectu
*actuum notionalium. Omnis enim po-
^tentia est vel activa, vel passiva. Sed
neutra hic competere potest: potentia enim pas-
Qu.xxv, art.i. siva in Deo non est, ut supra * ostensum est;
potentia vero activa non competit uni personae
respectu alterius, cum personae divinae non sint
■ Art. pracced. factac, ut osteusum cst *. Ergo in divinis non est
potentia ad actus notionales.
2. Praeterea, potentia dicitur ad possibile. Sed
divinae personae non sunt de numero possibi-
lium, sed de numero necessariorum. Ergo respe-
ctu actuum notionalium, quibus divinae personae
procedunt, non debet poni potentia in divinis.
3. Praeterea, Filius procedit ut Verbum, quod
est conceptio intellectus: Spiritus autem Sanctus
procedit ut Amor, qui pertinet ad voluntatem.
Sed potentia in Deo dicitur per comparationem
ad effectus, non autem per comparationem ad
intelligere et velle, ut supra * habitum est. Ergo
in divinis non debet dici potentia per compara-
tionem ad actus notionales.
Sed contra est quod dicit Augustinus, Contra
Maximinum haereticum* : SiDeus Paler non potuit
generare Filium sibi aequalem, iibi est omnipo-
tentia Dei Patris? Est ergo in divinis potentia re-
spectu actuum notionalium.
Respondeo dicendum quod, sicut ponuntur actus
notionales in divinis, ita necesse est ibi ponere po-
tentiam respectu huiusmodi actuum : cum potentia
nihil aliud significet quam principium alicuius actus.
Unde, cum Patrem intelligamus ut principium ge-
nerationis, et Patrem et Filium ut principium spi-
rationis, necesse est quod Patri attribuamus poten-
tiam generandi, et Patri et Filio potentiam spirandi.
Quia potentia generandi significat id quo generans
generat : omne autem generans generat aliquo :
unde in omni generante oportet ponere potentiam
generandi, et in spirante potentiam spirandi.
• Qu. XXV, art.
ad 3, 4.
• Lib. U (al. UII,
cap. VII.
QUAESTIO XLI, ARTICULUS IV
429
Ad primum ergo dicendum quod, sicut secundum
actus notionales non procedit aliqua persona ut
facta, ita neque potentia ad actus notionales di-
citur in divinis per respectum ad aliquam perso-
nam factam : sed solum per respectum ad per-
a sonam procedentem ".
Ad secundum dicendum quod possibile , secun-
dum quod necessario opponitur, sequitur poten-
* D- 494- tiam passivam, quae non est in divinis *. Unde
neque in divinis est aliquid possibile per modum
istum: sed solum secundum quod possibile con-
P tinetur sub necessario. Sic ^ tiutem dici potest
quod, sicut Deum esse est possibile , sic Filium
generari est possibile.
Ad tertium dicendum quod potentia significat
principium. Principium autem distinctionem im-
portat ab eo cuius est principium. Consideratur
autem duplex distinctio in his quae dicuntur de
Deo: una secundum rem, alia secundum rationem
tantum. Secundum rem quidem, Deus distinguitur
per essentiam a rebus quarum est per creationem
principium : sicut una persona distinguitur ab alia,
cuius est principium , secundum actum notiona-
lem. Sed actio ab agente non distinguitur in Deo
nisi secundum rationem tantum: alioquin actio
esset accidens in Deo. Et ideo respectu illarum
actionum secundum quas aliquae res procedunt
distinctae a Deo, vel essentialiter vel personaliter,
potest Deo attribui potentia, secundum propriam
rationem principii *. Et ideo, sicut potentiam po-
nimus creandi in Deo, ita possumus ponere po-
tentiam generandi vel spirandi. Sed intelligere et
velle non sunt tales actus qui designent processio-
nem alicuius rei a Deo distinctae, vel essentialiter
vel personaliter. Unde respectu horum actuum,
non potest salvari ratio potentiae in Deo, nisi se-
cundum modum intelligendi et significandi tan-
tum; prout diversimode significatur in Deo intel-
lectus et intelligere, cum tamen ipsum intelligere
Dei sit eius essentia, non habens principium.
D. 493.
<x) personam procedentem. — aliquam personam procedentem B,
procedentem personam Pab.
^) Sic. - Sicut BD, qui mox sicut om. ; sicut ... sic om. ed. a; dici
potest quod addunt BDFG6.
Commentai'ia Card.m.alis Oaietani
:ap.
.IV
lib. IV, cap. XII,
n. I, 8, 9.
•" Cap. I.
lib. VIII,
n. 3.
• Art. 2
concl. I.
TN titulo: potentia, ut patet V* et IX** Metaphys., du-
Ipliciter sumitur. Primo, pro potentia logica, quae con-
sistit in non repuenantia terminorum: et de hac non est
cap. I, „ , ... . .
sermo. Secundo, pro principio operatioms: et sic sumitur
hic. Unde in divinis esse potentiam significat esse potentiae
rationem formalem respectu notionalium; sicut etiam, cum
quaeritur utrum in Deo sit scientia, nil aliud quaeritur nisi,
an scientia dicatur de Deo formaliter.
II. In corpore unica est conclusio, responsiva quaesito
affirmative: Necesse est ponere in divinis potentiam respe-
ctu actuum notionalium. - Haec conclusio primo in littera
probatur sic. In divinis ponuntur actus notionales: ergo ne-
cesse est ibi ponere potentiam horum. Et probatur sequela:
quia potentia nihil aliud significat quam principium actus.
Secundo, explanatur vis rationis huius in speciali, sic.
Omne generans generat aliquo: ergo in omni generante
oportet ponere potentiam generandi ; ergo necesse est Patri
attribuere potentiam generandi. - Prima consequentia pro-
batur: quia potentia generandi significat id quo generans
generat. Secunda vero probatur: quia Pater est generationis
principium. - Et similiter potes formare rationem de spi-
rante et potentia spirativa: idem enim est iudicium.
III. Circa haec adverte quod, quamvis multipliciter Au-
conira reolus, apud Capreolum, in vn distinctione Primi *, contra
rationem et conclusionem arguat , duo tamen afferenda
censui: alterum, contra rationem et conclusionem simul;
alterum, contra conclusionem.
Arguitur ergo primo sic. Aut potentia ponitur in Deo
respectu actuum notionaUum, secundum rem: et hoc non,
quia non est secundum rem principium elicitivum actus
notionalis, ut patet , quoniam actus est idem cum ipsa po-
tentia. Aut secundum rationem tantum: et hoc non, quia
sic etiam intellectus haberet rationem potentiae , quoniam
secundum rationem est principium intelligendi. NuUo igitur
modo valet ratio litterae, fundata super hoc, quod potentia
est principium actus.
Secundo arguitur sic , ex opposito. Negatio potentiae
generandi, non est negatio potentiae: ergo affirmatio po-
tentiae generandi, non est affirmatio potentiae. - Antecedens
est Augustini *. Consequentia vero patet ex I Peri Her-
men. *: affirmatio et negatio de eodem sunt.
IV. Ad primum horum dicitur, quod potentia ponitur
in divinis respectu actuum notionalium, secundum rem. Sed
advertendum est quod aliquis actus potest inferre poten-
tiam sui principium, ex dupHci conditione: prima est esse
elicitum ; secunda est terminus eius , realiter per ipsum
productus. Ita quod quodlibet horum per seipsum sepa-
ratim infert potentiam secundum rem. Verum , qumdo
actus est elicitus, infert potentiam principium illius secun-
dum se: quando vero actus non est elicitus, sed tantum
effectus seu terminus realiter productus , infert potentiam
principium illius, non secundum se, sed secundum suum
effectum seu terminum. Et quoniam generatio non est
actus elicitus a Patre, sed ipse Pater; habet tamen quasi
effectum Filium realiter distinctum: ideo in Patre est po-
tentia generandi, quae est principium secundum rem gene-
rationis , non secundum se, sed secundum quod ponit
genitum. Unde ratio litterae ex actu sumpta, valida est,
cum distinctione tamen praedicta intelligenda ; scilicet de
actu vel secundum se , vel secundum suum terminum rea-
liter emanante. Et ad hoc insinuandum, in littera expresse
dicitur quod, sicut ponuntur ibi actus , ita potentiae; si-
gnificando per ly sicut et ly ita, quod iuxta modum actus
est modus potentiae. Et hoc , quia pluribus modis actus
vindicare potest sibi potentiam ; ut diximus , et in littera,
respondendo ad tertium, exprimitur.
Ad secundum vero, conceditur totum: quoniam potentia
generandi non affirmat potentiam, sed potentiam sic; idest
potentiam respectu talis actus, scilicet notionalis; nihil enim
aliud in hoc articulo concluditur. Unde et Augustinus
optime dixit quod Filius non genuit, non quia non potuit:
hoc enim esset negatio potentiae absolutae, quam constat
communem esse toti Trinitati. Cum quo tamen stat quod
in solo Patre, ut infra * dicetur, est potentia generandi.
' Cotttra Maxi-
min.j !ib. II {al.
III) , cap. XII. -
Cf. art. 0, arg. 2.
• Cap. XIV, n. n.
Art. 6, ad i.
43o
QUAESTIO XLI, ARTICULUS V
*S.Th. lect.xiv.
- Did. lib. IV,
cap. XII, n. I.
* Num. 37.
D. 497, 984-
• D. 497. 984-
ARTICULUS QUINTUS
UTRUM POTENTIA GENERANDI SIGNIFICET RELATIONEM, ET NON ESSENTIAM
I Sent., dist. vii, qu. i, art. 2; De Pot., qu. 11, art. 2.
►D QUiNTUM sic PROCEDITUR. VidetuF quod
potentia generandi vel spirandi sigiii-
*ficet relationem, et non essentiam. Po-
^tentia enim significat principium, ut ex
eius definitione patet: dicitur enim potentia activa
esse principium agendi, ut patet in V Metaphys. *
Sed principium in divinis respectu personae di-
citur notionaliter. Ergo potentia in divinis non
significat essentiam, sed relationem.
2. Praeterea, in divinis non differt posse et
agere. Sed generatio in divinis significat relatio-
nem. Ergo et potentia generandi.
3. Praeterea, ea quae significant essentiam in
divinis, communia sunt tribus personis. Sed po-
tentia generandi non est communis tribus per-
sonis , sed propria Patri "■. Ergo non significat
essentiam.
Sed contra est quod, sicut Deus potest gene-
rare Filium, ita et vult. Sed voluntas generandi
significat essentiam. Ergo et potentia generandi.
Respondeo dicendum quod quidam dixerunt
quod potentia generandi significat relationem in
divinis. Sed hoc esse non potest. Nam illud pro-
prie dicitur potentia in quocumque agente, quo
agens agit. Omne autem producens aliquid per
suam actionem, producit sibi simile quantum ad
formam qua agit : sicut homo genitus est similis ^
generanti in natura humana, cuius virtute pater
potest generare hominem. Illud ergo est potentia
generativa in aliquo generante, in quo genitum ^'
simiiatur generanti. Filius autem Dei similatur
Patri gignenti in natura divina. Unde natura di-
vina in Patre , est potentia generandi in ipso.
Unde et * Hilarius dicit, in V de Trin. * : Nati-
vitas Dei non potest eam ex qiia profecta est, non
tenere naturam ; nec enim aliud quam Deus sub-
sistit, quod non aliunde quam de Deo subsistit.
Sic igitur dicendum est quod potentia genc-
randi principaliter significat divinam essentiam *,
ut Magister dicit, vii dist. I Sent.; non autem
tantum relationem. - Nec etiam essentiam * in-
quantum est idem relationi, ut significet ex aequo
utrumque. Licet enim paternitas ut forma Patris
significetur, est tamen proprietas personalis, ha-
bens se ad personam Patris, ut forma indivi-
dualis ad aliquod individuum creatum. Forma
autem individualis, in rebus creatis, constituit per-
sonam generantem, non autem est quo generans
generat: alioquin Socrates generaret Socratem.
Unde neque paternitas potest intelligi ut quo Pa-
ter generat ', sed ut constituens personam gene-
rantis: alioquin Pater generaret Patrem. Sed id
quo Pater generat, est natura divina, in qua sibi
Filius assimilatur ?. Et secundum hoc Damascenus
dicit * quod generatio est opus naturae, non sicut
generantis, sed sicut eius quo generans generat.
Et ideo potentia generandi significat in recto na-
turam divinam, sed in obliquo relationem.
Ad primu.m ergo dicendum quod potentia non
significat ipsam relationem principii *, alioquin
esset in genere relationis : sed significat id quod
est principium; non quidem sicut agens dicitur
principium, sed sicut id quo agens agit, dicitur
principium. Agens autem distinguitur a facto, et
generans a generato: sed id quo generans generat,
est commune genito et generanti ; et tanto per-
fectius, quanto perfectior fuerit generatio. Unde,
cum divina generatio sit perfectissima , id quo
generans generat, est commune genito et gene-
ranti, et idem numero ", non solum specie, sicut
in rebus creatis. Per hoc ergo quod dicimus quod
essentia divina est principium quo generans ge-
nerat, non sequitur quod essentia divina distin-
guatur; sicut sequeretur, si diceretur quod es-
sentia divina generat.
Ad secundum dicendum quod sic ® est idem in
divinis potentia generandi cum generatione, sicut
essentia divina cum generatione et paternitate est
idem re, sed non ratione.
Ad tertium dicendum quod, cum dico potentiam
generandi, potenfia significatur in recto, et gene-
ratio in obliquo; sicut si dicerem essentiam Pa-
tris. Unde quantum ad essentiam quae signifi-
catur, potentia generandi communis est tribus
personis : sed quantum ' ad notionem quae con-
notatiir, propria est personae Patris.
a) sed propria Patri. - sed proprie Patris B , sed proprie Patri
ceteri, om. ed. a. - Post Ergo codices addunt potentia generandi.
p) similis. — homini addunt codices.
Y) genitum. - generatum BD. - Pro similatur, primo loco assimi-
latur sB, altero AsB.
S) Unde et. - Unde Vb. - In textu cit. pro profecta, perfecta PFG
pAsBD et a b; et pro nec, niltil ABD.
e) generat. — generet codices et a b.
1,) assimilatur. - similatur ACDEFGpB.
rj) et idem numero. - idem numero codices, ide numero ed. a,
idest numero ed. b.
0) sic. - sicut PBEGpF et a b, si sF; pro sicut, ita Pab, sic GsBF;
sicut ... generatione om. D.
t) sed quantum. - quantum autem Pab,
Commentaria Cardinalis Caietani
T
iTULus clarus est ex praecedentibus. Tantum hoc ad-
vertat novitius, quod potentia sumitur hic, non pro
respectu principii , sed pro re cui convenit ille respectus.
Utrumque namque clauditur in ratione potentiae : sed de
illa re dubitatur hic, an sit essentia vel paternitas, etc.
II. In corpore quatuor facit: primo , refert opinionem
quandam ; secundo , reprehendit illam ; tertio , reprehendit
quandam aliatn opinionem, ibi : Nec etiam essentiam etc. *;
quarto, respondet quaesito *.
III. Quoad primum, rccitata opinio est, quod potentia
generandi significat relationem tantum.
Quoad secundum, reprehenditur haec opinio, ostendendo
• De Fide Orth.,
lib. I, cap. VIII.
D. 200.
Cf. num. iv>
Cf. num. V.
y
QUAESTIO XLI, ARTICULUS V
43 1
Num. III.
quod significat divinam essentiam principaliter, sic. Potentia
in unoquoque agente est id quo agens agit: ergo est forma
cui fit assimilatio : ergo potentia generativa est in quo ge-
nitum assimilatur generanti : ergo natura divina in Patre
est potentia generandi : ergo potentia generandi principaliter
significat divinam essentiam, et non relationem tantum. -
Prima consequentia probatur: quia omne producens pro-
ducit sibi simile quantum ad formam qua agit; quod ma-
nifestatur in generatione hominis. Tertia autem probatur :
quia Filius Dei assimilatur Patri in natura divina, Et con-
firmatur auctoritate Hilarii. Quartae vero consequens, quoad
primam partem, confirmatur auctoritate Magistri, in vn dis-
tinctione Primi.
IV. Quoad tertium , reprehendenda opinio est , quod
potentia generandi significat essentiam inquantum est idem
relationi, ita quod ex aequo significat utrumque. - Repre-
henditur autem sic. Forma individualis , in rebus creatis,
constituit personam generantem, et non est quo generans
generat: ergo in divinis paternitas est constituens personam
Patris generantis, et non est quo Pater generat.
Antecedens probatur, quoad secundam partem: quia aiio-
quin Socrates generaret Socratem. - Consequentia vero pro-
batur : quia paternitas , licet sit forma , est tamen forma
individualis. Et applicatur probatio secundae partis antece-
dentis, secundae parti consequentis, ducendo ad impossi-
bile : scilicet quod Pater generaret Patrem, sicut ibi Socrates
Socratem gigneret.
V. Quoad qttartum, conclusio responsiva quaesito est:
Potentia generandi significat divinam naturam in recto, et
paternitatem in obliqXio. - Et infertur ex supra * dictis sic.
Quo Pater generat, est divina natura, quia in ea sibi assi-
milatur Filius ; et generatio, apud Damascenum, opus est
naturae, non ut quod, sed ut quo. Ergo.
Et adverte quod pro constanti , cum ceteris theologis,
supponit Auctor potentiam generandi claudere in se rela-
tionem: et ideo non fuit soUicitus ut probaret ipsam in-
cludi ; sed sat fuit probare quod non sola, et quod non sic,
scilicet ex aequo, includitur. - Et scito quod secunda opinio
reprehensa in littera, est ea quam Auctor secutus fuerat in
vn distinctione Primi , qu. i, art. 2. Ac per hoc, est hic
retractatat
VI. Circa primum assumptum, scilicet, potentia in itno-
* Cf. num. iii. quoque agente est id quo agens agit *, dubium occurrit,
an hoc sit verura de omni quo agens agit ; aut solum de
quo primo ; aut solum de quo proxime. Non potest dici
quod omne quo agens agit, sit potentia. Quia tunc seque-
retur quod in Socrate essent plures potentiae generativae :
quoniam generat humanitate , et generat potentia genera-
tiva, quae est vis partis vegetativae. - Nec potest dici quod
verificatur solum de quo primo. Quoniam sequeretur quod
calor in igne non esset potentia calefactiva; sed eius sub-
stantia, quae est primum principium calefactionis. - Nec
potest dici quod verificatur tantum de quo proxime. Quia
sic falsum dictum esset in littera, quod natura humana est
potentia generativa hominis. Et similiter male inferretur
conclusio principalis : quoniam natura divina non nisi me-
diante intellectu et voluntate, est principium generationis
* Qn. xxMv ; et spirationis , ut ex supra * dictis patet.
XXXVII, art. i. yjj^ ^j j^^^ dicitur , quod assumptum est verum de
omni quo agens agit, duabus conditionibus servatis: sci-
licet quod illud sit aliqua forma agentis (et hoc ad diffe-
rentiam instrumentorum) ; et quod sit per se principium
illius actionis, sive elicitivum sive principale (et hoc ad
differentiam concomitantium). - Nec propterea sequitur esse
plures potentias eiusdem rationis in eodem. Quia secundum
. se, potentiae in eodem sunt diversorum ordinum, dum
altera prima, altera proxima est, ut patet de natura hu-
mana et potentia generativa : in ordine vero ad actum ,
unitatem habent. Sunt enim unius et eiusdem generationis
principium : et ideo, ut sic, computantur quasi unum prin-
cipium et una potentia, constans ex proximo et primo con-
currentibus.
VIII. Circa positionem, quatenus affirmat potentiam ge-
' Cf. num. III. nerativam esse divinam naturam * , ex duplici capite du-
bium occurrit. Primo , ex divina natura ut distinguitur
contra perfectiones attributales, puta intellectum et volunta-
tem : et contra hoc afferuntur argumenta Scoti *. - Secundo, 'Capreoi.i^en/.,
ex eadem ut distinguitur contra relationem : et contra hoc 2%oninconc\.3.
afferuntur argumenta Bonaventurae , Garronis, Henrici et
Durandi *. • Ibid.
Verum, quia Auctor non sumit hic divinam naturam ut
distinguitur contra inteilectum et voluntatem, nisi forte se-
cundum quid: - quoniam apud ipsum, etsi natura divina sit
primum principium quo generationis, non tamen sola ; sed
ipsa est ut primum quo, intellectus autem est ut proximum
quo, ut ex tractatis de processione Filii et Spiritus Sancti * ^J-°"* ""■"• "
manifeste patet: unde divina natura hic sumitur non solum
ut ipsa , sed comprehendens quodcumque absolutum ut
principium quo concurrens ad huiusmodi actus notionales :
et propterea nihil refert, quantum ad propositum spectat,
loqui de divina natura, et de quocumque alio absoluto es-
sentiali : - propter quod, Scotica argumenta omittenda sunt.
IX. Aliorum vero, qui essentiam ut distinguitur contra
relationes impugnant, rationes ex essentiae ratione, ex forma
personali, ex actu notionali, atque auctoritate procedunt.
Ex essentia quidem, primo sic. Formae quae est for-
malis ratio alicuius actionis, debetur illa actio, etiam si sit
separata a subiecto, ut patet de albedine separata respectu
disgregationis : sed deitati, ut intelligitur separata a Patre,
non debetur ista actio , puta generare : ergo ipsa non est
ratio generandi. - Praeterea, deitas est unius simplicissimae
rationis : ergo non est ratio duarum tantum actionum, sci-
licet generationis et spirationis, sed aut unius, aut infini-
tarum. - Praeterea , deitas est communis tribus personis :
ergo non est propria ratio actus proprii uni personae.
Ex forma vero constitutiva Patris, scilicet paternitate:
quia idem est principium essendi et operandi; imperfe-
ctionis enim est, ut forma det actum primum, et non se-
cundum.
Ex actu vero: quia sicut actus essentialis a forma es-
sentiali, ita personalis a personali.
Auctoritas autem est Augustini, V de Trin., cap. v : eo
Pater, quo est ei Filius. Ergo non divinitate, sed pater-
nitate est ei Filius. Et tenet sequela: quia paternitate est
Pater.
X. Ad evidentiam horum, scito quod in hoc videntur
opponentes decipi, quia non discernunt quantum intersit
inter divinam naturam et divinam naturam in hoc, puta
Patre. Non intendit Auctor quod divina natura sit potentia
generativa: sed quod natura divina in principio non de
principio est potentia generativa. Et ad hoc insinuandum,
in littera, immediate ante auctoritatem Hilarii, dicitur, Unde
divina natura in Patre, est potentia generativa in ipso :
ubi bis personam nominavit, semel ex parte naturae, et
semel ex parte potentiae generandi , ut ostenderet quod
neutrum sumitur pure absolute. Divina siquidem natura
communis est tribus , cum omnibus suis proprietatibus :
divina autem natura, non solum ut Pater, sed ut in Patre,
solius est Patris : ipsa enim ut sic, idest ut in Patre, seu
ut Patris , potentia est generandi. Et propterea in littera
dicitur quod potentia generandi includit paternitatem, non
in recto , sed in obliquo : deitas enim, non ut paternitas,
sed ut Patris, potentia est generandi, et Patri propria. - Et
per hoc facile respondetur obiectionibus.
XI. Unde primae rationis * licet posset negari maior, ♦ cf. num. ix.
quoniam albedo separata a quantitate non disgregaret; dis-
tinguatur tamen, quod actus attribuitur dupliciter alicui for-
mae. Uno modo, absolute ac per se positive. Et sic, dato
quod maior esset vera, minor est falsa: quoniam generatio
non attribuitur divinae naturae absolute nec per se posi-
tive, quoniam conveniret ei in quocumque invenitur; sed
quasi permissive, eo modo quo particularia conveniunt uni-
versalibus ; sic enim comparantur personae ad essentiam, ut
in qu. XL * dictum est. Alio modo attribuitur actus formae • Art. 3.
ut in hoc. Et sic maior est falsa, et minor vera. - Et per
hoc patet responsio ad tertium. Commune enim ut com-
mune, non est propria ratio proprii: sed bene commune
ut proprii, idest personae, est propria ratio actus proprii
ipsi personae. - Ad secundam vero potest per idem re-
sponderi quod, licet deitas, secundum se, non magis respi-
432
QUAESTIO XLI, ARTICULUS VI.
ceret duo quam mille; tamen ut in hoc, idest ut in prin-
cipio non de principio, et ut in eo et principio de principio
simul, duos tantum inchoat actus. - Potest tamen ratio haec
pluribus aliis modis solvi. Scilicet, quia deitas cum intel-
lectu unius, et cum voluntate alterius est principium. Nec
plurium : quia praeter actum intellectus et voluntatis, non
datur tertius in natura intellectuali. Ex parte quoque certi
ordinis ipsarum productionum inter se, dici potest quod
non inconvenit ab uno ordinate oriri.
Ad rationem vero ex parte formae, falsum est assum-
ptum, secundum communem philosophiae viam, tenentem
non omnem formam esse activam, et specialiter relationem.
- Posset tamen dici quod quodammodo paternitas, consti-
tuendo Patrem, dat generare; pro quanto dat ei concurrere
active ad generationem ut quod. Nec plus sibi debetur.
Ad Ulud vero de actu, neganda est proportionalis simi-
litudo. Quoniam actus essentialis infra latitudinem pure es-
sentialium invenit quod et quo : actus vero personalis infra
latitudinem pure personalium repugnat quod inveniat quoj
quia personalitas non potest esse ratio faciendi sibi simile,
nisi idem posset generare se, quod non est intelligibile.
Ad auctoritatem demum Augustini dicendum est, quod
labor est in aequivoco. Quoniam loquitur de quo forma-
liter : deitas autem Patris est quo causaliter Pater generat,
et ei est Filius.
XII. In responsione ad primum, adverte quod inter ge-
nerans et genitum inveniuntur duo , scilicet convenientia
et distinctio. Et distinctio quidem conditio est, assimilatio
autem ratio est: generans ehim non generat ut distinguat,
sed ut assimilet distinctum. Et propterea, quanto maior est
convenientia , tanto perfectior est generatio, salva distin-
ctione hypostatica. Et quanto minor est huiusmodi sup-
positalis distinctio, tanto perfectior est generatio. Unde in
divinis distinctio est minima, quia relativa: et convenientia
est summa, quia sunt eadem res numero simplicissima et
omnino indivisa, etc.
* Lib. n, (al. III),
cap. XII.
In Symbolo.
ARTICULUS SEXTUS
UTRUM ACTUS NOTIONALIS AD PLURES PERSONAS TERMINARI POSSIT
I Sent., dist. vii, qu. ii; exposit. text.; De Pot., qu. ii, art. 4; qu. ix, art. 9, ad i sqq.
rD SEXTUM sic PROCEDiTUR. Vidctur quod
actus notionalis ad plures personas ter-
'minari possit, ita quod sint plures per-
ijsonae genitae vel spiratae in divinis.
Cuicumque enim inest potentia generandi, potest
generare. Sed Filio inest potentia generandi. Ergo
' potest generare. Non autem seipsum. Ergo alium
Filium. Ergo possunt esse plures Filii in divinis.
2. Praeterea, Augustinus dicit, Contra Maxi-
minum *: Filius non genuii Creatorem. Neque
enim non potuit: sed non oportuit.
3. Praeterea, Deus Pater " est potentior ad
generandum quam pater creatus. Sed unus homo
potest generare plures filios. Ergo et Deus : prae-
cipue cum potentia Patris, uno Filio generato,
non diminuatur.
Sed contra est quod in divinis non ditfert esse
et posse. Si igitur in divinis possent esse plures
Filii, essent plures Filii ^. Et ita essent plures per-
sonae quam tres in divinis: quod est haereticum.
Respondeo dicendum quod, sicut Athanasius
dicit *, in divinis est tantum unus Pater , unus
Filius, unus Spiritus Sanctus. Cuius quidem ratio
quadruplex assignari potest. Prima quidem ex
parte relationum, quibus solum >" personae distin-
guuntur. Cum enim personae divinae sint ipsae
relationes subsistentes, non possent * esse plures
Patres vel plures Filii in divinis, nisi essent plures
paternitates et plures filiationes. Quod quidem
esse non posset nisi secundum materialem re-
rum ^ distinctionem : formae enim unius speciei
non multiplicantur nisi secundum materiam, quae
in divinis non est. Unde in divinis non potest esse
nisi una tantum filiatio subsistens; sicut et albedo
subsistens non posset esse nisi una. - Secunda
' Art. 2.
vero ex modo processionum ^. Quia Deus omnia
intelligit et vult uno et simplici actu. Unde non
potest esse nisi una persona procedens per mo-
dum verbi, quae est Filius; et una tantum per
modum amoris, quae est Spiritus Sanctus. - Tertia
ratio "" sumitur ex modo procedendi. Quia perso-
nae ipsae procedunt naturaliter, ut dictum est *:
natura autem determinatur ad unum. - Quarta ex
perfectione divinarum personarum. Ex hoc enim
est perfectus Filius, quod * tota filiatio divina in ®
eo continetur, et quod est tantum unus Filius.
Et similiter dicendum est de aliis personis.
Ad PRiMUM ERGO DicENDUM quod, quamvis sim-
pliciter concedendum sit quod potentiam quam
habet Pater, habeat Filius ; non tamen conceden-
dum est quod Filius habeat potentiam generandi,
si generandi sit gerundivum ' verbi activi, ut sit '
sensus quod Filius habeat potentiam ad gene-
randum. Sicut, licet * idem esse sit Patris et Filii, »
non tamen convenit Filio esse Patrem, propter
notionale adiunctum. Si tamen hoc quod dico
generandi, sit gerundivum ^ verbi passivi, potentia >■
generandi est in Filio, idest ut generetur. Et si-
militer si sit gerundivum verbi impersonalis, ut
sit sensus : potentia generandi, idest qua ab aliqua
persona generatur.
Ad secundum dicendum quod Augustinus in ver-
bis illis non intendit dicere quod Filius posset
generare Filium: sed quod hoc non est ex im-
potentia Filii, quod non generet, ut infra* patebit. *Qu.M.u,art.6,
Ad tertium dicendum quod immaterialitas et ^'
perfectio divina requirit ut non possint esse plu-
res Filii in divinis, sicut dictum est *. Unde quod ' in corpore.
non sint plures Filii, non est ex impotentia Pa-
tris ad generandum. ^
a) Deus Pater. - Pater Deus ACEFGd, Pater D.
P) plures Filii. - Om. codices.
7) solum. - solis AC, sol' E, ora. G.
S) possent. - possunt BDFG.
e) rerum. - eorum codices et a b.
K) modo processiomim. - parte processlonum ABCDE, processione
F. - et simplici ora. G, et om. ceteri.
>l) ratio. - vero Pa6. - ipsae om. ABCDEG.
6) quod. - qui C, quia ceteri et editiones ab. - Pro sequenti quod,
quia B.
i) gerundivum. — gerundium F.
x) Sicut , licet. - Sicut et Pater. Licet enim F.
X) gerundivum. - participium C.
QUAESTIO XLI, ARTICULUS VI
Coramentaria Cardinalis Caietani
433
IN titulo, adverte quod non quaeritur hic, an personae
divinae possint esse plures tribus : hoc enim in qu. xxx *
discussum est. Sed hic tantum quaeritur, an ratio formalis
atoma alicuius personae possit plurificari, ita scilicet quod
non sit tantum unus Filius aut unus Spiritus Sanctus : ut
sic ista quaestio differat ab illa, quod ibi de pluralitate per-
sonarum simpliciter, hic autem de pluralitate personarum
eiusdem rationis formalis, quaestio est.
Dupliciter autem imaginari possumus talem pluralitatem.
Primo, ut sint plures Filii, quorum neuter sit Pater aut
Spiritus. Secundo , ut sint plures Filii , ut etiam Spiritus
Sanctus sit Filius alia filiatione. Et similiter potest distingui
de duobus Spiritibus Sanctis : scihcet aut ut neuter sit Fi-
lius, aut ut etiam Filius sit Spiritus Sanctus alia numero
spiratione passiva. Utroque enim modo essent plures Filii
et plures Spiritus Sancti. Et uno modo, essent plures per-
sonae quam tres: alio vero modo, non. Propter quod, si
subtiliter consideretur quaestio ista, stat cum Trinitate per-
sonarum; et ideo posita est post determinatum numerum
personarum. Nec ad eam spectat discutere nisi pluralitatem
pure numeralem, seu individualem.
II. In corpore unica est conclusio, ex Athanasii Sym-
bolo: In divinis est tantum unus Pater, unus Filius, unus
Spiritus Sanctus. - Et probatur quadrupliciter. Et rationes
quidem in littera satis formatae sunt : quia tamen impu-
gnantur, singillatim examinabuntur.
III. Prima ergo ratio, fundata super hoc, q\xod forma unius
speciei non multiplicatur nisi secundum materiam, multos
* vide Capreoi. habet adversarios, scilicet Scotum, Aureolum, Adam, etc *.
I Sent., dist. vii, _ . . ... ... ,
art.2,contracon- Quorum mstantiae consistunt m hoc, quod mvenitur mui-
'^'"*- ^" tiplicatio formae accidentalis in eadem materia. Et afferunt
lumen, speciem in medio seu oculo, et relationem. In eadem
siquidem parte diaphani videmus multa lumina, secundum
multitudinem iUuminantium, ut opposita multitudo umbra-
rum et illuminationum testatur. - In eodem quoque medio
species est utriusque parietis eiusdem quantitatis, coloris,
figurae, etc, ita ut non sit aliqua ratio diversitatis speci-
ficae. - Unumquodque album multas habet similitudines ad
reliqua alba : et similiter unus pater pluribus paternitatibus
refertur ad plures filios : alioquin relatio remaneret corrupto
termino.
Afferuntur et alia contra hanc rationem, quae vide, si
* ibid. vis, apud Capreolum, in vii distinctione Primi * : ex dicendis
quidem solvetur omnis ambiguitas.
* Art. I. IV. Arguit quoque Scotus, in Quodlibetis, qu. 11 *, directe
multipliciter quod immaterialitas formae non est ratio quod
ipsa sit ex se haec, seu immuItipIicabUis numero. Primo
sic. Quo primo aliquid est in actu extra causam et intel-
lectum , eo est hoc primo : sed quaelibet entitas absoluta
seipsa primo est extra causam et intellectum: ergo. - Pro-
batur maior: quia esse extra causam et intellectum non
convenit nisi huic.
Et confirmatur. Res non est haec per illud quod non
est per se causa eius: sed materia non est causa formae,
* Metaphys., lib. secundum Avicennam * : ergo forma non est haec per ma-
n,.r.i.,cap.iv. ^gj.j^^_
Praeterea, sequeretur quod Gabriel esset ex se hic: et
consequenter absque contradictione non posset poni univer-
salis, praedicabilis de pluribus, etc.
Praeterea, contra hanc propositionem sunt articuli Pari-
sius damnati : Si formae non recipiunt divisionem nisi se-
' Art. cxci. cundum materiam. Error etc. *
* sanam r. Et tandem infert non esse secundum * doctrinam, con-
clusionem adeo certam et necessariam tenere per proposi-
tiones generales nimis, et cum tot instantiis.
V. Ad horum evidentiam, nota primo, quod materiae
nomine hoc in loco intelligitur omne receptivum. Nam
constat quod caritas forma est unius speciei multiplicata ad
multitudinem beatorum angelorum et hominum: et tamen
nulla est in voluntate materia quae est pars compositi, sed
receptiva tantum potentia. Unde sensus propositionis est,
quod forma specifica non multiplicatur nisi secundum re-
SuMMAE Theol. D. Tiiomae T. I.
ceptivum. Et intendit quod, si est forma receptibilis, plu-
rificatur ad plurificationem receptivorum actu vel potentia
(quod dico propter animas intellectivas) : si autem est irre-
ceptibilis, eo ipso est implurificabilis.
Adverte secundo, quod, ut patet V Metaphys. * (ubi fun- *. Cap. vn. - Did.
damenta omnis scientiae traduntur, dum omnium seminum n. "15. '
rationes habemus), unum numero sunt, quorum materia est
una. Identitas igitur numeralis penes unitatem attenditur
materiae: nec cum unitate materiae stat pluralitas nume-
ralis formae eiusdem speciei.
VI. Et propterea, Aristotelem sequentes, negamus omnia
in instantiis assumpta *. Quoniam stat formam esse unam ' Cf. num. ra.
in essendo , et multiplicem in dependendo, vel repraesen-
tando, vel respiciendo, vel aliis huiusmodi. Et sic simili-
tudo albi ad omnia alba , una est relatio in essendo , et
multiplex in respiciendo. De defectu autem ad defectum
termini, distingue, quod deficit ad defectum termini adae-
quati, non autem inadaequati, cuiusmodi sunt singula re-
specta ab uno. Singulum enim inadaequatur extensive: et
ideo, altero remanente, non sufficit ad hoc ut desit relatio
quae erat ad ipsum ; sed ad hoc quod desinat ipsum re-
spicere. - Species quoque in medio, etiam respectu obiecto-
rum intensi et remissi, unica est secundum esse : multiplex
autem in repraesentando et dependendo. Et propterea, ut
intentio est huius, ducit ad hoc ; et ut illius, ad illud. - Et
simile est de lumine : esl enim unum lumen secundum
esse, et multiplex in dependentiis. Et propterea concedun-
tur multae illuminationes : et conceditur quod est multiplex
secundum vias seu tendentias, et obstacula. Et propterea
apparent multae umbrae.
Stat igitur in suo robore assumpta propositio, in tra-
ctatu de Angelis * stabilienda. * Qu. l , art. 4.
VII. Ad primam autem Scoti rationem *, dicitur primo, ■ cf. num. ivl
quod ipse non intellexit propositionem tanto studio a se
impugnatam. Non enim immaterialitas, idest carentia ma-
teriae quae est altera pars compositi ; sed immaterialitas,
idest carentia materiae , idest potentiae receptivae , est de
qua Auctor loquitur ; ut manifestavimus *, et etiam littera * Num. v.
insinuat hic in exemplo de albedine si subsisteret. - Et pro-
pterea vane articulos Parisienses , qui de materia ut ma-
teria loquuntur, affert: cum, secundum veritatem, materia
ut potentia receptiva, formaliter loquendo, in hac propo-
sitione intelligatur. Verum, ne eadem argumenta fierent
contra irreceptibilitatem, respondetur ad singula.
Ad primum quidem, falsa est maior. Quia unumquod-
que est primo extra causam et intellectum esse significato
per secundum adiacens: et tamen non est illo hoc. - Pro-
batio vero nihil valet, etiam secundum apparentiam, ex hoc
quod non nisi singulari aliqua duo, scilicet esse extra in-
tellectum et causam et esse hoc, conveniunt, inferens iden-
titatem formalem utriusque quo.
Ad secundum vero, quod nec somniavimus quod forma
in materia existens sit haec per materiam intrinsece seu
formaUter, sed causaliter. - Et Ucet materia, secundum Avi-
cennam, non sit causa materialis formae, sed compositi,
quia causa materialis nominat causam intrinsecam ; est ta-
men materia causa formae in genere causae materialis,
educitur enim de ea ut materia; et hoc sufficit.
Ad ea vero quae de angelis tanguntur, suo loco dicetur;
et dictum est in Commentariis de Ente et Essentia *, ubi ■ Qu. n.
etiam articulos Parisienses glossavimus.
Et adverte quod haec doctrina modo tradita non est
nova, sed forte ascendens ad altitudinem intenti divi Tho-
mae. Nominavit autem irreceptibilitatem immaterialitatem,
tum quia in substantiis separatis irreceptibilitas non nisi
immaterialitatem subsistentem in specie significat : tum quia
potentia receptiva ex parte materiae se tenet, et facile pro-
pterea erat ex hac iUam inteUigere. - Et sic patet prima
ratio, sumpta ex communibus omnibus omnino immateria-
libus formis subsistentibus.
Nec inconvenit eam adduxisse ad proprietates personales.
Imo necesse fuit: quoniam ipsae de talium numero sunt,
55
434
QUAESTIO XLI, ARTICULUS VI
et non cognoscimus eas secundum seipsas, sed ex crea-
turis, ut possumus, ad eas ascendimus; ut teneamus con-
clusionem certam et necessariam, ex propositione certissima
communi omnibus pliilosophis, imo communi animi con-
ceptione sapientum.
* Cf. num. 11. VIII. Secunda ratio * sumitur ex modo specificante pro-
cessiones, scilicet per modum verbi et amoris. Et fundatur
super unitate actus intelligendi, ac unitate actus amandi in
divinis.
Contra quam rationem instant quidam sic. Si unitas
actus intelligendi infert unitatem Filii, aut intendis de uni-
tate reali , aut secundum rationem. Si reali , ergo unitas
realis actus intellectus et voluntatis in Deo inferret unitatem
personae productae. Si secundum rationem, ergo distinctio
secundum rationem inferret distinctionem personarum: sicut
enim unitas ad unitatem, sic distinctio ad distinctionem se
habet.
* Cf. nura. IV. IX. Scotus autem , in Quodlibetis ubi supra * , contra
hanc rationem dicit quod non est valida, quia fundatur
super hac prop.ositione : Ubi non potest esse nisi unicus
actus iritelligendi , non potest esse nisi unicutn dicere et
unicum verbum. Haec autem propositio est vera in nobis,
gratia materiae, quia in nobis omne intelligere est expres-
sum per actum dicendi : non sic autem est in divinis, etc. -
Et breviter , inquit, ex unitate formae absolutae eiusdem
rationis, non potest inferri unitas productionis et termini
universaliter et in omni materia: ergo ex unitate intelle-
ctionis non sequitur, gratia formae, unitas dictionis et verbi.
X. Ad hoc breviter dicitur, quod hic est sermo de uni-
tate numerali, quae supponit unitatem formalem, ut patet
• Did. lib. IV, V Metaphys., cap. de Uno*: quoniam de multiplicatione
■"' • '5- numerali tantum personarum est quaestio. Ita quod ratio
consistit in hoc: Intellectio Dei est una numero, ergo Ver-
bum est unum numero. Et si essent intellectiones Dei plu-
res secundum numerum, essent plura verba secundum nu-
merum.
' Cf. num. viii. Ad argumentum * ergo dicitur, quod intendit de unitate
numerali formali, idest quae infert unitatem formalem: non
autem de unitate numerali identica, qualis est inter actum
intellectus et voluntatis divinae. Et propterea negatur se-
quela. - Quomodo autem ex distinctione formali secundum
rationem inter intellectum et voluntatem, inferatur distinctio
• Art. 3, Com- personarum, in qu. xxvn * declaratum fuit; et dictum quod
ment. num. viii f . ' . .. j i- j- . \ .
sqq. hoc non sequitur immediate, sed mediante ordme ongmis.
♦ Cf. num. IX. XI. Ad obiectionem vero Scoti * dicitur, quod ratio lit-
terae non fundatur super illa propositione, sed super hoc :
quod ubi est unum tantum intelligere, et dicere adaequatum
illi, ibi non est nisi unum dicere et unum verbum. Quod
patet esse verum: superflueret namque aliud dicere. - Et si-
militer ex unitate formae absolutae, optime infertur unitas
formae respectivae seu actionis adaequatae. Et ad hanc
adaequationem insinuandam, dicitur in littera quod Deus
omnia simplici actu intelligit, ac per hoc dicit.
' Cf. num. II. XII. Tertia ratio * sumitur ex communi modo procedendi,
qui vere est modus, quod scilicet procedunt naturaliter, ut
distinguitur contra libere. Et fundatur super hoc, quod na-
tura determinatur ad unum.
Contra quam etiam rationem instant quidam. Aut in-
tendis quod natura determinatur ad unum numero : et hoc
est falsum, etiam in naturis limitatis. Aut ad unum modum
producendi : et hoc est falsum in natura infinita. Neutro
igitur modo ratio aliquid valet.
XIII. Ad hoc breviter dicitur, quod intendit tertio modo,
scilicet quod natura determinatur ad unum formaliter. Sub
hac enim subsumitur, et recte, de natura eadem pluribus
modis communicabili, quod secundum unumquemque mo-
dum est determinata ad unum formaliter iUius modi : et
consequenter quod haec natura, secundum hunc modum,
est determinata ad hoc unum. Et sic concluditur unitas
numeralis producti uno modo. - Et inducta est haec ratio
ad ostendendum differentiam inter naturale et voluntarium
agens, in largiendo unitatem numeralem effectui, unica simul
actione agendo. Ab agente enim voluntario possunt simul
plura produci, ut inquit Averroes, comment. xliv XII Me-
taphys. : a naturali autem, non nisi unum ab uno. - Et ex
his patet responsio ad obiectionem Scoti, ubi supra *, in- ' Cf. num. iv.
fringentis quoque hanc rationem, quia natura non determi-
natur ad unum numero.
XIV. Quarta vero ratio * ex perfectione divina sumitur. ' Cf. num. ii.
Et fundatur super hoc, quod omnis res divina habet quid-
quid inveniri potest infra latitudinem illius rationis formalis.
Ex hoc enim manifeste sequitur quod non compatitur sui
partitionem, et consequenter nec pluralitatem.
Sed contra hanc quoque rationem instatur, quod nihil
valeat : quia sic sequeretur quod esset unum tantum pro-
ductum in divinis. - Et probatur sequela : quia productum
est res divina, ac per hoc habens quidquid infra latitudi-
nem producti inveniri potest; et sic excludit multiplicatio-
nem sui. Quod si hic non valet, ergo nec in ratione tua.
XV. Ad hoc breviter dicitur, quod fundamentum illud
intelligendum est de re divina quae est una per modum
speciei specialissimae , et non de re divina quae est una
per modum generis : quoniam sub specie non nisi mate-
rialis restat differentia, sub genere autem latent multa. Et
sic directe deservit proposito: quoniam de pluralitate nu-
merali, ut iam * dictum est, quaeritur. - Et cessant obie- * Num. x.
ctiones : productum enim non specificam , sed genericam
rationeiii significat, Filius autem specificam: et ideo de fi-
liatione tenet ratlo, de productione autem non.
XVI. Et nota hanc rationem : quoniam concludit univer-
saliter nullum praedicatum specificum, sive absolutum sive
respectivum, in Deo plurificari. Unde patet quod nulla sit
instantia Scoti , ubi supra *, contra hanc rationem , quia * Cf. num. iv.
Filius est perfectus Deus, et tamen non habet deitatem omni
modo habendi ; ergo filiatio potest esse perfecta, et tamen
haberi alia ab alio. Similitudo enim nulla est, ut patet:
quia est a modo habendi ad diversitatem numeralem. Imo,
quia Filius est perfectus Deus, sequitur: Ergo habet quid-
quid est infra latitudinem deitatis, et consequenter est im-
multiplicabilis secundum deitatem.
QUAESTIO XLII, ARTICULUS I
435
QUAESTIO QUADRAGESIMASECUNDA
DE AEQUALITATE ET SIMILITUDINE DIVINARUM PERSONARUM
AD INVICEM
IN SEX ARTICULOS DIVISA
.EiNDE considerandum
* Cf. qn. XXXIX,
Introd.
' QU. XLIII.
est de comparatione
Et«
L/Personarum ad invicem *, lit " primo, quan-
tum ad aequalitatem et similitudinem ; secundo,
quantum ad missionem *.
Circa primum quaeruntur sex.
Primo: utrum aequalitas locum habeat in di-
vinis personis.
Secundo: utrum persona procedens sit aequa-
lis ei a qua ^ procedit, secundum aeterni-
tatem.
Tertio: utrum sit aliquis ordo in divinis per-
sonis.
Quarto: utrum personae divinae sint aequales
secundum magnitudinem,
Quinto: utrum una earum sit in alia.
Sexto: utrum sint aequales secundum potentiam.
ARTICULUS PRIMUS
UTRUM AEQUALITAS LOCUM HABEAT IN DIVINIS
I Sent., dist. xix, qu. i, art. i.
>D PRiMUiM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
aequalitas non competat divinis perso-
*nis. Aequalitas enim attenditur secun-
sjdum unum in quantitate, ut patet per
*s.Th.iect.xTO. Philosophum, V Metaphys. * In divinis autem per-
cap. XV, n.' 4. ' sonis uou invcnitur neque quantitas continua
intrinseca, quae dicitur magnitudo; neque quan-
titas continua extrinseca, quae dicitur locus et
tempus; neque secundum quantitatem discretam
invenitur in eis aequalitas, quia duae personae
sunt plures quam una. Ergo divinis personis non
convenit aequalitas.
2. Praeterea, divinae personae sunt unius es-
* Qu. XXXIX, art. scutiae , ut supra * dictum est. Essentia autem
significatur per modum formae. Convenientia au-
tem in forma non facit aequalitatem, sed simili-
tudinem. Ergo in divinis personis est dicenda
r similitiido , et ^ non aequalitas.
3. Praeterea, in quibuscumque invenitur ae-
3 qualitas , illa * sunt sibi invicem aequalia : quia
aequale dicitur aequali aequale. Sed divinae per-
sonae non possunt sibi invicem dici aequales.
• cap. X. Quia, ut Augustinus dicit, VI de Trin. *, imago,
si perfecte implet illud cuiiis est imago, ipsa coae-
quatiir ei, non illud imagini suae. Imago autem
Patris est Filius: et sic Pater non est aequalis Filio.
Non ergo in divinis personis invenitur aequalitas.
4. Praeterea, aequalitas relatio quaedam est.
Sed nulla relatio est communis omnibus perso-
nis : cum secundum relationes personae ab invi-
cem distinguantur. Non ergo aequalitas divinis
personis convenit.
Sed contra est quod Athanasius dicit *, quod
tres personae coaeternae sibi sunt et ' coaequales.
Respondeo dicendum quod necesse est ponere
aequalitatem in divinis personis. Quia secundum
Philosophum, in X Metaphys. *, aequale dicitur
quasi per negationem minoris et maioris
autem possumus in divinis personis ponere ali-
quid maius et minus : quia, ut Boetius dicit, in
libro de Trin. *, eos differentia, scilicet deitatis ^,
comitatur, qui vel augent pel minuunt, iit Ariani,
qui gradibus meritorum Trinitatem variatites dis-
trahunt, atque in pluralitatem deducunt.
Cuius ratio est, quia inaequalium non potest
esse una quantitas numero. Quantitas autem in
divinis "^ non est aliud quam eius essentia. Unde
relinquitur quod, si esset aliqua inaequalitas in
divinis personis, quod non esset in eis una es-
sentia: et sic non essent tres personae unus Deus,
quod est impossibile. Oportet igitur aequalitatem
ponere in divinis personis.
Ad primum ergo dicendum quod duplex est
quantitas *. Una scilicet quae dicitur quantitas
molis, vel quantitas dimensiva, quae in solis rebus
corporalibus est: unde in divinis personis locum
non habet *. Sed ' alia est quantitas virtutis **,
quae attenditur secundum perfectionem alicuius
naturae vel formae: quae quidem quantitas desi-
gnatur secundum quod dicitur aliquid magis vel
minus calidum , inquantum est perfectius vel mi-
nus perfectum in caliditate ". Huiusmodi autem
quantitas virtualis attenditur primo quidem in
radice, idest in ipsa perfectione formae vel na-
In Symbolo.
S.Th. lect. VII.
Did. lib. IX ,
Non '^"P- ^> "• ^-
• Cap. I. - S.Th.
lect. I.
a) Et. - Om. codices et ed. a. - Pro quaeruntur sex, sex quae-
runtur codices et a b.
P) qua. - quo ABCDE.
f ) *'• ~ ^^'^ codices et ed. a.
3) illa. — Om. codices et ed. a.
e) coaeternae sibi sunt et. - sunt sibi ACDEpB, sunt sibi et sB,
sunt FGa, coaeternae et sibi sunt ed. b.
C) deitatis. - Om. G. - Pro qui, quod FG. - Pro tneritorum, nu-
merorum PABCDEfr. - Pro deducunt, reddunt D, reddunt vel de-
ducunt B.
r)) in divinis. - in divinis personis BD; diversa tolleret in divinis,
omisso non est ... inaequalitas in divinis G. - Pro quam eius essentia,
extra eius essentiam F. - quod post relinquitur om. ABCDF.
6) quantitas. - in divinis personis addit B.
i) Sed. — Om. codices et ed. a.
x) in caliditate. - in tali caliditate P. - Pro Huiusmodi, Haec ABCDE.
D. 555, 1080.
' D. 470.
436
QUAESTIO XLII, ARTICULUS 1
* Cap. VIII.
* Fulgentius.
•• Cap. I.
turae: et sic dicitur magnitudo spiritualis, sicut
dicitur magnus calor propter suam intensionem
et perfectionem. Et ideo dicit Augustinus, VI de
Trin. *, quod in his quae non mole tnagna sunt,
hoc est maius esse , quod est melius esse: nam
melius dicitur quod perfectius est. Secundo au-
tem attenditur quantitas virtualis in effectibus for-
mae. Primus autem effectus formae est esse :
nam omnis res habet esse secundum suam for-
mam. Secundus autem effectus est operatio: nam
omne agens agit per suam formam. Attenditur
igitur quantitas virtualis et secundum esse , et
secundum operationem: secundum esse quidem,
inquantum ea quae sunt perfectioris naturae, sunt
maioris durationis ; secundum operationem vero,
inquantum ea quae sunt perfectioris naturae, sunt
magis potentia ad agendum. Sic igitur, ut Augu-
stinus * dicit, in libro de Fide ad Petrum **, aequa-
litas intelligitur in Patre et Filio et Spiritu Sancto,
inquantum nullus horum aut praecedit aeternitate,
aut excedit magnitudine, aut superat potestate.
Ad secundum dicendum quod ubi attenditur ae-
qualitas secundum quantitatem virtualem, aequa-
litas includit in se ^ similitudinem, et aliquid plus:
quia excludit excessum. Quaecumque enim com-
municant in una forma , possunt dici similia ,
etiamsi inaequaliter illam formam participant ,
sicut si dicatur aer esse similis igni -" in calore :
sed non possunt dici aequalia, si unum altero
perfectius formam illam participet. Et quia non
solum una est natura Patris et Filii, sed etiam
aeque perfecte ' est in utroque, ideo non solum
dicimus Filium esse similem Patri, ut excludatur
error Eunomii ; sed etiam dicimus aequalem, ut
excludatur error Arii.
Ad tertium dicendum quod aequalitas vel simi-
litudo dupliciter potest significari ^ in divinis, sci-
licet per nomina et per verba. Secundum quidem
quod significatur per nomina, mutua aequalitas
dicitur in divinis personis et similitudo : Filius
enim est aequalis et similis Patri, et e converso.
Et hoc. ideo, quia essentia divina non magis est
Patris quam Filii: unde, sicut Filius habet ma-
gnitudinem Patris, quod est esse eum aequalem
Patri, ita Pater habet magnitudinem Filii, quod
est esse eum aequalem Filio. Sed quantum ad
creaturas, ut Dionysius dicit, ix cap. de Div. Nom.*,
non recipitur conversio aequalitatis et ^imilitudinis.
Dicuntur enim causata similia causis, inquantum
habent formam causarum: sed non e converso,
quia forma principaliter est in -causa, et secun-
dario in causato. - Sed verba significant aequalita-
tem cum motu. Et licet motus non sit in divinis,
est tamen ibi accipere. Quia igitur * Filius accipit
a Patre unde est aequalis ei, et non e converso,
propter hoc dicimus quod Filius coaequatur Patri,
et non e converso *.
Ad quartum dicendum quod in divinis personis
nihil est considerare nisi essentiam, in qua com-
municant, et relationes, in quibus distinguuntur.
Aequalitas autem utrumque importat: scilicet "
distinctionem personarum, quia nihil sibi ipsi di-
citur aequale; et unitatem essentiae, quia ex hoc
personae sunt sibi invicem aequales, quod '' sunt
unius magnitudinis et essentiae. Manifestum est
autem quod idem ad seipsum non refertur aliqua
relatione reali. Nec iterum una relatio refertur
ad aliam " per aliquam aliam relationem: cum
enim dicimus quod paternitas opponitur filiationi,
oppositio non est relatio media inter patemita-
tem et filiationem. Quia utroque modo relatio
multiplicaretur in infinitum. Et ideo aequalitas
et similitudo in divinis personis non est aliqua
realis *■ relatio distincta a relationibus personali-
bus : sed in suo intellectu includit et relationes
distinguentes personas, et essentiae unitatem. Et
propterea " Magister dicit, in xxxi dist. I Sent.,
quod in his appellatio tantum est relativa.
X) in se. - Omittunt codices et ab; ante similitudinem B addit /-
nalem.
(jl) esse similis igni. - similis illi igni B.
v) perfecte. - et perfecte ABCDE.
5) significari. - assignari DpB.
o) igitur, - Om. ABCDE. - Pro unde, ut C, omittit sF, tamen
editio a; pro est aequalis ei, sit ei aequalis ABCDE; propter hoc di-
cimus... et non e converso oraittunt codices et editio a, et praemittit
editio b.
jt) scilicet. - scilicet et AEFG, et CD.
p) quod. — ■ quia ABCDEFafc.
o) aliam. - alteram codices.
t) realis. - Om. ACE.
u) proptefca. - propter hoc ABCDE.
S. Th. lect. III.
D. 8o.
Commentaria Cardinalis Caietani
TiTULus satis clarus est. Ita enim indeterminate ut sonat,
interpretandus est: discutiendum est enim et an sit, et
quomodo sit, etc.
In corpore unica est conclusio, directe responsiva quae-
sito : Necesse est ponere aequalitatem in divinis personis. -
Et probatur sic. In divinis personis non possumus ponere
maius et minus: ergo necesse est ponere aequalitatem.
Consequentia probatur ex X Metaphys. : quia aequale dl-
citur quasi per negationem maioris et minoris. - Antecedens
vero probatur dupliciter. Primo, auctoritate Boetii. Secundo
ratione, sic. Si esset inaequalitas in divinis personis, non
esset in eis una numero quantitas: ergo nec una essentia:
ergo tres personae non essent unus Deus, quod est impos-
sibile. Prima consequentia probatur : quia inaequalium non
potest esse una numero quantitas. Secunda autem: quia
quantitas in divinis nihil aliud est quam essentia.
II. Circa hanc rationem, adverte quod, licet ex negatione
inaequalitatis non sequatur simpliciter affirmatio aequalita-
tis, ut patet de puncto respectu lineae; et propter hoc, in
littera dixit Auctor quod aequale dicitur quasi per nega-
tionem: supposita tamen quantitate in distinctis extremis,
sequitur ex negatione inaequalitatis, affirmatio aequalitatis.
Utrum autem sequatur aequalitas quae sit relatio realis aut
non, inferius * patebit.
III. In responsione ad primum, adverte, Thomista, quod
apud s. Thomam hic, intensio et remissio formae est ipsius
essentiae formae, et non solum ipsius esse. Hoc in primo
modo quantitatis virtualis habes.
IV. In responsione ad secundum, habes solutionem om-
nium argumentorum Aureoli, apud Capreolum, in dist. xix
Primi *. Aequalitas enim fundata in substantia distinguitur
a similitudine et identitate secundum modum, sicut etiam
fundamenta sic distinguuntur, ut in littera manifestatur de
aequalitate et similitudine alborum, ut sic: album enim, ut
habet rationem albi non excedentis nec excessi in perfe-
ctione ab alio albo, dicitur simile et aequale eadem rela-
Cf. num. VI
Qu. II.
QUAESTIO XLII, ARTICULUS I
437
tione. Et idem est iudicium de substantia per raodum quan-
titatis sumpta. Semper namque aequalitas includit priorem
relationem, et addit modum fundamenti.
V. In responsione ad tertium, adverte quod Aureolus,
*Contraconcl.3. apud Capreolum ibidem *, impugnat ultima verba, volens
quod Pater est aequalis et aequatur Filio. Et consistunt ra-
tiones suae in hoc. Aequari non significat aequalitatem ac-
cipere, sed aequalitatem habere per rhodum fluxus, ut ce-
tera verba: ergo potest convenire Patri. - Antecedens patet
ex se, et inductive: dicimus enim quod duae lineae coae-
quantur, et tamen neutra ab altera aequalitatem sumit, etc.
Ad hoc dicitur, quod aequari, secundum proprietatem
vocabuli, significat raotum seu accessum quendam ad id cui
aequatur: unde non proprie dicimus lineam aequari lineae,
nisi cum fit, secundura rera vel designationera, aequalis al-
teri. Unde negandura est antecedens: et inductio est ad
oppositum. Verum, gratia materiae, in divinis omne acci-
pere, accedere, etc, spectat ad originem: et propterea ibi
sequitur differentia in littera posita inter nomen et verbum
quoad Patrem et Filiura. Quaravis etiam in creaturis, cum
linea aequatur per se lineae, ab illa aequatur; sicut imago
Caesaris a Caesare fit.
VI. In responsione ad quartum, adverte opinionera Do-
ctoris, et eius fundamenta. Opinio est, quod aequalitas di-
vinarum personarum non est relatio realisj et quod cum
dicitur, Pater et Filius sunt aequales, ly aequales tria in-
cludit, scilicet unitatem essentiae, distinctionera realera re-
lationura subsistentiura, idest personarura, et relativara ap-
pellationem, qua formaliter denorainantur aequales; et quod
secundura illa duo, aequalitas ponit aliquid reale in divinis,
secundura tertium autem, relationem tantum rationis ponit ;
quod et auctoritate Magistri confirmatur, in xxxi distinctione
Primi.
Fundaraenta autera positionis sunt duo, secundura duas
conditiones requisitas ad rautuas relationes reales hic defi-
cientes. Altera est distinctio realis fundamentorum : altera
est fundatio non super alia relatione.
VII. Verum contra haec arguitur a tenentibus opposi-
tum, de quorum numero est Scotus, in xxxi distinctione
Primi, et in Qiiodlibetis, qu. vi, ubi contra haec obiicit.
Arguitur igitur prirao contra illara conditionem de reali
distinctione fundamentorura. Aequalitas fundatur super una
quantitate distinctorum extremorum: ergo super simpliciter
una quantitate distinctorum , verior est aequalitas quam
super quantitate una secundum quid: ergo super quantitate
una numero verissima fundatur aequalitas.
Secundo, quia ad relationes reales sufficiunt tres con-
ditiones: scilicet distinctio realis extremorum realiura, fun-
daraentum reale, et quod insint extrerais absque orani opere
intellectus. Ergo.
Tertio', quia sic relationes originis non possent distin-
gui realiter. Quoniam si essentia est fundaraentura, ipsa est
indistincta: si relatio, obstat secunda conditio.
Et confirmatur. Quia si una albedo jesset in duabus su-
perficiebus, illae essent similes.
• Cf. num. VI. VIII. Deinde arguitur contra conclusionem *, sic. Aequa-
litas est in Filio ex vi productionis; et est prima aequalitas,
apud Augustinum, VI de Trinit., cap. ult.; et est perfectio
simpliciter, apud eundem, de Quantitate Animae, cap. ix.
Ergo est relatio realis. - Et confirmatur. Quia, secluso orani
intellectu, Filius est realiter aequalis Patri: ergo aliqua ae-
qualitate aequalis: ergo non aequalitate quae est relatio ra-
tionis.
Praeterea, inquit Scotus, si esset inaequalitas inter Pa-
trem et Flium, esset relatio realis: ergo aequalitas est rea-
lis. - Et confirraatur, Invenitur inaequalitas perfecta in re:
ergo et aequalitas. Sed nuUa potest esse nisi in divinis per-
sonis: quoniam oranis alia quantitas est imperfecta. Ergo.
IX. Ad evidentiara horum, adverte quod defectus pri-
mae conditionis positae in littera, idest si non est distinctio
* Cf. ibid. realis fundaraentorum *, infert quod irapossibile est funda-
tas relationes esse reales. Quoniara ipsa sunt quae prirao
referuntur, sicut albedo primo disgregat: et de eis primo
intelligitur , cum dicitur quod exigitur distinctio extremo-
rum: esse enim aequale primo convenit quanto, et cui-
cumque substrato vel coniuncto non convenit nisi ratione
quanti.
Secunda autem conditio non facit relationes non esse
reales : sed facit eas non esse alias a fundamentis. Unde
quaelibet duo correlativa realibus relationibus oppositionis
opponuntur ad invicem, sed sunt illamet correlativa : seipsa
enim paternitas opponitur relative filiationi. Et propterea,
si priraa conditio non deficeret, aequalitas Filii ad Patrem
esset ipsa filiatio, et Patris ad Filium esset paternitas.
X. Unde ad rationera priraam * dicitur, quod antecedens ' Cf. nnm.Tii.
est sane intelligendum. Potest enim dupliciter intelligi : pri-
rao, ut sonant verba, scilicet quod unitas quantitatis faciat
aequale; alio raodo, quod unitas, idest indistinctio quan-
titatis ab alia secundura raaius et rainus, faciat aequale.
Rursus, aequale potest dupliciter surai: uno raodo, ut si-
gnificat relationem aequalitatis realem ; alio raodo, ut signi-
ficat aequalitatem indistincte, sive secundum rem sive non. -
Si primo modo sumatur antecedens, verum est de aequali
secundo modo, idest confuse surapto; et non de aequali-
tate, idest reali relatione; et ideo ratio nihil valet. - Si se-
cundo modo, antecedens verum est de aequalitate reali: et
est radix positionis nostrae.
Et ex his patet quod secunda ratio male interpretatur
conditiones relationum realium: debent enim extrema rea-
liter distingui secundum fundamenta , si relationes sunt
praeexigentes fundaraenta.
