Skip to main content

Full text of "[Opera];"

See other formats


Digitized  by  tiie  Internet  Arcinive 

in  2010  witii  funding  from 

University  of  Toronto 


Iittp://www.archive.org/details/operaovidv03ovid 


I    .     : 


LL      ,,  Cl.Seir^. 

0965  M 

P.  0VIDIV8  NA80 


EX  ITERATA  K  MERKELII  RECOGNITIONE 


VOL.  III 


TRISTIA.  IBIS.  EX  PONTO  LIBRI 
FASTI 


o 


LIPSIAE  -^'V* 


^/  I  (  ^ 


IN   AEDIBVS    B.  G.  TEVBNEKl 
MDCCCLXXXIV 


HPSIAJB,   xyPIS  B.  G.  TEUEl^Efil 


In  hoc  volumine  sola  Tristia  sunt,  quae  appavatum 
criticum  qualem  oportet,  nondum  habent.  recensuit  ea 
R.  Ehwald  vir  doctissimus  meo  rogatu,  arbitratu  et  doc- 
trinae  instrumento  suo,  collato  Florentiae  codice  Marciano 
lacunoso  (desunt  partes  I  I  ad  V  10,  III  vii  ad  IIII  i  12, 
IIII  VII  6  ad  finem)  et  adhibitis  de  integro  aliquot,  quos 
usurpaveram.  de  quibus  cum  summatim  dici  non  condu- 
cat,  nec  ubertatem  vindiciarum  editionis  exilitas  recipiat, 
coniimcta  haec  omnia  alio  loco  propediem  nos  demeritura 
auguror. 

Reliqua  Nasoniana  haec  poesis  supeUectilem  compa- 
ravit.  libri  temporum  ordine  plerumque  dispositi,  cu- 
iusque  saeculi  aliquam  multi,  ut  aetatum  proprietates, 
fallaciae,  nugae  translaticiae  appareant.  in  quo  quidem 
genere  nihil  admodum  novum  reperietur ;  eonfirmatur  quae 
aliunde  in  transcursu  parta  notitia  haerere  potuit.  sed 
notabile,  quanta  in  his  scriptis  aequabilitate  inter  tot 
discrimina  et  diverticula  paradosis  vetus  et  una  persti- 
terit,  quam  in  aliis  graviter  concussam  prope  etiamnum 
fluctuare  videmus.  nam  quod  codices  quidam  Ibidis  et 
Fastorum  saec.  xn  discedunt  in  scripturas,  quae  recen- 
sionum  priscarum  esse  potuerunt,  cuius  tamen  fidei  modus 
est  faciendus,  ea  re  sustentari  videntur  compagis  universae 
eae  partes,  quae  controversae  non  sunt. 

Ita  fit,  ut  siqua  paulo  acrior  et  intentior  cura  critica 
ad  partes  vocetur,  tota  ea  conferenda  sit  in  hanc,  quae  a 
saeculo  X,  in  Ibide  XII,  profluxit,  carminum  conformatio- 


IV 

nem.  ea  est  fideiussorum  commendatio ,  qua  maiorem 
non  multi  scriptores  habent;  cui  nec  si  adessent  libri 
uno  aut  altero  saeculo  vetustiores,  momenti  multum  acce- 
dere  posse  putaveris.  quem  admodum  saeculum  X  ab 
effrena  saeculorum  XI  et  XII  interpolatione  abesse  creditur, 
ita  scribarum  rusticitate,  quantum  memini,  convenit  cum 
saeculis  proximis  superioribus,  ceteroquin  capitalis  scrip- 
turae  exemplaria  saepe  secutis.  ita  ijDse  Ponticorum  liber 
Hamburgensis  neque  bonitate  scripturarum  neque  ipsis 
scribarum  mendis  longe  distat  a  fragmento  Guelferbytano, 
veteris  alicuius  recensionis  progenie.  scriptum  hoe  fuit 
saeeulo  septimo;  littei"atura  utitur  eadem,  qua  codex 
Augustini  Bellovacensis  anni  DCXXV  (Ribbeckii  Prol. 
Verg.  p.  232). 

Sed  tamen  veteris  originis  libros  illa  aetate  multos 
superfuisse  aut  intemeratos  mansisse  non  probabile  est, 
postquam  Romani  imperii  ruina  bonarum  artium  proven- 
tum  in  Urbe  obti'ivit,  in  provinciis  repressit.  barbaries  illa 
si  forte  poetae  exemplar  unum  residuum  fecit  aut  de- 
scribi  passa  est,  id  quod  in  multis  scriptoribus  factum, 
quae   pridem   interpolata  in  eo  fuerunt,   rata  habebantur. 

Novem  sunt  saecula,  quibus  Ovidii  censores,  admira- 
tores,  imitatores,  nomen  mutuati  aut  ementiti  numquam 
defuerunt,  versus  haud  raro  apud  scriptores  a  libris  nostris 
discrepantes  proferuntur,  sed  de  interpolatione  non  plus 
quam  apud  Horatium  testimonii,  grammaticorum  et  litte- 
ratorum  curae  nulla  eius  modi,  uti  de  Lucano,  luvenale, 
mentio  est.  in  poesi  ipsa,  Halieuticis,  Heroidibus,  Meta- 
morphosibus  iuterpolationis  rhetoricae  aut  grammaticorum 
satis  manifesta  sunt  indicia,  sed  in  locis  ipsis  gravissimis 
adeo  indiscretae  eae  professiones,  incertae  aetates,  confusae 
eruditionis  et  inscitiae  notae,  nihil  ut  generatim  constitui 
aut  in  huius  de  tertio  volumine  quaestionis  usum  converti 
possit.  non  dubito,  quin  de  eo  cogitatum  sit,  quod  in 
primo  volumine  librorum  egregiorum  beneficio,  si  ipsi  ad- 
eantur,  fortasse  facultatem  habeat,  ut  liber  archetypus 
informetur    eiusdem    aetatis    ac    Lucretianus    Lachmanni, 


saeculi  quarti  aut  quinti:  quem  credibile  foret  Horatianis 
et  Vergilianis  similem  spuria  vetera,  difficilia  inventu,  ser- 
vasse,  sed  alterum  tantum  noviciae  originis  omissione  in- 
dicaturum. 

Sunt  etiam  in  hoc  volumine  quae  non  eodem  a"evo 
prodisse  videantur;  ac  librorum  bonitas  poterat  de  arche- 
typo  admonere.  sed  cognati  qui  dici  possint,  praeter- 
quam  Ponticorum  qui  se  excipiunt,  ex  omni  numero  duos 
non  invenio,  nedum  a  saeculo  quinto  qui  repetantur  et 
archetypi  effigiem  resuscitent.  aliud  observavi,  quod  non 
aliquot  carminis  alicuius  codicum  affimitatis,  sed  veteris 
cuiusdam  operum  contubernii  significationem  mihi  habeat, 
nec  unius  archetypi  conformationem  quod  designet,  sed 
archetyporum  omnium  eum  habitum,  de  quo  quaerimus; 
nec  tantum  intei^polationem  duplicem,  quae  sit  ultra  citra- 
que  saecuhim  quintum,  sed  tertiam  archetyporum  ipsorum. 
singulare  est  ac  prorsus  fortuitum,  non  quod  ad  aevi 
obscurissimi  reconditiora  pernoscenda  multum  conferat, 
sed  quod  propemodum  sufficiet  ad  ea,  quae  in  pi'ae- 
senti  ingravescunt,  utiliter  expedienda. 

Antehac  versuum  proscribendorum,  eiciendorum  legi- 
tima  ratio  nulla  erat,  nisi  ubi  idoneo  suppetente  apparatu 
qui  adessent  in  recentioribus  libris,  abessent  ab  antiquio- 
ribus.  sunt  enim  eodem  loco  quo  vocum  et  locutionum 
contaminationes  et  ex  saeculi  cuiusque  eruditionis  penu 
nati.  ea  norma  si  facile  carendum,  ubi  prorsus  absona 
occurrunt,  quod  rarius  in  melioribus  libris,  utendum  ta- 
men  saepenumero  in  re  ancipiti.  sed  in  hoc  volumine 
versuum  eorum  exiguus  innotuit  numerus.  saeculi  XIII 
in  Ponticis  lacunarum  supplementa  quaedam,  ut  II  II  32, 
IIII  III  44,  in  Ibide  quae  adnotavi  p.  417,  419,  in  Fastis 
paucula,  nihil,  quod  ad  poetarum  latinorum  aequalium 
nitorem  accedat,  quamvis  interpolatorum  eius  saeculi  in 
dictione  varianda,  synonymis  salvo  metro  inferciendis  pe- 
culiaris  sit  vel  facilitas,  vel  intemperies  et  temeritas,  cuius 
exempla  ubivis  extant;  qui  Ponticorum  libri  IIII  paginis 
Korn.   scripturas   codicum   BCDLP    quaesiverit,    inveniet 


VI 

tema  minimum,  p.  121  novem.  revincuntur  ea  facile 
omnia  saeculi  xii  libris,  qui,  quod  nec  alias  rarum, 
plerique  non  vulgaris  sunt  commatis,  nec  sui  temporis 
quidem  naevis  deformantur.  versus  integri  aut  disticha, 
quae  in  Fastis  repudiandi,  aut  sunt  antiquiorum  appen- 
dices,  ut  II  202,  aut  ipsa  paulo  sunt  antiquiora,  ut  quae- 
dam  libri  VI.  nihil  de  illo  genere  interpolationis,  quae 
saeculis  xii  et  xi  importuna,  deliberata,  pervicax  gras- 
sata  est,  scholarum,  ut  videtur,  usibus  affinis.  mutan- 
tur  quae  scrupulum  iniciebant,  ut  Met.  VII  636  VIII  237, 
inserantur  versus  interpretationis  aut  exercitionis  causa, 
quos  ibidem  plus  viginti  codicis  M  testimonio  expuli;  peri- 
phrases  versuum  pauculorum  mirifice  excrescunt  VIII  596, 
655,  696.  leviter  haec  i^raevalent  in  pericopis  fabularum 
scholis  aptiorum,  sed  toto  corpore  inveniuntur:  putes  prod- 
isse  e  museo  veteris  alicuius  scholarum  patroni,  qualis 
ille  Erchenbaldus,  qui  —  ecclcsiae  Inclitus  antistes  libros 
perlegerat  omnes^  Inter  quos  istum  —  libellum  Correxit 
per  se  studiosi  dogmatis  arte,  Fdlsa  catus  radens  et  congrua 
sensibus  addens.  ille  quidem  saeculo  decimo  exeunte: 
sed  tamen  ab  undecimo  interpolatioues  Pindari  Thebaui 
aliorumque  poematum  repeti  video,  ipse  codex  Laur.  Me- 
tam.  vix  recentior;  certe  Ursinianus  Fastorum,  qui  eadem 
farragine  scholastica,  paulo  quam  in  Laur.  et  Erf.  cru- 
diore,  oppletus  est,  ineunte  saec.  XI  scriptus  videbatur. 
habet  primus  distichon  ea  aetate  dignum  VI  739  740  et 
tria  VI  270  ad  276,  quae  magni  interforet  sciri,  potue- 
rintne  tunc  temporis  ab  homine  docto  Benedictino  e 
Lactantio  confingi;  si  potuerunt,  nec  alia  Fastorum  et 
Ponticorum  ad  saec.  vi  referri  necesse  fuerit. 

Saeculi  X  habemus  librum  Petavianum  Fastorum  et, 
quantum  i^uto,  Hamburgensem  Ponticorum,  quippe  cuius 
scriptura  plane  cum  Horatii  Orellianorum  uno  conveniat, 
nec  a  Thuaneo  epithalamii  Catulli  nisi  spatiosiore  paulo 
litteratura  discedit.  Petaviani  et  Hamburgensis  men- 
dorum  idem  genus  est,  Petaviani  crebriora;  interpolatio 
verborum,  quam  djcere  velim,  nulla  in  insubidis  illis,  quas 


VII 

olim  in  ed.  Teiibn,  p.  IX  e  Fastis  enotavi,  aut  quod  Korn 
mihi  opposuit  p.  XII.  versus  aut  disticlia  in  Petaviano 
suspicionem  praeterquam  obiter  quibusdam  movisse  non 
invenio,  omittit  adeo  II  203  204.  de  Hamburgensi  autem 
verissime  contra  me  Korn  dixit. 

Sunt  in  hoc,  sunt  in  Ibidis  et  Fastorum  libris  egregiis 
haud  adeo  pauca,  quae  paulo  antiquiorum,  si  superessent, 
auctoritate  expungi  potuisse  vix  negaveris,  cum  confluxisse 
novem  saeculorum  decursu  in  decimi  libros  aeque  consen- 
taneum  sit,  ac  verborum  interpolationes  undecimi,  duo- 
decimi  coaluisse,  quod  saepe  videas,  cum  recentissimis  tertii 
vel  quarti  decimi.  nec  multum  refert,  gravia  an  leviora 
in  talibus  culpemus,  cum  perinde  miserum  sit,  pessimos 
aut  mediocres  versus  in  poeta  relinqui  sola  testium  red- 
arguentium  penuria.  poterant  interdum  adeo  utiliter  aman- 
dari,  quae  placuerunt  aut  adhuc  placent. 

Diu  est  ex  quo  de  hoc  genere  data  opera  dispectum 
non  est.  Nic.  Heinsius,  venerabile  nomen,  notare  solebat, 
quidquid  colorem  Ovidianum,  quod  aiebat,  non  haberet; 
sed  de  eo  colore  remissius  paulo  et  clementius  statuebat, 
argutiolas,  calamistros,  ludicra  insipientium  interpolatorum 
interdum  contra  ipsam  bonorum  librorum  fidem  admittebat: 
ut  mirum  non  sit,  si  quae  ab  antiquis  de  poeta  sua  vitia 
amante  graviter  et  scienter  observata  sunt,  recrudescunt 
hodie  inique  et  proterve.  Bentleius  modicum  verriuum 
numerum,  admodum  ccxxx,  proscripsit,  causas  non  ex- 
posuit.  fecit  hoc  ubique  lo.  Schraderus,  sermonis  et 
sententiarum  convenientiae  castigEttor  exactissimus,  vir  in- 
geniosus,  in  Emendationibus  et  schedis  ineditis:  sed  nescio 
quo  fato  quam  meruit,  laude  fraudatus  est,  adeo  ut  de 
Tristibus  et  Ibide  quae  publicavit  vel  hodie,  puto,  insuper 
habeantur.  post  hunc,  qui  obiit  ante  ipsos  annos  cen- 
tum,  et  paucissimos,  qui  vestigia  presserunt,  omnis  ea 
quaestio  elanguit,  donec  novissime  aliquantum  resuscitata 
est,  idque  bifariam.  cum  e  librorum  optimorum  penu 
non  nulla  poetae  nervosiora  et  signatiora  deprompta  sunt, 
id  quoque  temptatum  est,  ut  comparatis  inter  se  quae  vel 


VIII 

per  se  suspiciosa,  vel  a  libris  convicta  essent,  interpola- 
tiouis  genera  quaedam,  aetates  adeo,  in  Metamorphosibus 
maxime,  indagarentur;  id  quod  ad  liquidum  exploratum 
umquam  iri  profecto  spei  minimum  erat.  gravius  fuit, 
quod  sub  idem  tempus  quaestio  illa  perpetua  Horatiana 
ad  Ovidium  permanavit,  qua  vel  sine  libris  ratio  et  quod 
oportet  spectatur,  loci  ampliores  quam  apud  Scbraderum 
damnantur,  quod  ad  sollicitam  illius  industriam  interior 
rei  poeticae  intelligentia  accedit.  neque  aliam  ob  rem 
vir  eximius  Horatianae  artis  stateram  Heroidibus  potissi- 
mum  admovit,  quam  quod  in  eo  genere  argumeuti  et 
lineamentorum  quandam  circumscriptionem  et  normam  vi- 
dit,  velut  artis  Praxiteleae,  certe  paulo  alius  modi  quam 
ethologiarum,  quas  ferunt,  rhetoricarum:  quod  poetae  pro- 
positum  si  teneas,  intersiticiorum  discrimina  apparebunt. 
digna  admiratione  ea  Lehrsii  disputatio  et  quae  reve- 
renter  habeatur;  sed  aegre  facultatem  habet  in  scriptis 
a  poeta  rudibus  et  imperfectis  relictis  aut  ab  arte  et 
limatiore  cura  ipso  profitente  alienis,  cuius  modi  praeter 
primum  volumen  sunt  omnia. 

Accedit  nunc  quod  quae  in  his  requirebantur ,  ut 
locorum  insiticiorum  ambitus  et  terminatio,  ut  origo  mul- 
tiplex,  ut  praeter  nimis  manifesta  alia  quoque  indicarentur, 
ea  praesto  sunt  inter  tertii  voluminis  dotes,  librorum  bene- 
ficio  et  adiumento  illo,  de  quo  indicatum  siii^ra  et  in 
proximis  exponendum.  erunt  fortasse,  quae  ad  Metamor- 
phoses  aut  alia  reciprocari  possint:  eodem  quo  illic  et  in 
Heroidibus  loco  manebunt  tantum,  quae  pai"tes  ante  sae- 
culum  quintum  adiectae  sunt,  de  quibus  utrobique  Hora- 
tiana,  quam  dicere  hibet,  disceptatione  opus  erit. 

Sed  satis  raro  hoc  usu  veniet  praeterquam  in  Ibide, 
quod  opusculum  interpolationis  suspicionem  prope  nemini 
movit  praeter  lo.  Schraderum.  is  in  Emendationibus 
et  schedis  idiographis  more  suo,  omissa  rerum  aliarum 
censura,  quae  inelegantia  et  incongrua  putabat,  satis 
multa  notavit.  quaedam  versibus  transpositis  satis  ope- 
rose    concinnabat;    sed    egregie    et  adposite   hos,    34   37 


IX 

38  35  36:  versus  expunctos  volebat  triginta  sex:  131 
132,  1-11  142  'dist,  eiic;  si  omittas,  nihil  deerit',  157  158 
'forta&se  spur.',  231  232  ^dist.  spur.,  abiecto  nexus  melior, 
retento  impeditus',  337  'locum  suspectum  facit,  tamen 
distichon  vix  eiici  potest',  355  356  in  Emendationibus, 
409  410  Variat  poeta,  aut  dist.  spur.',  417  418  'suspectum 
distichon',  433  434  et  437  438  in  Em.,  439  440  'mihi 
spurii  videntur',  461  462  in  Em.,  475  'an  dist.  spur.?', 
499  500  et  507  508  in  Em.,  539  540  'mirum  exem- 
plum  inter  tot  dissimilia',  563  564  in  Em.,  565  ^quod 
probrum  luit.?',  601  602  'spur.  f.  dist.',  637  638  'melius 
f.  aberit',  arguebat  praeterea  locutiones  incompositas: 
142  ^mores  oderit  imibra  vix  satis  forte';  154  ^gelidas 
tnanus  vix  fero;  in  ora^  157  os,  160  ad  ora  ingrata  re- 
petitio';  334  ^lustravit  non  diuturna  nugae  niTgarum';  399 
^mira  locutio';  401  'latinitas  male  defensa  a  Burm.';  459, 
461  ^illam,  illo  suspectum  mihi';  476  ^aetherii  vindicis 
displicet,  est  ex  Pont.  IIII  VIII  60;  ut,  ut,  ut,  ut,  ut  in- 
eptissime';  582  ^tecum,  tuum,  584  tuae  non  placet' ;  601 
'mira  comp.';   604  'deest  apodosis'. 

Poterat  multa  addere,  quae  debilem  versificatorem 
produnt,  maxime  epitheta  praepostere  posita;  quae  prope 
sensu  cassa  sunt  337  vita  invisa  500  invito  deo  618  leve 
iter  633  ignibus  atris,  vel  supra  modum  languent,  402 
impius  553  infelix  543  duris  saxis  591  liquidis  (ita 
enim  legendum)  undis.  fabularum  ipsarum  quem  admodum 
unam  337  ab  interpolatore  detortam  notavit,  de  qua 
posthac  dicetur,  ventosa  hominis  levitas  patet  449,  ubi 
ibin  avem  devotam  a  Callimacho  narrat,  quo  optimus 
Schneiderus  Call.  II  p.  278  deceptus  est;  492,  iibi  ser- 
monis  titubantia  corrigi  non  debebat;  539,  ubi  prorsus  ine- 
ptit.  fabularum  argumenta  aliquot  mutata  paulum  elocu- 
tione  iterata  esse  a  poeta,  quod  nemo  dubitat,  Schraderus 
impense  negabat:  mihi  ijlurimae  nimis  vulgares  et  ieiunae 
ne  semel  quidem  quae  ponerentur,  dignae  videntur.  ut 
puto,  risum  adversai-io  excutere  debuerunt  quae  sunt  de 
puei-ulis  434  435  483  545,  aut  Glauco  in  mellis  dolio  suffo- 


X 

cato  537,  aut  Tiberino  et  Glauco  Anthedonio,  514,  556, 
qui  dei  facti,  aut  mulierum  exempla  multa. 

Pleraque  baec  antiquiora  sunt  scboliis,  e  quorum  in- 
eptiis  fraudis  latissime  iam  grassantis  quasi  recinere  can- 
tilenam  facile  suspiceris.  vix  tamen  in  carminis  para- 
dosi  insaniae  illius,  qua  fabulae  finguntur  et  versus  pro- 
cuduntur,  vestigia  apparent  praeter  scrijDturas,  velut  499 
539,  et  fortasse  nomina  quaedam  fallaciis  illis  adcommo- 
data:  inter  fabulas  ignotissimas  XXX  nulla  est,  quae  elo- 
cutionis  barbarie  laboret,  quamquam  461  et  475  Scbraderus 
proscribebat;  si  de  Terei  434  et  Protcum  517  suspican- 
dum  sit,  non  sunt  certe  fabulae  fictitiae.  scholiorum 
aetatem  EUisius,  strenuissimus  inaccessorum  investigator, 
indicavit  saeculum  qiiintum,  cuius  exempli  Vergilium 
grammaticum  per  A.  Maium  cognitum  habemus.  neque 
aliud  invenio  tempus,  quo  potius  consentaneum  sit  gestum 
esse,  quod  supra  indicabam,  ut  exemplar  unum  Ovidii 
haberetur,  situ  afi^ectum,  quod  cum  ex  aliis  suppleri  non 
potuerit,  novae  interpolationis  causam  dederit;  tum  qui- 
dem  ineruditae,  ut  aetas  erat,  sed  paulo  elegantiore  et 
poetis  sexti  vel  septimi  saeculi  digna  insecuta,  ut  ea 
propter  a  quinto  coeptam  statuam. 

Quae  igitur  ante  saec.  v  in  Ibide  interpolata  sunt, 
eo  loco  licebit  habeantur,  quo  vetustiora  Metamorphoseon 
supplementa.  utraque  a  genuinis  satis  aegre  interdum 
discernuntur,  idque  praecipue  in  Ibide.  in  Metamm.  quae- 
dam  cancellis  notari  poterant  ad  indicandos  terminos,  arti- 
fieii  genus  et  originem  interpolationis,  aut  pristinae  ora- 
tionis  continuationem  et  tenorem  sistendum:  in  Ibide  eius 
modi  nihil  prope  est,  quod  satis  per  se  pateat;  distichis 
omnia  definiuntur.  sed  commode  a  Metamorphosibue  Ibi- 
dis  Ponticorum  Fastorum  condicio  in  hoc  differt,  quod 
quae  m  his  post  saeculum  quintum  accessit  interpolatio, 
a  vetustiore  ita  segregatur,  ut  haec  cei-te  pars,  non  opi- 
nionis  aliquo  arbitrio,  sed  librorum  aiit  testimonio  aut  admi- 
niculo,  cancellis  insigniri  potuerit.  id  quomodo  simplici 
una'et  ex  propatulo  observatione  efifectum  sit,  nunc  exponam. 


XI 

Interpolationis  certa  indicia  Ibidis  libri  veteres  imo 
tantum  in  loco  habent,  vv.  131  132,  quod  distichon  cum 
suspicionem  numquam  moverit,  in  optimo  tamen  Ellisii 
codice  G  abest;  substitutum  est  illud  Finiet  illa  dies^  qitae 
te  mihi  siihtraliet  olim;  Finict  illa  dies,  quae  tihi  tarda  venit, 
quod  in  plerisque  Ellisii  et  nostris  libris  inter  vv.  130 
et  131  ed.  nostrae,  in  uno  Ellisii  et  meo  optimo  A 
post  132  perscriptum  est.  hoc  igitur  ab  Heinsio  et 
Bentleio  spurium  habitum;  'nihil  verias'  iudicante  Schra- 
dero.  tamen  verius  hoc  puto,  utrumque  subditivum 
esse,  sed  alterum  interpolatoris  paulo  prudentioris,  quam 
qui  Finiet  rell.  neglecta  versuum  133  134  iunctura 
scripserat.  quod  postquam  in  margine  correctum,  utrum- 
que  distichon  promiscue  per  libros  traditum  est,  ordine 
variato;  qua  re  factum  est,  ut  qui  Finiei  rell.  ante  133 
nostr.  ed.  posuissent,  hoc  distichon  133  134  expungendum 
putarent;  de  quo  posthac  dicetur.  atque  haec  demum 
violenta  et  deliberata  est  interpolatorum  machinatio,  nec 
ipsa  multo  recentior,  ut  posthac  apparebit:  distichorum 
illorum  fabrica  minime  dolosa;  repertam  enim  in  codice 
archetypo  lacunam  fuisse  arbitror.  quam  fuisse  triam, 
non  duorum  versuum  arguit  mihi  v.  130,  cuius  sententia 
insipida,  neque  ad  vv.  123  124,  neque  ad  ea,  quae  se- 
quuntur,  satis  adcommoda,  ubi  mortis  supplicia  non  prae- 
cipue,  sed  alternatim  post  aerumnas  vitae  vv.  251  ad 
274,  343  ad  361,  415  ad  432,  451  ad  458,  537  ad  544, 
561   ad  566  denuntiantur. 

Lacunarum  resarciendarum  pericula  saepissime  in 
codicibus  veteribus  a  librariis,  quos  alibi  vitasse  talia  et 
perspexisse  videas,  maxime  in  Ponticis,  exhibentur.  in- 
dicia  sunt  sententiae  bifariam  aut  aliqui  variatae,  sive 
in  diversis  libris  seorsum,  sive  in  eodem  continuatae  re- 
periuntur;  si  ordo,  quo  positae,  non  constat;  si  remotis 
eis  quae  relinquitur  oratio,  hiscit  et  claudicat;  si  in  eodem 
disticho  pars  altera  utra,  hexameter  vel  pentameter,  aut 
varie  concepta,  uti  habes  in  Trist.  I  VIII  33,  aut  in  bonis 
libris  omissa*  est. 


XII 

Haec  quia  propemodam  omnia  in  illo,  de  quo  exorsus 
sum,  loco  deprehenduntur,  librorum  ipsorum  hanc  inter- 
polationis  significationem  dixi.  tantum  de  pentametro  130 
evidentia  eorum  nulla  erat;  quam  opinionem  posui,  ad- 
miniculo  utitur  eorum,  quae  sequuntur.  siquando  eius- 
dem  modi  iudicium  ferendum  sit,  de  simili  firmamento 
providendum  erit. 

Versuum  singulorum  lacunae  in  codicibus  satis  ve- 
tustis  longe  sunt  frequentiores ,  quam  expectaveris,  ubi 
metro  elegiaco  librarionm  adcuratio  sustentari  poterat. 
sed  aliquo  tempore  ante  saeculum  x  certum  est  Fastorum, 
Ponticorum,  Tristium  libros  pentametris  non  subductis 
scriptos  fuisse.  qui  versus  neglegentia  scribarum  inter- 
ciderunt,  saeculis  inde  ab  XI  haud  ita  inepte  interdum 
suppleti  reperiuntur.  alterum  genus  est  eorum,  qui 
labe  aliqua  veteris  archetypi  absumpti  fuerunt,  de  quibus 
sine  idoneis  argumentis  coniectura  non  est  capienda:  ta- 
men  quinque,  quae  ponam,  exempla  collineare  ad  eius  rei 
in  Ibide  speciem  informandam  putaverim. 

V.  374  qi(i  teda  Intrarunt  caecae  non  redeunda  do- 
mus  pridem  Schradero  displicuit.  tecfa  caecae  domus  cum 
versu  Metamorphoseon  VIII  153  mediocriter  conspii-ant. 
tecia  non  redeunda  satis  infeliciter  imitantur  inremeabilem 
errorem  Vergilii  V  591:  putes  ab  hoc  homine  texta  re- 
deimda  ex  Vergiliano  Parietihus  textum  iter  589  scribi 
potuisse.  Neuius  de  locutione  Ovidiana  non  dubitavit: 
scripsit  similem  eis,  de  quibus  II  pp.  260  261  exposuit, 
cuius  modi  apud  Ovidium  sunt  cessata  tempora  Met.  X  669 
et  arva  Fast.  IIII  617,  errati  agri  Fast.  III  655,  terrae  IIII 
673,  redundatae  aquae  VI  422  Trist.  III  x  52,  Cyhele 
exuhdata  Fast.  VI  136.  putaverira  et  haec  satis  differre, 
nec  quae  proxime  paginis  quattuor  doctissimis  percensentur. 
quicquam  conferre,  praeter  fortassis  ilhid,  quod  Plinio 
placuit,  Nat.  h.  XXXVI  104  de  urbe  Roma  per  cloacas 
pensili  facta  et  subter  navigata:  nam  urhem  navigari  non 
multo  commodius  dici  reor,  quam  domum  non  redeundam^ 
stribliginem  manifestam. 


xiir 

V.  396  rectissime  Ellisius  notavit;  'unde'  scripsit 
*hic  Lemniades?  cetera  enim  serie  rerum  cohaerent,  sicut 
apud  ApoUodorum'  rell. 

V.  418  plane  balbutientis  scribae  deliramentum  vi- 
detur,  unde  nihil  sani  extunditur.  libri  enim  consen- 
tiunt,  nisi  quod  meus  A  Hauptio  teste  et  alter  non  vul- 
gai-is  distichon  417  418  ante  415  416  locant,  quo  argu- 
mento  siquis  totum  distichon,  non  modo  pentametrum 
spurium  existimare  velit,  nibil  decedit  observationi  no- 
strae.  Schraderus  quod  nexum  inter  413  414  et  415  416 
desiderabat,  possit  id  elevari,  si  versum  418,  qui  genui- 
nus  fuit,  apodosin  habuisse  putemus. 

V.  508  pentameter,  an  distichon,  quod  totum  locu- 
tionem  scholasticam  habet,  interpolatoris,  certe  num  unius 
auctoris  sit,  dubitari  potest.  pars  inscitior  est  pen- 
tameter. 

V.  556  exemplum  Glauci  Anthedonii  quam  sit  ab- 
surdum,  supra  est  indicatum. 

Horum  locorum  tres  priores  inter  se  vigenorum  bino- 
rum  versuum  intervallo  distant:  quod  spatium  si  putes 
paginarum  codicis  alicuius  archetypi  fuisse,  quales  in  edi- 
tionis  nostrae  marginibus  adnotatas  habes,  desierunt  igitur 
paginae  tres  in  eos  locos,  desiit  pagina  (6)  in  locum, 
quem  interpolatum  supra  intelleximus :  nulla  usquam  in- 
aequalitas  paginarum  extat,  praeterquam  in  pagina  (23), 
quae  uno  disticho,  et  (25),  quae  duobus  modulum  illum 
superat;  de  qua  re  posthac  dicetur. 

Aetatem  huius  archetjpi  non  definiverim:  corruptelas 
quasdam  eius  memini  e  scriptura  unciali,  qualis  est 
fragmenti  Guelferbjtani,  ortas  videri,  cuius  paginae  sunt 
versuum  vigenarum  quinarum,  altitudinis  quam  habet  editio 
mea  Eeimeriana.  Plinii  quos  Moneus  descripsit  codices 
multo  antiquiores  pp.  XVI  XXXV  XXXIX,  eodem  fere  sunt 
versuum  per  paginas  numero.  id  volumen  cum  senium 
iam  duxisset,  situ  aut  madore  ab  inferiori  parte  affectum, 
—  quem  ipsum  in  modum  Aeschyli  archetypum  vitiatum 
fuisse  demonstravi,  codicem  Bessarionis  bombycinum  a  parte 


XIV 

superiore  exoletum  vidi  —  singulos  passiua  aut  plures  versus 
oblitteratos  haberet,  transcribi  in  alia  exemplaria  potuit, 
vel  eodem  vel  ampliato  paginarum  modo,  notato,  puto, 
plerumque  versuum,  qui  legi  non  potuerant,  numero; 
quas  lacunas  non  eodem  tempore  omnes,  ante  saeculum 
tamen  xii  iiropemodum  sedulo  omnes  expletas  credibile  est, 

Sunt  haec  paulo  explicatius  declaranda.  rem  ta- 
men  ipsam,  de  qua  agitur,  satis  iam  reor  patescere,  quae 
in  carmine  tantulo  plenam  explicationem  non  habebit. 
paginarum  archetypi  dinumeratione  triplex  illud  interpo- 
lationis  genus  proponitur:  unum,  quo  detrimenta  sup- 
plentur;  alterum,  siquid  in  paginis  supra  legitimum  ver- 
suum  numerum  infertum,  velut  de  (23)  et  (25)  indica- 
bamus;  tertium,  minus  per  singula  colispicuum,  quod, 
integris  archetypi  paginis  comprehensum,  aetatis  superioris 
esse  oportebit. 

Primi  generis  in  extremis  paginis  quaedam  latere 
possunt.  in  serie  illa  continua  paginai'um  priorum  XVII 
oftendor  disticho  197  198.  Inde  quod  legimus,  referri 
non  potest  ad  tanta  mala  quae  dicuntur  v.  196  et  enar- 
rantur  inde  a  v.  161:  non  sunt  ea  cimcta^  quae  indicantur 
V.  203,  imde  partem  deprompturus  est  poeta.  accedit 
quod  2Kmca  se  cantaturum  dicit,  vv.  247  248  plenius 
vaticinium  pridem  sibi  demaudatum  dis  iuvantibus  orditur. 
credo  distichon  olim  adfuisse  in  hanc  fere  sententiam, 
'nescio  unde  initium  capiam  uberis,  quod  proposui,  argu- 
menti'.  levigatur  ita  transitus  ille  ad  Ibidis  natales 
V.  207.  —  distichon  quod  est  in  extrema  p.  (3),  non 
putaverim  Ovidii  esse.  sententia  vulgaris  et  debilis:  si 
Ibis,  quod  puto,  tumidus  poeta  fuit,  involucra  illa  fabu- 
larum  non  ad  obtegendam  dirarum  acrimoniam,  sed  ad 
exacuendam  spectabant;  id  quod  vex-sibus  58  59  60  adeo 
perspicue  proditum  videtur,  ut  si  dissimulare  poeta  ista 
figuratione  voluisset,  frustra  fuisset.  tamen  lacunae  lo- 
cum  non  dispicio;  crediderini  interpolatoris  veteris  ap- 
peudiculam  iam  in  archetypo  inventam.  —  versus  qui 
edebantur   41    42,    primus   sustulisse   videor:    Schraderus 


XV 

tamen  ascripserat  'male  apud  Burm/  inferti  quin  sint 
es  loco  inferiore  133  134,  dubium  non  esse  potest,  etsi 
de  causa  non  plane  liquet.  absunt  hoc  loco  in  codi- 
cibus  minimum  quinque  non  contemnendis,  inter  quos  est 
G  Ellisii,  qui  vetus  illud  paginae  (6)  supplementum  habet, 
quod  quam  maxime  disticho  133  134  incommodat;  scilicet 
quia  qui  fabricatus,  oculos  non  erexit  in  paginam  proxi- 
mam.  altero  deinde  supplemento  id  distichon  munie- 
batur,  codd.  P  Ell.  CDG  mei  suppeditarunt,  quod  edidi. 
at  F  Ell.  B  meus  rursus  id  distichon  subnectimt  sup- 
plemento  ilK  Finiet  et  eidem  idem  habent,  B  post 
V.  40,  F  post  38.  credo  secutos  exeraplar,  in  quo 
diorthota  vv.  133  134  suo  loco  punctis  aut  cancellis 
notatos  circa  v.  40  in  margine  perscripserat;  quod  ille 
voluit,  examussim  sequitur  A,  qui  non  nisi  post  v.  40  id 
distichon  habet.'  sohis  codex  T  inter  meliores  utroque 
loco,  et  posteriore  subiunctum  supplemento  Aiiferet  rell., 
servavit.  credibile  mihi  est  diorthotam  a  lacunae  signo, 
quod  fuit  post  v.  40,  profectum  circumspexisse,  ecquid, 
quod  huc  quadraret,  in  proximis  tolli  posset,  et  reppe- 
risse  tertia  dehinc  pagina.  in  fervidissimo  illo  exordio 
distichon  43  44  nimis  solitarium  me  iudice  et  incomptum 
positum  est. 

Cetei*um  simile  quid  gestum  fortassis  in  distichis 
439  440  et  461  462.  habent  haec  eum,  quo  eduntur, 
locum  in  codd.  GP  Ell,  DEFG  meis.  at  in  THM 
Ell.  meisque  aliquot  vulgaribus  coniuncta  extant  inter 
vv.  338  et  339.  utroque  loco  scripta  sunt  in  Franco- 
furtano  teste  Ellisio,  neutro  in  Vindobonensi  teste  Hauptio, 
quod  de  Francof.  quoque  Heinsius  scripsit.  eaedem  sunt 
vicissitudines  in  disticho,  quod  editur  637  638  ex  T, 
sed  in  PFH  Ell,  meis  DE  post  v.  339,  in  GM  utro- 
que  loco,  in  A  meo  neutro  legitur.  si  de  distichis 
339  340,  461  462  codicem  G  sequimui-,  dispimctio  nostra 
paginarum  (lOj  ad  (15)  vera  esse  poterit:  si  T  sequen- 
dus  sit,  duo  disticha,  quibus  p.  (16)  accrevit,  superioribus 
erunt   detrahenda.      poterit   circumscribi    231    232,    quod 


XVI 

Heinsio  pridem  displicuit,  et  paginae  qiiinque  produci,  tum 
337  338,  quos  Schraderus  suspectos  habebat,  Hamen'  ut 
'eiici  vix  posse'  putaret.  sed  qui  interpolavit,  id  ipsum 
spectavit,  ne  Utque  v.  335  sine  apodosi  esset,  quo  tamen 
nihil  frequentius  in  carmine.  scholion  quod  est  apud 
Ellisium,  Isti  duo  versiis  correspondent  rell.,  potest  esse 
eius,  qui  de  distichi  fide  dubitaret.  interpolatorem  scholia 
non  legisse  oportet,  quae  cum  Heraclidis  de  morte  adulteri 
testimonio  conspirant. 

Satis  est  credibile  haec  disticha,  vel  si  spuria  sint, 
ut  Schradero  visum,  priore  loco  coniuncta  fuisse,  quem 
admodum  historiam  utramque  apud  Ovidium,  Senecam, 
alios  usurpari  docuit  Ellisius  p.  139:  quod  ferox  intra 
versus  septem  recurrit,  non  est  tanti,  ut  corrigatur  ad 
exemplum  illud  Metam.  VI  556  linguam  abstidit  ense  fero. 
transposita  in  locos  postei'iores  cur  sint,  facilius  intellegas, 
quam  quomodo  inde  in  priorem  commigrarint.  diorthota 
duo  certe  disticha  spuria  repperit,  alterum  hoc  337  338, 
aiterum  illud  637  638,  de  quo  Schraderus  'melius  for- 
tasse  aberit.  quasi  hoc  crudelius  omnibus  suppliciuni!  non 
sic  ineptiebat  Ovidius'.  potuerunt  in  margine  perscribi 
exadversum  illa,  Utqiie  rell.,  Aiit  tit  rell.  de  ea  congerie 
omni  arbitrium  semel  factum:  337  338  omitti  non  posse 
visum,  637  638  in  eum  locum  ablegatum,  cui  ipsa  De- 
niqiie  vocula  videbatur  adsignari:  duo  illa  didita  sunt  in 
paginas,  quae  post  suppletas  iam  (17)  (18)  (19)  detri- 
menti  signa  servabant. 

Id  nisi  factum  esset,  in  decursu  versuum  419  ad  509 
paginarum  discrimina  tria  quaesituri  eramus,  nec  certa 
fide  inventuri.  namque  etiamnum,  paginarum  (22)  et 
(23)  quod  fuerit,  ignoramus;  quod  posui,  quod  disti- 
chon  seclusi,  commendationem  non  habet.  non  ubique  in 
promptu  est  de  eis  iudicare,  quae  praeter  menstiram  pa- 
ginarum  archetypi  institutam  adiecta  sunt.  potuerunt 
ea,  si  fors  ferret,  ex  marginibus  archetypi  ipsius  sublegi, 
neque  multum  difFerre  ab  eis,  quae  in  illo  iamdudum  in 
ordinem    recepta     spuria     insunt.      nec    in     hoc    quidem 


xvu 

libello,  in  tanta  additamentorum  brevitate,  dignoscere  ausim, 
quae  in  codices  nostros  tres  saeculi  xii  commenta  sae- 
ciili  X  aut  XI  inferri  et  scholiis  adstrui  potuerint.  sunt 
in  p.   23  vulgaria  plura. 

Duae  restant  paginae  proximae,  (24)  et  (25),  qua- 
rum  summa  versuum  distichis  duobus  legitimum  numerum 
excedit.  in  priori  quod  suspicionem  supra  modum  mo- 
veat,  nihil  video,  nisi  v.  517  Peregrinum  Proteiun  deli- 
tiscere  credamus,  quod  exploratum  non  est.  inde  a 
vv.  533  et  551  ubertim  adsunt,  quae  quivis  mediocris 
versificator  consarcinare  potuit.  selegi  duo,  quae  pecu- 
liarem  labeculam  praeferunt.  distichon  539  540  in  co- 
dicibus  omnibus  coiTuptum,  scholiis  distortum  eruditae 
lectionis  aliquantulum  prodit,  indiculi  historici  et  fabula- 
rum,  qualis  mythographus  Vaticanus  primus,  qui  montis 
Cyrae  et  Batti  migrationis  mentionem  habuit.  scriptura 
codicum  bonorum  est  Conditor  ut  tardus]  de  errorum  eximio 
numero  ratio  hominem  fefellit.  —  vv.  543  544  quo  tem- 
pore  interpositos  dicam,  non  habeo.  soli  tamen  sunt 
in  his  XXV  archetypi  paginis,  quibus  fabula  iam  delibata 
iteratur.  distichon  291  292  a  Bentleio  confossum  vix 
ipsum  genuinum,  sed  ab  archetypo  afuisse  non  puto. 
nomina  et  personas  aliquotiens  propter  varia  quae  subierunt 
aut  pei-petrarunt  supplicia  aut  facinora,  induci,  velut  est 
in  Lycaone  327  431,  aut  obiter  commemorari,  ut  Limonen 
335,  nihil  mirum:  at  reliqua,  quae  Ellisius  p,  XLVII  reci- 
divarum  fabularum  exempla  proposuit,  numeros  versuum, 
qui  sunt  post  556  nec  in  censum  veniunt,  referre  videas, 
inprimis  563  564  565   566   577   578. 

Utilitas  in  his  ratiimculis  haec  potissimum  est,  quod 
a  locorum  non  pauconim  emendatione  prorsus  est  absti- 
nendum.  nescio  an  praestiterit  etiam  ab  eis  abstineri, 
qui  saeculis  prioribus  adiecti  videntur.  Pacatus  rhetor 
legit  distichon  159  160  exeunte  saeculo  quarto,  legit 
fortasse  ita  emendatum,  uti  pridem  conieceram:  at  insi- 
ticium  totum  puto,  effictum  propter  intellectas  v.  161 
non  furias,  uti  Fast.  VI  489,  sed  Furiarum  ultricium  co- 

OVID.  III  b 


XVIII 

mitatum,  iit  liabet  Pacatus:  in  Fastis  satis  frequens  id 
genus  supplementorum.  v.  292  quod  edidi,  potuit  ipse 
interpolator  praeferre:  explorati  nihil  est.  v.  434  Celeique 
dedi,  quod  non  videbam,  quo  modo  Harpalyce  vel  filio 
vel  fratre  interempto  vim  numinis  temptavisset:  te  posito 
non  de  mensa  apposita  interpretabar,  sed  de  alio  quovis 
vitae  discrimine,  cui  obiectus  puer  et  velut  interpositus 
fuisset.  Demopbon  Celei  filius  apud  Apollodorum  I  5 
comburitur,  quia  soror  clamore  sublato  vim  numinis  temjjta- 
verat.  de  locutione  ipsa  hac  non  dubitaverim,  sed  pen- 
tameter  in  re  absurda  duriuscula  utitur,  Hu  sis  ille', 
qua  interpolator  etiam  509  443.  nec  quod  492  editum 
est  multo  rectius  habet,  quam  quod  falsarius  eo,  quem 
Ellisius  indicavit,  sensu  scripsit:  apud  illum  aquae  pro 
rupibus  aut  aris  dictae  offendunt,  nomine  saepit  Ovidia- 
num  non  est.  proximo  versu  Nec  intellegi  volebam  ut 
Met.  V  3;  ac  quod  infra  est  559  560  eodem  sensu,  cum 
hoc  ex  eodem  Ciceronis  loco  inferri  potuit:  sed  nec  in 
Tiberino  514  aliud  quam  mortem  recensuit  homo.  re- 
stant  igitur,  quarum  minus  paeniteat,  coniecturae  tres 
vel  quattuor.  v.  140  immanis  sive  in  manis  pauci  mei 
libri  habebant.  Schraderus  adscripserat  'videtur  cor- 
ruptum  .  de  vivo  agit  ad  v.  161'.  correctio  non  vio- 
lenta.  v.  357  intellego,  *si  cui  facis  ignem,  ardeat  eo, 
quo  Canace'.  facere  somnos  est  Fast.  III  18,  facere  do- 
torem,  desiderium,  iram,  timorem  vulgaria.  v.  512  in 
librorum  scriptura  Stella  Leoprepidae  cum  fuit  aequa  viro 
Leoprepidae  viro  iure  displicebat  Schradero,  temptabat 
dei.  aequa  languidum  nec  latinum  quidem,  nisi  ad  illud 
velis  referre,  quod  est  apud  Ciceronem,  reliquum  a  suis 
Tyndaridis  peteret.  maxime  vero  improbabile  ilhid,  quod 
etiam  Schraderus  habet,  'stella  pi'o  Tyndaridis',  quamquam 
adiecto  'modo  sit  locus  sanus'.  de  catasterismo  Gemi- 
norum  nemo  cogitabit,  quamquam  stclJa  pro  sidere  dicitur. 
sed  nec  sidus  Fast.  V  720  aliud  significat  quam  stellas 
illas,  quas  moris  fuit  dvaiTeiaTTeiv  eic  xfiv  TiiJv  AiocKOupuuv 
eTTicpdveiav,  Diod.  IV  43;  sed  touc   x^iMCi^OMevouc  tujv 


XIX 

rrXeovTUJV,  non  ut  licenter  stella  de  Castoribus  intellegi 
possit,  quos  nec  Euripides  Hel.  1499  El.  991  aliud  quid 
quam  XafiTrpuuv  acTpuuv  utt'  deXXaic  et  (pXoYepdv  alGep'  ev 
dcTpoic  vaieiv  testatur.  de  veritate  coniecturae  nihil 
receperim.  v.  576  scripsi  Argolisin^  ai'gumento  postu- 
lante,  usu  poetae  permittente.  cfr.  Neuius  I  p.  318. 
Ellisium  occupasse  modo  demum  video:  quo  admoneri  me 
intellego,  discedendum  ab  opusculo  exagitato  esse  cum 
gratissima  editoris  meritorum  recordatione  et  memoria. 

Siquid  in  Ibide  molestius  fere  quam  necesse  erat, 
disceptatum  est,  in  Ponticis  respiratio  dabitur,  quorum 
ratio  eadem,  sed  apertior  in  tanto  ampliore  materia. 

Lacunas  manifestas  in  libris  extare  vides  quattuor: 
post  versum  I  II  11,  paginae  archetypi  (4);  post  v.  I 
VIII  19,  paginae  (27);  post  v.  II  II  32  paginae  (39); 
post  V.  IIII  III  43  paginae  (110).  accedit  quarto  loco 
habenda,  quam  schedae  integrae  indicavi  post  v.  II  V  36. 

Earum  primae  in  Hamburgensi  nullum  indicium,  nisi 
forte  signum  extremo  versui  11  adpositum,  fateri  '/.,  ita 
interpretandum ;  quale  etiam  II  VII  42  extremo  adiectum 
monet  v.  43  deesse  in  ordine,  qui  subiunctus  in  fine  pa- 
ginae,  quantvun  notavi,  non  iterato  signo.  idem  positum 
I  II  89  et  91,  sed  ineuntibus,  v.  90  omisso;  quem  ad- 
modum  quod  adnotavit  Korn  in  versu  III  I  108,  distichi 
absumpti  notam  fuisse  puto.  hexametro  I  II  11  sub- 
iimgitur  pro  pentametro  13,  sequuntur  14  15  pro  disticho, 
pentametris  praeposito  o,  hexametro,  quod  mii-eris,  eodem 
illo  ■/.  .  versum  12  olim  scribae  neglegentia  excidisse 
putabam,  quem  admodum  i^ropter  iteratum  hiems  (hyemps) 
distichon  27  28  (non  quod  Kom  scripsit),  et  propter  Ille 
Hle  versus  36  (non  34)  in  Hamb.  exciderunt.  nunc 
illud  me  maxime  adveitit,  q\iod  inter  omissos  pentametros 
12  et  36,  si  27  28  etiam  in  archetypo  loco  motum  fuisse 
putes,  ipsi  XXII  versus  schedae  aversae  intersunt.  sed 
credibile  non  est,  a  diorthotis  aut  librai-iis  uUis  archetypo 
pleniores  codices  consultos,  aut  versum  36  felici  coniectura 
suppletum  esse.      itaque  tantum  versus  11  lacunam  statuG 

b* 


XX 

ex  archetypo  traditam,  eiusque  rei  ai'gumentum  mihi  est 
interpolatio  codicis  Argentor.  et  posteriorum,  duorum  di- 
sticliorum,  quae  plane  referunt  illa,  quae  Ibidis  post  v.  130 
erant:  utrobique  ex  uno  distichi  versu  bifariam  suppleto 
bina  disticha  procusa. 

Lacuna  secunda  nec  ipsa  in  Hamb.  indicatur;  tantum 
vv.  20  ad  42,  viginti  duo,  ita  scripti,  ut  hexametri  suc- 
cedant  pentametris.  in  codice  Monacensi  vetustiore  mi- 
serum  est  supplementum ,  in  recentioribus,  puto  etiam 
Argorat.,  alterum. 

Tertio  loco  edita  sunt  quae  Hamb.  habet;  punctis 
finiuntur.  librarius  ipse  supplementorum  farraginem, 
quam  novisse  potuit,  aversatus  esse  videtur:  versus  36 
ad  40  rhetoricam  habent  amplificationem,  qualis  in  Heroi- 
dibus  et  Metam.  dominatur.  Hamburgensis  talia  reddit 
m  I  109,  mi  X  21,  alibi. 

Lacuna  quarta  non  est  amissi  pentametri  aut  disti- 
chi,  sed  sermonis  post  versum  illum  dehiscentis  defectus,  in- 
tegra  ab  utraque  parte  paginarum  mensura,  ut  aut  novum 
carmen  magna  elocutionis  importunitate  sit  ordiendum,  quod 
quidam  fecerunt,  aut  schedae  unius,  paginarum  (52)  (53), 
archetypi  amissio  informanda.  crediderim  duas  ad  Cas- 
sium  Salanum,  qui  est  apud  Plinium  N.  h,  XXXIIII  47, 
datas  epistolas  eodem  aliquo  consilio  continuatas,  quo 
libro  IIII  ad  Sex.  Pompeium  lill  et  V,  ad  Tuticanum  Xll 
et  XIIII  locum  habent. 

Quinto  in  loco  qui  versus  deest  in  codice  Monacensi, 
dubium  vix  est,  quin  etiam  afuerit  Hamburgensi  et  Ar- 
gentoratensi;  supplementa  servata  sunt  in  recentioribus. 

His  igitur  discriminibus  partitio  corporis  in  sectiones 
efficitur,  primam  IIII,  secundam  XIII,  tertiam  XII,  quar- 
tam  XIII ,  quintam  LVII ,  sextam  XXXVI  paginarum  arcbe- 
tjqii,  quarum  unius  cuiusque  idem,  qui  in  Ibide  fuit, 
modus  perquisitus  lacunarum  et  supplementorum  aliquot 
praeterea  vestigia  proferre,  tum  interpolationis  vetustae 
aut  recentis  limitem  ostendere  hic  quoque  poterit.  titulis 
librorum,    ubicumque    positi    fuerunt,    binorum    versuum 


XXI 

spatium  erit  concedendum :  elegiarum  nuUum  fuit  inters 
stitium  neque  inscriptiones  ullae  in  archetypo. 

Primarum  igitur  paginarum  (2)  et  (3)  eandem  condi- 
cionem  puto  fuisse,  quam  quartae:  detritum  unum  in  om- 
nibas  distichon,  suffecta  ubique  bina,  fortasse  non  omnia 
eodem  tempore.  disticha  65  ad  68  proscripsit  Bent- 
leius,  alterum  non  propter  pentametri  clausulam  solam, 
puto,  sed  propter  argutiarum  tumorem;  etiam  proximum 
plane  evagatur  a  sententia  instituta:  non  de  animi  infir- 
mitate  agitur,  ut  I  II  55,  unde  haec  sumpta,  sed  de  morsu 
stimulisque  conscientiae,  qui  reconciliatione  levari  possimt. 
eius  spei  aliqua  mentio  versus  63  et  68  conexuerit, 
oportet.  inter  40  et  45  quid  exciderit,  dici  non  potest: 
interpolator  alter  propter  vocem  vaticinor  v.  47,  quod  est 
eo  sensu,  quo  Met.  VI  159  XV  174,  vaticinatorem ,  quod 
vocabulum  duobus  saeculis  Ovidio  recentius  esse  videtur, 
eumque  Dianae,  plane,  puto,  alias  incognitum,  induxit: 
alter  aliter  excusandam  superstitionem  putavit,  quasi  de 
hac  potissimum  re  ageretur. 

Proximarum  XIII  paginarum  (8)  extrema  distichon 
habet,  quod  neque  emendari  posse  videtur,  neque  uti  edi 
solet,  sensum  habet:  Mi,  inter  quos  ipse  Caesar,  faciant, 
ut  sub  hoc  terra  sit'.  adiciendum  erat  post  v.  100 
velut:  'Si  maiestatem  sanctae  clementia  mentis,  lustitiam 
veniae  si  comitatur  amor'.  namque  sine  aliqua  eius 
mo^i  conversione  qucd  sequitur,  At  tu  inconcinnum  fo- 
ret.  ita  vero  si  pagina  finitui*,  priores  inde  a  (5)  aKcubi 
abundant  disticho:  delendum  proposui  I  Ii  36  37,  quod 
ceiie  supervacuum,  importunum  adeo,  quantum  sentio; 
nihil  tamen  certi  plerumque  in  hoc  genere.  sequuntur 
paginae  (9)  ad  (15)  integrae.  pagina  (16)  desinit  in 
distichum,  quod  Heinsius,  Schraderus,  alii  iure  impro- 
barunt.  quaeri  potest,  num  suppletum  sit  pro  altero, 
quod  evanuerat,  an  a  novicio  interpolatore  adiectum.  si 
in  proximis,  quibus  de  navigatione  poetae  dicitur,  quam 
in  Pontum  ipsum  nullam  fecit,  recentioris  manus  fraudem 
suspicai-i  liceret,  minus  negotii  esset  in  difficultate,  quam 


XXII 

iit  potui  sustuli.  in  paginis  (17)  adusque  (24),  si  cuin 
Bentleio  I  v  81  82  et  I  Vii  21  22  exemeris,  abundant 
disticha  quattuor,  si  p.  (17)  a  v.  35  duci  possit,  tria. 
ea  siquidem  ex  p.  (17)  detrahi  non  possunt,  neque  in 
margine  aut  aliqui  praeter  ordinem  adhaesisse  dicendi 
sunt,  uti  in  Lucretii  schedae  unius  utraque  pagina  factum 
scripsit  Lachmannus  p.  5,  restat,  ut  paginae  inaequali 
versuum  numero  fuisse  putentur.  id  in  libris  multis 
et  egregiis  usu  venit;  fragmentum  Guelf.  non  ubique  XXV 
habuisse  videtur,  Monacensis  fluctuat  inter  XLI  et  XLVI, 
Hamburgensem,  Parisinum  Heroidum  ^plerumque'  tricenos, 
undetricenos  habere  olim  scripsi;  Marcianum  Metam.  XLI, 
XLII,  XLIII  Korn  p.  VIII.  non  dubitavi  quaternionis  di- 
midiati,  quales  solitarii  intercurrunt,  paginis  octo  singulos 
versus  adicere:  disticha  eo  modo  aliquotiens  discissa  non 
potuerunt  offendere,  si  archetjpus  pentametros  a  regula 
non  reductos  habuit,  quod  snnt  quae  prodere  videantur. 
—  intra  p.  (26)  Bentleius  vv.  65  66  deletos  volebat,  qui  si 
facilem  emendationeai  habent,   expellei'e  videntur  63   64. 

Intervallum  XII  paginarum  quod  est  inter  secundam 
et  tertiam  lacunam,  nisi  forte  p.  (31)  supplemento  termi- 
natam  habet,  integrum  perstitit. 

Proximum  a  p.  (40)  ad  versus  II  lll  15  16  a  Bentleio 
confossos  paginas  quinque  habuisse  convenit.  distichon 
id  operosius  scriptum  est,  quam  quae  a  recentibus  inter- 
polatoribus  animi  causa  in  margine  adici  solent;  vocula 
Nec  lacunam  expletam  esse  indicare  videtur.  at  pa- 
ginae  illae  quinque  versus  continent  ciiii  cum  debeant  cx, 
desunt  tria  disticha,  quod  solum  est  in  omni  hac  dis- 
punctione  paulo  gravius  impedimentum.  locum  tamen, 
quo  excidisse  videantur,  dispicere  fortassis  licet,  eumque 
plane  quem  breviorum  lacunarum  vidimus,  in  extrema 
p.  (41):  neglectum  mature  ut  signum  aliquod  fuerit. 
Ipse,  qui  intelligendus  v.  31,  Tiberius  est,  ac  potest  in- 
dicatus  videri  verbis  Caesareum  pcdeni  versus  superioris, 
quem  admodum  est  Fast.  V  393,  396  Perspicit  —  Achil- 
leae  manus^   maxime    si  pes  ille  corporeus  et  aspectabilis 


XXIII 

imperatoris  accipitur,  eiu  in  curru  triumphali  effigies  pro- 
vinciae  affabre  facta  supposita  fuit,  velut  legimus  Trist.  IV 
II  43  Crinibus  fertur  Gcrmania  ^jassis,  Et  ducis  invidi 
sub  pede  maesta  sedef,  Pont.  II  viii  39,  III  iv  107. 
ipsa  tamen  verba  ad  locationem  figuratam  com]3etunt, 
quam  praebent  Fasti  I  701  religata  catenis  lampridem 
vestro  suh  pede  heJla  iacent^  645,  Trist.  III  xil  48,  IV  ii  2 
Caesarihus  Gcrmania  Victa  potes  flexo  sucmbuisse  genu-^ 
ubi  quem  admodum  Caesares,  Caesar  uterque,  qui  iuvenes 
Caesareo  suh  nomine  crescunt  nuncupantur,  etiam  Caesa- 
reum  pedem  interpretari  possis  de  militia  Augusti  et  Ti- 
berii,  adeo  Germanici,  qui  bello  Pannonico  dona  trium- 
phalia  meruit.  Tiberii  et  Augusti  paulo  ante  trium- 
pbum  aequum  ius  in  x)rovinciis  exercitihusque  ut  esset,  de- 
cretum  secundum  Velleium  II  121.  ita  Ipse  vix  habebit 
unde  pendeat.  triumphasse  Tiberium  constat,  et  sub- 
egisse  Illyrios  testatur  Velleius  II  39  et  123:  triumphum 
de  iis  actum  nusquam  reperio.  ipsius  triumphi  recenti 
memoria  auspicatum  et  aptum  precihus  tempus  fuisse  con- 
sentaneum  est;  sed  quae  de  devictis  illis  gentibus  dicuntur, 
acta  erant  biennio  aut  triennio  ante,  secuta  erat  clades 
Variana,  deinde  expeditio  Germanica  aliaeque  res  a  Ti- 
berio  gestae.  ea  si  commemorarentur,  triumphus  demum, 
qui  dilatus  fuerat  propter  rerum  iniquitates,  quanto  ste- 
tisset,  patebat.  poterant  certe  eatenus  attingi,  ut  Ti- 
berii  eonvenienter  persona  induceretur,  ad  quam  iilud  Ipse 
referretur.  si  verecundabatur  poeta  ponere  quod  Vel- 
leius  edisseruit,  post  cladem  suh  Varo  acceptam  ocius  pro- 
sperrimo  rerum  eventu  eandem  excisam  Germaniam  trium- 
phum  summi  ducis  adornare  dehuisse,  potuit  ita  scribere, 
ut  placidum  illud  os,  pacifica  laurus,  vv.  81  82,  illa  lae- 
iitia  V.  88  triumphantium  ad  istam  bene  gestorum  praeter 
bellum  Pannonicum  summam  spectare  intelligeretur.  sed 
nimis  operose,  credo,  sex  versiculis  locum  quaesivi,  quos 
quivis  casus  undecumque  abripere  potuit. 

A   supplemento   illo   vv.  II   III   15    16    ad   II  v  36 
integrae    paginae    septem    decurrunt;    nec    inde   ad   finem 


XXIV 

libri  secundi  quidquam  dinumerationi  nostrae  obstat  prae- 
ter  disticha  a  Bentleio  iure  optimo  abiecta  II  V  67  68  et 
II  VI  23  24.  inscriptio  libri  tertii  adiecta  fuit  in  calce 
p.  (71),  ut  Georgicon  scripta  est  in  extrema  pagina  Bu- 
colicon  codicis  Medicei:  de  quo  antiquorum  librarionxm 
usu  commemoravit  Lachmannus  ad  Lucr.  p.  72.  capi- 
tula  archetypi  Lucretiani  ita  adhaerent  paginis  159,  194, 
263:  inscriptio  MESSALINO  in  Hamburgensi  Pont.  11  II 
versui  II  I  68,  MACEO  II  VIIII  80  adiecta.  p.  (72) 
inepte  resarcinatum  habere  videtur  postremum  disti- 
chon.  p.  (76)  manifesta  sunt  additamenta  duo,  inter- 
polatoris  recentioris  utrumque,  a  Kornio  recte  seclusa. 
p.  (78)  III  I  143  144  Heinsius  et  alii  expunxerunt,  in 
p.  (79)  extrema  lacuna  suppleta,  quod  Kornius  intel- 
lexit.  etiam  extrema  p.  (102)  quae  circumscripta  dedi^ 
habent  insubidi  multum  et  incompositi,  nec  mutaverim 
iudicium.  in  aliis  eiusdem  in  paginis  loci,  (78),  (81), 
(91)  cancellos  removi,  aut  sublatos  velim:  in  media  p.  (90) 
nescio  quo  errore  illati  sint.  reliqua  omnia  examussim 
coUiiieant. 

Post  p.  (IIO)  quae  restant  paginae  XXXVI  lacunarum 
finalium  supplementis  satis  manifestis  et  ineptis  duobus 
IIII  VIIII  94  95  et  XV  34  dirimi  atque  inde  paginas  di- 
metiendas  putabam.  in  paginis  (lll)  ad  (128)  unum 
distichon  abundat:  Bentleius  IIII  VIIII  25  26  tollendum 
putabat,  quo  sublato  nec  ijroximum,  aeque  fatuum  et  ex 
Fast.  I  82  effictum,  perstare  poterit.  versus  paginae 
duo  supremi  suppleti,  alterum  distichon  posthac  adiectum 
videtur.  pagina  proxima  pentametrum  certe  suffecttma 
habuit,  siquidem  popa  aut  cultrarius,  non  consul  boves 
trucidat. 

Atque  in  his  satius  erat  subsistere,  cum  paginarum 
quae  restant  XVIII  descriptio  aeque  sit  incerta  atque  in 
Ibide.  IIII  XV  34  si  solus  pentameter  suppletus,  clau- 
sisse  paginam  putandus  est:  si  ad  hanc  a  clausula  supe- 
riore  paginae  XVI  informantur,  versus  XII  tamen  exsupe- 
rant.     versas  decem  epistolae  X  pridem  suspecti  mihi  erant. 


XXV 

versus  31  ad  20  commodius  iungitur  quam  ad  30.  qui 
intercedunt,  comparant  Ulixis  et  poetae  res  adversas,  cum 
satis  fuerit  alteri  sex  annos  insuavissimos  continuos, 
alteri  quattuor  intercisos  obtigisse.  Phyacen  comraen- 
ticium  putaverim,  Heniochos  et  Achaeos  a  Plinio  H.  n. 
VI  16  et  30  sumptos,  in  quos  locos  incidit  qui  de  flu- 
viis  Penio  et  Pai'thenio  quaesivit:  de  regionum  immani 
discrimine  excusatione  w.  29  30  utendum  vidit.  agno- 
scas  tamen  interpolationis  non  noviciae  scholasticae ,  sed 
argutae,  rhetoricae  vetustioris  colorem,  qualis  fere  est 
in  Heroidibus.  accedit  quod  et  hi  XII  versus  et  distichon 
epistolae  VIIII  131  132,  quod  mirabile  visum,  in  fragmento 
Guelferbytano  extant,  aut  adfuisse  videntur,  quod  arche- 
typo  nostro  annis  CC  inferius  esse  prope  liquet.  pos- 
sunt  haec  circumscribi,  quamquam  propemodum  paenitet: 
paginarum  modum  et  ordinem  praestituere  non  debebant, 
quoniam  nec  epistolae  XV  distichon  33  34  a  recenti  inter- 
polatore  in  media  pagina,  an  versiculus  ad  supplendam 
lacunam  additus  sit,  ullo  modo  exploratum  est  aut  quic- 
quam  refert. 

Emendavi  in  Ponticis:  I  II  20  quod  in  libris  est 
At  semel  intentus  —  inresoluta  manet.  Teda  rigent  — 
veluti  velata  sagitfis.  constructionem  illicitam  non  puto 
pro  eo,  quod  esse  debebat,  ^simul  atque  insonuerit  arcus'. 
vallafa  iam  olim  edideram,  estque  abunde  munitum  lo- 
cutionibus,  quas  lexica  habent,  Sol  radiis  vallatus  aciitis 
Her.  iiii  159,  vallant  tempora  dentes  Sen.  Herc.  Oct.  1935. 

III  86  nolui  mutare  ea,  quae  neglegentius  a  poeta 
fortasse  scribi  potuerunt.  Bentleius  distichon  damnabat. 
temptabam  Qui  facit  ex  didis  nomina  magna\  facit  tam- 
quam  aes  alienum,  qui  philosophorum  sententias  suscipit, 
ad    effectum    adducere   nequit.  V  6    sequor    codicem 

Hamb.,    Ut  capeant  vitio  ni  moveantur:    alii   capiant  vi- 
tium    ni.      conversio    est    orationis,    omisso    tantummodo, 
fere  ut  IIII  X  74   vdat   Tranquilli  comitem  iemporis  esse  ' 
fidem.  v  21 ,  22    Lissum    ex    Herodoto   H  108    de- 

sumpseram.      frondes   Alpibus   addat,    quod   editur,    nihili 


XXVI 

videtur,  latere  locutio  satis  usitata,  IIII  II  13  frondes 
erat  addere  silvis.  Vll  12  pugnet  librorum  mutavi  ad 

exemplum  IIII  xilll   28   pulsetur    ah    hoste.  57    Ni 

daudum,  uti  est  III  l  86  clauda  officii  pars^  putavi  la- 
tuisse  in  Nec  tam  librorum.  66  pati  dederam  pridem 

pro  dati.,  in  hunc  sensum,  '^haud  gravate,  quantum  digni- 
tas  pateretur,  ultro  multos  demerebas',  et  de  locutione 
antestabar  Heinsii  Adversaria,  p.  537.  VIII  23  quod 

ct  praestat  explicatum  non  habebat.  60  dare  mm  vi- 

tiosum  videtur,  porgam^  dirimam  non  satisfaciunt.  67 

petentem  libri:  potens  paulo  singularius  frequens  est  in 
Metamorphosibus,  IIII  325  XIIII  667. 

Lib.  11  II  91  libri  diem  quamque  (qua  quam,  quaqua) 
decreta:  fuit  DiiNouA,  Q  lectum  pro  Q.  'hanc  diem  colet 
prae  illa,  qua  in  bello  Pannonico  ipso  ornamenta  trium- 
phalia  decreta  sunt'.      Graeber,  Quaest.  Ov.  p.  xix. 

liii  7  Hamburgensis :  nostros  tua  .€.  iua  semper. 
VII  5  libri  timor  ipse.      I  iii  13  nostrae  de  gurgite  curae, 
tumor  rerum  apud  Ciceronem,  tumidae  undae  III  Vii  28. 
24   emendavit   pulchre   Ellisius.  VIII    11    libri 

Quanta   meridi,    Qiianta  a   te    merui.      restat    corruptela. 
X  45   libri  l2)se  quidem  certe  (certo).  49   libri 

celeberrimus. 

Lib.  III  I  126  libri  falsa  tulit.  luit  pro  eo,  quod  est 
diluit,  dictum  puto.  diluere  crimen^  diluere  et  falsum 
esse  docere  sunt  apud  Ciceronem,  luere  insontes  errorc 
apud   Val.   Flaccum.  II   2    libri  perveniatque  precor. 

23  antiquior  nulla  scriptura  servata  est,  quam 
codicis  'Hamb. ,  qui  sientq;.  id  ortum  fuisse  censeo  ex 
spentque  cum  compendio  syllabae  per.  is  codex  ipse 
ubi  scriptum  perperam  o  pro  i  corrigendnm  erat,  ut  II 
XI  15  hermoonc,  28  solo,  i  singulari  forma  superingerit, 
quod  imitatus  Kom  in  exemplo  lithographico :  effecta  ita 
est  priore  certe  loco  figura  litterae  jj,  non  qua  ipse  Ham- 
burgensis,  sed,  puto,  eiusdem  fere  aevi  codices  utuntur. 
Hbrarium  autem  suspicor  i  reddidisse  quod  per  erat. 
'83  libri  dlter  ut  e  nohis.  IIII  108  libri  potat  (portet) 


XXVII 

aquas.      correxi  secunduui  Fast.  I  286.  V  41    liber 

Queror  ut  mterdum  tua  mens.  quod  sequitur  sui,  est 
2)0ssessivum,  ut  Met.  III  435,  non  ut  Pont.  IIII  VIIII  100. 
proximo  versu  Utque  librorum  vix  est,  cur  mutetur. 
YIIII  21  librorum  labor  minuitque  laborem  non  visum  ferri 
posse;  quod  scripsi,  suppeditabat  versus  proximus,  in  quo 
tamen  Gumque  suo  crescens  pectore  non  intelligebam. 
dedi  quassum  pectus,  ut  sunt  tempora  quassa  Rem.  146, 
mentem  quatit  incola  Pythius  apud  Horatium.  26  cu- 

2)idi  cursus  librorum  mutavi  facili  correctione:  litterarum 
en  lineola  directa,  ur  crispata  est  compendium.  censor 
Aristarclius  potuit  admonere  census  ordinis  equestris,  quem 
poeta  subisse  se  commemorat  Trist.  II  542.  cupidus  equus 
paulum  insolens;  est  minus  apud  Lucretium  II  265  pro- 
rumpere  equorum   Vim  eupidam. 

Lib.  IIII  II  17  in  undis  minus  bene  positum  videtur; 
temptabam  hiidcas,  quod  expressisset  Statius  Theb.  VIIII 
450  hiulcis  flumina  venis  Suggerit.  proximo  versu  Lae- 
saque  librorum  mutavi.  VI  34  librorum  tinctum  non  ha- 

bebam,  quo  tuerer.  VIIII  79  Troesmin  inscriptio  ha- 

bet,    publicata    in    Bidlet,    di    corrisp.    arch.    1864. 
X  42  libri  Et  sumit  vires  a  propiore  Joco.      caeli  morem, 
Hadriae  mores  habent  Verg.  Ge.  I  51,  Stat.  Silv.  III  II  87. 

XV  25  libri  Erroris  nam,  quod  nisi  aegre  intelligi 
nequit,    quamquam    nec    correctio   satisfacit.  XVI    15 

Quique  Sinatroncem  Bergkius  Opusc,  I  p.  664. 

Postremo  nec  Fastorum  quidem  emendatio  illa  de 
archetypi  paginis  quaestione  supersedere  potest,  si  inter- 
l)olationis  diversitas  animadvertenda  est.  cancellis  pro- 
miscue  de  universa  significationem  feci. 

Lacunae  in  libris  aperte  nullae  traditae  sunt,  indi- 
cium,  quale  in  Ibide,  unum  in  quibusdam;  supplementa, 
quae  mihi  videantur,  similia  plerisque  Ponticorum,  minus 
barbara  quam  Ibidis. 

Paginam  archetypi  XXXXII  desiisse  existimo  in  ver- 
suqi  II  201  ita,  ut  unus  post  eum  pentameter  evanidus 
fuerit.      eius    versus    201    duplex    fuit    scriptura,    altera 


XXVIII 

dextra  est  via  proxima  iano  codicis  Ursiniani,  Petaviani 
a  ma.  sec,  plurimorum,  quae  convenit  cum  Festo  XIII 
21,  5  Beligioni  est  quibusdam  porfa  Carmenfali  egredi  et 
in  aede  lani,  qiiae  est  extra  eam,  senatum  haheri,  quod  ea 
egressi  sex  et  trecenti  Fabii  apud  Cremeram  omnes  inter- 
fecti  sunt  et  XV  7,  5  scele]rata  aufem  quod  per  eam  .  .  . 
Fahii  c}um  clientium  millihus  ....  Etruscos  ad  amnem  .... 
inter]fecti.  qua  ex  cau[sa  ....  intr]are  egredive  .  ., 
unde  glossema  codicis  recentis  iano]  templo  iani.  id 
igitur  traditum  legerunt  Ovidius  et  Verrius  Flaccus. 
altera  scriptura  est  codicum  paucorum  saepe  interpola- 
torum,  dextro  via  proxima  iano,  quae  Livium  reddit  II  48, 
infelici  via  dextro  iano  portae  Carmentalis  profecti,  sed  in 
qua  proxima  sensum  non  habet,  quamqiiam  credo  enarrari 
'quae  proxima,  sive  brevissima  via  ad  Cremeram  ducebat'. 
illius  igitur  hexametri  altera  scriptura  supplebatur  penta- 
metro  204  Porta  vacat  culpa,  sed  tamen  omen  hdbet,  altera 
hoc,  202  Ire  per  hanc  noli  rell.,  ut  per  hanc  et  omen 
habet  ad  portam  referantur,  quae  ad  dextram  viam  non 
quadrant.  uterque  is  pentameter  in  ordinem  receptus 
est  et  interpositus  hexameter  203,  in  quo  IUa  exisse  ad 
portam  spectat.  atqui  supplendum  erat  id,  quod  ad 
totius  loci  intellectum  quam  maxime  deest,  profectionem 
illam  factum  esse  postero  die  post  senatum  habitnm,  Liv.  II 
48,  49,  die  postriduano  et  atro,  qui  indicatur  v.  197: 
siisceperaf,  i.  e.  'cum  pridie  suscepisset'.  quod  in  pagina 
mea  241  positum  est  14  EN  coniungi  debuit  cum  13 
DEID-N^  prioris.  siquid  olim  affuit  huius  modi,  Car- 
mentis  portae  dextra  est  via  proxima  lano,  Quae  Fabios 
atra  misit  ad  Urbe  die,  narrationis  simul  nexui,  quae  ab- 
ruptior  nunc  est,  provisum  erit.  Niebuhrius  rectissime 
"auch  der  Tag,  an  dem  das  HeldengeschlecM  Rom  ver- 
liess,  Jconnte  nicht  vergessen  sein\  modo  ne  Idus  infaustas 
putasset. 

Paginam  arch.  LII  claudebant  vv.  II  423  424,  quod 
^abruptum  distichon'  iudicabat  Schraderus.  non  videtur 
tamen  confictum  ab  interpolatore,  quia,  si  demas,  hiulca 


/ 

XXIX 

aliquantum  oratio  restat;  sed  insertum  lacunae,  quamvis 
ascitum  fortassis  ex  margine  archetypi,  ut  de  locis  Ibidis 
439,  461  visum.  eodem  plane  modo  V  633  antiquariae 
doctrinae  fi-ustulum  loco  non  suo  in  extrema  pagina  po- 
situm,  qualia  alibi,  ut  I  323  609,  III  233,  locura  servant. 

Pag.  XCV  extrema  tria  sunt  disticha,  III  499  ad  504, 
unum  absurdum  nec  emendabile,  duo  sententiis  coactis  et 
aflfectatis,  quae  neque  scripsisse  poetam,  neque,  si  de- 
leantur,  reliqua  tam  ieiuna  et  aspera  voluisse  putaverim; 
nec  nunc  dubitaverim,  quin  numerus  versuum  amissorum 
velut  a  Lucretii  scriba  traditus  fuerit. 

Pag.  CXVI  versus  lill  81  ad  84  non  circumscripsi, 
quia  vitia  dictionis  aut  absona  aliqui,  ut  reliqui  omnes 
hi  loci,  non  habent.  possunt  autem  commemorari  con- 
troversiae  illius  nomine,  quae  est  de  retractatione  Fasto- 
rum  post  annum  U.  c.  DCCLXI,  de  qua  olim  egi  in  ed. 
Reim.  p.  CCLVII.  non  spernenda  est  interpolationis 
haec,  siqua  est,  probabilitas,  si  scxmpulum  illum  eximere 
possit.  versibus  quattuor,  qui  evanuerant,  non  est  cre- 
dibile  alios  nominatos  fuisse  Graeciae  advenas,  Idomeneum, 
Epeum,  Philocteten;  nec  suppetit,  quid  dici  potuerit. 
V.  83  quae  incongrua,  ne  emendaxi  quidem  commode  pos- 
sunt.  admonet  me  res  inexspectata  versus  Aeschylei 
Pers.  850,  qui  A.  Koechlyum  multis  aimis  exagitabat  et 
ad  ingeniosum  de  ea  fabulae  commentum  adduxit:  nam- 
que  ille  quoque  versus  cadit  in  i^aginae  archetypi  XXIII 
lacunam   ac   conflatus   e   duobus   lectu  difficilibus  videtur. 

Pag.  CXXV  distichon  IIII  234  235  spurium  et  absur- 
dum  egregie  indicavit  vir  doctus  W.  Gemoll  in  annalibus 
Fleckeis.  anni  1878.  sed  inserendi  causam  nullam  di- 
spicias,  nisi  lacuna  inventa  fuerit.  crediderim  eiusdem 
arch.  schedae  pagina  aversa  etiam  pentametrum  ablatum 
fuisse;  nam  qui  adest  306,  Ovidii  non  videtur,  quem  non 
memini  ndbilitatem  faciei  aut  alius  rei  externae  dixisse, 
praeterquam  uno  loco,  quem  posthac  corruptum  demon- 
strabo,  a  quo  interpolator  etiam  ablativum  'nolilitate  pro 
ti\  ut  vetus  glossator  habebat,  ascivit. 


XXX 

Pag.  CLXXXV  distichon  V  633  634  ridicule  insertum 

est  in  media  de  ponte  sublicio  Tiberis  narratione,  quod  de 
pontibus  saeptorum  in  Campo  agit,  e  Festo  XV  3,  ut  vi- 
detur,  expressum.  inserendi  autem  causa  quae  fuerit, 
nulla  intellegitur  praeterquam  lacuna:  positum  certe  ali- 
quod,  quod  vetustius  Urbe,  fuit. 

Pag.  CCV  distichon  VI  345  346  damnarunt  Heinsius, 
ut  puto  etiam  Bentleius;  maxime,  expositis  rationibus 
Schraderus,  qui  ex  I  391,  439,  versum  346  ex  I  450 
confectum  intelligebat.  alii  tueri  conati,  quorum  Berg- 
kium  Opusc.  p.  664  miror  insignem  pentametri  barbariem, 
quae  plane  Ibidis  supplementorum  de  genere  est,  non 
animadvertisse.  nec  verum  est,  quod  alius  vir  dss. 
monet,  tolli  totum  distichon  non  posse,  aut  Quem  ad 
Priapum  relatum  iri,  quamquam  veteres  magnos  criticos 
de  lacuna  paginae  cogitasse  non  constat. 

Pag.  CCVIIII  distichon  VI 433  434,  quod  mirifice  inter- 
pretantur,  certe  aut  vitiosa  aut  molesta  structura  laborat: 
vitiosa,  si  sive^  sive  sine  verbo  pro  aut,  aut  usurpatum 
est,  quod  puto,  hoc  sensu,  ^aut  ille^  aut  ille  erepti  signi 
laudem  tulit\  ita  celebrare  kalenclas  munus  hahent  III  229, 
emeruit  Imhere  fidem  IIII  58,  posse  datur  reddei-e  causas 
V  5,  relegari  poena  futura  fuit  Pont.  I  vil  42,  animus 
vires  corpus  Jiabere  facit  III  vii  76.  si  demas  velle  iu- 
vare  Vllli  24.  m,uneris  instar  Germanam  vidisse  dabis 
Met.  VI  443.  noverat  id  dicendi  genus  etiam  saec.  vi 
poeta  apud  Pol.  Leyseinim  p.  82.  molestior  quam  pro 
Ovidio  locutio,  nec  sententia  satis  recta  foret  haec,  sublato 
post  ferunt  graviore  interductu,  ^sive  ille,  sive  ille  titulum 
habet,  res  est  romana,  etiamsi  auctor  dubius  manef:  nam 
qui  titulum,  laudem  fert,  non  est  dubius.  nec  genus 
Adrasti  de  nepote  ex  filia  Deipyla,  quod  apud  Hyginum 
iteratur,  LXVIIII,  XCVII,  CLXXV,  et  librorum  est  meliorum, 
ab  interpolatore  alienum  est:  si  Ovidii  sit,  certe  penta- 
metrum  suppositum  in  lacuna  crediderim, 

Loci  hi  octo  si  in  imis  Fastorum  archetypi  paginis 
fuisse    putentur,    partes    voluminis    diseriminant    novem. 


./ 

XXXI 

quarum  nescio  an  dispositio  aeque  ad  facilitatem  antistet 
Ponticis,  ac  Pontica  superabant  Ibin. 

Prima  series  paginanim  est  XLll,  ad  II  204  usque. 
libri  primi  versibus  DCCXXIIII  si  addas  inscriptionis  versus 
duos,  explentur  ipsae  paginae  xxxiii.  si  plusculum 
spatii  ab  initio  relictum  putes,  inveniri  possunt,  quae  sae- 
culo  VI  aut  VII  adiecta  videantur;  velut  Schraderus  acri 
iudicio  395  396,  565  566  damnabat,  aliis  205  206  offen- 
sioni  fuerunt.  ita  fieri  possit,  ut  quae  sola  circum- 
scripsi,  323  ad  326,  in  paginae  XV  finem  promoveantur; 
sunt  enim  de  eo  genere  commenta,  ut  II  423  V  633. 
adicienda  etiam  paginae  XXXIII  inscriptio  libri  secundi,  uti 
supra  in  libro  III  Ponticorum  usu  venit.  namque  primae 
novem  libri  secimdi  paginae,  XXXIIII  ad  XLII,  cum  versus 
capiant  CXCVIII,  habent  nunc,  etiamsi  sequaris  quae  de 
vv.  196  ad  204  statuimus,  ducentos:  expungendum  igitur 
fuit  Schradero  auctore  inficetum  et  male  natum  distichon 
II  109  110. 

Secunda  series  erit  intervalli  versuum  CCXX  inde  a 
II  205  ad  424,  paginamm  archetypi  decem,  quibus  novi- 
cium  nihil  accessisse  videtur:  quae  displicere  possunt, 
209  210,  341  342,  non  sunt  interpolationes ,  sed  ludi- 
bimdi  veteris  lectoris  temptamina,  ut  fortasse  etiam  367 
368,  in  quibus  quod  maxime  culpabat  Schraderus, 
iteratum  dahant,  non  ausim  elevare  scribendo  corpora 
nuda  beant. 

Tertia  pars  est  interstitii  satis  spatiosi,  quod  est 
inter  II  424  et  III  505,  pagiuarum  archetypi  XXXXIIII. 
paginae  priores  XX  ad  finem  libri  secundi  distichon  ha- 
bent,  quod  insiticium  iure  videatur,  683  684;  item  duo 
in  extrema  pagina  LXIII,  66B  ad  666,  tamen  ut  manus 
interpolatoris  aut  lacunae,  quae  fuerit,  indicium  non  ap- 
pareat.  libri  tertii  versus,  si  inscriptionem  accenseas, 
DVI,  paginas  implent  XXIII,  ut  quaecumque  suspiciosa  sunt, 
maxime  233  234,  fortassis  411  412,  441  442,  vetustioris 
originis  esse  oporteat. 

Quarta    continuatio    paginarum    XXI    a    nonagesima 


XXXII 

sexta,  III  505  ad  IIII  84,  cum  inscriptione  libri  quarti 
versuum  CCCCLXII  summam  duobus  distichis  excedit. 
ea  propter  cancellis  instruxi  593  594,  prorsus  inutiles 
post  V.  589,  ex  aliis  locis  consai*cinatos,  nec  emendatione 
dignas;  et  IIII  11  12,  non  necessarios  post  v.  3,  conflatos 
ex  I  1,  7,  2,  cordato  poeta  indignos, 

Quinta  pars  paginarum  novem  ducentos  versus  babet 
a  IIII  85  ad  284:  non  mihi  dubium,  quin  distiehon  127 
128  inseiium  sit  ab  aliquo,  qui  nesciret  Nec,  et  reci- 
procai-i,  ^neque  Venei*i  tempus  ullum  aptius  erat,  neque 
Venus  tempori  inconveniens' ;  inficeta  versus  126  ampli- 
ficatione  locus  disperditus  est. 

Sexta  pars  sola  habet  quod  conciliari  confidentius 
non  possit,  non  dissimulandum.  qui  inter  IIII  285  et  V  633 
versus  sunt  MCCCIIII,  additis  duobus  in  titulum  libri  V, 
paginas  LVIIII  exsuperant  versibus  octo.  eliminandi  sunt 
Bentleii  et  aliorum  auctoritate  vv.  273  274  pro  ad- 
ditamento  novicio,  cancellis  inclusi  ex  Heinsii,  Bentleii, 
Schi-aderi  sententia  V  37  38;  sed  non  sunt  supplementum 
lacunae  pag.  CLVIII  saeculi  quinti,  quippe  qui  exscribantur 
a  Lactantio  Placido  ad  Stat.  Theb.  V  569,  qui  eiusdem 
aevi  fuisse  creditur.  incerta,  fateor,  coniectura  suppo- 
sita  dixerim  disticha  duo  IIII  853  854,  855  856,  quia 
vale  dixisse  Romulum  fratri,  feretrum  in  rogo  positum 
vix  convenit  ante  unctos  artus,  quod  ipse  interpolator 
sci-ipsit  Met.  II  626  627;  quod  Tum  855  incommode  po- 
situm,  Ultima  flamma  856  iusolenter  dictum,  ut  Plurima 
Aetna  Ibidis  v.  598;  quod,  si  poetam  illo  vale  venuste  et 
efficaciter  narrationem  terminasse  putes,  interpolationi  pro- 
fecto  locus  patebat.  postremo  tertium  distichon  suspectum 
habuerim  861  862,  quod  nescio  quomodo  poetae  saeculi 
sexti  magis  quam  Ovidii  colorem  praeferre  videtur. 

Septima  portio  paginarum  XX  a  V  634  ad  VI  346 
versus  habet,  si  aecenseas  inscriptionem  libri,  CCCCXLVIII: 
decedunt  tamen  tria  disticha  post  271,  quae  librorum 
auctoritate  nuUa  utuntur.  praeterea  eiciendum  censeo 
V  647    648.      nego   fiex-i    potuisse,    ut   Ovidius    versuum 


V 


/ 

XXXlIl 

CCL^T  intervallo  versum,  qui  est  huiiis  libri  391,  reiDeteret. 
si  de  scriptura  illius  loci  recte  iudicaverim ,  id  quod 
certum  non  habeo,  interpolator  usus  fuerit  corruptela  sae- 
culi  septimi,  cum  U  et  €  rotunda  scripta  sunt,  ut  in  fragm. 
Guelf.  Pallantii  ex  oppido  Pallantio  ducta  appellatio 
etsi  inusitata,  secundum  Pausaniam  yill  41  fortassis  recte 
habet:  sed  Caci  mentio  versus  seqaentis  introducta  est  ab 
eo,  qui  aut  non  meminisset  Herculis  yictoris,  aut  miius 
perspieuam  eam  interpretationem  putaret.  huius  modi 
additamenta  extant  I  395  396  secundum  Schraderum, 
propter  supplendum  ad  v.  397  verbum  ex  399;  III  411; 
IIII  11;  VI  739,  806. 

Pars  octava  paginarum  quinque  examussim  concinit. 
quae  post  VI  434  restant,  ut  in  Ibide,  paginarum  deter- 
minationem  non  admittunt.  w.  739  740  ab  805  806 
trium  paginarum  legitimo  spatio  distant,  sed  vix  distichon 
prius,  a  Schradero  quoque  damnatum,  lacunam  supplevisse 
videtur:  alterum,  805  806,  confictum  est,  ut  forma,  de 
qua  V.  807,  antecesserit.  distichon  751  752  Schraderas 
spurium  habuit:  de  557   558  dubitabam. 

Emendavi  in  Fastis:  I  143  PACTA  LOCUTUS.  pauca 
libri.  quod  v.  146  in  libris  antiquioribus  praeter  Ursin. 
et  Vatic.  Heinsii  est,  pactus  erat,  puto  ex  hoc  inre- 
psisse;  talia  interpi'etandi  causa  reciprocantur ,  velut 
IIII  135  136.  pacta  sunt,  de  quibus  convenerat,  Met. 
mi  116  VIIII  722,  ut  quaesifus  furor  IIII  246,  de  quo 
quaesitum  fuerat.  convenerat,  postquam  poeta  gratias  et 
plura,  vel  plurima  perquisitunim  se  denunciavit. 
245  VOLSUS  QUEM.  in  scriptura  cultrix  quem  codicis,  ut 
accepi,  saec.  XII  nihil  pensi  habeo  praeter  ordinem  ver- 
borum.  volsus  et  volgiis  in  litteratura  Plinii  Moneani 
vix  differt.  solum  vellitur,  quod  arbusta  non  altis  ra- 
dicibus  habet,  velut  pei-petuo  Vergilius  utitur  Aen.  III  24, 
28,  31.  planus  vertcx  fuit  Ovidii  aevo,  uti  Martialis  IIII 
LXiiii  5.  quod  V.  243  antecedit  de  incaedua  silva,  nisi 
opponi  his  intellegatur,  facile  offendere  potest;  quem  ad- 
modum  de  transponendis  distichis  sententiam  latam  video. 

OVID.  III.  c 


XXXIV 

248  MIXTA  LOCIS.  librorum  hanc  scripturam  ferri 
non  posse  rectissime  Schraderus  monuit.  si  mixta  re- 
petendum  est  ab  Arati  Phaen.  104  dva)a\S  eKd6r|T0, 
quod  Germanicus  109,  124  de  tectis  homimm,  lare  et 
penatibus  interpretatus ,  Ovidius  meminisse  debebat,  quae 
ipse  de  more  prisco  Italico,  puto,  etiam  Saturni  et  lani 
aevo ,  tradit  VI  301,  At  focus  —  in  primis  aedibus  ante 
fuit  —  Ante  focos  olim  scamnis  considere  longis  Mos  fuit, 
et  mensae  credere  adesse  deos.  edendum  fuit  mixta 
focis.  264    PER    FORA.      ita    dedi    e    codicibus    op- 

timis;  etiam  in  Ursiniano,  qui  et  sane  a  prima  manu 
habet,  vidi  subesse  rasuram,  sub  qua  dignoscebam  j). 
interpretabar  de  clivo  Capitolino,  qui  praeter  forum  Ro- 
manum  ad  arcum  Sept.  Severi,  deinde  versus  septentrio- 
nem  porrectus  inter  carcerem  Mamertinum  et  pai*ietem 
illum  veterem,  qui  extabat  in  crypta  aedis  S.  Martinae 
gradibus  XXII  infra  solum,  quod  erat  ante  annos  viginti, 
protenus  inter  fora  Augusti  et  Romanum  iter  praebuerit 
in  valles,  quae  sunt  post  montem  Quirinalem;  per  fora 
dictum  ut  IIII  567  Perque  urbes  Asiae.  obiciebat  opti- 
mus  Beckerus  pp.  349  et  222,  clivum  Capitolinum  ultra 
forum  non  produci.  sed  id  non  ita  esse  deprehendebam : 
transit  vetus  clivi  pavimentum  arcum  Severi  aliquot  pas- 
sibus,  pertinebat  ad  murum  usque  transversum  impositum; 
ac  legebam  nuper  in  ephem.  Allgem.  Zeit.  1883  p.  1203 
de  effosso  eo  tractu  —  ^und  wer  von  der  Gegend  der 
Kaiserfora  her  sich  nach  dem  Capitol  oder  der  Tiber  be- 
giebf  (p.  1204  *die  Strecke  der  Sacra  via  voni  Severus- 
hogen  his  hinter  den  Saturntempeiy ,  ^wandelt  tvieder  auf 
dem  Lavapflaster  der  Sacra  via^.  qui  hodie  viri  docti 
de  clivo  aliter  praecipiunt,  descendisse  post  aedem  Sa- 
turni  in  forum  affirmant,  eo  in  itinere  fora  ut  VI  401, 
fora  et  valles  ut  II  391  392,  sed  non  Lautolas  aut  aedi- 
culam   lani  praesto    habituros  putavei-im.  296  PARS 

STET  ET  IPSA.  liber  optimus  pars  sit  et  ipsa.  ita 
supra  190  pars  mihi  de  festo  ne  labet  uJla,  Ib.  88  Et  sitpars 
voti  nulla  caduca.         589   oneris  provincia  vestri. 


/ 

XXXV 

quod  olim  conieci  immunis  provincia,  non  potest  sine  am- 
bagibus  etymologicis  effici,  ut  significet  quas  Tacitus  tribus 
locis  inermes  provincias  dixit.  vulgatum  omnis  provincia 
scio  a  viro  eximio  acceptum  de  repuhlica  in  senatus  po- 
pulique  Romani  arhitrium  translata,  quod  Augustus  ip&e 
in  monumento  Ancyrano  de  se  professus.  de  vocabuli 
provin<;ia  proprietate  non  ausim  iudicare:  Ovidium  credi- 
derim  potissimum  de  summa  potentia  denuo  feliciter  ac- 
cepta  praedicaturum  fuisse.  apud  Dionem  certe  de  pro- 
vrnciarum  divisione  tam  plana  ac  diserta  mentio  est,  ut 
leni  emendatione  ad  eam  redire  liceat.  onis  est  omnis, 
onis  oneris.  vestri  scripsi  pro  eo,  quod  est  vestro  in  co- 
dicibus  vetustissimis  Petaviano  et  Ursiniano,  quorum  ille 
syllabam  ue  adrasam,  alter  integram  a  prima  manu,  super 
scripto  a  secunda  no,  habebat.  orhis  onus  proxime  est 
v.  616,  civitatis  onus  apud  Livium  II  49.  genetivus  est 
qualis  apud  Livium  XXII  40  consulum  anni  prioris  M.  Ati- 
lium,  Ciceronem  de  prov.  cons.  2  §  4  provincias,  quurum 
Macedonia  —  vexatur.  provincia  pro  parte  provinciarum 
ofi"ensionis  nibil  habet. 

LIB.  II 103  METU  VIDUUS.  libri  metu  pavidus. 
195  VEIENTIBUS  ARMIS.  ita  libri  meliore  uno  excepto  om- 
nes.  versum  sequentem  spurium  habeo,  quod  cladis  ad 
Cremeram  acceptae  memoria  cum  Alliensi  coniuncta  adeo 
constanter  pi-odita  est,  ut  Ovidium  ipsum  I  59  eius  re- 
spectu  scripsisse  credendum  sit.  de  exitu  Fabiorum  hic 
agi  etiam  v.  235  indicare  videtur:  coepta  tamen  est  nar- 
ratio  ab  actione  censulari  in  senatu,  quam  pridie  eius 
diei  fuisse  constabat:  inde  a  v.  197  ad  a.  d.  XV  Kl'  Mart. 
pergitur,  cui  rei  non  obstat  v.  245,  cum  quae  sidera  Idibus 
latent,  non  appareant  nocte  sequenti,  nisi  altero  die  inter- 
iecto.  ante  v.  197  vero  reponendum  indicavi  198:  eum 
cum  librarius  momento  omisisset,  subiunxit  proximo,  binos 
hexametros  et  pentametros  copulavit;  qua  incui'ia  saepis- 
sime  in  codice  Hamburgensi  Ponticorum,  omisso  pentame- 
tro  I  II  12,  36,  VIII  20,  II  VII  42,  sine  causa  I  II  86  ali- 
quamdiu  pentametri  promoventur,  hexametri  subducuntur, 


XXXVI 

postquam  exemplar,  quod  neutros  a  linea  reductos  habuit, 
mandato  magistri  ad  altevam  normam  conversum  est.  id 
cum  in  his  fieret,  —  si  adeo  recens  corruptela  existimari 
debet  —  visi  suut,  quia  197  198  haud  ita  male  conve- 
niebant,  unus  hexameter  et  unus  ]Dentameter  deesse,  con- 
fecti  sunt  importunus  196  et  de  casfris  eisdem  ineptiens 
199.  constructio  fuit  dies,  qua  sumunt  nihilo  insolentior 
quam  VI  769  superat  et  cecidit.  sumunt  arma  illud  est, 
quod  Kaeso  Fabius  apud  Livium  dixit,  II  49,  hellum  pri- 
vato  sumptu  gerere  in  animo  est.  dativum,  quem  dedi,  ar- 
mis,  pendere  existimo  a  participio  professa;  profiteri  dictum 
de  eo,  qui  ex  provocatione  ad  pugnam  congressurus  sit, 
haud  aliter  ac  parasitus  apud  Plautum  Capt.  430  postulat 
parochum;  dativum  id  verbuni  admittere,  uti  verba  con- 
dicere,  promittere.,  quibus  ad  cenam  se  venturos  spondent. 
arma  professa  Vcientihus  armis  erunt  Fabiorum,  qui  pro- 
vocantibus  Veientibus  "^hostes  dantur',  ut  est  ajjud  Livium, 
arma  coerceat  armis  est  I  715,  Mutinensia  perculit  arma 
IIII  629,  arma  Persica  contudit  armis  Pont.  I  iii  69. 
398  Nescio  quem  venis  suspicor  esse  deum.  cod. 
Petav.  quem  vohis.,  Ursin.  quem  e  vobis.  Volnus  alit 
venis  Verg.  457  lAM  lOViS.     libri  la^n  levis.  568 

QUOT  HABENT  CARMINA  NOSTRA  PEDES.  quod  in  loco 
difficillimo  temptavei-am,  non  longe  aberat  a  rationibus 
Orphei  aut  Pythiae,  qui  hexametrum  dixerunt  opGiov 
eHajuepec  xeTopujv  Kai  eiKOCi  |ue'TpuJV,  sed  abhorret  a  ser- 
monis  latini  consuetudine.  octiduum  designari  iDutaveram, 
quod  est  inter  Feralia  et  Kalendas;  Feralia  dici  hanc  lu- 
cem  V.  569  et  proximo  illam  diem:  quae  pronomina  solent 
de  rebus  diversis  opponi,  III  401  IIII  432  433  V  700 
VI  85  86.  est  vero  duplex  i-ei  sacrae  genus,  de  quo 
agitur:  alterum  Feralia,  in  fastis  perscripta,  quorum  ex 
ordine  post  Quirinalia  a  poeta  ratio  habenda  erat;  atque 
eo  potissimum  refero  quod  v.  569  est,  Eanc.  sed  inter- 
posuit  de  altero  genere,  diehus  parentalihus  548,  ferali  tem- 
pore  V  486,  quod  post  Quirinalia  initium  cepisse  non  vi- 
detur:  nam  si  lunius  mensis  quinque  Lemui-iorum  diebus 


/ 

XXXVII 

partem  veteris  sacri  servavit,  V  428,  Februarium,  ad  quem 
totum  translatum,  aliquanto  plures  habuisse  oportet.  nisi 
forte  poeta  ipse  incertus  baesit,  ut  III  792,  vero  similius 
totum  meusem,  diebus  forsitan  aliquot  exceptis,  deorum 
inferorum  religioni  cessisse,  hoc  est,  ad  Tei-minalia  usque, 
quod  II  50  legimus,  Tu  quoque  sacrorum,  Termine,  finis 
eras  et  olim  ex  Augustino  protuli.  atque  hic  mihi  vi- 
detur  iJle  dies  570,  VII  KF  Mart.,  post  quem  restant  de 
mense  dies  quinque.  nolo,  quod,  cum  bissextum  inter- 
calatur,  dies  sex  sunt,  facetiam  poetae  imputare,  quasi  id 
ad  versuum  suorum  pedum  discrimen  rettulerit.  sed  car- 
niina  sunt  elegi,  qui  nomen  habent  ab  elego,  hoc  est,  pen- 
tametro:  Diomed.  p.  503,  20  geminum  comma,  id  est  elegus. 
ita  graeci  grammatici  certe  eXeYetov  de  disticho  et  de 
pentametro:  nec  dubium  apud  Critiam  fr,  III  3.  quae  igitur 
versuum  mensura  propria  elegiaco  carmini,  haec  est. 

LIB.  III  229  DIEM,  QUAE  PRIVA.  libri  boni  quae 
prima^i  interpolati  primasque.  dieni  privam  Matronalium 
intellegi  volui,  qua  tota  solae  matronae  feriatae  siut, 
dies  Matraliorum  III  Id.  luu.  praeterquam  Matris  Matutae 
etiam  Fortunae  fei'ias  habebat;  in  his  quamquam  et  ipsis 
matrouae  VI  621  nominantur,  tamen  matronarum  singu- 
laris  dignatio,  quod  munus  est  V  190  VI  210,  neutro  in 
sacro  denotatur.  versu  proximo  Hac  quia  scripsi,  quod 
in  libi-is  est  Aut  quia,  in  Ursiniano  An  quia.  411,  412 
spiiria  putabam  de  eo  genere,  quo  insolentior  aliqua  lo- 
cutio  expletur.  ramus  dictum  fuit  ut  rami  Met.  V  299 
X  510  Verg.  Aen.  III  650.  573  non  eget  emendatione, 
quamquam  intellectum  non  puto.  et  transpositum,  ut  III 
8  et  quod  inermis,  IIII  699  Et  tamen  assiduis,  V  400  Ef 
gemit  Alcides,  Trist.  V  X  27  e^  tanien  intus.  servasset, 
sine  signo  ullo,  est  ^servare  debebat',  ut  Trist.  III  xiii  8. 

664  IN  SACRI  VERTICE  MONTIS  EGET.  libri  mon- 
tis  erat,  nmitis  abit.  egere  absolute  dictum,  quo  convenit 
quod  sequitur  quoque:,  tempora  verborum  variata  ut  IIII 
696  697  V  131  132  Met.  XIIII  460  462.  693  ama- 

TOREM,  cara  EST.      libri   amatorem   carae^    quod  fuerit 


XXXVIII 

carae,  ut  Met.  XIII  423,  556  libri  hecube,  lioc  est,  hC' 
ciibae^  Hecuba  est^  Hecuha  et^  ubi  mira  constantia  editur 
quod  nihili  est.  716    SARCINA  MATRIS  ERAS.     libri 

parvus  inermis  eras,  e  niale  diremptis  syllabis,  PARC  IN- 
AilRlS,  qualia  plurima  in  Petaviano,  I  397,  658,  671 
matre  stellus,  II  155  425  796  regi  star..q^  Ursiniano  I 
593  aleris  aura,  II  397  vOltum  si,  444  ahest  rusca-^  addita 
syllaba  vel  apiculo.  829  TURBA  PHARI.      libri  turba 

feri.  recepi  veterem  coniecturam.  f  et  ph  in  Petaviano 
aeque  promiscuae  sunt,  atque  in  Mediceo  Vergilii.  intel- 
lego  grammaticos  vel  grammatistas  graecos,  quales  in  in- 
scriptionibus  a  latinis  discernuntur,  Alexandrinos,  vel  qui 
dici  cupiebant,  inter  insignes  aevi  Nasoniani  Urbis  doctores, 
Trist.  IIII  X  16,  Verrium  Flaccum,  Crassitium,  Hyginum, 
Clodium  Tuscum,  Caecilium  Epirotam,  contemni  coeptos. 
LIB.  IIII  209  CLIPEOS  MANIBUS.  revocavi  scriptu- 
ram  librorum  meliorum,  quia  tympana  certe  183  213  342 
manibus  pulsantur.  de  Lactantii  scriptura  sudibus  non 
satis  mihi  constat:  si  constaret,  Lobeckii  correctio  tudibus, 
quae  neque  e  Festo  satis  tuto  depromitur  et  in  Aetna 
spreta  est  ab  editore  doctissimo,  poterat  tamen  placere. 
rudibus  est  codicum  interpolatorum,  quod  ad  cymbala 
recte  conveniret,  vix  ad  galeas,  ad  scuta  nullo  modo: 
gracile  et  inefficax  ad  pulsum  id  ferramentum  fuit,  ferulae 
ad  modum,  secundum  Plinium  Nat.  h.  XXXIIII  170. 
329  TIBEBINA  PRIORES  ATRIA  DIXERUNT.  CUm  hanc 
scripturam  primum  e  codicibus  introdusi,  incertus  eram 
de  interpretatione,  p.  CXLVII  ed.  Reim.  ibi  quae  posthac 
Eomae  adscripsi,  ad  verbum  hic  posita  sunto:  'ist  so.  wo 
die  Via  portuensis  zuerst  den  fluss  beriihrt,  ohngefdhr  drei 
miglien  von  Porta  flumentana,  ist  das  ufer  hoher  als  irgendwo 
in  den  ersten  miglien.  in  ihm  tritt  ein  senhrechter  vier- 
eckiger  fels  hervor,  links  neben  ihm  feigenbdume  und  myrten, 
etwas  rechts  vier  grosse  felsblocJce  im  halbkreis  aus  dem 
wasser  ragend.  der  fluss  biegt  selbst  nach  links  aus,  fast 
im  halbkreis,  so  dass  man  nach  einigen  hvmdert  schritten 
den  romantischen  punkt  siemlich  gegeniiber  hetrachten  kann. 


XXXIX 

in  der  nahe  am  nfer  reste  alter  haulichkeiten,  reticidariverk, 
in  der  nachsten  vigna  der  fels  zu  kellern  ausgehdhU.  am 
linken  ufer  iveite  plane,  mit  verstrcuten  eichen  hestanden. 
343  LAETO  CELEBERRIMA  VOLGO.  emendavit  Fr.  Pol- 
lius  adhibito  quod  in  Met.  VI  165  est,  comitum  Niobe  ce- 
leberrimaturha.  429  FUERANT.      non  fuit hoc temptan- 

dum  ab  Heinsio  et  Bentleio.  posueram  eius  locutionis 
aliquot  exempla  ad  Trist.  pp.  10  et  292,  alia  eodem  tem- 
pore  Fr.  Haasius  ad  Reisigiana  adnot.  456.  sunt  etiam 
III  33  34  149  V  184  VI  722.  479  insimulor  iden- 

tidem  incuriae,  quod  ediderim  Peloriaden,  idque  contra 
librorum  quorundam  testimonium.  secutus  fueram  San- 
tenii  observationem  ineditam  et  Lobeckium  Agl.  p.  982. 
extat  de  re  etiam  dissertatio  Fleckeiseni  in  Annal.  pbil. 
cl.  quod  V.  475  Melan  edidi,  non  feci  quod  ignoraverim 
fluvios  eo  nomine  notos  Melana  facere  quartum  casum, 
aut  putaverim  Melam  facere  potuisse,  ut  quaedam  apud 
Neuium  I  p.  339,  sed  propter  librorum  auctoritatem  et 
quo    amplietui-   causa.  709   DEICERE  CAPTAM.      po- 

sterior  vox  exigua  librorum  fide  utitur:  plerique  certam, 
ut  certa  lex  -  Met.  V  531  -  monumentum  illud  dici  videa- 
tur.  deicen-e  est  manu  occidere  apud  Vergilium  et  Caesa- 
rem,  quod  elicui  ex  eo,  quod  libri  habent,  dicere.  syna- 
loephen  tueatur  scriptura  codicis  Bernensis  Hor.  sat.  I  VI 
39  Deicere  de  saxo  cives  aut  tradere  Cadmo;  eicit  et  rei- 
cere,  quae  binis  locis  adnotavit  Munro  ad  Lucr.  III  877. 
LIB.  V  2 1  PLUS  QUAM  DEUS  ADVENA.  libri  quis- 
quam  deus  advena.  hyperbaton  volui  esse,  ^deus  plus 
quam  advena',  uti  plus  quam  solitum  opus  1  170,  plus 
quam  pro  parte  IIII 301 ;  Trist.  V  v  18,  Luean.  II.  131 

ARS  ERAT  ILLA.  Jordani  et  Hauptii  Arserat  egregia  est 
coniectura,  sola  fortas^is,  quae  annis  multis  huius  notae 
facta  sit:  veram  tamen  negaverim.  quidem  ne  plane 
superfluat,  ex  oppositu  intelligendum  erit,  qui  est  sigil- 
lorum  affabre  olim  factorum  et  tempore  adesorum,  non 
arae  eiusque  reliquiarum.  saxo  quadrato  non  multum 
senecta  nocet:   signa  gemella   maxime   quaesiverat  poeta, 


xxxx 

V.  143.  ars  erat  illa  interpretor:  illud  quod  superest, 
ars,  hoc  est,  artificum  Curensium  labor,  ut  est  Pont.  IIII 

I  29,  fuit.  artes  dici  solent  apud  latinos,  sed  Texvn, 
TexvriMa  graeci  poetae.  158  secuta  vicem.  libri 
secuta  virum.  391  hospitio  iunctum.  libri  ho- 
spitio  iimenem,  quae  Herculis  aetas  quamquam  II  305  in- 
dieatur,  non  videbatur  convenire  appellationi,  quae  ter 
adest  vv.  388  394.  ac  videtur  liospitium  traditum  inter 
Chironem  et  Herculem  secundum  Theocrit.  Vll  149,  ubi 
schol.  TTOieT  be  tov  Xeipuuva  cuvairobexoiLievov  tlD  OoXuj 
Tov  'HpaKXea,  et  Philostr.  Her.  p.  308,  20  Kays.  Qa\x\- 
Ceiv  hl  KoX  'HpaKXea  tuj  Xeipuivi,  6t€  \xr\  dTrdYOiev 
auTov  01  aGXoi. 

LTB.  VI  40  A  NULLO  NOMINA  MENSE  TRAHAM. 
obelus  ponendus  erat,  si  interpretatio  nulla  sujjpeteret 
praeter  vulgarem  et  veterum  scholasticorum,  quas-  adscri- 
psi  in  ed.  Reim.  quivis  mensis  Lucinae,  quae  luces  dedit, 
debet  aliquid,  ut  v.  79  est,  nomen  fecit:  ea  nomina  non 
nisi  ab  uno  dea  velit  trahere,  puto,  refrahere,  ut  est  apud 
Tacitum  Ann.  XIII  23  ohlitferata  aerarii  nomina  retrahcbat, 
apud  Terentium  Heaut.  678  retrahere  (fugitivam)  x)ecu- 
niam;  trahere  decumas  apud  Ciceronem  Verr.  III  227  in 
libris  quibusdam;  contrahere  jiecuniam  satis  vulgare. 
178  MISERAT  ANTE  FERAS.  nihil  sanius  hoc  versu. 
tellus  est  quae  post  aquas  173,  aerem  175,  ita  comme- 
moranda  erat,  ut  Pont.  1x9  Quod  mare,  quod  tellus  — 
—  quod  educat  aer^  Met.  VIII  830  quod  pontus,  quod 
terra,  quod  educat  aer.  ea  ayife,  hoc  est,  olim,  ut  I  337 
Ante  deos  homini  rell.,  V  198  fortunatis  ante  fuisse  viris, 
VI  265  quae  nune  manet,  ante  fuisse,  ea  igitur  captas 
undecumque  feras  in  leporaria  et  Trapabeicouc  miserat, 
ubi  alerentur.  316   STRATAQUE  ERA.      libri  Strata- 

que  eraf,  locutione  inconcinna.      etiam  Seneca  Epp.  XIIII 

II  23  panem,  quem  primo  cinis  calidus  et  fervens  tesfa 
percoxit,  Cato  de  r.  r.  LXXVI  focum,  ubi  coquas,  calfacito 
hene  et  testum.  sed  fiebat  id  per  eram,  matronam,  uti  est 
vv.  531  532.  349  nomine  quam  ferto  celebra- 


/ 

XXXXI 

TiOR.  libri  Nomine  quam  pretio.  ara  pretio  celebrata 
absurde  dicitur.  celebratur  adoratione,  consecrationibus, 
quale  est  fertum  quod  praeter  lanum  lovi  potissimum 
obmovetur  apud  Catonem  CXXXIIII  2  et  4.  apud  flaminem 
Dialem  repositum  narrat  Gellius  X  XV  14.  380  NEC 

DESES  DESERE,  VESTA,  TUOS.  libri  sedcs  dcsere  tiias, 
prorsus  contrarium  versui  365:  virgines  Vestales  cum 
sacris  Caere  pridem  abierant,  forum  et  mons  Palatinus  a 
Gallis  obtinebantui',  in  Capitolio  sedes  nulla,  quam  Vesta 
deserere  posset.  571  et  CONSTAT  enim.      corrupta 

videntur,  nihil  in  promptu;  putabam /«f,  habet  instar  enini. 
304  IN  QUA  PARS  FACIES  NOBILITATE  SUA  EST. 
libri  par  facies  ndbilitate  sua.  nihil  in  interpretatione 
profectum;  non  intellectum,  in  qiia  facies  nobilissima^  vel 
quidquid  eius  modi  dicatur,  indecore  dici.  adieci  s  litte- 
ram  et  adsumpsi  est  e  codicibus  non  paucis,  quo  sententia 
efficietur  'in  qua  nobilitate  pars  sua',  hoc  est,  conveniens, 
quam  expectes,  ut  sua  causa  IIII  368,  VI  284,  '^facies 
est'.  Trist.  IIII  iiii  31  Deque  meis  illo  referebat  versibus 
ore,  In  quo  pars  altae  nobilitatis  erat. 