Ad tertium autem dicitur dupliciter. Primo, quod re-
lationes originis fundantur super actibus notionalibus. Et
cum dicitur, illi sunt res respectivae : respondetur quod ex
hoc bene sequitur, ergo relationes originis non sunt aliae
relationes ab illis; et non sequitur, ergo non sunt relatio-
nes reales. - Secundo dicitur, et raelius, quod illa conditio
intelligitur de relationibus inexigentibus fundaraentura. Sunt
enim relationes duplicis ordinis. Quaedam ferunt secum
non solum fundamenta, sed etiam supposita : et hae sunt re-
lationes originis, quas dixiraus * constituere hypostases, etc. ' Qu-xi-, art. 4,
Quaedam vero non ferunt, sed supponunt fundamenta et vm.
hypostases: et tales sunt aequalitas et similitudo. Et ideo
illae reales, istae non. - Et per hoc patet solutio rationum
Scoti in Quodlibetis. Procedunt enim ex hoc, quod essentia
est fundamentura relationura originis : quod non est verura,
proprie loquendo.
Ad confirmationem vero de albedine, negatur quod ibi
esset similitudo, pro relatione reali: nisi forte ratione diver-
sarura partium ipsius albedinis extensae, quod est extra
propositura.
XI. Ad ea vero quae primo contra conclusionem obii-
ciuntur *, unica est responsio, quod Filius est, secluso omni ' Cf. num. vni.
intellectu, vere et realiter aequalis Patri quoad unitatem
essentiae et distinctionem personarum, et quoad relativam
appellationem fundamentaliter: haec enim habet ex vi ge-
nerationis. Et sic est priraa aequalitas; et non per realitatera
additae relationis. Sicut etiara Filius est idera sibi ipsi rea-
lissirae, secluso orani intellectu, et hoc habet a Patre, etc. ;
et taraen non sequitur, ergo relatio identitatis sibi est rea-
lis; est enim idem sibi identitate fundamentaliter. Et ita
Filius aequalis aequalitate fundamentaliter surapta. Haec
enira instantia raanifestat vitiura obiectionum. - Nec est ve-
rum quod aequalitas, formaliter sumpta, sit perfectio sim-
pliciter. Nec Augustinus hoc dicit, quamvis dicat quod
aequalitatem inaequalitati iure praeponis. Album enim nigro
iure praepones, et tamen neutrura est perfectio sirapliciter.
Scito tamen veritatera, quod aequale, non quoad relatio-
nem, sed quoad fundamentum, praeponitur inaequali, quia
unum praeponitur raulto, et sicut unura praeponitur multo :
unum autera perfectionem simpliciter non dicit, nisi ens de-
nominatum unum sit perfectio simpliciter. Et propterea ae-
quale a genere perfectionum simpliciter est valde remotum.
Nec realitas inaequalitatis, si esset in divinis, infert rea-
litatem aequalitatis. Quoniam illa habet duas quantitateS
numero distinctas, raaiorem scilicet et minorera : haec autem
unara tantura de facto habet. - De perfectione autera ae-
qualitatis dupliciter contingit loqui: scilicet absolute, et ut
realis relatio. Et utroque modo concedo quod invenitur in
re perfecta aequalitas : sed primo modo sumpta, in divinis ;
438
QUAESTIO XLII, ARTICULUS II
secundo autem modo, in aliis rebus. Falsum est enim, imo
impossibile, quod secundo modo inveniatur in divinis: quo-
niam est forma imperfectionem coexigens, scUicet distinctio-
nem numeralem absolutorum.
XII. Et bene in re hac advertas, et concedas, in divinis
veram aequalitatem, et perfectam, et primam, summam, etc,
ut in corpore articuli probatum est : sed non inquantum est
relatio realis , ut in responsione ad quartum dicitur. Nec
fallaris, digrediendo ab aequalitate uno modo, ad eam alio
modo.
ARTICULUS SECUNDUS
UTRUM PERSONA PROCEDENS SIT COAETERNA SUO PRINCIPIO, UT FILIUS PATRI
III Sent., dist. m, art. i; De Pot., qu. iii, art. i3; Compend. TTieoU, cap. xLm;
In Decretal. I; loan., cap. i, lect. i.
»D SECUNDUM sic PROCEDiTUR. Vidctur quod
I persona procedens non sit coaeterna
'suo principio , ut Filius Patri. Arius
sienim duodecim modos generationis as-
signat. Primus modus " est iuxta fluxum lineae
a puncto: ubi deest aequalitas simplicitatis. Se-
cundus modus est iuxta emissionem radiorum a
sole: ubi deest aequalitas naturae. Tertius modus
est iuxta characterem, seu impressionem a sigillo :
ubi ^ deest consubstantialitas et potentiae efficien-
tia. Quartus modus est iuxta immissionem bonae
voluntatis a Deo: ubi etiam deest consubstantia-
litas. Quintus modus est iuxta exitum accidentis a
substantia: sed accidenti deest subsistentia. Sextus
modus est iuxta abstractionem speciei a materia,
sicut sensus accipit speciem a re sensibili: ubi
deest aequalitas ^" simplicitatis spiritualis. Septimus
modus est iuxta excitationem ° voluntatis a co-
gitatione : quae quidem excitatio temporalis est.
Octavus modus est iuxta transfigurationem , ut
ex aere fit imago: quae materialis est. Nonus
modus est motus ' a movente : et hic etiam po-
nitur effectus et causa. Decimus modus est iuxta
educfionem specierum a genere: qui non ^
com-
in divinis,
quia
petit
Filio sicut genus de
est iuxta ideationem,
Pater non praedicatur de
specie. Undecimus modus "
ut arca exterior ab ea quae
est in mente. Duodecimus modus est * iuxta na-
scentiam , ut homo est a patre : ubi est prius
et posterius secundum tempus. Patet ergo quod
in omni modo ' quo aliquid est ex altero , aut
deest aequalitas naturae, aut aequalitas durationis.
Si igitur Filius est a Patre, oportet dicere vel
eum esse minorem Patre, aut posteriorem, aut "
utrumque.
2. Praeterea, omne quod est ex altero, habet
principium. Sed nullum aeternum habet princi-
pium. Ergo Filius non est aeternus, neque Spi-
ritus Sanctus.
3. Praeterea, omne quod corrumpitur, desinit
esse. Ergo omne quod generatur , incipit esse :
ad hoc enim generatur, ut sit. Sed Filius est ge-
nitus a Patre. Ergo incipit esse, et non est co-
aeternus Patri.
4. Praeterea, si Filius genitus est a Patre, aut
semper generatur, aut est dare aliquod instans
suae generationis. Si semper generatur ; dum au-
tem aliquid est in generari, est imperfectum, sicut
patet in successivis, quae sunt semper in fieri,
ut tempus et motus : sequitur quod Filius semper
sit imperfectus ; quod est inconveniens. Est ergo
dare aliquod instans generationis Filii. Ante illud
ergo instans Filius non erat.
Sed contra est quod Athanasius dicit *, quod
totae tres personae coaeternae sibi sunt.
Respondeo dicendum quod necesse est dicere
Filium esse coaeternum Patri. Ad cuius eviden-
tiam, considerandum est quod aliquid ex prin-
cipio existens posterius esse suo principio, potest
contingere ex duobus: uno modo, ex parte agen-
tis; alio modo, ex parte acdonis. Ex parte agentis
quidem, aliter in agentibus voluntariis, aliter in
agentibus naturalibus. In agentibus quidem voiun-
tariis, propter electionem temporis: sicut enim
in agentis voluntarii potestate est eligere formam
quam effectui conferat , ut supra * dictum est ,
ita in eius potestate est eligere tempus in quo
effectum producat. In agentibus autem naturalibus
hoc contingit, quia agens aliquod non a principio
habet perfecfionem virtutis ^ naturaliter ad agen-
dum, sed ei advenit post aliquod tempus; sicut
homo non a principio generare potest. - Ex parte
autem -" actionis, impeditur ne id quod est a prin-
cipio simul sit cum suo principio, propter hoc
quod actio est successiva. Unde, dato quod ali-
quod agens tali actione agere inciperet statim
cum est, non statim eodem instanti esset effectus,
sed in instanti ad quod terminatur actio.
Manifestum est autem secundurh praemissa *,
quod Pater non generat Filium voluntate, sed
natura. Et iterum, quod natura Patris ab aeterno
perfecta fuit. Et iterum , quod actio qua Pater
producit Filium, non est successiva : quia sic Fi-
lius Dei successive generaretur, et esset • eius
o) modus, - Om. ABCDE.
P) ubi. - etiam addunt ABCDE. - Pro potentiae efficientia, poten-
tiae efficacia BsA, ponitur efficientia ceteri et ed. a, et potentia et
efficientia ed. b.
Y) aequalitas. - qualitas ed. b. - Pro simplicitatis spiritualis, spiri-
tualitatis codices.
8) excitationem. - exactionem B, et ita mox exactio; margo A alia
littera cognitionem, alia littera exactionem, et mox exactio.
e) motus. - ut motus A, om. F.
?) non. - Om. ed. b. - in divinis om. BCDEFpA et ed. a.
I rj) modus. - Om. BD; modus est om. CEF.
6) modus est. ~ Om. ABCEFa; modus om. D. - Pro nascentiam,
nascentia PGa. - Seq. est om. codices.
i) quod in omni modo. - quod omni modo ABCDE. - Ante deest
Pab emittunt aut.
x) aut. - vel ABDEFGa, ad ed. b.
X) perfectionem virtutis. - principium perfectionis A.
(i) autem. — etiam B, om. P.
v) generaretur, et esset. - generatus esset et PGab, generaretur
esset et F; esset post materialis addit G, post motu Pab,
In Symbolo.
' Qu. xLi, art. 2.
Ibid.
QUAESTIO XLII, ARTICULUS III
439
* Serra. xxxviii
( al. de Verbis
Evang., Serm.
cxvii), cap.vi, X.
■ Parte III, cap.
X (Theodoti An-
cyr. £pisc. ho-
mil. in Natal.
Salv.).
D. 570.
generatio materialis et cum motu, quod est im-
possibile, Relinquitur ergo quod Filius fuit, quan-
documque fuit Pater. Et sic Filius est coaeternus
Patri: et similiter Spiritus Sanctus utrique.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Augusti-
nus dicit, in libro de Verbis Domini *, nuUus mo-
dus processionis alicuius creaturae perfecte re-
praesentat divinam generationem : unde oportet
ex multis modis colligere similitudinem, ut quod
deest ex uno, aliqualiter suppleatur ex altero. Et
propter hoc dicitur in Synodo Ephesina *: Coexi-
stere semper coaeternum Patri Filium, Splendor
tibi denuntiet; impassibilitatem nativitatis ostendat
Verbum ; consubstantialitatem Filii nomen insi-
nuet. Inter omnia tamen expressius repraesentat
processio verbi ab intellectu: quod quidem non
est posterius eo a quo procedit, nisi sit talis intel-
lectus qui exeat de potentia in actum : quod in
Deo dici non potest.
Ad secundum dicendum quod aelernitas excludit
principium durationis *, sed non principium originis.
Qu. xxvii, art.
?
Ad tertium dicendum quod omnis corruptio est
mutatio quaedam : et ideo omne quod corrum-
pitur, incipit non esse, et desinit esse. Sed ge-
neratio divina non est transmutatio , ut dictum
est supra *. Unde Filius semper generatur, et
Pater semper generat ^.
Ad quartum dicendum quod in tempore aliud
est quod est indivisibile, scilicet instans; et aliud
est quod est durans, scilicet tempus. Sed in ae-
ternitate ipsum nunc indivisibile " est semper stans,
ut supra * dictum est. Generatio vero " Filii non
est in nunc temporis , aut in tempore , sed in
aeternitate. Et ideo, ad significandum praesentia-
litatem et permanentiam aeternitatis, potest dici
quod semper nascitur , ut Origenes dixit *. Sed,
ut Gregorius * et Augustinus ** dicunt, melius
est quod dicatur .semrer natus: ut ly semper de-
. ..•',■'■ trium Quaest. ,
signet permanentiam aeternitatis, et ly natus per- qu- xxxvn.
fectionem geniti. Sic ergo Filius nec p imperfe- p
ctus est
' Q.U. X, art. 2,
ad I ; art. 4, ad 2.
3C
* In Hierem.Ho-
mil. VI.
♦ Moral. lib.
XXIX, cap. I.
Lib. Octog.
dixit.
neque erat qiiando non erat , ut Arius
?) Unde ... generat. - Om. codices et ed. a.
0) ipsum nunc indivisibile. — ipsum indivisibile CFG.
P addit et.
Ante semper
-.) vero. - ergo codices. - Pro signijicandum , significandam co-
dices et a b.
p) nec. - non P. - Pro Arius, Arrianus VDFab.
Commentaria Cardinalis Caietani
TiTULUs clarus est. - In corpore unica est conclusio, re-
sponsiva quaesito affirmative: Necesse est Filium esse
coaeternum Patri. - Probatur sic. Omne ex principio exi-
stens posterius illo, aut procedit ab illo voluntarie, aut a
natura paulatim perfecta, aut actione successiva : sed Pater
non generat Filium voluntate, sed natura ab aeterno per-
fecta, et absque actione successiva : ergo habet Filium coae-
ternum. - Et similiter est de Spiritu Sancto.
Maior declaratur, distinguendo causam posterioritatis ex
parte agentis, vel actionis, etc, ut patet in littera.
Minor vero, quoad ultirnam partem, declaratur, ducendo
ad impossibile: scilicet quod Filius esset successive natus, et
cum materia et motu. - Nec fundatur haec iilatio materiae
super hoc, quod ubicumque est successio, ibi sit materia :
sed quod ubicumque est generatio successiva substantiae,
ibi est materia.
* In Symbolo.
ARTICULUS TERTIUS
UTRUM IN DIVINIS PERSONIS SIT ORDO NATURAE
I Sent., dist. xii, art. i ; dist. xx, art. 3 ; De Pot., qu. x, art. 3 ; Contra errores Graec, parte II, cap. xxxi.
»D tertium sic proceditur. Videmr quod
in divinis personis non sit ordo natu-
'rae. Quidquid enim in divinis est, vel
^est essentia vel persona vel notio. Sed
ordo naturae non significat essentiam, neque est
aliqua personarum aut notionum. Ergo ordo na-
turae " non est in divinis.
2. Praeterea, in quibuscumque est ordo na-
turae, unum est prius altero, saltem secundum
naturam et intellectum. Sed in divinis personis
nihil -est prius et posterius , ut Athanasius di-
cit *. Ergo in divinis personis non est ordo na-
turae.
3. Praeterea, quidquid ordinatur, distinguitur.
Sed natura in divinis non distinguitur. Ergo non
ordinatur. Ergo non est ibi ordo naturae.
4. Praeterea, natura divina est eius essentia.
Sed non dicitur in divinis ordo essentiae. Ergo
neque ordo naturae.
Sed contra, ubicumque est pluralitas sine or-
Ibid.
dine, ibi est confusio. Sed in divinis personis non
est confusio, ut Athanasius dicit *. Ergo est ibi
ordo.
Respondeo dicendum quod ordo semper dicitur
per comparationem ad aliquod principium. Unde
sicut dicitur principium multipliciter, scilicet se-
cundum situm, ut punctus, secundum intellectum,
ut principium demonstrationis, et secundum cau-
sas singulas; ita etiam dicitur ordo. In divinis
autem dicitur principium secundum originem ,
absque prioritate, ut supra * dictum est. Unde •Qu.xxxni.art
oportet ibi esse ordinem secundum originem ^,
absque prioritate. Et hic vocatur ordo naturae,
secundum Augustinum *, non quo alter sit prius ">
altero, sed quo alter est ex altero.
Ad primum ergo dicendum quod ordo naturae
significat notionem originis in communi, non au-
tem ^ in speciali.
Ad secundum dicendum quod in rebus creatis,
etiam cum id quod est a principio sit suo prin-
i, ad 3.
Contra Maxi-
min., lib. II (al.
cap. XIV.
T
III
a) naturae. - Om.
P) ibi ... originem.
AEpC.
- ibidem esse originem B.
f) prius. - prior B.
3) autem. - aliquam ACDEFGa.
440
cipio coaevum secundum durationem, tamen prin-
cipium est prius secundum naturam et inteile-
ctum, si consideretur id quod est principium. Sed
si considerentur ipsae relationes causae et causati,
et principii et principiati, manifestum est quod
relativa sunt simul natura et intellectu, inquan-
tum unum est in definitione alterius. Sed in di-
vinis ipsae relationes sunt subsistentes personae
in una natura. Unde neque ex parte riaturae ,
neque ex parte relationum ', una persona potest
QUAESTIO XLII, ARTICULUS III
esse prior alia, neque etiam secundum naturam
et intellectum.
Ad tertium dicendum quod ordo naturae di-
citur, non quod ipsa natura ordinetur : sed quod
ordo in divinis personis attenditur secundum na-
turalem originem.
Ad quartum dicendum quod tiatura quodam-
modo importat rationem principii, non autem
essentia. Et ideo ordo originis melius nominatur
ordo naturae, quam ordo essentiae.
e) naturae ... relationum. - relationum ... naturae codices.
Oommentaria CarcLinalis Oaietani
* In resp. ad
qoaest.
• S. Ang. de Ci-
vit. Det, lib. V,
cap. I.
' Qu. XXXVI, art.
IN titulo, ly naturae non est obliquus determinatus per
ly ordo: sed e contra, determinans ipsum ordinem. Ita
quod non est sensus: Utrum sit ordo naturae , tanquam
rei ordinatae ; sed : Utrum sit ordo naturae, idest naturalis,
ut naturale distinguitur contra voluntarium.
II. In corpore una est conclusio: In personis divinis est
ordo naturae. - Probatur. Ordo semper est per comparatio-
nem ad aliquod principium : ergo est multiplex, iuxta mul-
tiplicitatem principii : ergo est in divinis secundum originem,
absque prioritate : ergo est ordo naturae.
Prima consequentia explanatur in situ, intellectu, et sin-
gulis causis. - Secunda autem probatur: quia principium
in divinis est secundum originem, absque prioritate, ex
qu. XXXIII , art. i . - Tertia autem manifestatur auctoritate
Augustini, qui et hoc vocabulum induxit.
III. Circa hanc partem, pro quanto ponitur ordo absque
prioritate, dubium insurgit apud multos, putantes de ra-
tione ordinis esse prioritatem et posterioritatem ; et sicut
ibi ponitur ordo originis , ponendum esse quod ibi sit
prioritas et posterioritas originis. ""
Verum, quia non est theologorum contentionibus de-
servire, et in re hac nulla dissensio est nisi in verbis, idcirco
breviter scito quod, cum ordo originis nihil aliud sit nisi
hoc esse ab hoc; et in eo secundum rem invenitur a quo
alius et qui ab alio; et rursus a quo alius est quandoque
a se producens, ut patet de primo producente; et in his
nulla sit discordia : consequens est quod inter nos et Sco-
tum, his omnibus consentientem, in Primo, distinctione xxviii,
quaest. ult. *, et Quodlibetis, quaest. iv, non sit controversia
secundum rem, sed tantum differentia est in vocabulis. Quo-
niam ipsi vocant prius origine a quo alius, et etiam a se
producens; posterius vero origine qui 'ab alio ; ita quod
prioritas originis est ly a quo seu a se, posterioritas vero
ly ab alio; ut patet ab ipsomet in Primo, dist. xii, qu. n, et
alibi. Unde in huiusmodi, propter sanctorum Doctorum
reverentiam , qui his vocabulis usi non sunt , et ad tol-
lendas erroris occasiones, sententiam teneant, sed linguam
cohibeant *.
Pariunt quoque huiusmodi locutiones obscuritatem in
rebus manifestis, ut patet cum fit quaestio de identitate vel
diversitate signi originis, quo vel quibus Pater et Filius spi-
rant: cum tamen res clara sit, quod Pater a se, et Filius
a Patre, unico simul actu spirant, ut unicum principium,
ut dictum est *.
IV. In responsione ad secundum, dubium occurrit, non
praeteritum a Scoto, in xxvxu distinctione Primi, qu. ult..
quod hoc dictum repugnat dictis in qu. xl , art. ult. Hic
namque dicitur : paternitas, sive Pater, nuUo modo est prior
Filio, ita quod nec secundum naturam, nec secundum in-
tellectum. Ibi autem expresse dictum est quod hypostasis
Patris est prior secundum intellectum actu notionali qui est
generatio activa ; et consequenter prior Filio, qui sequitur
generationem passivam, ut ibidem dicitur. Non ergo stant
haec duo simul.
V. Ad evidentiam huius difficultatis , et simpliciter et
ad hominem, scito quod de Patre et FUio in divinis con-
tingit loqui dupliciter. Uno modo , secundum rem pure :
et sic loquitur hic Auctor, negans omnem prioritatem et
posterioritatem. Et probat hoc efficacissima ratione : sciHcet
quod in eis non est nisi relatio et essentia ; in essentia
nulla est prioritas, cum sit una ; relationes sunt simul na-
tura et intellectu ; ergo. - Alio modo contingit loqui de eis
sub aliquo partiali conceptu, seu modo concipiendi: et sic
locutus est superius. Et merito : quia titulus articuli erat de
praeintellectione proprietatum respectu actuum, et e con-
verso ; et sic Pater (similiter et paternitas), conceptus ut hy-
postasis , praecedit , secundum intellectum , generationem
et Filium. Unde nulla est in dictis contradictio.
Imo ex hoc loco manifeste apparet quod Scotus, tam
in loco allegato, quam in Quodlibetis, qu. iv *, imposuit * Art. 2.
s. Thomae motivum ad faciendam illam distinctionem de
paternitate ut constitutiva et ut relatio, ut salvaret Patrem
esse priorem filio. Neque enim hoc somniavit Auctor un-
quam: sed hic docuit oppositum, dicens ipsas relationes
subsistentes, quae sunt Pater et Filius, oportere esse omnino
simul, etiam intellectu ; et hoc ex meritis rerum. Ratio enim
quae movit Auctorem ad illam distinctionem, fuit, quia rela-
tio unica habet duos actus, scilicet constituere hypostasim
et referre, ut ibi * patuit.
VI. Et scito quod , cum hac unica distinctione prae-
missa, scilicet de rebus secundum se , aut de eis secundum
aliquem specialem conceptum seu concipiendi modum, sol-
ves obiectiones eorum qui omnino prioritatem in divinis
probare volunt; vel ex eo quod Augustinus dicit * quod
nihil generat se, eo quod esset antequam esset, et sic de
ratione generantis est esse ante genitum; vel ex eis simili-
bus. Haec enim omnia non concludunt rem seu personam
generantem, etc, esse priorem, etiam secundum intellectum:
sed rem illam sic conceptam esse priorem secundum ratio-
nem. Constat autem non valere argumentum a re sic con-
cepta ad eandem simpliciter : est enim sophisma a secun-
dum quid ad simpliciter.
♦Comment. num.
XII, XIII.
•De7W«.,Iib.l,
cap. I.
QUAESTIO XLII, ARTICULUS IV
441
ARTICULUS QUARTUS
UTRUM FILIUS SIT AEQUALIS PATRI SECUNDUM MAGNITUDINEM
, I Sent., dist. xix, qu. i, art. 2; IV Cont. Gent,, cap. vii, xi; in Boet. de Trin., qu.iii, art. 4.
Vers. 28.
Vers. 28.
Vers. 6.
* Qu. XXVII, art.
2; qu. XXXIII ,
art. 2, ad 3, 4;
art. 3.
Num. 73.
D QUARTUM sic PROCEDiTUR. Vidctur quod
Filius non sit aequalis Patri in magnitu-
dine. Dicit enim ipse, loan. xiv*: Pater
maior me est; et Apostolus, I Cor. xv *:
Ipse Filiiis subiectiis erit illi qui sibi subiecit omnia.
2. Praeterea, paternitas pertinet ad dignitatem
Patris. Sed paternitas non convenit Filio. Ergo
non quidquid dignitatis habet Pater, habet Filius.
Ergo non est aequalis Patri in magnitudine.
3. Praeterea, ubicumque est totum et pars ,
plures partes sunt aliquid maius quam una tan-
tum vel pauciores ; sicut tres homines sunt aliquid
maius quam duo vei unus. Sed in divinis videtur
esse totum universale et pars: nam sub relatione
vel notione plures notiones continentur. Cum igi-
tur in Patre sint tres notiones, in Filio autem
tantum duae, videtur quod Filius non sit aequalis
Patri.
Sed contra est quod dicitur Philip. ii *: Non
rapinam arbitratiis est esse se aequalem Deo.
Respondeo dicendum quod necesse est dicere
Filium esse aequalem Patri in magnitudine. Ma-
gnitudo enim Dei non est aliud quam perfectio
naturae ipsius. Hoc autem est de ratione pater-
nitatis et filiationis, quod filius per generationem
pertingat ad habendam perfectionem naturae quae
est in patre, sicut et pater. Sed quia in homini-
bus generatio est transmutatio quaedam exeuntis "
de potentia in actum, non statim a principio homo
filius est aequalis patri generanti; sed per debi-
tum incrementum ad aequalitatem perducitur, nisi
aliter eveniat propter defectum principii genera-
tionis. Manifestum est autem ex dictis * quod in
divinis est proprie et vere paternitas et filiatio.
Nec potest dici quod virtus Dei Patris fuerit de-
fectiva in generando ; neque quod Dei Filius suc-
cessive et per transmutationem ad perfectionem
pervenerit. Unde necesse est dicere quod ab ae-
terno fuerit Patri ^ aequalis in magnitudine. Unde
et Hilarius dicit, in libro de Synod. * : Tolle cor-
porum injirmitates , tolle conceptus initium, tolle
dolores et omnem humanam necessitatem, omnis ^
filius secundum naturalem nativitatem aequalitas
patris est, quia est et similitudo naturae.
Ad primum ergo dicendum quod verba illa ^ in-
telliguntur dicta de Christo secundum humanam
naturam, in qua minor est Patre, et ei subiectus.
Sed secundum naturam divinam , aequalis est
Patri. Et hoc est quod Athanasius dicit *: Ae-
qualis Patri secundum divinitatem , minor Patre
secundum humanitatem. Vel ', secundum Hilarium,
in IX libro de Trin. *: Donantis auctoritate Pater
maior est, sed minor non est cui unum esse do-
natur *. Et in libro de Synod. ** dicit quod subie-
ctio Filii naturae pietas est, idest recognitio au-
ctoritatis paternae , subiectio autem ceterorum ,
creationis infirmitas.
Ad secundum dicendum quod aequalitas atten-
ditur secundum magnitudinem. Magnitudo autem
in divinis significat perfectionem naturae, ut di-
ctum est *, et ad essentiam pertinet. Et ideo ae-
qualitas in divinis, et similitudo, secundum es-
sentialia attenditur: nec potest ^ secundum distin-
ctionem relationum inaequalitas vel dissimilitudo
dici. Unde Augustinus dicit, Contra Maximinum*:
Originis quaestio est quid de quo sit; aequalitatis
autem, qualis aut quantus sit. Paternitas igitur est
dignitas Patris, sicut et essentia Patris: nam di-
gnitas absolutum est, et 'i ad essentiam pertinet.
Sicut igitur eadem essentia quae in Patre est
paternitas, in Filio est filiatio ; ita eadem dignitas
quae in Patre est paternitas, in Filio est filiatio.
Vere ergo dicitur quod quidquid dignitatis habet
Pater, habet Filius. Nec sequitur: paternitatem
habet Pater, ergo paternitatem habet Filius. Mu-
tatur enim quid in ad aliquid * : eadem enim est
essentia et dignitas Patris et Filii, sed in Patre
est secundum relationem dantis, in Filio secun-
dum relationem accipientis.
Ad tertium dicendum quod relatio in divinis
non est totum universale, quamvis de pluribus '
relationibus praedicetur: quia omnes relationes
sunt unum secundum essentiam et esse, quod
repugnat rationi universalis, cuius partes secun-
dum esse distinguuntur. Et similiter persona, ut
supra * dictum est, non est universale in divinis.
Unde neque omnes relationes sunt maius aliquid
quam una tantum ; nec omnes personae maius
aliquid quam una tantum "; quia tota perfectio
divinae naturae est in qualibet personarum.
o) exeuntis. - existentis FG.
P) Patri. - et Patri ACDEFGai. - Mox et ora. codices.
T) omnis. - et omnis BD. - et ante similitudo om. FGa.
3) quod verba illa. - quod tria illa A.
e) Vel. - Sed Pab.
^) potest. - distinguere addunt CDEFGpA. - Pro inaequalitas, inae-
qualitatis ACDE.
In Symbolo.
Num. 54.
D. 617.
* Nura. 79.
* In corpore. -
Cf. art. I, ad i.
' Lib. II, (al. ni),
cap. XVIII.
* Qu. XXX
4, ad 3.
7)) absolutum est, et. - absolutum est, absolutum autem G; est ab-
solutum et edd. a b, est absoluta et P.
9) in ad aliquid. - im hoc aliquid ACE, i« aliquid GpF.
i) pluribus. — similibus PACDEFGpB et ed. b, singulis sB.
x) nec omnes personae ... tantum. - nec tres personae sunt maius
aliquid quam una B , vel personae duae sunt plures una E, vel omnes
personae sunt maius aliquid quam una tantum FG, om. ACDa.
Commentaria Cardinalis Caietani
TiTULUs clarus est. - In corpore unica est conclusio :
Necesse est Filium esse aequalem Patri in magnitudine
ab aetemo.
SUMMAE Theol. D. Thomae T. I.
Et probatur primo quoad primam partem, sic. De ra-
tione paternitatis et filiationis est, quod filius accipiat per-
fectionem naturae, sicut pater: ergo Filius in divinis habet
56
442
QUAESTIO XLII, ARTICULUS V
perfectionem naturae paternae: ergo est aequalis Patri in
magnitudine.
Antecedens declaratur in creaturis. - Prima vero conse-
quentia probatur : quia in divinis est vere et proprie pa-
ternitas et filiatio. - Secunda autem : quia magnitudo nihil
aliud significat quam perfectionem naturae.
Quoad secundam vero partem, scilicet ab aeterno, pro-
batur. Virtus Dei Patris non est defectiva, neque Filius Dei
successive perficitur: ergo ab a^erno.
Et declaratur sequela: quia ex horum oppositis accidit
in humanis quod filius non statim aequatur patri. - Et con-
firmatur totum auctoritate Hilarii.
ARTICULUS QUINTUS
UTRUM FILIUS SIT IN PATRE, ET E CONVERSO
I Sent., dist. xix, qu. iii, art. 2; IV Cont. Gent., cap. ix; loan., cap. x, lect. vi; cap. xvi, lect. vii.
' Cap. I
- S. Th.
in, n. I.
lect. IV.
' Vers. 2.
>D QuiNTUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
Filius non sit in Patre, et e converso.
'Philosophus enim, in IV Physic. *, ponit
^octo modos essendi aliquid in aliquo ;
et secundum nuUum horum Filius est in Patre,
aut e converso, ut patet discurrenti per singulos
modos. Ergo Filius non est in Patre, nec e con-
verso.
2. Praeterea, nihil quod exivit ab aliquo, est
in eo. Sed Filius ab aeterno exivit a Patre, secun-
dum illud Micheae v*: Egressus eius ab initio,
a diebus aeternitatis. Ergo Filius non est in Patre.
3. Praeterea, unum oppositorum non est in
altero. Sed Filius et Pater opponuntur relative.
Ergo unus non potest esse in alio.
Sed contra est quod dicitur loan. xiv*: Ego
in Patre, et Pater in me est.
Respondeo dicendum quod in Patre et Filio tria
" est considerare, scilicet essentiam ", relationem
et originem ; et secundum quodlibet istorum Fi-
lius est in Patre, et e converso. Secundum es-
sentiam enim Pater est in Filio, quia Pater est
sua essentia, et communicat suam essentiam Fi-
lio, non per aliquam suam transmutationem : unde
sequitur quod, cum essentia Patris sit in Filio,
quod in Filio sit Pater. Et similiter, cum Filius
sit sua essentia, sequitur quod sit in Patre , in
quo est eius essentia. Et hoc est quod Hilarius
* Num. 37, 38. dicit, V de Trin. *: Naturam suam, ut ita dicatn,
' Vers. 10.
sequitur immutabilis Deus, immutabilem gignens
Deum. Subsistentem ergo in eo Dei naturam in-
telligimus , cum in Deo Deus insit. - Secundum
etiam relationes, manifestum est quod unum op-
positorum relative est in altero secundum intel-
lectum. - Secundum originem etiam, manifestum
est quod processio verbi intelligibiiis non est ad
extra '', sed manet in dicente. Id etiam quod P
verbo dicitur, in verbo continetur. - Et eadem
ratio est de Spiritu Sancto.
Ad primum ergo dicendum quod ea quae in
creaturis sunt, non sufficienter repraesentant ea
quae Dei sunt. Et ideo secundum nullum "> eo- T
rum modorum quos Philosophus enumerat, Filius
est in Patre, aut e converso. Accedit tamen magis
ad hoc modus ille, secundum quem aliquid di-
citur esse in principio originante : nisi quod deest
unitas essentiae, in rebus creatis, inter principium
et id quod est a principio.
Ad secundum dicendum quod exitus Filii a Patre
est secundum modum processionis interioris, prout
verbum exit a corde, et manet in eo. Unde exitus
iste in divinis est secundum solam distinctionem
relationum ; non secundum essentialem aliquam ^ «
distantiam.
Ad tertium dicendum quod Pater et Filius op-
ponuntur secundum relationes, non autem secun-
dum essentiam. Et tamen oppositorum relative ^ «
unum est in altero, ut dictum est *. ' i" corpore.
o) essentiam. - essentiam et P. - Pro istorum, horum codices.
p) ad extra. - aliquid extra PB.
y) nullum. - intellectum addit B. - Pro eorum, horum ABCDE, i7-
lorum FG.
8) essentialem aliquam. - aliquam aequalem B, aliquam essentialem
ceteri ; aliquam om. a.
e) relative. - relatione P.
Commentaria Cardinalis Caietani
TiTULus clarus est. - In corpore unica est conclusio, ha-
bens tres partes : Pater est in Filio , et e converso ,
secundum essentiam et relationem et originem.
Quoad primam partem, probatur sic. Essentia Patris est
in Filio : ergo Pater est in Filio. - Antecedens manifestatur :
quia Pater communicat essentiam Filio absque aliqua trans-
mutatione. Consequentia vero probatur : quia Pater est sua
essentia. - Et similiter, e converso, essentia Filii est in Patre:
ergo Filius est in Patre, quia Filius est sua essentia. - Et
confirmatur auctoritate Hilarii.
II. Circa hanc partem acjverte duo. Primum est, quod
Patrem esse in Filio ratione essentiae, potest intelligi du-
pliciter. Uno modo , quod ipsa essentia secundum se sit
ratio essendi in Filio; quemadmodum dicimus quod Pater
intelligit ratione essentiae. Et hic sensus alienus est a mente
Auctoris: sic enim optime sequeretur, ergo Filius est in
Filio ; sicut sequitur , ergo Filius intelligit. Alio modo ,
quod essentia, ut una in pluribus, sft ratio uni quod sit in
alio ; quemadmodum etiam dicimus quod essentia , ut in
principio, est ratio generandi. Et sic verificatur in proposito.
Esse enim in alio, cum duo exigat, coniunctionem et dis-
tinctionem extremorum, dupliciter contingit : vel secundum
rationem, quoad distinctionem , ut deitas in Deo, et uni-
versaliter forma in supposito a quo non distinguitur rea-
liter; vel secundum rem. In proposito intelligitur secundum
rem, ita quod ad esse in invicem divinarum personarum
concurritet realis alietas et realis coniunctio: est enim Pater
in Filio ut consubstantialis in alio consubstantiali, ratione
unius essentiae in utroque.
Ex hoc autem scito secundo, quod esse in persona, ut
modo loquimur , est de numero notionalium mixtorum ,
sicut potentia generandi: quoniam claudit in se distlnctio-
nem personarum et unitatem essentiae. Et propterea, sicut
in aliis huiusmodi mediis inter essentialia et notionalia non
valet argumentum ad essentialia pure sumpta, ita nec hic.
Unde, sicut essentia non generat, et tamen in Patre est ratio
QUAESTIO XLII, ARTICULUS VI
443
generandi ; ita ipsa non est in aliqua persona eo modo quo
persona una est in alia, et ipsa tamen in pluribus est ratio
essendi in invicem.
Et ex his patet primo efficacia rationis litterae , quae
non ex identitate Patris aut Filii cum essentia, ut quidam
intellexisse videntur; sed ex unitate essentiae utriusque, pro-
cedit. Et optime hoc insinuatur in ipsis Patris et Fihi ac
essentiae nominibus. - Patet secundo solutio rationum alla-
• Qu. I. tarum in xix distinctione Primi *, apud Capreolum. Ambae
namque conditiones simul iunctae reddunt processum va-
lidum.
III. Unum tamen restat dubium: an ista ratio valeat ex
unitate essentiae utriusque, ita quod par fuerit dixisse, es-
sentia Patris est in Filio, ergo etc, et, essentia Patris est
Filius , ergo etc. : idest, an ad vim processus exigatur ille
modus in, ut iacet in littera, scihcet, essentia Patris est in
Filio, ergo etc. - Et ratio dubii est, quia ly in non nisi rela-
tionem rationis dicit: Pater autem est in Filio secundum
rem. - Et rursus, essentia alio modo est in Filio quam Pater
in Filio : quia iUa ut forma in supposito, hic ut supposi-
tum substantiale in alio supposito.
IV. Ad hoc dicitur quod , quia ad veritatem proposi-
tionum modus significandi tantum spectat, quod quandoque
variat veritatem , idcirco, licet processus iste, quoad rem,
super unitate essentiae in pluribus fundetur (hoc enim con-
substantiales personas reddit , et unam substantialiter in
alia ponit secundum rem); tamen, quoad manifestandum
quod proprie verificatur haec locutio, Pater est in Filio, et
e converso, fundatur etiam supra ly in. Ex hoc enim quod
una essentia plurium congrue admittit ly in respectu singu-
larum personarum, optime sequitur: Ergo quaelibet persona,
ratione illius essentiae, potest quoque dici esse in alia.
Nec obstat diversitas modi : imo de necessitate oportet
diversum esse modum rationis essendi et entis , ut patet
inductive. - Nec officit 'tjuod relationem significat rationis :
quoniam rationis quoque relatio est, cum dicitur, Pater est
in Filio, sicut cum dicitur, aequalis Filio ; nulla siquidem
in divinis est realis relatio praeter illas quatuor relationes
originis. Unde, sicut de aequalitate et similitudine persona-
• Cf. art. I, Com- rum distinctum est, quoad fundamentum et extrema, etc. *;
ment. n. vi sqq. j^^ j^ ^^^^ j^ inviccm proportionaliter dicendum est : inclu-
dit enim unitatem essentiae et distinctionem personarura,
• Num. II. sicut iUae , ut ex dictis * patet.
; Cf. num. I. V. Quoad secundam vero partem *, probatur. Unum
correlativum est in alio secundum intellectum: ergo una
persona divina est in alia secundum relationem.
VI. Contra hanc rationem arguunt Aureolus et Durandus,
• Cf. num. 11. apud Capreolum ubi supra *. Primo, quia unum relativum
non est in alio, sed ad aliud, et distinguitur ac opponitur. -
Secundo , quia sic Spiritus Sanctus non esset in Patre et
FUio, quia non refertur ad eos : sed in spiratore, ad quem
refertur.
VII. Sed haec et similia facillime apparet nihil obstare.
in solisque verbis differentiam esse. Neque enim vult Auctor
Patrem esse in Filio secundum rem, quoad relationem (quo-
niam liquet Patrem, ut sic, ad FiHum esse, non in FiUo):
sed secundum inteUectum, seu definitivam rationem: fre-
quentissimo namque usu dicimus unum correlativum in ra-
tione alterius esse, ut Porphyrius in Praedicabilibus * dicit. "df.deSpecie.
Et cum in littera explicite ponatur ly secundum intellectum,
mirum est quomodo isti arguant contra hoc.
Rursus , cum unicuique modo sat sit propria habere
infra suam rationem formalem, nuUum inconveniens est
concedere quod Spiritus Sanctus non est secundum intel-
lectum, quoad relationera, in Patre et FiUo, nisi ut sunt spi-
rantes ipsum. Non enim a quoUbet modo exigendum est
quidquid ex omnibus simul modis habetur; ut arguens
somniat fuisse de intentione Auctoris. Unde, si ex hoc in-
ferretur, ergo Spiritus Sanctus non est in Patre et Filio,
vel, ergo non est in Patre et Filio nisi ut spirantibus, so-
phisma est a secundum quid ad simpliciter. Est namque
in eis sic ; et est in eis ratione essentiae, ut consubstantiaUs,
ut in primo modo dictum est *; et etiam secundum origi- " Num. n.
nem, ut dicetur *. Non valet igitur argumentum, Spiritus • Nura. seq.
Sanctus secundum relationem non est in Patre et Filio
nisi sic, ergo Spiritus Sanctus non est in eis nisi sic: ly
enim secundum relationem se habet ut secundum quid.
VIII. Quoad tertiam autem partem *, probatur. Verbum ' Cf. num. i.
non procedit extra dicentem, et quod verbo dicitur, in verbo
continetur: ergo una persona divina est in alia secundum
originem.
IX. Contra hanc rationem arguit Aureolus, supra *, du- " Cf. num. vi.
pliciter. Primo, quia modus essendi in alio sicut principio,
est imperfectior, ut Commentator vult., IV Physic, cora-
ment. xxin; et non est reciprocus. Modus autem quo una
persona divina est in alia, est perfectissimus, et reciprocus.
Ergo. - Secundo, quia secundum hanc rationem Pater esset
in Verbo, sicut totus mundus est in Verbo. Probatur sequela :
quia esset ut res dicta, et constat totum mundum Verbo
Dei dictum esse.
X. Ad haec dicitur, quod esse in principio activo con-
tingit dupliciter, scilicet extraneo et intraneo, idest secun-
dum operationem transeuntem, et immanentem. Et quod,
licet esse in principio activo extraneo sit imperfectionis ,
sicut esse causatum, esse taraen in principio intraneo, nul-
lius imperfectionis est. Unde in littera probatio sumpta est,
quia verbum non procedit extra dicentem. - Reciprocatio
autem etiam in extraneis admittitur; dum causam in effe-
ctibus esse per imitationem seu repraesentationem conce- •
dimus.
Ad secundum vero dicendum, quod res dicta non est
uno modo : quaedam enim est res essentialiter dicta, quae-
dam vero repraesentative. Pater igitur est in Filio ut res
essentiaUter dicta Verbo : creaturae autem omnes dicuntur
repraesentative , inquantum scilicet representantur in Deo,
cuius essentialiter est Verbum ut dicti et dicentis.
ARTICULUS SEXTUS
UTRUM FILIUS SIT AEQUALIS PATRI SECUNDUM POTENTIAM
I Sent., dist. XX, art. 2; IV Cont. Gent., cap. vii, viii.
Vers. 19.
»D SEXTUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
Filius non sit aequalis Patri secundum
*potentiam. Dicitur enim loan. v *: Non
ootest Filius a se facere qiiidquam, nisi
quod viderit Patrem facientem. Pater autem a se
potest facere. Ergo Pater maior est Filio secun-
dum potentiam.
2. Praeterea, maior est potentia eius qui prae-
cipit et docet, quam eius qui obedit et audit.
Sed Pater mandat Filio, secundum illud loan. xiv*:
Sicut mandatum dedit mihi Pater, sicfacio. Pater
etiam docet Filium, secundum illud loan. v " *:
Pater diligit Filium, et omnia demonstrat ei quae
ipsefacit. Similiter et Filius audit, secundum illud
loan. v '^ *: Sicut audio , iudico. Ergo Pater est
maioris potentiae quam Filius.
3. Praeterea, ad omnipotentiam Patris per-
tinet quod possit Filium generare sibi aequalem :
a) etiam ... loan. v. - etiam docet {dedit AC), secundum illud co-
dices et ed. a.
^) facit ... loan. v. - facit loan. (secundum loan. B) v Filius (et
Filius ed. a) audit, secundum illud ABCDEFa; Similiter et om. etiam G.
Vers. 31.
a
Vers. 20.
Vers. 30.
444
QUAESTIO XLII, ARTICULUS VI
♦ Lib. n (al.III),
cap. VII.
* Qu. xu, art. 6,
ad I, 2.
Cit. vers. ig.
Art. 4.
dicit enim Augustinus, in libro Contra Maximin.*:
Si non potiiit generare sibi aequalem, ubi est omni-
potentia Dei Patris? Sed Filius non potest gene-
rare Filium, ut supra * ostensum est. Non ergo
quidquid pertinet ad omnipotentiam Patris, potest
Filius. Et ita non est ei in potestate aequalis.
Sed contra est quod dicitur loan. v *: Quae-
cumque Pater facit, haec et Filius similiter facit.
Respondeo dicendum quod necesse est dicere
quod Filius est aequalis ^' Patri in potestate. Po-
tentia enim agendi consequitur perfectionem na-
turae: videmus enim in creaturis quod quanto
aliquid * habet perfectiorem naturam, tanto est
maioris virtutis in agendo. Ostensum est autem
supra * quod ipsa ratio divinae paternitatis et fi-
liationis exigit quod Filius sit aequalis Patri in
magnitudine, idest in perfectione naturae. Unde
relinquitur quod Filius sit aequalis Patri in po-
testate. - Et eadem ratio est de Spiritu Sancto re-
spectu utriusque.
Ad primum ergo dicendum quod in hoc quod
dicitur quod Filius ^ non potest a se facere quid-
quam, non subtrahitur Filio aliqua potestas quam
habeat Pater; cum statim subdatur quod quaecum-
que Pater facit, Filius similiter facit. Sed osten-
ditur quod Filius habet potestatem a Patre, a quo
habet naturam. Unde dicit Hilarius, IX de Trin.*:
Naturae divinae haec unitas est, ut ita per se agat
Filius, quod non a se agat.
Ad secundum dicendum quod in demonstratione
Patris et auditione Filii, non intelligitur nisi quod
Pater communicat scientiam Filio, sicut et essen-
tiam. Et ad idem potest referri mandatum Patris,
per hoc quod ab aeterno dedit ei ^ scientiam et
voluntatem agendorum, eum generando. - Vel po-
tius referendum est ad Christum secundum hu-
manam naturam.
Ad tertium dicendum quod, sicut eadem essen-
tia quae in Patre est paternitas, in Filio est fi-
liatio ; ita eadem est potentia qua Pater generat, et
qua Filius generatur. Unde manifestum i est quod
quidquid potest Pater, potest Filius. Non tamen
sequitur quod possit generare : sed mutatur quid
in ad aliquid, nam generatio significat relationem
in divinis. Habet ergo Filius * eandem omnipo-
tentiam quam Pater, sed cum alia relatione. Quia
Pater habet eam iit dans: et hoc significatur, cum
dicitur quod potest generare. Filius autem habet
eam ut accipiens : et hoc significatur, cum dicitur
quod potest generari.
Num. 48.
Y) quod Filius est aequalis. - Filium esse aequalem codices.
8) aliquid. - quid D, aliquis Pab.
e) quod Filius. - Filius Vb.
"d ei. - Om. codices et ab.
Tj) manifestum. - verum ABCDE.
0) Fllius. - Om. ACDEFG. - Pro omnipotentiam, potentiam Pab.
Commentaria Cardixialis Caietani
TiTULus clarus. - In corpore una conclusio , responsiva
afifirmative: Filius est aequalis Patri in potestate,
Probatur. Ratio paternitatis et filiationis exigit aequali-
tatem in magnitudine et perfectione naturae : ergo aequa-
litatem in potestate. - Antecedens patet ex articulo quarto. -
Consequentia vero probatur: quia potentia activa sequitur
perfectionem naturae. Quod probatur: quia in creaturis,
quanto aliquid est perfectioris naturae, tanto est maioris
virtutis in agendo; ut patet inductive et in eadem specie,
et in genere corporum, et universaliter substantiarum.
QUAESTIO XLIII, ARTICULUS I
445
QUAESTIO QUADRAGESIMATERTIA
DE MISSIONE DIVINARUM PERSONARUM
IN OCTO ARTICULOS DIVISA
* Cf. qu. XLii ,
Introd.
DEiNDE considerandum de missione " divina-
rum Personarum *.
Et circa hoc quaeruntur octo.
Primo : utrum alicui divinae Personae conve-
niat mitti.
Secundo : utrum missio sit aeterna , vel tem-
poralis tantum.
Tertio : secundum quid divina Persona invisi-
biliter mittatur.
Quarto : utrum cuilibet Personae conveniat
mitti.
Quinto : utrum invisibiliter mittatur tam Filius,
quam Spiritus Sanctus.
Sexto: ad quos fiat missio invisibilis.
Septimo : de missione visibili.
Octavo : utrum aliqua Persona mittat seipsam,
visibiliter aut invisibiliter.
ARTICULUS PRIMUS
UTRUM ALICUI PERSONAE DIVINAE CONVENIAT MITTI
I Sent., dist. xv, qu. i, art. i; IV Cont. Gent., cap. xxiii; Contra errores Graec, cap. xiv.
cap. XVI, vers.53
54
• De Trin., lib
\TI, num. 39.
D PRiMUM sic PROCEDITUR. Videtur quod
Personae divinae non conveniat mitti.
Missus enim minor est mittente. Sed
,una Persona divina non est minor alia.
Ergo una Persona non mittitur ab alia.
2. Praeterea, omne quod mittitur, separatur a
• Lib. V, supcr mittente: unde Hieronymus (X\c\X.,Super Erechiel.*:
Quod coniunctum est, et in corpore uno copula-
tum , mitti non potest. Sed in divinis Personis
nihil est separabile, ut Hilarius dicit *. Ergo una
Persona non mittitur ab alia.
3. Praeterea, quicumque mittitur, ab aliquo
loco ^ discedit, et ad aliquem locum de novo
vadit. Hoc autem divinae Personae non convenit,
cum ubique sit. Ergo divinae Personae non con-
venit mitti.
Sed contra est quod dicitur loan. viii *: Non
sum ego solus , sed ego et qui misit me , Pater.
Respondeo dicendum quod in ratione missionis
duo importantur : quorum unum est habitudo
missi ad eum a quo mittitur ; aliud "^ est habitudo
missi ad terminum ad quem mittitur. Per hoc
autem quod aliquis mittitur, ostenditur processio
quaedam missi a mittente; vel secundum impe-
rium, sicut dominus mittit servum ; vel secundum
consilium, ut si consiliarius mittere dicatur regem
ad bellandum *; vel secundum originem, ut si di-
catur quod flos emittitur ab arbore. Ostenditur
etiam habitudo ad terminum ^ ad quem mittitur,
ut aliqtio modo ibi esse incipiat; vel quia prius
Vers. 16.
ibi omnino non erat quo mittimr; vel quia in-
cipit ibi aliquo modo esse, quo prius non erat.
Missio igitur divinae Personae convenire potest,
secundum quod importat ex una parte processio-
nem originis a mittente; et secundum quod im-
portat ex alia parte novum modum existendi in
aliquo ^. Sicut Filius dicitur esse missus a Patre
in mundum *, secundum quod incoepit 1 esse in
mundo visibiliter per carnem assumptam : et ta-
men ante in mundo erat, ut dicitur loan. i *.
Ad primum ergo dicendum quod missio importat
minorationem in eo qui mittitur, secundum quod
importat processionem a principio mittente " aut
secundum imperium, aut secundum consilium:
quia imperans est maior, et consilians est sapien-
tior. Sed in divinis non importat nisi processio-
nem originis; quae est secundum aequalitatem,
ut supra * dictum est.
Ad secundum dicendum quod illud quod sic
mittitur ut incipiat esse ubi prius nuUo modo
erat, sua missione localiter movetur: unde oportet
quod loco separetur a mittente. Sed hoc non ac-
cidit in missione divinae Personae : quia Persona
divina missa, sicut non incipit esse ubi prius non
fuerat, ita nec ' desinit esse ubi fuerat. Unde talis
missio est sine separatione ; sed habet solam dis-
tinctionem originis.
Ad tertium dicendum quod obiectio illa pro-
cedit de missione quae fit secundum motum lo-
calem; quae non habet locum in divinis.
loan. X, 36.
Vers. 10.
• Qu.
4, 5.
xLii, art.
a) missione. — emissione BD.
p) loco. - Om. codices.
Y) aliud. - autem addunt ABCFG.
S) bellandum. - duellum addit B.
t) ad terminum. - termini ACDEFG, quae pB.
?) aliquo. - alio PsA et a b.
i|) incoepit. — incipit BDFGa. - Pro esse in mundo visibiliter, m
mundo esse Pab. - Pro ante, antea ABDEFGafr.
6) processionem a principio mittente. - processionim a mittente
principio FG, processionem a mittente vel primo principio editio a,
processionem a principio mittentem editio b.
i) nec. — non codices.
446
QUAESTIO XLIII, ARTICULUS II
Commentaria Cardiiialis Caietani
TiTULus ex consuetudine Scripturae clarus est. - In cor-
pore unica est conclusio, responsiva affirmative: Alicui
Personae divinae potest convenire mitti.
Probatur sic. Missio includit duo : scilicet habitudinem
processionis a mittente, vel secundum imperium, vel secun-
dum consilium, vel secundum originem; et habitudinem ad
id quo mittitur, incoeptionis essendi, simpliciter vel novo
modo. Ergo Personae divinae potest competere missio, ut
importat habitudinem processionis secundum originem , et
habitudinem incoeptionis novi modi essendi in alio, - Et
confirmatur consequens. Quia de facto Filius est missus a
Patre, ut novo modo esset in mundo, scilicet per assum-
ptam carnem.
II. Adverte hic quod simul littera tradidit et quid sit
missio, et quot includat, et quotupliciter dicatur ; et absque
alio medio intulit conclusionem : quoniam constat alicui
Personae divinae convenire processionem secundum origi-
nem , et novum modum essendi in aliquo , ut de Filio
explanatur.
Dubium autem quod circa rationem missionis est, in
ultimo huius quaestionis articulo tractabitur: quoniam ibi
ex proposito accidit.
" Homil. XXVI in
Evang.
* Vers. 4.
ARTICULUS SECUNDUS
UTRUM MISSIO SIT AETERNA, VEL TEMPORALIS TANTUM
I Sent., dist. xv, qu. iv, art. 3.
»D SECUNDUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
missio possit esse aeterna. Dicit enim
'Gregorius *: eo mittitur Filius, quo ge-
^neratur. Sed generatio Filii est aeterna.
Ergo et missio.
2. Praeterea, cuicumque convenit aliquid tem-
poraliter, illud mutatur. Sed Persona divina non
mutatur. Ergo missio divinae Personae non est
temporalis, sed aeterna.
3. Praeterea, missio processionem importat.
Sed processio divinarum Personarum est aeterna.
Ergo et missio.
Sed contra est quod dicitur Galat. iv * :
Ciim venit plenitudo temporis, misit Deus Filium
suum.
Respondeo dicendum quod in his quae impor-
tant originem divinarum Personarum, est quae-
dam differentia attendenda. Quaedam enim in
sui significatione important solam habitudinem
ad principium, ut processio et exitus. Quaedam
vero, cum habitudine ad principium, deteYminant
processionis terminum. Quorum quaedam deter-
minant terminum aeternum , sicut generatio et
spiratio : nam generatio est processio divinae Per-
sonae in naturam divinam ; et spiratio , passive
accepta, importat processionem Amoris subsisten-
tis. Quaedam vero, cum habitudine ad principium,
important terminum temporalem ", sicut missio
et datio: mittitur enim aliquid ad hoc ut sit in
aliquo, et datur ad hoc quod ^ habeatur ; Perso-
sonam autem divinam haberi ab aliqua creatura,
vel esse novo modo existendi in ea, est quod-
dam temporale.
Unde missio et datio in divinis dicuntur tempo-
raliter tantum. Generatio autem et spiratio solum
ab aeterno. Processio autem et exitus dicuntur in
divinis et aeternaliter et temporaliter : nam Filius
ab aeterno processit ut sit Deus; temporaliter
autem ut etiam '' sit homo, secundum missio-
nem visibilem ; vel etiam ut sit in homine , se-
cundum invisibilem missionem.
Ad primum ergo dicendum quod Gregorius loqui-
tur de * generatione temporali Filii, non a Patre,
sed a Matre. - Vel, quia ex hoc ipso Filius habet
quod possit mitti, quod est ab aeterno genitus.
Ad secundum dicendum quod divinam Perso-
nam esse novo modo in aliquo, vel ab aliquo
haberi temporaliter, non est propter mutationem
divinae Personae, sed propter mutationem crea-
turae : sicut et ' Deus temporaliter dicitur Domi-
nus, propter mutationem creaturae.
Ad tertium dicendum quod missio non solum
importat processionem a principio , sed deter-
minat processionis terminum temporalem. Unde
missio solum est temporalis. - Vei ^, missio in-
cludit processionem aeternam, et aliquid addit,
scilicet temporalem effectum : habitudo enim di-
vinae Personae ad suum principium non est nisi
ab aeterno. Unde gemina dicitur processio, aeterna
scilicet et temporalis, non propter hoc quod ha-
bitudo ad principium geminetur: sed geminatio
est ex parte termini temporalis et aeterni.
a) temporalem. - personalem B.
P) quod. - ut codices.
f) etiam. - Ora. codices. - Item post vel.
•\ rrrriJonf i
6) de. - vel de CDEFG.
e) sicut et. - sed et AFa, sicut B, sed CDE.
C) Vel. - Nam B.
Commentaria Cainiinalis Caietani
IN titulo, ly tantttm positum est propter processionem ,
quae distinguitur in aeternam et temporalem, xiv dist.
I Sent. Ita quod quaestio est : An missio divinae Personae
distinguenda sit in aeternam et temporalem; an inveniatur
tantum missio temporalis, et nulla sit missio aeterna.
II. In corpore ponitur una distinctio trimembris, cum
tribus conclusionibus, iuxta singula membra. Distinctio est.
Nominum significantium originem divinarum Personarum,
quaedam significant solum habitudinem ad principium, ut
processio: quaedam, cum habitudine ad principium, proces-
sionis terminum aeternum, ut generatio et spiratio: quae-
dam, cum habitudine ad principium, processionis terminum
temporalem, ut missio et datio. Quod probatur : quia mit-
titur aHquid ad hoc quod in aliquo sit , simpliciter vel
novo modo ; datur vero ad hoc ut habeatur; utrumque
autem horum est temporale.
QUAESTIO XLIII, ARTICULUS III
447
Conclusiones autem sunt, quod nomina tertii ordinis
dicuntur temporaliter tantum ; secundi vero , aeternaliter
tantum ; primi autem, utroque modo. Et sio patet responsio
satis clara.
III. In responsione ad tertium, adverte diligenter quod
duae responsiones ibi datae non differunt in numero si-
gnificatorum, quoniam secundum utramque missio importat
processionem a principio, et terminum seu effectum tem-
poralem : sed in qualitate seu specie processionis. Nam
prima responsio intendit quod missio importat processio-
nem in communi in terminum temporalem : secunda au-
tem intendit quod missio includit processionem aeternam
et efifectum temporalem.
Et hanc responsionem secundam praefert Auctor primae
ex hoc, quia habitudo divinae Personae ad suum princi-
pium est una tantum, iila scilicet qua aeternaliter procedit
ab eo : secundum autem primam responsionem , Persona
missa, puta Filius, praeter generationis respectum, refertur
ad Patrem ut mittentem ipsum in terminum temporalem,
puta assumptam carnem. Et ad hoc confirmandum, expo-
nitur distinctio quae fit de gemina processione, temporali
scilicet et aeterna ; quod ibi non geminatur respectus ad
principium, sed ad terminum , quoniam alter est aeternus,
alter temporalis.
Et hanc secundam responsionem sectatur Auctor com-
muniter.
ARTICULUS TERTIUS
UTRUM MISSIO INVISIBILIS DIVINAE PERSONAE SIT SOLUM SECUNDUM DONUM GRATIAE
GRATUM FACIENTIS
I Sent., dist. xiv, qu. ii, art. 2.
D TERTiUM sic PROCEDITUR. Vidctur quod
missio invisibilis divinae Personae non
sit solum secundum donum " gratiae
igratum facientis. Divinam enim Perso-
nam mitti, est ipsam donari. Si igitur divina Per-
sona mittitur solum secundum dona gratiae gra-
tum facientis, non donabitur ipsa Persona divina,
P sed solum dona eius '^. Quod est error dicentium
Spiritum Sanctum non dari, sed eius dona.
2. Praeterea, haec praepositio secundum de-
notat habitudinem alicuius causae. Sed Persona
divina est causa quod habeatur donum gratiae
gratum facientis, et non e converso ; secundum
•vers. 5. WXud. Rom.y*: Caritas Dei diffusa est in cor-
dibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est
nobis. Ergo inconvenienter dicitur quod Persona
divina secundum dona gratiae gratum facientis
mittatur.
• cap. XX. 3. Praeterea, Augustiuus dicit, IV de Trin. *,
quod Filius , cmn ex tempore mente percipitur ,
mitti dicitur. Sed Filius cognoscitur non solum
per gratiam gratum facientem, sed etiam per gra-
tiam gratis datam, sicut per fidem et per scien-
T tiam. Non ergo Persona divina mittitur ^ secun-
dum solam gratiam gratum facientem.
■ Ennarat. m 4. Praeterea , Rabauus dicit * quod Spiritus
^"■iiTsMpt" i Sanctus datus est Apostolis ad operationem mi-
ve^rs".'!!!^^' ''"' raculorum. Hoc autem non est donum gratiae
gratum facientis , sed gratiae gratis datae. Ergo
Persona divina non solum datur secundum gra-
tiam gratum facientem.
Sed contra est quod Augustinus dicit, XV de
• cap. XXVII. Trin. *, quod Spiritus Sanctus procedit tempora-
liter ad sanctificandam creaturam. Missio autem
est temporalis processio. Cum igitur sanctificatio
creaturae non sit nisi per gratiam gratum facien-
tem, sequitur quod missio divinae Personae non
sit nisi per gratiam gratum facientem.
Respondeo dicendum quod divinae Personae
convenit mitti, secundum quod novo modo existit
in aliquo; dari autem, secundum quod habetur
ab aliquo. Neutrum autem horum est nisi secun-
dum gratiam gratum facientem. Est enim unus *
communis modus quo Deus est in omnibus rebus
per essentiam , potentiam et praesentiam , sicut
causa in effectibus participantibus bonitatem ipsius.
Super istum modum autem communem, est unus
specialis % qui convenit creaturae rationali, in qua
Deus dicitur esse sicut cognitum in cognoscente
et amatum in amante. Et quia, cognoscendo et
amando , creatura rationalis sua operatione at-
tingit ad ipsura Deum, secundum istum specialem
modum Deus non solum dicitur esse in creatura
rationali, sed etiam habitare in ea sicut in tempio
suo. Sic igitur nullus alius effectus potest esse
ratio quod divina Persona sit novo modo in ra-
tionali creatura, nisi gratia gratum faciens. Unde
secundum solam gratiam gratum facientem, mit-
titur et procedit temporaliter Persona divina. -
Similiter illud solum habere dicimur, quo libere
possumus uti vel frui. Habere autem potestatem
fruendi divina Persona, est solum secundum gra-
tiam gratum facientem. - Sed tamen in ipso dono
gratiae gratura facientis, Spiritus Sanctus habetur,
et inhabitat horainem. Unde ipsemet Spiritus San-
ctus datur ^ et mittitur.
Ad primum ergo dicendum quod per donum
gratiae gratum facientis perficitur creatura ratio-
nalis, ad hoc quod libere non solum ipso dono
creato utatur, sed ut "" ipsa divina Persona fruatur.
Et ideo raissio invisibilis " fit secundum donum
gratiae gratum facientis, et tamen ipsa Persona
divina datur.
Ad secundum dicendum quod gratia gratum fa-
ciens disponit aniraara ad habendam divinam Per-
sonam: et significatur hoc, cum dicitur quod Spi-
o) donum. - dona ABCDEG.
fi) sed solum dona eius. - sed dona eius codices. - Pro non dari,
non donari VGa.
f) Non ergo Persona divina mittitur. - Ergo Persona divina non
solum datur ed. a; solum post ergo addunt VGb, post mittitur ceteri. -
solam om. codices et a b.
3) unus. - Om. P6.
e) specialis. - specialis modus A, modus specialis B.
rae, alicui naturae B, naturae P.
!:) datur. - et datur ACDEG.
i\) ut. - etiam BC, et E, etiam ut G.
0) invisibilis. - visibilis codices.
Pro creatu-
448
QUAESTIO XLIU, ARTICULUS III
ritus Sanctus datur secundum donum gratiae. Sed
tamen ipsum donum gratiae est a Spiritu Sancto :
et hoc significatur, cum dicitur quod caritas Dei
diffunditur in cordibus nostris ' per Spiritum San-
ctum.
Ad tertium dicendum quod, licet per aliquos ef-
fectus Filius cognosci possit a nobis, non tamen
per aliquos effectus nos inhabitat, vel etiam ha-
betur a nobis ".