Scr.  m.  lan.  mdccclxxxiiii. 


TRISTIA. 

IBIS.   EX  PONTO  LIBRI. 

FASTI. 


I 


TRISTIITM  LIBER  PRIMUS. 


Parve  ,  nec  invideo  ,  sine  me ,  liber ,  ibis  in  Urbem 

Ei  mihi ,  quod  domino  non  licet  ire  tuo  ! 

Vade  ,  sed  incultus  ,  qualem  decet  exulis  esse : 

Infelix  habitum  temporis  huius  habe . 
5  Nec  te  purpureo  velent  vaccinia  fuco  — 

Non  est  conveniens  luctibus  iile  color  — 

Nec  tituhis  minio  ,  nec  cedro  charta  notetur , 

Candida  nec  nigra  cornua  fronte  geras . 

Fehces  ornent  haec  instrumenta  libellos : 
10  Fortunae  memorem  te  decet  esse  meae . 
.  Nec  fragih  geminae  pohantur  pumice  frontes , 

Hirsutus  sparsis  ut  videare  comis. 

Neve  liturarum  pudeat  .    qui  viderit  illas , 

De  lacrimis  factas  sentiet  esse  meis . 
15  Vade  ,  liber ,  verbisque  meis  loca  grata  sahita : 

Contingam  certe  quo  hcet  illa  pede . 

Siquis,  ut  in  populo,   nostri    non  inmemor  iUi, 

Siquis,   qui,   quid   agam,   forte    requirat ,  erit, 

Vivere  me  dices ,  salvum  tamen  esse  negabis ; 
20  Id  quoque  ,  quod  vivam  ,  munus  habere  dei . 

Atque  ita  tu  tacitus  ,  quaerenti  plura  legendus, 

Ne  ,  quae  non  opus  est  ,  forte  loquare  ,  cave ! 

Protinus  admonitus  repetet  mea  crimina  lector, 

Et  peragar  popuU  pubUcus  ore  reus . 
25  Tu  cave  defendas  ,  quamvis  mordebere  dictis : 

Causa  patrocinio  non  bona  peior  erit . 

Invenies  aUquem  ,  qui  me  suspiret  ademptum , 

Carmina  nec  siccis  gerlegat  isla  genis, 

OVID.    III.  1 


TRISTIUM  T 

Et  tacitiis  seciim  ,  ne  quis  maliis  aiuliat ,  optet , 
30  Sit  mea  lenito  Caesare  poena  levis : 

Nos  quoque  ,  quisquis  erit ,  ne  sit  miser  ipse ,  pre- 

camur ,  ^ 

Placatos  misero  qui  volet  esse  deos . 

Quaeque  volet ,  rata  sint ,  ablataque  principis  ira 

Sedibus  in  patriis  det  mihi  posse  mori! 
35  Ut  peragas  mandata  ,  liber  ,  culpabere  forsan 

Ingeniique  minor  laude  ferere  mei. 

ludicis  officium  est ,  ut  res  ,  ita  tempora  rerum 

Quaerere  .    quaesito  tempore  tutus  eris . 

Carmina  proveniunt  animo  deducta  sereno : 
40  Nubila  sunt  subilis  tempora  nostra  malis . 

Carmina  secessum  scribentis  et  otia  quaerunt : 

Me  mare  ,  me  venti ,  me  fera  iactat  hiems . 

Carminibus  metus  omnis  obest :  ego  perditus  ensem 

Haesurum  iugulo  iam  puto  iamque  meo . 
45  Haec  quoque  quod  facio  ,  iudex  mirabitur  aequus , 

Scriptaque  cum  venia  qualiacumque  leget. 

Da  mihi  Maeoniden  et  tot  circumice  casus, 

Ingenium  tantis  excidet  omne  maUs. 

Denique  securus  famae  ,  liber ,  ire  memento , 
50  Nec  tibi  sit  lecto  displicuisse  pudor . 

Non  ita  se  praebet  nobis  fortuna  secundam, 

Ut  tibi  sit  ratio  laudis  habenda  tuae . 

Donec  eram  sospes ,  tituli  tangebar  amore , 

Quaerendique  mihi  nominis  ardor  erat. 
55  Carmina  nunc  si  non  studiumque  ,  quod  obfuit ,  odi , 

Sit  satis  .    ingenio  sic  fuga  parta  meo . 

Tu  tamen  i  pro  me  ,  tu  ,  cui  licet ,  aspice  Romam ! 

Di  facerent ,  possem  nunc  meus  esse  liber ! 

Nec  te ,  quod  venias  magnam  peregrinus  in  Urbem , 
60  Ignotum  populo  posse  venire  puta . 

Ut  titulo  careas ,  ipso  noscere  colore: 

Dissimulare  veUs  ,  te  liquet  esse  meum . 

Clam  tamen  intrato  ,  ne  te  mea  carmina  laedant . 

Non  sunt ,  ut  quondam  ,  plena  favoris  ,  erant . 


I.  I  29—101.  3 

65  Siqnis   erit,   qui  te,    quia  sis  meus ,  esse  legendum 

Non  piitet ,  e  gremio  reiciatque  suo  , 

'Inspice'  dic  'titulum  .    non  sum  praeceptor  amoris . 

Quas  meruit ,  poenas  iam  dedit  illud  opus .' 

Forsitan  expectes  ,  an  in  alta  palatia  missum 
70  Scandere  te  iubeam  Caesareamque  domum  ? 

Ignoscant  augusla  miiii  loca  dique  locorum ! 

Venit  in  hoc  illa  fulmen  ab  arce  capiit . 

Esse  quidem  memini  mitissima  sedibus  illis 

Numina  .     sed  timeo  ,  qui  nocuere  ,  deos. 
75  Terretur  minimo  pennae  stridore  columba , 

Unguibus  ,  accipiter  ,  saucia  facta  tuis  . 

Nec  procul  a  stabulis  audet  discedere  ,  siqua 

Excussa  est  avidi  dentibus  agna  !upi . 

Vitaret  caelum  Pliaetiion  ,  si  viveret ,  et  quos 
80  Optarat  stulte  ,  tangere  nollet  equos . 

Me  quoque  ,  quae  sensi ,  fateor  lovis  arma  limere. 

Me  reor  infesto  ,  cum  tonat ,  igne  peti . 

Quicumque  Argolica  de  classe  Capherea  fugit, 

Semper  ab  Euboicis  vela  retorsit  aquis . 
85  Et  mea  cumba  ,  semel  vasta  percussa  procella 

Ulum  ,  quo  laesa  est ,  horret  adire  locum . 

Ergo  cave  ,  liber  ,  et  timida  circumspice  mente : 

Ut  satis  a  media  sit  tibi  plebe  legi  . 

Dum  petit  infirmis  nimium  sublimia  pennis 
90  Icarus ,  aequoreis  nomina  fecit  aquis . 

Difficile  est  tamen ,  hinc  reniis  utaris  an  aura 

Dicere  .    consilium  resque  locusque  dabunt . 

Si  poteris  vacuo  tradi ,  si  cuncta  videbis 

Mitia  ,  si  vires  fregerit  ira  suas  , 
95  Siquis   erit,  qui  te  dubitantem     et  adire  timentem 

Tradat ,  et  ante  tamen  pauca  loquatur ,  adi . 

Luce  bona  dominoque  tuo  felicior  ipso 

Pervenias  illuc  et  mala  nostra  leves . 

Namque  ea  vel  nemo  ,  vel  qui  mihi  vulnera  fecit 
100  Solus  Achilleo  tollere  more  potest . 

Tantum  ne  noceas  ,  dum  vis  prodesse  ,  videto ! 

1* 


I:  TRISTIUM 

Nam  spes  est  animi  noslra  timore  minor. 

Quaeque  quiescebat ,  ne  mota  resaeviat  ira 

Et  poenae  tu  sis  altera  causa ,  cave ! 
105  Cum  tamen  in  nostrum  fueris  penetrale  receptus , 

Contigerisque  tuam  ,  scrinia  curva  ,  domum : 

Aspicies  illic  positos  ex  ordine  fratres, 

Quos  studium  cunctos  evigilavit  idem . 

Cetera  turba  palam  titulos  oslendet  apertos, 
110  Et  sua  detecta  nomina  fronte  geret . 

Tres  procul  obscura  latitantes  parte  videbis;  — 

Sic  quoque  ,  quod  nemo  nescit ,  amare  docent  — 

Hos  tu  vel  fugias  ,  vei ,  si  satis  oris  habebis , 

Oedipodas  facito  Telegonosque  voces . 
115  Deque  tribus  ,  moneo  ,  si  qua  est  tibi  cura  parentis , 

Ne  quemquam  ,  quamvis  ipse  docebit ,  ames . 

Sunt  quoque  mutatae,  ter  quinque  volumina,  formae,     « 

Nuper  ab  exequiis  carmina  rapta  meis . 

His  mando  dicas  ,  inter  mutata  referri 
120  Fortunae  vultum  corpora  posse  meae . 

Namque  ea  dissimilis  subito  est  effecta  priori, 

Flendaque  nunc  ,  aliquo  tempore  laeta  fuit . 

Piura  quidem  mandare  tibi ,  si  quaeris ,  habebam . 

Sed  vereor  tardae  causa  fuisse  morae , 
125  Et  si ,   quae  subeunt ,  tecum  ,  liber  ,  omnia  ferres , 

Sarcina  laturo  magna  futurus  eras . 

Longa  via  est ,  propera  !    nobis  habitabitur  orbis 

Ultimus ,  a  terra  terra  remota  mea . 

n. 

Di  maris  et  caeli ,  —    quid   enim   nisi  vota    super- 

sunt?  — 
Solvere  quassatae  parcite  membra  ratis, 
Neve  ,  precor  ,  magni  subscribite  Caesaris  irae ! 
Saepe  premente  deo  fert  deus  alter  opem . 
5  Mulciber  in  Troiam  ,  pro  Troia  stabat  Apollo : 
Aequa  Venus  Teucris  ,  Pallas  iniqua  fuit . 


I.  I  102— U  43.  5 

Oderat  Aenean  propior  SaUirnia  Turno: 

Ille  tamen  Veneris  numine  tutus  erat . 

Saepe  ferox  cautum  petiit  Neptunus  Ulixen : 
10  Eripuit  patruo  saepe  Minerva  suo , 

Et  nobis  aliquod  ,  quamvis  distamus  ab  illis , 

Quis  vetat  irato  numen  adesse  deo? 

Verba  miser  frustra  non  proficientia  perdo . 

Ipsa  graves  spargunt  ora  loquentis  aquae, 
15  Terribilisque  notus  iactat  mea  dicta  ,  precesque 

Ad  quos  mittuntur  ,  non  sinit  ire  deos . 

Ergo  idem  venti ,  ne  causa  laedar  in  una , 

Velaque  nescio  quo  votaque  nostra  ferunt . 

Me  miserum  ,  quanti  montes  volvuntur  aquarum ! 
20  lam  iam  tacturos  sidera  summa  putes . 

Quantae  diducto  subsidunt  aequore  valles ! 

lam  iam  tacturas  Tartara  nigra  putes . 

Quocumque  aspicio  ,  nihil  est  nisi  pontus  et  aer , 

Fluctibus  hic  tumidus ,  nubibus  ille  minax . 
25  Inter  utrumque  fremunt  inmani  murmure  venti . 

Nescit ,  cui  domino  pareat ,  unda  maris . 

Nam  modo  purpureo  vires  capit  eurus  ab  ortu , 

Nunc  zephyrus  sero  vespere  missus  adest, 

Nunc  sicca  gelidus  boreas  bacchalur  ab  arcto , 
30  Nunc  notus  adversa  proelia  fronte  gerit . 

Rector  in  incerto  est ,  nec  quid  fiigiatve  petatve 

Invenit :  ambiguis  ars  stupet  ipsa  malis . 

Scilicet  occidimus  ,  nec  spes  est  ulla  salutis , 

Dumque  loquor  ,  vultus  obruit  unda  meos . 
35  Opprimet  hanc   animam  fluctus  ,  frustraque  precanti 

Ore  necaturas  accipiemus  aquas  . 

At  pia  nil  aliud  quam  me  dolet  exule  coniunx: 

Hoc  unum  noslri  scitque  gemitque  mali. 

Nescit  in  inu»enso  iactari  corpora  ponto , 
40  Nescit  agi  ventis  ,  nescit  adesse  necem , 

0  bene  ,  quod  non  sum  mecum  conscendere  passus, 

Ne  mihi  mors  misero  bis  palienda  foret! 

At  nunc  ,  ut  peream  ,  quoniam  caret  illa  periclo , 


TRISTIUM 

Dimidia  certe  parte  superstes  ero 

45  Ei  niihi ,  quam  celeri  micuerunt  nubila  flamma ! 
Quantus  ab  aetherio  personat  axe  fragor! 
Nec  levius  tabulae  laterum  feriuntur  ab  undis, 
Quam  grave  baUstae  moenia  pulsat  onus . 
Qui  venit  hic  fluctus  ,  fluctus  supereminet  omnes ; 

50  Posterior  nono  est  undecimoque  prior . 
Nec  letum  timeo  ;  genus  est  miserabile  leti. 
Demite  naufragium  ,  mors  mihi  munus  erit . 
Est  aliquid  ,  fatove  suo  ferrove  cadentem 
In  solida  moriens  ponere  corpus  humo, 

55  Et  mandare  suis  aliqua  et  sperare  sepulcrum 
Et  non  aequoreis  piscibus  esse  cibum . 
Fingite  me  dignum  tali  nece  ,  non  ego  solus 
Hic  vehor  .   inmeritos  cur  mea  poena  trahit? 
Pro  superi  viridesque  dei ,  quibus  aequora  curae , 

60  Utraque  iam  vestras  sislite  turba  minas: 
Quamque  dedit  vitam  mitissima  Caesaris  ira, 
Hanc  sinite  infelix  in  loca  iussa  feram . 
Si ,  quantam  merui ,  poena  me  perdere  vultis , 
Culpa  mea  est  ipso  iudice  morte  minor . 

65  Mittere  me  Stygias  si  iam  voluisset  ad  undas 
Caesar  ,  in  hoc  vestra  non  eguisset  ope . 
Esl  iUi  nostri  non  invidiosa  cruoris 
Copia  .    quodque  dedit ,  cum  volet ,  ipse  feret . 
Vos  modo  ,  quos  certe  nuUo ,  puto  ,  crimine  laesi, 

70  Contenti  nostris  iam  ,  precor  ,  este  maUs ! 
Nec  tamen  ,  ut  cuncti  miserum  servare  veUtis , 
Quod  periit ,  salvum  iam  caput  esse  potest , 
Ut  mare  considat  ventisque  ferentibus  utar, 
Ut  mihi  parcatis  ,  non  minus  exul  ero ! 

75  Non  ego  divitias  avidus  sine  fine  parandi 
Lalum  mutandis  mercibus  aequor.aro: 

79  Non  ut  Alexandri  claram  delatus  ad  urbem 

80  DeUcias  videam  ,  NUe  iocose  ,  tuas ; 

77  Nec  peto  ,  quas   quondam   petu  studiosus ,  Athenas, 

78  Oppida  non  Asiae  ,  non  ioca  visa  prius . 


I.  II  44— m  4.  7 

Quod  faciles  opto  ventos  ,  —  qiiis  credere  posset  — 

Sarmatis  est  tellus  ,  quam  mea  vela  petunt . 

Obligor ,  ut  tangam  laevi  fera  litora  Ponti ; 

Quodque  sit  a  patria  tam  fuga  tarda ,  queror . 
85  Nescio  quo  videam  positos  ut  in  orbe  Tomitas , 

Exilem  facio  per  mea  vota  viam . 

Seu  me  diligitis,  tantos  conpescite  fluctus, 

Pronaque  sint  nostrae  numina  vestra  rati; 

Seu  magis  odistis  ,  iussae  me  advertite  terrae : 
90  Supplicii  pars  est  in  regione  mei. 

Ferte  —  quid  hic  facio  ?  —  rapidi  mea  corpora  venti ! 

Ausonios  fmes  cur  mea  vela  volunt? 

Noluit  hoc  Caesar  .    quid  ,  quem  fugat  ille  ,  tenetis  ? 

Aspiciat  vultus  Pontica  terra  meos . 
95  Et  iubet  et  merui .    nec  ,  quae  damnaverit  ille , 

Crimina  defendi  fasque  piumque  puto . 

Si  tamen  acta  deos  numquam  mortaUa  fallunt, 

A  culpa  facinus  scitis  abesse  mea . 

Immo  ita  ,  si  scitis  ,  si  me  meus  abstulit  error, 
100  Stultaque  mens  nobis  ,  non  scelerata  fuit : 

Quod  Hcet  et  minimis  ,  domui  si  favimus  illi, 

Si  satis  Augusti  publica  iussa  mihi : 

Hoc  duce  si  dixi  felicia  saecula  ,  proque 

Caesare  tura  piis  Caesaribusque  dedi : 
105  Si  fuit  hic  animus  nobis  ,  ita  parcite  divi ! 

Si  minus  ,  alta  cadens  obruat  unda  caput ! 

Fallor ,  an  incipiunt  gravidae  vanescere  nubes , 

Victaque  rautati  frangilur  unda  maris? 

Non  casu  !    vos  sed  sub  condicione  vocati , 
110  Fallere  quos  non  est ,  hanc  mihi  fertis  opem. 

III. 

Cum  subit  illius  tristissima  noctis  imago, 
Qiia  mihi  supremum  tempus  in  Urbe  fuit, 
Cum  repeto  noctem  ,  qua  tot  mihi  cara  rehqui , 
Labitur  ex  ocuUs  nunc  quoque  gutta  meis. 


TRISTIUM 

5  lam  prope  lux  aderat ,  qua  me  discedere  Caesar 

Finibus  extremae  iusserat  Ausoniae. 

Nec  spatium  fuerat ,  nec  mens  satis  apta  parandi: 

Torpuerant  longa  pectora  nostra  mora . 

Non  mihi  servorum  ,  comites  non  cura  legendi , 
10  Non  aptae  profugo  vestis  opisve  fuit. 

Non  aliter  stupui ,  quam  qui  lovis  ignibus  ictus 

Vivit  et  est  vitae  nescius  ipse  suae. 

Ut  tamen  hanc  animi  nubem  dolor  ipse  removit, 

Et  tandem  sensus  convaluere  mei, 
15  Adloquor  extremum  maestos  abiturus  amicos , 

Qui  modo  de  multis  unus  et  alter  erant. 

Uxor  amans  flentem  flens  acrius  ipsa  tenebat, 

Imbre  per  indignas  usque  cadente  genas . 

Nata  procul  Libycis  aberat  diversa  sub  oris, 
20  Nec  poterat  fati  certior  esse  mei . 

Quocumque   aspiceres ,  kictus   gemitusque   sonabant , 

Formaque  non  taciti  funeris  intus  erat. 

Femina  virque  meo  ,  pueri  quoque   funere  maerent, 

Inque  domo  lacrimas  anguhis  omnis  habet; 
25  Si  Ucet  exempHs  in  parvis  grandibus  uti, 

Haec  facies  Troiae  ,  cum  caperetur ,  erat . 

lamque  quiescebant  voces  hominumque  canumque, 

Lunaque  nocturnos  alta  regebat  equos . 

Hanc  ego  suspiciens  et  ab  hac  Capitoha  cernens, 
30  Quae  nostro  frustra  iuncta  fuere  lari, 

'Numina  vicinis  habitantia  sedibus',  inquam 

'lamque  ocuUs  numquam  templa  videnda  meis, 

Dique  reUnquendi ,  quos  urbs  habet  alta  Quirini, 

Este  salutati  tempus  in  omne  mihi ! 
35  Et  quamquam  sero  cUpeum  post  vulnera  sumo, 

Attamen  hanc  odiis  exonerate  fugam , 

Caelestique  viro  ,  quis  me  deceperit  error , 

Dicite  ,  pro  culpa  ne  scehis  esse  putet ! 

Ut  quod  vos  scitis  ,  poenae  quoque  sentiat  auctor , 
40  Placato  possum  non  miser  esse  deo .' 

Hac  prece  adoravi  superos  ego  ,  pluribus  uxor. 


I 


I.  m  5—77.  9 

Singultu  medios  impediente  sonos . 

IUa  etiam  ante  lares  passis  adstrata  capillis 

Contigit  extinctos  ore  tremente  focos, 
45  Multaque  in  adversos  effudit  verba  penates 

Pro  deplorato  non  valitura  viro . 

lamque  morae  spatium  nox  praecipitata  negabat, 

Versaque  ab  axe  suo  Parrhasis  arctos  erat . 

Quid  facerem  ?    blando  patriae  retinebar  amore  : 
50  Ultima  sed  iussae  nox  erat  illa  fugae , 

A  !  quotiens  aliquo  dixi  propertinte  'Quid  urgues  ? 

Vel  quo  festinas  ire  ,  vel  unde  ,  vide!' 

A  !  quotiens  certam  me  sum  mentitus  habere 

Horam  ,  propositae  quae  foret  apta  viae . 
55  Ter  limen  tetigi ,  ter  sum  revocatus  ,  et  ipse 

Indulgens  animo  pes  mihi  tardus  erat. 

Saepe  vale  dicto  rursus  sum  multa  locutus, 

Et  quasi  discedens  oscula  summa  dedi . 

Saepe  eadem  mandata  dedi  meque  ipse  fefelli, 
60  Respiciens  oculis  pignora  cara  meis . 

Denique  ^Quid  propero  ?  Scythia  est ,  quo  mittimur', 

inquam 

'Roma  relinquenda  est .    utraque  iusta  mora  est . 

Uxor  in  aeternum  vivo  mihi  viva  negatur  , 

Et  domus  et  fidae  dulcia  membra  domus, 
65  Quosque  ego  dilexi  fraterno  more  sodales, 

0  mihi  Thesea  pectora  iuncta  fide ! 

Dum  licet ,  amplectar  .    numquam  fortasse  licebit 

Amplius      in  lucro  est  quae  datur  hora  mihi .' 

Nec  mora  ,  sermonis  verba  inperfecta  relinquo  , 
70  Complectens  animo  proxima  quaeque  meo. 

Dum  loquor  et  flemus  ,  caelo  nitidissimus  alto , 

Stella  gravis  nobis  ,  Lucifer  ortus  erat. 

Dividor  haud  aliter ,  quam  si  mea  membra  relinquam , 

Et  pars  abrumpi  corpore  visa  suo  est . 
75  Sic  dohiit  Mettus  tunc  ,  cum  in  contraria  versos 

Ultores  habuit  proditionis  equos . 

Tum  vero  exoritur  clamor  gemitusque  meorum. 


10  TRISTIUM 

Et  feriiint  maestae  pectora  nuda  manus. 

Tum  vero  coniunx  ,  umeris  abeuntis  inhaerens  , 
80  Miscuit  liaec  lacrimis  tristia  verba  meis : 

^Non  potes  avelli  .    simul  hinc  ,  simul  ibimus"  inquit: 

^Te  sequar  et  coniunx  exulis  exul  ero  . 

Et  mihi  facta  via  est ,    et  me  capit  ultima  tellus : 

Accedam  profugae  sarcina  parva  rati . 
85  Te  iubet  a  patria  discedere  Caesaris  ira , 

Me  pietas  .    pietas  haec  mihi  Caesar  erit  .* 

Talia  temptabat ,  sicut  temptaverat  ante , 

Yixque  dedit  victas  utiUtate  manus. 

Egredior  ,  sive  ilhid  erat  sine  funere  ferri, 
90  Squalidus  inmissis  hirla  per  ora  comis, 

Illa  dolore  amens  tenebris  narratur  obortis 

Semianimis  media  procubuisse  domo, 

Utque  resurrexit  foedatis  pulvere  turpi 

Crinibus  et  geUda  membra  levavit  humo, 
95  Se  modo  ,  desertos  modo  complorasse  penates , 

Nomen  et  erepti  saepe  vocasse  viri, 

Nec  gemuisse  minus  ,  quam  si  nataeque  meumque 

Vidisset  structos  corpus  habere  rogos, 

Et  voluisse  mori ,  moriendo  ponere  sensus , 
100  Respectuque  tamen  non  periisse  mei . 

Vivat !  et  absentem  —  quoniam  sic  fata  tulerunt  — 

1 


Vivat  ut ,  auxilio  sublevet  usque  suo , 
IV. 


Tinguitur  oceano  custos  Erymanthidos  ursae, 
Aequoreasque  suo  sidere  turbat  aquas . 
Nos  tamen  lonium  non  nostra  fmdimus  aequor 
Sponte  ,  sed  audaces  cogimur  esse  metu . 
5  Me  miserum  !  quantis  increscunt  aequora  ventis, 
Erutaque  ex  imis  fervet  harena  fretis ! 
Monte  nec  inferior  prorae  puppique  recurvae 
InsiUt  et  pictos  verberat  unda  deos . 
Pinea  texta  sonant  pulsu  ,  stridore  rudentes , 


I.  ni  78— V  15.  11 

10  Ingemit  et  nostris  ipsa  carina  malis . 

Navita  ,  confessus  gelidum  pallore  limorem , 

lam  sequitur  viclus  ,  non  regit  arte  ralem . 

Utque  parum  validus  non  proficientia  rector 

Cervicis  rigidae  frena  remittit  equo, 
15  Sic  non   quo  voluit ,   sed  quo   rapit  impetus  undae , 

Aurigam  video  vela  dedisse  rati. 

Quod  nisi  mutatas  emiserit  Aeolus  auras, 

In  loca  iam  nobis  non  adeunda  ferar . 

Nam  procul  Illyriis  laeva  de  parte  relictis 
20  Interdicta  mibi  cernitur  Italia . 

Desinat  in  vetitas ,  quaeso  ,  contendere  terras , 

Et  mecum  magno  pareat  aura  deo . 

Dum  loquor  ,  et  timeo  pariter  cupioque  repelli, 

Increpuit  quanlis  viribus  unda  latus ! 
25  Parcite  caerulei ,  vos  parcite  ,  numina  ponti , 

Infestumque  mihi  sit  satis  esse  lovem . 

Vos  animam  saevae  fessam  subducite  morti, 

Si  modo  ,  qui  periit ,  non  periisse  potest. 


0  mihi  post  nullos  umquam  memorande  sodales, 
0  cui  praecipue  sors  mea  visa  sua  est, 
Attonitum  qui  me  ,  memini ,  carissime  ,  primus 
Ausus  es  adloquio  sustinuisse  tuo, 

5  Qui  mihi  consilium  vivendi  mite  dedisti, 
Cum  foret  in  misero  pectore  mortis  amor , 
Scis  bene  ,  cui  dicam ,  positis  pro  nomine  signis , 
Officium  nec  te  falUt ,  amice  ,  tuum . 
Haec  mibi  semper  erunt  imis  infixa  medullis , 

10  Perpetuusque  animae  debitor  buius  ero , 

Spiritus  et  vacuas  prius  hic  tenuandus  in  auras 
Ibit ,  et  in  tepido  deseret  ossa  rogo, 
Quam  subeant  animo  meritorum  obUvia  nostro , 
Et  longa  pietas  excidat  ista  die . 

15  Di  tibi  sint  faciles ,  tibi  di  nuUius  egentem 


12  TRISTIUM 

Fortunam  praestent  dissimilemque  meae. 

Si  tamen  haec  navis  vento  ferretur  amico, 

Ignoraretur  forsitan  ista  fides . 

Ttiesea  Pirithous  non  tam  sensisset  amicum, 
20  Si  non  infernas  vivus  adisset  aquas . 

Ut  foret  exemplum  veri  Pboceus  amoris, 

Fecerunt  furiae  ,  tristis  Oresta  ,  tuae , 

Si  non  Euryahis  Rutulos  cecidisset  in  hostes, 

Hyrtacidae  Nisi  gloria  nulla  foret. 
25  Scilicet  ut  fulvum  spectatur  in  ignibus  aurum, 

Tempore  sic  duro  est  inspicienda  fides . 

Dum  iuvat  et  vultu  ridet  Fortuna  sereno, 

Indelibatas  cuncta  sequuntur  opes : 

At  simul  intonuit ,  fugiunt ,  nec  noscitur  ulli , 
30  Agminibus  comitum  qui  modo  cinctus  erat . 

Atque  haec  ,  exemplis  quondam  collecta  priorura , 

Nunc  mihi  sunt  propriis  cognita  vera  maUs. 

Vix  duo  tresve  mihi  de  tot  superestis  amici ; 

Cetera  Fortunae  ,  non  mea  turba  fuit . 
35  Quo  magis  ,  o  pauci ,  rebus  succurrite  laesis , 

Et  date  naufragio  litora  tuta  meo, 

Neve  metu  falso  nimium  trepidate  ,  timentes, 

Hac  offendatur  ne  pietate  deus ! 

Saepe  fidem  adversis  etiam  laudavit  in  armis , 
40  Inque  suis  amat  hanc  Caesar ,  in  hoste  probat . 

Causa  mea  est  melior  ,  qui  non  contraria  fovi 

Arma ,  sed  hanc  merui  simplicitate  fugam . 

Invigiles  igitur  nostris  pro  casibus  ,  oro , 

Deminui  siqua  numinis  ira  potest. 
45  Scire  meos  casus  siquis  desiderat  omnis, 

Plus  ,  quam  quod  fieri  res  sinit ,  ille  petit . 

Tot  mala  sum  passus  ,  quot  in  aethere  sidera  lucent, 

Parvaque  quot  siccus  corpora  pulvis  habet: 

Multaque  credibili  tulimus  maiora  ,  ratamque , 
50  Quamvis  acciderint ,  non  habitura  fidem . 

Pars  etiam  quaedam  mecum  moriatur  oportet, 

Meque  velim  possit  dissimulante  tegi. 


I.  V  16— VI  2.  13 

Si  vox  infragilis  ,  pecliis  mihi  firmius  aere , 

Pliiraque  cum  linguis  pluribus  ora  forent, 
55  Non  taraen  idcirco  complecterer  omnia  verbis , 

Materia  vires  exsuperante  meas . 

Pro  duce  Neritio  docti  mala  nostra  poetae 

Scribite  :  Neritio  nam  mala  plura  tuli. 

lUe  brevi  spatio  niullis  erravit  in  annis 
60  Inter  Dulichias  lUacasque  domos : 

Nos  freta  sideribus  totis  distantia  mensos 

f  DetuUt  in  Geticos  Sarmaticosque  sinus . 

lUe  habuit  fidamque  manum  sociosque  fideles: 

Me  profugum  comites  deseruere  mei. 
65  lUe  suam  laetus  patriam  victorque  petebat: 

A  patria  fugi  victus  et  exul  ego  . 

Nec  mihi  Duiichium  domus  est  Ithaceve  Samosve , 

Poena  quibus  non  est  grandis  abesse  locis, 

Sed  quae  de  septem  tolum  circumspicit  orbem 
70  Montibus  ,  imperii  Roma  deumque  locus . 

lUi  corpus  erat  durum  patiensque  laborum: 

InvaUdae  vires  ingenuaeque  mihi . 

Ilie  erat  assidue  saevis  agitatus  in  armis : 

Adsuetus  studiis  moUibus  ipse  fui . 
75  Me  deus  oppressit ,  nuUo  mala  nostra  levante : 

Bellatrix  UU  diva  ferebat  opem . 

Cumque  minor  love  sit,  tumidis  qui  regnat  in  undis, 

lUum  Neptuni ,  me  lovis  ira  premit . 

Adde  ,  quod  ilUus  pars  maxima  ficla  laborum . 
80  Ponitur  in  nostris  fabula  nuUa  maUs . 

Denique  quaesitos  tetigit  tamen  iUe  penates, 

Quaeque  diu  peliit ,  contigit  arva  tamen  : 

At  mihi  perpetuo  patria  teUure  carendum  est, 

Ni  fuerit  laesi  moUior  ira  dei. 

VI. 

Nec  tantum  Clario  Lyde  dUecta  poetae, 
Nec  tantum  Coo  Bittis  amata  suo  est, 


14  TRISTIUM 

Pectoribiis  quantum  tu  nostris ,  uxor  ,  inhaeres , 

Digna  minus  misero  ,  non  meliore  viro . 
5  Te  mea  supposita  veluti  trabe  fulta  ruina  est: 

Siquid  adhuc  ego  sum  ,  muneris  omne  tui  est . 

Tu  facis  ,  ut  spolium  non  sim ,   nec  nuder  ab  ilHs , 

Naufragii  tabulas  qui  petiere  mei . 

Utque  rapax  stimulante  fame  cupidusque  cruoris 
10  Incustoditum  captat  ovile  lupus, 

Aut  ut  edax  vultur  corpus  circumspicit  ecquod 

Sub  nulla  positum  cernere  possit  humo, 

Sic  mea  nescio  quis  ,  rebus  male  fidus  acerbis , 

In  bona  venturus ,  si  paterere ,  fuit . 
15  Hunc  tua  per  fortis   virtus  summovit  amicos , 

Nulla  quibus  reddi  gratia  digna ,  potest . 

Ergo  quam  misero  ,  tam  vero  teste  probaris , 

Hic  aliquod  pondus  si  modo  testis  habet. 

Nec  probitate  tua  prior  est  aut  Hectoris  uxor, 
20  Aut  comes  extincto  Laodamia  viro . 

Tu  si  Maeonium  vatem  sortita  fuisses, 

Penelopes  esset  fama  secunda  tuae . 

33  Prima  locum  sanctas  heroidas  inter  haberes, 

34  Prima  bonis  animi  conspicerere  tui : 

Sive  tibi  hoc  debes  ,  nullo  pia  facta  magistro, 

Cumque  nova  mores  sunt  tibi  luce  dati, 
25  Femina  seu  princeps  omnes  tibi  culta  per  annos 

Te  docet  exemplum  coniugis  esse  bonae, 

Adsimilemque  sui  longa  adsuetudine  fecit, 

Grandia  si  parvis  adsimulare  licet. 

Ei  mihi,  non  magnas  quod  habent  mea  carmina  vires, 
30  Nostraque  sunt  meritis  ora  minora  tuis, 

Siquid  et  in  nobis  vivi  fuit  ante  vigoris, 

Extinctum  longis  occidit  omne  malis! 

35  Quantumcumque  tamen  praeconia  nostra  valebunt, 
Carminibus  vives  tempus  in  omne  meis. 


I.  TI  3— Tli  35.  15 


VII. 


Siquis  habes  nostris  similes  in  imagine  vultus , 

Deme  meis  hederas  ,  Bacchica  serta  ,  comis . 

Ista  decent  laetos  felicia  signa  poetas: 

Temporibus  non  est  apta  corona  meis . 
5  Hoc  tibi  dissimula  ,  senti  tamen  ,  optime  ,  dici , 

In  digito  qui  me  fersque  refersque  tuo , 

Effigiemque  meam  fulvo  complexus  in  auro 

Cara  relegati ,  quae  potes  ,  ora  vides . 

Qiiae  quotiens  spectas  ,  subeat  tibi  dicere  forsan 
10  'Quam  procul  a  nobis  Naso  sodalis  abest !' 

Grata  tua  est  pietas  .     sed  carmina  maior  imago 

Sunt  mea  ,  quae  mando  qualiacumque  legas , 

Carmina  mutatas  hominum  dicentia  formas, 

Infelix  domini  quod  fuga  rupit  opus . 
15  Haec  ego  discedens  ,  sicut  bene  mulla  meorum, 

Ipse  mea  posui  maestus  in  igne  manu . 

Utque  cremasse  suum  fertur  sub  stipite  natum 

Thestias  et  melior  matre  fuisse  soror, 

Sic  ego  non  meritos  mecum  peritura  libellos 
•20  Imposui  rapidis  viscera  nostra  rogis : 

Vel  quod  eram  Musas  ,  ut  crimina  nostra ,  perosus , 

Vel  quod  adhua  crescens  et  rude  carmen  erat . 

Quae  quoniam  non  sunt  penitus  sublata,  sed  extant,  — 

Pluribus  exemplis  scripta  fuisse  reor  — 
25  Nunc  precor ,  ut  vivant  et  non  ignava  legentem 

Otia  delectent  admoneantque  mei . 

Nec  tamen  illa  legi  poterunt  patienter  ab  ullo, 

Nesciet  his  summam  siquis  abesse  manum . 

Ablatum  mediis  opus  est  incudibus  illud, 
30  Defuit  et  scriptis  ultima  lima  meis . 

Et  veniam  pro  laude  peto  ,  laudatus  abunde , 

Non  fastiditus  si  tibi ,  lector  ,  ero  . 

Hos  quoque  sex  versus  ,  in  primi  fronte  libelli 

Si  praeponendos  esse  putabis  ,  habe : 
35 'Orba  parente  suo  quicumque  volumina  tangis. 


16  TRISTIUM 

His  saltem  vestra  detiir  in  Urbe  locus! 
Qiioque  magis  faveas  ,  haec  non  sunt  edita  ab  ipso , 
Sed  quasi  de  domini  funere  rapta  sui. 
Quicquid  in  his  igitur  vitii  rude  carmen  habebit, 
40  Emendaturus  ,  si  licuisset ,  eram.' 

VIII. 

In  capiit  alta  suum  labentur  ab  aequore  retro 
Flumina ,  conversis  Solque  recurret  equis , 
Terra  feret  stelias ,  caelum  findetur  aratro , 
Unda  dabit  flammas  et  dabit  ignis  aquas, 
5  Omnia  naturae  praepostera  legibus  ibunt, 
Parsque  suum  mundi  nulla  tenebit  iter, 
Omnia  iam  fient ,  fieri  quae  posse  negabam , 
Et  nihil  est ,  de  quo  non  sit  habenda  fides . 
Haec  ego  vaticinor ,  quia  sum  deceptus  ab  illo , 

10  Laturum  misero  quem  milii  rebar  opem . 
Tantane  te  ,  fallax ,  cepere  oblivia  nostri , 
Afflictumque  fuit  tantus  adire  timor , 
Ut  neque  respiceres  nec  solarere  iacentem, 
Dure ,  nec  exequias  prosequerere  meas  ? 

15  lUud  amicitiae  sanclum  et  venerabile  nomen 
Re  tibi  pro  vili  sub  pedibusqu^  iacet? 
Quid  fuit ,  ingenti  prostratum  mole  sodalem 
Visere  et  adloquiis  parte  levare  tuis, 
Inque  meos  si  non  lacrimam  demittere  casus, 

20  Pauca  tamen  ficto  verba  dolore  pati , 

Idque  ,  quod  ignoti  faciunt ,  vel  dicere  saltem , 
Et  vocem  popiili  publicaque  ora  sequi, 
Denique  lugubres  vultus  numquamque  videndos 
Cernere  supremo  dum  licuitque  die , 

25  Dicendumque  semel  toto  non  amplius  aevo 
Accipere  ,  et  parili  reddere  voce  ,  vale  ? 
At  fecere  alii  nullo  milii  foedere  iuncti, 
Et  lacrimas  animi  signa  dedere  sui. 
Quid  ,  nisi  convictu  causisque  valentibus  essem 


I.  VIII  36— VIIII  13.  17 

30  Temporls  et  longi  iunctus  amore  tibi  ? 

Quid  ,  nisi  tot  lusus  et  tot  mea  seria  nosses , 

Tot  nossem  lusus  seriaque  ipse  tua  ? 

Quid  ,  si  dumtaxat  Romae  tibi  cognitus  essem , 

Ascitus  totiens  in  genus  omne  loci  ? 
35  Cunctane  in  aequoreos  abierunt  irrita  ventos? 

Cunctane  Lethaeis  mersa  feruntur  aquis? 

Non  ego  te  genitum  placida  reor  urbe  Quirini, 

Urbe  mea  ,  quae  iam  non  adeunda  mihi, 

Sed  scopulis  ,  ponti  quos  haec  habet  ora  sinistri , 
40  Inque  feris  Scythiae  Sarmaticisque  iugis , 

Et  tua  sunt  silicis  circum  praecordia  venae , 

Et  rigidum  ferri  semina  pectus  habet, 

Quaeque  tibi  tenero  quondam  ducenda  palato 

Piena  dedit  nutrix  ubera  ,  tigris  erat : 
45  Aut  mala  nostra  minus,  quam  nunc,  aliena  putares, 

Duritiaeque  milii  non  agerere  reus  . 

Sed  quoniam  accedit  fatahbus  hoc  quoque  damnis, 

Ut  careant  numeris  tempora  prima  suis, 

Effice ,  peccati  ne  sim  memor  huius  ,  et  illo 
50  Officium  laudem  ,  quo  queror  ,  ore  tuum. 

VIIII. 

Detur  inoffenso  vitae  tibi  tangere  metam , 
Qui  legis  hoc  nobis  non  inimicus  opus . 
Atque  utinam  pro  te  possent  mea  vota  valere , 
Quae  pro  me  duros  non  tetigere  deos ! 
5  Donec  eris  sospes  ,  multos  numerabis  amicos : 
Tempora  si  fuerint  nubila  ,  solus  eris . 
Aspicis  ,  ut  veniant  ad  candida  tecta  columbae , 
Accipiat  nullas  sordida  turris  aves? 
Horrea  formicae  tendunt  ad  inania  numquam : 
10  Nullus  ad  amissas  ibit  amicus  opes . 

Utque  comes  radios  per  solis  euntibus  umbra  est, 
Cum  latet  hic  pressus  nubibus  ,  illa  fugit , 
Mobile  sic  sequitur  Fortunae  lumina  vulgus : 
oviD.  m.  2 


18  TRISTIUM 

Qiiae  simul  indiicta  nube  teguntur  ,  abit . 

15  Haec  precor  ut  semper  possint  libi  falsa  videri; 
Sunt  tamen  eventu  vera  falenda  meo . 
Dum  stetimus  ,  turbae  quantum  satis  esset ,  habebat 
Nota  quidem  ,  sed  non  ambitiosa  domus . 
At  simul  impulsa  est ,  omnes  timuere  ruinam 

20  Cautaque  communi  terga  dedere  fugae. 

Saeva  neque  admiror  metuunt  si  fulmina  ,  quorum 
Ignibus  adflari  proxima  quaeque  solent. 
Sed  tamen  in  duris  remanentem  rebus  amicum 
Quamlibet  inviso  Caesar  in  hoste  probat, 

25  Nec  solet  irasci ,  —  neque  enim  moderatior  alter  — 
Cum  quis  in  adversis  ,  siquid  amavit ,  amat . 
De  comite  Argolici  postquam  cognovit  Orestis, 
Narratur  Pyladen  ipse  probasse  Thoas . 
Quae  fuit  Actoridae  cum  magno  semper  Achille, 

30  Laudari  solita  est  Hectoris  ore  fides . 

Quod  pius  ad  manes  Theseus  comes  iret  amico , 
Tartareum  dicunt  indohiisse  deum . 
Euryah  Nisique  fide  tibi ,  Turne  ,  relata 
Credibile  est  lacrimis  inmaduisse  genas . 

35  Praestita  nam  miseris  pietas  et  in  hoste  probatur . 
Ei  mihi ,  quam  paucos  haec  mea  dicta  movent ! 
Is  stalus  ,  haec  rerum  nunc  est  fortuna  mearum , 
Debeat  ut  lacrimis  nulhis  adesse  modus . 
At  mea  sunt ,  proprio  quamvis  maestissima  casu , 

40  Pectora  processu  facta  serena  tuo . 

Hoc  ego  venturum  iam   tum,    carissime  ,  vidi, 
Ferret  adhuc  ista  cum  minor  aura  ratem . 
Sive  aliquod  morum  ,  seu  vitae  labe  carentis 
Est  pretium  ,  nemo  pluris  emendus  erat : 

45  Sive  per  iugenuas  aliquis  caput  extulit  artes  — 
Quaehbet  eloquio  fit  bona  causa  tuo . 
His  ego  commolus  dixi  tibi  prolinus  ipsi 
'Scaena  manet  doles  grandis  ,  amice  ,  tuas .' 
Haec  mihi  non  ovium  fibrae  tonilrusve  sinistri, 

50  Linguave  servatae  pennave  dixit  avis : 


I.  vmi  14 -X  18.  19 

Augurium  ratio  esl  et  coniectura  futuri; 

Hac  divinavi  notitiamque  tuli . 

Quae  quoniam  vera  est ,  tota  tibi  mente  mihique 

Gratulor  ,  ingenium  non  latuisse  tuum . 
55  At  nostrum  tenebris  utinam  latuisset  in  imis ! 

Expediit  studio  lumen  abesse  meo. 

Utque  tibi  prosunt  artes  ,  facunde  ,  severae, 

Dissimiles  illis  sic  nocuere  mihi . 

Vita  tamen  tibi  nota  mea  est.    scis  artibus  illis 
60  Auctoris  mores  abstinuisse  sui : 

Scis  velus  hoc  iuveni  lusum  mihi  carmen  ,  et  istos , 

Ut  non  laudandos ,  sic  tamen  esse  iocos . 

Ergo  ut  defendi  nuUo  mea  posse  colore, 

Sic  excusari  crimina  posse  puto. 
65  Qua  potes ,  excusa  ,  nec  amici  desere  causam ! 

Qua  bene  coepisti ,  sic  bene  semper  eas. 

X. 

Est  mihi  sitque  ,  precor ,  flavae  tutela  Minervae , 

Navis  et  a  picta  casside  nomen  habet . 

Sive  opus  est  velis  ,  minimam  bene  currit  ad  auram ; 

Sive  opus  est  remo  ,  remige  carpit  iter . 
5  Nec  comites  volucri  contenta  est  vincere  cursu, 

Occupat  egressas  quamlibet  ante  rates; 

f  Et  patitur  fluctus  fertque  assilientia  longe 

Aequora  ,  nec  saevis  victa  fatiscit  aqnis . 

Illa  ,  Corinthiacis  primum  mihi  cognita  Cenchreis , 
10  Fida  manet  trepidae  duxque  comesque  fiigae ; 

Perque  tot  eventus  et  iniquis  concita  ventis 

Aequora  Palladio  numine  tuta  fuit . 

Nunc  quoque  tuta  ,  precor  ,  vasti  secet  ostia  Ponti , 

Quasque  petit ,  Getici  litoris  intret  aquas . 
15  Quae  simul  Aeoliae  mare  me  deduxit  in  Helles, 

Et  longiim  lenui  limite  fecit  iter, 

Fleximus  in  laevum  cursus  ,  et  ab  Hectoris  urbe 

Venimiis  ad  portus  ,  Imbria  terra  ,  tuos . 

2* 


20  TRISTIUM 

Inde  ,  levi  vento  Zerynthia  litora  nacta , 
20  Tiireiciam  tetigit  fessa  carina  Samon. 

Saltus  ab  hac  contra  brevis  est  Tempyra  petenti: 

Hac  dominum  tenus  est  illa  secuta  suum . 

Nam  mihi  Bistonios  placuit  pede  carpere  campos : 

Hellespontiacas  illa  relegit  aquas, 
25  Dardaniamque  petit ,  auctoris  nomen  habentem , 

Et  te  ruricola  ,  Lampsace  ,  tuta  deo , 

Quodque  per  angustas  vectae  male  virginis  undas 

Seston  Abydena  separat  urbe  fretum, 

Inque  Propontiacis  haerentem  Cyzicon  oris, 
30  Cyzicon  ,  Haemoniae  nobile  gentis  opus , 

Quaeque  tenent  Ponti  Byzantia  litora  fauces : 

Hic  locus  est  gemini  ianua  vasta  maris . 

Haec ,  precor  ,  evincat ,  propulsaque  fortibus  austris 

Transeat  instabilis  strenua  Cyaneas 
35  Thyniacosque  sinus  ,   et  ab  his  per  Apollinis  urbem 

Arta  sub  Anchiali  moenia  tendat  iter . 

Inde  Mesembriacos  portus  et  Odesson  et  arces 

Praetereat  dictas  nomine  ,  Bacche  ,  tuo , 

Et  quos  Alcathoi  memorant  e  moenibus  ortos 
40  Sedibus  his  profugos  constituisse  larem . 

A  quibus  adveniat  Miletida  sospes  ad  urbem, 

Offensi  quo  me  delulit  ira  dei . 

Haec  si  contigerint ,  meritae  cadet  agna  Minervae : 

Non  facit  ad  nostras  hoslia  maior  opes  . 
45  Vos  quoque  ,    Tyndaridae  ,    quos  haec  coUt   insula , 

fratres , 

Mite  precor  duplici  numen  adesse  viae ! 

Altera  namque  parat  Symplegadas  ire  per  artas, 

Scindere  Bistonias  altera  puppis  aquas. 

Vos  facite  ,  ut  ventos  ,  loca  cum  diversa  petamus, 
50  llla  suos  habeat ,  nec  minus  illa  suos. 


I.  X  19— XI  35.  21 


XT. 


Littera  quaeciimque  est  toto  tibi  lecta  libello , 

Est  mihi  sollicito  tempore  facta  viae. 

Aut  haec  me,  gelido  tremerem  cum  mense  Decembri, 

Scribentem  mediis  Hadria  vidit  aquis : 
5  Aut ,  postquam  bimarem  cursu  superavimus  Isthmon , 

Alteraque  est  nostrae  sumpta  carina  fugae , 

Quod  iacerem  versus  inter  fera  murmura  ponti, 

Cycladas  Aegaeas  obstipuisse  puto . 

Ipse  ego  nunc  miror  tantis  animique  marisque 
10  Fluclibus  ingenium  non  cecidisse  meum . 

Seu  stupor  huic  studio ,  sive  est  insania  nomen , 

Omnis  ab  hac  cura  mens  relevata  mea  est. 

Saepe  ego  nimbosis  dubius  iactabar  ab  Haedis, 

Saepe  minax  Steropes  sidere  pontus  erat, 
15  Fuscabatque  diem  custos  Erymanthidos  ursae, 

Aut  Hyadas  seris  hauserat  auster  aquis, 

Saepe  maris  pars  intus  erat .    tamen  ipse  trementi 

Carmina  ducebam  qualiacumque  manu . 

Nunc  quoque  contenti  stridunt  aquilone  rudentes, 
20  Inque  modum  tumuU  concava  surgit  aqua. 

Ipse  gubernator  tollens  ad  sidera  palmas 

Exposcit  votis ,  inmemor  artis  ,  opem . 

Quocumque  aspexi ,  nihil  est  nisi  mortis  imago , 

Quam  dubia  timeo  mente  ,  timensque  precor . 
25  Attigero  portum  ,  portu  terrebor  ab  ipso : 

PIus  habet  infesta  terra  timoris  aqua . 

Nam  simul  insidiis  hominum  pelagique  laboro, 

Et  faciunt  geminos  ensis  et  unda  metus . 

Ille  meo  vereor  ne  speret  sanguine  praedam, 
30  Haec  titulum  nostrae  mortis  habere  velit . 

Barbara  pars  laeva  est  avidaeque  adsueta  rapinae, 

Quam  cruor  et  caedes  bellaque  semper  habent. 

Cumque  sit  hibernis  agitatum  fluctibus  aequor, 

Pectora  sunt  ipso  turbidiora  mari . 
35  Quo  magis  his  debes  ignoscere  ,  candide  lector, 


22  TRISTIUM 

Si  spe  siint ,  ut  sunt ,  ftiferiora  tua. 
Non  haec  in  nostris ,  ut  quondam ,  scripsimus  hortis , 
Nec  ,  consuete  ,  meum  ,  lectule  ,  corpus  habes . 
lactor  in  indomito  brumaU  luce  profundo, 
40  Ipsaque  caeruleis  charta  feritur  aquis . 

Improba  pugnat  hiems  indignaturque  ,  quod  ausim 
Scribere  se  rigidas  incutiente  minas . 
Vincat  hiems  hominem !  sed  eodem  tempore ,  quaeso , 
Ipse  modum  statuam  carminis  ,  illa  sui . 

LIBER  SECUNDUS. 

Quid  mihi  vobiscum  est ,  infehx  cura ,  libelli , 

Ingenio  perii  qui  miser  ipse  meo? 

Cur  modo  damnatas  repeto  ,  mea  crimina  ,  Musas  ? 

An  semel  est  poenam  commeruisse  parum? 
5  Carmina  fecerunt ,  ut  me  cognoscere  vellet 

Omine  non  fausto  femina  virque  meo : 

Carmina  fecerunt ,  ut  me  moresque  notaret 

lam  demum  visa  Caesar  ab  Arte  mea . 

Deme  mihi  studium  ,   vitae  quoque  crimina  demes . 
10  Acceptum  refero  versibus  ,  esse  nocens . 

Hoc  pretium  curae  vigilatorumque  laborum 

Cepimus  .    ingenio  est  poena  reperta  meo . 

Si  saperem  ,  doctas  odissem  iure  sorores , 

Numina  cultori  perniciosa  suo . 
15  At  nunc  —  tanta  meo  comes  est  insania  morbo  — 

Saxa  malum  refero  rursus  ad  ista  pedem : 

Scihcet  ut  victus  repetit  gladiator  harenam, 

Et  redit  in  tumidas  naufraga  puppis  aquas . 

Forsitan ,  ut  quondam  Teuthrantia  regna  tenenti , 
20  Sic  mihi  ris  eadem  vulnus  opemque  feret, 

Musaque  ,  quam  movit ,  motam  quoque  leniet  iram : 

Exorant  magnos  carmina  saepe  deos . 

Ipse  quoque  Ausonias  Caesar  matresque  nurusque 

Carmina  turrigerae  dicere  iussit  Opi . 
25  lusserat  et  Phoebo  dici ,  quo  tempore  ludos 


I.  XI  36—11.  62.  ■    23 

Fecit ,  qiios  aetas  aspicit  una  semel. 

His  precor  exemplis  tua  nunc  ,  mitissime  Caesar , 

Fiat  ab  ingenio  moUior  ira  meo. 

Illa  quidem  iusta  est ,  nec  me  meruisse  negabo ;  — 
30  Non  adeo  nostro  fugit  ab  ore  pudor  — 

Sed  nisi  peccassem  ,  quid  tu  concedcre  posses  ? 

3Iateriam  veniae  sors  tibi  nostra  dedit . 

Si ,  quotiens  peccant  homines ,  sua  fulmina  mittat 

Iiippiter ,  exiguo  tempore  inermis  erit ; 
35  Nunc  ,  ubi  detonuit  strepituque  exterruit  orbem , 

Purum  discussis  aera  reddit  aquis . 

lure  igitur  genitorque  deum  rectorque  vocatur, 

lure  capax  mundus  nil  love  maius  habet . 

Tu  quoque,  cum  patriae  rector  dicare  paterque, 
40  Utere  more  dei  nomen  habentis  idem. 

Idque  facis  ,  nec  te  quisquam  moderatius  umquam 

Imperii  potuit  frena  tenere  sui. 

Tu  veniam  parti  superatae  saepe  dedisti, 

Non  concessurus  quam  tibi  viclor  erat. 
45  Divitiis  etiam  mullos  et  honoribus  auctos 

Vidi ,  qui  tulerant  in  caput  arma  tuum . 

Quaeque  dies  beikun  ,   belU  tibi  sustulit  iram, 

Parsque  simul  templis  utraque  dona  tuUt. 

Utque  tuus  gaudet  miles  ,  quod  vicerit  hostem , 
50  Sic  victum  cur  se  gaudeat ,  hostis  habet . 

Causa  mea  est  mehor  ,  qui  nec  contraria  dicor 

Arma ,  nec  hostiles  esse  secutus  opes . 

Per  mare  ,  per  terras  ,  per  tertia  numina  iuro , 

Per  te  praesentem  conspicuumque  deum, 
55  Ilanc  animam  favisse  lijji ,  vir  maxime  ,  meque , 

Qua  sola  potui ,  mente  fuisse  tuum . 

Optavi ,  peteres  caelestia  sidera  tarde  , 

Parsque  fui  turbae  parva  precantis  idem ; 

Et  pia  tura  dedi  pro  te  ,  cumque  omnibus  unus 
60  Ipse  quoque  adiuvi  publica  vota  meis . 

Quid  referam  libros  ,   illos  quoque  ,   crimina  nostra, 

Mille  locis  plenos  nominis  esse  tui  ? 


24  TRISTIUM 

Inspice  maius  opus  ,  quod  adhuc  sine  fine  tenetur , 

In  non  credendos  corpora  versa  modos : 
65  Invenies  vestri  praeconia  nominis  illic, 

Invenies  animi  pignora  muita  mei. 

Non  tua  carminibiis  maior  fit  gloria  ,  nec  quo , 

Ut  maior  fiat ,  crescere  possit ,  habet , 

Fama  lovi  superest :    tamen  hunc  sua  facta  referri 
70  Et  se  materiam  carminis  esse  iuvat, 

Cumque  Gigantei  memorantur  proelia  belli, 

Credibile  est  laetum  laudibus  esse  suis . 

Te  celebrant  alii  quanto  decet  ore ,  tuasque 

Ingenio  laudes  uberiore  canunt . 
75  Sed  tamen ,  ut  fuso  taurorum  sanguine  centum , 

Sic  capitur  minimo  turis  honore  deus . 

A  !  ferus  et  nobis  crudelior  omnibus  hostis  , 

Delicias  legit  qui  tibi  cumque  meas ! 

Carmina  nam  nostris  quot  te  venerantia  libris 
80  Indicio  possint  candidiore  legi ! 

Esse  sed  irato  quis  te  mihi  posset  amicus? 

Vix  tunc  ipse  mihi  non  inimicus  eram . 

Cum  coepit  quassata  domus  subsidere  ,  partes 

In  proclinatas  omne  recumbit  onus, 
85  Cunctaque  fortuna  rimam  faciente  dehiscunt. 

f  Ipse  suo  quodam  pondere  tracta  ruunt . 

Ergo   hominum   quaesitum   odium    mihi  carmine  , 
quosque 

Debuit ,  est  vultus  turba  secuta  tuos . 

At ,  memini ,  vitamque  meam  moresque  probabas 
90  Illo  ,  quem  dederas  ,  praetereuntis  equo , 

[Quod  si  non  prodest  et  honesti  gloria  nulia 

Redditur  ,  at  nullum  crimen  adeptus  erit .] 

Nec  male  commissa  est  nobis  fortuna  reorum 

Lisque  decem  deciens  inspicienda  viris . 
95  Res  quoque  privatas  slatui  sine  crimine  iudex , 

Deque  mea  fassa  est  pars  quoque  victa  fide . 

Me  miserum  !  potui ,  si  non  extrema  nocerent , 

ludicio  tutus  non  semel  esse  tuo . 


II.  63—135.  25 

Ultima  me  perdimt ,  imoqiie  sub  aequore  mergit 

100  Incolumem  totiens  una  procella  ratem . 

Nec  raihi  pars  nocuit  de   gurgite  parva  ,   sed  omnes 
Pressere  lioc  fluclus  oceanusque  caput . 
Cur  aliquid  vidi  ?   cur  noxia  lumina  feci  ? 
Cur  imprudenti  cognita  culpa  mihi? 

105  Inscius  Actaeon  vidit  sine  veste  Dianam : 
Praeda  fuit  canibus  non  minus  ille  suis  . 
Scilicet  in  superis  etiam  fortuna  luenda  est, 
Nec  veniam  laeso  numine  casus  habet. 
Illa  nostra  die  ,  qua  me  malus  abstulit  error, 

110  Parva  quidem  periit ,  sed  sine  labe  domus : 
Sic  quoque  parva  tamen  ,  patrio  dicatur  ut  arvo 
Clara  nec  ullius  nobilitate  minor, 
Et  neque  divitiis  nec  paupertate  notanda; 
[Unde  sit  in  neutrum  conspiciendus  eques , 

115  Si  quoque  parva  domus  vel  censu  nostra  vel  astu ,] 
Ingenio  certe  non  latet  illa  meo . 
Quo  videar  quamvis  nimium  iuvenaliter  usus, 
Grande  tamen  toto  nomen  ab  orbe  fero, 
Turbaque  doctorum  Nasonem  novit  et  audet 

120  Non  fastiditis  adnumerare  viris . 

Corruit  haec  igitur  Musis  accepta  ,  sub  uno , 
Sed  non  exiguo  crimine  lapsa  ,  domus : 
Atque  ea  sic  lapsa  est ,  ut  surgere  ,  si  modo  laesi 
Ematuruerit  Caesaris  ira  ,  queat: 

125  Cuius  in  eventu  poenae  clementia  tanta  est, 
Venerit  ut  nostro  lenior  illa  metu . 
Vita  data  est ,  citraque  necem  tua  constitit  ira , 
0  princeps  parce  viribus  use  tuis! 
Insuper  accedunt ,  te  non  adimente  ,  paternae , 

130  Tamquam  vita  parum  muneris  esset ,  opes . 
Nec  mea  decreto  damnasti  facta  senatus, 
Nec  mea  selecto  iudice  iussa  fuga  est: 
Tristibus  invectus  verbis  —  ita  principe  dignum  — 
Ultus  es  oflensas  ,  ut  decet ,  ipse  tuas . 

135  Adde  ,  quod  edictum  ,  quamvis  immite  minaxque. 


26  TRISTIUM 

Attamen  in  poenae  nomine  lene  fuit : 
Quippe  relegatus ,  non  exui  dicor  in  ilio , 
Privaque  fortunae  sunt  ibi  verba  meae . 
Nulla  quidem  sano  gravior  mentisque  potenti 

140  Poena  est ,  quam  tanto  displicuisse  viro ; 
Sed  solet  interdum  fieri  placabile  numen : 
Nube  solet  pulsa  candidus  ire  dies . 
Vidi  ego  pampineis  oneratam  vitibus  ulmum , 
Quae  fuerat  saevi  fulmine  tacta  lovis. 

145  Ipse  licet  sperare  veles  ,  sperabimus  usque ; 
Hoc  unum  fieri  te  prohibente  potest. 
Spes  mihi  magna  subit ,  cum  te ,  mitissime  princeps , 
Spes  mihi ,  respicio  cum  mea  facta  ,  cadit . 
Ac  veluti  ventis  agitantibus  aera  non  est 

150  Aequalis  rabies  continuusque  furor  ; 

Sed  modo  subsidunt  intermissique  silescunt, 
Vimque  putes  illos  deposuisse  suam : 
Sic  abeunt  redeuntque  mei  variantque  timores, 
Et  spem  placandi  dantque  negantque  tui . 

155  Per  superos  igitur  ,    qui  dant  tibi  longa  dabuntque 
Tempora  ,  Romanum  si  modo  nomen  amant , 
Per  patriam  ,  quae  te  tuta  et  secura  parente  est , 
Cuius  ,  ut  in  populo  ,  pars  ego  nuper  eram ,  — 
Sic  tibi ,  quem  semper  factis  animoque  mereris , 

160  Reddatur  gratae  debitus  Urbis  amor : 
Livia  sic  tecum  sociales  compleat  annos, 
Quae  ,  nisi  te  ,  nuUo  coniuge  digna  fuit, 
Quae  si  non  esset ,  caelebs  te  vita  deceret, 
Nullaque  ,  cui  posses  esse  maritus  ,  erat : 

165  Sospite  sic  te  sit  natus  quoque  sospes  ,  et  olim 
Imperium  regat  hoc  cum  seniore  senex : 
Ut  faciuntque  tui ,  sidus  iuvenale  ,  nepotes, 
Per  tua  perque  sui  facla  parentis  eant : 
Sic  adsueta  tuis  semper  Victoria  castris 

170  Nunc  quoque  se  praestet  notaque  signa  petat, 
Ausoniumque  ducem  solitis  circumvolet  alis, 
Ponat  et  in  nitida  laurea  serta  coma: 


II.   136—209.  27 

Per  quem  bella  geris  ,  cuius  nunc  corpore  pugnas, 
Auspicium  cui  das  grande  deosque  tuos, 

175  [Dimidioque  tui  praesens  et  respicis  urbem, 
Dimidio  procul  es  saevaque  bella  geris:] 
Hic  tibi  sic  redeat  superato  victor  ab  hoste , 
Inque  coronatis  fulgeat  altus  equis  !  — 
Parce,  precor,  fulmenque  tuum,  fera  tela,  reconde, 

180  Heu  nimium  misero  cognita  tela  mihi ! 

Parce  ,  pater  patriae  ,  nec  nominis  inmemor  hulus 
Olim  placandi  spem  mihi  tolle  tui ! 
Non  precor  ,  ut  redeam  ,  quamvis  maiora  petilis 
Credibile  est  magnos  saepe  dedisse  deos : 

185  Mitius  exilium  si  das  propiusque  roganti, 
Pars  erit  ex  poena  magna  levata  mea . 
Ultima  perpetior  medios  eiectus  in  hostes, 
Nec  quisquam  patria  longius  exul  abest . 
Solus  ad  egressus  missus  septemplicis  Histri 

190  Parrhasiae  gelido  virginis  axe  premor ; 

[lazyges  et  Colchi  Metereaque  turba  Getaeque 
Danuvii  mediis  vix  prohibentur  aquis .] 
Cumque  alii  causa  tibi  sint  graviore  fugati, 
Ulterior  nulli  ,  quam  mihi ,  terra  data  est . 

195  Longius  hac  nihil  est ,  nisi  tantum  frigus  et  hostes, 
Et  maris  adstricto  quae  coit  unda  gelu . 
Hactenus  Euxini  pars  est  Romana  sinistri : 
Proxima  Bastcrnae  Sauromataeque  tenent . 
Haec  est  Ausonio  sub  iure  novissima  vixque 

200  Haeret  in  imperii  margine  terra  tui . 

Unde  precor  supplex  ut  nos  in  tuta  releges, 
Ne  sit  cum  patria  pax  quoque   adempta  mihi, 
Ne  timeam  gentes  ,  quas  non  bene  summovet  Hister, 
Neve  tuus  possim  civis  ab  hoste  capi . 

205  Fas  prohibet  Latio  quemquam  de  sanguine  natum 
Caesaribus  salvis  barbara  vincla  pati . 
Perdiderint  cum  me  duo  crimina  ,  carmen  et  error , 
Alterius  facti  culpa  silenda  mihi : 
Nam  non  sum  tanti ,  renovem  ut  tua  vulnera ,  Caesar, 


28  TRISTIUM 

210  Qiiem  nimio  pliis  est  indoluisse  semel. 

Altera  pars  superest ,  qua  turpi  carmine  factus 

Arguor  obsceni  doctor  adulterii . 

Fas  ergo  est ,  aliqua  caelestia  pectora  falli, 

Et  sunt  notitia  multa  minora  tua? 
215  Utque  deos  caelumque  simul  sublime  tuenti 

Non  vacat  exiguis  rebus  adesse  lovi, 

De  te  pendentem  sic  dum  circumspicis  orbem, 

Effugiunt  curas  inferiora  tuas? 

Scilicet  imperii  princeps  statione ,  relicta 
220  Imparibus  legeres  carmina  facta  modis? 

Non  ea  te  moles  Romani  nominis  urguet, 

Inque  tuis  umeris  tam  leve  fertur  onus, 

Lusibus  ut  possis  advertere  numen  ineptis, 

Excutiasque  oculis  otia  nostra  tuis . 
225  Nunc  tibi  Pannonia  est ,   nunc  Illyris   ora  domanda , 

Raetica  nunc  praebent  Thraciaque  arma  metum; 

Nunc  petit  Armenius  pacem ,  nunc  porrigit  arcus 

Parthus  eques  timida  captaque  signa  manu ; 

Nunc  te  prole  tua  iuvenem  Germania  sentit, 
230  Bellaque  pro  magno  Caesare  Caesar  obit ; 

Denique  ,  ut  in  tanto ,  quantum  non  extitit  umquam , 

Corpore ,  pars  nulla  est ,  quae  labet ,  imperii . 

Urbs  quoque  te  et  legum  lassat  tutela  tuarum 

Et  morum  ,  similis  quos  cupis  esse  tuis , 
235  Nec  tibi  contingunt ,  quae  gentibus  otia  praestas , 

Bellaque  cum  multis  inreqnieta  geris . 

Mirer  in  hoc  igitur  tantarum  pondere  rerum 

Te  numquam  nostros  evoluisse  iocos? 

At  si ,  quod  mallem  ,  vacuum  tibi  forte  fuisset , 
240  NuIIum  legisses  crimen  in  Arte  mea . 

Illa  quidem  fateor  frontis  non  esse  severae 

Scripta  ,  nec  a  tanto  principe  digna  legi : 

Non  tamen  idcirco  legum  contraria  iussis 

Sunt  ea  Romanas  erudiuntque  nurus . 
245  Neve  ,  quibus  scribam  ,  possis  dubitare  ,  libellos , 

Quattuor  hos  versus  e  tribus  unus  habet : 


II.  210—283.  29 

*Este  procul ,  vittae  teniies  ,  insigne  pudoris , 

Quaeque  tegis  medios  instita  longa  pedes! 

Nii  nisi  legitimum  concessaque  furta  canemus, 
250  Inque  meo  nullum  carmine  crimen  erit.' 

Ecquid  ab  hac  omnes  rigide  summovimus  Arte, 

Quas  stola  contingi  vittaque  sumpta  vetat? 

"^At  matrona  potest  alienis  artibus  uti, 

Quodque  trahat ,  quamvis  non  doceatur  ,  habet.' 
255  Nil  igitur  matrona  legat ,  quia  carmine  ab  omni 

Ad  delinquendum  doctior  esse  potest . 

Quodcumque  attigerit ,  siqua  est  studiosa  sinistri , 

Ad  vitium  mores  instruet  inde  suos . 

Sumpserit  Annales  ,  —  nihil  est  hirsutius  illis  — 
260  Facta  sit  unde  parens  liia  ,  nempe  leget . 

Sumpserit,  Aeneadum  genetrix  ubi  prima,  requiret, 

Aeneadum  genetrix  unde  sit  alma  Venus . 

[Persequar  inferius ,  modo  si  licet  ordine  ferri , 

Posse  nocere  animis  carminis  omne  genus .] 
265  Non  tamen  idcirco  crimen  liber  omnis  habebit . 

Nil  prodest ,  quod  non  laedere  possit  idem . 

Igne  quid  ulilius  ?    siquis  tamen  urere  tecta 

Comparat ,  audaces  instruit  igne  manus . 

Eripit  interdum  ,  modo  dat  medicina  salutem , 
270  Quaeque  iuvet,  monstrat,  quaeque  sit  herba  nocens  . 

Et  latro  et  cautus  praecingitur  ense  viator; 

Ille  sed  insidias ,  hic  sibi  portat  opem . 

Discitur  innocuas  ut  agat  facundia  causas ; 

Protegit  haec  sontes  ,  inmeritosque  premit . 
275  Sic  igilur  carmen  ,  recta  si  mente  legatur , 

Constabit ,  nulli  posse  nocere  meum . 

'At  quasdam  vitio  .'  quicumque  Iioc  concipit ,  errat , 

Et  nimium  scriptis  arrogat  ille  meis . 

Ut  tamen  hoc  fatear  ,  ludi  quoque  semina  praebent 
280  Ncquitiae  :  tolli  tota  thealra  iube ! 

Peccandi  causam  mimi  quam  saepe  dederunt! 

Martia  cur  durum  sternit   harena  solum ! 

ToIIatur  circus  !   non  tula  hcentia  circi  est : 


30  TRISTIUM 

Hic  sedet  ignoto  iiincta  puella  viro . 
285  Cum  quaedam  spatientur  in  lioc ,  ut  amator  eodem 

Conveniat ,  quare  porticus  ulla  patet  ? 

Quis  locus  est  templis  augustior  ?  haec  quoque  vitet, 

In  culpam  siqua  est  ingeniosa  suam ! 

Cum  steterit  lovis  aede  ,  lovis  succurret  in  aede, 
290  Quam  multas  matres  fecerit  ille  deus . 

Proxima  adoranti  lunonis  templa  subibit , 

Paelicibus  multis  hanc  doluisse  deam . 

Pallade  conspecta ,  natum  de  crimine  virgo 

Sustulerit  quare  ,  quaeret ,  Erichthonium . 
295  Venerit  in  magni  templum  ,  tua  munera ,  Martis , 

Stat  Venus  Ultori  iuncta  ,  vir  ante  fores . 

Isidis  aede  sedens  ,  cur  hanc  Saturnia  ,  quaeret , 

Egerit  lonio  Bosphorioque  mari? 

In  Venerem  Anchises ,  in  Lunam  Latmius  heros , 
300  In  Cererem  lasion  ,  qui  referatur ,  erit . 

Omnia  perversas  possunt  corrumpere  mentes ; 

Stant  tamen  illa  suis  omnia  tuta  locis  . 

Et  procul  a  scripta  solis  meretricibus  Arte 

Summovet  ingenuas  pagina  prima  manus . 
305  Quaecumque  erupit ,  qua  non  sinit  ire  sacerdos , 

Protinus  huic  dempli  criminis  ipsa  rea  est. 

Nec  tamen  est  facinus ,  versus  evolvere  mollis , 

Multa  Ucet  castae  non  facienda  legant . 

Saepe  supercilii  nudas  matrona  severi 
310  Et  veneris  stanlis  ad  genus  omne  videt . 

Corpora  Vestales  oculi  meretricia  cernunt, 

Nec  domino  poenae  res  ea  causa  fuit. 

At  cur  in  nostra  nimia  est  lascivia  Musa, 

Curve  meus  cuiquam  suadet  amare  liber? 
315  Nil  nisi  peccatum  manifestaque  culpa  fatenda  est: 

Paenitet  ingenii  iudiciique  mei, 

Cur  non  Argolicis  potius  quae  concidit  armis 

Vexata  est  iterum  carmine  Troia  meo  ? 

Cur  tacui  Thebas  et  vulnera  mutua  fratrum, 
320  Et  septem  portas  ,  sub  duce  quamque  suo? 


D.  284—357.  31 

Nec  mihi  materiam  bellatrix  Roma  negabat, 

Et  pius  est ,  patriae  facta  referre  ,  labor . 

Deniqiie  cum  meritis  impleveris  omnia,  Caesar, 

Pars  mihi  de  multis  una  canenda  fuit, 
325  Utque  trahunt  oculos  radiantia  lumina  solis, 

Traxissent  animum  sic  tua  facta  meum , 

Arguor  inmerito  .    tenuis  mihi  campus  aratur : 

Illud  erat  magnae  fertiiitatis  opus . 

Non  ideo  debet  pelago  se  credere  ,  siqua 
330  Audet  in  exiguo  ludere  cumba  iacu . 

Forsan  —  et  hoc  dubitem  —  numeris  levioribus  aptus 

Sim  satis  ,  in  parvos  sufficiamque  modos ; 

At  si  me  iubeas  domitos  lovis  igne  Gigantes 

Dicere  ,  conantem  debilitabit  onus  . 
335  Divitis  ingenii  est  immania  Caesaris  acta 

Condere  ,  materia  ne  superetur  opus . 

Et  tamen  ausus  eram ;    sed  detrectare  videbar, 

Quodque  nefas  ,  damno  viribus  esse  tuis . 

Ad  leve  rursus  opus  ,  iuvenalia  carmina  ,  veni, 
340  Et  falso  movi  pectus  amore  meum . 

Non  equidem  vellem  .    sed  me  mea  fata  trahebant, 

Inque  meas  poenas  ingeniosus  eram . 

Ei  mihi ,  quod  didici !    cur  me  docuere  parentes 

Litteraque  est  oculos  ulla  morata  meos  ! 
345  Haec  tibi  me  invisum  lascivia  fecit ,  ob  Artes, 

Quis  ratus  es  vetitos  sollicitare  toros . 

Sed  neque  me  nuplae  didicerunt  furta  magistro, 

Quodque  parum  novit ,  nemo  docere  potest . 

Sic  ego  delicias  et  mollia  carmina  feci, 
350  Strinxerit  ut  nomen  fabula  nulla  meum  . 

Nec  quisquam  est  adeo  media  de  plebe  maritus  , 

Ut  dubius  vitio  sit  paler  ille  meo . 

Crede  mihi ,  distant  mores  a  carmine  nostro  — 

Vita  verecunda  est ,  Musa  iocosa  mea  — 
355  Magnaque  pars  mendax  operum  est  et  ficta  meorum : 

Plus  sibi  permisit  compositore  suo . 

Nec  liber  indicium  est  animi ,  sed  honesta  voluplas 


32  TRISTIUM 

Plurima  mulcendis  auribus  apta  ferens: 

Accius  esset  atrox  ,  conviva  Terentius  esset , 
360  Essent  pugnaces ,  qui  fera  bella  canunt. 

Denique  composui  teneros  non  solus  amores : 

Composito  poenas  solus  amore  dedi . 

Quid  ,  nisi  cum  multo  Venerem  confundere  vino 

Praecepit  lyrici  Teia  Musa  senis  ? 
365  Lesbia  quid  docuit  Sappbo  ,  nisi  amare  ,  puellas  ? 

Tuta  tamen  Sappho  ,  lutus  et  ille  fuit. 

Nec  tibi ,  Battiade  ,  nocuit ,  quod  saepe  legenli 

Delicias  versu  fassus  es  ipse  tuas . 

Fabula  iucundi  nuUa  est  sine  amore  Menandri, 
370  Et  solet  hic  pueris  virginibusque  legi . 

Ihas  ipsa  quid  est  aUud  nisi  aduUera,  de  qua 

Inter  amalorem  pugna  virumque  fuit? 

Quid  prius  est  iUi  flamma  Briseidos  utque 

Fccerit  iratos  rapta  pueUa  duces  ? 
375  Aut  quid  Odyssea  est    nisi  femina    propter  amorem, 

Dum  vir  abest ,  multis  una  petita  viris  ? 

Quis  nisi  Maeonides  Venerem  Martemque  ligatos 

Narrat ,  in  obsceno  corpora  prensa  toro  ? 

Unde  ,  nisi  indicio  magni  sciremus  Homeri , 
380  Ilospitis  igne  duas  incaluisse  deas  ? 

Omne  genus  scripti  gravitate  tragoedia  vincit: 

Haec  quoque  maleriam  semper  amoris  habet. 

Num  quid  in  Hippolyto ,  nisi  caecae  flamma  novercae  ? 

NobiUs  est  Canace  fratris  amore  sui . 
385  Quid  ?    non  TantaUdes  ,  agitante  Cupidine  currus, 

Pisaeam  Phrygiis  vexit  eburnus  equis  ? 

Tingueret  ut  ferrum  natorum  sanguine  mater , 

Concitus  a  laeso  fecit  amore  dolor . 

Fecit  araor  subitas  volucres  cum  paelice  regem 
390  Quaeque  suum  luget  nunc  quoque  mater  Ityn  . 

Si  non  Aeropen  frater  sceleralus  amasset, 

Aversos  SoUs  non  legeremus  equos . 

Impia  nec  tragicos  tetigisset  Scylla  cothurnos, 

INi  patrium  crinem  desecuisset  amor . 


II.  358—431.  33 

395  Qui  legis  Eiectran  et  egentem  mentis  Orestem, 
Aegistiii  crimen  Tyndaridosque  legis , 
Num  quid  de  tetrico  referam  domitore  Chimaerae, 
Quem  leto  fallax  hospita  paene  dedit? 
Qiiid  loquar  Hermionen  ,   quid  te  ,    Schoeneia  virgo, 

400  Teque  ,  Mycenaeo  Phoebas  amata  duci  ?  . 

Quid  Danaen  Danaesque  nurum  matremque  Lyaei 
Haemonaque  et  noctes  cui  coiere  duae  ? 
Quid  PeUae  generum,  quidThesea,  quique  Pelasgum 
IHacam  tetigit  de  rate  primus  humum  ? 

405  IIuc  lole  Pyrrhique  parens  ,  huc  Herculis  uxor , 
Huc  accedat  Hylas  Iliacusque  puer . 
Tempore  deficiar ,  tragicos  si  persequar  ignes , 
Vixque  meus  capiet  nomina  nuda  lilier . 
Est  et  in  obscenos  deflexa  tragoedia  risus, 

410  Multaque  praeteriti  verba  pudoris  habet . 

Nec  nocet  auctori ,  mollem  qui  fecit  Achillem , 
Infregisse  suis  fortia  facta  modis . 
lunxit  Aristides  Milesia  crimina  secum, 
Pulsus  Aristides  nec  tamen  urbe  sua  est. 

415  Nec  qui  descripsit  corrumpi  semina  matrum, 
Eubius  ,  impurae  conditor  historiae  , 
Nec  qui  composuit  nuper  Sybaritica  ,  fugit , 
Nec  qui  concubitus  non  tacuere  suos . 
Suntque  ea  doctorum  monumentis  salva  virorum, 

420  Muneribusque  ducum  publica  facta  patent . 
Neve  peregrinis  tantum  defendar  ab  armis: 
Et  Romanus  habet  multa  iocosa  liber . 
Utque  suo  Martem  cecinit  gravis  Ennius  ore , 
Ennius  ingenio  maximus  ,  arte  rudis , 

425  Explicat  ut  causas  rapidi  Lucretius  ignis, 
Casurumque  triplex  vaticinatur  opus, 
Sic  sua  lascivo  cantata  est  saepe  CatuIIo 
Femina  ,  cui  falsum  Lesbia  nomen  erat ; 
Nec  conlentus  ea  mullos  vulgavit  amores, 

430  In  quibus  ipse  suum  fassus  adullerium  est . 

Par  fuit  exigui  similisque  licentia  Calvi, 

oviD.  m.  3 


34  TEISTIUM 

Detexit  variis  qiii  sua  furta  modis . 

Quid  referam  Ticidae,  quid  Memmi  carmen,  apud  quos 

Rebus  adest  nomen  nominibusque  pudor? 

435  Cinna  quoquehis  comes  est,Cinnaque  procacior  Anser, 
Et  leve  Cornifici  parque  Catonis  opus . 
[Et  quorum  libris  modo  dissimulata  Perillae 
Nomine  ,  nunc  legitur  dicta  ,  Metelle  ,  tuo.] 
Is  quoque  ,  Phasiacas  Argon  qui  duxit  in  undas , 

440  Non  potuit  Veneris  furta  tacere  suae  , 

Nec  minus  Hortensi ,  nec  sunt  minus  improba  Servi 
Carmina  .    quls  dubitet  nomina  tanta  sequi  ? 
Vertit  Aristidem  Sisenna  ,  nec  obfuit  ilU 
Historiae  turpis  inseruisse  iocos . 

445  Non  fuit  opprobrio  celebrasse  Lycorida  Gallo, 
Sed  linguam  nimio  non  tenuisse  mero . 
Credere  iuranti  durum  putat  esse  TibulUis, 
Sic  etiam  de  se  quod  neget  iUa  viro . 
FaUere  custodem  dominam  docuisse  fatetur, 

450  Seque  sua  miserum  nunc  ait  arte  premi, 

Saepe  ,   veUit  gemmam  dominae  signumve  probaret , 
Per  causam  meminit  se  teligisse  manum ; 
Utque  refert ,  digitis  saepe  est  nutuque  iocutus , 
Et  tacitam  mensae  duxit  in  orbe  notam ; 

455  Et  quibus  e  sucis  abeat  de  corpore  Uvor, 
Impresso  fieri  qui  solet  ore  ,  docet : 
Denique  ab  incauto  nimium  petit  iUe  marito , 
Se  quoque  uti  servet ,  peccet  ut  iUa  minus. 
Scit ,  cui  latretur  ,  cum  solus  obambnlet  ipse, 

460  Cur  totiens  clausas  excreet  ante  fores, 
Multaque  dat  furti  talis  praecepta  docetque , 
Qua  nuptae  possint  fallere  ab  arte  viros . 
Non  fuit  hoc  illi  fraudi ,  legiturque  TibuIIus 
Et  placet ,  et  iam  te  principe  notus  erat. 

465  Invenies  eadem  blandi  praecepta  Properti ; 
Deslrictus  minima  nec  tamen  ille  nota  est . 
His  ego  successi ,  quoniam  praestantia  candor 
Nomina  vivorum  dissimulare  iubet. 


II.  432—504.  35 

Non  timui ,  fateor ,  ne  ,  qua  tot  iere  carinae , 
470  Naufraga  servatis  omnibus  una  foret . 

Sunt  aliis  scriptae  ,  quibus  alea  luditur  ,  artes :  — 

Hoc  est  ad  nostros  non  leve  crimen  avos  — 

Quid  valeant  tali ,  quo  possis  plurima  iactu 

Figere  ,  damnosos  effugiasque  canes , 
475  Tessera  quos  habeat  numeros  ,  distante  vocato 

Mittere  quo  deceat ,  quo  dare  missa  modo , 

Discolor  ut  recto  grassetur  limite  miles , 

Cum  medius  gemino  calculus  hoste  perit , 

f  Ut  mare  velle  sequens  sciat  et  revocare    priorem 
480  Nec  tuto  fugiens  incomitatus  eat , 

Parva  sit  ut  ternis  instructa  tabella  lapillis  , 

In  qua  vicisse  est  continuasse  suos, 

Quique    aHi  lusus   —   neque    enim    nunc   persequar 
omnes  — 

Perdere  rem  caram  ,  tempora  nostra  ,  solent . 
485  Ecce  canit  formas  alius  iactusque  pilarum , 

Hic  artem  nandi  praecipit ,  ilie  trochi . 

Composita  est  aUis  fucandi  cura  coloris, 

Hic  epuHs  ieges  hospitioque  dedit ; 

Alter  humum  ,  de  qua  fingantur  pocula  ,  monstrat, 
490  Quaeque  ,  docet ,  liquido  testa  sit  apta  mero . 

TaUa  luduntur  fumoso  mense  Decembri, 

Quae  damno  nuUi  composuisse  fuit. 

His  ego  deceptus  non  tristia  carmina  feci, 

Sed  tristis  nostros  poena  secuta  iocos . 
495  Denique  nec  video  de  tot  scribentibus  unum , 

Quem  sua  perdiderit  Musa  ;  repertus  ego . 

Quid  ,  si  scripsissem  mimos  obscena  iocantes, 

Qui  semper  vetiti  crimen  amoris  habent  ? 

In  quibus  assidue  cultus  procedit  adulter, 
500  Verbaque  dat  stulto  caUida  nupta  viro . 

NubiUs  hos  virgo  matronaque  virque  puerque 

Spectat ,  et  ex  magna  parle  senatus  adest . 

Nec  satis  incestis  temerari  vocibus  aures ; 

Adsuescunt  ocuU  muUa  pudenda  pati : 


36  TRISTIUM 

505  Cumque  fefellit  amans  aliqua  novitate  maritum, 
Plauditur  et  magno  palma  favore  datur  . 
Quodque  minus  prodest ,  scaena  est  lucrosa  poetae , 
Tantaque  non  parvo  crimina  praelor  emit. 
Inspice  ludorum  sumptus  ,  Auguste  ,  tuorum : 

510  Empta  tibi  magno  talia  multa  leges . 

Haec  tu  spectasti  spectandaque  saepe  dedisti,  — 
Maiestas  adeo  comis  ubique  tua  est  — 
Luminibusque  tuis  ,  totus  quibus  utitur  orbis , 
Scaenica  vidisti  lentus  adulteria  . 

515  Scribere  si  fas  est  imitantes  turpia  mimos, 
Materiae  minor  est  debita  poena  meae. 
An  genus  boc  scripti  faciunt  sua  pulpita  tutum , 
Quodque  licet ,  mimis  scaena  licere  dedit  ? 
Et  mea  sunt  populo  sallata  poemata  saepe, 

520  Saepe  oculos  etiam  detinuere  tuos . 

Scilicet  in  domibus  nostris  ut  prisca  virorum 
Artificis  fulgent  corpora  picta  manu, 
Sic  ,  quae  concubitus  varios  venerisque  figuras 
Exprimat ,  est  aliquo  parva  tabella  loco . 

525  Utque  sedet  vultu  fassus  Telamonius  iram , 
Inque  oculis  facinus  barbara  mater  habet, 
Sic  madidos  siccat  digitis  Venus  uda  capillos , 
Et  modo  maternis  lecta  videtur  aquis . 
Bella  sonant  alii  telis  instructa  cruentis , 

530  Parsque  tui  generis  ,  pars  tua  facta  canunt . 
Invida  me  spatio  natura  coercuit  arto, 
Ingenio  vires  exiguasque  dedit . 
Et  tamen  ille  tuae  felix  Aeneidos  auctor 
Contulit  in  Tyrios  arma  virumque  toros, 

535  Nec  legitur  pars  ulla  magis  de  corpore  toto , 
Quam  non  legitimo  foedere  iunctus  amor . 
Phyllidis  hic  idem  teneraeque  Amaryllidis  ignes 
Bucolicis  iuvenis  luserat  ante  modis . 
Nos  quoque  iam  pridem  scripto  peccavimus  isto : 

540  Supplicium  palitur  non  nova  culpa  novum ; 
Carminaque  edideram ,  cum  le  delicla  notantem 


II.  505—578.  37 

Praeterii  totiens  inrevocatus  eqiies . 

Ergo  qiiae  iuvenis  mihi  non  nocitura  putavi 

Scripta  parum  prudens  ,  nunc  nocuere  seni . 
545  Sera  redundavit  veteris  vindicta  libelli, 

Distat  et  a  meriti  tempore  poena  sui. 

Ne  tamen  omne  meum  credas   opus   esse  remissum, 

Saepe  dedi  nostrae  grandia  vela  rati . 

Sex  ego  Fastorum  scripsi  totidemque  libellos, 
550  Cumque  suo  finem  mense  volumen  habet, 

Idque  tuo  nuper  scriptum  sub  nomine  ,  Caesar , 

Et  tibi  sacratum  sors  mea  rupit  opus; 

Et  dedimus  tragicis  scriptum  regale  cothurnis, 

Quaeque  gravis  debet  verba  cothurnus  habet; 
555  Dictaque  sunt  nobis  ,    quamvis  manus  ultima  coeptis 

Defuit ,  in  facies  corpora  versa  novas . 

Atque  utinam  revoces  animum  pauUsper  ab  ira, 

Et  vacuo  iubeas  hinc  tibi  pauca  legi, 

Pauca  ,  quibus  prima  surgens  ab  origine  mundi 
560  In  tua  deduxi  tempora  ,  Caesar  ,  opus ! 

Aspicies  ,  quantum  dederis  mihi  pectoris  ipse , 

Quoque  favore  animi  teque  tuosque  canam . 

Non  ego  mordaci  deslrinxi  carmine  quemquam, 

Nec  meus  ulHus  crimina  versus  habet. 
565  Candidus  a  saUbus  suffusis  feUe  refugi : 

NuUa  venenato  littera  mixta  ioco  est. 

Inter  tot  popuU ,  tot  scriptis  ,  miUa  nostri , 

Quem  mea  CaUiope  laeserit ,  unus  ero . 

Non  igitur  nostris  uUum  gaudere  Quiritem 
570  Auguror ,  at  muUos  indoluisse  maUs ; 

Nec  mihi  credibiie  est ,  quemquam  insultasse  iacenti , 

Gratia  candori  siqua  relata  meo . 

His  ,  precor  ,  atque  aUis  possint  tua  numina  flecti , 

0  pater  ,  o  patriae  cura  sakisque  tuae ! 
575  Non  ,  ut  in  Ausoniam  redeam  ,  nisi  forsilan  oUm , 

Cum  longo  poenae  tempore  victus  eris, 

Tutius  exilium  pauloque  quietius  oro, 

Ut  par  delicto  sit  mea  poena  suo. 


38  TRISTIUM 

LIBEE  TERTIUS. 
I. 

'Missus  in  hanc  venio  timide  ,  liber  exulis  ,  urbem : 
Da  placidam  fesso  ,  lector  amice  ,  manum ; 
Neve  reformida  ,  ne  sim  tibi  forte  pudori : 
Nullus  in  hac  charta  versus  amare  docet. 
5  Haec  domini  fortuna  mei  est ,  ut  debeat  illam 
Infelix  nuUis  dissimulare  iocis. 
Id  quoque  ,  quod  viridi  quondam  male  hisit  in  aevo , 
Heu  nimium  sero  !  damnat  et  odit  opus . 
Inspice  ,  quid  portem  !    nihil  hic  nisi  triste  videbis , 

10  Carmine  temporibus  conveniente  suis . 

Clauda  quod  aiterno  subsidunt  carmina  versu, 
Vel  pedis  hoc  ratio ,  vel  via  longa  facit ; 
Quod  neque  sum  cedro  flavus  nec  pumice  levis, 
Erubui  domino  cultior  esse  meo ; 

15  Littera  suffusas  quod  habet  maculosa  Uturas, 
Laesit  opus  lacrimis  ipse  poeta  suum . 
Siqua  videbuntur  casu  non  dicta  Latine, 
In  qua  scribebat ,  barbara  terra  fuit . 
Dicite  ,  lectores  ,  si  non  grave  ,  qua  sit  eundum , 

20  Quasque  petam  sedes  hospes  in  Urbe  liber .' 
Haec  ubi  sum  furtim  Ungua  titubante  locutus, 
Qui  mihi  monstraret ,  vix  fuit  unus  ,  iter . 
'Di  tibi  dent ,  nostro  quod  non  tribuere  poetae , 
MoUiter  in  patria  vivere  posse  tua! 

25  Duc  age  !  namque  sequar,  quamvis  terraque  marique 
Longinquo  referam  lassus  ab  orbe  pedem .' 
Paruit ,  et  ducens  ^Haec  sunt  fora  Caesaris,'   inquit 
'^Haec  est  a  sacris  quae  via  nomen  habet, 
Hic  locus  est  Vestae  ,  qui  Pallada  servat   et  ignem , 

30  Haec  fuit  antiqui  regia  parva  Numae .' 

Inde  petens  dextram  Torla  est'  ait  'ista  Palati, 
Hic  Stator  ,  hoc  primum  condita  Roma  loco  est .' 
Singula  dum  miror  ,  video  fnlgentibus  armis 


III.  I  1-69.  39 

Conspicuos  posles  tectaqne  digna  deo . 
35  'Et    lovis    haec'    dixi    'domiis    est?'    qiiod    iit    esse 

putarem , 

Augurium  menti  querna  corona  dabat . 

Cuius  ut  accepi  dominum  ,  ^Non  fallimur',  inquam 

'Et  magni  verum  est  hanc  lovis  esse  domum . 

Cur  taraen  opposita  velatur  ianua  lauro, 
40  Cingit  et  auguslas  arbor  opaca  comas  ? 

rSum  quia  perpetuos  meruit  domus  ista  triumphos , 

An  quia  Leucadio  semper  amata  deo  est, 

Ipsane  quod  festa  est ,  an  quod  facit  oninia  festa  ? 

Quam  tribuit  terris  ,  pacis  an  ista  nota  est  ? 
45  Utque  viret  semper  laurus  nec  fronde  caduca 

Carpitur  ,  aeternum  sic  liabet  illa  decus  ? 

Causa  superpositae  scripto  testata  coronae  est: 

Servatos  cives  indicat  huius  ope . 

Adice  servatis  unum  ,  pater  optime  ,  civem , 
50  Qui  procul  extremo  pulsus  in  orbe  latet, 

In  quo  poenarum  ,  quas  se  meruisse  fatetur, 

Non  facinus  causam  ,  sed  suus  error  habet . 

Me  miserum !   vereorque  locum  vereorque  potentem , 

Et  quatitur  trepido  liltera  nostra  metu . 
55  Aspicis  exangui  chartam  pallere  colore  ? 

Aspicis  alternos  intremuisse  pedes? 

Quandocumque  ,  precor  ,  nostro  placere  parenti 

Isdem  et  sub  dominis  aspiciare  domus !' 

Inde  tenore  pari  gradibus  sublimia  celsis 
60  Ducor   ad  intonsi  candida  templa  dei , 

Signa  peregrinis  ubi  sunt  alterna  columnis, 

Bclides  et  stricto  barbarus  ense  pater, 

Quaeque  viri  docto  veteres  cepere  novique 

Pectore  ,  lecturis  inspicienda  patent. 
65  Ouaerebam  fratres  ,  exceptis  scilicet  illis , 

Quos  suus  optaret  non  genuisse  pater . 

Quaerenlem  frustra  custos  e  sedibus  illis 

Praepositus  sancto  iussit  abire  loco . 

Allera  templa  peto  ,  vicino  iuncta  theatro : 


40  TRISTIUM 

70  Haec  quoque  erant  pedibus  non  adeunda  meis . 

Nec  me  ,  quae  doctis  patuerunt  prima  libellis , 

Atria  Libertas  tangere  passa  sua  est . 

In  genus  auctoris  miseri  fortuna  redundat, 

Et  patimur  nati ,  quam  tulit  ipse ,  fugam . 
75  Forsitan  et  nobis  olim  minus  asper  et  ilii 

Evictus  longo  tempore  Caesar  erit . 

Di ,  precor ,  atque  adeo  —  neque   enim  mihi  turba 
roganda  est  — 

Caesar  ,  ades  voto  ,  maxime  dive  ,  meo  ! 

Interea  ,  quoniam  statio  mihi  pubUca  clausa  est , 
80  Privato  Uceat  deUtuisse  loco ! 

Vos  quoque  ,  si  fas  est ,  confusa  pudore  repulsae 

Sumite  plebeiae  carmina  nostra  manus! 

11. 

Ergo  erat  in  fatis  Scylhiam  quoque  visere  nostris, 
Quaeque  Lycaonio  terra  sub  axe  iacet? 
Nec  vos  ,  Pierides  ,  nec  stirps  Letoia  ,  vestro 
Docta  sacerdoti  turba  tuUstis  opem . 
5  Nec  mihi ,  quod  lusi  vero  sine  crimine  ,  prodest, 
Quodque  magis  vita  Musa  iocata  mea  est, 
Plurima  sed  pelago  terraque  pericula  passum 
Ustus  ab  assiduo  frigore  Pontus  habet . 
Quique  fugax  rerum  securaque  in  otia  natus, 

10  Mollis  et  inpatiens  ante  laboris  eram , 

Ultima  nunc  patior  ,    nec  me  mare  portubus   orbum 
Perdere  ,  diversae  nec  potuere  viae , 
Suffecitque  malis  animus  .    nam  corpus  ab  illo 
Accepit  vires  vixque  ferenda  tulit . 

15  Dum  tamen  et  terris  dubius  iactabar  et  undis, 
FaUebat  curas  aegraque  corda  labor: 
Ut  via  finita  est  et  opus  requievit  eundi, 
Et  poenae  tellus  est  mihi  tacta  meae, 
Nil  nisi  flere  libet ,  nec  nostro  parcior  imbcr 

20  Lumine  ,  de  verna  quam  nive  manat  aqua . 


III.  I  70— III  24.  41 

Roma  domusque  subit  desideriumque  locorum , 

Quicquid  et  amissa  restat  in  urbe  mei . 

Ei  mihi ,  quod  toliens  nostri  pulsata  sepulcri 

lanua  ,  sed  nullo  tempore  aperta  fuit! 
25  Cur  ego  tot  gladios  fugi  totiensque  minata 

Obruit  infelix  nulla  procella  caput  ? 

Di ,  quos  experior  nimium  constanter  iniquos  , 

Participes  irae  quos  deus  unus  habet, 

Exstimulate  ,  precor ,  cessantia  fata  meique 
30  Interitus  clausas  esse  vetate  fores ! 

III. 

Haec  mea  ,  si  casu  miraris  ,  epistula  quare 

Alterius  digitis  scripta  sit :  aeger  eram  . 

Aeger  in  extremis  ignoti  partibus  orbis, 

Incertusque  meae  paene  salutis  eram . 
5  Quem  mihi  nunc  animum  dira  regione  iacenti 

Inter  Sauromatas  esse  Getasque  putes  ? 

Nec  caelum  patior  ,  nec  aquis  adsuevimus  istis , 

Terraque  nescio  quo  non  placet  ipsa  modo . 

Non  domus  apta  satis  ,  non  hic  cibus  utilis  aegro , 
10  NuIIus  ,  ApoIIinea  qui  levet  arte  malum , 

Non  qui  soletur  ,  non  qui  labentia  tarde 

Tempora  narrando  fallat ,  amicus  adest . 

Lassus  in  extremis  iaceo  populisque  locisque, 

Et  subit  adfecto  nunc  mihi  ,  quicquid  abest . 
15  Omnia  cum  subeant ,  vincis  tamen  omnia  ,  coniunx 

Et  plus  in  nostro  pectore  parte  tenes . 

Te  loquor  absentem ,  te  vox  mea  nominat  unam  ; 

NuIIa  venit  sine  te  nox  mihi ,  nulla  dies . 

Quin  etiam  sic  me  dicunt  aliena  locutum, 
20  Ut  foret  amenti  nomen  in  ore  tuum . 

Si  iam  deficiam  ,  subpressaque  lingua  palato 

Vix  inslillato  restituenda  mero , 

Nuntiet  huc  aliquis  dominam  venisse  ,  resurgam  , 

Spesque  tui  nobis  causa  vigoris  erit . 


42  TRISTIUM 

25  Ergo  ego  siim  dubius  vitae  ,  tu  forsitan  istic 

lucundum  nostri  nescia  tempus  agis? 

Non  agis  ;  adflrmo  .    liquet  lioc  ,  carissima  ,  nobis , 

Tempus  agi  sine  me  non  nisi  triste  tibi . 

Si  tamen  inplevit  mea  sors  ,  quos  debuit ,  annos, 
30  Et  mihi  vivendi  tam  cito  finis  adest, 

Quantum  erat ,  o  magni ,  morituro  parcere  ,  divi, 

Ut  saltem  patria  contumularer  humo? 

Vel  poena  in  tempus  mortis  dilata  fuisset, 

Vel  praecepisset  mors  properata  fugam . 
35  Integer  lianc  potui  nuper  bene  reddere  lucem ; 

Exul  ut  occiderem  ,  nunc  mihi  vita  data  est . 

Tam  procul  ignotis  igitur  moriemur  in  oris, 

Et  fient  ipso  tristia  fata  loco ; 

Nec  mea  consueto  languescent  corpora  lecto, 
40  Depositum  nec  me  qui  lleat ,  ulius  erit ; 

Nec  dominae  lacrimis  in  nostra  cadentil)us  ora 

Accedent  animae  tempora  parva  meae ; 

Nec  mandata  dabo  ,  nec  cum  clamore  supremo 

Labentes  oculos  condet  amica  manus, 
45  Sed  sine  funeribus  caput  hoc  ,  sine  lionore  sepulcri 

Indeploratum  barbara  terra  teget! 

Ecquid  ,  ubi  audieris  ,  tota  turbabere  mente, 

Et  feries  pavida  pectora  fida  manu? 

Ecquid  ,   in  has  frustra  tendens  tua   brachia  partes , 
50  Clamabis  miseri  nomen  inane  viri  ? 

Parce  tamen  lacerare  genas  ,  nec  scinde  capillos : 

Non  tibi  nunc  primum  ,  lux  mea  ,  raptus  ero . 

Cum  patriam  amisi ,  tunc  me  periisse  putato . 

Et  prior  et  gravior  mors  fuit  illa  mihi . 
55  Nunc  ,    si    forte    potes  ,  —    sed   non  potes,   optima 
coniunx  — 

Finitis  gaude  tot  mihi  morle  malis . 

Quod  potes  ,  extenua  forli  mala  corde  ferendo, 

Ad  quae  iam  pridem  non  rude  peclus  habes . 

Atque  utinam  pereant  animae   cum  corpore  nostrae, 
60  EfTugiatque  avidos  pars  mihi  nulla  rogos . 


III.  III  25— IV  5.  43 

Nam  si  morte  carens  vacua  volat  altiis  in  aura 
Spiritus  ,  et  Samii  sunt  rata  dicta  senis , 
Inter  Sarmaticas  Roniana  vagabitur  umbras , 
Perque  feros  manes  bospita  semper  erit; 

65  Ossa  tamen  facito  parva  referantur  in  urna: 
Sic  ego  non  etiam  mortuus  exul  ero . 
Non  vetat  boc  quisquam :  fratrem  Tbebana  peremptum 
Supposuit  tumulo  rege  vetante  soror . 
Atque  ea  cum  foliis  et  amomi  pulvere  misce, 

70  Inque  suburbano  condita  pone  solo ; 

Quosque  legat  versus  oculo  properante  viator, 
Grandibus  in  tituli  marmore  caede  notis: 

HIC  •  EGO  •  QUI  •  lACEO  •  TENERORUM  •  LUSOR  •  AMORUM 
INGENIO  •  PERII  •  NASO  •  POETA  •  MEO 
75  AT  •  TIBI  •  QUI  •  TRANSIS  '•   NE   •  SIT  •  GRAVE  •  QUISQUIS  • 

AMASTI 
DICERE  •  NASONIS  •  MOLLITER  •  OSSA  •  CUBENT 

Hoc  satis  in  titulo  est .    etenim  maiora  libeili 

Et  diuturna  magis  sunt  monimenta  mibi, 

Quos  ego  confido  ,  quamvis  nocuere  ,  daturos 
80  Nomen  et  auctori  tempora  longa  suo . 

Tu  tamen  extincto  feraUa  munera  semper 

Deque  tuis  iacrimis  umida  serta  dato . 

Quamvis  in  cineres  corpus  mutaverit  ignis, 

Sentiet  ofGcium  maesta  favilla  pium . 
85  Scibere  pbira  libet  .    sed  vox  mibi  fessa  loquendo 

Dictandi  vires  siccaque  lingua  negat . 

Accipe  supremo  dictum  mibi  forsitan  ore, 

Quod  ,  tibi  qui  mittit ,  non  habet  ipse  ,  vale ! 

IV. 

0  mibi  care  quidem  semper  ,  sed  tempore  duro 
Cognite  ,  res  postquam  procubuere  meae , 
Usibus  edocto  si  quicquam  credis  amico, 
Vive  libi  et  longe  nomina  magna  fuge . 
5  Vive  tibi ,  quantumque  potes  praelustria  vita : 


44  TEISTIUM 

Saevum  praeliistri  fulmen  ab  igne  venit . 
[Nam  quamquam  soli  possunt  prodesse  potentes, 
Non  prosit  potius  ,  plurimum  obesse  potest .] 
Effugit  hibernas  demissa  antemna  procelias, 

10  Lataque  plus  parvis  vela  timoris  habent . 
Aspicis ,  ut  summa  cortex  levis  innatet  unda , 
Cum  grave  nexa  simul  retia  mergat  onus  ? 
Haec  ego  si  monitor  monitus  prius  ipse  fuissem, 
In  qua  debebam  ,  forsitan  Urbe  forem . 

15  Dum  tecum  vixi ,  dum  me  levis  aura  ferebat , 
Haec  mea  per  placidas  cumba  cucurrit  aquas . 
Qui  cadit  in  plano  ,  —  vix  hoc  tamen  evenit  ipsum  - 
Sic  cadit ,  ut  tacta  surgere  possit  humo : 
At  miser  Elpenor  tecto  delapsus  ab  alto 

20  Occurrit  regi  debilis  umbra  suo . 

Quid  fuit ,  ut  tutas  agitaret  Daedalus  alas , 
Icarus  inmensas  nomine  signet  aquas  ? 
Nempe  quod  hic  alte  ,  demissius  ille  volabat ; 
Nam  pennas  ambo  non  habuere  suas . 

25  Crede  mihi ,  bene  qui  latuit ,  bene  vixit ,  et  intra 
Fortunam  debet  quisque  manere  suam . 
Non  foret  Eumedes  orbus  ,  si  fiUus  eius 
Stultus  Achilleos  non  adamasset  equos ; 
Nec  natum  in  flamma  vidisset ,  in  arbore  natas, 

30  Cepisset  genitor  si  Phaethonta  Merops . 

Tu  quoque  formida  nimium  sublimia  semper, 
Propositique  ,  precor  ,  contrahe  vela  tui . 
Nam  pede  inoffenso  spatium  decurrere  vitae 
Dignus  es  et  fato  candidiore  frui . 

35  Quae  pro  te  ut  voveam  ,  miti  pietate  mereris 
Haesuraque  fide  tempus  in  omne  mihi . 
Vidi  ego  te  tali  vultu  mea  fata  gementem, 
Qualem  credibile  est  ore  fuisse  meo . 
Nostra  tuas  vidi  lacrimas  super  ora  cadentes, 

40  Tempore  quas  uno  fidaque  verba  bibi . 

Nunc  quoque  summotum  studio  defendis  amicum, 
Et  mala  vix  ulla  parte  levanda  levas . 


m.  IV  6— iv''  75.  45 

Vive  sine  invidia  ,  moliesque  inglorius  annos 
Exige  ,  amicilias  et  tibi  iunge  pares , 
45  Nasonisque  tui ,  quod  adhuc  non  exiilat  unum , 
Nomen  ama  :   Scytliicus  cetera  Pontus  habet . 

Proxima  sideribus  tellus  Erymanthidos  ursae 

Me  tenet ,  adstricto  terra  perusta  gelu . 

Bosphoros  et  Tanais  superant  Scythiaeque  paludes 
50  Vix  satis  et  noti  nomina  pauca  loci . 

Ulterius  nihil  est  nisi  non  habitabile  frigus . 

Heu  quam  vicina  est  ultima  terra  mihi ! 

At  longe  patria  est ,  longe  carissima  coniunx , 

Quicquid  et  haec  nobis  post  duo  dulce  fuit . 
55  Sic  tamen  haec  adsunt ,  ut  quae  contingere   non  est 

Corpore  :   sunt  animo  cuncta  videnda  meo . 

Ante  oculos  errant  domus,  urbsque  et  forma  locorum, 

Acceduntque  suis  singula  facta  locis . 

Coniugis  ante  oculos  ,  sicut  praesentis  ,  imago  est . 
60  Illa  meos  casus  ingravat ,  illa  levat : 

Ingravat  hoc  ,  quod  abest ;  levat  hoc ,  quod  praestat 

amorem 

Inpositumque  sibi  firma  tuetur  onus . 

Vos  quoque  pectoribus  nostris  haeretis  ,  amici, 

Dicere  quos  cupio  nomine  quemque  suo . 
65  Sed  timor  officium  cautus  compescit ,  et  ipsos 

In  nostro  poni  carmine  nolle  puto . 

Ante  volebatis  ,  gratique  erat  instar  honoris , 

Versibus  in  nostris  nomina  vestra  legi . 

Quod  quoniam  est  anceps,  intra  mea  pectora  quemque 
70  Adloquar  ,  et  nulli  causa  timoris  ero . 

Nec  meus  indicio  latitantis  versus  amicos 

Protrahit .    occulte  siquis  amabat ,  amet . 

Scite  tamen ,  quamvis  longa  regione  remotus 

Absim ,  vos  animo  semper  adesse  meo  ; 
75  Et  qua  quisque  potest ,  aliqua  mala  nostra  levate. 


46  TRISTIUM 

Fidam  proiecto  neve  negate  maniim . 

Prospera  sic  maneat  vobis  fortuna  ,  nec  umquam 

Contacti  simili  sorte  rogetis  idem . 

V. 

Usus  amicitiae  tecum  mihi  parvus  ,  ut  illam 
Non  aegre  posses  dissimulare  ,  fuit , 
Nec  me  complexus  vinclis  propioribus  esses 
Nave  mea  vento  ,  forsan  ,  eunte  suo . 
5  Ut  cecidi ,  cunctique  metu  fugere  ruinam , 
Versaque  amicitiae  terga  dedere  meae , 
Ausus  es  igne  lovis  percussum  tangere  corpus 
Et  deploratae  limen  adire  domus : 
Idque  recens  praestas  nec  longo  cognitus  usu , 

10  Quod  veterum  misero  vix  duo  tresve  mihi . 
Vidi  ego  confusos  vultus  ,  visosque  notavi, 
Osque  madens  fletu  pallidiusque  meo, 
Et  lacrimas  cernens  in  singula  verba  cadentes 
Ore  meo  lacrimas ,  auribus  illa  bibi ; 

15  Brachiaque  accepi  presso  pendentia  colio, 
Et  singultatis  oscula  mixta  sonis . 
Sum  quoque  ,  care  ,  tuis  defensus  viribus  absens :  — 
Scis  carum  veri  nominis  esse  loco  — 
Multaque  praeterea  manifesti  signa  favoris 

20  Pectoribus  teneo  non  abitura  meis . 

Di  tibi  posse  tuos  tribuant  defendere  semper, 
Quos  in  materia  prosperiore  iuves . 
Si  tamen  interea  ,   quid  in  his  ego  perditus  oris  — 
Quod  te  credibile  est  quaerere  —  quaeris  ,  agam : 

25  Spe  trahor   exigua  ,  quam  tu   mihi  demere  noli , 
Tristia  leniri  numina  posse  dei . 
Seu  temere  expecto  ,  sive  id  conlingere  fas  est , 
Tu  mihi ,  quod  cupio  ,  fas  ,  precor  ,  esse  proba, 
Quaeque  tibi  linguae  facundia  ,  confer  in  illud , 

30  Ut  doceas  votum  posse  valere  meum . 

Quo  quisque  est  maior ,  magis  est  placabilis  irae, 


m.  iv"  76— VI  9.  47 

Et  faciles  motus  mens  generosa  capit. 