Ad quartum dicendum quod operatio miraculo-
rum est manifestativa gratiae gratum facientis,
sicut et donum prophetiae, et quaelibet gratia
gratis data. Unde I Cor. xii *, gratia gratis data
nominatur manifestatio Spiritus. Sic igitur Apo-
stolis dicitur "Hatus Spiritus Sanctus ad operatio-
nem miraculorum, quia data est eis gratia gra-
tum faciens cum signo manifestante. - Si autem
daretur solum signum gratiae gratum facientis
sine gratia, non diceretur dari simpliciter Spiritus
Sanctus ; nisi forte cum aliqua determinatione ,
secundum quod dicitur quod alicui datur spiritus
propheticus vel miraculorum, inquantum a Spiritu
Sancto habet virtutem prophetandi vel miracula
faciendi.
Vers. 7.
t) in cordibus nostris. - Om. codices et ed. a.
x) a nobis. - Otn. ACDEFGafr.
Commentaria Cardinalis Caietani
IN titulo, missio invisibilis dicitur. Quoniam, ut ab Augu-
stino, IV de Trin. *, et in xv distinctione Primi, tractatur,
missio distinguitur in missionetn visibilem, et in missionem
invisibilem. Et dicitur visibilis, illa quae fit cum aliquo signo
sensibili: sicut Spiritus Sanctus missus est in forma ignis
et columbae, et Filius in carne humana. Invisibilis autem,
cum fit intus in anima absque exterioribus signis; ut cum
infunditur gratia communiter. De hac ergo invisibili missione
divinae Personae ad animam , est nunc quaestio : utrum
attendatur tantum secundum gratiam gratum facientem ,
quae filios Dei constituit ; an etiam secundum alia dona,
communia bonis et malis, puta secundum scientiam, fidem,
prophetiam, etc. Et dicitur gratia gratum faciens, ad diffe-
rentiam gratiae gratis datae, ut sunt illae de quibus Apo-
■lCap.xnsqq. stolus ad Corintltios *.
II. In corpore tria intendit probare. Primum est, quod
Persona divina mittitur invisibiliter secundum solam gra-
tiam gratum facientem. Et haec est conclusio directe re-
sponsiva quaesito. - Secundum est, quod Persona divina
datur etiam secundum solam gratiam. - Tertium est, quod
Persona divina in ipso gratiae dono simul datur et mit-
' Cf. num. X. titur, ibi : Sed tamen in ipso dono *.
Probat autem haec, adunando duo prima, sic. Divinae
Personae missio quidem exigit existentiam novo modo in
aliquo, datio autem exigit quod habeatur ab aliquo: ergo
utrumque exigit gratiam gratum facientem. - Et probatur
sequela : quia neutrum horum est nisi secundum perfectam
• Cf. num. IX. gratiam. Quod in littera singillatim probatur *.
III. Et primo, de novo modo existendi, sic. Modi exi-
stendi Dei in creaturis sunt duo, communis scilicet et spe-
cialis. Primus attenditur secundum participationem causae
ab effectibus ; et distinguitur per essentiam, praesentiam et
■ Art. 3. potentiam, de quibus in qu. vni * diffuse tractatum est.
Secundus vero, specialis, attenditur secundum esse obiecti-
vum respectu solius creaturae rationalis. Et quia secundum
hunc modum Deus ipse attingitur ut amatus et cognitus,
ideo sic existit novo modo in creatura rationali ut in templo
suo. Et consequenter secundum solam gratiam novo modo
existit.
IV. Circa hanc deductionem, dubium occurrit de intento,
et de vi processus. De intento quidem: an intendat novum
modum existendi tanquam disparatum ab illis quatuor enu-
meratis (scilicet per essentiam, praesentiam, potentiam, et
ut cognitum ac amatum), ita quod detur quintus modus,
proprius gratiae, secundum quem Persona divina existat
cum mittitur; aut intendit novum modum existendi tan-
quam novam speciem alicuius istorum quatuor modorum.
Si primum intendit, ergo falsum dicit quod secundum illum
modum quo amatum est in amante, Deus habitat in crea-
tura rationali ut in templo. - Si vero intendit secundum,
pari, et forte meliori ratione, novus hic modus potest poni
nova aUcuius illorum trium priorum modorum species,
puta esse per essentiam : quoniam gratia est in essentia
animae a Deo immediatione virtutis et suppositi.
V. De vi autem processus, dubium est primo, quoniam
causa reddita in littera non est causa. In littera enim dicitur:
quia, cognoscendo et amando, creatura rationalis attingit
operatione sua ad ipsum Deum, ideo secundum istum mo-
dum Deus habitat in ea ut in templo. Quod enim hoc non
sit causa, manifeste probatur : quia, cum posita causa po-
natur effectus, sequeretur quod in onini creatura rationali
cognoscente et amante Deum, habitaret ut in templo suo ;
quod patet esse falsum in gentilibus philosophis, etc.
Dubium est secundo, quia, concesso quod assignata causa
sit efficax, ambiguum tamen restat unde sequatur exclusiva,
scilicet quod secundum solam gratiam sit novus modus.
Quamvis enim Deus, ut cognitus et amatus, novo modo
sit per gratiara, non tamen per solam : quia per fidem et
prophetiam etiam est, ut cognitus et amatus, novo modo ;
ut patet in Christianis existentibus in mortali peccato, et
multa opera bona amore Dei facientibus. - Et quidquid sit
de re, dato quod sit verum quod per solam gratiam sit
novus modus, unde hoc probatur in littera? Et tamen cum
nota illationis subditur: Sic igitur nullus alius effectus
potest esse ratio quod divina Persona existat, nisi gratia
gratum faciens etc. NuIIa enim alia causa huius illationis
in littera apparet nisi supradicta ; quae aut solam exponen-
tem affirmativam, aut nullam infert. Voluntarie igitur ex-
clusiva illata est, etc.
VI. Ad primum dubium * dicitur, quod intendit non ' Cf. num. iv.
de disparato modo, sed de specie nova quarti modi. Et
quod quartus modus sit magis habilis ad hoc, in iittera
duplex ratio insinuatur , secundum duas differentias inter
ipsum et alios positas. Prima est, quod iste est specialis,
idest proprius rationali creaturae: reliqui vero communes
sunt omnibus. Secunda est, quod per istum Deus ipse at-
tingitur a creatura: per illos, effectus eius tantum. Oportet
enim eam excellentem missionem, utpote divinae Personae
ad rationalia, attendi secundum proprium et supremum
rationalis creaturae. Hoc autem constat non esse actum
aliquem primum, quoniam est sicut dormiens: nec quem-
libet actum secundum, sed eum quo cognoscitur ac amatur
ipse Deus optimus. Unde Deus ut per gratiae habitum in
anima existens, ignobiliori modo existit quam ipse in eadem
per gratiae. actus, scilicet cognitionem et amorem, quanto
actus praestat habitui, et tangere secundum se praestat
tactui per aliud. Solus igitur quartus modus est, secundum
quem novus inquirendus est modus existendi Dei in crea-
tura rationali.
VII. Ad secundum vero et tertium dubiura * simul di- * Cf. nnm. v.
citur, quod littera potest dupHciter exponi. Primo, ut reddat
causam quasi proprii generis ; secundo, ut reddat causam
quasi proprFae /orwae *. Potest siquidem intelligi de amore * Cf. num. «eq.
et cognitione Dei absolute: et potest intelligi de amore et
cognitione Dei in se, ut est ex caritate diligendus. Si de
amore-Dei absolute intelligamus , tunc redditur ratio pro-
prii et per sc generis illius novi modi qui quaeritur. Ex
eo enim quod iste modus quartus est specialis creaturae
QUAESTIO XLIII, ARTICULUS IV
449
* Cap. :
lib. VI, cap. XII,
n. 7.
rationali, et secundum eum Deus ipse attingitur operatione
creaturae , sequitur quod excellens ille modus quaesitus
infra latitudinem istius contineatur. Et hic sensus aperte
praetenditur in littera.
Et sic patet nihil obstare obiectionem secundi dubii.
Quoniam stat quod sit vera causa assignans proprium ge-
nus, et tamen non valet, ergo iibi est illa causa, ibi est
illa species, sed, ergo ibi est illud genus: licet enim animal
sit proprium leonis genus, invenitur tamen extra leonem. -
Et quoniam omnis species constituitur differentia per se
sui generis , et non differentia per accidens , ut patet VII
Metaphys. *; ideo ex hoc quod quartus ille modus est pro-
prium genus istius novi, oportet quod iste novus modus
consistat in differentia Dei ut amati et cogniti. Et cum
Deus, ut amatus et cognitus, praeter communem modum
non sit nisi uno modo , simpliciter loquendo, scilicet per
caritatem seu gratiam sanctificantem templum suum ; con-
sequens est quod ex illa causa habeatur etiam exclusiva,
de qua est tertium dubium.
At si dixeris quod in littera non habetur quod Deus
non est praeter communem modum amatus nisi ab his
quos inhabitat, etc, fateor. Sed memento quod Auctor hic
supponit proprietates gratiae et caritatis : et propterea, ta-
citis his, cucurrit ad conclusionem. Ipsa quoque exercitatio
ecclesiastica nobis hoc insinuat. Deum enim a nullo amari
(nisi communiter) concedimus existenti in peccato mortali,
seu extra gratiam : quare hoc, quasi in promptu esset, ex
practica subintellectum est.
VIII. Si vero de amore Dei quo ex caritate diligitur, in-
terpretemur *, brevior est via. Ex eo namque quod, amando
et cognoscendo, creatura rationalis ad tantam celsitudinem
conscendit, quod Deum ipsum , idest secundum quod in
se est ex caritate diligendus, attingit; sequitur statim et
quod secundum hunc quartum modum in hac sui celsitu-
dine tantum, divina Persona non solum existat, sed inha-
bitet ut in templo, quo actibus cognitionis et amoris co-
litur; quoniam extra hanc celsitudinem non attingitur ipse
secundum quod in se est, prout ex caritatte diligitur, Et
quoniam haec celsitudo et hoc templum sola gratia fit, ideo
optime infertur: Ergo sola gratia gratum faciens est ratio
ut Deus novo modo sit in creatura rationali. - Et sic patet
solutio utriusque dubii.
IX. Deinde probatur in littera assumptum, de haberi
Personam divinam ab aliquo *. Habetur solum quo libere
quis potest uti vel frui : ergo Persona divina sola gratia
habetur. - Probatur sequela: quia per solam gratiam potest
quis Persona divina frui.
X. Tertium autem, scilicet quod ipsa Persona divina
simul datur et mittitur *, probatur : quia ipso gratiae dono
Spiritus Sanctus inhabitat creaturam.
'Cf.num.praec.
init.
Cf. num. u.
Cf. ibid.
ARTICULUS QUARTUS
UTRUM PATRI CONVENIAT MITTI
I Sent,, dist. XV, qu. ii; Contra errores Graec, cap. xiv.
D QUARTU.M sic PROCEDiTUR. Videtur quod
etiam Patri" conveniat mitti. Mitti enim
divinam Personam est ipsam dari. Sed
Pater dat seipsum : cum haberi non pos-
? sit, nisi se ipso ^ donante. Ergo potest dici quod
Pater mittat seipsum.
2. Praeterea, Persona divina mittitur secun-
dum inhabitationem gratiae. Sed per gratiam tota
Trinitas inhabitat in nobis, secundum illud loan.
• vers. 23. XIV *: Ad eum veniemus, et mansionem apud eum
faciemus. Ergo quaelibet divinarum Personarum
mittitur.
3. Praeterea, quidquid convenit alicui Perso-
nae, convenit omnibus, praeter notiones et per-
T sonas. Sed missio non significat "* aliquam per-
sonam: neque etiam notionem, cum sint tantum
'Qu.xxxii,art.3. quinque notiones, ut supra * dictum est. Ergo
cuilibet Personae divinae convenit mitti.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in II li-
bro de Trin. *, quod solus Pater nunquam legitur
missus.
Respondeo dicendum quod missio in sui ratione
importat processionem ab alio ; et in divinis, se-
' Cap. V. - Cf.
Contra Sermon.
Arian., cap. iv.
cundum originem, ut supra * dictum est. Unde,
cum Pater non sit ab alio, nullo modo convenit
sibi mitti; sed solum Filio et Spiritui Sancto, qui-
bus convenit esse ab alio.
Ad primum ergo dicendum quod si dare importet
liberalem communicationem alicuius , sic Pater
dat seipsum, inquantum se liberaliter communicat
creaturae ad fruendum. Si vero importet auctori-
tatem dantis respectu eius quod datur, sic non
convenit dari in divinis nisi Personae quae est ab
alio ; sicut nec mitti.
Ad secundum dicendum quod, licet effectus gra-
tiae sit etiam a Patre, qui inhabitat per gratiam,
sicut et ^ Fihus et Spiritus Sanctus ; quia tamen
non est ab alio, non dicitur mitti. Et hoc est quod
dicit Augustinus, IV de Trin.*, quod Pater, cum in
tempore a quoquam cognoscitur, non dicitur misstcs:
non enim habet de quo sit, aut ex quo procedat.
Ad tertium dicendum quod missio, inquantum
importat processionem a mittente, includit in sui
significatione notionem, non quidem in speciali,
sed in generali, prout esse ab alio est commune
duabus notionibus.
Art. I.
Cap. XX.
a) etiam Patri. - Patri etiam P, etiam om. Gab.
p) se ipso. - seipsum A, se B.
f) missio non significat.
5) et. - Om. ABCDE.
missi non significant B.
Commentaria Cardin.alis Caietani
TiTULus clarus. - In corpore una conclusio responsiva
quaesito : Patri non convenit mitti, sed Filio et Spiritui
Sancto.
Probatur. Missio importat processionem ab alio, et in
divinis secundum originem: ergo non Patri, sed FUio et
Spiritui Sancto convenit mitti. - Consequentia probatur:
quia Pater nullo modo est ab alio, sed Filius et Spiritus
Sanctus.
SUMMAE Theol. D. Thomae T. I.
3?
45o
QUAESTIO XLIII, ARTICULUS V
* Vers. II.
Vers. 2.
Art. I, 4.
* Vers. 10.
Vers. 23.
ARTICULUS QUINTUS
UTRUM FILIO CONVENIAT INVISIBILITER MITTI
I Sent., dist. XV, qu. iv, art. i ; IV Cont. Gent., cap. xxm.
' Qu. XXXVIII ,
art. 2.
>D QUiNTUM sic PROCEDiTUR. Vidctur quod
Filio non conveniat invisibiliter mitti.
'Missio enim invisibilis divinae Personae
^attenditur secundum dona gratiae. Sed
omnia dona gratiae pertinent ad Spiritum San-
ctum , secundum illud I Cor. xii * : Omnia ope-
ratur unus atque idem Spiritus. Ergo invisibiliter
non mittitur nisi Spiritus Sanctus.
2. Praeterea, missio divinae Personae fit se-
cundum gratiam gratum facientem. Sed dona quae
pertinent ad perfectionem intellectus, non sunt
dona gratiae gratum facientis: cum sine caritate
possint haberi, secundum illud I ad Cor. xiii *: Si
habuero prophetiam, et noperim mysteria omnia,
et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem,
ita ut montes transferam, caritatem autem non ha-
beam , nihil sum. Cum ergo Filius procedat ut
Verbum intellectus, videtur quod non conveniat
sibi invisibiliter mitti.
3. Praeterea, missio divinae Personae est quae-
dam processio, ut dictum est *. Sed alia est pro-
cessio Filii, alia "■ Spiritus Sancti. Ergo et alia
missio, si uterque mittitur. Et sic altera earum
superflueret, cum una sit sufficiens ad sanctifican-
dam creaturam.
Sed contra est quod Sap. ix * dicitur de divina
Sapientia : Mitte illam de caelis sanctis tuis, et a
sede magnitudinis tuae.
Respondeo dicendum quod per gratiam gratum
facientem tota Trinitas inhabitat mentem, secun-
dum illud loan. xiv *: Ad eum veniemus, et man-
sionem apud eum faciemus. Mitti autem Perso-
nam divinam ad aliquem per invisibilem gratiam,
significat novum modum inhabitandi illius Per-
sonae, et originem eius ab alia. Unde, cum tam
Filio quam Spiritui Sancto conveniat et inhabi-
tare per gratiam et ab alio esse, utrique convenit
invisibiliter mitti. Patri autem iicet conveniat in-
habitare per gratiam, non tamen sibi convenit ab
alio esse; et per consequens nec mitti.
Ad primum ergo dicendum quod, licet omnia
dona, inquantum dona sunt, attribuantur Spiritui
Sancto, quia ^ habet rationem primi doni, secun-
dum quod est Amor, ut supra * dictum est; aliqua
tamen dona, secundum proprias rationes, attri-
buuntur per quandam appropriationem Filio, sci-
licet illa quae pertinent ad intellectum. Et se-
cundum illa dona attenditur missio Filii. Unde
Augustinus dicit, IV de Trin. *, quod tunc invi- * cap- «•
sibiliter Filius cuiquam "^ mittitur, cum a quoquam T
cognoscitur atque percipitur.
Ad secundum dicendum quod anima per gratiam
conformatur Deo. Unde ad hoc quod aliqua Per-
sona divina mittatur ad aliquem per gratiam,
oportet quod fiat assimilatio illius ad divinam
Personam quae mittitur per aliquod gratiae do-
num. Et quia Spiritus Sanctus est Amor, per do-
num caritatis anima Spiritui Sancto assimilatur:
unde secundum donum ^ caritatis attenditur missio ^
Spiritus Sancti. Filius autem est Verbum , non
qualecumque, sed spirans Amorem : unde Augu-
stinus dicit, in IX libro de Trin. *: Verbum ' quod *c:ap. x.
insinuare intendimus, cum amore notitia est. Non
igitur secundum quamlibet perfectionem intelle-
ctus mittitur Filius: sed secundum talem instru-
ctionem ^ intellectus, qua prorumpat in affectum ^
amoris, ut dicitur loan. vi *: Omnis qiii audivit ■ vers. 45.
a Patre, et didicit, venit ad me; et in Psalmo *: * p^- '^«vm, 4.
In meditatione mea exardescet ignis. Et ideo si-
gnanter dicit Augustinus * quod Filius mittitur,
cum a quoquam cognoscitur atque percipitur: per-
ceptio enim "^ experimentalem quandam notitiam
significat. Et haec proprie dicitur sapientia, quasi
sapida scientia, secundum illud Eccli. vi *: Sapien-
tia doctrinae secundum nomen eius est.
Ad tertium dicendum quod, cum missio importet
originem Personae missae et inhabitationem per
gratiam, ut supra * dictum est, si loquamur de * Art. i, 3.
missione quantum ad originem, sic missio Filii
distinguitur a missione Spiritus Sancti, sicut et
generatio a processione. Si autem quantum ad
effectum gratiae, sic communicant duae missiones
in radice gratiae, sed distinguuntur in effectibus
gratiae, qui sunt illuminatio intellectus, et inflam-
matio affectus. Et sic manifestum est quod una
non potest esse sine alia: quia neutra est sine
gratia gratum faciente, nec una Persona separatur
ab alia.
* Loco citato in
resp. ad i.
Vers. 23.
a) alia, — et codices et a i>.
P) quia. - qui F.
f) cuiquam. - cuicumque B, cuique ceteri et a b.
S) donum. - illud donum G, modum Pb.
e) Verbum. - Verbo autem P; autem add. etiam a b.
^) instructionem. - institutionem GpF, institutionem vel instructio-
nem Pab. - Pro qua, quae BFGa, quo kCEb, om. D.
»]) enim. - autem Pab.
Commentaria Cardinalis Oaietani
TITULUS ex praecedentibus patet. - In corpore una con-
clusio : Tam Filio quam Spiritui Sancto convenit invi-
sibiliter mitti. - Probatur. Mitti invisibiliter Personam divi-
nam, significat originem eius ab alia, et inhabitationem
illius per gratiam: sed utrique convenit utrumque horum :
ergo utrique convenit mitti. - Maior manifestatur ab oppo-
sito, et ex tota Trinitate et ex Patre : quoniam eis convenit
alterum tantum, scilicet inhabitare per gratiam.
QUAESTIO XLIII, ARTICULUS VI
45i
ARTICULUS SEXTUS *
UTRUM MISSIO INVISIBILIS FIAT AD OMNES QUI SUNT PARTICIPES GRATIAE
I Sent., dist. xv, qu, v, art. i .
Vers. 39.
• De Trin., lib.
XV, cap. XXVII.
Art. I.
»D SEXTUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
I missio invisibilis non fiat ad omnes qui
'sunt participes gratiae. Patres enim ve-
^teris Testamenti gratiae participes fue-
runt. Sed ad illos non videtur fuisse " facta missio
invisibilis : dicitur enim loan. vii * : Nondiim erat
Spiritits datus, quia nondum erat lesus glorifica-
tus. Ergo missio invisibilis non fit ad omnes qui
sunt participes gratiae.
2. Praeterea, profectus in virtute non est nisi
per gratiam. Sed missio invisibilis non videtur
attendi secundum profectum virtutis: quia profe-
ctus virtutis videtur esse continuus,, cum caritas
semper aut proficiat aut deficiat; et sic missio
esset continua. Ergo missio invisibilis non fit ad
omnes participes gratiae.
3. Praeterea, Christus et beati plenissime ha-
bent gratiam. Sed ad eos non videtur fieri missio:
quia missio fit ad aliquid distans; Christus autem,
secundum quod homo, et omnes beati perfecte
sunt uniti Deo. Non ergo ad omnes participes
gratiae fit missio invisibilis.
4. Praeterea, Sacramenta novae legis conti-
nent gratiam. Nec tamen ad ea dicitur fieri missio
invisibilis. Non ergo ad omnia quae habent gra-
tiam, fit missio invisibilis.
Sed contra est quod, secundum Augustinum *,
missio invisibilis fit ad sanctificandam creaturam.
Omnis autem creatura habens gratiam sanctifi-
catur. Ergo ad omnem creaturam huiusmodi fit
missio invisibilis.
Respondeo dicendum quod, sicut supra * di-
ctum est, missio de sui ratione importat quod ille
qui mittitur vel incipiat esse ubi prius non fuit,
sicut accidit in rebus creatis ; vel ^ incipiat esse
ubi prius fuit, sed quodam modo novo, secun-
dum quod ■' missio attribuitur divinis Personis.
Sic ergo in eo ad quem fit missio, oportet duo
considerare: scilicet inhabitationem gratiae, et in-
novationem quandam per gratiam. Ad omnes ergo
fit missio invisibilis, in quibus haec duo inve-
niuntur.
Ad primum ergo dicendum quod missio invisi-
bilis est facta ad Patres veteris Testamenti. Unde
dicit Augusfinus, IV de Trin. *, quod secundum
quod Filius mittitur invisibiliter, fit in hominibus
aut cum hominibus; hoc autem antea factum est
in Patribus et Prophetis. Quod ^ ergo dicitur, non-
dum erat datiis Spiritus, intelligitur de illa datione
cum signo visibiii, quae facta est in die Pente-
costes.
Ad secundum dicendum quod etiam ' secundum
profectum virtutis , aut augmentum gratiae , fit
missio invisibilis. Unde Augustinus dicit, IV de
Trin. *, quod ^ tunc cuiquam mittitur Filius, cum
a quoquam cognoscitur atque percipitur. quantum
cognosci et percipi potest pro captu vel proficientis
in Deum, vel perfectae in Deo animae rationalis.
Sed tamen secundum illud augmentum gratiae
praecipue missio invisibilis attenditur, quando ali-
quis proficit in aliquem novum actum, vel novum
statum gratiae *: ut puta cum aliquis proficit in
gratiam miraculorum aut prophetiae, vel in hoc
quod ex fervore caritatis exponit se martyrio ''',
aut abrenuntiat his quae possidet, aut quodcum-
que opus arduum aggreditur.
Ad tertium dicendum quod ad beatos est facta
missio invisibilis in ipso principio beatitudinis.
Postmodum autem ad eos fit missio invisibilis,
non secundum intensionem gratiae, sed secundum
quod aliqua mysteria eis revelantur de novo : quod
est usque ad diem iudicii. Quod quidem augmen-
tum attenditur " secundum extensionem gratiae ad
plura se extendentis. - Ad Christum autem fuit
facta invisibilis missio in principio suae conce-
ptionis, non autem postea: cum a principio suae
conceptionis fuerit plenus omni sapientia et gratia.
Ad quartum dicendum quod gratia est in Sacra-
mentis novae legis instrumentaliter, sicut forma
artificiati est in instrumentis artis, secundum quen-
dam decursum ' ab agente in patiens. Missio au-
tem non dicitur fieri nisi respectu termini. Unde
missio divinae Personae non fit ad Sacramenta,
sed ad eos qui per Sacramenta gratiam suscipiunt.
a) fuisse. — Om. codices et ed. a,
P) vel. - vel ut ADEFG.
Tf) quod. — quem modum A, quem BCDE.
3) Quod. - Cum Pab. - Post Spiritus ABCD addunt Sanctus. -
Pro intelligitur, intelligimus Pab.
e) etiam. - Om. ABCDE.
?) quod. - Om. ABCDEG. - In textu cit. pro cuiquam, cuique co-
dices et ab; animae addunt post proficientis Pb, post in Deum ed. a;
in Deo post rationalis ponunt Pfr, om. ed. a.
r|) exponit se martyrio. — exponeret se martyrio ABCDEG. - Pro
abrenuntiat , abrenuntiaret BD, abrenuntiet ceteri. - Pro aggreditur,
aggrediatur ACDEFG.
0) attenditur. - fit B.
i) decursum. - discursum Pab.
Cap. XX.
Ibid.
' D. 902.
Commentaria Cardinalis Caietani
TiTULUS clarus est. - In corpore una est conclusio impli-
cite responsiva quaesito affirmative: Missio invisibilis
fit ad omnes participes gratiae.
Probatur. Missio importat incoeptionem essendi, vel
simpliciter vel novo modo: ergo in eo ad quem fit missio
invisibilis, oportet ponere gratiam, et eius novitatem: ergo
missio invisibilis fit ad omnes in quibus sunt haec duo :
ergo ad omnes participes gratiae.
II. Adverte hic quod novitas gratiae non est a gratia
distincta , tanquam gratia possit esse non nova ; sed ad
ostendendum tempus quando fit invisibilis missio. Ad hoc
enim non sufficit sola inhabitatio gratiae^ ut patet in his
452
QUAESTIO XLIII, ARTICULUS VII
qui sunt in gratia , pro illo tempore quo eorum gratia
non augetur : est siquidem tunc inhabitans gratia , sed quia
deest innovatio aliqua, ideo tunc eis non fit missio. Et pro-
pterea puto Auctorem subticuisse conclusionem ultimo illa-
• Cf. nura. praec. tam *, quasi intulisset quod missio invisibiiis fit ad omnes
participes gratiae cum aliqua novitate; non ad excludendum
quosdam participes, sed quoddam tempus, ut dictum est,
et diffuse patet in responsionibus argumentorum. In quibus *Parteni,qu.vii,
ea quae dicuntur de Sacramentis et Christo, loco proprio * art! a^ qu^Lxli |
discutienda sunt. ^'''- '> '^-
ARTICULUS SEPTIMUS
UTRUM SPIRITUI SANCTO CONVENIAT VISIBILITER MITTI
I Sent., dist. xvi, art, i.
D sEPTiMUM sic PROCEDiTUR. Vidctur quod
Spiritui Sancto non conveniat visibiliter
,^ mitti. Filius enim, secundum quod visi-
^biliter missus est in mundum ", dicitur
esse minor Patre. Sed nunquam legitur Spiritus
Sanctus minor Patre, Ergo Spiritui Sancto non
convenit visibiliter mitti.
2. Praeterea, missio visibilis attenditur secun-
dum aliquam creaturam visibilem assumptam,
? sicut missio '^ Filii secundum carnem. Sed Spiritus
Sanctus non assumpsit aliquam creaturam visibi-
lem. Unde non potest dici quod in aliquibus crea-
turis visibilibus sit alio modo quam in aliis, nisi
forte sicut in signo; sicut est etiam in Sacramentis,
et in omnibus figuris legalibus. Non ergo Spiritus
Sanctus visibiliter mittitur: vel oportet dicere quod
secundum omnia huiusmodi, eius missio visibilis
"f attenditur ''.
3. Praeterea, quaelibet creatura visibilis est
effectus demonstrans totam Trinitatem. Non ergo
per illas creaturas visibiles magis mittitur Spiritus
^ Sanctus quam alia ^ Persona.
4. Praeterea, Filius visibiliter est missus se-
cundum dignissimam visibilium creaturarum, sci-
licet secundum naturam humanam. Si igitur Spi-
ritus Sanctus visibiliter mittitur, debuit mitti se-
cundum aliquas creaturas rationales,
5. Praeterea, quae visibiliter fiunt divinitus,
dispensantur per ministerium angelorum, ut Au-
•cap.x,xi.-cf. gustinus dicit, III de Trin.* Si ergo aliquae spe-
.cap.xxi. ^.^^ visibiies apparuerunt, hoc factum fuit per
angelos. Et sic ipsi angeli mittuntur, et non Spi-
ritus Sanctus.
6. Praeterea, si Spiritus Sanctus visibiliter mit-
tatur, hoc non est nisi ad manifestandum invi-
sibilem missionem , quia invisibilia per visibilia
manifestantur, Ergo ad quem missio invisibilis
facta non fuit, nec missio visibilis fieri debuit:
et ad omnes ad quos fit missio invisibiiis, sive
in novo sive in veteri Testamento, missio visibilis
E fieri debet ^ : quod patet esse falsum, Non ergo
Spiritus Sanctus visibiliter mittitur,
Sed contra est quod dicitur Matth. iii*, quod
Spiritus Sanctus descendit super Dominum bapti-
zatum in specie columbae.
Vers. 16.
Respondeo dicendum quod Deus providet omni-
bus secundum uniuscuiusque modum. Est autem
modus connaturalis hominis, ut per visibilia ad
invisibilia manuducatur, ut ex supra* dictis ^ patet: * Qu.xn,
et ideo invisibilia Dei oportuit homini per visi-
bilia manifestari. Sicut igitur seipsum Deus, et
processiones aeternas Personarum, per creaturas
visibiles, secundum aliqua indicia, hominibus quo-
dammodo demonstravit ; ita conveniens fuit ut
etiam invisibiles missiones divinarum Personarum
secundum aliquas visibiles creaturas manifesta-
rentur '\ - Aliter tamen Filius et Spiritus Sanctus. 1
Nam Spiritui Sancto, inquantum procedit ut Amor,
competit esse sanctificationis donum: Filio autem,
inquantum est Spiritus Sancti principium, com-
petit esse sanctificationis huius Auctorem. Et ideo
Filius visibiliter missus est tanquam sanctificatio-
nis Auctor: sed Spiritus Sanctus tanquam san-
ctificationis " indicium. *
Ad primum ergo DicENDUM quod Filius creaturam
visibilem in qua apparuit, in unitatem personae
assumpsit, sic ut quod de illa 'creatura dicitur,
de Filio Dei dici possit. Et sic, ratione naturae
assumptae, Filius dicitur minor Patre, Sed Spiri-
tus Sanctus non assumpsit creaturam visibilem
in qua apparuit, in unitatem personae, ut quod
illi convenit, de illo praedicetur, Unde non potest
dici minor Patre propter visibiiem creaturam '. '
Ad secundum dicendum quod missio visibiiis Spi-
ritus Sancti non attenditur secundum visionem
imaginariam, quae est visio prophetica, Quia, ut
Augustinus dicit, II de Trin. *, pisio prophetica * cap. vi
non est exhibita corporeis ocidis per formas cor-
poreas , sed in spiritu per spirituales corporum
imagines : columbam vero illam et ignem oculis ' *
viderunt quicumque viderunt. Neque iterum sic se
habuit Spiritus Sanctus ad huiusmodi species, sicut
Filius ad petram (quia dicitur*: Petra erat Chri- • 1 cor.,
stus). Hla enim petra iam erat in creatura, et per
actionis modum nuncupata est nomine Christi,
quem significabat : sed illa columba et ignis ad
haec tantum significanda repente extiterunt. Sed
videntur esse similia flammae illi quae in rubo ap-
paruit Moysi, et illi columnae ^ quam populus in >■
eremo sequebatur, et fulgoribus ac tonitruis quae
a) mtindum. - mundo P.
P) missio. - visio FGpD.
f) attenditur. — attendatur codices.
3) alia. - aliqua ADEFGpC, aliqua alia B.
e) debet. - deberet FG.
!;) ex supra dictis. - supra ex dictis ABDEG, sufra ex praedictis
edd. a b.
ri) manifestarentur. - manifestaret Ba.
8) Auctor: sed Spiritus Sanctus tanquam sanctificationis. - Omit-
tunt codices et editio a.
i) visibilem creaturam. - creaturam visibilem codices ; B addit
quam assumpsit.
x) oculis. - corporeis addunt BG.
X) columnae. — columbae Pfr.
X, 4.
QUAESTIO XLIII, ARTICULUS VII
453
In corpore.
fiebant ciim lex daretur in monte: ad hoc enim
rerum illarum corporalis extitit species, ut aliquid
signijicaret, atque praeteriret ^. - Sic igitur patet
quod missio visibilis neque attenditur secundum
visiones ' propheticas, quae fuerunt imaginariae,
et non corporales : neque secundum signa sacra-
mentalia veteris et novi Testamenti, in quibus
quaedam res praeexistentes assumuntur ad aliquid
significandum. Sed Spiritus Sanctus visibiliter di-
citur esse missus, inquantum fuit monstratus ^ in
quibusdam creaturis, sicut in signis, ad hoc spe-
cialiter factis.
Ad tertium dicendum quod, licet illas creaturas
visibiles tota Trinitas operata sit ", tamen factae
sunt ad demonstrandum specialiter hanc vel illam
Personam. Sicut enim diversis nominibus " signi-
ficantur Pater et Filius et Spiritus Sanctus, ita
etiam diversis rebus significari potuerunt; quam-
vis inter eos nulla sit separatio aut diversitas.
Ad quartum dicendum quod personam Filii de-
clarari oportuit ut sanctificationis Auctorem, ut
dictum est *: et ideo oportuit quod missio visibilis
Filii fieret secundum naturam rationalem, cuius
est agere, et cui potest competere sanctificare f.
Indicium autem sanctificafionis esse potuit quae-
cumque alia creatura. Neque oportuit quod crea-
tura visibilis ad hoc formata, esset assumpta a Spi-
ritu Sancto in unitatem personae : cum non assu-
meretur ad aliquid agendum, sed ad indicandum
tantum. - Et propter hoc etiam non oportuit quod
duraret, nisi quandiu perageret officium suum.
Ad quintum dicendum quod illae creaturae vi-
sibiles formatae sunt ministerio angelorum: non
tamen ad significandum personam angeli , sed
ad significandam personam Spiritus Sancti. Quia
igitur Spiritus Sanctus erat in illis creaturis visi-
bilibus sicut signatum in signo, propter hoc se-
cundum eas Spiritus Sanctus visibiliter mitti di-
citur, et non angelus.
Ad sextum dicendum quod non est de necessi-
tate invisibilis missionis, ut semper manifestetur
per aliquod signum visibile exterius: sed, sicut
dicitur I Cor. xii *, manifestatio Spiritus datur ali-
cui ad utilitatem, scilicet Ecclesiae. Quae quidem
ufilitas est, ut per huiusmodi visibilia signa fides
confirmetur et propagetur '. Quod quidem princi-
paliter factum est per Christum et per Apostolos,
secundum illud Hebr. 11 *: Cum initium accepisset
enarrari ^" per Dominum, ab eis qui audierunt in
nos confirmata est. Et ideo specialiter debuit fieri
missio visibilis Spiritus Sancti ad Christum et ad
Apostolos, et ad aliquos " primitivos Sanctos, in
quibus quodammodo Ecclesia fundabatur: ita ta-
men quod visibilis missio facta ad Christum, de-
monstraret missionem invisibilem non tunc, sed
in principio suae concepfionis, ad eum factam.
Facta autem est missio visibilis ad Christum, in
baptismo quidem sub specie columbae, quod est
animal fecundum, ad ostendendum in Christo
auctoritatem donandi '>' grafiam per spiritualem
regenerationem : unde vox Patris intonuit *: Hic
est Filius meus dilectus, ut ad similitudinem Uni-
geniti alii regenerarentur. In transfiguratione vero,
sub specie nubis lucidae, ad ostendendam exu-
berantiam doctrinae: unde dictum est *: Ipsum
audite. Ad Apostolos autem, sub specie flatus,
ad ostendendam potestatem ministerii in dispen-
satione Sacramentorum : unde dictum est eis * :
Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis. Sed
sub linguis igneis, ad ostendendum officium ^- do-
ctrinae: unde dicitur * quod coeperimt loqui variis
linguis. - Ad Patres autem veteris Testamenti,
missio visibilis Spiritus Sancti fieri non debuit:
quia prius debuit perfici missio visibilis Filii quam
Spiritus Sancti, cum Spiritus Sanctus ''' raanifestet
Filium, sicut Filius Patrem. Fuerunt tamen " fa-
ctae visibiles apparitiones divinarum Personarum
Patribus veteris Testamenti. Quae quidem mis-
siones visibiles dici non possunt: quia non fuerunt
factae, secundum Augustinum * "", ad designan-
dum inhabitationem divinae Personae per gratiam,
sed ad aliquid aliud manifestandum.
Vers. 7.
y.) praeteriret. - praediceret PFa. - Pro patet, apparet P.
v) visiones. - missiones EG.
?) monstratus. — Om. codices et a b.
0) operata sit. - fecit B, fecerit ceteri.
■k) nominibus. - vocibus codices et ed. a. - Pro significantur , si-
gnificatur PGfr. - Pro ita etiam, ita et ACDE, sic B, ita etiam et
¥Gab.
p) sanctificare. - sanctificari PGab, sanctificatio B.
u) et propagetur. - Om. ACE.
-) enarrari. - enarratio ACDE, enarrandi B, evangelium F, enaa G.
- Pro ab eis, et per eos B, eos ceteri; post confirmata est B addit,
contestante Deo signis et prodigiis, portentis et variis virtutibus etc.
u) aliquos. — alios CDE. - Pro primitivos, praecipuos B.
0) donandi. - derivandi codices et a b.
■/) officium. - effectum ABCDEGaft.
ij') cum Spiritus Sanctus. - Om. ACDEpB.
(d) tamen. - autem PFab.
aa) secundum Augustinum. - Om. codices et ed. a.
Vers. 3.
Matth. iii, 17.
Ibid
xra,
5-
loann. xx
23.
y.
Act.
n, 4-
• Vide de Tritt.,
lib. II, cap. XVII.
aa
Commentaria Cardinalis Caietani
TiTULUs ex praecedentibus est notus. Et de solo quaerit
Spiritu Sancto : quoniam de Filio constat quod mis-
loan. I, 14. sione visibili missus est, cum Verbum caro factum est *.
In corpore duo facit: primo, respondet quaesito univer-
salius quam quaesitum fuerit , idest non solum de Spiritu
Sancto, sed Filio ; secundo, ponit differentiam inter modum
utriusque missionis.
II. Quoad^r/WM»i,conclusio est: Conveniens fuit Filium
et Spiritum Sanctum visibiliter mitti. - Probatur sic. Modus
connaturalis hominis est, ut per visibilia ad invisibilia ma-
nuducatur : ergo invisibilia Dei oportuit homini per visibi-
lia manifestari : ergo, sicut seipsum et aeternas processiones
per visibilia Deus hominibus quodammodo demonstravit,
ita conveniens fuit ut invisibiles missiones Personarum se-
cundum aliquas visibiles creaturas manifestaret. Hoc autem
est ipsas visibiliter mitti.
Prima consequentia probatur : quia Deus providet omni-
bus secundum uniuscuiusque modum. Reliqua sunt satis
rationabilia.
III. Quoad secundum, differentia est, quia Filius est
missus visibiliter tanquam sanctificationis Actor, ut patet in
processu sacrae Scripturae: Spiritus autem Sanctus tanquam
sanctificationis indicium , ut in baptismo Christi apparet. -
Ratio autem huius differentiae satis accommoda redditur
ex conditionibus notionalibus : quia scilicet Filius est prin-
cipium Spiritus Sancti; ipse autem Spiritus Sanctus est
Donum, inquantum procedit ut Amor, ut ex supra * dictis
patet.
•Quaest.xxxviii,
art. 2.
454
QUAESTIO XLIII, ARTICULUS VIII
ARTICULUS OCTAVUS
UTRUM NULLA PERSONA DIVINA MITTATUR NISI AB EA A QUA PROCEDIT AETERNALITER
I Sent., dist. xv, qu. m; De Pot., qu. x, art. 4, ad 14; Contra errores Graec., cap. xiv.
' Cap. XX. - Cf.
Contra Sermon.
Arian., cap. iv.
Cap. XXVI.
Vers. 16.
T
iD ocTAVUM sic PROCEDiTUR. Vidctur quod
nuUa Persona divina mittatur nisi ab ea
'a qua procedit aeternaliter. Quia, sicut
jdicit Augustinus, IV de Trin. *, Pater
a niillo mittitiir, qiiia a nullo est. Si ergo aliqua
Persona divina mittitur ab alia, oportet quod sit
ab illa.
2. Praeterea, mittens habet auctoritatem re-
spectu missi. Sed respectu divinae Personae non
potest haberi auctoritas nisi secundum originem.
Ergo oportet quod divina Persona " quae mittitur,
sit a Persona mittente.
3. Praeterea, si Persona divina potest mitti ab
eo a quo non est, nihil prohibebit dicere quod ^
Spiritus Sanctus detur ab homine, quamvis non
sit ab eo. Quod est contra Augustinum, XV de
Trin. * Ergo divina Persona non mittitur nisi ab
ea a qua est.
Sed contra est quod Filius mittitur a Spiritu
Sancto, secundum illud Isaiae xlviii *: Et nunc ^
misit me Dominus Deus, et Spiritus eius. Filius
autem non est a Spiritu Sancto. Ergo Persona
divina mittitur ab ea a qua non est.
Respondeo dicendum quod circa hoc inveniuntur
aliqui diversimode locuti esse. Secundum quos-
dam enim, Persona divina non mittitur nisi ab
eo a quo est aeternaliter. Et secundum hoc *, cum
dicitur Filius Dei missus a Spiritu Sancto, refe-
rendum est hoc ad humanam naturam, secundum
quam missus est ad praedicandum a Spiritu San-
cto \ - Augustinus autem dicit, II de Trin. *, quod
Filius mittitur et a se et a Spiritu Sancto ; et Spi-
ritus Sanctus etiam mittitur et a se et a Filio * :
ut sic mitti in divinis non conveniat cuilibet Per-
sonae, sed solum Personae ab alio existenti ; mit-
tere autem conveniat ^ cuilibet Personae.
Utrumque autem habet aliqvio modo veritatem.
Quia cum dicitur aliqua Persona mitti, designatur
et ipsa Persona ab alio existens, et eflfectus visi-
bilis aut invisibilis, secundum quem missio divi-
nae Personae attenditur. Si igitur mittens desi-
gnetur ut principium Personae quae mittitur, sic
non quaelibet Persona mittit, sed solum illa cui
convenit esse principium illius Personae. Et sic
Filius mittitur tantum a Patre, Spiritus Sanctus
autem a Patre et Filio. Si vero Persona mittens
intelligatur esse principium effectus secundum
quem attenditur missio , sic tota Trinitas mittit
Personam missam *. - Non autem propter hoc
homo dat Spiritum Sanctum *: quia nec effectum
gratiae potest causare,
Et per hoc patet solutio ad obiecta.
a) divina Persona. ~ origo Personae B, origo divinae Personae ce-
teri et ed. a.
P) dicere quod. - etiam addunt ACDEFG; item B post Spiritus
Sanctus.
Y) Et nunc. - Nunc Pfc,
3) hoc. - hos ABCE.
e) a Spiritu Sancto. - Om. codices,
l^) conveniat. - convenit BCFG.
Dominus om. a b; Deus om. codices.
• Cap. V. - Cf
Cont. Maximin.
lib. 11 (al. nir
cap. XX.
• be Trin., lib
II, cap. v; XV
cap. XIX.
D. 901.
■ D. 43°-
Commentaria Cardinalis Caietani
Did. lib. IV.
TiTULUs clarus est. - In corpore tria facit: primo, refert
duas opiniones; secundo, salvat utramque; tertio, ex-
cludit obiectionem, ibi : Non autem propter hoc homo. Et
quoniam omnia ordinate sunt in littera ac clare, non opus
est mora.
II. Ad evidentiam tamen huius quaestionis, scito quod
optima via omnes difficultates solvendi, est dicere quod
missio est nomen multiplex , habens multas intentiones ,
quemadmodum nomina tractata in V Metaphys. *. Et quod
intentiones eius sunt hae quae narrantur in littera, scilicet:
processio missi a mittente secundum se, et secundum no-
vum modum essendi; et rursus, processio missi secundum
se ab aliquo, et secundum novum modum essendi a mit-
tente. Et secunda intentio reducitur ad primam, tanquam
ad potiorem. Et propterea in i articulo huius quaestionis,
Auctor dixit quod de ratione missionis est processio missi
a mittente : loquebatur enim de primaria intentione mis-
sionis. Hic autem, non oblitus, distinguit, ut secundam in-
tentionem eiusdem adiiceret ; praesertim ob reverentiam
Augustini, Sanctorum, et Magistri, in xv distinctione Prirai ,
ubi *, qu, III, art. i, diffuse rationem secundae intentionis
invenies.
• In Comment,
8. Th.
QUAESTIO XLIV, ARTICULUS I
455
QUAESTIO QUADRAGESIMAQUARTA
DE PROCESSIONE CREATURARUM A DEO, ET DE OMNIUM ENTIUM
PRIMA CAUSA
IN QUATUOR ARTICULOS DIVISA
" T)0ST considerationem " divinarum Personarum,
1 considerandum restat de processione creatu-
trod: ''"■ "' '"" rarum a Deo *. Erit autem haec consideratio tri-
partita : ut primo consideretur de productione
creaturarum; secundo, de earum distinctione *;
tertio, de conservatione et gubernatione *. Circa
primum tria sunt consideranda : primo quidem ,
quae sit prima causa entium; secundo, de modo
procedendi creaturarum ^ a prima causa *; tertio
vero, de principio durationis rerum *.
QU. XLVII.
Qu. ciii.
•a«:
XLV.
XLVI.
Circa primum quaeruntur quatuor.
Primo: utrum Deus sit causa efficiens omnium
entium.
Secundo: utrum materia prima sit creata "^ a
Deo, vel sit principiiim ex aequo coordina-
tum ei.
Tertio: utrum Deus sit causa exemplaris rerum,
vel sint alia ° exemplaria praeter ipsum.
Quarto: utrum ipse sit causa finalis rerum.
ARTICULUS PRIMUS
UTRUM SIT NECESSARIUM OMNE ENS ESSE CREATUM A DEO
Infra, qu. lxv, art. i; II Sent., dist. i, qu. i, art. 2; dist. xxxvn, qu. i, art. 2; II Cont. Gent., cap. xv; De Pot., qu. iii, art. 5;
Compend. TlieoL, cap. lxviii; Opusc. XV, de Angelis, cap. ix; De Div. Nom., cap. v, lect. i.
* S. Th. lect. IV.
- Did. ilib. II ,
cap.'ii,'n. I.
* Vers. 36.
»D PRIMUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
non sit necessarium omne ens esse crea-
*tum a Deo. Nihil enim prohibet inve-
jjniri rem sine eo quod non est de ratione
rei, sicut hominem sine albedine. Sed habitudo
causati ' ad causam non videtur esse de ratione
entium: quia sine hac possunt aliqua entia intel-
ligi. Ergo sine hac possunt esse ^. Ergo nihil pro-
hibet esse aliqua entia non creata a Deo.
2. Praeterea, ad hoc aliquid indiget causa effi-
ciente, ut sit. Ergo quod non potest non esse, non
indiget causa efficiente. Sed nullum necessarium
potest non esse: quia quod necesse est esse, non
potest non esse. Cum igitur multa sint necessaria in
rebus, videtur quod non omnia entia sint a Deo.
3. Praeterea, quorumcumque " est aliqua causa,
in his potest fieri demonstratio per causam illam.
Sed in mathematicis non fit demonstratio per cau-
sam agentem, ut per Philosophum patet, in III
Metaphys. * Non igitur omnia entia sunt a Deo
sicut a causa agente.
Sed contra est quod dicitur Rom. xi *. Ex
ipso, et per ipsiim, et in ipso siint omnia.
Respondeo dicendum quod necesse est dicere
omne quod quocumque modo est, a Deo esse.
Si enim aliquid invenitur in aliquo per participa-
tionem, necesse est quod causemr in ipso ab eo
cui essentialiter convenit; sicut ferrum fit ignitum
ab igne. Ostensum est autem supra *, cuta de
divina simplicitate ageretur, quod Deus est ipsum
esse per se subsistens. Et iterum ostensum est *
quod esse subsistens non potest esse nisi unum :
sicut si albedo esset subsistens ®, non posset esse
nisi una, cum albedines multiplicentur secundum
recipientia. Relinquitur ergo quod omnia aha a
Deo non sint suum esse, sed participant esse.
Necesse est igitur omnia ' quae diversificantur se-
cundum diversam participationem essendi, ut sint
perfectius vel minus perfecte, causari ab uno
primo ente, quod perfectissime est. - Unde et
Plato dixit * quod necesse est ante omnem multi-
tudinem ponere unitatem. Et Aristoteles dicit, in
II Metaphys. *, quod id quod est maxime ens et
maxime verum , est causa omnis entis et omnis
veri: sicut id quod maxime calidum est, est causa
omnis caliditatis ".
Ad primum ergo dicendum quod, licet habitudo
ad causam non intret definifionem * entis quod
est causatum, tamen sequitur ad ea qua sunt de
eius ratione : quia ex hoc quod aliquid per parti-
cipationem est ens ^*, sequitur quod sit causatum
ab alio. Unde huiusmodi ens non potest esse,
quin sit causatum ; sicut nec homo, quin sit risi-
bile. Sed quia esse * causatum non est de ratione
entis simpliciter, propter hoc invenitur aliquod
ens non causatum.
o) considerationem. - concessionem pB, processionem ceteri.
^) procedendi creaturarum. - producendi creaturas B, producendi
creaturarum V). - a prima causa om. ed. a.
f ) creata.- Quoad haec verba, causatum, causari, creatum, creari^tc,
nec codices semper sibi constant; nec semper satis discernitur utro modo
iegant. - Pro coordinatum, ordinata ACE.
S) alia. - aliqua alia codices.
e) causati. - Om. codices et ab. - Post causam B addit efficientem.
r^) Ergo ... esse. - Om. ACEFGa; Et si sic addit D, Et sic addit B.
rj) quorumcumque. - quorum B.
6) subsistens. - per se subsistens B. - Idem pro multiplicentur, non
multiplicentur nisi.
t) omnia. - quod omnia P6.
x) caliditatis. - calidi codices et a b.
X) definitionem. - in definitionem ACEFGa. - Pro sequitur, con-
sequitur codices et ed. a.
[i) per participationem est ens. - est ens per participationem codd.
v) esse. - Om. B. . ., . ,
Qu. III, art. 4.
* Qu. VII, art. i,
ad 3 ; art. 2.
• Parmenidis
cap. XXVI.
* S. Th. lect. n.
- Did. lib. la, c.
I, n. 5.
456
QUAESTIO XLIV, ARTICULUS I
• Cap
S. Th
I, n.15. -
lect. III.
• S. Th.lect.vi.
- Did. lib. IV,
cap. V, n. 5.
Cf. nutn. II.
Ad secundum dicendum quod ex hac ratione qui-
dam moti fuerunt ad ponendum quod id quod
est necessarium non habeat causam, ut dicitur in
VIII Physic. * Sed hoc manifeste falsum apparet
in scientiis demonstrativis, in quibus principia ne-
cessaria sunt causae conclusionum necessariarum.
Et ideo dicit Aristoteles, in V Metaphys. *, quod
sunt quaedam necessaria quae habent causam
suae necessitatis. Non ergo propter hoc solum
requiritur causa agens, quia effectus potest non
esse: sed quia effectus non esset, si causa non
esset. Haec enim conditionalis est vera, sive an-
tecedens et consequens sint possibilia , sive im-
possibilia.
Ad tertium dicendum quod mathematica acci-
piuntur ut abstracta secundum rationem , cum
tamen non sint abstracta secundum esse. Unicui-
que autem competit habere causam agentem, se-
cundum quod habet esse. Licet igitur ea quae
sunt mathematica habeant causam agentem, non
taraen secundum habitudinem quam habent ad
causam agentem, cadunt sub consideratione ma-
thematici. Et ideo in scientiis mathematicis non
demonstratur aliquid per causam agentem.
Commentaria Cardinalis Caietani
1N titulo, ly omne ens non stat pro omni re alia a Deo,
alioquin superflueret sequens articulus: sed stat pro omni
re quae proprie dicitur ens, ut sunt apud nos composita,
et in superioribus quae subsistunt. - Ly creatum non pro-
prie sumitur, quoniam in toto decursu huius articuli nulla
fit difficultas de causalitatis modo significato per creationem :
sed significat ly creatum, in proposito, causatum effective,
hoc enim intendit discutere. Unde hic idem titulus in dis-
tinctione articulorum huius quaestionis proponitur in Httera
primo sic : Utrum Deus sit causa efficiens omnium entium,
ubi manifeste patet quod diximus. Et hoc ideni etiam osten-
dit littera in conclusione responsiva. Usus est autera Auctor
non casu ly causa efficiens et ly creatum, sed ea ratione,
ut ostenderet quod, gratia materiae, haec duo coincidunt,
omne ens est creatum, et omne ens est factum a Deo, etc.
II. Jn corpore unica est conclusio, responsiva quaesito
affirmative : Necesse est omne quod quocumque modo est,
a Deo esse. - Et probatur sic. Omne inventum in aliquo
per participationem, causatur ab eo cui inest per essentiam :
sed esse invenitur in omnibus aliis a Deo per participatio-
nem, et in Deo per essentiam : ergo omnia aha entia causata
sunt ab ipso Deo.
Maior manifestatur in ferro ignito et igne. - Minor vero,
quoad Deum, probatur ex quaestione tertia, in qua proba-
tum est quod Deus est ipsum esse subsistens. - Quoad alia
vero a Deo, sic. Esse subsistens non est nisi unum: ergo
omnia alia a Deo non sunt suum esse: ergo participant
esse. Antecedens et probatum dicitur, qu. vii, art. i, ad 3,
et clarius art. 2 eiusdem quaest. : et manifestatur exemplo,
sicut si albedo esset subsistens etc. Et additur ratio : quia
multiplicatio est secundum recipientia. - Et confirmatur tota
ratio auctoritatibus Platonis et Aristotelis.
III. Circa hanc rationera raulta sunt advertenda, et circa
litteram, et circa rera. Circa litterara quidem, adverte primo
quod, cum in conclusione dicitur, omne quod quocumque
modo est, significatur omnis modus entis constitutivus cu-
iuscumque generis: et non communis seu transcendens
modus, quo ens distinguitur per actum et potentiam. Ita
quod sensus est : omne quod est quid, quale, vel quan-
tum , etc. ; et non est sensus : omne quod est actit vel
potentia. Dico autem hoc propter materiam primam, quae
sequenti reservatur articulo ; et propter ipsum actum es-
sendi, de quo verificari non potest quod non est suum esse,
quod tamen in minore subsumitur de omni alio a Deo.
Adverte secundo, quod pro eodem reputat littera, quod
omnia alia a Deo non sunt suum esse, et participant esse.
IV. Quoad rem vero, scito quod ista ratio, in terminis
communibus, communis est sapientibus fere omnibus : dis-
sensio autera est in expositione terminorum, et probatio-
nibus. Ad evidentiara igitur maioris *, scito quod illa com-
munis est Platonicis et Peripateticis, si illud per essentiam
invenitur. Et est propositio secundum se immediata. Quoad
nos autera manifestatur : quia imperfecta a perfectis, et per
aliud a per se naturaliter derivantur. - Vocatur autem res
per essentiam, quando habet tres conditiones. Primo, quod.
est ipsa natura, puta bonitas vel albedo. Secundo, quod
est non contracta quovis modo : quod dico propter animam
intellectivam, et imaginarias positiones, si albedo ut quatuor
separaretur, et sic conservaretur absque etiam quantitate.
Tertio , quod est in se ipsa naturaliter subsistens : quod
dico propter modum significandi nominis abstracti ; res
enim albedinis nomine significata, non est albedo per es-
sentiam , nisi secundum modum significandi. - Res autem
per participationem constituitur ex contractione latitudinis
alicuius rationis formalis, quovis modo contingat; sive sub-
iective, sive gradualiter, sive quovis alio modo.
V. Circa minorem, nota quod omnes concedunt solum
Deum esse ens per essentiam : diversiraode tamen expo-
nunt. Scotus enira, in I, dist. 11, qu. iii, ad tertium princi-
pale, et dist. viii, ad secundum, iuxta primam quaestionem,
exponit ideo Deum dici ens per essentiam, quia esse eius
est perfectissimum et infinitum : et ideo creaturam dici ens
per participationem , quia esse eius est pars, idest minus,
respectu ipsius esse, quod natum est esse infinitum; et ideo
reduci ad infinitum ut imperfectum ad perfectum. A sancto
Thoma autem , Avicenna , Boetio , Alfarabio et Algazele *
exponitur, quia esse est ipsa quidditas Dei: in creaturis vero
esse est actualitas quidditatis, contracta per illam. Et pro-
pterea in littera ex subsistentia ipsius esse , manifestatur
quod est per essentiam.
VI. Circa probationem utriusque partis minoris, adverte
diligenter quod subsistere solum non facit rem subsisten-
tem esse talem per essentiam; ut patet de substantiis se-
paratis , et etiara compositis materialibus. Sed subsistere
actus receptibilis secundum siium ordinem constituit talem
actum per essentiam : et negatio subsistentiae constituit
eundem per paticipationem. Unde, quia esse, secundum
suum ordinem, est receptibile in alio ; et similiter sapientia,
bonitas, etc. ; et apud Platonem*, quidditates sensibiles rece-
ptibiles erant in materia: ideo quodcumque horum, si sub-
sistat, est tale per essentiam, et si non subsistat, per par-
ticipationem. Et propterea in littera datur exemplum de
albedine, quam constat esse formam receptibilem in aHo.
Et quoniam naturaliter subsistere indudit irreceptibilitatem,
et non subsistere receptionem in alio, propterea in littera
a subsistentia ad recipi declinatur, dum dicitur quod albedo
non multiplicatur nisi secundum recipientia.
VII. Restant taraen hic duo dubia. Alterum superius *
praetactum , et infra * discutiendum : scilicet, an multipli-
catio individuorum eiusdem rationis sit solum penes reci-
pientia. Alterum, an verum sit quod omnia alia a Deo non
sunt suum esse : quod in Commentariis de Ente et Es-
sentia, cap. v, require. Ibidem quoque multa pertinentia ad
unitatem ipsius esse per essentiam ex eius irreceptione, re-
peries : unde et hic pertranseo.
VIII. Circa vim huius rationis adverte duo. Primo quod,
licet non concludat cxplicite nisi, ergo omne ens est a Deo,
omittendo quod effective ; pro constanti tamen relictum est
quod effective. Quoniam, cum naturalissimum sit unicuique
agere sibi simile, et impossibile sit aliquid aliud perfectius
suara similitudinem efficere quam id quod est tale per es-
sentiam; consequens est necessario quod ipsum sit primum
faciens talia per participationem, nisi forte inveniretur ali-
quid erainentius praehabens illud ; quod in proposito non
habet locum , cum nihil possit etiam cogitari eminentius
ipso esse per essentiam.
* S. Th. in hoc
art. ; qu. iii, art.
4 ; qu. av, art. i.
- Avic. Metaph.,
tract. VIII, c. IV.
- Boct. de Hebd.
(s. Th. lect. I). -
Alfarab. de In-
teltectu. - Algaz.
Mctaph., lib. I,
tract. II.
• In Timaeo (Did.
tom. I, pag. 317
sqq.
■ Qu. xu, art. 6,
Comment. num.
III sqq.
* Qu. I., art. 4.
QUAESTIO XLIV, ARTICULUS II
457
* Qu. XLv, art. 5.
n. 5
In Comment.
Secundo, quod Auctor, tractans de creatione hic, subti-
lissima arte usus est. Processit namque ex vere propriis.
Creare enim cum nihil ahud sit quam facere quod res sint,
et non includat quod sint tales vel tales, idem est quaerere
creatorem entium omnium, et causam effectivam omnium
inquantum entia , ut etiam inferius * clarius patebit. Non
potest autem magis propria causa entium, inquantum entia
sunt, assignari, quam esse per essentiam, ut sic; sicut vi-
ventium, inquantum viventia, vita per essentiam, et vero-
rum, inquantum vera, veritas per essentiam ; iuxta auctori-
Hb*'^' '' ' ^"^' ^^^^^ ^" Metaphys. *, et propositionem xvin libri de Causis;
■ "' ''■ '' subintellecta proprietate causae effectivae, quae est facere
sibi simile.
IX. In responsione ad primum, esset dubium, an relatio
creationis passivae distinguatur realiter a re creata : sed de
hoc erit sermo articulo tertio quaestionis xlv *.
X. In responsione ad secundum, adverte quod responsio
formalis consistit in negatione illius maioris , Quod non
potest non esse, non indiget causa efficiente', seu non in-
diget causa dante sibi quod sit. Et ratio assignatur in littera :
quia est fallacia Consequentis, a pluribus causis veritatis, etc.
Indigere enim causa efficiente, contingit ex duobus: vel ex
eo quod potest esse et non esse; vel ex eo quod non esset,
si causa, inquantum causa, non esset, idest si ab alio non
haberet illud esse ; hunc enim sensum causae nomen in-
sinuat.
Et hanc interpretationem diligenter notato. Per eam
enim solvitur dubitatio minus penetrantium hanc litteram,
et instantium quod non valet, hoc non esset si illud non
esset, ergo illud est causa huius, ut patet in correlativis,
et etiam in homine et risibili: homo enim non esset, si
risibile non esset, et tamen risibile non est causa hominis.
Cessant enim haec omnia, si perspectum fuerit quod littera
de causa inquantum causa, et non de re quae est causa
absolute, loquitur. Valet enim, A non esset si causa illius
non esset, idest si non causaretur, ergo A eget causa. IUi
autem interpretabantur de re quae est causa materialiter.
XI. Circa eandem responsionem, diligenter adverte quod
Auctor expHcite concedit plura entia necessaria : quod etiam
probat in II Contra Gent., cap. xxx. Et scito quod, secun-
dum rem, nulla forte est dissensio Scoti ab Auctore; sed
tantummodo in vocabulis. Quoniam Scotus, et alii sequaces
eius, nomine necessarii simpliciter intelUgunt id quod nulla
potentia potest non esse *: et sic solum Deum dicunt ne-
cessarium simpliciter. Sanctus Thomas autem, peripateticis
sermonibus assuetus, iuxta intentiones V Metaphys. *, ne-
cessarium simpliciter vocat id quod non potest non esse
per potentiam in se. Et propterea concedit et probat multa
entia necessaria simpliciter. Et revera , quia iudicium de
rebus debet dari et dici secundum propria ipsarum rerum,
et non secundum extranea, rationabilior est nominatio Au-
ctoris : quoniam multa entia sunt, quae in se nullam habent
potentiam ad non esse. Et sic verum est simpliciter quod
non possunt non esse, et consequenter quod sunt entia
necessaria: quamvis secundum potentiam logicam, et po-
tentiam in alio , scilicet Deo , omnia alia a Deo possint
non esse.
Et hinc habes quam pueriliter, ne dicara ignoranter,
praesumpserunt quidam dicere quod verba s. Thomae in
hac materia male sonant. Attendant naturis rerura, sermoni
formali ac proprio, et intentionibus metaphysicis ; et de-
prehendent caecitatem propriam.
XII. Circa eandem responsionem , nota quod quidam
auctoritates allatas in littera ex V Metaphys., text. 6, et '^111
Physic, text. i5, dicunt non esse ad propositum: quia Ari-
stoteles loquitur de coraplexis, et non de incomplexis.
Sed rudis valde interpretatio haec est. Tura quia, VIII
Physic, hoc dicit tractando de principio motus aetemi,
contra Democritum , volens quod rei aeternae quaerenda
sit causa: et ad hoc manifestandura , inducit de triangulo
habente tres angulos. Tum quia, V Metaphys., postquam
de complexis tractavit, subdit duplex esse necessarium, sci-
licet ex se et ab alio ; et vult quod necessariura ex se ,
sit omnino simplex ; et loquitur de Deo. Tum quia causa
complexorum in essendo est causa in rerura natura illius
esse quod sub affirmatione vel negatione subiacet: quod
constat esse incomplexum , omnis namque complexio in
sola est anima.
• Vide Scot. IV
Sent., dist. xiii ,
qu. I.
* Cap. VI. - Did.
lib. IV, cap. V,
n. 6.
ARTICULUS SECUNDUS
UTRUM MATERIA PRIMA SIT CREATA A DEO
II Cont. Gent; cap. xvi; De Pot., qu. iii, art. 5; Compend. TTteol., cap. lxix; VIII Physic, lect. 11.
* Cap. VII, n. 6,
0 sqq. - S. Th.
ro SECUNDUM sic PROCEDiTUR. Vidctur quod
materia prima non sit creata a Deo. Omne
*enim quod fit, componitur ex subiecto
^et ex aliquo alio, ut dicitur "■ in I Phy-
sic. *. Sed materiae primae non est aliquod subie-
ctum. Ergo materia prima non potest esse facta
a Deo.