Corpora  magnanimo  satis  est  prostrasse  leoni, 

Pugna  suum  finem  ,  cum  iacet  liostis  ,  liabet : 
35  At  lupus  et  turpes  instant  morientibus  ursi 

Et  quaecumque  minor  nobilitate  fera . 

Maius  apud  Troiam  forti  quid  habemus  Achille? 

Dardanii  lacrimas  non  tulit  ille  senis . 

Quae  ducis  Emathii  fuerit  clementia,  Porus 
40  Dareique  docent  funeris  exequiae . 

Neve  hominum  referam  flexas  ad  mitius  iras, 

lunonis  gener  est ,  qui  prius  hostis  erat . 

Denique  non  possum  nullam  sperare  salutem, 

Cum  poenae  non  sit  causa  cruenta  meae . 
45  Non  mihi ,  quaerenti  pessumdare  cuncta  ,  petitum 

Caesareum  caput  est ,  quod  caput  orbis  erat; 

Non  aliquid  dixi  violataque  lingua  loquendo  est 

Lapsaque  sunt  nimio  verba  profana  mero : 

Inscia  quod  ciimen  viderunt  lumina  ,  plector , 
50  Peccatumque  oculos  est  habuisse  meum . 

Non  equidem  totam  possum  defendere  culpam : 

Sed  partem  nostri  criminis  error  habet . 

Spes  igitur  superest ,  facturum  ,  ut  moliiat  ipse 

Mutali  poenam  condicione  loci . 
55  Hos  ulinam  nilidi  Solis  praenuntius  ortus 

Afferat  admisso  Lucifer  albus  equo! 

VI. 

Foedus  amicitiae  nec  vis  ,  carissime  ,  nostrae, 
Nec  si  forte  velis  ,  dissimulare  potes . 
Donec  enim  licuit ,  nec  te  mihi  carior  alter, 
Nec  tibi  me  tota  iunctior  Urbe  fuit . 
5  Isque  erat  usque  adeo  populo  testatus ,  ut  esset 
Paene  magis  quam  tu  quamque  ego    notus  ,  amor . 
[Quique  est  in  caris  animi  libi  candor  amicis . 
Cognita  sunt  ipsi ,  quem  colis  ,  ista  viro  .] 
Nil  ita  celabas  ,  ut  non  ego  conscius  essem , 


48  TEISTIUM 

10  Pectoribusque  dabas  multa  tegenda  meis : 
Cuique  ego  narrabam  secreti  quicquid  babebam 
Excepto  quod  me  perdidit ,  unus  eras .  ' 

Id  quoque  si  scisses  ,  salvo  fruerere  sodali , 
Consilioque  forem  sospes  ,  amice  ,  tuo  . 
15  Sed  mea  me  in  poenam  nimirum  fata  trahebant : 
Omne  bonae  claudent  utilitalis  iter . 
Sive  malum  potui  tamen  hoc  vitare  cavendo 
Seu  ratio  fatum  vincere  nulla  valet : 
Tu  tamen  ,  o  nobis  usu  iunctissime  longo , 
20  Pars  desiderii  maxima  paene  mei , 

Sis  memor,  et  siquas  fecit  tibi  gratia  vires, 
Illas  pro  nobis  experiare  ,  rogo , 
Numinis  ut  laesi  fiat  mansuetior  ira, 
Mutatoque  minor  sit  mea  poena  loco . 
25  Idque  ita  ,  si  nulkim  scelus  est  in  pectore  nostro 
Principiumque  mei  criminis  error  habet.  * 

Nec  breve   nec  tutum  ,  quo  sint  mea ,  dicere ,   casu 
Lumina  funesti  conscia  facta  mali ; 
Mensque  reformidat ,  veluti  sua  vuhiera ,  tempus 
30  Illud  ,  et  admonitu  fit  novus  ipse  pudor , 
Et  quaecumque  adeo  possunt  atferre  pudorem , 
Illa  tegi  caeca  condita  nocte  decet . 
Nil  igitur  referam  ,  nisi  me  peccasse  ,  sed  illo 
Praemia  peccato  nulla  petita  mihi, 
35  Stultitiamque  meum  crimen  debere  vocari, 
Nomina  si  facto  Veddere  vera  veUs  . 
Quae  si  non  ita  sunt  —  alium ,  quo  longius  absim, 
Quaere !  —  suburbana  est  hic  mihi  terra  locus . 

VII. 

Vade  salutatum,  subilo  perarata ,  Perillam, 
Littera  ,  sermonis  fida  ministra  mei ! 
Aut  illam  invenies  dulci  cum  matre  gedentem,  ' 

Aut  inter  libros  Pieridasque  suas . 
5  Quicquid  aget ,  cum  te  scierit  venisse  ,  relinquet, 


III.  VI  10 -VII  42.  49 

Nec  mora  ,  quid  venias  quidve  ,  requiret ,  agam . 

Vivere  me  dices  ,  sed  sic  ,  ut  vivere  nolim , 

Nec  mala  tam  longa  nostra  levata  mora ; 

Et  tamen  ad  Musas ,  quamvis  nocuere  ,  reverti , 
10  Aptaque  in  alternos  cogere  verba  pedes . 

Tu  quoque,  dic,  studiis  communibus  ecquid  inliaeres, 

Doctaque  non  patrio  carmina  more  canis  ? 

Nam  tibi  cum  fatis  mores  natura  pudicos 

Et  raras  dotes  ingeniumque  dedil . 
15  IIoc  ego  Pegasidas  deduxi  primus  ad  undas, 

Ne  male  fecundae  vena  periret  aquae ; 

Primus  id  aspexi  teneris  in  virginis  annis, 

Utque  pater  natae  duxque  comesque  fui . 

Ergo  si  remanent  ignes  tibi  pectoris  idem , 
20  Sola  luum  vates  Lesbia  vincet  opus . 

Sed  vereor  ,  ne  te  mea  nunc  fortuna  retardet , 

Postque  meos  casus  sit  tibi  pectus  iners . 

Dum  licuit ,  tua  saepe  mihi ,  tibi  nostra  legebam;* 

Saepe  tui  iudex  ,  saepe  magister  eram : 
25  Aut  ego  praebebam  factis  modo  versibus  aures, 

Aut ,  ubi  cessares  ,  causa  ruboris  eram . 

Forsitan  exemplo  ,  quia  me  laesere  libelli, 

Tu  quoque  sis  f  poenae  facta  secula  meae . 

Pone  ,  Perilla  ,  metum  ;  tantummodo  femina  nulla 
30  Neve  vir  a  scriptis  discat  amare  tuis ! 

Ergo  desidlae  remove  ,  doctissima  ,  causas, 

Inque  bonas  artes  et  tua  sacra  redi! 

Ista  decens  facies  longis  vitiabitur  annis, 

Rugaque  in  antiqua  fronte  senilis  erit; 
35  Inicietque  manum  formae  damnosa  senectus , 

Quae  strepitum  passu  non  faciente  venit; 

Cumque  aliquis  dicet  Tuit  haec  formosa',  dolebis, 

Et  specuhmi  mendax  esse  querere  tuum . 

Sunt  tibi  opes  modicae ,  cum  sis  dignissima  magnis :. 
40  Finge  sed  inmensis  censibus  esse  pares ; 

Nempe  dat  id  ,  quodcumque  Hbct ,  fortuna  rapitque ; 

Irus  et  est  subito,  qui  modo  Croesus  erat. 
oviD.  ni.  4 


50  TKISTIUM 

Singiila  quid  referam  ?    nil  non  mortale  tenemus 
Pectoris  exceptis  ingeniique  bonis. 

45  En  ego  ,  cum  caream  patria  vobisque  domoque, 
Raptaque  sint ,  adimi  quae  potuere  mibi, 
Ingenio  tamen  ipse  meo  comitorque  fruorque : 
Caesar  in  hoc  potuit  iuris  habere  nihil . 
Quihbet  hanc  saevo  vitam  mihi  finiat  ense ; 

50  Me  tamen  extincto  fama  superstes  erit , 

Dumque  suis  victrix  omnem  de  montibus  orbem 
Prospiciet  domitum  Martia  Roma  ,  legar . 
Tu  quoque  ,  quam  studii  maheat  feUcior  usus , 
Effuge  venturos  ,  qua  potes ,  usque  rogos ! 

VIII. 

Nunc  ego  Triptolemi  cuperem  consistere  curru, 
Misit  in  ignotam  qui  rude  semen  humum; 
Nunc  ego  Medeae  vellem  frenare  dracones, 
Quos  habuit  fugiens  arce  ,  Corinthe ,  tua; 
5  Nunc  ego  iactandas  optarem  sumere  pennas, 
Sive  tuas  ,  Perseu  ,  Daedale  ,  sive  tuas : 
Ut  tenera  nostris  cedente  volatibus  aura 
Aspicerem  patriae  dulce  repente  solum, 
Desertaeque  domus  vultus  ,  memoresque  sodales , 

10  Caraque  praecipue  coniugis  ora  meae . 

Stulte  ,  quid  haec  frustra  votis  puerilibus  optas , 
Quae  non  ulla  tibi  fertque  feretque  dies? 
Si  semel  optandum  est ,  Augusti  numen  adora , 
Et ,  quem  sensisti ,  rite  precare  deum . 

15  Ille  tibi  pennasque  potest  currusque  volucres 
Tradere  .    det  reditum  ,  protinus  ales  eris  . 
Si  precer  hoc  —  neque  enim  possum  maiora  rogare  — 
Ne  mea  sint ,  timeo  ,  vota  modesta  parum . 
Forsitan  hoc  olim  ,  cum  iam  satiaverit  iram , 

20  Tunc  quoque  sollicita  mente  ,  rogandus  erit . 

Quod  minus  ,  interea  est  instar  mihi  muneris  ampli: 
Ex  his  me  iubeat  quolibet  ire  locis. 


m.  vn  43— vnii  12.  51 

Nec  caelum,  nec  aquae  faciunt,  nec  terra,  nec  aurae; 

Ei  mihi  ,  perpetuus  corpora  languor  habetl 
25  Seu  vitiant  artus  aegrae  contagia  mentis, 

Sive  mei  causa  est  in  regione  mali, 

Ut  tetigi  Pontum  ,  vexant  insomnia ,  vixque 

Ossa  tegit  macies  ,  nec  iuvat  ora  cibus ; 

Quique  per  autumnum  percussis  frigore  primo 
30  Est  color  in  foliis  ,  quae  nova  laesit  hiems , 

Is  mea  membra  tenet ;    nec  viribus  adlevor  ullis , 

Et  numquam  queruli  causa  doloris  abest. 

Nec  melius  valeo,  quam  corpore,  mente,  sed  aegra  est 

Utraque  pars  aeque  binaque  damna  fero . 
35  Ilaeret  et  ante  oculos  veluti  speclabile  corpus 

Astat  fortunae  forma  legenda  meae : 

Cumque    locum    moresque    hominum    cultusque    so- 

numque 

Cernimus  ,  et  quid  sim  quid  fuerimque  ,  subit , 

Tantus  amor  necis  est ,  querar  ut  cum  Caesaris  ira , 
40  Quod  non  olfensas  vindicet  ense  suas . 

At  quoniam  semel  est  odio  civiliter  usus , 

Mutato  levior  sit  fuga  nostra  loco ! 

VIIII. 

Hic  quoque  sunt  igitur  Graiae  —  quis  crederef?  — 

urbes 
Inter  inhumanae  nomina  barbariae; 
Huc  quoque  Mileto  missi  venere  coloni, 
Inque  Getis  Graias  constituere  domos. 
5  Sed  vetus  huic  nomen  positaque  antiquius  urbe 
Constat  ab  Absyrti  caede  fuisse  loco . 
i\am  rate  ,  quae  cura  pugnacis  facta  Minervae 
Per  non  temptatas  prima  cucurrit  aquas, 
Impia  desertum  fugiens  Medea  parentem 
10  Dicitur  his  remos  applicuisse  vadis . 

Quem  procul  ut  vidit  tumulo  speculator  ab  alto, 
'Hospes,'  ait  'nosco  ,  Colchide  ,  vela  ,  venit !' 

4* 


52  TRISTIUM 

Dum  trepidant  Minyae  ,  dum  solvitur  aggere  funis, 

Dum  sequilur  celeres  ancora  tracta  manus, 
15  Conscia  percussit  meritorum  pectora  Colchis 

Ausa  atque  ausura  multa  nefanda  manu ; 

Et ,  quamquam  superest  ingens  audacia  menti , 

Palior  in  attonitae  virginis  ore  fuit. 

Ergo  ubi  prospexit  venientia  vela,  'Tenemur, 
20  Et  pater  est  aliqua  fraude  morandus'  ait , 

Dum  quid  agat ,  quaerit ,  dum  versat  in  omnia  vultus , 

Ad  fratrem  casu  lumina  flexa  tulit . 

Cuius  ut  oblata  est  praesentia  ,  'Vicimus'  inqult : 

'Hic  milii  morte  sua  causa  salutis  erit.' 
25  Protinus  ignari  nec  quicquam  tale  timentis 

Innocuum  rigido  perforat  ense  latus, 

Atque  ita  divellit ,  divulsaque  membra  per  agros 

Dissipat  in  multis  invenienda  locis . 

Neu  pater  ignoret ,  scopulo  proponit  in  alto 
30  Pallentesque  manus  sanguineumque  caput, 

Ut  genitor  luctuque  novo  tardetur  et ,  artus 

Dum  legit  extinctos  ,  triste  retardet  iter . 

Inde  Tomis  dictus  locus  Iiic ,  quia  fertur  in  illo 

Membra  soror  fratris  consecuisse  sui. 

X. 

Siquis  adhuc  istic  meminit  Nasonis  adempti, 
Et  superest  sine  me  nomen  in  Urbe  meum , 
Suppositum  stellis  numquam  tangentibus  aequor 
Me  sciat  in  media  vivere  barbaria . 
5  Sauromatae  cingunt ,  fera  gens ,  Bessique  Getaeque , 
Quam  non  ingenio  nomina  digna  meo ! 
Dum  tamen  aura  tepet ,  medio  defendimur  Histro : 
Ille  suis  liquidus  bella  repellit  aquis . 
At  cum  tristis  hiems  squalentia  protulit  ora, 
10  Terraque  marmoreo  est  candida  facta  gelu , 
f  Dum  patet  et  boreas  et  nix  iniecta  sub  arcto 
Tum  patet ,  has  gentes  axe  tremente  premi . 


m.  vmi  13— X  49.  53 

Nix  iacet ,  et  iactam  ne  sol  pluviaeque  resolvant, 

Indurat  boreas  perpetuamque  facit . 
15  Ergo  ubi  delicuit  nondum  prior ,  altera  venit, 

Et  solet  in  multis  bima  manere  locis . 

Tantaque  commoti  vis  est  aquilonis  ,  ut  altas 

Aequet  humo  turres  tectaque  rapta  ferat. 

Pellibus  et  sutis  arcent  mala  frigora  bracis, 
20  Oraque  de  toto  corpore  sola  patent . 

Saepe  sonant  moti  glacie  pendente  capiili, 

Et  nitet  inducto  candida  barba  gehi ; 

Nudaque  consistunt ,  formam  servantia  testae , 

Vina  nec  hausta  meri ,  sed  data  frusta  bibunt . 
25  Quid  loquar  ,  ut  vincti  concrescant  frigore  rivi, 

Deque  lacu  fragiles  effodiantur  aquae  ? 

Ipse  ,  papyrifero  qui  non  angustior  amne 

Miscetur  vasto  multa  per  ora  freto, 

Caeruleos  ventis  latices  durantibus  ,  Hister 
30  Congelat  et  tectis  in  mare  serpit  aquis . 

Quaque  rates  ierant ,  pedibus  nunc  ilur  ,  et  undas 

Frigore  concretas  ungula  pulsat  equi ; 

Perque  novos  pontes  subter  labentibus  undis 

Ducunt  Sarmalici  barbara  plaustra  boves . 
35  Vix  equidem  credar  ,  sed  cum  sint  praemia  falsi 

NuIIa  ,  ratam  debet  testis  habere  fidem . 

Vidimus  ingentem  glacie  consistere  pontum, 

Lubricaque  inmotas  testa  premebat  aquas . 

Nec  vidisse  sat  e«t ;  durum  calcavimus  aequor, 
40  Undaque  non  udo  sub  pede  summa  fuit . 

Si  tibi  tale  fretum  quondam  ,  Leandre  ,  fuisset , 

Non  foret  angustae  mors  tua  crimen  aquae . 

Tum  neque  se  pandi  possunt  delphines  in  auras 

ToIIere  ;  conantes  dura  coercet  hiems . 
45  Et  quamvis  boreas  iactatis  insonet  alis, 

Fluctus  in  obsesso  gurgite  nullus  erit; 

Inclusaequae  gehi  stabunt  in  marmore  puppes, 

Nec  poterit  rigidas  findere  remus  aquas . 

Vidimus  in  glacie  oisces  haerere  ligatos , 


54  TRISTIUM 

50  Sed  pars  ex  illis  tunc  qiioque  viva  fuit . 
Sive  igitur  nimii  boreae  vis  saeva  marinas, 
Sive  redundatas  flumine  cogit  aquas, 
Protinus  ,  aequato  siccis  aquilonibus  Histro , 
Invehitur  celeri  barbarus  hostis  equo, 

55  Hostis  equo  pollens  longeque  volante  sagitta 
Vicinani  late  depopulatur  humum . 
DifTugiunt  alii ,  nuUisque  tuentibus  agros 
Incustoditae  diripiunlur  opes, 
Ruris  opes  parvae  ,  pecus  et  ^tridentia  plaustra 

60  Et  quas  divitias  incola  pauper  habet . 

Pars  agilur  vinctis  post  tergum  capta  lacertis, 
Respiciens  frustra  rura  laremque  suum, 
Pars  cadit  hamatis  misere  confixa  sagittis : 
Nam  volucri  ferro  tinctile  virus  inest . 

65  Quae  nequeunt  secum  ferre  aut  abducere  ,  perdunt, 
Et  cremat  insontes  hostica  flamraa  casas. 
Tunc  quoque,  cum  pax  est,  trepidant  formidine  belli, 
Nec  quisquani  presso  vomere  sulcat  humum . 
Aut  videt  aut   metuit   locus  hic,    quem    non   videt, 
hostem ; 

70  Cessat  iners  rigido  terra  relicta  situ . 

Non  hic  pampinea  dulcis  latet  uva  sub  umbra , 
Nec  cumulant  altos  fervida  musta  lacns . 
Poma  negat  regio .    nec  haberet  Acontius  ,  in  quo 
Scriberet  hic  dominae  verba  legenda  suae . 

75  Aspiceres  nudos  sine  fronde  ,  sine  arbore  campos : 
Heu  loca  felici  non  adeunda  viro ! 
Ergo  tam  late  pateat  cum  maximus  orbis, 
Haec  est  in  poenam  terra  reperta  meam. 

XI. 

Siquis  es ,  insultes  qui  casibus  ,  improbe  ,  nostris , 
Meque  reum  dempto  fme  cruentus  agas, 
Natus  es  e  scopulis  ,  nutritus  lacte  ferino , 
Et  dicam  silices  pectus  habere  tuum . 


lU.  X  50— XI  40.  55 

5  Quis  gradiis  uUerior  ,  qiio  se  tua  porrigat  ira, 
Restat  ?    quidve  meis  cernis  abesse  nialis  ? 
Barbara  me  tellus  et  inbospita  litora  Ponti 
Cumque  suo  borea  Maenalis  ursa  videt. 
Nulla  mihi  cum  gente  fera  commercia  linguae : 

10  Omnia  soUiciti  sunt  loca  plena  metus . 

Ulque  fiigax  avidis  cervus  deprensus  ab  ursis, 
Cinctaque  montanis  ut  pavet  agna  kipis , 
Sic  ego  belligeris  a  gentibus  undique  saeptus 
Terreor  ,  hoste  meum  paene  premente  latus . 

15  Utque  sit  exiguum  poenae  ,  quod  coniuge  cara , 
Qiiod  patria  careo  pignoribusque  meis, 
Ut  mala  nulla  feram  nisi  nudam  Caesaris  iram, 
Nuda  parum  nobis  Caesaris  ira  mali  est? 
Et  tamen  est  aUquis  ,  qui  vuUiera  cruda  retractet, 

20  Solvat  et  in  mores  ora  diserta  meos? 
In  causa  faciU  cuivis  Ucet  esse  disertum, 
Et  minimae  vires  frangere  quassa  valent. 
Subrucre  est  arces  et  stantia  moenia  virtus ; 
Quamlibet  ignavi  praecipitata  premunt. 

25  Non   sum  ego   quod   fueram  .    qiiid  inanem  proteris 

umbram  ? 
Quid  cinerem  saxis  bustaque  nostra  petis? 
Hector  erat  tunc  ,  cum  beUo  certabat ;  at  idem 
Vinctus  ad  Haemonios  non  erat  Heclor  equos . 
Me  quoque  ,   quem  noras  oUm  ,   non  esse  memento : 

30  Ex  illo  snperant  haec  simulacra  viro . 

Quid  simulacra  ,  ferox  ,  dictis  incessis  amaris  ? 
Parce  ,  precor  ,  manes  solUcilare  meos  ! 
Omnia  vera  puta  mea  crimina  ,  nil  sit  in  illis, 
Quod  magis  errorem  quam  sceius  esse  pntes : 

35  Pendimus  en  profugi  —  satia  tua  pectora  !  —  poenas 
ExiUoque  graves  exiUique  loco . 
Carnifici  fortuna  potest  mea  flenda  videri: 
Et  tamen  est  uno  iudice  mersa  parnm ! 
Saevior  es  Iristi  Busiride  ,  saevior  illo, 

40  Qui  falsum  lento  torruit  igne  bovem , 


56  TRISTIUM 

Quiqiie  bovem  Siciilo  fertiir  donasse  tyranno, 

Et  dictis  artes  conciliasse  suas : 

'Munere  in  hoc ,  rex ,  est  usus  ,  sed  imagine  maior , 

Nec  sola  est  operis  forma  probanda  mei . 
45  Aspicis  a  dextra  latus  hoc  adapertile  tauri  ? 

Hac  tibi ,  quem  perdes  ,  coniciendus  erit . 

Protinus  inchisum  lentis  carbonibus  ure : 

Mugiet ,  et  veri  vox  erit  illa  bovis . 

Pro  quibus  inventis  ,  ut  munus  munere  penses, 
50  Da  ,  precor  ,  ingenio  praemia  digna  meo !' 

Dixerat .    at  Phalaris  Toenae  mirande  repertor, 

Ipse  tuum  praesens  imbue'  dixit  '^opus!' 

Nec  mora ,  monstratis  crudeliter  ignibus  ustus 

Exhibuit  geminos  ore  gemente  sonos . 
55  Quid  mihi  cum  Siculis  inter  Scythiamque  Getasque  ? 

Ad  te  ,  quisquis  is  es  ,  nostra  querella  redit . 

Utque  sitim  nostro  possis  explere  cruore, 

Quantaque  vis  ,  avido  gaudia  corde  feras : 

Tot  mala  sum  fugiens  tellure  ,  tot  aequore  passus , 
60  Te  quoque  ut  auditis  posse  dolere  putem . 

Crede  mihi ,  si  sit  nobis  collatus  Ulixes , 

Neptuni  minor  est ,  quam  lovis  ira  fuit . 

Ergo  quicumque  es  ,  rescindere  crimina  noll, 

Deque  gravi  duras  vulnere  tolle  manus . 
65  Utque  meae  famam  tennent  obUvia  cnlpae, 

Facta  cicatricem  ducere  nostra  sine; 

Humanaeque  memor  sortis ,  quae  tollit  eosdem 

Et  premit ,  incertas  ipse  verere  vices ! 

Et  quoniam  ,   fieri  quod  numquam  posse  putavi, 
70  Est  tibi  de  rebus  maxima  cura  meis, 

Non  est ,  quod  timeas .   fortuna  miserrima  nostra  est , 

Omne  trahit  secum  Caesaris  ira  malum . 

Quod  magis  ut  liqueat,  neve  hoc  ego  fingere  credar, 

Ipse  ,  vehm  ,  poenas  experiare  meas . 


m.  XI 41— XII  35.  57 

XII. 

Frigora  iam  zephyri  minuiint ,  annoque  peracto 

Longior  antiquis  visa  Tomitis  hiems, 

Inpositamquc  sibi  qui  non  bene  perUiUt  Hellen, 

Tempora  nocturnis  aequa  diurna  facit . 
5  lam  violam  puerique  legunt  hilaresque  puellae , 

Rustica  quae  nullo  nata  serente  venit; 

Prataque  pubescunt  variorum  flore  colorum, 

Indocihque  loquax  gutture  vernat  avis; 

Utque  malae  matris  crimen  deponat ,  hirundo 
10  Sub  trabibus  cunas  tectaque  parva  facit; 

Herbaque  ,  quae  latuit  Cerealibus  obruta  sulcis, 

Exit  et  expandit  molle  cacumen  humo; 

Quoque  loco  est  vitis  ,  de   palmite  gemma  movetur : 

Nam  procul  a  Getico  litore  vitis  abest; 
15  Quoque  loco  est  arbor  ,    turgescit  in  arbore  ramus : 

Nam  procul  a  Geticis  finibus  arbor  abest. 

Otia  nunc  istic  ,  iunctisque  ex  ordine  ludis 

Cedunt  verbosi  garrula  bella  fori . 

Usus  equi  nunc  est ,  levibus  nunc  luditur  armis, 
20  Nunc  pila  ,  nunc  celeri  volvitur  orbe  trochus , 

Nunc ,   ubi  perfusa  est  oleo  labente  ,  iuventus 

Defessos  artus  Virgine  tinguit  aqua. 

Scaena  viget ,  studiisque  favor  distantibus  ardet, 

Proque  tribus  resonant  terna  theatra  foris  . 
25  0  quater  ,  o  quofiens  non  est  numerare ,  beatum, 

Non  interdicla  cui  Ucet  Urbe  frui ! 

At  mihi  sentitur  nix  verno  sole  soluta, 

Quaeque  lacu  duro  non  fodiuntur  aquae ; 

Nec  mare  concrescit  glacie ,  nec  ut  ante ,  per  Histrum 
30  Stridula  Sauromates  plaustra  bubulcus  agit. 

Incipient  aliquae  tamen  huc  adnare  carinae, 

Hospilaque  in  Ponli  litore  puppis  erit . 

Sedulus  occurram  nautae  ,  dictaque  salute , 

Quid  veniat ,  quaeram  ,  quisve  quibusvc  locis . 
35  Ille  quidem  mirum  ni  de  regione  propinqua 


58  TRISTIUM 

Non  nisi  vicinas  tutus  ararit  aquas. 
Rarus  ab  Italia  tantum  mare  navita  transit, 
Litora  rarus  in  Iiaec  portubus  orba  venit. 
Sive  tamen  Graeca  scierit ,  sive  ille  Latina 

40  Voce  loqui ,  —  certe  gratior  huius  erit ; 

Fas  quoque  ab  ore  freti  longaeque  Propontidos  undis 
IIuc  aliquem  certo  vela  dedisse  noto  — 
Quisquis  is  est ,  memori  rumorem  voce  referre 
Et  fieri  famae  parsque  gradusque  potest. 

45  Is  ,  precor  ,  auditos  possit  narrare  triumphos 
Caesaris  et  Latio  reddila  vota  lovi, 
Teque  ,  rebellatrix  ,  tandem  ,  Germania  ,  magni 
Triste  caput  pedlbus  supposuisse  ducis . 
Haec  mihi  qui  referet ,  quae  non  vidisse  dolebo, 

50  Ille  meae  domui  protinus  hospes  erit . 

Ei  mihi!    iamne  donius  Scythico  Nasonis  in  orbe  est, 
lamque  suum  mihi  dat  pro  lare  poena  locum? 
Di  facite  ,  ut  Caesar  non  hic  penetrale  domumque, 
Hospilium  poenae  sed  velit  esse  meae! 

XIIL 

Ecce   supervacuus  —  quid  enim  fuit  utile  gigni?  — 
Ad  sua  Natalis  tempora  noster  adest. 
Dure  ,  quid  ad  miseros  veniebas  exulis  annos  ? 
Debueras  illis  inposuisse  modum . 
5  Si  tibi  cura  mei ,  vel  si  pudor  ullus  inesset, 
Non  ultra  patriam  me  sequerere  meam, 
Quoque  loco  primum  tibi  sum  male  cognitus  infans 
IIIo  temptasses  ultimus  esse  mihi , 
Inque  relinquendo  ,  quod  idem  fecere  sodaies , 

10  Tu  quoque  dixisses  tristis  in  Urbe  vale . 

Quid  tibi  cum  Ponto  ?    num  te  quoque  Caesaris  ira 
Extremam  gelidi  misit  in  orbis  humum  ? 
Scilicet  expectas  solitum  tibi  moris  honorem, 
Pendeat  ex  umeris  vestis  ut  alba  meis, 

if' Fumida  cingatur  florentibus  ara  coronis. 


m.  xu  36— XIV  21.  59 

Micaqiie  sollemni  turis  in  igne  sonet, 

Libaque  dem  proprie  genitale  notantia  tempus , 

Concipiamque  bonas  ore  favente  preces  ? 

Non  ita  sum  positus  ,  nec  sunt  ea  tempora  nobis , 

20  Adventu  possim  laetus  ut  esse  tuo. 
Funeris  ara  milii ,  ferali  cincta  cupressu , 
Convenit  et  structis  flamma  parata  rogis . 
Nec  dare  tura  libet  nil  exorantia  divos, 
In  tantis  subeunt  nec  bona  verba  malis  . 

25  Si  tamen  est  aliquid  nobis  hac  luce  petendum, 
In  loca  ne  redeas  amplius  ista ,  precor , 
Dum  me  terrarum  pars  paene  novissima ,  Pontus , 
Euxinus  falso  nomine  dictus ,  habet . 

XIV. 

Cultor  et  antistes  doctorum  sancte  virorum, 

Quid  facis  ,  ingenio  semper  amice  meo  ? 

Ecquid  ,  ut  incolumem  quondam  celebrare  solebas , 

Nunc  quoque  ,  ne  videar  totus  abesse  ,  caves  ? 
5  Suspicis  exceptis  ecquid  mea  carmina  solis 

Artibus  ,  artifici  quae  nocuere  suo  ? 

Immo  ita  fac  ,  quaeso  ,  vatum  studiose  novorum , 

Quaque  potes ,  retine  corpus  in  Urbe  meum . 

Est  fuga  dicla  mihi ,  non  est  fuga  dicta  libellis , 
10  Qui  domini  poenam  non  meruere  sui . 

Saepe  per  extremas  profugus  pater  exulat  oras, 

Urbe  tamen  natis  exuUs  esse  licet. 

Palladis  exemplo  de  me  sine  matre  creata 

Carmina  sunt :    stirps  haec  progeniesque  mea  est . 
15  llanc  tibi  commendo,  quae  quo  magis  orba  parente  est, 

IIoc  tibi  tutori  sarcina  maior  erit . 

Tres  mihi  sunt  nati  contagia  nostra  secuti: 

Cetera  fac  curae  sit  tibi  turba  palam . 

Sunt  quoque  mutatae,  ter  quinque  volumina,  formae, 
20  Carmina  de  domini  funere  rapta  sui . 

Illud  opus  potuit ,  si  non  prius  ipse  perissem , 


60  TRISTIUM 

Certius  a  siimma  nomen  habere  manu . 

Nunc  incorrectum  populi  pervenit  in  ora, 

In  populi  quicquam  si  tamen  ore  mei  est. 
25  Hoc  quoque  nescio  quid  nostris  appone  libellis, 

Diverso  missum  quod  tibi  ab  orbe  venit. 

Quod  quicumque  leget ,  —   si  quis  leget  —   aesti- 
met  ante  , 

Compositum  quo  sit  tempore  quoque  loco . 

Aequus  erit  scriptis  ,  quorum  cognoverit  esse 
30  Exilium  tempus  barbariamque  locum : 

Inque  tot  adversis  carmen  mirabitur  ullum 

Ducere  me  tristi  sustinuisse  manu . 

Ingenium  fregere  meum  mala,  cuius  et  ante 

Fons  infecundus  parvaque  vena  fuit . 
35  Sed  quaecumque  fuit ,  nullo  exercente  refugit , 

Et  longo  periit  arida  facta  situ . 

Non  bic  librorum  ,  per  quos  inviter  alarque , 

Copia  :  pro  libris  arcus  et  arma  sonant. 

Nullus  in  hac  terra  ,  recitem  si  carmina ,  cuius 
40  Intellecturis  auribus  utar  ,  adest . 

Nec  quo  secedam ,  locus  est :  custodia  muri 

Summovet  infestos  clausaque  porta  Getas . 

Saepe  aliquod  quaero  verbum  nomenque  locumque, 

Nec  quisquam  est ,  a  quo  cerlior  esse  queam , 
45  Dicere  saepe  aliquid  conanti  —  turpe  fateri !  — 

Verba  milii  desunt ,  dedidicique  loqui . 

Threicio  Scythicoque  fere  circumsonor  ore, 

Et  videor  Geticis  scribere  posse  modis : 

Crede  mihi ,  timeo  ,  ne  sint  inmixta  Latinis 
50  Inque  meis  scriptis  Pontica  verba  legas . 

Qualemcumque  igitur  venia  dignare  libellum, 

Sortis  et  excusa  condicione  meae. 


I 


m.  XIV  22— IV.  I  33.  61 

LIBER  aUAETUS. 
I. 

Siqua  meis  fuerint ,  ut  erunt ,  vitiosa  libellis, 

Excusata  suo  tempore  ,  lector  ,  habe . 

Exul  eram  ,  requiesque  mihi ,  non  fama  petita  est, 

Mens  intenta  suis  ne  foret  usque  malis . 
5  IIoc  est ,  cur  cantet  vinctus  quoque  compede  fossor, 

Indocili  numero  cum  grave  mollit  opus . 

Cantat  et  innitens  Hmosae  pronus  harenae , 

Adverso  tardam  qui  trahit  amne  ratem ; 

Quique  refert  pariter  lentos  ad  pectora  remos, 
10  In  numerum  pulsa  brachia  f  pulsat  aqua . 

Fessus  ut  incubuit  baculo  ,  saxove  resedit 

Pastor  ,  arundineo  carmine  mulcet  oves . 

Cantantis  pariter  ,  pariter  data  pensa  trahentis 

Fallitur  ancillae  decipiturque  labor . 
15  Fertur  et  abducta  Lyrneside  tristis  Achilles 

llaemonia  curas  attenuasse  lyra . 

Cum  traheret  silvas  Orpheus  et  dura  canendo 

Saxa  ,  bis  amissa  coniuge  maestus  erat . 

Me  quoque  Musa  levat  Ponti  loca  iussa  petentem : 
20  Sola  comes  nostrae  perstitit  illa  fugae; 

Sola  nec  insidias ,  Sinti  nec  militis  ensem , 

Nec  mare  ,  nec  venlos  barbariamque  timet . 

Scit  quoque  ,  cum  perii ,  quis  me  deceperit  error , 

Et  culpam  in  facto  ,  non  scelus  esse  meo  , 
25  Scilicet  hoc  ipso  nunc  aequa  ,  quod  obfuit  ante , 

Cum  mecum  iuncti  criminis  acta  rea  est . 

Non  equidem  vellem ,  quoniam  nocitura  fuerunt , 

Pieridum  sacris  inposuisse  manum . 

Sed  nunc  quid  faciam  ?    vis  me  tenet  ipsa  sacrorum , 
30  Et  carmen  demens  carmine  laesus  amo . 

Sic  nova  Dulichio  lotos  gustata  palato 

Illo  ,  quo  nocuit ,  grata  sapore  fuit . 

Sentit  amans  sua  damna  fere ,    tamen  haeret  in  illis. 


62  TRISTIUM 

Materiam  culpae  persequiturque  suae  . 
35  Nos  quoque  delectant ,  quamvis  nocuere  ,  libelli , 

Quodque  mihi  telum  vulnera  fecit ,  amo  . 

Forsitan  hoc  studium  possit  furor  esse  videri, 

Sed  quiddam  furor  hic  utilitatis  habet . 

Semper  in  obtutu  mentem  vetat  esse  malorum , 
40  Praesentis  casus  inmemoremque  facit . 

Utque  suum  Bacche  non  sentit  saucia  vulnus, 

Dum  stupet  Idaeis  exukilata  modis, 

Sic  ubi  mota  calent  viridi  mea  pectora  thyrso, 

Altior  humano  spiritus  ille  malo  est . 
45  Ille  nec  exilium ,  Scythici  nec  litora  ponti , 

Ille  nec  iratos  sentit  habere  deos . 

Utque  soporiferae  biberem  si  pocula  Lethes, 

Temporis  adversi  sic  mihi  sensus  abest . 

lure  deas  igitur  veneror  mala  nostra  levantes , 
50  Sollicitae  comites  ex  Helicone  fugae, 

Et  partim  pelago  partim  vestigia  terra 

Vel  rate  dignatas  vel  pede  nostra  sequi. 

Sint ,  precor ,  haec  saltem  faciles  mihi !  namque  deorum 

Cetera  cum  magno  Caesare  turba  facit, 
55  Meque  tot  adversis  cumulant ,  quot  litus  arenas , 

Quotque  fretum  pisces  ,  ovaque  piscis  habet . 

Vere  prius  flores  ,  aestu  numerabis  aristas , 

Poma  per  autumnum  frigoribusque  nives, 

Quam  mala  ,  quae  toto  patior  iactatus  in  orbe , 
60  Dum  miser  Euxini  litora  laeva  peto . 

Nec  tamen  ,  ut  veni ,  levior  fortuna  malorum  est : 

Huc  quoque  sunt  nostras  fata  secuta  vias . 

Hic  quoque  cognosco  nataUs  stamina  nostri, 

Stamina  de  nigro  vellere  facta  mihi . 
65  Utque  nec  insidias  capitisque  pericula  narrem , 

Vera  quidem  ,  veri  sed  graviora  fide ; 

Vivere  quam  miserum  est  inter  Bessosque  Getasque 

Illum  ,  qui  populi  semper  in  ore  fuit ! 

Quam  miserum  est ,  porta  vitam  muroque  tueri, 
70  Vixque  sui  tutum  viribus  esse  loci ! 


IV.  I  34-106.  63 

Aspera  mililiae  iuvenis  certamina  fngi , 

Nec  nisi  liisura  movimus  arma  manu ; 

Nunc  senior  gladioque  latus  scutoque  sinistram, 

Canitiem  galeae  subicioque  meam  . 
75  Nam  dedit  e  specula  custos  ubi  signa  tumultus , 

Induimus  trepida  protinus  arma  manu  . 

Hostis,  habens  arcus  imbutaque  tela  venenis, 

Saevus  anhelanti  moenia  lustrat  equo ; 

Utque  rapax  pecudem,  quae  se  non  texit  ovili, 
80  Per  sata  ,  per  silvas  fertque  trahitque  Uipus : 

Sic  ,  siquem  nondum  portarum  saepe  receptum 

Barbarus  in  campis  repperit  hostis  ,  habet : 

Aut  sequitur  captus  conieclaque  vincula  colio 

Accipit ,  aut  telo  virus  habente  perit . 
85  Hic  ego  sollicitae  lateo  novus  incola  sedis : 

Heu  nimium  fati  tempora  lenta  mei ! 

Et  tamen  ad  numeros  antiquaque  sacra  reverli 

Sustinet  in  tantis  hospita  Musa  malis! 

Sed  neque,  cui  recitem,  quisquam  est,  mea  carmina, 
nec  qui 
90  Auribus  accipiat  verba  Latina  suis . 

Ipse  mihi  —  quid  enim  faciam? —  scriboque  legoque, 

Tutaque  iudicio  littera  nostra  suo  est . 

Saepe  tamen  dixi  'Cui  nunc  haec  cura  laborat? 

.4n  mea  Sauromatae  scripta  Getaeque  legent?' 
95  Saepe  etiam  lacrimae  me  sunt  scribente  profusae , 

Umidaque  est  fletu  iittera  facta  meo  . 

Corque  vetusta  meum,  tamquam  nova,  vulnera  novit, 

Inque  sinum  maestae  labitur  imber  aquae, 

Cum  vice  mutata  qui  sim  fuerimque ,  recordor, 
100  Et ,  tulerit  quo  me  casus  et  unde  ,  subit . 

Saepe  manus  demens  ,  studiis  ,irata  sibique, 

Misit  in  arsuros  carmina  nostra  rogos . 

Atque  ita  ,  de  multis  quoniam  non  multa  supersunt, 

Cum  venia  facito  ,  quisquis  es  ,  ista  legas ! 
105  Tu  quoque  non  melius,  quam  sunt  mea  tempora,  carmen, 

Interdicta  mihi ,  consule  ,  Roma  ,  boni ! 


64  TRISTIUM 


11. 


lam  fera  Caesaribus  Germania  ,  totiis  ut  orbis , 
Victa  potest  flexo  succubuisse  genu, 
Altaque  velentur  fortasse  Palatia  sertis, 
Turaque  in  igne  sonent  inficiantque  diem, 
5  Candidaque  adducta  collum  percussa  securi 
Victima  purpureo  sanguine  pulset  humum, 
Donaque  amicorum  templis  promissa  deorum 
Reddere  victores  Caesar  uterque  parent 
Et  qui  Caesareo  iuvenes  sub  nomine  crescunt, 

10  Perpetuo  terras  ut  domus  illa  regat, 

Cumque  bonis  nuribus  pro  sospite  Livia  nato 
Munera  det  meritis  ,  saepe  datura ,  deis , 
Et  pariter  matres  et  quae  sine  crimine  castos 
Perpetua  servant  virginitate  focos ; 

15  Plebs  pia  cumque  pia  laetetur  plebe  senatus, 
Parvaque  cuius  eram  pars  ego  nuper ,  eques . 
Nos  procul  expulsos  communia  gaudia  faliunt, 
Famaque  tam  longe  non  nisi  parva  venit . 
Ergo  omnis  populus  poterit  spectare  triumphos, 

20  Cumque  ducum  tituHs  oppida  capta  leget, 
Vinclaque  captiva  reges  cervice  gerenles 
Ante  coronatos  ire  videbil  equos, 
Et  cernet  vultus  aUis  pro  tempore  versos, 
Terribiles  aUis  inmemoresque  sui. 

25  Quorum  pars  causas  et  res  et  nomina  quaeret, 
Pars  referet ,  quamvis  noverit  iUa  parum . 
'Hic,  qui  Sidonio  fulget  subUmis  in  ostro, 
Dux  fuerat  beUi,  proximus  iUe  duci. 
Hic ,  qui  nunc  in  humo  hunen  miserabile  fixit , 

30  Non  isto  vuUu ,  cum  tuUt  arma  ,  fuit . 
lUe  ferox  et  adhuc  ocuUs  hostiUbus  ardens 
Hortator  pugnae  consiliumque  fuit. 
Perfidus  hic  nostros  inclusit  fraude  locorum, 
Squalida  promissis  qui  tegit  ora  comis . 

35  Illo  ,  qui  sequitur ,  dicunt  mactata  ministro 


IV.  II  1—72.  65 

Saepe  recusanti  corpora  capta  deo . 

Hic  lacus  ,  hi  montes  ,  haec  lot  castella  ,   tot  amnes 

Plena  ferae  caedis,  plena  cruoris  erant: 

Drusus  in  his  meruit  quondam  cognomina  terris, 

40  Quae  bona  progenies  ,  digna  parente  ,  fuit . 
Cornibus  hic  fractis ,  viridi  male  tectus  ab  ulva , 
Decolor  ipse  suo  sanguine  Rhenus  erat . 
Crinibus  en  etiam  fertur  Germania  passis 
Et  ducis  invicti  sub  pede  maesta  sedet; 

45  Collaque  Romanae  praebens  animosa  securi 
Vincula  fert  illa  ,  qua  tulit  arma  ,  manu  .* 
Hos  super  in  curru  ,  Caesar  ,  victore  veheris 
Purpureus  populi  rite  per  ora  tui: 
Quaque  ibis  ,  manibus  circumplaudere  tuorum , 

50  Undique  iactato  flore  tegente  vias . 

Tempora  Phoebea  lauro  cingetur,  4o'  que 
Miles  ,  4o,'  magna  voce  ,  ^Triumphe'  canet. 
Ipse  sono  plausuque  simul  fremituque  canente 
Quadriiugos  cernes  saepe  resistere  equos. 

55  Inde  petes  arcem  et  delubra  favenlia  votis, 
Et  dabitur  merito  laurea  vota  lovi . 
Haec  ego  summotus  ,  qua  possum  ,  mente  videbo : 
Erepti  nobis  ius  habet  illa  loci . 
Illa  per  inmensas  spatiatur  libera  terras, 

60  In  caelum  celeri  pervenit  illa  via ; 

Illa  meos  oculos  mediam  deducit  in  Urbem, 
Immunes  tanti  nec  sinit  esse  boni; 
Invenietque  animus  ,  qua  currus  spectet  eburnos : 
Sic  certe  in  patria  per  breve  tempus  ero . 

65  Vera  tamen  capiet  populus  spectacula  felix, 
Laetaque  erit  praesens  cum  duce  turba  suo. 
At  mihi  fingendo  tantum  longeque  remotis 
Auribus  hic  fructus  percipiendus  erit, 
Atque  procul  Latio  diversum  missus  in  orbem 

70  Qui  narret  cupido  ,  vix  erit ,  ista  mihi . 

Is  quoque  iam  serum  referet  veteremque  triumphum: 
Quo  tamen  audiero  tempore  ,  laetus  ero. 

OVID.    III.  5 


66  TRISTIUM 

Illa  dies  veniet ,   raea  qua  lugubria  ponam, 
Causaque  privata  publica  maior  erit . 

III. 

Magna  minorque  ferae  ,  quarum  regis  altera  Graias, 
Altera  Sidonias  ,  utraque  sicca  ,  rates , 
Omnia  cum  summo  positae  videatis  in  axe, 
Et  maris  occiduas  non  subeatis  aquas, 
5  Aetheriamque  suis  cingens  amplexibus  arcera 
Vester  ab  intacta  circulus  extet  humo, 
Aspicite  illa,  precor,  quae  non  bene  raoenia  quondara 
Dicitur  Iliades  transiluisse  Remus, 
Inque  meam  nitidos  dominam  convertite  vultus, 

10  Sitque  memor  nostri  necne  ,  referte  mihi . 

Ei  mihi ,  cur  timeo  ?  quae  sunt  manifesta ,  requiro ! 
Cur  iacet  ambiguo  spes  mea  mixta  metu  ? 
Crede  ,  quod  est  et  vis ,  ac  desine  tuta  vereri , 
Deque  fide  certa  sit  tibi  certa  fides . 

15  Quodque  polo  fixae  nequeunt  tibi  dicere  flammae , 
Non  mentitura  tu  tibi  voce  refer : 
Esse  tui  memorem  ,   de  qua  tibi  maxima  cura  est, 
Quodque  potest ,  secum  nomen  habere  tuum . 
Vultibus  illa  tuis  tamquam  praesentis  inhaeret, 

20  Teque  remota  procul ,  si-  modo  vivit ,  amat . 
Ecquid  ,  ubi  incubuit  iusto  mens  aegra  dolori , 
Lenis  ab  admonito  pectore  somnus  abit  ? 
Non  subeunt  curae  ,  dum  te  lectusque  locusque 
Tangit  et  oblitam  non  sinit  esse  mei? 

25  Et  veniunt  aestus ,  et  nox  inmensa  videtur , 
Fessaque  iactati  corporis  ossa  dolent? 
Non  equidera  dubito ,  quin  haec  et  cetera  fiant , 
Detque  tuus  maesli  signa  doloris  amor, 
Nec  cruciere  minus  ,    quam   cum  Thebana  cruentum 

30  Hectora  Thessalico  vidit  ab  axe  rapi . 

Quid  tamen  ipse  precer,  dubito .    nec  dicere  possum, 
Affectum  quem  te  mentis  habere  veHm . 


IV.  n  73— m  69.  67 

Tristis  es  ?    indignor  ,   qiiod  sim  libi   causa  doloris : 

Non  es  ?    at ,  aniisso  coniiige  digna  ,  fores . 
35  Tii  vero  tua  damna  dole  ,  mitissima  coniunx , 

Tempus  et  a  nostris  exige  triste  malis, 

Fleque  meos  casus !     est  quaedam  flere  voluptas : 

Expletur  lacrimis  egeriturque  dolor . 

Atque  utinam  lugenda  tibi  non  vita ,  sed  esset 
40  Mors  mea  ,  morte  fores  sola  relicta  mea ! 

Spiritus  hic  per  te  patrias  exisset  in  auras, 

Sparsissent  lacrimae  corpora  nostra  piae, 

Supremoque  die  notum  spectantia  caelum 

Texissent  digiti  lumina  nostra  tui . 
45  Et  cinis  in  tumulo  positus  iacuisset  avito , 

Tactaque  nascenti  corpus  haberet  humus ; 

Denique  ,  ut  et  vixi ,  sine  crimine  mortuus  essem . 

Nunc  mea  supplicio  vita  pudenda  suo  est . 

Me  miserum  ,  si  tu  ,  cum  diceris  exuHs  uxor , 
50  Avertis  vultus  et  subit  ora  rubor ! 

Me  miserum  ,  si  turpe  putas  mihi  nupta  videri ! 

Me  miserum  ,  si  te  iam  pudet  esse  meam ! 

Tempus  ubi  est  illud  ,  quo  te  iactare  solebas 

Coniuge  ,  nec  nomen  dissimulare  viri  ? 
55  Tempus  ubi  est ,  quo  te  —  nisi  non  vis  illa  referri  — 

Et  dici ,  memini ,  iuvit  et  esse  meam  ? 

Ulque  proba  dignum  est,   omni  tibi  dote  placebam: 

Addebat  veris  multa  faventis  amor  . 

Nec  ,  quem  praeferres  —  ita  res  tibi  magna  videbar  — 
60  Quemque  tuum  malles  esse  ,  vir  alter  erat . 

Nunc  quoque  ne  pudeat,  quod  sis  mihi  nupta;  tuusque 

Non  debet  dolor  hinc  ,  debet  abesse  pudor . 

Cum  cecidit  Capaneus  subito  temerarius  ictu , 

Num  legis  Euadnen  erubuisse  viro  ? 
65  Nec  quia  rex  mundi  compescuit  ignibus  ignes, 

Ipse  suis  Phaelhon  infitiandus  erat; 

Nec  Semele  Cadmo  facta  est  aliena  parenti, 

Quod  precibus  periit  ambitiosa  suis. 

Nec  tibi ,  quod  saevis   ego   sum  lovis  ignibus  ictus; 

5* 


68  TRISTIUM 

70  Piirpureus  molli  fiat  in  ore  pudor . 

Sed  magis  in  curam  nostri  consurge  tuendi, 
Exemplumque  mihi  coniugis  esto  bonae, 
Materiamque  tuis  tristem  virtutibus  imple: 
Ardua  per  praeceps  gloria  vadit  iter . 

75  Hectora  quis  nosset ,  felix  si  Troia  fuisset  ? 
Publica  virtutis  per  mala  facta  via  est. 
Ars  tua ,  Tiphy ,  vacet ,  si  non  sit  in  aequore  fluctus : 
Si  valeant  homines  ,  ars  tua  ,  Phoebe  ,  vacet . 
Quae  latet  inque  bonis  cessat  non  cognita  rebus, 

80  Apparet  virtus  arguiturque  mahs . 

Dat  tibi  nostra  locum  tituH  fortuna  ,  caputque 
Conspicuum  pietas  qua  tua  tollat ,  habet . 
Utere  temporibus  ,  quorum  nunc  munere  f  freta  est 
Et  patet  in  laudes  area  magna  tuas! 

IV. 

0  qui ,  nominibus  cum  sis  generosus  avorum , 
Exsuperas  morum  nobilitate  genus, 
Cuius  inest  animo  patrii  candoris  imago, 
Non  careat  nervis  candor  ut  iste  suis, 
5  Cuius  in  ingenio  est  patriae  facundia  linguae, 
Qua  prior  in  Latio  non  fuit  ulla  foro  — 
Quod  minime  voUii ,  positis  pro  nomine  signis 
Dictus  es  :    ignoscas  laudibus  ipse  tuis !  • 
Nil  ego  peccavi ;  tua  te  bona  cognita  produnt . 

10  Si  quod  es  ,  appares ,  culpa  soluta  mea  est . 
Nec  tamen  officium  nostro   tibi  carmine  factum 
Principe  tam  iusto  posse  nocere  puto . 
Ipse  pater  patriae  —  quid  enim  est  civilius  illo  ?  — 
Sustinet  in  nostro  carmine  saepe  legi . 

15  Nec  prohibere  potest ,   quia  res   est  publica  Caesar , 
Et  de  communi  pars  quoque  nostra  bono  est. 
luppiter  ingeniis  praebet  sua  numina  vatum, 
Seque  celebrari  quoUbet  ore  sinit. 
Causa  tua  exemplo  superorum  tuta  duorum  est, 


IV.  lu  70— IV  54.  69 

20  Quoriim  hic  aspicitur ,  creditur  ille  deus . 

Ut  non  debuerlm ,  tamen  lioc  ego  crimen  habebo : 

Non  fuit  arbitrii  littera  nostra  tui. 

Nec  nova ,  quod  tecum  loquor ,  est  iniuria  noslra, 

Incolumis  cum  quo  saepe  locutus  eram  . 
25  Quo  vereare  minus  ,  ne  sim  tibi  crimen  amicus , 

Invidiam  ,  siqua  est ,  auctor  habere  potest  . 

Nam  tuus  est  primis  cultus  mihi  semper  ab  annis  — 

Hoc  certe  noli  dissimulare  —  pater  ; 

Ingeniumque  meum  —  potes  hoc  meminisse  — 
probabat , 
30  Plus  etiam ,  quam  me  iudice  dignus  eram ; 

Deque  meis  illo  referebat  versibus  ore, 

In  quo  pars  magnae  nobilitatis  erat . 

Non  igitur  tibi  nunc ,   quod  me  domus  ista  recepit , 

Sed  prius  auctori  sunt  data  verba  tuo . 
35  Non  data  sunt ,  mihi  crede  tamen  .    sed  in  omnibus 

actis , 

Ultima  si  demas  ,  vita  tuenda  mea  est . 

Hanc  quoque,  qua  perii,  culpam  scelus  esse  negabis, 

Si  tanti  series  sit  tibi  nota  mali. 

Aut  timor  aut  error  nobis  ,  prius  obfuit  error . 
40  A !  sine  me  fati  non  meminisse  mei . 

Neve  retractando  nondum  coeuntia  rumpe 

Vulnera  !     vix  illis  proderit  ipsa  quies . 

Ergo  ut  iure  damus  poenas  ,  sic  abfuit  omne 

Peccato  facinus  consiliumque  meo . 
45  Idque  deus  sentit .    pro   quo   nec  lumen  ademptum, 

Nec  mihi  detractas  possidet  alter  opes . 

Forsitan  hanc  ipsam  ,  vivam  modo  ,  finiet  olim , 

Tempore  cum  fuerit  lenior  ira  ,  fugam . 

Nunc ,  precor ,  hinc  alio  iubeat  discedere  ,  si  non 
50  Nostra  verecundo  vota  pudore  carent . 

Mitius  exilium  pauloque  propinquius  opto, 

Quique  sit  a  saevo  longius  hoste  locus ; 

Quantaque  in  Augusto  clementia,  siquis  ab  illo 

Hoc  peteret  pro  me,  forsitan  ille  daret. 


70  TKISTIUM 

55  Frigida  me  cohibent  Euxini  litora  Ponti : 

Dictus  ab  antiqiiis  Axenus  ille  fuit. 

Nam  neque  iactantur  moderalis  aequora  ventis, 
,     Nec  placidos  portus  hospita  navis  adit. 

Sunt  circa  gentes  ,  quae  praedam  sanguine  quaerunt; 
60  Nec  minus  infida  terra  timetur  aqua . 

IIU  ,  qiios  audis  hominum  gaudere  cruore , 

Paene  sub  eiusdem  sideris  axe  iacent . 

Nec  procul  a  nobis  locus  est ,  ubi  Taurica  dira 

Caede  pharetratae  spargitur  ara  deae . 
65  Haec  prius ,  ut  memorant ,  non  invidiosa  nefandis 

Nec  ciipienda  bonis  regna  Thoantis  erant. 

Hic  pro  supposita  virgo  Pelopeia  cerva 

Sacra  deae  coluit  qualiacumque  suae . 

Quo  postquam  ,  dubium  ,  pius  an  sceleratus ,  Orestes 
70  Exactus  furiis  venerat  ipse  suis, 

Et  comes  exemphun  veri  Phoceus  amoris, 

Qui  duo  corporibus  ,  mentibus  unus  erant , 

Protinus  evincti  tristem  ducuntur  ad  aram, 

Quae  stabat  geminas  ante  cruenta  fores . 
75  Nec  tamen  luuic   sua  mors  ,   nec  mors  sua  terruit 

illum : 

Alter  ob  alterius  funera  maestus  erat. 

Et  iam  constiterat  stricto  mucrone  sacerdos, 

Cinxerat  et  Graias  barbara  vitta  comas, 

Cum  vice  sermonis  fratrem  cognovit ,  et  illi 
80  Pro  nece  complexus  Iphigenia  dedit . 

Laeta  deae  signum ,  crudelia  sacra  perosae , 

Transtulit  ex  illis  in  meliora  locis . 

Haec  igitur  regio  ,  magni  paene  ultima  mundi , 

Quam  fugere  homines  dique  ,  propinqua  mihi  est ; 
85  Atque  meam  terram  prope  sunt  funebria  sacra , 

Si  modo  Nasoni  barbara  terra  sua  est . 

0  utinam  venti ,  quibus  esl  ablatus  Orestes, 

Piacato  referant  et  mea  vela  deo ! 


IV.  IV  55- V  34.  71 

V. 

0  mihi  dllectos  inter  pars  prima  sodales, 

Unica  fortunis  ara  reperta  meis, 

Cuius  ab  adloquiis  anima  liaec  moribunda  revixit, 

Ut  vigil  infusa  Pallade  tlamma  solet; 
5  Qui  verilus  non  es  portus  aperire  fldeles 

Fulmine  percussae  confugiumque  rati ; 

Cuius  eram  censu  non  me  sensurus  egentem , 

Si  Caesar  patrias  eripuisset  opes ! 

Temporis  oblilum  dum  me  rapit  impetus  huius , 
10  Excidit  heu  !    nomen  quam  mihi  paene  tuum! 

Tu  tamen  agnoscis  tactusque  cupidine  laudis, 

'Ille  ego  sum'  cuperes  dicere  posse  palam . 

Certe  ego  ,  si  sineres  ,  tituhmi   tibi  reddere  veiiem, 

Et  raram  famae  conciliare  fidem . 
15  Ne  noceam  grato  vereor  tihi  carmine  ,  neve 

Intempeslivus  nominis  obslet  honor . 

Quod  licet  et  tutum  est ,  intra  tua  pectora  gaude, 

Meque  tui  memorem  teque  fuisse  pium . 

Utque  facis  ,  remis  ad  opem  luctare  ferendam , 
20  Dum  veniat  placido  mollior  aura  deo ; 

Et  tutare  caput  nulli  servabile  ,  si  non 

Qui  mersit  Stygia  ,  suhievet  illud  ,  aqua : 

Teque  ,  quod  est  rarum  ,  praesta  constanter  ad  omne 

Indeciinatae  munus  amicitiae ! 
25  Sic  tua  processus  habeat  fortuna  perennes, 

Sic  ope  nor.T  egeas  ipse  ,  iuvesque  tuos ! 

Sic  aequet  tua  nupta  virum  bonitate  perenni, 

Incidat  et  vestro  rara  querella  toro . 

Diligat  et  semper  socius  te  sanguinis  illo , 
30  Quo  pius  alTectu  Castora  frater  amat ! 

Sic  iuvenis  similisque  tibi  sit  natus  ,  et  illum 

Moribus  agnoscat  quilihet  csse  tuum ! 

Sic  faciat  socerum  taeda  le  nata  iugali , 

Nec  tardum  iuveni  det  tihi  nomen  avi! 


72  TRISTIUM 


VI. 


Tempore  ruricolae  patiens  fit  tauriis  aratri, 

Praebet  et  incurvo  colla  premenda  iugo; 

Tempore  paret  equus  lentis  animosus  liabenis, 

Et  placido  duros  accipit  ore  iupos ; 
5  Tempore  Poenorum  compescitur  ira  leonum , 

Nec  feritas  animo  ,  quae  fuit  ante  ,  manet , 

Quaeque  sui  monitis  obtemperat  Inda  magistri 

Belua  ,  servitium  tempore  victa  subit . 

Tempus  ,  ut  extensis  tumeat ,  facit ,  uva  racemis , 
10  Vixque  merum  capiant  grana  ,  quod  intus  habent ; 

Tempus  et  in  canas  semen  producit  aristas, 

Et  ne  sint  tristi  poma  sapore  ,  cavet . 

Hoc  tenuat  dentem  terram  renovantis  aratri, 

Hoc  rigidas  silices ,  hoc  adamanta  terit . 
15  Hoc  etiam  saevas  paulatim  mitigat  iras, 

Hoc  minuit  luctus  maestaque  corda  levat . 

Cuncta  potest  igitur  tacito  pede  lapsa  vetustas 

Praeterquam  curas  attenuare  meas . 

Ut  patria  careo  ,  bis  frugibus  area  trita  est, 
20  Dissiluit  nudo  pressa  bis  uva  pede . 

Nec  quaesita  tamen  spatio  patientia  longo  est, 

Mensque  mali  sensum  nostra  recentis  habet . 

Scilicet  et  veteres  fugiunt  iuga  saepe  iuvenci, 

Et  domitus  freno  saepe  repugnat  equus . 
25  Tristior  est  etiam  praesens  aerumna  priore : 

Ut  sit  enim  sibi  par ,  crevit  et  aujta  mora  est. 

Nec  tam  nota  mihi,  quam  sunt,  mala  nostra  fuerunt; 

Nunc  magis  hoc  ,  quo  sunt  cognitiora  ,  gravant . 

Est  quoque  non  nihilum ,  vires  afferre  recentes , 
30  Nec  praeconsumptum  temporis  esse  mahs . 

Fortior  in  fulva  novus  est  luctator  harena, 

Quam  cui  sunt  tarda  brachia  fessa  mora. 

Integer  est  melior  nitidis  gladiator  in  armis, 

Quam  cui  tela  suo  sanguine  tincta  rubent. 
35  Fert  bene  praecipites  navis  modo  facta  procellas : 


rv.  VI 1— VII 18.  73 

Quamlibet  exigiio  solvitiir  imbre  vetus  . 

Nos  quoque  ,  quae  ferimus  ,  tulimus  patientius  ante 

Quam  mala  sunt  longa  mulliplicata  die . 

Credite  ,  deficio  ;  nostroque  a  corpore  quantum 
40  Auguror ,  accedunt  tempora  parva  malis . 

Nam  neque  sunt  vires ,  nec   qui  color  esse  solebat : 

Vix  habeo  tenuem  ,  quae  tegat  ossa  ,  cutem . 

Corpore  sed  mens  est  aegro  magis  aegra,  malique 

In  circumspectu  stat  sine  fine  sui . 
45  Urbis  abest  facies  ,  absunt ,  mea  cura  ,  sodales , 

Et ,  qua  nulla  mihi  carior  ,  uxor  abest . 

Vulgus  adest  Scythicum  bracataque   turba  Getarum : 

Sic  me  ,  quae  video  non  videoque  ,  movent . 

Una  tamen  spes  est ,  quae  me  soletur  in  islis , 
50  Haec  fore  morte  mea  non  diuturna  mala. 

VII. 

Bis  me  sol  adiit  gelidae  post  frigora  brumae, 
Bisque  suum  tacto  Pisce  peregit  iter , 
Tempore  tam  longo  cur  non  tua  dextera  versus 
Quamlibet  in  paucos  officiosa  fuit  ? 

5  Cur  tua  cessavit  pietas  ,  scribeiitibus  illis, 
Exiguus  nobis  cum  quibus  usus  erat? 
Cur  ,  quotiens  alicui  chartae  sua  vincula  dempsi, 
Illam  speravi  nomen  habere  tuum  ? 
Di  faciant ,  ut  saepe  tua  sit  epistula  dextra 

10  Scripta  ,  sed  e  multis  reddita  nulla  mihi ! 

Quod  precor,  esse  liquet.   credam  prius  ora  Medusae 
Gorgonis  anguineis  cincta  fuisse  comis, 
Esse  canes  utero  sub  virginis ,  esse  Chimaeram , 
A  truce  quae  flammis  separet  angue  leam, 

15  Quadrupedesque  hominis  cum  pectore  pectora 

iunctos, 
Tergeminumque  virum  tergeminumque  canem, 
Sphingaque  et  Harpyias  serpentipedesque  Gigantes, 
Centimanumque  Gyan  semibovemque  virum . 


74  TEISTIUM 

Haec  ego  ciincta  prius  ,  quam  te  ,  carissime  ,  credam 

20  MiTtatum  curam  deposuisse  mei . 

Innumeri  montes  inter  me  teque  viaeque 
Fluminaque  et  campi  nec  freta  pauca  iacent . 
Miile  potest  causis  ,  a  te  quae  littera  saepe 
Missa  sit ,  in  nostras  rara  venire  manus ; 

25  Mille  tamen  causas  scribendo  vince  frequenter, 
Excusem  ne  te  semper  ,  amice  ,  mihi ! 

VIII. 

lam  mea  cycneas  imitantur  tempora  plumas, 
Inficit  et  nigras  alba  senecta  comas . 
lam  subeunt  anni  fragiles  et  inertior  aetas, 
lamque  parum  firmo  me  mihi  ferre  grave  est. 
5  Nunc  erat ,  ut  posito  deberem  fine  laborum 
Vivere  ,  me  nullo  solhcitante  metu  , 
Quaeque  meae  semper  placuerunt  otia  menti 
Carpere  et  in  studiis  molhter  esse  meis, 
Et  parvam  celebrare  domnm  veteresque  Penates 

10  Et  quae  nunc  domino  rura  paterna  carent, 
Inque  sinu  dominae  carisque  sodahbus  inque 
Securus  patria  consenuisse  mea . 
Haec  mea  sic  quondam  peragi  speraverat  aetas, 
Hos  ego  sic  annos  ponere  dignus  eram. 

15  Non  ita  dis  visum  ,  qui  me  terraque  marique 
Actum  Sarmaticis  exposuere  locis . 
In  cava  ducuntur  quassae  navaha  puppes, 
Ne  temere  in  mediis  destituantur  aquis . 
Ne  cadat  et  muhas  pahiias  inhonestet  adeptus, 

20  Languidus  in  pratis  gramina  carpit  equus . 
Miles  ubi  emeritis  non  est  satis  utihs  annis, 
Ponit  ad  antiquos  ,  quae  tuht ,  arma  Lares . 
Sic  igitur  ,  tarda  vires  minuente  senecta , 
Me  quoque  donari  iam  rude  tempus  erat . 

25  Tempus  erat  nec  me  peregrinum  ducere  caeUim , 
Nec  siccam  Getico  fonte  levare  sitim, 


IV.  vii  19-vuii  8.  75 

Sed  modo  ,  qiios  habui ,  vacuos  secedere  in  liortos , 

Nunc  honiinum  visu  rursus  et  Urbe  frui . 

Sic  animo  quondam  non  divinante  futura 
30  Optabam  placide  vivere  posse  senex . 

Fata  repugnarunt ,  quae  cum  mihi  tempora  prima 

MoUia  praebuerint ,  posteriora  gravant . 

lamque  decem  histris  omni  sine  labe  peractis 

Parle  premor  vitae  deteriore  meae ; 
35  JNec  procul  a  metis  ,  quas  paene  tenere  videbar, 

Curriculo  gravis  est  facta  ruina  meo  . 

Ergo  illum  demens  in  me  saevire  coegi, 

Milius  inmensus  quo  nihil  orbis  habet? 

Ipsaque  dehctis  victa  est  clementia  nostris, 
40  rsec  tamen  errori  vita  negata  meo  est? 

Vita  procul  patria  peragenda  sub  axe  boreo, 

Qua  maris  Euxini  terra  sinistra  iacet? 

Hoc  mihi  si  Delphi  Dodonaque  diceret  ipsa, 

Esse  videretur  vanus  uterque  locus . 
45  Nil  adeo  vahdum  est ,  adamas  licet  alliget  illud , 

Ut  maneat  rapido  firmius  igne  lovis ; 

rsil  ita  subhme  est  supraque  pericula  tendit, 

Non  sit  ut  inferius  suppositumque  deo . 

Nam  quamquam  vitio  pars  est  contracta  malorum, 
50  Phis  tamen  exitii  numinis  ira  dedit . 

At  vos  admoniti  noslris  quoque  casibus  este, 

Aequantem  superos  emeruisse  virum ! 

VIIII. 

Si  licet  et  pateris  ,  nomen  facinusque  tacebo , 
Et  tua  Lethaeis  acta  dabuntur  aquis, 
IVostraque  vincetur  lacrimis  clementia  seris : 
Fac  modo  ,  te  pateat  paenituisse  tui . 
5  Fac  modo  ,  te  damnes  cupiasque  eradere  vitae 
Tempora  ,  si  possis ,  Tisiphonea  tuae . 
Sin  minus  ,  et  flagrant  odio  tua  pectora  nostro, 
Induet  infehx  arma  coacta  dolor . 


76  TRISTIUM 

Sim  licet  extremum  ,  sicut  sum  ,  missus  in  orbem , 
10  Nostra  suas  istuc  porriget  ira  manus . 

Omnia  ,  si  nescis  ,  Caesar  mihi  iura  reiiquit, 

Et  sola  est  patria  poena  carere  mea . 

Et  patriam  ,  modo  sit  sospes  ,  speramus  ab  i!lo : 

Saepe  lovis  telo  quercus  adusta  viret. 
15  Denique  vindictae  si  sit  mihi  nulla  facultas , 

Pierides  vires  et  sua  tela  dabunt. 

Quod  Scythicis  habitem  longe .  summotus  in  oris , 

Siccaque  sint  oculis  proxima  signa  meis : 

Nostra  per  inmensas  ibunt  praeconia  gentes, 
20  Quodque  querar  ,  notum  ,  qua  patet  orbis  ,  erit . 

Ibit  ad  occasum  ,  quicquid  dicemus ,  ab  ortu , 

Testis  et  hesperiae  vocis  eous  erit . 

Trans  ego  teUurem  ,  trans  altas  audiar  undas , 

Et  gemilus  vox  est  magna  futura  mei , 
25  Nec  tua  te  sontem  tantummodo  saecula  norint : 

Perpetuae  crimen  posteritalis  eris . 

lam  feror  in  pugnas  ,  et  nondum  cornua  sumpsi , 

Nec  mihi  sumendi  causa  sit  ulla ,  velim . 

Circus  adhuc  cessat ;  spargit  tamen  acer  arenam 
30  Taurus  et  infesto  iam  pede  pulsat  liumum . 

Hoc   quoque  ,  quam  volui ,  phis  est .    cane  ,  Musa , 
receptus , 

Dum  Ucet  huic  nomen  dissimulare  suum ! 

X. 

Ille  ego  qui  fuerim  ,  tenerorum  lusor  amorum , 
Quem  legis  ,  ut  noris  ,  accipe  posteritas  . 
Sulmo  mihi  patria  est ,  gelidis  uberrimus  undis , 
Milia  qui  novies  distat  ab  Urbe  decem. 
5  Editus  hic  ego  sum  ;  nec  non  ut  tempora  noris, 
Cum  cecidit  fato  consui  uterque  pari. 
Siquid  id  est ,  usque  a  proavis  vetus  ordinis  heres , 
Non  modo  fortunae  munere  factus  eques . 
Nec  stirps  prima  fui ;  genito  sum  fratre  creatus, 


IV.  Vllil  9— X  46.  77 

10  Qui  tribus  ante  quater  inensibus  ortus  erat . 
Lucifer  amborum  natalibus  affuit  idem ; 
Una  celebrala  est  per  duo  liba  dies : 
Haec  est  armiferae  festis  de  quinque  Minervae , 
Quae  fieri  pugna  prima  cruenta  solet. 

15  Protinus  excolimur  teneri ,  curaque  parentis 
Imus  ad  insignes  Urbis  ab  arte  viros . 
Frater  ad  eloquium  viridi  tendebat  ab  aevo , 
Fortia  verbosi  natus  ad  arma  fori ; 
At  mihi  iam  puero  caelestia  sacra  placebant, 

20  Inque  suuni  furtim  Musa  trahebat  opus  . 

Saepe  pater  dixit  'Studium  quid  inutile  temptas? 
Maeonides  nullas  ipse  reliquit  opes.' 
Motus  eram  dictis  ,  totoque  HeUcone  relicto 
Scribere  temptabam  verba  soluta  modis . 

25  Sponte  sua  carmen  numeros  veniebat  ad  aptos, 
Et  quod  temptabam  scribere  ,  versus  erat . 
Interea  tacito  passu  labentibus  annis 
Liberior  fratri  sumpta  mihique  toga  est, 
Induiturque  umeris  cum  lato  purpura  clavo, 

30  Et  studium  nobis  ,  quod  fuit  ante  ,  manet . 
lamque  decem  vitae  frater  geminaverat  annos, 
Cum  perit ,  et  coepi  parte  carere  mei . 
Cepimus  et  tenerae  primos  aetatis  honores, 
Eque  viris  quondam  pars  tribus  una  fui. 

35  Curia  restabat .    clavi  mensura  coacta  est : 
Maius  erat  nostris  viribus  illud  onus . 
Nec  patiens  corpus  ,  nec  mens  fuit  apta  labori, 
SoIIicitaeque  fugax  ambitionis  eram , 
Et  petere  Aoniae  suadebant  tuta  sorores 

40  Otia  ,  iudicio  semper  amala  meo . 
Temporis  illius  colui  fovique  poetas, 
Quotque  aderant  vates ,  rebar  adesse  deos . 
Saepe  suas  volucrcs  legit  mihi  grandior  aevo, 
Quaeque  nocet  serpens  ,  quae  iuvat  herba  ,  Macer . 

45  Saepe  suos  solitus  recitare  Propertius  ignes 
lure  sodalitii ,  quo  mihi  iunctus  erat . 


78  TRISTIUM 

Ponticiis  heroo  ,  Bassus  quoqiie  clarus  iambis 

Dulcia  convictus  membra  fuere  mei ; 

Et  tenuit  nostras  numerosus  Horalius  aures, 
50  Dum  ferit  Ausonia  carmina  culta  lyra . 

Vergilium  vidi  tantum  ;  nec  amara  Tibullo 

Tempus  amicitiae  fata  dedere  meae . 

Successor  fuit  hic  tibi ,  Galle  ,  Propertius  illi ; 

Quartus  ab  his  serie  temporis  ipse  fui . 
55  Utque  ego  maiores  ,  sic  me  cohiere  minores , 

Notaque  non  tarde  facta  Thaha  mea  est . 

Carmina  cum  primum  populo  iuvenalia  legi, 

Barba  resecta  mihi  bisve  semelve  fuit . 

Moverat  ingenium  totam  cantata  per  Urbem 
60  Nomine  non  vero  dicta  Corinna  mihi . 

Multa  quidem  scripsi ,  sed  quae  vitiosa  putavi , 

Emendaturis  ignibus  ipse  dedi. 

Tunc  quoque  ,  cum  fugerem  ,  quaedam  placitura 
cremavi, 

Iratus  studio  carminibusque  meis . 
65  Molle  Cupidineis  nec  inexpugnabile  telis 

Cor  mihi ,  quodque  levis  causa  moveret ,  erat . 

Cum  tamen  hic  essem  ,  minimoque  accenderer  igni , 

Nomine  sub  nostro  fabula  nulla  fuit. 

Paene  mihi  puero  nec  digna  nec  utilis  uxor 
70  Est  data ,  quae  tempus  per  breve  nupta  fuit . 

Illi  successit ,  quamvis  sine  crimine  coniunx , 

Non  tamen  in  nostro  firma  futura  toro . 

Ultima  ,  quae  mecum  seros  permansit  in  annos , 

Sustinuit  coniunx  exulis  esse  viri . 
75  Filia  me  mea  bis  prima  fecunda  iuventa, 

Sed  non  ex  uno  coniuge ,  fecit  avum . 

Et  iam  complerat  genitor  sua  fala  ,  novemque 

Addiderat  lustris  altera  lustra  novem. 

Non  ahter  flevi,  quam  me  fleturus  ademptum 
80  Ille  fuit .     matri  proxima  iusta  tuU . 

Felices  ambo  tempestiveque  sepulti, 

Ante  diem  poenae  quod  periere  meae! 


IV.  X  47—118.  79 

Me  quoque  felicem  ,  quod  non  viventibus  illis 
Sum  miser  ,  et  de  me  quod  doluere  uihil ! 
85  Si  lamen  extinctis  aliquid  nisi  nomina  restant , 
Et  gracilis  structos  efTugit  umbra  rogos: 
Fama  ,  parentales  ,  si  vos  mea  contigit ,  umbrae , 
Et  sunt  in  Stygio  crimina  nostra  foro : 
Scite  ,  precor  ,  causam  —  nec  vos  mihi  fallere 
fas  est  — 
90  Errorem  iussae  ,  non  scehis  ,  esse  fugae . 

Manibus  hoc  satis  est  .    ad  vos  ,  studiosa  ,  revertor , 
Pectora  ,  quae  vitae  quaeritis  acta  meae . 
lam  mihi  canities  pulsis  melioribus  annis 
Venerat ,  antiquas  miscueratque  comas , 
95  Postque  meos  ortus  Pisaea  vinctus  oliva 
Abstulerat  decies  praemia  victor  eques, 
Cum  maris  Euxini  positos  ad  laeva  Tomitas 
Quaerere  me  laesi  principis  ira  iubet . 
Causa  meae  cunctis  nimium  quoque  nota  ruinae 

100  Indicio  non  est  testificanda  meo . 

Quid  referam  comitumque  nefas  famulosque  nocentes  ? 
Ipsa  multa  tuli  non  leviora  fuga. 
Indignata  malis  mens  est  succumbere  ,  seque 
Praestitit  invictam  ,  viribus  usa  suis ; 

105  Oblitusque  mei  ductaeque  per  otia  vitae 
Insolita  cepi  temporis  arma  manu . 
Tolque  tuli  casus  pelago  terraque  ,  quot  inter 
Occultum  stellae  conspicuumque  polum . 
Tacta  mihi  tandem  longis  erroribus  acto 

110  luncla  pharetratis  Sarmatis  ora  Getis". 

Hic  ego  finitimis  quamvis  circumsoner  armis, 
Tristia  ,  quo  possum ,  carmine  fata  levo  . 
Quod  quamvis  nemo  est ,   cuius   referatur  ad  aures, 
Sic  tamen  absumo  decipioque  diem  . 

115  Ergo  quod  vivo  ,  durisque  laboribus  obslo, 
Nec  me  sollicitae  taedia  lucis  habent, 
Gralia  ,  Musa  ,  tibi !     nam  tu  solacia  praebes , 
Tu  curae  requies  ,  tu  medicina  venis . 


80  TRISTIUM 

Tu  dux  et  comes  es  ;  tu  nos  abducis  ab  Histro , 
120  In  medioque  mihi  das  Helicone  locum; 

Tu  mihi ,  quod  rarum  est ,  vivo  sublime  dedisti 
Nomen  ,  ab  exequiis  quod  dare  fama  solet . 
Nec  ,  qui  detrectat  praesentia  ,  Livor  iniquo 
Ullum  de  nostris  dente  momordit  opus . 
125  Nam  tulerint  magnos  cum  saecula  nostra  poetas , 
Non  fuit  ingenio  fama  maligna  meo  , 
Cumque  ego  praeponam  multos  mihi,  non  minor  illis 
Dicor  et  in  toto  phirimus  orbe  legor . 
Siquid  habent  igitur  vatum  praesagia  veri, 
130  Protinus  ut  moriar  ,  non  ero  ,  terra  ,  tuus . 
Sive  favore  tuU  ,  sive  hanc  ego  carmine  famam , 
lure  tibi  grates  ,  candide  lector  ,  ago . 


LIBER  aUINTUS. 


Hunc  quoque  de  Getico  ,  nostri  studiose  ,  libelUim 

Litore  praemissis  quattuor  adde  meis . 

Hic  quoque  taUs  erit ,  quaUs  fortuna  poetae : 

Invenies  toto  carmine  dulce  nihil . 
5  Flebilis  ut  noster  status  est ,  ita  flebile  carmen , 

Materiae  scripto  conveniente  suae . 

Integer  et  laetus  laeta  et  iuvenalia  lusi: 

Illa  tamen  nunc  me  composuisse  piget. 

Ut  cecidi ,  subiti  perago  praeconia  casus , 
10  Sumque  argumenti  conditor  ipse  mei . 

Utque  iacens  ripa  deflere  Caystrius  ales 

Dicitur  ore  suam  deficiente  necem, 

Sic  ego  ,  Sarmaticas  longe  proiectus  in  oras , 

Efficio  ,  tacitum  ne  mihi  funus  eat . 
15  Delicias  siquis  lascivaque  carmina  quaerit, 

Praemoneo  :  non  est ,  scripta  quod  ista  legat! 

Aptior  huic  Gallus  blandique  Propertius  oris, 


IV.  X  119-V.  I  54.  81 

Aptior ,  ingenium  mite  ,  Tibulliis  erit. 

Atque  utinam  numero  non  nos  essemus  in  isto ! 
20  Ei  mihi ,  cur  umquam  Musa  iocata  mea  est ! 

Sed  dedimus  poenas  ,  Scythicique  in  finibus  Histri 

Ille  pharetrati  hisor  Amoris  abest . 

Quod  superest ,  numeros  ad  pubUca  carmina  flexi, 

Et  memores  iussi  nominis  esse  sui . 
25  Si  tamen  e  vobis  aHquis  ,  tam  multa  ,  requiret , 

Unde  dolenda  canam  :    muUa  dolenda  tuU . 

Non  haec  ingenio  ,  non  haec  componimus  arte : 

Materia  est  propriis  ingeniosa  maUs . 

Et  quota  fortunae  pars  est  in  carmine  noslrae  ? 
30  FeUx  ,  qui  patitur  quae  numerare  potest ! 

Quot  frutices  silvae  ,  quot  flavas  Thybris  harenas, 

MoHia  quot  Martis  gramina  campus  habet, 

Tot  mala  pertuUmus ,  quorum  medicina  quiesque 

Nulla  nisi  in  studio  est  Pieridumque  mora. 
35  'Quis  tibi,  Naso,  modus  lacrimosi  carminis?'  inquis: 

Idem  ,  fortunae  qui  modus  huius  erit . 

Quod  querar  ,  flla  mihi  pleno  de  fonte  ministrat , 

Nec  mea  sunt ,  fati  verba  sed  ista  mei . 

At  mihi  si  cara  patriam  cum  coniuge  reddas, 
40  Sint  vultus  hilares ,  simque  quod  ante  fui . 

Lenior  invicti  si  sit  mihi  Caesaris  ira , 

Carmina  laetitiae  iam  tibi  plena  dabo . 

Nec  tamen  ut  lusit ,  rursus  mea  Ultera  ludet : 

Sit  semel  illa  ioco  luxuriata  meo  ! 
45  Quod  probet  ipse  ,  canam ,  poenae  modo  parte  levata 

Barbariam  rigidos  effugiamque  Getas  . 

Interea  nostri  quid  agant ,  nisi  triste  ,  UbelU? 

Tibia  funeribus  convenit  ista  meis . 

'At  poteras'  inquis  'melius  mala  ferre  silendo, 
50  Et  tacitus  casus  dissimulare  tuos.' 

Exigis  ,  ut  nuUi  gemitus  tormenta  sequantur, 

Acceptoque  gravi  vulnere  flere  vetas  ? 

Ipse  PerHleo  Phalaris  permisit  in  aere 

Edere  mugitus  et  bovis  ore  queri . 

OVID.   III.  6 


82  TRISTIUM 

55  Cum  Priami  lacrimis  offensus  non  sit  Achilles, 

Tu  fletus  inhibes  ,  durior  hoste  ,  meos  ? 

Cum  faceret  Nioben  orbam  Latonia  proles, 

Non  tamen  et  siccas  iussit  habere  genas . 

Est  ahquid  ,  fatale  malum  per  verba  levare : 
60  Hoc  querulam  Procnen  Alcyonenque  facit . 

Hoc  erat ,  in  gehdo  quare  Poeantius  antro 

Voce  fatigaret  Lemnia  saxa  sua. 

Strangulat  inclusus  dolor  atque  exaestuat  intus, 

Cogitur  et  vires  multiphcare  suas . 
65  Da  veniam  potius  ,  vei  totos  tolle  libellos , 

Si  mihi  quod  prodest ,  hoc  tibi ,  lector  ,  obest . 

Sed  neque  obesse  potest ,  ulli  nec  scripta  fuerunt 

Nostra  nisi  auctori  perniciosa  suo . 

'^At  mala  sunt.'    fateor .    quis  te  mala  sumere  cogit? 
70  Aut  quis  deceptum  ponere  sumpta  vetat  ? 

Ipse   nec  hoc   mando  ;  sed  ,    ut  hic   deducta ,  le- 

gantur : 

Non  sunt  illa  suo  barbariora  loco . 

Nec  me  Roma  suis  debet  conferre  poetis: 

Inter  Sauromatas  ingeniosus  eram . 
75  Denique  nulla  mihi  captatur  gloria  quaeque 

Ingenio  stimulos  subdere  fania  solet. 

Nolumus  assiduis  animum  tabescere  curis, 

Quae  tamen  inrumpunt  quoque  vetantur  eunt. 

Cur   scribam ,   docui  ;  cur  mittam  ,   quaeritis  ,  isto  ? 
80  Vobiscum  cupio  quolibet  esse  modo . 

II. 

Ecquid  ,  ubi  e  Ponto  nova  venit  epistula ,  palles , 
Et  tibi  solhcita  solvitur  illa  manu? 
Pone  metum ,  valeo ;  corpusque ,  quod  ante  laborum 
Inpatiens  nobis  invahdumque  fuit, 
5  Sufficit ,  alque  ipso  vexalum  induruit  usu. 
An  magis  infirmo  non  vacat  esse  mihi? 
Mens  tamen  aegra  iacet,  nec  tempore  robora  sumpsit, 


V.  I  55-11  42.  83 

Affectusque  animi  qui  fuit  ante  ,  manet . 

Quaeque  mora  spatioque  suo  coitura  putavi 
10  Vulnera  ,  non  aliter  ,  quam  modo  facta  dolent . 

Scilicet  exiguis  prodest  annosa  vetustas ; 

Grandibus  accedunt  tempore  damna  malis . 

Paene  decem  totis  aluit  Poeantius  annis 

Pestiferum  tumido  vulnus  ab  angue  datum . 
15  Telephus  aeterna  consumplus  tabe  perisset, 

Si  non  quae  nocuit,  dextra  tulisset  opem  . 

Et  mea  ,  si  facinus  nuUum  commisimus ,  opto , 

Vulnera  qui  fecit ,  facta  levare  velit ; 

Contentusque  mei  iam  tandem  parte  doloris 
20  Exiguum  pleno  de  mare  demat  aquae . 

Detrahat  ut  multum ,  multum  restabit  acerbi , 

Parsque  meae  poenae  totius  instar  erit. 

Litora  quot  conchas  ,  quot  amoena  rosaria  flores, 

Quotve  soporiferum  grana  papaver  habet; 
25  Silva  feras  quot  aUt ,  quot  piscibus  unda  natatur, 

Quot  tenerum  pennis  aera  pulsat  avis , 

Tot  premor  adversis  :   quae  si  comprendere  coner , 

lcariae  numerum  dicere  coner  aquae . 

Utque  viae  casus  ,  ut  amara  pericula  ponti, 
30  Ut  taceam  strictas  in  mea  fata  manus : 

Barbara  me  tellus  orbisque  novissima  magni 

Sustinet  et  saevo  cinctus  ab  hoste  iocus . 

Ilinc  ego  traicerem ,  —  neque  enim  mea   culpa 

cruenta  est  — 

Esset ,  quae  debet ,  si  tibi  cura  mei . 
35  Ille  deus  ,  bene  quo  Romana  potentia  nixa  est, 

Saepe  suo  victor  lenis  in  hoste  fuit . 

Quid  dubitas  et  tuta  times  ?    accede  rogaque : 

Caesare  nil  ingens  mitius  orbis  habet . 

Me  miserum !  quid  agam ,  si  proxima  quaeque  relin- 

quunt  ? 
40  Subtrahis  effracto  tu  quoque  colla  iugo  ? 

Quo  ferar  ?    unde  petam  lassis  solacia  rebus  ? 

Ancora  iam  nostram  non  tenet  ulla  ratem  . 

6* 


84  TRISTIUM 

V^ideris  !    ipse  sacram  ,  qiiamvis  invisus  ,  ad  aram 
Confugiam  :  nullas  summovet  ara  manus . 

45  Adloquor  en  absens  absentia  numina  supplex, 
Si  fas  est  homini  cum  love  posse  loqui, 
Arbiter  imperii  ,  quo  certum  est  sospite  cunctos 
Ausoniae  curam  gentis  habere  deos, 
0  decus  ,  0  patriae  per  te  florentis  imago , 

50  0  vir  non  ipso  ,  quem  regis  ,  orbe  minor  — 
Sic  habites  terras  et  te  desideret  aether, 
Sic  ad  pacta  tibi  sidera  tardus  eas  — 
Parce  ,  precor ,  minimamque  tuo  de  fulmine  parlem 
Deme  !    satis  poenae  quod  superabit ,  erit . 

55  Ira  quidem  moderata  tua  est ,  vitamque  dedisti , 
Nec  mihi  ius  civis  nec  mihi  nomen  abest, 
Nec  mea  concessa  est  ahis  fortuna ,  nec  exul 
Edicti  verbis  nominor  ipse  tui. 
Omniaque  haec  timui ,  quia  me  meruisse  videbam ; 

60  Sed  tua  peccato  lenior  ira  meo  est. 
Arva  relegatum  iussisti  visere  Ponti, 
Et  Scythicum  profuga  scindere  puppe  fretum. 
lussus  ad  Euxini  deformia  litora  veni 
Aequoris  —  haec  geUdo  terra  sub  axe  iacet  — 

65  Nec  me  tam  cruciat  numquam   sine  frigore  caehmi , 
Glebaque  canenti  semper  obusta  gehi , 
Nesciaque  est  vocis  quod  barbara  lingua  Latinae , 
Graecaque  quod  Gelico  vicla  loquella  sono  est ; 
Quam  quod  finitimo  cinctus  premor  undique  Marte , 

70  Vixque  brevis  tutos  murus  ab  hoste  facit . 

Pax  tamen  interdum  est ,  pacis  fiducia  numquam . 
Sic  hic  nunc  patitur ,  nunc  timet  arma  locus . 
Hinc  ego  dum  muter  ,  vel  me  Zanclaea  Charybdis 
Devoret  atque  suis  ad  Styga  niittat  aquis, 

75  Vel  rapidae  flammis  urar  patienter  in  Aetnae, 
Vel  freta  Leucadii  mittar  in  alta  dei . 
Quod  pelimus,  poenaest.  neque  enim  miser  esse  recuso, 
Sed  precor ,  ut  possim  tutius  esse  miser . 


V.  n  43— III  35.  85 

III. 

llla  dies  haec  est ,  qua  te  celebrare  poetae , 

Si  modo  non  falliint  tempora  ,  Bacche  ,  solent, 

Festaque  odoratis  innectunt  tempora  sertis, 

Et  dicunt  laudes  ad  tua  vina  tuas . 
5  Inter  quos  ,  memini ,  dum  me  mea  fata  sinebant, 

Non  invisa  tibi  pars  ego  saepe  fui, 

Qnem  nunc  suppositum  stellis  Cynosuridos  Ursae 

luncta  tenet  crudis  Sarmatis  ora  Getis . 

Quique  prius  mollem  vacuamque  laboribus  egi 
10  In  studiis  vitam  Pieridumque  choro , 

Nunc  procul  a  patria  Geticis  circumsonor  armis, 

Muha  prius  pelago  muUaque  passus  humo . 

Sive  mihi  casus  sive  hoc  dedit  ira  deorum, 

Nubila  nascenti  seu  mihi  Parca  fuit, 
15  Tu  tamen  e  sacris  hederae  cuitoribus  unum 

Numine  debueras  sustinuisse  tuo . 

An  dominae  fali  quicquid  cecinere  sorores, 

Omne  sub  arbitrio  desinit  esse  dei? 

Ipse  quoque  aetherias  meritis  invectus  es  arces, 
20  Quo  non  exiguo  facta  labore  via  est . 

Nec  patria  est  habitata  tibi ,  sed  adusque  nivosum 

Strymona  venisti  Marticolamque  Geten 

Persidaque  et  lato  spatiantem  flumine  Gangen, 

Et  quascumque  bibit  decolor  Indus  aquas . 
25  Scilicet  hanc  legem  nentes  fatalia  Parcae 

Stamina  bis  genito  bis  cecinere  tibi . 

Me  quoque  ,  si  fas  est  exemplis  ire  deorum , 

Ferrea  sors  vilae  difQcilisque  premit . 

lllo  nec  levius  cecidi ,  quem  magna  locutum 
30  Reppulit  a  Thebis  luppiter  igne  suo . 

Ut  tamen  audisli  percussum  fulmine  vatem, 

Admonitu  matris  condoluisse  poles, 

Et  potes ,  aspiciens  circum  tua  sacra  poetas , 

'Nescio  quis  noslri'  dicere  'cultor  abest.' 
35  Fer ,  bone  Liber ,  opem  :    sic  altera  degravet  ulmum 


86  TRISTIUM 

Vitis  ,  et  incluso  plena  sit  uva  mero ; 

Sic  tibi  cum  bacchis  satyrorum  gnava  iuventus 

Assit ,  et  attonito  non  taceare  sono ; 

Ossa  bipenniferi  sic  sint  male  pressa  Lycurgi, 
40  Inipia  nec  poena  Pentheos  umbra  vacet ; 

Sic  micet  aeternum  vicinaque  sidera  vincat 

Coniugis  in  caelo  clara  corona  tuae! 

Huc  ades  et  casus  releves  ,  puicherrime ,  nostros , 

Unum  de  numero  me  memor  esse  tuo ! 
45  Sunt  dis  inter  se  comniercia  .    flectere  tempta 

Caesareum  numen  numine  ,  Bacche  ,  tuo ! 

Vos  quoque  ,  consortes  studii ,  pia  turba ,  poetae, 

Haec  eadem  sumpto  quisque  rogate  mero ! 

Atque  aliquis  vestrum  ,  Nasonis  nomine  dicto, 
50  f  Apponat  lacrimis  pocula  mixta  suis, 

Admonitusque  mei ,  cum  circumspexerit  omnes , 

Dicat  'Ubi  est  nostri  pars  modo  Naso  chori?' 

Idque  ita  ,  si  vestrum  merui  candore  favorem , 

Nullaque  iudicio  littera  laesa  meo  est, 
55  Si ,  veterura  digne  veneror  cum  scripta  virorum , 

Proxima  non  illis  esse  minora  reor . 

Sic  igitur  dextro  faciatis  ApoUine  carmen! 

Quod  licet ,  inter  vos  nomen  habele  meum! 

IV. 

Litore  ab  Euxino  Nasonis  epistuia  veni, 
Lassaque  facta  mari  lassaque  facta  via, 
Qui  mihi  flens  dixit  'Tu  ,  cui  licet ,  aspice  Romam! 
Heu  quaiilo  melior  sors  tua  sorte  mea  est !' 
5  Flens   quoque  me   scripsit  .     nec    qua    signabar,  ad 

os  est 
Ante  ,  sed  ad  madidas  gemma  relata  genas . 
Tristitiae  causam  siquis  cognoscere  quaerit, 
Ostendi  solem  postulat  ille  sibi, 
Nec  frondem  in  silvis  ,  nec  aperto  mollia  prato 
10  Gramina  ,  nec  pleno  flumine  cernit  aquam ; 


V.  m  36— IT  47.  87 

Quid  Priamus  doleat ,  mirabitur  ,  Hectore  rapto  , 

Quidve  Pliiloctetes  ictus  ab  angue  gemat . 

Di  facerent  utinam  ,  talis  status  esset  in  illo , 

Ut  non  tristitiae  causa  dolenda  foret! 
15  Fert  tamen  ,  ut  debet ,  casus  patienter  amaros, 

More  nec  indomiti  frena  recusat  equi. 

Nec  fore  perpetuara  sperat  sibi  numinis  iram, 

Conscius ,  in  culpa  non  scelus  esse  sua . 

Saepe  refert ,  sit  quanta  dei  clementia  ,  cnius 
20  Se  quoque  in  exemplis  adnumerare  solet : 

Nam  ,  quod  opes  teneat  patrias ,  quod  nomina  civis , 

Denique  quod  vivat ,  munus  habere  dei . 

Te  tamen  ,  o  ,  siquid  credis  mihi ,  carior  ilU 

Omnibus  ,  in  toto  pectore  semper  liabet : 
25  Teque  Menoetiaden  ,  te  ,  qui  comitatus  Orestem , 

Te  vocat  Aegiden  Euryalumque  suum . 

Nec  patriam  magis  ille  suam  desiderat  et  quae 

Phirima  cum  patria  sentit  abesse  sibi, 

Quam  vuUus  ocuiosque  tuos  ,  o  dulcior  illo 
30  Melle  ,  quod  in  ceris  Attica  ponit  apis . 

Saepe  etiam  maerens  tempus  reminiscitur  illud, 

Quod  non  praeventum  morte  fuisse  dolet; 

Cumque  alii  fugerent  subitae  contagia  cladis, 

Nec  vellent  ictae  limen  adire  domus, 
35  Te  sibi  cum  paucis  meminit  mansisse  fidelem , 

Si  paucos  aliquis  tresve  duosve  vocat. 

Quamvis  attonitus  ,  sensit  tamen  omnia  ,  nec  te 

Se  minus  adversis  indoluisse  suis . 

Verba  solet  vultumque  tuum  gemitusque  referre, 
40  Et  te  flente  suos  emaduisse  sinus : 

Quam  sibi  praestiteris  ,  qua  consolatus  amicum 

Sis  ope  ,  solandus  cum  simul  ipse  fores . 

Pro  quibus  affirmat  fore  se  memoremque   piumque  , 

Sive  diem  videat ,  sive  tegatur  humo  , 
45  Per  caput  ipse  suum  solilus  iurare  tuumque, 

Quod  scio  non  illi  vilius  esse  suo . 

Plena  tot  ac  tantis  referetur  gralia  factis. 


3  TRisxroM 

Nec  sinet  ille  tuos  litus  arare  boves . 
Fac  modo  ,   constanter  profugum  tueare  !    quod  ille , 
50  Qui  bene  te  novit ,  non  rogat ,  ipsa  rogo . 

V. 

Annuus  adsuetum  dominae  natalis  honorem 

Exigit :  ite  manus  ad  pia  sacra  meae ! 

Sic  quondam  festum  Laertius  egerat  heros 

Forsan  in  extremo  coniugis  orbe  diem . 
5  Lingua  favens  assit,  nostrorum  oblita  malorum, 

Quae  ,  puto  ,  dedidicit  iam  bona  verba  loqui ; 

Quaeque  semel  toto  vestis  mihi  sumitur  anno, 

Sumatur  fatis  discolor  alba  meis; 

Araque  gramineo  viridis  de  caespite  flat , 
10  Et  velet  tepidos  nexa  corona  focos . 

Da  mihi  tura  ,  puer  ,  pingues  facientia  flammas , 

Quodque  pio  fusum  stridat  in  igne,  merum. 

Optime  Natahs ,  quamvis  procul  absumus ,  opto 

Candidus  huc  venias  dissimilisque  meo ; 
15  Si  quod  et  instabat  dominae  miserabile  vulnus, 

Sit  perfuncta  meis  tempus  in  omne  malis ; 

Quaeque  gravi  nuper  plus  quam  quassata  procella  est , 

Quod  superest ,  tutum  per  mare  navis  eat ! 

Illa  domo  nataque  sua  patriaque  fruatur  — 
20  Erepta  haec  uni  sit  satis  esse  mihi  — 

Quatenus  et  non  est  in  caro  coniuge  felix , 

Pars  vitae  tristi  cetera  nube  vacet. 

Vivat  ametque  virum ,  quoniam  sic  cogitur ,  absens , 

Consumatque  annos  ,  sed  diuturna  ,  suos . 
25  Adicerem  ,  et  nostros  .    sed  ne  contagia  fati 

Corrumpant  timeo  ,  quos  agit  ipsa  ,  mei . 

Nil  homini  certum  est .    fieri  quis  posse  pularet , 

Ut  facerem  in  mediis  haec  ego  sacra  Getis? 

Aspice  ,  ut  aura  tamen  fumos  e  ture  coortos 
30  In  partes  Italas  et  loca  dexlra  ferat ! 

Sensus  inest  igitur  nebuUs  ,  quas  exigit  ignis : 


V.  IV  48— V  64.  89 

Consilio  fugiiint  aethera  ,  Ponte  ,  tiium . 

Consilio  ,  commune  sacrum  cum  flat  in  ara 

Fratribus  ,  alterna  qui  periere  manu , 
35  Ipsa  sibi  discors  ,  tamquam  mandetur  ab  illis , 

Scinditur  in  partes  atra  favilla  duas . 

Hoc  ,  memini ,  quondam  fieri  non  posse  loqiiebar, 

Et  me  Battiades  iudice  falsus  erat: 

Omnia  nunc  credo  ,  cum  tu  non  stultus  ab  arcto 
40  Terga  ,  vapor  ,  dederis  Ausoniamque  petas  . 

Haec  ergo  lux  est ,  quae  si  non  orta  fuisset, 

NuIIa  fuit  misero  festa  videnda  mihi . 

Edidit  haec  mores  illis  heroisin  aequos, 

Quis  erat  Eetion  Icariusque  pater. 
45  Nata  pudicitia  est  f  moris  probitasque  fidesque : 

At  non  sunt  ista  gaudia  nata  die, 

Sed  labor  et  curae  fortunaque  moribus  impar, 

lustaque  de  viduo  paene  querella  toro. 

Scilicet  adversis  probitas  exercita  rebus 
50  Tristi  materiam  tempore  laudis  habet . 

Si  nihil  infesti  durus  vidisset  Ulixes, 

Penelope  felix  ,  sed  sine  laude  foret . 

Victor  Echionias  si  vir  penetrasset  in  arces, 

Forsitan  Euadnen  vix  sua  nosset  humus . 
55  Cum  Pelia  genitae  tot  sint ,  cur  nobilis  una  est  ? 

Nempe  fuit  misero  nupta  quod  una  viro . 

Effice  ,  ut  Iliacas  tangat  prior  alter  harenas : 

Laodamia  nibil  cur  referatur  ,  erit. 

Et  tua  ,  quod  malles  ,  pietas  ignota  maneret, 
60  Implerent  venti  si  mea  vela  sui . 

Di  tamen  et  Caesar  dis  accessure  ,  sed  olim , 

Aequarint  Pylios  cum  tua  fata  dies, 

Non  mihi  ,  qui  poenam  fateor  meruisse  ,  sed  illi 

Parcite  ,  quae  nullo  digna  dolore  dolet ! 


90  TRISTIUM 


VI. 


Tu  quoque  ,  nostrarum  quondam  fiducia  rerum , 

Oui  mihi  confugium  ,  qui  mihi  portus  eras, 

Tu  quoque  suscepti  curam  dimittis  amici, 

Officiique  pium  tam  cito  ponis  onus? 
5  Sarcina  sum  ,  fateor  ,  quam  si  tu  tempore  duro 

Depositurus  eras  ,  non  subeunda  fuit . 

Fluctibus  in  mediis  navem ,  Palinure  ,  relinquis  ? 

Ne  fuge  ,  neve  tua  sit  minor  arte  fides ! 

Numquid  Achilleos  inter  fera  proelia  fidi 
10  Deseruit  levitas  Automedontis  equos? 

Quem  semel  excepit ,  numquam  Podalirius  aegro 

Promissam  medicae  non  tulit  artis  opem . 

Turpius  eicitur,  quam  non  admittitur  hospes; 

Quae  patuit ,  dextrae  firma  sit  ara  meae . 
15  Nil  nisi  me  solum  primo  tutatus  es  ;  at  nunc 

Me  pariter  serva  iudiciumque  tuum, 

Si  modo  non  aliqua  est  in  me  nova  culpa,  tuamque 

Mutarunt  subito  crimina  nostra  fidem . 

Spiritus  hic ,  Scythica  quem  non  bene  ducimus  aura , 
20  Quod  cupio  ,  membris  exeat  ante  meis, 

Quam  tua  deUcto  stringantur  pectora  nostro, 

Et  videar  merito  viUor  esse  tibi. 

Non  adeo  toti  fatis  urguemur  iniquis, 

Ut  mea  sit  longis  mens  quoque  mota  malis. 
25  Finge  tamen  motam  ,  quotiens  Agamemnone  natum 

Dixisse  in  Pyladen  improba  verba  putas? 

Nec  procul  a  vero  est ,  qiiin  et  pulsarit  amicum : 

Mansit  in  officiis  non  minus  ille  suis . 

Hoc  est  cum  miseris  solum  commune  beatis, 
30  Ambobus  tribui  quod  solet  obsequium : 

Ceditur  et  caecis  et  quos  praetexta  verendos 

Virgaque  cum  verbis  imperiosa  facit. 

Si  mihi  non  parcis  ,  fortunae  parcere  debes : 

Non  habet  in  nobis  ullius  ira  locum . 
35  Elige  nostrorum  minimum  minimumque  malorum: 


V.  VI  1— VII  22.  91 

Isto  ,  quod  reris  ,  grandius  illud  erit . 

Quam  multa  madidae  celebrantur  arundine  fossae, 

Florida  quam  multas  Hybla  tuetur  apes, 

Quam  multae  gracili  terrena  sub  borrea  ferre 

40  Limite  formicae  grana  reperta  solent , 

Tam  me  circumstant  densorum  turba  malorum . 
Crede  mihi ,  vero  est  nostra  querella  minor . 
His  qui  contentus  non  est ,  in  litus  harenas , 
In  segetem  spicas  ,  in  mare  fundat  aquas . 

45  Intempestivos  igitur  compesce  tumores, 
Vela  neque  in  medio  desere  nostra  mari! 

VII. 

Quam  legis  ,  ex  illa  tibi  venit  epistula  terra, 
Latus  ubi  aequoreis  additur  Hister  aquis . 
Si  tibi  contingit  cum  dulci  vita  salute, 
Candida  fortunae  pars  manet  una  meae . 
5  Scilicet,  ut  semper,  quid  agam,  carissime,  quaeris, 
Quamvis  hoc  vel  me  scire  tacente  potes : 
Sum  miser  ;  haec  brevis   est  nostrorum   summa 

malorum , 
Quisquis  et  oflenso  Caesare  vivit ,  erit. 
Turba  Tomitanae  quae  sit  regionis  et  inter 

10  Quos  habitem  mores ,  discere  cura  libi  est  ? 

31ixta  sit  haec   quamvis   inter  Graecosque  Getasque, 
A  male  pacatis  plus  trahit  ora  Getis . 
Sarmaticae  maior  Geticaeque  frequentia  gentis 
Per  medias  in  equis  itque  reditque  vias. 

15  In  quibus  est  nemo  ,  qui  non  coryton  et  arcum 
Telaque  vipereo  lurida  felle  gerat. 
Vox  fera ,  trux  vultus  ,  verissima  Martis  imago ; 
Non  coma  ,  non  ulla  barba  resecta  manu , 
Dextera  non  segnis  fixo  dare  vulnera  cultro, 

20  Quem  iunctum  lateri  barbarus  omnis  habet . 

Vivit  in  his  heu  !  nunc  ,  lusorum  oblitus  amorum , 
Hos  videt ,  hos  vates  audit ,  amice  ,  tuus ! 


92  TKISTIUM 

Atque  utinam  vivat  et  non  moriatur  in  illis, 

Absit  ab  invisis  et  tamen  umbra  locis! 
25  Carmina  quod  pleno  saltari  nostra  theatro 

Versibus  et  plaudi  scribis  ,  amice ,  meis : 

Nil  equidem  feci  —  tu  scis  hoc  ipse  —  theatris, 

Musa  nec  in  plausus  ambitiosa  mea  est. 

Non  tamen  ingratum  est,  quodcumque  oblivia  noslri 
30  Impedit  et  profugi  nomen  in  ora  refert . 

Quamvis  interdum  ,  quae  me  laesisse  recordor 

Carmina  devoveo  Pieridasque  meas, 

Cum  bene  devovi,  nequeo  tamen  esse  sine  illis, 

Vulneribusque  meis  tela  cruenta  sequor ; 
35  Quaeque  modo  Euboicis  lacerata  est  fluctibus ,  audet 

Graia  Capheream  currere  puppis  aquam . 

Nec  tamen  ,  ut  lauder  ,  vigilo  curamque  futuri 

Nominis  ,  utilius  quod  latuisset ,  ago  . 

Detineo  studiis  animum  falloque  dolores, 
40  Experior  curis  et  dare  verba  meis . 

Quid  potius  faciam  desertis  solus  in  oris, 

Quamve  malis  aliam  quaerere  coner  opem? 

Sive  locum  specto  ,  locus  est  inamabilis  ,  et  quo 

Esse  nihil  toto  tristius  orbe  potest , 
45  Sive  homines  ,  vix  sunt  homines  hoc  nomine  digni , 

Quamque  lupi  saevae  plus  feritatis  habent . 

Non  metuunt  leges  ,  sed  cedit  viribus  aequum , 

Victaque  pugnaci  iura  sub  ense  iacent . 

Pellibus  et  laxis  arcent  mala  frigora  bracis, 
50  Oraque  sunt  longis  horrida  tecta  comis . 

In  paucis  extant  Graecae  vestigia  linguae , 

Haec  quoque  iam  Getico  barbara  facta  sono  . 

Unus  in  hoc  nemo  est  populo  ,  qui  forte  Latine 

Quaelibet  e  medio  reddere  verba  queat. 
55  Ille  ego  Romanus  vates  —  ignoscite  ,  Musae !  — 

Sarmatico  cogor  plurima  more  loqui . 

En  pudet  et  fateor  ,  iam  desuetudine  longa 

Vix  subeunt  ipsi  verba  Latina  mihi . 

Nec  dubito  ,  quin  sint  et  in  hoc  non  pauca  libello 


V.  VII  23— VIII  25.  93 

60  Barbara  :    non  hominis  culpa  sed  ista  loci . 

Ne  tamen  Ausoniae  perdam  commercia  linguae, 

Et  fiat  patrio  vox  mea  muta  sono, 

Ipse  loquor  raecum  desuetaque  verba  retracto, 

El  studii  repeto  signa  sinistra  mei . 
65  Sic  animum  tempusque  traho  ,  sic  meque  reduco 

A  contempiatu  summoveoque  maU . 

Carminibus  quaero  miserarum  ohlivia  rerum: 

Praemia  si  studio  consequar  ista  ,  sat  est . 

VIII. 

Non  adeo  cecidi ,  quamvis  abiectus  ,  ut  infra 
Te  quoque  sim  ,  inferius  quo  nihii  esse  potest . 
Quae  tijji  res  animos  in   me   facit ,  improhe  ,   curve 
Casibus  insultas  ,  quos  potes  ipse  pati  ? 
5  Nec  mala  le  reddunt  mitem  placidumque  iacenti 
Nostra  ,  quibus  possint  inlacrimare  ferae , 
Nec  metuis  dubio  Fortunae  stantis  in  orbe 
Numen  et  exosae  verba  superba  deae . 
Exigit  a  dignis  ultrix  Rhamnusia  poenas ! 

10  Inposito  calcas  quid  mea  fata  pede? 

Vidi  ego  ,  naufragium  qui  risit ,  in  aequore  mergi, 
Et  ^Numquam'  dixi  'iustior  unda  fuit.' 
Vilia  qui  quondam  miseris  aUmenta  negarat, 
Nunc  meiidicato  pascitur  ipse  cibo . 

15  Passihus  ambiguis  Fortuna  volubilis  errat 
Et  manet  in  nulio  certa  tenaxque  loco, 
Sed  modo   laeta   venit ,  vultus  modo   sumit  acerbos, 
Et  tantum  constans  in  levitate  sua  est. 
Nos  quoque  floruimus  ,  sed  flos  erat  ille  caducus, 

20  Flammaque  de  stipula  nostra  brevisque  fuit . 
Neve  tamen  tota  capias  fera  gaudia  mente : 
Non  est  placandi  spes  mihi  nuiia  dei, 
Vel  quia  peccavi  citra  scelus  ,  ulque  pudore 
Non  caret ,  invidia  sic  mea  culj)a  caret, 

25  Vei  quia  nil  ingens  ad  finem  soHs  ab  ortu 


94  TRISTIUM 

Illo  ,  cui  paret ,  mitius  orbis  habet . 
Scilicet  ut  non  est  per  vim  superabilis  ulli, 
Molle  cor  ad  timidas  sic  habet  ille  preces, 
Exemploque  deum  ,  quibus  accessurus  et  ipse  est, 

30  "1"  Cum  poenae  venia  plura  roganda  petam . 
Si  numeres  anno  soles  et  nubila  toto, 
Invenies  nitidum  saepius  esse  diem. 
Ergo  ne  nimium  nostra  laetere  ruina, 
Restitui  quondam  me  quoque  posse  puta. 

35  Posse  puta  fieri ,  lenito  principe  vultus 
Ut  videas  media  tristis  in  Urbe  meos, 
Utque  ego  te  videam  causa  graviore  fugatum . 
Haec  sunt  a  primis  proxima  vota  raeis . 

YIIII. 