2. Praeterea, actio et passio dividuntur contra
P s&^ invicem. Sed sicut primum principium acti-
vum est Deus, ita primum principium passivum
est materia. Ergo Deus et materia prima sunt duo
principia contra se invicem divisa, quorum neu-
trum est ab alio.
3. Praeterea, omne agens agit sibi simile: et
sic, cum orane agens agat inquantum est actu,
sequitur quod omne factum aliquo modo sit in
actu. Sed materia prima est tantum in potentia,
inquantum huiusmodi. Ergo contra rationem ma-
teriae primae est, quod sit facta.
Sed contra est quod dicit Augustinus, XII Con-
fess. * : Duo fecisti, Domine, uniim prope te, sci-
licet angelum, aliud prope nihil, scilicet materiam
primam ''.
Respondeo dicendum quod antiqui philosophi
paulatim, et quasi pedetentim, intraverunt in co-
gnitionem veritatis. A principio enim, quasi gros-
siores existentes, non existimabant esse entia nisi
corpora sensibilia. Quorum qui ponebant in eis
motum, non considerabant motum nisi secundum
aliqua accidentia, ut puta secundum raritatem et
densitatem, congregationem ° et segregationem. Et
supponentes ipsam substantiam corporum increa-
tam, assignabant aliquas * causas huiusmodi ac-
cidentalium transmutationum, ut puta amicitiam,
litem, intellectum, aut aliquid huiusmodi.
Ulterius vero procedentes, distinxerunt per in-
tellectum inter formam substantialem et materiam,
quam ponebant increatam ; et perceperunt trans-
Cap. VII.
a) dicitur. - ostendititr codices.
p) se. - Om. ACDEFG hic et mox.
Y) primam. — Om. codices et a b.
SuMMAE Theol. D. Thomae T. I.
0) congregationem.~ per congregationem Pb, et congregationem ed.a.
e) aliquas. - aliquas alias D, etiam aliquas G. - Pro ut puta, ut-
pote codices et a b.
58
458
QUAESTIO XLIV, ARTICULUS II
K mutationem jfieri ^ in corporibus secundum for-
mas essentiales. Quarum transmutationum quas-
dam causas universaliores ponebant, ut obliquum
' DeGenerat.et circulum, secuudum Aristotelem *, vel ideas, se-
Corrupt., lib. II, ' ' '
cap. X, n. 3. cundum Platonem *.
*In Timaeo(Did. ...
tom. II, pag. 217 Sed considerandum est quod materia per for-
mam contrahitur ad determinatam speciem; sicut
1 substantia alicuius speciei per accidens ei " adve-
niens contrahitur ad determinatum modum es-
sendi , ut homo contrahitur per album. Utrique
9 igitur consideraverunt ens particulari ® quadam
consideratione , vel inquantum est hoc ens , vel
' inquantum est tale ens. Et sic rebus ' causas agen-
tes particulares assignaverunt.
Et ulterius aliqui erexerunt se ad consideran-
dum ens inquantum est ens: et consideraverunt
« causam rerum '■, non solum secundum quod sunt
haec vel talia , sed secundum quod sunt entia.
Hoc igitur quod est causa rerum inquantum sunt
entia , oportet esse causam rerum , non solum
/ secundum quod sunt talia per formas accidentales,
nec secundum quod sunt haec per formas sub-
stantiales, sed etiam secundum omne illud quod
pertinet ad esse illorum quocumque modo. Et
sic oportet ponere etiam materiam primam crea-
tam ab universali causa entium.
Ad primum ergo dicendum quod Philosophus in
I Physic. loquitur de fieri particulari, quod est
de forma in formam, sive accidentalem sive sub-
stantialern : nunc autem loquimur de rebus se-
cundum emanationem earum ab universali prin-
cipio essendi. A qua quidem emanatione nec
materia excluditur, licet a primo modo factionis
excludatur.
Ad secundum dicendum quod passio est effectus
actionis. Unde ^ et rationabile est quod primum ^-
principium passivum sit effectus primi principii
activi: nam omne imperfectum causatur a per-
fecto. Oportet enim primum principium esse per-
fectissimum, ut dicit Aristoteles, in XII Meta-
nhvt * • S.Th. lect.viii.
fV^- • . . . , - Did. lib. XI,
Ad tertium dicendum quod ratio illa non osten- "p- "•> «• 9-
dit quod -" materia non sit creata, sed quod non v-
sit creata sine forma. Licet enim omne creatum
sit in actu , non tamen est actus purus. Unde
oportet quod etiam illud quod se habet ex parte
potentiae , sit creatum , si totum quod ad esse
ipsius pertinet, creatum est.
Xi) fieri. - Om. codices et a b.
»l) ei. - Om. FG.
8) particulari. - particulare ABDEFpC ;
particulari.
B post comideratione addit
t) rebus. - Om. CDEpA.
x) rerum. — eorum ACDE, earum B.
X) Unde. - Om. Fa. - et om. D.
[j.) non ostendit quod.-ostendit iton quod ABCDEG, ostendit quod pF.
Oommentaria Oardinalis Oaietani
IN titulo, creatum non accipitur proprie, ut distinguitur
contra concreatum : sed ut distinguitur contra increatum,
scilicet incausatum effective.
In corpore duo facit: primo, ponit tres ordines causarum
efficientium, paulatim a pliilosophis inventos; secundo, ibi:
* Cf. num. VI. ^QQ igitur, respondet quaesito *.
II. Quoad primum, quatuor dicit. Primo, primum ordi-
nem causarum, transmutationum accidentalium. - Secundo,
secundum ordineni causarum, transmutationum substantia-
lium. - Tertio, ibi : Sed considerandum est, convenientiam
inter hos ordines inter se. Et consistit in hoc, quod utro-
bique philosophi causas agentes particulares rebus assigna-
verunt. Quod probatur: quia utroque modo considerave-
runt ens particulare particulariter, scilicet inquantum est
tale ens, vel inqu antum est /joc e«5. Quod probatur: quia
sicut subiectum per formam accidentalem contrahitur ad
determinatum modum essendi, ita materia prima per for-
mam substantialem ad determinatam speciem. - Qttarto,
tertium ordinem ponit causarum : et in eo est causa entium
inquantum sunt entia. Et investigata dicitur haec causa ex
consideratione entium, non solum secundum quod sunt
haec vel illa, ut in prioribus, sed secundum quod sunt entia.
III. Circa hos causarum ordines, adverte primo quo-
modo sumatur ens seu esse hoc in loco. Tres enim hic
ponuntur rerum conditiones, scilicet esse accidentale, esse
substantiale, et esse absolute : quae inter se non uniformiter
distinguuntur. Nam inter esse substantiale et accidentale,
manifesta est disparatio. Esse autem absolute non est tertia
res, sed se habet ad illa quasi sicut animal ad tale et tale
animal. Et propterea , quamvis semper , cum fit aliquod
esse, sive substantiale sive accidentale, fiat esse (sicut cum
fit homo, fit animal, et cum fit album, fit coloratum) ; non
tamen semper esse fit per se, sed quandoque per accidens
et quandoque per se. Et cum quidem fit esse per accidens,
^ ab omni causa fit: et extra praesens est propositum. Cum
autem fit per se, a sola causa entis inquantum ens, fit. Et
hoc modo praesens littera de ipso esse seu ente loquitur:
et hoc insinuat illa specificationis nota, inquantum entia.
Et propterea in littera dicitur quod considerantes causas
transmutationum tam substantialium quam accidentalium,
consideraverunt res sub quadam particulari consideratione,
idest secundum quandam rationem specialem, et non se-
cundum rationem universalissimam : idest, consideraverunt
inquantum sunt haec , puta homo, bos, animal etc, vel
talia, puta grave, rarum , album, dulce etc. ; et non in-
quantum sunt.
IV. Circa convenientiam inter primos ordines, et diffe-
rentiam eorum a tertio, dubium occurrit, quantum valeat
ratio reddita in littera, dum dicitur quod, quia materia con-
trahitur per formam, sicut substantia etc, ideo utrobique
consideratae sunt rationes et causae particulares , et pro-
pterea restat considerandura ens secundum quod ens, et
causa prima ac universalissima. Haec satis ambigua sunt,
et propter auctoritatem, et propter rationem. Propter aucto-
ritatem quidem: quia, ut patet XII Metaphys., text. 28*, ' Did. lib. XI,
^ . . ^ '^ / / ' , cap. V, n. 8.
causae entis mquantum ens, sunt causae tacientes substan-
tiam ex pura potentia. - Et V Physic, text. 7 *, dicitur quod *Did. cap.i, n.7.
in generatione substantiali fit ens simpliciter ex non ente
simpliciter: ergo fit ens secundum quod ens. Et idem mil-
lies habetur in philosophia Aristotelis.
Propter rationem autem : quia fieri ens inquantum ens,
et inquantum ens actu, idem est; quoniam potentia est
conditio diminuens, ut dicitur IV Metaphys., comm. xv. Sed
ens in actu fit per se ex ente in potentia pura: ergo per
transmutationem substantialem fit ens inquantum ens. Et
sic differentia assignata in littera nulla est. Et ratio eius
ruit: quia materia, etsi contrahatur, non tamen contrahitur
quasi secundum se sit, sed quia ex contractione accipit esse
in actu simpliciter : quoniam secundum se neque quid, nec
quale, neque aliquid est aliorum generum, ut dicitur VII
Metaphys., text. 8 *. * Did. lib. vi,
..^'^ •i.. . . ,. ... . . cap. III, n. 4.
V. Circa ipsum tertium ordmem dubmm occurnt, quia
falsum supponit quod ens, inquantum ens, habeat causam
effectivam. Si enim ens, inquantum ens, haberet causam
effectivam, omne ens haberet causam effectivam, secundum
quod est ens : et sic Deus, ut ens, esset causatus, etc -
QUAESTIO XLIV, ARTICULUS II
459
Et valet sequela, etiam si ly inquantum teneatur specifica-
tive ; ut patet cum dicitur : ens, inqiiantum ens, est subie-
ctum metaphysicae, ergo omne ens, secundum quod ens,
est subiectum metaphysicae.
VI. Antequam ad haec respondeatur, secunda pars cor-
• Cf. num. I. poris articuli * tractanda est, ut simul omnia pateant, quo-
niam connexa sunt. Respondet igitur Auctor quaesito affir-
mative, scilicet: Oportet materiam primam esse creatam ab
universali entium causa, quae Deus est.
Probatur. Causa entium inquantum entia, est causa en-
tium secundum omne illud quod pertinet ad esse ipsorum
quocumque modo; ergo oportet materiam primam esse ab
universali entium causa. - Consequentia patet. - Et antece-
dens infertur in littera ex praemissa differentia inter causam
entium inquantum entia, et causas transmutationum ; sci-
licet quod istae sunt causae entium inquantum haec vel
talia, illa inquantum sunt entia.
VII. Circa antecedens huius rationis , dubium occurrit
quantum valeat, A est causa entium inquantum entia, ergo
est causa omnis eius quod pertinet ad esse eorum; cum
non valeat, A est causa hominis inquantum homo, ergo
est causa omnis eius quod pertinet ad esse hominis; et si-
militer de causa bovis et ceterorum. Et quod non valeat,
patet si fingamus ideas Platonicas esse per se causas sen-
sibilium: constat enim quod idea hominis esset causa homi-
num, ut sic; et tamen non causaret materiam, quae tamen
est pars hominis. Et idem iudicium de quocumque trans-
mutante est.
VIII. Ad evidentiam harum difficultatum, praelibandum
est quando ens fit per se. luxta doctrinam igitur I Pliysic,
n 'e'''-' cf ''lib^v* text. 76 *, dupliciter, in communi loquendo, contingit fieri
cap. I, n. 8. ' aliquid : scilicet per se, et per accidens. Et, ut ibi dicitur,
illud fit per se, cuius ratio immediate ante hoc non fuit :
illud vero fit per accidens, cuius ratio, antequam fieret,
erat. Exemplum primi, quando coloratum fit ex non colo-
rato : exemplum secundi , quando ex nigro fit coloratum,
quia fit album; in nigro enim praeerat coloratum. Et ratio
huius differentiae assignatur ibidem optima : scilicet quia
nullum agens per se intendit facere id quod est, sed quod
non est, ut sit. - Et sumitur ly ex , in proposito, non ut
denotat habitudinem subiecti, sed ordinem durationis ad
terminum a quo; ita quod significat idem quod post , ut
patet ibidem.
Ens igitur dupliciter contingit fieri : scilicet per accidens,
et per se. Per accidens quidem fit, quando factio invenit
ens, seu quando fit ex ente, sicut quando coloratum fit
ex nigro ; per se autem, quando fit ex non ente, sicut cum
coloratum fit ex non colorato ; propter eandem causam. Et
, quoniam omne transmutans aliquod ens in actu invenit,
ex quo facit aliud ens in actu, ideo nuUum transmutans
facit per se ens, sed per accidens tantum. Ex quo enim
invenit ens, licet non illud quod intendit generare, non
ideo agit per se ut faciat ens; sed accidit ut, intendendo
facere tale ens, faciat etiam ens. Unde, si non intenderet
facere nisi ens, non ageret : quia iam ante actionem suam est.
Si itaque peripatetica haec doctrina, et optime fundata
super continua experientia et ratione, vera est; oportet di-
cere quod, sicut ad hoc quod coloratum fiat per se, oportet
quod non praefuerit coloratum, ita ad hoc quod ens fiat
per se, oportet quod non praefuerit ens. Hoc autem est
nihil praeesse, et totum fieri non ex ahquo. Et sic oportet
quod, si ens fit per se, quod fiat post nihil ipsius entis.
Et ex his patet ratio dictorum in littera. Ex eo namque
quod transmutans omne inventum subiectum determinat,
manifeste patet sequi quod non facit per se ens, sed deter-
minat ad hoc vel iUud. Materia enim prima, etsi secundum
se non sit quid vel quale, est tamen tali pacto ens, quod
unumquodque ex se producibile seipsa ponit extra nihil :
est enim aliquid omnium. Et propterea merito impedit
causationem entis in eo quod ens: et ab agente per se ens,
oportet produci effectum totum syncategorematice , ut in
littera dicitur.
• Cf. num. IV. IX. Ad primum ergo dubium * dicitur quod, de causis
intrinsecis loquendo, eaedem, quamvis non eodem modo,
sunt causae entium in eo quod entia, et transmutabilium
ut sic : sciHcet materia et forma, ut patet in I Physic. *, et * ^ap. vn, n. 12
VII Metaphys. * Transmutabilia enim entia , inquantum •''&P. 11. - Did.
entia, ex materia et forma constant : separata autem a ma- „'' j ' "P" '"'
teria, ex sola forma. De principiis quoque extrinsecis lo-
quendo, principia transmutabilium et entium ut sic, mate-
rialiter coincidunt: quoniam Deus gloriosus est et primus
motor, et supremus finis, et primum essendi principium. Et
propterea indistincte quandoque invenitur de causis entium
in eo quod entia, et causis transmutationum. Oportet ta-
men diligenter lectorem discernere quando formaliter, et
quando materialiter sermo verificatur. Nos enim hic, quia
formaliter loquimur, ideo causas entium in eo quod entia,
a causis transmutationis separamus.
Id vero quod additur ex V Physic, et similibus, non
obstat. Quoniam aliud est fieri ens simpliciter, et aliud est
fieri ens secundum quod ens: illud enim importat fieri ens
ex pura potentia ut subiecto, hoc autem fieri ens post non
ens simpliciter. .
Ad rationem autem , concesso quod idem sit fieri per
se ens et ens in actu, negandum est quod ens in actu fit
per se, quando fit ex pura potentia. Nunquam enim per
se fit , nisi quando fit post non ens in actu : hoc autem
nunquam potest per transmutationem contingere, ut patet
ex dictis *. Et cave ne fallaris, nesciens discernere inter has * Num. vm.
propositiones, ens in actu fit ex ente in potentia per se,
et ens in actu fit per se. In prima enim notatur habitudo
termini ad subiectum, et est vera : quia si ens in actu habet
subiectum, eius subiectum per se est ens in potentia : et
in hoc sensu ponitur in XII Metaphys., text. 8 *. In se- ' Did. lib. xi ,
cunda autem notatur habitudo termini ad suum fieri ab- "''' "' "' ^'
solute: et propterea nunquam verificatur, quando ratio ter-
mini praeerat.
X. Ad secundum dubium * dicitur, quod a specificativa ' Cf. num. v.
ad universalem nec valet consequentia simpliciter, nec cum
nota specificationis, formaliter loquendo. Non enimvalet:
Socrates est crispus secundum quod capillatus, ergo omnis
capillatus, ut sic, est crispus, etc. Unde, cum in ista, ens,
inquantum ens, habet causas, teneatur ly inquantum spe-
cificative; quoniara sensus est quod ens habet causas non
solum secundum speciales rationes essendi, puta humanum,
equinum, etc, sed etiam secundum ipsam entis rationem
(quamvis non in quolibet, quia non in Deo); non solum
enim Socrates dependet quia est homo vel animal , sed
etiam quia est, etc. - De instantia vero allata, nihil nocet :
quia tenet gratia materiae.
XI. Ad tertium vero dubium * dicitur quod, formaliter * ^f. num. vu.
loquendo, in omni materia valet, A est causa effectiva per
se B inquantum B, ergo est causa omnis eius quod per-
tinet ad esse B, ut sic: alioquin non esset sufficiens et
per se propria causa B. Et sic propria causa hominis in-
quantum homo, est causa omnis eius quod pertinet ad
hominis esse , ut sic. Et similiter causa entis inquantum
ens, est causa omnis eius quod pertinet ad ens, ut sic. Et
in hoc non est differentia. Sed disparitas est in ulteriori
consequentia, gratia materiae. Cum enim inter ens et re-
liqua specialia, puta hominem, animal etc, tantum distet,
quod in aliis aliud est materia absolute, et aliud materia
ut est eius (quoniam materia absolute est ingenerabilis et
incorruptibilis ; ut autem est propria hominis, est ab agente
hominem) ; in ente vero idem est materia , et materia ut
entis (quoniam materia absolute non nisi entis esse potest) :
ideo in terminis specialibus non valet sequela, A est causa
per se hominis, ergo est causa omnis eius quod pertinet
ad hominem ; sed oportet addere , ut sic. Et postmodum
non valet ulterior sequela, ergo est causa omnis eius quod
pertinet ad esse hominis; et, ergo est causa materiae, quae
est pars hominis. Sed in termino universalissimo , scilicet
ens, valet primo, A est causa entis ut ens, ergo est causa
omnis eius quod pertinet ad ens, tit sic ; et valet ulterius,
ergo est causa omnis eius quod pertinet ad ens; et, ergo est
causa materiae, quae est pars entis; ut in littera infertur.
\
460
QUAESTIO XLIV, ARTICULUS III
ARTICULUS TERTIUS
UTRUM CAUSA EXEMPLARIS SIT ALIQUID PRAETER DEUM
Supra, qu. xv; I Seitt., dist. xxxvi, qu. ii; I Cont. Gent., cap. Liv; de Verit., qu. iii, art. i, 2;
De Div. Nom., cap. v, lect. iii; I Metaphys., lect. xv.
a
* Art. I.
* S. Th. lect. I.
* Qu. XLVI.
8
(D TERTiUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
causa exemplaris sit aliquid praeter
'Deum. Exemplatum enim habet simili-
^tudinem exemplaris. Sed creaturae longe
sunt a divina similitudine. Non ergo Deus est
causa exemplaris earum.
2. Praeterea, omne quod est per participatio-
nem, reducitur ad aliquid per se existens, ut igni-
tum ad ignem, sicut iam "■ * dictum est. Sed quae-
cumque sunt in sensibilibus rebus, sunt solum
per participationem alicuius speciei: quod ex hoc
patet, quod in nullo sensibilium invenitur solum
id quod ad rationem speciei pertinet, sed adiun-
guntur principiis speciei principia individuantia ^.
Oportet ergo ponere ipsas species per se existen-
tes, ut per se hominem, et per se equum, et huius-
modi. Et haec dicuntur exemplaria. Sunt igitur
exemplaria res quaedam extra Deum.
3. Praeterea, scientiae et definitiones sunt de
ipsis speciebus, non secundum quod sunt in par-
ticularibus: quia particularium non est scientia
nec definitio. Ergo sunt quaedam entia, quae
sunt entia vel species '' non in singularibus. Et
haec dicuntur exemplaria. Ergo idem quod prius.
4. Praeterea, hoc idem videtur per Dionysium,
qui dicit, v cap, de Div. Nom. *, quod ipsum se-
cutidum se esse, prius est eo quod est per se vi-
tam esse, et eo quod est per se sapientiam esse.
Sed contra est quod exemplar est idem quod
idea. Sed ideae, secundum quod Augustinus li-
bro Octoginta trium Quaest. * dicit °, sunt for-
mae principales , quae divina intelligentia conti-
nentur. Ergo exemplaria rerum non sunt extra
Deum.
Respondeo dicendum quod Deus est prima causa
exemplaris omnium rerum. Ad cuius evidentiam,
considerandum est quod ad productionem ali-
cuius rei ideo necessarium est exemplar, ut eflfe-
ctus determinatam formam consequatur: artifex
enim producit determinatam formam in materia,
propter exemplar ad quod inspicit, sive iliud sit
exemplar ad quod extra intuetur, sive sit exem-
plar interius mente conceptum. Manifestum est
autem quod ea quae naturaliter fiunt, determi-
natas formas consequuntur. Haec autem forma-
rum determinatio oportet quod reducatur, sicut
in primum principium , in divinam sapientiam ,
quae ordinem universi excogitavit, qui in rerum
distinctione consistit. Et ideo oportet dicere quod
in divina sapientia sunt rationes omnium rerum:
quas supra * diximus ideas, id est formas exem-
plares in mente divina existentes. Quae quidem '
licet multiplicentur secundum respectum ad res,
tamen non sunt realiter aUud a divina essentia,
prout eius similitudo a diversis participari potest
diversimode. Sic igitur ipse Deus est primum
exemplar omnium. - Possunt etiam in rebus crea-
tis quaedam aliorum exemplaria dici, secundum
quod quaedam sunt ^ ad similitudinem aliorum,
vel secundum eandem speciem, vel secundum
analogiam alicuius imitationis.
Ad primum ergo dicendum quod, licet creaturae
non pertingant ad hoc quod sint similes Deo se-
cundum suam naturam , similitudine speciei, ut
homo genitus homini generanti ; attingunt tamen
ad eius similitudinem secundum repraesentatio-
nem rationis intellectae a Deo , ut domus quae
est in materia, domui quae est in mente artificis,
Ad secundum dicendum quod de ratione homi-
nis est quod sit in materia : et sic non potest
inveniri homo sine materia. Licet igitur hic homo
sit per participationem speciei, non tamen potest
reduci ad aliquid existens ' per se in eadem spe-
cie ; sed ad speciem superexcedentem, sicut sunt
substantiae separatae, Et eadem ratio est de aliis "
sensibilibus.
Ad tertium dicendum quod , licet quaelibet *
scientia et definitio sit solum entium, non tamen
oportet quod res eundem modum habeant in
essendo , quem intellectus habet in intelligendo.
Nos enim, per virtutem intellectus agentis, abstra-
himus species universales a particularibus condi-
tionibus: non tamen oportet quod universalia
praeter particularia ' subsistant, ut particularium
exemplaria,
Ad quartum dicendum quod, sicut dicit Diony-
sius, XI cap, de Div. Nom. *, per se vitam et per
se sapientiam quandoque nominat ipsum Deum,
quandoque virtutes ipsis rebus datas : non autem
quasdam subsistentes res, sicut antiqui posuerunt.
a) iam. — Om. codices et ed. a.
P) individuaiitia. - individua GpF.
Y) quae suitt eittia vel species. - quaedam entia vel species B, sed
expungit; ceteri om. vel species.
8) secundum qtiod Augustinus libro Octoginta trium Quaest. dicit.
- secundum Augustinum in libro Octoginta trium Quaestionum co-
dices.
£) quidem. — Oin. ACDE
ctus B; pro stint, infert G.
?) sunt. - fuerunt E, fiunt ceteri
nes ACDE.
rj) aliis. - Om. ed. a. - sensibitibus om. D.
6) quaelibet. - Om. codices et a b.
t) praeter particularia. ~ Om. B.
licet om. ed. a; pro respectum, respe-
Pro similitudinem, similitudi-
• C»p. II. - Did.
lib. IV, cip. II,
IN titulo, causa exemplaris non est quintura genus causae,
sed coordinatur in V Metaphys. * inter causas formales :
est enim causa formalis rei, separata tamen. Nec vocatur
Commentaria Cardinalis Caietani
exemplar ars factiva rei , sed id ad cuius imitationem ars
facit etfectum; sive iUud sit res extra animani sive intus,
sive sit idem quod ipsa ars sive non; formaliter enim lo-
QUAESTIO XLIV, ARTICULUS IV
461
Art. 2.
quimur. - Praeter Deum autem dicitur directe contra posi-
tionem Platoni attributam de exemplaribus sensibilium, etc.
II. In corpore est una conclusio responsiva quaesito :
Deus est primum exemplar omnium rerum. - Haec con-
clusio primo probatur ; secundo , ibi : Possunt etiam in
rebus creatis, manifestatur illa particula primum.
Probatur. Determinatio formae effectus est a causa exem-
plari, et res naturales determinatas formas consequuntur:
ergo determinatio formarum naturalium reducitur, sicut in
primum principium, in divinam sapientiam, quae ordinem
universi excogitavit: ergo in divina sapientia sunt exem-
plares formae omnium rerum : ergo ipse Deus est primum
exemplar omnium rerum, - Antecedens, pro prima parte,
declaratur in artificialibus de exemplari tam intus quam
extra. Quoad secundam v^ro partem, manifestum est. -
Consequentia vero probatur: quia ordo universi in rerum
distinctione consistit. - Consequentia auteni tertia probatur,
excludendo simul obiectionem quandam. Probatio est: quia
illae exemplares rationes non sunt aliud realiter.a divina
substantia. Obiectio vero est : quia huiusmodi formae sunt
multae, substantia vero Dei una. Exclusio autem obiectionis
est: quod multitudo ista non multiplicat divinam rem, sed
respectum ad creatas seu creabiles res, ut in xv quaestione *
patuit.
Deinde declaratur cur dixerit in conclusione ly primum :
dicens quia possunt dari secundaria exemplaria. Perfectiora
siquidem entia exemplaria dici possunt inferiorum, ut phi-
losophi dicunt.
III. Circa necessitatem exemplaris causae , scito quod
determinationem formae effectus esse proprium effectum
causae exemplaris, ut in littera dicitur, inductiva experientia
manifestat. Videmus enim artifices formas artificialibus de-
terminare, secundum quod proponunt petentes huiusmodi
artificialia : ipsum autem proponere quod tale quid, sic,
tantum, etc, volo, est exemplar dare, ex quo certa datur
forma effectus. Verum tamen est quod huiusmodi opera-
tionem non habet exemplar per seipsum, sed per agens.
Diversimode tamen: quia per agens a proposito, imme-
diate; per agens vero naturale, mediate, mediante scilicet
datore naturae. Et sic, pro quanto opus naturae est opus
intelligentiae, exemplaris causa ad determinandum omnibus
effectibus formas necessaria est. Et exemplaris causa suffi-
cientiam agentis, sive naturalis sive a proposito, non tollit,
nec ipsa superfluit : sed in suo ordine idem facit quod agens
alio causandi genere facit.
IV. Circa radicem conclusionis * rursus adverte quod,
quia Auctor supra determinatione formarum naturalium,
quam manifeste videmus, fundat processum suum ad po-
nendum Deum esse causam exemplarem; et Aristoteles con-
futat * Platonem credentem exemplaria esse praeter parti-
cularia agentia, ut res certas formas sortiantur: ne errare
hic contingat, dupliciter potest ex determinatione formarum
inferri quod sunt exemplaria. Uno modo sic, quod ex de-
terminatis formis concludamus determinata exemplaria tan-
quam proximas rerum caus^s. Et sic falsum est : quoniam
periret principalis actio agentium quae sunt apud nos ; bos
enim non generaret bovem. Alio modo sic, ut ex determi-
natis formis, inquantum ex eis consurgit ordo universi, con-
cludamus earura exemplaria in prima causa, quae ordinem
excogitavit universi, tanquam partes ideae ipsius ordinis. Et
hoc est rationabile: eo quod exemplar alicuius totius per-
fecte non habetur, nisi propria partium exemplaria habean-
tur. Et sic manifeste hic proceditur. Unde non aufertur
causalitas proximarum causarum: sed, cum opus naturae
sit opus intelligentiae, primae rationes naturalium operum
assignantur. Et sic habes vim primae consequentiae *.
V. In responsione ad secundum, habes glossam illius
propositionis, Omne tale per participationem, reducitur ad
tale per essentiam : glossatur enim, vel ad aliquid eminen-
tius continens illud.
Cf. num. n.
"Metaphys., lib.
I, cap. IX , n. 8
sqq.
Cf. num. II.
ARTICULUS QUARTUS
• UTRUM DEUS SIT CAUSA FINALIS OMNIUM
Infra, qu. lxv, art. 2; qu. ciii, art. 2; II Sent., dist. i, qu. 11, art. i, 2; III Cont. Gent., cap. x\ai, xviii;
Compend. TheoU, cap. c, ci.
;ap. \
.Th.
II, n. 3.
lect. XI.
Vers. 4.
D QUARTUM sic PROCEDiTUR. Videtuf quod
Deus non sit causa finalis omnium.
Agere enim propter finem videtur esse
alicuius indigentis fine. Sed Deus nuUo
est indigens ". Ergo non competit sibi agere pro-
pter finem.
2. Praeterea, finis generationis et forma ge-
nerati ^ et agens non incidunt in idem numero,
ut dicitur in II Physic. *: quia finis generationis
est forma generati. Sed Deus est primum agens
omnium. Non ergo est causa finalis omnium.
3. Praeterea, finem omnia appetunt. Sed Deum
non omnia appetunt: quia neque omnia ipsum
cognoscunt. Deus ergo non est omnium finis.
4. Praeterea, finalis causa ^ est prima causa-
rum. Si igitur Deus sit causa agens et causa fi-
nalis, sequitur quod in eo sit prius et posterius.
Quod est impossibile.
Sed contra est quod dicitur Prov. xvi *: Uni-
versa propter semetipsum operatus est Dominus.
Respondeo dicendum quod omne agens agit
propter finem : alioquin ex actione agentis non
magis sequeretur hoc quam ^ illud, nisi a casu.
Est autem idem finis agentis et patientis, inquan-
tum huiusmodi, sed aliter et aliter: unum enim
et idem est quod agens intendit imprimere, et
quod patiens intendit recipere. Sunt autem quae-
dam ' quae simul agunt et patiuntur, quae sunt
agentia imperfecta : et his convenit quod etiam
in agendo intendant aliquid acquirere. Sed primo
agenti, qui est agens tantum, non convenit agere
propter acquisitionem alicuius finis ; sed intendit ^
solum communicare suam perfectionem, quae est
eius bonitas. Et unaquaeque creatura intendit
consequi suam perfectionem, quae est similitudo
perfectionis et bonitatis divinae. Sic ergo divina
bonitas est finis rerum omnium.
Ad primum ergo dicendum quod agere propter
indigentiam non est nisi agentis imperfecti, quod
natum est agere et pati. Sed hoc Deo non com-
petit. Et ideo ipse solus est maxime liberalis:
quia non agit propter suam utilitatem, sed solum
propter suam bonitatem.
Ad secundum dicendum quod forma generati non
a) nullo est indigens. - nullo modo est indigens AGab, nullo modo
indiget B. - Pro Ergo non, Ergo nullo modo A.
p) Jjnis ... generati. - finis et forma generationis codices et a b. -
et agens om. D.
f ) finalis causa. — causa finalis ABCDE.
3) quam. - vel codices et a b.
e) quaedam. - Om. CDEFGpA.
Q intendit. - intendens ACDEFafr, ut intendens B, intend. G.
462 QUAESTIO XLIV,
est finis generationis nisi inquantum est simili-
tudo formae generantis, quod suam similitudinem
communicare intendit. Alioquin forma generati
esset nobilior generante , cum finis sit nobilior
his quae sunt ad finem.
Ad tertium dicendum quod omnia appetunt
Deum ut finem, appetendo quodcumque bonum,
sive appetitu intelligibili ", sive sensibili, sive na-
turali, qui est sine cognitione: quia nihil habet
ARTICULUS IV
rationem boni et appetibilis, nisi secundum quod
participat Dei similitudinem.
Ad quartum dicendum quod, cum Deus sit causa
efficiens, exemplaris et finalis omnium rerum, et
materia prima sit ab ipso, sequitur quod primum
principium * omnium rerum sit unum tantum se-
cundum rem. Nihil tamen prohibet in eo conside-
rari muha secundum rationem, quorum quaedam
prius cadunt in intellectu nostro quam alia.
j]) intelligibili. - intellectuali ACDEG(B'!). - Ed. a post Ad tertium
ponit solutionem quarti argumenti, et post Ad quartum solutionem tertii.
6) primum principium.
tantum P6
principium Pa. - Post unum omittunt
Commentaria Cardinalis Caietani
Cf. num. II.
• Cap. VI, n. 3;
cap. VII, n. II.
IN titulo, ly omnium distribuit pro omnibus rebus aliis a
Deo : quoniam tractatus iste de causalitate Dei ad extra est.
II. In corpore unica est conclusio : Divina bonitas est
finis rerura omnium. - Probatur sic. Primura agens intendit
solura communicare suam bonitatem, et unaquaeque crea-
tura intendit consequi illius similitudinem : ergo divina bo-
nitas est finis omnium rerum.
Antecedens, quoad primam partem, declaratur ex diffe-
rentia inter primura agens et reliqua agentia imperfecta:
scilicet quod illa, etiam agendo, intendunt aliquid acqui-
rere, quia simul agunt et patiuntur; hoc vero non propter
acquisitionem, sed propter communicationem tantura finis,
agit. Quoad secundara vero partem, probatur : quia idem
est finis agentis et patientis, ut sic, quamvis diversiraode. -
Consequentia vero probatur , quoad primum agens , ex
duabus propositionibus. Priraa est, quod omne agens agit
propter finem. Quod probatur: quia alioquin ex actione
agentis non magis sequeretur hoc quara illud, nisi casu.
Secunda est : idem est finis agentis et patientis. Quoad crea-
turas vero, ex antedicta propositione, scilicet : idem est finis
agentis et patientis.
III. Circa praedicta, pro quanto ponunt quod omniura
rerum, comprehendendo etiam priraum agens, divina bo-
nitas est finis, adverte quod Deus potest dupliciter surai.
Primo raodo , absolute : et sic eius nuUus est finis. Alio
raodo , ut primum agens : et tunc dupliciter. Uno modo,
quantum ad rem quae est actio qua dicitur agens : et sic
rursus nullum habet finem , quia actio Dei est eius sub-
stantia. Et sic consuevit dici quod Deus agit propter finem,
non sui, sed aliorum, ut in qu. xix, art. i, ad i, tactum
est. Alio raodo formaliter, secundum rationem actionis: et
sic habet suam bonitatem finem suae actionis, quia omne
agens, ut in littera dicitur, agit propter finem. Et confir-
raatur : quia finis est causa causarura, idest causalitatis ce-
terarura causarura; ergo est causa causalitatis agentis; quod
est esse causam suae actionis. Si igitur finis propter quem
agit Deus, est sua bonitas, ipsa erit causa quare Deus agit.
Et hoc expresse conatur littera docere in corpore et
in responsione ad priraum, distinguendo de agente propter
finem consequendura, vel coraraunicandura ; et in respon-
sione ad quartum, docendo quod non inconvenit in Deo,
secundum rationem, distinguere bonitatem suara, ut prio-
rera causam seipso ut agente. - Et sic responsio amplior
quodamraodo est quara quaestio. Dixi autem quodammodo :
quia non est extensa causalitas divinae bonitatis, ut finis,
ad plures res quam sint omnes creaturae; sed ad aliquam
rationera in ipso Creatore, ut sic, ut patet ex dictis.
IV. Circa differentiara inter alia agentia et priraum * ,
scito quod agentia imperfecta, quae agunt et patiuntur, sunt
duplicia. Quaedam quae agunt et patiuntur ab his in quae
agunt, per reactionem : et ista sunt quae communicant in
materia , ut dicitur in I de Generatione *. Quaedam vero
sunt quae agunt et patiuntur, idest agunt mota ab alio:
et ista est conditio omnium secundorum agentium. Et di-
cuntur imperfecta eodem imperfectionis modo, quo etiam
orania entia citra primum dicuntur imperfecta, quia defi-
ciunt a primi nobilitate. Et de his loquitur directe littera,
condistinguens contra ea primum agens. Ex eo namque
quod agunt quasi acta, consequens est ut in * agendo ten-
dant, quasi patientia, in acquirendum seu conservandum
(non enim refert quid horum dicatur in proposito: quoniam
agere ad conservandum extra acquisitionis ordinem non
est) aliquara propriara perfectionera ; et, ut inquit Aver-
roes, XII Metaphys., comm. xxxvi *, saltem assimilationera
ad primam causam in faciendo entia. Et haec est sumraa
perfectio : quoniam, ut Dionisius inquit *, omnium divinis-
simum est Dei cooperatorem fieri.
V. In responsione ad secundum, nota tria. Primum est
quod innuitur quaedam distinctio , cuius alterum tantura
raembrum exprimitur, scilicet: Forraa geniti dupliciter; uno
raodo, ut sirailis formae generantis; alio modo , tacetur.
Innuitur enim haec distinctio, cura dicitur quod nonnisi ut
similis, est finis : est igitur alia eius acceptio. - Secundum
est quod ibi dicitur, scilicet quod forma geniti nonnisi ut
sirailis generanti , est finis, - Tertium est, quod hoc pro-
batur, quia finis est nobilior his quae sunt ad finera. - Circa
quorum singula est dubiura.
Circa distinctionera , arabiguura est quod sit alterum
distinctionis raerabrum.
Circa responsionem vero, tum quia falsa videtur : quo-
niam forma geniti, etiam absolute, est finis generationis, ut
de se patet, - Tum quia ex ea non satisfit arguraento in-
ferenti , ex hoc quod forma geniti est finis generationis ,
quod ipsura agens non est finis suae actionis , quoniam
finis generationis non coincidit in idem numero cum agente,
Cum enim ex hac responsione hoc solum habeatur, quod
forma geniti non est finis nisi ut similis, confirraatur potius
argumentum : quia sive sit finis ut similis , sive non ut
similis, sufficit quod ipsa est finis, quam constat non coin-
cidere in idem numero. - Et confirmatur : quia ipsa, ut si-
milis , est distincta a forma agentis ; quoniam de ratione
similitudinis est diversitas, ut dicitur V Metaphys. *
Circa rationem demum dubium est, quia, cum in uni-
vocis par sit nobilitas generantis et geniti, si forma geniti
non potest esse finis, quia non est nobilior his quae sunt
ad finem ; pari ratione nec forma generantis , nec forma
geniti ut similis generanti, potest esse finis.
VI. Ad evidentiam huius difficultatis, sciendum quod,
quamvis , comparando corruptibilia ad sempiterna , ut in
II de Anima, text. 34 *, et in II Caeli, comm. xvii, dicitur,
agentia corruptibilia agant propter aliud (etenim, ut hic
ostenditur, omnia agunt ut participent perfectionera di-
vinam) ; absolute tamen, et non de his vel illis agentibus
loquendo, et comparando- ea ad effectus, ut in hoc argu-
raento fit, dicendum est quod oranibus agentibus comraune
est agere propter se, quamvis diversimode. Quod sic raa-
nifestatur. Orane agens intendit facere sibi simile : ergo in-
tendit seipsum diffundere, extendere et ampliare: ob hoc
namque generans generat , ut perseveret seraper eo quo
potest modo, ut Philosophus dixit ibidem *. In hoc autem
quod dico seipsum diffundere seu communicare, duo clau-
duntur , scilicet diffundere, et ly seipsum : et cum constet
quod nullum agens seipsura intendat propter diffundere seu
communicare ut finem, restat ut diffundere intendat pro-
* m omitt,
1508, 1514.
edd.
" Cf. comm.
XXXVII.
* De Cael. Hier.,
cap. III.
' Cap. XV. - Did.
lib. IV, cap. XV,
n. 4.
* Did. cap. IV ,
n. 2.
* Sc. De Anima,
loco cit.
QUAESTIO XLIV, ARTICULUS IV
463
Cf. num. V.
pter seipsum ut finem : et sic ipsum est communicationis
finis , et non e converso.
Diflferunt autem agentia cetera a primo quoad hoc, quod
reliqua communicationem ordinant ad se, idest ad suam
utilitatem. Quamvis hoc etiam sit diversimode in substantiis
sempiternis et corruptibilibus : quoniam illae ad conser-
vandam individualiter assimilationem ad primam causam,
istae ad conservandam assimilationem, ut possunt, ad ean—
dem, agunt. Prima autem causa communicationem ordinat
ad se, idest ad suam bonitatem. Et ideo reliqua agunt ut
sic sint aut conserventur : Deus autem, quia est. Et pro-
pterea liberalissimae actionis etiam a philosophis dicitur,
ut in responsione ad primum dicitur.
VII. His praelibatis, ad primum dubium * dicitur, quod
distinctio est haec : Forma geniti dupliciter, scilicet ut est
geniti, et ut est similis generanti. Quoniam intendit Auctor
excludere quod , ut est geniti , non est finis agentis , ut
sustineat quod Deus non agit propter creatam naturam ut
finem, sed propter seipsum.
Ad secundum vero, negatur quod hoc sit falsum. Ge-
neratio enim potest dupliciter sumi : uno modo , ut ab
agente; alio modo absolute, puta ut via. Et hoc quidem
modo finis generationis est forma etiam ut geniti: sed primo
modo non, ut in littera dicitur. - Nec est verum quod hinc
non satisfit argumento. Quoniam forma ut similis formae
generantis, significat formam geniti quidem, sed ex ea parte
qua est una cum illa, qua est altera ipsa , qua est quasi
vicaria illius: ac per hoc insinuat, si ipsa ut quasi induit
illam, est finis, quod illa est vere finis. Et sic formaliter
satisfit argumento : quod, licet finis generationis non coin-
cidat in idem numero cum forma agentis, redundat tamen
in idem numero, ex eo qubd forma geniti non est finis
nisi ut similis formae agentis. - Ad confirmationem vero
dicitur, quod similitudo, cum distinctorum eadem qualitas
sit, ex parte unitatis magis se tenet, quam significat, quam
distinctionis, quam ut subiectorum conditionem exigit. Et
ideo Auctor ad unitatem insinuandam illa usus est.
Ad dubium demum contra rationem, dicitur quod ratio
litterae optime concludit quod forma geniti, ut sic, non
potest esse finis generationis ut ab agente, quia non est
nobilior agente. Sed non potest reflecti contra formam ge-
niti ut similem agenti, idest contra formam agentis : quia
nulla comparatio habet locum, seclusa distinctione. Non
enim oportet idem esse nobilius se, cum agit propter se :
sed cum finis est aliud ab agente, oportet finem esse no-
biliorem agente.
J<5
464
QUAESTIO XLV, ARTICULUS I
QUAESTIO QUADRAGESIMAQUINTA
DE MODO EMANATIONIS RERUM A PRIMO PRINCIPIO
IN OCTO ARTICULOS DIVISA
• Cf. qu. XLiv,
Introd.
DEiNDE quaeritur de modo jemanationis rerum
a primo principio, qui dicitur creatio *.
De qua quaeruntur octo.
Primo: quid sit creatio.
Secundo: utrum Deus possit aliquid creare.
Tertio : utrum creatio sit aliquod ens in rerum
natura.
Quarto : cui competit creari.
Quinto : utrum solius Dei sit creare.
Sexto: utrum commune sit toti Trinitati, aut
proprium alicuius Personae.
Septimo : utrum vestigium aliquod Trinitatis sit
in rebus creatis.
Octavo : utrum opus creationis admisceatur in
operibus naturae et voluntatis.
ARTICULUS PRIMUS
UTRUM CREARE SIT EX NIHILO ALIQUID FACERE
II Sent., dist. I, qu. i, art. 2.
'Lib.I,cap.xxiii.
>D PRiMUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
creare non sit ex nihilo aliquid facere.
Dicit enim Augustinus, Contra Adver-
%sarium "■ Legis et Prophetarum *: Fa-
cere est quod omnino non erat, creare vero est
ex eo qiiod iam erat educendo aliquid constituere.
2. Praeterea, nobilitas actionis et motus ex
terminis consideratur. Nobilior igitur est actio
quae ex bono in bonum est, et ex ente in ens,
quam quae est ex nihilo in aliquid. Sed creatio
videtur esse nobilissima actio , et prima inter
omnes actiones. Ergo non est ex nihilo in ali-
quid, sed magis ex ente in ens.
3. Praeterea, haec praepositio ex importat ha-
bitudinem alicuius causae, et maxime materialis ;
sicut cum dicimus quod statua fit ex aere. Sed
nihil non potest esse '^ materia entis, nec aliquo
modo causa eius. Ergo creare non est ex nihilo
aliquid facere.
Sed contra est quod super illud Gen. i*: In
•videMagistr.n vrincivio creavit Deus caelum etc, dicit Glossa *
Sent., dist. ■• -^ j-^ ^ ;• -J -i -i \r
quod creare est altquid ex nihtlq facere.
Respondeo dicendum quod, sicut supra * dictum
est, non solum oportet considerare emanatio-
nem alicuius entis particularis ab aliquo particu-
lari agente, sed etiam emanationem totius entis
a causa universali, quae est Deus: et hanc qui-
dem emanationem designamus nomine creationis.
Quod autem procedit secundum emanationem
particularem, non praesupponitur emanationi ^" :
sicut, si generatur homo , non fuit prius homo,
sed homo fit ex non homine, et album ex non
albo. Unde, si consideretur emanatio totius entis
P
Vers. I.
■Qu.xi.iv, art. 2.
universalis * a primo principio, impossibile est
quod aliquod ens praesupponatur huic emanationi.
Idem autem est nihil ' quod nullum ens. Sicut
igitur generatio hominis est ex non ente quod est
non homo , ita creatio, quae est emanatio totius
esse, est ex non ente quod est nihil.
Ad primum ergo dicendum quod Augustinus ae-
quivoce utitur nomine creationis, secundum quod
creari dicuntur ea quae in melius reformantur,
ut cum dicitur aliquis creari in episcopum. Sic
autem non loquimur ^ hic de creatione, sed sicut
dictum est *.
Ad secundum dicendum quod mutationes acci-
piunt speciem et dignitatem non a termino a quo,
sed a termino ad quem. Tanto ergo " perfectior
et prior est aliqua mutatio, quanto terminus ad
quem illius mutationis est nobilior et prior; licet
terminus a quo, qui opponitur ® termino ad quem,
sit imperfectior. Sicut generatio simpliciter est no-
bilior et prior quam alteratio, propter hoc quod
forma substantialis est nobilior quam forma ac-
cidentalis: tamen privatio substantialis formae,
quae est terminus a quo in generatione, est im-
perfectior quam contrarium, quod est terminus a
quo in alteratione. Et similiter creatio est per-
fectior et prior quam generatio et alteratio, quia
terminus ad quem est tota substantia rei. Id au-
tem quod intelligitur ut terminus a quo, est sim-
pliciter non ens.
Ad tertium dicendum quod, cum dicitur aliquid
ex nihilo fieri, haec praepositio ex non designat
causam materialem , sed ordinem tantum ; sicut
cum dicitur, ex mane fit meridies , idest, post
a) Adversarium. - Faustum adversarium B, adversarios G.
p) nihil non potest esse. - nihil non ast Pab; pro nihil, nihilum
ACEG.
Y) emanationi.- B addit: universali, quia si praesupponeretur ema-
nationi universali, generaretur prius {pro post?) quam iam esset actum
(actu sB).
3) consideretur ... universalis. - consideremus emanationem totius
entis universalem codices.
t) nihil. - nihilum ACD.^iFG. - Pro quod, et FGa.
X) loquimur. - loquitur FG. - Pro hic, nunc B, om. ACDE,
r)) ergo. - autem codices et a b.
0) opponitur. - oppositus est BG.
In corpore.
QUAESTIO XLV,
maiie fit meridies '. Sed intelligendum est quod
haec praepositio ex potest includere negationem
importatam in hoc quod dico nihil , vel includi
ab ea. Si primo modo, tunc ordo remanet affir-
matus, et ostenditur ordo eius, quod est ad non
esse praecedens. Si vero negatio includat prae-
positionem, tunc ordo negatur, et est sensus, fit
ARTICULUS II
465
ex nihilo, idest non fit ex aliquo; sicut si dicatur,
iste loquitiir de nihilo, quia non loquitur de ali-
quo. Et utroque modo verificatur ", cum dicitur
ex nihilo aliquid fieri. Sed primo modo, haec
praepositio ex importat ordinem, ut dictum est:
secundo modo, importat habitudinem causae ma-
terialis, quae negatur.
t) fit meridies. - Om. codices.
x) verificatur. - sermo addit B.
Commentaria Cardinalis Caietani
TiTULUS in principio [corporis manifestabitur. - In cor-
pore duo facit: prirao, dicit quid nominis creationis;
secundo, respondet quaesito.
II. Quoad primum, duo dicit. Primo, quod creatio si-
gnificat emanationem totius entis a causa universali. - Se-
cundo, quod significatum invenitur. Quod probat : quia non
solumoportet in rebus inspicere emanationem particularem,
sed universalem, ut iam patet ex dictis.
III. Quoad secundum, conclusio responsiva est : Creatio
est ex niliilo. - Et probatur sic. Quod procedit secundum
emanationem particularem, non praesupponitur : ergo, cum
totum ens procedit emanatione universali, impossibile est
aliquod ens praesupponi : ergo quod creatur fit ex non ente
quod est nihil.
Antecedens probatur inductive , cum fit homo , et al-
bum, etc. - Consequentia autem manifesta relinquitur, ex
communi ratione factionum proportionaliter applicata. - Se-
cunda autem sequela manifestatur, et quoad terminos, quia
nihil idem est quod nullum ens , et creatio est emanatio
totius entis : et quoad similitudinem proportionis, in gene-
ratione hominis.
IV. Circa praedicta adverte duo. Primum est , quod
antecedens, cum suis inductionibus et consequentibus, non
loquitur de fieri ex non homine, aut non albo, et univer-
saliter ex non tali, ut subiecto. Quoniam sic intelligendo,
nihil concluderet : posset enim dici quod fit totum ens ex
non ente quod est ens in potentia, sicut homo ex non ho-
mine, quod tamen est homo in potentia, et albura ex non
albo, quod taraen est albura in potentiaf Sed intendit ex,
idest post : oportet enira horainem fieri post non hominem,
et album post non albura, si per se fit. Nihil enim aliud
hic intendit nisi supradictum * fundamentura in I Physic,
text. 76. Unde et verba sua hic manifeste insinuant hunc
sensum, cum dicit, sicut, si generatur homo, non fuit prius
homo: contra ex non homine distinguens prius hominem,
insinuavit quod ly ex significat post.
Secundo, quod nomine totius entis, in proposito, nihil
refert utrum intelligas totum universura, aut aliquod par-
ticulare ens totum syncategorematice : semper enim oportet
quod creatur ex nihilo sui fieri, idest post nihil sui. - Et
ex hoc habes solutionem dubitationis, quomodo aniraa in-
tellectiva creatur, et taraen fit semper in subiecto : quia sci-
licet post nihil sui fit per se : quod de nulla alia forma in
materia verificatur.
* Cf. qu. XLiv,
art. 2, Comment.
num. viii.
11 Sent., dist.
ARTICULUS SECUNDUS
UTRUM DEUS POSSIT ALIQUID CREARE
qu. I, art. 2; II Cont. Gent., cap. xvi; De Pot., qu. iii, art. i; Compend. Theol., cap. lxix;
Opusc. XXXVIl, de Quatuor Opposit., cap. iv; VIII Physic, lect. 11.
D SECUNDUM sic PROCEDiTUR. Vidctur quod
Deus " non possit aliquid creare. Quia
s^^h^ie^ct^ix: <|^^^^^^'^^^^'^^"^ Philosophum, I Physic. *, an-
tiqui philosophi acceperunt ut commu-
nem conceptionem animi, ex nihilo nihil fieri. Sed
potentia Dei non se extendit ad contraria primo-
rum principiorum; utpote quod Deus faciat quod
? totum non sit maius sua ^ parte, vel quod affir-
T matio et negatio sint simul vera. Ergo Deus "* non
potest aliquid ex nihilo facere, vel creare.
2. Praeterea, si creare est aliquid ex nihilo
facere, ergo creari est aliquid fieri. Sed omne
fieri est mutari. Ergo creatio est mutatio. Sed
omnis mutatio est ex subiecto aliquo , ut patet
per definitionem motus: nam motus est actus
*physic.,\\b.m, existentis in potentia *. Ergo est impossibile ali-
cap. 1, n. 6. - ., TN •! •! ^ ■
s. Th. lect. II. quia a Deo ex nihilo neri.
3. Praeterea, quod factum est, necesse est
aliquando fieri, Sed non potest dici quod illud
quod creatur, simul fiat et factum sit: quia in
permanentibus , quod fit, non est, quod autem
factum est, iam est; simuF ergo aliquid esset et
non esset. Ergo, si aliquid fit, fieri eius praecedit *
factum esse. Sed hoc non potest esse, nisi prae-
existat subiectum in quo sustentetur ipsum fieri.
Ergo impossibile est aliquid fieri ex nihilo.
4. Praeterea, infinitam distantiam non est per-
transire. Sed infinita distantia est inter ens et nihil.
Ergo non contingit ex nihilo ' aliquid fieri.
Sed contra est quod dicitur Gen. i *.- In prin-
cipio creavit Deus caeliim et terram ^.
Respondeo dicendum quod non solum non est ^
impossibile a Deo aliquid creari, sed necesse est
ponere a Deo omnia creata esse, ut ex praemissis
habetur. Quicumque enim facit aliquid ex aliquo,
illud ex quo facit praesupponitur actioni eius, et
non producitur per ipsam actionem " : sicut ar-
nfex operatur ex rebus naturalibus, ut ex ligno
a) Deus. - a Deo B, omittunt ACDEGpF; pro creare, creari AB
CDEG.
P) sua. - Om. ACDEFGa.
Tf) Deus. - Om. codices. - lidem pro vel creare, quod est creare.
3) praecedit. - praecessit codices et a b.
t) ex nihHo. - de nihilo codices et a fr.
SuMMAE Theol. D. Thomae T. I.
?) et terram. - ubi dicit Glossa quod creare est aliquid ex nihilo
facere addunt P et edd. a b, excepto quod istae omittunt ubi; cf. art.
praeced. argumentum Sed contra.
j)) jiOH est. - est P. - Post creari addunt ex nihilo ABCDE; et
ita B post creata esse.
0) actionem. - illius facientis addit B.
59
Vers. I.
466
QUAESTIO XLV, ARTICULUS III
" Qu. xuT, art.
1, 2.
Ibid. art. 2.
et aere, quae per artis actionem non causantur,
sed causantur per actionem naturae, Sed et ipsa
natura causat res naturales quantum ad formam,
sed praesupponit materiam. Si ergo Deus non
ageret nisi ex aliquo praesupposito , sequeretur
quod illud praesuppositum non esset causatum
ab ipso. Ostensum est autem supra * quod nihil
potest esse in entibus quod non sit a Deo, qui
est causa universalis totius esse. Unde necesse est
dicere quod Deus ex nihilo res in esse producit.
Ad primum ergo dicendum quod antiqui philo-
sophi, sicut supra * dictum est, non considera-
verunt nisi emanationem effectuum particularium
a causis particularibus, quas necesse est praesup-
ponere aliquid in sua actione: et secundum hoc
erat eorum communis opinio, ex nihilo nihil fieri.
Sed tamen hoc locum non habet in prima ema-
natione ab universali rerum principio.
Ad secundum dicendum quod creatio non est
mutatio nisi secundum modum intelligendi tan-
tum. Nam de ratione mutationis est, quod aliquid
idem se habeat aliter nunc et prius: nam quan-
doque ' est idem ens actu, aliter se habens nunc
et prius, sicut in motibus secundum quantitatem
et qualitatem et ubi "; quandoque vero est idem
ens in potentia tantum, sicut in mutatione secun-
dum substantiam, cuius subiectum est materia.
Sed in creatione, per quam producitur tota sub-
stantia rerum \ non potest accipi aliquid idem
aliter se habens nunc et prius, nisi secundum in-
tellectum tantum ; sicut si intelligatur aliqua res
prius non fuisse totaliter, et postea esse. Sed cum
actio et passio conveniant in substantia •" motus, et
differant solum secundum habitudines diversas *,
ut dicitur in III Physic. *, oportet quod, subtracto
motu, non remaneant nisi diversae habitudines in
creante et creato. - Sed quia modus significandi se-
quitur modum intelligendi, ut dictum est *, creatio
significatur " per modum mutationis: et propter
hoc dicitur quod creare est ex nihilo aliquid fa-
cere. Quamvis facere et fieri magis in hoc con-
veniant quam miitare et mutari: quia facere et
fieri important habitudinem causae ad effectum
et effectus ad causam, sed mutationem ex con-
sequenti.
Ad tertium dicendum quod in his quae fiunt
sine motu, simul ^ est fieri et factum esse : sive
talis factio sit terminus motus, sicut illuminatio
(nam simul aliquid illuminatur et illuminatum est);
sive non sit terminus motus, sicut simul formatur
verbum in corde et formatum est. Et in his, quod
fit, est : sed cum dicitur fieri ", significatur ab alio
esse, et prius non fuisse. Unde, cum creatio sit
sine motu, simul aliquid creatur et creatum est.
Ad quartum dicendum quod obiectio illa pro-
cedit ex falsa imaginatione, ac si sit aliquod in-
finitum medium inter nihilum et ens: quod patet
esse falsum. Procedit autem falsa haec imaginatio
ex eo quod creatio significatur ut quaedam mu-
tatio inter duos terminos existens.
i) quandoque. — quidem addunt codices.
x) et ubi. - Om. PDj*.
X) rerum. - rei codices.
jj.) substantia. - una substantia codices et a b.
v) significatur. - significat CDEF.
5) simul. - similiter P.
o) sed cum dicitur fieri. - cum dicitur fieri, sed PACDEsF et
editio b.
D. 34.
Cap. iii
S. Th. lect.
III, n. 5.
Qu. XIII, art. I.
Oommentaria Cardinalis Caietani
TiTULus patet. - In corpore unica est conclusio : Non
solum est possibile, sed etiam necessarium, omnia esse
creata a Deo. - Et probatur sic. Si Deus non ageret nisi ex
aliquo praesupposito , sequeretur quod illud praesupposi-
tum non esset causatum 'ab ipso: sed nihil est in entibus
incausatum ab ipso : ergo necesse est quod Deus ex nullo
praesupposito res in esse produxerit. Hoc autem est creare.
Conditionalis assumpta probatur ex illa categorica uni-
versali: Omne faciens aliquid ex aliquo, non facit, sed
praesupponit illud ex quo facit. Quae manifestatur indu-
ctive, primo in artificialibus ; secundo, in naturalibus. - De-
structio autem consequentis probatur ex quaestione praece-
dente *, ubi ostensum est quod Deus est causa universalis
totius esse.
Art. I, 2.
ARTICULUS TERTIUS
UTRUM CREATIO SIT ALIQUID IN CREATURA
I Sent,, dist. XL, qu. i, art. i, ad i; II, dist. i, qu. i, art. 2, ad 4, 5; II Cont, Gent., cap. rviii;
De Pot., qu. m, art. 3.
>D tertium sic proceditur. Videtur quod
creatio non sit aliquid in creatura. Sicut
*enim creatio passive accepta attribuitur
^creaturae, ita creatio active accepta at-
tribuitur Creatori. Sed creatio active accepta non
est aliquid in Creatore : quia sic " sequeretur
quod in Deo esset aliquid temporale. Ergo creatio
passive accepta non est aliquid in creatura.
. 2. Praeterea, nihil est medium inter Creato-
rem et creaturam. Sed creatio significatur ut me-
dium inter utrumque: non enim est Creator, cum
non sit aeterna; neque creatura, quia oporteret ^
eadem ratione aliam ponere creationem qua ipsa
crearetur, et sic in infinitum. Creatio ergo non
est ahquid.
3. Praeterea, si creatio est aliquid praeter sub-
stantiam creatam, oportet quod sit accidens eius.
Omne autem accidens est in subiecto. Ergo res
creata esset subiectum creationis. Et sic idem es-
set "^ subiectum creationis et terminus. Quod est
o) sic. - si sic PFGab.
p) oporteret. - oportet PACE.
■f) esset,
editio a.
est P; £3f sic ... terminus omittunt BD; creationis om.
QUAESTIO XLV, ARTICULUS 111
467
• D- 39-
* Art. praeced,
ad 2.
impossibile : quia subiectum prius est accidente,
et conservat accidens; terminus autem posterius
est actione ^ et passione cuius est terminus, et eo
existente cessat actio et passio. Igitur ipsa creatio
non est aliqua res.
Sed contra, maius est fieri aliquid secundum
totam substantiam, quam secundum formam sub-
stantialem vel accidentalem. Sed generatio sim-
pliciter vel secundum quid, qua fit aliquid secun-
dum formam substantialem vel accidentalem, est
aliquid in generato. Ergo multo magis creatio, qua
fit aliquid secundum totam substantiam, est ali-
quid in creato.
Respondeo dicendum quod creatio ponit ' ali-
quid in creato secundum relationem tantum. Quia
quod creatur, non fit per momm vel per muta-
tionem. Quod enim fit per motum vel mutatio-
nem , fit ex aliquo praeexistenti : quod quidem
contingit in productionibus particularibus aliquo-
rum entium; non autem potest hoc ^ contingere
in productione totius esse a causa universali om-
' nium entium, quae est Deus. Unde Deus, creando,
producit res sine motu. Subtracto autem motu
ab actione et passione, nihil remanet nisi relatio *,
. ut dictum est *. Unde relinquitur quod creatio
in creatura non sit nisi relatio quaedam ad Crea-
torem, ut ad principium sui esse; sicut in pas-
sione quae est cum motu, importatur relatio ad
principium motus.
' Qu. XIII, art. 7.
* Art. praeced.,
ad 2.
Ad primum ergo dicendum quod creatio active
significata significat actionem divinam, quae est
eius essentia cum relatione ad creaturam. Sed
relatio in Deo ad creaturam non est realis, sed
secundum rationem tantum. Relatio vero crea-
turae ad Deum est relatio realis, ut supra * di-
ctum est, cum de divinis Nominibus ageretur.
Ad secundum dicendum quod, quia " creatio si-
gnificatur ut mutatio, sicut dictum est *; mutatio
autem media quodammodo est inter movens et
motum: ideo etiam creatio significatur ut media
inter Creatorem et creaturam. Tamen * creatio ®
passive accepta est in creatura , et est creatura.
Neque tamen oportet quod alia creatione creetur:
quia relationes , cum hoc ipsum quod sunt , ad
aliquid dicantur, non referuntur per aliquas alias
relationes, sed per seipsas; sicut etiam supra * di- * Qj- "
ctum est, cum de aequalitate Personarum ageretur.
Ad tertium dicendu.m quod creationis, secun-
dum quod significatur ut mutatio, creatura est
terminus : sed secundum quod vere est relatio ,
creatura est eius subiectum, et prius ea in esse,
sicut subiectum accidente. Sed habet quandam
rationem prioritatis ex parte obiecti ad quod di-
citur, quod est principium creaturae. Neque ta-
men oportet quod, quandiu creatura sit, dicatur
creari: quia creatio importat habitudinem crea-
turae ad creatorem cum quadam novitate seu
incoeptione.
3) et. - vel ABGDEG; et ita ante passio codices.
c) ponit. - non ponit PABCFG, non est E; pro secundum, sed AC
DEF, nisi B.
?) hoc. - Om. VGab.
7)) quia. - Om. B; idem pro ideo etiam, et ideo, ubi ab om. etiam.
8) Tamen. - Et tamen ABCDE.
Commeiitaria Cardinalis Caietani
IN titulo, creatio sumitur pro creatione passiva, qua sci-
licet aliquid significatur creari. Et ly aliquid sumitur pro
ente reali , ut patet ex propositione articulorum in prin-
cipio quaestionis.
II. In corpore unica est conclusio : Creatio ponit in
creato relationem tantum. - Et probatur sic. Productio totius
esse a causa universali , non est ex aliquo praeexistente :
ergo Deus, creando, producit res sine motu et mutatione :
ergo creatio in creatura non est nisi relatio quaedam ad
Creatorem, principium sui esse.
Antecedens probatur ex differentia inter productiones
particulares, et productionem totius esse, seu universalem. -
Prima vero consequentia probatur : quia omne quod fit
per motum vel mutationem, fit ex aliquo praeexistente. -
Secunda autem: quia, subtracto motu ab actione et pas-
sione, nihil remanet nisi relatio. Et confirmatur: quia sicut
in passione quae est cum motu , importatur relatio ad
principium motus, ita in creatione passiva importatur re-
latio ad principium essendi.
III. In responsione ad tertium, manifeste habes, confe-
rendo eam argumento, quod relatio creationis est accidens,
et non est relatio transcendens : quod etiam manifeste in
Qq. de Potentia, qu. nr, art. 3, ad 3, explicatur. Et quoniam
omne accidens distinguitur realiter a substantia, oportet
ut creatio distinguatur realiter a substantia creata quacum-
que, secundum doctrinam quam sequimur.
IV. Circa tamen hoc, dubium est. Scotus enim, in Se-
cundo, dist. i, qu. v, tenens creationem passive sumptam
esse relationem transcendentem et eandem realiter funda-
mento, tripliciter nititur hoc probare. Primo , illud quod
proprie inest alicui , et sine quo illud non potest esse
absque contradictione , est idem sibi realiter: sed relatio
lapidis ad Deum est huiusmodi: ergo. - Probatur maior
sic. Contradictio secundum esse et non esse dicta de ali-
quibus, infert distinctionem realem illorum: ergo impos-
sibiUtas recipiendi talia contradictoria , infert identitatem
illorum. Et hoc, inquit ipse, ubi non est dependentia es-
sentialis. - Et declaratur, ait : quia impossibilitas quod A
sit sine B, aut est propter identitatem illorum, aut propter
simultatem in natura eorundem, aut propter posterioritatem
ipsius A. Sed nihil horum duorum ultimorum convenit
lapidi respectu illius relationis ad Deum, ut patet; et tamen
non potest esse sine illa. Ergo est idem illi.
Praeterea, quod uniformiter dicitur de omni alio a Deo
ad ipsum, nulli accidit: sed talis relatio uniformiter con-
venit omni creaturae ad Deum: ergo nuUi accidit.' Et sic
est idem fundamento. - Probatur maior: quia par ratio est
de omnibus.
Praeterea, substantia, VII Metaphys. *, est prior accidente
natura , definitione et tempore : et ly tempore intelligitur
sic, quod nulla est contradictio ex parte substantiae, quin
possit esse prior duratione omni accidente. Ergo non est
contradictio quod lapis esset prior duratione omni depen-
dentia ad Deum. Et sic esset absque eo quod dependeret
a Deo, si dependentia est accidens. Hoc autem est absur-
dum. Ergo.
V. Ad evidentiam huius difficultatis, non est opus alia
iacere fundamenta: sed, superius determinata sequendo,
dicendum est quod huiusmodi relatio dependentiae ad Deum
in qualibet creatura est accidens distinctum realiter a sub-
stantia; et quod tamen creatura non potest esse sine huius-
modi dependentia, sicut nec homo quin sit risibilis ; ut in
quaestione praecedente, art. i , ad i , Auctor docuit ea ra-
tione, quia scihcet omnis creatura est ens per participa-
tionem Dei, nec ab hoc potest denudari.
VI. Ad primam ergo rationem Scoti * in oppositum,
' Cap. I. - Did.
lib. VI, cap. I,
n. 6.
Cf. num. IV.
468
QUAESTIO XLV, ARTICULUS IV
*Qu.xxviii, art.2,
Comment. n.xi.
negatur maior. - Et ad probationem eius dicitur, quod
antecedens est falsuni, universaliter loquendo, ut superius *,
cum de relatione et fundamento tractatum est, ostendimus.
Et rursus, consequentia nihil valet, formaliter loquendo;
ut ipsemet fatetur, ponendo exceptionem unam. Cur et
mihi non licebit aliam exceptionem ponere ? - Ad declara-
tionem autem, negatur disiunctio illa : quia insufficiens est,
etiam apud ipsum, ut patet de partibus simul sumptis re-
spectu tertiae entitatis. Illae enim non possunt esse, quin
tertia entitas sit; et tamen non sunt posteriores nec simul
natura, nec eaedem illi tertiae entitati, nec dependent es-
sentialiter ab illa. Unde ratio nihil valet : dicimus enim
quod inseparabilitas quandoque est propter necessariam
rerum connexionem. Et sic est in proposito , propter as-
♦Cf.num.praec. signatam causam *.
Ad secundam vero rationem, negatur minor. Quoniam,
ut hic dicitur in responsione ad secundum , dependentia
ad Deum aliter convenit substantiis creatis, et aliter ipsis
relationibus dependentiae : quoniam substantiae dependent
per relationes , ipsae autem relationes dependent seipsis.
Non ergo uniformiter huiusmodi relatio convenit omnibus
aliis a Deo.
Ad tertium vero dicitur quod, admissa expositione illa,
non valet sequela, ergo substantia creata potest esse sine
omni accidente. Quoniam ad veritatem illius propositionis,
substantia est prior etc. , sufficit quod aliqua substantia
sit huiusmodi. Talis est autem prima substantia, secundum
veritatem; et quaelibet intelligentia, secundum Averroem,
XII Metaphys., comm. xxv.
ARTICULUS QUARTUS
UTRUM CREARI SIT PROPRIUM COMPOSITORUM ET SUBSISTENTIUM
De Pot., qu. III, art. i, ad 12; art. 3, ad 2; art. 8, ad 3; De Verit., qu. xxvii, art. 3, ad 9; Quodl. IX, qu. v, art. i;
Opusc. XXXVII, de Quatuor Opposit., cap. iv.
»D QUARTUM sic PROCEDiTUR. Vidctur quod
creari non sit proprium " compositorum
*et subsistentium. Dicitur enim in libro
Prop. IV. -, ^^^^\de Causis*: Prima rerum creatarum est
P esse. Sed esse rei creatae non est subsistens ^.
Ergo creatio proprie non est subsistentis et com-
positi.
T 2. Praeterea, quod creatur "* est ex nihilo. Com-
posita autem non sunt ex nihilo, sed ex suis com-
^ ponentibus. Ergo compositis non convenit"" creari.
3. Praeterea, iliud proprie producitur per pri-
mam emanationem, quod supponitur in secunda :
sicut res naturalis per generationem naturalem ,
£ quae supponitur ' in operatione artis. Sed illud
quod supponitur in generatione naturali, est ma-
teria. Ergo materia est quae proprie creatur, et
non compositum.
• vers. I. Sed contra est quod dicitur Gen. \ *: In prin-
cipio creavit Deus caelum et terram. Caelum au-
tem et terra sunt res compositae subsistentes.
Ergo horum proprie est creatio.
Respondeo dicendum quod creari est quoddam
'Art. 2, ad2. fieri , ut dictum est *. Fieri autem ordinatur ad
esse rei. Unde illis proprie convenit fieri et creari,
quibu^ convenit esse. Quod quidem convenit pro-
prie subsistentibus : sive sint simplicia, sicut sub-
stantiae separatae; sive sint composita, sicut sub-
stantiae materiales. Illi enim proprie convenit
'J esse, quod habet esse; et hoc * est subsistens in
suo esse. Formae autem et accidentia, et alia
huiusmodi , non dicuntur entia quasi " ipsa sint, i
sed quia eis aliquid est; ut albedo ea ratione
dicitur ens, quia ea subiectum est album. Unde,
secundum Philosophum *, accidens magis proprie ^^''^p''^^- '■''•
dicitur entis quam ens. Sicut igitur accidentia et - s. Th.'iiiJ. vit;
formae, et huiusmodi, quae non subsistunt, magis
sunt coexistentia * quam entia; ita magis debent ^
dici concreata quam creata. Proprie vero creata
sunt subsistentia.
Ad primum ergo dicendum quod, cum dicitur,
prima rertim creatariim est esse, ly esse non im-
portat subiectum creatum ' ; sed importat pro- '
priam rationem obiecti creationis. Nam ex eo
dicitur aliquid creatum, quod est ens, non ex eo
quod est hoc ens ": cum creatio sit emanatio to- *
tius esse ab ente universali, ut dictum est *. Et
est similis modus ioquendi, sicut si diceretur quod
primum visibile est color , quamvis illud quod
proprie videtur, sit coloratum.
Ad secundum dicendum quod creatio non dicit
constitutionem rei compositae ex principiis prae-
existentibus : sed compositum sic * dicitur creari,
quod simul cum omnibus suis principiis in esse
producitur.
Ad tertium dicendum quod ratio illa non probat
quod sola materia creetur; sed quod materia non
sit nisi ex creatione. Nam creatio est productio
totius esse, et non solum materiae.
Art. I.
a) proprium. — proprie ABCDE.
P) subsistens. - et compositum addit B.
Y) quod creatur. - creatur quod ACDEG, illud creatur quod B.
3) convenit. - competit ACDEFG.
e) in secunda ... supponitur. - Om. ABCDE; sicut res...artis ex-
pungit F; pro artis, naturae et artis B.
?) hoc. - quod PBDft.
7)) quasi. - eo quod B.
0) coexistentia. - coexistentes DEFGpA, existentis B.
t) subiectum creatum. - substantiam creatam Pa.
x) non ex ... ens. - Om. DF.
X) sic. - Om. A; pro quod, quia ACDE.
Commentaria Cardinalis Caietani
IN titulo, proprium distinguitur contra commune: et creari
distinguitur contra concreari. Ita quod sensus quaestionis
est : Utrum creari, sic sumptum, sit tantum subsistentium,
sive sint composita sive non.
II. In corpore unica est conclusio: Creata proprie sunt
tantum subsistentia. - Et probatur sic. Creari est quoddam
fieri : ergo proprie convenit illis quibus convenit esse : ergo
proprie convenit subsistentibus.
Prima consequentia probatur: quia fieri ordinatur ad
esse. - Secunda vero : quia esse proprie convenit subsisten-
tibus. Quod probatur ex differentia inter subsistentia et for-
mas, accidentia, et alia huiusmodi, in hoc quod subsistentia
QUAESTIO XLV, ARTICULUS V
469
habent esse sic quod in suo esse subsistunt; reliqua autem
dicuntur habere esse, non quasi ipsa sint, sed quia eis ali-
quid est, ut patet de albedine. Et confirmatur auctoritate
Philosophi.
Et ex hac sequitur alia differentia in conclusione con-
tenta. Nam sicut sola subsistentia sunt entia, et reliqua sunt
coexistentia, ita sola subsistentia sunt creata, et rehqua sunt
concreata.
ARTICULUS QUINTUS
UTRUM SOLIUS DEI SIT CREARE
Infra, qu. Lxv, art. 3; qu. xc, art. 3; II Sent., dist. i, qu. :, art. 3; IV, dist. v, qu. i, art. 3, qu* 3;
II Coiit. Gent., cap. xx, xxi; De Verit., qu. v, art. 9; De Pot., qu. iii, art. 4; Quodl. III, qu. iii, art. i; Compend. Theol., cap. lxx;
Opusc. XV, de Angelis, cap. x; XXXVII, de Quatuor Opposit., cap. iv.
* Meteorol., lib.
IV, cap. m, n.i.
- De Anima, lib.
II, cap. IV, n. 2 ;
s. Th. lect. VII.
' Qu. vii, art. 2
sqq.
D QuiNTUM sic PROCEDITUR. Vidctur quod
non solius Dei sit creare. Quia secun-
dum Philosophum *, perfectiim est quod
potest sibi simile facere. Sed creaturae
immateriales sunt perfectiores creaturis materia-
libus, quae faciunt sibi simile : ignis enim ge-
nerat ignem, et homo generat " hominem. Ergo
substantia immateriaiis potest facere substantiam
sibi similem ^. Sed substantia immaterialis non
potest fieri nisi per creationem: cum non habeat
materiam ex qua fiat. Ergo aliqua creatura potest
creare "*.
2. Praeterea, quanto maior est resistentia ex
parte facti, tanto maior virtus requiritur in fa-
ciente. Sed plus resistit contrarium quam nihil.
Ergo maioris virtutis est aliquid facere ex con-
trario, quod tamen creatura facit; quam aliquid
facere ex nihilo. Multo magis igitur creatura hoc
facere potest.
3. Praeterea, virtus facientis consideratur se-
cundum mensuram eius quod fit. Sed ens crea-
tum est finitum, ut supra * probatum est, cum de
Dei * infinitate ageretur. Ergo ad producendum
per creationem aliquid creatum, non requiritur
nisi virtus finita. Sed habere virtutem finitam non
est contra rationem creaturae. Ergo non est im-
possibile creaturam creare.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in III
de Trin. *, quod neque boni neque mali angeli
possunt esse creatores alicuius rei. Multo minus
igitur aliae creaturae.
Respondeo dicendum quod satis apparet in primo
•Art.i;qu.xuv, aspcctu, sccundum praemissa *, quod creare non
'_£ potest esse ' propria actio nisi solius Dei. Opor-
tet enim universaliores effectus in universaliores
et priores causas reducere. Inter omnes autem
effectys, universalissimum est ipsum esse. Unde
oportet quod sit proprius effectus primae et uni-
versalissimae causae, quae est Deus. Unde etiam
dicitur libro de Caiisis *, quod neque intelligentia
vel anima nobilis dat esse, nisi inquantum ope-
ratur operatione divina. Producere autem esse
absolute, non inquantum est hoc vel tale, pertinet
ad rationem creationis. Unde manifestum est quod
creatio est propria actio ipsius Dei.
Cap. viii.
* Prop. iii, IX.
Gontingit autem quod aiiquid participet ^ acfio-
nem propriam alicuius alterius, non virtute pro-
pria, sed instrumentaliter, inquantum agit in vir-
tute alterius; sicut aer per virtutem ignis habet
calefacere et ignire. Et secundum hoc, aliqui opi-
nati sunt quod, licet creatio sit propria actio uni-
versalis causae, tamen aliqua inferiorum causa-
rum, inquantum agit in virtute primae causae,
potest creare. Et sic posuit Avicenna * quod prima
substantia separata , creata a Deo , creat aliam
post se, et substantiam orbis, et animam eius ; et
quod substantia orbis creat materiam inferiorum
corporum. Et secundum hunc etiam modum Ma-
gister dicit, in v dist. IV Sent., quod Deus potest
creaturae communicarepotentiam creandi, ut creet
per ministerium, non propria auctoritate.
Sed hoc esse non potest. Quia causa secunda
instrumentalis non participat actionem causae su-
perioris, nisi inquantum per aliquid sibi proprium
dispositive operatur ad effectum principalis agen-
tis. Si igitur nihil ibi ageret secundum illud quod
est sibi proprium, frustra adhiberetur ad agen-
dum : nec oporteret esse determinata instrumenta
determinatarum actionum. Sic enim videmus quod
securis, scindendo lignum, quod habet ex pro-
prietate suae formae, producit scamni formam ",
quae est effectus proprius principalis agentis. Illud
autem quod est proprius effectus Dei creantis,
est illud quod praesupponitur omnibus aliis, sci-
licet esse absolute. Unde non potest aliquid *
operari dispositive et instrumentaliter ad hunc
effectum, cum creatio non sit ex aliquo praesup-
posito, quod possit disponi per actionem instru-
mentalis agentis. - Sic igitur impossibile est quod
alicui creaturae conveniat creare, neque virtute
propria, neque instrumentaliter sive per ministe-
rium *.
Et hoc praecipue inconveniens est dici de ali-
quo corpore , quod creet : cum nullum corpus
agat nisi tangendo vel ' movendo ; et sic requirit
in sua actione aliquid praeexistens , quod possit
tangi et moveri; quod est contra rationem crea-
tionis.
Ad primum ergo dicendum quod aliquod per-
fectum participans aliquam naturam , facit sibi *
a) generat. - Om. ABCDE.
p) potest facere substantiam sibi simiiem. - potest facere sibi si-
mile F, potest facere sibi similem Ga.
y) creare. - aliquid creare B.
8) Dei. - Om. FGafr.
e) potest esse. - est Fa.
* Metaphys., tr.
IX, cap. IV.
i^) participet. - participat codices et a b.
r)) scamni formam. - ad formam scamnum ACE, ad formam
scamni D, formam scamni BFG ; statuam margo A.
9) aliquid. - aliquid aliud ABCDE.
t) vel. - et codices.
x) sibi. - Om. ACDE.
0. 410, 418.
[
'47°
QUAESTIO XLV, ARTICULUS V
• Qu. VII, art. i ,
ad 3 ; art. 2.
• Caelest. Hier.,
cap. VIII.
* Vers. 15.
Cap. VII, n. 13.
• S.Th.lect. XIII.
simile, non quidem producendo absolute illam
naturam, sed applicando eam ad aliquid. Non
enim hic homo potest esse causa naturae hu-
manae absolute, quia sic esset causa sui ipsius:
sed est causa quod natura humana sit in hoc ho-
mine generato. Et sic praesupponit in sua actione
determinatam materiam, per quam est hic homo.
Sed sicut hic homo participat humanam natu-
ram, ita quodcumque ens creatum participat, ut
ita dixerim, naturam essendi : quia solus Deus est
suum esse, ut supra * dictum est. NuUum igitur
ens creatum potest producere aliquod ens abso-
lute, nisi inquantum esse causat in hoc: et sic
oportet quod praeintelligatur id per quod aliquid
est hoc, actioni qua facit sibi simile. In substantia
autem immateriali non potest praeintelligi aliquid
per quod sit haec: quia est haec per suam for-
mam , per quam habet esse , cum sint formae
subsistentes. Igitur substantia immaterialis non
potest producere aliam substantiam immaterialem
sibi similem, quantum ad esse eius ; sed quantum
ad perfectionem aliquam superadditam ; sicut si
dicamus quod superior angelus illuminat inferio-
rem, ut Dionysius dicit *. Secundum quem mo-
dum etiam ^ in caelestibus est paternitas, ut ex
verbis Apostoli patet, Ephes. iii *: Ex quo omnis
paternitas in caelo et in terra nominatur. Et ex
hoc etiam evidenter apparet quod nullum ens
creatum potest causare aliquid, nisi praesupposito
aliquo. Quod repugnat rationi creationis.
Ad secundum dicendum quod ex contrario •" fit
aliquid per accidens, ut dicitur in I Physic. *: per
se autem fit aliquid ex subiecto, quod est in po-
tentia. Contrarium igitur resistit agenti, inquan-
tum impedit potentiam ab actu in quem intendit
reducere ' agens : sicut ignis intendit reducere
materiam aquae ^ in actum sibi similem, sed im-
peditur per formam et dispositiones contrarias ,
quibus quasi ligatur potentia ne reducatur in
actum. Et quanto magis fuerit potentia ligata ,
tanto requiritur maior virtus in agente ad redu-
cendam materiam in actum. Unde multo maior
potentia requiritur in agente, si nuUa potentia "
praeexistat. Sic ergo patet quod multo maioris
virtutis est facere aliquid ex nihilo, quam ex con-
trario.
Ad tertium dicendum quod virtus facientis non
solum consideratur ex substantia facti, sed etiam
ex modo faciendi : maior enim calor non solum
magis, sed etiam citius calefacit. Quamvis igitur
creare aliquem effectum finitum non demonstret
potentiam infinitam, tamen creare ipsum ex ni-
hilo demonstrat potentiam infinitam. * Quod ex
praedictis * patet. Si enim tanto maior virtus re-
quiritur in agente, quanto potentia est magis re-
mota ab actu, oportet quod virtus agentis ex nulla
praesupposita potentia, quale agens est creans,
sit infinita: quia nulla proportio est nullius po-
tentiae ad aliquam potentiam, quam praesuppo-
nit virtus agentis naturalis, sicut et " non entis ad
ens. Et quia nuUa creatura habet simpliciter po
tentiam infinitam
ut supra
creatura possit creare
, sicut neque esse infinitum *,
* probatum est, relinquitur quod nulla
X) etiam. - Om. Fa.
]x) contrario. - contrariis P.
v) reducere. - materiam add. P.
E) materiam aquae. - aquam
0) potentia. - Om. ACE.
7c) sicut ct. - sicut Vab.
Oommentaria Cardinalis Caietani
TiTULUs ex praedictis clarus est. - In corpore quatuor
facit : primo , respondet quaesito quoad creare virtute
propria ; secundo, refert quandam opinionem quoad creare
Cf. nura. XI. instrumentaliter , ibi : Contingit autem*; tertio, improbat
praefatam opinionem in communi, ibi: Sed hoc esse non
' Cf. num. XII. potest *; quarto, improbat eandem in speciali, quoad agens
' Cf. num. XVIII. corporeum, ibi : Et hoc praecipue *.
II. Quoad primum , conclusio responsiva quaesito est :
Creare est propria actio solius Dei. - Et probatur sic. Esse
est proprius effectus primae et universalissimae causae, quae
est Deus: et producere esse absolute pertinet ad rationem
creationis : ergo creatio est propria actio solius Dei.
Prima propositio probatur dupliciter. Primo , ratione :
quia effectus universaliores oportet in universaliores et prio-
res causas reducere; esse autem inter omnes effectus est
universalissimum.- Secundo, auctoritate ex libro de Causis:
quod neque intelligentia neque anima nobilis dat esse, nisi
inquantum operatur operatione divina.
III. Circa hanc partem multiplex dubium occurrit. Et
primo , circa primam propositionem assumptam. Arguit
' *^"' '• enim Scotus, in IV, dist. i *, contra eam, dicens eam esse
falsam. Quod probat sic. Esse compositi est a generante
compositum : ergo non est proprius effectus Dei. - Et tenet
sequela: quia compositum, puta bos, est ab univoco ge-
nerante, etc.
IV. Dubium est secundo circa probationes illius. Arguit
enim ibidem contra eas. Et primo, contra primam. Aut ibi
est sermo de universalitate causae et effectus secundum
praedicationem ; aut secundum perfectionem ; aut de uni-
versalitate effectus secundum praedicationem, causae vero
secundura perfectionem. Si semper est sermo de univer-
salitate secundum praedicationem, et minor est falsa, quia
Deus non est causa universalissima in praedicando ; et, ut
patet, non concluditur intentum. - Si vero semper est de
universalitate secundum perfectionem, minor etiam est falsa:
quia esse non est perfectissimus effectus. Quod probatur:
quia quodcumque includitur in multis, non potest esse per-
fectius quocumque illorum in quo includitur. - Si autem
difforraiter accipiatur, ita quod ex parte causae sumatur
universalius secundum perfectionem , et ex parte effectus
secundura praedicationem, tunc dupliciter peccat ratio. Quia
primo , maior est falsa. Nam effectus universalissimus in
praedicatione potest esse a causa imperfecta : quia salvatur
in pluribus effectibus imperfectis. Secundo , quia peccat
secundum sophisma Consequentis. Quoniam ex hoc quod
effectus universalissimus in praedicatione est a causa uni-
versalissima secundum perfectionem, et esse est huiusmodi,
sequitur ista conclusio , ergo esse, inquantum huiusmodi,
non potest esse nisi a causa universalissima secundum
perfectionem : sed ex hoc non sequitur , ergo esse huius
creabilis non potest esse nisi a tali causa. Patet ergo quod
in illatione est fallacia Consequentis. Quod si distinguat,
quod in isto producto est considerare esse huius et esse
simpliciter, hoc non solvit : quia ista non sic distinguuntur,
quin ab eadem sint causa, cum sint idem.
Deinde contra aliam probationem invehit , quod con-
cludit oppositum intenti. Quia non absolute negat propo-
sitio illa inteUigentiam dare esse ; irao magis affirmat, dum
QUAESTIO XLV, ARTICULUS V
471
dicit quod non competit sibi dare esse, nisi inquantum ope-
ratur operatione divina.
V. Circa vim illationis rationis factae, dubitatur sic. Aut
Auctor intendit quod esse sic est proprius effectus primae
causae, quod est a sola prima causa : et tunc militant obie-
' Cf. num. III, IV. ctiones Scoti *. Aut quod sic est proprius, quod^er se primo
est a solo Deo. Et tunc illatio nihil videtur valere, nisi in
virtute istius categoricae , producere esse per se primo ,
est creare. Haec autem est falsa: quoniam producere per
se primo esse in bove, non est creare ; alioquin, cum bos
generatur, vel esse eius a nullo producitur per se primo,
vel creatio semper admiscetur omni operationi naturae ,
quod est contra s. Thomam in ultimo articulo huius quae-
stionis.
VI. Ad evidentiam horum, scito quod magna differentia
est inter aliquem effectum, et seipsum cum conditione per
se primo. Valde enim distant , A fit a B , et ^ per se
primo fit a B: in primo enim significatur solum quod A
fit; in secundo, quod per se primo fit. Unde haec duo,
esse fit, et esse per se primo fit, distant plus quam caelum
et terra. In primo namque significatur tantum quod esse
terminat factionem : in secundo vero , quod terminat , et
modus quo terminat. In primo quoque non infert, ergo
immediate ante hoc non erat ens: in secundo autem sic,
• Cf. qu. xLiv, ut patet ex supra * dictis ex I Physic. In primo rursus non
art. 2, Comment . . r • • j * • r »
num. vni. mfcrt agens propnum : m secundo autem mtert agens pro-
prium et per se primo. In primo demum non infert quod
in quocumque fiat ab illa causa: in secundo autem infert
quod in quocumque fit, ab illo agente fit; quoniam oportet
universaliter ab illo fieri, a quo per se primo fit. - Unde,
cum in praesenti ratione non sit sermo de effectibus ut
quomodolibet fiunt, sed ut per se primo fiunt ; ut patet ex
verbis litterae, dicentis quod universaliores effectus oportet
in priores et universaliores causas reducere (reductio enim
a per se primo fit) : manifeste liquet quod male intellecta
est ratio ista a Scoto, interpretante eam de fieri effectuum
absque ly per se primo.
* Cf. nnm. III. VII. Unde ad primum dubium * dicitur, quod propo-
sitio illa est verissima , sed male intellecta ab arguente.
Debet enim accipi conclusio, ut sequitur ex praemissis: ex
quibus habetur quod esse est proprius effectus causae uni-
versalissimae, quae est Deus, idest, esse est per se primo
effectus Dei. Hoc enim significat ly proprius : et non si-
gnificat idem quod solum seu tantum, ut arguens intel-
lexit, imponens Auctori quod esse est effectus solius Dei.
Hoc enim nunquam somniavimus. Imo omnem causam
tenemus dare esse, virtute tamen primae causae, ut pro-
• Cf. num. II. positio libri de Causis adducta * insinuat. Unde frustra nixus
est Scotus contra hunc articulum, quoad hoc.
Cf. num. IV. VIII. Ad secundum vero dubium, contra probationes *,
dicitur quod, directe loquendo, maior intelligit difformiter
universale ex parte causae et effectus. Quoniam sensus est,
quod effectus universalior secundum praedicationem , re-
ducitur in causam universaliorem secundum causalitatem,
seu secundum perfectionem. - Et ad primam obiectionem
in oppositum dicitur , quod ista maior est verissima , ut
etiam ipse postmodum cogitur fateri ibidem. Et quod pro-
batio ad oppositum nihil valet : nam cum hoc quod effectus
universalissimus sit a pluribus , imo ab omnibus causis,
stat quod a sola prima causa est per se primo. Non enim
diximus quod effectus universaliores sunt tantum a causis
universalioribus, ut arguens intellexit: sed quod reducuntur
in eas , idest quod sunt per se primo ab eis. Et mirum
est quomodo in hoc caligaverit, cum in promptu erat nosse
* Cap. III, n. 12. hanc maiorem ex II Physic. * et V Metaphys. **
lib. iv,'cap.'iij Ad secundam vero probationem dicitur, quod conse-
n. 8, n, 12. quentia est optima : Esse per se primo est a causa univer-
salissima , ergo esse huius et illius , et cuiuscumque , est
per se primo ab eadem causa. Et fundatur consequentia
super illa categorica, esse, in quocumque fit, ab eo oportet
fieri , a quo per se primo fit ; quam constat esse per se
notam. - Nec huic veritati obstat quod, cum fit bos, esse
fiat a bove generante : quoniam non fit ab eo nisi per
accidens , illo accidentalitatis modo quo coloratum fit per
accidens, cum ex nigro fit album.
Ad obiectionem vero contra allegatam auctoritatem, iam
patet responsio *. Quia non est allata ad probandum quod 'Cf.nnm.praec.
esse est a solo Deo : sed quod esse est^er se primo a Deo.
IX. Ad tertium autem dubium * dicendum est, quod ratio ' Cf. num. v.
litterae potest dupliciter intelligi. Primo , ut ex identitate
productionis esse per se primo et creationis, inferatur quod
creatio est propria actio solius Dei, idest conveniat soli Deo
ex propriis , seu virtute propria. Et sic processus pateret
ex dictis in praecedenti quaestione *. Et licet vera diceret, ' Art. i.
non multum tamen artificiosus videtur : nec propositiones
assumptae de reductione effectuum in causas, multum vi-
derentur ad propositum.
Unde secundo intelligitur ut ex identitate per se primo
termini actionis primae causae et creationis, inferatur quod
creatio est propria solius Dei actio. Et sic artificiosus valde,
et efficaciter ex assumptis propositionibus fit processus : ex
eo namque quod esse est per se primo ratio quod aliquid
fiat a prima causa, et etiam quod aliquid creetur, optime
sequitur quod creatio primae causae propria est. Et hunc
sensum manifeste insinuat littera, dum primam propositio-
nem, scilicet quod esse est per se primo ratio quod aliquid
attingatur ab universalissima causa, probat ex regula redu-
ctionis effectuum universaliorum in causas universaliores.
Secundam vero, scilicet quod esse est ratio quod aliquid
creetur, ponit dicendo quod producere esse, non inquantum
est hoc vel tale, sed inquantum esse, pertinet ad rationem
creationis. In his enim verbis ostenditur quod esse ratio
creationis est. Et sic subtiliter ex identitate per se primo
termini, conclusum est intentum. Et quia hoc ex dictis satis
in promptu erat, ideo littera dicit quod satis apparet in
primo aspectu quod creatio est propria actio solius Dei.
X. Unde ad obiectionem in oppositum dicitur, quod
categorica fundans hunc processum , non est illa propo-
sitio (quamvis sit vera), scilicet producere per se primo
esse, est creare : sed quod respicere per se primo esse,
est operatio propria primae causae, vel, creare est respi-
cere per se primo esse.
Cum vero dicitur quod ista est falsa, dare per se primo
esse, est creare , quia in factione bovis etc. : respondetur
quod nullum inconveniens est, imo oportet, in factione re-
rum naturalium, esse a nullo fieri per se primo tunc. Quo-
niam fit semper unumquodque ex alio ente, licet per ac-
cidens : et, ut millies iam dictum est, non fit per se primo,
et corisequenter a nullo fit per se primo , id cuius ratio
immediate ante illud erat sive per se sive per accidens, ut
patet ex I Physic. * ' ^ap. vm, n. 6.
Notanter autem dixi tunc, ne ex hoc errares, aut im-
poneres mihi aliquem effectum positivum per se unum in
universo a nuUo agente per se primo. Quodlibet enim ens
quod a natura fit, in productione totius universi, in qua
producta sunt omnia secundum unam sui partem, scilicet
materiam, inchoative a prima causa coepit pendere: et post-
modum, ex cooperatione primae causae in secundis causis,
unumquodque complete fit ens. Et sic per se primo quod-
libet, inquantum ens, est a prima causa : sed non per actio-
nem totaliter novam. Et similiter conservatur ab ipsa. Et
sic esse omne reducitur in actionem Dei ut per se primo
causae, sed non totaliter novam.
XI. Quoad secundum *, ponit opiniones Avicennae et * cf. num. i.
Magistri satis clare circa communicationem actus creandi,
quod scilicet potest communicari creaturae. Et licet eorum
rationes non nisi arguendo afferantur, hic tamen ostenditur
quod positio haec non repugnat conclusioni determinatae *. " ^^- ■"""• "•
Cum hoc enim quod creatio propria est Dei actio , stat
quod potest alteri convenire, non ex propriis, sed inquantum
participat Deum, cuius est illa actio propria. Et hoc quan-
tum est ex ratione proprietatis. Et hoc ostenditur in littera
de actione ignis respectu aeris.
Adverte hic quod Auctor, recitando Magistrum, refert
quoque seipsum, in i distinctione Secundi, qu. i, art. 3, et
v distinctione Quarti, qu. i, art. 3, qu. 3, ad 4, non asper-
natum opinionem Magistri, quam hic repellit cum sequa-
cibus, etiam si ipsemet fuit unus ex illis. v
XII. Quoad tertium *, reprehenditur positio praedicta, ' Cf. num. i.
tali ratione. Causa secunda instrumentalis non participat
47^
QUAESTIO XLV, ARTICULUS V
actionem causae superioris, nisi inquantum per aliquid sibi
proprium dispositive operatur ad effectum principalis agen-
tis : sed nullum agens secundum potest aliquid dispositive
operari ad effectum Dei creantis : ergo nulla potest esse
causa instrumentalis ad creationis actum.
Maior probatur dupliciter , ducendo ad inconveniens.
Primo, quia si nihil ageret causa instrumentalis secundum
sibi proprium , frustra adhiberetur ad agendum. Secundo,
quia non oporteret esse determinata instrumenta determi-
natarum actionum. Deinde manifestatur inductione ad sen-
sum : quia sic videmus in securi, etc. - Minor quoque pro-
batur dupliciter. Primo , ex termino : quia esse absolute,
quod est proprius effectus creantis, omnibus aliis praesup-
ponitur. Secundo ex modo : quia creatio non est ex aliquo,
et sic excludit omne disponibile.
XIII. Circa hanc rationem occurrunt obiectiones. Primo
* Cf. nnm. iii. Scoti : quia , ubi supra * , dupliciter maiorem assumptam
impugnat, volens eam esse falsam cuni illa particula dispo-
sitive; sine illa autem, posse bene et male intelligi. Et quia
, Auctor expresse ponit illam particulam , et in illa consti-
tuit vim medii termini , ut patet ; ideo singula afferenda
sunt distincte.
Vult ergo primo, quod causa instrumentalis non oportet
quod habeat actionem propriam. Cuius oppositum in littera
dicitur.
Concedens quoque quod causa instrumentalis habet ali-
quid proprium per quod agit, negat quod per illud pro-
prium habeat actionem nisi in virtute principalis agentis. -
Et hoc probat : quia in quacumque actione quam habet
instrumentum non in virtute principalis agentis, in illa non
est instrumentum, sed principale agens.
Tertio, arguit contra ly dispositive. Instrumentum potest
attingere eflfectum principalis agentis: ergo non oportet uni-
versaliter quod agat dispositive. - Antecedens conceditur,
inquit, etiam ab ipso, idest s. Thoma, alibi, scilicet in IV
Sent., dist. i, qu. i, art. iv, qu. i. Et manifestatur in factione
monetae, et sigillatione.
Quarto, invehit contra exemplum de securi et similibus,
volens quod ex his non potest trahi intentum. Quia sunt
instrumenta ad actionem praeviam alteri actioni: securis
enim est istrumentum ad scissionem, quae est praevia for-
mationi scamni. Non sic autem est in omnibus causis in-
strumentalibus: quoniam aliqua sunt instrumenta, ut dictum
est, ad solam illam actionem qua principalis effectus fit.
• TiSent., iht.i, XIV. Durandus deinde arguit*, volens prirao, quod ratio
supponit unum falsum, scilicet quod omnis causa sccunda
sit causa instrumentalis respectu Dei. Hoc, inquit, est fal-
sum : quoniam angelus nuUo modo movetur a Deo, cum
agit. - Et praeterea, sequeretur quod omnem naturalem
actionem sequeretur effectus Dei.
Secundo, quod ratio, in secunda praecipue probatione
minoris, supponit aliud falsum, scilicet quod omnis actio
causae secundae sit ex subiecto. Hoc, inquit, non est ne-
cessarium. Quia non minus potest Deus separare accidens
a subiecto dum fit a naturali agente, quani cum factum
est. Tunc sic. Separet Deus accidens a subiecto, dum fit a
naturali agente: ergo illud fieri erit non ex subiecto: non
ergo sic oportet causam secundam agere ex subiecto, quin
possit oppositum divina fieri potentia.
XV. Ad evidentiam huius difficultatis, scito quod, uni-
versaliter loquendo, dupliciter inteliigi potest causam in-
strumentalem exigere actionem, scilicet propriam et princi-
palis agentis. Uno modo sic, ut sint duae actiones habentes
diversas res pro terminis, sicut calor animae et calefacit et
generat carnem. Et hoc, iudicio meo, non est necessarium.
Et contra hoc tendit Scotus. - Alio modo sic, ut una ope-
ratio, prout est ex propria instrumenti virtute, faciat aliquid
praevium ordine naturae ei quod facit prout est ex virtute
principalis agentis: sicut situalis compositio trianguli ex
virtute motiva simul ponit tres virgas , ex ratione autem
facit formam trianguli, nulla alia actione adiuncta. Et simile
est in sculpturis. Et hoc est indubitatum, et intentum.
Certum quidem, quia omnis causa instrumentalis pro-
priam aliquam virtutem activam habet: alioquin, ut in lit-
tera dicitur, frustra ad agendum assumeretur, etc. Omni
qu. V.
autem virtuti activae respondet aliquid per eam factibile:
alioquin esset activa nihili. Et cum constet quod primum
in intentione est ultimum in generatione; et quod, concur-
rentibus causa principali et instrumentali simul, primum in
intentione est effectus secundum id quod habet ex causa
principali: consequens est quod id quod habet effectus ex
causa instrumentaH, est praevium ei quod est ex causa prin-
cipali ; sive illa duo sint multae res , sive una , et distin-
guantur ut res et modus eius, sive quovis alio modo, nihil
refert.
Intentum autem, quia et nomina alludunt, et efficax pro-
cessus est. Nomine enim dispositionis intelligitur omne
praeveniens : et nomine propriae actionis intelligitur ope-
ratio inquantum est ex instrumenti virtute. - Efficacia autem
processus liquet. Quoniam si omnis causa instrumentalis
causat virtute propria aliquid praevium termino formali
principalis agentis ; et in creatione nihil potest causari prae-
vium quocumque modo : consequens est nullam posse in
creando instrumentalem causam concurrere.
XVI. Unde ad rationes Scoti * , quae contra primum ■ Cf. num. x
sensum tendunt, respondere quamvis forte non oporteret,
dico tanien quod causa instrumentalis habet actionem pro-
priam, coincidentem tamen materialiter cum actione quam
habet ut instrumentum agentis.
Et cum, secundo, dicitur quod quidquid operatur per
illud proprium, causat in virtute principalis agentis: potest
dupliciter intelligi. Primo, sic : in virtute principalis agentis,
idest per virtutem principaliter existentem in principali
agente. Et sic est falsissimura : quoniam per virtutem in
se, et non in principali, causat illud proprium ; alioquin, ut
deductum est *, per illud proprium nihil proprii faceret. - ' Num. praec
Alio modo sic : in virtute principalis agentis, idest ut stat
subiprincipali agente. Et sic videtur verum. Quoniam prin-
cipale agens dupliciter se habet ad causam instrumentalem :
scilicet ut utens propria instrumenti virtute; et ut elevans
ipsam ad aliquid altius causandum, intentum scilicet ab
ipsa principali causa. Et sic instrumentum , ad hoc quod
sit instrumentum, exigit virtutem et actionem propriam,
et participationem actionis principalis. Et licet in secunda
tantum dicatur proprie instrumentaliter causare, in prima
tamen non dicitur agens principale, sed causans ex pro-
pria virtute. Unde consequentia Scoti, in hac actione non
causat in virtute principalis agentis, ergo ipsum est agens
principale , non valet : non enim oportet quod , respectu
omnis actionis, causa sit aut principalis aut instrumentalis,
proprie loquendo ; sed datur medium , scilicet quod est
causa instrumentalis ex propriis illam causans. Extensis
tamen vocabulis, potest dici et causa instrumentalis etiam
illius propriae actionis , pro quanto agit applicata ab alio
(sicut quia anima utitur calefactione ad generationem carnis,
animae calor potest dici instrumentum animae etiam in ca-
lefaciendo): et potest dici causa principalis, quia propria
virtute causat. Nec inconvenit, imo oportet omnem cau-
sam instrumentalem esse sic principalem, idest habentem
propriam virtutem, diversimode. Nec hoc accidit, sed per
se convenit instrumento , sicut unicuique formae propria
materia: ratio namque instrumenti non nisi in propria vir-
tute activa salvari potest, sicut ratio hominis in talibus
carnibus et ossibus.
Ad tertium vero, negatur consequentia , pertingit ad
ultimam fonnam quandoque, ergo non dispositive. Dispo-
nendo namque ex propriis, pertingit ad ultimum ex virtute
agentis principalis, etiam sumendo dispositionem pro dispo-
sitione realiter distincta; ut ibidem dat Auctor exemplum
de qualitatibus activis et formis naturalium, et pcr oppo-
situm respectu animae intellectivae.
Ad ultimum dicitur, quod doctrina a notioribus tradenda
est: et propterea Auctor exemplum de securi induxit. In
quo tamen declaravit intentum, dicendo quod producit for-
mam scamni ; insinuans per hoc, quod nihil aliud intende-
bat nisi quod instrumenta, etiam attingendo formam inten-
tam a principali, disponunt, idest praevium aliquid faciunt.
XVII. Ad Durandum* autem dicitur primo, quod ratio * Cf. num.xr
litterae non eget illa propositione, scilicet, omnis causa se-
cunda est instrumentum Dei: sed illa, quaecumque causa
QUAESTIO XLV, ARTICULUS V
473
Cf. num. I.
* Cf. num. XI.
* Cf. num. III.
* Metaphys. ^ tr.
IX, cap. IV.
• Scot., 11 Senl.,
dist.iii,qu.vsqq.
* Vide dff Ente et
Essentia , Com-
ment. Caietani ,
cap. v; item qu.
IV (al.v).- Cf.su-
pra , qu. XXIX ,
art. I, Comment.
num. K.
secunda assumeretur ad creationis actum, esset causa in-
strumentalis. Quam constat non posse inficiari: quia se-
cundum omnes , creatio est propria actio solius Dei ; et
quaecumque causa assumitur ad exequendum propriam su-
perioris actionem, constat quod ut instrumentalis causa
adliibetur. - Dicitur secundo, quod etiam illa propositio est
vera; ut patet ex Qq. de Potentia, qu. iti, art. vix, ubi
angelus, et omnis causa secunda, non agit nisi agatur a
Deo multipliciter , ut diffuse ibidem ostenditur. - Nec in-
convenit, imo oportet omnem actionem creaturae attingere
ad effectum Dei: quia semper attingit ad esse, quod nuUa
causa dat nisi in virtute primae causae; ut hic, et in III
Contra Gent., cap. lxvi, ostenditur.
Ad obiectionem aliam vero eiusdem, dicitur quod, licet
semper possit accidens a subiecto separari in sensu diviso ;
non tamen compossibile est quod accidens separetur a subie-
cto, et fiat ab agente naturali; nisi forte eidem in fieri tri-
buatur ut gerat vicem subiecti, sicut in Sacramento Altaris
dicimus quod quantitas gerit vicem substantiae etiam in
corruptione. - Ratio autem disparitatis inter possibilitatem
separationis accidentis in fieri et facto esse, est quia esse
accidentis non est inesse actualiter, sed aptitudinaliter, in
subiecto : et propterea stat quod separetur , et sit. Fieri
autem eius ab agente naturali, est actualiter educi de po-
tentia: non enim aliter agens naturale agit, nisi educendo
de potentia subiecti. Et propterea, sicut non stat simul quod
fiat ab agente naturali, et non educatur de potentia subiecti,
quia implicat ; ita non stat simul quod fiat ab agente natu-
rali, et sit separatum a subiecto. Est enim manifesta impli-
catio: quam si advertisset Durandus, forte tacuisset.
XVIII. Quoad quartum *, confutatur praedicta opinio **
specialiter quoad corpus. Quia omne corpus agit tangendo :
ergo praee-vigendo aliquid suae actioni. Nullum autem
creans praeexigit aliquid. Ergo etc.
XIX. In responsione ad primum, adverte quod Scotus
eam refert, ubi supra *, per modum rationis contra Avicen-
nam *, sic : Participans naturam aliquam facit sibi simile,
non producendo naturam absolute, sed applicando etc. Et
contra eam multipliciter arguit.
Primo, quia hic assumuntur duo alibi * improbata : sci-
licet quod homo non est hic nisi per materiam; et quod
angelus est hic per suam formam.
Secundo, quia illa maior aut fundatur super hoc, pro-
ductiim oportet participare riaturam : et sic sequetur quod
nec a Deo posset creari angelus. - Aut super hoc, quod pro-
ducens angelus participat naturam. Et sic nihil valet. Quia
angelus producens non habet aliquid praesuppositum ipsi
esse: ergo nec in producendo requiritur aliquod praesup-
positum ipsi esse : producendum enim oportet esse simile
producenti.
Tertio, contra illam propositionem minorem, omne ens
creatum participat naturam essendi. Aut esse participatur
tanquam actus posterior essentia, aut tanquam idem essen-
tiae: sed neutro modo concluditur intentum: ergo.
XX. Ad haec breviter dicitur. Et ad primum, quod illa
alibi improbata, sunt etiam alibi sustentata et verificata *.
Ad secundum vero dicitur quod, ut in littera aperte
monstratur, maior ipsa verificatur, quia agens participat
illam naturam. Et probatur in littera maior, ducendo ad
impossibile : quia scilicet , si participans aliquam naturam
causaret illam absolute , et non in hoc , sequeretur quod
causaret illam in seipso. Et tenet sequela: quia causa ali-
cuius naturae absolute, est causa illius universaliter ; et con-
sequenter in quocumque est participata ; et consequenter in
seipso, ex quo ipsum quoque est de numero participantium
illam naturam. - Ad obiectionem ergo dicitur, quod ex hoc
antecedente, angelus producit alium angelum, sequuntur
duo contradictoria : scilicet et quod angelus producendus
habet aliquid praesuppositum, et quod non habet. Ex eo
namque quod oportet esse similem producenti, sequitur
quod non habet. Ex eo vero quod producens est ens per
participationem, sequitur quod producendi aliquid praeexi-
stat : quia eius actio non potest esse nisi factio esse in hoc.
Nec est mirum hoc : quia antecedens implicat. Unde argu-
mentum Scoti nihil valet, ex sequela unius contradictorii
StjjiMAE Theol. D. Thomae T. I.
inferens non sequelam alterius : dicimus enim quod sequitur
utrumque. Et hoc ostendit quod antecedens est omnino
impossibile. Et, ut in littera dicitur, ex hoc evidenter patet
quod nulla creatura potest creare.
Ad tertium autem dicitur, quod nihil refert ad propo-
situm identitas aut diversitas essentiae ab esse : satis est
quod sint entia per participationem aut omnino simplicia,
aut inseparabiliter composita, sic quod nihil eorum potest
praesupponi ante aliquid aliud eorundem. lam enim osten-
sura est quod maior, cum toto processu, solida est, quid-
quid horum sit. - Quod arguens subdit, quod apud nos
subiectum non supponitur propte/ naturam agentis parti-
cipatam, sed quia forma, quae est pars naturae participatae,
est materialis; ipsae rerum actiones, et ratio in littera ad
probandum maiorem allata, ostendunt rude esse.
XXI. In responsione ad tertium, habes responsionem
inquirentibus quare potentia creandi non potest commu-
nicari creaturae, quare repugnat, etc. Ratio est, quia virtus
creativa est infinita, etsi non ratione facti, tamen ratione
modi faciendi. - Et per hoc solves multa argumentorum a
Capreolo recitatorum, in II, dist. i, qu. iii * contra hanc
conclusionem: quae vide, si vis, in eo.
Veruntamen Scotus, ubi supra *, hanc rationem affert:
et quamvis male videatur subsumere, inserendo distantiam
potentiae ab actu, nihilominus, quia evidenter apparet quod
hunc litterae passum reprehendere nititur, recitanda est so-
lutio eius, et confutanda. Dicit ergo quod, licet nullius po-
tentiae ad aliquam potentiam nulla sit proportio, negatur
tamen sequela, ergo virtus quae potest super hanc, nullam
habet proportionem ad virtutem quae potest stiper illam.
Et ratio negationis est, quia prima extrema, scilicet nulla
potentia et aliqua potentia, sunt inter quae non est nata
esse proportio, quia alterura non est quantum: alia vero
extrema, scilicet virtutes, sunt inter quae nata est esse pro-
portio, quia ambae sunt quantae. - Et datur exemplum de
puncto et linea: inter quae nulla est proportio, et tamen
virtutes potentes super illis, non sunt improportionales.
XXII. Ad hanc solutionem confutandam, et firmitatem
rationis factae in littera, scito quod ratio litterae non fun-
datur praecise supra improportionem primorum extremo-
rum, ut arguens dissimulare videtur: sed fundatur super
illa regula peripatetica, quod quando sunt duo extrema sic
se habentia, quod quantura unum minuitur, reliquum crescit
tantum proportionaliter, et e converso; si utrumque nume-
raliter multiplicatum ponatur, et combinetur ita quod quae-
libet corabinatio constet ex uno unius, et altero alterius
extrerai: si unum ponitur diminui usque ad non gradum,
suura corapar crescit supra omnem gradum, idest in infi-
nitum; ac per hoc, sicut inter minutura usque ad non
gradura, et retinentera gradum, nulla est proportio, ita inter
reliqua duo crescentia nulla est proportio. Verbi gratia (et
est exemplum ad propositum ex IV Physic, text. 71 *),
velocitas motus et corpulentia spatii sunt duo extrema
quae, ceteris paribus, ita se habent quod, quanto minuitur
corpulentia, tanto motus est velocior, ut patet ad sensum.
Si multiplicetur utrumque, et ponamus duos motus et duo
spatia, unum motura in uno spatio et reliquura in alio;
et corpulentia unius spatii rainuatur usque ad non gradum,
idest quod nuUum sit corpus : oportet quod velocitas mo-
tus in illo spatio augeatur in infinitura ; et qualis est pro-
portio spatii sine corpore ad spatium corpore plenuro, talis
sit proportio velocitatis istius ad velocitatem illius. - Super
hac regula fundatur processus Philosophi ibidem, ad pro-
bandum quod motus in vacuo et pleno sunt improportio-
nales. Super hac regula fundatur processus litterae : ut patet
ex ipsa Uttera, expresse assumente in prima propositione
duo, extreraa scilicet, et proportionale augraentum et de-
crementum eorum, dicens quod, si tanto maior virtus exi-
gitur in agente , quanto potentia elongatior est ab actu
(hoc enim diminutionem importat) : et postmodum subdit
alterura extremum ad non gradum: oportet, inquit, quod
virtus agentis ex nulla praesupposita potentia, sit impro-
portionalis etc.
XXIII. Et quamvis haec, etiam si fingendi licentia dare-
tur, non possit negari ; potest tamen probari, et ad propo-
60
' Art. 2.
Cf. num. III.
* Did. cap. vui ,
n. 8.
474
QUAESTIO XLV, ARTICULUS VI
* praecise add.
edd. 1508,
1514.
situm in nostris terminis. Quia aliter sequeretur quod virtus
potens * facere ex aliqua potentia, et virtus potens facere
ex nuUa potentia, essent aequales : quod non est intelligi-
bile ; repugnat enim illi per se notae maiori assumptae in
littera, quam Scotus, tanquam eam non viderit, tacuit. -
Et patet sequela, arguendo modo Aristotelis. Sumpta aliqua
virtute faciente ex nulla potentia, et finita secundum eos,
puta A; et alia virtute certa, puta B, faciente ex aliqua
potentia, puta C; et statuta inter eas certa proportione,
puta decupla : arguatur sic. Si sumatur potentia in decuplo
elongatior ab actu quam C, virtus faciens ex ista potentia
in decuplo excedet B: ergo erit aequalis ipsi A, quod in
decuplo tantum excedit B : ergo virtus agens ex aliqua po-
tentia, erit aequalis virtuti agenti ex nulla. - Et adverte
quod nihil refert utrum possit dari in natura potentia in
decuplo aut centuplo remotior: sicut nihil refert utrum
possit dari corpus in centuplo etc, subtilius, et motus sem-
per velocior. Sufficit enim veritas conditionalium : quidquid
enim repugnat veritati huiusmodi conditionaliura, est im-
possibile. Et si hoc negas, philosophiam naturalem Aristo-
telis destruis, ut patet in IV, VI, VII et VIII Physic. *
XXIV. Ad Scotum * ergo dicitur, quod ratio non arguit
ex extremis improportionalibus absolute, sed ex eis ut ter-
minis progressus augmentationis et diminutionis proportio-
nalis, ut patet. Et ideo valet.
Exemplum vero de puncto et linea, quae extrema im-
proportionalia absolute sunt, nihil obstat : quia ad nullum
est propositum.
Stat ergo solida demonstratio litterae, quod virtus crea-
tiva est infinita, et ideo incommunicabilis : omnis enim virtus
finita est alteri virtuti finitae proportionalis, ut etiam ipse
fatetur *, quoniam utraque quanta est et finita.
'IV,cap.viii; VI
per tot. ; VII ,
c. I, v; VIII, cap.
VIII, X.
' Cf. num. XXI.
Loco cit.
Nicaeno.
ARTICULUS SEXTUS
UTRUM CREARE SIT PROPRIUM ALICUIUS PERSONAE
II Seytt., prol. ; De Pot., qu. ix, art. 5, ad 20.
D SEXTUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
creare sit proprium alicuius Personae.
Quod enim est prius, est causa eius
i^quod est post "; et perfectum imperfecti.
Sed processio divinae Personae est prior quam
processio creaturae : et magis perfecta, quia di-
vina Persona procedit in perfecta similitudine sui
principii, creatura vero in imperfecta. Ergo pro-
ces^iones divinarum Personarum sunt causa pro-
cessionis rerum. Et sic creare est proprium Per-
sonae.
2. Praeterea, Personae divinae non distinguun-
tur ab invicem nisi per suas processiones et relatio-
nes. Quidquid igitur differenter attribuitur divinis
Personis, hoc convenit eis secundum processiones
et relationes Personarum ^. Sed causalitas creatu-
rarum diversimode attribuitur divinis Personis:
nam in Symbolo Fidei * Patri attribuitur quod
T sit Creator omnhim pisibilium et invisibiliiim "^;
Filio autem attribuitur quodj^er eum omnia facta
sunt; sed Spiritui Sancto, quod sit Dominus et
vivijicator. Causalitas ergo creaturarum convenit
Personis secundum processiones et relationes.
3. Praeterea, si dicatur quod causalitas crea-
turae attenditur secundum aliquod attributum es-
sentiale quod appropriatur alicui Personae, hoc
8 non videtur sufficiens ^. Quia quilibet effectus di-
vinus causatur a quolibet attributo essentiali, sci-
licet potentia, bonitate et sapientia: et sic non
magis pertinet ad unum quam ad aliud. Non
« deberet ' ergo aliquis determinatus modus causa-
litatis. attribui uni Personae magis quam alii, nisi
JJ distinguerentur ^ in creando secundum relationes
et processiones.
Sed contra est quod dicit Dionysius, ii cap.
s. Th. lect. I. de Div. Nom. *, quod communia totius divinitatis
1 sunt omnia causalia ".
Respondeo dicendum quod creare est proprie
causare sive producere esse rerum *. Cum autem
omne agens agat sibi simile, principium actionis
considerari potest ex actionis effectu : ignis enim
est qui generat ignem '. Et ideo creare convenit
Deo secundum suum esse: quod est eius essen-
tia, quae est communis tribus Personis. Unde
creare non est proprium alicui Personae, sed com-
mune toti Trinitati.
Sed tamen divinae Personae secundum ratio-
nem " suae processionis habent causalitatem re-
spectu creationis rerum. Ut enim supra * ostensum
est, cum de Dei scientia et voluntate ageretur,
Deus est causa rerum per suum intellectum et
voluntatem, sicut artifex rerum artificiatarum. Ar-
tifex autem per verbum in intellectu conceptum,
et per amorem suae voluntatis ad aliquid rela-
tum, operatur. Unde et Deus Pater operatus est
creaturam per suum Verbum, quod est Filius; et
per suum Amorem, qui est Spiritus Sanctus. Et
secundum hoc processiones Personarum sunt ra-
tiones productionis creaturarum , inquantum in-
cludunt essentialia attributa, quae sunt scientia
et voluntas.
Ad primum ergo dicendum quod processiones di-
vinarum Personarum sunt causa creationis sicut
dictum est *.
Ad secundum dicendum quod, sicut natura di-
vina, licet sit communis tribus Personis, ordine
tamen quodam eis convenit , inquantum Filius
accipit naturam divinam a Patre, et Spiritus San-
ctus ab utroque ; ita etiam et virtus creandi, licet
sit communis tribus Personis, ordine tamen quo-
dam eis convenit; nam Filius habet eam a Patre,
et ^ Spiritus Sanctus ab utroque. Unde Creatorem
esse attribuitur Patri, ut ei qui non habet virtu-
tem creandi ab alio. De Filio autem diciturjper
o) post. - posterius BDsA.
f) et relationes Personarum. - Personarum et relationes codices.
Y) visibilium et invisibilium. - invisibilium et visibilium Vab.
3) sufficiens. - sufficere B.
e) deberet. - debet Pab.
X,) distinguerentur. - distinguantur ABCDE.
r|) causalia. - creabilia P.
Oj causare sive producere esse rerum. - causarc esse rerum co-
dices, producere rem sA, esse rerum creare ed. a.
i) ignem. - Cum igitur csse rerum sit proprie crcatum, cum de-
beat creari ex sibi simili, oportet quod causetur proprie et per se a
divino esse adJit B.
x) rationem. - rationes codices et a b,
\) et. - Om. E, sed ceteri.
* Qu. XIV, art. 8 ;
qu. XIX, art. 4.
In corpore.
QUAESTIO XLV, ARTICULUS VII
475
qiiem omniafacta sunt, inquantum habet eandem
virtutem, sed ab alio : nam haec praepositio per
solet denotare causam mediam, sive principium
de principio. Sed Spiritui Sancto, qui habet ean-
dem virtutem ab utroque, attribuitur quod do-
minando gubernet, et vivificet quae sunt creata
a Patre per Filium. - Potest etiam huius attribu-
tionis communis ratio accipi ex appropriatione
■Qu.xxxix, art. essentialium attributorum. Nam, sicut supra * di-
\>- ctum est, Patri appropriatur ^' potentia, quae ma-
xime manifestatur in creatione : et ideo attribuitur
Patri Creatorem esse. Filio autem appropriatur
sapientia, per quam agens per intellectum ope-
ratur: et ideo dicitur de Filio, per quem omnia
facta sunt. Spiritui Sancto autem appropriatur
bonitas, ad quam pertinet gubernatio deducens
res in debitos fines, et vivificatio : nam vita in
interiori quodam motu consistit, primum autem
movens est finis et bonitas.
Ad TERTiuM DiCENDUM quod, licet quilibet " effe-
ctus Dei procedat ex quolibet attributorum, tamen
reducitur unusquisque effectus ad illud attributum,
cum quo habet convenientiam secundum pro-
priam rationem: sicut ordinatio rerum ad sapien-
tiam, el ^ iustificatio impii ad misericordiam et bo-
nitatem se superabundanter diflfundentem. Creatio
vero, quae est productio ipsius substantiae rei,
reducitur ad potentiam.
[j.) appropriatur. - attribuitur B, attribuitur et appropriatur PFab.
Mox pro appropriatur, attribuitur primo loco B, altero G.
v) quilibet. - Om. PEFab.
5) et. - Om. ABCDEG. - In fine reducitur om. codices et ed.
Commentaria Cardinalis Caietani
' Art. praeced. ,
Comment. num.
V sqq.
IN titulo, proprium distinguitur contra commune. - In cor-
pore duae conclusiones. Prima est : Creare non est pro-
prium alicui Personae, sed comraune toti Trinitati.
Probatur. Creare est proprie causare esse rerum: ergo
convenit Deo secundum suum esse : ergo est commune toti
Trinitati. - Prima consequentia probatur : quia principium
actionis ex effectu consideratur, quia omne agens agit sibi
simile. Secunda vero : quia esse Dei est eius essentia, quae
communis est toti Trinitati.
Circa antecedens non oportet sollicitari : quia iam patet
ex dictis * quod causare per se primo esse, et creare, idem
sunt. Et ideo in littera ponitur ly proprie.
II. Secunda conclusio est: Personae divinae secundum
rationem suae processionis, inquantum includunt essentialia
attributa, scientiam et voluntatem, habent causalitatem re-
spectu productionis rerum. - Et probatur. Artifex per ver-
bum et amorem relatum etc. , operatur: ergo Deus Pater
per Filium et Spiritum Sanctura operatus est creaturam. -
Consequentia probatur: quia Deus est rerum causa sicut
artifex ; et Filius est Verbura, et Spiritus Sanctus Amor.
Adverte hic quod argumenta quae in II, dist. i *, facit
Scotus, non facit, nec militant contra positionem istam:
sed contra, ut ibidem dicitur, Henricum, ponentem * quod
Personae divinae ratione propriorum habent causalitatem.
Nos enim ratione appropriatorum dicimus : et ideo nihil
contra nos.
Qu. I.
' Quodl. VI, qu.
' Qu.xxxn, art.i
a
Cap. X.
ARTICULUS SEPTIMUS
UTRUM IN CREATURIS SIT NECESSE INVENIRI VESTIGIUM TRINITATIS
Infra, qu. xciii, art. 6; I Sent., dist. m, qu. 11, art. 2; IV Cont. Gent., cap. xxvi;
De Pot., qu. ix, art. 9.
»D SEPTIMUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
in creaturis non sit necesse inveniri ve-
'stigium Trinitatis. Per sua enim vestigia
^unumquodque investigari potest. Sed
Trinitas Personarum non potest investigari ex
creaturis, ut supra * habitum " est. Ergo vestigia
Trinitatis non sunt in creatura.
2. Praeterea, quidquid in creatura est, crea-
tum est. Si igitur vestigium Trinitatis invenitur
in creatura secundum aliquas proprietates suas ^,
et omne creatum habet vestigium Trinitatis, opor-
tet in unaquaque illarum inveniri etiam vestigium
Trinitatis: et sic in infinitum.
3. Praeterea , effectus non repraesentat nisi
suam causam. Sed causalitas creaturarum pertinet
ad naturam communem: non autem ad relatio-
nes, quibus Personae distinguuntur ^ et numeran-
tur. Ergo in creatura non invenitur vestigium
Trinitatis, sed solum unitatis essentiae.
Sed contra est quod Augustinus dicit, VI de
Trin. *, quod Trinitatis vestigium in creatura ap-
paret.
Respondeo dicendum quod omnis effectus ali-
qualiter repraesentat suam causam, sed diversi-
mode. Nam aliquis elfectus repraesentat solam
causalitatem causae , non autem formam eius ,
sicut fumus repraesentat ignem : et talis reprae-
sentatio dicitur ° esse repraesentatio vestigii; ve-
stigium enim demonstrat motum alicuius trans-
euntis, sed non qualis sit. Aliquis autem effectus
repraesentat causam quantum ad similitudinem
formae eius, sicut ignis generatus ignem generan-
tem, et statua Mercurii Mercurium : et haec est
repraesentatio imaginis.
Processiones autem divinarum Personarum at-
tenduntur secundum actus ' intellectus et volun-
tatis, sicut supra * dictum est : nam Filius procedit
ut Verbum intellectus, Spiritus Sanctus ut Amor
voluntatis. In creaturis igitur rationalibus, in qui-
bus est intellectus et voluntas, invenitur reprae-
sentatio Trinitatis per modum imaginis, inquan-
tum invenitur in eis verbum conceptum et amor
procedens.
Sed in creaturis omnibus invenitur repraesen-
o) habitum. - dictum Pb.
P) secundum aliquas proprietates suas. - secundum aliquas sui pro-
prietates B, secundum aliquas suas proprietates ceteri.
f) distinguuntur. - et distinguuntur Pab.
8) dicitur. - videtur codices et ed. a. — Pro enim, autem P.
e) actus. - actum codices et a b.
Qu. XXTII.
476
QUAESTIO XLV, ARTICULUS VIII
' Loco cit.
tatio Trinitatis per modum vestigii, inquantum in
qualibet creatura inveniuntur aliqua quae necesse
est reducere in divinas Personas sicut in causam.
Quaelibet enim creatura subsistit in suo esse, et
habet formani per quam determinatur ad speciem,
et habet ordinem ad aliquid aliud. Secundum
igitur quod est quaedam substantia creata, reprae-
sentat causam et principium ?: et sic demonstrat
Personam Patris, qui est principium non de prin-
cipio. Secundum autem quod habet quandam for-
mam et speciem, repraesentat Verbum; secundum
quod forma artificiati est ex conceptione artificis.
Secundum autem quod habet ordinem, reprae-
sentat Spiritum Sanctum, inquantum est Amor:
quia ordo effectus ad aliquid alterum est ex vo-
luntate creantis.
Et ideo dicit Augustinus, in VI lib. de Trin. *
quod vestigium Trinitatis invenitur in unaquaque
creatura, secundum quod iinum aliquid est , et
secundum quod aliqua specie formatur, et secun-
dum quod quendam ordinem tenet. - Et ad haec
etiam reducuntur illa tria, numerus , pondus et
mensura, quae ponuntur Sap. xi *: nam mensura ' vers.
refertur ad substantiam rei limitatam suis princi-
piis, numerus ad speciem, pondus ad ordinem. -
Et ad haec etiam reducuntur alia tria quae ponit
Augustinus *, modus, species et ordo. - Et ea quae
ponit in libro Octoginta trium Quaest. *, quod "
constat, quod discernitur, quod congruit: constat
enim aliquid per suam substantiam, discernitur
per formam, congruit per ordinem. - Et inldem
de facili reduci possunt quaecumque sic dicuntur *.