0  tua  si  sineres  in  nostris  nomina  poni 
Carminibus  ,  positus  quam  mihi  saepe  fores ! 
Te  canerem  solum  ,  meriti  memor  ,   inque  libellis 
Crevisset  sine  te  pagina  nulla  meis 
5  Quid  tibi  deberem  ,  tota  sciretur  in  Urbe , 
Exul  in  amissa  si  tamen  Urbe  legor. 
Te  praesens  mitem  nosset ,  te  serior  aetas, 
Scripta  vetustatem  si  niodo  nostra  ferunt, 
Nec  tibi  cessaret  doctus  bene  dicere  lector. 

10  Hic  te  servato  vate  maneret  honor . 

Caesaris  est  primum  munus ,  quod  ducimus  auras ; 
Gratia  post  magnos  est  tibi  habenda  deos . 
Ille  dedit  vitam ;  tu ,  quam  dedit  ille  ,  tueris, 
Et  facis  accepto  munere  posse  frui . 

15  Cumque  perhorruerit  casus  pars  maxima  nostros, 
Pars  etiam  credi  pertimuisse  velit, 
Naufragiumque  meum  tumulo  spectarit  ab  alto, 
Nec  dederit  nanti  per  freta  saeva  manum, 
Seminecem  Stygia  revocasti  solus  ab  unda . 

20  Hoc  quoque ,  quod  memores  possumus  esse ,  tuum  est . 
Di  tibi  se  tribuant  cum  Caesare  semper  amicos : 


V.  VIII  26 -X  17.  95 

Non  potuit  votum  pleniiis  esse  meum . 

Haec  meus  argutis  ,  si  tu  paterere  ,  libellis 

Poneret  in  multa  luce  videnda  labor; 
25  Nunc  quoque  se,  quamvis  est  iussa  quiescere,  quin  te 

Nominet  invitum  ,  vix  mea  Musa  lenet. 

Utqite  canem  pavidae  nactum  vestigia  cervae 

Latranlem  frustra  copula  dura  lenet; 

Utque  fores  nondum  reserati  carceris  acer 
30  Nunc  pede  ,  nunc  ipsa  fronte  lacessit  equus , 

Sic  mea  lege  data  vincta  atque  inclusa  Thalia 

Per  titulum  vetiti  nominis  ire  cupit . 

Ne  tamen  officio  memoris  laedaris  amici, 

Parebo  iussis  —  parce  timere  —  tuis . 
35  At  non  parerem  ,  si  non  meminisse  putares . 

Hoc  quod  non  prohibet  vox  tua  ,  gratus  ero  . 

Dumque  —  quod  o  breve  sit !  —  lumen  vitale  videbo , 

Serviet  officio  spiritus  iste  tuo . 

X. 

Ut  sumus  in  Ponto  ,  ter  frigore  constitit  Hister, 

Facta  est  Euxini  dura  ter  unda  maris . 

At  mihi  iam  videor  patria  procul  esse  tot  annis , 

Dardana  quot  Graio  Troia  sub  hoste  fuit . 
5  Stare  putes  ,  adeo  procedunt  tempora  tarde , 

Et  peragit  lentis  passibus  annus  iter . 

Nec  mihi  solstitium  quicquam  de  noctibus  aufert, 

Efficit  angustos  nec  mihi  bruma  dies . 

Scilicet  in  nobis  rerum  nalura  novata  est , 
10  Cumque  meis  curis  omnia  longa  facit . 

An  peragunt  solitos  communia  tempora  motus, 

Suntque  magis  vitae  tempora  dura  meae, 

Quem  tenet  Euxini  mendax  cognomine  litus, 

Et  Scythici  vere  terra  sinistra  freli  ? 
15  Innunierae  circa  gentes  fera  bella  minantur, 

Quae  sibi  non  rapto  vivere  turpe  putant. 

Nil  extra  tutum  est  :  tumulus  defenditur  ipse 


96  TRISTIUM 

Moenibus  exiguis  ingenioque  loci. 

Cum  minime  credas  ,  ut  avis  ,  densissimus  hostis 
20  Advolat  et  praedam  vix  bene  visus  agit . 

Saepe  intra  muros  clausis  venientia  portis 

Per  medias  legimus  noxia  tela  vias . 

Est  igitur  rarus ,  rus  qui  colere  audeat ,  isque 

Hac  arat  infelix  ,  hac  tenet  arma  manu . 
25  Sub  galea  pastor  iunctis  pice  cantat  avenis, 

Proque  lupo  pavidae  bella  verentur  oves . 

Vix  ope  castelli  defendimur  .    et  tamen  intus 

Mixta  facit  Graecis  barbara  turba  metum . 

Quippe  simul  nobis  habitat  discrimine  nullo 
30  Barbarus  et  tecti  plus  quoque  parte  tenet . 

Quos  ut  non  timeas ,  possis  odisse  videndo 

Pellibus  et  longa  corpora  tecta  coma. 

Hos  quoque ,  qui  geniti  Graia  creduntur  ab  urbe , 

Pro  patrio  cultu  Persica  braca  tegit . 
35  Exercent  illi  sociae  commercia  linguae : 

Per  gestum  res  est  significanda  mihi . 

Barbarus  hic  ego  sum  ,  qui  non  intellegor  ulli , 

Et  rident  stolidi  verba  Latina  Getae; 

Meque  palam  de  me  tuto  male  saepe  loquuntur 
40  Forsitan  obiciunt  exiliumque  mihi , 

t  Utque  fit ,  in  me  aliquid  ,  si  quid  dicentibus  illis 

Abnuerim  quotiens  adnuerimque  ,  putant . 

Adde  ,  quod  iniustum  rigido  ius  dicitur  ense, 

Dantur  et  in  medio  vulnera  saepe  foro. 
45  0  duram  Lachesin  ,  quae  tam  grave  sidus  habenti 

Fila  dedit  vitae  non  breviora  meae ! 

Quod  patriae  vultu  vestroque  caremus  ,  amici, 

Atque  hic  in  Scythicis  gentibus  esse  queror: 

Ulraque  poena  gravis  .    nierui  tamen  Urbe  carere, 
50  Non  merui  tali  forsitan  esse  loco . 

Quid    loquor  a!    demens?    ipsam  quoque  perdere 

vitam , 

Caesaris  ofTenso  numine  ,  dignus  eram . 


V.  X  18— XII  2.  97 

XI. 

Quod  te  nescio  quis  per  iurgia  dixerit  esse 

Exulis  uxorem  ,  littera  questa  tua  est . 

Indolui ,  non  tam  mea  quod  fortuna  male  audit, 

Qui  iam  consuevi  fortiter  esse  miser, 
5  Quam  quod ,  cui  minime  vellem,  sum  causa  pudoris, 

Teque  reor  uostris  erubuisse  malis . 

Perfer  et  obdura  !    multo  graviora  tulisti, 

Eripuit  cum  me  principis  ira  tibi . 

Fallitur  iste  tamen  ,  quo  iudice  nominor  exul : 
10  Mollior  est  culpam  poena  secuta  meam . 

Maxima  poena  mihi  est ,  Ipsum  offendisse  ,  priusque 

Venisset  mallem  funeris  hora  mihi. 

Quassa  tamen  nostra  est,  non  mersa  nec  obruta  navis, 

Utque  caret  portu  ,  sic  tamen  extat  aquis . 
15  Nec  vitam  nec  opes  nec  ius  mihi  civis  ademit , 

Quae  merui  vitio  perdere  cuncta  meo ; 

Sed  quia  peccato  facinus  non  affuit  illi^ 

Nil  nisi  me  patriis  iussit  abesse  focis . 

Utque  aliis  ,  quorum  numerum  comprendere  non  est , 
20  Caesareum  numen  sic  mihi  mite  fuit . 

Ipse  relegati ,  non  exulis  ulitur  in  me 

Nomine  :   tuta  suo  iudice  causa  mea  est . 

lure  igilur  laudes  ,  Caesar ,  pro  parte  virili 

Carmina  nostra  tuas  qualiacumque  canunt; 
25  lure  deos ,  ut  adhuc  caeli  tibi  limina  claudant, 

Teque  velint  sine  se  ,  comprecor  ,  esse  deum . 

Optat  idem  populus ;   sed  ut  in  mare  flumina  vastum, 

Sic  solet  exiguae  currere  rivus  aquae . 

At  tu  fortunam  ,  cuius  vocor  exul  ab  ore , 
30  JNomine  mendaci  parce  gravare  meam ! 

XII. 

Scribis  ,  ut  oblectem  studio  lacrimabile  tempus, 
Ne  pereant  turpi  pectora  nostra  situ . 
oviD.  ni.  7 


98  TRISTIUM 

Difficile   est,   quod ,   amice,  mones,   qiiia   carmina 
laetiim 

Sunt  oi)us  et  paceni  menlis  habere  volunt. 
5  Nostra  per  adversas  agitur  fortuna  procellas , 

Sorte  nec  uUa  mea  tristior  esse  potest . 

Exigis  ,  ut  Priamus  natorum  funere  ludat, 

Et  Niobe  festos  ducat  ut  orba  choros? 

Luctibus  au  studio  videor  debere  teneri, 
10  Solus  in  extremos  iussus  abire  Getas  ? 

Des  licet  in  valido  pectus  mihi  robore  fultum , 

Fama  refert  Anyti  quale  fuisse  reo : 

Fracta  cadet  tantae  sapientia  mole  ruinae . 

Plus  valet  humanis  viribus  ira  dei . 
15  Ille  senex  ,  dictus  sapiens  ab  ApoIUne  ,  nulhini 

Scribere  in  hoc  casu  sustinuisset  opus . 

Ut  veniant  patriae  ,  veniant  oblivia  veslri, 

Omnis.et  amissi  sensus  abesse  queat: 

At  timor  officio  fungi  vetat  ipse  quietum : 
20  Cinctus  ab  innumero  me  tenet  hoste  locus ! 

Adde  ,  quod  ingenium  longa  robigine  laesum 

Torpet  et  est  multo  ,  quam  fuit  ante  ,  minus . 

Fertilis  ,  assiduo  si  non  renovatur  aratro, 

Nil  nisi  cum  spinis  gramen  habebit  ager . 
25  Tempore  qui  longo  steterit ,  male  curret  et  inter 

Carceribus  missos  ultimus  ibit  eqnus . 

Vertitur  in  teneram  cariem  rimisque  dehiscit, 

Siqua  diu  solitis  cumba  vacabit  aquis . 

Me  quoque  despera  ,  fuerim  cum  parvus  et  ante, 
30  Illi ,  qui  fuerani ,  posse  redire  parem . 

Contudit  ingenium  patientia  longa  malorum, 

Et  pars  antiqui  nulla  vigoris  adest . 

Siqua    tamen    nobis ,   ut    nunc    quoque ,    sumpta 

tabella  est, 

Inque  suos  volui  cogere  verba  pedes, 
35  Carmina  nulla  mihi  sunt  scripta  ,  aut  qualia  cernis, 

Digna  sui  domini  tempore  ,  digna  loco . 

Denique  non  parvas  animo  dat  gloria  vires. 


V.  XII  3— XIII  3.  99 

Et  feciinda  facit  pectora  laudis  amor . 

Nominis  et  famae  quondam  fulgore  trahebar, 
40  Dum  tulit  antemnas  aura  secunda  meas . 

Non  adeo  est  bene  nunc  ,  ut  sit  mihi  gloria  curae : 

Si  Uceat ,  nulli  cognitus  esse  velim . 

An  quia  cesserunt  primo  bene  carmina ,  suades 

Scribere  ,  successus  ut  sequar  ipse  meos  ? 
45  Pace  ,  novem  ,  vestra  Hceat  dixisse  ,  sorores : 

Vos  estis  nostrae  maxima  causa  fugae . 

Utque  dedit  iustas  tauri  fabricator  aeni, 

Sic  ego  do  poenas  artibus  ipse  meis . 

Nil  mihi  debebat  cum  versibus  ampHus  esse , 
50  Cum  fugerem  ,  merito  naufragus  ,  omne  fretum . 

At ,  puto  ,  si  demens  studium  fatale  retemptem , 

Hic  mihi  praebebit  carminis  arma  locus . 

Non  liber  hic  ulhis,  non,  qui  mihi  commodet  aurem, 

Verbaque  significent  quid  mea ,  norit ,  adest . 
55  Omnia  barbariae  loca  sunt  vocisque  ferinae , 

Omniaque  hostilis  plena  timore  soni . 

Ipse  mihi  videor  iam  dedidicisse  Latine : 

Nam  didici  Getice  Sarmaticeque  loqui . 

Nec  tamen  ,  ut  verum  fatear  tibi ,  nostra  teneri 
60  A  componendo  carmine  Musa  potest . 

Scribimus  et  scriptos  absumimus  igne  libellos : 

Exitus  est  studii  parva  favilla  mei . 

Nec  possum  et  cupio  non  nullos  ducere  versus : 

Ponitur  idcirco  noster  in  igne  labor, 
65  Nec  nisi  pars  casu  flammis  erepta  dolove 

Ad  vos  ingenii  pervenit  ulla  mei . 

Sic  utinam  ,  quae  nil  metuentem  tale  magistrum 

Perdidit ,  in  cineres  Ars  mea  versa  foret ! 

XIII. 

Hanc  tuus  e  Getico  mittit  tibi  Naso  salutem  , 
Mittere  si  quisquam  ,  quo  caret  ipse  ,  potest. 
Aeger  enim  traxi  contagia  corpore  menlis. 


100  TRISTIUM 

Libera  tormento  pars  mihi  ne  qua  vacet, 
5  Perque  dies  multos  lateris  cruciatibus  uror , 
Seu  me  non  modico  frigore  laesit  hiems . 
Si  tamen  ipse  vales  ,  aliqua  nos  parle  valemus : 
Quippe  mea  est  umeris  fulta  ruina  tuis  , 
Qui ,  mihi  cum  dederis  ingentia  pignora  cumque 

10  Per  numeros  omnes  hoc  tueare  caput , 
Quod  tua  me  raro  solatur  epistola,  peccas, 
Remne  piam  praestas  ,  si  mihi  verba  negas  ? 
Hoc  ,  precor  ,  emenda  !    quod  si  correxeris  unum , 
Nullus  in  egregio  corpore  naevus  erit. 

15  Pluribus  accusem ,  fieri  nisi  possit ,  ut  ad  me 
Littera  non  veniat ,  missa  sit  illa  tamen . 
Di  faciant ,  ut  sil  temeraria  nostra  querella , 
Teque  putem  falso  non  meminisse  mei! 
Quod  precor ,  esse  liquet .  neque  enim  mutabile  robur 

20  Credere  me  fas  est  pectoris  esse  tui. 
Cana  prius  gelido  desint  absinthia  Ponto, 
Et  careat  dnlci  Trinacris  Hybla  thymo, 
Inmemorem  quam  te  quisquam  convincat  amici . 
Non  ita  sunt  fati  stamina  nigra  mei ! 

25  Tu  tamen ,  ut  possis  falsae  quoque  pellere  culpae 
Crimina ,  quod  non  es ,  ne  videare  ,  cave ! 
Utque  solebamus  consumere  longa  loquendo 
Tempora ,  sermonem  deficiente  die , 
Sic  ferat  ac  referat  tacitas  nunc  littera  voces, 

30  Et  peragant  linguae  charta  manusque  vices . 
Quod  fore  ne  nimium  videar  diffidere ,  sitque 
Versibus  hoc  paucis  admonuisse  satis, 
Accipe  ,  quo  semper  finitur  epistula  verbo , 
Atque  ,  meis  distent  ut  tua  fata  ,  vale ! 

XIV. 

Quanta  tibi  dederim  nostris  monumenta  libellis, 
0  mihi  me  coniunx  carior ,  ipsa  vides . 
Detrahat  auctori  multum  fortuna  ,  licebit : 


V.  XIII  4— XIV  39.  101 

Tu  tamen  ingenio  clara  ferere  meo; 
5  Dumque  legar  ,  pariter  mecum  tua  fama  legetur , 
Nec  potes  in  maestos  omnis  abire  rogos; 
Cumque  viri  casu  possis  miseranda  videri, 
Invenies  aliquas  ,  quae  ,  quod  es  ,  esse  velint , 
Quae  te  ,  nostrorum  cum  sis  in  parte  malorum , 

10  Felicem  dicant  invideantque  tibi . 

Non  ego  divitias  dando  tibi  plura  dedissem: 
Nil  feret  ad  manes  divitis  umbra  suos . 
Perpetui  fructum  donavi  nominis  idque, 
Quo  dare  nil  potui  munere  maius  ,  habes . 

15  Adde  ,  quod  ,  ut  rerum  sola  es  tutela  mearum , 
Ad  te  non  parvi  venit  honoris  onus, 
Quod  numquam  vox  est  de  te  mea  muta  tuique 
Indiciis  debes  esse  superba  viri . 
Quae  ne  quis  possit  temeraria  dicere  ,  persta , 

20  Et  pariter  serva  meque  piamque  fidem ! 

Nam  tua  ,  dum  stetimus  ,  turpi  sine   crimine  mansit 
Et  tanlum  probitas  inreprehensa  fuit. 
Area  de  nostra  nunc  est  tibi  facta  ruina; 
Conspicuum  virtus  hic  tua  ponat  opus ! 

25  Esse  bonam  facile  est ,  ubi ,  quod  vetet  esse  , 

remotum  est, 
Et  nihil  officio  nupta  quod  obstet  habet: 
Cum  deus  intonuit ,  non  se  subducere  nimbo, 
Id  demum  est  pietas  ,  id  sociaUs  amor . 
Rara  quidem  virtus  ,  quam  non  Fortuna  gubernet, 

30  Quae  maneat  stabili ,  cum  fugit  illa  ,  pede . 

Siqua  tamen  f  pretium  sibi  merces  ipsa  petitum, 
Inque  parum  laetis  ardua  rebus  adest, 
Ut  tempus  numeres ,  per  saecula  nulla  tacetur, 
Et  loca  mirantur ,  qua  patet  orbis  iter . 

35  Aspicis  ,  ut  longo  teneat  laudabilis  aevo 
Nomen  inextinctum  Penelopea  fides? 
Cernis  ,  ut  Admeti  cantetur  et  Hectoris  uxor 
Ausaque  in  accensos  Iphias  ire  rogos; 
Ut  vivat  fama  coniunx  Phylaceia  ,  cuius 


102  TRISTIUM  V.  XIV  40-46. 

40  Iliacam  celeri  vir  pede  pressit  hiimum  ? 

Morte  nihil  opus  est  pro  me  ,  sed  amore  fideque : 

Non  ex  difficili  fama  petenda  tihi  est. 

Nec  te  credideris  ,  quia  non  facis  ,  ista  moneri ! 

Vela  damus  ,  quamvis  remige  puppis  eat . 
45  Qui  monet ,  ut  facias ,  quod  iam  facis ,  ille  monendo 

Laudat  et  hortatu  comprohat  acta  suo. 


IBIDIS  y.  1—22.  103 


I  B  I  S. 


Tempiis  ad   hoc ,   Iiistris  bis   iam  mihi   quinque 
peractis, 
Omne  fuit  Musae  carmen  inerme  meae ; 
Nullaque  ,  quae  possit ,  scriptis  tot  milibus,  extat 
Littera  Nasonis  sanguinolenta  iegi: 
5  Nec  quemquam  nostri  nisi  me  laesere  libelli , 
Artificis  periit  cum  caput  Arte  sua . 
Unus  —  et  hoc  ipsum  est  iniuria  magna  —  perennem 

Candoris  titulum  non  sinit  esse  mei . 
Quisquis  is   est ,   —   nam  nomen   adhuc   utcumque 

tacebo  — 
10      Cogit  inassuetas  sumere  tela  manus . 
Ille  relegatum  gelidos  aquilonis  ad  ortus 

Non  sinit  exilio  delituisse  meo  ; 
Vulneraque  inmitis  requiem  quaerentia  vexat, 
lactat  et  in  toto  nomina  nostra  foro; 
15  Perpetuoque  mihi  sociatam  foedere  lecti 
Non  patitur  vivi  funera  flere  viri . 
Cumque    ego    quassa    meae    complectar    membra 

carinae, 
Naufragii  tabulas  pugnat  habere  mei: 
Et  qui  debuerat  suhitas  extinguere  flammas, 
20      Hic  praedam  medio  raptor  ab  igne  petit. 

Nititur  ,  ut  profugae  desint  alimenta  senectae .      (2) 
Heu  !    quanto  est  nostris  dignior  ipse  malis ! 


104  IBIDIS 

Di  melius  ;  quorum  longe  mihi  maximus  ille  est, 
Qui  nostras  inopes  noluit  esse  vias . 
25  Huic  igitur  meritas  grates  ,  ubicumque  licebit, 
Pro  tam  mansueto  pectore  semper  agam . 
Audiat  hoc  Pontus  .   faciet  quoque  forsitan  idem , 

Terra  sit  ut  propior  testificanda  mihi . 
At  tibi ,  calcasti  qui  me  ,  vioiente  ,  iacentem  , 
30      Qua  Ucet  ei  !    misero  ,  debitus  hostis  ero . 
Desinet  esse  prius  contrarius  ignibus  umor, 

lunctaque  cum  luna  hmiina  solis  erunt; 
Parsque  eadem  caeli  zephyros  emittet  et  euros, 
Et  tepidus  geUdo  flaljit  ab  axe  notus ; 
35  Et  nova  fraterno  veniet  concordia  fumo , 
Quem  vetus  accensa  separat  ira  pyra; 
Et  ver  autumno  ,  brumae  miscebitur  aestas , 
Atque  eadem  regio  vesper  et  ortus  erit: 
Quam   mihi   sit    tecum   positis,   quae   sumpsimus, 

armis 
40      Gratia  ,  commissis  ,  improbe  ,  rupta  tuis  . 
43  Pax  erit  haec  nobis ,  donec  mihi  vita  manebit ,     0) 

Cum  pecore  inflrmo  quae  solet  esse  lupis , 
45  Prima  quidem  coepto  committam  proelia  versu , 
Non  soleant  quamvis  hoc  pede  bella  geri: 
Utque  petit  primo  plenum  flaventis  harenae 

Nondum  calfacti  mililis  hasta  solum, 
Sic  ego  te  nondum  ferro  iaculabor  acuto, 
50      Protinus  invisum  nec  petet  hasta  caput; 

Et  neque  nomen  in  hoc  ,  nec  dicam  facta  libello , 

Teque  brevi ,  qui  sis  ,  dissimulare  sinam . 
Postmodo  ,  si  perges  ,  in  te  mihi  liber  iambus 
Tincta  Lycambeo  sanguine  tela  dabit . 
55  Nunc  quo  Battiades  inimicum  devovet  Ibin , 
Hoc  ego  devoveo  teque  tuosque  modo . 
Utque  iUe  ,  historiis  involvam  carmina  caecis : 
Non  soleam  quamvis  hoc  genus  ipse  sequi . 
Illius  ambages  imitatus  in  Ibide  dicar 
60      Oblitus  moris  iudiciique  mei. 


V.  23—96.  105 

Et  quoniam  ,  qui  sis  ,  nondum  quaerentibus  edo , 

Ibidis  interea  tu  quoque  nomen  habe  ; 
Utque  mei  versus  aliquantum  noctis  habebunt, 
Sic  vitae  series  tota  sit  atra  tuae . 
65  Haec  tibi  natali  facito,  lanique  kalendis  (*) 

Non  mentituro  quiUbet  ore  legat. 
Di  maris  et  terrae  ,  quique  his  meliora  tenetis 

Inter  diversos  cum  love  regna  polos, 
Huc  ,  precor  ,  huc  vestras  omnes  advertite  mentes , 
70      Et  sinite  optatis  pondus  inesse  meis : 

Ipsaque  tu  Tellus  ,  ipsuni  cum  fluctibus  aequor , 

Ipse  meas  aether  accipe  summe  preces; 
Sideraque  et  radiis  circumdata  solis  imago , 

Lunaque  ,  quae  numquam  quo  prius  ,  orbe  micas , 
75  Noxque  tenebrarum  specie  reverenda  tuarum ; 
Quaeque  ratum  tripUci  poUice  netis  opus, 
Quique  per  infernas  horrendo  murmure  vaUes 

Inperiuratae  laberis  amnis  aquae, 
Quasque  ferunt  torto  vittatis  angue  capillis 
80      Carceris  obscuras  ante  sedere  fores; 

Vos    quoque ,    plebs    superum ,    fauni    satyrique    la- 

resque 
Fluminaque  et  nymphae  semideumque  genus: 
Denique  ab  antiquo  divi  veteresque  novique 
In  nostrum  cuncti  tempus  ,  adeste  ,  chao, 
85  Carmina  dum  capiti  male  fido  dira  canuntur 
Et  peragunt  partes  ira  dolorque  suas . 
Adnuite  optatis  omnes  ex  ordine  nostris,  (5) 

Et  pars  sit  voti  nuUa  caduca  mei . 
Quaeque  precor  ,  fiant :    ut  non  mea  dicta ,  sed  Ula 
90      Pasiphaes  generi  verba  fuisse  putet . 

Quasque  ego  transiero  poenas  ,  patiatur  et  Ulas ; 

Plenius  ingenio  sit  miser  ille  meo ! 
Neve  minus  noceant  fictum  execrantia  nomen 
Vota ,  minus  magnos  commoveantve  deos : 
95  lUum  ego  devoveo  ,  quem  mens  intellegit ,  Ibin , 
Qui  scit  se  factis  has  meruisse  preces . 


106  iBii>is 

NiiUa  mora  est  in  me  :  peragam  rata  vota  sacerdos . 

Qiiisquis  ades  sacris  ,  ore  favete  ,  meis ; 
Quisquis  ades  sacris  ,  lugubria  dicite  verba , 
100      Et  fletu  madidis  Ibin  adite  genis: 

Ominibusque  malis  pedibusque  occurrite  laevis, 

Et  nigrae  vestes  corpora  vestra  tegant! 
Tu  quoque  ,  quid  dubitas  ferales  sumere  vittas  ? 

lam  stat ,  ut  ipse  vides  ,  funeris  ara  tui . 
105  Pompa  parata  tibi  est .    votis  mora  tristibus  absit : 

Da  iugulum  cultris  ,  hostia  dira ,  meis . 
Terra  tibi  fruges  ,  amnis  tibi  deneget  undas . 

Deneget  afflatus  ventus  et  aura  suos  . 
Nec  tibi  sol  calidus  ,  nec  sit  tibi  lucida  Phoebe,    (6) 
110      Destituant  oculos  sidera  clara  tuos . 

Nec  se  Vulcanus  ,  nec  se  tibi  praebeat  aer , 

Nec  tibi  det  tellus  nec  tibi  pontus  iter. 
Exul ,  inops  erres  ,  alienaque  Umina  histres , 

Exiguumque  petas  ore  tremente  cibum . 
115  Nec  corpus  querulo  ,  nec   mens   vacet  aegra  dolore , 

Noxque  die  gravior  sit  tibi ,  nocte  dies . 
Sisque  miser  semper  ,  nec  sis  miserabilis  ulli : 

Gaudeat  adversis  femina  virque  tuis . 
Accedat  lacrimis  odium  ,  dignusque  puteris , 
120      Qui  mala  cum  tuleris  plurima  ,  plura  feras . 
Sitque  ,  quod  est  rarum  ,  solito  defecta  favore 

Fortunae  facies  invidiosa  tuae . 
Causaque  non  desit ,  desit  tibi  copia  mortis : 

Optatam  fugiat  vita  coacta  necem: 
125  Luctatusque  diu  cruciatos  spiritus  artus 

Deserat ,  et  longa  torqueat  ante  mora . 
Evenient .    dedit  ipse  mihi  modo  signa  futuri 

Phoebus  ,  et  a  laeva  maesla  volavit  avis . 
Certe  ego  ,  quae  voveo  ,  superos  motura  putabo, 
130      [Speque  tuae  mortis  ,  perfide  ,  semper  alar  . 

Et  prius  hanc  animam  ,  nimium   tibi  saepe  petitam , 

Auferet  illa  dies  ,  quae  mihi  sera  venit,] 
Quam  dolor  hic  umquam  spatio  evanescere  possit,  W 


V.  97-170.  107 

Leniat  aiit  odium  tenipus  et  hora  meum . 
135  Pugnabunt  arcu  dum  Thraces  ,  lazyges  hasta, 
Dum  tepidus  Ganges  ,  frigidus  Hister  erit ; 
Robora  dum  montes  ,  dum  molHa  pabula  campi, 

Dum  Tiberis  Uquidas  Tuscus  habebit  aquas, 
Tecum  bella  geram  .    nec  mors  mihi  finiet  iras, 
140      Saeva  9ed  innocuis  manibus  arma  dabit. 

Tunc  quoque  ,   cum  fuero  vacuas  dilapsus  in  auras , 

Exanimis  mores  oderit  umbra  tuos, 
Tunc  quoque  factorum  veniam  memor  umbra  tuorum, 
Insequar  et  vultus  ossea  forma  tuos. 
145  Sive  ego,  quod  nollem,  longis  consumptus  ab  annis, 
Sive  manu  facta  morte  solutus  ero : 
Sive  per  inmensas  iactabor  naufragus  undas, 
Nostraque  longinquus  viscera  piscis  edet: 
Sive  peregrinae  carpent  mea  membra  volucres: 
150      &i\e  meo  tinguent  sanguine  rostra  lupi: 
Sive  aliquis  dignatus  erit  subponere  terrae 

Et  dare  plebeio  corpus  inane  rogo : 
Quidquid  ero  ,  Stygiis  erumpere  nitar  ab  oris , 
Et  tendam  gelidas  ultor  in  ora  manus . 
155  Me  vigilans  cernes  ,  tacitis  ego  noctis  in  umbris    (8) 
Excutiam  somnos  visus  adesse  tuos . 
Denique  quidquid  ages  ,  ante  os  oculosque  volabo 

Et  querar ,  et  nulla  sede  quietus  eris . 
Verbera  torta  dabunt  sonitum  nexaeque  colubrae, 
160      Conscia  fumabunt  semper  ad  ora  faces . 
His  vivus  furiis  agitabere  ,  mortuus  isdem, 

Et  brevior  poena  vita  futura  tua  est . 
Nec  tibi  continget  funus  lacrimaeque  tuorumj 
Indeploratum  proiciere  caput ; 
165  Carnifjcisque  manu  ,  populo  plaudente  ,  traheris, 
Infixusque  tuis  ossibus  uncus  erit. 
Ipsae  te  fugient ,  quae  carpunt  omnia  ,  flammae ; 

Respuet  invisum  iusta  cadaver  humus . 
Unguibus  et  rostro  crudus  trahet  ilia  vultur 
170      Et  scindent  avidi  perfida  corda  canes. 


108  IBIDIS 

Deque  tiio  fiet  —  licet  hac  sis  laude  superbus  — 

Insatiabilibus  corpore  rixa  lupis . 
In  loca  ab  Elysiis  diversa  vocabere  campis, 

Quasque  tenet  sedes  noxia  turba ,  coles . 
175  Sisyphus  est  ilhc  saxum  volvensque  petensque, 

Quique  agitur  rapidae  vinctus  ab  orbe  rotae, 
Quaeque  gerunt  umeris  perituras  Belides  undas,    (») 

Exuiis  Aegypti ,  turba  cruenta  ,  nurus  . 
Poma  pater  Pelopis  praesentia  quaerit ,  et  idem 
180      Semper  eget ,  liquidis  semper  abundat  aquis ; 
lugeribusque  novem  summus  qui  distat  ab  imo, 

Visceraque  assiduae  debita  praebet  avi. 
Hic  tibi  de  Furiis  scindet  latus  una  flagello, 

Ut  sceleris  numeros  confiteare  tui : 
185  Altera  Tartareis  sectos  dabit  anguibus  artus: 

Tertia  fumantes  incoquet  igne  genas  . 
Noxia  mille  modis  lacerabitur  umbra  ,  tuasque 

Aeacus  in  poenas  ingeniosus  erit. 
In  te  transcribet  veterum  tormenta  reorum: 
190      Omnibus  antiquis  causa  quietis  eris , 

Sisyphe  ,  cui  tradas  revolubile  pondus ,  habebis : 

Versabunt  celeres  nunc  nova  membra  rotae : 
Hic  et  erit ,  ramos  frustra  qui  captet  et  undas : 

Hic  inconsumpto  viscere  pascet  aves . 
195  Nec  mortis  poenas  mors  altera  finiet  huius , 

Horaque  erit  tantis  ultima  nulla  malis . 
Inde  ego  pauca  canam  ,  frondes  ut  siquis  ab  Ida 

Aut  summam  Libyco  de  mare  carpat  aquam . 
Nam  neque  quot  flores  Sicula  nascantur  in  Hybla,  (lo) 
200      Quotve  ferat ,  dicam  ,  terra  Ciiissa  crocos , 
Nec  cum  trislis  hiems  Aquilonis  inhorruit  alis, 

Quam  multa  fiat  grandine  canus  Athos; 
Nec  mala  voce  mea  poterunt  tua  cuncta  referri, 

Ora  licet  tribuas  multiplicata  mihi. 
205  Tot  tibi  vae  !    misero  venient  talesque  ruinae , 

Ut  cogi  in  lacrimas  me  quoque  posse  putem. 
Illae  me  lacrimae  facient  sine  fine  beatum: 


V.  171-244.         .  109 

Dulcior  hic  risu  tunc  mihi  fletus  erit. 
Natus  es  infehx  ,  —  ita  di  vohiere  —  nec  iilla 
210      Commoda  nascenti  stella  levisve  fuit. 
Non  Venus  affulsit ,  non  illa  luppiter  hora , 

Lunaque  non  apto  solque  fuere  loco , 
Nec  satis  utiliter  positos  tibi  praebuit  ignes 

Quem  peperit  magno  lucida  Maia  lovi. 
215  Te  fera  nec  quicquam  placidum  spondentia  Martis 

Sidera  presserunt  falciferique  senis . 
Lux  quoque  natalis  ,  ne  quid  nisi  triste  videres , 

Turpis  et  inductis  nubibus  atra  fuit . 
Haec  est ,  in  fastis  cui  dat  gravis  Allia  nomen, 
220      Quaeque  dies  Ibin  ,  publica  damna  ,  tulit. 

Qui  simul  impurae  matris  prolapsus  ab  alvo  (ii) 

Cinyphiam  foedo  corpore  pressit  humum, 
Sedit  in  adverso  nocturnus  culmine  bubo, 

Funereoque  graves  edidit  ore  sonos . 
225  Protinus  Eumenides  lavere  palustribus  undis , 

Qua  cava  de  Stygiis  fluxerat  unda  vadis, 
Pectoraque  unxerunt  Erebeae  felle  colubrae, 

Terque  cruentatas  increpuere  manus . 
Gulturaque  imbuerant  infantia  lacte  canino : 
230      Hic  primus  pueri  venit  in  ora  cibus: 
Perbibit  inde  suae  rabiem  nutricis  alumnus, 

Latrat  et  in  toto  verba  canina  foro . 
Membraque  vinxerunt  tinctis  ferrugine  pannis, 

A  male  deserto  quos  rapuere  rogo : 
235  Et  ne  non  fultum  nuda  tellure  iaceret, 

MoIIe  super  sHices  inposuere  caput . 
lamque  recessurae  viridi  de  stipite  factas 

Admorunt  oculos  usque  sub  ora  faces . 
Flebat ,  ut  est  infans  fumis  contactus  amaris, 
240      De  Iribus  est  cum  sic  una  locuta  soror : 

'Tempus  in  inmensum  lacrimas  tibi  movimus  istas, 

Quae  semper  causa  sufficiente  cadent.' 
Dixerat .    at  Clotho  iussit  promissa  valere ,  (12) 

Nevit  et  infesta  slamina  pulla  manu ; 


110  .  IBIDIS 

245  Et  ne  longa  suo  praesagia  diceret  ore , 
Tata  canet  vales  qui  tua',  dixit  'erit/ 
Ille  ego  sum  vates  .    ex  me  tua  vulnera  disces, 

Dent  modo  di  vires  in  mea  verba  suas, 
Carminibusque  meis  accedant  pondera  rerum, 
250      Quae  rata  per  luctus  experiare  tuos , 
Neve  sine  exemplis  aevi  cruciere  prioris, 

Sint  tua  Troianis  non  leviora  maiis. 
Quantaque  clavigeri  Poeantius  Herculis  heres, 
Tanta  venenato  vulnera  crure  geras. 
255  Nec  levius  doleas  ,  quam  qui  bibit  ubera  cervae , 
Armatique  tulit  vulnus  ,  inermis  opem . 
Quique  ab  equo  praeceps  in  Aleia  decidit  arva, 

Exitio  facies  cui  sua  paene  fuit. 
Id,  quod  Amyntorides,  videas,  trepidumque  ministro 
260      Praetemptes  baculo  luminis  orbus  iter . 
Nec  plus  aspicias  ,  quam  quem  sua  filia  rexit, 

Expertus  scelus  est  cuius  uterque  parens: 
Qualis  erat ,  postquam  est  iudex  de  lite  iocosa 
Sumplus  ,  Apollinea  clarus  in  arte  senex : 
265  Qualis  et  ille  fuit ,  quo  praecipiente  columba        (i3) 
Est  data  Palladiae  praevia  duxque  rali : 
Quique  oculis  caruit,  per  quos  male  viderat  aurum, 

Inferias  nato  quos  dedit  orba  parens : 
Pastor  ut  Aetnaeus  ,  cui  casus  ante  futuros 
270      Telemus  Eurymides  vaticinatus  erat: 

Ut  duo  Phinidae  ,  quibus  idem  lumen  ademit, 
Qui  dedit :  ut  Thamyrae  Demodocique  caput . 
Sic  aliquis  tua  membra  secet ,  Saturnus  ut  illas 
Subsecuit  partes ,  unde  creatus  erat . 
275  Nec  tibi  sit  melior  tumidis  Neptunus  in  undis, 
Quam  cui  sunt  subitae  frater  et  uxor  aves ; 
SoIIertique  viro  ,  lacerae  quem  fracta  tenentem 

Membra  ratis  Semeles  est  miserata  soror. 
Vel  tua  ,  ne  poenae  genus  hoc  cognoveril  unus , 
280      Viscera  diversis  scissa  ferantur  equis: 
Vel  quae  qui  redemi  Romano  turpe  putavit, 


V.  245—318.  111 

A  (luce  Puniceo  pertulit ,  ipse  feras . 
Nec  libi  subsidio  praesens  sit  nunien  ,  ut  illi , 
Cui  nil  Rhoetei  profuit  ara  lovis . 
285  Ulque  dedit  sallus  de  sumnia  Tbessalus  Ossa, 
Tu  quoque  saxoso  praecipitere  iugo  . 

—  Aut  vekit  Eurylochi ,  qui  sceptrum  cepit  ab  illo ,   (u) 

Sint  artus  avidis  anguibus  esca  tui . 
Vel  tua  maturet ,  sicut  Minoia  fata , 
290      Per  caput  infusae  fervidus  umor  aquae . 

Utque  operum  mitis  ,  sed  non  impune ,  Prometheus , 
Aerias  vohicres  compede  fixus  alas . 

—  Aut  vehit  Etracides ,  magno  ter  ab  Hercule  quintus  , 

Caesus  in  inmensum  proiciare  frelum . 
295  Aut  ut  Amyntiaden  ,  turpi  dilectus  amore 

Oderit ,  et  saevo  vulneret  ense  puer  . 
Nec  tibi  fida  magis  misceri  pocula  possint, 

Quam  qui  cornigero  de  love  natus  erat . 
More  vel  intereas  capti  suspensus  Achaei , 
300       Qui  miser  aurifera  teste  pependit  aqua . 
Aut  ut  Achilliden  ,  cognato  nomine  clarum , 

Opprimat  hostili  tegula  iacta  manu . 
Nec  tua  quam  Pyrrhi  felicius  ossa  quiescant, 

Sparsa  per  Ambracias  quae  iacuere  vias . 
305  Nataque  ut  Aeacidae  iaculis  moriaris  adactis; 

Non  licet  hoc  Cereri  dissimulare  sacrum  . 
Utque  nepos  dicti  nostro  modo  carmine  regis , 

Cantharidum  sucos  dante  parente  bibas . 
Aut  pia  te  caeso  dicalur  adultera  ,  sicut  (i5) 

310      Qua  cecidit  Leucon  vindice  ,  dicta  pia  est . 
Inque  pyram  tecum  carissima  corpora  mittas, 

Quem  finem  vitae  Sardanapallus  habet. 
Utque  lovis  Libyci  templum  violare  parantes, 

Acta  noto  vultus  condat  harena  tuos  . 
315  Utque  necatorum  Darei  fraude  secundi, 

Sic  tua  subsidens  devoret  ora  cinis . 
Aut  ut  olivifera  quondam  Sicyone  profecto, 

Sit  frigus  mortis  causa  faniesque  tuae . 


112  IBIDIS 

Aut  ut  Atarnites  ,  insutus  pelle  iuvenci 
320      Turpiter  ad  dominum  praeda  ferare  tuum . 

Inque  tuo  thalamo  ritu  iugulere  Pheraei, 
Qiii  datus  est  leto  coniugis  ense  siiae . 

Quosque  putas  fidos  ,  ut  Larisaeus  Aleuas 
324      Vulnere  non  fidos  experiare  tuo  . 

—  Utque  Milo ,  sub  quo  cruciata  est  Pisa  tyranno , 

Vivus  in  occultas  praecipiteris  aquas . 
Qnaeque  in  Aphidantum  Phylaceia  regna  tenentem 
A  love  venerunt ,  te  quoque  tela  petant , 

—  Aut  ut  Amastriacis  quondam  Lenaeus  ab  oris, 
330      Nudus  Achillea  destituaris  humo . 

Utque  vel  Eurydamas  ter  circum  busta  Thrasylli   (le) 

Est  Larisaeis  raptus  ab  hoste  rotis, 
Vel  qui ,  quae  fuerat  tutatus  moenia  saepe, 

Corpore  lustravit  non  diuturna  suo , 
335  Utque  novum  passa  genus  Hipporaeneide  poenae 

Tractus  in  Actaea  fertur  adulter  humo , 
Sic  ,  ubi  vita  tuos  invisa  reliquerit  artus , 

Ultores  rapiant  turpe  cadaver  equi. 
Viscera  sic  aUquis  scopulus  tua  figat ,  ut  olim 
340      Fixa  sub  Euboico  Graia  fuere  sinu ; 

Utque  ferox  periit  et  fulmine  et  aequore  raptor, 

Sic  te  mersuras  adiuvet  ignis  aquas . 
Mens  quoque  sic  furiis  vecors  agitetur ,  ut  illi , 

Unum  qui  toto  corpore  vulnus  habet; 
345  Ulque  Dryantiadae  Rhodopeia  regna  tenenti, 

In  gemino  dispar  cui  pede  cultus  erat, 
Ut  fuit  Oetaeo  quondam  generoque  draconum 

Tisamenique  patri  Callirhoesque  viro . 
Nec  tibi  contingat  matrona  pudicior  illa, 
350      Qua  potuit  Tydeus  erubuisse  nuru : 

Quaeque  sui  Venerem  iunxit  cum  fralre  mariti, 

Locris  in  ancillae  dissimulata  nece . 
Tam  quoque  ,  di  faciant ,  possis  gaudere  fideli      (i7) 

Coniuge  ,  quam  Talai  Tyndareique  gener : 
355  Quaeque  parare  suis  letum  patruelibus  ausae 


V.  319—392.  113 

Belides  assidua  colla  preniuntur  aqua. 
Bybiidos  et  Canaces  ,  si  cui  facis  ,  ardeat  igne , 

Nec  nisi  per  crimen  sit  tibi  fida  soror . 
Filia  si  fuerit ,  sit  quod  Pelopea  Thyesti, 
360      Myrrha  suo  patri ,  Nyctimeneque  suo . 
Neve  magis  pia  sit  capitique  parentis  amica, 

Quam  sua  vel  Pterelae  ,  vel  tibi ,  Nise  ,  fuit : 
Infamemque  locum  sceleris  quae  nomine  fecit, 
Pressit  et  inductis  membra  paterna  rotis . 
365  U t  iuvenes  pereas  ,  proiecta  cadavera  quorum , 
Oraque  Pisaeae  sustinuere  fores: 
Ut  qui  perfusam  miserorum  saepe  procorum 

Ipse  suo  melius  sanguine  tinxit  humum : 
Proditor  ut  saevi  periit  auriga  tyranni, 
370      Qui  nova  Myrtoae  nomina  fecit  aquae: 
Ut  qui  velocem  frustra  petiere  puellam, 

Dum  facta  est  pomis  tardior  illa  tribus : 
Ut  qui  tecta  novi  formam  celantia  monstri 
[Intrarunt  caecae  non  redeunda  domus .] 
375  Ut  quorum  Aeacides  misit  violentus  in  altum        (is) 
Corpora  cum  senis  altera  sena  rogum . 
Ut  quos  ,  obscuri  victos  ambagibus  oris , 

Legimus  infandae  Sphinga  dedisse  neci: 
Ut  qui  Bistoniae  templo  cecidere  Minervae, 
380      Propter  quod  facies  nunc  quoque  tecta  deaest : 
Ut  qui  Threicii  quondam  praesepia  regis 
Fecerunt  dapibus  sanguinolenta  suis : 
—  Therodamanteos  ut  qui  sensere  leones, 

Quique  Thoanteae  Taurica  sacra  deae : 
385  Ut  quos  Scylla  vorax  Scyllaeqne  adversa  Charybdis 
Dulichiae  pavidos  eripuere  rati : 
Ut  quos  demisit  vastam  Polyphemus  in  alvum : 

Ut  Laestrygonias  qui  subiere  manus : 
Ut  quos  dux  Poenus  mersit  putealibus  undis 
390      Et  iacto  canas  pulvere  fecit  aquas . 

Sex  bis  ut  Icaridos  famulae  periere  procique, 
Inque  caput  domini  qui  dabat  arma  procis: 
oviD.  m,  8 


114  IBIDIS 

Ut  iacet  Aonio  luctator  ab  hospite  fusus, 

Qui ,  mirum  ,  victor  ,  cum  cecidisset ,  erat : 
395  Ut  quos  Antaei  fortes  pressere  lacerti : 

[Quosque  ferae  morti  Lemnia  turba  dedit :] 
Ut  qui  post  longum  ,  sacri  monstrator  iniqui ,       (i9) 

Elicuit  pluvias  victima  caesus  aquas : 
Frater  ut  Antaei  quo  sanguine  debuit ,  aras 
400      Tinxit ,  et  exemplis  occidit  ipse  suis  : 

Ut  qui  terribiles  pro  gramen  habentibus  herbis 

Impius  humano  viscere  pavit  equos: 
Ut  duo  diversis  sub  eodem  vindice  caesi 

Vulneribus  ,  Nessus  Dexamenique  gener : 
405  Ut  pronepos  ,  Saturne  ,  tuus ,  quem  reddere  vitam 

Urbe  Coronides  vidit  ab  ipse  sua: 
Ut  Sinis  et  Sciron  et  cum  Polypemone  natus : 

Quique  homo  parte  sui ,  parte  iuvencus  erat : 
Quique  trabes  pressas  in  humum  mittebat  in  auras, 
410      Aequoris  aspiciens  huius  et  huius  aquas: 
Quaeque  Ceres  laeto  vidit  pereunlia  vultu 

Corpora  Thesea  Cercyonea  manu . 
Haec  tibi ,   quem  meritis  precibus  mea  devovet  ira , 

Eveniant ,  aut  his  non  leviora  maiis : 
415  QuaUs  Achaemenides  Sicula  desertus  in  Aetna, 

Troica  cum  vidit  vela  venire  ,  fuit : 
QuaUs  erat  nec  non  fortuna  binominis  Iri, 

[Quique  tenent  pontem  ,  quae  tibi  maior  erit .] 
Filius  et  Cereris  frustra  tibi  semper  ametur,        (20) 
420      Destituatque  tuas  usque  petitus  opes  : 
Utque  per  alternos  unda  labente  recursus 

Subtrahitur  presso  mollis  harena  pedi, 
Sic  tua  nescio  qua  semper  fortuna  Uquescat, 

Lapsaque  per  medias  effluat  usque  manus . 
425  Utque  pater  soUtae  varias  mutare  figuras, 

Plenus  inextincta  destituare  fame . 
Nec  dapis  humanae  libi  sint  faslidia  .    quaque 

Parte  potes ,  Tydeus  temporis  huius  eris . 
Atque  aUquid  facias ,  a  vespere  Solis  ad  ortus 


V.  393—466.  115 

430      Ciir  externati  rursns  agantur  equi. 
Foeda  Lycaoniae  repetes  convivia  mensae, 
Temptabisque  cibi  fallere  fraiide  lovem . 
Teque  aliquis  posito  temptet  vim  numinis  opto, 
Tantalides  ut  sis  tu  Celeique  piier . 
435  Et  tua  sic  latos  spargantur  membra  per  agros , 
Tamquam  quae  patrias  detinuere  vias . 
Aere  Perilleo  veros  imitere  iuvencos, 
Ad  formam  tauri  conveniente  sono . 
Utque  ferox  Phalaris  ,  lingua  prius  ense  resecta 
440      More  bovis  Paphio  clausus  in  aere  gemas . 

Dumque  redire  voles  aevi  melioris  in  annos,         (21) 

Ut  vetus  Admeti  decipiare  socer . 
Aut  eques  in  medii  mergare  voragine  caeni, 
Dummodo  sint  fati  nomina  nulla  tui . 
445  Atque  utinam  pereas  ,  veluti  de  dentibus  orti 
Sidonia  iactis  Graia  per  arva  manu . 
Et  quae  Pitthides  fecit ,  pariterque  MoHnae 

Eveniant  capiti  vota  sinistra  tuo : 
Et  quibus  exiguo  est  volucris  devota  libello, 
450      Corpora  proiecta  quae  sua  purgat  aqua  . 
Vulnera  totque  feras  ,  quot  dicitur  ille  tulisse , 

Cuius  ab  inferiis  culter  abesse  solet . 
Attonitusque  seces  ,  ut  quos  Cybeleia  mater 
Incitat ,  ad  Phrygios  vilia  membra  modos . 
455  Deque  viro  fias  nec  femina  nec  vir  ,  ut  Attis , 
Et  quatias  molli  tympana  rauca  manu . 
Inque  pecus  subito  Magnae  vertare  parentis, 

Victor  ut  est  celeri  victaque  versa  pede. 
Solaque  Limone  poenam  ne  senserit  illam, 
460      Et  tua  dente  fero  viscera  carpat  eqiuis . 
Aut  ut  Cassandreus  ,  domino  non  milior  illo 

Saucius  ingesta  contumuleris  humo . 
Aut  ut  Abantiades  ,  aut  ut  Cygneius  heros ,  (22) 

Clausus  in  aequoreas  praecipiteris  aquas. 
465  Victima  vel  Phoebo  sacras  macteris  ad  aras, 
Quam  tulit  a  saevo  Theudotus  hoste  necem . 

8* 


116  IBIDIS 

Aut  te  devoveat  certis  Abdera  diebus, 

Saxaque  devotum  grandine  plura  petant. 
Aut  lovis  infesti  telo  feriare  trisulco , 
470      Ut  satus  Hipponoo  ,  Dexionesque  pater , 
Ut  soror  Autonoes  ,  ut  cui  matertera  Maia, 
Ut  temere  optatos  qui  male  rexit  equos ; 
Ut  ferus  Aeolides  ,  ut  sanguine  sexus  eodem , 
474      Quo  genita  est  liquidis  quae  caret  Arctos  aquis, 

—  Ut  Macelo  rapidis  icta  est  cum  coniuge  flammis, 

Sic  ,  precor  ,  aetherii  vindicis  igne  cadas . 
Praedaque  sis  illis  ,  quibus  est  Latonia  Delos 

Ante  diem  rapto  non  adeunda  Thaso : 
Quique  verecundae  speculantem  labra  Dianae,  a 

480      Quique  Crotopiaden  diripuere  Linum .  ' 

Neve  venenato  levius  feriaris  ab  angue, 

Quam  senis  Oeagri  Calliopesque  nurus: 
Quam  puer  Hypsipyles,  quam  qui  cava  primus  acuta 
Cuspide  suspecti  robora  fixit  equi. 
485  Neve  gradus  adeas  Elpenore  cautius  altos,  (23) 

Vimque  feras  vini  quo  tulit  ille  modo . 
Tamque   cadas   domitus  ,  quam   quisquis   ad  arma 

vocantem 
luvit  inhumanum  Thiodamanla  Dryops : 
[Quam  ferus  ipse  suo  periit  mactatus  in  antro 
490      Proditus  inclusae  Cacus  ab  ore  bovis :] 
Quam  qui  dona  tulit  Nesseo  tincta  veneno, 

Euboicasque  suo  nomine  saepit  aquas . 
Nec  de  praecipiti  venias  in  Tartara  saxo, 
Ut  qui  Socraticum  de  nece  legit  opus  5 
495  Ut  qui  Theseae  fallacia  vela  carinae 

Vidit ,  ut  lUaca  missus  ab  arce  puer , 
Ut  teneri  nutrix ,  eadem  matertera  ,  Bacchi , 
Ut  cui  causa  necis  serra  reperta  fuit; 

—  Lydia  se  scopulis  ut  virgo  misit  ab  altis, 
500      Dixerat  invito  quae  mala  verba  deo  . 

Feta  tibi  occurrat  patrio  popularis  in  arvo, 
Sitque  Phalaeceae  causa  leaena  necis , 


1 


V.  467—539.  117 

Qiiique  Lycurgiden  letavit ,  et  arbore  natum , 
Idmonaque  audacem  ,  te  quoque  rumpat  aper . 
505  Isque  vel  exanimis  faciat  tibi  vulnus  ,  ut  illi, 
Ora  super  fixi  quem  cecidere  suis . 
Sive  idem  ,  simili  pinus  quem  morte  peremit, 

[Phryx  et  venator  sis  Berecyntiades .] 
Si  tua  contigerit  Minoas  puppis  harenas,  (24) 

510      Te  Corcyraeum  Cressia  turba  putet . 

Lapsuramque  domum  subeas  ,  ut  sanguis  Aleuae , 

Sella  Leoprepidae  cum  ruit  absque  viro . 
Utque  vel  Euenus  ,  torrenti  flumine  mersus 
514      Nomina  des  rapidae  ,  vel  Tiberinus  ,  aquae  . 

—  Astacidaeque  modo  defixa  cadavera  trunco, 

Digna  feris ,  hominis  sit  caput  esca  tuum  , 

—  Quodque  ferunt  Brotean  fecisse  cupidine  mortis, 

Des  tua  succensae  membra  cremanda  pyrae . 
Inclususque  necem  cavea  patiaris  ,  ut  ille 
520      Non  profecturae  conditor  historiae . 
Utque  repertori  nocuit  pugnacis  iambi, 

Sic  sit  in  exitium  lingua  proterva  tuum . 
Utque  parum  stabili  qui  carmine  laesit  Alhenas, 

Invisus  pereas  deficiente  cibo . 
525  Utque  lyrae  vates  fertur  periisse  severae , 

Causa  sit  exitii  dextera  laesa  tui. 
Utque  Agamemnonio  vulnus  dedit  anguis  Oresti, 

Tu  quoque  de  morsu  virus  habente  cadas . 
Sit  tibi  coniugii  nox  prima  novissima  vitae : 
530      Eupohs  hoc  periit  et  nova  nupta  modo . 

Utque  cothurnatum  cecidisse  Lycophrona  narrant,  (25) 

Haereat  in  fibris  fixa  sagitta  tuis . 
Aut  lacer  in  silva  manibus  spargare  tuorum, 

Sparsus  ut  est  Thebis  angue  creatus  avo . 
535  Perque  feros  montes  tauro  rapiente  traharis , 

Ut  tracta  est  coniunx  imperiosa  Lyci . 
Quodque  suae  passa  est  paelex  invita  sororis, 

Excidat  ante  pedes  lingua  resecta  tuos . 
[Conditor  ut  tardae  ,  Blaesus  cognomine  ,  Cyrae , 


118  IBIDIS 

540      Orbis  in  innumeris  inveniare  locis .] 
Inqiie  tuis  opifex  ,  vati  quod  fecit  Achaeo , 

Noxia  luminibus  spicula  condat  apis . 
[Fixus  et  in  diiris  carparis  viscera  saxis , 
Ut  cui  Pyrrha  sui  filia  fratris  erat .] 
545  Ut  puer  Harpagides  referas  exempla  Thyestae , 
Inque  tui  caesus  viscera  patris  eas  . 
Trunca  geras  saevo  mutilatis  partibus  ense, 
—       Qualia  Mamertae  membra  fuisse  ferunt. 
Utque  Syracosio  praestricta  fauce  poetae, 
550      Sic  animae  laqueo  sit  via  clausa  tuae . 
Nudave  derepta  pateant  tua  viscera  pelle  , 

Ut  Phrygium  cuius  nomina  flumen  habet. 
Saxificae  videas  infelix  ora  Medusae , 
Cephenum  multos  quae  dedit  una  neci. 
555  Potniadum  morsus  subeas  ,  ut  Glaucus  ,  equarum , 
[Inque  maris  salias ,  Glaucus  ut  alter ,  aquas .] 
[Utque  diiobus  idem  dictis  modo  nomen  habenti,    (26) 

Praefocent  animae  noxia  mella  viam .] 
SoIUcitoque  bibas ,  Anyti  doctissimus  olim 
560      Inperturbato  quod  bibit  ore  reus . 

Nec  tibi ,  siquid  amas  ,  felicius  Haemone  cedat : 

Utque  sua  Macareus  ,  sic  potiare  tua . 
Vel  videas  ,  quod  iam  cum  flammae  cuncta  tenerent, 
Hectoreus  patria  vidit  ab  arce  puer. 
565  Sanguine  probra  luas  ,  ut  avo  genitore  creatus , 
Per  facinus  soror  est  cui  sua  facta  parens . 
Ossibus  inque  tuis  teli  genus  haereat  illud, 

Traditur  Icarii  quo  cecidisse  gener . 
Utque  loquax  in  equo  est  elisum  guttur  acerno, 
570       Sic  tibi  claudatur  pollice  vocis  iter. 
Aut  ut  Anaxarchus  ,  pila  niinuaris  in  alta, 
Ictaque  pro  solitis  frugibus  ossa  sonent. 
Utque  patrem  Psamathes,  condat  te  Phoebus  in  ima 
Tarlara  ,  quod  natae  fecerat  ille  suae . 
575  Inque  tuos  ea  peslis  eat ,  quam  dextra  Coroebi 
Vicit ,  opem  miseris  Argolisinque  lulit. 


1 


V.  540—612.  119 

Utque  nepos  Aefhrae  ,  Veneris  moriturus  ob  iram , 

Exul  ab  altonitis  excutiaris  equis . 
Propter  opes  magnas  ut  perdidit  hospes  alumnum, 
580      Perdat  ob  exiguas  te  tuus  hospes  opes . 
Utque    ferunt    caesos    sex    cum    Damasichthone 

fratres ,  (27) 

Intereat  tecum  sic  genus  omne  tuum. 
Addidit  ut  fidicen  miseris  sua  funera  natis, 
Sic  tibi  sint  vitae  taedia  iusta  tuae . 
585  Utve  soror  Pelopis  ,  saxo  dureris  oborto , 
Et  laesus  hngua  Battus  ab  ipse  sua . 
Aera  si  misso  liquidum  iacuiabere  disco, 

Quo  puer  Oebalides  ,  ictus  ab  orbe  cadas . 
Siqua  per  alternos  pulsabitur  unda  lacertos, 
590      Omnis  Abydena  sit  tibi  peior  aqua . 

Comicus  ut  mediis  periit ,  dum  nabat ,  in  undis , 

Et  tua  sic  Stygius  strangulet  ora  liquor . 
Aut  ubi  ventosum  superaris  naufragus  aequor, 
Contacta  pereas  ,  ut  Palinurus  ,  humo . 
595  Utque  cothurnatum  vatem  tutela  Dianae, 

Dilaniet  vigilum  te  quoque  turba  canum . 
Aut  ut  Trinacrius  ,  salias  super  ora  gigantis , 
Plurima  qua  flammas  Sicanis  Aetna  vomit. 
Diripiantque  tuos  insanis  unguibus  artus 
600      Strymoniae  matres  ,  Orpheos  esse  ratae . 
Natus  ut  Althaeae  flammis  absentibus  arsit, 

Sic  tuus  ardescat  stipitis  igne  rogus . 
Ut  nova  Phasiaca  comprensa  est  nupta  corona,     (28) 
Utque  pater  nuptae  ,  cumque  parente  domus ; 
605  Ut  cruor  Herculeos  abiit  diffusus  in  artus ; 

Corpora  pestiferum  sic  tua  virus  edat . 
—  Qua  sua  Penthaliden  proles  est  ulta  Lycurgum, 
Haec  maneat  teli  te  quoque  plaga  novi. 
Utque  Milo  robur  diducere  fissile  temptes, 
610      Nec  possis  captas  inde  referre  manus . 

Muneribusque  tuis  laedaris  ,  ut  Icarus ,  in  quem 
Intulit  armatas  ebria  turba  manus . 


120  IBIDIS  V.  613-644. 

Quodque  dolore  necis  patriae  pia  filia  fecit, 
Vincula  per  laquei  fac  tibi  gultur  eat. 
615  Obstructoque  famem  patiaris  limine  tecti, 
Ut  legem  poenae  cui  dedit  ipsa  parens . 
Illius  exemplo  violes  simulacra  Minervae , 

Aulidis  a  portu  qui  leve  vertit  iter. 
Naupliadaeve  modo  poenas  pro  crimine  falso 
620      Morte  luas  ,  nec  te  non  meruisse  iuvet . 
—  Aethalon  ut  vita  spoliavit  Isindius  hospes, 

Quem  memor  a  sacris  nunc  quoque  pellit  lon : 
Utque  Melanthea  tenebris  a  caede  latentem 
Prodidit  officio  knninis  ipsa  parfens: 
625  Sic  tua  coniectis  fodianlur  pectora  telis,  (29) 

Sic  precor  auxiliis  impediare  tuis . 
Qualis  equos  pacto  ,  quos  fortis  agebat  Achilles , 

Acta  Phrygi  timido  ,  nox  tibi  talis  eat . 
Nec  tu  quam  Rhesus  somno  meUore  quiescas, 
630      Quam  comites  Rhesi  tum  necis  ,  ante  viae ; 
Quam  quos  cum  Rutulo  morti  Ramnete  dederunl 

Impiger  Hyrtacides  Hyrtacidaeque  comes . 
CUniadaeve  modo  circumdatus  ignibus  atris 
Membra  feras  Stygiae  semicremata  neci. 
635  Utque  Remo  muros  auso  transire  recentes , 
Noxia  sint  capiti  rustica  tela  tuo . 
Denique  Sarmaticas  inter  Geticasque  sagittas 

His  precor  ut  vivas  et  moriare  locis . 
Haec  tibi  tantisper  subito  sint  missa  hbello , 
640      Inmemores  ne  nos  esse  querare  tui . 

Pauca  quidem  ,  fateor  :    sed  di  dent  plura  rogatis , 

Multiplicentque  suo  vota  favore  mea . 
Postmodo  plura  leges  et  nomen  habentia  verum, 
Et  pede  quo  debent  acria  bella  geri. 


EX  PONTO  I.  I  1-32.  121 


EX  PONTO  LIBER  PRIMUS. 
I. 

Naso  Tomitanae  iam  non  novus  incola  terrae  (i) 

Hoc  libi  de  Getico  litore  mittit  opus . 
Si  vacat ,  hospitio  peregrinos  ,  Brute  ,  libellos 

Excipe  ,  dumque  aliquo  ,  quolibet  abde  loco . 
5  Publica  non  audent  intra  monimenta  venire , 

IVe  suus  hoc  illis  clauserit  auctor  iter , 
A !  quotiens  dixi  'certe  nil  turpe  docetis : 

Ite  ,  patet  castis  versibus  ille  locus!' 
Non  tamen  accedunt ,  sed ,  ut  aspicis  ipse  ,  latere 
10      Sub  lare  privato  tutius  esse  putant . 

Quaeris  ,  ubi  hos  possis  nullo  componere  laeso  ? 

Qua  steterant  Artes  ,  pars  vacat  illa  tibi . 
Quid  veniant ,  novitate  roges  fortasse  sub  ipsa. 

Accipe,  quodcumque  est;  dummodo  non  sit  amor. 
15  Invenies  ,  quamvis  non  est  miserabilis  index , 

INon  minus  hoc  illo  triste  ,  quod  ante  dedi . 
Rebus  idem  ,  titulo  differt ;  et  epistola  ,  cui  sit 

Non  occultato  nomine  missa  ,  docet . 
Nec  vos  hoc  vultis  :    sed  nec  prohibere  potestis , 
20      Musaque  ad  invitos  officiosa  venit. 

Quidquid  id  est,  adiunge  meis.    nihil  impedit  ortos  (2) 

Exule  servalis  legibus  Urbe  frui . 
Quod  metuas  non  est .    Antoni  scripta  leguntur , 

Doctus  et  in  promptu  scrinia  Brutus  habet . 
25  Nec  me  nominibus  furiosus  confero  tantis : 

Saeva  deos  contra  non  tamen  arma  tuli . 
Denique  Caesareo  ,  quod  non  desiderat  ipse, 

Non  caret  e  nostris  ullus  honore  liber . 
Si  dubitas  de  me  ,  laudes  admitte  deorum , 
30      Et  carmen  dempto  nomine  sume  meum . 
Adiuvat  in  bello  pacatae  ramus  olivae : 

Proderit  auctorem  pacis  habere  nihil? 


122  EX  PONTO 

Cum  foret  Aeneae  cervix  siibiecta  parenti, 

Dicitur  ipsa  viro  flamma  dedisse  viam: 
35  Fert  liber  Aeneaden  ,  et  non  iter  omne  patebit  ? 

At  patriae  pater  hic  ,  ipsius  ille  fuit . 
Ecquis  ita  est  audax  ,  ut  limine  cogat  abire 

lactantem  Pharia  tinnula  sistra  manu? 
Ante  deum  Matrem  cornu  tibicen  adunco 
40      Cum  canit ,  exiguae  quis  stipis  aera  negat? 
[Scimus  ab  imperio  fieri  nil  tale  Dianae : 

Unde  tamen  vivat ,  vaticinator  habet .] 
[Ipsa  niovent  animos  superorum  numina  nostros , 

Turpe  nec  est  tali  creduhtate  capi.] 
45  En ,  ego  pro  sistro  Phrygiique  foramine  buxi         (3) 

Gentis  Iiileae  nomina  sancta  fero . 
Vaticinor  moneoque  :    locum  date  sacra  ferenti ! 

Non  mihi ,  sed  magno  poscitur  ille  deo . 
Nec  quia  vel  merui ,  vel  sensi  principis  iram , 
50      A  nobis  ipsum  nolle  putate  coli. 

Vidi  ego  linigerae  numen  violasse  fatentem 

Isidis  Isiacos  ante  sedere  focos . 
Alter  ,  ob  huic  similem  privatus  lumine  culpam , 

Clamabat  media  se  meruisse  via . 
55  Talia  caelestes  fieri  praeconia  gaudent , 

Ut  sua  quid  valeant  numina  ,  teste  probent . 
Saepe  levant  poenas  ereptaque  lumina  reddunt, 

Cum  bene  peccati  paenituisse  vident. 
Paenitet ,  o  !    si  quid  miserorum  creditur  uUi , 
60      Paenitet ,  et  facto  torqiieor  ipse  meo . 

Cumque  sit  exilium  ,  magis  est  mihi  culpa  dolori : 

Estque  pati  poenam  ,  quam  meruisse  ,  minus . 
Ut  mihi  di  faveant ,  quibus  est  manifestior  ipse : 

Poena  potest  demi ,  culpa  perennis  erit . 
65  [Mors  faciet  certe ,  ne  sim  ,  cum  venerit ,  exul : 

Ne  non  peccarim  ,  mors  quoque  non  faciet .] 
[Non  igitur  mirum  ,  si  mens  mea  tabida  facta 

De  nive  manantis  more  liquescit  aquae .] 
Estur  ut  occulta  vitiata  teredine  navis,  (*) 


I.  I  33—11  25.  123 

70      Aequorei  scopulos  ut  cavat  unda  salis; 
Roditur  ut  scabra  positum  robigine  ferrum, 

Conditus  ut  tineae  carpitur  ore  liber: 
Sic  mea  perpeluos  curarum  pectora  morsus, 
Fine  quibus  nullo  conficiantur  ,  habent . 
75  Nec  prius  bi  mentem  stimuli ,  quam  vita  relinquet ; 
Quique  dolet ,  citius  quam  dolor  ipse  cadet . 
Hoc  mihi  si  superi,  quorum  sumus  omnia,  credent, 

Forsitan  exigua  dignus  habebor  ope, 
Inque  locum  Scythico  vacuum  mutabor  ab  arcu . 
80      PIus  isto  ,  duri ,  si  precer  ,  oris  ero  . 

11. 

Maxime  ,  qui  tanti  mensuram  nominis  imples 

Et  geminas  animi  nobilitate  genus  : 
Qui  nasci  ut  posses  ,  quamvis  cecidere  trecenti, 
Non  omnis  Fabios  abstulit  una  dies : 
5  Forsitan  haec  a  quo  mittatur  epistola  ,  quaeras , 
Quisque  loquar  tecum  ,  certior  esse  velis . 
Ei  mihi !    quid  faciam  ?    vereor  ,  ne  nomine  lecto 
8      Durus  et  aversa  cetera  mente  legas . 
11  Videris  :    audebo  tibi  me  scripsisse  fateri 


Qui ,  cum  me  poena  dignum  graviore  fuisse  (S) 

Confitear ,  possum  vix  graviora  pati . 
15  Hostibus  in  mediis  interque  pericula  versor, 
Tamquam  cum  patria  pax  sit  adempta  mihi: 
Qui ,  morlis  saevo  geniinent  ut  vulnere  causas, 

Omnia  vipereo  spicula  felle  linunt . 
His  eques  insfructus  perterrita  moenia  lustrat 
20      More  lupi  clausas  circueuntis  oves : 
At  simul  intentus  nervo  levis  arcus  equino , 
Vincula  semper  habens  inresoluta ,  canet, 
Tecta  rigent  fixis  veluli  vallata  sagittis, 
Portaque  vix  firma  summovet  arma  sera. 
25  Adde  loci  faciem  nec  fronde  nec  arbore  laeti, 


124  EX  PONTO 

.Et  quod  iners  hiemi  continuatur  hiemps. 
Hic  me  pugnantem  cum  frigore  cumque  sagittis 

Cumque  meo  fato  quarta  fatigat  hiemps . 
Fine  carent  lacrimae  ,  nisi  cum  stupor  obstitit  illis , 
30      Et  similis  morti  pectora  torpor  habet. 
Felicem  Nioben  ,  quamvis  tot  funera  vidit , 
Quae  posuit  sensum  ,  saxea  facta  ,  mali ! 
Vos  quoque  feUces,  quarum  clamantia  fratrem 
Cortice  velavit  popuius  ora  novo . 
35  Ille  ego  sum ,  lignum  qui  non  admittar  in  ullum :     (6> 
IUe  ego  sum  ,  frustra  qui  lapis  esse  velim . 
[Ipsa  Medusa  oculis  veniat  licet  obvia  nostris, 

Amittet  vires  ipsa  Mediisa  suas .] 
Vivimus ,  ut  numquam  sensu  careamus  amaro , 
40      Et  gravior  longa  fit  mea  poena  mora . 
Sic  inconsumptum  Tityi  semperque  renascens 
Non  perit ,  ut  possit  saepe  perire  ,  iecur . 
At ,  puto  ,  cum  requies  medicinaque  publica  curae 
Somnus  adest ,  sohtis  nox  venit  orba  malis . 
45  Somnia  me  terrent  veros  imitantia  casus , 
Et  vigilant  sensus  in  mea  damna  mei . 
Aut  ego  Sarmaticas  videor  vitare  sagittas, 

Aut  dare  captivas  ad  fera  vincla  manus . 
Aut  ubi  decipior  meUoris  imagine  somni , 
50      Aspicio  patriae  tecta  relicta  meae . 

Et  modo  vobiscum  ,  qiios  sum  veneratus ,  amici , 

Et  modo  cum  cara  coniuge  muila  loquor. 
Sic  ubi  percepta  est  brevis  et  non  vera  voluptas, 
Peior  ab  admonitu  fit  status  iste  boni . 
55  Sive  dies  igitur  caput  hoc  miserabile  cernit,      ^ 
Sive  pruinosi  Noctis  aguntur  equi, 
Sic  mea  perpetuis  liquefiunt  pectora  curis, 

Ignibus  admotis  ut  nova  cera  solet . 
Saepe    precor    mortem  ,   mortem    quoque    deprecor 

idem ,  0) 

60      Ne  mea  Sarmaticum  contegat  ossa  sohim . 
Cum  subit ,  Augusti  quae  sit  clementia ,  credo 


I.  II  26—97.  -  125 

Mollia  naufragiis  litora  posse  dari. 
Ciim  video  ,  quam  sint  mea  fata  tenacia  ,  frangor ; 
Spesque  levis  niagno  victa  timore  cadit. 
65  Nec  tamen  iilterius  quicquam  sperove  precorve , 
Quam  male  mutato  posse  carere  loco . 
Aut  hoc  ,  aut  nihil  est ,  pro  me  temptare  modeste 

Gratia  quod  salvo  vestra  pudore  queat . 
Suscipe  ,  Romanae  facundia  ,  Maxime  ,  linguae 
70      Difficilis  causae  mite  patrocinium . 

Est  mala  ,  confiteor  :    sed  te  bona  fiet  agente : 

Lenia  pro  misera  fac  modo  verba  fuga . 
Nescit  enim  Caesar ,  quamvis  deus  omnia  norit, 
Ultimus  hic  qua  sit  condicione  locus . 
75  Magua  tenent  illud  numen  moUmina  rerum ; 
Haec  est  caelesti  pectore  cura  minor . 
Nec  vacat ,  in  qua  sint  positi  regione  Tomitae , 

Quaerere  ,  finitimo  vix  loca  nota  Getae  : 
Aut  quid  Sauromalae  faciant,  quid  lazyges  acres, 
80      Cultaque  Oresteae  Taurica  terra  deae: 

Quaeque  aliae  gentes,  ubi  frigore  constitit  Hister,  (s) 

Dura  meant  celeri  terga  per  amnis  equo . 
Maxima  pars  hominum  nec  te  ,  pulcherrima  ,  curat , 
Roma  ,  nec  Ausonii  militis  arma  timet. 
85  Dant  illis  animos  arcus  plenaeque  pharetrae 
Quamque  libet  longis  cursibus  aptus  equus, 
Quodque  sitim  didicere  diu  tolerare  famemque, 

Quodque  sequens  nullas  hostis  habebit  aquas . 
Ira  viri  mitis  non  me  misisset  in  istam, 
90      Si  satis  haec  illi  nota  fuisset  humus . 

Nec  me  ,  nec  quemquam  Romanum  gaudet  ab  hoste , 

Meque  minus  ,  vitam  cui  dabat  ipse  ,  capi . 
Noluit ,  ut  poterat ,  minimo  me  perdere  nutu . 
Nil  opus  est  ullis  in  mea  fata  Getis . 
95  Sed  neque  ,  cur  morerer  ,  quicquam  mihi  comperit 

actum , 
Et  minus  infestus  ,  quam  fuit ,  esse  potest . 
Tunc  quoque  nil  fecit ,  nisi  quod  facere  ipse  coegi : 


126  EX  PONTO 

Paene  etiam  merito  parcior  ira  meo  est . 
Di  faciant  igitur  ,  qiioriim  iustissimus  ipse  est , 
100      Alma  nihil  maius  Caesare  terra  ferat: 

[Utque  (liu  sub  eo  sic  sit  sub  Caesare  terra, 

Perque  manus  huius  tradita  gentis  eat .] 
At  tu  tam  placido ,   quam   nos   quoque   sensimus 

ilkim ,  (9) 

ludice  pro  lacrimis  ora  resolve  meis  . 
105  Non  petito ,  ut  bene  sit ;  sed  uti  male  tutius ,  utque 
Exilium  saevo  distet  ab  hoste  meum : 
Quamque  dedere  mihi  praesentia  numina  vitam , 

Non  adimat  stricto  squalidus  enso  Getes: 
Denique  ,  si  moriar ,  subeam  pacatius  arvum , 
110      Ossa  nec  a  Scythica  noslra  premantur  humo , 
Nec  male  compositos  ,  ut  scilicet  exsule  dignum , 

Bistonii  cineres  ungula  pulset  equi: 
Et  ne  ,  si  superest  aliquis  post  funera  sensus , 
Terreat  et  manes  Sarmatis  umbra  meos . 
115  Caesaris  haec  animum  poterant  audita  movere, 
Maxime ,  movissent  si  tamen  ante  tuum . 
Vox  ,  precor ,  Augustas  pro  me  tua  molHat  aures , 

Auxilio  trepidis  quae  solet  esse  reis: 
Adsuetaque  tibi  doctae  dulcedine  linguae 
120      Aequandi  superis  pectora  flecte  viri . 

Non  tibi  Theromedon  crudusque  rogabitur  Atreus, 

Quique  suis  homines  pabuia  fecit  equis: 
Sed  piger  ad  poenas  princeps  ,  ad  praemia  velox , 
Quique  dolet ,   quotiens  cogitur  esse  ferox . 
125  Qui  vicit  semper  ,  victis  ut  parcere  posset,  (lo) 

Clausit  et  aeterna  civica  beila  sera : 
Multa  metu  poenae  ,  poena  qui  pauca  coercet, 

Et  iacit  invita  fulmina  rara  manu . 
Ergo  tam  placidas  orator  missus  ad  aures, 
130      Ut  propior  patriae  sit  fuga  nostra  ,  roga . 
Ille  ego  sum  ,  qui  te  colui ,  quem  festa  solebat 

Inter  convivas  mensa  videre  tuos: 
IUe  ego  ,  qui  duxi  vestros  Hymenaeon  ad  ignes , 


I.  II  98— m  14.  127 

Et  cecini  fausto  carmina  digna  toro : 
135  Cuiiis  te  solitum  memini  laudare  libellos 
Exceptis  ,  domino  qui  nocuere  suo : 
Cui  tua  nonnumquam  miranti  scripta  legebas: 

Ille  ego  ,  de  vestra  cui  data  nupta  domo  est . 
Hanc  probat  et  primo  dilectam  semper  ab  aevo 
140      Est  inter  comites  Marcia  censa  suas, 
Inque  suis  habuit  matertera  Caesaris  ante : 

Quarum  iudicio  siqua  probata  ,  proba  est . 
Ipsa  sua  melior  fama  ,  laudantibus  istis , 
Claudia  divina  non  eguisset  ope . 
145  Nos  quoque  praeteritos  sine  labe  peregimus  annos : 
Proxima  pars  vitae  transilienda  meae . 
Sed  de  me  ut  sileam ,  coniunx  mea  sarcina  vestra 

est :  (11) 

Non  potes  hanc  salva  dissimulare  fide . 
Confugit  haec  ad  vos  ,  vestras  amplectitur  aras  — 
150      lure  venit  cultos  ad  sibi  quisque  deos  — 
Flensque  rogat ,  precibus  lenito  Caesare  vestris , 
Busta  sui  fiant  ut  propiora  viri . 

III. 

Hanc  tibi  Naso  tuus  mittit ,  Rufine  ,  salutem : 

Qui  miser  est ,  ulli  si  suus  esse  polest . 
Reddita  confusae  nuper  solacia  menti 

Auxilium  nostris  spemque  tulere  malis. 
5  Utque  Machaoniis  Poeantius  artibus  heros 

Lenito  medicam  vulnere  sensit  opem , 
Sic  ego  mente  iacens  et  acerbo  saucius  ictu 

Admonitu  coepi  fortior  esse  tuo : 
Et  iam  deficiens  sic  ad  tua  verba  revixi, 
10      Ut  solet  infuso  vena  redire  mero . 

Non  tamen  exhibuit  tantas  facundia  vires, 

Ut  mea  sint  dictis  pectora  sana  tuis . 
Ut  multum  demas  nostrae  de  gurgite  curae, 

Non  minus  exhausto  quod  superabit ,  erit . 


128  EX  PONTO 

15  Tempore  ducetur  longo  fortasse  cicatrix ; 
Horrent  admotas  vulnera  cruda  manus . 
Non  est  in  medico  semper ,  relevetur  ut  aeger .    (12) 

Interdum  docta  plus  valet  arte  malum . 
Cernis  ,  iit  e  moUi  sanguis  pulmone  reraissus 
20      Ad  Stygias  certo  limite  ducat  aquas. 
Afferat  ipse  licet  sacras  Epidaurius  herbas. 

Sanabit  nulla  vulnera  cordis  ope . 
Tollere  nodosam  nescit  medicina  podagram, 
Nec  formidatis  auxiliatur  aquis . 
25  Cura  quoque  interdum  nulla  medicabilis  arte,  — 
Aut ,  ut  sit ,  longa  est  extenuanda  mora . 
Cum  bene  firmarunt  animum  praecepta  iacentem, 

Sumptaque  sunt  nobis  pectoris  arma  tui, 
Rursus  amor  patriae  ratione  valenlior  omni 
30      Quod  tua  fecerunt  scripta  ,  retexit  opus . 
Sive  pium  vis  hoc  ,  sive  hoc  muliebre  vocari, 

Confiteor  misero  molle  cor  esse  mihi. 
Non  dubia  est  Ithaci  prudentia  ;  sed  tamen  optat 
Fumum  de  patriis  posse  videre  focis . 
35  Nescio  qua  natale  solum  dulcedine  cunctos 
Ducit ,  et  inmemores  non  sinit  esse  sui . 
Quid  melius  Roma  ?    Scythico  quid  frigore  peius  ? 

Huc  tamen  ex  illa  barbarus  urbe  fugit. 
Cum  bene  sit  clausae  cavea  Pandione  natae,  (i3) 

40      Nititur  in  silvas  illa  redire  suas. 
Adsuetos  tauri  saltus  ,  adsueta  leones  — 

Nec  feritas  illos  impedit  —  antra  petunt. 
Tu  tamen  exilii  morsus  e  pectore  nostro 
Fomentis  speras  cedere  posse  tuis . 
45  Effice  ,  vos  ipsi  ne  tam  mihi  sitis  amandi, 
Talibus  ut  levius  sit  caruisse  malum . 
At ,  puto  ,  qua  fueram  genitus  ,  tellure  carenti 

In  tamen  humano  contigit  esse  loco . 
Orbis  in  extremi  iaceo  desertus  harenis, 
50      Fert  ubi  perpetuas  obruta  terra  nives . 

Non  ager  hic  pomum ,  non  dulces  educat  herbas , 


I.  III  15-88.  129 

Non  salices  ripa  ,  robora  monte  virent . 
Neve  fretum  laudes  terra  magis  ,  aequora  semper 

Ventorum  rabie  solibus  orba  tument. 
55  Quocumque  aspicies  ,  campi  cuitore  carentes 

Vastaque  ,  quae  nemo  vindicet ,  arva  iacent . 
Hostis  adest  dextra  laevaque  a  parte  timendus, 

Vicinoque  metu  terret  utrumque  latus . 
Allera  Bistonias  pars  est  sensura  sarissas: 
60      Allera  Sarmatica  spicula  missa  manu . 

I  nunc  et  veterum  nobis  exempla  virorum,  (W) 

Qui  forti  casum  mente  tulere,  refer, 
Et  grave  magnanimi  robur  mirare  Rutili 

Non  usi  reditus  condicione  dati . 
65  Smyrna  virum  tenuit ,  non  Pontus  et  hostica  tellus , 

Paene  minus  nullo  Smyrna  petenda  loco . 
Non  doluit  patria  Cynicus  procul  esse  Sinopeus ; 

Legit  enim  sedes  ,  Attica  terra ,  tuas . 
Arma  Neoclides  qui  Persica  contudit  armis, 
70      Argolica  primam  sensit  in  urbe  fugam . 
Pulsus  Aristides  patria  Lacedaemona  fugit, 

Inter  quas  dubium  ,  quae  prior  esset ,  erat . 
Caede  puer  facta  Patroclus  Opunta  reliquit, 

Thessalicamque  adiit  hospes  Achillis  humum . 
75  Exul  ab  Haemonia  Pirenida  cessit  ad  undam , 

Quo  duce  trabs  Colcha  sacra  cuciuTit  aqua . 
Liquit  Agenorides  Sidonia  moenia  Cadmus, 

Poneret  ut  muros  in  meliore  loco  . 
Venit  ad  Adrastum  Tydeus  Calydone  fugatus, 
80      Et  Teucrum  Veneri  grata  recepit  humus . 
Quid  referam  veteres  Romanae  gentis  ,  apud  quos 

Exulibus  tellus  ultima  Tibur  erat  ? 
Persequar  ut  cunctos,  nulli  datus  omnibus  aevis    (i5) 

Tam  procul  a  patria  est  horridiorve  locus. 
85  Quo  magis  ignoscat  sapientia  vestra  dolenti, 

Qui  facit  ex  diclis  non  ita  multa  tuis .  — 

Nec  tamen  infitior  ,  si  possint  nostra  coire 

Vulnera  ,  praeceptis  posse  coire  tuis . 

OVID     III.  9 


130  EX  PONTO 

Sed  vereor  ,  ne  me  frustra  servare  labores , 
90      Neu  iuver  admota  perditus  aeger  ope . 

Nec  loquor  haec  ,  quia  sit  maior  prudentia  nobis ; 

Sed  sum  quam  medico  notior  ipse  mihi . 
Ut  tamen  hoc  ita  sit ,  munus  tua  grande  voluntas 

Ad  me  pervenit ,  consuliturque  boni . 

IIII. 

lam  mihi  deterior  canis  aspergitur  aetas, 
lamque  meos  vultus  ruga  seniUs  arat: 
lam  vigor  et  quasso  languent  in  corpore  vires ; 
Nec  ,  iuveni  lusus  qui  placuere  ,  iuvant . 
5  Nec  ,  si  me  subito  videas  ,  agnoscere  possis : 
Aetatis  facta  est  tanta  ruina  meae . 
Confiteor  facere  hoc  annos :   sed   et  altera  causa  est 

Anxietas  animi  continuusque  labor . 
Nam  mea  per  longos  siquis  mala  digerat  annos, 
10      Crede  mihi ,  Pylio  Nestore  maior  ero . 

Cernis,  ut  in  duris  —  et  quid  bove  firmius?  — 

arvis  (is) 

Fortia  taurorum  corpora  frangat  opus. 
Ouae  numquam  vacuo  solita  est  cessare  novali, 
Fructibus  assiduis  lassa  senescit  humus . 
15  Occidet ,  ad  circi  siquis  certamina  semper 
Non  intermissis  cursibus  ibit  equus . 
Firma  sit  illa  Hcet ,  solvetur  in  aequore  navis , 
Quae  numquam  liquidis  sicca  carebit  aquis . 
Me  quoque  debiUtat  series  inmensa  malorum, 
20      Ante  meum  tempus  cogit  et  esse  senem. 
Otia  corpus  alunt ,  animus  quoque  pascitur  illis : 

Inmodicus  contra  carpit  utrumque  labor . 
Aspice  ,  in  has  partis  quod  venerit  Aesone  natus , 
Quam  laudem  a  sera  posteritate  ferat. 
25  At  labor  illius  nostro  leviorque  minorque  est , 
Si  modo  non  verum  nomina  magna  premunt. 
Ille  est  in  Pontum  Pelia  mittente  profectus, 


I.  m  89-v  2.  131 

Qui  vix  Thessaiiae  fine  limendus  erat . 
Caesaris  ira  milii  nocuit  ,  quem  solis  ab  ortu 
30      Solis  ad  occasus  utraque  terra  tremit. 

[lunctior  Haemonia  est  Ponto  ,   quam  Roma  sit 

Histro ; 
Et  brevius  ,  quam  nos ,  ille  peregit  iter .] 
Ille  habuit  comites  primos  telluris  Achivae:  (i7) 

At  nostram  cuncti  destituere  fugam . 
35  Nos  fragili  ligno  vastum  sulcavimus  aequor : 
Quae  tulit  Aesoniden  ,  densa  carina  fuit . 
Nec  mihi  Tiphys  erat  rector  ,  nec  Agenore  natus 
Quas  fugerem  ,  docuit,  quas  sequererque  vias. 
IUum  tutata  est  cum  Pallade  regia  luno : 
40      Defendere  meum  numiua  nuUa  caput. 
Illum  furtivae  iuvere  Cupidinis  artes ; 

Quas  a  me  vellem  non  didicisset  Amor . 
Ille  domum  rediit :  nos  his  moriemur  in  arvis , 
Perstiterit  laesi  si  gravis  ira  dei . 
45  Durius  est  igitur  nostrum ,  fidissima  coniunx , 
IUo  ,  quod  subiit  Aesone  natus  ,  onus . 
Te  quoque  ,   quam   iuvenem  discedens  Urbe  reliqui , 

Credibile  est  nostris  insenuisse  malis. 
0 !  ego  ,  di  faciant ,  talem  te  cernere  possim , 
50      Caraque  mutatis  oscula  ferre  comis ; 

Amplectique  meis  corpus  non  pingue  lacerlis, 

Et  'gracile  hoc  fecit'  dicere  'cura  mci :' 
Et  narrare  meos  flenti  flens  ipse  labores, 
Sperato  numquam  conloquioque  frui, 
55  Turaque  Caesaribus  cum  coniuge  Caesare  digna , 
Dis  veris  ,  memori  debita  ferre  manu !  (is) 

Memnonis  hanc  utinam  ,  lenito  principe ,  mater 
Quam  primum  roseo  provocet  ore  diem! 

V. 

llle  tuos  quondam  non  ultimus  inter  amicos, 
Ut  sua  verba  legas ,  iMaxime  ,  Naso  rogat . 

9* 


132  EX  PONTO 

In  quibus  ingenium  desiste  requirere  nostrum, 
Nescius  exilii  ne  videare  mei. 
5  Cernis  ,  ut  ignavum  corrumpant  otia  corpus , 
Ut  careant  vitio  ,  si  moveantur  ,  aquae . 
Et  milii  siquis  erat  ducendi  carminis  usus , 
Deficit ,  estque  minor  factus  inerte  situ . 
Haec  quoque  ,  quae  legitis  ,  siquid  mihi ,  Maxime , 

credis , 
10      Scribimus  invita  vixque  coacta  manu . 
Non  libet  in  talis  animum  contendere  curas, 

Nec  venit  ad  duros  Musa  vocata  Getas. 
Ut  tamen  ipse  vides  ,  luctor  deducere  versum ; 
Sed  non  fit  fato  mollior  ille  meo . 
15  Cum  relego  ,  scripsisse  pudet ,  quia  plurima  cerno 
Me  quoque  ,  qui  feci ,  iudice  digna  lini . 
Nec  tamen  emendo  .    labor  hic  quam  scribere  maior, 

Mensque  pati  durum  sustinet  aegra  nihil . 
Sciiicet  incipiam  iima  mordacius  uti, 
20      Et  sub  iudicium  singula  verba  vocem? 
Torquet  enim  fortuna  parum ,  nisi  Lissus  in 

Hebrum  (i9) 

Confluat ,  et  frondes  saltibus  addat  Atho? 
Parcendum  est  animo  miserabile  vulnus  habenti . 
Subducunt  oneri  colla  perusta  boves . 
25  At ,  puto  ,  fructus  adest ,  iustissima  causa  laborum, 
Et  sata  cum  multo  fenore  reddit  ager? 
Tempus  ad  hoc  nobis  ,  repetas  licet  omnia  ,   nullum 
Profuit  —  atque  utinam  non  nocuisset !  —  opus . 
Cur  igitur  scribam  ,  miraris  ?  miror  et  ipse , 
30      Et  tecum  quaero  saepe  ,  qiiid  inde  petam . 
An  populus  vere  sanos  negat  esse  poetas? 
Sumque  fides  huius  maxima  vocis  ego? 
Qui  ,  sterili  totiens  cum  sim  deceptus  ab  arvo , 
Damnosa  persto  condere  semen  humo . 
35  Scilicet  est  cupidus  studiorum  quisque  suorum , 
Tempus  et  adsueta  ponere  in  arle  iuvat . 
Saucius  eiurat  pugnam  gladiator  ,  et  idem 


I.  V  3-74.  133 

Inmemor  antiqui  viilneris  arma  capit . 
Nil  sibi  ciim  pelagi  dicit  fore  naufragus  undis, 
40      Et  ducit  remos  qua  modo  navit  aqua  . 
Sic  ego  constanter  studium  non  utile  servo, 

Et  repeto  ,  noilem  quas  coluisse  deas . 
Quid  potius  faciam  ?  non  sum  ,  qui  segnia  ducam 

Otia  .    mors  nobis  tempus  habetur  iners .  (20) 

45  Nec  iuvat  in  lucem  nimio  marcescere  vino : 

Nec  tenet  incertas  alea  blanda  manus . 
Cum  dedimus  somno  quas  corpus  postulat  horas, 

Quo  ponam  vigilans  tempora  longa  modo? 
Moris  an  oblitus  patrii  contendere  discam 
50      Sarmaticos  arcus  ,  et  trahar  arte  loci  ? 

Hoc  quoque  me  studium  prohibent  adsumere  vires, 

Mensque  magis  gracili  corpore  nostra  valet. 
Cum  bene  quaesieris ,  quid  agam ,  magis  utlle  nll  est 

Artibus  his  ,  quae  nil  utilitatis  habent . 
55  Consequor  ex  illis  casus  oblivia  nostri: 

Hanc  messem  satis  est  si  mea  reddit  humus. 
Gloria  vos  acuat ;  vos  ,  ut  recitata  probentur 

Carmina ,  Pieriis  invigilate  choris . 
Quod  venit  ex  facili ,  satis  est  componere  nobis , 
60      Et  nimis  intenti  causa  laboris  abest. 
Cur  ego  sollicita  poliam  mea  carmina  cura  ? 

An  verear  ,  ne  non  approbet  illa  Getes  ? 
Forsitan  audacter  faciam ,  sed  glorior  Histrum 

Ingenio  nullum  maius  habere  meo . 
65  Hoc,  ubi  vivendum  est,  satis  est,  si  consequor  arvo, 

Inter  inhumanos  esse  poeta  Getas . 
Quo  mihi ,  diversum  fama  contendere  in  orbem  ?   (2i) 

Quem  fortuna  dedit ,  Roma  sit  ille  locus . 
Hoc  mea  contenta  est  infeUx  Musa  theatro : 
70      Sic  merui ,  magni  sic  voluere  dei . 

Nec  reor  hinc  istuc  nostris  iter  esse  hbellis, 

Quo  boreas  pinna  deficiente  venit . 
Dividimur  caelo ;  quaeque  est  procul  urbe  Quirini, 

Aspicit  hirsulos  comminus  Ursa  Getas . 


134  EX  PONTO 

75  Per  tantiim  terrae  ,  tot  aquas  vix  credere  possum 
Indicium  studii  trahsiluisse  mei . 
Finge  legi ,  quodque  est  mirabile ,  finge  placere : 

Auctorem  certe  res  iuvat  ista  nihil . 
Quid  tibi ,  si  calida  ,  prosit ,  laudere  Syene , 
80      Aut  ubi  Taprobanen  Indica  cingit  aqua? 
[Altius  ire  libet  ?    si  te  distantia  longe 

Pleiadum  laudent  signa  ,  quid  inde  feras  ?] 

Sed  neque  pervenio  scriptis  mediocribus  isluc, 

Famaque  cum  domino  fugit  ab  Urbe  suo . 

85  Vosque,  quibus  perii,  tunc  cum  mea  fama  sepulta  est, 

Nunc  quoque  de  nostra  morte  tacere  reor . 

VI. 

Ecquid  ,  ut  audisti  —  nam  te  diversa  tenebat 
Terra  —  meos  casus  ,  cor  tibi  triste  fuit  ? 
Dissimules  metuasque  licet ,  Graecine  ,  fateri ; 
Si  bene  te  novi ,  triste  fuisse  liquet . 
5  Non  cadit  in  mores  feritas  inamabiUs  istos , 

Nec  minus  a  studiis  dissidet  illa  tuis .  22) 

Arlibus  ingenuis  ,  quarum  tibi  maxima  cura  est , 

Pectora  mollescunt  asperitasque  fugit . 
Nec  quisquam  meUore  fide  complectitur  iUas, 
10      Qua  sinit  officium  militiaeque  labor . 

Certe  ego  cum  primum  potui  sentire  quid  essem ,  — 

Nam  fuit  attonito  mens  mihi  nuUa  diu  — 
Hoc  quoque  fortunae  sensi ,  quod  amicus  abesses , 
Qui  mihi  praesidium  grande  futurus  eras . 
15  Tecum  tunc  aberant  aegrae  solacia  mentis, 
Magnaque  pars  animi  consiUique  mei . 
At  nunc ,  quod  superest ,  fer  opem ,  precor  ,  eminus 

unam , 
AUoquioque  iuva  pectora  noslra  tuo, 
Quae  ,  non  mendaci  si  quicquam  credis  amico , 
20      StuUa  magis  dici ,  quam  scelerata  ,  decet . 
Nec  breve  ,  nec  tutum  ,  peccati  quae  sit  origo , 


I.  V  75-Vl  54.  135 

Scribere  .    tractari  viilnera  iiostra  timent . 
Oualicumque  modo  mihi  sint  ea  facta  ,  rogare 
Desine  .    non  agites  ,  siqua  coire  velis . 
25  Quidquid  id  est  ,  ut  non  facinus  ,  sic  culpa  vocanda 

est. 
Omnis  an  in  magnos  culpa   deos  scelus  est? 
Spes  igitur  menti  poenae  ,  Graecine  ,  levandae 

Non  est  ex  toto  nulla  relicta  meae . 
Haec  dea ,  cum  fugerent  sceleratas  numina  terras ,  (23) 
30      In  dis  invisa  sola  remansit  humo . 

Haec  facit ,  ut  vivat  fossor  quoque  compede  vinctus , 

Liberaque  a  ferro  crura  futura  putet . 
Haec  facit ,  ut  ,  videat  cum  terras  undique  nulias, 
Naufragus  in  mediis  brachia  iactet  aquis . 
35  Saepe  aUquem  soUers  medicorum  cura  reliquit, 
Nec  spes  huic  vena  deficiente  cadit . 
Carcere  dicuntur  clausi  sperare  salutem, 

Atque  aliquis  pendens  in  cruce  vota  facit. 
Haec  dea  quam  muUos  laqueo  sua  coUa  ligantis 
40      Non  est  proposita  passa  perire  nece ! 
Me  quoque  conantem  gladio  finire  dolorem 

Arguit ,  iniecta  continuitque  manu , 
'Ouid'que  'facis  ?   lacrimis  opus  est ,  non  sanguine ,' 

dixit 
'Saepe  per  has  flecti  principis  ira  solet.' 
45  Quamvis  est  igitur  meritis  indebita  nostris, 
Magna  tamen  spes  est  in  bonitate  dei . 
Qui  ne  difficihs  mihi  sit ,  Graecine  ,  precare , 

Confer  et  in  votum  tu  quoque  verba  meum . 
Inque  Tomitana  iaceam  tumuialus  harena, 
50      Si  te  non  nobis  ista  vovere  liquet . 

Nam  prius  incipient  turris  vitare  columbae ,  • 

Antra  ferae  ,  pecudes  gramina ,  mergus  aquas ,  (24) 
Quam  male  se  praestet  veteri  Graecinus  amico . 
Non  ita  sunt  fatis  omnia  versa  meis ! 


136  EX  PONTO 


VII. 


Littera  pro  verbis  tibi ,  Messaline  ,  saliitem 

Quam  legis  ,  a  saevis  attulit  usque  Getis . 
Indicat  auctorem  locus  ?    an  ,  nisi  nomine  lecto , 

Haec  me  Nasonem  scribere  verba  latet? 
5  Ecquis  in  extremo  positus  iacet  orbe  tuorum , 

Me  tamen  excepto  ,  qui  precor  esse  tuus  ? 
Di  procul  a  cunctis ,  qui  te  venerantur  amantque, 

Huius  notitiam  gentis  habere  velint. 
Nos  satis  est  inter  glaciem  Scythicasque  sagiltas 
10      Vivere  :    si  vita  est  mortis  habenda  genus . 
Nos  premat  aut  bello  tellus  ,  aut  frigore  caelum, 

Truxque  Getes  armis ,  grandine  pungat  hiems : 
Nos  habeat  regio  nec  pomo  feta  nec  uvis, 

Et  cuius  nullum  cesset  ab  hoste  latus . 
15  Cetera  sit  sospes  cultorum  turba  tuorum, 

In  quibus ,  ut  populo  ,  pars  ego  parva  fui . 
Me  miserum  ,  si  tu  verbis  offenderis  istis , 

Nosque  negas  ulla  parle  tuisse  tuos! 
[Idque  sit  ut  verum  ,  mentito  ignoscere  debes . 
20      Nil  demit  laudi  gloria  nostra  tuae . 

Quis  se  Caesaribus  notus  non  fingit  amicum? 

Da  veniam  fasso  ,  tu  mihi  Caesar  eras .] 
Nec  tamen  inrumpo  ,  quo  non  licet  ire  :   satisque 

eSt,  (25) 

Atria  si  nobis  non  patuisse  negas. 
25  Utque  tibi  fuerit  mecum  nihil  amplius  ,  uno 

Nempe  salularis ,  quam  prius  ,  ore  minus , 
Nec  tuus  est  genitor  nos  infitiatus  amicos, 

Hortator  studii  causaque  faxque  mei: 
Cui  nos  et  lacrimas ,  supremum  in  funere  munus , 
30      Et  dedimus  medio  scripta  canenda  foro. 
Adde  quod  est  frater  ,  tanto  tibi  iunctus  amore , 

Quantus  in  Atridis  Tyndaridisque  fuit : 
Is  me  nec  comitem  nec  dedignatus  amicum  est : 

Si  tamen  haec  illi  non  nocitura  putas. 


I.  Yii  1-70.  137 

35  Si  miniis  ,  hac  quoqiie  me  mendacem  parte  fatebor . 
Clausa  mihi  potius  tota  sit  ista  domus . 
Sed  neque  claudenda  est ,  et  nulla  potentia  vires 

Praestandi ,  nequid  peccet  amicus  ,  habet . 
Et  tamen  ut  cuperem  culpam  quoque   posse  negari, 
40      Sic  facinus  nemo  nescit  abesse  mihi. 
Quod  nisi  delicti  pars  excusabilis  esset, 

Parva  relegari  poena  futura  fuit. 
Ipse  sed  hoc  vidit ,  qui  pervidet  omnia  ,  Caesar , 
Stultitiam  dici  crimina  posse  mea : 
45  Quaque    ego    permisi ,    quaque    est    res    passa , 

pepercit ,  (26) 

Usus  et  est  modice  fulminis  igne  sui. 
Nec  vitam  ,  nec  opes  ,  nec  ademit  posse  reverti , 

Si  sua  per  vestras  victa  sit  ira  preces . 
At  graviter  cecidi .    quid  enim  mirabile  ,  siquis 
50      A  love  percussus  non  leve  vulnus  haljet? 
Ipse  suas  etiam  vires  inhiberet  Achilles, 
Missa  gravis  ictus  Pelias  hasta  dabat . 
ludicium  nobis  igitur  cum  vindicis  adsit, 
Non  est  cur  tua  me  ianua  nosse  neget. 
55  Culta  quidem  ,  fateor  ,  citra  ,  quam  debuit ,  illa  est : 
Sed  fuit  in  fatis  hoc  quoque  ,  credo  ,  meis .  , 

Ni  claudum  officium  sensit  domus  altera  nostrum, 

Hic  ,  illic  ,  veslro  sub  lare  semper  eram ; 
Quaeque  tua  est  pietas  ,  ut  te  non  excolat  ipsum , 
60      lus  aliquod  tecum  fratris  amicus  habet. 

Quid  quod  ,  ut  emeritis  referenda  est  gratia  semper, 

Sic  esl  fortunae  promeruisse  tuae . 
[Quod  si  permittis  nobis  suadere  ,  quid  optes , 
Ut  des  ,  quam  reddas  ,  plura  ,  precare  deos!] 
65  Idque  facis  ,  quantumque  licet  meminisse  ,  solebas 
Officii  causam  pluribus  esse  pati . 
Quo  libet  in  numero  me,  Messaline  ,  repone, 
Sim  modo  pars  vestrae  non  aliena  domus  r 
Et  mala  Nasonem  ,  quoniam  meruisse  videtur,      (27) 
70      Si  non  ferre  doles  ,  at  meruisse  dole . 


138  EX  PONTO 


VIII. 


A  tibi  dilecto  missam  Nasone  salutem 

Accipe  ,  pars  animae  magna  ,  Severe  ,  meae . 
Neve  roga  ,  quid  agam .    si  persequar  omnia  ,  flebis : 

Summa  satis  nostri  si  tibi  nota  mali . 
5  Vivimus  assiduis  expertes  pacis  in  armis , 

Dura  pharetrato  bella  movente  Geta . 
Deque  tot  expulsis  sum  miles  in  exule  solus: 

Tuta  ,  neque  invideo  ,  cetera  turba  latet . 
Quoque  magis  nostros  venia  dignere  libelios, 
10      Haec  in  procinctu  carmina  facta  leges . 
Stat  vetus  urbs  ,  ripae  vicina  binominis  Histri , 

Moenibus  et  positu  vix  adeunda  loci . 
Caspios  Aegisos  ,  de  se  si  credimus  ipsis , 

Condidit ,  et  proprio  nomine  dixit  opus . 
15  Hanc  ferus  ,  Odrysiis  inopino  Marte  peremptis , 

Cepit ,  et  in  regem  sustulit  arma  Getes . 
Ille  memor  magni  generis  ,  virlute  quod  auget , 

Protinus  innumero  milite  cinctus  adest. 
Nec  prius  abscessit ,  merita  quam  caede  nocentum 

20  

At  tibi  ,  rex  aevo  ,  detur  ,  fortissime  nostro ,         (28) 

Semper  honorata  sceptra  tenere  manu . 
Teque,  quod  et  praesto  est  —  quid  enim  tibi  plenius 

optem?  — 

Martia  cum  magno  Caesare  Roma  probet . 
25  Sed  memor  unde  abii ,  queror ,  o  iocunde  sodalis , 

Accedant  noslris  saeva  quod  arma  malis . 
Ut  careo  vobis ,  Scythicas  detrusus  in  oras, 

Quattuor  aulumnos  Pleias  orta  facit. 
Nec  tu  credideris  urbanae  commoda  vitae 
30      Quaerere  Nasonem :  quaerit  et  illa  tamen . 
Nam  modo  vos  animo  dulces  reminiscor  amici , 

Nunc  mihi  cum  cara  coniuge  nata  subit : 
Aque  domo  rursus  pulchrae  loca  vertor  ad  Urbis , 

Cunclaque  mens  oculis  pervidet  usa  suis . 


I.  vm  1—70.  139 

35  Nunc  fora,  nunc  aedes,  nunc  marmore  tecta  theatra, 
Nunc  subit  aequala  porlicus  omnis  humo . 
Gramina  nunc  Campi  pulchros  spectantis  in  hortos, 

Stagnaque  et  euripi ,  Virgineusque  Hquor . 
At ,  puto  ,  sic  Urbis  misero  est  erepta  vohiptas , 
40      Quohbet  ut  saltcm  rure  frui  Uceat? 
Non  meus  amissos  animus  desiderat  agros , 

Ruraque  PaeUgno  conspicienda  solo , 
Nec  quos  piniferis  positos  in  colhbus  hortos         (29) 
Spectat  Flaminiae  Clodia  iuncta  viae, 
45  Quos  ego  nescio  cui  colui ,  quibus  ipse  solebam 
Ad  sata  fontanas ,  nec  pudet ,  addere  aquas : 
Sunt  ubi,  si  vivunt,  nostra  quoque  consita  quaedam, 

Sed  non  et  nostra  poma  legenda  manu . 
Pro  quibus  amissis  utinam  contingere  possit 
50      Hic  saltem  profugo  glaeba  colenda  mihi! 
Ipse  ego  pendentis  ,  hceat  modo  ,  rupe  capeHas , 

Ipse  velim  baculo  pascere  nixus  oves . 

Ipse  ego  ,  ne  sohtis  insistant  pectora  curis, 

Ducam  ruricolas  sub  iuga  curva  boves, 

55  Et  discam  Getici  quae  norunt  verba  iuvenci, 

Adsuetas  illis  adiciamque  minas . 

Ipse  manu  capulum  pressi  moderalus  aratri 

Experiar  mota  spargere  semen  humo . 
Nec  dubitem  longis  purgare  hgonibus  herbas, 
60      Et  dare  iam  sitiens  quas  bibat  hortus,  aquas.     — 
Unde  sed  hoc  nobis,  minimum  quos  inter  et  hostem 

Discrimen  murus  clausaque  porta  facit? 
At  tibi  nascenti ,  quod  toto  pectore  laetor , 
Nerunt  fatales  fortia  fila  deae . 
65  Te  modo   campus  habet ,  densa  modo  porticus 

umbra :  (so) 

Nunc  ,  in  quo  ponis  tempora  rara ,  forum . 
Umbria  nunc  revocat ,  nec  non  Albana  potentem 

Appia  ferventi  ducit  in  arva  rota . 
Forsitan  hic  oples  ,  ut  iustam  supprimat  iram 
70      Caesar ,  et  hospitium  sit  tua  villa  meum . 


140  EX  PONTO 

A!  nimiiim  est,  quod,  amice,  petis .  moderatius  opta, 

Et  voti  quaeso  contrahe  vela  tui . 
Terra  velim  propior  nullique  obnoxia  bello 

Detur  ;  erat  nostris  pars  bona  dempta  malis . 

VIIII. 

Quae  mihi  de  rapto  tua  venit  epistola  Celso, 

Protinus  est  lacrimis  umida  facta  meis. 
Quodque  nefas  dictu ,  fieri  nec  posse  putavi , 

Invitis  oculis  littera  lecta  tua  est. 
5  Nec  quicquam  ad  nostras  pervenit  acerbius  aures 

Ut  sumus  in  Ponto  ,  perveniatque ,  precor . 
Ante  meos  oculos  tamquam  praesentis  imago 

Haeret ,  et  extinctum  vivere  fingit  amor . 
Saepe  refert  animus  lusus  gravitate  carentes, 
10      Seria  cum  liquida  saepe  peracta  fide . 

NuIIa  tamen  subeunt  mihi  tempora  densius  illis, 

Quae  vellem  vitae  sunima  fuisse  meae, 
Cum  domus  ingenti  subito  mea  lapsa  ruina  (3i) 

Concidit  in  domini  procubuitque  caput. 
15  AfFuit  ille  mihi ,  cum  me  pars  magna  reliquit, 

Maxime  !    fortunae  nec  fuit  ipse  comes . 
Illum  ego  non  aliter  flentem  mea  funera  vidi, 

Ponendus  quam  si  frater  in  igne  foret. 
Haesit  in  amplexu  consolatusque  iacentem  est, 
20      Cumque  meis  lacrimis  miscuit  usque  suas. 
0 !  quotiens  vitae  custos  invisus  amarae 

Continuit  promptas  in  mea  fata  manus ! 
0 !  quotiens  dixit  'placabilis  ira  deorum  est : 

Vive  ,  nec  ignosci  tu  tibi  posse  nega.' 
25  Vox  tamen  illa  fuit  celeberrima  ,   'respice  ,  quantum 

Debeat  auxilium  Maximus  esse  tibi . 
Maximus  incumbet ,  quaque  est  pietate  ,  rogabit, 

Ne  sit  ad  extremum  Caesaris  ira  tenax : 
Cumque  suis  fratris  vires  adhibebit ,  et  omnem, 
30      Quo  levius  doleas  ,  experietur  opem .' 


I.  vm  71— X  8.  141 

Haec  niihi  verba  malae  minuerunt  taedia  vitae . 

Quae  tu  ne  fuerint ,  Maxime  ,  vana ,  cave . 
Hiic  quoque  venturum  mihi  se  iurare  volebat, 

Non  nisi  te  longae  ius  sibi  dante  viae . 
35  Nam  tua  non  alio  coluit  penetraha  ritu ,  132) 

Terrarum  dominos  quam  coUs  ipse  deos . 
Crede  mihi ,  multos  habeas  cum  dignus  amicos , 

Non  fuit  e  multis  quolibet  ille  minor . 
Si  modo  non  census  nec  clarum  nomen  avorum, 
40      Sed  probitas  magnos  ingeniumque  facit . 
lure  igitur  lacrimas  Celso  Hbamus  adempto, 

Cum  fugerem  ,  vivo  quas  dedit  ille  mihi : 
Carmina  iure  damus  raros  testantia  mores, 

Ut  tua  venturi  nomina  ,  Celse  ,  legant . 
45  Hoc  est ,  quod  possim  Geticis  tibi  mittere  ab  arvis : 

Hoc  solum  est,  istic  quod  liquet  esse  meum . 
Funera  non  polui  comitare  ,  nec  ungere  corpus : 

Aque  tuis  toto  dividor  orbe  rogis . 
Qui  potuit ,  quem  tu  pro  numine  vivus  habebas , 
50      Praestitit  officium  Maximus  omne  tibi . 
Ille  tibi  exequias  et  magni  funus  honoris 

Fecit ,  et  in  geUdos  versit  amoma  sinus , 
Diluit  et  lacrimis  maerens  unguenta  profusis, 

Ossaque  vicina  condita  texit  humo . 
55  Qui  quoniam  extinctis  quae  debet ,   praestat  amicis, 

Et  nos  extinctis  adnumerare  potest. 

X. 