Ad primum ergo dicendum quod repraesentatio
vestigii attenditur secundum appropriata : per
quem modum ex creaturis in Trinitatem divina-
rum ' Personarum veniri potest, ut dictum est *.
Ad secundum dicendum quod creatura est res
proprie subsistens, in qua est praedicta tria in-
venire. Neque oportet quod in quolibet eorum
quae ei insunt, haec tria inveniantur : sed secun-
dum ea vestigium rei subsistenti attribuitur.
Ad tertium dicendum quod etiam processiones
Personarum sunt causa " et ratio creationis aliquo
modo, ut dictum est *.
De Nat. Boni,
:ap. III.
Qu. XVIII.
1
• In corpore. -
Cf.qu. XXXII, art.
I, aa I.
X,) et principium. - ut principium eius B.
r,) quod.-quid ABCE hic et mox utroque loco.-Om«e quod est, aliud
est quo constat, aliud quo discernitur, aliud quo congruit. Augustinus.
0) dicuntur. - distinguuntur B.
i) divinarum. - Om. CDEpA.
x) causa. - causa rerum B.
Art. praeced.
Oommentaria Cardinalis Caietani
IN titulo, vestigium metaphorice sumitur pro repraesen-
tativo , per modum quo vestigium repraesentat impres-
sorem eius. Et sumptum est ex ra distinctione Primi Sent.,
ubi a theologis hoc tractatur.
In corpore tria: primo, quid nominis vestigii et ima-
ginis; secundo, conclusionem responsivam quoad imagi-
nem; tertio, quoad vestigium.
II. Quoad primum, commune est vestigio et imagini re-
praesentare : quia omnis effectus repraesentat suam causam.
Differentia est inter ea, quia vestigium repraesentat causa-
litatem, imago formam eius. - Declaratur : quoniam his duo-
bus modis inveniuntur effectus repraesentare causam, et hi
congruunt vestigii et imaginis rationibus.
Adverte hic quod, quia vestigium raetaphorice tantum
sumitur in proposito, et translatio metaphorica potest se-
cundum multas conditiones fieri ; ideo non inconvenit quod
vestigium dicatur ut repraesentativum causaUtatis et non
formae; vel ut repraesentativum partis et non totius; vel
repraesentativum imperfectum, idest secundum communia
omnibus creaturis, et non propria rationalibus , etc. Uni-
cuique namque in hoc suo abundare sensu conceditur, modo
a vero non decHnetur.
III. Quoad secundum, conclusio est : In creaturis ratio-
nalibus est imago Trinitatis. - Probatur. Processiones divi-
nae sunt Verbi et Amoris intellectuaUs : ergo in creaturis
rationalibus est imago earum. Probatur: quia in eis sunt
verbum et amor. - Sed quoniam de re hac erit quaestio
nonagesima tertia, ideo transeamus.
IV. Quoad tertium, conclusio est: In creaturis omnibus
invenitur vestigium Trinitatis. - Probatur. In qualibet crea-
tura inveniuntur aliqua quae oportet reducere in divinas
Personas sicut in causam: ergo in qualibet est vestigium
Trinitatis. - Antecedens manifestatur secundum quatuor as-
signationes triplicitatis inventae in qualibet creatura : et clare
patet littera.
Adverte in antecedente duo. Primo, quod ly in qualibet
creatura distribuit etiam pro rationalibus. Quoniam in his
habet locum imago, ut infra * patebit, secundum rationem; *Qu.xcm,art.6.
et vestigium, secundum proportionales conditiones earum et
ceterarum creaturarum, puta modi, speciei et ordinis, etc. -
Secundo quod, cum dicitur quod oportet reducere in di-
vinas Personas ut causam, intelligitur modo iam * determi-
nato, scilicet in divinas Personas ratione appropriatorum,
ratione quorum sunt causae creaturarum.
■ Art. praec. ,
Comment. n. ii.
ARTICULUS OCTAVUS
UTRUM CREATIO ADMISCEATUR IN OPERIBUS NATURAE ET ARTIS
II Sent., dist. i, qu. i, art. 3, ad 5; art. 4, ad 4; De Pot., qu. in, art. 8; VII Metaphys., lect. vn.
>D ocTAVUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
creatio admisceatur in operibus naturae
*et artis. In qualibet enim operatione
^naturae et artis producitur aliqua forma.
Sed non producitur ex aliquo, cum non habeat
materiam partem sui ". Ergo producitur ex nihilo.
Et sic in qualibet operatione naturae et artis est
creatio.
2. Praeterea, effectus non est potior sua causa^.
Sed in rebus naturalibus non invenitur aliquid
agens nisi forma accidentalis, quae est forma activa
vel passiva. Non ergo per operationem naturae
o) materiam partem sui. - partem sui ipsius F, partem sui ma-
teriam ed. a.
P) potior sua causa. - potior quam sua causa B, potentior sua
causa ed. a, prior sua causa Pb.
QUAESTIO XLV,
producitur forma substantialis. Relinquitur igitur
quod sit per creationem.
3. Praeterea, natura facit sibi simile. Sed quae-
dam inveniuntur generata in natura non ab ali-
quo sibi simili, sicut patet in animalibus gene-
ratis per putrefactionem. Ergo eorum forma non
est a natura, sed a creatione. Et eadem ratio est
de aliis.
4. Praeterea, quod non creatur, non est crea-
tura. Si igitur in his quae sunt a natura non adiun-
gatur creatio, sequitur quod ea quae sunt a na-
T tura ">, non sunt creaturae. Quod est haereticum.
Sed contra est quod Augustinus, Siiper Gen.
^Lib. V, cap. XI, ^j iit^ *^ distinguit opus propagationis, quod est
opus naturae, ab opere creationis.
Respondeo dicendum quod haec dubitatio in-
ducitur propter formas. Quas quidam posuerunt
non incipere per actionem naturae, sed prius in
materia extitisse, ponentes latitationem formarum.
- Et hoc accidit eis ex ignorantia materiae *, quia
nesciebant distinguere inter potentiam et actum :
quia enim formae praeexistunt in materia in po-
tentia, posuerunt eas simpliciter praeexistere.
Alii vero posuerunt formas dari vel ^ causari
ab agente separato, per modum creationis. Et se-
cundum hoc cuiiibet operationi naturae adiun-
gitur creatio. - Sed hoc accidit eis ex ignorantia
formae. Non enim considerabant quod forma
naturalis corporis non est subsistens , sed quo
ARTICULUS VIII
477
• D. 64.2.
aliquid est: et ideo, cum fieri et creari non con-
veniat ' proprie nisi rei subsistenti, sicut supra *
dictum est, formarum non est fieri neque creari,
sed coticreata esse.
Quod autem proprie fit ab agente naturali, est
compositum, quod fit ex materia. Unde in ope-
ribus naturae non admiscetur creatio : sed prae-
supponitur ? ad operationem naturae.
Ad primum ergo dicendum quod formae inci-
piunt esse in actu, compositis factis, non quod
ipsae fiant per se, sed per accidens tantum.
Ad secundum dicendum quod qualitates activae
in natura agunt in virtute formarum substantia-
lium. Et ideo agens naturale non solum producit
sibi simile secundum qualitatem ", sed secundum
speciem.
Ad tertium dicendum quod ad generationem
animalium imperfectorum sufficit agens univer-
sale, quod est virtus caelestis, cui assimilantur ®
non secundum speciem, sed secundum analogiam
quandam : neque oportet dicere quod eorum for-
mae creantur ab agente separato. Ad genera-
tionem vero animalium perfectorum non sufficit
agens universale : sed requiritur agens proprium,
quod est generans univocum.
Ad quartum dicendum quod operatio naturae
non est nisi ex praesuppositione principiorum
creatorum : et sic ea quae per naturam fiunt ,
creaturae dicuntur.
■ Art. 4.
f) ea quae sunt a natura. - Om. ed. a.
3) dari vel. - Om. FGab.
e) conveniat. - conveniant B.
?) praesupponitur. — aliquid add. P.
ri) qualitatem. - aequalitatem ACE.
0) assimilantur. - similantur ACDEFG; (virtus cecitatis cui) si-
milantur ed. a.
Commentaria Cardinalis Caietani
• Cf. II Sent.,
dist. I, qu. I, art.
4, ad 4.
* Vide Phaedo-
nis cap. xux ;
Timaeum (Did.
tom.II, pag.2i8).
* Vide Metaph.j
tract. IX, cap. v.
• Metaphys,, lib.
VI, cap.viii, n. 3,
4; cap. IX, n.7.
IK titulo hoc adverte, quod quaestiq est non de singulis
operibus naturae et artis, sed de omnibus aut pluribus:
an creatio in omnibus aut pluribus operibus naturae et
artis misceatur. Dico autem hoc propter generationem ho-
minis : quoniam de ea nuUa hic fit mentio, quia quod in
pluribus est tractatur hic.
In corpore quatuor facit : primo, reddit causam quaesiti;
secundo, tractat unam opinionem; tertio, oppositam; quarto,
respondet quaesito.
II. Quoad primum , ratio quaesiti est factio forma-
rum, de qua apud omnes fuit, et est, maxinia quaestio.
Gum enim communis animi conceptio omnium esset quod
ex nihilo nihil fit , et similiter nihil revertitur in nihil
(et intelligitur ex nihilo sui, et similiter in nihil sui : et
non, ut rudes intelligunt, ex nullo praesupposito) ; et vi-
derent formas substantiales praecipue quandoque appa-
rere, et quandoque non : in varias inciderunt opiniones ex-
tremas.
Nam quidam *, ponentes latitationem, respondebant ne-
gative quaestioni: quia negabant omne fieri, ne ponerent
aliquid ex nihilo fieri. Et hos reprehendit Auctor ignoran-
tiae materiae.
AHi (de quorum numero videntur Plato * et Avicen-
na *, etc), ponentes formas proprie fieri, responderunt affir-
mative : quia fiunt ex nihilo sui. Subiecta tamen materia
velavit oculos eorum, ne adverterent ponere se ex nihilo
ahquid fieri. Et hos arguit Auctor, quia nescierunt naturam
formae: quod scilicet formae materialis, de qua loquimur,
non est fieri nec esse.
Solus divinus ille Aristoteles quoad ingenium, viam in-
venit mediam , qua et vere res fierent , et nihil fieret ex
nihilo sui. Ponendo enim * quod formae sunt et non sunt
absque generatione et corruptione, idest quod earum non
est fieri nec corrumpi , sed quod sola composita fiunt ,
generantur et corrumpuntur, omnia salvavit : semper enim
aliquid compositi praeest et remanet, scilicet materia.
Et sic respondetur negative quaestioni. Sed non quia
nihil fit : sed quia sola composita fiunt , formae autem
sunt ad factionem compositorum, et non sunt ad corru-
ptionem eorundem. Creatio ergo non admiscetur operibus
naturae, sed praesupponitur eidem. - Et sic patent omnia
quae sunt in littera.
III. In responsione ad secundum, tractandum esset an
qualitates activae possint inducere formas substantiales vir-
tute substantiarum. Sed quoniam inferius *, ubi de potentiis *Qu.uv, art.3;
,. . ^- . ,. 1 • , qu. Lxxvii, art. I.
angeli et animae agetur, universaliter tractabitur an sub-
stantia creata possit esse immediatum principium alicuius
operationis, ideo illuc usque differatur, etc.
IV. In responsione ad tertium, adverte duo. Primo quod,
cum dicitur ad generationem animalium imperfectorum
sufficere agens universale , non excluditur virtus propor-
tionalis semini, quae est proxima causa generationis : sed
excluditur proximum univocum formaliter, a quo derivata
sit vis illa, sicut a bove generante deciditur semen gene-
rativum bovis, etc. An autem illae virtutes necessario po-
nendae sint, alterius negotii est. Sat est hic, quod illae non
excluduntur ex sufficientia agentis universalis : quoniam illae
sunt instrumenta universalis agentis, si sunt. De quibus vide
Averroem, XII Metaphys. , comm. xm.
Secundo quod, quia adhuc non est decisum an virtus
caelestis sit animata ut possit animal facere, aut virtutem
separatae vitae sufficienter participans ; idcirco non ad hunc
spectat locum quomodo caelum vivum facere potest. Suo . vide qu. lxx,
igitur loco * quaestio relinquatur. art. ?, ad 3.
478
QUAESTIO XLVI, ARTICULUS I
QUAESTIO QUADRAGESIMASEXTA
DE PRINCIPIO DURATIONIS RERUM CREATARUM
IN TRES ARTICULOS DIVISA
CONSEQUENTER considerandum est de principio
durationis rerum creatarum *.
Et circa hoc quaeruntur tria.
Primo: utrum creaturae semper fuerint.
Introd.
Secundo : utrum eas incoepisse sit articulus
fidei.
Tertio : quomodo Deus dicatur in principio
caelum et terram creasse.
ARTICULUS PRIMUS
UTRUM UNIVERSITAS CREATURARUM SEMPER FUERIT
II Sent., dist. :, qu. i, art. 5; II Cont. Gent., cap. xxxi sqq.; De Pot., qu. iii, art. 17;
Quodl. III, qu. XIV, art. 2; Compend. TheoL, cap. xcviii; VIII Pliysic, lect. \\; \ de Cael. et Mund., lect. vi, xxix;
xil Metaphys., lect. v.
* Cap.
- S. Th,
• Ca
S.TI
t.
IX, n. 4.
. lect. XV.
III, n. 4.-
lect. VI.
,D PRiMUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
universitas creaturarum, quae " mundi
'nomine nuncupamr, non incoeperit, sed
jfuerit ab aeterno. Omne enim quod in-
coepit esse, antequam fuerit, possibile fuit ipsum
esse : alioquin impossibile fuisset ipsum fieri. Si
ergo mundus incoepit esse, antequam inciperet,
possibile fuit ipsum esse ^. Sed quod possibile est
esse, est materia, quae est in potentia ad esse,
quod est per formam, et ad non esse, quod est
per privationem. Si ergo mundus incoepit esse,
ante mundum fuit materia. Sed non potest esse
materia sine forma: materia autem mundi cum
forma, est mundus. Fuit ergo mundus antequam
esse inciperet: quod est impossibile.
2. Praeterea, nihil quod habet virtutem ut sit
semper, quandoque est et quandoque non est:
quia ad quantum se extendit virtus alicuius rei,
tandiu est. Sed omne incorruptibile habet virtu-
tem ut sit semper : non enim virtutem habet ad
determinatum durationis tempus. Nullum "> ergo
incorruptibile quandoque est et quandoque non
est. Sed omne quod incipit * esse, quandoque est
et quandoque non est. Nullum ergo incorruptibile
incipit esse. Sed multa sunt in mundo incorru-
ptibilia, ut corpora caelestia, et omnes substantiae
intellectuales. Ergo mundus non incoepit esse.
3. Praeterea, nullum ingenitum incoepit esse.
Sed Philosophus probat ' in I Physic. *, quod ma-
teria est ingenita ; et in I de Caelo et Mundo *,
quod caelum est ingenitum. Non ergo universitas
rerum incoepit esse.
4. Praeterea, vacuum est ubi non est corpus,
sed possibile est esse. Sed si mundus incoepit
esse, ubi nunc est corpus mundi, prius non fuit
aliquod corpus: et tamen poterat ibi esse, alio-
quin nunc ibi non esset. Ergo ante mundum fuit
vacuum: quod est impossibile.
5. Praeterea, nihil de novo incipit moveri, nisi
per, hoc quod movens vel ^ mobile aliter se habet
nunc quam prius. Sed quod aliter se habet nunc
quam prius, movetur. Ergo ante omnem motum
de novo incipientem, fuit aliquis motus. Motus
ergo semper fuit. Ergo et mobile : quia motus
non est nisi in mobili.
6. Praeterea, omne movens aut est naturale,
aut est voluntarium. Sed neutrum incipit movere,
nisi aliquo motu praeexistente. Natura enim sem-
per eodem modo operatur. Unde, nisi praecedat
aliqua immutatio vel in natura moventis vel in
mobili, non incipiet a movente naturali esse mo-
tus, qui non fuit prius. Voluntas autem absque
sui immutatione retardat facere quod proponit:
sed hoc non est nisi per aliquam immutationem
quam imaginatur, ad minus ex parte ipsius tem-
poris. Sicut qui vult facere domum cras, et non
hodie, expectat aliquid futurum cras, quod hodie
non est; et ad minus expectat quod dies hodier-
nus transeat , et crastinus adveniat ; quod sine
mutatione non est , quia "tempus est numerus
motus. Relinquitur ergo quod ante omnem mo-
tum de novo incipientem, fuit alius motus. Et
sic idem quod prius.
7. Praeterea, quidquid est semper in prin-
cipio et semper in fine, nec incipere nec desi-
nere " potest : quia quod incipit, non est in suo
fine; quod autem desinit, non est in suo prin-
cipio. Sed tempus semper est in suo " principio
et fine : quia nihii est temporis nisi 7iunc, quod
est finis praeteriti , et principium futuri. Ergo
tempus nec incipere nec desinere potest. Et per
consequens nec motus, cuius numerus tempus est.
8. Praeterea, Deus aut est prior mundo na-
tura tantum , aut duratione. Si natura tantum ,
ergo , cum Deus sit ab aeterno , et mundus est
ab aeterno. Si autem est prior duratione ; prius
a) quae. — nunc addunt PFai.
P) Si ergo ... esse. - Om. codices. - Sed quod ... incoepit esse om.
GpF.
•f) Nullum. - Nihil P ; Nullum ... non est om. B.
8) incipit. ~ incoepit FGab; et ita mox ABCEFGafr.
e) probat. - dicit post Physic. PFGab.
I) vel. - et P.
t)) incipere nec desinere. - desinere nec incipere Vab.
9) suo. - sui G. - Pro temporis , ipsius ACE, ipsius temporis B,
temporis ipsius D.
QUAESTIO XLVI, ARTICULUS I
479
Qu. XLiv/ art.
, 3. 4-
•Vers. 5.
t
* Vers. 22.
X
X
autem et posterius in duratione constituunt tem-
pus: ergo ante mundum fuit tempus; quod est
impossibile.
9. Praeterea, posita causa sufficienti, ponitur
effectus : causa enim ad quam non sequitur effe-
ctus, est causa imperfecta, indigens alio ad hoc
quod effectus sequatur. Sed Deus est sufficiens
causa mundi : et finalis, ratione suae bonitatis ; et
exemplaris, ratione suae sapientiae; et effectiva,
ratione suae potentiae ; ut ex superioribus * patet.
Cum ergo Deus sit ab aeterno, et mundus fuit
ab aeterno.
10. Praeterea, cuius actio est aeterna, et effe-
ctus aeternus. Sed actio Dei est eius substantia,
quae est aeterna. Ergo et mundus est aeternus.
Sed contra est quod dicitur loan. xvii * : Cla-
rifica ' me, Pater, apiid temetipsum, claritate quam
habui priusquam mundusfieret; et Proverb. viii*:
Dominus possedit me in initio piarum suarum,
antequam quidquam faceret a principio '.
Respondeo dicendum nihil '*■ praeter Deum ab
aeterno fuisse. Et hoc quidem ponere non est
• Qu. XIX, art. 4. impossibile. Ostensum est enim supra * quod vo-
luntas Dei est causa rerum. Sic ergo aliqua ne-
cesse est esse, sicut necesse est Deum velle illa:
cum necessitas eflfectus ex necessitate causae de-
pendeat, ut dicitur in V Metaphys. * Ostensum
est autem supra * quod, absolute loquendo, non
est necesse Deum velle aliquid nisi seipsum. Non
est ergo necessarium Deum velle quod mundus
fuerit semper. Sed eatenus mundus est, quatenus
Deus vult illum esse: cum esse mundi ex vo-
luntate Dei dependeat sicut ex sua causa. Non
est igitur necessarium mundum semper esse.
Unde nec demonstrative probari potest.
Nec rationes quas ad hoc Aristoteles inducit *,
sunt demonstrativae simpliciter, sed secundum
quid : scilicet ad contradicendum rationibus ^" an-
tiquorum , ponentium mundum incipere secun-
dum quosdam modos in veritate impossibiles *.
Et hoc apparet ex tribus. Primo quidem , quia
tam in VIII Physic. * quam in I de Caelo **, prae-
mittit quasdam opiniones, ut Anaxagorae et Em-
pedoclis et Platonis , contra quos rationes con-
tradictorias inducit. - Secundo, quia, ubicumque
de hac materia loquitur, inducit testimonia anti-
quorum : quod non est demonstratoris, sed pro-
babiliter persuadentis. - Tertio, quia expresse dicit
in I lib. Topic. *, quod quaedam sunt problemata
dialectica, de quibus rationes non habemus, ut
iitrum mimdiis-sit aeternus.
Ad primum ergo dicendum quod, antequam mun-
dus esset, possibile fuit ' mundum esse, non qui-
dem secundum potentiam passivam , quae est
materia; sed secundum potentiam activam Dei.
Et etiam secundum quod dicitur aliquid absolute
• S. Th. lect. VI.
- Did. lib. IV,
cap. V, n. 3 sqq.
" Qu. XIX, art.3,
•PhysicMb.Vm,
cap. I, n. 4 sqq ;
s. Th. lect. II.
- De Cael, et
Mund.Wb.l, cap.
XII ; s.'Th. lect.
XXVI sqq.
* D. 236, 912.
' Cap. I, n. 2. -
S.Th. lect. I.
" Cap. X, n. 2,
4, 10. - S. Th.
lect. XXII, XXIII.
Cap. IX, n. 3.
possibile, non secundum aliquam potentiam, sed
ex sola habitudine terminorum, qui sibi non repu-
gnant; secundum quod possibile opponitur impos-
sibili, ut patet per Philosophum, in V Metaphys. *
Ad secundum dicendum quod illud quod habet
virtutem ut sit semper, ex quo habet illam vir-
tutem, non quandoque est et quandoque non
est: sed antequam haberet illam virtutem, non
fuit. Unde haec rafio, quae ponitur ab Aristotele
in I de Caelo *, non concludit simpliciter quod
incorruptibilia non incoeperunt esse : sed quod
non incoeperunt esse per modum naturalem, quo
generabilia et corruptibilia incipiunt esse ^.
Ad tertium dicendum quod Aristoteles, in I
Physic, probat materiam esse ingenitam, per '
hoc quod non habet subiectum de quo sit. In I
autem de Caelo et Mundo, probat caelum ingeni-
tum, quia non habet contrarium ex quo generetur.
Unde patet quod per utrumque non concluditur "
nisi quod materia et caelum non incoeperunt per
generationem, ut quidam ponebant, praecipue de
caelo. Nos autem dicimus quod materia et coe-
lum producta sunt in esse per creationem, ut ex
dictis * patet.
Ad quartum dicendum quod ad rationem vacui
non sufficit in quo nihil est: sed requiritur quod
sit spatium capax corporis, in quo non sit corpus,
ut patet per Aristotelem, in IV Physic. * Nos au-
tero dicimus non fuisse locum aut spatium ante
mundum.
Ad quintum dicendum quod primus motor sem-
per eodem modo se habuit: primum autem mo-
bile non semper eodem modo se habuit, quia
incoepit esse, cum prius non fuisset. Sed hoc non
fuit per mutationem , sed per creationem , quae
non est mutatio, ut supra * dictum est. Unde patet
quod haec ratio, quam ponit Aristoteles in VIII
Physic. *, procedit contra eos qui ponebant mo-
bilia aeterna, sed motum non aeternum ; ut patet
ex opinionibus Anaxagorae et Empedoclis *. Nos
autem ponimus, ex quo mobilia incoeperunt, sem-
per fuisse motum.
Ad sextum dicendum quod primum agens est
agens voluntarium. Et quamvis habuit volunta-
tem aeternam producendi aliquem effectum, non
tamen produxit aeternum p effectum. Nec est ne-
cesse quod praesupponatur aliqua mutatio, nec
etiam propter imaginationem temporis. Aliter enim
est intelligendum de agente particulari, quod prae-
supponit aliquid, et causat alterum; et aliter ' de
agente universali , quod producit totum. Sicut
agens particulare producit formam, et praesup-
ponit materiam : unde oportet quod formam in-
ducat secundum proportionem ad debitam ma-
teriam. Unde rationabiliter in ipso consideratur
quod inducit formam in talem materiam et non
i) darifica. - Et nunc clarifica codices.
x) a principio. - ab initio codices et a b.
X) nihil. - quod nihil pFG et ed. a, quod nihil ponitur sF, quod
nihil potest PABDEfc et C, qui insuper pro nihil potest in margine
habet non est necessarium aliquid. Cf. Caietanum, et loca citata in prin-
cipio articuli, post titulum.
[i) rationibus. - positionibus ABCDG.
v) possibile fuit. - erat possibile codices.
* S.Th. lect. XIV.
- Did. lib. IV,
cap. XII, n. 8, 9.
' Cap. XII, n. 3.
•S.Th.lect.xxvi.
" Qa.xLv, art. 2.
•Cap.i,n.6(s.Th.
lect. I) ; cap. vii,
nurn. 4 ( s. Th.
lect. X). - Cf. I
CaeL, cap. ix,
num. 9; s. Th.
lect. XXI.
* Qu. XLv, art. 2,
ad 2.
*Cap.i, n.ysqq.
- S. Th. lect. n.
* Ibid. num. 2. ■
S. Th. lect. I.
5) esse. - Om, codices et a b.
0) per, — propter codices et a b.
iz) per utrumque non concluditur. - per utrumque non excluditur
BCDEFGpA et a b.
p) aeternum effectum. - aliquem effectum aeternum B, effectum
aeternum ceteri.
a) ct aliter. - aliter ACDE, et FGab. - Pro quod producit, qui
producit ABCDEai.
480
QUAESTIO XLVI, ARTICULUS I
' Cap. XI, n.4.
• S.Th. lect.xvii.
in aliam, ex diflferentia materiae ad materiam.
Sed hoc non rationabiliter consideratur ^ in Deo,
qui simul producit formam et materiam: sed con-
sideratur rationabiliter in eo, quod ipse producit
materiam congruam formae et fini. - Agens autem
particulare praesupponit tempus, sicut et mate-
riam. Unde rationabiliter consideratur in eo, quod
agit in tempore posteriori et non in priori ", se-
cundum imaginationem successionis temporis post
tempus. Sed in agente universali, quod ? producit
rem et tempus, non est considerare quod agat
nunc et non prius, secundum imaginationem tem-
poris post tempus, quasi tempus praesupponatur
eius actioni: sed considerandum est in eo ^, quod
dedit effectui suo tempus quantum voluit, et se-
cundum quod conveniens fuit ad suam potentiam
demonstrandam. Manifestius enim mundus ducit
in cognitionem divinae potentiae creantis, si mun-
, quam si semper fuisset:
non semper fuit, manifestum
est habere causam; sed non ita '^ manifestum est
de eo quod semper fuit.
Ad septimum dicendum quod, sicut dicitur in
IV Physic. *, prius et posterius est in tempore,
secundum quod prius et posterius est " in motu.
Unde principium et finis accipienda sunt in tem-
pore, sicut et in motu. Supposita autem aeternitate
motus, necesse est quod quodlibet momentum in
motu acceptum sit principium et terminus motus:
quod non oportet, si motus incipiat. Et eadem
r-atio est de nunc temporis. Et sic patet quod ratio
illa instantis nunc, quod semper sit principium et
dus non semper fuit
omne enim quod
finis temporis, praesupponit "« aeternitatem tem-
poris et motus. Unde Aristoteles hanc rationem
inducit, in VIII Physic. *, contra eos qui pone-
bant aeternitatem temporis, sed negabant aeter-
nitatem motus.
Ad octavum dicendum quod Deus est prior mun-
do duratione. Sed ly prius non designat priorita-
tem temporis, sed aeternitatis. - Vel dicendum
quod designat aeternitatem temporis imaginati, et
non realiter existentis. Sicut, cum dicitur, supra
caelum nihil est, ly supra designat locum imagi-
natum tantum, secundum quod possibile est ima-
ginari dimensionibus caelestis corporis dimensio-
nes alias ^^ superaddi.
Ad nonum dicendum quod, sicut effectus sequi-
tur a causa agente naturaliter secundum modum
suae formae, ita sequitur ab agente per volunta-
tem secundum formam ab eo praeconceptam et
definitam, ut ex superioribus * patet. Licet igitur
Deus ab aeterno fuerit sufficiens causa mundi, non
tamen oportet quod ponatur mundus ab eo pro-
ductus, nisi secundum quod est in praedefinitione
suae voiuntatis; ut scilicet habeat esse post non
esse, ut manifestius declaret suum Auctorem.
Ad decimum dicendum quod '''', posita actione, se-
quitur elfectus secundum exigentiam formae quae
est principium actionis. In agentibus autem per
voluntatem, quod conceptum est et praedefinitum,
accipitur ut forma quae est principium actionis.
Ex actione igitur Dei aeterna non sequitur ef-
fectus aeternus : sed qualem Deus voluit, ut sci-
licet haberet esse post non esse.
♦ Cap
S.Tfi
I, n. II.
lect. II.
P?
* Qu. XIX, art. 4;
qu XLi, art. 2.
TT
t) consideratur. - videtur Vab.- Pro in Deo, in eo BCDEGpA.-
Pro qui, quod CpB.
u) in priori. - in tempore priori A, priori Pab.
9) quod. - qui codices et a b. - Pro rem, et rem G.
•/) in eo. - Omittit Pab. - Post quantum addit et quando A, vel
quando B.
^) ita. - Om. D.
to) quod prius et posterius est. - prius et posterius ABCDE. - Pro
principium et finis accipienda sunt, et principium et flnem accipien-
dum cst FGa ; et praemittunt etiam ceteri et ed. b.
aa) praesupponit. - supponit ACDEFGa. - et motus om. CEFG
pA et ed. a.
P?) alias. - Om. CEpA.
yy) quod. - in agente per naturam addit B.
Commentaria Cardinalis Caietani
TiTULUs clarus est. - In corpore unica est conclusio, cum
duobus coroHariis.
Conclusio est: Nihil praeter Deum fuit ab aeterno, ita
quod hoc non est impossibile. - Ubi adverte quod conclusio
dicit duo. Asserit enim primo , nihil aliud a Deo fuisse
semper. Et quoniam hoc ex fide tenetur, nec hoc est pro-
bandum, addit secundum, scilicet quod hoc assertum est
possibile.
Et hoc probat sic. Voluntas Dei est causa rerum: ergo
sic necesse est aliqua esse , sicut necesse est Deum velle
illa : ergo non est necessarium Deum velle quod mundus
fuerit semper: ergo eatenus mundus est, quatenus Deus
vult illum esse: ergo non est necessarium mundum semper
esse. - Antecedens patet ex supra dictis. Prima vero con-
sequentia probatur: quia necessitas effectus ex necessitate
causae dependet, ex V Metaphys. Secunda vero : quia non
est necesse Deum velle aliquid nisi seipsum. Tertia autera :
quia esse mundi ex voluntate Dei pendet sicut ex causa.
Primum corollarium est: Non potest demonstrative pro-
bari mundum semper fuisse. - Secundumest: Rationes quas
ad hoc probandum adducit Aristoteles, non sunt demon-
strativae simpliciter, sed secundum quid. Quod manifestatur
tripliciter: scilicet ex opinionibus confutatis, ex testimoniis
inductis, et ex expressa eius confessione. - Omnia plana
sunt in littera.
II. In responsione ad decimiim, dubium est, an actio
Dei sit actu ab aeterno formaliter, idest inquantum actio;
an solum materialiter , idest secundum quod res est. Si
enim primo modo intelligitur, sequitur quod Deus ab aeter-
no est actu agens, creans, causans, etc. Et si sic , ergo ab
aeterno est aliquid creatum, actum, causatum, etc. Et tenet
sequela ex V Metaphys. *: causae singulares in actu in-
quantum causae, et effectus, simul sunt et non sunt. - Si
autem secundo modo tantum intelligitur , ergo ab aeterno
est causa agens in potentia , et postmodum est causa in
actu agens : quod est inconveniens.
III. Ad hoc dubium cum cautela respondendum est,
ne dicamus vel Deum ab aeterno causam in potentia tan-
tum, quod in II Contra Gent., cap.vi, reprobatur; vel Deum
ab aeterno creantem mundum, quod constat esse erroneum,
quoniam creans ad creatum dicitur , sicut creativum ad
creabile, ut dicitur V Metaphys. * Media ergo via , distin-
guendo , dicamus quod actio Dei est in actu ab aeterno
non solum materialiter, sed formaliter. Sed hoc potest in-
telligi dupliciter: primo, ut sit in actu secundum id quod
ponit actio, inquantum actio, in agente; secundo, secundum
quod infert ex se passionem vel effectum. Primo modo, actio
Dei est in actu ab aeterno: secundo modo, non. Et propter
primum, Deus non est causa in potentia, sed in actu ab
aeterno : propter secundum vero, Deus non creavit raun-
• Cap. III, - Did.
lib. rV, cap. n,
n. u.
• Cap. XV. - Did.
lib. IV,
n. 5,
cap. XV,
QUAESTIO XLVI, ARTICULUS II
481
dum ab aeterno, nec creat modo animam Antichristi. - Et
si quaeratur, quomodo illatio passionis vel effectus est in
Deo ab aeterno, actu ■vel potentia : responsio in promptu
est, quod est in eo in potentia activa, et nunquam est.
fuit, aut erit in eo formaliter. De inexistentibus enim for-
maliter, inconveniens est ponere aliquid in potentia in Deo.
Et propterea actionem, secundum totum id quod in agente
ponit formaliter, oportet ab aeterno in Deo esse actu, etc.
' ARTICULUS SECUNDUS
UTRUM MUNDUM INCOEPISSE SIT ARTICULUS FIDEI
II Sent., dist. i, qu. i, art. 5; II Cont. Gent., cap. xxxviii; De Pot., qu. iii, art. 14; Quodl. XII, qu. vi, art. i;
Opusc. XXVII, de Aeternit. Mundi.
D SECUNDUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
mundum incoepisse non sit articulus fi-
dei, sed conclusio demonstrabilis. Omne
enim factum habet principium suae du-
rationis. Sed demonstrative probari potest quod
Deus sit causa effectiva mundi: et hoc etiam pro-
babiliores philosophi posuerunt. Ergo demonstra-
tive probari potest quod mundus incoeperit.
2. Praeterea, si necesse est dicere quod mun-
dus factus est a Deo, aut ergo ex nihilo, aut ex
aliquo. Sed non ex aliquo: quia sic materia muncft
praecessisset mundum ; contra quod procedunt
cf. art. praec. rationes Aristotelis ponentis caelum ingenitum *.
Ergo oportet dicere quod mundus sit factus ex
nihilo. Et sic habet esse post non esse. Ergo
oportet quod esse incoeperit.
3. Praeterea, omne quod operatur per intelle-
ctum, a quodam principio operatur, ut patet in om-
« nibus artificibus ". Sed Deus est agens per intelle-
ctum. Ergo a quodam principio operatur Mundus
igitur, qui est eius effectus, non fuit semper.
4. Praeterea, manifeste apparet artes aliquas,
et habitationes regionum, ex determinatis tempo-
ribus incoepisse. Sed hoc non esset, si mundus
semper fuisset. Mundum igitur non semper fuisse
manifestum est.
5. Praeterea, certum est nihil Deo aequari pos-
P se. Sed si mundus semper fuisset, aequipararetur ''
Deo in duratione. Ergo certum est non semper
mundura fuisse.
T 6. Praeterea, si mundus semper fuit ^, infiniti
dies praecesserunt diem istum. Sed infinita non
est pertransire. Ergo nunquam fuisset perventum
ad hunc diem: quod est manifeste falsum.
7. Praeterea, si mundus fuit aeternus, et ge-
neratio fuit ab aeterno. Ergo unus homo genitus
est ab alio in infinitum. Sed pater est causa effi-
ciens filii, ut dicitur in II Physic *. Ergo in causis
efficientibus est procedere in infinitum: quod im-
probatur in II Metaphys. *
8. Praeterea, si mundus et generatio semper
fuit, infiniti homines praecesserunt. Sed anima
hominis est immortalis. Ergo infinitae animae
humanae nunc essent actu : quod est impossibile.
Ergo ex necessitate sciri potest quod mundus in-
coeperit; et non sola fide tenetur.
• Cap. iii, n. 3
S.Th. lect. V.
• S.Th. lect. III.
- Did. lib. la,
cap. II, n. 2 sqq.
Vers.
* In Symbolo
Nic.
' Arist., Analyt.
Poster. , lib. I ,
cap. XXXI, n. I. -
S.Th. lect. XLII.,
Sed contra, fidei articuli demonstrative pro-
bari non possunt: quia fides de non apparentibus
est, ut dicitur ad Hebr. xi *. Sed Deum esse Crea-
torem mundi, sic quod mundus incoeperit esse *,
est arficulus fidei: dicimus enim *: Credo in iinum
Deum etc. - Et iterum, Gregorius dicit, in Homil. I
in E{ech., quod Moyses prophetizavit de praete-
rito ', dicens In principio creavit Deus caelum et e
terram; in quo novitas mundi traditur. Ergo no-
vitas mundi habetur tantum per revelationem. Et
ideo ^ non potest probari demonstrative. ?
Respondeo dicendum quod mundum non sem-
per fuisse , sola fide tenetur , et demonstrative
probari non potest: sicut et supra * de mysterio -Qu.xxxii.art.
Trinitatis dictum est. Et huius ratio est, quia no-
vitas mundi non potest demonstrationem recipere
ex parte ipsius mundi. Demonstrationis enim prin-
cipium est quod quid est. Unumquodque autem,
secundum rationem suae speciei, abstrahit ab hic
et nunc : propter quod dicitur * quod universalia
sunt ubique et semper. Unde demonstrari non
potest quod homo, aut caelum, aut lapis non
semper fuit. - Similiter etiam neque ex parte cau-
sae agentis, quae agit per voluntatem. Voluntas
enim Dei ratione invesfigari non potest, nisi circa
ea quae absolute necesse est Deum velle : talia
autem non sunt quae circa creaturas vult, ut di-
ctum est *.
Potest autem voluntas divina homini manife-
stari per revelationem, cui fides innititur ". Unde
mundum incoepisse est credibile, non autem de-
monstrabile vel scibile. - Et hoc utile est ut
consideretur, ne forte aliquis, quod fidei est de-
monstrare praesumens, rationes non necessarias
inducat, quae praebeant materiam irridendi infi-
delibus, existimantibus nos propter huiusmodi ra-
tiones credere quae fidei sunt.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut dicit Au-
gustinus , XI de Civ. Dei * , philosophorum po-
nentium aeternitatem mundi, duplex fuit opinio.
Quidam enim posuerunt quod substantia mundi
non sit a Deo. Et horum est intollerabilis error;
et ideo ' ex necessitate refellitur. Quidam autem
sic posuerunt mundum aeternum, quod tamen
mundum a Deo factum dixerunt ' *. Non enim
mundum temporis polimt habere, sed siiae crea-
' Qu. xix, art.3.
Cap. IV.
D. 407.
o) artificibus. - artificialibus P(G;), artibus B.
P) aequipararetur. - aequaretur ABCD, aequalis E.
y) fuit. - fuisset B ; pro praecesserunt, praecessissent BCDEFG.
3) esse. — Om. codices et a 6. - In textu cit. pro etc, caeli et ter-
rae codices.
e) de praeterito. - Om. DpB.
X) ideo. - Ora. codices.
SuMMAE Theol. D. Thomae T. I.
r|) innititur. - Gregorius VI Moral.: Mira quae ex fide credenda
sunt, ratione investiganda non sunt; quia si haec ocutis ratio pan-
deret, mira non essent. luxta hoc est quod dicit iste addit G.
6) ideo. - Om. codicfes. - Pro re/ellitur, repellitur B, repelluntur
editio a.
i) dixerunt. - dicerent codices,- Pro temporis, tempus P (eted. a?),
initium temporis BsC, temporis initium Gb, aevum temporis E.
61
482
QUAESTIO XLVI, ARTICULUS II
Cap. XXXI.
* Qu. XLv, art.2,
ad 3.
tionis initium , iit quodam modo vix intelligibili
semper " sit factus. - Id autem quomodo intelli-
gant, inpeneriint, ut idem dicit in X de Civ. Dei *.
Sicut enim, inquiunt, si pes ex aeternitate semper
fuisset in pulvere , semper subesset ' vestigium ,
quod a calcante factum nemo dubitaret; sic et
mundus semper fuit, semper existente qui fecit. -
Et ad hoc intelligendum, considerandum est quod
causa efficiens quae agit per motum, de neces-
sitate praecedit tempore suum effectum : quia
effectus non est nisi in termino actionis , agens
autem omne ■" oportet esse principium actionis.
Sed si actio sit instantanea , et non successiva ,
non est necessarium faciens esse prius facto dura-
tione ; sicut patet in illuminatione. Unde dicurit
quod non sequitur ex necessitate, si Deus est
causa activa mundi, quod sit prior mundo dura-
tione : quia creatio, qua mundum produxit, non
est mutatio successiva, ut supra * dictum est.
Ad secundum dicendum quod illi qui ponerent
mundum aeternum, dicerent mundum factum a
Deo ex nihilo, non quod factus sit post nihilum.
secundum ' quod nos intelligimus per nomen
creationis ; sed quia non est factus de aliquo. Et
sic etiam non recusant aliqui eorum creationis
nomen, ut patet ex Avicenna in sua Metaphysica* .
Ad tertium dicendum quod illa est ratio Ana-
xagorae, quae ponitur in III Physic. * Sed non
de necessitate concludit, nisi de intellectu qui de-
liberando investigat quid agendum sit, quod est
simile motui. Talis autem est intellectus humanus,
sed non divinus, ut supra * patet.
Ad quartum dicendum quod ponentes aeterni-
tatem mundi, ponunt aliquam regionem inlinities
esse mutatam de inhabitabili in habitabilem, et
e converso. Et similiter ponunt quod artes, pro-
pter diversas corruptiones et accidentia, infinities
fuerunt inventae, et iterum corruptae. Unde Ari-
stoteles dicit, in libro Meteor. *, quod ridiculum
est ex huiusmodi particularibus mutationibus opi-
nionem accipere de novitate mundi * totius.
0 Ad quintum dicendum quod, etsi " mundus sem-
per fuisset, non tamen parificaretur Deo in aeter-
• Lib. V, prosa nitate, ut dicit Boetius, in fine de Consolat. *: quia
esse divinum est esse totum simul, absque suc-
cessione ; non autem sic est de mundo.
Ad sextum dicendum quod transitus semper in-
* Tract. IX, cap.
IV.
• Cap. IV, n. 5.
S. Th. lect. VI.
* Qu. XIV, art.
* Lib.I, cap. XIV.
num. 19. -S. Tli.
lect. XVII.
?
telligitur a termino in " terminum. Quaecumque
autem praeterita dies signetur, ab illa usque ad
istam sunt finiti dies , qui pertransiri poterunt.
Obiectio autem procedit ac si, positis extremis,
sint media infinita.
Ad septimum dicendum quod in causis efficien-
tibus impossibile est procedere in infinitum per
se; ut puta si causae quae per se requiruntur ad
aliquem effectum, multiplicarentur in infinitum;
sicut si lapis moveretur a baculo, et ^ baculus a
manu, et hoc in infinitum. Sed per accidens in
infinitum procedere in causis agentibus non re-
putatur ' impossibile; ut puta si omnes causae
quae in infinitum multiplicantur, non teneant or-
dinem nisi unius causae, sed earum multiplicatio
sit per accidens; sicut artifex agit multis martellis
per accidens, quia unus post unum frangitur. Ac-
cidit ergo huic martello, quod agat post actionem
alterius martelli. Et similiter accidit huic homini,
inquantum generat, quod sit generatus ab alio :
generat enim inquantum homo ^, et non inquan-
tum est filius alterius hominis ; omnes enim ho-
mines generantes habent gradum unum in causis
efficientibus, scilicet gradum particularis generan-
tis. Unde non est impossibile quod homo generetur
ab homine in infinitum. Esset autem impossibile,
si generatio huius hominis dependeret ab hoc ho-
mine, et a corpore elementari, et a sole, et sic
in infinitum.
Ad octavum dicendum quod hanc rationem po-
nentes aeternitatem mundi multipliciter elfugiunt.
Quidam enim non reputant impossibile esse in-
finitas animas actu ; ut patet in Metaphysica Al-
gazelis *, dicentis hoc esse infinitum per accidens.
Sed hoc improbatum est superius *. Quidam vero
dicunt animam corrumpi cum corpore. Quidam
vero quod ex omnibus animabus remanet una
tantum. Alii vero, ut Augustinus dicit *, posuerunt
propter hoc circuitum animarum; ut scilicet ani-
mae separatae a corporibus, post determinata tem-
porum curricula ", iterum redirent ad corpora. De
quibus omnibus in sequentibus * est agendum. -
Considerandum tamen quod haec ratio particLilaris
est. Unde posset dicere aliquis quod mundus fuit
aeternus, vel saltem aliqua creatura, ut angelus ;
non autem homo. Nos autem intendimus univer-
saliter, an aliqua creatura fuerit ab aeterno.
x) ut ... semper. - et ita voluerunt ut ... mundus semper B; pro ut,
ubi ed. a.
X) subesset. - ibidem esset B.
|ji) omne, - Om. codices.
v) secundum. - Om. FG.
?) mundi. - Om. codices et a b.
o) etsi. - si ABCEGai, etiam si F.
n) in. - ad ACDEFG.
p) et. - Om. ACDEFGpB et a b.
u) reputatur. — reputant codices et a b.
t) homo. - pater G.
u) curricula. - circula EFGsA.
Commentaria Cardinalis Caietani
* Cf. num. V.
* Cf. num. VI.
IN titulo, articulus fidei sonat quod sola fide tenere oportet.
- In corpore unica est conclusio responsiva quaesito, sci-
licet : Mundum incoepisse sola fide tenetur, ita quod de-
monstrative probari non potest. - Quam conclusionem primo
probat quoad secundam partem; secundo, manifestat quoad
primam *; et tertio, ostendit quantae utilitatis sit nosse pro-
positam conclusionem *.
II. Quoad primum igitur, intendit talem rationem. No-
vitas mundi non potest demonstrari ex parte mundi, nec
ex parte suae causae : ergo est "indemonstrabilis.
• Lib. I, tract. i,
cap. XI.
* Qu. VII, art.4.
• Serm. ad Po-
pulum, ccxLi (aL
de Temp. cxliiiI,
cap. IV ; De Civ.
Dei, lib.XU, cap.
XIII.
'Qu.Lxxv, arl.6;
qu.Lxxvi, art. 2;
qu. czviii, art. 6.
Antecedens, quoad primam partem, probatur. Demonstra-
tionis principium est quod quid est, et unumquodque, se-
cundum rationem suae speciei, abstrahit ab hic et nunc:
ergo non potest demonstrari quod homo, aut caelum, aut
lapis non semper fuit. - Secunda pars antecedentis mani-
festatur a communi dicto, quod universalia sunt ubique
et setnper.
Quoad secundara vero partem, probatur. Voluntas Dei
ratione investigari non potest, nisi circa necessario volita:
ergo non potest demonstrative sciri quid circa creaturas
QUAESTIO XLVI, ARTICULUS III
483
Cf. num. i.i
• Cf. ibid.
• Did.
cap. V,
lib. XI
n.5.
voluerit. - Et tenet sequela : quia nihil circa creaturas ne-
cessario vult.
III. Circa probationem primae partis antecedentis assum-
pti , adverte quod vis rationis consistit in lioc : Qtiod quid
est uniuscuiusque rei creatae, specifice sumptum, abstrahit
ab hic et nunc; ergo non potest esse sufficiens medium
ad inferendum novitatem rei, quia novitas ipsa temporis
differentiam continet ; liquido enim constat non esse ratio-
nem essendi nunc et non prius, quod secundum se indif-
ferens est ad nunc et prius. Unde Auctor non solum de
mundo, sed de quacumque re mundi, intulit quod ex eius
quidditate non potest monstrari eius novitas simpliciter.
IV. Circa principalem consequentiam , adverte quod ,
cum mundus significet universitatem rerum', et extra univer-
sum nihil sit nisi caput ipsius; consequens est quod nuUus
locus relinquatur demonstrationi quia, ad inferendum no-
vitatem mundi. Et propterea littera, exclusa causa et quod
quid est ipsius et omnium eius partium, pro constanti re-
liquit novitatem mundi indemonstrabilem.
V. Quoad primam vero partem conclusionis *, sciHcet
quod fide teneatur , manifestatur. Voluntas divina potest
homini manifestari per revelationem : ergo mundum in-
coepisse est credibile. - Et tenet sequela : quia fides revela-
tioni innititur.
VI. Tertio *, utile est, inquit, hoc considerare. Et hoc
ex duabus utihtatibus manifestat: prima est repressio prae-
sumptionis; secunda est evitatio irrisionis ab infidelibus; ut
clare patet in littera.
VII. In responsione ad septimum, adverte, novitie, quod
aliud est dicere, Socrates pater est causa per se Platonis
filii, et Plato per se causa Ciceronis; et aliud est dicere,
Socrates et Plato sunt per se causae Ciceronis. Primum
enim est verissimum : quoniam, sicut homo generat homi-
nem per se, ita te pater tuus, ut dicitur XII Metaphys. ,
text. 27*. Secundum autem est falsissimum. Quoniam causae
per se ordinatae respectu alicuius effectus, sunt, ut in littera
dicitur , diversorum ordinum, simul causantes effectum il-
lum; et propterea non possunt infinitari. Pater autem et
avus eiusdem ordinis causae sunt, non simul causantes ter-
tium : quamvis, ut dictum est, inter se avus fuerit per se
causa patris, et pater filii. Et propterea ad productionem
Socratis non refert finitas vel infinitas progenitorum.
VIII. In responsione ad octavum, dihgenter adverte quid
ibi dicitur, et quare dicatur. Post recitatas namque opiniones,
subdit considerandum esse quod liaec ratio particularis est.
Et verum dixit : quoniam particularis est, non in se, sed
respectu quaesiti, ut ipsemet subdit. Quaesitum est enira
hic, utrum mundum, idest universitatem creaturarum, in-
coepisse sit articulus fidei: et non, utrum singulas species
creaturarum incoepisse sit articulus fidei. Dato namque quod
hominem incoepisse sit demonstrabile, adhuc dubium restat,
utrum universum incoepisse sit demonstrabile : quoniam
stat cum incoeptione hominis aeternitas mundi vel ange-
lorum, ut in httera dicitur.
Causa autem quare hoc dixerit, est quia, secundum do-
ctrinam Auctoris, ratio intiucta cogit. Parum tamen utilis
ab eodem dicitur in II Contra Gent., cap. xxxvin, quoniam
multa supponit in quibus discordant philosophi.
IX. Circa eandem responsionem, adverte quod, secun-
dum Auctoris doctrinam, sustinentem immortalitatem ani-
mae numeratae sine circulo, et impossibilitatem infinitatis
in actu simul etiam per accidens, intelligibile non est quod
generatio humana sit aeterna. Et propterea cauti sint Tho-
mistae in concedendo mundum potuisse esse ab aeterno.
Concedant mundum quoad substantiam, constantem ex
quinque corporibus simpUcibus': concedant mundum etiam
quoad motum caeli, et generationes omnes praeter huma-
nam. Inevitabile enim est quin aut sit infinitum in actu;
aut ad miracula recurratur, ponendo unum hominem infi-
nito tempore vixisse, et a certo tempore generasse. Et sic
etiam non salvaretur generatio humana aeterna, sed species
humana. Sed ridiculum, iudicio meo , est hoc miraculum
interponere, ubi de possibilitate productionis mundi talis
qualem videmus, est sermo.
ARTICULUS TERTIUS
UTRUM CREATIO RERUM FUERIT IN PRINCIPIO TEMPORIS
II Sent., dist. i, qu. i, art. 6.
• Physic. lib. VI,
cap. VI, n. 10. -
S. Th. lect. VIII.
Vers. I.
iD TERTiUM sic PROCEDiTUR. Videtuf quod
creatio rerum non fuit in principio tem-
poris. Quod enim non est in tempore,
inon est in aliquo temporis. Sed creatio
rerum non fuit in tempore : per creationem enim
rerum substantia in esse producta est; tempus
autem non mensurat substantiam rerum, et prae-
cipue incorporalium. Ergo creatio non fuit in
principio temporis.
2. Praeterea, Philosophusprobat* quod omne
quod fit, fiebat : et sic omne fieri habet prius et
posterius. In principio autem temporis , cum sit
indivisibile, non est prius et posterius. Ergo, cum
creari sit quoddam fieri, videtur quod res non
sint creatae in principio temporis.
3. Praeterea, ipsum etiam tempus creatum est.
Sed non potest creari " in principio temporis: cum
tempus sit divisibile, principium autem temporis
indivisibile. Non ergo creatio rerum fuit in prin-
cipio temporis.
Sed contra est quod Gen. i * dicitur: In prin-
cipio creavit Deus caelum et terram.
Cf. art. I.
D. 1152.
Respondeo bicendum quod illud verbum Ge-
nes. I, In principio creavit Deiis caelum et terram,
tripliciter exponitur, ad excludendum tres errores.
Quidam enim posuerunt mundum semper fuisse,
et tempus non habere principium *. Et ad hoc
excludendum, exponitur: in principio, scilicet tem-
poris *. - Quidam vero posuerunt duo esse crea-
tionis principia, unum bonorum, aliud ^ malorum *,
Et ad hoc excludendum, exponitur: in principio,
idest in Filio. Sicut enim principium effectivum
appropriatur Patri, propter potentiam, ita princi-
pium exemplare appropriatur Filio, propter sa-
pientiam : ut sicut dicitur *, omnia in sapientia
fecisti, ita intelligatur Deum omnia fecisse in prin-
cipio, idest in Filio ; secundum illud Apostoli ad
Coloss. i*: In ipso , scilicet Filio , condita sunt ' vers. i6.
universa. - Alii vero dixerunt corporalia esse.
creata a Deo mediantibus creaturis spiritualibus *
Et ad hoc excludendum, exponitur: In principio ^vSfiMJaV'
creavit Deus caelum et terram, idest ante om- tract.ix,cap.iv'
nia ''. Quatuor enim ponuntur simul creata, sci- T
licet caelum empyreum, materia corporalis (quae
* Cf. Cont. Gent.,
lib. II, cap. xLi.
Ps. aii, 24.
'VidePIat.inTi-
maeo (Did. tom.
o) Sed non potest creari. - Sed tempus non potest creari codices
et editio a.
p) aliud. - et aliud codices.
Y) omnia. - omnia saecula B.
484 QUAESTIO XLVI
nomine terrae intelligitur ) , tempus, et natura
angelica.
Ad primum ergo dicendum quod non dicuntur
in principio temporis res esse creatae, quasi prin-
cipium temporis sit creationis " mensura: sed quia
simul cum tempore caelum et terra creata sunt.
Ad secundum dicendum quod Terbum illud Phi-
losophi intelligitur de fieri quod est per motum,
vel quod est terminus motus. Quia cum in quo-
Hbet motu sit accipere prius et posterius, ante
quodcumque signum in raotu signato ', dum sci-
, ARTICULUS III
iicet aliquid est in moveri et fieri, est accipere
prius, et etiam aliquid post ipsum : quia quod
est in principio motus, vel in termino, non est
in moveri. Creatio autem neque est motus neque
terminus motus, ut supra * dictum est. Unde sic a^P":^'"'-^'
aliquid creatur, quod non prius creabatur ^. ' ?
Ad tertium dicendum quod nihil fit nisi secun-
dum quod est. Nihil autem est temporis nisi nunc.
Unde non potest fieri nisi secundum aliquod nunc:
non quia in ipso primo nunc sit tempus, sed
quia ab eo incipit tempus.
S) sit creationis. - creationis sit PFab.
e) signato. - signa pF, signatum sF.
^) non prius. creabatur. - non creabatur pA, non solum creabatur
pB, non simul ereabatur ceteri et ab.
Comraentaria Cardinalis Caietani
TiTULus satis clarus est. - In corpore conclusio respon-
siva est, quod ly In principio creavit Deus caelutn
et terram tripliciter exponitur, contra tres errores : scilicet
in principio temporis, contra philosophos ; in Filio, contra
Pythagoricos et Manichaeos ; ante omnia, contra Platonem,
Avicennam, et sequaces. - Omnia plana sunt in Httera. Ex
quibus habetur conclusio responsiva quaesito affirmative;
et, ad perfectionem doctrinae, cum multis adiunctis.
II. In responsione ad primum , adverte quod Auctor
negat pnmum tempons mstans mensurasse creationem, non
quod diutius emanatio illa duraverit, cum instantanea sit,
ut in responsione ad primum, in articulo praecedente, di-
ctum est: sed quia creatio ad substantias etiam incorporales,
quae supra tempus et temporis instantia sunt, se extendit.
Unde primum instans temporis, etsi non fuerit mensurans
creationem, fuit tamen coexistens creationi; quae instanti
temporis discreti, quo mensurantur operationes spirituales,
ut infra * patebit, mensurata est.
•I*ll",qu.cxin,
art. 7, ad 5.
QUAESTIO XLVII, ARTICULUS I
485
• Cf. qu.
Introd.
a
qu. xlviii.
Qd. l.
QUAESTIO QUDRAGESIMASEPTIMA
DE DISTINCTIONE RERUM IN COMMUNI
IN TRES ARTICULOS DIVISA
PosT productionem creaturarum in esse, con-
siderandum est de distinctione earum *. Erit
autem haec consideratio tripartita. Nam primo "
considerabimus de distinctione rerum in commu-
ni; secundo, de distinctione boni et mali *; tertio,
de distinctione spiritualis et corporalis creaturae *.
Circa primum quaeruntur tria ^.
Primo: de ipsa rerum multitudine seu distin-
ctione.
Secundo: de earum inaequalitate.
Tertio: de unitate mundi.
ARTICULUS PRIMUS
UTRUM RERUM MULTITUDO ET DISTINCTIO SIT A DEO
II Cont. Gent., cap. xxnx usque xlv inclus.; lib. III, cap. xcvii; De Pot., qu. in, art. i, ad 9; art. i6-
Compend. TheoU, cap. lxxi, lxxii, cu; XII Metaphys., lect. 11; De Causis, lect. xxiv.'
* Qu. XI, art. 4
T
' Ibid. art. 4.
* Vers. 4, 7.
D PRiMUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
rerum multitudo et distinctio non sit
a Deo. Unum enim semper natum est
lUnum facere. Sed Deus est maxime
unus, ut ex praemissis * patet. Ergo non produ-
cit "^ nisi unum effectum.
2. Praeterea , exemplatum assimilatur suo
exemplari. Sed Deus est causa exemplaris sui
•Qu.xLiv,art.3. effcctus, ut supra * dictum est. Ergo, cum Deus
sit unus, effectus eius est unus tantum, et non
distinctus.
3. Praeterea, ea quae sunt ad finem, propor-
tionantur fini. Sed finis creaturae est unus, sci-
licet divina bonitas, ut supra * ostensum est. Ergo
effectus Dei non est nisi unus.
Sed contra est quod dicitur Gen.i*, quod
Deus distinxit lucem a tenebris, et divisit aquas
ab aquis. Ergo distinctio et multitudo rerum est
a Deo.
Respondeo dicendum quod causam distinctionis
rerum ^ multipliciter aliqui assignaverunt. Quidam
enim attribuerunt eam materiae, vel soli ', vel si-
mul cum agente. Soli quidem materiae ^, sicut
Democritus, et omnes antiqui naturales, ponentes
solam causam materialem : secundum quos dis-
tinctio rerum provenit a casu, secundum motum
materiae *. - Materiae vero et agenti simul distin-
ctionem et multitudinem rerum attribuit Anaxa-
eViib. Viii, cap. goras, qui posuit inteliectum distinguentem res,
• vide ibid. extrahendo quod erat permixtum in materia *.
Sed hoc non potest stare propter duo. Primo
'Qu.xLiv,art.2. quidem, quia supra * ostensum est quod etiam
ipsa materia a Deo creata est. Unde oportet et
distinctionem, si qua est ex parte materiae, in al-
tiorem causam reducere. - Secundo, quia materia
est propter formam, et non e converso. Distinctio
' Vide Aristot.,
Physic, lib. I,
cap. IV, n. i ; lib.
III, cap.iv, n.5
- ■b.V'"
* Metaphys.,
IX, cap. IV.
tr^
' Qu. L, art. 2,
ad 3.
autem rerum est per formas proprias. Non ergo
distinctio est in rebus propter materiam: sed
potius e converso in materia creata est difFor-
mitas, ut esset diversis formis accommodata i.
Quidam vero attribuerunt distinctionem rerum
secundis agentibus. SicutAvicenna,qui dixit*quod
Deus, intelligendo se, produxit intelligentiam pri-
mam: in qua, quia non est suum esse, ex necessi-
tate incidit compositio potentiae et actus, ut infra *
patebit. Sic igitur prima intelligentia, inquantum
intelligit causam primam, produxit secundam in-
telligentiam ; inquantum autem intelligit se secun-
dum quod est in potentia, produxit corpus caeli,
quod movet; inquantum vero intelligit se secun-
dum illud quod habet de actu, produxit animam
caeli.
Sed hoc non potest stare propter duo. Primo
quidem, quia supra * ostensum est quod creare *Qu.«-v,art.5
solius Dei est. Unde ea quae non possunt causari
nisi per creationem, a solo Deo producuntur : et
haec sunt omnia quae non subiacent generationi
et corruptioni. - Secundo , quia secundum hanc
positionem, non proveniret ex intentione primi
agentis universitas rerum, sed ex concursu mul-
tarum causarum agentium. Tale autem dicimus
provenire a casu. Sic igitur complementum uni-
versi, quod in diversitate rerum consistit, esset a
casu: quod est impossibile.
Unde dicendum est quod distinctio rerum et
multitudo est ex intentione primi agentis, quod
est Deus. Produxit enim res in esse propter suam
bonitatem communicandam creaturis, et per eas
repraesentandam. Et quia per unam creaturam
sufficienter repraesentari non potest, produxit mul-
tas creaturas et diversas, ut quod deest uni ad
repraesentandam divinam bonitatem, suppleatur
o) Nam primo. - Primo enim ABCDE.
P) Circa primum quaeruntur tria. - Codex CXXXVIII bibliothecae
Casinensis huic quaest. quatuor articulos assignat, et ita legit hic in pro-
logo: Circa primum quaeruntur qUatuor. Primo ... Secundo ... Tertio:
de earum ordine. Quarto: de unitate mundi. Vide infra post art. 2.
■f) producit. — produxit codices et ed. a.
8) rerum. — Om. FGa.
e) vel. - et hoc vel B; om. G, qui post simul addit materiae.
r^) materiae. ~ Om. ACDEFGa.
Ti) accommodata. - accommoda ACDEFGa.
486
QUAESTIO XLVII, ARTICULUS II
9 ex alia®: nam bonitas quae in Deo est simpliciter
et uniformiter, in creaturis est multipliciter et di-
' visim '. Unde perfectius participat divinam boni-
tatem, et repraesentat eam , totum universum ,
* quam alia " qiiaecumque creatura. - Et quia ex
divina sapientia est causa distinctionis rerum, ideo
Moyses dicit res esse distinctas verbo Dei, quod
est conceptio sapientiae. Et hoc est quod dicitur
' vers. 3, 4. Q^fj , * . j)ixit Beus, Fiut liix. Et divisit lucem a
tenebris.
Ad primum ergo dicendum quod agens per na-
turam agit per formam per quam est, quae unius
tantum est una: et ideo non agit nisi unum.
Agens autem voluntarium , quale est Deus , ut
■ Qu. XK, art. 4. supra * ostensum est, agit per formam intelle-
ctam. Cum igitur Deum multa intelligere non
■ Qu. XV, art. 2. rcpugnct uuitati et simplicitati ipsius, ut supra *
ostensum est, relinqui^tur quod , licet sit unus ,
possit multa facere.
Ad secundum dicendum quod ratio illa teneret ^
de exemplato quod perfecte repraesentat exem-
plar , quod non multiplicatur nisi materialiter.
Unde imago increata, quae est perfecta, est una
tantum. Sed nulla creatura repraesentat perfecte
exemplar primum, quod est divina essentia. Et
ideo potest per multa repraesentari. - Et tamen
secundum quod ideae dicuntur exemplaria, plu-
ralitati rerum correspondet in mente divina plu-
ralitas idearum.
Ad tertium dicendum quod in speculativis me-
dium demonstrationis, quod perfecte demonstrat
conclusionem, est unum tantum : sed media pro-
babilia sunt multa. Et similiter in operativis ,
quando id quod est ad finem adaequat, ut ita
dixerim , finem , non requiritur quod ^" sit nisi
unum tantum. Sed creatura non sic se habet ad
finem qui est Deus '. Unde oportuit creaturas
multiplicari.
6) alia. - alio codices et a b.
i) divisim. - distincte G.
x) alia. — aliqua ACDEF. - ex post quia om.
V} teneret. - tenet BD.
;x) quod. - ut codicjes et ed. h, ut non ed. a. - tantum om. ABCDE.
v) qui est Deus. - quod est Deus BDFG, om. ACE.
Commentaria Cafdinalis Caietani
IN titulo, quaeritur an distinctio sit a Deo, non quomodo-
libet, sed ut per se intenta, ut in processu articuli patet.
In corpore tria facit: primo, tractat opinionem antiquo-
rum ; secundo , opinionem Avicennae ; tertio , respondet
quaesito.
II. Quoad pritnum, refertur opinio Democriti et Ana-
xagorae, quod distinctio rerum est a materia sola et casu-
aliter ; vel a materia simul et agente. - Reprehenditur autem
utraque opinio, quoad hoc in quo communicant , scilicet
quod distinctio est a materia ut a causa prima, idest irre-
ducibili in aliam priorem causam, dupliciter. Primo, quia
ipsa materia est a Deo. Secundo , quia etiam forma est
prior materia, quoniam materia est propter formam.
III. Quoad secundum, refertur opinio Avicennae, quod
distinctio est ex secundis agentibus. Et improbatur dupli-
citer. Primo, quia hoc est falsum de distinctione incorru-
ptibilium : quoniam a solo Deo fieri possunt. - Secundo,
quia distinctio rerum esset a casu: et consequenter com-
plementum universi esset a casu. Et tenet prima sequela:
quoniam quod fit ex concursu multarum causarum agen-
tium, non per se intentum ab aliquo dirigente eas in unum,
casu fit. Secunda autem sequela tenet: quia perfectio uni-
versi in rerum diversitate consistit.
IV. Quoad tertium, conclusio responsiva est : Distinctio
seu multitudo rerum est ex intentione primi agentis, qui
est Deus. - Probatur. Deus produxit res in esse propter suam
bonitatem communicandam creaturis , et per eas reprae-
sentandam : ergo produxit multas creaturas et diversas. Et
tenet sequela: quia per unam creaturam sufficienter re-
praesentari non potest, Quod probatur : quia bonitas quae
in Deo est simpliciter et uniformiter, in creaturis est mul-
tipliciter et divisim. Quod et confirmatur: quia perfectius
participat divinam bonitatem totum universum, quam quae-
cumque creatura.
Secundo probatur conclusio auctoritate Scripturae, Gen. i :
Dixit Deus etc.
V. Circa hanc rationem, adverte quod, cum dicitur, no-
minatur aut quaeritur sufficiens repraesentatio bonitatis di-
vinae, non est sermo de sufficientia simpliciter. quoniam
nec mUle mundi sufficerent ad id: sed de sufficientia con-
sona perfectioni universi. Huc enim tendit ratio, ut huius-
modi repraesentationem divinae bonitatis in rerum univer-
sitate per se intentam a Deo fateamur , quia unica creatura
ad huiusmodi repraesentationem non sufficeret.
VI. In responsione ad secundum , adverte quod exem-
plar dupliciter Deo attribui littera vult. Primo , ratione
substantiae simpliciter : et sic Deus est unum exemplar
omnium. Secundo, ratione substantiae sic vel sic imitabilis:
et sic in mente divina sunt multa rerum exemplaria, iuxta
multitudinem idearum.
ARTICULUS SECUNDUS
UTRUM INAEQUALITAS RERUM SIT A DEO.
Infra, qu. lxv, art. 2; II Cont. Gent., cap. xuv, xlv; III, cap. xcvii; De Pot., qu. iii, art. 16; Qu. de Anima art. 7;
Compend. Tlieol., cap. lxxiii, cii; De Div. Nom., cap. iv, lect. xvi.
»D SECUNDUM sic PROCEDITUR. Videtuf quod
I inaequalitas rerum non sit a Deo. Opti-
'mi enim est optima adducere *. Sed in-
j,ter optima unum non est maius altero.
Ergo Dei, qui est optimus, est omnia aequalia fa-
cere.
2. Praeterea, aequalitas est effectus unitatis,
ut dicitur in V Metaphys. * ^. Sed Deus est unus.
Ergo fecit omnia aequalia.
3. Praeterea, iustitiae est inaequalia inaequa-
libus dare. Sed Deus est iustus in omnibus ope-
ribus suis. Cum ergo operationi eius, qua esse
•S.Th.Iect.xvii.
- Did. lib. IV,
cap. XV, n. 4.
a) adducere. - producere vel adducere B, addicere ed. b.
P) V Metaphys. - Metaphys. P.
QUAESTIO XLVII, ARTICULUS II
487
rebus communicat , non praesupponatur aliqua
T inaequalitas rerum '', videtur quod fecerit omnia
adqualia.
* vers. 7, 8. Sed contra est quod dicitur Eccli. xxxiii *:
Quare dies diem superat, et iterum lux lucem, et
annus annum, sol solem ? A Domini scientia sepa-
rata siint.
Respondeo dicendum quod Origenes , volens
excludere positionem ponentium distinctionem in
rebus ex contrarietate principiorum boni et mali,
■ Peri Archon., posuit * a Dco a principio omnia creata esse ae-
lib. I, c.vi sqq.; ^ ,. ~. -^ • j tn
lib. u, cap. I, II, qualia. Dicit enim quod Deus primo creavit crea-
turas rationales tantum , et omnes aequales : in
quibus primo exorta est inaequalitas ex libero
arbitrio, quibusdam conversis in Deum secundum
magis et minus, quibusdam etiam secundum ma-
gis et minus a Deo aversis. Illae igitur rationales
3 creaturae * quae ad Deum per liberum arbitrium
conversae sunt, promotae sunt ad diversos or-
dines angelorum, pro diversitate meritorum. Illae
autem quae aversae sunt a Deo, sunt corporibus
alligatae diversis, secundum diversitatem peccati :
et hanc causam dicit esse creationis et diversi-
tatis corporum.
£ Sed secundum hoc . universitas ' corporalium
creaturarum non esset propter bonitatem Dei
!: communicandam creaturis ^, sed ad puniendum
peccatum. Quod est contra illud quod dicitur
• vers. 31. Gen. I *: Vidit Deiis cuncta quae fecerat, et erant
palde bona. Et ut Augustinus dicit, YA de Civ.
' ^*P- ^J""- Dei * : Quid stultius dici potest, quatn istum " so-
lem , ut in uno mundo unus esset, non decori
pulchritudinis, vel saluti rerum corporalium con-
suluisse artijicem Deum ; sed hoc potius evenisse,
quia ima anima sic peccaverat? Ac per hoc, si
centum anitnae peccassent , centum soles haberet
hic mundus.
9 Et ideo dicendum est quod, sicut sapientia Dei *
est causa distinctionis rerum, ita et inaequalitatis.
Quod sic patet. Duplex enim distinctio invenitur
in rebus: una formalis, in his quae differunt spe-
cie; alia vero materialis , in his quae differunt
numero tantum. Cum autem materia sit propter
formam, distinctio materialis est propter forma-
lem. Unde videmus quod in rebus incorrupti-
bilibus non est nisi unum individuum unius spe-
ciei, quia species sufficienter conservatur in uno :
in generabilibus autem et corruptibilibus , sunt
multa individua unius speciei, ad conservationem
speciei. Ex quo patet quod principalior est dis-
tinctio formalis quam materialis. Distinctio autem
formalis semper requirit inaequalitatem : quia, ut
dicitur in VIII Metaphvs. *, formae rerum sunt • s.Th.iect.m.
. . . f , -^ ' . . - Did. lib. Vn,
sicul numeri , in quibus species vanantur ' per cap. m, n. s.
additionem vel subtractionem unitatis. Unde in '
rebus naturalibus gradatim species ordinatae esse
videntur: sicut mixta perfectiora sunt elementis,
et plantae corporibus mineralibus , et animalia
plantis, et homines aliis animalibus; et in sin-
gulis horum una species perfectior aliis invenitur.
Sicut ergo divina sapientia causa est distinctionis
rerum propter perfectionem universi, ita et inae-
qualitatis. Non enim esset perfectum universum,
si tantum unus gradus bonitatis inveniretur in
rebus.
Ad primum ergo dicendum quod optimi agentis
est producere " totum effectum suum optimum : «
non tamen quod quamlibet partem totius faciat
optimam simpliciter, sed optimam secundum pro-
portionem ad totum : tolleretur enim bonitas ani-
malis , si quaelibet pars eius oculi haberet di-
gnitatem. Sic igitur et Deus totum ' universum x
constituit optimum, secundum modum creaturae:
non autem singulas creaturas , sed unam alia
meliorem. Et ideo de singulis creaturis dicitur
Geii. i: Vidit Deus lucem qiiod esset bona *, et 'Vers. 4.
similiter de singulis: sed de omnibus simul di-
citur *: Vidit Deus cuncta quaefecerat, et erant vers. 31.
valde bona.
Ad secundum dicendum quod primum quod pro-
cedit ab unitate, est aequalitas; et deinde proce-
dit multiplicitas. Et ideo a Patre, cui, secundum
Augustinum*, appropriatur unitas, processit Filius, cAnjf.f^ub!'^
cui appropriatur aequalitas ; et deinde f creatura, "^' '^' ^
cui competit inaequalitas. Sed tamen " etiam a ^
creaturis participatur quaedam aequalitas, scilicet
proportionis.
Ad tertium dicendum quod ratio illa est quae
movit Origenem * : sed non ^ habet locum nisi in pr]^'c.%o?porii"
retributione praemiorum, quorum inaequalitas de- ^
betur inaequalibus meritis. Sed in constitutione
rerum non est inaequalitas partium per quam-
cumque inaequalitatem praecedentem vel merito-
rum vel etiam dispositionis materiae; sed propter
perfectionem totius. Ut patet etiam in operibus
artis : non enim propter hoc differt tectum a fun-
damento, quia habet diversam materiam ; sed ut
sit domus perfecta ex diversis partibus, quaerit
artifex diversam materiam , et faceret eam si
posset.
f) rerum. — Om. codices.
> 3) creaturae. - naturae ABCDEF.
e) universitas. - diversitas F et margo B.
^) communicandam creaturis. - Om. codices et a b.
T)) istum. - per istum edd. aliquae; cf. Aug. et notara Maurinorum.
6) sapientia Dei. - divina sapientia codices.
species om. ABClDEGpF.
i) variantur. — variatur codd. et ed. a.
x) producere. - adducere A,
k) totum. - ipsum codices.
(i) deinde. - demum codices.
v) tamen. - Om. FG ; pro a, in ABCEFG ; Sed ... aequalitas om. D.
5) illa est ... sed non. - illa ... non D ; est ora. pA, sed om. B.
Cf. num. IV.
TiTULUs intelligendus est sicut praecedens. - In corpore
duo facit: primo, tractat opinionem Origenis; secundo,
respondet quaesito *.
II. Quoad primum, ponitur in littera opinio Origenis
satis clare, continens tria: scilicet rationales creaturas ae-
quales creatas; et inaequalitatem ex libero arbitrio; et di-
versitatem , imo et creationem corporum ex punitione. Et
Commentaria Cardinalis Caietani
sic respondet quaesito negative. - Refertur quoque et oc-
casio huius opinionis: quia scilicet excludere conatus est
opinionem ponentem distinctionem ex contrarietate prin-
cipiorum boni et mali; quae videtur fuisse Empedoclis et
Manichaeorum. De quibus omnibus , si diffuse tractatum
videre vis, lege in II Contra Gent. a cap. xxxix usque ad
XLvi: hic enim haec breviter tanguntur.
488
QUAESTIO XLVII, ARTICULUS III
Cf. num. 1.
Contra hanc autem opinionem arguitur in littera, quia
sequeretur quod universitas corporaliura creaturarum non
esset propter Dei bonitatem communicandam, sed propter
peccatum puniendum. Sed hoc esse inconveniens probatur
auctoritate Genesis et Augustini.
III. Adverte hic quod non excluditur in hac ratione
totaliter divina bonitas , quoniam etiam iustitiae punitivae
finis est divina bonitas : sed excluditur divina bonitas a
solitudine sufficienti. Haec enim est differentia inter bona
absolute, et bona nonnisi punitive, quod primorum ratio
sola divina bonitas est: secundorum vero nunquam divina
bonitas causa est, nisi demerito supposito, quod non est
a Deo. Et propterea in Uttera non est simpliciter negata
divina bonitas, sed apposita est adversativa, scihcet, sed ad
puniendum peccatum : ex hoc enim insinuatur quod di-
ximus.
Manifestatur vero optime inconveniens ex inducta au-
ctoritate, Vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde
bona. Quae enim nonnisi ad puniendum bona sunt, inter
simpHciter bona non connumerantur : quoniam non sunt
simpliciter appetibilia.
IV. Quoad secundum *, conclusio responsiva est: Sa-
pientia Dei, sicut est causa distinctionis rerum , ita et in-
aequahtatis. - Et probatur primo, quod sit causa inaequa-
litatis; secundo, quod sicut est causa distinctionis, ita in-
aequalitatis.
Primum ergo probatur sic. Sapientia Dei est causa dis-
tinctionis rerum : ergo est causa distinctionis formahs :
ergo est causainaequalitatis.- Prima consequentia probatur:
quia distinctio formaUs est principalis distinctio. Quod
probatur: quia, duabus tantum existentibus distinctionibus,
sciHcet numerah et formaU, materia est propter formam;
ergo distinctio materiahs est propter formalem. Et rursus
manifestatur a signo, quod videmus unitatem et plurahta-
tem numeralem esse propter formam specificam. - Secunda
autem consequentia probatur: quia distinctio formahs sem-
per inaequalitatem requirit. Quod probatur duphciter: pri-
mo, quia formae rerum sunt sicut numeri, ex VIII Meta-
phys.; secundo, quia in rebus naturalibus species ordinatae
gradatim apparent, ut patet inductive.
Secundo , probatur quod sicut est causa distinctionis ,
ita inaequalitatis , sic. Universum non esset perfectum, si
unus tantum bonitatis gradus inveniretur: ergo perfectio
universi requirit inaequalitatem : ergo sic inaequalitas est
a Deo propter perfectionem universi, sicut et distinctio. -
Totus processus patet.
^*^ Inter secundum et tertium articulum huius quaestionis, codex
Casinensis , de quo in nota fi ad prologum huius quaestionis, minio,
sed eadem prima manu, notat : Articulus iste non invenitur in exem-
plari Summae Parisiensis fratris Thomae. Deinde immediate articulum
ponit ad quem se refert haec nota, et qui hoc modo se habet:
Ad tkrtium sic proceditur. Videtur quod in creaturis non
sit ordo agentium. Quod enim agit sine medio, est perfectius
agens quam quod agit per medium. Sed Deus est agens poten-
tissimum. Ergo non agit per medium. Et ita una creatura non
agit in aliam.
2. Praeterea, de ratione agentis est, ut faciat sibi simile. Sed
id ad cuius similitudinem fit aliquid, est exemplar. Si igitur una
creatura sit causa agens respectu alterius, sequeretur quod di-
gniora in entibus sunt exemplaria inferiorum. Quod reprobat
Dionysius, v cap. de Div. Nom.
3. Praeterea, agens et finis incidunt in idem specie, ut di-
citur in II Physic. Si igitur una creatura est causa activa al-
terius, una erit causa finalis alterius. Quod videtur esse contra id
quod Proverb. xvi : Universa propter semetipsum operatur Do-
minus.
Sed contra est quod dicit Apostolus, Rom. xni: Quae a
Deo sunt, ordinata sunt. Et Dionysius dicit quod lex Divinitatis
est per superiora inferiora reducere in se. Una ergo creatura
agit in aliam.
Respondeo dicendum quod quidam, loquentes in lege Mau-
rorum, posuerunt quod nulla creatura habet aUquam actionem ;
dicentes quod Deus (lege ignis) non calefacit, sed Deus in igne.
Sed secundum hoc, frustra essent attributae rebus virtutes activae
et quaUtates et formae. Ei ideo dicendum quod ipsa inaequalitas
constituta per divinam sapientiam in rebus creatis, ut dictum est,
exigit quod una creatura agat in aliam. Secundum hoc enim
attenditur in creaturis inaequaUtas, quod una est perfectior al-
tera. Perfectius autem comparatur ad minus perfectum, sicut
actus ad potentiam. Est autem de ratione existentis in actu, quod
agat in id quod est in potentia. Et sic necesse est quod una
creatura agat in aUam. Sed sicut creatura esse in actu participat a
Deo, qui est purus actus, ita et virtutem agendi participat a Deo,
et agit eius virtute, sicut causa secunda virtute causae primae.
Ad primum ergo dicexdum quod omnia quaecumque fiunt
per actionem creaturae, Deus posset facere sine creatura. Non
ergo est ex defectu potentiae eius quod mediante creatura agit;
sed ex abundantia bonitatis ipsius, ex qua provenit quod non
solum communicat creaturae quod sit in se bona, sed hanc di-
gnitatem ut sit aUis causa bonitatis.
Ad secundum dicendum quod opinio iUorum reprobatur a
Dionysio , qui ponebant quaedam intellectuaUa separata esse
prima exemplaria : nam primum exemplar omnium Deus est.
Nil tamen prohibet secundario unam creaturam esse exemplar
alterius.
Ad tertium dicendum quod finis ultimus omnium Deus est :
sunt tamen et fines aUi sub isto fine, secundum quod una crea-
tura ad aUam ordinatur ut ad finem , imperfectiora sciUcet ad
perfectiora, ut materia ad formam, elementa ad mixta, plantae
ad animaUa , animaUa ad homines , ut habetur Gen. i. Et sic
patet quod ordo universi attenditur secundum quod una crea-
tura agit in aUam, et secundum quod una fit ad similitudinem
aUerius, et secundum quod una est finis aherius.
In indice autem quaestionum et articulorum, in fine codicis, sic
legitur :
Quaestio XLVII. De distinctione in communi. III.
1. Utrum rerum multitudo et distinctio sit a Deo.
2. Utrum rerum inaequalitas sit a Deo. (AUa manuj Utrum in crea-
turis sit ordo agentium.
3. Utrum sit tantum unus mundus, aut pluree.
Praestat notare quod novus iste articulus, a codice Casinensi ex-
hibitus, non solum non invenitur in exemplari Summae Parisiensis,
sed et in omnibus aliis codicibus hucusque exploratis desideratur.
ARTICULUS TERTIUS
UTRUM SIT UNUS MUNDUS TANTUM
De Pot., qu. m, art. i6, ad i; XII Metaphys., lect. \; l de Cael. et Mund., lect. xvi sqq.
»D TERTiuM sic PROCEDiTUR. Vidctur quod
non sit unus mundus tantum, sed plu-
res. Quia, ut Augustinus dicit, in libro
Q""»'-^"- '^l^^f^J^^Octoginta tritim Quaest. *, inconveniens
est dicere quod Deus sine ratione res creavit.
Sed ea ratione qua creavit unum , potuit creare
multos : cum eius potentia non sit limitata ad unius
■ Qu. XXV, art. 2. mundi creationem, sed est infinita, ut supra *
ostensum est. Ergo Deus plures mundos produxit.
2. Praeterea, natura facit quod melius est, et
multo magis Deus. Sed melius esset esse plures
mundos quam unum: quia plura bona paucio-
ribus meliora sunt. Ergo plures mundi facti sunt
a Deo.
3. Praeterea , omne quod habet formam in
materia, potest multiplicari secundum numerum,
manente eadem specie : quia multiplicatio secun-
dum numerum est ex materia. Sed mundus habet
QUAESTIO XLVII, ARTICULUS III
489
Vers. 10.
* Qu. XI, art. 3 ;
qu. XXI , art. i ,
ad 3.
* Vide Aristot.
Physic, lib. III,
cap. IV , n. 9 ;
VIII, cap. I, n. I.
-Cf.s.Th.lib.III,
lect. VII; VIII,
lect. I.
formam in materia : sicut enim cum dico homo,
significo formam, cum autem dico hic homo, si-
gnifico formam in materia ; ita, cum dicitur mun-
dus, significamr forma, cum autem dicitur hic
mundus, significatur forma in materia. Ergo nihil
prohibet esse plures " mundos.
Sed contra est quod dicitur loan. i *: Mundus
per ipsum factus est; ubi singulariter mundum
nominavit, quasi uno solo mundo existente.
Respondeo DiCENDUM quod ipse ordo in rebus
sic ^ a Deo creatis existens, unitatem mundi ma-
nifestat. Mundus enim iste unus dicitur unitate
ordinis, secundum quod quaedam ad alia ordi-
nantur. Quaecumque autem sunt a Deo, ordinem
habent ad invicem ^' et ad ipsum Deum, ut supra *
ostensum est. Unde necesse est quod omnia ad
unum mundum pertineant. - Et ideo illi potuerunt
ponere plures mundos , qui causam mundi non
posuerunt aliquam sapientiam ordinantem, sed ca-
sum; ut Democritus, qui dixit ex concursu atomo-
rum factum esse hunc mundum, et alios infinitos*.
Ad primum ergo dicendum quod haec ratio est
quare mundus est unus, quia debent ^ omnia esse s
ordinata uno ordine, et ad unum. Propter quod
Aristoteles, in XII Metaphys.*, ex unitate ordinis * s. th. lect. xn.
1 • ■ -\ -^,. . „ . . - Did. lib. XI,
in rebus existentis concludit unitatem Dei guber- «^^p »•
nantis. Et Plato ex unitate exemplaris probat * yT/maeo {Did
... ^ ^ tom. II, pag.205).
unitatem mundi, quasi ^ exempiati. c
Ad secundum dicendum quod nuUum agens in-
tendit pluralitatem materialem ut finem : quia
materialis multitudo non habet certum terminum,
sed de se tendit in infinitum ; infinitum autem
repugnat rationi finis. Cum autem dicitur plures
mundos esse meliores quam unum, hoc djcitur
secundum mulfitudinem materialem. Tale autem
melius non est de intentione Dei agentis: quia
eadem ratione dici posset quod, si ^ fecisset duos, ^
melius esset quod essent tres ; et sic in infinitum,
Ad tertium dicendum quod mundus constat
ex sua tota materia. Non enim est possibile esse
aliam terram quam istam : quia omnis terra fer-
retur i naturaliter ad hoc medium, ubicumque es- i
set. Et eadem ratio est de aliis corporibus quae
sunt partes mundi.
a) esse plures. — multos esse codices.
^) sic. - Om. codices et ed. a.
f) ad invicem. - ab invicem P.
8) debent. - oportet FGa.
e) quasi. - Om. B.
Q si. - si non pF, non edd. a b.
r\) ferretur. - traheretur G.
Commentaria Cardinalis Caietani
IN titulo, sermo est de unitate numerali; et de mundo
non solum corporeo, sed universo; et de facto, non de
possibili : non enim nunc de potentia Dei disputamus, sed
de diversitate inventa in rebus in communi.
II. In corpore duo facit: primo, respondet quaesito; se-
cundo, ex ratione data deducit coroUarie quid alii potue-
runt opinari.
Quoad primum, conclusio responsiva est, quod mundus
est tantum unus. - Et probatur sic. Quaecumque sunt a Deo,
ordinem habent ad invicem et ad ipsum Deum: ergo omnia
ad unum mundum necesse est pertinere. Et probatur se-
quela : quia mundus iste unus est unitate ordinis.
Ex hoc autem deducitur secundo corollarie differentia
inter philosophos: scilicet quod illi qui posuerunt mundi
causam aliquam ordinantem sapientiam, non posuerunt
plures mundos; qui vero res a casu dixerunt, ut Democritus,
plures potuerunt dicere mundos.
III. In responsione ad tertium, adverte quod tota re-
sponsio sumpta est ex Aristotele , in I Caeli et Mundi *.
Veruntamen, cum in littera dicitur quod non est possibile
esse aliam terram, ly possibile non sumitur pro possibili se-
cundum activam potentiam Dei, neque pro possibili logico ;
sed pro possibili sumpto ex potentia indita rebus creatis,
secundum quam dicimus quod impossibile est mortuum
resurgere. Tractatus enim iste, ut iam diximus *, attestatur
quod non quid possit aut non possit Deus, sed quid dis-
tinctio rerum habeat, requiritur.
Circa rationem in littera adductam ex Aristotele ad
probandam unitatem terrae, quia omnis terra naturaliter
moveretur ad hoc medium, ubicumque esset, dubium est.
Sed quoniam hoc ex intentione spectat ad librum de Caelo,
unde sumpta est ratio, ideo fiet aut hic quaestio specialis,
aut in loco proprio.
* Cap.viii, n. 4;
IX , 8. - S. Th.
lect. XVII, XX.
Num. I.
SnMMAE Theol. D. Thomae T. I.
62
490
QUAESTIO XLVIII, ARTICULUS I
QUAESTIO QUADRAGESIMAOCTAVA
DE DISTINCTIONE RERUM IN SPECIALI
IN SEX ARTICULOS DIVISA
• Cf. qu. XLVii,
Introd.
Q.U. L.
a
QU. XLK.
P
T
D
EiNDE considerandum est de distinctione re-
rum in speciali *. Et primo, de distinctione
boni et mali; deinde de distinctione spiritualis et
corporalis creaturae *. Circa primum , quaeren-
dum est de malo " ; et de causa mali *.
Circa malum quaeruntur sex.
Primo : utrum malum ^ sit natura aliqua.
Secundo: utrum '^ malum inveniatur in rebus.
Tertio: utrum bonum sit subiectum mali.
Quarto: utrum malum totaliter corrumpat bo-
num.
Quinto: de divisione mali per poenam et cul-
pam.
Sexto: quid habeat plus de ratione mali, utrum
poena * vel culpa.
ARTICULUS PRIMUS
UTRUM MALUM SIT NATURA QUAEDAM
II Sent., disl. XXXIV, art. 2; III Cont. Gent., cap. vn sqq. ; De Malo, qu. i, art. i; Compend. TheoU, cap. cxv;
De Div. Nom., cap. iv, lect. xiv.
>D PRiMUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
malum sit natura quaedam. Quia omne
*genus est natura quaedam. Sed malum
^est quoddam ^ genus : dicitur enim in
5 Praedicamentis *, quod bonum et malum non sunt
'cap.viii,n.27. in genevc, scd sunt gcncra aliorum. Ergo malum
est natura quaedam.
2. Praeterea, omnis difFerentia constitutiva ali-
cuius speciei est natura quaedam. Malum autem
est differentia constitutiva in moralibus: differt
enim specie malus habitus a bono, ut liberalitas
ab illiberalitate. Ergo malum significat naturam
quandam.
3. Praeterea, utrumque contrariorum est na-
tura quaedam. Sed malum et bonum non oppo-
nuntur ut privatio et habitus, sed ut contraria:
•ibid.n.7,16,17. ut probat Philosophus, in Praedicamentis *, per
hoc quod inter bonum et malum est aliquid me-
dium, et a malo potest fieri reditus ad bonum.
Ergo malum significat naturam quandam.
4. Praeterea, quod non est, non agit. Sed ma-
lum agit: quia corrumpit bonum. Ergo malum
est quoddam ens, et natura quaedam.
5. Praeterea, ad perfectionem universitatis re-
rum non pertinet nisi quod est ens et natura
quaedam. Sed maium pertinet ad perfectionem
universitatis rerum : dicit enim Augustinus , in
■ cap. X, II. Enchirid. * , quod ex omnibus consistit universi-
tatis admirabilis pulchritudo ; in qua etiam illud
quod malum dicitur, bene ordinatum, et suo loco
positum, eminentius commendat bona. Ergo ma-
^ lum est natura quaedam ^.
'S.Th.lect.xvi.
1
Sed contra est quod Dionysius dicit, iv cap.
de Div. Nom. * : Malum non est i existens neque
bonum.
Respondeo dicendum quod unum oppositorum
cognoscitur per alterum, sicut per lucem tenebra*. ®
Unde et quid sit malum, oportet ex ratione boni
accipere. Diximus autem supra * quod bonum ' Q"- "• "*• ••
est omne id quod est appetibile : et sic , cum
omnis natura appetat suum esse et suam perfe-
ctionem, necesse est dicere quod esse et perfectio
cuiuscumque naturae ' rafionem habeat bonitatis. '
Unde non potest esse quod malum significet quod-
dam esse, aut quandam formam seu naturam.
Relinquitur ergo quod nomine mali significetur
quaedam absentia boni. - Et pro tanto dicitur
quod malum neque est existens nec " bonum: quia «
cum ens, inquantum huiusmodi, sit bonum, ea-
dem est remotio utrorumque \ >.
Ad primum ergo dicendum quod Aristoteles ibi
loquitur secundum opinionem Pythagoricorum ,
qui malum existimabant esse naturam quandam,
et ideo ponebant bonum et malum genera *. Con-
suevit enim Aristoteles, et praecipue in libris io-
gicalibus, ponere exempla quae probabilia erant
suo tempore, secundum opinionem aliquorum ^" v
philosophorum. - Vel dicendum, sicut dicit Phi-
losophus ' in X Metaphys. *, quod prima contra- "
rietas est habitus et privatio: quia scilicet in omni- - oid. lib. ix'
, .. , ' * cap. IV, n. 6.
bus contrarns salvatur, cum semper unum con-
trariorum sit imperfectum respectu alterius, ut
nigrum respectu. albi, et amarum respectu dulcis.
Et pro tanto bonum et malum dicuntur genera,
■ Vide Aristot.
I Metaphys.f c.v,
n. 6.
o) de malo. - et de malo ACFG.
P) malum. — Om. FGa.
y) utrum. - an codices et a b.
8) utrum poena. - poena P.
e) quoddam. — Om. ABCDEG.
!J) malum est natura quaedam. - malum est natura F, malum est
aliqua natura ceteri.
»)) non est, - est non Pafc.
6) tenebra. - cognoscimus tenebras B, tenebras cognoscimus D, te-
nebras CEFpGsA.
i) naturae. - creaturae ABCDE.
x) nec. - neque est BCDE.
X) utrorumque. - scilicet entis et bonique addit D, entis scilicet et
boni addit sA.
(i) aliquorum. - aliorum ABCDE.
v) dicit Philosophus. - dicit F, dicitur ceteri.
D. I20O.
' Cap. I,
S. Tfi. lect. iv.
n. 31.
QUAESTIO XLVIII, ARTICULUS I
non simpliciter , sed contrariorum : quia sicut
omnis forma habet rationem boni, ita omnis pri-
vatio, inquantum huiusmodi, habet rationem mali.
Ad secundum dicendum quod bonum et malum
nqn sunt differentiae constitutivae nisi in mora-
491
? libus, quae recipiunt speciem * ex fine, qui est
obiectum voluntatis, a qua moralia dependent, Et
quia bonum habet rationem finis, ideo bonum et
malum sunt differentiae specificae in moralibus;
bonum per se, sed malum inquantum est remo-
0 tio debiti finis *. Nec tamen remotio debiti finis
constituit speciem in moralibus, nisi secundum
quod adiungitur fini indebito : sicut neque in na-
« turalibus " invenitur privatio formae substantialis,
nisi adiuncta alteri formae. Sic igitur malum quod
est differentia constitutiva in moralibus, est quod-
dam bonum adiunctum privationi alterius boni:
sicut finis intemperati est, non quidem carere
p bono rationis, sed P delectabile sensus absque or-
dine rationis. Unde malum, inquantum malum,
non est differentia constitutiva ; sed ratione boni
adiuncti *.
Et per hoc efiam ' patet responsio ad tertium.
Nam ibi Philosophus loquitur de bono et malo,
secundum quod inveniuntur in moralibus. Sic
enim inter bonum et malum invenitur medium:
prout bonum dicitur quod est ordinatum; malum
autem, quod non solum est deordinatum, sed
etiam nocivum alteri. Unde dicit Philosophus in
IV Ethic. *, quod prodigus vanus quidem est, sed
non malus. - Ab hoc etiam malo quod est secun-
dum morem, contingit fieri reditum ad bonum ;
non autem ex quocumque malo. Non enim ex
caecitate fit reditus ad visionem, cum tamen cae-
citas sit malum quoddam.
Ad quartum dicendum quod aliquid agere di-
citur tripliciter. Uno modo, formaliter, eo modo
loquendi quo dicitur albedo facere album. Et sic
malum, etiam ratione ipsius privationis, dicitur
corrumpere bonum : quia '^ est ipsa corruptio vel
privatio boni. Alio modo dicitur aliquid agere
effective : sicut pictor dicitur facere album parie-
tem. Tertio modo, per modum causae finalis:
sicut finis dicitur efficere, movendo " efficientem.
His autem duobus modis malum non agit ali-
quid per se, idest secundum quod est privatio
quaedam, sed secundum quod ei bonum ?" adiun-
gitur *: nam omnis actio est ab aliqua forma, et
omne quod desideratur ut-finis, est perfectio ali-
qua. Et ideo, ut Dionysius dicit, iv cap. de Div.
Nom. *, malum non agit neque desideratur nisi
virtute boni adiuncti ; per se autem est infinitum,
et praeter voluntatem et intentionem.
Ad quintum dicendum quod, sicut supra * di- - qu. n, art. 3;
ctum est, partes universi habent ordinem ad in- 11'iTh^^i^i',
vicem, secundum quod una agit in alteram, et xuv,''art. 3! ^'''
est finis alterius et exemplar. Haec autem, ut di-
ctum est *, non possunt ^ convenire malo , nisi 'inresp. ad^.
ratione boni adiuncti. Unde malum neque ad per- ^
fectionem universi pertinet *, neque sub ordine ' d. 836.
universi concluditur, nisi per accidens *, idest ra- " d. 835.
tione boni adiuncti.
D. 784, KOO.
• S.Th. lect. xvr,
XXII.
5) speciem. - species Pat. - Pro a qua, a quo P.
0) bonum per se...finis. - Om. CDEFG. — Nec om. ed. a.
Ti) naturalibus. - materialibus P.
p) sed. - sed habere B.
o) etiam. - Om. ABCDEG.
t) quia. - quod AEG.
u) efficere, movendo. - movere ABCDE.
^) secundum quod ei bonum. -~ secundum quod bonum ei FG, se-
cundum bonum quod ei ABCDE.
f^ Haec ... possunt. — Hoc ... potest G. — Pro nisi, sine B.
Commentaria Cardinalis Caietaru.
TiTULus clarus. - In corpore tria facit : primo, ponit mo-
dum sciendi quaesitum ; secundo , exequendo illum ,
respondet quaesito; tertio, reddit rationem cuiusdam dicti
Dionysii.
II. Quoad primum, modus consistit in hoc, quod oportet
ex ratione boni accipere quid sit malum. - Probatur : quia
unum oppositorum cognoscitur per reliquum, ut tenebra
per lucem.
III. Quoad secundum. Malum est quaedam absentia
boni, - Probatur. Omne appetibile est bonum : ergo esse
et perfectio cuiusque naturae est bonitas : ergo malum
non significat esse , aut formam aut naturam aliquam :
ergo est quaedam boni absentia. - Prima consequentia pro-
batur: quia omnis natura appetit suum esse, et suam per-
fectionem.
Adverte quod in conclusione ideo dicitur quaedam ab-
sentia, quia non omnis negatio boni est malum, sed negatio
boni debiti, ut in III Contra Gent., cap. vi, patet. Absentia
ergo debitae praesentiae boni, malum est. Debita autem
praesentia est, quando, sicut, ubi, in quo, etc, debet. Pro-
batio vero conclusionis ideo de hoc non curavit, quia prae-
senti intentioni sufficit genus mali invenire : per hoc enim
scitur an natura sit aliqua. Merito igitur, invento quod est
absentia, quam negationem constat esse, stetit processus.
IV. Quoad tertium *, quia malum negatione boni stabi-
litum est ; et Dionysius , ut in argumento ad oppositum
littera dicit, malum negatione non solum boni, sed entis,
definivit: ideo Auctor dicit hoc dictum esse secundario.
Quoniam ens, ut sic, est bonum : negatio igitur unius est
negatio alterius, et e converso : et ideo malum negatio utri-
usque a Dionysio ponitur. Sed quia boni est primo, ideo
per bonum est definitum a nobis.
Cf. num. I.
492
QUAESTIO XLVIII, ARTICULUS II
ARTICULUS SECUNDUS
UTRUM MALUM INVENIATUR IN REBUS
Supra, qu. xxii, art 2, ad 2; I Sent., dist. xlvi, art. 3; II, dist. xxxiv, art. i ; III Cont. Gent., cap. lxxi;
De Pot., qu. iii, art. 6, ad 4; Compend. Theol., cap. cxlii ; De Div. Nom., cap. iv, lect. xvi.
D SECUNDUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
malum non inveniatur in rebus. Quid-
quid enim invenitur in rebus, vel est
ens aliquod, vel privatio entis alicuius,
quod est non ens. Sed Dionysius dicit, iv cap. de
•s.Th.iect.xiv, j){p^ Nom. *, quod malum distat ab~ existente, et
adhuc plus distat a non existente. Ergo malum
nullo modo invenitur in rebus,
2. Praeterea, ens et res convertuntur. Si ergo
« malum est ens " in rebus, sequitur quod malum
* Art. praeced. sit res quacdam. Quod est contra praedicta *.
3. Praeterea, albius est qiiod est nigro imper-
* cap- "' n- "o- mixtius, ut dicitur in III libro Topic. * Aristote-
P lis ^. Ergo et melius est quod est malo imper-
mixtius. Sed Deus facit semper quod melius est,
multo magis quam natura. Ergo in rebus a Deo
conditis nihil malum invenitur.
Sed contra est quod secundum hoc remove-
rentur omnes prohibitiones et poenae, quae non
sunt nisi malorum.
Respondeo dicendum quod, sicut supra * di-
* Qu. xLvii, art. ctum est, pcrfcctio universi requirit inaequalita-
tem esse in rebus , ut omnes bonitatis gradus
impleantur. Est autem unus gradus bonitatis, ut
aliquid ita bonum sit, quod nunquam deficere
possit. Alius autem gradus bonitatis est, ut sic
aliquid bonum sit, quod a bono deficere possit.
Qui etiam gradus in ipso esse inveniuntur : quae-
T dam enim '" sunt, quae suum esse amittere non
possunt , ut incorporalia ; quaedam vero sunt ,
quae amittere possunt, ut corporalia. Sicut igitur
perfectio universitatis rerum requirit ut non so-
3 lum sint entia incorruptibilia *, sed etiam corru-
ptibilia; ita perfectio universi requirit ut sint quae-
dam quae a bonitate deficere possint; ad quod
sequitur ea interdum deficere. In hoc autem con-
sistit ratio mali, ut scilicet aliquid deficiat a bono.
Unde manifestum est quod in rebus malum"^inve-
* D. 835. nitur *, sicut et corruptio : nam et ipsa corruptio
malum quoddam est.
Ad primum ergo dicendum quod malum distat
et ab ente simpliciter , et non ente simpliciter :
quia neque est sicut habitus, neque sicut pura
negatio, sed sicut privatio.
Ad secundum dicendum quod, sicut dicitur in
V Metaphys. *, ens dupliciter dicitur. Uno modo, * s. th. lect. «.
j-^ -^ ' j . .5^ . . ' - Did. lib. IV,
secundum quod signmcat entitatem rei , prout cap. vn, n. 4, 5.
dividitur per decem praedicamenta: et sic con-
vertitur cum re. Et hoc modo , nulla privatio
est ens: unde nec malum. Alio modo dicitur ens,
quod significat veritatem propositionis, quae in
compositione consistit, cuius nota est hoc verbum
est: et hoc est ens quo ' resporidetur ad quae- «
stionem an est. Et sic caecitatem dicimus esse in
oculo, vel quamcumque aliam privationem. Et hoc
modo etiam malum dicitur ens. - Propter huius
autem distinctionis ignorantiam, aliqui, conside-
rantes quod aliquae res dicuntur malae, vel quod
malum dicitur esse in rebus, crediderunt quod
malum esset res quaedam.
Ad tertium dicendum quod Deus et natura ,
et quodcumque agens, facit quod melius est in
toto; sed non quod melius est in unaquaque parte,
nisi per ordinem ad totum, ut supra * dictum est.
Ipsum autem totum quod est universitas creatu-
rarum, melius et perfectius est, si in eo sint quae-
dam quae a bono deficere possunt, quae inter-
dum deficiunt, Deo hoc non impediente. Tum
quia providentiae non est naturam destruere, sed
salvare, ut Dionysius dicit, iv cap. de Div. Nom. *:
ipsa autem natura rerum hoc ^ habet, ut quae de-
ficere possunt, quandoque deficiant. Tum quia,
ut dicit Augustinus in Enchirid. *, Deus est adeo
potens, quod etiam potest bene facere 1 de malis.
Unde multa bona tollerentur , si Deus nuUum
malum permitteret esse. Non enim generaretur
ignis, nisi corrumperetur aer; neque conserva-
retur vita leonis, nisi occideretur asinus ; neque
etiam laudaretur iustitia vindicans *, et patientia
sufferens, si non esset iniquitas.
* Qu. zLTn, art.
2, ad I.
• S. Th. lect.
XXIII.
Cap. XI.
1
o) ens. - Om. FGab.
p) Aristotelis. - Om. codices et a b.
f) quaedam enim. - nam quaedam codices. - Pro incorporalia, in-
corruptibilia DsAC; pro corporalia, corruptibilia DsC.
S) incorruptibilia. - incorporalia ABCEFGai, et statim corporalia,
- Pro universi, universitatis ACE, om. D.
e) quo. - per quod sC, quod ceteri et a b.
?) hoc. - Om. B. - Pro deficiant, desinant ABCE, deficiant et de-
sinant D.
r,) potest bene facere. - bene potest facere Pab.
0) iustitia vindicans. - iustitia vindicantis A.. — hem staHm patien-
tia sufferentis.
Commentaria Cardinalis Caietani
IN titulo, malum inveniri in rebus non significat esse
reale, quoniam iam * hoc exclusum est: sed significat esse
communiter in rebus. In rebus autem dicitur propter ea
quae solum inveniuntur in anima, ut secundae intentiones.
Et est quaestio de inventione formali : ita quod non inten-
dimus, utrum malum habeat fundamentum in rebus; sed,
an inveniatur formaliter in rebus.
II. In corpore unica est conclusio, responsiva quaesito
affirmative: Malum invenitur in rebus, sicut et corruptio. -
Et probatur. Perfectio universi requirit inaequalitatem in
rebus, ut omnis bonitatis gradus impleatur: ergo, sicut re-
quirit ut sint entia incorruptibilia et corruptibilia, ita re-
quirit ut sint indefectibilia a bono, et defectibilia a bono:
ergo quaedam in universo deficiunt quandoque: ergo ma-
lum invenitur in rebus, sicut corruptio.
Antecedens habetur-ex dictis. - Prima consequentia pro-
batur: quia isti sunt duo gradus bonitatis inventi in uni-
verso, iuxta illos duos gradus entis, ut de se patet. - Se-
QUAESTIO XLVIII, ARTICULUS III
493
cunda vero consequentia relinquitur per se nota. Et vere
sic est: quoniarn impossibile est, seclusis rairaculis, possi-
bilia deficere nunquam deficere. - Tertia autem probatur :
quia ratio mali consistit in defectu a bono ; subintellige de-
bito. - Et confirmatur illa modificatio et expressio , sicut :
quia corruptio ipsa quoddam malura est, quia est malura
corrupti.
III. Et bene nota ly sicut: quoniam solvit dubiura novi-
tiorum, quaerentiura quoraodo, si raalura est negatio for-
maliter, et negationes non habent esse nisi in anima (ut
etiam in responsione ad secundum littera dicit, applicando
ad esse raali); quomodo, inquam, verificatur quod malum
est forraaliter in rebus.
Habes solutionem : quia non verificatur quod est in rebus
ut ens; sed est in rebus ut corruptio in actu exercito, idest ut
rei remotio formalis. Ipsa naraque absentia boni forraaliter
raalura est ; et, ut in responsione ad quartum praecedentis
articuli dictum est, malum formaliter corrumpit bonum
oppositum, quia est ipsa privatio boni in subiecto apto, etc.
Dicuntur ergo mala in rebus esse, non positive, sed re-
raotive; idest, non ponendo, sed removendo formaliter
aliquid a rebus. Et sic mala formaliter inveniuntur in rebus
ut raala : sunt enira rerura mala. In anima autem, per com-
positionem et quamcumque aliam intellectus operationem,
inveniuntur ut entia et bona.
IV. Et ideo nihil obstat, imo prodest proposito, quod
malum nullum esse ponat in re. Quoniam de malo ut
raalum est in actu exercito, loquimur: quod constat quod,
ut malum in actu exercito, non invenitur ubi ponit aliquid,
sed tantum ubi removet bonum debitum: hic est enim actus
eius formalis, ut patet ex dictis *. Nihil ergo valet conse-
quentia: malum vel privatio nullum esse ponit in re, sed
est tantum ens in anima; ergo non invenitur formaliter
in rebus. Quoniam stat quod inveniatur formaliter, ut re-
motio rei in actu exercito. Imo sequitur oppositura: re-
movet esse in subiecto ; ergo invenitur in re, ut exercens
negationis, non positionis actum. Sic autera haec inveniri
in rebus, est simpliciter ipsa inveniri: quia formaliter in-
veniuntur, et secundura raodum proprium sui generis, puta
non entis vel privationis.
Num. praeced.
ARTICULUS TERTIUS
UTRUM MALUM SIT IN BONO SICUT IN SUBIECTO
Supra, qu. xvu, art. 4, ad 2 ; II Sent., dist. xxxiv, qu. i, art. 4; III Cont. Gent., cap. xi;
De Malo, qu. i , art. 2 ; Compend. TTieoU, cap. cxviii.
•S.Th.Iect.xxiii.
Vers. 20.
Cap. XIV.
Art. I.
ro TERTiUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
malum non sit in bono sicut in subiecto.
'Omnia enim bona sunt existentia. Sed
^Dionysius dicit, iv cap. de Div. Nom. *,
quod malum non est existens, neqiie in existen-
tibus. Ergo malum non est in bono sicut in
subiecto.
2. Praeterea, malum non est ens, bonum
vero est ens. Sed non ens non requirit ens, in
quo sit sicut in subiecto. Ergo nec malum re-
quirit bonum, in quo sit sicut in subiecto.
3. Praeterea, unum contrariorum non est
subiectum alterius. Sed bonum et malum sunt
contraria. Ergo malum non est in bono sicut in
subiecto.
4. Praeterea, id in quo est albedo sicut in
subiecto, dicitur esse " album. Ergo et id in quo
est malum sicut in subiecto, est malum. Si ergo
malum sit in bono sicut in subiecto , sequitur
quod bonum sit malum : contra id quod dicitur
Isai. V*: Vae, qui dicitis maliim bonum, et bo-
num maliim.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in En-
chirid. *, quod malum non est nisi in bono.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est *,
malum importat remotioriem boni. Non autem
quaelibet remotio boni malum dicitur. Potest enim
accipi remotio boni et privative, et negative. Re-
motio igitur boni negative accepta, mali rationem
non habet: alioquin sequeretur quod ea quae
nullo modo sunt, mala essent; et iterum quod
quaelibet res esset mala, ex hoc quod non habet
bonum alterius rei, utpote quod homo esset ma-
lus , quia non habet velocitatem capreae ^ , vel p
fortitudinem leonis. Sed remotio boni privative
accepta, malum dicitur: sicut privatio visus cae-
citas dicitur. Subiectum autem privationis et for-
mae est unum et idem *, scilicet ens in potentia : ' d- 1058.
sive sit ens in potentia simpliciter, sicut materia
prima, quae est subiectum formae substantialis
et privationis oppositae; sive sit ens in potentia
secundum quid et in actu simpliciter, ut corpus
diaphanum , quod est subiectum tenebrarum et
lucis. Manifestum est autem quod forma per
quam aliquid est actu, perfectio quaedam est, et
bonum quoddam : et sic omne ens in actu, bo-
num quoddam est. Et similiter omne ens ^' in T
potentia, inquantum huiusmodi, bonum quoddam
est, secundum quod habet ordinem ad bonum :
sicut enim est ens in potentia, ita et bonum in
potentia. Relinquitur ergo quod subiectum mali
sit bonum *.
Ad primum ergo dicendum quod Dionysius in-
telligit malum non esse in existentibus sicut par-
tem , aut sicut proprietatem naturalem alicuius
existentis.
Ad secundum dicendum quod non ens negative
acceptum non requirit subiectum. Sed privatio est
negatio in subiecto ^, ut dicitur in IV Metaphys.*:
et tale non ens est malum.
Ad tertium dicendum quod malum non est
sicut in subiecto in bono quod ei opponitur, sed
in quodam alio bono : subiectum enim caecitatis
non est visus, sed animal. - Videtur tamen, ut
Augustinus dicit *, hic fallere dialecticorum re- 'Locosupracit.
gula, quae dicit contraria stmul esse ndn posse.
D. 291.
♦ S. Th.Iect. m.
- Did. lib. UI .
cap. II, n. 8.
o) esse. — Om. codices.
P) capreae. - caprae codices.
•f) Et similiter omne ens. - Similiter etiam ens BDFa; Et ... quod-
dam est om. CEG.
3) subiecto. - substantia ACDEFG.
494 QUAESTIO XLVIII, ARTICULUS IV
Hoc tamen intelligendum est ^ secundum com
munem acceptionem boni et mali: non autem
secundum quod specialiter accipitur hoc bonum
et hoc malum. Album autem et nigrum, dulce et
amarum, et huiusmodi contraria, non accipiuntur
nisi specialiter: quia sunt in quibusdam generibus
determinatis. Sed bonum circuit omnia genera:
unde unum bonum potest simul esse cum priva-
tione alterius boni.
Ad quartum dicendum ^ quod Propheta impre-
catur vae illis qui dicunt id quod est bonum, se-
cundum quod est bonum, esse malum. Hoc au-
tem non sequitur ex praemissis, ut per praedicta *
patet.
e) Hoc tamen intelligendum est. - Tamen CDEFGa.
?) Ad quartum dicendum. - Ad quartum sic dicendum P.
I pheta omittit D; pro imprecatur vae, interpretatur vae CGpABF, in-
Pro- I praedicatur vae D.
Commentaria Oardinalis Caietani
TiTULUs clarus est. - In corpore unica est conclusio, re-
sponsiva quaesito affirmative : Malum est in bono ut
in subiecto. - Probatur. Malum est boni remotio, non
negative , sed privative : ergo malum et bonum privatum
sunt in eodem subiecto , scilicet ente in potentia simpli-
citer vel secundum quid: ergo malum est in bono sicut in
subiecto.
Antecedens, quoad secundam partem, probatur, ducendo
ad impossibile duplex. Primum est, quod ea quae nullo
modo sunt, essent mala. Secundum est, quod omnia essent
mala. - Quoad tertiam vero, ex sufficientia bimembris distin-
ctionis ipsius remotionis boni.
Prima consequentia probatur: quia privationis et for-
mae idem est subiectum, scilicet ens in potentia simpliciter
vel secundum quid. - Secunda vero: quia utrumque est bo-
num. Et de ente quidem in potentia secundum quid, pro-
batur: quia est ens in actu; actus autem bonitas quaedam
est. De ente vero in potentia simpliciter: quia bonum di-
citur sicut et ens ; ac per hoc , sicut ens in potentia ens
quoddam est, ita bonum in potentia bonum quoddam est.
' In corpore.
ARTICULUS QUARTUS
UTRUM MALUM CORRUMPAT TOTUM BONUM
r 11", qu. Lxxxv, art. 2; II Sent., dist. xxxiv, art. 5; III Cont. Gent,, cap. xii;
De Malo, qu. 11, art. 12.
♦ Cap. XII. - Cf.
De Moribus Ec-
D QUARTUM sic PROCEDiTUR, Vidctur quod
malum corrumpat totum bonum. Unum
enim contrariorum totaliter corrumpitur
per alterum ". Sed bonum et malum
sunt contraria. Ergo malum potest corrumpere
totum bonum.
2. Praeterea, Augustinus dicit, in Enchirid. *,
S'";,C'?'''o':/' quod malum nocet inquantum adimit bonum. Sed
de Mortbus Ma- ^ . . . ^ .
«icAaeor., lib.ii, bonum cst sibi simile et uniforme. Ergo totaliter
cap. in. o
tollitur per malum.
3. Praeterea, malum , quandiu est, nocet et
P aufert l^ bonum. Sed illud a quo semper aliquid
aufertur, quandoque consumitur, nisi sit infini-
tum ; quod non potest dici de aliquo bono creato.
Ergo malum consumit totaliter bonum.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in En-
chirid. *, quod malum non potest totaliter con-
sumere bonum.
Respondeo dicendum quod malum non potest
totaliter consumere bonum. Ad cuius evidentiam,
considerandum est quod est triplex bonum. Quod-
dam, quod per malum totaliter tollitur: et hoc est
bonum oppositum malo; sicut lumen totaliter per
tenebras toUitur "*, et visus per caecitatem. Quod-
dam vero bonum est, quod nec totaliter tollitur
per malum, nec diminuitur : scilicet bonum quod
est subiectum mali; non enim per tenebras ali-
quid de substantia aeris diminuitur. Quoddam
vero bonum est, quod diminuitur quidem per
• Loco cit.
malum, sed non totaliter tollitur : et hoc bonum
est habilitas subiecti ad actum.
Diminutio autem huius boni non est accipienda
per subtractionem, sicut est diminutio in quanti-
tatibus: sed per remissionem, sicut est diminutio
in qualitatibus et formis. Remissio autem huius
habiiitatis est accipienda e contrario intensioni
ipsius. Intenditur enim huiusmodi habilitas per dis-
positiones quibus materia praeparatur ad actum ;
quae quanto magis multiplicantur in subiecto ,
tanto habilius est ad recipiendum perfectionem
et formam. Et e contrario remittitur per dispo-
sitiones contrarias; quae quanto magis multipli-
catae sunt * in materia, et magis intensae, tanto
magis remittitur potentia ad actum.
Si igitur contrariae dispositiones in infinitum
multiplicari et intendi non possunt, sed usque ad
certum terminum, neque habilitas praedicta in
infinitum diminuitur vel remittitur. Sicut patet in
qualitatibus activis et passivis elementorum: fri-
giditas enim et humiditas, per quae diminuitur
sive remittitur habilitas materiae ad formam ignis,
non possunt multiplicari in infinitum. - Si vero
dispositiones contrariae in infinitum multiplicari
possunt, et habilitas praedicta in infinitum dimi-
nuitur vel remittitur. Non tamen totaliter tollitur:
quia semper manet in sua radice, quae ^ est sub-
stantia subiecti. Sicut si in infinitum interponantur
corpora opaca inter solem et aerem, in infinitum
a) alterum. - aliud Pab.
P) aufert. — adimit codices.
f ) totaliter per tenebras tollitur. - in aere tollitur per tenebras B,
tolliturper tenebras ceteri. - Statim totaliter om. ACEFG, tollitur om. D.
3) quanto magis multiplicatae sunt. - quanto magis multiplicatae
fuerunt BCEFpA, quanto magis multiplicalae fuerint GsA, quanto magis
multiplicantur D.
t) quae. - quod codices et a b.
QUAESTIO XLVIII, ARTICULUS IV
495
diminuetur habilitas aeris ad lumen: nunquam
^ tamen totaliter tollitur, manente aere ^, qui secun-
dum naturam suam est diaphanus. Similiter in
infinitum potest fieri additio in peccatis, per quae
semper magis ac magis minuitur habilitas animae
ad gratiam: quae quidem peccata sunt quasi ob-
stacula interposita inter nos et Deum, secundum
' vers. 2. illud Isaiae lix * : Peccata nostra diviserunt inter
nos et Deiim. Neque tamen tollitur totaliter ab
anima praedicta habilitas: quia consequitur na-
turam ipsius.
Ad primum ergo dicendum quod bonum quod
opponitur malo, totaliter tollitur: sed alia bona
in corpore. non totaliter toUuntur, ut dictum est *.
Ad secundum dicendum quod habilitas praedi-
1 cta est media 1 inter subiectum et actum. Unde
ex ea parte qua attingit actum, diminuitur per
malum : sed ex ea parte qua tenet se cum subie-
cto, remanet. Ergo, licet bonum in se sit simile.
tamen, propter comparationem eius ad diversa,
non totaliter toUitur, sed in parte.
Ad tertium dicendum quod quidam, imaginan-
tes diminutionem boni praedicti ad similitudinem
diminutionis quantitatis, dixerunt quod, sicut con-
tinuum dividitur in infinitum, facta divisione secun-
dum eandem proportionem (ut puta quod accipia-
tur medium medii, vel tertium tertii), sic in propo-
sito accidit. - Sed haec ratio hic locum non habet.
Quia in divisione in qua semper * servatur eadem 8
proportio, semper subtrahitur minus et minus: mi-
nus enim est medium medii quam medium totius.
Sed secundum peccatum non de necessitate minus
diminuit de habilitate praedicta, quam praecedens:
sed forte aut aequaliter, aut magis. - Dicendum est
ergo quod, licet ista habilitas sit quoddam finitum,
diminuitur tamen in infinitum, non per se, sed per
accidens, secundum quod contrariae disposifiones
etiam ' in infinitum augentur, ut dictum est *. • in coi^ore.
"Q totaliter tollitur, manente aere. - manente aere tollitur totaliter
Pab; pro tollitur, tolletur DEFG, tolleretur B. - Pro qui ... diaphanus,
quod (qui BsF) ... diaplianum codices.
»l) media. - medium codices.
8) semper. — Om. Pafr.
t) etiam. — Om. codices.
Comraentaria Cardinalis Caietani
IN titulo, corrumpere sumitur formaliter. Totum vero bo^
num sumitur pro toto integrali, vel quasi integrali, circa
quod malum ponitur. Ita quod sensus est : Utrum malum
positum in aliquo , auferat formaliter quidquid bonitatis
invenitur in illo.
II. In corpore unica est jprincipalis conclusio , directe
responsiva quaesito negative : Malum non potest totaliter
consumere bonum. - Hanc autem conclusionem manifestat
una distinctione trimembri, adiunctis singulis membris con-
clusionibus specialibus.
III. Distinctio est: Bonum triplex est, scilicet forma,
subiectum, et habilitas subiecti ad formam. - Prima con-
clusio est: Bonum ut forma, toliitur totaliter per malum.
Probatur: quia est sibi oppositum. Et manifestatur : sicut
lumen toUitur per tenebras, et visus per caecitatem. - Se-
cunda conclusio est : Bonum ut subiectum, nec tollitur, nec
diminuitur per malum. Et manifestatur in aere et tenebra. -
Tertia est : Bonum ut habilitas subiecti ad actum , dimi-
nuitur per malum, et non totaliter toUitur. Et declaratur
Cf. num. seq. haec conclusio, primo quantum ad diminutionem * ; se-
cundo, ibi : Si igitur contrariae dispositiones, quantum ad
non totalem ablationem *.
IV. Intendens ergo declarare qualis et quanta sit huius-
modi diminutio, insinuat duplicem diminuendi modum in-
veniri, scilicet per subtractionem, et per remissionem: prima
est quantitativa, secunda est qualitativa. Et rursus, dimi-
nutio per remissionem, seu qualitativa, dupliciter contingit:
primo, per remissionem ipsius qualitatis ; et per contrarias
dispositiones subiecti ad talem actum. - In proposito, di-
minutio sumenda est per remissionem, non quomodolibet,
sed per appositionem contrariarum dispositionum.
Et probatur hoc secundum sic. Habilitas intenditur per
dispositiones praeparantes materiam ad a:tum: ergo remit-
titur per dispositiones impedientes potentiam ad actum. -
Antecedens manifestatur : quia quanto magis multiplicantur
dispositiones materiae, tanto habilior est ad actum. Con-
Cf num. V.
sequentia vero probatur : quia remissio sumitur e contrario
intensioni.
V. Deinde, intendens manifestare quomodo nunquara
tollitur totaliter habilitatis bonum *, distinguit remissionem * Cf. num. m.
per contrarias dispositiones dupliciter inveniri posse : primo
finite, secundo infinite. Et neutro modo totaliter habilita-
tem subiecti ad actum toUi ostendit.
Quod enim finita sit quandoque remissio habilitatis, pro-
batur ex eo quod finita est multiplicatio dispositionum con-
tiariarum; ut patet in multiplicatione qualitatum elemen-
torum, quibus materiae habilitas ad formam , ignis verbi
gratia, diminuitur. - Quod vero in huiusmodi remissione
non tollatur totaliter habilitas , ex eo patet quod , finitis
existentibus appositione contrariorum et remissione, non
est opus eradicari habilitatem remanentis subiecti.
Quod autem infinita quandoque sit remissio, manife-
statur ex infinita multiplicatione opacorum corporum inter
solem et aerem; et proportionaliter ex infinita multiplica-
tione peccatorum inter iustitiae Solem et animam. - Quod
vero ex huiusmodi infinita remissione non totaliter tollatur
habilitas, probatur ratione : quia semper manet in sua ra-
dice, quod est substantia subiecti. Et manifestatur in allatis
exemphs, in naturalibus et moralibus: in diaphano siqui-
dem respectu luminis, et anima respectu gratiae.
Et sic patet principalis conclusio *, scilicet quod nun- * Cf. num. 11.
quam malum totaliter aufert bonum: quoniam rehnquit
subiectum, et aliquid habilitatis ad actum.
VI. In responsione ad tertium, nota quod tanta est dif-
ferentia inter diminui per se, et per accidens, idest ratione
sui vel alterius, quod, cum impossibile sit finitum non
consumi infinita et aequali subtractione per se ; possibile
tamen est, ut in littera dicitur, a finito in infinitum etiam
aequahter subtrahi, et tamen illud non consumi , quando
diminutio est per accidens, idest per aliud, ut in proposito;
minuitur enim habilitas propter appositum impedimentum,
et non secundum se.
496
QUAESTIO XLVIII, ARTICULUS V
ARTICULUS QUINTUS
UTRUM MALUM SUFFICIENTER DIVIDATUR PER POENAM ET CULPAM
II Sent., dist. xxxv, art. i ; De Malo, qu. i, art. 4.
?
* Ordinaria.
** Vers. 7.
D QUiNTUM sic PROCEDiTUR. Videtuf quod
malum insufficienter " dividatur per poe-
nam et culpam. Omnis enim defectus
malum quoddam esse videtur. Sed in
omnibus creaturis est quidam defectus, quod ^ se
in esse conservare non possunt, qui tamen nec
poena nec culpa est. Non ergo sufficienter malum
dividitur per poenam et culpam.
2. Praeterea, in rebus irrationalibus non in-
venitur culpa ^" nec poena. Invenitur tamen in eis
corruptio et defectus, quae ad rationem mali per-
tinent. Ergo non omne maium est poena vel culpa.
3. Praeterea, tentatio quoddam malum est.
Nec tamen est culpa: quia tentatio cui non con-
sentitur, non est peccatum, sed materia exercen-
dae virtutis, ut dicitur in Glossa * II Cor. xii **.
Nec etiam poena: quia tentatio praecedit culpam,
poena autem subsequitur. Insufficienter ergo ma-
lum dividitur per poenam et culpam.
Sed contra, videtur quod divisio sit superflua.
• cap. xn. - cf. Ut enim Augustinus dicit, in Enchirid. *, malum
DeMoribusEc- ,. . . ^ ^ 1 1
cies. cathoi. et dicitur quia ° nocet. Ouod autem nocet, poenale
de Moribus Ma- ■' , , ."■
nichaeor.,\\h.\\, est. Omuc ergo malum sub poena contmetur.
Respondeo dicendum quod malum , sicut su-
pra * dictum est, est privatio boni, quod in per-
fectione et actu consistit principaliter et per se.
Actus autem est duplex: primus, et secundus.
Actus quidem primus est forma et integritas rei :
actus autem secundus est operatio. Contingit ergo
malum esse dupliciter. Uno modo, per subtractio-
nem formae, aut alicuius partis, quae requiritur
ad integritatem rei; sicut caecitas malum est, et
carere membro. Alio modo, per subtractionem
debitae operationis; vel quia omnino non est; vel
quia debitum modum et ' ordinem non habet,
Quia vero bonum simpliciter est obiectum vo-
luntatis, malum, quod est privatio boni, secun-
dum specialem rationem invenitur in creaturis
cap. m.
•Art. 3.
rationalibus habentibus voluntatem. Malum igitur
quod est per subtractionem formae vel ^ integri- ?
tatis rei , habet rationem poenae ; et praecipue
supposito quod omnia divinae providentiae et
iustitiae subdantur, ut supra * ostensum est: de "Qu.xxii,art.2.
ratione enim poenae est, quod sit contraria vo-
luntati. Malum autem quod consistit in subtra-
ctione debitae operationis in rebus voluntariis ,
habet rationem culpae. Hoc enim imputatur alicui
in culpam, cum deficit a perfecta actione, cuius
dominus est secundum "^ voluntatem. Sic igitur i
omne malum in rebus voluntariis consideratum
vel est ® poena vel culpa. 9
Ad primum ergo dicendum quod , quia malum
privatio est boni, et non negatio pura, ut dictum
est supra *; non omnis defectus boni est malum, * Art. 3.
sed defectus boni quod natum est et debet ha-
beri. Defectus enim visionis non est malum in
lapide, sed in animali: quia contra rationem la-
pidis est, quod visum habeat '. Similiter etiam «
contra rationem creaturae est, quod in esse con-
servetur a seipsa : quia idem dat esse et conser-
vat. Unde iste defectus non est malum creaturae.
Ad secundum dicendum quod poena et culpa
non dividunt malum simpliciter; sed malum in
rebus voluntariis.
Ad tertium dicendum quod tentatio, prout im-
portat provocationem ad malum, semper malum
culpae est in tentante. Sed in eo qui tentatur,
non est proprie, nisi secundum quod aliqualiter
immutatur: sic enim actio agentis est in patiente.
Secundum autem quod tentatus immutatur ad
malum a tentante, incidit in culpam.
Ad quartum dicendum quod de ratione poenae
est, quod noceat agenti in seipso. Sed de ratione
culpae est, quod noceat agenti in sua actione.