Naso  suo  profugus  mittit  tibi ,  Flacce  ,  sahitem :  ;33) 

Mittere  rem  siquis  ,  qua  caret  ipse ,  potest . 
Longus  enim  curis  vitiatum  corpus  amaris 

Non  patitur  vires  languor  habere  suas . 
5  Nec  dolor  uUus  adest ,  nec  febribus  uror  anheUs , 

Et  peragit  soUti  vena  tenoris  iter . 
Os  hebes  est ,  posilaeque  movent  fastidia  mensae, 

Et  queror  ,  invisi  cum  venit  liora  cibi . 


142  EX  PONTO 

Qiiod  mare  ,  quod  telliis ,  appone  ,  qiiod  educat  aer , 
10      Nil  ibi ,  quod  nobis  esuriatur  ,  erit . 

Nectar  et  ambrosiam ,  lalices  epulasque  deorum, 

Det  mihi  formosa  nava  luventa  manu, 

Non  tamen  exacuet  torpens  sapor  ille  palatum, 

Stabit  et  in  stomacho  pondus  inerte  diu . 

15  Haec  ego  non  ausim  ,  cum  sint  verissima  ,  cuivis 

Scribere  ,  delicias  ne  mala  nostra  vocet . 

Scilicet  is  status  est ,  ea  rerum  forma  mearum, 

Deliciis  etiam  possit  ut  esse  locus ! 
Delicias  illi  precor  has  contingere  ,  siquis 
20      Ne  mihi  sit  levior  Caesaris  ira  ,  timet . 

Is  quoque,  qui  gracili  cibus  est  in  corpore,  somnus, 

Non  alit  officio  corpus  inane  suo . 
Sed  vigilo  ,  vigilantque  mei  sine  fine  dolores,       (34) 
Quorum  materiam  dat  locus  ipse  milii. 
25  Vix  igitur  possis  visos  agnoscere  vuitus , 

Qiioque  ierit ,  quaeras  ,  qui  fuit  ante  color . 
Parvus  in  exiies  sucus  mihi  pervenit  artus, 

Membraque  sunt  cera  paliidiora  nova. 
Non  haec  inmodico  contraxi  damna  Lyaeo ; 
30      Scis  ,  mihi  quam  solae  paene  bibantur  aquae . 
Non  epulis  oneror  :    quarum  si  tangar  amore , 

Est  tamen  in  Geticis  copia  nuUa  locis. 

Nec  vires  adimit  Veneris  damnosa  vohiptas: 

Non  solet  in  maestos  illa  venire  toros. 

35  Unda  locusque  nocent  et  causa  valentior  istis, 

Anxietas  animi ,  quae  mihi  semper  adest . 

Hanc  nisi  tu  pariter  simili  cum  fratre  levares, 

Vix  mens  tristitiae  nostra  tulisset  onus . 
Vos  estis  fracto  tellus  non  dura  phaselo : 
40      Quamque  negant  multi ,  vos  mihi  fertis  opem . 
Ferte  ,  precor  ,  semper  ,  quia  semper  egebimus  illa , 
Caesaris  offensum  dum  mihi  numen  erit. 
.  ^     Qui  meritam  nobis  minuat ,  non  finiat  iram , 
^"'^   Suppliciter  vestros  quisque  rogate  deos. 


I.  X  9— II.  I  33.  143 

LIBER  SECUNDUS.  (35) 

I. 

Huc  quoque  Caesarei  pervenit  fama  triumphi, 

Languida  quo  fessi  vix  venit  aura  noti . 
Nii  fore  dulce  mihi  Scythica  regione  putavi: 

lam  minus  hic  odio  est ,   quam  fuit  ante ,  locus . 
5  Tandem  ahquid  pulsa  curarum  nuhe  serenum 

Vidi ,  fortunae  verba  dedique  meae . 
Noht  ut  ulla  mihi  contingere  gaudia  Caesar, 

Veile  potest  cuivis  haec  tamen  una  dari . 
Di  quoque  ,  ut  a  cunctis  hilari  pietate  colantur, 
10      Tristitiam  poni  per  sua  festa  iubent. 

Denique  ,  quod  certus  furor  est  audere  faleri , 

Hac  ego  laetitia  ,  si  vetet  ipse  ,  fruar . 
luppiter  utilibus  quotiens  iuvat  imbribus  agros, 

Mixta  tenax  segeti  crescere  lappa  solet . 
15  Nos  quoque  frugiferum  sentimus  inutiiis  herba 

Nuraen  ,  et  invita  saepe  iuvamur  ope . 
Gaudia  Caesareae  mentis  pro  parte  virili 

Sunt  mea  :    privati  nil  habet  iiia  domus . 
Gratia  ,  fama  ,  tibi !  per  quam  spectata  triumphi 
20      Incluso  mediis  est  mihi  pompa  Getis. 

Indice  te  didici ,  nuper  visenda  coisse  (36) 

Innumeras  gentes  ad  ducis  ora  sui : 
Quaeque  capit  vastis  inmensum  moenibus  orbem, 

Hospitiis  Romam  vix  habuisse  locum  . 
25  Tu  niihi  narrasti ,  cum  multis  lucibus  ante 

Fuderit  assiduas  nubilus  auster  aquas, 
Numine  caelesti  solem  fulsisse  serenum, 

Cum  populi  vultu  conveniente  die . 
Atque  ita  victorem  cum  magnae  vocis  honore 
30      Bellica  laudatis  dona  dedisse  viris, 
Claraque  sumpturum  pictas  insignia  vestes 

Tura  prius  sanctis  inposuisse  focis, 
luslitiamque  sui  caste  placasse  parentis 


144  EX  PONTO 

Illo  ,  quo  templiim  pectore  semper  habet . 
35  Quaque  ierit ,  felix  adiectum  plausibus  omen , 

Saxaque  roralis  erubuisse  rosis. 
Protinus  argento  versos  imitantia  muros 

Barbara  cum  pictis  oppida  lata  viris, 
Fluminaque  et  montes  et  in  altis  proelia  silvis 
40      Armaque  cum  telis  in  strue  mixta  sua, 
Deque  tropaeorum  ,  quod  sol  incenderit ,  auro 

Aurea  Romani  tecta  fuisse  fori . 
Totque  tulisse  duces  caplivis  addita  collis  (37) 

Vincula ,  paene  hostis  quot  satis  esse  fuit . 
45  Maxima  pars  horum  vitam  veniamque  tulerunt , 

In  quibus  et  belli  summa  caputque  Bato . 
Cur  ego  posse  negem  minui  mihi  numinis  iram, 

Cum  videam  mitis  hostibus  esse  deos? 
PertuUt  hic  idem  nobis  ,  Germanice  ,  rumor , 
50      Oppida  sub  titulo  nominis  isse  tui, 

Atque  ea  te  conlra  nec  muri  mole ,  nec  armis, 

Nec  satis  ingenio  tuta  fuisse  loci. 
Di  tibi  dent  annos  !    a  te  nam  cetera  sumes , 

Sint  modo  virtuti  tempora  longa  tuae . 
55  Quod  precor,  eveniet.   sunt  quiddam  oracula  vatum : 

Nam  deus  optanti  prospera  signa  dedit. 
Te  quoque  victorem  Tarpeias  scandere  in  arces 

Laeta  coronatis  Roma  videbit  equis . 
Maturosque  pater  nati  spectabit  honores, 
60      Gaudia  percipiens  ,  quae  dedit  ipse  suis . 
lam  nunc  haec  a  me  ,  iuvenum  belloque  togaque 

Maxime  ,  dicta  tibi  vaticinante  nota . 
Hunc  quoque  carminibus  refei*am  fortasse  triumphuni, 

Sufficiet  nostris  si  modo  vita  malis ; 
65  Imbuero  Scythicas  si  non  prius  ipse  sagittas,        (3S) 

Abstuleritque  ferox  hoc  caput  ense  Getes . 
Quae  si  me  salvo  dabitur  tua  laurea  templis, 

Omina  bis  dices  vera  fuisse  mea. 


II.  I  34— n  37.  145 

n. 

IUe  domus  vestrae  primis  venerator  ab  annis, 

Pulsus  ad  Euxini  Naso  sinistra  freti, 
Mittit  ab  indomitis  hanc  ,  Messaline  ,  salutem , 
Quam  solitus  praesens  est  tibi  ferre ,  Getis . 
5  Ei  mibi !    quid  lecto  vultus  tibi  nomine  non  est 
Qui  fuit ,  et  dubitas  cetera  perlegere  ? 
Perlege  ,  nec  mecum  pariter  mea  verba  relega : 

Urbe  licet  vestra  versibus  esse  meis . 
Non  ego  concepi ,  si  Pelion  Ossa  tulisset, 
10      Clara  mea  tangi  sidera  posse  manu; 
Nec  nos  Enceladi  dementia  castra  secuti 

In  rerum  dominos  movimus  arma  deos: 
Nec ,  quod  Tydidae  temeraria  dextera  fecit , 
Numina  sunt  telis  ulla  petita  meis . 
15  Est  mea  culpa  gravis  ,   sed  quae   me  perdere  solum 
Ausa  slt ,  et  nullum  maius  adorta  nefas . 
Nil  nisi  non  sapiens  possum  timidusque  vocari: 

Haec  duo  sunt  animi  nomina  vera  mei. 
Esse  quidem  fateor  meritam  post  Caesaris  iram    (39) 
20      Difficilem  precibus  te  quoque  iure  meis; 
Quaeque  tua  est  pietas  in  tolum  nomen  luli, 

Te  laedi ,  cum  quis  laeditur  inde  ,  putas . 
Sed  licet  arma  feras  et  vulnera  saeva  mineris, 
Non  tamen  efficies  ,  ut  timeare  mihi . 
25  Puppis  Achaemeniden  Graium  Troiana  recepit : 
Profuit  et  Myso  Pelias  hasta  duci. 
Confugit  inlerdum  templi  violator  ad  aram, 
Nec  petere  offensi  numinis  horret  opem  . 
Dixerit  hoc  aUquis  tutum  non  esse  .    fatemur . 
30      Sed  non  per  placidas  it  mea  puppis  aquas. 
Tuta  petant  alii  .    fortuna  miserrima  luta  est 
32      Nam  timor  eventus  deterioris  abest . 
35  Qui  rapitur 

Porrigit  spinas  duraquae  saxa 
[Accipitremque  timens  pennis  trepidantibus  ales 
oviD.  m.  10 


146  EX  PONTO 

Audet  ad  humanos  fessa  venire  sinus . 
Nec  se  vicino  dubitat  committere  tecto, 
40      Quae  fugit  infestos  territa  cerva  canes .] 
Da  ,   precor  ,   accessum   lacrimis  ,   mitissime , 

nostris ,  (40) 

Nec  rigidam  timidis  vocibus  obde  forem ; 
Verbaque  nostra  favens  Romana  ad  numina  perfer, 
Non  tibi  Tarpeio  culta  Tonante  minus. 
45  Mandatique  mei  legatus  suscipe  causam : 

Nulla  meo  quamvis  nomine  causa  bona  est. 
lam  prope  depositus  ,  certe  iam  frigidus  aeger 

Servatus  per  te  ,  si  modo  servor ,  ero . 
Nunc  tua  pro  lassis  nitatur  gratia  rebus, 
50      Principis  aeterni  quam  tibi  praestat  amor . 
Nunc  tibi  et  eloquii  nitor  ille  domesticus  adsit, 

Quo  poteras  trepidis  utilis  esse  reis . 
Vivit  enim  in  vobis  facundi  lingua  parentis, 
Et  res  heredem  repperit  illa  suum . 
55  Hanc  ego  ,  non  ut  me  defendere  temptet ,  adoro : 
Non  est  confessi  causa  tuenda  rei . 
Num  tamen  excuses  erroris  origine  factum, 

An  nihil  expediat  tale  movere  ,  vide . 
Vulneris  id  genus  est ,   quod   cum  sanabile  non  sit, 
60      Non  contrectari  tutius  esse  puto. 

Lingua  ,  sile  .    non  est  uUra  narrabile  quicquam  . 

Posse  veUm  cineres  obruere  ipse  meos . 

Sic  igitur  ,  quasi  me  nullus  deceperit  error ,         (4i) 

Verba  fac  ,  ut  vita ,  quam  dedit  ipse  ,  fruar . 

65  Cumque  serenus  erit  ,  vultusque  remiserit  illos, 

Qui  secum  terras  imperiumque  movent: 

Exiguam  ne  me  praedam  sinat  esse  Getarum, 

Detque  solum  miserae  mite  ,  precare  ,  fugae . 
Tempus   adest  aptum  precibus  .    valet  ipse  videtque 
70      Quas  fecit  vires  ,  Roma  ,  valere  tuas . 
Incolumis  coniunx  sua  pulvinaria  servat: 

Promovet  Ausonium  filius  imperium : 
Praeterit  ipse  suos  animo  Germanicus  annos. 


II.  n  38—110.  147 

Nec  vigor  est  Drusi  nobiiitate  minor . 
75  Adde  nurus  neptesque  pias  natosque  nepotum 
Ceteraque  Augustae  membra  valere  domus; 
Adde  Iriumphatos  modo  Paeonas  ,  adde  quieti 

Subdita  montanae  brachia  Dalmatiae . 
Nec  dedignata  est  abiectis  lilyris  armis  (42) 

80      Caesareum  famulo  vertice  ferre  pedem . 
Ipse  super  currum  placido  spectabilis  ore 

Tempora  Phoebea  virgine  nexa  tulit. 
Quem  pia  vobiscum  proles  comitavit  euntem, 
Digna  parente  suo  nominibusque  datis; 
85  Fratribus  adsimihs  ,  quos  proxima  templa  tenentis 
Divus  ab  excelsa  luhus  aede  videt. 
His  Messalinus  ,  quibus  omnia  cedere  debent , 

Primum  laetitiae  non  negat  esse  locum . 
Quidquid  ab  his  superest ,  venit  in  certamen  amoris : 
90      Hac  hominum  nulli  parte  secundus  erit . 
Hanc  colet  ante  diem ,  nova  qua  decreta  merenti 

Venit  honoratis  laurea  digna  comis . 
Felices  ,  quibus  o  !    Hcuit  spectare  triumphos 
Et  ducis  ore  deos  aequiperante  frui . 
95  At  mihi  Sauromatae  pro  Caesaris  ore  videndi 
Terraque  pacis  inops  undaque  iuncta  gelu . 
Si  tamen  haec  audis  et  vox  mea  pervenit  istac, 

Sit  tua  mutando  gratia  blanda  loco . 
Hoc  pater  ille  tuus  primo  mihi  cullus  ab  aevo, 
100      Siquid  habet  sensus  umbra  diserta  ,  petit . 

Hoc  petit  et  frater .    quamvis  fortasse  veretur ,     (43) 

Servandi  noceat  ne  tibi  cura  mei . 
Tota  domus  rogat  hoc.     nec  lu  potes  ipse  negare 
Et  nos  in  turbae  parte  fuisse  tuae . 
105  ingenii  certe  ,  quo  nos  male  sensimus  usos , 
Artibus  exceptis  ,  saepe  probator  eras . 
Nec  mea  ,  si  tantum  peccata  novissima  demas, 

Esse  potest  domui  vita  pudenda  tuae . 
Sic  igitur  vestrae  vigeant  penetraha  gentis, 
110      Curaque  sit  superis  Caesaribusque  tui: 

10* 


148  EX  PONTO 

Mite ,  sed  iratum  merito  mihi ,  numen  adora  ^ 

Eximat  ut  Scythici  me  feritate  loci  . 
Difficile  est ,  fateor  .    sed  tendit  in  ardua  virtus , 

Et  talis  meriti  gratia  maior  erit , 
115  Nec  tamen  Aetnaeus  vasto  Polyphemus  in  antro 

Accipiet  voces  Antiphatesve  tuas: 
Sed  placidus  facilisque  parens  veniaeque  paratus, 

Et  qui  fulmineo  saepe  sine  igne  tonat. 
Qui  cum  triste  aliquid  statuit ,  fit  tristis  et  ipse , 
120      Cuique  fere  poenam  suraere  poena  sua  est. 
Victa  lamen  vitio  est  huius  clementia  nostro, 

Venit  et  ad  vires  ira  coacta  suias. 
Qui  quoniam  patria  toto  sumus  orbe  remoti,        (44) 

Nec  licet  ante  ipsos  procubuisse  deos, 
125  Quos  coUs ,  ad  superos  haec  fer  mandata  sacerdos : 

Adde  sed  et  proprias  ad  mea  verba  preces . 
Sic  tamen  haec  templa  ,  si  non  nocitura  putabis . 

Ignosces  .    timeo  naufragus  omne  fretum . 

III. 

Maxime  ,  qui  claris  nomen  virtutibus  aequas , 

Nec  sinis  ingenium  nobiUtate  premi, 
CuUe   mihi  —  quid   enim   status    hic   a   funere 

differt?  - 
Supremum  vitae  tempus  adusque  meae: 
5  Rem  facis  ,  afflictum  non  aversatus  amicum, 
Qua  non  est  aevo  rarior  uUa  tuo . 
Turpe  quidem  dictu ,  sed  —  si  modo  vera  fatemur  — 

Vulgus  amicitias  utiUtate  probat. 
Cura  ,  quid  expediat ,  prius  est ,   quam   quid  sit 

honestum , 
10      Et  cum  fortuna  statque  caditque  fides. 
Nec  facile  invenias  muUis  in  miUbus  unum, 

Virtutem  pretium  qui  putet  esse  sui . 
Ipse  decor,  recte  facti  si  praemia  desint, 
Non  movet ,  et  gratis  paenitet  esse  probum . 


II.  11  111— m  50.  149 

15  [Nec  nisi  qiiod  prodest,  cariim  est,  et,  detrahe  menti 
Spem  fructus  avidae  ,  nemo  petendus  erit .] 
At  reditus  iam  quisque  suos  amat ,  et  sibi  quid  sit  (45) 

Utile  ,  sollicitis  supputat  articulis . 
Iliud  amicitiae  quondam  venerabile  numen 
20      Prostat  et  in  quaestu  pro  meretrice  sedet . 
Quo  magis  admiror  ,  non  ,  ut  torrenlibus  undis, 

Communis  vitii  te  quoque  labe  trahi . 
Diligitur  nemo  ,  nisi  cui  fortuna  secunda  est : 
Quae  simul  intonuit ,  proxima  quaeque  fugat . 
25  En  ego  ,  non  paucis  quondam  munitus  amicis, 
Dum  flavit  velis  aura  secunda  meis, 
Ut  fera  nimboso  tumuerunt  aequora  vento, 

In  mediis  lacera  nave  relinquor  aquis. 
Cumque  aUi  nolint  etiam  me  nosse  videri, 
30      Vix  duo  proiecto  tresve  tulistis  opem. 

Quorum  tu  princeps  .    neque  enim  comes  esse  ,  sed 

auctor , 
Nec  petere  exemphim  ,  sed  dare  dignus  eras . 
Te  ,  nihii  ex  aclo  ,  nisi  non  peccasse  petentem, 
Sponte  sua  prol)itas  officiumque  iuvat . 
35  ludice  te  mercede  caret  per  seque  petenda  est 
Externis  virtus  incomitata  bonis . 
Turpe  putas  abigi ,  quia  sit  miserandus ,  amicum , 

Quodque  sit  infelix  ,  desinere  esse  tuum  .■ 
Mitius  est  lasso  digilum  supponere  mento,  (46) 

40      Mergere  quam  Hquidis  ora  natantis  aquis . 

Cerne  ,  quid  Aeacides  post  mortem  praestet  amico : 

Instar  et  hanc  vitam  mortis  habere  puta . 
Pirithoum  Theseus  Stygias  comitavit  ad  undas: 
A  Stygia  quantum  sors  mea  distat  aqua? 
45  Adfuit  insano  iuvenis  Phoceus  Orestae : 

Et  mea  non  minimum  culpa  furoris  habet . 
Tu  quoque  magnorum  laudes  admitte  virorum , 
Utque  facis  ,  lapso  quam  potes ,  affer  opem . 
Si  bene  te  novi  ,  si  quod  prius  esse  solebas , 
50      Nunc  quoque  es  ,  alque   animi  non   cecidere  tui , 


150  EX  PONTO 

Quo  fortiina  magis  saevit ,  magis  ipse  resistis , 

Utqiie  decet ,  ne  te  vicerit  illa  ,  caves , 
Et  bene  uti  pugnes  ,  bene  pugnans  efficit  hostis . 
Sic  eadem  prodest  causa  nocetque  mihi . 
55  Scilicet  indignum  ,  iuvenis  rarissime ,  ducis 
Te  fieri  comitem  stantis  in  orbe  deae . 
Firmus  es  ,  et  quoniam  non  sunt  ea  ,  qualia  velles , 

Veia  regis  quassae  qualiacumque  ratis . 
Quaeque  ita  concussa  est ,  ut  iam  casura  putetur, 
60      Restat  adhuc  umeris  fulta  ruina  tuis . 

Ira  quidem  primo  fuerat  tua  iusta  ,  nec  ipso        (47) 

Lenior  ,  ofFensus  qui  mihi  iure  fuit . 
Quique  dolor  pectus  tetigisset  Caesaris  alti, 
lllum  iurabas  protinus  esse  tuum . 
65  Ut  tamen  audita  est  nostrae  tibi  cladis  origo , 
Diceris  erratis  ingemuisse  meis . 
Tum  tua  me  primum  solari  littera  coepit 
Et  laesum  flecti  spem  dare  posse  deum . 
.  Movit  amicitiae  tum  te  constantia  longae, 
70      Ante  tuos  ortus  quae  mihi  coepta  fuit, 
Et  quod  eras  aliis  factus  ,  mihi  natus  amicus , 

Quodque  tibi  in  cunis  oscula  prima  dedi. 
Quod  cum  vestra  domus  teneris  mihi  semper  ab 

annis 
Culta  sit ,  esse  vetus  me  tibi  cogit  onus . 
75  Me  tuus  ille  pater ,  Latiae  facundia  linguae, 
Quae  non  inferior  nobilitate  fuit, 
Primus ,  ut  auderem  committere  carmina  famae , 

Impulit .    ingenii  dux  fuit  ille  mei . 
Nec  ,  quo  sit  primum  nobis  a  tempore  cultus, 
80      Contendo  fratrem  posse  referre  tuum. 

Te  tamen  ante  omnis  ita  sum  conplexus  ,  ut  unus 

Quolibet  in  casu  gratia  nostra  fores. 
Ullima  me  tecum  vidit  maestisque  cadentes  (48) 

Excepit  lacrimas  Aelhalis  liva  genis : 
85  Cum  tibi  quaerenti ,  num  verus  nuntius  esset, 
Attulerat  culpae  quem  mala  fama  meae. 


n.  rn  51— im  20.  151 

Inter  confessum  dubie  dubieque  negantem 
Haerebam  ,  pavidas  dante  timore  notas , 
Exemploque  nivis  ,  quam  mollit  aquaticus  auster , 
90      Gutta  per  attonitas  ibat  oborta  genas . 

Haec  igitur  referens  et  quod  mea  crimina  primi 

Erroris  venia  posse  latere  vides, 
Respicis  antiquum  lassis  in  rebus  amicum , 
Fomentisque  iuvas  vulnera  nostra  tuis . 
95  Pro  quibus  optandi  si  nobis  copia  fiat , 

Tam  bene  promerito  commoda  mille  precor . 
Sed  si  sola  milii  dentur  tua  vota  ,  precabor , 

Ut  tibi  sit  salvo  Caesare  salva  parens. 
Haec  ego  ,  cum  faceres  altaria  pinguia  ture , 
100      Te  solitum  memini  prima  rogare  deos . 

IIII. 

Accipe  conloquium  gelido  Nasonis  ab  Histro, 

Attice,  iudicio  non  dubitande  meo . 
Ecquid  adhuc  remanes  memor  infelicis  amici, 

Deserit  an  partis  languida  cura  suas? 
5  Nou  ita  di  niihi  sunt  tristes ,  ut  credere  possim  («) 

Fasque  putem  iam  te  non  meminisse  mei . 
Ante  oculos  nostros  tua  nunc  ,  tua  semper  imago , 

Et  videor  vultus  mente  videre  tuos . 
Seria  multa  mihi  tecum  conlata  recordor, 
10      Nec  data  iocundis  tempora  pauca  iocis . 
Saepe  citae  longis  visae  sermonibus  horae , 

Saepe  fuit  hrevior  ,  quam  mea  verba  ,  dies . 
Saepe  tuas  venit  factum  modo  carmen  ad  auris 

Et  nova  iudicio  subdita  Musa  tuo  est . 
15  Quod  tu  laudaras  ,  populo  placuisse  putabam . 

Hoc  pretium  curae  dulce  recentis  erat. 
Utque  meus  hma  rasus  liber  esset  amici, 

Non  semel  admonitu  facta  litura  tuo  est . 
Nos  fora  viderunt  pariter  ,  nos  porticus  omnis , 
20      Nos  via ,  nos  iunctis  curva  theatra  locis . 


152  EX  PONTO 

Denique  lantus  amor  nobis ,  carissime ,  semper, 

Quantus  in  Aeacide  Nestorideque  fuit. 
Non  ego  ,  si  biberes  securae  pocula  Lethes , 

Excidere  haec  credam  pectore  posse  tuo . 
25  Longa  dies  citius  brumali  sidere  ,  noxque 

Tardior  hiberna  solstitialis  erit, 
Nec  Babylon  aestum,  nec  frigora  Pontus  habebit,  (50) 

Calthaque  Paestanas  vincet  odore  rosas, 
Quam  tibi  nostrarum  veniant  oblivia  rerum. 
30      Non  ita  pars  fati  candida  nulia  mei  est . 
Ne  tamen  haec  dici  possit  fiducia  mendax 

Stultaque  credulitas  nostra  fuisse  ,  cave , 
Constantique  fide  veterem  tutare  sodalem, 

Qua  Ucet  et  quantum  non  onerosus  ero. 

V. 

Condita  disparibus  numeris  ego  Naso  Salano 

Praeposita  misi  verba  salute  meo ; 
Quae  rata  sit  cupio  ,  rebusque  ut  competat  omen , 

Te  precor  a  salvo  possit ,  amice  ,  legi . 
5  Candor ,  in  hoc  aevo  res  intermortua  paene , 

Exigit ,  iit  faciam  talia  vota ,  tuus . 
Nam  fuerim  quamvis  modico  tibi  iunctus  ab  usu , 

Diceris  exiUis  indoluisse  meis: 
Missaque  ab  Euxino  legeres  cum  carmina  Ponto , 
10      lila  tuus  iuvit  quahacumque  favor: 

Optastique  brevem  salvi  mihi  Caesaris  iram, 

Quod  tamen  optari ,  si  sciat ,  ipse  sinat . 
Moribus  ista  tuis  tam  -mitia  vota  dedisti, 

Nec  minus  idcirco  sunt  ea  grata  mihi . 
15  Quoque  magis  moveare  malis,  doctissime,  nostris,(5i) 

Credibile  est  fieri  condicione  loci. 
Vix  hac  invenies  totum  ,  mihi  crede  ,  per  orbem , 

Quae  minus  Augusta  pace  fruatur  humus . 
Tu  tamen  hic  structos  inter  fera  proelia  versus 
20      Et  legis  et  lectos  ore  favente  probas. 


n.  nn  21— V  57.  153 

Ingenioque  meo  ,  vena  quod  paiipere  manat , 

Plaudis  ,  et  e  rivo  flumina  magna  facis . 
Grata  quidem  sunt  haec  animo  suffragia  nostro, 

Vix  sibi  cum  miseros  posse  placere  putas. 
25  Dum  tamen  in  rebus  temptamus  carmina  parvis , 

Materiae  gracili  sufficit  ingenium : 
Nuper  ,  ut  huc  magni  pervenit  fama  triumphi , 

Ausus  sum  tantae  sumere  moHs  opus . 
Obruit  audentem  rerum  gravitasque  nitorque, 
30      ISec  potui  coepti  pondera  ferre  mei . 
Illic  quam  laudes ,  erit  officiosa  voluntas : 

Cetera  materia  debihtata  iacent . 
Qui  si  forte  hber  vestras  pervenit  ad  aures, 

Tutelam  ,  mando  ,  sentiat  ihe  tuam. 
35  Hoc  tibi  facturo  ,  vel  si  non  ipse  rogarem , 

Accedat  cumukis  gratia  nostra  levis . 
Non  ego  laudandus ,  sed  sunt  tua  pectora ,  iacte  (54) 

Et  non  calcata  candidiora  nive : 
Mirarisque  alios  ,  cum  sis  mirabilis  ipse , 
40      Nec  lateant  artes  eloquiumque  tuum . 

Te  iuvenum  princeps  ,  cui  dat  Germania  nomen , 

Participem  studii  Caesar  habere  solet . 
Tu  comes  antiquus  ,  tu  primis  iunctus  ab  annis 

Ingenio  mores  aequiperante  places . 
45  Te  dicente  prius  fit  protinus  impetus  illi: 

Teque  habet ,  elicias  qui  sua  verba  tuis . 
Cum  tu  desisti  mortaliaque  ora  quierunt , 

Tectaque  non  longa  conticuere  mora , 
Surgit  luleo  iuvenis  cognomine  dignus , 
50      Qualis  ab  eois  lucifer  ortus  aquis . 

Dumque  silens  adstat ,  status   est  vultusque  diserti , 

Spemque  decens  doctae  vocis  amictus  habet. 
Mox  ,  ubi  pulsa  niora  est  atque  os  caelesle  solutum, 

Hoc  superos  iures  more  solere  loqui, 
55  Atque  'haec  est'  dicas  'facundia  principe  digna': 

Eloquio  tantum  nobilitatis  inest. 
Huic  tu  cum  placeas  et  vertice  sidera  tangas, 


154  EX  PONTO 

Scripta  tamen  profugi  vatis  habenda  piitas . 
Scilicet  ingeniis  aliqua  est  concordia  iunctis,         (55) 
60      Et  servat  studii  foedera  quisque  sui; 

Rusticus  agricolam ,  miles  fera  bella  gerentem , 

Rectorem  dubiae  navita  puppis  amat. 
Tu  quoque  Pieridum  studio  ,  studiose  ,  teneris, 
Ingenioque  faves  ,  ingeniose  ,  meo . 
65  Distat  opus  nostrum  ,  sed  fontibus  exit  ab  isdem : 
Artis  et  ingenuae  cultor  uterque  sumus . 
[Thyrsus  enim  vobis  ,  gestata  est  laurea  nobis : 

Sed  tamen  ambobus  debet  inesse  calor.] 
Utque  meis  numeris  tua  dat  facundia  nervos, 
70      Sic  venit  a  nobis  in  tua  verba  nitor. 
lure  igitur  studio  confinia  carmina  vestro 

Et  commiUtii  sacra  tuenda  putas . 
Pro  quibus  ut  maneat ,  de  quo  censeris ,  amicus , 
Comprecor  ad  vitae  tempora  summa  tuae, 
75  Succedatque  tuis  orbis  moderator  habenis : 
Quod  mecum  populi  vota  precantur  idem . 

VI. 

Carmine  Graecinum ,  qui  praesens  voce  solebat, 

Tristis  ab  Euxinis  Naso.  salutat  aquis . 
ExuHs  haec  vox  est .    praebet  mihi  iittera  linguam , 

Et  si  non  liceat  scribere  ,  mutus  ero . 
5  Corripis  ,  ut  debes  ,  stulti  peccata  sodalis , 

Et  mala  me  meritis  ferre  minora  doces . 
Vera  facis  ,  sed  sera  ,  meae  convicia  culpae .         (56) 

Aspera  confesso  verba  remitte  reo . 
Cum  poteram  recto  transire  Ceraunia  velo, 
10      Ut  fera  vitarem  saxa  ,  monendus  eram . 
Nunc  mihi  naufragio  quid  prodest  discere  facto, 

Qua  mea  debuerit  currere  cumba  via? 
Rrachia  da  lasso  potius  prendenda  natanti: 

Nec  pigeat  mento  supposuisse  manum . 
15  Idque   facis ,  faciasque  precor  .     sic  mater  et  uxor, 


II.  V  58— vn  11.  155 

Sic  tibi  sint  fratres  totaque  salva  domus : 
Quodque  soles  animo  semper  ,  quod  voce  precari , 

Omnia  Caesaribus  sic  tua  facta  probes . 
Turpe  erit  in  miseris  veteri  tibi  rebus  amico 
20      Auxiiium  nulla  parte  tulisse  tuum : 

Turpe  referre  pedem  ,  nec  passu  stare  tenaci : 

Turpe  laborantem  deseruisse  ratem . 
[Turpe  sequi  casum  et  fortunae  cedere  amicum . 

Et  nisi  sit  felix  ,  esse  negare  suuni .] 
25  Non  ita  vixerunt  Strophio  atque  Agamemnone  nati, 

Non  haec  Aegidae  Pirithoique  fides : 
Quos  prior  est  mirata  ,  sequens  mirabitur  aetas, 

In  quorum  plausus  tota  theatra  sonant . 
Tu  quoque  per  durum  servato  tempus  amico 
30      Dignus  es  in  tantis  nomen  habere  viris . 

Dignus  es,  et,  quoniam  laudem  pietate  mereris,  (57) 

Non  erit  officii  gratia  surda  tui. 
Crede  mihi ,  nostrum  si  non  mortale  futurum  est 

Carmen  ,  in  ore  frequens  posteritatis  eris . 
35  Fac  modo  permaneas  lasso  ,  Graecine  ,  fidelis , 

Duret  et  in  longas  impetus  iste  moras . 
Quae  tu  cum  praestes  ,  remo  tamen  utor  in  aura , 

Nec  nocet  admisso  subdere  calcar  equo  . 

VII. 

Esse  salutatum  vult  te  mea  Uttera  primum 

A  male  pacatis  ,  Attice  ,  missa  Getis . 
Proxima  subsequitur  ,  quid  agas  ,  audire  voluptas , 

Et  si ,  quidquid  agis ,  sit  tibi  cura  mei . 
5  Nec  dubito  quin  sit .     sed   me   tumor  ipse  malorum 

Saepe  supervacuos  cogit  habere  metus  . 
Da  veniam  ,  quaeso  ,  nimioque  ignosce  timori . 

Tranquillas  etiam  naufragus  horret  aquas. 
Qui  semel  est  laesus  fallaci  piscis  ab  hamo, 
10      Omnibus  unca  cibis  aera  subesse  putat. 
Saepe  canem  longe  visum  fugit  agna,  lupumque 


l56  EX  PONTO 

Credit ,  et  Ipsa  suam  nescia  vitat  opem . 
Membra  reformidant  mollem   quoque  saucia  tactum: 
Vanaque  sollicitis  incutit  umbra  metum . 
15  Sic  ego  fortunae  telis  confixus  iniquis  (58) 

Pectore  concipio  nil  nisi  triste  meo . 
lam  mihi  fata  liquet  coeptos  servantia  cursus 

Per  sibi  consuetas  semper  itura  vias : 
Observare  deos ,  nequid  mihi  cedat  amice : 
20      Verbaque  Fortunae  vix  puto  posse  dari . 
Est  illi  curae  me  perdere  .     quaeque  solebat 
Esse  levis  ,  conslans  et  bene  certa  nocet . 
Crede  mihi ,  si  sum  veri  tibi  cognitus  oris , 
Nec  planus  in  nostris  casibus  esse  puter, 
25  Cinyphiae  segetis  citius  numerabis  aristas, 
Altaque  quam  multis  floreat  Hybla  thymis: 
Et  quot  aves  motis  nitantur  in  aere  pennis, 

Quotque  natent  pisces  aequore  ,  certus  eris, 
Quam  tibi  nostrorum  statuatur  summa  laborum, 
30      Quos  ego  sum  terra  ,  quos  ego  passus  aqua . 
Nulla  Getis  toto  gens  est  truculentior  orbe: 

Sed  tamen  hi  nostris  ingemuere  malis . 
Quae  tibi  si  memori  coner  perscribere  versu, 
Ilias  est  fati  longa  fulura  mei. 
35  Non  igitur  vereor  ,  quia  te  rear  esse  verendum , 
Cuius  amor  nobis  pignora  mille  dedit: 
Sed   quia  res   timida  est  omnis  miser ,   et  quia 

longo  est  (59) 

Tempore  laetitiae  ianua  clausa  meae . 
lam  dolor  in  morem  venit  meus  .    utque  caducis 
40      Percussu  crebro  saxa  cavantur  aquis, 
Sic  ego  continuo  fortunae  vulneror  ictu , 

Vixque  habet  in  nobis  iam  nova  plaga  locum . 
Nec  magis  assiduo  vomer  tenuatur  ab  usu, 
Nec  magis  est  curvis  Appia  trita  rotis, 
45  Pectora  quam  mea  sunt  serie  caecata  malorum : 
Et  nihil  inveni ,  quod  mihi  ferret  opem . 
Artibus  ingenuis  quaesita  est  gloria  multis : 


II.  vn  12-84.  157 

Infelix  perii  dotibus  ipse  meis . 
Vita  prior  vitio  caret  et  sine  labe  peracta: 
50      Auxilii  misero  nil  tulit  illa  mihi . 

Culpa  gravis  precibus  donatur  saepe  suorum : 

Omnis  pro  nobis  gratia  muta  fuit. 
Adiuvat  in  duris  aliqua  praesentia  rebus : 

Obruit  hoc  absens  vasta  procella  caput. 
55  Quis  non  horruerit  tacitam  quoque  Caesaris  iram? 

Addita  sunt  poenis  aspera  verba  meis . 
Fit  fuga  temporibus  levior  :    proiectus  in  aequor 

Arcturum  subii  Pleiadumque  minas . 
Saepe  solent  hiemem  placidam  sentire  carinae :     (60) 
60      Non  Ithacae  puppi  saevior  unda  fuit . 

Recta  fides  comitum  poterat  mala  nostra  levare : 

Ditata  est  spoliis  perfida  turba  meis . 
Mitius  exilium  faciunt  loca  :    tristior  ista 

Terra  sub  ambobus  non  iacet  ulla  polis . 
65  Est  aliquid  ,  patriis  vicinum  finibus  esse : 

Ultima  me  tellus ,  ultimus  orbis  habet . 
Praestat  et  exulibus  pacem  tua  laurea  ,  Caesar : 

Pontica  finitimo  terra  sub  hoste  iacet . 
Tempus  in  agrorum  cultu  consumere  dulce  est : 
70      Non  patitur  verti  barbarus  hostis  humum . 
Temperie  caeli  corpusque  animusque  iuvantur: 

Frigore  perpetuo  Sarmatis  ora  riget. 
Est  in  aqua  dulci  non  invidiosa  voluptas: 

Aequoreo  bibitur  cum  sale  mixta  palus . 
75  Omnia  deficiunt .    animus  tamen  omnia  vincit : 

Ille  etiam  vires  corpus  habere  facit. 
Sustineas  ut  onus  ,  nitendum  vertice  pleno  est , 

Aut  flecti  nervos  si  patiere  ,  cades . 
Spes  quoque  ,  posse  mora  mitescere  principis  iram , 
80      V^ivere  ne  nolim  deficiamque  ,  cavet . 

Nec  vos  parva  dalis  pauci  solacia  nobis,  (6i) 

Quorum  spectata  est  per  mala  nostra  fides. 
Coepta  tene,  quaeso,  neque  in  aequore  desere  navem, 

Meque  simul  serva  iudiciumque  tuum . 


158  EX  PONTO 


VIII. 


Redditiis  est  nobis  Caesar  cunr  Caesare  nuper, 

Quos  mihi  misisti ,  Maxime  Cotta  ,  deos . 
Utque  tuum  munus  numerum,  quem  debet,  haberet, 

Est  ibi  Caesaribus  Livia  iuncta  suis . 
5  Argentum  felix  omnique  beatius  auro , 

Quod  ,  fuerit  pretium  cum  rude  ,  numen  habet . 
Non  mihi  divitias  dando  maiora  dedisses, 

Caelitibus  missis  nostra  sub  ora  tribus . 
Est  aliquid ,  spectare  deos  et  adesse  putare , 
10      Et  quasi  cum  vero  numine  posse  loqui. 

Quantum  aveo  ,  redii ,   nec  me  tenet  ullima   tellus , 

Utque  prius  ,  media  sospes  in  Urbe  moror . 
Caesareos  video  vultus ,  vehit  ante  videbam : 

Vix  huius  voti  spes  fuit  ulia  mihi .  ♦ 

15  Utque  salutabam  numen  caeleste  ,  saluto . 

Quod  reduci  tribuas  ,  nil ,  puto  ,  maius  habes . 
Quid  nostris  oculis  nisi  sola  Palatia  desunt? 

Qui  locus  ,  ablato  Caesare  ,  viUs  erit . 
Hunc  ego  cum  spectem  ,   videor  mihi  cernere 

Romam ;  (62) 

20      Nam  patriae  faciem  sustinet  ille  suae . 
Fallor ,  an  irati  mihi  sunt  in  imagine  vultus , 

Torvaque  nescio  quid  forma  minantis  habet? 
Parce  ,  vir  inmenso  maior  virtutibus  orbe , 

lustaque  vindictae  supprime  frena  luae . 
25  Parce  ,  precor  ,  saecU  decus  indelebile  nostri , 

Terrarum  dominum  quem  sua  cura  facit. 
Per  patriae  nomen  ,  quae  te  tibi  carior  ipso  est , 

Per  numquam  surdos  in  tua  vota  deos, 
Perque  tori  sociam ,  quae  par  tibi  sola  reperta  est , 
30      Et  cui  maiestas  non  onerosa  tua  est: 
Perque  tibi  similem  virtutis  imagine  natum, 

Moribus  adgnosci  qui  tuus  esse  potest , 
Perque  tuos  vel  avo  dignos  ,  vel  patre  nepotes , 

Qui  veniunt  magno  per  tua  iussa  gradu: 


II.  vm  1-69.  159 

35  Parte  leva  minima  nostras  et  contrahe  poenas , 

Daque  ,  procul  Scythico  qui  sit  ab  hoste  ,  locum. 
Et  tua  ,  si  fas  est ,  a  Caesare  proxime  Caesar , 

Numina  sint  precibus  non  inimica  meis . 
Sic  fera  quamprimum  pavido  Germania  vultu 
40      Ante  triumphantis  serva  feratur  equos : 

Sic  pater  in  PyUos  ,  Cumaeos  mater  in  annos       (63) 

Vivant ,  et  possis  fiUus  esse  diu . 
Tu  quoque ,  conveniens  ingenti  nupta  marito , 
Accipe  non  dura  suppUcis  aure  preces . 
45  Sic  libi  vir  sospes  ,  sic  sint  cum  prole  nepotes , 
Cumque  bonis  nuribus  quod  peperere  nurus . 
Sic  quem  dira  tibi  rapuit  Germania  Drusum, 

Pars  fuerit  partus  sola  caduca  tui . 
Sic  tibi  mature  fraterni  funeris  ultor 
50      Purpureus  niveis  fiUus  instet  equis. 

Adnuite  o  !    timidis  ,  mitissima  numina  ,  votis  . 

Praesentis  aliquid  prosit  habere  deos . 
Caesaris  adventu  tacta  gladiator  arena 
Exit ,  et  auxilium  non  leve  vulnus  habet . 
55  Nos  quoque  vestra  ,  iuvet ,  quod  ,  qua  Ucet ,  ora 

videmus : 
Intrata  est  superis  quod  domus  una  tribus . 
Felices  ilU  ,  qui  non  simulacra  ,  sed  ipsos , 
Quique  deum  coram  corpora  vera  vident . 
Quod  quoniam  nobis  invidit  inutile  fatum , 
60      Quos  dedit  ars  ,  vultus  effigiemque  colo . 
Sic  homines  novere  deos  ,  quos  arduus  aether 

Occulit ,  et  coUtur  pro  love  forma  lovis . 
Denique  ,  quae  mecum  est  et  erit  sine  fine , 

cavete ,  (64) 

Ne  sit  in  inviso  vestra  figura  loco . 
65  Nam  caput  e  nostra  citius  cervice  recedet, 
Et  patiar  fossis  lumen  abire  genis, 
Quam  caream  raptis  ,  o  pubUca  numina !    vobis . 

Vos  eritis  nostrae  portus  et  ara  fugae . 
Vos  ego  complectar ,  Geticis  si  cingar  ab  armis , 


160  EX  PONTO 

70      Utque  meas  aquilas  ,  vos  mea  signa  sequar . 
Aut  ego  me  fallo  ,  nimiaque  cupidine  ludor , 

Aut  spes  exilii  commodioris  adest. 
Nam  minus  et  minus  est  facies  in  imagine  tristis , 
Visaque  sunt  dictis  adnuere  ora  meis . 
75  Vera  precor  fiant  timidae  praesagia  mentis : 
lustaque  quamvis  est ,  sit  minor  ira  dei . 

VIIII. 

Regia  progenies ,  cui  nobilitatis  origo 

Nomen  in  Eumolpi  pervenit  usque  ,  Coty ! 
Fama  loquax  vestras  si  iam  pervenit  ad  aures, 
Me  tibi  finitimi  parte  iacere  soli: 
5  Supplicis  exaudi ,  iuvenum  mitissime  ,  vocem , 

Quamque  potes ,  profugo  —  nam  potes  —  adfer 

opem . 
Me  fortuna  tibi—  de  qua  quod  non  querar,  hoc  est  — 

Tradidit ,  hoc  uno  non  inimica  mihi . 
Excipe  naufragium  non  duro  htore  nostrum,         (65) 
10      Ne  fuerit  terra  tutior  unda  tua . 

Regia,  crede  mihi,  res  est  succurrere  lapsis, 

Convenit  et  tanto ,  quantus  es  ipse  ,  viro . 
Fortunam  decet  hoc  istam  .     quae  maxima  cum  sit, 
Esse  potest  animo  vix  tamen  aequa  tuo . 
15  Conspicitur  numquam  meliore  potentia  causa, 
Quam  quotiens  vanas  non  sinit  esse  preces. 
Hoc  nitor  iste  tui  generis  desiderat.     hoc  est 

A  superis  ortae  nobilitatis  opus . 
Hoc  tibi  et  Eumolpus ,  generis  clarissimus  auctor , 
20      Et  prior  Eumolpo  suadet  Erichthonius . 
Hoc  tecum  commune  deo  ,  quod  uterque  rogati 

Supphcibus  vestris  ferre  soletis  opem, 
Numquid  erit ,  quare  solito  dignemur  honore 
Numina  ,  si  demas  velle  iuvare  deos? 
25  luppiter  oranti  surdas  si  praebeat  auris , 
Victima  pro  templo  cur  cadat  icta  lovis  ? 


II.  VIII  70— Vllll  63.  161 

Si  pacem  nullam  ponlus  mihi  praestet  eunti, 

Irrita  Neptuno  cur  ego  lura  feram  ? 
Vana  laborantis  si  faliat  vota  coloni, 
30      Accipiat  gravidae  cur  suis  exta  Ceres  ? 

Nec  dabit  intonso  iugulum  caper  hostia  Baccho,  (66) 

Musta  sub  adducto  si  pede  nuUa  fluent . 
Caesar  ut  imperii  moderetur  frena  precamur, 

Tam  bene  quod  palriae  consuUt  ille  suae . 
35  UtiHtas  io;itur  magnos  hominesque  deosque 

Efficit ,  auxiiiis  quoque  favente  suis . 
Tu  quoque  fac  profugo  prosint  tua  castra  iacenti , 

0  Coty  ,  progenies  digna  parente  luo . 
Conveniens  homini  est  hominem  servare  voluptas, 
40      Et  melius  nulla  quaeritur  arte  favor . 

Quis  non  Antiphaten  Laestrygona  devovet?  aut  quis 

Munifici  mores  improbat  Alcinoi? 
Non  tibi  Casandreus  pater  est  gentisve  Pheraeae, 

Quive  repertorem  torruit  arte  sua : 
45  Sed  quam  Marte  ferox  et  vinci  nescius  armis, 

Tam  numquam  ,  facta  pace  ,  cruoris  amans . 
Adde  ,  quod  ingenuas  didicisse  fideliter  artes 

Emoliit  mores  ,  nec  sinit  esse  feros . 
Nec  regum  quisquam  magis  est  instructus  ab  illis, 
50      Mitibus  aut  studiis  tempora  plura  dedit . 
Carmina  testantur  ;  quae  ,  si  lua  nomina  demas, 

Threicium  iuvenem  composuisse  negem . 
Neve  sub  hoc  tractu  vates  foret  unicus  Orpheus ,  (67) 

Bistonis  ingenio  terra  superba  tuo  est. 
55  Utque  tibi  est  animus  ,   cum  res  ita  postulat ,   arma 

Sumere  et  hostili  tingere  caede  manum , 
Alque  ut  es  excusso  iacukim  torquere  lacerto 

Coilaque  velocis  flectere  doctus  equi, 
Tempora  sic  data  sunt  studiis  ubi  iusta  paternis, 
60      Atque  suis  numeris  forte  quievit  opus, 
Ne  tua  marcescant  per  inertis  otia  somnos , 

Lucida  Pieria  tendis  in  astra  via  . 
Haec  quoque  res  aliquid  tecum  mihi  foederis  aflei  t . 

OVID.    III.  11 


162  EX  PONTO 

Eiiisdem  sacri  cultor  iiterque  sumus. 
65  Ad  vatem  vates  orantia  brachia  tendo , 
Terra  sit  exiliis  ut  tua  fida  meis . 
Non  ego  caede  nocens  in  Ponti  litora  veni , 

Mixtave  sunt  nostra  dira  venena  manu  : 
Nec  mea  subiecta  convicta  est  gemma  tabella 
70      Mendacem  linis  imposuisse  notam . 

Nec  quicquam  ,  quod  lege  vetor  committere  ,  feci : 

Est  tamen  his  gravior  noxa  fatenda  mihi . 
Neve  roges,  quae  sit.   stultam  quam  scripsimus  Artem, 
Innocuas  nobis  haec  vetat  esse  manus . 
75  Ecquid  praeterea  peccarim  ,  quaerere  noH,  (68) 

Ut  lateat  sola  culpa  sub  Arte  mea . 
.Quidquid  id  est ,  habuit  moderatam  vindicis  iram, 

Qui  nisi  natalem  nii  mihi  dempsit  humum . 
Hac  quoniam  careo  ,  tua  nunc  vicinia  praestet, 
80      Inviso  possim  tutus  ut  esse  loco . 

X. 

Ecquid  ab  impressae  cognoscis  imagine  cerae 

Haec  tibi  Nasonem  scribere  verba  ,  Macer  ? 
Auctorisque  sui  si  non  est  anuUis  index, 

Cognitane  est  nostra  littera  facta  manu  ? 
5  An  tibi  notitiam  mora  temporis  eripit  horum , 

Nec  repetunt  ocuU  signa  vetusta  tui? 
Sis  Ucet  obUtus  pariter  gemmaeque  manusque, 

Exciderit  tantum  ne  tibi  cura  mei. 
Quam  tu  vel  longi  debes  convictibus  aevi, 
10      Vel  mea  quod  coniunx  non  aUena  tibi, 

Vel  studiis  ,  quibus  es ,  quam  nos,  sapientius  usus, 

Utque  decet ,  nuUa  factus  es  Arte  nocens . 
Tu  canis  aeterno  quidquid  restabat  Homero, 

Ne  careant  summa  Troica  beUa  manu . 
15  Naso  parum  prudens ,  artem  dum  tradit  amandi, 

Doctrinae  pretium  triste  magister  habet. 
Sunt  tamen  inter  se  communia  sacra  poetis,        (69) 


II.  Vllll  G4— X  52.  163 

Diversum  quamvis  quisque  sequamur  iter : 
Quorum   te   memorem ,  quamquam  procul  absumus, 

esse 
20      Suspicor  ,  et  casus  velle  levare  meos . 
Te  duce  magnificas  Asiae  perspeximus  urbes: 

Trinacris  est  oculis  te  duce  nota  meis . 
Vidimus  Aetnaea  caelum  splendescere  flamma, 
Subpositus  monti  quam  vomit  ore  gigans: 
25  Hennaeosque  lacus  et  olentis  stagna  Palici , 
Quaque  suis  Cyanen  miscet  Anapus  aquis . 
Nec  procul  hinc  nympha  est ,   quae ,   dum  fugit 

Elidis  amnem, 
Tecta  sub  aequorea  nunc  quoque  currit  aqua . 
Hic  mihi  labentis  pars  anni  magna  peracta  est . 
30      Eheu !   quam  dispar  est  locus  ille  Getis  ! 

Et  quota  pars  haec  sunt  rerum  ,  quas  vidimus  ambo, 

Te  mihi  iucundas  efficiente  vias! 
Seu  rate  caeruleas  picta  sulcavimus  undas, 
Esseda  nos  agili  sive  tulere  rota : 
35  Saepe  brevis  nobis  vicibus  via  visa  loquendi: 
Pluraque  ,  si  numeres  ,  verba  fuere  gradu  . 
Saepe  dies  sermone  minor  fuit ;  inque  loquendum 

Tarda  per  aestivos  defuit  hora  dies . 
Est  aliquid  ,  casus  pariter  timuisse  marinos ,         (to) 
40      lunctaque  ad  aequoreos  vota  tulisse  deos : 
Et  modo  res  egisse  simul ,  modo  rursus  ab  illis 

Quorum  non  pudeat ,  posse  referre  iocos . 
Haec  tibi  cum  subeant ,  absim  licet ,  omnibus  annis 
Ante  tuos  oculos  ,  ut  modo  visus  ,  ero . 
45  Ipse  equidem  certe  cum  sim  sub  cardine  mundi, 
Qui  semper  liquidis  altior  extat  aquis, 
Te  tamen  intueor  quo  solo  pectore  possum, 

Et  tecum  gelido  saepe  sub  axe  loquor. 
Hic  es  ,  et  ignoras  ;  et  ades  celeberrimus  absens : 
50      Inque  Getas  media  iussus  ab  Urbe  venis . 

Redde  vicem  ,  et ,  quoniam  regio  felicior  ista  est, 
Istic  me  memori  pectore  semper  habe. 

11* 


164  EX  PONTO 


XI. 


Hoc  tibi ,  Rufe  ,  brevi  properatum  tempore  mittit 

Naso  ,  parum  faustae  conditor  Artis  ,  opus : 
Ut ,  quamquam  longe  tolo  sumus  orbe  remoti , 
Scire  tameii  possis  nos  meminisse  tui. 
5  Nominis  ante  mei  venient  oblivia  nobis , 
Peclore  quam  pietas  sit  tua  pulsa  meo  . 
Et  prius  hanc  animam  vacuas  reddemus  in  auras, 

Quam  fiat  meriti  gratia  vana  tui . 
Grande   voco   lacrimas   meritum ,   quibus   ora 

rigabas ,  (7i) 

10      Cum  mea  concreto  sicca  dolore  forent. 
Grande  voco  meritum  maestae  solacia  mentis, 

Cum  pariter  nobis  illa  tibique  dares . 
Sponte  quidem  per  seque  mea  est  laudabilis  uxor: 
Admonitu  melior  fit  tamen  illa  tuo . 
15  Namque  quod  Hermiones  Castor  fuit ,  Hector  luli , 
Hoc  ego  te  laetor  coniugis  esse  meae . 
Quae  ,  ne  dissimilis  tibi  sit  probitate  ,  laborat, 

Seque  tui  vita  sanguinis  esse  probat . 
Ergo  quod  fuerat  stimulis  factura  sine  uUis, 
20      Plenius  auctorem  te  quoque  nancta  facit. 
Acer  et  ad  palmae  per  se  cursurus  honores, 

Si  tamen  horteris  ,  fortius  ibit  equus . 
Adde  ,  quod  absentis  cura  mandata  fideli 
Perficis  ,  et  nullum  ferre  gravaris  onus . 
25  0 !   referant  grates  ,  quoniam  non  possumus  ipsi , 
Di  tibi .     qui  referent ,  si  pia  facla  vident . 
Sufficiatque  diu  corpus  quoque  moribus  istis , 
Maxima  Fundani  gloria  ,  Rufe  .  soli . 


11.  XI  l-III.  I  32.  165 

LIBER  TERTIUS. 


Aequor  lasonio  piilsatum  remige  primum,  (72) 

Quaeque  nec  hoste  fero  nec  nive  ,  terra  ,  cares, 
Ecquod  erit  tempus  ,   quo  vos   ego  Naso  relinquam, 

In  minus  hostili  iussus  abesse  loco  ? 
5  Au  milii  barbaria  vivendum  semper  in  ista , 

Inque  Tomitana  condar  oportet  humo  ? 
Pace  tua  ,  si  pax  ulla  est  tua  ,  Pontica  tellus , 

Finitimus  rapido  quam  terit  hostis  equo ; 
Pace  tua  dixisse  veUm  :    tu  pessima  duro 
10      Pars  es  in  exiUo  ,  tu  mala  nostra  gravas  . 
Tu  neque  ver  senlis  cinctum  florente  corona, 

Tu  neque  messorum  corpora  nuda  vides, 
Nec  tibi  pampineas  autumnus  porrigit  uvas : 

Cuncta  sed  inmodicum  tempora  frigus  habent . 
15  Tu  glacie  freta  vincta  tenes ,  et  in  aequore  piscis 

Inchisus  tecta  saepe  natavit  aqua. 
Nec  tibi  sunt  fontes  ,  laticis  nisi  paene  marini , 

Qni  potus  dubium  sistat  alalne  sitim . 
Rara  ,  neque  haec  felix  ,  in  apertis  eminet  arvis 
20      Arbor  ,  et  in  terra  est  altera  forma  maris . 
Non  avis  obloquitur  [nisi  silvis  siqua  remotis 

Aequoreas  rauco  gulture  potat  aquas .] 
Tristia  per  vacuos  horrent  absinlhia  campos,         (73) 

Conveniensque  suo  niessis  amara  loco . 
25  Adde  metus  ,  et  quod  murus  pulsatur  ab  hoste, 

Tinctaque  morlifera  tabe  sagitta  madet; 
Quod  procul  haec  regio  est  et  ab  omni  devia  cursu, 

Nec  pede  quo  quisquam  nec  rate  tulus  eat. 
Non  igitur  minim  ,   fincm  quaerentibus  horum 
30      Allera  si  nobis  usque  rogatur  humus . 

Te  magis  est  mirum  non  hoc  evincere  ,  coniunx, 

Inque  meis  lacrimas  posse  tenere  malis . 


166  EX  PONTO 

Quid  facias ,  quaeris  ?   quaeras  hoc  scilicet  ipsum , 

Invenies  ,  vere  si  reperire  voles . 
35  Velle  parum  est ;    cupias  ,  ut  re  potiaris  ,   oportet , 

Et  faciat  somnos  haec  tibi  cura  breves . 
Velie  reor  multos  .    quis  enim  mihi  tam  sit  iniquus, 

Optet  ut  exilium  pace  carere  meum  ? 
Pectore  te  toto  cunctisque  incumbere  nervis 
40      Et  niti  pro  me  nocte  dieque  decet . 
Utque  iuvent  alii ,  tu  debes  vincere  amicos , 

Uxor  et  ad  partis  prima  venire  tuas . 
Magna  tibi  imposita  est  nostris  persona  libelHs : 

Coniugis  exemplum  diceris  esse  bonae . 
45  Hanc  cave  degeneres  ,   ut  sint  praeconia  nostra     (74) 

Vera  ;  vide  ,  famae  quod  tuearis  opus . 
Ut  nihil  ipse  querar  ,  tacito  me  fama  queretur, 

Quae  debet ,  fuerit  ni  tibi  cura  mei . 
Exposuit  mea  me  populo  fortuna  videndum, 
50      Et  plus  notitiae  ,  quam  fuit  ante  ,  dedit . 
Nolior  est  factus  Capaneus  a  fulminis  ictu : 

Notus  humo  mersis  Amphiaraus  equis . 
Si  minus  errasset ,  nolus  minus  esset  Ulixes : 

Magna  Philoctetae  vulnere  fcima  suo  est. 
55  Si  locus  est  ahquis  tanta  inter  nomina  parvis , 

Nos  quoque  conspicuos  nostra  ruina  facit . 
Nec  te  nesciri  patilur  mea  pagina  ,  qua  non 

Inferius  Coa  Bittide  nomen  habes . 
Quidquid  ages  igitur ,  scaena  spectabere  magna , 
60      Et  pia  non  parvis  testibus  uxor  eris. 

Crede  mihi ,  quotiens  laudaris  carmine  nostro , 

Qui  legit  has  laudes  ,  an  mereare  ,  rogat . 
Utque  favere  reor  plures  virtulibus  istis, 

Sic  tua  non  paucae  carpere  facta  volent: 
65  Quarum  tu  praesta  ,  ne  livor  dicere  possit 

Mlaec  est  pro  miseri  lenta  salute  viri.' 
Cumque  ego  deficiam,  nec  possim  ducere  currum,(V5) 

Fac  tu  sustineas  debile  sola  iugum . 
Ad  medicum  specto  venis  fugientibus  aeger: 


III.  I  33-106.  167 

70      Ultima  pars  animae  dum  mihi  restat ,  ades . 
Qiiodque  ego  praestarem  ,  si  te  magis  ipse  valerem , 

Id  mihi ,  cum  valeas  fortius  ipsa  ,  refer . 

Exigit  hoc  sociaHs  amor  foedusque  maritum : 

Moribus  hoc  ,  coniunx  ,  exigis  ipsa  tuis  . 

75  Hoc  domui  debes  ,  de  qua  censeris  ,  ut  iliam 

Non  magis  officiis  quam  probitate  colas. 

Cuncta  hcet  facias  ,  nisi  eris  laudabihs  uxor, 

Non  poterit  credi  Marcia  culta  tibi . 
Nec  sumus  indigni:    nec  ,  si  vis  vera  fateri, 
80      Debetur  meritis  gratia  nulla  meis . 

Redditur  illa  quidem  grandi  cum  fenore  nobis, 

Nec  te ,  si  cupiat ,  laedere  rumor  habet : 
Sed  tamen  hoc  factis  adiunge  prioribus  unum, 
Pro  nostris  ut  sis  ambitiosa  malis . 
85  Ut  minus  infesta  iaceam  regione  ,  labora , 
Clauda  nec  officii  pars  erit  ulia  tui . 
Magna  peto  ,  sed  non  tamen  invidiosa  roganti : 
Utque  ea  non  teneas ,  tuta  repulsa  tua  est . 
Nec  mihi  succense  ,  totieiis  si  carmine  nostro       (m 
90      (juod  facis  ,  ut  facias  ,  teque  imitere  ,  rogo . 
Fortibus  assuevit  tubicen  prodesse  ;  suoque 

Dux  bene  pugnantis  incitat  ore  viros  . 
Nota  tua  est  probitas  testataque  tempus  in  omne : 
Sit  virtus  eliam  non  probitate  minor . 
95  Non  libi  Amazonia  est  pro  me  sumenda  securis, 
Aut  excisa  levi  pelta  gerenda  manu . 
Numen  adorandum  est :    non  ut  mihi  fiat  amicum, 

Sed  sit  ut  iralum  ,  quam  fuit  ante  ,  minus . 
Gratia  si  nulla  est ,  lacrimae  tibi  gratia  fient . 
100      Hac  potes  aut  nulla  parte  movere  deos. 

Quae  tibi  ne  desint ,  bene  per  mala  nostra  cavetur  5 

Meque  viro  flendi  copia  dives  adest . 
Utque  meae  res  sunt ,  omni ,  puto  ,  tempore  flebis. 
Has  fortuna  tibi  nostra  ministret  opes . 
105  Si  mea  mors  redimenda  tua  ,  quod  abominor  ,  esset, 
Admeti  coniunx  ,  quam  sequereris  ,  erat . 


168  "EX  PONTO 

Aemula  Penelopes  fieres  ,  si  fraiide  pudica 

Instantis  velles  fallere  nupla  procos . 
[Si  comes  exlincti  manes  sequerere  mariti, 
110      Esset  dux  facti  Laodamia  tui . 

Iphias  ante  oculos  tibi  erat  ponenda  ,  volenti 

Corpus  in  accensos  mittere  forte  rogos.] 
Morte  nihil  opus  est ,  nihil  lcariotide  tela . 

Caesaris  est  coniunx  ore  precanda  tuo, 
11.5  [Ouae  praestat  virliite  sua  ,  ne  pripca  vetustas 

Laude  pudicitiae  saecula  nostra  premat . 
Quae  Veneris  formam  ,  mores  lunonis  habendo 

Sola  est  caelesti  dlgna  reperta  toro .] 
Quid  trepidas  et  adire  times  ?  non  impia  Procne  (77) 
120      FiHave  Aeetae  voce  movenda  tua  est; 

Nec  nurus  Aegypti ,   nec   saeva  Agamemnonis   uxor, 

Scyilaque  ,  qnae  Siculas  inguine  terret  aquas ; 
Telegonive  parens  vertendis  nata  figuris, 

Nexaque  nodosas  angue  Medusa  comas: 
125  Femina  sed  princeps  ,  in  qua  fortuna  videre 

Se  probat  et  caecae  crimina  falsa  luit : 
Qua  nihil  in  terris  ad  finem  solis  ab  ortu  » 

Clarius  ,  excepto  Caesare  ,  mundus  habet. 
Eligito  tempus  captatum  saepe  rogandi, 
130      Exeat  adversa  ne  tua  navis  aqua . 

Non  semper  sacras  reddunt  oracula  sortis, 

Ipsaque  non  omni  tempore  fana  palenl . 
Cum  status  Urbis  erit ,    qualem  nunc  auguror  esse, 

Et  nullus  populi  contrahet  ora  dolor: 
135  Cum  domus  Augusti ,  Capiloli  more  coleitda, 

Laeta  ,  quod  est  et  sit ,  plenaque  pacis  erit: 
Tum  tibi ,  di  faciant ,  adeundi  copia  fiat, 

Profectura  aliquid  tum  tua  verba  putes. 
Siquid  aget  maius  ,  differ  tua  coepta  .     caveque 
140       Spem  festinando  piaecipitare  meam . 

Nec  rnrsus  iubeo  ,  dum  sit  vacuissima  ,  quaeras:  (78) 

Corporis  ad  curam  vix  vacat  illa  sui . 
[Curia  cum  patribus  fuerit  stipata  verendis. 


III.  I  107— n  11.  169 

Per  rerum  turbam  lu  qaoque  oportet  eas .] 
145  Cum  tibi  contigerit  vultum  lunonis  adire , 
Fac  sis  personae  ,  quam  tueare  ,  memor . 
Nec  factum  defende  meum  .    mala  causa  silenda  est . 

Nil  nisi  sollicitae  sint  tua  verba  preces . 
Tum  lacrimis  demenda  mora  est,  summissaque  terra 
150      Ad  non  mortalis  brachia  tende  pedes . 

Tum  pete  nil  aliud  ,  saevo  nisi  ab  hoste  recedam : 

Hostem  fortunam  sit  satis  esse  mihi. 
Plura  quidem  subeunt :    sed  disturbata  timore 
Haec  quoque  vix  poteris  voce  tremente  loqui. 
155  Suspicor  hoc  damno  fore  non  tibi  .     sentiet  illa 
Te  maiestatem  pertimuisse  suam . 
Nec  tua  si  fletu  scindentur  verba  ,  nocebit . 
Interdum  lacrimae  pondera  vocis  habent . 
Lux  etiam  coeptis  facito  bona  talibus  adsit, 
160      Horaque  couveniens  auspiciumque  favens . 
Sed  prius  imposito  sanctis  altaribus  igni 

Tura  fer  ad  magnos  vinaque  pura  deos  . 
[E  quibus  ante  omnis  Augustum  numen  adora, 
Progeniemque  piam  ,  participemque  tori .] 
165  Sint  utinam  mites  solito  tibi  more  ,  tuasque  (79) 

Non  duris  lacrimas  vultibus  aspiciant ! 

II. 

Quam  legis  a  nobis  missam  tibi ,  Cotta ,  salutem , 

Missa  sit  ut  vere  pervigeatque  ,  precor. 
Namque  meis  so»pes  multum  cruciatibus  aufers, 

Utque  sit  in  nobis  pars  bona  salva ,  facis . 
5  Cumque  labent  aliqui ,  iactataque  vela  relinquant , 

Tu  lacerae  remanes  ancora  sola  rati . 
Grata  tua  est  igitur  pietas  .     ignoscimus  illis, 

Qui  cum  fortuna  terga  dedere  fugae . 
Cum  feriant  unum  ,  non  unum  fidmina  terrent, 
10      lunctaqiie  percusso  turba  pavere  solet. 
Cumque  dedit  paries  venturae  signa  ruinae, 


170  EX  PONTO 

Sollicito  vaciuis  fit  locus  ilie  metii . 
Qiiis  non  e  limiclis  aegri  contagia  vitat, 
Vicinnm  metuens  ne  trahat  inde  malum? 
15  Me  quoque  amicorum  nimio  terrore  meluque , 
Non  odio  quidam  destituere  mei. 
Non  illis  pietas  ,   non  officiosa  voluntas 

Defuit  :    adversos  extimuere  deos . 
[Utque  magis  cauti  possunt  timidique  videri, 
20      Sic  appellari  non  meruere  mali .] 

Aut  meus  excusat  caros  ita  candor  amicos,  (so) 

Utque  habeant  de  me  crimina  nulla  ,  favet . 
Sint  hi  contenti  venia  ,  sperentve  licebit, 
Purgari  factum  me  quoque  teste  suura . 
25  Pars  estis  pauci  mehor  ,  qui  rebus  in  artis 
Ferre  mihi  nullam  turpe  putastis  opem . 
Tunc  igitur  meriti  morietur  gratia  vestri, 

Cum  cinis  absumplo  corpore  factus  ero . 
Fallor  ?    et  illa  meae  superabit  tempora  vitae  , 
30      Si  tamen  a  memori  posteritate  legar . 
Corpora  debentur  maestis  exsanguia  bustis : 

Effugiunt  structos  nomen  honorque  rogos. 
Occidit  et  Theseus  et  qui  comitavit  Oresten : 
Sed  tamen  in  laudes  vivit  uterque  suas. 
35  Vos  etiam  seri  laudabunt  saepe  nepotes , 
Clara^iue  erit  scriptis  gloria  vestra  meis . 
Hic  quoque  Sauromatae  iam  vos  novere  Getaeque . 

Et  tales  animos  barbara  turba  probat. 
Cumque  ego  de  vestra  nuper  probitate  referrem  — 
40      Nam  didici  Gelice  Sarmaticeque  loqui  — 
Forte  senex  quidam  ,  coetu  cum  staret  in  ilio, 

Reddidit  ad  nostros  talia  verba  sonos: 
'Nos  quoque  amicitiae  nomen  ,  bone  ,  novimus, 

hospes ,  (81) 

Quos  procul  a  vobis  Pontus  et  Hister  habet. 
45  Est  locus  in  Scythia  ,  Tauros  dixere  priores  , 
Qui  Getica  longe  non  ita  distat  humo . 
Hac  ego  sum  terra  —  patriae  nec  paenitet  —  ortus : 


III.  II  12-84.  171 

Consortem  Phoebi  gens  colit  illa  deam . 
Templa  nianent  hodie  vastis  innixa  columnis, 
50      Perque  quater  denos  itur  in  illa  gradus . 
Fama  refert  iUic  signuni  caeleste  fuisse : 

Quoque  niinus  dubifes  ,  stat  basis  orba  dea : 
Araque  ,  quae  fuerat  natura  caiidida  saxi, 

Decolor  adfuso  tincta  cruore  rubet . 
55  Femina  sacra  facit  taedae  non  nota  iugaU , 

Quae  superat  Scylhicas  nobihtate  nurus . 
Sacritici  genus  est ,  sic  instituere  priores , 

Advena  virgineo  caesus  ut  ense  cadat . 
Regna  Thoans  habuit  Maeotide  clarus  in  ora , 
60      Nec  fuit  Euxinis  notior  alter  aquis . 

Sceptra  lenente  iUo  liquidas  fecisse  per  auras 

Nescio  quam  dicunt  Iphigenian  iter, 
Quam  levibus  ventis  sub  nube  per  aera  vectam 

Creditur  his  Phoebe  deposuisse  locis  . 
65  Praefuerat  templo  multos  ea  rite  per  annos ,         (82) 

Invita  peragens  tristia  sacra  manu : 
Cum  duo  velifera  iuvenes  venere  carina, 

Presseruntqne  suo  litora  noslra  pede  . 
Par  fuit  his  aetas  et  amor  ,  quorum  alter  Orestes, 
70      Ast  Pylades  alter  .     nomina  fama  tenet. 
Protinus  inmitem  Triviae  ducuntur  ad  aram, 

Evincti  geminas  ad  sua  terga  manus . 
Spargit  aqua  captos  lustrali  Graia  sacerdos, 

Ambiat  ut  fulvas  infula  longa  comas . 
75  Dumque  parat  sacrum  ,  dum  velat  tempora  vittis, 

Dum  lardae  causas  invenit  ipsa  morae, 
"iNon  ego  crudelis  ,  iuvenes  :  ignoscite  !"  dixit 

"Sacra  suo  facio  barbariora  loco. 
Ritus  is  est  gentis  .     qua  vos  tamen  urbe  venitis  ? 
80      Quodve  parum  fausla  puppe  petistis-  iler?" 
Dixit :    et  audilo  patriae  pia  nomine  virgo 

Consortes  urbis  compcrit  csse  suae  . 
"Alteruler  nostris"  inquit  "cadat  hostia  sacris: 

Ad  palrias  sedes  nuntius  alter  eat," 


172  EX  PONTO 

85  Ire  iubet  Pylades  carum  periturus  Oresten : 

Hic  negat :    inque  vices  pugnat  uterque  mori . 
Extitit  lioc  ununi  ,  quo  non  convenerit  illis  :         (83) 

Cetera  par  concors  et  sine  lite  fuit . 
Dum  peragunt  iuvenes  pulchri  certamen  amoris, 
90      Ad  fratrem  scriptas  exarat  illa  notas . 

Ad  fratrem  mandata  dabat:    cuique  ilia  dabantur, 

Humanos  casus  aspice  !  frater  erat . 
Nec  mora  ,  de  templo  rapiunt  simulacra  Dianae , 
Clamque  per  inmensas  puppe  feruntur  aquas . 
95  Mirus  amor  iuvenum  ,  quamvis  abiere  tot  anni , 

In  Scylhia  magnum   nunc   quoque    nomen  habet.' 
Fabula  narrata  est  postquam  vulgaris  ab  illo, 

Laudarunt  omnes  facta  piamque  fidem . 
Scilicet  hac  etiam  ,  qua  nulla  ferocior  ora  est , 
100      Nomen  amicitiae  barbara  corda  movet. 
Quid  facere  Ausonia  genili  debetis  in  Urbe, 

Cum  tangant  diros  talia  facta  Getas? 
Adde  ,  quod  est  animus  semper  tibi  mitis  ,    et  altae 
Indicium  mores  nobilitatis  habent, 
105  Quos  Volesus  patrii  cognoscat  nominis  auctor, 
Quos  Numa  maternus  non  neget  esse  suos, 
Adiectique  probent  genetiva  ad  nomina  Cottae, 

Si  tu  non  esses ,  interitura  domus . 
Digne  vir  hac  serie ,  lapso  succurrere  amico         {u, 
110      Conveniens  istis  moribus  esse  puta ! 

III. 

Si  vacat  exiguum  profugo  dare  tempus  amico, 

0  sidus  Fabiae  ,  Maxime  ,  gentis  ,  ades, 
Dum  tibi  quae  vidi ,  refero  :   seu  corporis  umbra , 

Seu  veri  species  ,  seu  fuit  ille  sopor . 
5  Nox  erat  et  bifores  intrabat  luna  fenestras, 

Mense  fere  medio  quanta  nitere  solet . 
Publica  me  requies  curarum  somnus  habebat, 

Fusaque  erant  toto  languida  membra  loro : 


III.  II  85— III  45.  173 

Cum  subito  pinnis  agitatus  inhorruit  aer, 
10      Et  gemuit  parvo  mota  fenestra  sono . 

Territus  in  cubitum  relevo   mea   membra  sinistrum , 

Pulsus  et  e  trepido  pectore  somnus  abit . 
Stabat  Amor  ,  vultu  non  quo  prius  esse  solebat, 
Fulcra  tenens  laeva  tristis  acerna  manu, 
15  Nec  torquem  collo  ,  nec  habens  crinale  capillo , 
Nec  bene  dispositas  comptus  ,  ut  ante  ,  comas . 
Horrida  pendebant  molles  super  ora  capilli, 

Et  visa  est  oculis  horrida  pinna  meis : 
Qualis  in  aeriae  tergo  solet  esse  columbae, 
20      Tractantum  multae  quam  tetigere  manus. 

Hunc  simul  agnovi ,  neque  enim  mihi  notior  alter,  (ss) 

Talibus  adfata  est  libera  hngua  sonis: 
'0  puer  ,  exilii  decepto  causa  magistro, 
Quem  fuit  utilius  non  docuisse  mihi ! 
25  Huc  quoque  venisti ,  pax  est  ubi  tenipore  nullo , 
Et  coit  astrictis  barbarus  Hister  aquis  ? 
Quae  tibi  causa  viae  ?  nisi  uti  mala  nostra  videres  ? 

Quae  sunt ,  si  nescis  ,  invidiosa  tibi . 
Tu  mihi  dictasti  iuvenalia  carm.ina  primus  : 
30      Apposui  senis  te  duce  quinque  pedes . 
Nec  me  Maeonio  consurgere  carmine,  nec  me 

Dicere  magnorum  passus  es  acta  ducum . 
Forsitan  exiguas  ,  ahquas  tamen  ,  arcus  et  ignis 
Ingenii  vires  comminuere  mei . 
35  Namque  ego  dum  canto  tua  regna  tuaeque  parentis, 
In  nullum  mea  mens  grande  vacavit  opus . 
Nec  satis  hoc  fuer«t .     stulto   quoque   carmine   feci , 

Artibus  ut  posses  non  rudis  esse  meis . 
Pro  quibus  exilium  misero  mihi  reddita  merces, 
40      Id  quoque  in  extremis  et  sine  pace  locis . 
At  non  Chionides  Eumnlpus  in  Orphea  talis, 

In  Phryga  nec  Satyrum  talis  Oiympus  erat. 
Praemia  nec  Chiron  ab  Achille  talia  cepit;  (86) 

Pylhagoraeque  ferunt  non  nocuisse  Numam . 
45  Nomina  neu  referam  longum  collecta  per  aevum, 


174  EX  PONTO 

Discipnlo  perii  solus  ab  ipse  meo . 
Dum  (lamus  arma  tibi ,  dum  te  ,  lascive  ,  docemiis, 

Haec  te  discipulo  dona  magister  habet . 
Scis  tamen  ,  ut  liquido  iuratus  dicere  possis , 
50      Non  me  legitimos  soliicitasse  toros . 

Scripsimus  haec  illis  ,  quarum  nec  vitta  pudicos 

Contingit  crines  ,  nec  stola  longa  pedes . 
Dic  ,  precor  ,  ecquando  didicisti  fallere  nuptas 

Et  facere  incerlum  per  mea  iussa  genus? 
55  An  sit  ab  his  omnis  rigide  summota  hbeliis, 

Quam  lex  furtivos  arcet  habere  viros  ? 
Quid  tamen  hoc  prodest ,  vetiti  si  lege  severa 

Credor  adulterii  composuisse  notas  ? 
At  tu:  sic  habeas  ferientes  cuncta  sagittas, 
60      Sic  numquam  rapido  lampades  igne  vacent: 
Sic  regat  imperium  terrasque  coerceat  omnes 

Caesar ,  ab  Aenea  est  qui  tibi  fralre  tuus : 
Effice  ,  sit  nobis  non  inplacabilis  ira, 

Meque  loco  plecti  commodiore  velit.' 
65  Haec  ego  visus  eram  puero  dixisse  volucri .  (87) 

Hos  visus  nobis  ille  dedisse  sonos : 
'Per  mea  tela  ,  faces  et  per  mea  tela  ,  sagittas, 

Per  matrem  iuro  Caesareumque  caput, 
Nil  nisi  concessum  nos  te  didicisse  magistro, 
70      Artibus  et  nullum  crimen  inesse  tuis . 

Utque  hoc  ,  sic  utinam  defendere  cetera  posses ! 

Scis  aliud  ,  quod  te  laeserit ,  esse  ,  magis . 
Quidquid  id  est ,  neque  enim  debet  dolor  ipse  referri, 

Non  potes  a  culpa  dicere  .abesse  tua . 
75  Tu  licet  erroris  sub  imagine  crimen  obumbres, 

Non  gravior  merito  vindicis  ira  fuit . 
Ut  tamen  aspicerem  consolarerque  iacentem, 

Lapsa  per  inmensas  est  mea  pinna  vias . 
Haec  loca  tunc  primum  vidi ,  cum  matre  rogante 
80      Phasias  est  telis  fixa  puella  meis . 

Quae  cur  nunc  iterum  post  saecula  longa  revisam, 

Tu  facis  ,  0  castris  miles  amice  meis . 


III.  m  46 -im  7.  175 

Pone  metus  igitur  :    mitescet  Caesaris  ira , 
Et  veniet  votis  mollior  liora  tuis . 
85  Neve   moram   timeas  ,   tempus ,   quod   quaerimus, 

instat, 
Cunctaque  laetitiae  plena  triumphus  habet. 
Dum  domus  et  nati ,  dum  mater  Livia  gaudet,     (ss) 

Dum  gaudes  ,  patriae  magne  ducisque  pater : 
Dum  sibi  gratatur  populus  ,  totamque  per  Urbem 
90      Omnis  odoratis  ignibus  ara  calet, 

Dum  faciles  aditus  praebel  venerabiie  templum, 
Sperandum  est  nostras  posse  valere  preces .' 
Dixit  ,  et  aut  ille  est  tenues  dilapsus  in  auras, 
Coeperunt  sensus  aut  vigilare  mei . 
95  Si  dul)item  ,  faveas  quin  his  ,  o  Maxime  ,  dictis, 
Memnonio  cycnos  esse  colore  putem. 
Sed  neque  mutatur  nigra  pice  lacteus  umor, 

Nec  ,  quod  erat  candens  ,  fit  terebinthus  ebur . 
Conveniens  animo  genus  est  tibi  .     nobile  namque 
100      Pectus  et  Herculeae  simplicitatis  habes . 
Livor  ,  iners  vitium  ,  mores  non  exit  in  altos, 

Utque  latens  ima  vipera  serpit  humo . 
Mens  tua  sublimis  supra  genus  eminet  ipsum , 
Grandius  ingenio  nec  tibi  nomen  inest . 
105  Ergo  alii  noceant  miseris  ,  optentque  timeri, 
Tinctaque  mordaci  spicula  felle  gerant . 
At  tua  supplicibus  domus  est  adsueta  iuvandis, 
In  quorum  numero  me  ,  precor ,  esse  velis . 

IIII. 

Haec  tibi  non  vanam  porlantia  verba  salutem         (89) 
Naso  Tomitana  mittit  ab  urbe  tuus ; 

Utque  suo  faveas  mandat ,  Rufine  ,  Triumpho: 
In  vestras  venit  si  tamen  ille  manus . 
5  Est  opus  exiguum  vestrisque  paratibus  inpar : 
Quale  tamen  cumque  est ,  ut  tueare  ,  rogo . 

Firma  valent  per  se,  nuUumque  Machaona  quaerunt. 


17(3  EX  PONTO 

Ad  medicam  dubiiis  confiigit  aeger  opem . 
Non  opus  est  magnis  placido  lectore  poetis; 
10      Quamlibet  invitum  difficilemque  tenent . 
Nos  ,  quibus  ingenium  longi  minuere  labores, 

Aut  etiam  nuilum  forsitan  ante  fuit, 
Viribus  infirmi ,  vestro  candore  valemus : 

Quem  mihi  si  demas  ,  omnia  rapta  putem . 
15  Cunctaque  cum  mea  sint  propenso  nixa  favore, 

Praecipuum  veniae  ius  habet  ille  liber . 
Spectatum  vates  aUi  scripsere  triumphum . 

Est  aliquid  memori  visa  notare  manu . 
Nos  ea  vix  avidam  vulgo  captata  per  aurem 
20       Scripsimus  ,  atque  oculi  fama  fuere  mei . 
Scilicet  affectus  similes  ,  aut  impetus  idem 

Rebus  ab  auditis  conspicuisque  venit? 
Nec  nitor  argenti ,  quem  vos  vidistis  ,  et  auri       (90) 

Quod  mihi  defuerit ,  purpuraque  illa  ,  queror  : 
25  Sed  loca ,  sed  gentes  formatae  mille  figuris 

Nutrissent  carmen  proeliaque  ipsa  meum, 
Et  regum  vultus  ,  cerlissima  pignora  mentis , 

luvissent  aliqua  forsitan  illud  opus . 
Plausibus  ex  ipsis  populi  laetoque  favore 
30      Ingenium  quodvis  incaluisse  potest. 

Tamque  ego   sumpsissem  tali  clamore  vigorem, 

Quam  rudis  audita  miles  ad  arma  tuba . 
Pectora  sint  nobis  nivibus  glacieque  licebit 

Atque  hoc  ,  quem  patior  ,  frigidiora  loco : 
35  Illa  ducis  facies  in  curru  stantis  eburno 

Excuteret  frigus  sensibus  omne  meis . 
His  ego  defectus  ,  dubiisque  auctoribus  usus, 

Ad  vestri  venio  iure  favoris  opem . 
Nec  mihi  nota  ducum  ,  nec  sunt  mihi  nota  locorum 
40      Nomina  .     materiam  non  liabuere  manus . 
Pars  quota  de  tantis  rebus  ,  quam  fama  referre , 

Aut  aliquis  nobis  scribere  posset ,  erat  ? 
Quo  magis ,  o  lector ,  debes  ignoscere  ,  siquid 

Erratum  est  illic  praeteritumve  mihi . 


III.  mi  8—81.  177 

45  Adde  quod  assidue  domini  meditata  querellas        (9i) 
Ad  laelum  carmen  vix  mea  veisa  lyra  est . 
Vix  bona  posl  tanto  quaerenti  verba  subibant: 
Et  gaudere  aliquid  res  mihi  visa  nova  est . 
Utque  reformidant  insuetum  lumina  solem, 
50      Sic  ad  laetitiam  mens  mea  segnis  erat. 

Est  quoque  cunctarum  novitas  carissima  rerum  : 

Gratiaque  officio  ,  quod  mora  tardat ,  abest . 
Cetera  certatim  de  magno  scripta  triumpho 
lam  pridem  populi  suspicor  ore  legi . 
55  Illa  bibit  siliens  lector ,  mea  pocula  plenus  : 
llla  recens  pota  est ,  nostra  tepebit  aqua . 
Non  ego  cessavi ,  nec  fecit  inertia  serum . 

Ultima  me  vasti  sustinet  ora  freti . 
Dum  venit  huc  rumor ,  properataque  carmina  fiunt , 
60      Factaque  eunt  ad  vos  ,  annus  abisse  potest . 
ISec  minimum  refert ,  intacta  rosaria  primus, 

An  sera  carpas  paene  relicta  manu . 
Quid  mirum  ,  lectis  exhausto  floribus  horto  , 
Si  vice  non  facta  est  digna  corona  sua? 
65  Deprecor  ,  haec  vatum  contra  sua  carmina  ne  quis 
Dicta  putet  .     pro  se  Musa  locuta  mea  est . 
Sunt  mihi  vobiscum  communia  sacra  ,  poetae ,       (02) 

In  vestro  miseris  si  licet  esse  choro . 
Magnaque  pars  animae  mecum  vixistis ,  amici : 
70      Hac  ego  vos  absens  nunc  quoque  parte  colo . 
Sint  igilur  vestro  mea  commendata  favori 

Carmina  ,  non  possum  pro  quibus  ipse  loqui . 
Scripta  placent  a  morte  fere  ;  quia  laedere  vivos 
Livor  et  iniusto  carpere  dente  solet. 
75  Si  genus  est  mortis  male  vivere  ,  terra  moratur , 
Et  desunt  fatis  sola  sepulchra  meis . 
Denique  opus  nostrae  culpetur  ut  undique  curae , 

Officium  nemo  qui  reprehendat,  erit. 
Ut  desint  vires  ,  tamen  est  laudanda  voluntas . 
80      Hac  ego  contentos  auguror  esse  deos . 

Ilaec  facit,  ut  veniat  pauper  quoque  gratus  ad  aras, 
oviD.  m.  12 


178  EX  PONTO 

Et  placeat  caeso  non  minus  agna  bove . 
Res  quoque  lanla  fuit ,  quantae  subsistere  summo 
Aeneidos  vati  grande  fuisset  onus . 
■    85  Ferre  etiam  molles  elegi  tam  vasta  triumphi 
Pondera  disparibus  non  potuere  rotis . 
Quo  pede  nunc  utar  ,  dubia  est  sentenlia  nobis : 

Alter  enim  de  te  ,  Rhene  ,  triumphus  adest. 
Inrita  motorum  non  sunt  praesagia  vatum :  (93) 

90      Danda  lovi  laurus  ,  dum  prior  illa  viret . 
Nec  mea  verba  legis  ,   qui  sum   summotus   ad 

Histrum , 
Non  bene  pacatis  flumina  pota  Getis : 
Ista  dei  vox  est .    deus  est  in  pectore  nostro  . 
Haec  duce  praedico  vaticinorque  deo . 
95  Quid  cessas  currum  pompamque  parare  triumphis , 
Livia  ?    iam  nullas  dant  tibi  bella  moras . 
Perfida  damnatas  Germania  proicit  hastas . 
lam  pondus  dices  omen  habere  meum. 
Crede  ,  brevique  fides  aderit .     geminabit  honorem 
100      FiUus  ,  et  iunctis  ut  prius  ibit  equis . 

Prome  ,  quod  inicias  umeris  victoribus  ,  ostrum : 

Ipsa  potest  solitum  nosse  corona  caput : 
Scuta  ,  sed  et  galeae  gemmis  radientur  et  auro , 
Stenlque  super  viclos  trunca  tropaea  viros : 
105  Oppida  lurritis  cinganlur  eburnea  muris, 
Fictaque  res  vero  more  putetur  agi . 
Squalidus  inmissos  Iracta  sub  harundine  crines 

Rhenus  et  infectas  sanguine  porgat  aquas. 
Barbara  iam  capti  poscunt  insignia  reges, 
110      Textaque  fortuna  divitiora  sua : 

Et  quae  praeterea  virlus  invicta  tuorum  04) 

Saepe  parata  tibi  ,  saepe  paranda  lacit  . 
Di ,  quorum  monitu  sumus  evenlura  locuti , 
Verba ,  precor  ,  celeri  nostra  probaie  fide ! 


III.  iin  82— V  34.  179 

V. 

Quam  legis  ,  unde  tibi  mittatur  epistula  ,  quaeris  ? 

Hinc  ,  ubi  caeruleis  iungitur  Hister  aquis . 
Ut  regio  dicta  est ,  succurrere  debet  et  auctor , 
Laesus  ab  ingenio  Naso  poeta  suo . 
5  Qui  tibi ,  quam  mallet  praesens  afTerre  salutem , 
Mittit  ab  hirsutis  ,  Maxime  Cotta  ,  Getis . 
Legimus  ,  o  iuvenis  patrii  non  degener  oris , 

Dicta  tibi  pleno  verba  diserta  foro . 
Quae  quamquam  iingua  mihi  sunt  properante  per 

horas  — 

10      Lecta  satis  multas  ,  pauca  fuisse  queror . 

Phira  sed  haec  feci  relegendo  saepe  ;  nec  umquam 

Non  mihi  ,  quam  primo  ,  grata  fuere  magis . 
Cumque  nihil  totiens  lecta  e  dulcedine  perdant, 
Viribus  illa  suis  ,  non  novitate  ,  placent . 
15  Felices  ,  quibus  haec  ipso  cognoscere  in  actu , 
Et  tam  facundo  contigit  ore  frui ! 
Nam  quamquam  sapor  est  adlata  dulcis  in  unda, 

Gratius  ex  ipso  fonte  bibuntur  aquae . 
Et  magis  adducto  pomum  decerpere  ramo,  (95) 

20      Quam  de  caelata  sumere  lance  iuvat . 

At  nisi  peccassem  ,  nisi  me  mea  Musa  fugasset, 

Quod  legi ,  tua  vox  exhibuisset  opus  . 
Utque  fui  solitus,  sedissem  forsitan  unus 
De  cenlum  iudex  in  tua  verba  viris: 
25  Maior  et  implesset  praecordia  nostra  voluptas , 
Cum  traherer  dictis  adnueremque  tuis . 
Quem  quoniam  fatum  vobis  patriaque  relictis 

Inter  inhumanos  maluit  esse  Getas, 
Quod  licet ,  ut  videar  lecum  magis  esse  ,  legenda 
30      Saepe  ,  precor  ,  studii  pignora  mitte  tui : 
Exemploque  meo  ,  nisi  dedignaris  id  ipsum , 

Utere  ,  quod  nobis  rectius  ipse  dares . 
Namque  ego  ,  qui  perii  iam  pridem ,  Maxime  ,  vobis, 
Ingenio  nilor  non  periisse  meo . 

12* 


180  EX  PONTO 

35  Redde  vicem  ,  nec  rara  tui  monimenta  laboris 
Accipiant  nostrae  ,  grata  futura  ,  manus. 
Dic  tamen  ,  o  iuvenis  studiorum  plene  meorum , 

Ecquid  ab  his  ipsis  admoneare  mei . 
Ecquid  ,   ubi  aut   recitas  factum   modo   carmen 

amicis , 
40      Aut ,  quod  saepe  soles  ,  exigis  ut  recitent, 
Quaeror  ,  ut  interdum  pia  mens  ,  oblita  quid 

absit ,  (96) 

Nescio  quid  certe  sentit  abesse  sui  ? 
Utve  loqui  multum  de  me  praesente  solebas, 
Nunc  quoque  Nasonis  nomen  in  ore  tuo  est? 
45  Ipse  quidem  Getico  peream  violatus  ab  arcu ,  ~ 
Et  sit  periuri  quam  prope  poena ,  vides  — 
Te  nisi  momentis  video  paene  omnibus  absens. 

Gratia  dis,  menti  quolibet  ire  licet. 
Hac  ubi  perveni ,  nulli  cernendus ,  in  Urbem , 
50      Saepe  loquor  tecum  ,  saepe  loquente  fruor , 
Tum  mihi ,  difficile  est ,  quam  sit  bene  ,  dicere , 

quamque 
Candida  iudiciis  illa  sit  hora  meis. 
Tum  me  ,  siqua  fides  ,  caelesti  sede  receptum 
Cum  fortunatis  suspicor  esse  deis . 
55  Rursus  ubi  huc  redii ,   caelum  superosque  relinquo , 
A  Styge  nec  longe  Pontica  distat  humus . 
Unde  ego  si  fato  nitor  prohibente  reverti, 
Spem  sine  profectu  ,  ftlaxime  ,  tolle  mihi . 

VI. 

Naso  suo  ,  posuit  nomen  cui  paene  ,  sodali 
Rlittit  ab  Euxinis  hoc  breve  carmen  aquis , 

At  si  cauta  parum  scripsissel  dextra  ,  quis  esses, 
Forsitan  officio  parta  querelJa  foret, 
5  Cur  tamen  ,  hoc  aliis  tutum  credentibus  ,  unus,  (97) 
Appellent  ne  te  carmina  nostra,  rogas? 

Quanta  sit  in  media  clemenlia  Caesaris  ira, 


m.  V  35— VI  44.  181 

Ex  me  ,  si  nescis  ,  certior  esse  potes . 
Huic  ego,  quam  patior,  nil  possem  demere  poenae, 
10      Si  iudex  meriti  cogerer  esse  mei . 

Non  vetat  ille  sui  quemquam  meminisse  sodalis, 

Nec  prohibet  tibi  me  scribere  ,  teque  mihi . 
Nec  scelus  admittas  ,  si  consoleris  amicum , 

Mollibus  et  verbis  aspera  fata  leves . 
15  Cur ,  dum  tuta  times  ,  facis  ut  reverentia  talis 

Fiat  in  Augustos  invidiosa  deos  ? 
Fulminis  adflatos  interdum  vivere  telis 

Vidimus  et  refici ,  non  prohibente  love . 
Nec  ,  quia  Neptunus  navem  lacerarat  UHxis , 
20      Leucothea  nanti  ferre  negavit  opem . 

Crede  mihi ,  miseris  caelestia  numina  parcunt , 

Nec  semper  laesos  et  sine  fine  premunt . 
Principe  nec  nostro  deus  est  moderatior  ulUis: 

lustitia  vires  temperat  ille  suas . 
25  Nuper  eam  Caesar  facto  de  marmore  templo , 

lampridem  posuit  mentis  in  aede  suae . 
luppiter  in  multos  temeraria  fulmina  torquet,       (98) 

Qui  poenam  culpa  non  meruere  pati . 
Obruerit  cum  tot  saevis  deus  aequoris  undis, 
30      Ex  illis  mergi  pars  quota  digna  fuit? 

Cum  pereant  acie  fortissima  quaeque  ,  vel  ipso 

ludice  delectus  Martis  iniquus  erit. 
Al  si  forte  velis  in  nos  inquirere  ,  nemo  est, 

Qui  se  ,  quod  patitur  ,  commeruisse  neget . 
35  Adde  ,  quod  extinctos  vel  aqua ,  vel  Marte  ,  vel  igni 

NuIIa  potest  iterum  restiluisse  dies. 
Restituit  multos  ,  aut  poenae  parte  levavit 

Caesar  .     et  in  multis  me  ,  precor ,  esse  velit ! 
At  tu  ,  cum  tali  populus  sub  principe  simus , 
40      Adloquio  profugi  credis  inesse  metum? 
Forsitan  haec  domino  Busiride  iure  timeres, 

Aut  solito  clausos  urere  in  aere  viros. 
Desine  mitem  animum  vano  infamare  timore . 

Saeva  quid  in  placidis  saxa  vereris  aquis? 


182  EX  PONTO 

45  Ipse  ego  quod  primo  scripsi  sine  nomine  vobis , 
Vix  excusari  posse  milii  videor  . 
Sed  pavor  atlonito  rationis  ademerat  usum, 
Cesserat  omne  novis  consiliumque  malis . 
Fortunamque  meam  metuens  ,  non  vindicis  iram ,  (99) 
50      Terrebar  titulo  nominis  ipse  mei . 

Hactenus  admonitus  memori  concede  poetae , 

Ponat  ut  in  chartis  nomina  cara  suis . 
Turpe  erit  ambobus  ,  longo  mihi  proximus  usu 
Si  nulia  Hbri  parte  legere  mei . 
55  Ne  lamen  iste  metus  somnos  tibi  rumpere  possit , 
Non  ultra  ,  quam  vis  ,  officiosus  ero  ; 
Teque  tegam  ,  qui  sis  .    nisi  cum  permiserit  ipse , 

Cogetur  nemo  munus  habere  meum . 
Tu  modo  ,  quem  poteras  vel  aperte  tutus  amare , 
60      Si  res  est  anceps  ista  ,  latenter  ama . 

VII. 

Verba  mihi  desunt  eadem  tam  saepe  roganti, 

lamque  pudet  vanas  fine  carere  preces . 
Taedia  consimili  fieri  de  carmine  vobis , 
Quidque  petam  ,  cunctos  edidicisse  reor . 
5  Nostraque   quid  portet  iam  nostis  epistula ,  quamvis 
Charta  sit  a  vinclis  non  labefacta  suis . 
Ergo  mutetur  scripti  sententia  nostri, 

Ne  totiens  contra  ,  quam  rapit  amnis  ,  eam . 
Quod  bene  de  vobis  speravi ,  ignoscite  ,  amicl: 
10      Talia  peccandi  iam  mihi  finis  eril . 

Nec  gravis  uxori  dicar  .     quae  scilicet  in  me       (loo) 
Quam  proba  ,   tam  timida  est ,   experiensque 

parum . 

Hoc  quoque  ,  Naso  ,  feres  ;  et  enim  peiora  tulisti . 

lam  til3i  sentiri  sarcina  nulla  potest . 

15  Ductus  ab  armento  taurus  detrectat  aratrum , 

Subtrahit  et  duro  colla  novella  iugo . 

Nos ,  quibus  adsuevit  fatum  crudeliter  uti. 


III.   YI  45— YIII  11.  183 

Ad  mala  iam  pridem  non  sumus  ulla  rudes . 
Venimus  in  Geticos  fines  .     moriamur  in  illis ! 
20      Parcaque  ad  extremum  qua  mea  coepit,  eat . 
Spem  iuvat  amplecti ,  quae  non  iuvet  inrita  semper: 

Et  fieri  cupias  siqua  futura  putes . 
Proximus  huic  gradus  est  bene  desperare  salutem, 
Seque  semel  vera  scire  perisse  fide  . 
25  Curando  fieri  quaedam  maiora  videmus 

Vulnera  ,  quae  melius  non  tetigisse  fuit . 
Mitius  ille  perit ,  subita  qui  mergitur  unda , 

Quam  sua  qui  tumidis  brachia  lassat  aquis . 
Cur  ego  concepi  Scythicis  me  posse  carere 
30      Finibus  ,  et  lerra  prosperiore  frui  ? 

Cur  aUquid  de  me  speravi  lenius  umquam  ? 

An  fortuna  mihi  sic  mea  nota  fuit? 
Torqueor  en  gravius .    repetitaque  forma  locorum  (loi) 
ExiHum  renovat  triste  ,  recensque  facit . 
35  Est  tamen  utiHus  ,  studium  cessasse  meorum , 
Quam  ,  quas  admorint ,  non  vahiisse  preces . 
Magna  quidem  res  est ,  quam  non  audetis  ,  amici, 

Sed  siquis  peteret ,  qui  dare  vellet ,  erat . 
Dummodo  non  nobis  hoc  Caesaris  ira  negarit, 
40      Fortiter  Euxinis  inmoriemur  aquis . 

VIII. 

Quae  tibi ,  quaerebam  ,  memorem  testantia  curam 

Dona  Tomitanus  mittere  posset  ager . 
Dignus  es  argento  ,  fulvo  quoque  dignior  auro : 

Sed  te  ,  cum  donas  ,  ista  iuvare  solent . 
5  Nec  tamen  haec  loca  sunt  uUo  pretiosa  metallo : 

Hoslis  ab  agricola  vix  sinit  illa  fodi. 
Purpura  saepe  tuos  fulgens  praetexit  amictus . 

Sed  non  Sarmatico  tingitur  illa  mari . 
Vellera  dura  ferunt  pecudes  ,  et  Palladis  uti 
10      Arte  Tomitanae  non  didicere  nurus . 
Femina  pro  lana  Cerialia  rnunera  frangit, 


184  EX  PONTO 

Suppositoque  gravem  vertice  portat  aquam . 
Non  hic  parapineis  amicitur  vitibus  ulmus, 
NuUa  premunt  ramos  pondere  poma  suo . 
15  Tristia  deformes  pariunt  absinthia  campi ,  (ic2) 

Terraque  de  fructu  quam  sit  amara ,  docet . 
Nil  igitur  tota  Ponti  regione  sinistri, 

Quod  mea  sedulitas  mittere  posset ,  erat. 
Clausa  tamen  misi  Scythica  tibi  tela  pharetra: 
20      Hoste  precor  fiant  iila  cruenta  tuo . 

Hos  habet  haec  calamos ,  hos  haec  habet  ora 

hbellos . 
Haec  viget  in  nostris  ,  Maxime ,  Musa  locis ! 
Quae  quamquam  misisse  pudet ,  quia  parva  videntur, 
Tu  tamen  haec  ,  quaeso  ,  consule  missa  boni . 

VIIII. 

Quod  sit  in  his  eadem  sententia  ,  Brute  ,  libellis , 

Carmina  nescio  quem  carpere  nostra  refers : 
Nil  nisi  me  terra  fruar  ut  propiore  rogare, 

Et  quam  sim  denso  cinctus  ab  hoste  ,  loqui . 
5  0!  quam  de  multis  vitium  reprehenditur  unum! 

Hoc  peccat  solum  si  mea  Musa  ,  bene  est . 
Ipse  ego  librorum  video  delicta  meorum, 

Cum  sua  plus  iusto  carmina  quisque  probet. 
[Auctor  opus  laudat .     sic  forsitan  Agrius  olim 
10      Thersiten  facie  dixerit  esse  bona . 

ludicium  tamen  hic  nostrum  non  decipit  error: 

Nec  ,  quidquid  genui ,  protinus  illud  amo .] 
Cur  igitur ,  si  me  video  delinquere  ,  peccem ,      (io3) 

Et  patiar  scripto  crimen  inesse,  rogas? 
15  Non  eadem  ratio  est ,  sentire  et  demere  morbos . 

Sensus  inest  cunctis  ,  tollitur  arte  malum , 
Saepe  ahquod  verbum  cupiens  mutare  reliqui, 

ludicium  vires  destituuntque  meum. 
Saepe  piget  —  quid  enim  dubitem  tibi  vera  fateri  ?  — 
20      Corrigere  et  longi  ferre  laboris  onus. 


III.  VIII  12-TIllI  56.  185 

Scribentem  iiivat  ipse  calor  minuitque  laborem, 

Cum  quasso  crescens  pectore  fervet  opus . 
Corrigere  at  res  est  tanto  magis  ardua ,  quanto 
Magnus  Aristarcbo  maior  Homerus  erat; 
25  Sic  animum  lento  curarum  frigore  laedit, 
Ut  cupidi  census  frena  retentat  equi . 
Atque  ita  di  mites  minuant  mibi  Caesaris  iram , 

Ossaque  pacata  nostra  tegantur  bumo, 
Ut  mibi  conanti  nonnumquam  intendere  curas 
30      Fortunae  species  obstat  acerba  meae , 

Vixque  mibi  videor ,  faciam  quod  carmina ,  sanus , 

Inque  feris  curem  corrigere  illa  Getis! 
Nil  tamen  est  scriptis  magis  excusabile  nostris, 
Quam  sensus  cunctis  paene  quod  unus  inest. 
35  Laeta  fere  laetus  cecini .     cano  tristia  tristis .      (io4i 
Conveniens  operi  tempus  utrumque  suo  est . 
Quid  ,  nisi  de  vitio  scribam  regionis  amarae , 

Utque  loco  moriar  commodiore  ,  precer  ? 
Cum  totiens  eadem  dicam  ,  vix  audior  ulli : 
40      Verbaque  profectu  dissimulata  carent. 

Et  tamen  baec  eadem  cum  sint ,   non   scribimus 

isdem ; 
Unaque  per  plures  vox  mea  temptat  opem . 
An  ,  ne  bis  sensum  lector  reperiret  eundem , 
Unus  amicorum  ,  Brute  ,  rogandus  erat  ? 
45  Non  fnit  boc  tanti .     confesso  ignoscite  ,  docti : 
Vilior  est  operis  fama  salute  mea . 
Denique  materiam  cum  quis  sibi  finxerit  ipse , 

Arbitrio  variat  mulla  poeta  suo : 
Musa  mea  est  index  nimium  quoque  vera  malorum , 
50      Atque  incorrupti  pondera  testis  babet. 

Nec  liber  ut  fieret ,  sed  uti  sua  cuique  daretur 

Littera ,  propositum  curaque  nostra  fuit . 
Postmodo  collectas  ,  utcumque  sine  ordine  ,  iunxi : 
Hoc  opus  electum  ne  mibi  forte  putes . 
55  Da  veniam  scriptis  ,  quorum  non  gloria  nobis 
Causa  ,  sed  utilitas  officiumque  fuit . 


186  EX  PONTO 


LIBER  aUARTUS.  m) 

I. 

Accipe  ,  Pompei ,  deduclum  carmen  ab  illo, 

Debitor  est  vitae  qui  tibi ,  Sexte  ,  suae . 
Qui  seu  non  prohibes  a  me  tua  nomina  poni, 

Accedet  meritis  haec  quoque  summa  tuis : 
5  Sive  trahis  vultus  ,  equidem  peccasse  fatebor , 

DeUcti  tamen  est  causa  probanda  mei . 
Non  potuit  mea  mens  ,  quin  esset  grata ,  teneri . 

Sit  precor  officio  non  gravis  ira  pio . 
0 !  quotiens  ego  sum  libris  mihi  visus  in  istis 
10      Impius  ,  in  nulio  quod  legerere  loco : 

0 !  quotiens  ,  ahi  cum  vellem  scribere  ,  nomen 

RettuHt  in  ceras  inscia  dextra  tuum ! 
Ipse  mihi  placuit  mendis  in  taUbus  error , 

Et  vix  invita  facta  litura  manu  est . 
l5'Viderit'  ad  summum  dixi .     Micet  ipse  queratur, 

Hanc  pudet  ofTensam  non  meruisse  prius .' 
Da  mihi ,  siquid  ea  est ,  hebetantem  pectora  Lethen , 

Oblitus  potero  non  tamen  esse  tui . 
Idque  sinas  oro  ,  nec  fastidita  repellas 
20      Verba  ,  nec  officio  crimen  inesse  putes , 

Et  levis  haec  meritis  referatur  gratia  tantis:        (io6) 

Si  minus  ,  invito  te  quoque  gratus  ero . 
Numquam  pigra  fuit  nostris  tua  gratia  rebus , 

Nec  mihi  munificas  arca  negavit  opes . 
25  Nunc  quoque  nil  subilis  clementia  territa  fatis 

Auxilium  vitae  fertque  feretque  meae . 
Unde  ,  roges  forsan  ,  fiducia  tanta  futuri 

Sit  mihi  ?    quod  fecit ,  quisque  tuetur  opus . 
Ut  Venus  artificis  labor  est  et  gloria  Coi , 
30      Aequoreo  madidas  quae  premit  imbre  comas : 
Arcis  ut  Actaeae  vel  eburna  vel  aerea  custos 

Bellica  Phidiaca  stat  dea  facta  manu : 


IV.  I  1— n  29.  187 

Vindicat  iit  Calamis  laudem  ,  quos  fecit ,  equorum : 
Ut  similis  verae  vacca  Myronis  opus : 
35  Sic  ego  sum  rerum  non  ultima  ,  Sexte  ,  tuarum , 
Tutelaeque  leror  munus  opusque  tuae  . 

11. 

Quod  legis ,  o  vates  magnorum  maxime  regum , 

Venit  ab  intonsis  usque  ,  Severe  ,  Getis : 
Cuius  adhuc  nomen  nostros  tacuisse  libelios, 

Si  modo  permittis  dicere  vera ,  pudet . 
5  Orba  tamen  numeris  cessavit  epistula  numquam 

Ire  per  alternas  officiosa  vices . 
Carmina  sola  tibi  memorem  testantia  curam         (iot) 

Non  data  sunt  .     quid  enim  ,  quae  facis  ipse, 

darem  ? 
Quis  mel  Aristaeo  ,  quis  Baccho  vina  Falerno  , 
10      Triptolemo  friiges  ,  poma  det  Alcinoo? 

Fertiie  pectus  habes  ,  interque  Helicona  colentes 

Uberius  nulli  provenit  isla  seges . 
Mittere  ad  hunc  carmen  ,  frondes  erat  addere  silvis. 

Haec  niihi  cunctandi  causa  ,  Severe  ,  fuit . 
15  Nec  tamen  ingenium  nobis  respondet ,  ut  ante , 

Sed  siccum  slerili  vomere  litus  aro . 
Scilicet  ut  limus  venas  excaecat  in  undis, 

Lapsaque  subpresso  fonte  resistit  aqua, 
Peclora  sic  mea  sunt  limo  vitiata  malorum, 
20      Et  carmen  vena  pauperiore  fluit . 

Siquis  in  liac  ipsum  terra  posuisset  Homerum, 

Esset  ,  crede  mihi ,  factus  et  ille  Getes . 
Da  veniam  lasso  ,  studiis  quoque  frena  remisi, 

Diicitur  et  digitis  liltera  rara  meis. 
25  Ini])etus  ille  sacer  ,  qui  vatum  pectora  nutrit, 

Qui  prius  in  nobis  esse  solebat,  abest. 
Vix  venil  ad  partes  ,  vix  sumptae  Musa  tabellae 

Inponit  pigras  paene  coacta  manus. 
Parvaque  ,  ne  dicam  scribendi  nulla  voluptas        dos) 


188  EX  PONTO 

30      Est  mihi ;  nec  numeris  nectere  verba  iuvat . 
Sive  quod  hinc  fructus  adeo  non  cepimus  ullos, 

Principium  nostri  res  sit  ut  ista  mali: 
Sive  quod  in  tenebris  numerosos  ponere  gressus, 
Quodque  legas  nulli  scribere  carmen,  idem  est. 
35  Excitat  auditor  studium  ,  laudataque  virtus 
Crescit ,  et  inmensum  gloria  calcar  habet . 
Hic  mea  cui  recitem  nisi  flavis  scripta  Corallis, 
Quasque  alias  gentes  barbarus  Hister  habet? 
Sed  quid  solus  agam ,  quaque  infelicia  perdam 
40      Otia  materia  ,  surripiamque  diem  ? 

Nam  quia  nec  vinum  ,  nec  me  tenet  alea  faliax , 

Per  quae  clam  tacitum  tempus  abire  solet, 
Nec  me  —  quod  cuperem ,  si  per  fera  bella  liceret  — 
Oblectat  cultu  terra  novata  suo, 
45  Quid  ,  nisi  Pierides  ,  solacia  frigida  ,  restant , 
Non  bene  de  nobis  quae  meruere  deae? 
At  tu  ,  cui  bibitur  felicius  Aonius  fons , 

Utiliter  studium  quod  tibi  cedit ,  ama , 
Sacraque  Musarum  merito  cole  .    quodque  legamus , 
50      Huc  aliquod  curae  mitte  recentis  opus. 

III. 

Conquerar  ,  an  taceam  ?    ponam  sine  nomine 

crimen ,  (io9) 

An  notum  ,  qui  sis  ,  omnibus  esse  velim  ? 
Nomine  non  utar ,  ne  commendere  querella , 
Quaeraturque  tibi  carmine  fama  meo . 
5  Dum  mea  puppis  erat  vaUda  fundata  carina , 
Qiii  mecum  velles  currere  ,  primus  eras . 
Nunc  ,  quia  contraxit  vultum  Fortuna  ,  recedis, 

Auxilio  postquam  scis  opus  esse  tuo  . 
Dissimulas  etiam,  nec  me  vis  nosse  videri, 
10      Quisque  sit ,  audito  nomine  ,  Naso  ,  rogas  . 
Ille  ego  sum ,  quamquam  non  vis  audire ,  vetusta 
Paene  puer  puero  iunctus  amicitia ! 