Et sic utrumque sub malo continetur, secundum
quod habet rationem nocumenti *. «
a) insufficienter. - non sufficienter B.
p) quod. — quod scilicet B, quia F.
y) culpa. - nec culpa codices,
0) quia. — quod codices.
6) et. - vel DE.
!;) vel. - et Pab.
»j) secundum. - per A.
9) vel est. - est Pab.
t) lapidis ... habeat. - lapidum ... habeant B.
x) nocumenti. - nocendi eSd. ab; secundum ... nocumenti om. F.
Commentaria Cardinalis Caietani
TiTtTLus susdpiatur ut iacet, intelligendo per culpam,
malum quod agimus; per poenam vero, malum quod
patimur.
In corpore una conclusio, responsiva quaesito limitate,
scilicet: Omne malum in rebus voluntariis, est poena vel
culpa. - In qua conclusione tria continentur: scilicet omne
malum, et in rebus voluntariis, et poena vel culpa. Et
propterea haec tria, ordinate procedendo, declarat.
II. Primo igitur, distinguit malum in communi in malum
rei, et malum operis. Quam distinctionem probat ex dis-
tinctione boni in bonitatem per modurn actus primi , et
actus secundi.
Secundo, ostendit quod rationabiliter malum in volun-
tariis sortitum est speciales rationes, distinctiones et no-
mina, sic. Bonum simpliciter est obiectum voluntatis: ergo
malum secundum specialem rationem invenitur in volun-
tariis creaturis. - Probatur consequentia : quia malum est
privatio boni ; ac per hoc, sicut bonum specialiter reperitur
in voluntario, ita et malum.
Demum tertium, principaliter intentum, manifestat sic.
Malum rei habet rationem poenae in rebus voluntariis ,
supposito praecipue quod omnia divinae providentiae et
iustitiae subduntur : malum vero operationis in eisdem
habet rationem culpae. Ergo omne maluni in rebus volun-
tariis est poena vel culpa, - Antecedens, quoad primam par-
tem, manifestatur : quia de ratione poenae est, quod sit
contraria voluntati. Quoad secundam vero : quia hoc alicui
imputatur in culpam , quando scilicet deficit a perfecta
actione existente in potestate eius. - Consequentia vero nota
est ex distinctione mali praeposita.
QUAESTIO XLVIII, ARTICULUS VI
497
ARTICULUS SEXTUS
UTRUM HABEAT PLUS DE RATIONE MALI POENA QUAM CULPA
II' 11", qu. XIX, art. i ; II Sent., dist. xxxvii, qu. iii, art. 2 ; De Malo, qu. i, art. 5.
iD SEXTUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
habeat plus de ratione mali poena quam
'culpa. Culpa enim se habet ad poenam,
^ut meritum ad praemium. Sed prae-
mium habet plus de ratione boni quam meritum,
cum sit finis eius. Ergo poena plus habet de ra-
tione mali quam culpa.
2. Praeterea, iilud est maius malum , quod
opponitur maiori bono. Sed poena, sicut dictum
• Art. praeced. gst *, oppouitur bouo ageutis : culpa autem bono
actionis. Cum ergo melius sit agens quam actio,
videtur quod peius sit poena quam culpa.
3. Praeterea, ipsa privatio finis poena quaedam
est, quae dicitur carentia visionis divinae. Malum
autem culpae est per privationem ordinis ad fi-
nem. Ergo poena est maius malum quam culpa.
Sed contra, sapiens artifex inducit minus ma-
lum ad vitandum maius ; sicut medicus praecidit
membrum, ne corrumpatur corpus. Sed Dei sa-
pientia infert poenam ad vitandam culpam. Ergo
culpa est maius malum quam poena.
Respondeo dicendum quod culpa habet plus de
« ratione mali quam poena: et " non solum quam
poena sensibilis, quae consistit in privatione cor-
poralium bonorum, cuiusmodi poenas plures in-
telligunt; sed etiam universaliter accipiendo poe-
nam, secundum quod privatio gratiae vel gloriae
P poenae quaedam sunt ^. Cuius est duplex ratio.
Prima quidem est, quia ex malo culpae fit aliquis
malus, non autem ex malo poenae; secundum
•s.Th.iect.xvm. 'i\\\y^ Dionjsii, IV cap. de Div. Nom. *: Puniri non
est malum , sed fieri poena digniim. Et hoc ideo
est quia, cum bonum simpliciter consistat in actu,
et non in potentia, ultimus autem actus est ope-
ratio, vel usus quarumcumque rerum habitarum ;
bonum hominis simpliciter consideratur in bona
operatione, vel bono usu rerum habitarum. Uti-
mur autem rebus omnibus per voluntatem. Unde
ex bona voluntate, qua homo bene utitur rebus
habitis, dicitur homo bonus ; et ex mala, malus.
Potest enim qui habet malam voluntatem, etiam
bono quod habet, male uti ; sicut si grammaticus
voluntarie incongrue loquatur. Quia ergo culpa ^ t
consistit in deordinato actu voluntatis , poena
vero in privatione alicuius eorum quibus utitur
voluntas; perfectius habet rationfem mali culpa
quam poena.
Secunda ratio sumi potest ex hoc, quod Deus
est auctor mali poenae, non autem mali culpae *. ^- ^°^-
Cuius ratio est, quia malum poenae * privat bo- ^
num creaturae *: sive accipiatur bonum creaturae '0.840.
aliquid creatum, sicut caecitas privat visum; sive
sit bonum increatum, sicut per carentiam visionis
divinae tollitur creaturae bonum increatum. Ma-
lum vero culpae opponitur proprie ipsi bono ^ in- '
creato : contrariatur enim impletioni divinae vo-
luntatis, et divino ampri quo bonum divinum in
seipso amatur; et non solum secundum quod
participatur a creatura. Sic igitur patet quod culpa
habet plus de ratione mali quam poena.
Ad primum ergo dicendum quod , licet culpa
terminetur ad poenam , sicut meritum ad prae-
mium, tamen culpa non intenditur propter poe-
nam, sicut meritum propter praemium: sed potius
e converso poena inducitur ut vitetur culpa. Et
sic culpa est peius quam poena.
Ad secundum dicendum quod ordo actionis, qui
tollitur per culpam, est perfectius bonum agentis,
cum sit perfectio secunda, quam bonum quod
tollitur per poenam, quod est perfectio prima.
Ad tertium dicendum quod non est comparatio
culpae ad poenam sicut finis et ordinis ad fi-
nem ^: quia utrumque potest privari aliquo modo X
et per culpam, et per poenam. Sed 1 per poenam 1
quidem, secundum quod ipse homo removetur
a fine, et ab ordine ad finem : per culpam vero,
secundum quod ista privatio pertinet ad actio-
nem, quae non ordinatur ad finem debitum.
a) et. — Om. codices
ligunt habent attendunt.
p) poenae quaedam sunt. -
Y) culpa. - ipsa culpa Pab.
6) poenae. -~ opponitur bono creaturae quia addit B
lidem ante quae addunt vel, et pro intel-
poena quaedam est D.
e) ipsi bono. — bono Pab.
?) sicut finis et ordinis ad finem. ~ secundum finem et ordinem ad
finem ABCDE , vel sic secundum finem et ordinem sicut finis et or-
dinis ad finem G.
r,) Sed. - Om. FG.
Commentaria Cai'cima]is Caietani
TiTULUs clarus ex praecedentibus. - In corpore una est
conclusio responsiva quaesito : Culpa plus habet de
ratione mali quam poena quaecumque, tam sensus quam
damni. - Et probatur dupliciter.
Primo. Ex malo culpae fit aliquis malus, ex malo poe-
nae , non : ergo. - Antecedens probatur dupliciter. Primo
auctoritate Dionysii. SiScundo ratione, sic. Bonum simpli-
citer consistit in actu : ergo bonum hominis simpliciter
consistit in bono usu rerum habitarum : ergo ex bona vo-
luntate, qua homo bene utitur rebus habitis, dicitur bonus
homo, et ex mala, raalus : ergo perfectius habet rationem
SuMMAE Theol. D. Thomae T. I.
mali culpa quam poena. - Prima consequentia probatur:
quia ultimus actus est operatio, seu usus rerum. - Secunda
vero : quia utimur rebus omnibus per voluntatem. Et ex-
planatur secunda pars consequentis eius, scilicet ex mala
malus: quia potest quis etiam bono male uti, ut patet de
grammatico. - Tertia autem : quia culpa consistit in deor-
dinato actu voluntatis , poena vero in privatione alicuius
eorum quibus utitur voluntas.
II. Secunda vero ratio est. Deus est actor mali poenae,
et non mali culpae : ergo malum culpae est incomparabi-
liter peius.
63
498
QUAESTIO XLVIII, ARTICULUS VI
Antecedens probatur sic. Malum poenae privat bono
creaturae, malum vero culpae opponitur proprie bono in-
creato : ergo illius potest esse causa Deus, non huius.
Antecedens hoc, quoad primam partem, manifestatur in
duplici bono creaturae , scilicet possessio et participatio.
Quoad secundam vero, probatur sic: malum culpae con-
trariatur impletioni divinae voluntatis, et divino amori quo
bonum divinum in seipso amatur; ergo opponitur bono
increato.
III. Esset hic dubitandum, quomodo bono divino potest
aliquid opponi, et divina voluntas non impleri. Sed quo-
niam hoc in tractatu de voluntate divina discussum est *;
et illud in quaestione sequenti, articulo tertio *, tractatur;
ideo nunc transeamus.
• Qu. XIX, art. 6,
Comment. num.
III.
•Comment.n.iT.
QUAESTIO XLIX, ARTICULUS I
499
QUAESTIO QUADRAGESIMANONA
DE CAUSA MALI
IN TRES ARTICULOS DIVISA
* Cf. qu. XLViii,
Introd.
CONSEQUENTER quaerituF de causa mali *.
Et circa hoc quaeruntur tria.
Primo
mali.
utrum bonum possit esse causa
Secundo : utrum summum bonum , quod est
Deus, sit causa mali.
Tertio: utrum sit aliquod summum malum ,
quod sit prima causa omnium malorum.
ARTICULUS PRIMUS
UTRUM BONUM POSSIT ESSE CAUSA MALI
I* ir% qu. Lxxv, art. i; II Sent., dist. i, qu. i, art i, ad 2; dist. xxxiv, art. 3; II Cont. Gent., cap. xli; III, cap. x, xin;
De Pot., qu. m, art. 6, ad i sqq. ; De Malo, qu. 1, art. 3 ; De Div. Nom., cap. iv, lect. xxii.
Vers. 18.
>D PRIMUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
bonum non possit esse causa mali. Di-
'citur enim Matth. vii *: Non potest arbor
^bona malos fructus facere.
2. Praeterea, unum contrariorum non potest
• esse " causa alterius. Malum autem est contrarium
bono. Ergo bonum non potest esse causa mali.
3. Praeterea, effectus deficiens non procedit
nisi a causa deficiente. Sed malum , si causam
habeat, est effectus deficiens. Ergo habet causam
deficientem. Sed omne deficiens malum est. Ergo
causa mali non est nisi malum.
4. Praeterea, Dionysius dicit, iv cap. de Div.
•s.Th.iect.xxn. ]\[om. * , quod malum non habet causam. Ergo
bonum non est causa mali.
Sed contra est quod Augusfinus dicit, Contra
■ Lib. I, cap. IX. lulianum*: Non fiiit omnino unde oriri posset
malum , nisi ex bono.
Respondeo dicendum quod necesse est dicere
quod omne malum aliqualiter causam habeat.
Maium enim est defectus boni quod natum est
et debet haberi. Quod autem aliquid deficiat a
sua naturali et debita dispositione , non potest
provenire nisi ex aliqua causa trahente rem extra
suam dispositionem : non enim grave movetur
sursum nisi ab aliquo impellente, nec agens de-
P ficit in ^ sua actione nisi propter aliquod impedi-
mentum. Esse autem causam non potest conve-
nire nisi bono: quia nihil potest esse causa nisi
inquantum est ens; omne autem ens, inquantum
huiusmodi, bonum est. Et si consideremus spe-
ciales rationes causarum, agens et forma et finis
perfectionem quandam important, quae pertinet
ad rationem boni : sed et materia, inquantum est
T potentia ^" ad bonum, habet rationem boni.
Et quidem quod bonum sit causa mali per
modum causae materialis, iam ex praemissis pa-
tet : osten«um est enim * quod bonum est subie-
Qu. XLvm, art.
ctum mali *. Causam autem formalem malum
non habet : sed est magis privafio formae. Et si-
militer nec causam finalem : sed magis est pri-
vatio ordinis ad finem debitum ; non solum enim
finis habet rationem boni, sed etiam utile, quod
ordinatur ad finem. Causam autem per modum
agenfis habet malum *: non autem per se, sed *
per accidens.
Ad cuius evidentiam, sciendum est quod aliter
causatur malum in actione, et aliter in effectu.
In actione quidem causatur malum propter ' de-
fectum alicuius principiorum actionis, vel prin-
cipalis agentis, vel instrumentalis: sicut defectus
in motu animalis potest contingere vel propter
debilitatem virtutis motivae , ut in pueris ; vel
propter solam ineptitudinem instrumenti, ut in
claudis. - Malum autem ^ in re aliqua, non tamen
in proprio effectu agentis , causatur quandoque
ex virtute agentis; quandoque autem ex defectu
ipsius, vel materiae. Ex virtute quidem vel per-
fectione agentis, quando ad formam intentam ab
agente sequitur ex necessitate alterius formae pri-
vatio ; sicut ad formam ignis sequitur privatio
formae aeris vel aquae. Sicut ergo, quanto ignis
fuerit perfectior in virtute , tanto perfectius im-
primit formam suam, ita etiam tanto perfectius
corrumpit contrarium : unde malum et corruptio
aeris et aquae, est ex perfectione ignis. Sed hoc
est per accidens : quia ignis non intendit privare
formam aquae, sed inducere formam propriam *;
sed hoc faciendo, causat et illud per accidens. -
Sed si sit defectus in effectu proprio ignis, puta
quod deficiat a calefaciendo , hoc est vel pro-
pter defectum actionis, qui redundat in defectum
alicuius principii, ut dictum est; vel "^ ex indispo-
sitione materiae, quae non recipit actionem ignis
agentis ". Sed et hoc ipsum quod est esse defi-
ciens , accidit bono , cui per se competit agere.
D. 291.
o) potest esse. - est ABCDEG.
P) m. - a P.
f) potentia. - in potentia codices et ed. a.
S) sed. - imo AED; per se sed om. C.
e) propter. - per codices et a b.
"Q Malum autem. - Causatur autem malum, omisso causatur infra,
Pab ; F ponit causatur post aliqua, G post autem; pB om. causatur ...
agentis.
7)) vel. - vel est FG; pro indispositione, dispositione DFa.
8) recipit actionem ignis agentis. - recipit actionem agentis BC
DEG, vincitur ex actione ignis agentis F, recipit actionem agentis vel
non immutatur ex actione agentis A.
D. 838.
3
D. 1061.
5oo
QUAESTIO XLIX, ARTICULUS I
Loco citato.
* In corpore.
Cf. qu. XIX, ar
9-
Unde verum est quod malum secundum nullum
modum habet causam nisi per accidens. Sic au-
tem bonum est causa mali.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Augu-
stinus dicit, Contra lulian. *: arborem malam
appellat Dominus voliintatem malam, et arborem
bonam, voluntatem bonam. Ex voluntate autem
bona non producitur actus moralis malus : cum
ex ipsa voluntate bona iudicetur actus moralis
bonus '. Sed tamen ipse motus malae voluntatis
causatur a creatura rationali, quae bona est ". Et
sic est causa mali.
Ad secundum dicendum quod bonum non causat
illud malum quod est sibi contrarium, sed quod-
dam aliud : sicut bonitas ' ignis causat malum
aquae; et homo bonus secundum suam naturam,
causat malum actum secundum morem. Et hoc
ipsum per accidens est, ut dictum est *. - Inveni-
tur autem quod etiam unum contrariorum causat
aliud per accidens: sicut frigidum exterius am-
biens calefacit, inquantum calor retrahitur ad in-
teriora.
Ad tertium dicendum quod malum habet cau-
sam '■ deficientem aliter in rebus voluntariis, et
naturalibus. Agens enim naturale producit eflfe-
ctum suum taiem quale ipsum est, nisi impe-
diatur ab aliquo extrinseco : et hoc ipsum est
quidam -" defectus eius. Unde nunquam sequitur
malum in effectu, nisi praeexistat aliquod aliud
malum in agente vel materia, sicut dictum est *.
Sed in rebus voluntariis, deTectus actionis a vo-
luntate actu deficiente procedit, inquantum non
subiicit se actu ' suae regulae. Qui tamen defectus
non est culpa : sed sequitur culpa ex hoc quod
cum tali defectu operatur.
Ad quartum dicendum quod malum non habet
causam per se, sed per accidens tantum, ut di-
ctum est *.
t) Ex voluntate ... bonus. - Ex voluntate autem bona moraliter
non producitur actus nisi moraliter bonus G; pro priori moralis, mo-
raliter CDEFpAsB, pro allero sB.
x) bona est. - entis bonitate addit G.
X) habet causam. - non habet causam nisi B.
(i.) quidam. - quidem PDad.
v) actu. - actui ApFsD. - Pro sed sequitur, sed tamen sequitur F,
sed eum sequitur Pab.
In corpore.
Ibid.
Oommentaria Cardinalis Caietani
* Cf. num. I.
TiTULUs, ut iacet, de causa in communi sumendus est. -
In corpore duo facit : primo , respondet quaesito in
communi affirmative; secundo, in speciali, secundum sin-
gula genera causarum.
II. Quoad ^nmwm, conclusio responsiva est: Causa mali
est bonum. - Et probatur sic. Malum est defectus boni de-
biti : ergo omne malum habet aliquam causam : ergo causa
mali est bonum.
Prima consequentia probatur : quia defectus a naturali
et debita dispositione necessario provenit ex aliqua causa
trahente rem extra suam dispositionem. - Quod probatur
inductive : primo, in malo rei, exemplo raotus gravis ; se-
cundo, in malo actionis, quoniam nonnisi ex impedimento
provenit.
Secunda autem consequentia probatur: quia esse causam
soli bono convenit. Quod dupliciter probatur. Primo, uni-
versaliter: quia esse causam convenit soli enti; ergo soli
bono.-Et tenet sequela: quia omne ens, inquantum huius-
modi, est bonum. - Secundo, in singulis generibus causa-
rum. Quia agens, finis et forma perfectionem, et consequen-
ter bonitatem important: materia quoque boni rationem
habet, prout potentia bonum est. Omnis igitur causalitas
bono soli convenit.
III. Quoad secundum *, ponit quatuor conclusiones, iuxta
quatuor genera causarum. Prima est iuxta causam mate-
rialem : Bonum est causa mali materialiter. Probatur: quia
est eius subiectum.- Secunda est: Malum non habet causam
formalem. Probatur: quia est privatio formae. - Tertia est:
Malum non habet causam finalem. Probatur: quia est pri-
vatio ordinis ad debitum finem , ac per hoc boni utilis,
idest ad finem. - Quarta est : Malum habet causam effi-
cientem non per se, sed per accidens. Et hanc manifestat
distinguendo sic. Malum actionis et malum rei diversimode
causantur. Nam malum actionis causatur ex defectu prin-
cipii principalis vel instrumentalis. Malum vero rei , non
curando utrum illa res sit effectus proprius agentis vel non,
causatur tripliciter : quandoque ex virtute agentis, quando-
que ex defectu agentis, quandoque ex defectu materiae.
Hac distinctione stante, probatur quod nunquam malum
habet causam efficientem nisi per accidens. Et primo qui-
dem, quando causatur ex virtute agentis : quia agens per
se intendens inducere formam propriam, per accidens in-
tendit nocere oppositae.
Secundo , reducit ceteros modos in unum , quod est
agens esse deficiens. Et probat intentum sic. Esse deficiens
accidit bono: ergo malum secundum nullum modum habet
causam nisi per accidens. Et tenet sequela : quia bono per
se competit agere. - Reductio autem praefata fit sic. Reliqui
modi continebant malum aut effectus proprii, aut actionis.
Sed defectus effectus proprii est vel ex defectu actionis ,
vel ex defectu passionis : et hoc quidem ex materia , ille
vero ex defectu activi principii procedit : et uterque rursus
constituit causam deficere. Ergo omnis modus quo malura
provenit, ad deficere agentis reducitur, undecuraque oriatur
defectus.
Et sic breviter Auctor omnia membra totius divisionis
perlustravit , ad duo reducta , scilicet malum effectus ex-
tranei, et malum effectus proprii: in hoc enim etiam ma-
lum actionis coraprehendit quoad causara.
IV. In responsione ad tertium, adverte quod, cum dicitur
quod defectus subiectionis regulae non est culpa, sed eum *
sequitur culpa, potest bene et male intelligi. Si intelligatur
de defectu tali absolute, verura dicitur. Si autem de de-
fectu hoc, idest applicato ad hunc operantem sine regula,
falsura est: quoniam ex ipsa applicatione ad hunc, nunc
sic operantera, culpae rationem sortitur.
Cf. not. V.
QUAESTIO XLIX, ARTICULUS II
5oi
ARTICULUS SECUNDUS
UTRUM SUMMUM BONUM, QUOD EST DEUS, SIT CAUSA MALI
Supra, qu. XLvni, art. 6; II Sent., dist. xxxii, qu. ii, art. i; dist. xxxiv, art. 3; dist. xxxvii, qu. iii, art. i; II ConU Gent., cap. xn;
III, cap. Lxxi; De Malo, qu. i, art. 5; Cotnpend. TTieol., cap. cxli; in loan., cap. ix, lect. i; ad Rom., cap. i, lect. vii.
' Vers. 6, 7.
• Vers. 6.
* Art. praeced.
>D SECUNDUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
summum bonum , quod est Deus, sit
*causa mali. Dicitur enim Isai. xlv *:
\Ego Dominus, et non est alter Deus,
formans lucem et creans tenebras, faciens pacem
et creans malum. Et Amos iii * : Si erit malum
in cipitate, qiiod Dominus non fecerit.
2. Praeterea, effectus causae secundae reduci-
tur in causam primam. Bonum autem est causa
mali, ut dictum est *. Cum igitur omnis boni causa
qu?vi,"a'rt*7,'4^' sit Dcus, ut supra * ostensum est, sequitur quod
etiam omne malum sit a Deo.
S. Tl
Cap. III, n. 4.
n. lect. V.
* Qu. XXI.
' Art. praeced.
3. Praeterea, sicut dicitur in II Physic. *, idem
est causa salutis navis, et periculi. Sed Deus est
causa salutis omnium rerum. Ergo est ipse causa
omnis perditionis et mali.
Sed contra est quod dicit Augustinus, in libro
Octoginta trium Quaest. *, quod Deus non est
auctor mali, quia non est causa tendendi ad non
esse.
Respondeo dicendum quod, sicut ex dictis * patet,
malum quod in defectu actionis consistit, semper
causatur ex defectu agentis. In Deo autem nuUus
Qu. IV, art. i. defectus est , sed summa perfectio , ut supra *
ostensum est. Unde malum quod in defectu actio-
« nis consistit, vel quod ex defectu agentis " causa-
tur, non reducitur in Deum sicut in causam.
Sed malum quod in corruptione rerum aliqua-
rum consistit, reducitur in Deum sicut in causam.
Et hoc patet tam in naturalibus quam in volun-
tariis. Dictum est enim * quod aliquod agens, in-
quantum sua virtute producit aliquam ^ formam
ad quam sequitur corruptio et defectus, causat
sua virtute iilam corruptionem et defectum. Ma-
nifestum est autem quod forma quam principa-
Art. praeced.
liter Deus intendit in rebus creatis, est bonum
ordinis universi. Ordo autem universi requirit, ut
supra * dictum est, quod quaedam sint quae defi- *d\":'^''"^;,^'
cere possint, et interdum deficiant. Et sic Deus, *"• ^-
in rebus causando bonum ordinis universi ', ex T
consequenti, et quasi per accidens, causat corru-
ptiones rerum ; secundum illud quod dicitur I
Reg.ii*: Dominus mortificat et vivificat. Sed "Vers. e.
quod dicitur Sap.i*, quod Deus mortem non • vers. 13.
fecit, intelligitur quasi per se intentam. - Ad or-
dinem autem universi pertinet etiam * ordo iusti- ^
tiae, qui requirit ut peccatoribus poena inferatur.
Et secundum hoc, Deus est auctor mali quod est
poena : non autem mali quod est culpa *, ratione * d. 503. 806*.
SUpra * dicta. , •Inprincip.cor-
. . poris. Cf. etiam
Ad primum ergo dicendum quod auctontates qu.xLviii, art.6.
illae loquuntur de malo poenae, non autem de
malo culpae.
Ad secundum dicendum quod effectus causae
secundae deficientis reducitur in causam primam
non deficientem, quantum ad id quod habet enti-
tatis et perfectionis : non autem quantum ad id
quod habet de defectu '. Sicut quidquid est motus ^
in claudicatione, causatur a virtute motiva; sed
quod est obliquitatis in ea, non est ex virtute
motiva, sed ex curvitate cruris. Et similiter quid-
quid est entitatis et actionis in actione mala, re-
ducitur in Deum sicut in causam : sed quod est
ibi defectus, non causatur a Deo, sed ex causa
secunda deficiente.
Ad tertium dicendum quod submersio navis
attribuitur nautae ut causae, ex eo quod non agit
quod requiritur ad salutem navis. Sed Deus non
deficit ab agendo quod est necessarium ad sa-
lutem. Unde non est simile.
a) agentis. - actionis ABCDEG.
P) aliquam. - quandam codices el ab. - Post defectus B addit al-
terius formae; et post defectum, per accidens.
Y) universi. - Om. CDEFGa.
3) pertinet etiam. - pertinet Pab.
£) de defectu. - defectum D.
Commentaria Cardinalis Caietani
TiTULUs satis ex praedictis patet. - In corpore duas con-
clusiones responsivas ponit, iuxta duo genera malorum
' Qu. xLvm, art. superius * distincta.
^' Prima est : Malum actionis non reducitur in Deum sicut
in causam. - Et probatur sic. Malum actionis causatur ex
defectu agentis : ergo non reducitur in Deum ut causam.
Et tenet sequela: quia in Deo nuUus est defectus, sed
summa perfectio.
II. Secunda conclusio est : Malum rerum aliquarum re-
ducitur in Deum sicut in causam. - Et probatur hoc tam
in naturalibus quam in voluntariis.
Et primo in naturalibus, sic. Deus intendit, ut formam
principaliter intentam in rebus creatis, bonum ordinis uni-
versi , exigens quaedam defectiva , et actualiter interdum
deficientia : ergo, causando bonum ordinis universi, per ac-
cidens causat mala rerum. - Consequentia probatur : quia
agens per se producens formam ad quam sequitur corru-
ptio et defectus, causat illam corruptionem et defectum per
accidens. Et confirmatur consequens auctoritate Scripturae ;
et simul excluditur instantia auctoritatis apparentis in op-
positum, Sap. i.
Deinde ex eodem raedio probat in voluntariis, sic. Ordo
universi exigit ordinem iustitiae punitricis peccatorum: ergo
malum poenae est etiam a Deo.
III. Circa haec dubium occurrit, an prima conclusio * • cf. num.
intelligatur universaliter de omni malo actionis, an tantum
in voluntariis. Si enim intelligitur universaliter , tunc se-
quitur quod claudicatio Socratis non sit a Deo, quia est
malum actionis. Et si hoc concedatur, manifeste sequitur
Deum non esse auctorem mali poenae: cum claudicatio sit
de numero poenarum. Et quod de hoc dicitur, simile potest
adduci de ceteris defectibus actionum, puta visionis, audi-
tionis, etc. Et sic periret Scriptorum Sanctorum doctrina,
tradens haec omnia esse a Deo, vel ad punitionem, vel ad
5o2
QUAESTIO XLIX, ARTICULUS III
augmentum meriti, etc. - Si autem intelligitur in voluntariis
tantum, oblitus videtur Auctor limitationis: quod litterae
non consonat, eo quod manifeste secundam conclusionem
universaliter tractat, et locus iste de malo universalem tra-
ctatum exigit.
Ad haec breviter dicitur, quod conclusio intelligitur de
omni malo actionis, sed formaliter, inquantum actio est. -
Et cum dicitur, ergo claudicatio Socratis non reducitur in
Deum, distinguatur, quod claudicatio, inquantum sonat de-
fectum actionis ut sic, non reducitur in Deum ut effectivam
causam, sed in defectum causae secundae. Et rursus, clau-
dicatio, inquantum est involuntaria, reducitur in Beum ut
auctorem poenae: inquantum vero est a caritate ordinata,
reducitur in Deum ut auctorem meriti. Et sic de aliis.
IV. In responsione ad tertium, adverte quod tunc tan-
tum absentia causae agentis dicitur causa defectus, quando
debebatur praesentia. Et propterea, quia nunquam, cum
rebus debetur, Deus subtrahit infiuxum, ideo non sequitur,
proprie loquendo, quod Deus sit causa defectuum ex hoc
solo quod non facit: quamvis quandoque Scriptura ipsum
tali modo causam appellet, ut patet circa indurationem
Pharaonis.
ARTICULUS TERTIUS
UTRUM SIT UNUM SUMMUM MALUM, QUOD-SIT CAUSA OMNIS MALI
II Sent., dist. i, qu. i, art. i, ad i ; dist. xxxiv, art. i, ad 4; II Cont. Gent., cap. xli; III, cap. rv; De Pot., qu. iii, art. 6;
Compend. Tlieol., cap. cxvii; Opusc. XV, de Angelis, cap. xvi; De Div, Nom., cap. rv, lect. xxii.
Vers. 15.
»D TERTiUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod
sit unum summum malum, quod sit
*causa omnis mali. Contrariorum enim
s^effectuum contrariae sunt causae. Sed
in rebus invenitur contrarietas , secundum illud
Eccli. xxxiii *: Contra malum boniim est, et contra
vitam mors; sic et contra virum iustum peccator.
Ergo sunt contraria principia , unum boni , et
aliud mali.
2. Praeterea, si unum contrariorum est
in
de
Cai
s.tI
qu,
. III, n. 2. -
, lect. IV.
rerum natura , et reliquum , ut dicitur in II
Caelo et Mutido *. Sed summum bonum est in
rerum natura, quod est causa omnis boni, ut
Q»; art"'' ^' supra * ostcnsum est. Ergo est ^ et summum ma-
lum ei oppositum, causa omnis mali.
3. Praeterea, sicut in rebus invenitur bonum
et melius, ita malum et peius. Sed bonum et me-
lius dicuntur per respectum ad optimum. Ergo
malum et peius dicuntur per respectum ad ali-
quod summum malum.
4. Praeterea, omne quod est per participatio-
nem, reducitur ad illud quod est per essentiam.
Sed res quae sunt malae apud nos , non sunt
malae per essentiam , sed per participationem.
Ergo est invenire aliquod summum malum per
essentiam '', quod est causa omnis mali.
5. Praeterea, omne quod est per accidens, re-
ducitur ad illud quod est per se. Sed bonum est
causa mali per accidens. Ergo oportet ponere ali-
quod summum malum, quod sit causa malorum
per se. - Neque potest dici quod malum non ha-
beat causam per se , sed per accidens tantum :
quia sequeretur quod malum non esset ut in plu-
ribus, sed ut in paucioribus.
6. Praeterea, malum effectus reducitur ad ma-
lum causae : quia effectus deficiens est a causa
deficiente, sicut supra * dictum est. Sed hoc ° non
est procedere in infinitum. Ergo oportet ponere
unum primum malum, quod sit causa omnis mali.
Sed contra est quod summum bonum est
• Qu. II, art. 3; . . ^ i ^ ^ i-
qu. VI, art. 4. causa omnis entis, ut supra * ostensum est. Ergo
' Art. i, 2
B
non potest esse aliquod principium ei oppositum,
quod sit causa malorum.
Respondeo dicendum quod ex praedictis patet
non esse unum primum principium malorum,
sicut est unum primum ' principium bonorum.
Primo quidem, quia primum principium bonorum
est per essentiam bonum , ut supra * ostensum
est. Nihil autem potest esse per suam essentiam
malum : ostensum est enim * quod omne ens ,
inquantum est ens, bonum est; et quod malum
non est nisi in bono ut in subiecto.
Secundo, quia primum bonorum principium est
summum et perfectum bonum , quod praehabet
in se omnem bonitatem, ut supra * ostensum est.
Summum autem malum esse non potest *: quia,
sicut ostensum est *, etsi malum semper diminuat
bonum, nunquam tamen illud potest totaliter con-
sumere; et sic, semper remanente bono, non
potest esse aliquid integre et perfecte malum.
Propter quod Philosophus dicit, in IV Ethic. *,
quod si malum integrum sit , seipsum destruet:
quia destructo omni bono (quod requiritur ad in-
tegritatem mali), subtrahitur etiam ipsum malum,
cuius subiectum est bonum.
Tertio, quia ratio mali repugnat rationi primi
principii. Tum quia omne ' malum causatur ex
bono, ut supra * ostensum est. Tum quia malum
non potest esse causa nisi per accidens : et sic
non potest esse prima causa i , quia causa per
accidens est posterior ea quae est per se, ut patet
in II Physic. *
Qui autem posuerunt duo prima principia, unum
bonum et alterum malum, ex eadem radice in
hunc errorem inciderunt, ex qua et aliae extra-
neae positiones antiquorum ortum habuerunt:
quia scilicet non consideraverunt causam univer-
salem totius entis, sed particulares tantum causas
particulariumeffectuum. Propter hoc enim, si ali-
quid invenerunt esse nocivum alicui rei per vir-
tutem suae naturae, aestimaverunt naturam illius
rei esse malam: puta si quis dicat naturam ignis
' Qu.vi, art.3, 4.
• Qu. V, art. 3 ;
qu. 3U.VIII, art. 3.
' Qu. VI, art. 2.
• D. 837.
* Qu. XLvm, ^.
4-
a) est. - fuerit codices.
p) est. - Omittunt FGa, ante ergo ponunt CE, post causa ponit D;
editio a omittit ei , et ante causa addit quod est; B ita legit: Est
ergo summum malum, quod est ei oppositum, quod causa est omnis
mali.
f) per essentiam. ~ Om. Pab.
S) Sed hoc. - Sed in hoc B.
e) primum. - Om. codices.
Vl omne. - Om. P.
y\) causa. - nisi per accidens addit B.
• Cap.
S. Th. lect. XIII.
, n. 7.
Art. I.
'Ca
^.vt, n. 10.
Th. lect. X.
" QU. XLVII
2, ad I.
0
QUAESTIO XLIX
esse malam, quia combussit domum alicuius pau-
peris. - ludicium autem de bonitate alicuius rei
non est accipiendum secundum ordinem ad ali-
quid particulare ; sed secundum seipsum, et se-
cundum ordinem ad totum universum , in quo
quaelibet res suum locum ordinatissime tenet, ut
a«- ex dictis * patet.
Similiter etiam, quia " invenerunt duorum par-
ticularium effectuum contrariorum duas causas
particuiares contrarias, nesciverunt reducere cau-
sas particulares contrarias in causam universalem
' communem. Et ideo usque ad prima principia '
contrarietatem in causis esse iudicaverunt. - Sed
cum omnia contraria conveniant in uno communi,
necesse est in eis, supra causas contrarias proprias,
inveniri unam causam communem : sicut supra
qualitates contrarias elementorum invenitur virtus
* corporis caelestis. Et similiter " supra omnia quae
^quocumque modo sunt, invenitur unum primum
• Qu. II, art. 3. principium essendi, ut supra * ostensum est.
Ad PRiMUM ERGO DiCENDUM quod contraria con-
veniunt in genere uno, et etiam conveniunt in
ratione essendi. Et ideo, licet habeant causas par-
ticulares contrarias, tamen oportet devenire ad
unam primam causam communem.
Ad secundum dicendum quod privatio et habi-
^ tus nata sunt fieri circa idem \ Subiectum autem
"'• privationis est ens in potentia, ut dictum est *.
Unde, cum malum sit privatio boni '', ut ex dictis *
patet, illi bono opponitur cui adiungitur potentia:
non autem summo bono *, quod est actus purus.
Ad tertium dicendum quod unumquodque in-
ARTICULUS III
5o3
• Qu. XLVIII,
3-
V-
• Ibid.
' D. 1059.
tenditur ' secundum propriam rationem. Sicut v
autem forma est perfectio quaedam, ita privatio
est quaedam remotio. Unde omnis forma et per-
fectio et bonum per accessum ad terminum per-
fectum intenditur ^: privatio autem et malum per ?
recessum a termino. Unde non dicitur malum et
peius per accessum ad summum malum, sicut
dicitur bonum et melius per accessum ad sum-
mum bonum.
Ad quartum dicendum quod nuUum ens dicitur
malum per participationem, sed per privationem
participationis. Unde non oportet fieri reductio-
nem ad aliquid quod sit per essentiam malum.
Ad quintum dicendum quod malum non potest
habere causam nisi per accidens, ut supra * osten- ' Art. i.
sum est. Unde impossibile est fieri reductionem
ad aliquid quod sit per se causa mali. - Quod
autem dicitur, quod malum est ut in pluribus,
simpliciter falsum est. Nam generabilia et cor-
ruptibilia, in quibus solum contingit esse malum
nalurae , sunt modica " pars totius .universi. Et °
itemm in unaquaque specie defectus naturae ac-
cidit " ut in paucioribus. In solis autem homi- ^-
nibus malum videtur esse ut in pluribus *: quia * d- 295, »39-
bonum hominis secundum sensum p non est ho- p
minis inquantum homo , idest secundum ratio-
nem ; plures autem sequuntur sensum quam ra-
tionem.
Ad sextum dicendum quod in causis mali non
est procedere in infinitum: sed est reducere omnia
mala in aliquam causam bonam, ex qua sequitur
malum per accidens.
6) quia. - qui P.
i) prima principia. - primam GpF.
x) similiter. - Om. FGa.
V) idem. — idem subiectum D.
^i.) boni. - Om. codices et ab. - Post opponitur ABCDE addunt
malum.
v) intenditur. - attenditur A.
?) intenditur. - attenditur P.
0) modica. - respectu corporum supra caelestium ergo ad quanti-
tatem et respectu angelorum quoad multitudinem addit D.
r.) accidit. - accidunt ACDEFGa.
p) secundum sensum. - secundum sensum corporis Pab. - Post est
addunt bonum PFGab; ante homo FG addant est; pro idest secundum
rationem, sed secundum rationem P.
Commentaria Cardinalis Caietani
TiTULus directe quaerit de causa efficiente. - In corpore
duo facit : primo, respondet quaesito unica conclusione
negative; secundo, radicem erroris aliter opinantium ostendit.
II. Ouoad primiim, conclusio est : Non datur unum sum-
mum malum, primum principium omnium malorum, sicut
e contra datur unum summum bonum. - Et probatur tri-
pliciter : primo, quia non datur malum per essentiam, idest
aliquid per essentiam malum; secundo , quia non datur
malum summum, idest integrum ; tertio, quia haec duo
repugnant, primum principium et malum. Et omnia clare
patent in littera.
III. Qno&d secundum, narrantur errores; et confutantur ex
una communi radice. Errarunt ponentes duo prima principia,
bonum et malum, in duobus: primum est, aliqua natura est
in se mala; secundum est, prima principia sunt contraria.
Ratio primi erroris fuit, quia consideraverunt naturam
aliquam, puta igneam, ut nocivam huic. - Confutatio autem
eius est, quia simpliciter debet considerari ut pars totius
universi : quoniam sic omnis res ordinatissime siium locum
obtinet, atque bona est.
Ratio vero secundi erroris fuit, quia effectus contrarios in
causas tantum contrarias reducere noverunt. - Confutatio
vero eius est, quod reducenda sunt contraria in commu-
nem et universalem causam. Quod probatur : quia omnia
contraria conveniunt in aliquo , puta genere et subiecto.
Par enim est iudicium de unitate formae et agentis, cum
similia sint; et activi et passivi, cum debeant adaequari. Et
manifestatur in corpore caelesti respectu inferiorum.
Communis autem radix horum et similium errorum
est, quia particulares causas, et non universalem causam
entium in eo quod entia, attigerunt. Omnia enim ad unum
essendi principium reducuntur : quoniam omnia in parti-
cipatione esse conveniunt, ut patet ex supra * dictis.
IV. In responsione ad secundum, dubium occurrit. Quo-
niam in articulo ultimo praecedentis quaestionis , dictum
est, et probatum, quod malum culpae opponitur proprie
bono increato, non ut in nobis, sed ut in seipso : hic au-
tem dicitur, et probatur, quod bono increato nullum malum
opponitur. Non videntur ergo stare haec duo simul.
Ad hoc breviter dicitur, quod malum opponi increato
bono, potest intelligi dupliciter: sc\\ic&X.formaliter, vel obie-
ctive. Formaliter quidem est impossibile malum aliquod
opponi divino bono , propter rationem in littera tactam ,
scilicet : Bonum habens malum formaliter oppositum, exigit
potentiam circa quam habet fieri malum ; Deus autem est
actus purus ; ergo. - Obiective autem malum culpae oppo-
nitur bono divino in seipso. Quod optime probatur in loco
allegato , ex obiecto caritatis. Vult enim expUcite vel in-
terpretative quilibet peccans, quantum in se est, Deum non
esse ultimum finem; quod est opponi ei obiective secundum
id quod in se est: sicut e contra amans ex caritate vult
Deo quidquid est et ei debetur. Et sic non repugnant dicta.
'Qu.xLiv, art. I.
I N D E X
EORUM QUAE IN HOC VOLUMINE CONTINENTUR
Litterae LEONIS XIII Pont. Max pag. vii | Praefatio pag. uc
PRIMA PARS
SUMMAE THEOLOGIAE
SANCTI THOMAE AQUINATIS
CUM COMMENTARIIS
CARDINALIS CAIETANI
Praefatio in expositionem Primae Partis Summae San-
cti Thomae Aquinatis, Fratris Tho-
mae de Vio Caietani pag. 3
Prologus » 5
QUAESTIO PRIMA
De sacra Doctrina, qualis sit, et ad quae
se extendat. '
AKTiCTn.us I Utrum sit necessarium , praeter philo-
sophicas disciplinas, aliam doctrinam
haberi » 6
» n Utrum sacra doctrina sit scientia. . . » 8
» m Utrum sacra doctrina sit una scientia. . » 1 1
» rv Utrum sacra doctrina sit scientia pra-
ctica » 14
» V Utrum sacra doctrina sit dignior aliis
scientiis » 16
» VI Utrum haec doctrina sit sapientia. . . » 17
» vn Utrum Deus sit subiectum huius scien-
tiae » 19
» Vin Utrum haec doctrina sit argumentativa. » 2 1
» IX Utrum sacra Scriptura debeat uti me-
taphoris » 23
» X Utrum sacra Scriptura sub una littera
habeat plures sensus » 25
QUAESTIO SECUNDA
De Deo, an Deus sit.
ARTICULUS I Utrum Deum esse sit per se notum. . » 27
» n Utrum Deum esse sit demonstrabile. . » 3o
» m Utrum Deus sit » 3i
QUAESTIO TERTIA
De Dei simplicitate.
ARTicuLUS I Utrum Deus sit corpus » 35
» II Utrum in Deo sit compositio formae
et materiae » 3^
» m Utrum sit idem Deus quod sua essen-
tia vel natura » ^g
» rv Utrum in Deo sit idem essentia et esse. » 42
» V Utrum Deus sit in genere aliquo. . . » 43
» VI Utrum in Deo sint aliqua accidentia. . » 45
» vn Utrum Deus sit omnino simplex. . . » 46
» vm Utrum Deus in compositionem aliorum
veniat » 47
QUAESTIO QUARTA
De Dei perfectione.
ARTICULUS I Utrum Deus sit perfectus » 5o
» n Utrum in Deo sint perfectiones omnium
rerum » 5i
ScMMAE Theol. D. Thomae T. I.
CULT
JS I
»
n
»
m
»
rv
»
V
»
VI
A^rTICULUS I
» n
» m
» rv
ARTICULUS m Utrum aliqua creatura possit esse si-
milis Deo pag. 53
QUAESTIO QUINTA
De bono in communi.
Utrum bonum differat secundum rem
ab ente » 56
Utrum bonum secundum rationem sit
prius quam ens » 57
Utrum omne ens sit bonum » Sg
Utrum bonum habeat rationem cau-
sae finalis » 61
Utrum ratio boni consistat in modo,
specie et ordine. ■ » 63
Utrum convenienter dividatur bonum
per honestum, utile et delectabile. . » 64
QUAESTIO SEXTA
De bonitate Dei.
Utrum esse bonum Deo conveniat . . » 66
Utrum Deus sit summum bonum. . . » 67
Utrum esse bonum per essentiam sit
proprium Dei » 68
Utrum omnia sint bona bonitate divina. » 70
QUAESTIO SEPTIMA
De infinitate Dei.
Utrum Deus sit infinitus » 72
Utrum aliquid aliud quam Deus pos-
sit esse infinitum per essentiam. . . » 74
Utrum possit esse aliquid infinitum
actu secundum magnitudinem. ... » 7 5
Utrum possit esse infinitum in rebus
secundum multitudinem » 79
QUAESTIO OCTAVA
De existentia Dei in rebus.
Utrum Deus sit in omnibus rebus. . . » 82
Utrum Deus sit ubique » 85
Utrum Deus sit ubique per essentiam,
praesentiam et potentiam » 86
» rv Utrum esse ubique sit proprium Dei. . » 88
QUAESTIO NONA
De Dei immutabilitate.
ARTICULUS I Utrum Deus sit omnino immutabilis. . » 90
» n Utrum esse immutabile sit Dei pro-
prium » 9'
64
ARTICULUS I
»
n
»
m
»
IV
ARTICm,US I
» n
» m
94
96
97
98
lOO
104
107
109
1 1 1
112
114
116
119
5o6 INDEX
QUAESTIO DECIMA
De Dei aeternitate.
ARTICULUS I Utrum convenienter definiatur aeter-
nitas , quod est interminabile vitae
tota simul et perfecta possessio. . . pag.
» n Utrum Deus sit aeternus »
» m Utrum esse aeternum sit proprium
Dei »
» rv Utrum aeternitas differat a tempore. . »
» V De difFerentia aevi et temporis .... »
» VI Utrum sit unum aevum tantum. ... »
QUAESTIO UNDECIMA
De unitate Dei.
ARTICULUS I Utrum unum addat aliquid supra ens. »
» n Utrum unum et multa opponantur . . »
» ni Utrum Deus sit unus »
» IV Utrum Deus sit maxime unus »
QUAESTIO DUODECIMA
Quomodo Deus a nobis cognoscatur.
ARTICULUS i Utrum aliquis intellectus creatus pos-
sit Deum videre per essentiam ... »
» n Utrum essentia Dei ab intellectu creato
per aliquam similitudinem videatur. »
» ra Utrum essentia Dei videri possit ocu-
lis corporalibus »
» rv Utrum aliquis intellectus creatus per
sua naturalia divinam essentiam vi-
dere possit »
» V Utrum intellectus creatus ad viden-
dum Dei essentiam aliquo creato
lumine indigeat »
» VI Utrum videntium essentiam Dei unus
alio perfectius videat »
» VII Utrum videntes Deum per essentiam
ipsum comprehendant »
» VIII Utrum videntes Deum per essentiam
omnia in Deo videant »
» IX Utrum ea quae videntur in Deo a vi-
dentibus divinam essentiam per ali-
quas similitudines videantur »
» X Utrum videntes Deum per essentiam
simul videant omnia quae in ipso
vident »
» XI Utrum aliquis in hac vita possit videre
Deum per essentiam » 1 34
» xn Utrum per rationem naturalem Deum
in hac vita cognoscere possimus . . » 1 36
» xra Utrum per gratiam habeatur altior co-
gnitio Dei quam ea quae habetur
per rationem naturalem » iBy
QUAESTIO DECIMATERTIA
De nominibus Dei.
ARTictTLUS I Utrum aliquod nomen Deo conveniat . » 1^9
» n Utrum aliquod nomen dicatur de Deo
substantialiter » 141
» in Utrum aliquod nomen dicatur de Deo
proprie » 143
» rv Utrum nomina dicta de Deo sint no-
mina synonyma » 144
» V Utrum ea quae de Deo dicuntur et
creaturis, univoce dicantur de ipsis. » 146
» VI Utrum nomina per prius dicantur de
creaturis quam de Deo » 1 5o
» vn Utrum nomina quae important rela-
tionem ad creaturas , dicantur de
Deo ex tempore » i52
» vra Utrum hoc nomen Deus sit nomen
naturae » 1^7
» IX Utrum hoc nomen Deus sit commu-
nicabile » i58
» X Utrum hoc nomen Deus univoce di-
catur de Deo per participationem,
secundum naturam , et secundum
opinionem » 160
» XI Utrum hoc nomen Qui est sit maxime
nomen Dei proprium » 162
ARTiciTLUs xn Utrum propositiones affirmativae pos-
sint formari de Deo P^^g- 164
QUAESTIO DECIMAQUARTA
De scientia Dei.
ARTICULUS I
» n'
» rn
» rv
» V
» VI
120
ARTICULUS I
» n
» ra
123
125
127
ARTICULUS I
128
» n
» ra
l32
» rv
» V
i33
» VI
Utrum in Deo sit scientia »
Utrum Deus intelligat se »
Utrum Deus comprehendat seipsum. . »
Utrum ipsum intelligere Dei sit eius
substantia »
Utrum Deus cognoscat alia a se . . . »
Utrum Deus cognoscat alia a se pro-
pria cognitione »
VII Utrum scientia Dei sit discursiva ... »
vin Utrum scientia Dei sit causa rerum. . »
IX Utrum Deus habeat scientiam non
entium »
X Utrum Deus cognoscat mala »
XI Utrum Deus cognoscat singularia ... »
xn Utrum Deus possit cognoscere infi-
nita »
xm Utrum scientia Dei sit futurorum con-
tingentium »
xrv Utrum Deus cognoscat enuntiabilia . . »
XV Utrum scientia Dei sit variabilis ... »
XVI Utrum Deus de rebus habeat scien-
tiam speculativam »
QUAESTIO DECIMAQUINTA
De ideis.
Utrum ideae sint »
Utrum sint plures ideae »
Utrum omnium quae cognoscit Deus,
sint ideae »
QUAESTIO DECIMAS£XTA
• De veritate.
Utrum veritas sit tantum in intellectu. »
Utrum veritas sit in intellectu com-
ponente et dividente »
Utrum verum et ens convertantur. . . »
Utrum bonum secundum rationem sit
prius quam verum »
Utrum Deus sit veritas »
Utrum sit una sola veritas, secundum
quam omnia sunt vera »
» vn Utrum veritas creata sit aeterna ... »
» vin Utrum veritas sit immutabiUs »
QUAESTIO DECIMASEPTIMA
De falsitate.
ARTiciTLUS I Utrum falsitas sit in rebus »
» n Utrum in sensu sit falsitas »
» ra Utrum falsitas sit in intellectu »
» rv Utrum verum et falsum sint contraria. »
QUAESTIO DECIMAOCTAVA
De vita Dei.
ARTictJLUS I Utrum omnium naturalium rerum sit
vivere »
» II Utrum vita sit quaedam operatio. . . »
» ra Utrum Deo conveniat vita ■* »
» rv Utrum omnia sint vita in Deo .... »
QUAESTIO DECIMANONA
De voluntate Dei.
ARTICULUS I
» n
» m
» rv
» V
» VI
» vn
Utrum in Deo sit voluntas »
Utrum Deus velit alia a se »
UtAim quidquid Deus vult, ex ne-
cessitate velit »
Utrum voluntas Dei sit causa rerum. »
Utrum voluntatis divinae sit assignare
aliquam causam »
Utrum voluntas Dei semper impleatur. »
Utrum voluntas Dei sit mutabilis. . . »
vin Utrum voluntas Dei necessitatem re-
bus volitis imponat »
166
168
170
171
172
175
178
179
181
182
i83
184
i86
194
195
196
199
201
204
206
208
210
21 1
212
2l3
214
216
218
220
22!
223
225
226
227
229
23l
233
237
239
240
243
244
INDEX
5o7
ARTICULUS IX Utrum voluntas Dei sit malorum. . . pag.
» X Utrum Deus habeat liberum arbitrium. »
» XI Utrum sit distinguenda in Deo vo-
luntas signi »
» XII Utrum convenienter circa divinam vo-
luntatem ponantur quinque signa. . »
QUAESTIO VIGESIMA
De amore Dei.
ARTlcftrLUS I Utrum amor sit in Deo »
» n Utrum Deus omnia amet »
» in Utrum Deus aequaliter diligat omnia. . »
» rv An Deus semper magis diligat me-
liora »
QUAESTIO VIGESIMAPRIMA
De iustitia et misericordia Dei.
ARTICULUS I Utrum in Deo sit iustitia »
» II Utrum iustitia Dei sit veritas »
» m Utrum misericordia competat Deo . . »
» IV Utrum in omnibus operibus Dei sit
misericordia et iustitia »
QUAESTIO VIGESIMASECUNDA
De providentia Dei.
ARTictn.us I Utrum providentia Deo conveniat. . . »
» n Utrum omnia sint subiecta divinae
providentiae »
» m Utrum Deus immediate omnibus pro-
videat »
» rv Utrum providentia rebus provisis ne-
cessitatem imponat »
QUAESTIO VIGESIMATERTIA
De praedestinatione.
ARTictJLUs i Utrum homines praedestinentur a Deo. »
» n Utrum praedestinatio aliquid ponat in
praedestinato »
» m Utrum Deus aliquem hominem re-
probet »
» rv Utrum praedestinati eligantur a Deo. . »
» V Utrum praescientia meritorum sit causa
praedestinationis »
» VI Utrum praedestinatio sit certa »
» VII Utrum numerus praedestinatorum sit
certus »
» vra Utrum praedestinatio possit iuvari pre-
cibus sanctorum »
QUAESTIO VIGESIMAQUARTA
De libro vitae.
ARTICULUS I Utrum liber vitae sit idem quod prae-
destinatio »
» n Utrum liber vitae sit solum respectu
vitae gloriae praedestinatorum. ... »
» m Utrum aliquis deleatur de libro vitae. »
QUAESTIO VIGESIMAQUINTA
De divina potentia.
ARTICULUS I Utrum in Deo sit potentia »
» n Utrum potentia Dei sit infinita .... »
» in Utrum Deus sit omnipotens »
» rv Utrum Deus possit facere quod prae-
terita non fuerint »
» V Utrum Deus possit facere quae non
facit »
» VI Utrum Deus possit meliora facere ea
quae facit »
QUAESTIO VIGESIMASEXTA
De divina beatitudine.
ARTICULUS I Utrum beatitudo Deo competat .... »
» n Utrum Deus dicatur beatus secundum
intellectum »
» ra Utrum Deus sit beatitudo cuiuslibet
beati »
247
248
249
25o
252
253
255
256
258
259
260
261
263
264
267
268
271
272
274
275
276
281
282
284
286
287
288
290
292
293
295
296
298
3oi
3o2
3o3
ARTicuLUS rv Utrum in Dei beatitudine omnis bea-
titudo includatur pag. 304
QUAESTIO VIGESIMASEPTIMA
De processione divinarum Personarum.
ARTicuLus i Uttum processio sit in divinis »
» II Utrum aliqua processio in divinis ge-
neratio dici possit »
» in Utrum slt in divinis alia processio a
generatione verbi »
» rv Utrum processio amoris in divinis sit
generatio »
» v Utrum sint plures processiones in di-
vinis quam duae »
QUAESTIO VIGESIMAOCTAVA
De relationibus divinis,
ARTICULUS I Utrum in Deo sint aliquae relationes
reales »
» n Utrum relatio in Deo sit idem quod
sua essentia »
» m Utrum relationes quae sunt in Deo,
realiter ab invicem distinguantur . . »
» rv Utrum in Deo sint tantum quatuor
relationes reales , scilicet paternitas ,
filiatio, spiratio et processio »
QUAESTIO VIGESIMANONA
De Personis divinis.
ARTicuLUS i De definitione personae »
» n Utrum persona sit idem quod hjrpo-
stasis, subsistentia et essentia .... »
» m Utrum nomen personae sit ponendum
in divinis »
» rv Utrum hoc nomen persona significet
relationem »
QUAESTIO TRIGESIMA
De pluralitate Personarum in divinis.
ARTicuLUS I Utrum sit ponere plures personas in
divinis »
» II Utrum in Deo sint plures personae
quam tres »
» in Utrum termini numerales ponant all-
quid in divinis »
» rv Utrum hoc nomen persona possit esse
commune tribus personis »
QUAESTIO TRIGESIMAPRIMA
De his quae ad unitatem vel pluralitatem
pertinent in divinis.
ARTICULUS I Utrum sit trinitas in divinis »
» II Utrum Filius sit alius a Patre .... »
» ra Utrum dictio exclusiva solus sit ad-
denda termino essentiali in divinis. »
» rv Utrum dictio exclusiva possit adiungi
termino personali »
QUAESTIO TRIGESIMASECUNDA
De divinarum Personarum cognitione.
ARTtcuLUS I Utrum Trinitas divinarum Personarum
possit per naturalem rationem co-
gnosci »
» n Utrum sint ponendae notiones in di-
vinis »
» ra Utrum sint quinque notiones »
» rv Utrum liceat contreu-ie opinari de no-
tionibus »
QUAESTIO TRIGESIMATERTIA
De persona Patris.
Utrum competat Patri esse principium. »
Utrum hoc nomen Pater sit nomen
proprie divinae personae »
Utrum hoc nomen Pater dicatur in
divinis per prius secundum quod
personaliter sumitur »
3o5
3o9
3ii
3i3
3i5
3x8
321
324
325
327
33o
33i
333
336
337
339
341
343
344
345
347
ARTICULUS I
» n
m
349
35i
355
357
358
359
36o'
5o8
INDEX
365
368
369
372
373
ARTicuLUS rv Utrum esse ingenitum sit Patri pro
prium V^S- ^^^
QUAESTIO TRIGESIMAQUARTA
De persona Filii.
ARTictJLUS I Utrum Verbum in divinis sit nomen
personale »
» n Utrum Verbum sit proprium nomen
Filii »
» m Utrum in nomine Verbi importetur
respectus ad creaturam »
QUAESTIO TRIGESIMAQUINTA
De Imagine.
ARTICULUS I Utrum Imago in divinis dicatur per-
sonaliter »
1 » n Utrum nomen Imaginis sit proprium
Filii »
QUAESTIO TRIGESIMASEXTA
De persona Spiritus Sancti.
ARTICULUS I Utrum hoc nomen Spiritus Sanctus
sit proprium nomen alicuius divi-
nae personae »
» n Utrum Spiritus Sanctus procedat a
Filio »
» m Utrum Spiritus Sanctus procedat a
Patre per Filium »
» rv Utrum Pater et Filius sint unum prin-
cipium Spiritus Sancti »
QUAESTIO TRIGESIMASEPTIMA
De nomine Spiritus Sancti quod est Amon
ARTICULUS I Utrum Amor sit proprium nomen Spi-
ritus Sancti »
» n Utrum Pater et Filius diligant se Spi-
ritu Sancto »
QUAESTIO TRIGESIMAOCTAVA
De nomine Spiritus Sancti quod est Donum-
ARTicuLUS I Utrum Donum sit nomen personale . »
» n Utrum Donum sit proprium nomen
Spiritus Sancti »
QUAESTIO TRIGESIMANONA
De Personis ad essentiam relatis.
375
376
382
383
387
389
392
393
ARTictTLUS I Utrum in divinis essentia sit idem
quod persona »
» n Utrum sit dicendum tres Personas esse
unius essentiae »
» m Utrum nomina essentialia praedicen-
tur singuiariter de tribus Personis. »
» rv Utrum nomina essentialia concreta pos-
sint supponere pro persona »
» V Utrum nomina essentialia in abstraclo
significata possint supponere pro
persona »
» VI Utrum personae possint praedicari de
nominibus essentialibus »
» vn Utrum nomina essentialia sint appro-
prianda Personis »
» vra Utrum convenienter a sacris Docto-
ribus sint essentialia Personis at-
tributa »
QUAESTIO QUADRAGESIMA
De Personis in comparatione ad relationes
sive proprietates.
ARTICULUS I Utrum relatio sit idem quod persona. »
» n Utrum personae distinguantur per re-
lationes »
» ra Utrum, abstractis per intellectum rela-
tionibus a personis, adhuc remaneant
hypostases »
» rv Utrum actus notionales praeintelligan-
tur proprietatibus »
396
398
399
401
404
406
407
408
411
4i3
416
418
QUAESTIO QUADRAGESIMAPRIMA
De Personis in comparatione ad actus notionales.
ARTICULUS I
Utrum actus notionales sint attribuendi
personis
II Utrum actus notionales sint voluntarii.
III Utrum actus notionales sint de aliquo.
rv Utrum in divinis sit potentia respectu
actuum notionalium
V Utrum potentia generandi significet re-
lationem, et non essentiam
VI Utrum actus notionalis ad plures per-
sonas terminari possit
QUAESTIO QUADRAGESIMASECUNDA
P^^g-
421
422
426
428
43o
432
De aequalitate et similitudine divinarum Personarum
ad invicem.
ARTICULUS I
ra
V
VI
Utrum aequalitas locum habeat in di-
vinis »
Utrum persona procedens sit coaeterna
suo principio, ut Filius Patri »
Utrum in divinis personis sit ordo na-
turae »
Utrum Filius sit aequalis Patri secun-
dum magnitudinem »
Utrum Filius sit in Patre, et e converso. »
Utrum Filius sit aequalis Patri secun-
dum potentiam »
QUAESTIO QUADRAGESIMATERTIA
De missione divinarum Personarum.
ARTICULUS I
ARTICULUS I
II
lU
Utrum alicui Personae divinae conve-
niat mitti »
II Utrum missio sit aetema, vel tempora-
lis tantum »
III Utrum missio invisibilis divinae Per-
sonae sit solum secundum donum
gratiae gratum facientis »
IV Utrum Patri conveniat mitti »
V Utrum Filio conveniat mvisibiliter mitti. »
VI Utrum missio invisibilis fiat ad omnes
qui sunt participes gratiae »
VII Utrum Spiritui Sancto conveniat visibi-
liter mitti »
vin Utrum nulla Persona divina mittatur
nisi ab ea a qua procedit aeternaliter. »
QUAESTIO QUADRAGESIMAQUARTA
De processione creaturarum a Deo, et
de omnium entium prima causa-
Utrum sit necessarium omne ens esse
creatum a Deo »
Utrum materia prima sit creata a Deo. »
Utrum causa exemplaris sit aliquid prae-
ter Deum »
Utrum Deus sit causa finalis omnium. »
435
438
439
441
442
443
445
446
447
449
45o
45i
452
454
rv
455
457
460
461
ARTICULUS
I
»
II
»
iti
»
rv
»
V
»
VI
QUAESTIO QUADRAGESIMAQUINTA
De modo emanationis rerum a primo principio.
Utrum creare sit ex nihilo aliquid facere. »
Utrum Deus possit aliquid creare. . . »
Utrum creatio sit aliquid in creatura . »
Utrum creari sit proprium composito-
rum et subsistentium »
Utrum solius Dei sit creare »
Utrum creare sit proprium alicuius
Personae »
Utrum in creaturis sit necesse inveniri
vestigium Trinitatis »
» vin Utrum creatio admisceatur in operibus
naturae et artis »
QUAESTIO QUADRAGESIMASEXTA
De principio durationis rerum creatarum.
ARTICULUS i Utrum universitas creaturarum semper
fuerit »
» II Utrum mundum incoepisse sit articu-
lus fidei » 481
vn
464
465
466
468
469
474
475
476
478
INDEX
ARTicuLus m Utrum creatio rerum fiierit in princi-
pio temporis P^^E-
QUAESTIO QUADRAGESIMASEPTIMA
De distinctione rerum in commtinl.
ARTICULUS I Utrum rerum multitudo et distinctio
sit a Deo »
» n Utrum inaequalitas rerum sit a Deo. »
» . ra Utrum sit unus mundus tantum ... »
QUAESTIO QUADRAGESIMAOCTAVA
De distinctione rerum in speciali.
ARTICULUS I Utrum malum sit natura quaedam . . »
» n Utrum malum inveniatur in rebus . . »
483
485
486
488
490
492
ARTictn,us ni Utrum malum sit in bono sicut in
subiecto I"^g-
» rv Utrum malum corrumpat totum bonum. »
» V Utrum malum sufficienter dividatur per
poenam et .culpam »
» Yt Utrum habeat plus de ratione mali
poena quam culpa »
QUAESTIO QUADRAGESIMANONA
De causa mali.
Sog
493
494
496
497
ARTICULUS l
» n
m
Utrum bonum possit esse causa mali. »
Utrum summum bonum , quod est
Deus, sit causa mali »
Utrum sit unum summum malum,
quod sit causa omnis mali »
499
5oi
5o2
IMPRIMATUR
Fr. Raphael Pierotti Ord. Praed. S. Pal. Ap. Magister.
IMPRIMATUR
lulius Lenti Patr. Constantinop. Vicesgerens.
I « rN it ^ WWf
B Thomas Aquinas, 3aint
765 Opera orania
T5
1882
t.4
PLEASE DO NOT REMOVE
CARDS OR SLIPS FROM THIS POCKET
UNIVERSITY OF TORONTO LIBRARY