IV.  II  30— III  49.  189 

Ille  ego  ,  qui  primus  tua  seria  nosse  solebam 

Et  tibi  iucundis  primus  adesse  iocis : 
15  Ille  ego  convictor  densoque  domesticus  usu , 

Ille  ego  iudiciis  unica  Musa  tuis ! 
lUe  ego  sum  ,  qui  nunc  an  vivam  ,  perfide  ,  nescis , 

Cura  tibi  de  quo  quaerere  nulla  fuit. 
Sive  fni  numquam  carus  ,  simulasse  fateris : 
20      Seu  non  fingebas  ,  inveniere  levis . 

Aut  age  ,  dic  aliquam ,  quae  te  mutaverit ,  iram : 

Nam  nisi  iusta  tua  est ,  iusta  querella  mea  est . 
Quod  te  nunc  crimen  similem  vetat  esse  priori  ?  (iio) 

An  crimen  ,  coepi  quod  miser  esse  ,  vocas  ? 
25  Si  mihi  rebus  opem  nullam  factisque  ferebas, 

Venisset  verbis  charta  notata  tribus . 
Vix  equidem  credo  ,  sed  et  insultare  iacenti 

Te  mihi ,  nec  verbis  parcere  fama  refert . 
Quid  facis ,  a!    demens  ?    cur ,  si  fortuna  recedat, 
30      Naufragio  lacrimas  eripis  ipse  tuo  ? 

Haec  dea  non  stabili ,  quam  sit  levis ,  orbe  fatetur , 

Quem  summum  dubio  sub  pede  semper  habet . 
QuoUbet  est  folio  ,  quavis  incertior  aura : 

Par  illi  levitas  ,  improbe  ,  sola  tua  est . 
35  Omnia  sunt  hominum  tcnui  pendentia  filo , 

Et  subito  casu  quae  valuere ,  ruunt . 
Divitis  audita  est  cui  non  opulentia  Croesi? 

Nempe  tamen  vitam  captus  ab  hoste  tulit. 
Ille  Syracosia  modo  formidatus  in  urbe 
40      Vix  humili  duram  reppulit  arte  famem . 
Quid  fuerat  Magno  maius  ?    tamen  ille  rogavit 

Summissa  fugiens  voce  clienlis  opem . 
Cuique  viro  totus  terrarum  paruit  orbis, 

[Indigus  effectus  omnibus  ipse  magis.] 
45  lUe  lugurthino  clarus  Cimbroque  triumpho ,  (in) 

Quo  victrix  totiens  consule  Roma  fuit, 
In  caeno  Marius  iacuit  cannaque  palustri , 

PertuUt  et  tanto  multa  pudenda  viro . 
Ludit  in  humanis  divina  potentia  rebus, 


190  EX  PONTO 

60      Et  certam  praesens  vix  habet  hora  fidem  . 
'Litus  ad  Euximim'  siquis  mihi  diceret  'ibis, 

Et  metues  ,  arcu  ne  feriare  Getae ,' 
'I,  bibe'  dixissem  'purgantes  pectora  sucos, 
Quidquid  et  in  tota  nascitur  Anticyra .' 
55  Sum  tamen  haec  passus  .    nec ,  si  mortalia  possim , 
Et  summi  poteram  tela  cavere  dei . 
Tu  quoque  fac  timeas  ,   et  quae  tibi  laeta  videntur , 
Dum  loqueris  ,  fleri  tristia  posse  puta . 

IIII. 

NuIIa  dies  adeo  est  australibus  umida  nimbis, 

Non  intermissis  ut  fluat  imber  aquis . 
Nec  sterilis  locus  ullus  ita  est ,  ut  non  sit  in  illo 

Mixta  fere  duris  utilis  herba  rubis . 
5  Nil  adeo  fortuna  gravis  miserabile  fecit , 

Ut  minuant  nuUa  gaudia  parte  malum . 
Ecce  domo  patriaque  carens  oculisque  meorum, 

Naufragus  in  Getici  Utoris  actus  aquas , 
Qua  tamen  inveni  vultum  diffundere  causa  (H2) 

10      Possim  ,  fortunae  nec  meminisse  meae . 
Nam  mihi  cum  solus  spatiarer  tristis  harena, 

Visa  est  a  tergo  pinna  dedisse  sonum . 
Respicio  :    nec  erat  corpus  ,  quod   cernere  possem , 

Verba  tamen  sunt  haec  aure  recepta  mea: 
15 'En  ego  laetarum  venio  tibi  nuntia  rerum, 

Fama  ,  per  inmensas  aere  lapsa  vias . 
Consule  Pompeio ,  quo  non  tibi  carior  alter , 

Candidus  et  felix  proximus  annus  erit .' 
Dixit ,  et  ut  laeto  Pontum  rumore  replevit, 
20      Ad  gentes  alias  hinc  dea  vertit  iter. 
At  mihi  dilapsis  inter  nova  gaudia  curis 

Excidit  asperitas  huius  iniqua  loci . 
Ergo  ubi ,  lane  biceps  ,  longum  reseraveris  annum , 

Pulsus  et  a  sacro  mense  December  erit, 
25  Purpura  Pompeium  summi  velabit  honoris, 


IV.  m  50— y  9.  191 

Ne  titulis  quicquam  debeat  ille  suis . 
Cernere  iam  videor  rumpi  paene  atria  turba, 

Et  populum  laedi  deficiente  loco, 
Tempiaque  Tarpeiae  primum  tibi  sedis  adiri, 
30      Et  fieri  faciles  in  tua  vota  deos : 

Colla  boves  niveos  certae  praebere  securi,  (us) 

Quos  aluit  campis  herba  Falisca  suis. 
Cumque  deos  omnes  ,  lum  quos  inpensius  aequos 

Esse  tibi  cupias  ,  cum  love  Caesar  erunt . 
35  Curia  te  excipiet ,  patresque  e  more  vocati 

Intendent  aures  ad  tua  verba  suas . 
Hos  ubi  facundo  tua  vox  hilaraverit  ore, 

Utque  solet ,  tulerit  prospera  verba  dies , 
Egeris  et  meritas  superis  cum  Caesare  grates,  — 
40      Qui  causam  ,  facias  cur  ita  saepe  ,  dabit  — 
Inde  domum  repetes  toto  comitante  senatu, 

Officium  populi  vix  capiente  domo . 
Me  miserum  ,  turba  quod  non  ego  cernar  in  illa , 

Nec  poterunt  istis  lumina  nostra  frui ! 
45  Quamiibet  absentem  ,  qua  possum  ,  mente  videbo : 

Aspiciet  vultus  consulis  iila  sui . 
Di  faciant ,  aliquo  subeat  tibi  tempore  nostrum 

Nomen  ,  et  Mieu  !'  dicas  'quid  miser  ille  facit?' 
Haec  lua  pertulerit  siquis  mihi  verba  ,  fatebor 
50      Protinus  exihum  mollius  esse  meum. 


Ite  ,  leves  elegi  ,  doctas  ad  consulis  aures, 

Verbaque  honorato  ferte  legenda  viro . 
Longa  via  est,  nec  vos  pedibus  proceditis  aequis  (n4} 

Teclaque  brumali  sub  nive  lerra  latet . 
5  Cum  gelidam  Thracen   et  opertum  nubibus  Haemum 

Et  maris  lonii  transieritis  aquas, 
Luce  minus  decima  dominam  venietis  in  Urbem, 

Ut  lestinatum  non  faciatis  iter . 
Protinus  inde  domus  vobis  Pompeia  petatur : 


192  EX  PONTO 

10      Non  est  Augiisto  iunctior  ulia  foro . 

Siquis  ,  ut  in  populo ,  qui  sitis  et  unde  ,  requiret , 

Nomina  decepta  quaelibet  aure  ferat. 
Ut  sit  enim  tutum ,  sicut  reor  esse  ,  fateri, 
Verba  minus  certe  flcta  timoris  habent. 
15  Copia  nec  vobis  nullo  prohibente  videndi 
Consulis  ,  ut  limen  contigeritis  ,  erit . 
Aut  reget  ille  suos  dicendo  iura  Quirites , 

Conspicuum  signis  cum  premet  altus  ebur: 
Aut  populi  reditus  positam  componet  ad  hastam, 
20      Et  minui  magnae  non  sinet  Lfrbis  opes: 
Aut ,  ubi  erunt  patres  in  lulia  templa  vocati , 

De  tanto  dignis  consule  rebus  aget: 
Aut  feret  Augusto  solitam  natoque  salutem, 
Deque  parum  noto  consulet  officio . 
25  Tempus  ab  his  vacuum  Caesar  Germanicus  omne  (ii5) 
Auferet .     a  magnis  hunc  coUt  ille  deis . 
Cum  tamen  a  turba  rerum  requieverit  harum, 

Ad  vos  mansuetas  porriget  ille  manus, 
Quidque  parens  ego  vester  agam ,  fortasse  requiret . 
30      Talia  vos  illi  reddere  verba  volo : 
'Vivit  adhuc  vitamque  tibi  debere  fatetur, 

Quam  prius  a  miti  Caesare  munus  habet: 
Te  sibi ,  cum  fugeret ,  memori  solet  ore  referre 
Barbariae  tutas  exhibuisse  vias : 
35  Sanguine  Bistonium  quod  non  tepefecerit  ensem, 
Effectum  cura  pectoris  esse  tui: 
Addita  praeterea  vitae  quoque  multa  tuendae 

Munera  ,  ne  proprias  attenuaret  opes . 
Pro  quibus  ut  meritis  referatur  gratia ,  iurat 
40      Se  fore  mancipii  tempus  in  omne  tui. 
Nam  prius  umbrosa  carituros  arbore  montes, 

Et  freta  velivolas  non  habitura  rates, 

Fluminaque  in  fontes  cursu  reditura  supino, 

Gratia  quam  meriti  possit  abire  tui.' 

45  Ilaec  ubi  dixeritis  ,  servet  sua  dona ,  rogate . 

Sic  fuerit  vestrae  causa  peracta  viae. 


I 


IV.  V  10— VI  33.  193 

VI. 

Quam  legis  ,  ex  illis  libi  venit  epistiila,  Briite,   (ii6) 

Nasonem  nolles  in  quilnis  esse  locis . 
Sed  tu  quod  nolies  ,  voliiit  miserabile  falum  . 
Ei  mihi  !    plus  illud  ,  quam  tua  vota  ,  valet . 
5  In  Scythia  nobis  quinquennis  olympias  acta  est : 
lam  tempus  lustri  Iransit  in  alterius . 
Perstat  enim  fortuna  tenax  ,  votisque  malignum 

Opponit  nostris  insidiosa  pedem . 
Certus  eras  pro  me  ,  Fabiae  hix  ,  Maxime  ,  gentis, 
10      Numen  ad  Augustum  supplice  voce  ioqui . 
Occidis  ante  preces  .     causamque  ego  ,  Maxime , 

mortis  — 
Nec  fuero  tanti  —  me  reor  esse  tuae . 
lam  timeo  nostram  cuiquam  mandare  sahitem : 
Ipsum  morte  tua  concidit  auxihum . 
15  Coeperat  Augustus  deceptae  ignoscere  culpae : 
Spem  nostram  terras  deseruitque  simul . 
Quale  tamen  potui ,  de  caelite  ,  Brute  ,  recenti 

Vestra  procul  positus  carmen  in  ora  dedi . 
Quae  prosit  pietas  utinam  mihi ,  sitque  malorum 
20      lam  modus  et  sacrae  mitior  ira  domus ! 
Te  quoque  idem  Hquido  possum  iurare  precari, 

0  milii  non  dubia  cognite  Brute  nota. 
Nam  cum  praestiteris  verum  mihi  semper 

amorem ,  (ii7) 

Hic  tamen  adverso  tempore  crevit  amor . 
25  Quique  tuas  pariter  lacrimas  nostrasque  videret, 
Passuros  poenam  crederet  esse  duos . 
Lenem  te  miseris  genuit  nalura  ,     nec  uili 

Milius  ingenium  ,  quam  tibi ,  Brute  ,  dedit : 
Ut  qui ,  quid  valeas  ,  ignoret ,  Marte  forensi , 
30      Posse  tuo  peragi  vix  putet  ore  reos . 

Scilicet  eiusdem  est ,  quamvis  pugnare  videntur, 

Supphcibus  facilem  ,  sonlibus  esse  trucem . 
Cum  tibi  suscepta  est  iegis  vindicla  severae , 

OVID.    III.  13 


194  EX  PONTO 

Verba  ,  velnt  tinguat  singiila  ,  virns  habent. 
35  Hostibus  eveniat ,  quam  sis  violentus  in  armis, 
Sentire  et  linguae  tela  subire  tuae . 
Quae  tibi  tam  tenui  cura  limantur ,  ut  omnes 

Istius  ingenium  corporis  esse  negent . 
At  siquem  laedi  fortuna  cernis  iniqua, 
40      Mollior  est  animo  femina  nulla  tuo . 

Hoc  ego  praecipue  sensi ,  cum  magna  meorum 

Notitiam  pars  est  infitiata  mei. 
Inmemor  illorum  ,  vestri  non  inmemor  umquam , 
Qui  mala  solliciti  nostra  levatis ,  ero . 
45  Et  prius  hic  nimium  nobis  conterminus  Hister     (ns) 
In  caput  Euxino  de  mare  vertet  iter, 
Utque  Thyesteae  redeant  si  tempora  mensae, 

Solis  ad  eoas  currus  agetur  aquas, 
Quam  quisquam  vestrum,  qui  me  doluistis  ademptum, 
50      Arguat  ingratum  non  meminisse  sui. 

VII. 

Missus  es  Euxinas  quoniam  ,  Vestalis  ,   ad   undas , 

Ut  positis  reddas  iura  sub  axe  locis, 
Aspicis  en  praesens  ,  quali  iaceamus  in  arvo , 

Nec  me  testis  eris  falsa  solere  queri . 
5  Accedet  voci  per  te  non  irrita  nostrae , 

Alpinis  iuvenis  regibus  orte  ,  fides . 
Ipse  vides  certe  glacie  concrescere  Pontum, 

Ipse  vides  rigido  stantia  vina  gelu ; 
Ipse  vides ,  onerata  ferox  ut  ducat  lazyx 
10      Per  medias  Histri  plaustra  bubulcus  aquas . 
Aspicis  et  mitti  sub  adunco  toxica  ferro, 

Et  tekun  causas  mortis  habere  duas . 
Atque  utinam  pars  haec  tantum  spectata  fuisset, 

Non  etiam  proprio  cognita  Marte  tibi! 
15  Tendisti  ad  primuni  per  densa  pericula  pihim , 

Contigit  ex  merito  qui  tibi  nuper  honor . 
Sit  licet  hic  titulus  plenis  tibi  fructibus  ingens ,  ("9) 


IV.  VI  34— VII  54.  •  195 

Ipsa  tanien  virtiis  ordine  maior  erit. 
Non  negat  hoc  Hister  ,  cuiiis  tua  dextera  quondam 
20      Puniceam  Getico  sanguine  fecit  aquam  . 
Non  negat  Aegisos  ,  quae  te  subeunte  recepta 

Sensit  in  ingenio  nii  opis  esse  loci . 
Nam  ,  dubium  ,  positu  melius  defensa  manune , 
Urbs  erat  in  summo  niibibus  aequa  iugo . 
25  Sithonio  regi  ferus  inlerceperat  illam 

Hoslis  et  ereptas  viclor  habebat  opes ; 
Donec  fluminea  devect|  Vitellius  unda 

Intulit ,  exposito  mihte  ,  signa  Getis . 
At  tibi ,  progenies  alti  foriissima  Donni , 
30      Venit  in  adversos  impetus  ire  viros . 

Nec  mora  ,  conspicuus  longe  fulgentibus  armis , 

Fortia  ne  possint  facta  latere  ,  caves, 

Ingenlique  gradu  contra  ferrumque  iocumque 

Saxaque  brumali  grandine  plura  subis . 

35  Nec  te  niissa  super  iaculorum  turba  moratur, 

Nec  quae  vipereo  tela  cruore  madent . 

Spicula  cum  pictis  haerent  in  casside  pinnis, 

Parsque  fere  scuti  vulnere  nulla  vacat . 
Nec  corpus  cunctos  feliciter  effugit  ictus :  (120) 

40      Sed  minor  est  acri  laudis  amore  dolor . 
Talis  apud  Troiam  Danais  pro  navibus  Aiax 

Dicilur  Hectoreas  suslinuisse  faces . 
Ut  propius  ventum  est ,  admotaque  dextera  dextrae , 
Resque  fero  potuit  comminus  ense  geri, 
45  Dicere  difficile  est ,   quid  Mars  tuus  egerit  illic , 

Quotque  neci  dederis ,  quosque  ,  quibusque  modis . 
Ense  tuo  factos  calcabas  victor  acervos, 

Inpositoque  Getes  sub  pede  multus  erat . 
Pugnat  ad  exemplum  primi  minor  ordine  pili, 
50      Multa(|ue  fert  miles  vuhiera  ,  multa  facit . 
Sed  tantum  virtus  alios  tua  praeterit  omnes, 

Ante  citos  quantum  Pegasus  ibat  equos. 

Vincitur  Aegisos  .     testataque  tempus  in  omne 

Sunt  tua  ,  Vestalis  ,  carmine  facla  meo . 

13* 


196  EX  PONTO 


VIII. 


Litlera  sera  quidem  ,  sliidiis  exculte  Suilli , 

Huc  tua  pervenit ,  sed  mihl  grata  tamen , 
Qua  ,  pia  si  possit  superos  lenire  rogando 

Gratia  ,  laturum  te  mihi  dicis  openi . 
5  Ut  iam  nil  praestes  ,  animi  sum  factiis  amici 

Debitor  ,  et  meritum  velle  iuvare  voco . 
Impetus  iste  luus  longum  modo  duret  in  aevum,  (121) 

Neve  malis  pietas  sit  tua  lassa  meis . 
lus  aliquod  faciunt  adfinia  vincula  nobis, 
10      Quae  semper  maneant  inlabefacta  ,  precor . 
Nam  tibi  quae  coniunx  ,  eadem  mihi  lilia  paene; 

Et  quae  te  generum  ,  me  vocat  illa  virum . 
Ei  mihi ,  si  lectis  vultum  tu  versibus  istis 

Ducis  et  adlinem  te  pudet  esse  meum! 
15  At  nihil  hic  dignum  poteris  reperire  pudore 

Praeter  fortunam ,  quae  mihi  caeca  fuit . 
Seu  genus  excutias  ,  equites  ab  origine  prima  , 

Usque  per  innumeros  inveniemur  avos: 
Sive  velis  ,  qui  sint  mores  inquirere  nostri , 
20      Errorem  misero  detrahe  ,  labe  carent . 
Tu  modo  siquid  agi  sperabis  posse  precando, 

Quos  colis  ,  exora  supplice  voce  deos . 
Di  tibi  sint  Caesar  iuvenis  .    tua  numina  placa . 

Hac  certe  nulla  est  notior  ara  tibi . 
^5  Non  sinit  illa  sui  vanas  antistitis  umquam 

Esse  preces  .     nostris  hinc  pete  rebus  opem  . 
Quamlibet  exigua  si  nos  ea  iuverit  aura  , 

Obruta  de  mediis  cumba  resurget  aquis . 
Tunc  ego  tura  feram  rapidis  sollemnia  flammis ,  (122) 
^o      Et  valeant  quantum  numina  ,  testis  ero . 

Nec  tibi  de  Paiio  slatuam  ,  Germanice  ,  lemplum 

Marmore  .     carpsit  opes  illa  ruina  meas. 
Templa  domus  facient  vobis  urbesque  beatae . 

Naso  suis  opibus  ,  carmine  gratus  erit . 
35  Parva  quidem  fateor  pro  magnis  munera  reddi, 


lY.  vm  1-69.  197 

Cum  pro  concessa  verba  salute  damus . 
Secl  qui ,  quam  poluit ,  dat  maxima  ,  gralus 

abunde  est, 
Et  flnem  pietas  contigit  illa  suum . 
Nec  ,  quae  de  parva  pauper  dis  libat  acerra , 
40      Tura  minus  ,  grandi  quam  data  lance  ,  valent. 
Agnaque  tam  lactens  ,  quam  gramine  pasta  Falisco 

Victima  Tarpeios  inficit  icta  focos . 
Nec  tamen  officio  vatum  per  carmina  facto 
Principibus  res  est  aptior  ulla  viris . 
45  Carmina  vestrarum  peragunt  praeconia  laudum, 
Neve  sit  actorum  fama  caduca  ,  cavent . 
Carmine  fit  vivax  virtus  ,  expersque  sepulchri 

Notitiam  serae  posteritatis  habet . 
Tabida  consumit  ferrum  lapidemque  vetustas, 
50      Nullaque  res  maius  tempore  robur  habet. 
Scripta  ferunt  annos  .     scriptis  Agamemnona 

nosti ,  (123) 

Et  quisquis  contra  vel  simui  arma  tulit . 
Quis  Thebas  septemque  duces   sine   carmine  nosset, 
Et  quidquid  post  haec  ,  quidquid  et  ante  fuit  ? 
55  Di  quoque  carminibus  ,  si  fas  est  dicere  ,  fiunt, 
Tantaque  maiestas  ore  canentis  eget . 
Sic  Chaos  ex  illa  naturae  mole  prioris 
Digestum  partes  scimus  habere  suas : 
Sic  adfectantes  caelestia  regna  Gigantes 
60      Ad  Styga  nimbifero  vindicis  igne  dalos: 
Sic  victor  laudem  superatis  Liber  ab  Indis, 

Alcides  capia  traxit  ab  OechaHa. 
Et  modo  ,  Caesar  ,  avum  ,  quem  virtus  addidit 

astris , 

Sacrarunt  aliqua  carmina  parte  tuum  . 

65  Siquid  adhuc  igitur  vivi ,  Germanice  ,  nostro 

Restat  in  ingenio  ,  serviet  omne  tibi . 

Non  potes  officium  vatis  contemnere  vates : 

ludicio  pretium  res  habet  ista  tuo . 
Quod  nisi  te  nomen  tantum  ad  maiora  vocasset. 


198  EX  PONTO 

70      Gloria  Pieridum  summa  futurus  eras . 

Sed  dare  materiam  nobis  ,  quam  carmina  ,  mavis : 

Nec  tamen  ex  toto  deserere  illa  potes . 
Nam  modo  belia  geris  ,  numeris  modo  verba 

coerces ,  (124, 

Quodque  aliis  opus  est ,  hoc  tibi  lusus  erit . 
75  Utque  nec  ad  cilharam ,  nec  ad  arcum  segnis 

Apollo  est, 
Sed  venit  ad  sacras  nervus  uterque  manus, 
Sic  tibi  nec  docti ,  nec  desunt  principis  artes , 

Mixta  sed  est  animo  cum  love  Musa  tuo . 
Quae  quoniam  nec  nos  unda  summbvit  ab  ilia, 
80      Ungula  Gorgonei  quam  cava  fecit  equi, 
Prosit ,  opemque  ferat  communia  sacra  tueri , 

Atque  isdem  studiis  inposuisse  manum: 
Litora  pellitis  nimium  subiecta  Corallis 
Ut  tandem  saevos  effugiamque  Getas : 
85  Clausaque  si  misero  patria  est,  ut  ponar  in  illo, 
Qui  minus  Ausonia  distet  ab  Urbe  ,  loco, 
Unde  tuas  possim  laudes  celebrare  recentes 

Magnaque  quam  minima  facta  referre  mora . 
Tangat  ut  hoc  votum  caelestia  ,  care  Suilli , 
90      Numina  ,  pro  socero  paene  precare  tuo . 

VIIIL 

Unde  licet ,  non  unde  iuvat ,  Graecine  ,  salutem 

Mittit  ab  Euxinis  hanc  tibi  Naso  vadis . 
Missaque  ,  di  faciant ,  auroram  occurrat  ad  illam , 

Bis  senos  fasces  quae  tibi  prima  dabit : 
5  Ut  ,  quoniam  sine  me  tanges  Capitolia  consul       (125) 

Et  fjam  turbae  pars  ego  nuUa  tuae , 
In  domini  subeal  partes  et  praeslet  amici 

Officium  iusto  littera  nostra  die . 
Atque  ego  si  fatis  genitus  melioribus  essem 
10      Et  mea  sincero  ourreret  axe  rota , 

Quo  nunc  nostra  manus  per  scriptum  fungitur ,  esset 


IV.  VIII  70— villl  48.  199 

Lingua  saliitandi  munere  functa  tui: 
Gratatusque  darem  cum  dulcibus  oscula  verbis, 

jNec  minus  ille  meus  ,  quam  tuus  ,  esset  houor . 
15  Illa  ,  confiteor  ,  sic  essem  luce  superbus , 

Ut  caperet  fastus  vix  domus  ulla  meos ; 
Dumque  latus  sancti  cingit  libi  lurba  senatus, 

Consulis  ante  pedes  ire  iuberer  eques: 
Et  quamquam  cuperem  semper   tibi   proximus    esse , 
20      Gauderem  iateris  non  habuisse  locum . 

Nec  querulus  ,  turba  quamvis  ehderer  ,  essem : 

Sed  foret  a  populo  tunc  mihi  duice  premi . 
Prospicerem  gaudens  ,  quantus  foret  agminis  ordo , 

Densaque  quam  longum  turba  teneret  iter . 
25  [Quoque  magis  noris  ,  quam  rae  vulgaria  tangant, 

Spectarem  ,  qualis  purpura  te  tegeret .] 
[Signa  quoque  in  sella  nossem  formata  curuli, 

Et  totum  Numidae  sculptile  dentis  opus .] 
At  cum  Tarpeias  esses  deductus  in  arces,  (i26) 

30      Dum  caderet  iussu  victima  sacra  tuo, 

Me  quoque  secreto  grates  sibi  magnus  agentem 

Audisset  media  qui  sedet  aede  deus . 
Turaque  mente  magis  plena,  quam  lance  ,  dedissem 

Ter  quater  ,  imperii  laetus  honore  tui . 
35  Hinc  ego  praesentes  inter  numerarer  amicos, 

Mitia  ius  Urbis  si  modo  fata  darent: 
Quaeque  mihi  sola  capitur  nunc  mente  voluptas, 

Tunc  oculis  etiam  percipienda  foret. 
Non  ita  caelitibus  visum  est ,  et  forsitan  aequis . 
40      Nam  quid  me  poenae  causa  negata  iuvet? 
Mente  tamen  ,  quae  sola  loco  non  exulat,  utar, 

Praetextam  ,  fasces  aspiciamque  tuos . 
Haec  modo  te  populo  reddentem  iura  videbit, 

Et  se  secretis  finget  adesse  locis : 
45  Nunc  longi  reditus  hastae  supponere  lustri 

Credet,  et  exacta  cuncta  locare  fide : 
Nunc  facere  in  medio  facundum  verba  senatu, 

Publica  quaerentem  quid  petat  utilitas : 


200  EX  PONTO 

[Niinc  pro  Caesaribus  superis  decernere  grates, 
50      Albave  opimorura  coHa  ferire  boum .] 

Atque  utinam  ,  cum  iam  fueris  potiora  precatus,  a27) 

Ut  mihi  placetur  principis  ira ,  roges ! 
Surgat  ad  hanc  vocem  plena  pius  ignis  ab  ara, 
Detque  bonum  volo  lucidus  omen  apex . 
55  Interea ,  qua  parte  licet ,  ne  cuncta  queramur, 
Hic  quoque  te  festum  consule  tempus  agam. 
Altera  laetitiae  ,  nec  cedens  causa  priori , 

Successor  tanti  fraler  bonoris  erit. 
Nam  tibi  finitum  summo  ,  Graecine  ,  Decembri 
60      Imperium  lani  suscipit  ille  die . 

Quaeque  est  in  vobis  pietas  ,  alterna  feretis 

Gaudia  ,  tu  fratris  fascibus  ,  ille  tuis . 
Sic  tu  bis  fueris  consul ,  bis  consul  et  ille , 
Inque  domo  bimus  conspicietur  honor. 
65  Qui  quamquam  est  ingens  ,  et  nullum  Martia  summo 
Altius  imperium  consule  Roma  videt, 
Multiplicat  tamen  hunc  gravitas  auctoris  honorem, 

Et  maiestatem  res  data  dantis  habet. 
ludiciis  igitur  liceat  Flaccoque  tibique 
70      Talibus  Augusti  tempus  in  omne  frui. 
Quod  tamen  a  rerum  cura  propiore  vacabit, 

Vota  precor  votis  addite  vestra  meis . 
Et  siquem  dabit  aura  sinum ,  iactate  rudentes ,    (i28) 
Exeat  e  Stygiis  ut  mea  navis  aquis . 
75  Praefuit  his ,  Graecine ,   locis  modo  Flaccus ;  et  illo 
Ripa  ferox  Histri  sub  duce  tuta  fuit . 
Hic  tenuit  Mysas  gentes  in  pace  fideli : 

Hic  arcu  fisos  terruit  ense  Getas . 
Hic  raptam  Trosmin  celeri  virtute  recepit, 
80      Infecitque  fero  sanguine  Danuvium . 

Quaere  loci  faciem  Scythicique  incommoda  caeli, 

Et  quam  vicino  terrear  hoste  ,  roga : 
Sintne  litae  tenues  serpentis  felle  sagittae, 
Fiat  an  humanum  victima  dira  caput: 
85  Mentiar  ,  an  coeat  duratus  frigore  Pontus, 


IV.  VIIII  49—121.  201 

Et  teneat  glacies  iugera  multa  freti . 
Haec  ubi  narrarit ,  quae  sit  mea  fama  ,  require , 

Quoque  modo  peragam  tempora  dura  ,  roga  . 
Non  sumus  liic  odio  ,  nec  scilicet  esse  meremur , 
90      Nec  cum  fortuna  mens  quoque  versa  mea  est . 
Illa  quies  animi ,  quam  tu  laudare  solebas , 

lUe  vetiis  solito  perstat  in  ore  pudor . 
[Sic  ego  sum  longe  ,  sic  hic  ,  ubi  barbarus  hostis , 
Ut  fera  phis  valeant  legibus  arma  ,  facit ,] 
95  Rem  qiieat  ut  nullam  tot  iam  ,  Graecine  ,  per 

annos  (i29j 

Femina  de  nobis  virve  puerve  queri . 
Hoc  facit ,  ut  misero  faveant  adsintque  Tomitae ; 

Haec  quoniam  tellus  testificanda  mihi  est. 
lUi  me  ,  quia  velle  vident ,  discedere  malunt ; 
100      Respectu  cupiunt  hic  tamen  esse  sui . 

Nec  mihi  credideris :    extant  decreta  ,  quibus  nos 

Laudat  et  inmunes  pubUca  cera  facit . 
Conveniens  miseris  et  quamquam  gloria  non  sit, 
Proxima  dant  nobis  oppida  munus  idem . 
105  Nec  pietas  ignota  mea  est  .    videt  hospita  terra 
In  nostra  sacrum  Caesaris  esse  domo . 
Stant  pariter  natusque  pius  coniunxque  sacerdos, 

Numina  iam  facto  non  leviora  deo . 
Neu  desit  pars  uila  domus ,  stat  uterque  nepotum , 
110      Hic  aviae  lateri  proximus  ,  iUe  patris . 

His  ego  do  toliens  cum  ture  precantia  verba, 

Eoo  quotiens  surgit  ab  orbe  dies . 
Tota  —  iicet  quaeras  —  hoc  me  non  fingere  dicet 
Officii  testis  Pontica  terra  mei . 
115  Pontica  me  telius  ,  quantis  hac  possumus  ora, 
Natalem  ludis  scit  celebrare  dei . 
Nec  minus  hospilibus  pietas  est  cognita  talis,      (i30) 

Misit  in  has  siquos  longa  Propontis  aquas . 
Is  quoque  ,  quo  laevus  fuerat  sub   praeside  Pontus , 
120      Audierit  frater  forsitan  ista  tuus . 

Fortuna  est  impar  animo  ,  talique  libenter 


202  EX  PONTO 

Exigiias  carpo  miinere  pauper  opes . 
Nec  vestris  damus  haec  oculis  ,  procul  Urbe  remoti : 

Contenti  tacita  sed  pietate  sumus . 
125  Et  lamen  haec  tangent  aUquando  Caesaris  aures. 

Nii  illi ,  toto  quod  fit  in  orbe  ,  latet . 
Tu  certe  scis  hoc  ,  superis  ascite  ,  videsque, 

Caesar ,  ut  est  oculis  subdita  terra  tuis . 
Tu  nostras  audis  inter  convexa  locatus 
130      Sidera  ,  soIUcito  quas  damus  ore ,  preces. 
[Perveniant  istuc  et  carmina  forsitan  iila  , 

Quae  de  te  misi  caeiile  facta  novo .] 
Auguror  his  igitur  flecti  lua  numina  .     nec  tu 

Inmerito  nomen  mite  parenlis  habes  . 

X. 

Haec  mihi  Cimmerio  bis  terlia  ducitur  aestas 

Litore  pellitos  inter  agenda  Gelas . 
Ecquos  tu  silices  ,  ecquod  ,  carissime  ,  ferrum 

Duriliae  confers  ,  Albinovane  ,  meae  ? 
5  Gutta  cavat  lapidem ;    consumitur  anulus  usu : 

Atteritur  pressa  vomer  aduncus  humo . 
Tempus  edax  igitur  praeter  nos  omnia  perdit:    (i3i) 

Cessat  duritia  mors  quoque  victa  mea . 
Exempkun  est  animi  nimium  patientis  Ulixes, 
10      lactatus  dubio  per  duo  lustra  mari. 
Tempora  solliciti  sed  non  tamen  omnia  fati 

Perlulit ,  et  placidae  saepe  fuere  morae  . 
An  grave  sex  annis  pulchram  fovisse  Calypso, 

Aeaeaeque  fuit  concubuisse  deae  ? 
15  Excipit  Hippotades  ,  qui  dat  pro  munere  ventos, 

Curvel  ut  inpulsos  ulilis  aura  sinus. 
Nec  bene  cantantis  labor  est  audire  puellas: 

Nec  degustanti  lotos  amara  fuit . 
Kos  ego  ,  qui  patriae  faciant  oblivia  ,  sucos 
20      Parte  meae  vitae  ,  si  modo  dentur  ,  emam! 
[Nec  lu  contuleris  urbem  Laestrygonis  umquam 


IV.  villl  122— X  57.  203 

Gentibus  ,  obliqua  quas  obit  Hister  aqua . 
Nec  vincet  Cyciops  saevum  feritate  Phyacen : 
Qui  quota  terroris  pars  solet  esse  mei? 
25  Scylla  feris  trunco  quod  latret  ab  inguine  monstris, 
Heniochae  nautis  plus  nocuere  rates . 
Nec  potes  infestis  conferre  Charybdin  Achaeis, 

Ter  licet  epotum  ter  vomat  illa  fretum . 
Qui  quamquam  dextra  regione  licentius  errant, 
30      Securum  latus  hoc  non  tamen  esse  sinunt .] 
Hic  agri  infrondes  ,  hic  spicula  tincta  venenis : 

Hic  freta  vei  pediti  pervia  reddit  hiems, 
Ut ,  qua  remus  iter  pulsis  modo  fecerat  undis, 
Siccus  contempta  nave  viator  eat . 
35  Qui  veniunt  istinc  ,  vix  vos  ea  credere  dicunt . 
Quam  miser  est ,  qui  fert  asperiora  fide ! 
Crede  tamen :  nec  te  causas  nescire  sinemus , 
Horrida  Sarmaticum  cur  mare  duret  hiems  . 
Proxima  sunt  nobis  plauslri  praebentia  formam    (i32) 
40      Et  quae  praecipuum  sidera  frigus  liabent . 
Hinc  oritur  boreas  oraeque  domesticus  huic  est, 

Et  sumit  mores  a  propiore  locus . 
At  notus  ,  adverso  tepidum  qui  spirat  ab  axe, 
Est  procul ,  et  rarus  languidiorque  venit , 
45  Adde  quod  hic  clauso  miscentur  flumina  Ponto, 
Vimque  fretum  multo  perdit  ab  amne  suam . 
Huc  Lycus  ,  huc  Sagaris  Peniusque  Hypanisque 

Calesque 
Influit  et  crebro  vertice  tortus  Halys, 
Partheniusque  rapax  ,  et  volvens  saxa  Cynapses 
50      Labitur  ,  et  nullo  tardior  amne  Tyras ; 
Et  tu  ,  femineae  Thermodon  cognite  turniae , 

Et  quondam  Graiis  Phasi  petite  viris : 
Cumque  Borysthenio  liquidissimus  amne  Dyrapses 
Et  lacile  peragens  lene  Melanthus  iter: 
55  Quique  duas  terras  ,  Asiam  Cadmique  sororem 
Separat  et  cursus  inler  ulramque  facit: 
Innumerique  alii ,  quos  inler  maximus  omnes 


204  EX  PONTO 

Cedere  Danuvius  se  tibi ,  Nile  ,  negat . 
Copia  tot  laticum  ,  quas  auget ,  adulterat  undas, 
60      Nec  patitur  vires  aequor  habere  suas . 

Quin  etiam  ,  stagno  similis  pigraeque  paludi ,       (X83) 

Caeruleus  vix  est  diluiturque  color . 
Innatat  unda  freto  dulcis  ,  leviorque  marina  est , 

Quae  proprium  mixto  de  sale  pondus  habet . 
65  Si  roget  haec  aliquis  cur  sint  narrata  Pedoni, 

Quidve  loqui  certis  iuverit  ista  modis? 
Detinui ,  dicam  ,  tempus  curasque  fefelli . 

Hunc  fructum  praesens  attulit  hora  milii . 
Afuimus  solito  ,  dum  scribimus  ista  ,  dolore, 
70      In  mediis  nec  nos  sensimus  esse  Getis . 

At  tu  ,  non  dubito  ,  cum  Thesea  carmine  laudes, 

Materiae  titulos  quin  lueare  tuae, 
Quemque  refers  ,  imitere  virum  .    vetat  ille  profecto 

Tranquilli  comitem  temporis  esse  fidem . 
75  Qui  quamquam  est  factis  ingens  et  conditur  a  te 

Vir  tanto  ,  quanto  debuit  ore  cani , 
Est  tamen  ex  illo  nobis  imitabile  quiddam : 

Inque  fide  Theseus  quilibet  esse  potest. 
Non  tibi  sunt  hostes  ferro  clavaque  domandi, 
80      Per  quos  vix  uUi  pervius  Isthmos  erat: 

Sed  praestandus  amor ,  res  non  operosa  volenli . 

Quis  labor  est  puram  non  temerasse  fidem  ? 
Haec  tibi ,  qui  perstas  indeclinatus  amico ,  (isi) 

Non  est  quod  lingua  dicta  querenle  putes, 

XI. 

Gallio  ,  crimen  erit  vix  excusabile  nobis , 
Carmine  te  nomen  non  habuisse  meo . 

Tu  quoque  enim  —  memini  —  caelesti  cuspide  facta 
Fovisti  lacrimis  vulnera  nostra  tuis . 
5  Atque  utinam  rapti  iactura  laesus  amici 
Sensisses  ultra  ,  quod  quererere  ,  nihil ! 

Non  ita  dis  placuit ,  qai  te  spoliare  pudica 


IV.  X  58— xn  18.  205 

Coninge  crudeles  non  habuere  nefas . 
Nuntia  nam  luctus  milii  nuper  epistula  venit; 
10      Lectaque  cum  lacrimis  sunt  tua  danina  meis. 
Sed  neque  solari  prudenlem  stultior  ausim, 

Verbaque  doctorum  nota  referre  tibi: 

Finitumque  tuum  ,  si  non  ratione  ,  dolorem 

Ipsa  iam  pridem  suspicor  esse  mora . 

15  Dum  tua  pervenit ,  dum  littera  nostra  recurrens 

Tot  maria  ac  terras  permeat ,  annus  abit . 

Temporis  officium  est  solacia  dicere  certi, 

Dum  dolor  in  cursu  est  et  petit  aeger  opem. 
At  cum  longa  dies  sedavit  vulnera  mentis, 
20      Intempestive  qui  movet  illa  ,  novat . 

Adde  quod  —  atque  utinam  verum  mihi  venerit 

omen !  —  (i35) 

Coniugio  feiix  iam  potes  esse  novo. 

XII. 

Quo  minus  in  nostris  ponaris  ,  amice  ,  libellis, 

Nominis  efficitur  condicione  tui . 
Ast  ego  non  aiium  prius  hoc  dignarer  honore, 

Est  aliquis  nostrum  si  modo  carmen  honor. 
5  Lex  pedis  officio  fortunaque  nominis  obstat, 

Quaque  meos  adeas  ,  est  via  nulla  ,  modos . 
Nam  pudet  in  geminos  ita  nomen  scindere  versus, 

Desinat  ut  prior  hoc  ,  incipiatque  minor . 
Et  pudeat ,  si  te  ,  qua  syliaba  parte  moratur, 
10      Artius  adpellem  Tuticanumque  vocem : 
Nec  potes  in  versum  Tuticani  more  venire, 

Fiat  ut  e  longa  syllaba  prima  brevis : 
Aut  prodiicatur ,  quae  nunc  correplius  exit, 

Et  sit  porrecta  longa  secunda  niora . 
15  His  ego  si  vitiis  ausim  corrumpere  nomen , 

Ridear  et  merito  pectus  Iiabere  neger . 
Ilaec  mihi  causa  fiiit  dilali  muneris  huius, 

Quod  meus  adiecto  fenore  reddet  amor. 


206  EX  PONTO 

Teque  canam  qiiacumque  nota  .    libi  carmina  mittam 
20      Paene  mihi  puero  cognite  paene  puer, 
Perque   tot  annorum  seriem ,   quot  liabemus 

ulerque,  (i36) 

Non  mihi ,  quam  fratri  frater  ,  amate  minus , 
Tu  bonus  hortator ,  tu  duxque  comesque  fuisti, 
Cum  regerem  tenera  frena  novella  manu . 
•25  Saepe  ego  correxi  sub  te  censore  Ubellos: 
Saepe  tibi  admonitu  facta  htura  meo  est, 
Dignam  Maeoniis  Phaeacida  condere  chartis 

Cum  te  Pierides  perdocuere  tuae . 
Hic  tenor  ,  haec  viridi  concordia  coepta  iuventa 
30       Venit  ad  albentes  inlabefacta  comas . 

Qiiae  nisi  te  moveant ,  duro  tibi  pectora  ferro 

Esse  ,  vel  invicto  clausa  adamante  putem . 
Sed  prius  huic  desint  et  bellum  et  frigora  terrae, 
Invisus  nobis  quae  duo  Pontus  habet; 
35  Et  tepidus  boreas  et  sit  praefrigidus  auster , 
Et  possit  fatum  mollius  esse  meum ; 
Quam  tua  sint  lapso  praecordia  dura  sodali. 
Hic  cumulus  nostris  absit  abestque  malis. 
Tu  modo  per  superos  ,  quorum  certissimus  ille  est, 
40      Quo  tuus  assidue  principe  crevit  honor, 
Effice  constanti  profugum  pietate  tuendo, 
Ne  sperata  meam  deserat  aura  ratem . 
Quid  mandem ,  quaeris  ?   peream  ,  nisi  dicere 

vix  est  —  (137) 

Si  modo  ,  qui  periit ,  ille  perire  potest . 
45  Nec,  quid  agam,  invenio,  nec  quid  nolimve  velimve, 
Nec  satis  utilitas  est  mihi  nota  mea . 
Crede  mihi ,  miseros  prudentia  prima  relinquit , 

Et  sensus  cum  re  consiliumque  fugit . 
Ipse ,  precor ,  quaeras ,  qua  sim  tibi  parte  iuvandus , 
50      Quoque  viam  facias  ad  mea  vota  vado . 


IV.  XII  19-xiii  35.  207 

XIIL 

0  mihi  non  dubios  inter  memorande  sodales, 

Qiii  qnod  es  ,  id  vere  ,  Care  ,  vocaris  ,  ave , 
Unde  saliiteris  ,  color  hic  tibi  protinus  index 

Et  structura  mei  carminis  esse  potest . 
5  Non  quia  mirifica  est ,  sed  quod  nec  pubHca   certe : 

Qualis  enim  cumque  est ,  non  latet  esse  meam . 
Ipse  quoque  ,  ut  tituUuu  chartae  de  fronte  revellas , 

Quod  sit  opus  ,  videor  dicere  posse  ,  tuum . 
Quamlibet  in  multis  positus  noscere  Ubellis, 
10      Perque  observatas  inveniere  notas . 

Prodent  auctorem  vires,  quas  Hercule  dignas 

Novimus  atque  iUi ,  quem  canis  ,  esse  pares . 
Et  mea  Musa  potest  proprio  deprensa  colore , 

Insignis  vitiis  forsitan  esse  suis . 
15  Tam  mala  Thersiten  proliibebat  forma  latere  ,      (iss) 

Quam  pulchra  Nireus  conspiciendus  erat . 
Nec  te  mirari ,  si  sint  vitiosa  ,  decebit 

Carmina  ,  quae  faciam  paene  poeta  Getes . 
A !  pudet ,  et  Getico  scripsi  sermone  UbeUum , 
20      Structaque  sunt  nostris  barbara  verba  modis . 
Et  placui ,  —  gratare  mihi  —  coepique  poetae 

Inter  inhumanos  nomen  habere  Getas . 
Materiam  quaeris  ?    laudes  de  Caesare  dixi . 

Adiuta  est  novitas  numine  nostra  dei . 
25  Nam  patris  Augusti  docui  mortale  fuisse 

Corpus  ,  in  aetherias  numen  abisse  domos : 
Esse  parem  virtute  patri ,  qui  frena  rogatus 

Saepe  recusati  ceperit  imperii . 
Esse  pudicarum  te  Vestam  ,  Livia  ,  matrum , 
30      Ambiguum  ,  nato  dignior  ,  anne  viro  . 
Esse  duos  iuvenes  ,  firma  adiumenta  parentis , 

Qui  dederint  animi  pignora  certa  sui . 
Haec  ubi  non  patria  perlegi  scripta  Camena, 

Venit  et  ad  digitos  ultima  charta  meos, 
35  Et  caput  et  plenas  omnes  movere  pharetras, 


208  EX  PONTO 

Et  longum  Getico  murmiir  in  ore  fuit . 
Atque  aliquis  ^scribas  haec  cum  de  Caesare', 

dixit  (139) 

'Caesaris  imperio  restituendus  eras .' 
lUe  quidem  dixit .     sed  me  iam  ,  Care  ,  nivali 
40      Sexta  relegatum  bruma  sub  axe  videt. 

Carmina  nil  prosunt  .    nocuerunt  carmina  quondam, 

Primaque  tam  miserae  causa  fuere  fugae. 
At  tu  ,  per  studii  communia  foedera  sacri , 
Per  non  vile  tibi  nomen  amicitiae ; 
45  Sic  capto  Laliis  Germanicus  hoste  catenis 
Materiam  vestris  adferat  ingeniis : 
Sic  valeant  pueri ,  votum  commune  deorum, 
Quos  laus  formandos  est  tibi  magna  datos: 
Quanta  potes ,  praebe  nostrae  momenta  sahiti , 
50      Quae  nisi  mutato  nulla  futura  loco  est . 

XIIII. 

Haec  tibi  mittuntur ,  quem  sum  modo  carmine 

questus 
Non  aptum  numeris  nomen  habere  meis: 
In  quibus  ,  excepto  quod  adhuc  utcumque  valemus, 
Nil ,  me  praeterea  quod  iuvet ,  invenies . 
5  Ipsa  quoque  est   invisa  salus  ,   suntque  ultima  vota, 
Quolibet  ex  istis  scilicet  ire  locis . 
Nulla  mihi  cura  est ,  terra  quo  muter  ab  ista , 
Hac  quia  ,  quam  video  ,  gratior  omnis  erit . 
In  medias  Syrtes  ,  mediam  mea  vela  Charybdin    (uo) 
10      Mittite  ,  praesenti  dum  careamus  humo . 

Styx  quoque  ,  siquid  ea  est ,  bene  commutabitur 

Histro ; 
Siquid  et  inferius  ,  quam  Styga  ,  mundus  habet . 
Gramina  cultus  ager  ,  frigus  minus  odit  liirundo , 
Proxima  Marticolis  quam  loca  Naso  Getis . 
15  Talia  succensent  propter  mihi  verba  Tomitae, 
Iraque  carminibus  publica  mota  meis. 


IV.  XIII  36-Xllll  53.  209 

Ergo  ego  cessabo  numquam  per  carmina  iaetli , 

Plectar  et  incauto  semper  ab  ingenio  ? 
Ergo  ego  ,  ne  scribam  ,  digitos  incidere  cunctor, 
20      Telaque  adbuc  demens  ,  quae  nocuere  ,  sequor  ? 
Ad  veteres  scopulos  iterum  devertor  et  illas, 
In  quibus  offendit  naufraga  puppis  ,  aqiias? 
Sed  nihil  admisi :    nuUa  est  mea  culpa  ,  Tomitae , 
Quos  ego  ,  cum  loca  sim  vestra  perosus ,  amo . 
25  Quilibet  excutiat  nostri  monimenta  laboris : 
Liltera  de   vobis  est  mea  questa  nihil . 
Frigus  et  incursus  omni  de  parte  timendos 

Et  quod  pulsetur  murus  ab  hoste  ,  queror . 
ia  loca  ,  non  homines  ,  verissima  crimina  dixi . 
30      Culpatis  vestrum  vos  quoque  saepe  sokim . 

Esset  perpetuo  sua  quam  vitabilis  Ascre ,  d^i) 

Ausa  est  agricolae  Musa  docere  senis, 
Et  fuerat  genitus  terra  ,  qui  scripsit ,  in  illa : 
Intumuit  vati  nec  tamen  Ascra  suo . 
35  Quis  patriam  sollerte  magis  dilexit  Ulixe  ? 
Hoc  tamen  asperitas  indice  nota  loci  est. 
Non  loca ,   sed  mores  scriptis  vexavit  amaris 
Scepsius  Ausonios  ,  actaque  Roma  rea  est : 
Falsa  tamen  passa  est  aequa  convicia  mente, 
40     Obfuit  auctori  nec  fera  lingua  suo . 

At  mahis  interpres  populi  mihi  concitat  iram, 
Inque  novum  crimen  carmina  nostra  vocat . 
Tam  felix  utinam  ,  quam  pectore  candidus  essem! 
Extat  adhuc  nemo  saucius  ore  meo . 
45  Adde  ,  quod  Illyrica  si  iam  pice  nigrior  essem, 
Non  mordenda  mihi  turba  fidelis  erat . 
Molliler  a  vobis  mea  sors  excepta  ,  Tomitae, 

Tam  mites  Graios  indicat  esse  viros . 
Gens  mea  Paeligni  regioque  domestica  Suimo 
50      Non  potuit  nostris  ienior  esse  maiis . 

Quem  vix  incolumi  cuiquam  saivoque  daretis , 

Is  datus  a  vobis  est  mihi  nuper  honor. 
Solus  adhuc  ego  cum  vestris  inmunis  in  oris,     (i42) 
oviD.  m.  14 


210  EX  PONTO 

Exceptis ,  siqui  munera  legis  habent . 
55  Tempora  sacrata  mea  sunt  velata  corona, 
Publicus  invito  quam  favor  inposuit. 
Quam  grata  est  igitur  Latonae  Delia  tellus, 

Erranti  tutum  quae  dedit  una  locum, 
Tam  «ihi  cara  Tomis  ,  patria  quae  sede  fugatis 
60      Tempus  ad  hoc  nobis  hospita  fida  manet: 
Di  modo  fecissent ,  placidae  spem  posset  habere 
Pacis ,  et  a  gelido  longius  axe  foret . 

XV. 

Siquis  adhuc  usquam  nostri  non  inmemor  extat, 

Quidve  relegalus  Naso  ,  requirit ,  agam : 
Caesaribus  vitam,  Sexto  debere  salutem 

Me  sciat .    a  superis  hic  mihi  primus  erit . 
5  Tempora  nam  miserae  complectar  ut  omnia  vitae, 

A  meritis  eius  pars  mihi  nulla  vacat. 
Quae  numero  tot  sunt ,  quot  in  horto  fertilis  arvi 

Punica  sub  lento  cortice  grana  rubent ; 
Africa  quot  segetes  ,  quot  Tmolia  terra  racemos , 
10      Quot  Sicyon  bacas  ,  quot  parit  Hybla  favos . 
Confiteor :    testere  licet ,  signate  Quirites ;  — 

Nil  opus  est  legum  viribus ,  ipse  loquor . 
Inter  opes  et  me ,  parvam  rem  ,  pone  paternas :  (1«) 

Pars  ego  sim  census  quantulacumque  tui . 
15  Quam  tua  Trinacria  est  regnataque  terra  Philippo , 

Quam  domus  Augusto  continuata  foro, 
Quam  tua  ,  rus   oculis  domini ,  Campania  ,  gratum , 

Quaeque  relicta  tibi ,  Sexte  ,  vel  empta  tenes : 
Tam  tuus  en  ego  sum ,  cuius  te  munere  tristi 
20      Non  potes  in  Ponto  dicere  habere  nihil. 
Atque  utinam  possis ,  et  detur  amicius  arvum , 

Remque  tuam  ponas  in  meliore  loco! 
Quod  quoniam  in  dis  est ,  tempta  lenire  precando 

Numina ,  perpetua  quae  pietate  cois  . 
25  Maeroris  nam  tu  ,  vix  est  discernere ,  nostri 


IV.  XTTTT  54 -XVI  16.  211 

Sis  argumentum  maius  ,  an  auxilium . 
Nec  dubitans  oro  :    sed  flumine  saepe  secundo 

Augetur  remis  cursus  euntis  aquae . 
Et  pudet  et  metuo  semperque  eademque  precari, 
30      Ne  subeant  animo  taedia  iusta  tuo . 

Verum  quid  faciam  ?    res  inmoderata  cupido  est . 

Da  veniam  vitio  ,  mitis  amice ,  meo . 
Scribere  saepe  aliud  cupiens  delabor  eodem : 

[Ipsa  locum  per  se  littera  nostra  rogat .] 
35  Seu  tamen  efl^ectus  habitura  est  gratia ,  seu  me  (i44) 

Dura  iubet  gelido  Parca  sub  axe  mori: 
Semper  inoblita  repetam  tua  munera  mente, 

Et  mea  me  tellus  audiet  esse  tuum . 
Audiet  et  caelo  posita  est  quaecumque  sub  ullo , 
40      Transit  nostra  feros  si  modo  Musa  Getas, 
Teque  meae  causam  servatoremque  salutis , 

Meque  tuum  libra  norit  et  aere  minus. 

XVI. 

Invide  ,  quid  laceras  Nasonis  carmina  rapti  ? 

Non  solet  ingeniis  summa  nocere  dies, 
Famaque  post  cineres  maior  venit .     et  mihi  nomen 
Tunc  quoque  ,  cum  vivis  adnumerarer ,  erat : 
5  Cum  foret  et  Marsus  magnique  Rabirius  oris 
Iliacusque  Macer  sidereusque  Pedo: 
Et ,  qui  lunonem  laesisset  in  Hercule  ,  Carus, 

lunonis  si  iam  non  gener  ille  foret : 
Quique  dedit  Latio  carmen  regale  Severus, 
10      Et  cum  subtili  Priscus  uterque  Numa: 

Quique  vel  imparibus  numeris ,  Montane ,  vel  aequis 

Sufficis ,  et  gemino  carmine  nomen  habes : 
Et  qui  Penelopae  rescribere  iussit  Ulixen 
Errantem  saevo  per  duo  lustra  mari, 
15  Quique   suam  Trisemem   imperfectumque 

dierum  —  (us; 

Deseruit  celeri  morte  Sabinus  opus: 

14* 


212  EX  PONTO  IV.  XVI  17—52. 

Ingeniique  sui  dictus  cognomine  Largus, 

Gallica  qui  Phrygium  duxit  in  arva  senem : 
Quique  canit  domitam  Camerinus  ab  Hercule  Troiam  : 
20      Quique  sua  nomen  Pliyllide  Tuscus  habet: 
Velivohque  maris  nomen ,  cui  credere  possis 

Carmina  caeruleos  composuisse  deos : 
Quique  acies  Libycas  Romanaque  proeUa  dixit : 

Et  Marius  ,  scripti  dexter  in  omne  genus : 
25  Trinacriusque  suae  Perseidos  auctor  ,  et  auctor 

Tantalidae  reducis  Tyndaridosque  Lupus : 
Et  qui  Maeoniam  Phaeacida  vertit ,  et  una 

Pindaricae  fidicen  tu  quoque  ,  Rufe  ,  lyrae : 
Musaque  Turrani  Iragicis  innixa  cothurnis, 
30      Et  tua  cum  socco  Musa  ,  Melisse  ,  levi . 

Cum  Varus  Gracchusque  darent   fera  dicta  tyrannis, 

Calhmachi  Proculus  molle  teneret  iter : 
Tityron  antiquas  passerque  rediret  ad  herbas,       — • 

Aptaque  venanti  Gratius  arma  daret: 
35  Naidas  a  satyris  caneret  Fontaims  amatas, 

Clauderet  imparibus  verba  Capella  modis . 
Cumque  forent  aUi ,  quorum  mihi  cuncta  referre  {'iis.') 

Nomina  longa  mora  est ,  carmina  vulgus  habet ; 
Essent  et  iuvenes  ,  quorum  quod  inedita  cura  est, 
40      Adpellandorum  nil  mihi  iuris  adest . 

Te  tamen  in  turba  non  ausim  ,  Cotta  ,  silere , 

Pieridum  lumen  praesidiumque  fori, 
Maternos  Cottas  cui  Messallasque  paternos 

Maxima  nobilitas  ingeminata  dedit . 
45  Dicere  si  fas  est ,  claro  mea  nomine  Musa 

Atque  inter  tanlos  quae  legeretur  ,  erat . 
Ergo  summotum  patria  proscindere  ,  Livor, 

Desine  ,  neu  cineres  sparge  ,  cruente  ,  meos . 
Omnia  perdidimus:    lantummodo  vita  relicta  est, 
50      Praebeat  ut  sensum  maleriamque  mali . 

Quid  iuvat  extinctos  ferrum  derailtere  in  artus? 

Non  habet  in  nobis  iam  nova  plaga  locum , 


FASTORUM  I.  1—32.  213 

FASTORUM  LIBER  PRIMUS 

AD  C.  CLAUDIUM  CAESAREM  GERMANICUM. 

Tempora  cum  causis  Latium  digesta  per  annum 

Lapsaque  sub  terras  ortaque  signa  canam  . 
Excipe  pacato  ,  Caesar  Germanice  ,  voltu 

Hoc  opus  et  limidae  dirige  navis  iter ; 
5  Officioque  ,  levem  non  aversatus  honorem, 

Huic  tibi  devoto  numine  dexter  ades. 
Sacra  recognosces  annalibus  eruta  priscis, 

Et  quo  sit  merito  quaeque  notata  dies. 
Invenies  illic  et  festa  domestica  vobis: 
10      Saepe  tibi  pater  est ,  saepe  legendus  avus . 
Quaeque  ferunt  illi  pictos  signantia  fastos, 

Tu  quoque  cum  Druso  praemia  fratre  feres. 
Caesaris  arma  canant  alii :    nos  Caesaris  aras, 

Et  quoscumque  sacris  addidit  ille  dies . 
15  Annue  conanli  per  laudes  ire  tuorum , 

Deque  meo  pavidos  excute  corde  metus. 
Da  mihi  te  placidum  ,  dederis  in  carmina  viris: 

Ingenium  voitu  stalque  caditque  tuo . 
Pagina  iudicium  docti  subilura  movetur 
20      Principis  ,  ut  Clario  missa  legenda  deo . 
Quae  sit  enim  culti  facundia  sensimus  oris, 

Civica  pro  Irepidis  cum  tulit  arma  reis . 
Scimus  et ,  ad  noslras  cum  se  tulit  impetus  artes, 

Iiigenii  curranl  flumina  quanta  tui . 
25  Si  licet  et  fas  est ,  vales  rege  vatis  habenas, 

Auspicio  felix  totus  ut  annus  eat . 
Tempora  digereret  cum  conditor  Urbis  ,  in  anno 

Constituil  menses  qninque  bis  esse  suo . 
Scilicet  arma  magis  quam  sidera  ,  Romule  ,  noras, 
30      Curaque  finitimos  vincere  maior  erat . 

Est  tamen  et  ratio ,  Caesar  ,  quae  moverit  illum : 

Erroremque  suum  qiio  tueatur  ,  habet . 


214  FASTORUM 

Quod  satis  est ,  iitero  matris  dum  prodeat  infans, 

Hoc  anno  statuit  temporis  esse  satis . 
35  Per  totidem  menses  a  funere  coniugis  uxor 

Sustinet  in  vidua  tristia  signa  domo. 
Haec  igitur  vidit  trabeati  cura  Quirini, 

Cum  rudibus  populis  annua  iura  daret. 
Martis  erat  primus  mensis ,  Venerisque  secundus : 
40      Haec  generis  princeps ,  ipsius  ille  pater : 
Tertius  a  senibus ,  iuvenum  de  nomine  quartus , 

Quae  sequitur ,  numero  turba  notata  fuit . 
At  Numa  nec  lanum  nec  avitas  praeterit  umbras, 

Mensibus  antiquis  praeposuitque  duos . 
45  Ne  tamen  ignores  variorum  iura  dierum, 

Non  habet  officii  lucifer  omnis  idem . 
Ille  nefastus  erit ,  per  quem  tria  verba  silentur : 

Fastus  erit ,  per  quem  lege  licebit  agi . 
Nec  toto  perstare  die  sua  iura  putaris : 
50      Qui  iam  fastus  erit ,  mane  nefastus  erat. 
Nam  simul  exta  deo  data  sunt ,  licet  omnia  fari , 

Verbaque  honoratus  libera  praetor  habet , 
Est  quoque  ,  quo  populum  ius  est  includere  saeptis ; 

Est  quoque  ,  qui  nono  semper  ab  orbe  redit . 
55  Vindicat  Ausonias  lunonis  cura  Kalendas , 

Idibus  alba  lovi  grandior  agna  cadit; 
Nonarum  tutela  deo  caret .    omnibus  istis  — 

Ne  fallare  cave  —  proximus  ater  erit . 
Omen  ab  eventu  est :    illis  nam  Roma  diebus 
60      Damna  sub  averso  tristia  Marte  tuHt . 
Haec  mihi  dicta  semel ,  totis  haerentia  fastis , 

Ne  seriem  rerum  scindere  cogar ,  erunt . 

1.    AK.IANF 

Ecce  tibi  faustum ,  Germanice  ,  nuntiat  annum, 
Inque  meo  primus  carmine  lanus  adest. 
65  lane  biceps ,  anni  tacite  labentis  origo , 
Sohis  de  superis  qui  tua  terga  vides, 
Dexter  ades  ducibus  ,  quorum  secura  labore 


I.  33-104.  215 

Otia  terra  ferax  ,  otia  ponlus  habet : 
Dexter  ades  patribusque  tuis  populoque  Quirini, 
70      Et  resera  nutu  candida  tenipla  tuo . 

Prospera  lux  orilur  .    linguis  animisque  favete ! 

Nunc  dicenda  bona  sunt  bona  verba  die . 
Lite  vacent  aures  ,  insanaque  protinus  absint 

lurgia  ;  differ  opus  ,  livida  turba ,  tuum . 
75  Cernis  ,  odoratis  ut  luceat  ignibus  aether, 

Et  sonet  accensis  spica  Cilissa  focis  ? 
Flamma  nitore  suo  templorum  verberat  aurum, 

Et  tremulum  summa  spargit  in  aede  iubar . 
Vestibus  intactis  Tarpeias  itur  in  arces, 
80      Et  popuhis  festo  concolor  ipse  suo  est . 

lamque  novi  praeeunt  fasces  ,  nova  purpura  fulget, 

Et  nova  conspicuum  pondera  sentit  ebur. 
Colla  rudes  operum  praebent  ferienda  iuvenci, 

Quos  aluit  campis  herba  Falisca  suis . 
85  luppiter  arce  sua  totum  cum  spectet  in  orbem , 

Nil  nisi  Romanum  ,  quod  tueatur ,  habet . 
Salve ,  laeta  dies ,  meliorque  revertere  semper , 

A  populo  rerum  digna  potente  coli. 
Quem  tamen  esse  deum  te  dicam ,  lane  biformis? 
90      Nam  tibi  par  nullum  Graecia  numen  habet. 
Ede  simul  causam ,  cur  de  caelestibus  unus 

Sitque  quod  a  tergo  ,  sitque  quod  ante ,  vides  ? 
Haec  ego  cum  sumptis  agitarem  mente  tabellis, 

Lucidior  visa  est ,  quam  fuit  ante  ,  domus . 
95  Tunc  sacer  ancipiti  'mirandus  imagine  lanus 

Bina  repens  oculis  obtulit  ora  meis. 
Extimui  sensique  metu  riguisse  capillos, 

Et  gelidum  subito  frigore  pectus  erat . 
IUe  tenens  baculum  dextra  clavemque  sinistra 
100      Edidit  hos  nobis  ore  priore  sonos : 

'  Disce  metu  posito  ,  vates  operose  dierum , 

Quod  petis ,  et  voces  percipe  mente  meas . 
Me  Chaos  antiqui  —  nam  sum  res  prisca  —  vocabant. 

Aspice ,  quam  longi  temporis  acta  canam .      * 


216  FASTORUM 

105  Liicidus  hic  aer  et  quae  tria  corpora  restant, 
Ignis  ,  aquae  ,  tellus  ,  unus  acervus  erat . 
Ut  semel  haec  rerum  secessit  lite  suarum , 

Inque  novas  abiit  massa  soluta  domos, 
Flamma  petit  altum  ,  propior  locus  aera  cepit, 
110      Sederunt  medio  terra  fretumque  solo  . 

Tunc  ego ,  qui  fiieram  globus  et  sine  imagine  molcs, 

In  faciem  redii  dignaque  membra  deo . 
Nunc  quoque  ,  confusae  quondam  nota  parva  figurae, 
Ante  qu"  d  est  in  me  postque  ,  videtur  idem, 
115  Accipe  ,  quaesitae  quae  causa  sit  altera  formae, 
Hanc  simul  ut  noris  officiumque  meum . 
Quidquid  ubique  vides  ,  caekmi ,  mare  ,  nubila  , 

terras , 
Omnia  sunt  nostra  clausa  patentque  manu . 
Me  penes  est  unum  vasti  custodia  mundi, 
120      Et  ius  vertendi  cardinis  omne  meum  est. 
Cum  Ubuit  Pacem  placidis  emittere  tectis, 

Libera  perpetuas  ambulat  illa  vias . 

Sanguine  letifero  totus  miscebilur  orbis , 

Ni  teneant  rigidae  condita  bella  serae . 

125  Praesideo  foribus  caeli  cum  mitibus  Horis : 

It ,  redit  officio  luppiter  ipse  meo . 

Inde  vocor  lanus  .     cui  cum  Ceriale  sacerdos 

Imponit  libum  farraque  mixta  sale , 
Nomina  ridebis  :    modo  namque  Patulcius  idem 
130      Et  modo  sacrifico  Clusius  ore  vocor . 
Scilicet  alterno  voluit  rudis  illa  vetustas 

Nomine  diversas  significare  vices. 
Vis  mea  narrata  est .     causam  nunc  disce  figurae: 
lam  tamen  banc  aliqua  tu  quoque  parte  vides. 
135  Omnis  habet  geminas  ,  hinc  atque  hinc  ,  ianua 

frontis , 
E  quibus  haec  populum  spectat ,  at  illa  larem . 
Utque  sedens  piimi  vester  prope  limina  tecti 
laniior  egressus  introilusque  videt , 
*   Sic  ego  perspicio  caelestis  ianitor  aulae 


I.  105—176.  217 

140      Eoas  partes  hesperiasqiie  simul. 

Ora  vides  Hecates  in  tres  vertentia  partes, 
Servet  ut  in  ternas  conipita  secta  vias . 
Et  mihi ,  ne  flexu  cervicis  tempora  perdam , 
Cernere  non  moto  corpore  hina  hcet.' 
145  Dixerat :    et  vohu  ,  si  phira  requirere  veHcm , 
Difficilem  mihi  se  non  fore  fassus  erat . 
Sumpsi  animum  ,  gratesque  deo  non  territus  egi, 
Verhaque  sum  spectans  pacta  iocutus  humum: 
'Dic  ,  age  ,  frigoribus  quare  novus  incipit  annus, 
150      Qui  melius  per  ver  incipiendus  erat  ? 

Omnia  tunc  florent ,  tunc  est  nova  temporis  aetas: 

Et  nova  de  gravido  palniite  gemma  tumet, 
Et  modo  formatis  operitur  frondihus  arhor, 
Prodit  et  in  summum  seminis  herha  solum : 
155  Et  tepidum  vohicres  concentihus  aera  mulcent, 
Ludit  et  in  pratis  luxuriatque  pecus . 
Tum  hlandi  soles  ,  ignotaque  prodit  hirundo 

Et  luteum  celsa  suh  trahe  figit  opus : 
Tum  patitur  cultus  ager  et  renovatur  aralro. 
160      Haec  anni  novitas  iure  vocanda  fuit.' 
Quaesieram  mullis  :    non  multis  ille  moratus 

Contulit  in  versus  sic  sua  verba  duos : 
'Bruma  novi  prima  est ,   veterisque   novissima  solis: 
Principium  capiunt  Phoebus  et  annus  idem.' 
165  Post  ea  mirahar ,  cur  non  sine  lilihus  esset 
Prima  dies  .    'causam  percipe!'    lanus  ait. 
'Tempora  commisi  nascentia  rehus  agendis, 
ToLus  ab  aiispicio  ne  foret  annus  iners . 
Quisque  suas  arles  ob  idem  delihat  agendo, 
170      Nec  plus  quam  solilum  testificatur  opus.' 

Mox  ego  ,  ^cur,  quamvis  aliorum  numina  placem, 

lane  ,  tibi  primum  lura  meriuuque  fero?' 
*Ut  possis  aditum  per  me  ,  qui  liniina  servo, 
Ad  quoscumque  voles'  inquit  'hahere  deos.' 
175  'At  cur  laeta  tuis  dicuntur  verba  Kalendis, 
Et  damus  alternas  accipimusque  preces?' 


218  FASTORUM 

Tum  deus  incumbens  baculo  ,  quem  dextra  gerebat, 

'Omina  principiis'  inquit  Mnesse  solent . 
Ad  primam  vocem  timidas  advertitis  aures , 
180      Et  visam  primum  consulit  augur  avem . 

Templa  patent  auresque  deum ,  nec  lingua  caducas 

Concipit  uUa  preces  ,  dictaque  pondus  habent .' 
Desierat  lanus.    nec  longa  silentia  feci, 
Sed  tetigi  verbis  ultima  verba  meis: 
185  'Quid  volt  palma  sibi  rugosaque  carica'  dixi 
'Et  data  sub  niveo  condita  mella  cado?' 
'Omen'  ait  'causa  est ;  ut  res  sapor  ille  sequatur, 

Et  peragat  coeptum  dulcis  ut  annus  iter.' 
'Dulcia  cur  dentur ,  video  .     stipis  adice  causam, 
190      Pars  mihi  de  festo  ne  labet  ulla  tuo .' 

Risit ,  et  'o  quam  te  falhuit  tua  saecula  ,'  dixit 

'Qui  stipe  mel  sumpta  dulcius  esse  putas! 
Vix  ego  Saturno  quemquam  regnante  videbam, 
Cuius  non  animo  diilcia  hicra  forent . 
195  Tempore  crevit  amor  ,  qui  nunc  est  summus , 

habendi . 
Vix  uUra ,  quo  iam  progrediatur ,  habet . 
Phuis  opes  nunc  sunt ,  quam  prisci  temporis  annis, 

Dum  popuhis  pauper ,  dum  nova  Roma  fuit : 
Dum  casa  Martigenam  capiebat  parva  Quirinum, 
200      Et  dabat  exiguum  fluminis  ulva  torum. 
luppiler  angusta  vix  totus  stabat  in  aede, 

Inque  lovis  dextra  fictile  fuhiien  erat. 
Frondibus  ornabant ,  quae  nunc  CapitoHa  gemmis , 
Pascebatque  suas  ipse  senator  oves : 
205  Nec  pudor  ,  in  stipula  placidam  cepisse  quietem 
Et  faenum  capiti  supposuisse  fuit. 
lura  dabat  populis  posito  modo  praetor  aratro, 

Et  ievis  argenti  lammina  crimen  erat. 
At  postquam  fortuna  loci  caput  extulit  huius, 
210      Et  tetigit  summo  verlice  Roma  deos, 
Creverunt  et  opes  et  opum  furiosa  cupido, 
Et ,  cum  possideant  plurima ,  plura  petunt . 


I.  177—248.  219 

Quaerere ,  ut  absiimant ,  absumpta  requirere  certant, 
Atque  ipsae  vitiis  sunt  alimenta  vices . 
215  Sic  quibus  intumuit  suffusa  venter  ab  unda, 
Quo  plus  sunt  potae  ,  plus  sitiuntur  aquae . 
In  pretio  pretium  nunc  est:    dat  census  honores, 

Census  amicitias  ;  pauper  ubique  iacet . 
Tu  tamen  auspicium  si  sit  stipis  utile ,  quaeris, 
220      Curque  iuvent  vestras  aera  vetusta  manus? 

Aera  dabant  olim  .     melius  nunc  omen  in  auro  est, 

Victaque  concessit  prisca  moneta  novae . 
Nos  quoque  templa  iuvant ,  quamvis  antiqua 

probemus , 
Aurea  :    maiestas  convenit  ista  deo  . 
225  Laudamus  veteres  ,  sed  nostris  utimur  annis : 
Mos  tamen  est  aeque  dignus  uterque  coli.' 
Finierat  monitus  .    placidis  ita  rursus  ,  ut  ante , 

Clavigerum  verbis  adloquor  ipse  deum : 
'3Iulta  quidem  didici :    sed  cur  navalis  in  aere 
230      Altera  signata  est ,  altera  forma  biceps?' 
'Noscere  me  duplici  posses  ut  imagine  ,'  dixit 

'Ni  vetus  ipsa  dies  extenuasset  opus. 
Causa  ratis  superest:    Tuscum   rate  venit  in  amnem 
Ante  pererrato  falcifer  orbe  deus . 
235  Hac  ego  Saturnum  memini  tellure  receptum : 
Caelitibus  regnis  a  love  pulsus  erat. 
Inde  diu  genti  mansit  Saturnia  nomen; 

Dicta  quoque  est  Latium  terra ,  latente  deo . 
At  bona  posteritas  puppem  formavit  in  aere, 
240      Hospitis  advenlum  testificata  dei . 

Ipse  solum  colui ,  cuius  placidissima  laevum 

Radit  harenosi  Thybridis  unda  latus . 
Hic  ,  ubi  nunc  Roma  est ,  incaedua  silva  virebat, 
Tantaque  res  paucis  pascua  bubus  erat. 
245  Arx  mea  collis  erat  volsus ,  quem  nomine  nostro 
Nuncupat  haec  aetas,  laniculumque  vocat. 
Tunc  ego  regnabam ,  paliens  cum  terra  deorum 
Esset ,  et  humanis  numina  mixta  focis . 


220  FASTORUM 

Nondum  lustitiam  facinus  mortale  fugarat: 
250      Ultima  de  superis  illa  reliquit  humum : 

Proque  metu  populum  sine  vi  pudor  ipse  regebat, 

Nullus  erat  iustis  reddere  iura  labor , 
Nil  mihi  cum  bello :    pacem  postesque  tuebar 
Et/  clavem  ostendens  ,  Miaec'  ait  'arma  gero.' 
255  Presserat  ora  deus  .     tunc  sic  ego  nostra  resolvi , 
Voce  mea  voces  eliciente  dei : 
'Cum  tot  sint  lani ,  cur  stas  sacratus  in  uno, 
Hic  ubi  iuncta  foris  templa  duobus  habes?' 
IUe  manu  mulcens  propexam  ad  pectora  barbam, 
260      Protinus  Oebalii  rettulit  arma  Tati, 

Utque  levis  custos  ,  armillis  capta  ,  Sabinos 

Ad  summae  tacitos  duxerit  arcis  iter. 
'Inde,  velut  nunc  est ,   per   quem   descenditis,' 

inquit 
*Arduus  in  valles  per  fora  clivus  erat. 
265  Et  iam  contigerat  portam  ,  Saturnia  cuius 
Dempserat  oppositas  insidiosa  seras . 
Cum  tanto  veritus  committere  numine  pugnam, 

Ipse  meae  movi  callidus  artis  opus, 
Oraque ,  qua  pollens  ope  sum  ,  fontana  reclusi, 
270       Sumque  repentinas  eiaculatus  aquas. 
Ante  tamen  madidis  subieci  sulpura  venis, 

Clauderet  ut  Tatio  fervidus  umor  iter. 
Cuius  ut  utilitas  pulsis  percepta  Sabinis, 
Quae  fuerat ,  tuto  reddita  forma  loco  est. 
275  Ara  mihi  posita  est  parvo  coniuncla  sacello: 
Haec  adolet  flammis  cum  strue  farra  suis.' 
*At  cur  pace  lates  ,  motisque  recluderis  armis  ?' 

Nec  mora ,  quaesiti  reddita  causa  mihi  est. 
'Ut  populo  redilus  pateant  ad  bella  profecto, 
280      Tota  patet  dempta  ianua  nostra  sera . 
Pace  fores  obdo  ,  ne  qua  discedere  possit: 

Caesareoque  diu  nomine  clusus  ero.' 
Dixit ,  et  allollens  oculos  diversa  tuentes, 
Aspexit  toto  quidquid  in  orbe  fuit . 


I.  249—316.  221 

285  Pax  erat ,  et  vestri ,  Germanice  ,  causa  triumphi , 

Tradiderat  famulas  iam  tibi  Rhenus  aquas . 
lane  ,  fac  aeternos  pacem  pacisque  ministros, 

Neve  suum  ,  praesta  ,  deserat  auctor  opus . 
Quod  tamen  ex  ipsis  Ucuit  mihi  discere  fastis, 
290      Sacravere  patres  hac  duo  templa  die . 
Accepit  Phoebo  nymphaque  Coronide  natum 

Insula  ,  dividua  quam  premit  amnis  aqua : 
luppiter  in  parte  est  .  cepit  locus  unus  utrumque 

lunctaque  sunt  magno  templa  nepotis  avo . 

2.  BF     3.  CC     4.  DC 

295  Quis  vetat  et  slellas ,  ut  quaeque  oriturque  caditque, 
Dicere  ?   promissi  pars  stet  et  ipsa  mei . 
Felices  animae ,  quibus  haec  cognoscere  primis 

Inque  donius  superas  scandere  cura  fuit! 
Credibiie  est  illos  pariter  viliisque  locisque 
300      Altius  humanis  exeruisse  caput. 

INon  Venus  et  vinum  subUmia  pectora  fregit, 

Officiumve  fori ,  mihliaeve  labor ; 
Nec  levis  ambitio  perfusaque  gloria  fuco 
Magnaruraque  fames  sollicilavit  opum. 
305  Admovere  oculis  distantia  sidera  nostris , 
Aetheraque  ingenio  supposuere  suo . 
Sic  petitur  caelum  :   non  ut  ferat  Ossan  Olympus, 

Ipsaque  Peliacus  sidera  tangat  apex . 
Nos  quoque  sub  ducibus  caeium  metabimur  illis , 
310      Ponemusque  suos  ad  vaga  signa  dies . 
Ergo  ubi  nox  aderit  venturis  tertia  Nonis, 
Sparsaque  caelesti  rore  madebit  humus , 
Octipedis  fruslra  quaerentur  brachia  Cancri : 
Praeceps  occiduas  ille  subivit  aquas . 
315  InstiLerint  Nonae  ,  missi  tibi  nubibus  atris 
Signa  dabunt  imbres  ,  exorienle  Lyra . 


222  FASTORUIVI 

5  E  NON.F    6.  FF     7.  GC    8.  HC    9.  A  AGON 

Qiialtuor  adde  dies  ductis  ex  ordine  Nonis, 

lanus  Agonali  luce  piandus  erit. 
Nominis  esse  potest  succinctus  causa  minister, 
320      Hostia  caeliiibus  quo  feriente  cadit, 

Qui  calido  strictos  tincturus  sanguine  cultros, 
Semper  agatne  ,  rogat ,  nec  nisi  iussus  agit. 
[Pars ,  quia  non  veniant  pecudes  ,  sed  agantur 

ab  actu, 
Nomen  Agonalem  credit  habere  diem. 
325  Pars  putat  hoc  festum  priscis  AgnaHa  dictum, 
Una  sit  ut  proprio  hltera  dempta  loco .] 
An ,  quia  praevisos  in  aqua  timet  hostia  cultros , 

A  pecoris  lux  est  ipsa  notata  metu? 
Fas  etiam  ,  fieri  sohtis  aetate  priorura 
330      Nomina  de  ludis  Graeca  tuhsse  diem. 
Et  pecus  antiquus  dicebat  Agonia  sermoj 
Veraque  iudicio  est  uUima  causa  meo . 
Utque  ea  non  certa  est ,  ita  rex  placare  sacrorum 
Numina  lanigerae  coniuge  debet  ovis . 
335  Victima  ,  quae  cecidit  dextra  victrice  ,  vocatur ; 
Hostibus  a  domitis  hostia  nomen  habet. 
Ante ,  deos  homini  quod  conciUare  valeret, 

Far  erat  et  puri  hicida  mica  sahs . 
Nondum  pertulerat  lacrimatas  cortice  murras 
340      Acta  per  aequoreas  hospita  navis  aquas; 

Tura  nec  Euphrates  ,  nec  miserat  India  costum , 

Nec  fuerant  rubri  cognila  fila  croci. 
Ara  dabat  fumos  herbis  contenta  Sabinis, 
Et  non  exiguo  laurus  adusta  sono. 
345  Siquis  erat ,  factis  prati  de  flore  coronis 
Qui  posset  violas  addere  ,  dives  erat . 
Hic  ,  qui  nunc  aperit  percussi  viscera  tauri , 

In  sacris  nullum  culter  habebat  opus . 
Prima  Ceres  avidae  gavisa  est  sanguine  porcae, 
350      Ulta  suas  merita  caede  nocentis  opes . 


I.  317—386.  223 

Nam  sata  vere  novo  teneris  lactentia  sucis 

Eruta  saetigerae  comperit  ore  suis . 
Sus  dederat  poenas  :    exemplo  territus  huius 
Palmite  debueras  abstinuisse  ,  caper . 
355  Quem  spectans  aliquis  dentes  in  vite  prementem , 
Talia  non  tacito  dicta  dolore  dedit: 
'Rode,  caper ,  vitem  !    tamen  hinc  ,  cum  stabis 

ad  aram , 
In  tua  quod  spargi  cornua  possit ,  erit.' 
Verba  fides  sequitur  :    noxae  til^  deditus  hostis 
360      Spargitur  adfuso  cornua  ,  Bacche  ,  mero . 
Culpa  sui  nocuit ,  nocuit  quoque  culpa  capellae : 

Quid  bos ,  quid  placidae  commeruistis  oves  ? 
Flebat  Aristaeus ,  quod  apes  cum  stirpe  necatas 
Viderat  inceptos  destituisse  favos. 
365  Caerula  quem  genetrix  aegre  solata  dolentem, 
Addidit  haec  dictis  ullima  verba  suis: 
'Siste  ,  puer ,  lacrimas!    Proteus  tua  damna  levabit, 

Quoque  modo  repares  quae  periere  ,  dabit . 
Decipiat  ne  te  versis  tamen  ille  figuris, 
370      Impediant  geminas  vincula  firma  manus.' 
Pervenit  ad  vatem  iuvenis  ,  resolutaque  somno 

Alligat  aequorei  brachia  capta  senis . 
Ille  sua  faciem  transformis  adulterat  arte : 
Mox  domitus  vinclis  in  sua  membra  redit, 
375  Oraque  caerulea  tollens  rorantia  barba , 

'Qua'  dixit  'repares  arte  ,  requiris ,  apes? 
Obrue  mactati  corpus  tellure  iuvenci : 

Quod  petis  a  nobis  ,  obrutus  ille  dabit.' 
lussa  facit  paslor  .    fervent  examina  putri 
380      De  bove  :    mille  animas  una  necata  dedit . 
Poscit  ovem  fatum  :    verbenas  improba  carpsit, 

Quas  pia  dis  ruris  ferre  solebat  anus. 
Quid  tuti  superest ,  animam  cum  ponat  in  aris 
Lanigerumque  pecus  ruricolaeque  boves? 
385  Placat  equo  Persis  radiis  Hyperiona  cinctum, 
Ne  detur  celeri  victima  tarda  deo . 


224  FASTOKUM 

Qiiae  semel  est  triplici  pro  virgine  caesa  Dianae  , 

Nunc  quoqiie  pro  nulla  virgine  cerva  cadit . 
Exta  canum  vidi  Triviae  libare  Sapaeos, 
390      Et  quicumque  tuas  accolit ,  Haeme  ,  nives  . 
Caeditur  et  rigido  custodi  ruris  asellus  ; 

Causa  pudenda  quidem  ,  sed  tamen  apta  deo . 
Festa  corymbiferi  celebrabas  Graecia  Bacchi, 

Tertia  quae  solito  tempore  bruma  refert. 
395  Di  quoque  cuUores  in  idem  venere  Lyaei, 

Et  quicumqiie  iocis  non  alienus  erat: 
Panes  et  in   Venerem  satyrorum  prona  iuventus, 

Qiiaeque  colunt  amnes  solaque  rura  deae . 
Venerat  et  senior  pando  Silenus  asello, 
400      Qiiique  ruber  pavidas  inguine  terret  aves. 
Dulcia  qui  dignum  nemus  in  convivia  nacti 

Gramine  vestitis  accubuere  toris . 
Vina  dabat  Liber ,  tulerat  sibi  quisque  coronam, 

Miscendas  large  rivus  agebat  aquas. 
405  Naides  effusis  aliae  sine  pectinis  usu, 

Pars  aderant  positis  arle  manuque  comis. 
lila  super  suras  tunicam  collecta  ministrat, 

Altera  dissuto  pectus  aperta  sinu . 
Exerit  haec  umerum  ,  vestem  trahit  ilia  per  herbas, 
410      Impediunt  teneros  vincula  nulla  pedes . 
Hinc  aUae  satyris  incendia  mitia  praebent; 

Pars  tibi ,  qui  pinu  tempora  nexa  geris . 
Te  quoque  ,  inextinctae  Silene  libidinis  ,  urunt: 

Nequilia  est ,  quae  te  non  sinit  esse  senem . 
415  At  ruber  ,  hortorum  decus  et  tutela  ,  Priapus 

Omnibus  ex  illis  Lolide  captus  erat . 
Hanc  cupit ,  hanc  optat ,  sola  suspirat  in  ilia, 

Signaque  dat  nutu  ,  soUicitatque  notis. 
Fastus  inest  pulchris ,  sequiturfjue  superbia  formam: 
420      Irrisum  vollu  despicit  illa  suo . 

Nox  erat ,  et  vino  somnum  faciente  iaeebant 

Corpora  diversis  victa  sopore  locis. 
Lotis  in  herbosa  sub  acernis  ultima  ramis, 


I.  387—458.  225 

Sicut  erat  lusu  fessa  ,  quievit  humo . 
425  Suigit  amans  ,  animamque  tenens  vestigia  furtim 
Suspenso  digitis  fert  taciturna  gradu  . 
Ut  tetigit  niveae  secreta  cubilia  nymphae, 

Ipsa  sui  flatus  ne  sonet  aura  ,  cavet . 
Et  iam  finitima  corpus  hbrabat  in  herba : 
430      IHa  tamen  muUi  plena  soporis  erat. 
Gaudet ,  et  a  pedibus  tracto  velamine  vota 

Ad  sua  felici  coeperat  ire  via . 
Ecce  rudens  rauco  Sileni  vector  asehus 
Intempestivos  edidit  ore  sonos . 
435  Territa  consurgit  nymphe  ,  manibusque  Priapum 
Reicit ,  et  fugiens  concitat  omne  nemus . 
At  deus  ,  obscena  nimium  quoque  parte  paratus , 

Omnibus  ad  lunae  lumina  risus  erat . 
Morte  dedit  poenas  auctor  clamoris :    et  haec  est 
440      Hellespontiaco  victima  grata  deo . 
Intactae  fueratis  aves  ,  solacia  ruris , 

Adsuetum  silvis  innocuumque  genus, 
Quae  facitis  nidos  ,  quae  plumis  ova  fovetis, 
Et  faciU  dulces  editis  ore  modos . 
445  Sed  nil  ista  iuvant ,  quia  linguae  crimen  habetis, 
Dique  putant  mentes  vos  aperire  suas. 
Nec  tamen  hoc  falsum :    nam  ,  dis  ut  proxima 

quaeque , 
Nunc  pinna  veras  ,  nunc  datis  ore  notas . 
Tuta  diu  volucrum  proles  tum  denique  caesa  est, 
460      fuveruntque  deos  indicis  exla  sui . 
Ergo  saepe  suo  coniunx  abducta  marito 

Uritur  Idaiiis  alba  columba  focis. 
Nec  defensa  iuvant  Capitolia ,  quo  minus  anser 
Det  iecur  in  lances  ,  Inachi  lauta  ,  tuas . 
455  Nocte  deae  Nocti  cristatus  caedilur  ales , 
Quod  tepidum  vigili  provocet  ore  diem . 
Interea  Delphin  clarum  super  aequora  sidus 
ToIIitur  ,  et  patriis  exerit  ora  vadis . 

oviD.   ra  15 


226  FASTORUM 


10.  B  EN 


Postera  lux  hiemem  medio  discrimine  signat, 
460      Aeqiiaque  praeteritae  quae  superabit ,  erit . 

11.  C  CAR-N^     12.  DC 

Proxima  prospiciet  Tithono  Aurora  relicto 

Arcadiae  sacrum  pontificale  deae . 
Te  quoque  hix  eadem  ,  Turni  soror  ,  aede  recepit, 

Hic  ubi  Virginea  Campus  obitur  aqua . 
465  Unde  petam  causas  horum  moremque  sacrorum, 

Diriget  in  medio  quis  mea  vela  freto? 
Ipsa  mone  ,  quae  nomen  habes  a  carmine  ductum  , 

Propositoque  fave  ,  ne  tuus  erret  honor . 
Orta  prior  hina  —  de  se  si  creditur  ipsi  — 
470      A  magno  tellus  Arcade  nomen  habet . 

Hic  fuit  Evander  ,  qui  quamquam  clarus  utroque , 

Nobihor  sacrae  sanguine  matris  erat. 
Quae  simul  aelherios  animo  conceperat  ignes, 

Ore  dabat  pleno  carmina  vera  dei . 
475  Dixerat  haec  nato  molus  instare  sibique , 

Multaque  praeterea  ;  tempore  nacta  fidem . 
Nam  iuvenis  nimium  vera  cum  matre  fugatus 

Deserit  Arcadiam  Parrhasiumque  larem . 
Cui  genetrix  flenti  'fortuna  viriUter'  inquit  — 
480      'Siste  ,  precor  ,  lacrimas  !  —  ista  ferenda  tibi  est. 
Sic  erat  in  fatis  ;    nec  te  tua  culpa  fugavit, 

Sed  deus  :    offenso  pulsus  es  urbe  deo . 
Non  meriti  poenam  pateris  ,  sed  numinis  iram . 

Est  ahquid  magnis  crimen  abesse  mahs . 
485  Conscia  mens  ut  cuique  sua  est ,  ita  concipit  intra 

Pectora  pro  facto  spemque  metumque  suo  . 
Nec  tamen  ut  primus  maere  mala  taUa  passus : 

Obruit  ingentes  ista  proceila  viros  . 
Passus  idem  est ,  Tyriis  qui  quondam  pulsus  ab  oris 
490      Cadmus  in  Aonia  constitit  exul  humo : 
Passus  idem  Tydeus  et  idem  Pagaseus  lason , 


I.  459—528.  227 

Et  qiios  praeterea  longa  referre  mora  est. 
Omne  soliun  forti  patria  est ,  iit  piscibus  aeqiior, 
Ut  volucri  vacuo  quidquid  in  orbe  patet . 
495  Nec  fera  tempestas  toto  tamen  liorret  in  anno . 

Et  tibi  —  crede  mihi !  —  tempora  veris  erunt.' 
Vocibus  Evander  firmata  mente  parentis 

Nave  secat  fliictus  ,  Hesperiamque  tenet . 
lamque  ratem  doctae  monitu  Carmentis  in  amnem 
500      Egerat ,  et  Tiiscis  obvius  ibat  aquis . 

Fluminis  illa  latus  ,  cui  sunt  vada  iuncta  Tarenti , 

Aspicit  et  sparsas  per  loca  sola  casas; 
Utque  erat ,  immissis  puppem  stetit  ante  capillis , 
Continuitque  manum  torva  regentis  iter. 
505  Et  procul  in  dextram  tendens  sua  bracchia  ripam 
Pinea  non  sano  ter  pede  texta  ferit ; 
Neve  daret  saltum  properans  insistere  lerrae, 

Vix  est  Evandri  vixque  retenta  manu. 
'Di'que  'petitorum'  dixit  'salvete  locorum, 
510      Tuque  novos  caelo  terra  datura  deos, 

Fluminaque  et  fontes  ,   quibus   utitur  hospita  tellus, 

Et  nemorum  nymphae  naiadumque  chori! 
Este  bonis  avibus  visi  natoque  mihique, 
Ripaque  felici  lacta  sit  ista  pede  ! 
515  Fallor  ,  an  hi  lient  ingentia  moenia  colles, 
luraque  ab  hac  terra  cetera  terra  petet? 
Montibus  his  olim  totus  promittitur  orbis. 
Quis  tantum  fati  credat  habere  locum  ? 
Et  iam  Dardaniae  tangent  haec  litora  pinus . 
520      Hic  quoque  causa  novi  femina  martis  erit . 
Care  nepos  ,  Palla  ,  funesta  quid  induis  arma? 

Indue  !   non  humili  vindice  caesus  eris . 
Victa  tamen  vinces  ,  eversaque  Troia  resurges : 
Obruit  hostiles  ista  ruina  domos . 
625  Urite  victrices  Neptunia  Pergama  flammae ! 

Num  minus  hic  toto  est  altior  orbe  cinis? 
lam  pius  Aeneas  sacra  et ,  sacra  altera  ,  palrem 
Adferet :    Iliacos  accipe  ,  Vesta  ,  deos . 

15* 


228  FASTORUM 

Tempus  erit ,  cum  vos  orbemque  tuebitur  idem , 
530      Et  fient  ipso  sacra  colente  deo : 

Et  penes  Augustos  patriae  tutela  manebit. 
Hanc  fas  imperii  frena  tenere  domum . 
Inde  nepos  natusque  dei ,  licet  ipse  recuset, 
Pondera  caelesti  mente  paterna  feret . 
535  Utque  ego  perpetuis  olim  sacrabor  in  aris , 
Sic  Augusta  novum  lulia  numen  erit.' 
Talibus  ut  dictis  nostros  descendit  in  annos, 
Substitit  in  medios  praescia  lingua  sonos . 
Puppibus  egressus  Latia  stetit  exul  in*  herba . 
540      Felix  ,  exilium  cui  locus  ille  fuit ! 

Nec  mora  longa  fuit ,  stabant  nova  tecta  ,  neque  alter 

Montibus  Ausoniis  Arcade  maior  erat . 
Ecce  boves  illuc  Erytheidas  applicat  heros 
Emensus  longi  claviger  orbis  iter . 
545  Dumque  huic  hospitium  domus  est  Tegeaea ,  vagantur 
Incustoditae  laeta  per  arva  boves . 
Mane  erat :    excussus  somno  Tirynthius  actor 

De  numero  tauros  sentit  abesse  duos  . 
NuIIa  videt  quaerens  taciti  vestigia  furti: 
550      Traxerat  aversos  Cacus  in  antra  feros: 
Cacus ,  Avenlinae  timor  atque  infamia  silvae , 

Non  leve  finitimis  hospitibusque  malum. 
Dira  viro  facies  ,  vires  pro  corpore  ,  corpus 
Grande :  pater  monstri  Mulciber  huius  erat: 
555  Proque  domo  longis  spelunca  recessibus  ingens 
Abdita  ,  vix  ipsis  invenienda  feris . 
Ora  super  postes  affixaque  brachia  pendent, 
Squalidaque  humanis  ossibus  albet  hnmus . 
Servata  male  parte  boum  love  natus  abibas : 
560      Mugitum  rauco  furta  dedere  sono . 

'Accipio  revocamen'  ait,  vocemque  secutus 

Impia  per  silvas  viclor  ad  antra  venit. 
Ille  aditum  fracti  praestruxerat  obice  montis, 
Vix  iuga  movissent  quinque  bis  illud  opus . 
565  Nititur  hic  umeris ,  —  caehim  quoque  sederat  illis  — 


I.  529—599.  229 

Et  vastiim  motu  conlabefactat  onus . 
Quod  simul  eversum  est ,  fragor  aethera  lerruit 

ipsum , 
Ictaque  subsedit  pondere  molis  hunuis . 
Prima  movet  Cacus  collata  proelia  dextra, 
570      Remque  ferox  saxis  stipitibusque  gerit . 

Quis  ubi  nil  agitur ,  patrias  male  fortis  ad  artes 

Confugit ,  et  flammas  ore  sonante  vomit. 
Quas  quotiens  proflat ,  spirare  Typhoea  credas 
Et  rapidum  Aetnaeo  fulgur  ab  igne  iaci . 
575  Occupat  Alcides ,    adduclaque  clava  trinodis 
Ter  quater  adversi  sedit  in  ore  viri . 
Ille  cadit ,  mixtosque  vomit  cum  sanguine  fumos, 

Et  lato  moriens  pectore  plangit  humum. 
Immolat  ex  illis  taurum  tibi ,  luppiter ,  unum 
580      Victor  ,  et  Evandrum  ruricolasque  vocat. 
Conslituitque  sibi ,  quae  Maxima  dicitur  ,  aram, 

Hic  ubi  pars  Urbis  de  bove  nomen  habet. 
IVec  tacet  Evandri  mater ,  prope  tempus  adesse , 
Hercule  quo  tellus  sit  satis  usa  suo . 
585  At  felix  vates  ,  ut  dis  gratissima  vixit , 

Possidet  hunc  lani  sic  dea  mense  diem. 

13.  E  EID-N^    14.  F  ENdies •  vitios-ex- s- c 

Idibus  in  magni  castus  lovis  aede  sacerdos 

Semimaris  flammis  viscera  libat  ovis : 
Redditaque  est  oneris  populo  provincia  vestri, 
590      Et  tuus  Augusto  nomine  dictus  avus, 
Perlege  dispositas  generosa  per  atria  ceras : 

Contigerunt  nuUi  nomina  tanta  viro . 
Africa  victorem  de  se  vocat ,  alter  Isauras 

Aut  Cretum  domitas  teslificatur  opes; 
595  Hunc  Numidae  faciunt ,  illum  Messana  superbum : 

Ille  Numanlina  traxit  ab  urbe  notam : 
Et  morlem  et  nomen  Druso  Germania  fecit; 

Me  miserum  ,  virtus  qiiam  brevis  illa  fuit! 
Si  petat  a  victis ,  tot  sumat  noniina  Caesar, 


230  FASTORUM 

600      Quot  numero  gentes  maximus  orbis  habet . 
Ex  uno  quidam  celebres  aut  torquis  adempti, 

Aut  corvi  titulos  auxiliaris  habent . 
Magne  ,  tuum  nomen  rerum  est  mensura  tuarum : 
Sed  qui  te  vicit ,  nomine  maior  erat . 
605  Nec  gradus  est  ultra  Fabios  cognominis  ulUis : 
Illa  domus  meritis  Maxima  dicta  suis . 
Sed  tamen  humanis  celebrantur  honoribus  omnes, 

Hic  socium  summo  cum  love  nomen  habet . 
Sancta  vocant  augusta  patres:    augusta  vocantur 
610      Templa  sacerdotum  rite  dicata  manu  . 
Huius  et  augurium  dependet  origine  verbi, 
Et  quodcumque  sua  luppiter  augel  ope . 
Augeat  imperium  nostri  ducis  ,  augeat  annos , 
Protegat  et  vestras  querna  corona  fores: 
615  Auspicibusque  deis  tanti  cognominis  heres 
Omine  suscipiat  quo  paler  ,  orbis  onus . 

15.  G  CAR 

Respiciet  Titan  actas  ubi  tertius  Idus, 

Fient  Parrhasiae  sacra  relata  deae  . 
Nam  prius  Ausonias  matres  carpenta  vehebant: 
620      Haec  quoque  ab  Evandri  dicta  parente  reor . 
Mox  honor  eripitur ,  matronaque  destinat  omnis 

Ingratos  nulla  prole  novare  viros : 
Neve  daret  parUis ,  ictu  temeraria  caeco 

Visceribus  crescens  excutiebat  onus . 
625  Corripuisse  patres  ausas  immitia  nuptas, 

lus  tamen  exemptum  restituisse  ferunt : 
Binaque  nunc  pariter  Tegeaeae  sacra  parenti 

Pro  pueris  fieri  virginibusque  iubent . 
Scortea  non  illi  fas  est  inferre  sacello, 
630      Ne  violent  puros  exanimata  focos . 

Siquis  amas  veteres  ritus ,  adsiste  precanti: 

Nomina  percipies  non  tibi  nota  prius . 
Porrima  placatur  Poslvertaque  ,  sive  sorores, 

Sive  fugae  comites  ,  Maenali  diva  ,  tuae  . 


I.  600-663.  231 

636  Altera  quod  porro  fuerat ,  cecinisse  putatur, 
Aitera ,  versurum  postmodo  quidquid  erat. 

16.  HC 

Candida  ,  te  niveo  posuit  lux  proxima  templo , 

Qua  fert  sublimes  alta  Monela  gradus ; 
Nunc  bene  prospicies  Latiam  ,  Concordia ,  lurbam : 
640      Nunc  te  sacratae  constituere  manus . 
Furius  anliquam  ,  populi  superator  Etrusci , 

Voverat ,  et  voti  solverat  ille  fidem . 
Causa  ,  quod  a  patribus  sumptis  secesserat  armis 
Voigus  ,  et  ipsa  suas  Roma  timebat  opes. 
645  Causa  rece-ns  melior :    passos  Germania  crines 
Corrigit  auspiciis ,  dux  venerande  ,  tuis. 
Inde  triumphatae  iiljasti  munera  gentis, 

Templaque  fecisti ,  quam  colis  ipse  ,  deae . 
Haec  tua  constituit  genetrix  et  rebus  et  ara , 
550      Sola  toro  magni  digna  reperta  lovis . 

17.  AC     18.  BC     19.  CC     20.  DC 
21.  EC     22.  FC     23.  GC 

Haec  ubi  transierint ,  Capricorno  ,  Phoebe  ,  relicto 
Per  iuvenis  curres  signa  gerentis  aquam . 

Septimus  hinc  oriens  cum  se  demiserit  undis, 
Fulgebit  toto  iam  Lyra  nulla  polo . 
655  Sidere  ab  hoc  ignis  venienti  nocte  Leonis 

Qui  micat  in  medio  pectore  ,  mersus  erit. 

24.  HC     25.  AC     26.  BC 

Ter  quater  evolvi  signantes  tempora  fastos, 

Nec  Semenlina  est  ulla  reperta  dies: 
Cum  mihi  —  sensit  enim  —  'lux  haec  indicitur,' 

inquit 
660      Musa  'quid  a  fastis  non  stata  sacra  petis?' 
Utque  dies  incerta  sacro  ,  sic  tempora  certa , 

Seminibus  iactis  est  ubi  fetus  ager. 
Slate  coronati  plenum  ad  praesaepe  iuvenci: 


232  FASTORUM 

Cum  tepido  vestrum  vere  redibit  opus. 
665  Rusticus  emeritum  palo  suspendat  aralrum: 
Omne  reformidat  frigida  volnus  humus . 
Vilice  ,  da  requiem  terrae  ,  semente  peracta ; 

Da  requiem  terram  qui  coluere ,  viris . 
Pagus  agat  festum :    pagum  iustrate ,  coloni, 
670      Et  date  paganis  annua  liba  focis. 

Placentur  frugum  matres ,  Tellusque  Ceresque , 

Farre  suo  gravidae  visceribusque  suis . 
Officium  commune  Ceres  et  Terra  tuentur: 
Haec  praebet  causam  frugibus  ,  illa  locum . 
675  Consortes  operis  ,  per  quas  correcta  vetustas , 
Quernaque  glans  victa  est  utiliore  cibo, 
Frugibus  immensis  avidos  satiate  colonos, 

Ut  capiant  cultus  praemia  digna  sui . 
Vos  date  perpetuos  teneris  sementibus  auctus, 
680      Nec  nova  per  gelidas  herba  sit  usta  nives, 
Cum  serimus ,  caelum  ventis  aperite  serenis ; 
Cum  latet ,  aetheria  spargite  semen  aqua . 
Neve  graves  cultis  Cerialia  dona  ,  cavete  , 
Agmine  laesuro  depopulentur  aves . 
685  Vos  quoque  ,  formicae  ,  subiectis  parcite  granis : 
Post  messem  praedae  copia  maior  erit. 
Interea  crescat  scabrae  robiginis  expers, 

Nec  vitio  caeli  palleat  aegra  seges . 
Et  neque  deficiat  macie  ,  neque  pinguior  aequo 
690      Divitiis  pereat  luxuriosa  suis . 

Et  careant  loliis  oculos  vitiantibus  agri , 

Nec  sterilis  culto  surgal  avena  solo . 

Triticeos  fetus  passuraque  farra  bis  ignem 

Hordeaque  ingenti  fenore  reddat  ager! 

695  Haec  ego  pro  vobis  ,  haec  vos  optate  coloni , 

Efficiatque  ratas  utraque  diva  preces. 

Bella  diu  lenuere  viros:    erat  aplior  ensis 

Vomere  ,  cedebat  taurus  arator  equo : 
Sarcula  cessabant ,  versique  in  pila  ligones , 
700      Factaque  de  rastri  pondere  cassis  erat. 


I.  664—11.  4.  233 

Gratia  dis  domuique  luae  ,  religata  calenis 
lampridem  vestro  sub  pede  bella  iacent . 

Sub  iuga  bos  veniat ,  sub  terras  semen  aratas . 
Pax  Cererem  nutrit ,  pacis  alurana  Ceres . 

27.  CC    28.  DC    29.  EC 

705  At  quae  venturas  praecedet  sexta  Kalendas, 
Hac  sunt  Ledaeis  templa  dicala  deis. 
Fratribus  illa  deis  fratres  de  gente  deorum 
Circa  luturnae  composuere  lacus . 

30.  FN^     31.  GC 

Ipsum  nos  carmen  deduxit  Pacis  ad  aram . 
710      Haec  erit  a  mensis  fine  secunda  dies, 
Frondibus  Actiacis  comptos  redimita  capillos 

Pax  ades ,  et  toto  mitis  in  orbe  mane . 
Dum  desint  hostes  ,  desit  quoque  causa  triumphi : 
Tu  ducibus  bello  gloria  maior  eris . 
715  Sola  gerat  miles  quibus  arma  coerceat ,  arnia, 
Canteturque  fera  nil  nisi  pompa  tuba . 
Horreat  Aeneadas  et  primus  et  ultimus  orbis : 
Siqua  parum  Romam  terra  timebat ,  amet . 
Tura  ,  sacerdotes  ,  Pacalibus  addite  flammis , 
720      Albaque  perfusa  viclima  fronte  cadat. 

Utque  domus ,  quae  praestat  eam  ,  cum  pace 

perennet , 
Ad  pia  propensos  vota  rogate  deos . 
Sed  iam  prima  mei  pars  est  exacta  laboris, 
Cumque  suo  fjnem  mense  libellus  habet . 


LIBER  SECUNDUS. 

(34) 

lanus  habet  finem  .     cum  carmine  crescit  et  annus : 
Alter  ut  hic  mensis  ,  sic  liber  alter  eat . 

Nunc  primum  velis  ,  elegi ,  maioribus  ilis: 
Exiguum  ,  memini ,  nuper  eratis  opus . 


234  FASTOKUM 

5  Ipse  ego  vos  habui  faciles  in  amore  ministros , 
Ciim  liisit  numeris  prima  iuventa  suis . 
Idem  sacra  cano  signataque  tempora  fastis : 

Ecquis  ad  haec  ilHnc  crederet  esse  viam? 
Haec   mea   miiitia  est .     ferimus   quae  possumus, 

arma , 
10      Dextraque  non  omni  munere  nostra  vacat . 
Si  mihi  non  valido  torquentur  pila  lacerto, 

Nec  bellatoris  terga  premuntur  equi, 
Nec  galea  legimur  ,  nec  acuto  cingimur  ense,  — 
His  habilis  telis  quiiibet  esse  potest  — 
15  At  tua  prosequimur  studioso  pectore  ,  Caesar, 
Nomina  ,  per  titulos  ingredimurque  tuos . 
Ergo  ades  et  placido  paulum  mea  munera  voltu 

Respice  ,  pacando  siquid  ab  hoste  vacas . 
Februa  Romani  dixere  piamina  patres : 
20      Nunc  quoque  dant  verbo  plurima  signa  fidem . 
Pontifices  ab  rege  petunt  et  flamine  lanas , 
Quis  veterum  lingua  februa  nomen  erat. 
Quaeque  capit  lictor  domibus  purgamina  ternus, 
Torrida  cum  mica  farra  ,  vocantur  idem . 
25  Nomen  idem  ramo  ,  qui  caesus  ab  arbore  pura 
Casta  sacerdotum  tempora  fronde  tegit . 
Ipse  ego  flaminicam  poscentem  februa  vidi, 

Februa  poscenti  pinea  virga  data  est . 
Denique  quodcumque   est ,   quo   corpora  noslra 

piantur, 
30      Hoc  apud  intonsos  nomen  habebat  avos . 
Mensis  ab  his  dictus  ,  secta  quia  pelle  luperci 
Omne  solum  lustrant ,  idque  piamen  habenl : 
Aut  quia  placatis  sunt  tempora  pura  sepulchris, 
Tunc  cum  ferales  praeteriere  dies . 
35  Omne  nefas  omnemque  mali  purgamina  causam 
Credebant  nostri  tollere  posse  senes . 
Graecia  principium  moris  fult  .    illa  nocentis 

Impia  luslralos  ponere  facta  putat . 
Actoriden  Peleus  ,  ipsum  quoque  Pelea  Phoci 


II.  5—72.  235 

40      Caede  per  Haemonias  solvit  Acastus  aqiias . 
Vectam  frenatis  per  inane  draconibus  Aegeus 

Credulus  inmerita  Phasida  iuvit  ope . 
Ampliiareiades  Naupacloo  Acheloo 

'Solve  nefas'  dixit ,  solvit  et  ille  nefas. 
45  A !   nimium  faciles  ,  qui  tristia  crimina  caedis 

Fluminea  toIU  posse  putatis  aqua ! 
Sed  tamen  —  antiqui  ne  nescius  ordinis  erres  — 

Primus  ,  ul  est ,  lani  mensis  et  ante  fuit . 
Qui  sequitur  lanum  ,  veteris  fuit  ultiraus  anni ; 
50      Tu  quoque  sacrorum  ,  Termine  ,  finis  eras . 
Primus  enim  lani  mensis  ,  quia  ianua  prima  est: 

Qui  sacer  esl  imis  manibus  ,  imus  erat . 
Postmodo  creduntur  spatio  distanlia  longo 

Tempora  bis  quini  continuasse  viri. 

1.  H.KFEB.N 

55  Principio  mensis  Phryglae  contermina  Matri 
Sospita  delubris  dicitur  aucta  novis . 
*Nunc  ubi  sunt ,  illis  quae  sunt  sacrata  Kalendis 

Templa  deae  ?'  longa  procubuere  die. 
Cetera  ne  simili  caderent  labefacta  ruina, 
60      Cavit  sacrati  provida  cura  ducis , 

Sub  quo  delubris  sentitur  nulla  senectus; 

Nec  satis  est  homines  ,  obligat  ille  deos . 
Templorum  positor,  templorum  sancte  repostor, 
Sit  superis ,  opto  ,  mutua  cura  tui . 
65  Dent  tibi  caelestes  ,  quos  tu  caeleslibus ,  annos , 
Proque  tua  maneant  in  statione  domo . 
Tunc  quoque  vicini  lucus  celebratur  Helerni 

Qua  pctit  aequoreas  advena  Thybris  aquas . 
Ad  penetrale  Numae ,  Capitolinumque  Tonantem , 
70      Inque  lovis  summa  caeditur  arce  bidens . 
Saepe  graves  pluvias  adoperlus  nubibus  austci- 
Concitat ,  aut  posita  sub  nive  terra  latet. 


236  FASTORUM 

2.  AN    3.  BN 

Proximus  hesperias  Titan  abiturus  in  undas 
Gemmea  purpureis  cum  iuga  demet  equis, 
76  illa  nocte  aliquis  ,  tollens  ad  sidera  voltum, 
Dicet  '^ubi  est  hodie  quae  Lyra  fuisit  heri?' 

Dumque  Lyrani  quaeret ,  medii  quoque  lerga  Leonis 
In  liquidas  subito  mersa  notabit  aquas  . 

4.  CN 

Quem  modo  caelatum  stellis  Delphina  videbas, 
80      Is  fugiet  visus  nocte  sequente  tuos: 
Seu  fuit  occultis  felix  in  amoribus  index, 

Lesbida  cum  domino  seu  tuiit  ilie  lyram . 
Quod  mare  non  novit ,  quae  nescit  Ariona  tellus  ? 
Carmine  currentes  ille  tenebat  aquas . 
85  Saepe  sequens  agnam  Kipus  est  a  voce  retentus, 
Saepe  avidum  fugiens  restitit  agna  hipum: 
Saepe  canes  leporesque  umbra  cubuere  sub  una, 

Et  stetit  in  saxo  proxima  cerva  leae : 
Et  sine  lite  loquax  cum  Palladis  alite  cornix         (38) 
90      Sedit ,  et  accipitri  iuncta  coliimba  fuit. 
Cynlhia  saepe  tuis  fertur ,  vocalis  Arion , 
Tamquam  fraternis  obstipuisse  modis . 
Nomen  Arionium  Siculas  impleverat  urbes, 
Captaque  erat  lyricis  Ausonis  ora  sonis . 
95  Inde  domum  repetens  puppem  conscendit  Arion , 
Atque  ita  quaesitas  arte  ferebat  opes . 
Forsitan  ,  infelix  ,  ventos  undasque  timebas : 

At  tibi  nave  tua  tutius  aequor  erat. 
Namque  gubernator  deslricto  constitit  ense 
100      Ceteraque  armata  conscia  turba  manu . 

Quid   tibi   cum   gladio  ?    dubiam   rege  ,   navita , 

puppem ! 
Non  haec  sunt  digitis  arma  tenenda  tuis . 
IUe  ,  metu  viduus ,  'mortem  non  deprecor'  inquit, 
'Sed  liceat  sumpta  pauca  referre  lyra.' 


II.  73—138.  237 

105  Dant  veniam ,  ridentqiie  moram  .    capit  ille  coronam , 
Qiiae  possit  crines  ,  Phoebe  ,  decere  tuos : 
Indiierat  Tyrio  bis  tinctain  murice  pallam : 
Reddidit  icta  suos  pollice  chorda  sonos: 
[Flebilibus  numeris  veluti  canentia  dura 
110      Traiectus  pinna  tempora  cantat  olor .] 
Prolinus  in  medias  ornatus  desilit  undas, 
Spargitur  impulsa  caerula  puppis  aqua . 
Inde  —  fide  maius  —  tergo  delphina  recurvo        (39) 
Se  memorant  oneri  subposuisse  novo . 
115  Ille  sedens  citharamque  tenet ,  pretiumque  vehendi, 
Cantat  et  aequoreas  carmine  mulcet  aquas . 
Di  pia  facta  vident:    astris  delphina  recepit 
luppiter  et  stellas  iussit  habere  novem . 

5.  D  NON 

Nunc  mihi  mille  sonos  ,  quoque  est  memoratus 

Achilles, 
120      Vellm  ,  Maeonide  ,  pectus  inesse  tuum , 
Dum  canimus  sacras  alterno  pectine  Nonas . 

Maximus  hic  fastis  accumulatur  honos . 
Peficit  ingenium  ,  maioraque  viribus  urgent . 
Haec  mihi  praecipuo  est  ore  canenda  dies. 
125  Quid  volui  demens  elegis  imponere  tantum 
Ponderis  ?    heroi  res  erat  ista  pedis . 
Sancte  Pater  patriae  ,  tibi  plebs  ,  tibi  curia  nomen 

Hoc  dedit ;  hoc  dedimus  nos  tibi  nomen  ,   eques . 
Res  tamen  ante  dedit  .     sero  quoque  vera  tulisti 
130      Nomina  ,  iam  pridem  tu  pater  orbis  eras . 

Hoc  tu  per  terras ,  quod  in  aethere  luppiter  alto , 

Nomen  habes  :    hominum  tu  pater ,  ille  deum . 
Romule  ,  concedes  :    facit  hic  tua  magna  tuendo 
Moenia  ;  tu  dederas  transilienda  Remo . 
135  Te  Tatius  parvique  Cures  Caeninaque  sensit: 

Hoc  duce  Romanum  est  solis  utrumque  latus. 
Tu  breve  nescio  quid  victae  telluris  habebas: 
Qiiodcumque  est  alto  sub  love  ,  Caesar  habet. 


238  FASTORUM 

Tii  rapis  ,  hic  castas  diice  se  iubet  esse  maritas : 
140      Tu  recipis  luco  ,  reppulit  ille  nefas . 

Vis  tibi  grata  fuit  :    florent  sub  Caesare  leges . 

Tu  domini  nomen  ,  principis  ille  tenet . 
Te  Remus  incusat :    veniam  dedit  hostibus  ille . 

Caelestem  fecit  te  pater  ,  ille  patrem . 
145  lam  puer  Idaeus  media  tenus  eminet  alvo , 

Et  Uquidas  mixto  nectare  fundit  aquas . 
En  etiam  ,  siquis  borean  horrere  solebat , 

Gaudeat :    a  zephyris  moiiior  aura  venit . 

6.  EN     7.  FN    8.  GN    9.  HN     10.  AN 

Quinlus  ab  aequoreis  nitidum  iubar  extulit  undis 
150      Lucifer  ,  et  primi  tempora  veris  eunt . 

Ne  fallare  tamen  ,  restant  tibi  frigora ,  restant ; 
Magnaque  discedens  signa  reUquit  hiems. 

11.  BN     12.  CN 

Tertia  nox  veniat ,  Custodem  protinus  Ursae 
Aspicies  geminos  exeruisse  pedes . 
155  Inter  hamadryadas  iaculatricemque  Dianam 
Callisto  sacri  pars  fuit  una  chori . 
.  lila  deae  tangens  arcus  'quos  tangimus  arcus, 
Este  meae  testes  virginitatis'  ait. 
Cynthia  laudavit ,  'promissa'que  'foedera  serva, 
160      Et  comitum  princeps  tu  mihi'  dixit  'eris.' 
Foedera  servasset ,  si  non  formosa  fuisset . 

Cavit  mortales  ,  de  love  crimen  habet . 
MiUe  feras  Phoebe  silvis  venata  redibal 
Aut  plus  aut  medium  sole  tenente  diem. 
165  Ut  tetigit  lucum ,  —  densa  niger  ilice  lucus , 
In  medio  gelidae  fons  erat  altus  aquae  — 
'Hac'  ait  'in  silva ,  virgo  Tegeaea  ,  lavemur!' 

Erubuit  falso  virginis  illa  sono . 
Dixerat  et  nymphis  .    nymphae  velamina  ponunt, 
170      Hanc  pudet,  et  tardae  dat  mala  signa  morae. 
Exuerat  tunicas ,  uteri  manifesta  tumore 


n.  139-205.  239 

Proditur  indicio  ponderis  ipsa  sui , 
Cui  dea  Sirgineos  ,  periura  Lycaoni ,  coelus 
Desere  ,  nec  castas  poliue'  dixit  'aquas.' 
175  Luna  novum  decies  implerat  cornibus  orbem : 
Quae  fuerat  virgo  credita  ,  mater  erat . 
Laesa  furit  luno  ,  formam  mutatque  puellae . 

Quid  facis  ?    invito  est  pectore  passa  lovem . 
Utque  ferae  vidit  turpes  in  paelice  voltus,  (42) 

180      Mluius  in  amplexus  luppiter'  inquit  'eat.' 
Ursa  per  incultos  errabat  squalida  montes, 

Quae  fuerat  summo  nuper  amata  lovi . 
lam  tria  lustra  puer  furto  conceptus  agebat, 
Cum  mater  nato  est  obvia  facta  suo . 
185  Illa  quidem  ,  tamquam  cognosceret ,  adstitit  amens, 
Et  gemuit :  gemitus  verba  parentis  erant. 
Hanc  puer  ignarus  iaculo  fixisset  acuto, 

Ni  foret  in  superas  raptus  uterque  domos . 
Signa  propinqua  micant :    prior  est ,  quam  dicimus 

Arcton , 
190      Arctophylax  formam  terga  sequentis  habet . 
Saevit  adhuc  ,  canamque  rogat  Saturnia  Tethyn, 
Maenaliam  tactis  ne  lavet  Arcton  aquis . 

13.  D  EID-N^ 

Idibus  agreslis  fumant  altaria  Fauni 

Hic  ,  ubi  discretas  insula  rumpit  aquas. 
195  Ilaec  fuit  illa  dies  ,  in  qua  Veientibus  armis 

[Ter  centum  Fabii  ter  cecidere  duo .] 
198      Sumunt  gentii?'s  arma  professa  manus . 
197  Una  domus  vires  et  onus  susceperat  Urbis, 

[Egreditur  castris  miles  generosus  ab  isdem,] 
200      E  quis  dux  fieri  quiULiet  aptus  erat . 

Carmentis  portae  dextra  est  via  proxima  lano: 

[Ire  per  hanc  noli ,  quisquis  es  ,  omen  habet . 
Illa  fama  refert  Fabios  exisse  trecentos : 
Porta  vacat  culpa  ,  sed  tamen  omen  habet .] 
205  Ut  celeri  passu  Cremeram  tetigere  rapacem ,  —    (43) 


240  FASTORUM 

Turbidiis  hiberiiis  ille  fluebat  aquis  — 
Castra  loco  pouunt :    destrictis  ensibus  ipsi 

Tyrrhenum  vahdo  Marte  per  agmen  eunt; 
Non  aliter  ,  quam  cum  Libyca  de  rupe  leones 
210      Invadunt  sparsos  lata  per  arva  greges. 
Difl^ugiunt  hostes  ,  inhonestaque  vohiera  tergo 

Accipiunt :    Tusco  sanguine  terra  rubet . 
Sic  iterum  ,  sic  saepe  cadunt .    ubi  vincere  aperte 

Non  datur ,  insidias  armaque  tecta  parant . 
215  Campus  erat ,  campi  claudebant  ultima  colles 

Silvaque  montanas  occulere  apta  feras . 
In  medio  paucos  armentaque  rara  relinquunt, 

Cetera  virguUis  abdita  turba  latet. 
Ecce  velut  torrens  undis  phiviaUbus  auctus 
220      Aut  nive  ,  quae  zephyro  victa  tepente  fluit , 

Per  sata  perque  vias  fertur  ,  nec ,  ut  ante  solebat, 

Riparum  clausas  margine  finit  aquas: 
Sic  Fabii  vallem  latis  discursibus  implent, 

Quodque  vident ,  sternunt :    nec  metus  alter  inest. 
225  Quo  ruitis  ,  generosa  domus  ?    male  creditis  hosti. 

Simplex  nobilitas  ,  perflda  tela  cave ! 
Fraude  perit  virtus  .    in  apertos  undique  campos 

Prosiliunt  hostes  et  latus  omne  tenent . 
Quid  faciant  pauci  contra  tot  milia  fortes? 
230      Quidve  ,  quod  in  misero  tempore  restet ,  adest? 
Sicut  aper  longe  silvis  Laurentibus  actus 

Fulmineo  celeres  dissipat  ore  canes, 
Mox  tamen  ipse  perit ,  sic  non  moriuntur  inulti , 

Volneraque  alterna  dantque  feruntque  manu . 
235  Una  dies  Fabios  ad  bellum  miserat  omnes, 

Ad  bellum  missos  perdidit  una  dies, 
Ut  tamen  Herculeae  superessent  semina  gentis, 

Credibile  est  ipsos  consuluisse  deos. 
Nam  puer  impubes  et  adhuc  non  utilis  armis 
240      Unus  de  Fabia  gente  relictus  erat : 

Scilicet  ut  posses  olim  tu  ,  Maxime  ,  nasci, 

Cui  res  cunctando  restituenda  foret . 


II.  206—275.  241 

14.  EN 

Continuata  loco  tria  sidera  ,  Corvus  et  Anguis 
Et  medius  Crater  inter  utrumque  iacet. 
245  Idibus  ilia  latent ,  oriuntur  nocte  sequenti . 
Quae  sibi  cur  tria  sint  consociata  ,  canam . 
Forte  lovi  Pboebus  festum  sollemne  parabat  — 

Non  faciet  longas  fabula  nostra  moras:  — 
'I,  mea'  dixit  'avis,  ne  quid  pia  sacra  moretur, 
250      Et  tenuem  vivis  fontibus  adfer  aquam.' 
Corvus  inauratum  pedibus  cratera  recurvis 

Toliit ,  et  aerium  pervolat  altus  iter . 
Stabat  adhuc  duris  ficus  densissima  pomis: 
Temptat  eam  rostro  ;  nom-  erat  apta  legi . 
255  Inmemor  imperii  sedisse  sub  arbore  fertur, 
Duni  fiereiit  tarda  dulcia  poma  mora . 
lamque  satur  nigris  longum  rapit  unguibus  hydrum, 

Ad  dominumque  redit ,  fictaque  verba  refert : 
*Hic  mihi  causa  morae  ,  vivarum  obsessor  aquarum : 
260      Hic  tenuit  fontes  officiumque  meum.' 

'Addis'  ait  'culpae  mendacia,'  Phoebus  ^et  audes 

Fatidicum  verbis  fallere  velle  deum  ? 
At  tibi ,  dum  lactens  haerebit  in  arbore  ficus, 
De  nullo  gelidae  fonte  bibentur  aquae.' 
265  Dixit  :    et ,  antiqui  monimenta  perennia  facti, 
Anguis  ,  Avis  ,  Crater  sidera  iuncta  micant . 

15.  F  LVPERN^ 

Tertia  post  Idus  nudos  aurora  lupercos 

Aspicit ,  et  Fauni  sacra  bicornis  eunt . 
Dicite  ,  Pieridcs  ,  sacrorum  quae  sit  origo, 
270      Attigerint  Lalias  unde  petita  domos . 

Pana  deum  pecoris  veteres  coluisse  fernntur 

Arcades  :    Arcadiis  plurimus  ille  iugis . 
Testis  erit  Pholoe  ,  testes  Stymphalides  undae, 
Quique  citis  Ladon  in  mare  currit  aquis, 
275  Cinctaque  pinetis  nemoris  iuga  Nonacrini , 

OVID.    III.  16 


242  FASTORUM 

Altaque  Troezene  Paniiasiaeqiie  nives .  — 

Pan  erat  armeiiti ,  Pan  illic  numen  equariim, 

Munus  oii  incoUmies  ille  ferebat  oves. 
Transtulit  Evander  silvestria  numina  secum. 
280      Hic  ,  ubi  nunc  Urbs  est ,  tum  locus  urbis  erat . 
Inde  deum  colimus  devectaque  sacra  Pelasgis : 

Flamen  ad  haec  prisco  more  Dialis  erat. 
Cur  igitur  currant ,  et  cur  —  sic  currere  mos  est  — 

Nuda  ferant  posita  corpora  veste  ,  rogas  ? 
285  Ipse  deus  velox  discurrere  gaudet  in  altis 

Montibus  ,  et  subitas  concipit  ipse  fugas;  — 

Ipse  deus  nudus  nudos  inbet  ire  miuistros ; 

Nec  satis  ad  cursus  commoda  vestis  erat . 
Ante  lovem  genitum  terras  habuisse  feruntur 
290      Arcades  ,  et  luna  gens  prior  illa  fuit . 
Vila  feris  similis  ,  nullos  agitata  per  usus : 

Artis  adluic  expers  et  rude  volgus  erat. 
Pro  domibus  frondes  norant ,  pro  frugibus  herbas, 

Nectar  erat  palmis  hausta  duabns  aqua . 
295  Nullus  anhelabat  sub  adunco  vomere  taurus, 

Nulla  sub  imperio  terra  colentis  erat : 
Nnllus  adhuc  erat  usus  equi ;  se  quisque  ferebat : 

Ibat  ovis  lana  corpus  amicta  sua. 
Snb  love  durabant  et  corpora  nuda  gerebant, 
300      Docta  graves  imbres  et  tolerare  notos . 

Nunc  quoque  detecti  referunt  monimenta  vetusti 

Moris  ,  et  anliquas  testificantur  opes. 
Sed  cur  praecipue  fugiat  velamina  Faunus, 

Traditur  anliqui  fabula  plena  ioci . 
305  Forle  comes  dominae  iuvenis  Tirynlhius  ibat: 

Vidit  ab  excelso  Faunus  utrumque  iugo . 
Vidit ,  et  incaluit ,  'montana'que  'numina,'  dixit 

'Nil  mihi  vobiscum  est:    hic  meus  ardor  erit.' 
Ibat  odoratis  umeros  perfusa  capillis 
310      Maeonis  ,  aurato  conspicienda  sinu : 
Anrea  pellebant  tepidos  umbracula  soles, 

Quae  lamen  Herculeae  sustinuere  manus . 


II.  276—348.  243 

lamqiie  nemiis  Bacchi ,  Tmoli  vineta  ,  tenebat; 
Hesperos  et  fusco  roscidiis  iliat  equo . 
315  Antra  subit  tofis  laqueata  et  pumice  vivo; 
Ganulus  in  primo  limine  rivus  erat . 
Dumqiie  parant  epulas  potandaque  vina  ministri, 

Cullibus  Alciden  instruit  illa  suis . 
Dat  tenuis  tunicas  Gaelulo  murice  tinctas, 
320      Dat  teretem  zonam  ,  qua  modo  cincta  fuit . 
Venlre  minor  zona  est  ;  tunicarum  vincla  relaxat, 

Ut  posset  vastas  exeruisse  manus . 
Fregerat  armillas  non  illa  ad  brachia  factas, 
Scindebant  magni  vincula  parva  pedes . 
325  Ipsa  capit  clavamque  gravem  spoliumque  leonis 
Conditaque  in  pharetra  tela  minora  sua . 
Sic  epulis  functi  sic  dant  sua  corpora  somno, 

Et  positis  iuxta  secubuere  toris . 
Causa  ,  repertori  vilis  quia  sacra  parabant, 
330      Quae  facerent  pure  ,  cum  foret  orta  dies . 
Noctis  erat  medium  .    quid  non  amor  improbus 

audet  ? 
Roscida  per  tenebras  Faunus  ad  antra  venit. 
Utque  videt  comites  somno  vinoque  solutos, 
Spem  capit  in  dominis  esse  soporis  idem . 
335  Intrat ,  et  huc  illuc  temerarius  errat  adulter, 
Et  praefert  cautas  subsequiturque  manus . 
Venerat  ad  strati  captata  cubilia  lecti,  (49) 

Et  felix  prima  forte  futurus  erat. 
Ut  tetigit  fulvi  saetis  hirsuta  leonis 
340      Vellera  ,  pertimuit  sustinuitque  manum . 
[Attonitusque  melu  rediit ,  ut  saepe  viator 

Turbalum  viso  rettulit  angue  pedem .] 
Inde  tori ,  qui  iunctus  erat ,  velamipa  tangit 
Mollia  ,  mendaci  decipilurque  nota  . 
345  Ascendit ,  spondaque  sibi  propiore  recumbit , 
Et  tumidum  cornu  durius  inguen  erat . 
Interea  tunicas  ora  subducit  ab  ima : 
Ilorrebant  densis  aspera  crura  pilis . 

16* 


244  FASTORUM 

Cetera  temptantem  ciibito  Tirynthius  heros 
350      Reppulit :    e  summo  decidit  ille  toro . 

Fit  sonus  ,  inclamat  comites  et  himina  poscit 

Maeonis :    inlatis  ignibus  acta  patent . 
Ille  gemit  lecto  graviter  deiectus  ab  alto, 
Membraque  de  dura  vix  sua  tollit  humo . 
355  Uidet  et  Alcides  et  qui  videre  iacentem , 
Ridet  amatorem  Lyda  puella  suum . 
Veste  deus  lusus  fallentes  lumina  vestes 

Non  amat ,  et  nudos  ad  sua  sacra  vocat . 
Adde  peregrinis  causas  ,  mea  Musa  ,  Latinas,        (50) 
360      Inque  suo  noster  pulvere  currat  equus. 
Cornipedi  Fauno  caesa  de  more  capella 
Venit  ad  exiguas  4urba  vocata  dapes . 
Dumque  sacerdotes  veribus  transuta  salignis 
Exta  parant ,  medias  sole  tenente  vias, 
365  Romulus  et  frater  pastoralisque  iuventus 
Solibus  et  campo  corpora  nuda  dabant . 
[Caestibus  et  iaculis  et  misso  pondere  saxi 

Rrachia  per  lusus  experienda  dabant:] 
Pastor  ab  excelso  'per  devia  rura  iuvencos 
370      Romule  ,  praedones  ,  et  Reme  !'  dixit  'agunt.' 
Longum  erat  armari :    diversis  exit  uterque 
Parlibus ,  occursu  praeda  recepta  Remi . 
Ut  rediit ,  veribus  stridentia  detrabit  exta , 
Atque  ait  ^baec  certe  non  nisi  victor  edet.' 
375  Dicta  facit ,  Fabiique  simul  .     venit  inritus  illuc 
Romulus  ,  et  mensas  ossaque  nuda  videt . 
Risit ,  et  indoluit  Fabios  potuisse  Remumque 

Vincere  ,  Quintilios  non  potuisse  suos . 
Fama  manet  facti  .     posito  velamine  currunt, 
380      Et  memorem  faniam  quod  bene  cessit ,  habet . 
Forsitan  et  quaeras  ,  cur  sit  locus  ille  Lupercal, 

Quaeve  diem  tali  nomine  causa  notet . 
Silvia  Vestalis  caelestia  semina  partu 
Ediderat ,  patruo  regna  tenente  suo . 
385  Is  iubet  auferri  parvos  et  in  amne  necari . 


II.  349-421.  245 

Quid  facis  ?    ex  istis  Romulus  alter  erit ! 
lussa  recusantes  peragunt  lacrimosa  ministri, 

Flent  lamen  ,  et  geminos  in  loca  iussa  ferunt . 
Albula  ,  quem  Tiberim  niersus  Tiberinus  in  undis 
390      Reddidit ,  hibernis  forte  tumebat  aquis . 

Hic  ,  ubi  nunc  fora  sunt ,  lintres  errare  videres, 

Quaque  iacent  valles  ,  Maxime  Circe  ,  tuae . 
Huc  ubi  venerunt,  —  neque  enim  procedere  possunt 
Longius  —  ex  illis  unus  et  aller  ait : 
395  'At  quam  sunt  similes  !    at  quam  formosus  uterque! 
PIus  tamen  ex  illis  iste  vigoris  habet . 
Si  genus  arguitur  vollu  ,  nisi  fallit  imago , 
Nescio  quem  venis  suspicer  esse  deum .' 
'At  siquis  vestrae  deus  esset  originis  auctor, 
400      In  tam  praecipiti  tempore  ferret  opem : 
Ferret  opem  certe  ,  si  non  ope  mater  egeret, 

Quae  facta  est  uno  mater  et  orba  die . 
ISata  simul ,  moritura  simul ,  simul  ite  sub  undas 
Corpora  ! '    desierat ,  deposuitque  sinu  . 
405  Vagierunt  ambo  pariter  :    sensisse  putares . 
Hi  redeunt  udis  in  sua  tecta  genis. 
Sustinet  impositos  summa  cavus  alveus  unda . 

Heu  quantum  fati  parva  tabella  tulit! 
Alveus  in  limo  silvis  adpulsus  opacis 
410      Paulatim  fluvio  deficiente  sedet .      , 

Arbor  erat :    remanent  vestigia  ,  quafcr,.        ^'•alur 

Rumina  nunc  ficus  ,  Romula  ficus  erat . 
Venit  ad  expositos  —  mirum!  —  lupa  feta  gemellos. 
Quis  credat  pueris  non  nocuisse  feram? 
416  Non  nocuisse  parum  est  ,  prodest  quoque  .     quos 

lupa  nutrit, 
Perdere  cognatae  sustinuere  manus . 
Constitit ,  et  cauda  teneris  blanditur  alumnis, 

El  fingit  lingua  corpora  bina  sua . 
Marle  satos  scires  :    limor  aluit  .     ubera  ducunt, 
420      INec  sibi  promissi  lactis  aluntur  ope . 
lila  loco  nomen  fecit ,  locus  ipse  lupercis . 


246  FASTORUM 

Magna  dati  nutrix  praemia  lactis  habet. 
[Quid  vetat  Arcadio  dictos  a  monle  lupercos? 

Faunus  in  Arcadia  templa  Lycaeus  liabet.]        (53) 
425  Nupta  ,  quid  expectas?  non  tu  pollentibus  herbis, 

Nec  prece  ,  nec  magico  carmine  mater  eris  . 
Excipe  fecundae  patienter  verbera  dextrae , 

lam  socer  optatum  nomen  habebit  avi. 
Nam  fuit  illa  dies  ,  dura  cum  sorte  maritae 
430      Reddebant  uteri  pignora  rara  sui . 

'Qnid  mihi'  clamabat  'prodest  rapuisse  Sabinas,' 

Romnlus  —  hoc  illo  sceptra  tenente  fuit  — 
Si  mea  non  vires  ,  sed  bellum  iniuria  fecit? 

Utilius  fiierat  non  habuisse  nurus.' 
435  Monte  sub  Esquilio  multis  incaeduus  annis 

lunonis  magnae  nomine  lucus  erat . 
Huc  ubi  venerunt ,  pariter  nuptaeque  virique 

Suppliciter  posito  procubuere  genu : 
Cum  subito  motae  tremuere  cacumina  silvae, 
440      Et  dea  per  lucos  niira  locuta  suos . 

'Italidas  matres'  inquit  'sacer  hircus  inito .' 

Obstipuit  dubio  territa  turba  sono . 
Augur  erat ,  nomen  longis  intercidit  annis : 

Nuper  ab  Etrusca  venerat  exul  humo . 
445  Ille  caprum  raactat :    iussae  sua  terga  puellae 

Pellibus  exsectis  percutienda  dabant. 
Luna  resumebat  decimo  nova  cornua  motu,  (54) 

V^irque  pater  subito  nuptaque  mater  erat . 
Gratia  Lucinae  .     dedit  haec  libi  nomina  lucus, 
450      Aut  quia  principium  tu  ,  dea  ,  lucis  habes . 
Parce  ,  precor  ,  gravidis  ,  facilis  Lucina  ,  puellis , 

Maturumque  utero  molliter  aufer  onus . 
Orta  dies  fuerit ,  lu  desine  credere  ventis; 

Perdidit  illius  temporis  aura  fidem , 
455  Flamina  non  constant ,  et  sex  reserata  diebus 

Carceris  Aeolii  ianua  laxa  patet . 
lam  lovis  obliqua  subsedit  aquarius  urna : 

Proximus  aelherios  excipe  ,  Piscis  ,  equos . 


U.  422—  493.  247 

Te  memorant  fralremque  tiium  —  nam  iuncta  micatis 
460      Signa  —  duos  lergo  sustiiiuisse  deos. 
Terribilem  quondam  fugiens  Typhona  Dione, 

Tunc  cum  pro  caelo  luppiter  arma  tulit, 
Venit  ad  Enpluaten  comitata  Cupidine  parvo, 

Inque  Palaestinae  margine  sedit  aquae . 
465  Populus  et  cannae  riparum  summa  tenei^ant, 

Spemque  dabant  salices  ,  hos  quoque  posse  tegi . 
Dum  latet ,  insonuit  vento  nemus .     illa  timore 

Pallet ,  et  hostiles  credit  adesse  manus . 
Utque  sinu  tenuit  natum  ,  ^succurrite  ,   nymphae, 
470      Et  dis  auxilium  ferte  duobus!'  ait. 

Nec  mora  ,  prosiluit .     pisces  subiere  gemelli : 

Pro  quo  nunc  cerni  sidera  munus  habent. 
Inde  nefas  ducunt  genus  hoc  imponere  mensis, 

Nec  violant  timidi  piscibus  ora  Syri. 

16.  G  EN     17.  H  QVIRN^ 

475  Proxima  lux  vacua  est .     at  tertia  dicta  Quirino . 
Qui  tenet  hoc  nomen  ,  Romulus  ante  fuit: 
Sive  quod  hasta  curis  priscis  est  dicta  Sabinis, 

Bellicus  a  telo  venit  in  astra  deus: 
Sive  suo  regi  nomen  posuere  Quirites: 
480      Seu  quia  Romanis  iunxerat  ille  Cures. 

Nam  pater  armipotens  postquam   nova   moenia  vidit, 

Multaque  Romulea  bella  peracta  manu , 
*Iuppiter  ,'  in(|uit  Miabet  Romana  potentia  vires: 
Sanguinis  oflicio  non  eget  illa  mei. 
485  Redde  patri  natum  .     quamvis  intercidit  alter, 
Pro  se  proque  Remo  qui  mihi  restat ,  erit . 
"Unus  erit ,  quem  tu  tolles  in  caerula  caeli'* 

Tu  mihi  dixisti :    sint  rata  dicta  lovis.' 
luppiter  annuerat .     nulu  tremefactus  uterque 
490      Est  polus  ,  et  caeli  pondera  movit  Allas, 
Est  locus  ,  antiqui  Capreae  dixere  paUidem : 

Forte  tuis  illic  ,  Romule  ,  iura  dabas. 
Sol  fugit ,  et  removent  subeuntia  nubila  caelum, 


248  FASTORUM 

Et  gravis  effusis  decidit  imber  aquis . 
495  Hinc  tonat ,    hinc  missis  abrumpitur  ignibus  aether . 
Fit  fuga ,  rex  patriis  astra  petebat  equis . 
Luctus  erat ,  falsaeque  patres  in  crimine  caedis : 

Haesissetque  animis  forsitan  illa  fides: 
Sed  Procuhis  Longa  veniebat  luUus  Alba, 
500      Lunaque  fulgebat ,  nec  facis  usus  erat , 

Cum  subito  motu  saepes  tremuere  sinistrae:  — 

Rettulit  ille  gradus  ,  horrueruntque  comae :  — 
Puicher  et  humano  maior  trabeaque  decorus 
Romulus  in  media  visus  adesse  via 
505  Et  dixisse  simul  'prohibe  higere  Quirites, 
Nec  violent  lacrimis  numina  nostra  suis . 
Tura  ferant ,  placentque  novum  pia  turba  Quirinum , 

Et  patrias  artes  militiamque  colant.' 
lussit ,  et  in  tenues  oculis  evanuit  auras . 
510      Convocat  hic  populos  ,  iussaque  verba  refert . 
Templa  deo  fiunt.     collis  quoque  dictus  ab  illo  est, 

Et  referunt  certi  sacra  paterna  dies . 
Lux  quoque  cur  eadem  Stultorum^  festa  vocetur, 
Accipe  .     parva  quidem  causa  ,  sed  apta  subest. 
515  Non  habuit  doctos  tellus  antiqua  colonos: 
Lassabant  agiles  aspera  bella  viros . 
Plus  erat  in  gladio  ,  quam  curvo  laudis  aratro : 

Neglectus  domino  pauca  ferebat  ager . 
Farra  tamen  veteres  iaciebant ,  farra  metebant , 
520      Primitias  Cereri  farra  resecta  dabant. 
Usibus  admoniti  flammis  torrenda  dederunt, 

Multaque  peccato  damna  tulere  suo . 
Nam  modo  verrebant  nigras  pro  farre  favillas, 
Nunc  ipsas  ignes  corripuere  casas . 
525  Facta  dea  est  Fornax  .     laeti  Fornace  coloni 
Orant ,  ut  fruges  temperet  illa  suas . 
Curio  legilimis  nunc  Fornacalia  verbis 

Maximus  indicit ,  —  nec  stata  sacra  facit  — 
Inque  foro  ,  multa  circum  pendente  tabella , 
530      Signatur  certa  curia  quaeque  nota . 


II.  494-565.  249 

Stultaqne  pars  populi ,  qiiae  sit  sua  curia  ,  nescit , 
Sed  facit  extrema  sacra  relata  die . 

18.  AC     19.  BC     20.  CC    21.  D  FERAL-F 

Est  honor  et  tumulis ,  animas  placare  paternas , 
Parvaque  in  extructas  munera  ferre  pyras . 
535  Parva  petunt  manes  :    pietas  pro  divite  grata  est 
Munere  :  non  avidos  Styx  habet  ima  deos . 
Tegula  porrectis  satis  est  velata  coronis 

Et  sparsae  fruges  parcaque  mica  salis, 
Inque  mero  mollita  Ceres  ,  violaeque  sohitae : 
540      Haec  habeat  media  testa  relicta  via. 

Nec  maiora  veto  ;  sed  et  his  placabilis  iimbra  est : 

Adde  preces  positis  et  sua  verba  focis . 
Hunc  morem  Aeneas  ,  pietatis  idoneus  auctor 
AttuUt  in  terras  ,  iuste  Latine  ,  tuas . 
545  Ille  patris  Genio  soUemnia  dona  ferebat: 
Hinc  populi  ritus  edidicere  pios . 
At  quondam  ,  dum  longa  gerunt  pugnacibus  armis 

Bella  ,  Parentales  deseruere  dies  . 
INon  impune  fuit  5  nam  dicitur  omine  ab  isto 
550      Roma  suburbanis  incaluisse  rogis . 

Vix  equidem  credo  ,  bustis  exisse  feruntur 

Et  tacitae  questi  tempore  noctis  avi , 
Perque  vias  urbis  Latiosque  ululasse  per  agros 
Deformes  animas  ,  volgus  inane  ,  ferunt . 
555  Post  ea  praeteriti  tumulis  redduntur  honores, 
Prodigiisque  venit  funeribusque  modus . 
Dum  tamen  haoc  fient ,  viduae  cessate  puellae : 

Expectet  puros  pinea  taeda  dies . 
Nec  tibi  ,  quae  cupidae  matura  videbere  matri, 
560      Comat  virgineas  hasta  recurva  comas . 

Conde  tuas  ,  Hymenaee  ,  facis  ,  et  ab  ignibus  atris 

Aufer  !    habent  alias  maesta  sepulchra  faces . 
Di  quoque  templorum  foribus  celentur  opertis, 
Ture  vacent  arae  slenlque  sine  igne  foci . 
565  Nunc  animae  tenues  et  corpora  functa  sepulchris 


250  FASTORUM 

Errant ,  niinc  posito  pascitur  iimbra  cibo . 
Nec  tamen  haec  ultra ,  quam  tot  de  mense  supersint 

Luciferi ,  quot  habent  carmina  nostra  pedes . 
Hanc  ,  quia  iusta  ferunt ,  dixere  Feralia  lucem, 
570      Ullima  placandis  manibus  illa  dies  . 

Ecce  annus  in  mediis  residens  annosa  puellis 
Sacra  facit  Tacitae  :    vix  tamen  ipsa  tacet : 
Et  digitis  tria  tura  tribus  sub  limine  ponit, 
Qua  brevis  occultum  mus  sibi  fecit  iter. 
575  Tunc  cantata  ligat  cum  fusco  Ucia  rhombo , 
Et  septem  nigras  versat  in  ore  fabas . 
Quodque  pice  adstrinxit ,   quod  acii  traiecit  aeaa, 

Obsutum  maenae  torret  in  igne  caput; 
Vina  quoque  instillat .     vini  quodcumque  rehctum 

est, 
580      Aut  ipsa  ,  aut  comites  ,  phis  tamen  ipsa  ,  bibit . 
*Hostiles  Hnguas  inimicaque  vinximus  ora' 

Dicit  discedens  ,  ebriaque  exit  anus . 
Protinus  a  nobis  ,  quae  sit  dea  Muta ,  requires . 
Disce  ,  per  antiquos  quae  mihi  nota  senes  . 
585  luppiter ,  indomito  luturnae  captus  amore , 
MuUa  tuUt  tanto  non  patienda  deo. 
lUa  modo  in  silvis  inter  coryleta  latebat, 

Nunc  in  cognatas  desiUebat  aquas . 
Convocat  hic  nymphas ,   Latium  quaecumque 

tenebant , 
590      Et  iacit  in  medio  talia  verba  choro : 

'  Invidet  ipsa  sibi ,  vitatque  quod  expedit  illi , 
Vestra  soror  ,  summo  iungere  membra  deo . 
Consulite  ambobus  !    nam  quae  mea  magna  voluptas, 
Ulilitas  vestrae  prima  sororis  erit . 
595  Vos  illi  in  prima  fugienti  obsistite  ripa , 
Ne  sua  fluminea  corpora  mergat  aqua.' 
Dixerat:    adnuerant  omnes  Tiberinides  udae, 
Quaeque  colunt  thalamos  ,  Ilia  diva ,  tuos . 
Forte  fuit  nais  ,  Lara  nomine  .     prima  sed  iUi 
600      Dicta  bis  antiquum  syllaba  nomen  erat. 


II.  566-^634.  251 

Ex  vitio  positum  .     saepe  illi  dixerat  Almo 

'Nata  ,  tene  lingiiam  /  nec  tamen  illa  tenet . 
Qiiae  simul  ac  tetigit  luturnae  stagna  sororjs, 
'Effuge'  ait  'ripas  !'  dicta  refertque  lovis . 
605  Illa  etiam  lunonem  adiit ,  miserataque  nuptas, 
^Naida  luturnam  vir  tuus'  inqnit  'amat.' 
luppiter  inlumuit ,  quaque  est  non  usa  modeste , 

Eripuit  linguam  ,  Mercuriumque  vocat : 
'Duc  hanc  ad  manes  ;  locus  ille  silentibus  aptus  . 
610      Nympha  ,  sed  infernae  nympha  paludis  erit.' 
lussa  lovis  fiunt .     accepit  lucus  euntes . 

Dicitur  illa  duci  tunc  placuisse  deo . 
Vim  parat  hic ,  voltu  pro  verbis  illa  precatur  , 
Et  fruslra  muto  nililur  ore  loqui . 
615  Fitque  gravis  ,  geminosque  parit ,  qui  compita 

servant 
Et  vigilant  nostra  semper  in  urbe  ,  Lares . 

22.  EC 

Proxima  cognati  dixere  Caristia  cari, 

Et  venit  ad  socios  lurba  propinqua  deos . 
Scilicet  a  tumuUs  et  qui  periere  ,  propinquis 
620      Protinus  ad  vivos  ora  referre  iuvat , 

Postque  tot  amissos  quidquid  de  sanguine  restat, 

Aspicere  ,  et  generis  dinumerare  gradus . 
Innocui  veniant  .    procul  hinc  ,  procul  impius  esto 

Frater ,  et  in  partus  mater  acerba  suos ; 
625  Cui  pater  est  vivax  ,  qui  matris  digerit  annos , 

Quae  premit  invisam  socrus  iniqua  nurum . 
Tantalidae  fratres  absint ,  et  lasonis  uxor , 

Et  quae  ruricolis  semina  tosta  dedit, 
Et  soror  et  Progne  ,  Tereusque  duabus  iniquus, 
630      Et  quicumque  suas  per  scelus  auget  opes . 
Dis  generis  date  tura  boni .     Concordia  fertur 

Illa  praecipue  mitis  adesse  die . 
Et  libate  dapes  ,  ut ,  grati  pignus  honoris, 

Nutriat  incinctos  missa  patella  Lares. 


252  FASTORUM 

635  lamque  ubi  suadebit  placidos   nox  uuiida  somnos, 
Larga  precaturi  sumite  vina  manu, 
Et  'bene  vos ,  bene  te  ,  patriae  pater  ,  optime 

Caesar ! ' 
Dicite  suffuso  per  bona  verba  mero . 

23.  F  TER-N^ 

Nox  ubi  transierit ,  solito  celebretur  honore 
640       Separat  indicio  qui  deus  arva  suo  . 

Termine  ,  sive  lapis  ,  sive  es  defossus  in  agro 

Slipes  ,  ab  antiquis  tu  quoque  numen  habes . 
Te  duo  diversa  domini  pro  parte  coronant, 

Binaque  serta  tibi  binaque  liba  ferunt . 
645  Ara  fit :  huc  ignem  curto  fert  rustica  testu  («3) 

Sumptum  de  tepidis  ipsa  colona  focis. 
Ligna  senex  minuit ,  concisaque  construit  arte , 

Et  soUda  ramos  figere  pugnat  humo : 
Tum  sicco  primas  inritat  cortice  flammas ; 
650      Stat  puer  et  manibus  lata  canistra  tenet. 
Inde  ubi  ter  fruges  medios  immisit  in  ignis, 

Porrigit  incisos  filia-  parva  favos . 
Vina  tenent  aUi :    Ubantur  singula  flammis ; 

Spectant ,  et  linguis  candida  turba  favet . 
655  Spargitur  et  caeso  communis  Terminus  agno , 

Nec  queritur  ,  lactans  cum  sibi  porca  datur . 
Conveniunt ,  celebrantque  dapes  vicinia  simplex , 

Et  cantant  laudes  ,  Termine  sancte  ,  tuas : 
*Tu  populos  urbesque  et  regna  ingentia  finis: 
660      Omnis  erit  slne  te  litiglosus  ager . 

Nulla  tibi  ambitio  est ,  nullo  corrumperis  auro, 

Legilima  servas  credila  rura  fide  . 
Si  tu  signasses  olim  Thyreatida  terram , 

Corpora  non  leto  missa  trecenta  forent, 
665  Nec  foret  Othryades  congestis  lectus  in  armis . 

0  quantum  patriae  sanguinis  ille  dedit ! 
Qnid  ,  nova  cum  fierent  Capilolia  ?    nempe   deorum 

Cuncta  lovi  cessit  turba  ,  locumque  dedit. 


II.  635—703.  253 

Terminus  ,  ut  veteres  memorant ,   inventus  in  aede, 
670      Restitit  et  magno  cum  love  templa  tenet . 

Nunc  quoque  ,  se  supra  ne  quid  nisi  sidera  cernal, 

Exiguum  templi  tecta  foramen  habent . 
Termine  ,  post  illud  levitas  tibi  libera  non  est: 

Qua  positus  fueris  in  slatione  ,  mane ; 
675  Nec  tu  vicino  quicquam  concede  roganti , 

Ne  videare  hominem  praeposuisse  lovi : 
Et  seu  vomeribus  ,  seu  tu  pulsabere  rastris ,    . 

Clamato  'suus  est  hic  ager ,  ille  tuus!" 
Est  via  ,  quae  popuUim  Laurentes  ducit  in  agros, 
680      Quondam  Dardanio  regna  petita  duci . 
lUa  lanigeri  pecoris  libi  ,  Termine  ,  fibris 

Sacra  videt  fieri  sextus  ab  Urbe  lapis . 
[Gentibus  est  aUis  tellus  data  limite  certo : 

Romanae  spalium  est  Urbis  et  orbis  idem .] 

24.  G  REGIF-N 

685  Nunc  mihi  dicenda  est  regis  fuga  .    traxit  ab  iUa 
Sextus  ab  extremo  nomina  mense  dies . 
Uitima  Tarquinius  Romanae  gentis  habebat 

Rcgna  ,  vir  iniustus  ,  fortis  ad  arma  tamen . 
Ceperat  hic  aUas  ,  aUas  everterat  urbes ,  (65) 

690      Et  Gabios  turpi  fecerat  arte  suos . 

Namque  trium  minimus  ,  proles  manifesta  Superbi, 

In  medios  hostes  nocte  silente  venit . 
Nudarant  gladios  :    ^occidile'  dixit  'inermem, 
Hoc  cupiant  fralres  Tarquiniusque  pater, 
695  Qui  mea  crudeU  laceravit  verbere  terga.' 

Dicere  ut  hoc  posset ,  verbera  passus  erat . 
Luna  fuit:    spectant  iuvenem  ,  gladiosque  recondunt, 

Tergaque  ,  deducta  veste  ,  notata  vident: 
Flent  quoque ,  et  ut  secum  tueatur  bella ,  precantur . 
700      CalUdus  ignaris  adnuit  ille  viris . 

lamque  potens  ,  misso  genitorem  appellat  amico , 

Perdendi  Gabios  quod  sibi  monstret  iter . 
Hortus  odoratis  suberat  cuUissimus  herbis. 


254  FASTORUM 

Sectus  humum  rivo  lene  sonantis  aquae . 
705  Illic  Tarquinius  mandata  latentia  nati 
Accipit ,  et  virga  lilia  summa  metit . 
Nuntius  ut  rediit ,  decussaque  lilia  dixit, 

Filius  *agnosco  iussa  parentis'  ait . 
Nec  mora  ,  principibus  caesis  ex  urbe  Gabina , 
710      Traduntur  ducibus  moenia  nuda  suis , 
Ecce  ,  nefas  visu  ,  mediis  altaribus  anguis 

Exit ,  et  extinctis  ignibus  exta  rapit. 
Consulitur  Phoebus  .     sors  est  ita  reddila  ,  'matri 
Qui  dederit  princeps  oscula  ,  victor  erit  .* 
715  Oscula  quisque  suae  matri  properata  tulerunt, 
Non  intellecto  credula  lurba  deo . 
Brutus  erat  stulti  sapiens  imitator  ,  ut  esset 

Tutus  ab  insidiis  ,  dire  Superbe  ,  tuis . 
llle  iacens  pronus  matri  dedit  oscula  Terrae, 
720      Creditus  oITenso  procubuisse  pede . 
Cingitur  interea  Romanis  Ardea  signis, 

Et  patitur  lentas  obsidione  moras. 
Dum  vacat ,  et  metuunt  hostes  committere  pugnam , 
Luditur  in  castris  ,  otia  miles  agit . 
725  Tarquinius  iuvenis  socios  dapibusque  meroque 
Accipit  .     ex  illis  rege  creatus  ait : 
'Dum  nos  difficilis  pigro  tenet  Ardea  bello  , 

Nec  sinit  ad  patrios  arma  referre  deos, 
Ecquid  in  officio  torus  est  socialis  ?    et  ecquid 
730      Coniugibus  nostris  mutua  cura  sumus?' 

Quisque  suam  laudat  .     studiis  certamina  crescunt , 

Et  fervent  multo  linguaque  corque  mero . 
Surgit ,  cui  dederat  clarum  Collatia  nomen : 
*Non  opus  est  verbis  ,  credite  rebus  !'  ait. 
7.35  'Nox  superest .     tollamur  equis  ,  Urbemque 

petamus!' 
Dicta  placent ,  frenis  inpediuntur  equi . 
Pertulerant  dominos  .     regalia  protinus  illi 

Tecta  petunt ;    custos  in  fore  nullus  erat : 
Ecce  nurus  regis  fusis  per  colla  coronis 


II.  70i— 775.  255 

740      Inveniunt  posito  pervigilare  mero . 
Inde  cito  passu  petilur  Lucrelia :    nebat, 

Ante  torum  calalhi  ianaque  moUis  erat. 
Lumen  ad  exiguuni  iamulae  data  pensa  trahebant: 
Inter  quas  tenui  sic  ait  ipsa  sono : 
745 'Mittenda  est  domino  —  nunc  ,  inunc  properate, 

puellae !  — 
Quamprimum  nostra  lacta  lacerna  manu . 
Quid  tamen  auditis  ?    nam  plura  audire  potestis: 

Quantum  de  bello  dicilur  esse  super? 
Postmodo  victa  cades  !    melioribus  ,  Ardea  ,  restas ! 
750      Inproba  ,  quae  nostros  cogis  abesse  viros . 
Sint  tantum  reduces  !    sed  enim  temerarius  ille 

Est  meus  ,  et  stricto  quolibet  ense  ruit . 
Mens  abit  et  morior  ,  quotiens  pugnantis  imago 
Me  subit ,  et  gelidum  pectora  frigus  habet.' 
755  Desinit  in  lacrimas  ,  intentaque  fila  remittit, 
In  gremio  vollum  deposuitque  suum . 
Hoc  ipsum  decuit  :    lacrimae  decuere  pudicae , 

Et  facies  animo  dignaque  parque  fuit . 
*Pone  metum  ,  venio  !'    coniunx  ait .    ilia  revixit, 
760      Deque  viri  collo  dulce  pependit  onus. 
Interea  iuvenis  furiatos  regius  ignis 

Concipit ,  et  caeco  raptus  amore  furit. 
Forma  placet ,  niveusque  color  ,  flavique  capilli, 
Quique  aderat  nulla  factus  ab  arte  decor: 
765  Verba  placent  et  vox  ,  et  quod  corrumpere  non  est; 
Quoque  minor  spes  est  ,  hoc  magis  ille  cupit . 
lam  dederat  cantus  lucis  praenuntius  ales, 

Cum  referunl  iuvenes  in  sua  caslra  pedem . 
Carpilur  attonitos  absentis  imagine  sensus 
770      Ille  .     recordanli  plura  magisque  placent. 
Sic  sedit ,  sic  culta  fuit ,  sic  stamina  nevit, 

Neglectae  collo  sic  iacuere  comae, 
Hos  habuit  vollus  ,  haec  illi  verba  fuerunt, 
Hic  color  ,  haec  facies  ,  hic  decor  oris  erat. 
775  Ul  solet  a  magno  lluctus  languescere  flatu, 


256  FASTORUM 

Sed  tamen  a  venlo  ,  qui  fuit ,  unda  tumet, 
Sic  ,  quamvis  aberat  placitae  praesenlia  formae , 

Quem  dederat  praesens  forma  ,  manebat  amor . 
Ardet ,  et  iniusti  stimulis  agitatur  amoris . 
780      Comparat  indigno  vimque  dolumque  toro . 
'Exitus  in  dubio  est:    audebimus  ultima  !'  dixit 

'Viderit,  audentes  forsne  deusne  iuvet. 
Cepimus  audendo  Gabios  quoque.'     talia  fatus 
Ense  latus  cinxit ,  tergaque  pressit  equi . 
785  Accipit  aerata  iuvenem  Coliatia  porta , 

Condere  iam  vollus  sole  parante  suos. 
Hostis  ,  ut  hospes  ,  init  penelralia  Collatina : 
Comiter  excipitur  ;  sanguine  iunctus  erat. 
Quantum  animis  erroris  inest !    parat  inscia  rerum 
790      Infelix  epulas  hostibus  illa  suis . 

Functus  erat  dapibus  :    poscunt  sua  tempora 

somnum ; 
Nox  erat ,  et  tota  lumina  nulla  domo . 
Surgit ,  et  auratum  vagina  liberat  ensem , 
Et  venit  in  thalamos  ,  nupta  pudica  ,  tuos . 
795  Utque  torum  pressit ,  'ferrum,  Lucretia  ,  mecum 

est! 
Natus'  ait  'regis  Tarquiniusque  loquor.' 
Illa  nihil :    neque  enim  vocem  viresque  loquendi , 

Aut  aliquid  toto  peclore  mentis  habet: 
Sed  tremit ,  ut  quondam  stabulis  deprensa  relictis 
800      Parva  sub  infesto  cum  iacet  agna  lupo . 

Quid  faciat  ?    pugnet  ?    vincetur  femina  pugnans . 
Clamet  ?    at  in  dextra  ,  qui  vetet ,  ensis  erat . 
Effugiat  ?    positis  urgucntur  pectora  palmis , 
Tunc  primum  externa  pectora  tacta  manu. 
805  Instat  amans  hostis  precibus  pretioque  minisque : 
Nec  prece  ,  nec  pretio  ,  nec  movet  ille  minis . 
*Nil  agis  !    eripiam'  dixit  'per  crimina  vitam: 

Falsus  adulterii  testis  adulter  ero : 
Interimam  famulum  ,  cum  quo  deprensa  fereris.' 
810      Succubuit  famae  victa  puella  metu . 


II.  776-843.  257 

Quid  ,  victor  ,  gaudes  ?    haec  te  victoria  perdet . 

Heu  quanto  regnis  nox  stetit  una  tuis ! 
lanique  erat  orta  dies  .    passis  sedet  illa  capillis, 
Ut  solet  ad  nati  mater  itura  rogum : 
815  Grandaevumque  patrem  fido  cum  coniuge  castris 
Evocat .     et  posita  venit  uterque  mora . 
Utque  vident  habitum  ,  quae  luctus  causa  , 

requirunt, 
Cui  paret  exequias  ,  quove  sit  icta  malo  ? 
Illa  diu  reticet ,  pudibundaque  celat  amictu 
820      Ora  :    fluunt  lacrimae  more  perennis  aquae . 
Hinc  pater  ,  hinc  coniunx  lacrimas  solantur ,  et 

orant , 
Indicet ,  et  caeco  flentque  paventque  melu . 
Ter  conata  loqui  ter  destitit :    ausaque  quarlo, 
Non  oculos  ideo  suslulit  illa  suos. 
825  *Hoc  quoque  Tarquinio  debebimus  ?  eloquar  ,' 

inquit , 
*Eloquar  infelix  dedecus  ipsa  meum?' 
Quaeque  potest ,  narrat .     restabant  ultima:    flevit, 

Et  matronales  erubuere  genae . 
Dant  veniam  facto  genitor  coniunxque  coactae: 
830      'Ouam'  dixit  'veniam  vos  datis  ,  ipsa  nego.' 
Nec  mora  ,  celato  fixit  sua  pectora  ferro , 
Et  cadit  in  patrios  sanguinulenta  pedes . 
Tunc  quoque  ,  iam  moriens  ,  ne  non  procumbat 

honeste , 
Respicit .     haec  etiam  cura  cadentis  erat . 
835  Ecce  super  corpus ,  communia  damna  gementes , 
Obhti  decoris  ,  virque  paterque  iacent . 
Brutus  adest ,  tandemque  animo  sua  nomina  fallit, 

Fixaque  semianimi  corpore  tela  rapit, 
Stillantemque  tenens  generoso  sanguine  cultrum 
840      Edidit  impavidos  ore  minante  sonos: 

*Per  libi  ego  hunc  iuro  fortem  castumque  cruorem, 

Perque  tuos  manes ,  qui  mihi  numen  erunt , 
Tarquinium  profuga  poenas  cum  stirpe  daturum . 

OVID.    III.  17 


258  FASTORUM 

lam  satis  est  virtus  dissimulata  diu,' 
845  IUa  iacens  ad  verba  oculos  sine  lumine  movit, 
Visaque  concussa  dicta  probare  coma . 
Fertur  in  exequias  animi  matrona  virilis 
Et  secum  lacrimas  invidiamque  trahit . 
Volnus  inane  patet .     Brulus  clamore  Quirites 
850      Concitat ,  et  regis  facta  nefanda  refert . 

Tarquinius  cum  prole  fugit .     capit  annua  consul 
lura  :    dies  regnis  illa  suprema  fuit . 

25.  HC    26.  A  EN 

Fallimur ,  an  veris  praenuntia  venit  hirundo 
Et  metuit ,  ne  qua  versa  recurrat  hiems . 
855  Saepe  tamen  ,  Procne  ,  nimium  properasse  quereris , 
Virque  tuo  Tereus  frigore  laetus  erit. 

27.  B  EQ-N^     28.  CC 

lamque  duae  restant  noctes  de  mense  secundo, 
Marsque  citos  iunctis  curribus  urget  equos. 

Ex  vero  positum  permansit  Equirria  nomen, 
860      Quae  deus  in  Campo  prospicit  ipse  suo. 

lure  venis  ,  Gradive  :    locum  tua  tempora  poscunt, 
Signatusque  tuo  nomine  mensis  adest. 

Venimus  in  portum  ,  libro  cum  mense  peracto . 
Naviget  hinc  aha  iam  mihi  linter  aqua. 


LIBER  TEETIUS. 

Bellice  ,  depositis  clipeo  paulisper  et  hasta , 

Mars  ,  ades  et  nitidas  casside  solve  comas . 
Forsitan  ipse  roges  ,  quid  sit  cum  Marte  poetae  ? 

A  te  ,  qui  canilur ,  nomina  mensis  habet . 
5  Ipse  vides  manibus  peragi  fera  bella  Minervae : 

Num  minus  ingenuis  artibus  illa  vacat? 
Palladis  exemplo  ponendae  tempora  sume 

Cuspidis  .    invenies  et  quod  inermis  agas . 


II.  844— m  45.  259 

Tunc  quoque  inermis  eras ,  cum  te  Romana  sacerdos 
10      Cepit ,  ut  huic  Urbi  semina  digna  dares . 

Silvia  Vestalis  —  quid  enim  vetat  inde  moveri?  — 

Sacra  lavaturas  mane  petebat  aquas . 
Ventum  erat  ad  molli  declivem  tramite  ripam: 
Ponitur  e  summa  fictilis  urna  coma : 
15  Fessa  resedit  humo ,  ventosque  accepit  aperto 
Pectore  ,  turbatas  restituitque  comas . 
Dum  sedet ,  umbrosae  salices  vohicresque  canorae 

Fecerunt  somnos  et  leve  murmur  aquae . 
Blanda  quies  furtim  victis  obrepsit  ocellis, 
20      Et  cadit  a  mento  languida  facta  manus. 

Mars  videt  hanc ,  visamque  cupit,  potiturque  cupita, 

Et  sua  divina  furta  fefelUt  ope . 
Somnus  abit ,  iacet  illa  gravis  .    iam  scilicet  intra 
Viscera  Romanae  conditor  Urbis  erat . 
25  Languida  consurgit ,  nec  scit ,   cur  languida  surgat , 
Et  peragit  talis  arbore  nixa  sonos : 
'Utile  sit  faustumque  ,  precor ,   quod  imagine  somni 

Vidimus  .     an  somno  clarius  illud  erat? 
Ignibus  Iliacis  aderam  ,  cum  lapsa  capillis 
30      Decidit  ante  sacros  lanea  vitla  focos . 
Inde  duae  pariter ,  visu  mirabile  ,  palmae 

Surgunt  .    ex  illis  altera  maior  erat, 
Et  gravibus  ramis  totum  protexerat  orbem, 
Contigeratque  sua  sidera  summa  coma . 
35  Ecce  meus  ferrum  patruus  molilur  in  illas . 
Terreor  admonitu  ,  corque  timore  micat . 
Martia  ,  picus  ,  avis  gemino  pro  stipite  pugnant 
Et  lupa  .     tuta  per  hos  utraque  palma  fuit.' 
Dixerat ,  et  plenam  non  firmis  viribus  urnam 
40      SustuUt .    implerat ,  dum  sua  visa  refert . 
Interea  crescente  Remo  ,  crescente  Quirino , 

Caelesti  tumidus  pondere  venter  erat. 
Quo  minus  emeritis  exiret  cursibus  annus , 
Restabant  nitido  iam  duo  signa  deo . 
45  Silvia  fit  mater  :    Vestae  simulacra  feruntur 

17* 


260  FASTORUM 

Virgineas  oculis  opposuisse  manus . 
Ara  deae  certe  tremuit  pariente  ministra, 

Et  subiit  cineres  territa  flamma  suos  . 
Hoc  ubi  cognovit  contemptor  Amulius  aequi,  — 
50      Nam  raptas  fratri  victor  habebat  opes  — 

Amne  iubet  mergi  geminos  .    scelus  unda  refugit, 

In  sicca  pueri  destituuntur  humo . 
Lacte  quis  infantes  nescit  crevisse  ferino, 

Et  picum  expositis  saepe  tulisse  cibos? 
55  Non  ego  te  ,  tantae  nutrix  Larentia  gentis , 

Nec  taceam  vestras ,  Faustuie  pauper ,  opes , 
Vester  honos  veniet ,  cum  Larentalia  dicam : 

Acceptus  geniis  illa  December  habet. 
Martia  ter  senos  proles  adoleverat  annos, 
60      Et  suberat  flavae  iam  nova  barba  comae: 
Omnibus  agricolis  armentorumque  magistris 

Iliadae  fratres  iura  petita  dabant. 
Saepe  domum  veniunt  praedonum  sanguine  laeti, 

Et  redigunt  actos  in  sua  rura  boves . 
65  Ut  genus  audierunt ,  animos  pater  editus  auget , 

Et  pudet  in  paucis  nomen  habere  casis: 
Romuleoque  cadit  traiectus  Amulius  ense, 

Regnaque  longaevo  restituuntur  avo . 
Moenia  conduntur  .     quae  quamvis  parva  fuerunt, 
70      Non  tamen  expediit  transsiluisse  Remo . 

lam  ,  modo  qua  fuerant  silvae  pecorumque  recessus , 

Urbs  erat ;  aeternae  cum  pater  Urbis  ait : 
'Arbiter  armorum  ,  de  cuius  sanguine  natus 

Credor ,  et  ut  credar  ,  pignora  multa  dabo , 
75  A  te  principium  Romano  dicimus  anno : 

Primus  de  patrio  nomine  mensis  erit.' 
Vox  rata  fit ,  patrioque  vocat  de  nomine  mensem . 

Dicilur  haec  pietas  grata  fuisse  deo . 
Et  tamen  ante  omnes  Martem  coluere  priores . 
80      Hoc  dederat  studiis  bellica  turba  suis . 
Pallada  Cecropidae  ,  Minoia  Creta  Dianam , 

Volcanum  tellus  Hypsipylea  colit; 


III.  46—119.  261 

lunonem  Sparte  Pelopeiadesque  Mycenae, 

Pinigerum  Fauni  Maenalis  ora  caput: 
85  Mars  Latio  venerandus  erat ,  quia  praesidet  armis . 

Arma  ferae  genti  remque  decusque  dabant. 
Quod  si  forte  vacas  ,  peregrinos  inspice  fastos : 

Mensis  in  his  etiam  nomine  Martis  erit . 
Tertius  Albanis  ,  quintus  fnit  ille  Faliscis ; 
90      Sextus  apud  populos  ,  Hernica  terra  ,  tuos . 
Inter  Aricinos  Albanaque  tempora  constat  — 

Factaque  Telegoni  moenia  celsa  manu . 
Quintum  Laurentes ,  bis  quintum  Aequiculus  acer, 

A  tribus  hunc  primum  turba  Forensis  habet. 
95  Et  tibi  cum  proavis  ,  miles  Paehgne  ,  Sabinis 

Convenit ;  huic  genti  quartus  utrique  deus . 
Romuhis  hos  omnes  ut  vinceret  ordine  saltem, 

Sanguinis  auctori  tempora  prima  dedit. 
Nec  totidem  veteres  ,  quot  nunc  ,  habuere  Kalendas : 
100      Ille  minor  geminis  mensibus  annus  erat. 
IXondum  tradiderat  victas  victoribus  artes 

Graecia ,  facundum  ,  sed  male  forte  genus . 
Qui  bene  pugnabat ,  Romanam  noverat  artem : 

Mittere  qui  poterat  pila  ,  disertus  erat. 
105  Quis  tunc  aut  Hyadas  aut  Pleiadas  Atlanteas 

Senserat ,  aut  geminos  esse  sub  axe  polos  ? 
Esse  duas  Arctos  ,  quarum  Cynosura  petatur 

Sidoniis  ,  Helicen  Graia  carina  notet ; 
Signaque  quae  longo  frater  percenseat  anno, 
110      Ire  per  haec  uno  mense  sororis  equos? 
Libera  currebant  et  inobservala  per  annum 

Sidera  .     constabat  sed  tamen  esse  deos . 
Non  illi  caelo  labentia  signa  tenebant, 

Sed  sua ,  quae  magnum  perdere  crimen  erat . 
115  Illa  quidem  feno  ;  sed  erat  reverentia  feno, 

Quantam  nunc  aquilas  cernis  habere  tuas . 
Pertica  suspensos  portabat  longa  maniplos, 

Unde  maniplaris  nomina  miles  habet. 
Ergo  animi  indociles  et  adhuc  ratione  carentes 


262  FASTORUM 

120      Mensibus  egerimt  lustra  minora  decem . 

Annus  erat ,  decimum  cum  luna  receperat  orbem: 

Hic  numerus  magno  tunc  in  honore  fuit; 
Seu  quia  tot  digiti ,  per  quos  numerare  solemus , 
Seu  quia  bis  quino  femina  mense  parit, 
125  Seu  quod  adusque  decem  numero  crescente  venitur, 
Principium  spatiis  sumitur  inde  novis . 
Inde  patres  centum  denos  secrevit  in  orbes 

Romulus  ,  hastatos  instituitque  decem ; 
Et  totidem  princeps  ,  totidem  pilanus  habebat 
130      Corpora  ,  legitimo  quique  merebat  equo . 
Quin  etiam  partes  totidem  Titiensibus  ille, 

Quosque  vocant  Ramnes  ,  Luceribusque  dedit . 
Adsuetos  igitur  numeros  servavit  in  anno. 
Hoc  luget  spatio  femina  maesta  virum . 
135  Neu  dubites  ,  primae  fuerint  quin  ante  Kalendae 
Martis  ,  ad  haec  animum  signa  referre  potes . 
Laurea  flaminibus  quae  toto  perstitit  anno, 

Tollitur  ,  et  frondes  sunt  in  honore  novae . 
lanua  tunc  regis  posita  viret  arbore  Phoebi : 
140      Ante  tuas  fit  idem  ,  curia  prisca  ,  fores . 
Vesta  quoque  ut  folio  niteat  velata  recenti, 

Cedit  ab  Iliacis  laurea  cana  focis . 
Adde  ,  quod  arcana  fieri  novus  ignis  in  aede 
Dicitur ,  et  vires  flamma  refecta  capit . 
145  Nec  mihi  parva  fides  ,  annos  hinc  isse  priores , 

Anna  quod  hoc  coepta  est  mense  Perenna  coli . 
Hinc  etiam  veteres  initi  memorantur  honores 

Ad  spatium  belh  ,  perfide  Poene  ,  tui . 
Denique  quintus  ab  hoc  fuerat  Quintilis  ,  et  inde 
150      Incipit ,  a  numero  nomina  quisquis  habet . 
Primus ,  oUviferis  Romam  deductus  ab  arvis, 

PompiUus  menses  sensit  abesse  duos : 
Sive  hoc  a  Samio  doctus ,  qui  posse  renasci 
Nos  putat ,  Egeria  sive  monente  sua . 
155  Sed  tamen  errabant  etiam  nunc  tempora  ,  donec 
Caesaris  in  multis  haec  quoque  cura  fuit. 


m.  120—191.  263 

Non  haec  ille  deus  tantaeque  propaginis  auctor 

Credidit  officiis  esse  minora  suis , 
Promissumque  sibi  voluit  praenoscere  caelum, 
160      Nec  deus  ignotas  hospes  inire  domos . 
Ille  moras  soUs ,  quibus  in  sua  signa  rediret , 

Traditur  exactis  disposuisse  notis . 
Is  decies  senos  tercentum  et  quinque  diebus 

lunxit ,  et  e  pleno  tempora  quinta  die . 
165  Hic  anni  modus  est :    in  lustrum  accedere  debet , 

Quae  consummatur  partibus  ,  una  dies . 

1.  DKMARN^ 

'Si  hcet  occultos  monitus  audire  deorum 

Vatibus  ,  ut  certe  fama  hcere  putat, 
Cum  sis  officiis  ,  Gradive  ,  virihbus  aptus , 
170      Dic  mihi ,  matronae  cur  tua  festa  colant.' 
Sic  ego  .    sic  posita  dixit  mihi  casside  Mavors, 

Sed  tamen  in  dextra  missilis  hasta  fuit: 
'Nunc  primum  studiis  pacis  ,  deus  utilis  armis, 

Advocor  ,  et  gressus  in  nova  castra  fero . 
175  Nec  piget  incepti  .    iuvat  hac  quoque  parte  morari, 

Hoc  solam  ne  se  posse  Minerva  putet, 
Disce  ,  Latinorum  vates  operose  dierum, 

Quod  petis  ,  et  memori  pectore  dicta  nota . 
Parva  fuit ,  si  prima  vehs  elementa  referre , 
180      Roma  :    sed  in  parva  spes  tamen  huius  erat . 
Moenia  iam  stabant ,  populis  angusta  futuris, 

Credita  sed  turbae  tunc  nimis  ampla  suae . 
Quae  fuerit  nostri ,  si  quaeris  ,  regia  nati , 

Aspice  de  canna  straminibusque  domum. 
185  In  stipula  placidi  carpebat  munera  somni, 

Et  tamen  ex  illo  venit  in  astra  toro . 
lamque  loco  maius  nomen  Romanus  habebat, 

Nec  coniunx  illi ,  nec  socer  ulhis  erat . 
Spernebant  generos  inopes  vicinia  dives, 
190      Et  male  credebar  sanguinis  auctor  ego . 
In  stabulis  habitasse  et  oves  pavisse  nocebat, 


264  FASTORUM 

lugeraque  inculli  pauca  tenere  soli . 
Cum  pare  quaeque  suo  coeunt  volucresque  feraeque, 
Atque  aliquam  ,  de  qua  procreet ,  anguis  habet , 
195  Extremis  dantur  conubia  gentibus  :    at  quae 
Romano  vellet  nubere  ,  nulla  fuit . 
Indolui ,  patriamque  dedi  tibi ,  Romule  ,  mentem . 

"Tolle  preces ,"  dixi  "quod  petis  arma  dabunt." 
Festa  parat  Conso  .  —  Consus  tibi  cetera  dicet , 
200      Illo  facta  die  dum  sua  sacra  canes. 

Intumuere  Cures  et  quos  dolor  attigit  idem . 
Tum  primum  generis  intulit  arma  socer . 
lamque  fere  raptae  matrum  quoque  nomen 

habebant, 
Tractaque  erant  longa  bella  propinqua  mora. 
205  Conveniunt  nuptae  dictam  lunonis  in  aedem , 
Quas  inter  mea  sic  est  nurus  orsa  loqui: 
"0  pariter  raplae  ,  —  quoniam  hoc  commune 

tenemus  — 
Non  ultra  lente  possumus  esse  piae . 
Stant  acies  :    sed  utra  di  sint  pro  parte  rogandi , 
210      Eligite  :    hinc  coniunx  ,  hinc  pater  arma  tenet. 
Quaerendum  est ,  viduae  fieri  malimus  ,  an  orbae . 

Consilium  vobis  forte  piumque  dabo." 
Consilium  dederat  .    parent ,  crinesque  resolvunt, 
Maestaque  funerea  corpora  veste  tegunt . 
215  lam  steterant  acies  ferro  mortique  paratae , 
lam  lituus  pugnae  signa  daturus  erat: 
Cum  raptae  veniunt  inter  patresque  virosque, 

Inque  sinu  natos  ,  pignora  cara  ,  tenent . 
Ut  medium  campi  scissis  tetigere  capillis,  (83) 

220      In  terram  posito  procubuere  genu : 

Et  quasi  sentirent ,  blando  clamore  nepotes 
Tendebant  ad  avos  bracchia  parva  suos. 
Qui  poterat ,  clamabat  avum  ,  tunc  denique  visum , 
Et  qui  vix  poterat ,  posse  coactus  erat . 
225  Tela  viris  animique  cadunt ,  gladiisque  remotis 
Dant  soceri  generis  accipiuntque  manus ; 


III.  192-262.  265 

Laiulatasque  tenent  natas  ,  scutoque  nepotem 

Fert  avus  .    hic  scuti  dulcior  usus  erat . 
Inde  diem  ,  quae  priva  ,  meas  celebrare  Kalendas 
230      Oebaliae  matres  non  leve  munus  habent, 
Hac  quia  committi  strictis  mucronibus  ausae 

Finierant  lacrimis  Martia  bella  suis , 
[Vel  quod  erat  de  me  feliciter  Iha  mater, 
Rite  colunt  matres  sacra  diemque  meum .] 
235  Quid  ,  quod  hiems  adoperta  gehi  tunc  denique 

cedit, 
Et  pereunf  victae  sole  tepente  nives ; 
Arboribus  redeunt  detonsae  frigore  frondes, 
Uvidaque  in  tenero  palmite  gemma  tumet: 
Quaeque  diu  latuit ,  nunc  se  qua  tollat  in  auras , 
240      Fertihs  occuUas  invenit  herba  vias . 

Nunc  fecundus  ager ,  pecoris  nunc  hora  creandi,  (84) 

Nunc  avis  in  ramo  tecta  laremque  parat . 

Tempora  iure  colunt  Latiae  fecunda  parentes, 

Quarum  mihtiam  votaque  partus  habet. 

245  Adde  ,  quod  ,  excubias  ubi  rex  Romanus  agebat, 

Qui  nnnc  Esquihas  nomina  colUs  habet, 

Ihic  a  nuribus  lunoni  templa  Latinis 

Hac  sunt ,  si  memini ,  pubhca  facta  die . 
Quid  moror  et  variis  onero  tua  pectora  causis  ? 
250      Eminet  ante  oculos  ,  quod  petis  ,  ecce  tuos . 
Mater  amat  nuptas :    matrem  mea  turba  frequentat . 

Haec  nos  praecipue  tam  pia  causa  decet.' 
Ferte  deae  flores  !    gaudet  florentibus  herbis 
Haec  dea :    de  tenero  cingite  flore  caput : 
255  Dicite  'tu  nobis  hicem ,  Lucina ,  dedisti!' 
Dicite  'tu  voto  parturientis  ades!' 
Siqua  tamen  gravida  est ,  resoluto  crine  precetur , 

Ut  solvat  partus  molhter  iha  suos . 
Quis  mihi  nunc  dicet ,  quare  caelestia  Martis 
260      Arma  ferant  Sahi ,  Mamuriumque  canant? 

Nympha  ,  mone ,  Nemori   stagnoque   operata  Dianae ; 
Nvmpha  ,  Numae  coniunx  ,  ad  tua  facta  veni . 


266  FASTORUM 

Vallis  Aricinae  silva  praecinctus  opaca 

Est  lacus  ,  antiqua  religione  sacer . 
265  Hic  latet  Hippolytus  furiis  direptus  equorum , 

Unde  nemus  nullis  illud  aditur  equis . 
Licia  dependent ,  longas  velantia  saepes , 

Et  posita  est  meritae  multa  tabella  deae . 
Saepe  potens  voti ,  frontem  redimita  coronis, 
270      Femina  lucentes  portat  ab  Urbe  faces . 

Regna  tenent  fortes  manibus  pedibusque  fugaces, 

Et  perit  exemplo  postmodo  quisque  suo . 
Defluit  incerto  lapidosus  murmure  rivus: 

Saepe  ,  sed  exiguis  haustibus  ,  inde  bibi . 
275  Egeria  est ,  quae  praebet  aquas ,  dea  grata  Camenis , 

Illa  Numae  coniunx  consiliumque  fuit . 
Principio  nimium  promptos  ad  bella  Quiritis 

Molliri  placuit  iure  deumque  metu . 
Inde  datae  leges ,  ne  firmior  omnia  posset; 
280      Coeptaque  sunt  pure  tradila  sacra  coli. 

Exuitur  feritas  ,  armisque  potentius  aequum  est , 

Et  cum  cive  pudet  conseruisse  manus . 
Atque  aliquis  ,  modo  trux  ,  visa  iam  vertitur  ara , 

Vinaque  dat  tepidis  salsaque  farra  focis . 
285  Ecce  deum  genitor  rutilas  per  nubila  flammas 

Spargit ,  et  effusis  aethera  siccat  aquis . 
Non  alias  missi  cecidere  frequentius  ignes . 

Rex  pavet  et  volgi  pectora  terror  habet. 
Cui  dea  'ne  nimium  terrere  !    piabile  fulmen 
290      Est ,'  ait  'et  saevi  flectitur  ira  lovis. 
Sed  poterunt  ritum  Picus  Faunusque  piandi 

Tradere  ,  Romani  numen  utrumque  soli . 
Nec  sine  vi  tradent :    adhibeto  vincula  captis;' 

Atque  ita  ,  qua  possint ,  erudit ,  arte  capi . 
295  Lucus  Aventino  sulierat  niger  ilicis  umbra, 

Quo  posses  viso  dicere  'numen  inest!' 
In  medio  gramen  ,  muscoque  adoperta  virenti 

Manabat  saxo  vena  perennis  aquae . 
Inde  fere  soli  Faunus  Picusque  bibebant. 


III.  263-336.  267 

300      Huc  venit ,  et  Fonti  rex  Numa  niactat  ovem : 
Plenaque  odorati  disponit  pocula  Bacchi, 
Cumque  suis  antro  conditus  ipse  latet. 
Ad  solitos  veniunt  silvestria  numina  fontes, 
Et  relevant  multo  pectora  sicca  mero . 
305  Vina  quies  sequitur  .    gelido  Numa  prodit  ab  antro , 
Vinclaque  sopitas  addit  in  arta  manus . 
Somnus  ut  abscessit ,  pugnando  vincula  temptant 

Rumpere  :    pugnantes  fortius  illa  tenent. 
Tunc  Numa:  'di  nemorum  ,  factis  ignoscite  nostris, 
310      Si  scelus  ingenio  scitis  abesse  meo ; 

Quoque  modo  possit  fulmen  ,  monstrate  ,  piari.' 
Sic  Numa  .     sic  quatiens  cornua  Faunus  ait: 
'Magna  petis  ,  nec  quae  monitu  tibi  discere  nostro 
Fas  sit .    habent  finis  numina  nostra  suos . 
315  Di  sumus  agrestes  et  qui  dominemur  in  altis 
Montibus  .     arbitrium  est  in  sua  tela  lovi . 
Hunc  tu  non  poteris  per  te  deducere  caelo, 

At  poteris  nostra  forsitan  usus  ope.' 
Dixerat  haec  Faunus  .     par  est  sententia  Pici . 
320      'Deme'  tamen  "^nobis  vincula  ,'  Picus  ait 
^uppiter  huc  veniet ,  valida  perductus  ab  arte . 

iNubila  promissi  Styx  mihi  testis  erit.' 
Emissi  laqueis  quid  agant ,  quae  carmina  dicant, 
Quaque  trahant  superis  sedibus  arte  lovem, 
325  Scire  nefas  homini .     nobis  concessa  canentur 
Quaeque  pio  dici  vatis  ab  ore  licet . 
Eliciunt  caelo  te  ,  luppiter  .     unde  minores 

Nunc  quoque  te  celebrant ,  Eliciumque  vocant . 
Constat  Aventinae  Iremuisse  cacumina  silvae, 
330      Terraque  subsedit  pondere  pressa  lovis. 
Corda  micant  regis ,  totoque  e  corpore  sanguis 

Fugit ,  et  hirsutae  deriguere  comae . 
Ut  rediit  animus  ,  "^da  certa  piamina'  dixit 
Fulminis  ,  altorum  rexque  paterque  deum , 
335  Si  tua  contigimus  manibus  donaria  puris , 

Hoc  quoque  ,  quod  petitur  ,   si  pia  lingua  rogat.' 


268  FASTORUM 

Adniiit  oranti  ,  sed  verum  ambage  remota 

Abdidit ,  et  dubio  terruit  ore  virum . 
'Caede  caput'  dixit :  cui  rex  'parebimus/  inquit 
340      Caedenda  est  hortis  eruta  cepa  meis:' 

Addidit  hic  'hominis  /  'summos'  ait  ille  'capilios.' 

Postulat  liic  animam  ;  cui  Numa  'piscis'  ait . 
Risit ,  et  Miis'  inquit  'facito  mea  tela  procures, 

0  vir  conioquio  non  abigende  deum . 
345  Sed  tibi ,  protulerit  cum  totum  crastinus  orbem 

Cynthius ,  imperii  pignora  certa  dabo.' 
Dixit ,  et  ingenti  tonitru  super  aethera  motum 

Fertur  ,  adorantem  destituitque  Numam  . 
IUe  redit  laetus  ,  memoratque  Quiritibus  acta . 
350      Tarda  venit  dictis  difficilisque  fides . 

*At  certe  credemur ,'  ait  'si  verba  sequetur 

Exitus  .     en  audi  crastina  ,  quisquis  ades . 
Protulerit  terris  cum  totum  Cynthius  orbem, 

luppiter  imperii  pignora  certa  dabit.' 
355  Discedunt  dubii ,  promissaque  tarda  videntur , 

Dependetque  fides  a  veniente  die . 
Mollis  erat  tellus  rorala  mane  pruina: 

Ante  sui  populus  limina  regis  adest. 
Prodit ,  et  in  solio  medius  consedit  acerno . 
360      Innumeri  circa  stantque  silentque  viri. 

Ortus  erat  summo  tantummodo  margine  Phoebus: 

SoIIicitae  mentes  speque  metuque  pavent. 
Constitit ,  atque  caput  niveo  velatus  amictu 

lam  bene  dis  notas  sustulit  ille  manus, 
365  Atque  ita  'tempus  adest  promissi  muneris,'  inquit 

'PoIIicitam  dictis  ,  luppiter  ,  adde  fidem .' 
Dum  loquitur  ,  tolum  iam  sol  emoverat  orbem , 

Et  gravis  aetherio  venit  ab  axe  fragor  . 
Ter  tonuit  sine  nube  deus  ,  tria  fulgura  misit . 
370      Credite  dicenti :    mira  ,  sed  acta  ,  loquor : 
A  media  caelum  regione  dehiscere  coepit,  — 

Summisere  oculos  cum  duce  turba  suo  — 
Ecce  levi  scutum  versatum  leniter  aura 


III.  337—405.  269 

Decidit .     a  populo  clamor  ad  astra  venit . 
375  Tollit  hiimo  munus  caesa  prius  ille  iuvenca, 
Quae  dederat  nulli  coUa  premenda  iugo , 
Atque  ancile  vocat ,  quod  ab  omni  parte  recisum 

est, 
Quaque  notes  oculis  ,  angulus  omnis  abest . 
Tum  ,  memor  imperii  sortem  consistere  in  illo , 
380      Consilium  multae  calliditatis  init . 
Plura  iubet  fieri  simili  caelata  figura, 

Error  ut  ante  oculos  insidiantis  eat . 
3Iaraurius ,  morum  fabraene  exactior  artis, 
DifQcile  est  illud  dicere ,  clausit  opus . 
385  Cui  Numa  munificus  'facti  pete  praemia ,'  dixit 
'Si  mea  nota  fides ,  inrita  nulla  petes.' 
lam  dederat  Saliis  a  saltu  nomina  dicta 

Armaque  et  ad  certos  verba  canenda  modos . 
Tum  sic  Mamurius:    ^merces  mihi  gloria  detur, 
390      Nominaque  extremo  carmine  nostra  sonent.' 
Inde  sacerdotes  operi  promissa  vetusto 

Praemia  persolvunt ,  Mamuriumque  vocant . 
Nubere  siqua  voles  ,  quamvis  properabitis  ambo , 
Differ  ;  habent  parvae  commoda  magna  morae . 
395  Arma  movent  pugnas  ,  pugna  est  aliena  maritis ; 
Condita  cum  fuerint ,  aptius  omen  erit . 
His  etiam  coniunx  apicati  cincta  Dialis 
Lucibus  inpexas  debet  habere  comas . 

2.  EF    3.  FC    4.  GC 

Tertia  nox  dimensa  suos  ubi  moverit  ignes, 
400      Conditus  e  geminis  Piscibus  alter  erit. 

Nam  duo  sunt ;  austris  hic  est ,  aquilonibus  ille 
Proximus  .    a  vento  nomen  uterque  tenet . 

5.  HC 

Cum  croceis  rorare  genis  Tithonia  coniunx 
Coeperit  et  quintae  tempora  lucis  aget, 
405  Sive  est  Arctophylax  ,  sive  est  piger  ille  Bootes, 


270  FASTORUM 

Mergetur  visus  effugietque  tuos . 
At  non  effiigiet  Vindemitor  .    hoc  quoque  causam 

Unde  trahat  sidus  ,  parva  docere  mora  est . 
Ampelon  intonsum  satyro^  nymphaque  creatum 
410      Fertur  in  Ismariis  Bacchus  amasse  iugis . 
[Tradidit  huic  vitem  pendentem  frondibus  ulmi, 

Quae  nunc  de  pueri  nomine  nomen  habet.] 
Dum  legit  in  ramo  pictas  temerarius  uvas, 

Decidit .    amissum  Liber  in  astra  tuiit . 

6.  AN^HOC-DIE-CAESAR-PONTIF-MAXIM-FACTEST 

415  Sextus  ubi  Oceano  clivosum  scandit  Olympum 
Phoebus  ,  et  alatis  aethera  carpit  equis , 
Quisquis  ades  castaeque  colis  penetralia  Veslae, 

Gratare  ,  lUacis  turaque  pone  focis . 
Caesaris  innumeris ,  quo  mahiit  ille  mereri , 
420      Accessit  lituhs  pontificahs  honor . 
Ignibus  aeternis  aeterni  numina  praesunt 
Caesaris  :    imperii  pignora  iuncta  vides . 
Di  veteris  Troiae  ,  dignissima  praeda  ferenli, 
Qua  gravis  Aeneas  tutus  ab  hoste  fuit! 
425  Ortus  ab  Aenea  tangit  cognata  sacerdos 

Numina  :    cognatum  ,  Vesta  ,  tuere  caput . 
Quos  sancta  fovet  ille  manu ,  bene  vivitis  ignes . 
Vivite  inextincti ,  flammaque  duxque  ,  precor . 

7.  B  NONF 

Una  nota  est  Marti  Nonis :    sacrata  quod  ilHs 
430      Templa  putant  hicos  Vediovis  ante  duos . 
Romulus  ut  saxo  lucum  circumdedit  alto , 

*QuiIibet  huc*  inquit  'confuge,  tutus  eris.' 
0  quam  de  tenui  Romanus  origine  crevit, 

Turba  vetus  quam  non  invidiosa  fuit! 
435  Ne  tamen  ignaro  novitas  tibi  nominis  obstet , 

Disce ,  quis  iste  deus  ,  curve  vocetur  ita . 
luppiter  est  iuvenis  .    iuvenalis  aspice  voltus: 

Aspice  deinde  ,  manu  fulmina  nuUa  tenet . 


III.  406—475.  271 

Fulmina  post  ausos  caelum  adfectare  Gigantes       m) 
440      Sumpta  lovi  ,    primo  tempore  inermis  erat . 
[Ignibus  Ossa  novis  et  Pelion  altius  Ossa 

Arsit  et  in  solida  fixus  Olympus  humo .] 
Stat  quoque  capra  simul .    nymphae  pavisse  feruntur 
Crelides  ,  infanti  lac  dedit  ilia  lovi . 
445  Nunc  vocor  ad  nomen  .     vegrandia  farra  colonae 
Quae  male  creverunt ,  vescaque  parva  vocant . 
Vis  ea  si  verbi  est ,  cur  non  ego  Vediovis  aedem 

Aedem  non  magni  suspicer  esse  lovis? 
lamque  ubi  caeruleum  variabunt  sidera  caekim, 
450      Suspice  :    Gorgonei  colla  videbis  equi . 
Creditur  hic  caesa  gravidae  cervice  Medusae 

Sanguine  respersis  prosihiisse  iubis . 
Huic  supra  nubes  et  subter  sidera  lapso 
CaeUim  pro  terra  ,  pro  pede  pinna  fuit, 
455  lamque  indignanti  nova  frena  receperat  ore, 
Cum  levis  Aonias  ungula  fodit  aquas . 
Nunc  fruitur  caelo  ,  quod  pinnis  ante  petebat , 
Et  nitidus  stelhs  quinque  decemque  micat. 
Protinus  aspicies  venienti  nocte  Coronam 
460      Gnosida  .     Theseo  crimine  facta  dea  est . 

lam  bene  periuro  mutarat  coniuge  Bacchum,        (94) 

Quae  dedit  ingrato  fila  legenda  viro . 
Sorte  tori  gaudens  'quid  flebam  rustica?'  dixit 
'UtiUter  nobis  perfidus  ille  fuit.' 
465  Interea  Liber  depexos  crinibus  Indos 
Vicit ,  et  eoo  dives  ab  orbe  redit . 
Inter  captivas  facie  praestante  puellas 
Grata  nimis  Baccho  fllia  regis  erat. 
Flebat  amans  coniunx  .     spatiataque  litore  curvo 
470      Edidit  incultis  talia  verba  comis : 

*En  iterum  ,  fluctus  ,  similis  audite  querellas! 
En  iterum  lacrimas  accipe  ,  harena  ,  meas ! 
Dicebam  ,  memini  ,  '^periure  et  perfide  Theseu!" 
Ille  abiit ,  eadem  crimina  Bacchus  hahet . 
475  Nunc  quoque  "nulla  viro"  clamabo  '*femina  credat!" 


272  FASTORUM 

Nomine  miitato  causa  relata  mea  est : 
0  iitinam  mea  sors  ,  qua  primum  coeperat ,  isset , 

lamque  ego  praesenti  tempore  nulla  forem! 
Quid  me  desertis  perituram  ,  Liber  ,  harenis 
480      Servabas  ?   potui  dedoluisse  semel . 

Bacche  levis ,  leviorque  tuis  ,  quae  tempora  cingunt, 

Frondibus  ,  in  lacrimas  cognite  Bacche  meas , 
Ausus  es  ante  oculos  adducta  paelice  nostros        (95) 
Tam  bene  compositum  sollicitare  torum  ? 
485  Heu  ubi  pacta  fides  ?    ubi ,  quae  iurare  solebas  ? 
Me  miseram  ,  quotiens  haec  ego  verba  loquar  ? 
Thesea  culpabas  ,  fallacemque  ipse  vocabas : 

ludicio  peccas  turpius  ipse  tuo . 
Ne  sciat  hoc  quisquam  ,  tacitisque  doloribus  urar , 
490      Ne  totiens  falli  digna  fuisse  puter . 
Praecipue  cupiam  celari  Thesea ,  ne  te 
Consortem  culpae  gaudeat  esse  suae . 
Ut  puto  ,  praeposita  est  fuscae  mihi  candida  paelex  ? 
Eveniat  nostris  hostibus  ille  color ! 
495  Quid  tamen  hoc  refert  ?    vitio  tibi  gratior  ipso  est . 
Quid  facis  ?    amplexus  inquinat  illa  tuos . 
Bacche  ,  fidem  praesta  ,  nec  praefer  amoribus  ullam 

Coniugis  .     adsuevi  semper  amare  virum . 
[Ceperunt  matrem  formosi  cornua  tauri, 
500      Me  tua  :    me  laedit ,  ille  pudendus  amor .] 

[Ne  noceat ,  quod  amo  .     neque  enim  tibi ,  Bacche , 

nocebat, 
Quod  flammas  nobis  fassus  es  ipse  tuas.] 
[Nec  ,  quod  nos  uris  ,  mirum   facis  .    ortus  in  igne 
Diceris  ,  et  patria  raptus  ab  igne  manu .] 
505  Illa  ego  sum ,  cui  tu  solitus  promittere  caelum .  (96) 
Ei  mihi ,  pro  caelo  qualia  dona  fero!' 
Dixerat .    audibat  iamdudum  verba  querentis 

Liber  ,  ut  a  tergo  forte  secutus  erat . 
Occupat  amplexu  ,  lacrimasque  per  oscula  siccat, 
510      Et  ^pariter  caeli  summa  petamus  !'    ait 

'Tu  mihi  iuncta  toro  mihi  iuncta  vocabula  sumes; 


III.  476-543.  273 

Nam  tibi  mutatae  Libera  nomen  erit . 
Sinlque  tuae  tecum  faciam  monimenta  coronae, 
Volcanus  Veneri  quani  dedit ,  illa  tibi.' 
515  Dicta  facit ,  gemmasque  novem  transformat  in  ignes: 
Aurea  per  stellas  nunc  micat  illa  novem . 

8.  CF    9.  DC     10.  EC     11.  FC 
12.  GC     13.  HEN     14.  A  EQ-N^ 

Sex  ubi  sustulerit ,  totidem  demerserit  orbes , 
Purpureum  rapido  qui  vebit  axe  diem, 

Altera  gramineo  spectabis  Equirria  Campo, 
520      Quem  Tiberis  curvis  in  latus  urget  aquis . 

Qui  tamen  eiecta  si  forte  tenebitur  unda, 
Caelius  accipiat  pulverulentus  equos . 

15.  B  EID-N^ 

Idibus  est  Annae  festum  geniale  Perennae  . 
Haud  procul  a  ripis  ,  advena  Thybri ,  tuis 
525  Plebs  venit  ac  virides  passim  disiecta  per  herbas 
Potat ,  et  accumbit  cum  pare  quisque  sua . 
Sub  love  pars  durat ,  pauci  tentoria  ponunt, 

Sunt  quibus  e  ramis  frondea  facta  casa  est ; 
Pars  ,  ubi  pro  rigidis  calamos  statuere  columnis , 
530      Desuper  extentas  imposuere  togas . 

Sole  tamen  vinoque  calent ,  annosque  precantur , 
Quot  sumanl  cj  athos ,  ad  numerumque  bibunt . 
Invenies  illic  ,  qui  Nestoris  ebibat  annos, 
Quae  sit  per  calices  facta  Sibylla  suos . 
535  Illic  et  cantant  quidquid  didicere  theatris, 
Et  iactant  faciles  ad  sua  verba  manus ; 
Et  ducunt  posito  duras  cratere  choreas, 

Cultaque  diffusis  saltat  amica  comis . 
Cum  redeunt,  titubant  et  sunt  spectacula  volgi, 
540      Et  fortunalos  obvia  turba  vocat . 

Occurri  nuper :    visa  est  mihi  digna  relatu 

Pompa  :    senem  potum  pota  trahebat  anus . 
Quae  tamen  haec  dea  sit ,  quoniam  rumoribus  errat, 
oviD.  m.  18 


274  FASTORUM 

Fabiila  proposito  nulla  tacenda  meo . 
545  Arserat  Aeneae  Dido  miserabilis  igne, 
Arserat  exstruclis  in  sua  fala  rogis ; 
Compositusque  cinis  ,  tumulique  in  marmore  carmen 

Hoc  breve  ,  quod  moriens  ipsa  reliquit ,  erat : 
'Praebuit  Aeneas  et  causam  mortis  et  ensem. 
550      Ipsa  sua  Dido  concidit  usa  manu .' 

Protinus  invadunt  Numidae  sine  vindice  regnum, 

Et  potilur  capta  Maurus  larba  domo . 
Seque  memor  spretum  ,  'thalamis  tamen'  inquit 

^EIissae 
En  ego ,  quem  totiens  reppulit  illa ,  fruor.' 
555  DifFiigiunt  Tyrii ,  quo  quemque   agit  error  ,   ut  olim 
Amisso  dubiae  rege  vagantur  apes  . 
Tertia  nudandas  acceperat  area  messes, 

Inque  cavos  ierant  tertia  musta  lacus : 
Pellitur  Anna  domo  ,  lacrimansque  sororia  linquit 
560      Moenia  .     germanae  iusta  dat  ante  suae . 
Mixta  bibunt  molles  lacrimis  unguenla  favillae 

Vertice  libatas  accipiuntque  comas . 
Terque  S^ale  !'  dixit ,  cineres  ter  ad  ora  relatos 
Pressit ,  et  est  illis  visa  subesse  soror , 
565  Nancta  ratem  comitesque  fugae  pede  labitur  aequo , 
Moenia  respiciens  ,  dulce  sororis  opus . 
Fertilis  est  Melite  sterili  vicina  Cosyrae 

Insula  ,  quam  Libyci  verberat  unda  freti . 
Hanc  petit ,  hospitio  regis  confisa  vetusto . 
570      Hospes  opum  dives  rex  ibi  Baltus  erat . 

Qiii  postquam  didicit  casus  utriusque  sororis,       (99) 

'Haec'  inquit  Uellus  quantulacumque  tua  est.' 
Et  tamen  hospitii  servasset  ad  ultima  munus. 
Sed  timuit  magiias  Pygmalionis  opes . 
575  Signa  recensuerat  bis  sol  sua ,  tertius  ibat 
Annus  ,  et  exilio  terra  paranda  nova  est . 
Frater  adest ,  belloque  petit  .     rex  arma  perosus 

*Nos  sumus  inbelles,  tu  fuge  sospes  !'  ait. 
lussa  fugit ,  ventoque  ratem  commiltit  et  undis . 


III.  544-615.  275 

580      Asperior  quovis  aequore  frater  erat . 
Est  prope  piscosos  lapidosi  Crathidis  amnes 

Parvus  ager ,  Cameren  incola  turba  vocat : 
Illuc  cursus  erat  .     nec  longius  afuit  inde , 
Quam  quantum  novies  mittere  funda  potest: 
585  Vela  cadunt  primo  et  dubia  librantur  ab  aura . 
'Findite  remigio'  navita  dixit  'aquas!' 
Dumque  parant  torto  subducere  carbasa  lino, 

Percutitur  rapido  puppis  adunca  noto, 
Inque  patens  aequor  ,  frustra  pugnante  magistro , 
590      Fertur  ,  et  ex  oculis  visa  refugit  humus . 
Adsiliunt  fluctus  ,  imoque  a  gurgite  pontus 
Vertitur ,  et  canas  alveus  haurit  aquas . 
[Vincitur  ars  vento  .    nec  iam  moderator  habenis 
Utitur  ,  aut  votis  his  quoque  poscit  opem .] 
595  lactatur  tumidas  exul  Phoenissa  per  undas,  (loo) 

Umidaque  opposita  hmiina  veste  tegit. 
Tunc  primum  Dido  felix  est  dicta  sorori 

Et  quaecumque  aiiquam  corpore  pressit  humum . 
Figitur  ad  Laurens  ingenti  flamine  litus 
600      Puppis  ,  et  expositis  omnibus  hausta  perit . 
lam  pius  Aeneas  regno  nataque  Latini 

Auclus  erat ,  populos  miscueratque  duos . 
Litore  dotali  solo  comitatus  Achate 
Secretum  nudo  dum  pede  carpit  iter, 
605  Aspicit  errantem  ,  nec  credere  sustinet  Annam 
Esse  .    quid  in  Lalios  illa  veniret  agros  ? 
Dum  secum  Aeneas  ,  'Anna  est!'   exclamat  Achates . 

Ad  nomen  voltiis  sustuUt  iUa  suos . 
Quo  fugiat?  quid  agat  ?  quos  terrae  quaerat  hiatus? 
610      Ante  oculos  miserae  fata  sororis  erant. 

Sensit ,  et  adloquitur  trepidam  Cythereius  heros ; 

Fiet  tamen  admonitu  motus  ,  EUssa  ,  tui : 
*Anna  ,  per  hanc  iuro  ,  quam  quondam  audire 

solebas 
TeiUu*em  fato  prosperiore  dari, 
615  Perque  deos  comites ,  hac  nuper  sede  locatos; 

18* 


276  FASTORUM 

Saepe  meas  illos  increpuisse  moras . 
Nec  timui  de  morte  tamen  .     metus  afuit  iste . 

Ei  mihi !    credibiii  forlior  illa  fuit . 
Ne  refer  .    aspexi  non  illo  pectore  digna 
620      Volnera  ,  Tartareas  ausus  adire  domos . 
At  lu ,  seu  ratio  te  nostris  appulit  oris , 
Sive  deus  ,  regni  commoda  carpe  mei . 
Multa  tibi  memores  ,  nil  non  debemus  Elissae . 
Nomine  grata  tuo  ,  grata  sororis  ,  eris.' 
625  Talia  dicenti  —  neque  enim  spes  altera  restat  — 
Credidit ,  errores  exposuitque  suos  . 
Utque  domum  intravit  Tyrios  iilduta  paratus, 

Incipit  Aeneas  :  —  cetera  turba  silet  — 
*Hanc  tibi  cur  tradam ,  pia  causa  ,  Lavinia  coniunx, 
630      Est  mihi .    consumpsi  naufragus  huius  opes . 
Orta  Tyro  est ,  regnum  Libyca  possedit  in  ora : 

Quam  precor  ut  carae  more  sororis  ames.' 
Omnia  promittit ,   falsumque  Lavinia  volnus 
Mente  premit  tacita  ,  dissimulatque  fremens . 
635  Donaque  cum  videat  praeter  sua  lumina  ferri 

Multa  palam  ,  mitti  clam  quoque  multa  putat . 
Non  habet  exactum  ,  quid  agat .    furialiter  odit , 

Et  parat  insidias  ,  et  cupit  ulta  mori . 
Nox  erat .    ante  torum  visa  est  adstare  sororis 
640      Squalenti  Dido  sanguinulenta  coma 

Et  'fuge,  ne  dubita ,  maestum  fuge'  dicere 

'tectum !' 
Sub  verbum  querulas  inpuUt  aura  fores . 
Exilit ,  et  velox  humili  super  arva  fenestra 
Se  iacit .    audacem  fecerat  ipse  timor . 
645  Quaque  metu  rapitur ,  tunica  velata  recincta 
Currit ,  ut  audilis  territa  damma  lupis . 
Corniger  hanc  tumidis  rapuisse  Numicius  undis 

Creditur ,  et  stagnis  occuluisse  suis . 
Sidonis  interea  magno  clamore  per  agros 
650      Quaeritur  :    apparent  signa  notaeque  pedum  : 
Ventum  erat  ad  ripas :    inerant  vestigia  ripis . 


m.  616—686.  277 

Sustinuit  tacitas  conscius  amnis  aquas, 
Ipsa  loqui  visa  est  'placidi  sum  nymplia  Numici: 
Amne  perenne  latens  Anna  Perenna  vocor .' 
655  Protinus  erratis  laeti  vescuntur  in  agris , 

Et  celebrant  largo  remque  diemque  mero . 
Sunt  quibus  haec  Luna  est ,   quia  mensibus  impleat 

annum ; 
Pars  Themin  ,  Inachiam  pars  putat  esse  bovem . 
Invenies ,  qui  te  nymphen  Atlantida  dicant , 
660      Teque  lovi  primos  ,  Anna  ,  dedisse  cibos . 

Haec  quoque  ,  quam  referam  ,  nostras  pervenit  ad 

aures 
Fama ,  nec  a  veri  dissidet  illa  fide . 
Plebs  vetus  et  nullis  etiamtunc  tuta  tribunis 
Fiigit ,  et  in  Sacri  vertice  montis  eget . 
665  lam  quoque  ,  quem  secum  tulerant ,  defecerat  illos 
Victus  et  humanis  usibus  apta  Ceres . 
Orta  suburbanis  quaedam  fuit  Anna  Bovillis , 

Pauper  ,  sed  mundae  seduUtatis  anus . 
Illa ,  levi  mitra  canos  redlmita  capillos, 
670      Fingebat  tremula  rustica  liba  manu ; 

Atque  ita  per  populum  fumantia  mane  solebat 

Dividere  .    haec  populo  copia  grata  fiiit . 
Pace  domi  facta  signum  posuere  ,  perennem 
Quod  sibi  defectis  illa  tulisset  opem. 
675  Nunc  mihi ,  cur  cantent,  superest,  obscena  puellae, 
Dicere  .     nam  coeunt  certaque  probra  canunt . 
Nuper  erat  dea  facta  :  venit  Gradivus  ad  Annam , 

Et  cum  seducta  talia  verba  facit: 
'Mense  meo  coleris ,  iunxi  mea  tempora  tecum: 
680      Pendet  ab  officio  spes  mihi  magna  luo . 
Armifer  armiferae  correptus  amore  Minervae 
Uror ,  et  hoc  longo  tempore  volnus  alo . 
Effice ,  di  studio  similes  coeamus  in  unum . 
Conveniunt  partes  haec  tibi ,  comis  anus.' 
685  Dixerat .     illa  deum  promisso  ludit  inani , 

El  stultam  dubia  spem  trahit  usque  mora . 


278  FASTORUM 

Saepius  instanti  'mandata  peregimus  ,*  inquit 

*Evictas  precibus  vix  dedit  illa  manus.' 
Credit  amans  ,  thalamosque  parat .     deducitur  illuc 
690      Anna  tegens  voltus  ,  ut  nova  nupta  ,  suos . 
Oscula  sumpturus  subito  Mars  aspicit  Annam . 
Nunc  pudor  elusum  ,  nunc  subit  ira  deum : 
Ridet  amatorem  ,  cara  est  nova  diva  Minervae , 
Nec  res  hac  Veneri  gralior  ulla  fuit . 
695  Inde  ioci  veteres  obscenaque  dicta  canuntur, 
Et  iuvat  hanc  magno  verba  dedisse  deo. 
Praeteriturus  eram  gladios  in  principe  fixos, 

Cum  sic  a  castis  Vesta  locuta  focis : 
'Ne  dubita  meminisse  !    meus  fuit  ille  sacerdos. 
700      Sacrilegae  telis  me  petiere  manus . 

Ipsa  virum  rapui ,  simulacraque  nuda  reliqui . 

Quae  cecidit  ferro  ,  Caesaris  umbra  fuit.' 
liie  quidem  caelo  positus  lovis  atria  vidit, 
Et  tenet  in  magno  templa  dicata  foro . 
705  At  quicumque  nefas  ausi ,  prohibente  deorum 
Numine  ,  poHuerant  pontificale  caput , 
Morte  iacent  merita  .     testes  estote  Philippi , 

Et  quorum  sparsis  ossibus  albet  humus . 
Hoc  opus ,  liaec  pietas ,  haec  prima  elementa  fuerunt 
710      Caesaris ,  ulcisci  iusta  per  arma  patrem . 

16.  C  F 

Postera  cum  teneras  aurora  refecerit  herbas, 
Scorpios  a  prima  parte  videndus  erit. 

17.  D  LIBN^ 

Tertia  post  Idus  lux  est  celeberrima  Baccho . 

Bacche  ,  fave  vati ,  dum  tua  festa  cano . 
715  Nec  referam  Semelen  ,  ad  quam  nisi  fulmina  secum 

luppiter  adferret ,  sarcina  matris  eras ; 
Nec  ,  puer  ut  posses  maturo  lempore  nasci , 

Expletum  patrio  corpore  matris  opus . 
Sithonas  et  Scythicos  longum  est  narrare  triumnhos 


III.  687—754.  279 

720      Et  domitas  gentes  ,  turifer  Inde  ,  tiias . 
Tu  quoque  ,  Thebanae  mala  praeda  ,  tacebere , 

matris ; 
Inque  tuum  furiis  acte  ,  Lycurge  ,  genu . 
Ecce  libet  subitos  pisces  Tyrrhenaque  monstra 
Dicere  :    sed  non  est  carminis  huius  opus . 
725  Carminis  huius  opus  causas  expromere  ,  quare 
ViUs  anus  populos  ad  sua  liba  vocet . 
Ante  tuos  ortus  arae  sine  honore  fuerunt, 
Liber ,  et  in  gelidis  herba  reperta  focis . 
Te  memorant  Gange  totoque  oriente  subacto 
730      Primitias  magno  seposuisse  lovi . 

Cinnama  tu  primus  captivaque  tura  dedisti 

Deque  triumphato  viscera  tosta  bove . 
Nomine  ab  auctoris  ducunt  libamina  nomen 
Libaque  ,  quod  sacris  pars  datur  inde  focis . 
735  Liba  deo  fiunt ,  sucis  quia  dulcibus  idem 

Gaudet ,  et  a  Baccho  mella  reperta  ferunt . 
Ibat  harenoso  satyris  comitatus  ab  Hebro ,  — 
Non  habet  ingratos  fabula  nostra  iocos  — 
lamque  erat  ad  Rhodopen  Pangaeaque  florida 

ventum , 
740      Aeriferae  comitum  concrepuere  manus . 
Ecce  novae  coeunt  volucres  tinnitibus  actae, 

Quosque  movent  sonitus  aera  ,  sequuntur  apes . 
Colligit  errantes  et  in  arbore  claudit  inani 
Liber ,  et  inventi  praemia  mellis  habet . 
745  Ut  satyri  levisque  senex  tetigere  saporem , 
Quaerebant  llavos  per  nemus  omne  favos  . 
Audit  in  exesa  stridorem  examinis  ulmo, 

Aspicit  et  ceras  dissimulatque  senex ; 
Utque  piger  pandi  tergo  residebat  asolli, 
750      Applicat  hunc  ulmo  corticibusque  cavis. 
Constitit  ipse  super  ramoso  stipite  nixus, 
Atque  avide  trunco  condita  mella  petit. 
Milia  crabronum  coeunt ,  et  vertice  nudo 
Spicula  defigunt ,  oraque  sima  notant . 


280  FASTORUM 

755  Ille  cadit  praeceps  et  calce  feritur  aseili, 
Inclamatque  suos  auxiliumque  rogat . 
Concurrunt  satyri ,  turgentiaque  ora  parentis 

Rident :    percusso  claudicat  ille  genu . 
Ridet  et  ipse  deus  ,  limumque  inducere  monstrat ; 
760      Hic  paret  monitis  et  linit  ora  luto . 

Melle  pater  fruitur  .     liboque  infusa  calenti 

lure  repertori  candida  mella  damus. 
Femina  cur  presset ,  non  est  rationis  opertae : 
Femineos  thyrso  concitat  ille  choros . 
765  Cur  anus  hoc  faciat ,  quaeris  ?    vinosior  aetas 
Haec  erat ,  et  gravidae  munera  vitis  amans . 
Cur  hedera  cincta  est  ?    hedera  est  gratissima 

Raccho 
Hoc  quoque  cur  ita  sit ,  dicere  nulla  mora  est . 
Nysiadas  nymphas  puerum  quaerente  noverca 
770      Hanc  frondem  cunis  opposuisse  ferunt. 
Restat ,  ut  inveniam  ,  quare  toga  libera  detur 

Lucifero  pueris  ,  candide  Racche  ,  tuo . 
Sive  quod  ipse  puer  semper  iuvenisque  videris, 
Et  media  est  aetas  inter  utrumque  tibi; 
775  Seu  quia  tu  pater  es  ,  patres  sua  pignora  ,  natos 
Commendant  curae  numinibusque  tuis: 
Sive  ,  quod  es  Liber ,  vestis  quoque  libera  per  te 

Sumitur  et  vitae  liberioris  iter: 
An  quia ,  cum  colerent  prisci  studiosius  agros , 
780      Et  faceret  patrio  rure  senator  opus, 
Et  caperet  fasces  a  curvo  consul  aratro, 
Nec  crimen  duras  esset  habere  manus, 
Rusticus  ad  ludos  populus  veniebat  in  Urbcm  — 
Sed  dis  ,  non  studiis  ille  dabatur  honor : 
785  Luce  sua  ludos  uvae  commentor  habebat, 

Quos  cum  taedifera  nunc  habet  ille  dea  — 
Ergo  ut  tironem  celebrare  frequentia  posset, 

Visa  dies  dandae  non  aliena  togae? 
Mite  caput ,  pater ,  huc  placataque  cornua  vertas , 
790      Et  des  ingenio  vela  secunda  meo ! 


III.  755—825.  281 

Itur  ad  Argeos  —  qui  sint ,  sua  pagina  dicet  — 

Hac  ,  si  commeniini ,  praeteritaque  die . 
Stella  Lycaoniam  vergit  proclivis  ad  Arcton 

Miluus  .    haec  illa  nocte  videnda  venit . 
795  Quid  dederit  volucri ,  si  vis  cognoscere  ,  caelum : 

Saturnus  regnis  a  love  pulsus  erat; 
Concitat  iratus  validos  Titanas  in  arma , 

Quaeque  fuit  fatis  debita  ,  teniptat  opem . 
Matre  satus  Terra  ,  monstrum  mirabile  ,  taurus 
800      Parte  sui  serpens  posteriore  fuit. 
Hunc  triplici  muro  lucis  incluserat  atris 

Parcarum  monitu  Styx  violenla  trium . 
Viscera  qui  tauri  flammis  adolenda  dedisset, 

Sors  erat ,  aeternos  vincere  posse  deos . 
805  Immolat  luinc  Briareus  facta  ex  adamante  securi, 

Et  iamiam  flammis  exta  daturus  erat: 
luppiter  alitibus  rapere  imperat  .     attulit  illi 

Miluus ,  et  meritis  venit  in  astra  suis . 

18.  EC    19.  F  QVIN-N    20.  GC    21.  HC    22.  AN 

Una  dies  media  est ,  et  fiunt  sacra  Minervae , 
810      Nomina  quae  iunctis  quinque  diebus  habent. 
Sanguine  prima  vacat ,  nec  fas  concurrere  ferro : 

Causa  ,  quod  est  illa  nata  Minerva  die , 
Altera  tresque  super  rasa  celebrantur  harena : 
Ensibus  exsertis  bellica  laeta  dea  est . 
815  Pallada  nunc  pueri  teneraeque  orate  puellae ; 
Qui  bene  placarit  Pallada  ,  doctus  erit. 
Pallade  placala  Iduam  mollire  puellae 
Discant  et  plenas  exonerare  colos . 
Illa  etiam  stantis  radio  percurrere  telas 
820      Erudit ,  et  rarum  pecline  denset  opus. 

Hanc  cole  ,  qui  laesis  maculas  de  vestibus  aufers : 

Hanc  cole  ,  velleribus  quisquis  aena  paras . 
Nec  quisquam  invita  faciet  bene  vincula  plantae 
Pallade  ,  sit  Tychio  doctior  ille  licet : 
825  Et  licet  antiquo  manibus  conlatus  Epeo 


282  FASTORUM 

Sit  prior  ,  irata  Pallade  mancus  erit . 
Vos  quoque  ,  Phoebea  morbos  qui  pellilis  arte , 

Munera  de  vestris  pauca  referte  deae. 
INec  vos  ,  turba  Phari  censu  fraudata  ,  magistri, 
830      Spernite  ;  discipulos  attrahit  illa  novos : 

Quique  moves  caelum  ,  tabulamque  coloribus  uris, 

Quique  facis  docta  mollia  saxa  manu . 
Mille  dea  est  operum  :    certe   dea   carminis  illa  est . 

Si  mereor ,  studiis  adsit  amica  meis . 
835  Caelius  ex  alto  qua  mons  descendit  in  aequum, 

Hic  ,  ubi  non  plana  est ,  sed  prope  plana  via, 
Parva  licet  videas  Captae  delubra  Minervae, 

Quae  dea  natali  coepit  habere  suo . 
Nominis  in  dubio  causa  est  .     capitale  vocamus 
840      Ingenium  sollers  :    ingeniosa  dea  est . 
An  quia  de  capitis  fertur  sine  matre  paterni 

Vertice  cum  clipeo  prosiluisse  suo  ? 
An  quia  perdomitis  ad  nos  captiva  Faliscis 

Venit  ?    et  hoc  ipsum  littera  prisca  docet. 
845  An  quod  habet  legem  ,   capitis  quae  pendere  poenas 

Ex  illo  iubeat  furta  reperta  loco? 
A  quacumque  trahis  ratione  vocabula  ,  Pallas , 

Pro  ducibus  nostris  aegida  semper  habe ! 

23.  B  TVBIL-N^ 

Summa  dies  e  quinque  tubas  lustrare  canoras 
850      Admonet  et  forti  sacrificare  deae . 

Nunc  potes  ad  solem  sublato  dicere  voltu 

'Hic  here  Phrixeae  vellera  pressit  ovis  .' 
Seminibus  tostis  sceleratae  fraude  novercae 
Sustulerat  nuUas  ut  solet ,  Jierba  comas . 
855  Mittitur  ad  tripodas  ,  certa  qui  sorte  reportet , 
Quam  sterili  terrae  Delphicus  edat  opem . 
Hic  quoque  corruptus  cum  semine  ,  nuntiat  Helles 

Et  iuvenis  Phrixi  funera  sorte  peti. 
Ulque  recusantem  cives  et  tempus  et  Ino 
860      Compulerunt  regem  iussa  nefanda  pati, 


III.  826—884.  283 

Et  soror  et  Plirixus  ,  velati  tempora  vittis , 

Stant  simul  ante  aras  ,  iunctaque  fata  gemunt . 
Aspicit  hos  ,  ut  forte  pependerat  aethere  ,  mater , 
Et  ferit  attonita  pectora  nuda  manu : 
865  Inque  draconigenam  nimbis  comitanlibus  urbem 
DesiUt ,  et  natos  eripit  inde  suos . 
Utque  fugam  capiant ,  aries  nilidissimus  auro 
Traditur  :    ille  vehit  per  freta  longa  duos . 
Dicitur  infirma  cornu  lenuisse  sinistra 
870      Femina  ,  cum  de  se  nomina  fecit  aquae . 

Paene  simui  periit ,  dum  volt  succurrere  lapsae , 

Frater  ,  et  extentas  porrigit  usque  manus . 
Flebat ,  ut  amissa  gemini  consorte  pericU , 
Caeruleo  iunctam  nescius  esse  deo . 
875  Litoribus  taclis  aries  fit  sidus  :    at  huius 
Pervenit  in  Colchas  aurea  lana  domos . 

24.  C  Q  REXC  F     25.  DC     26.  EC 

Tres  ubi  hiciferos  veniens  praemiserit  Eos, 
Tempora  nocturnis  aequa  diurna  feres . 

27     FN^HOCDIE    CAESAR- ALEXAND -RECEPIT 

28.  GC    29.  HC    30.  AC  (N^) 

Inde  qualer  pastor  saturos  ubi  clauserit  haedos, 
880      Canuerint  herbae  rore  recente  quater, 

lanus  adorandus  cumque  hoc  Concordia  mitis       (ns) 
El  Romana  Sahis  araque  Pacis  erit. 

31.  CC 

Luna  regit  mensis  :   huius  quoque  tempora  mensis 
Finil  Aventino  Luna  colenda  iugo . 


284  FASTORUM 


LIBER  aUAETUS. 

'Alma ,  fave  /  dixi  'geminorum  mater  Amoriim!' 

Ad  vatem  voltus  rettulit  illa  suos, 
*Quid  tibi'  ait  'mecum  ?    certe  maiora  canebas. 

Num  vetus  in  moUi  pectore  volnus  habes?' 
5 'Scis  dea ,'  respondi  Me  volnere  .'    risit ,  et  aether 

Protinus  ex  illa  parte  serenus  erat . 
'  Saucias  ,  an  sanus  ,  numquid  tua  signa  reliqui  ? 

Tu  mihi  propositum  ,  tu  mihi  semper  opus , 
Quae  decuit ,  primis  sine  crimine  lusimus  annis: 
10      Nunc  teritur  nostris  area  maior  equis . 
[Tempora  cum  causis  ,  annalibus  eruta  priscis, 

Lapsaque  sub  terras  ortaque  signa  cano .] 
Venimus  ad  quartum  ,  quo  tu  celeberrima  mense . 

Et  vatem  et  mensem  scis  ,  Venus  ,  esse  tuos.' 
15  Mota  Cytheriaca  leviter  mea  tempora  myrto 

Conligit  et  ^coeplum  perfice'  dixit  'opus.' 
Sensimus  ,  et  causae  subito  patuere  dierum . 

Dum  licet  et  spirant  flamina ,  navis  eat . 
Siqua  tamen  pars  le  de  fastis  tangere  debet,       (lu) 
20      Caesar  ,  in  Aprili ,  quo  tenearis  ,  habes  . 
Hic  ad  te  magna  descendit  imagine  mensis, 

Et  fit  adoptiva  nobilitate  tuus . 
Hoc  pater  Iliades  ,  cum  longum  scriberet  annum , 

Vidit ,  et  auctores  rettulit  ipse  suos : 
25  Utque  fero  Marti  primam  dedit  ordine  sortem , 

Quod  sibi  nascendi  proxima  causa  fuit, 
Sic  Venerem  gradibus  multis  in  gente  repertam 

Alterius  voluit  mensis  habere  locum; 
Principiumque  sui  generis  revolutaque  quaerens 
30      Saecula  ,  cognatos  venit  adusque  deos . 
Dardanon  Electra  nesciret  Atlantide  natum 

Scilicet ,  Electram  concubuisse  lovi  ? 
Huius  Erichlhonius  :    Tros  est  generatus  ab  illo : 

Assaracon  creat  hic ,  Assaracusque  Capyn . 


IV.  1-71.  285 

35  Proximus  Anchises  ,  cum  quo  commune  parentis 

Non  dedignata  est  nomen  habere  Venus. 

Hinc  satus  Aeneas  ,  pietas  spectata  per  ignes , 

Sacra  patremque  umeris  ,  altera  sacra ,  tulit . 
Venimus  ad  felix  aUquando  nomen  luli, 
40      Unde  domus  Teucros  lulia  tangit  avos . 

Postumus  hinc  ,  qui  quod  silvis  fuit  ortus  in  altis , 

Silvius  in  Latia  gente  vocatus  erat . 
Isque  ,  Latine  ,  tibi  pater  est .     subit  Alba  Latinum : 
Proximus  est  titulis  Epytus  ,  Alba  ,  tuis . 
45  Ille  dedit  Capyi  recidiva  vocabula  Troiae 
Et  tuus  est  idem  ,  Calpete  ,  factus  avus . 
Cumque  patris  regnum  post  liunc  Tiberinus  haberel, 

Dicitur  in  Tuscae  gurgite  mersus  aquae . 
lam  tamen  Agrippan  natum  Remulumque  nepotem 
50      Viderat  .    in  Remuhim  fuhnina  missa  ferunt . 
Venit  Aventinus  post  hos  ,  locus  unde  vocatur , 

Mons  quoque  .     post  illum   tradita   regna  Procae . 

Quem  sequilur  duri  Numitor  germanus  Amuli. 

Iha  cum  Lauso  de  Numitore  sati . 

55  Ense  cadit  patruo  Lausus  .    placet  Ilia  Marti , 

Teque  parit ,  gemino  iuncte  Quirine  Remo . 

liie  suos  semper  Venerem  Martemque  parentes 

Dixit ,  et  emeruit  vocis  habere  fideni : 
Neve  secuturi  possent  nescire  nepotes, 
60      Tempora  dis  generis  continuata  dedit. 
Sed  Veneris  mensem  Graio  sermone  notatum 

Auguror  ;  a  spumis  est  dea  dicta  maris . 
Nec  tibi  sit  mirum  Graeco  rem  nomine  dici;       (iie) 
Itala  nam  tellus  Graecia  maior  erat  . 
65  Venerat  Evander  plena  cum  classe  suorum : 
Venerat  Alcides  ,  Graius  uterque  genus . 
Hospes  Aventinis  armentum  pavit  in  herbis 

Ciaviger ,  et  tanto  est  Albula  pota  deo . 
Dux  quoque  Neritius  ;  testes  Laestrygones  extant 
70      Et  quod  adhuc  Circes  nomina  litus  habet. 
Et  iam  Telegoni ,  iam  moenia  Tiburis  udi 


286  FASTORUM 

Stabant ,  Argolicae  quod  posuere  manus . 
Venerat  Atridae  fatis  agitatus  Halaesus, 
A  quo  se  dictam  terra  Falisca  putat . 
75  Adice  Troianae  suasorem  Antenora  pacis, 

Et  generum  Oeniden  ,  Apule  Daune  ,  tuum . 
Serus  ab  Iliacis  et  post  Antenora  flammis 

Attulit  Aeneas  in  loca  nostra  deos . 
Huius  erat  Solymus  Phrygia  comes  unus  ab  Ida, 
80      A  quo  Sulmonis  moenia  nomen  habent: 
Suhnonis  gelidi  ,  patriae  ,  Germanice  ,  nostrae . 

Me  miserum  ,  Scythico  quam  procul  illa  solo  est ! 
Ergo  age  tam  longas  sed  supprime,  Musa,  querellas! 
Non  tibi  sunt  maesta  sacra  canenda  lyra ! 
85  Quo  non  livor  abit  ?    sunt  qui  tibi  mensis 

honorem    (ii7) 
Eripuisse  vehnt  invideantque  ,  Venus . 
Nam  quia  ver  aperit  tunc  omnia ,  densaque  cedit 

Frigoris  asperitas ,  fetaque  terra  patet, 
Aprilem  memorant  ab  aperto  tempore  dictum; 
90      Quem  Venus  iniecta  vindicat  alma  manu . 
Illa  qnidem  totum  dignissima  temperat  orbem; 

Illa  tenet  nullo  regna  minora  deo, 
luraque  dat  caelo  ,  terrae  ,  natalibus  undis , 
Perque  suos  initus  continet  omne  genus. 
95  Illa  deos  omnes  —  longum  est  numerare  —  creavit : 
Illa  satis  causas  arboribusque  dedit: 
Illa  rudes  animos  hominum  contraxit  in  unum, 

Et  docuit  iungi  cum  pare  quemque  sua . 
Quid  genus  omne  creat  volucrum  ,  nisi  blanda 

voluptas  ? 
100      Nec  coeant  pecudes  ,  si  levis  absit  amor . 
Cum  mare  trux  aries  cornu  decertat ;  at  idem 

Frontem  dilectae  laedere  parcit  ovis . 
Deposita  sequitur  taurus  feritate  iuvencam , 
Quem  toti  saltus  ,  quem  nemus  omne  tremit . 
105  Vis  eadem  lato  quotlcumque  sub  aequore  vivit, 
Servat ,  et  innumeris  piscibus  implet  aquas . 


IV.  72—140.  287 

Prima  feros  habitus  homini  detraxit :    ab  illa       (ns) 

Venerunt  cultus  mundaque  cura  sui. 
Primus  amans  carmen  vigilatum  nocte  negata 
110      Dicitur  ad  clausas  concinuisse  fores: 
Eloquiumque  fuit  duram  exorare  pueliam , 
Proque  sua  causa  quisque  disertus  erat . 
Miile  per  hanc  artes  motae  ;  studioque  placendi 
Quae  latuere  prius  ,  multa  reperta  ferunt . 
115  Hanc  quisquam  titulo  mensis  spoliare  secundi 
Audeat  ?    a  nobis  sit  furor  iste  procul . 
Quid  ,  quod  ubique  potens  templisque  frequentibus 

aucta , 
Urbe  tamen  nostra  ius  dea  maius  habet . 
Pro  Troia  ,  Romane  ,  tua  Venus  arma  ferebat , 
120      Cum  gemuit  teneram  cuspide  laesa  manum : 
Caelestesque  duas  Troiano  iudice  vicit: 
A !    nolim  victas  hoc  meminisse  deas . 
Assaracique  nurus  dicta  est ,  ut  scilicet  olim 
Magnus  luleos  Caesar  haberet  avos . 
125  Nec  Veneri  tempus ,  quam  ver ,  erat  aptius  ullum  — 
Vere  nitent  terrae  ,  vere  remissus  ager  — 
[Nunc  herbae  rupta  tellure  cacumina  tollunt, 
Nunc  tumido  gemmas  cortice  palmes  agit  .] 
Et  formosa  Venus  formoso  tempore  digna  est, 
130       Utque  solet ,  Marti  continuata  suo . 

Vere  monet  curvas  materna  per  aequora  puppes    (ns) 
Ire ,  nec  hibernas  iam  timuisse  minas . 

1.  CKA[PRIL.N^ 

Rite  deam  colitis  Latiae  matresque  nurusque 
Et  vos  ,  quis  vittae  longaque  vestis  abest . 
135  .\urea  marmoreo  redimicula  solvite  collo , 
Demite  diviiias  :    tota  lavanda  dea  est . 
Aurea  siccato  redimicula  reddite  collo : 

Nunc  alii  Hores  ,  nunc  nova  danda  rosa  est . 
Vos  quoque  sub  viridi  myrto  iubet  ipsa  lavari: 
140      Causaque ,  cur  iubeat ,  —  discite  !  —  certa  subest. 


288  FASTORUM 

Litore  siccabat  rorantes  nuda  capillos: 

Viderimt  satyri ,  turba  proterva  ,  deam . 
Sensit ,  et  opposita  texit  sua  corpora  myrto . 

Tuta  fuit  facto  ,  vosque  referre  iubet . 
145  Discite  nunc  ,  quare  Fortunae  tura  Virili 

Detis  eo  ,  calida  qui  locus  umet  aqua . 
Accipit  ille  locus  posito  velamine  cunctas 

Et  vitium  nudi  corporis  omne  videt. 
Ut  tegat  hoc  celetque  viros ,  Fortuna  Virilis 
150      Praestat ,  et  hoc  parvo  ture  rogata  facit . 
Nec  pigeat  tritum  niveo  cum  lacte  papaver 

Sumere  et  expressis  mella  liquata  favis . 
Cum  primum  cupido  Venus  est  deducta  marito, 

Hoc  bibit :    ex  illo  tempore  nupta  fuit . 
155  SuppUcibus  verbis  illam  placate  :    sub  illa 

Et  forma  et  mores  et  bona  fama  manet . 
Roma  pudicitia  proavorum  tempore  lapsa  est: 

Cymaeam  ,  veteres  ,  consuUiistis  anum . 
Templa  iubet  fieri  Vcneri .     quibus  ordine  faclis 
160      Inde  Venus  verso  nomina  corde  tenet . 

Semper  ad  Aeneadas  placido  ,  pulcherrima ,  voUu 

Respice  ,  totque  tuas  ,  diva ,  tuere  nurus . 
Dum  loquor ,  elatae  metuendus  acumine  caudae 

Scorpios  in  viridis  praecipitatur  aquas. 

2.  D  [FJ 

165  Nox  ubi  transierit ,  caeUuuque  rubescere  primo 
Coeperit ,  et  tactae  rore  querentur  aves , 
Semiustamque  facem  vigilata  nocte  viator 

Ponet ,  et  ad  soUtum  rusticus  ibit  opus , 
Pleiades  incipient  umeros  relevare  paternos, 
170      Quae  septem  dici ,  sex  tamen  esse  solent: 
Seu  quod  in  amplexum  sex  hinc  venere  deorum, 

Nam  Steropen  Marti  concubuisse  ferunt, 
Neptuno  Alcyonen  et  te  ,  formosa  Celaeno ; 
Maian  et  Electram  Taygetenque  lovi  — 
175  Septima  mortaU  Merope  tibi ,  Sisyphe  ,  nupsit. 


IV.  141—209.  289 

Paeiiitet ,  et  facti  sola  pudore  latet : 
Sive  quod  Electra  Troiae  spectare  ruinas 
Non  tulit ,  ante  oculos  opposuitque  manuin . 

3.    EC       4.    FC  LVDI-MATRMAG 

Ter  sine  perpetuo  caelum  versetur  in  axe, 
180      Ter  iungat  Titan  terque  resolvat  equos, 
Protinus  inflexo  Berecyntia  tibia  cornu 

Flabit ,  et  Idaeae  fesla  parentis  erunt . 
Ibunt  semimares  et  inania  tympana  tundent , 
Aeraque  tinnitus  aere  repulsa  dabunt . 
185  Ipsa  sedens  molli  comitum  cervice  feretur 
Urbis  per  medias  exululata  vias  . 
Scaena  sonat ,  ludique  vocant  .     spectate  ,  Quirites , 

Et  fora  Marte  suo  liligiosa  vacent . 
Quaerere  multa  libet ,  sed  me  sonus  aeris  acuti 
190      Terret  et  horrendo  lotos  adunca  sono  . 

'Da  ,  dea  ,  quem  sciter.'     doctas  Cybeieia  neptes 

Vidit ,  et  has  curae  iussit  adesse  meae . 
'Pandite  ,  mandati  meniores  ,  HeUconis  alumnae  , 
Gaudeat  assiduo  cur  dea  Magna  sono.' 
195  Sic  ego  .     sic  Erato  :  —  mensis  Cythereius  illi 
Cessit ,  quod  teneri  nomen  amoris  habet  — 
'Ileddita  Saturno  sors  liaec  erat ,  '^oplime  regum, 

A  nalc  sceplris  excutiere  tuis." 
Ille  suam  ,  metuens  ,  ut  quaeque  erat  edita  ,  prolem 
200      Devorat ,  immersam  visceribusque  tenet . 
Saepe  Rhea  questa  est ,  totiens  fecunda  nec 

umquam 
Mater  ,  et  indoluit  ferlilitate  sua . 
luppiter  ortus  erat  :  —  pro  magna  teste  vetustas 
Credilur  ;  acceptam  parce  movere  fidem  — 
205  Veste  latens  saxum  caelesti  gulture  sedit. 
Sic  genitor  fatis  decipiendus  erat. 
Ardua  iamdudum  resonat  tinnitibus  Ide, 

Tutus  ut  infanti  vagiat  ore  puer . 
Pars  clipeos  manibus ,  galeas  pars  tundit  inanes : 
OVLD.    m.  19 


290  FASTORUM 

210      Hoc  Curetes  habent ,  hoc  Corybantes  opiis . 
Res  latiiit  patrem  :    priscique  imitamina  facti, 
Aera  deae  comites  raucaque  terga  movent. 
Cymbala  pro  galeis ,  pro  sculis  tympana  pulsant: 
Tibia  dat  Phrygios  ,  ut  dedit  ante  ,  modos.' 
215  Desierat  .     coepi:    ^cur  huic  genus  acre  ,  leones 
Praebent  insolitas  ad  iuga  curva  iubas?' 
Desieram  .     coepit :   'feritas  mollita  per  illam 

Creditur  :    id  curru  testificata  suo  est . ' 
'At  cur  turrifera  caput  est  onerata  corona? 
220      An  primis  turres  urbibus  illa  dedit?' 

Annuit .     'unde  venit'  dixi  'sua  membra  secandi 

Impetus  ?'    ut  tacui ,  Pieris  orsa  loqui: 
'Phryx  puer  in  silvis  ,  facie  spectabilis  ,  Attis 
Turrigeram  casto  vinxit  amore  deam . 
225  Hunc  sibi  servari  voluit ,  sua  templa  tueri , 
Et  dixit  "semper  fac  puer  esse  veUs." 
Ille  fidem  iussis  dedit ,  et  "si  mentiar,"  inquit 

"Ullima,  qua  fallam  ,  sit  Venus  illa  mihi." 
Fallit ,  et  in  nympha  Sagaritide  desinit  esse 
230      Quod  fuit .    hinc  poenas  exigit  ira  deae . 
Naida  volneribus  succidit  in  arbore  factis , 

Illa  perit ;  fatum  naidos  arbor  erat : 
Hic  furit ,  et  credens  thalami  procumbere  tectum 
Effugit ,  et  cursu  Dindyma  summa  petit; 
235  Et  modo  "tolle  faces  !,"  "remove"  modo 

"verbera!"  clamat, 
Saepe  Meletinas  iurat  adesse  deas . 
Ille  etiam  saxo  corpus  laniavit  acuto, 

Longaque  in  immundo  pulvere  tracta  coma  est, 
Voxque  fuit  "merui !    meritas  do  sanguine  poenas. 
240      A!  pereant  partes ,  quae  nocuere  mihi!" 

"A!  pereant"  dicebat  adhuc  ,   onus  inguinis  aufert, 

NuIIaque  sunt  subito  signa  relicta  viri . 
Venit  in  exemplum  furor  hic  ,  mollesque  ministri 
Caedunt  iactatis  vilia  membra  comis.' 
245  Talibus  Aoniae  facunda  voce  Camenae 


IV.  210-281.  291 

Reddita  quaesiti  caiisa  fiiroris  crat. 
'Hoc  quoque  ,  dux  operis  ,  moneas  ,  precor ,  unde 

petifa 
Venerit .     an  nostra  semper  in  Urbe  fuit?' 
'Dindymon  et  Cybelen  et  amoenam  fontibus  Iden 
250      Semper  et  Iliacas  Mater  amavit  opes : 

Cum  Troiam  Aeneas  Italos  portaret  in  agros, 

Est  dea  sacriferas  paene  secuta  rates, 
Sed  nondum  fatis  Latio  sua  numina  posci 
Senserat ,  adsuelis  substiteratque  locis . 
■255  Post ,  ut  Roma  potens  opibus  iam  saecula   quinque 
Vidit ,  et  edomito  sustulit  orbe  capul, 
Carminis  Euboici  fatalia  verba  sacerdos 

Inspicit ;  inspectum  tale  fuisse  ferunt : 
"Mater  abest:    Matrem  iubeo  ,  Romane  ,  requiras. 
260      Cum  veniet ,  casta  est  accipienda  manu." 
Obscurae  sortis  patres  ambagibus  errant, 

Quaeve  parens  absit ,  quove  petenda  loco . 
Consulitur  Paean  ,  "divum"que  "arcessite  Matrem," 
Inquit  "in  Idaeo  est  invenienda  iugo." 
265  Mittuntur  proceres  .     Phrygiae   tunc   sceptra  tenebat 
Attalus  :    Ausoniis  rem  negat  ille  viiis . 
Mira  canam  .     longo  tremuit  cum  murmure  tellus , 

Et  sic  est  adytis  diva  locula  suis: 
"Ipsa  peti  volui  .     ne  sit  mora  .     mitte  volentem . 
270      Dignus  Roma  locus  ,  quo  deus  omnis  eat . " 
Ille  soni  terrore  pavens  ""'proficiscere  ,"  dixit 

"Nostra  eris  :    in  Phrygios  Roma  refertur  avos ." 
Protinus  innumerae  caedunt  pineta  secures 
Illa  ,  quibus  fugiens  Phryx  pius  usus  erat . 
275  Mille  manus  coeunt ,  et  picta  coloribus  ustis 
Caelestum  Matrem  concava  puppis  habet. 
Illa  sui  per  aquas  fertur  tulissima  nati, 

Longaque  Phrixeae  stagna  sororis  adit: 
Rhoeteumque  rapax  ,  Sigeaque  litora  transit, 
280      Et  Tenedon  ,  veteres  Eetionis  opes  . 

Cyclades  excipiunt ,  Lesbo  post  terga  relicta, 

19* 


292  FASTORUM 

Quaque  Carysteis  frangitur  unda  varlis . 
[Transit  et  Icarium  ,  lapsas  ubi  perdidit  alas 

Icarus  ,  et  vastae  nomina  fecit  aquae .] 
285  Tum  laeva  Creten  ,  dextra  Pelopeidas  undas  (isc) 

Deserit ,  et  Veneris  sacra  Cylhera  petit . 
Hinc  mare  Trinacrium  ,  candens  ubi  tinguere  ferrum 

Brontes  et  Steropes  Acmonidesque  solent, 
Aequoraque  Afra  legit ,  Sardoaque  regna  sinistris 
290      Respicit  a  remis  ,  Ausoniamque  tenet. 
Ostia  contigerat ,  qua  se  Tiberinus  in  altum 

Dividit  et  campo  liberiore  natat : 
Omnis  eques  mixtaque  gravis  cum  plebe  senatus 

Obvius  ad  Tusci  fluminis  ora  venit . 
295  Procedunt  pariter  matres  nataeque  nurusque 

Quaeque  colunt  sanctos  virginitate  focos . 
Sedula  fune  viri  contento  brachia  lassant: 

Vix  subit  adversas  hospita  navis  aquas. 
Sicca  diu  fuerat  tellns  ,  sitis  usserat  herbas : 
300      Sedit  Hmoso  pressa  carina  vado . 

Quisquis  adest  operi ,  plus  quam  ])ro  parte  laborat, 

Adiuvat  et  fortis  voce  sonante  manus . 
Illa  velut  medio  stabilis  sedet  insula  ponto . 

Attoniti  monstro  stantque  paventque  viri. 
305  Claudia  Quinta  genus  Clauso  referebat  ab  alto, 

Nec  facies  impar  nobilitate  fuit : 
Casta  quidem  ,   sed  non   et  credita  .     rumor  iniquus 

Laeserat ,  et  falsi  criminis  acta  rea  est . 
Cultus  et  ornatis  varie  prodisse  capillis 
310      Obfuit ,  ad  rigidos  promptaqiie  lingua  senes . 
Conscia  mens  recti  famae  mendacia  risit : 

Sed  nos  in  vitium  credula  turba  sumus. 
Haec  ubi  castarnm  processit  ab  agmine  matrum , 

Et  manibus  puram  fluminis  hausit  aquam, 
315  Ter  caput  inrorat ,  ter  lollit  in  aetliera  paimas,  — 

Quicumque  aspiciunt ,  mente  carere  putant  — 
Summissoque  genu  voltus  in  imagine   divae 

Figit ,  et  hos  edit  crine  iacente  sonos : 


IV.  282-354.  293 

"Supplicis  ,  alma  ,  tuae  ,  genetrix  fecunda  deorum, 
320      Accipe  sub  cerla  condicione  preces . 

Casta  negor  .     si  tu  damnas  ,  meruisse  fatebor, 

Morte  iuam  poenas  iudice  victa  dea . 
Sed  si  crimen  abest ,  tu  nostrae  pignora  vitae 
Re  dabis  ,  et  castas  casta  sequere  manus." 
325  Dixit ,  et  exiguo  funem  conamine  traxit . 
Mira  ,  sed  et  scaena  testificata  loquar : 
Mola  dea  est ,  sequiturque  ducem  ,  lauflntque 

sequendo . 
Index  laetitiae  fertur  in  astra  sonus . 
Fluminis  ad  flexum  veniunt ,  —  Tiberina  priores 
330      Atria  dixerunt  —  unde  sinister  abit. 

Nox  aderat .     querno  religant  a  stipite  funem , 

Dantque  levi  somno  corpora  functa  cibo . 
Lux  aderat :    querno  solvunt  a  stipite  funem , 
Ante  tamen  posito  lura  dedere  foco . 
335  Ante  coronatam  puppem  sine  labe  iuvencara 
Maclarunt  operum  coniugiique  rudem . 
Est  locus  ,  in  Tiberim  qua  lubricus  influit  Almo 

Et  nomen  magno  perdit  ab  amne  minor . 
Illic  purpurea  canus  cum  veste  sacerdos 
340      Almonis  dominam  sacraque  lavit  aquis. 
Exuluiant  comites  ,  furiosaque  tibia  flatur, 

Et  feriunt  molles  taurea  terga  manus . 

Claudia  praecedit ,  laeto  celeberrima  volgo, 

Credita  vix  tandem  teste  pudica  dea; 

345  Ipsa  sedens  plaustro  porta  est  invecta  Capena : 

Sparguntur  iunctae  flore  recente  boves. 

Nasica  accepil  .     templi  non  perstitit  auctor : 

Augustus  nunc  est ,  ante  Metellus  erat.' 
Subslitit  hic  Erato  .     mora  fit ,  si  cetera  quaeram . 
350      '^Dic,'  inquam  'parva  cur  stipe  quaerat  opes.' 
^Contulit  aes  populus  ,  de  quo  delubra  Melellus 
Fecit ;'  ait  'dandae  mos  stipis  inde  manet.' 
Cur  vicibus  factis  ineant  convivia  ,  quaero , 
Tunc  magis  ,  indictas  concelebrenlque  dapes . 


294  FASTORUM 

355 '^Qiiod  bene  mutarit  sedem  Berecyntia/  dixit 
'Captant  mntatis  sedibns  omen  idem.' 
Institeram  ,  quare  primi  Megalensia  Indi 

Urbe  forent  nostra  :    cum   dea  —  sensit  enira  — 
'lila  deos'  inquit  'peperit  .     cessere  parenti, 
360      Principiumqne  dati  Mater  honoris  habet.' 
'Cur  igitur  Gallos  ,  qui  se  excidere  ,  vocamus, 

Cum  tanto  Phrygia  Gallica  distet  humus?' 
'Inter'  ait  Wiridem  Cybelen  altasque  Celaenas 
Amnis  it  insana  ,  nomine  Gallus ,  aqua . 
365  Qui  bibit  inde  ,  furit :    procul  hinc  discedite ,  quis 

est 
Cura  bonae  mentis  :    qui  bibit  inde  ,  furit.' 
'Non  pudet  herbosum'  dixi  'posuisse  moretum 
In  dominae  mensis  .     an  sua  causa  subest?' 
'Lacte  mero  veteres  usi  memorantur  et  herbis, 
370      Sponte  sua  siquas  terra  ferebat'  ait. 
'Candidus  elisae  miscetur  caseus  herbae, 
Cognoscat  priscos  ut  dea  prisca  cibos.* 

5.  G  NON  LVDi 

Postera  cum  caelo  motis  Pallantias  astris 
Fulserit ,  et  niveos  Luna  levarit  equos , 
375  Qui  dicet  ^quondam  sacrata  est  colle  Quirini 
Hac  Fortuna  die  Publica',  verus  erit. 

e.HN^LVDi   7.  ANlvdi    8.  BNlvdi  9.  CNlvdi 

Tertia  lux  —  memini  —  ludis  erat ,  ac  mihi  quidam 

Spectanti  senior  continuusque  loco 
'Haec'  ait  Mlla  dies  ,  Libycis  qua  Caesar  in  oris 
380      Perfida  magnanimi  contndit  arma  lubae . 

Dux  mihi  Caesar  erat ,  sub  quo  meruisse  tribunus 

Glorior  :    officio  praefnit  ille  meo . 
Hanc  ego  miUtia  sedem ,  tu  pace  parasti , 

Inter  bis  quinos  usus  honore  Viros.' 
385  Plura  locuturi  subilo  seducimur  imbre . 

Pendula  caeleslis  Libra  movebat  aquas . 


IV.  355-418.  295 

Ante  tamen  ,  qiiam  summa  dies  spectacula  sistat , 
Eusiger  Orion  aequore  mersus  erit . 

10.    DN  LVD-IN-CIR 

Proxima  victricem  cum  Romam  inspexerit  Eos, 
300      Et  dederit  Plioebo  stella  fugata  locum , 

Circus  erit  pompa  celeber  numeroque  deorum, 
Primaque  ventosis  palma  petetur  equis. 

11,   EN      12.   FN  LVDICERERI 

Hinc  Cereris  ludi .     non  est  opus  indice  causa ; 
Sponte  deae  munus  promeritumque  patet. 
395  Messis  erat  primis  virides  mortalibus  herbae , 
Quas  tellus  nullo  soliicitante  dabat; 
Et  modo  carpebant  vivax  de  caespite  gramen , 
rsunc  epulae  tenera  fronde  cacumen  erant. 
Postmodo  glans  nata  est  .    bene  erat  iam  glande 

reperta , 
400      Duraque  magnificas  quercus  habebat  opes . 
Prima  Ceres  homine  ad  meliora  aUmenla  vocato 

Mutavit  glandes  utiliore  'cibo  . 
Illa  iugo  tauros  collum  praebere  coegit: 
Tunc  primum  soles  eruta  vidit  humus . 
405  Aes  erat  in  pretio  ,  chalybeia  massa  latebat : 
Eheu  ,  perpetuo  debuit  illa  tegi ! 
Pace  Ceres  laeta  est ;  et  vos  orate  ,  coloni, 

Perpetuam  pacem  pacificumque  ducem . 
Farra  deae  micaeque  licet  salienlis  honorem 
410      Detis  ,  et  in  veteres  turea  grana  focos ; 
Et ,  si  tura  aberunt ,  unctas  accendite  taedas . 

Parva  bonae  Cereri ,  sint  modo  casta  ,  placent . 
A  bove  succincti  cultros  removete  ministri. 
Bos  aret  .     ignavam  sacrificate  suem . 
415  Apta  iugo  cervix  non  est  ferienda  securi : 
Vivat ,  et  in  dura  saepe  laboret  humo . 
Exigit  ipse  locus  ,  raplus  ut  virginis  edam . 
Plura  recognosces ,  pauca  docendus  eris . 


296  FASTORUM 

Terra  tribns  scopulis  vastum  prociirrit  in  aequor 
420      Trinacris  ,  a  positu  nomen  adepta  loci, 

Grata  domus  Cereri  .     multas  ea  possidet  urbes , 

In  quibus  est  culto  fertilis  Ilenna  solo . 
Frigida  caelestum  matres  Arethusa  vocarat: 
Venerat  ad  sacras  et  dea  flava  dapes . 
425  Filia  ,  consuetis  ut  erat  comitata  puellis, 
Errabat  nudo  per  sua  prata  pede . 
Valle  sub  umbrosa  locus  est  aspergine  multa 

Uvidus  ex  alto  desilientis  aquae . 
Tot  fuerant  illic  ,  quot  habet  natura  ,  colores , 
430      Pictaque  dissimili  flore  nitebat  humus , 

Quam  simul  aspexit ,  'comites  ,  accedite  !'  dixit 

^Et  mecum  plenos  flore  referte  sinus!' 
Praeda  puellares  animos  prolectat  inanis, 
Et  non  sentitur  sedulitate  labor . 
435  Haec  implet  lento  calathos  e  vimine  nexos, 
Haec  gremium  ,  laxos  degravat  ilJa  sinus . 
Illa  legit  calthas  ,  huic  sunt  violaria  curae , 

Illa  papavereas  subsecat  ungue  comas : 
Has  ,  hyacinthe  ,  ten«s  ;  illas  ,  amarante  ,  moraris : 
440      Pars  thyma  ,  pars  casiam  ,  pars   meliloton  amant , 
Plurima   lecta   rosa   est ;   sunt   et  sine  nomine 

flores . 
Ipsa  crocos  tenues  liliaque  alba  legit. 
Caipendi  studio  paulatim  longius  itur, 
Et  dominam  casu  nulla  secuta  comes . 
445  Hanc  videt  et  visam  patruus  velociter  aufert, 
Regnaque  caeruleis  in  sua  portat  equis. 
Illa  quidem  clamabat  Mo  ,  carissima  mater, 
Auferor  !'  ipsa  suos  abscideratque  sinus: 
Panditur  inlerea  Diti  via  ,  namque  diurnum 
450      Lumen  inadsueti  vix  patiuntur  equi. 

At  chorus  aequalis  ,  cumulatae  flore  ministrae, 
'Persephone  ,'  clamant  'ad  tua  dona  veni!' 
Ut  clamala  silet ,  montes  ululatibus  implent, 
Et  feriunt  maestae  pectora  nuda  manus  . 


IV.  419—489.  297 

455  Attonita  est  plangore  Ceres  ,  —  modo  venerat 

Hennam    - 
Nec  mora ,  'me  miseram  !  filia  /  dixit  *iibi  est?' 
Mentis  inops  rapitur ,  qiiales  audire  solemus 

Threicias  fusis  maenadas  ire  comis . 
Ut  vitulo  mugit  sua  mater  ab  ubere  rapto, 
460      Et  quaerit  fetus  per  nemus  omne  suos : 
Sic  dea  nec  retinet  gemitus  ,  et  concita  cursu 
Fertur  ,  et  e  campis  incipit ,  Henna  ,  tuis . 
Inde  puellaris  nacta  est  vestigia  plantae, 
Et  pressam  noto  pondere  vidit  Iiumum ; 
465  Forsitan  ilia  dies  erroris  summa  fuisset, 
Si  non  turbassent  signa  reperta  sues . 
lamque  Leontinos  Amenanaque  flumina  cursu 

Praeterit  et  ripas ,  herbifer  Aci ,  tuas : 
Praeterit  et  Cyanen  et  fontes  lenis  Anapi 
470      Et  te  ,  verticibus  non  adeunde  Gela . 

Liquerat  Ortygien  Megareaque  Pantagienque, 
Quaque  Symaetheas  accipit  aequor  aquas, 
Antraque  Cyclopum  positis  exusta  caminis , 
Quique  locus  curvae  nomina  falcis  habet: 
475  Himeraque  et  Didymen  Acragantaque  Tauromenenque, 
Sacrarumque  Melan  pascua  laeta  boum .  — 

Hinc  Camerinan  adit ,  Thapsonque  et  Heloria  Tempe, 

Quaque  palet  zephyro  semper  apertus  Eryx . 
lamque  Peloriaden  Lilybaeaque  ,  iamque  Pachynon 
480      Lustrarat ,  terrae  cornua  trina  suae  . 

Quacumque  ingreditur  ,  miseris  loca  cuncta  querellis 

Implet ,  ut  amissum  cum  gemit  ales  Ityn  . 
Perque  vices  modo  'Persephone  !'  modo  ^fdia  !' 

clamat, 
Clamat  ,  et  alternis  nomen  utrumque  ciet, 
485  Sed  neque  Persephone  Cererem  ,  nec  filia  matrem 
Audit ,  et  alternis  nomen  utrumque  perit ; 
Unaque  ,  pastorem  vidisset  an  arva  colentem , 
Vox  erat  'hac  gressus  ecqua  puella  tulit?' 
lam  color  unus  inest  rebus ,  tenebrisque  teguntur 


298  FASTORUM 

490      Omnia  ,  iam  vigiles  conticiiere  canes : 
Alla  iacet  vasti  siiper  ora  Typhoeos  Aetne, 

Cuius  anhelatis  ignibus  ardet  humus ; 
Illic  accendit  geminas  pro  lampade  pinus . 

Hinc  Cereris  sacris  nunc  quoque  taeda  datur . 
495  Est  specus  exesi  structura  pumicis  asper, 
Non  homini  regio  ,  non  adeunda  ferae : 
Quo  simul  ac  venit ,  frenatos  curribus  angues 

lungit ,  et  aequoreas  sicca  pererrat  aquas . 

Effugit  et  Syrtes  et  te  ,  Zanclaea  Charybdis , 

500      Et  vos  ,  Nisaei ,  naufraga  monstra  ,  canes , 

Hadriacumque  patens  late  ,  bimaremque  Corinthon: 

Sic  venit  ad  portus ,  Altica  terra  ,  luos . 
Hic  primum  sedit  geHdo  maestissima  saxo : 
IHud  Cecropidae  nunc  quoque  triste  vocant. 
505  Sub  love  duravit  multis  inmota  diebus, 
Et  iunae  patiens  et  phiviaUs  aquae . 
Fors  sua  cuique  loco  est  .     quo  nunc  Cerialis 

Eleusin 
Dicitur  ,  hoc  Celei  rura  fuere  senis . 
Ille  domum  glandes  excussaque  mora  rubetis 
610      Portat .  et  arsuris  arida  ligna  focis . 
Filia  parva  duas  redigebat  rupe  capellas, 

Et  tener  in  cunis  filius  aeger  erat . 
'Mater!'  ait  virgo  —  mota  est  dea  nomine  matris  — 
'Quid  facis  in  solis  incomitata  locis?' 
515  Reslitit  et  senior  ,  quamvis  onus  urget ,  et  orat , 
Tecta  suae  subeat  quantulacumque  casae . 
Illa  negat  .     simulajat  anum  ,  mitraque  capillos 

Presserat  .     instanti  talia  dicta  refert : 
'  Sospes  eas  ,  semperque  parens  !  mihi  filia  rapta  est . 
520      Heu  !  melior  quanto  sors  tua  sorte  mea  est.' 
Dixit ,  et  ut  lacrimae  —  neque  enim  lacrimare 

deorum  est  — 
Decidit  in  tepidos  lucida  gutta  sinus . 
Flent  pariter  moUes  animis  virgoque  senexque ; 
E  quibus  haec  iusli  verba  fuere  senis: 


IV.  490—560.  299 

525 'Sic  tibi ,  qiiam  raplam  quereris  ,  sit  filia  sospes, 
Surge  ,  nec  exiguae  despice  tecta  casae.' 
Cui  dea  'duc  !'  inquit  'scisli,  qua  cogere  posses;' 

Seque  levat  saxo  ,  subsequiturque  senem . 
Dux  comiti  narrat ,  quam  sit  sibi  filius  aeger , 
530      Nec  capiat  somnos  invigiletque  malis . 
Ilia  soporiferum,  j)arvos  inilura  penates, 

Coliigit  agresti  lene  papaver  humo . 
Dum  legit ,  oblito  fertur  gustasse  palato , 
Longamque  imprudens  exsoluisse  famem . 
535  Quae  quia  principio  posuit  ieiunia  noctis , 
Tempus  liabent  mystae  sidera  visa  cibi . 
Limen  ut  intravit ,  luctus  videt  omnia  plena , 

lam  spes  in  puero  nulla  salutis  erat . 
Matre  salutata  —  mater  Metanira  vocatur  — 
540      lungere  dignata  est  os  puerile  suo . 

Pallor  abit ,  subitasque  vident  in  corpore  vires . 

Tantus  caelesti  venit  ab  ore  vigor . 
Tola  domus  laeta  est :    hoc  est ,  materque  paterque 
Nataque  :    tres  illi  tota  fuere  domus . 
545  Mox  epulas  ponunt ,  liquefacta  coagula  lacte 
Pomaque  et  in  ceris  anrea  mella  suis . 
Abstinet  alma  Ceres  ,  somnique  papavera  causas 

Dat  tibi  cum  tepido  lacte  bibenda  ,  puer . 
Noctis  erat  medium  placidique  silentia  somni : 
550      Triplolemum  greniio  suslulit  illa  suo, 

Terque  mann  permulsit  eum ,  tria  carmina  dixit, 

Carmina  mortali  non  referenda  sono, 
Inque  foco  corpus  pueri  vivente  favilla 
Obruit ,  humaiuun  purget  ut  ignis  onus . 
555  Exculitur  somno  stulte  pia  mater  ,  et  amens 

'Quid  facis  ?'  exclamat ,  membraque  ab  igne 

rapit . 
Cui  dea  'dum  non  es,'  dixit  'scelerata  fuisti: 

Inrita  inaterno  sunt  mea  dona  metu . 
Iste  quidem  mortalis  erit :    sed  primus  arabit 
560      Et  seret  et  culta  praemia  tollet  humo.' 


300  FASTORUM 

Dixit ,  et  egrediens  iiiibem  trahit ,  inque  dracones 

Transit ,  et  alifero  tollittir  axe  Ceres . 
Sunion  expositum  Piraeaque  tuta  recessu 

Linquit ,  et  in  dextrum  quae  iacet  ora  latus . 
565  Hinc  init  Aegaeum  ,  quo  Cycladas  aspicit  omnes, 
loniumque  rapax  Icariumque  legit, 
Perque  iirbes  Asiae  longum  petit  Hellespontum , 

Diversumque  locis  alta  pererrat  iter . 
Nam  modo  turilegos  Arabas  ,  modo  despicit  indos, 
570      Hinc  Libys  ,  hinc  Meroe  siccaque  terra  subest : 
Nunc  adit  Hesperios  ,  Rhenum  Rhodanumque 

Padumque 
Teque  ,  future  parens  ,  Thybri ,  potenlis  aquae . 
Quo  feror  ?    inmensum  est  erratas  dicere  terras . 
Praeteritus  Cereri  nullus  in  orbe  locus . 
575  Errat  et  in  caelo  ,  liquidique  inmunia  ponti 
Adloquitur  gelido  proxima  signa  polo . 
'Parrhasides  stellae  ,  —  namque  omnia  nosse  pofestis, 

Aequoreas  numquam  cum  subeatis  aquas  — 
Persephonen  natam  miserae  monstrate  parenti!' 
580      Dixerat  .     huic  Helice  talia  verba  refert : 

'Crimine  nox  vacua  est ;  Solem  de  virgine  rapta 

Consule  ,  qui  late  facta  diurna  videt.' 
Sol  aditus  'quam  quaeris  ,'  ait  'ne  vana  labores, 
Nupta  lovis  fratri  tertia  regna  tenet.' 
585  Questa  diu  secum  ,  sic  est  adfata  Tonantem, 
Maximaque  in  voltu  signa  dolentis  erant: 
*  Si  memor  es  ,  de  quo  mihi  sit  Proserpina  nata , 

Dimidium  curae  debet  habere  tuae . 
Orbe  pererrato  sola  est  iniuria  facti 
590      Cognita  .     commissi  praemia  raptor  habet . 
At  neque  Persephone  digna  est  praedone  marito, 

Nec  gener  hoc  nobis  more  parandus  erat. 
Quid  gravius  victore  Gyge  captiva  tulissem , 
Quam  nunc  te  caeli  sceptra  tenente  tuli? 
595  Verum  impune  ferat ,  nos  haec  patiemur  inultae; 
Reddat,  et  emendet  facta  priora  novis  .' 


IV.  5G 1—628.  301 

luppiter  hanc  leiiit ,  factiimque  excusat  auiore, 

'INec  gener  est  nobis  ille  pudendus'  ait. 
*]Non  ego  nobilior  :    posila  est  mihi  regia  caelo, 
600      Possidet  alter  aquas  ,  aller  inane  chaos . 
Sed  si  forte  tibi  non  est  mutabile  pectus, 

Slatque  ,  semel  iuncti  rumpere  vincla  tori, 
Hoc  quoque  temptemus  ,  siquidem  ieiuna  remansit; 
Si  minus  ,  inferni  coniugis  uxor  erit.' 
605  Tartara  iussus  adit  sumplis  Caducifer  aUs, 
Speque  redit  cilius  visaque  certa  refert: 
'Rapta  tribus'  dixit  ^solvit  ieiunia  granis, 
Punica  quae  lento  cortice  poma  tegunt.' 
Ilaud  secus  indohiit ,  quam  si  modo  rapta  fuisset , 
610      Maesta  parens  ,   longa  vixque  refecta  mora  est. 
Alque  ita  ^nec  nobis  caehmi  est  habltabile  !'  dixit 

'Taenaria  recipi  me  quoque  valle  iube:' 
Et   factura  fuit ,  pactus  nisi  luppiter  esset, 
Bis  tribus  ut  caelo  mensibus  iila  foret . 
615  Tum  demum  voltumque  Ceres  animumque  recepit, 
Imposuilque  suae  spicea  serla  comae : 
Largaque  provenit  cessatis  messis  in  arvis, 

Et  vix  congestas  area  cepit  opes . 
Alba  dccent  Cererem  :    vestis  Cerialibus  albas 
620      Sumite  ;  nunc  pulh  velleris  usus  abest . 

13.  GEID-N^LVDi 

Occupat  Aprihs  Idus  cognomine  Victor 
luppiter  .    hac  iUi  sunt  data  templa  die . 

Hac  quoque ,  ni  faUor  ,  populo  dignissima  nostro 
Atria  Libertas  coepit  habere  sua . 

14.  HNlvdi 

625  Luce  secutura  tutos  pete  ,  navita  ,  portus : 
Ventus  ab  occasu  grandine  mixtus  erit. 
SciUcet  ut  fuerit ,  tamen  hac  Mutinensia  Caesar 
Grandine  miUlia  percuUt  arma  sua . 


302  FASTORUM 

15.  A  FORD.N^LVDi     16.  BN  lvdi 

Tertia  post  Veneris  ciim  liix  siiirexerit  Idiis, 
630      Ponlifices  ,  forda  sacra  litate  bove . 

Forda  ferens  bos  est  fecundaque  ,  dicla  ferendo : 

Hinc  etiam  fetus  nomen  habere  putant. 
Nunc  gravidum  pecus  est ,  gravidae  nunc  semine 

terrae : 
Telluri  plenae  victima  plena  datur . 
635  Pars  cadit  arce  lovis ,  ter  denas  curia  vaccas 
Accipit ,  et  largo  sparsa  cruore  madet . 
Ast  ubi  visceribus  vitulos  rapuere  ministri, 

Sectaque  fumosis  exta  dedere  focis, 
Igne  cremat  vitulos  quae  natu  maxima  Virgo, 
640      Luce  Paiis  populos  purget  ut  ille  cinis . 
Rege  Numa  ,  fructu  non  respondente  labori , 

Inrita  decepli  vota  colenlis  erant . 
Nam  modo  siccus  erat  gelidis  aquiionibus  annus, 
Nunc  ager  assidua  luxuriabat  aqua . 
645  Saepe  Ceres  primis  dominum  faliebat  in  herbis , 
Et  levis  obsesso  stabat  avena  solo, 
Et  pecus  ante  diem  parlus  edebat  acerbos, 

Agnaque  nascendo  saepe  necabat  ovem. 
Silva  vetus  nullaque  diu  violata  securi 
650      Stabat ,  Maenalio  sacra  relicta  deo . 
Ille  dabat  tacitis  animo  responsa  quieto 

Noctibus  .     hic  geminas  rex  Numa  mactat  oves 

Prima  cadit  Fauno  ,  leni  cadit  altera  Somno : 

Sternitur  in  duro  vellus  utrumque  solo . 

655  Bis  caput  intonsum  fonlana  spargitur  unda, 

Bis  sua  faginea  tempora  fronde  premit. 

Usus  abest  Veneris  ,  nec  fas  animalia  mensis 

Ponere  ,  nec  digitis  anulus  ullus  inest . 
Veste  rudi  tectus  supra  nova  vellera  corpus 
660      Ponit ,  adorato  per  sua  verba  deo  . 

Interea  placidam  redimila  papavere  iVontem 
Nox  venit ,  et  secum  somnia  nigra  trahit.. 


IV.  629-694.  303 

Fauniis  adest ,  oviumque  premens  pede  vellera  duro 
Edidit  a  dextro  talia  dicta  toro : 
665 'Morte  boum  tibi  ,  rex  ,  TelUis  placanda  duarum  : 
Dct  sacris  animas  una  necata  duas.' 
Excutitur  terrore  quies  :    Numa  visa  revolvit, 

Et  secum  ambages  caecaque  iussa  refert . 
Expedit  errantem  Nemori  gratissima  coniunx 
670      Et  dixit  'gravidae  posceris  exta  bovis.' 
Exta  bovis  gravidae  dantur  ,  felicior  annus 

Provenit ,  et  fructum  terra  pecusque  ferunt . 
Hanc  quondam  Cytherea  diem  properantius  ire 
lussit  et  admissos  praecipitavit  equos, 
675  Ut  titulum  imperii  cum  primum  luce  sequenti 
Augusto  iuveni  prospera  bella  darent . 

17.  CNlvdi     18.  DNlvdi 

Sed  iam  praeteritas  quartus  libi  Lucifer  Idus 
Respicit ;  hac  Hyades  Dorida  nocte  lenent . 

19.  E  CERN  LVD-iNCiR 

Tertia  post  Hyadas  cum  lux  erit  orta  remotas, 
680      Carcere  partitos  Circus  habebit  equos . 
Cur  igitur  missae  vinctis  ardentia  taedis 

Terga  ferant  volpes  ,  causa  docenda  mihi  est . 
Frigida  Carseolis  nec  olivis  apta  ferendis 
Terra  ,  sed  ad  segetes  ingeniosus  ager . 
685  Hac  ego  Paelignos  ,  nalalia  rura  ,  petebam, 
Parva  ,  sed  assiduis  obvia  semper  aquis . 
Hospitis  antiqui  solilas  intravimus  aedes ; 

Dempserat  emerilis  iam  iuga  Phoebus  equis . 
Is  mihi  raulta  quidem  ,  sed  et  haec  narrare  solebat, 
690      Unde  meum  praesens  instrueretur  opus : 

'Hoc'  ait  'in  campo'  —  campumque  ostendit  — 

^iabebat 
Rus  breve  cum  duro  parca  colona  viro . 
Ille  suam  peragebat  humum  ,  sive  usus  aratri, 
Seu  curvae  falcis  ,  sive  bidentis  erat . 


304  FASTORUM 

695  Haec  modo  verrebat  stantem  tibicine  villam , 
Nunc  malris  plumis  ova  fovenda  dabat, 
Aut  virides  malvas  ,  aut  fungos  colligit  albos  , 

Aut  bumilem  grato  calfacit  igne  focum. 
Et  tamen  assiduis  exercet  bracbia  lelis, 
700      Adversusque  minas  frigoris  arma  parat. 
Filius  huius  erat  primo  lascivus  in  aevo, 

Addideralqiie  annos  ad  duo  kistra  duos. 
Is  capit  extremi  volpem  convalle  salicti: 
Abstulerat  multas  illa  cohortis  aves . 
705  Captivam  stipula  faenoque  involvit ,  et  ignes 
Admovet  :    urentes  elfugit  illa  manus : 
Qua  fugit ,  incendit  veslitos  messibus  agros ; 

Damnosis  vires  ignibus  aura  dabat . 
Factum  abiit ,  monimenta  manent  .     nam  deicere 

captam 
710      Nunc  quoque  lex  volpem  Carseolana  vetat, 
Utque  luat  poenas  ,  gens  haec  Cerialibus  ardet ; 
Quoque  modo  segetes  perdidit ,  ipsa  perit.' 

20.  FN 

Proxima  cum  veniet  terras  visura  patentes 
Memnonis  in  roseis  lutea  mater  equis, 
715  De  duce  lanigeri  pecoris  ,  qui  prodidit  Hellen, 
Sol  abit .     egresso  victima  maior  adest . 
Vacca  sit  an  taurus  ,  non  est  cognoscei  e  promptum : 

Pars  prior  apparet ,  posteriora  latent . 
Seu  tamen  est  taurus ,  sive  est  boc  femina  signum , 
720      lunone  invita  munus  amoris  habet. 

21.  G  PARN^ 

Nox  abiit ,  oriturque  aurora  .    Parilia  poscor . 

Non  poscor  fruslra  ,  si  favet  alma  Pales . 
Alma  Pales  ,  faveas  pastoria  sacra  canenti, 

Prosequor  officio  si  tua  festa  pio. 
725  Certe  ego  de  vitulo  cinerem  stipulasque  fabalis 

Saepe  tuli  plena  ,  februa  casta ,  manu . 


IV.  695-763.  305 

Certe  ego  transilui  positas  ter  in  ordine  flammas, 

Udaque  roratas  laurea  misit  aquas . 
Mota  dea  est ,  operique  favet  .     navalibus  exi 
730      Puppis  !    habent  ventos  iam  mea  vela  suos , 
1 ,  pete  virginea ,  populus  ,  suffimen  ab  ara ; 

Vesta  dabit ,  Vestae  munere  purus  eris . 
Sanguis  equi  suffimen  erit  vilulique  favilla , 

Tertia  res  durae  culmen  inane  fabae . 
735  Paslor ,  oves  saturas  ad  prima  crepuscula  lustra : 

Unda  prius  spargat ,  virgaque  verrat  huraum , 
Frondibus  et  fixis  decorentur  oviHa  ramis, 

Et  tegat  ornatas  longa  corona  fores . 
Caerulei  fiant  vivo  de  sulpure  fumi, 
740      Tactaque  fumanti  sulpure  balet  ovis . 

Ure  mares  oleas  taedamque  herbasque  Sabinas, 

Et  crepet  in  mediis  laurus  adusta  focis. 
Libaque  de  milio  miiii  fiscella  sequetur : 

Riislica  praecipue  est  hoc  dea  laeta  cibo . 
745  Adde  dapes  mulctramque  suas  ,  dapibusque  resectis 

Silvicolam  tepido  lacte  precare  Palen . 
'Consule'  dic  'pecori  pariter  pecorisque  magistris: 

Effugiat  stabulis  noxa  repulsa  meis . 
Sive  sacro  pavi ,  sedive  sub  arbore  sacra , 
750      Pabulaque  e  bustis  inscia  carpsit  ovis: 
Si  nemus  inlravi  vetitum  ,  nostrisve  fugatae 

Sunt  ocuiis  nymphae  semicaperve  deus : 
Si  mea  falx  ramo  iucum  spoliavit  opaco, 

Unde  data  est  aegrae  fascina  frondis  ovi: 
755  Da  veniam  culpae  .     nec  ,  dum  degrandinat,  obsit 

Agresti  fano  supposuisse  pecus . 
INec  noceat  turbasse  lacus  .     ignoscite  ,  nymphae, 

Mota  quod  obscuras  ungula  fecit  aquas . 
Tu  ,  dea  ,  pro  nobis  fontes  fontanaque  placa 
760      Numina  ,  tu  sparsos  per  nemus  omne  deos . 
Nec  dryadas  ,  nec  nos  videamus  labra  Dianae, 

Nec  Faunum  ,  medio  cum  premit  arva  die . 
Pelle  procul  morbos.    valeant  hominesque  gregesque, 

OVID.    III.  20 


306  FASTORUM 

Et  valeant  vigiles  ,  provida  turba  ,  canes . 
765  Neve  minus  inuitos  redigam  ,  quam  mane  fuerunt , 
Neve  gemam  referens  vellera  rapta  lupo . 
Absit  iniqua  fames  :    herbae  frondesque  supersint , 
Quaeque  lavent  artus  ,   quaeque  bibantur  ,  aquae 
Ubera  plena  premara  ,  referat  mihi  caseus  aera , 
770      Dentque  viam  liquido  vimina  rara  sero . 

Sitque  salax  aries ,  conceptaque  semina  coniunx 

Reddat ,  et  in  stabulo  multa  sit  agna  meo . 
Lanaque  proveniat  nullas  laesura  puellas, 
Mollis  et  ad  teneras  quamlibet  apta  manus . 
775  Quae  precor ,  eveniant ,   et  nos   faciamus  ad  annum 
Pastorum  dominae  grandia  liba  Pali .' 
His  dea  placanda  est :   haec  tu  conversus  ad  ortus 

Dic  quater ,  et  vivo  perlue  rore  manus . 

Tum  licet  adposita,  veluti  cratere ,  camella 

780      Lac  niveum  potes  purpureamque  sapam : 

Moxque  per  ardentes  stipulae  crepitantis  acervos 

Traicias  celeri  strenua  membra  pede . 
Expositus  mos  est  .     moris  mihi  restat  origo . 
Turba  facit  dubium  ,  coeptaque  nostra  tenet . 
785  Omnia  purgat  edax  ignis  ,  vitiumque  metallis 
Excoquit :    idcirco  cum  duce  purgat  ovis  ? 
An  ,  quia  cunctarum  contraria  semina  rerum 

Sunt  duo  discordes  ,  ignis  et  unda  ,  dei , 
lunxerunt  elementa  patres  ,  aptumque  putarunt 
790      Ignibus  et  sparsa  tangere  corpus  aqua? 

An ,  quod  in  his  vitae  causa  est ,  haec  perdidit  exul, 

His  nova  fit  coniunx  ,  haec  duo  magna  putaut? 
Vix  equidem  credo  ;  sunt  qui  Phaethonta  referri 
Credant  et  nimias  Deucalionis  aquas . 
796  Pars  quoque  ,  cum  saxis  pastores  saxa  feribant , 
Scintillam  subito  prosiluisse  ferunt: 
Prima  quidem  periit ,  stipulis  excepta  secunda  est . 

Hoc  argumentum  ilamma  Parilis  habet? 
An  magis  hunc  morem  pietas  Aeneia  fecit, 
800      Innocuum  victo  cui  dedit  ignis  iter? 


IV.  764-830.  307 

Num  tamen  est  vero  propius ,  cum  condita  Roma  est, 

Transferri  iussos  in  nova  tecta  Lares 
Mulantesque  domum  tectis  agrestibus  ignem 
Et  cessaturae  supposuisse  casae, 
805  Per  flammas  saluisse  pecus  ,  saluisse  colonos  ? 
Quod  fit  natali  nunc  quoque  ,  Roma  ,  tuo . 
Ipse  locus  causas  vati  facit  .     Urbis  origo 

Venit .    ades  factis  ,  magne  Quirine  ,  tuis ! 
lam  luerat  poenas  frater  Numitoris  ,  et  omne 
810      Pastorum  gemino  sub  duce  volgus  erat. 
Conlrahere  agrestes  et  moenia  ponere  utrique 
Convenit .     ambigitur  ,  moenia  ponat  uter  , 
'Nil  opus  est'  dixit  'certamine'  Romulus  'ullo: 
Magna  fides  avium  est ,  experiamur  aves.' 
815  Res  placet  .     alter  adit  nemorosi  saxa  Palati : 
Alter  Aventinum  mane  cacumen  init. 
Sex  Remus  ,  hic  vohicres  bis  sex  videt  ordine . 

pacto 
Slatur  ,  et  arbitrium  Romuhis  urbis  habet . 
Apta  dies  legitur  ,  qua  moenia  signet  aratro . 
820      Sacra  Paiis  suberant  :    inde  movetur  opus . 
Fossa  fit  ad  sohdum  ,  fruges  iaciunlur  in  ima 

Et  de  vicino  terra  petita  solo . 
Fossa  repietur  humo  ,  plenaeque  imponitur  ara , 
Et  novus  accenso  fungitur  igne  focus . 
825  Inde  premens  stivam  designat  moenia  sulco ; 
Alba  iugum  niveo  cum  bove  vacca  tuht . 
Vox  fuit  haec  regis  :    'condenti,  luppiter,  urbem 

Et  genitor  Mavors  Vestaque  mater  ,  ades ! 
Quosque  pium  est  adhibere  deos  ,  advertite  cuncti ! 
830      Auspicibus  vobis  hoc  mihi  surgat  opus . 

Longa  sit  huic  aetas  dominaeque  potentia  terrae, 

Sitque  sub  hac  oriens  occiduusque  dies.' 
Ille  precabatur  ,  tonitru  dedit  omina  laevo 
luppiter  et  laevo  fulmina  missa  polo . 
835  .\ugurio  laeti  iaciunt  fundamina  cives,  (i52) 

Et  novus  exiguo  tempore  murus  erat. 

20* 


308  FASTORUM 

Hoc  Celer  urget  opus  ,  quem  Romulus  ipse  vocarat, 

'Sint'que,  'Celer  ,  curae'  dixerat  Msta  tuae. 
Neve  quis  aut  muros ,  aut  factam  vomere  fossam 
840      Transeat ,  audentem  talia  dede  neci  .* 

Quod  Remus  ignorans  humiles  contemnere  miiros 

Coepit ,  et  Miis  populus'  dicere  Uutus  erit?' 
Nec  mora ,  transiluit .     rutro  Celer  occupal  ausum , 

Ilie  premit  duram  sanguinulentus  humum . 
845  Haec  ubi  rex  didicit ,  lacrimas  introrsus  obortas 

Pevorat ,  et  clausum  pectore  vohnis  habet . 
Fiere  palam  non  volt ,  exemplaque  fortia  servat , 

'Sic'que  'meos  rauros  transeat  hostis'  ait. 
Dat  tamen  exequias  ;  nec  iam  suspendere  fletum 
850      Sustinet ,  et  pietas  dissimulata  patet; 
Osculaque  adpUcuit  posito  suprema  feretro, 

Atque  ait  'invito  frater  adempte  ,  vale!' 
[Arsurosque  artus  unxit  .     fecere  ,  quod  ille, 

Faustulus  et  maestas  Acca  soluta  comas . 
855  Tum  iuvenem  nondum  facti  flevere  Qiiirites . 

Ultima  plorato  subdita  flamma  rogo  est .] 
Urbs  oritur  —  quis  tunc  hoc  ulli  credere  posset  ?  — 

Victorem  terris  impositura  pedem . 
Cuncta  regas  ,  et  sis  magno  sub  Caesare  semper , 
860      Saepe  etiam  plures  nominis  huius  habe . 
[Et  quoliens  steteris  domito  sublimis  in  orbe, 

Omnia  sint  umeris  inferiora  tuis.] 

22.  HN     23.  A  VINN^ 

Dicta  Pales  nobis  .    idem  Vinalia  dicam  .  (iss) 

Una  tamen  media  est  inler  utramque  dies. 
865  Numina  volgares  Veneris  celebrate  puellae  ! 
Multa  professarum  quaestibus  apta  Venus . 
Poscite  lure  dato  formam  populique  favorem , 

Poscite  blandilias  dignaque  verba  ioco . 
Cumque  sua  dominae  date  grala  sisymbria  myrto 
870      Tectaque  composita  iuncea  vincla  rosa . 
Templa  frequentari  Collinae  proxima  portae 


IV.  837—905.  309 

Niinc  decet ;  a  Siciilo  nomina  colle  tenent : 
Utque  Syracusas  Arethusidas  abstulit  arniis 
Claudius  ,  et  bello  te  quoque  cepit ,  Eryx , 
875  Carmine  vivacis  Venus  est  translata  Sibyllae , 
Inque  suae  stirpis  maluit  Urbe  coli . 
Cur  igitur  Veneris  festum  Vinalia  dicant, 
Quaeritis  ,  et  quare  sit  lovis  ista  dies  ? 
Turnus  ,  an  Aeneas  Latiae  gener  esset  Amatae , 
880      Bellum  erat :    Etruscas  Turnus  adoptat  opes . 
Clarus  erat  sumplisque  ferox  Mezentius  armis, 
Et  vel  equo  magnus  ,  vel  pede  maior  erat . 
Quem  Rutuli  Turnusque  suis  asciscere  temptat 
Partibus  .    haec  contra  dux  ita  Tuscus  ait : 
885  'Slat  mihi  non  parvo  virtus  mea  :    volnera  testor 
Armaque  ,  quae  sparsi  sanguine  saepe  meo . 
Qui  petis  auxilium  ,  non  grandia  divide  mecum 

Praemia  de  lacubus  proxima  musta  tuis . 
Nulla  mora  esl  operae  .    vestrum  est  dare  ,  vincere 

nostrum . 
890      Quam  velit  Aeneas  ista  negata  mihi!' 
Adnuerant  Rutuli  .    Mezentius  induit  arma, 

Induit  Aeneas  ,  adloquiturque  lovem : 
'Hostica  Tyrrheno  vota  est  vindemia  regi : 
luppiter  e  Latio  palmite  musta  feres!' 
895  Vola  valent  meliora  .     cadit  Mezentius  ingens , 
Atque  indignanti  pectore  plangit  humum . 
Venerat  Autunmus  calcatis  sordidus  uvis; 

Redduntur  merito  debita  vina  lovi . 
Dicla  dies  hinc  est  VinaUa  .     luppiter  illam 
900      Vindicat ,  et  feStis  gaudet  inesse  suis . 

24.  BC    25.  C  ROB-N^ 

Sex  ubi ,  quae  restant ,  luces  Aprilis  habebit, 

In  medio  cursu  tempora  veris  erunt, 
Et  frustra  pecudem  quaeres  Athamantidos  Helles, 
Signaque  dant  imbres ,  exoriturque  Canis . 
905  Hac  mihi  Nomento  Romam  cum  luce  redirem , 


310  FASTORUM 

Obstitit  in  media  candida  turba  via  , 
Flamen  in  antiquae  lucum  Robiginis  ibat, 

Exta  canis  flammis  ,  exta  daturus  ovis . 
Protinus  accessi ,  ritus  ne  nescius  essem . 
910      Edidit  haec  flamen  verba  ,  Qnirine  ,  tuus: 
'Aspera  Robigo  ,  parcas  Cerialibus  herbis, 

Et  tremat  in  summa  ieve  cacumen  humo . 
Tu  sata  sideribus  caeli  nutrita  secundi 

Crescere  ,  dum  fiant  falcibus  apta  ,  sinas. 
915  Vis  tua  non  levis  est:    quae  tu  frumenta  notasti , 

Maestus  in  amissis  illa  colonus  habet . 
Nec  venti  tantum  Cereri  nocuere  ,  nec  imbres , 

Nec  sic  marmoreo  pallet  adusta  gehi , 
Quantum  ,  si  culmos  Titan  incalfacit  udos . 
920      Tunc  locus  est  irae  ,  diva  timenda  ,  tuae . 

Parce ,  precor ,  scabrasque  manus  a  messibus  aufer 

Neve  noce  cultis  ;  posse  nocere  sat  est . 
Nec  teneras  segetes  ,  sed  durum  ampleclere  ferrum 

Quodque  potest  alios  perdere  ,  perde  prior . 
925  Utilius  gladios  et  tela  nocentia  carpes ; 

Nil  opus  est  illis  ,  otia  mundus  agit . 
Sarcula  nunc  durusque  bidens  et  vomer  aduncus, 

Ruris  opes  ,  niteant ;  inquinet  arma  situs . 
Conatusque  ahquis  vagiua  ducere  ferrum , 
930      Astrictum  longa  sentiat  esse  mora . 

At  lu  ne  viola  Cererem  !    semperque  colonus 

Absenti  possit  solvere  vota  tibi.' 
Dixerat :    a  dextra  villis  mantele  solutis 

Cumque  meri  patera  turis  acerra  fuit. 
935  Tura  focis  vinumque  dedit ,  fibrasque  bidentis, 

Turpiaque  obscenae  —  vidimus  —  exta  canis . 
Tum  mihi  Vur  detur  sacris  nova  victima,  quaeris?'  — 

Quaesieram  —  ^causam  percipe'  flamen  ait. 
'Est  Canis  ,  Icarium  dicunt ,  quo  sidere  moto 
940      Tosta  sitit  tellus  ,  praecipiturque  seges . 
Pro  cane  sidereo  canis  hic  imponitur  arae , 

Et  quare  pereat ,  nil  nisi  nomen  habet.' 


IV.  906 -V.   17.  311 

26.  DF     27.  EC     28.  FN^lvd-flor 
29.  GClvdi     30.  HClvdi 

Cum  Phrygis  Assaraci  Tithonia  fratre  reHcto 

SusluHl  inmenso  ler  iubar  orbe  suum, 
945  Milie  venit  variis  florum  dea  nexa  coronis ; 

Scaena  ioci  morem  liberioris  habet. 
Exit  et  in  Maias  sacrum  Florale  Kalendas ; 

Tunc  repetam  ,  nunc  me  grandius  urget  opus . 
Aufer  Vesta  diem  !    cognati  Vesta  recepta  est 
950      Limine  .     sic  iusli  constituere  patres . 

Phoebus  habet  partem :    Vestae  pars  altera  cessit : 

Quod  superest  illis  ,  tertius  ipse  lenet . 
Stale  Palatinae  laurus  ,  praetexlaque  quercu 

Stet  domus  :    aeternos  tres  habet  una  deos . 


LIBER  aUINTUS. 

Quaeritis  ,  unde  putem  Maio  data  nomina  mensi  ? 

Non  satis  est  liquido  cognita  causa  mihi . 

Ut  stat  et  incertus  ,   qua  sit  sibi ,    nescit ,  eundum , 

Cum  vid^t  ex  omni  parte  viator  iter : 

5  Sic  ,  quia  posse  datur  diversas  reddere  causas , 

Qua  ferar  ,  ignoro  ,  copiaque  ipsa  nocet . 

Dicite  ,  quae  fontes  Aganippidos  Ilippocrenes, 

Grata  Medusei  signa  tenelis  equi! 
Dissensere  deae  .     quarum  Polyhymnia  coepit 
10       Prima  ;    silent  aliae  ,  dictaque  mente  notant . 
'Post  chaos  ut  primum  data   sunt  tria  corpora 

mundo , 
Inque  novas  species  omne  recessit  opus , 
Pondere  lerra  suo  subsedil  et  aequora  iraxit: 
At  caelum  levitas  in  loca  summa  tulit ; 
15  Sol  quoque  cum  slellis  nulla  gravitate  relentus 
Et  vos  Lunares  exiluistis  equi . 
Sed  neque  Terra  diu  Caelo  ,  nec  cetera  Phoebo 


312  FASTORUM 

Sidera  cedebant :    par  erat  omnis  honos . 
Saepe  aliquis  solio  ,  qiiod  tii ,  Saliirne ,  tenebas , 
20      Ausus  de  media  plehe  sedere  deus . 

Nec  latus  Oceano  plus  quam  deus  advena  iunxit, 

Tethys  extremo  saepe  recepta  loco  est, 
Donec  Honor  placidoque  decens  Reverentia  voltu 

Corpora  legitimis  inposuere  toris . 
25  Hinc  sata  Maiestas ,  quae  mundum  temperat  omnem; 

Quaque  die  partu  est  edita  ,  magna  fuit . 
Nec  mora  ,  consedit  medio  sublimis  Olympo 

Aurea  ,  purpureo  conspicienda  sinu . 
Consedere  simul  Pudor  et  Metus  .     omne  videres 
30      Numen  ad  hanc  cultus  composuisse  suos . 
Protinus  intravit  mentes  suspectus  honorum: 

Fit  pretium  dignis  ,  nec  sibi  quisque  placet . 
Hic  status  in  caelo  multos  permansit  in  annos, 

Dum  senior  fatis  excidit  arce  deus . 
35  Terra  feros  partus  ,  immania  monstra  ,  Gigantas 

Edidit  ausuros  in  lovis  ire  domum . 
[Mille  manus  illis  dedit  et  pro  cruribus  angues, 

Atque  ait  "in  magnos  arma  movete  deos."] 
Exstruere  hi  montes  ad  sidera  summa  parabant 
40      Et  magnum  bello  sollicitare  lovem . 
Fulmina  de  caeli  iaculatus  luppiter  arce 

Vertit  in  auctores  pondera  vasta  suos . 
His  bene  Maiestas  armis  defensa  deorum 

Restat ,  et  ex  illo  tempore  culta  manet . 
45  Assidet  inde  lovi ,  lovis  est  fidissima  custos , 

Et  praestat  sine  vi  sceptra  tenenda  lovi . 
Venit  et  in  terras  .     coluerunt  Romulus  illam 

Et  Numa  ;  mox  alii ,  tempore  quisque  suo . 
Illa  patres  in  honore  pio  matresque  tuetur, 
50      IUa  comes  pueris  virginibusque  venit. 
Illa  datos  fasces  commendat  eburque  curule, 

IUa  coronafis  alta  triumphat  equis.' 
Finierat  voces  Polyhymnia  .     dicta  probarunt 

Clioque  et  curvae  scita  Thalia  lyrae . 


V.  18-91.  313 

55  Excipit  Uranie :    fecere  silentia  cunctae, 
Et  vox  audiri  nulla  nisi  illa  potest. 
'Magna  fuit  quondam  capitis  reverentia  cani, 

Inque  suo  pretio  ruga  senilis  erat. 
Martis  opus  iuvenes  animosaque  bella  gerebant, 
60      Et  pro  dis  aderant  in  statione  suis: 
Viribus  ilia  minor  nec  habendis  utilis  armis 

Consilio  patriae  saepe  ferebat  opem . 
Nec  nisi  post  annos  patuit  tunc  curia  seros, 
Nomen  et  aetatis  mite  senatus  erat . 
65  lura  dabat  populo  senior  ;  finitaque  certis 
Legibus  est  aetas  ,  unde  petatur  honor . 
Et  medius  iuvenum  ,  non  intlignantibus  ipsis, 

Ibat ,  et  interior ,  si  comes  unus  erat . 
Verba  quis  auderet  coram  sene  digna  rubore 
70      Dicere  ,  censuram  longa  senecla  dabat . 
Romulus  hoc  vidit  selectaque  pectora  patres 
Dixit :    ad  hos  Urbis  summa  relata  novae . 
Hinc  sua  maiores  tribuisse  vocabula  Maio 
Tangor  ,  et  aetati  consukiisse  suae . 
75  Et  Numitor  dixisse  potest  "da,  Romule  ,  mensem 
Hunc  senibus,"  nec  avum  suslinuisse  nepos . 
Nec  ieve  propositi  pignus  successor  honoris 

lunius  ,  a  iuvenum  nomine  dictus  ,  habet.' 
Tunc  sic  ,  neglectos  hedera  redimita  capillos, 
80      Prima  sui  coepit  Calliopea  chori : 

'Duxerat  Oceanus  quondam  Titanida  Telhyn, 

Qui  terram  liquidis  ,  qua  patet ,  ambit  aquis. 
Hinc  sata  Pleione  cum  caelifero  Atlanle 
lungitur  ,  ut  fama  est ,  Pleiadasque  paril. 
85  Quarum  Maia  suas  forma  superasse  sorores 
Traditur  ,  et  summo  concubuisse  lovi . 
Haec  enixa  iugo  cupressiferae  Cyllenes, 

Aetherium  volucri  qui  pede  carpit  iter. 
Arcades  hunc  Ladonque  rapax  et  Maenalus  ingens 
90      Rite  colunt ,  luna  credita  terra  prior. 
Exul  ab  Arcadia  Lalios  Evander  iu  aeros 


314  FASTORUM 

Venerat ,  impositos  attuleratqiie  deos . 
Hic  ,  ubi  nunc  Roma  est ,  orbis  caput ,  arbor  et 

herbae 
Et  paucae  pecudes  et  casa  rara  fuit . 
95  Quo  postquam  ventum  est ,  "consistite  !"   praescia 

mater 
"Nam  locus  imperii  rus  erit  istud"  ait. 
Et  matri  et  vati  paret  Nonacrius  heros, 

Inque  peregrina  constitit  hospes  humo . 
Sacraque  multa  quidem  ,  sed  Fauni  prima  bicornis 
100      Has  docuit  gentes  alipedisque  dei . 

Semicaper  ,  coleris  cinctutis  ,  Faune  ,  Lupercis, 

Cum  iustrant  celebres  vellera  secla  vias . 
At  tu  materno  donasli  nomine  mensem, 
Inventor  curvae  ,  furibus  apte  ,  fidis . 
105  Nec  pietas  haec  prima  tua  est :    septena  putaris , 
Pleiadum  numerum  ,  fila  dedisse  lyrae.' 
Haec  quoque  desierat  :    laudala  est  voce  sororum . 

Quid  faciam  ?    turbae  pars  habet  omnis  idem. 
Gralia  Pieridum  nobis  aequaliter  assit, 
110      Nullaque  laudetur  plusve  minusve  mihi . 

1.  [A-K-MAIN^  LVDi]     2.  [BFlvdi] 

Ab  love  surgat  opus  .     prima  mihi  nocte  videnda 

Stella  est  in  cunas  officiosa  lovis: 
Nascitur  Oleniae  signum  pluviale  Capellae; 

Illa  dati  caelum  praemia  lactis  habet . 
115  NaTs  Amalthea  ,  Cretaea  nobilis  Ida, 

Dicitur  in  silvis  occuluisse  lovem . 
Huic  fuit  haedorum  mater  formosa  duorum , 

Inler  Dictaeos  conspicienda  greges, 
Cornibus  aeriis  atque  in  sua  terga  recurvis; 
120      Ubere  ,  quod  nutrix  posset  habere  lovis . 

Lac  dabat  ilia  deo  .     sed  fregit  in  arbore  cornu , 

Truncaque  dimidia  parte  decoris  erat . 
Sustulit  hoc  nymphe ,  cinxitque  recentibus  herbis, 

Et  plenum  pomis  ad  lovis  ora  tulit . 


V.  92—159.  315 

125  Ille  iibi  res  caeli  teniiit ,  solioque  paterno 
Sedit ,  et  invicto  nii  love  maius  erat, 
Sidera  nutricem  ,  nutricis  fertile  cornu 

Fecit ,  quod  dominae  nunc  quoque  nomen  habet . 
Praestitibus  Maiae  Laribus  videre  Kalendae 
130      Aram  constitui  parvaque  signa  deum : 

Ars  erat  illa  quidem  Curibus  :    sed  longa  vetustas 

Destruit ,  et  saxo  longa  senecta  nocet . 

Causa  tamen  positi  fuerat  cognominis  illis, 

Quod  praestant  oculis  omnia  tuta  suis . 

135  Stant  quoque  pro  nobis  ,  et  praesunt  moenibus 

Urbis , 
Et  sunt  praesentes  auxiliumque  ferunt. 
At  canis  ante  pedes  saxo  fabricatus  eodem 

Stabat :    quae  standi  cum  Lare  causa  fuit  ? 
Servat  uterque  domum  ,  domino  quoque  fidus 

uterque ; 
140      Compita  grata  deo  ,  compita  grata  cani . 
Exagitant  et  Lar  et  turba  Diania  fures: 

Pervigilantque  Lares  ,  pervigilanlque  canes . 
Bina  gemellorum  quaerebam  signa  deorum 
Viribus  annosae  facta  caduca  morae ! 
145  Mille  Lares  Geniumque  ducis  ,  qui  tradidit  illos , 
Urbs  habet ,  et  vici  numina  trina  colunt . 
Quo  feror  ?    Augustus  mensis  mihi  carminis  huius 

lus  habet .     interea  Diva  canenda  Bona  est . 
Est  moles  nativa  loco ,  res  nomina  fecit : 
150      Appellant  Saxum  ;  pars  bona  montis  ea  est . 
Huic  Remus  insliterat  frustra  ,  quo  tempore  fratri 

Prima  Palatinae  signa  dedistis  aves . 
Templa  Patres  illic  oculos  exosa  viriles 
Leniter  acclini  constiluere  iugo . 
155  Dedicat  haec  veteris  Clausorura  nominis  heres, 
Virgineo  nullum  corpore  passa  virum . 
Livia  restituit ,  ne  non  imilata  maritum 
Esset  et  ex  omni  parte  secuta  vicem . 
Poslera  cum  roseam  pulsis  Hyperionis  astris 


316  FASTORUM 

160      In  matiitinis  lampada  tollet  equis, 

Frigidiis  argestes  summas  mulcebit  aristas , 

Candidaque  a  Calabris  vela  dabuntur  aqiiis . 
At  simul  inducent  obscura  crepuscula  noctem, 
Pars  Hyadum  toto  de  grege  nulla  latet. 
165  Ora  micant  Tauri  septem  radiantia  flammis, 
Navita  quas  Ilyadas  Graius  ab  imbre  vocat . 
Pars  Bacchum  nutrisse  putat ;  pars  credidit  esse 

Tethyos  has  neptes  Oceanique  senis . 
Nondum  stabat  Atlas  umeros  oneratus  Olympo, 
170      Cum  satus  est  forma  conspiciendus  Hyas. 
Hunc  stirps  Oceani  maturis  nixibus  Aelhra 

Edidit ,  et  nymphas  ;  sed  prior  ortus  Hyas . 
Dum  nova  lanugo  est ,  pavidos  formidine  cervos 
Terret ,  et  est  illi  praeda  benigna  lepus . 
175  At  postquam  virtus  annis  adolevit ,  in  apros 
Audet  et  hirsutas  comminus  ire  feras . 
Dumque  petit  latebras  fetae  catulosque  leaenae, 

Ipse  fuit  Libycae  praeda  cruenta  ferae. 
Mater  Hyan  et  Ilyan  maeslae  flevere  sorores 
180      Cervicemque  polo  suppositurus  Atlas . 

Victus  uterque  parens  tamen  est  pietate  sororum: 

Illa  dedit  caelum  ,  nomina  fecit  Ilyas . 
*Mater,  ades ,  florum ,  ludis  celebranda  iocosis! 
Distuleram  partes  mense  priore  tuas. 
185  Incipis  Aprili ,  transis  in  tempora  Mai : 

Alter  te  fugiens  ,  cum  venit ,  alter  habet . 
Cum  tua  sint  cedantque  tibi  confinia  mensum, 

Convenit  in  laudes  ille  vel  ille  tuas . 
Circus  in  hunc  exit  clamataque  palma  theatris: 
190      Hoc  quoque  cum  Circi  munere  carmen  eat. 
Ipsa  doce  ,  quae  sis  .    hominum  sententia  fallax : 

Optima  tu  proprii  nominis  auctor  eris.' 
Sic  ego  .     sic  nostris  respondit  diva  rogatis: 
Dum  loquitur ,  vernas  efflat  ab  ore  rosas . 
195 'Chloris  eram  ,  quae  Flora  vocor  .    corrupta  Latino 
Nominis  est  nostri  littera  Graeca  sono . 


V.  160—232.  317 

Chloris  eram  ,  nyniphe  campi  felicis  ,  uhi  audis 

Rem  fortunatis  ante  fuisse  viris . 
Quae  fuerit  mihi  forma,  grave  est  narrare  modestae; 
200      Sed  generum  matri  repperit  illa  deum . 

Ver  erat ,  errabam  :    Zephyrus  conspexit ,  abibam . 

Insequitur  ,  fugio  :    fortior  ille  fuit . 
Et  dederat  fratri  Boreas  ius  omne  rapinae, 
Ausus  Erechthea  praemia  ferre  domo . 
205  Vim  tamen  emendat  dando  mihi  nomina  nuptae , 
Inque  meo  non  est  ulla  querella  toro . 
Vere  fruor  semper  :    semper  nitidissimus  annus , 
Arbor  habel  frondes  ,  pabula  semper  humus . 
Est  mihi  fecundus  dotalibus  hortus  in  agris, 
210      Aura  fovet,  liquidae  fonte  rigatur  aquae: 
Hunc  meus  implevit  generoso  flore  maritus, 

Atque  ait  "arbitrium  lu  ,  dea  ,  floris  habe." 

Saepe  ego  digestos  volui  numerare  colores, 

Nec  potui ;  numero  copia  maior  erat . 

215  Roscida  cum  primum  foliis  excussa  pruina  est 

Et  variae  radiis  intepuere  coniae, 

Conveniunt  pictis  incinctae  vestibus  Horae, 

Inque  leves  calathos  munera  nostra  legunt . 
Protinus  accedunt  Charites  ,  nectuntque  coronas 
220      Sertaque  caelestes  implicitura  comas . 

Prima  per  immensas  sparsi  nova  semina  gentes: 

Unius  tellus  ante  coloris  erat. 
Prima  Therapnaeo  feci  de  sanguine  florem, 
Et  manet  in  folio  scripta  querella  suo . 
225  Tu   quoque  nomen  habes  cultos  ,  Narcisse  ,  per 

hortos, 
Infelix  ,  quod  non  alter  et  aller  eras . 
Quid  Crocon  aut  Allin  referam  Cinyraque  creatum, 

De  quorum  per  me  volnere  surgit  honor? 
Mars  quoque  ,  si  nescis  ,  per  nostras  editus  artes : 
230      luppiter  hoc  ut  adhuc  nesciat ,  usque  precor. 
Sancta  lovem  luno  nata  sine  matre  Minerva 
Officio  doluit  non  eguisse  suo . 


318  FASTORUM 

Ibat ,  ut  Oceano  quereretur  facta  marili ; 
Restitit  ad  nostras  fessa  labore  fores . 
235  Quam  simul  aspexi ,  "quid  te  ,  Saturnia  ,"  dixi 
"Attulit  f "  exponit ,  quem  petat ,  ilia  locum, 
Addidit  et  causam  .     verlDis  solabar  amicis . 

"Non"  inquit  "verbis  cura  levanda  mea  est . 
Si  pater  est  factus  neglecto  coniugis  usu 
240      Iuppiter  ,  et  solus  nomen  utrumque  tenet, 
Cur  ego  desperem  fieri  sine  coniuge  mater, 
Et  parere  intacto  ,  dummodo  casta  ,  viro  ? 
Omnia  temptabo  latis  medicamina  terris, 
Et  freta  Tartareos  excutiamque  sinus." 
245  Vox  erat  in  cursu  :    voltum  dubitantis  habebam . 
"Nescio  quid  ,  nymphe  ,  posse  videris"  ait. 
Ter  volui  promittere  opem ,   ter   lingua  retenta  est : 

Ira  lovis  magni  causa  timoris  erat.. 
'*Fer,  precor  ,  auxiHum!"  dixit  "celabitur  auctor" 
250      Et  Stygiae  numen  testificatur  aqiiae . 

"Quod  pelis,  Oleniis"  inqiiam  "mihi  missus  ab  arvis 

Flos  dabit :    est  hortis  unicus  ille  meis . 
Qui  dabat ,  '"hoc"'  dixit  "^sterilem  quoque  tange 

iuvencam , 
Mater  erit :"'    tetigi ,  nec  mora  ,  mater  erat." 
255  Protinus  haerentem  deeerpsi  pollice  florem ; 
Tangitur ,  et  tacto  concipit  illa  sinu . 
lamque  gravis  Thracen  et  laeva  Propontidos  intrat, 

Fitque  potens  voti ,  Marsque  creatus  erat . 
Qiii  memor  accepti  per  me  natalis  "habeto  (i69) 

260      Tu  quoque  Romulea"  dixit  "in  urbe  locum." 
Forsitan  in  teneris  taiitum  mea  regna  coronis 
Esse  putes  ?   tangit  numen  et  arva  meum . 
Si  bene  floruerint  segetes  ,  erit  area  dives : 
Si  bene  floruerit  vinea  ,  Bacchus  erit ; 
265  Si  bene  floruerint  oleae  ,  nitidissimus  annus ; 
Pomaque  proventum  temporis  huius  habent. 
Flore  semel  laeso  pereunt  viciaeque  fabaeque, 
Et  pereunt  lentes,  advena  Nile,  tuae . 


V.  233—304.  319 

Vina  quoqiie  in  magnis  operose  condita  cellis 
270      Fiorent ,  et  nebulae  dolia  summa  tegunt . 
Mella  meum  munus  :    volucres  ego  mella  daturas 

Ad  violam  et  cylisos  et  tliyma  cana  voco . 
[Nos  quoque  idem  facimus  tunc  ,  cum  iuvenalibus 

annis 
Luxuriant  animi ,  corporaque  ipsa  vigent.'] 
275  Talia  dicentem  tacitus  mirabar  .     at  illa 
'^Ius  tibi  discendi ,  siqua  requiris'  ait. 
'Dic  dea  /  respondi  Mudorum  quae  sit  origo.* 

Vix  bene  desieram  ,  reltulit  illa  mibi: 
'Cetera  luxuriae  nondum  inslrumenta  vigel^ant, 
280      Aut  pecus  ,  aut  latam  dives  habebat  humum ; 
Ilinc  etiam  locuples  ,  hinc  ipsa  pecunia  dicta  est: 

Sed  iam  de  vetito  quisque  parabat  opes . 
Venerat  in  morem  populi  depascere  saltus,  (noy 

Idque  dlu  licuit ,  poenaque  nuUa  fiiit . 
285  Vindice  servabat  nuUo  sua  publica  volgus ; 
lamque  in  privalo  pascere  inertis  erat . 
Plebis  ad  aediles  perducta  licentia  talis 
Publicios  ;  animus  defuit  anle  viris . 
Rem  populus  recipit ,  mullam  subiere  nocentes : 
290      Vindicibus  laudi  publica  cura  fuit . 

Multa  data  est  ex  parte  mihi  ,  magnoque  favore 

Victores  ludos  instituere  novos . 
Parte  locant  clivum  ,  qui  lunc  erat  ardua  rupes: 
Ulile  nunc  iter  est ,  Publiciumque  vocant.' 
295  Annua  credideram  spectacula  facta  .     negavit, 
Addidit  et  dictis  altera  verba  suis : 
'Nos  quoque  tangit  honor  .    festis  gaudemus  et  aris, 

Turbaque  caelestes  ambiliosa  sumus . 
Saepe  deos  aliquis  peccando  fecit  iniquos, 
300      Et  pro  delictis  hostia  blanda  fuit . 

Saepe  lovem  vidi ,  cum  iam  sua  mittere  vellet 

Fulmina  ,  ture  dato  sustinuisse  manum . 
At  si  neglegimur  ,  magnis  iniuria  poenis 
Solvitur  ,  et  iustum  practerit  ira  modum. 


320  FASTORUM 

305  Respice  Tliestiaden  :    flanimis  absentibus  arsit ; 
Cansa  est ,  quod  Phoebes  ara  sine  igne  fuit . 
Respice  Tantaliden  :    eadem  dea  vela  tenebat . 
Virgo  est ,  et  spretos  bis  tamen  ulta  focos . 
Hippolyte  infelix  ,  velles  coluisse  Dionen , 
310      Cum  consternatis  diripereris  equis. 

Longa  referre  mora  est  correcta  oblivia  damnis . 

Me  quoque  Romani  praeteriere  patres . 
Quid  facerem  ,  per  quod  fierem  manifesta  doloris  ? 
Exigerem  nostrae  qualia  damna  notae? 
315  Excidit  officium  tristi  mibi .     nuila  tuebar 
Rura  ,  nec  in  pretio  fertilis  bortus  erat : 
Lilia  deciderant ,  violas  arere  videres  , 
Filaque  punicei  languida  facta  croci , 
Saepe  mibi  Zepbyrus  "dotes  corrumpere  noli 
320      Ipsa  tuas"  dixit .    dos  mihi  vilis  erat. 
Florebant  oleae  ,  venti  nocuere  protervi : 

Florebant  segetes ,  grandine  laesa  Ceres : 
In  spe  vitis  erat ,  caeliun  nigrescit  ab  austris 
Et  subita  frondes  decntiuntur  aqua. 
325  Nec  volui  fieri ,  nec  sum  crudelis  in  ira ; 
Cura  repellendi  sed  mihi  nulla  fuit. 
Convenere  patres  ,  et ,  si  bene  floreat  annus , 

Numinibns  nostris  annua  fesla  vovent . 
Annuimus  voto  .     consul  cum  consule  ludos 
330      Postumio  Laenas  persoluere  mihi.' 
Quaerere  conabar  ,  quare  lascivia  maior 
His  foret  in  ludis  liberiorque  iocus . 
Sed  mihi  succurrit ,  numen  non  esse  severum , 
Aptaque  deliciis  munera  ferre  deam . 
335  Tempora  sutilibns  cinguntur  tota  coronis,  — 

Et  latet  iniecta  splendida  mensa  rosa . 
Ebrius  incinctis  philyra  conviva  capillis 

Saltat ,  et  imprudens  utitur  arte  meri . 
Ebrius  ad  durum  formosae  limen  amicae 
340      Cantat ,  habent  unctae  mollia  serta  comae . 
NuIIa  coronata  peraguntur  seria  fronte , 


V.  305—378.  321 

Nec  liquidae  vinctis  flore  bibuntur  aquae . 
Donec  eras  mixtus  nullis  ,  Acheloe  ,  racemis , 

Gratia  sumendae  non  erat  ulla  rosae . 
345  Bacchus  amat  flores  :    Baccho  placuisse  coronam 

Ex  Ariadneo  sidere  nosse  potes  . 
Scaena  levis  decet  hanc :  non  est,  mihi  credite,  non  est 

llla  coturnatas  inter  habenda  deas . 
Turba  quidem  cur  hos  celebret  meretricia  hidos, 
350      Non  ex  difficili  causa  petita  subest . 

Non  est  de  letricis ,  non  est  de  magna  professis : 

Voll  sua  plebeio  sacra  patere  choro . 
Et  monet  aetatis  specie  ,  dum  floreat ,  uti ; 

Contemni  spinam  ,  cum  cecidere  rosae . 
355  Cur  tamen  ,  ut  dantur  vestes  Cerialibus  albae, 

Sic  haec  est  cultu  versicolore  decens? 
An  quia  maturis  albescit  messis  aristis, 

Et  color  et  species  floribus  omnis  inest  ? 
Annuit ,  et  motis  flores  cecidere  capiliis , 
360      Accidere  in  mensas  ut  rosa  missa  solet . 
Lumina  restabant ,  quorum  me  causa  latebat ; 

Cum  sic  errores  abstulit  illa  meos: 
'Vei  quia  purpureis  coHucent  floribus  agri, 

Lumina  sunt  nostros  visa  decere  dies; 
365  Vel  quia  nec  flos  est  hebeti  nec  flamma  colore , 

Atque  oculos  in  se  splendor  uterque  trahit; 
Vel  quia  deUciis  nocturna  Ucentia  noslris 

Convenit  .     a  vero  tertia  causa  venit.' 
'Est  breve  praeterea ,  de  quo  milii  quaerere  restat, 
370      Si  liceat'  dixi  :    dixit  et  illa  'licet!' 

'Cur  tibi  pro  Libycis  clauduntur  rete  leaenis       (174) 

Imbelles  capreae  soUicitusque  lepus?' 
Non  sibi ,  respondit ,  silvas  cessisse  ,  sed  hortos , 

Arvaque  pugnaci  non  adeunda  ferae . 
375  Omnia  fmierat :    tenues  secessit  in  auras, 

Mansit  odor  :    posses  scire  fuisse  deam . 
Floreat  ut  toto  carmen  Nasonis  in  aevo , 

Sparge  ,  precor  ,  donis  pectora  nostra  tuis . 

OVIB.     III.  21 


322  FASTORUM 

3.  [CC  lvd-in-cir] 
Nocte  miniis  quarta  promet  sua  sidera  Chiron 
380      Semivir  et  flavi  corpore  mixtiis  equi . 

Pelion  Haemoniae  mons  est  obversus  in  austros: 

Siimma  virent  pinu  ,  cetera  quercus  habet . 
Phillyrides  tenuit  .     saxo  slant  antra  vetusto, 
Quae  iustum  memorant  incoluisse  senem . 
385  IUe  manus  olim  missuras  Hectora  leto 
Credilur  in  lyricis  detinuisse  modis . 
Venerat  Alcides  exhausta  parte  laborum , 
lussaque  restabant  ultima  paene  viro . 
Stare  simul  casu  Troiae  duo  fata  videres : 
390      Hinc  puer  Aeacides  ,  hinc  love  natus  erat . 
Excipit  hospitio  iunctiim  Philyreius  heros, 

Et  causam  adventus  hic  rogat ,  ille  docet . 
Perspicit  interea  clavam  spoliumque  leonis,  (i75) 

'Vir'que  ait  ^his  armis  ,  armaque  digna  viro!' 
395  Nec  se  ,  quin  horrens  auderent  tangere  saetis 
Veihis  ,  Achilleae  continuere  manus . 
Dumqne  senex  tractat  squalentia  tela  venenis, 

Excidit  et  laevo  fixa  sagitta  pede  est. 
Ingemuit  Chiron  ,  traxitque  e  corpore  ferrum : 
400      Et  gemit  Alcides  Haemoniusque  puer. 
Ipse  tamen  lectas  Pagasaeis  collibus  herbas 
Temperat ,  et  vana  vohiera  mulcet  ope . 
Virus  edax  superabat  opem  ,  penitusque  recepta 
Ossibus  et  toto  corpore  pestis  erat. 
405  Sanguine  Centanri  Lernaeae  sanguis  echidnae 
Mlxtus  ad  auxilium  tempora  nulla  dabat . 
Stabat ,  ut  ante  patrem  ,   lacrimis  perfusus  Achilies , 

Sic  flendus  Peleus  ,  si  moreretur  ,  erat . 
Saepe  manus  aegras  manibus  fingebat  amicis :  — 
410      Morum  ,  quos  fecit ,  praemia  doctor  habet  — 
Oscula  saepe  dedit ,  dixit  quoque  saepe  iacenti 

'Vive  ,  precor  ,  nec  me  ,  care  ,   reUnque  ,  pater!' 
Nona  dies  aderat ,  cum  tu  ,  iustissime  Chiron , 
Bis  septem  stellis  corpora  cinctus  eras. 


V.  379—445.  323 

4.  [DC]     5.  EC 

415  Hiinc  Lyra  ciirva  sequi  ciiperet ,  sed  idonea  nondiun 
Est  via  .     nox  aptum  tertia  tempus  erit . 

6.  FC 

Scorpius  in  caelo  ,  cum  cras  lucescere  Nonas 
Dicimus  ,  a  media  parte  notatus  erit . 

7.  GNONN     8.  HF     9.  A  LEM-N 

Hinc  ubi  protulerit  formosa  ter  Hesperus  ora, 
420      Ter  dederint  Phoebo  sidera  victa  locum , 
Ritus  erit  veteris  ,  nocturna  Lemuria  ,  sacri : 

Inferias  tacitis  manibus  illa  dabunt. 
Annus  erat  brevior  ,  nec  adhuc  pia  februa  noraiit, 
INec  tu  dux  mensum ,  lane  biformis ,  eras : 
425  lam  tamen  extincto  cineri  sua  dona  ferebant, 
Compositique  nepos  busta  piabat  avi . 
Mensis  erat  Maius  , .  maiorum  nomine  dictus , 

Qui  partem  prisci  nunc  quoque  moris  habet . 
Nox  ubi  iam  media  est ,  somnoque  silentia  praebet 
430      Et  canis  et  variae  conticuistis  aves, 

Ille  memor  veteris  ritus  limidusque  deorum 

Surgit ;  habent  gemini  vincula  nulla  pedes : 
Signaque  dat  digitis  medio  cum  polHce  iunctis , 
Occurrat  tacito  ne  levis  unibra  sibi . 
435  Cumque  manus  puras  fontana  perkiit  unda, 
Vertitur  ,  et  nigras  accipit  ante  fabas , 
Aversusque  iacit  .     sed  dum  iacit ,  'haec  ego  mitto, 

His'  inquit  'redimo  meque  meosque  fabis!' 
Hoc  novies  dicit ,  nec  respicit .     umbra  putatur 
440      Coiligere  et  nullo  terga  vidente  sequi . 

Rursus  aquam  tangit ,  Temesaeaque   concrepat  aera , 

Et  rogat ,  ut  tectis  exeat  umbra  suis . 
Cum  dixit  novies  'manes  exite  paterni,' 
Respicit ,  et  pure  sacra  peracta  putat . 
445  Dicta  sit  unde  dies  ,  quae  nominis  extet  origo. 

21* 


324  FASTORUM 

Me  fugit  .     ex  aliquo  est  invenienda  deo . 
Pliade  nate  ,  mone  ,  virga  venerande  potenti ! 

Saepe  tibi  Stygii  regia  visa  lovis . 
Venit  adoratus  Caducifer  .    accipe  causam 
450      Nominis  :    ex  ipso  est  cognita  causa  deo . 
Romulus  ut  tumulo  fraternas  condidit  umbras, 

Et  male  veloci  iusta  soluta  Remo , 
Faustulus  infelix  et  passis  Acca  capillis 

Spargebant  lacrimis  ossa  perusta  suis . 
455  Inde  domum  redeunt  sub  prima  crepuscula  maesti, 

Utque  erat ,  in  duro  procubuere  toro . 
Umbra  cruenta  Remi  visa  est  assislere  lecto, 

Atque  baec  exiguo  murmure  verba  loqui: 
*En  ego  dimidium  vestri  parsque  altera  voti,       (i78) 
460      Cernite  ,  sim  qualis  ^  qui  modo  qualis  eram ! 
Qui  modo  ,  si  volucres  habuissem  regna  iubentes , 

In  populo  potui  maximus  esse  meo, 
Nunc  elapsa  rogi  flammis  et  inanis  imago, 

Haec  est  ex  illo  forma  relicta  Remo ! 
465  Heu  ubi  Mars  pater  est  ?    si  vos  modo  vera  loculi, 

Uberaque  expositis  ille  ferina  dedit . 
Quem  lupa  servavit ,  manus  hunc  temeraria  civis 

Perdidit  .     o  quanto  mitior  illa  fuit ! 
Saeve  Celer  ,  crudelem  animam   per  volnera  reddas, 
470      Utque  ego  ,  sub  terras  sanguinulentus  eas ! 
Noluit  hoc  frater  ,  pietas  aequalis  in  illo  est . 

Quod  potuit ,  lacrimas  manibus  ille  dedit . 
Hunc  vos  per  lacrimas  ,   per  vestra  alimenta  rogate, 

Ut  celebrem  nostro  signet  honore  diem.' 
475  Mandantem  amplecti  cupiunt  et  bracchia  tendunt : 

Lubrica  prensantes  effugit  umbra  manus . 
Ut  secum  fugiens  somnos  abduxit  imago, 

Ad  regem  voces  fratris  uterque  ferunt. 
Romulus  obsequitur ,  lucemque  Remuria  dicit 
480      Illam  ,  qua  positis  iusta  feruntur  avis . 
Aspera  mutata  est  in  lenem  tempore  longo 

Lillera ,  quae  loto  nomine  prima  fuit ; 


V.  446—516.  325 

Mox  etiam  lemures  animas  dixere  silentum. 
Hic  sensus  verbi ,  vis  ea  vocis  erat . 
485  Fana  lamen  veteres  iliis  clausere  diebus , 
Ut  nunc  feraii  tempore  operta  vides . 
Nec  viduae  taedis  eadem  nec  virginis  apta 

Tempora  .     quae  nupsit ,  non  diuturna  fuit . 
Hac  quoque  de  causa  ,  si  te  proverbia  tangunt, 
490      Mense  malas  Maio  nubere  volgus  ait . 

Sed  tamen  haec  tria  sunt  sub  eodem  toraporo  festa 
Inter  se  nulla  continuata  die . 

10.  BC     11.  C  LEM-N 

Quorum  si  mediis  Boeotum  Oriona  quaeres, 
Falsus  eris  .     signi  causa  canenda  milii . 
495  luppiter  et  lato  qui  regnat  in  aequore  frater 
Carpebant  socias  Mercuriusque  vias . 
Tempus  erat ,  quo  versa  iugo  referuntur  aratra , 

Et  pronus  saturae  iac  bibit  agnus  ovis . 
Forte  senex  Hyrieus  ,  angusti  cultor  agelli , 
500      Hos  videt ,  exiguam  stabat  ut  ante  casam  . 

Atque  ita  Monga  via  est ,  nec  tempora  longa  super- 

sunt,' 
Dixit  'et  hospitibus  ianua  nostra  patet.' 
Addidit  et  voltum  verbis  ,  it^rumque  rogavit.       (iso) 
Parent  promissis  ,  dissimulantque  deos  . 
505  Tecta  senis  subeunt  nigro  deformia  fumo; 
Ignis  in  hesterno  stipite  parvus  erat. 
Ipse  genu  nixus  flammas  exsuscitat  aura, 
Et  promit  quassas  comminuitque  faces. 
Stant  cahces  5  minor  inde  fabas ,  hoUis  alter  habebat, 
510      Et  spumant  testu  pressus  uterque  suo. 

Dumque  mora  est ,  tremula  dat  vina  rubentia  dextra: 

Accipit  aequoreus  pocula  prima  deus. 
Quae  simul  exhausit ,  'da  nunc  bibat  ordine'  dixit 
Muppiter  .'     audito  palhiit  ille  love . 
515  Ut  rediit  animus  ,  cultorem  pauperis  agri 

Immolat  et  magno  torret  in  igne  bovem . 


326  FASTORUM 

Qiiaeque  puer  quondam  primis  diffuderat  annis, 

Promit  fumoso  condita  vina  cado . 
Nec  mora  ,  flumineam  lino  cclanlibus  ulvam , 
520      Sic  quoque  non  altis  ,  incubuere  loris . 

Nunc  dape  ,  nunc  posito  mensae  nituere  Lyaeo ; 

Terra  rubens  crater ,  pocula  fagus  erant . 
Verba  fuere  lovis  ;    '  siquid  fert  impetus  ,  opta : 

Omne  feres  .'    placidi  verba  fuere  senis: 
525  '  Cara  fuit  coniunx  ,  primae  mihi  cura  iuventae 

Cognita  .     nunc  ubi  sit ,  quaeritis  ?    urna  tegit . 
Huic  ego  iuratus  ,  vobis  in  verba  vocatis, 

'^Coniugio"  dixi  "sola  fruere  meo." 
Et  dixi  et  servo  .     sed  enim  diversa  voluntas 
530      Est  mihi ;  nec  coniunx  ,  sed  pater  esse  volo.' 
Annuerant  omnes  .     omnes  ad  terga  iuvenci 

Constiterant  —  pudor  est  ulleriora  loqui . 
Tum  superiniecta  texere  madentia  terra  : 

lamque  decem  menses  ,  et  puer  ortus  erat . 
535  Hunc  Hyrieus  ,  quia  sic  genitus ,  vocat  Uriona . 

Perdidit  antiquum  littera  prima  sonum. 
Creverat  immensum  ;  comitem  sibi  DeUa  sumpsit, 

Ille  deae  custos  ,  ilie  satelles  erat . 
Vcrba  movent  iram  non  circumspecta  deorum . 
540      'Quam  nequeam'   dixit  '^vincere  ,  nulla  fera   est.' 
Scorpion  immisit  Telius  .     fuit  impetus  illi 

Curva  gemelliparae  spicula  ferre  deae . 
Obstitit  Orion  .    Latona  nitentibus  astris 

Addidit  et  'meriti  praemia'  dixit  'habe!' 

12,    D  N^  LVDMARTIN-CIEC 

545  Sed  quid  et  Orion  et  cetera  sidera  mundo 
Cedere  festinant ,  noxque  coartat  iter? 
Quid  solito  citius  liquido  iubar  aequore  tollit       (i82) 

Candida  ,  lucifero  praeveniente  ,  dies  ? 
Fallor ,  an  arma  sonant  ?    non  fallimur  ,  arma 

sonabant : 
550      Mars  venit  et  veniens  bellica  signa  dedit . 


V.  517-587.  327 

Ultor  ad  ipse  suos  caelo  descendit  honores 

Templaque  in  Augusto  conspicienda  foro . 
Et  deus  est  ingens  et  opus .     debebat  in  urbe 

Nou  aiiter  nati  Mars  habitare  sui . 
555  Digna  Giganteis  haec  sunt  dehibra  tropaeis: 

Hinc  fera  Gradivum  bella  movere  decet: 
Seu  quis  ab  eoo  nos  impius  orbe  lacesset, 

Seu  quis  ab  occiduo  sole  domandus  erit . 
Prospicit  armipotens  operis  fasligia  summi, 
560      Et  probat  invictos  summa  tenere  deos. 
Perspicit  in  foribus  diversae  tela  figurae, 

Armaque  terrarum  miHte  victa  suo . 
Hinc  videt  Aenean  oneratum  pondere  caro 

Et  tot  luleae  nobiUtatis  avos: 
565  Hinc  videt  Hiaden  umeris  ducis  arma  ferentem , 

Claraque  dispositis  acta  subesse  viris . 
Spectat  et  Augusto  praetextum  nomine  templum, 

Et  visum  lecto  Caesare  maius  opus . 
Voverat  hoc  iuvenis  tunc  ,  cum  pia  sustulit  arma . 
570      A  lantis  Princeps  incipiendus  erat. 

Ille  manus  tendens  ,  hinc  stanli  milite  iusto, 

Hinc  coniuratis  ,  talia  dicta  dedit: 
'Si  mihi  bellandi  pater  est  Vestaeque  sacerdos 

Auctor  ,  et  ulcisci  numen  utrumque  paro : 
575  Mars  ,  ades  ,  et  satia  scelerato  sangiiine  ferrum , 

Sletque  favor  causa  pro  meliore  tuus . 
Templa  feres  et ,  me  victore  ,  vocaberis  Ultor.' 

Voverat ,  et  fuso  laetus  ab  hoste  redit. 
Nec  satis  est  mcruisse  semel  cognomina  Marti : 
580      Persequitur  Parthi  signa  retenta  manu . 
Gens  fuit  et  campis  et  equis  et  tuta  sagittis 

Et  circumfusis  invia  fluminibus . 
Addiderant  animos  Crassorum  funera  genti, 

Cum  periit  miles  signaque  duxque  simul . 
585  Signa  ,  decus  belli  ,  Parlhus  Romana  tenebat, 

Romanaeque  aquilae   siguifer  hostis  erat ! 
Isque  pudor  mansisset  adhuc  ,  nisi  fortibus  armis 


328  FASTORUM 

Caesaris  Ausoniae  protegerentur  opes. 
IUe  notas  veteres  et  longi  dedecus  aevi 
590      Sustulit .     agnorunt  signa  recepta  suos . 

Quid  tibi  nunc  solitae  mitti  post  terga  sagittae , 

Quid  loca ,  quid  rapidi  profuit  usus  equi, 
Parthe  ?    refers  aquilas  ,  victos  quoque  porrigis 

arcus : 
Pignora  iam  nostri  nulla  pudoris  habes . 
595  Rite  deo  templumqne  datum  nomenque  bis  ulto, 
£t  meritus  voti  debita  solvit  honor. 
SoIIemnes  ludos  Circo  celebrate  ,  Quirites ! 
Non  visa  est  fortem  scaena  decere  deum . 

13.  E  LEMN 

PHadas  aspicies  omnes  totumque  sororum 
600      Agmen  ,  ubi  ante  Idus  nox  erit  una  super. 
Tum  mihi  non  dubiis  auctoribus  incipit  aestas, 
Et  tepidi  fmem  tempora  veris  habent. 

14.  FC 

Idibus  ora  prior  stellantia  toUere  Taurum 

Indicat .     huic  signo  fabula  nota  subest . 
605  Praebuit ,  ut  taurus  ,  Tyriae  sua  terga  puellae 

luppiter  ,  et  falsa  cornua  fronte  tulit . 
Illa  iubam  dextra  ,  laeva  retinebat  amictus, 

Et  timor  ipse  novi  causa  decoris  erat . 
Aura  sinus  implet ,  flavos  movet  aura  capillos : 
610       Sidoni ,  sic  fueras  aspicienda  lovi. 

Saepe  puellares  subduxit  ab  aequore  piantas, 

Et  metuit  tactus  assilientis  aquae : 
Saepe  deus  prudens  tergum  demisit  in  undas,     (i85) 

Haereat  ut  collo  fortius  illa  suo . 
615  Liloribus  tactis  stabat  sine  cornibus  ullis 

luppiter  ,  inque  deum  de  bove  versus  erat . 
Taurus  init  caelum  :    te  ,  Sidoni ,  luppiter  implet, 

Parsque  tuum  terrae  tertia  nomen  habet. 
Hoc  alii  signum  Phariam  dixere  iuvencam, 


V.  588-656.  329 

620      Quae  bos  ex  homine  est ,  ex  bove  facta  dea . 
Tum  quoque  priscorum  virgo  simulacra  virorum 

Mitlere  roboreo  scirpea  ponle  solet . 
Corpora  post  decies  senos  qui  credidit  annos 
Missa  neci ,  sceleris  crimine  damnat  avos . 
625  Fama  velus  :    tunc  ,  cum  Saturnia   terra  vocata  est, 
Talia  fatidici  dicta  fuere  lovis : 
'Falcifero  libala  seni  quot  corpora  gentes 

Millite  ,  quae  Tuscis  excipianlur  aquis:' 
Donec  in  haec  venit  Tirj  ntliius  arva  ,  quotannis 
630      Tristia  Leucadio  sacra  peracta  modo ; 
Illum  stramineos  in  aquam  misisse  Quirites, 

Herculis  exemplo  corpora  falsa  iaci . 
[Pars  putat ,  ut  ferrent  iuvenes  sufTragia  soli, 
Ponlibus  infirmos  praecipitasse  senes .] 
635  Thybri ,  doce  verum  !    tua  ripa  vetustior  Urbe  est, 
Principium  ritus  tu  bene  nosse  potes . 
Thybris  harundiferum  medio  caput  extulit  alveo 

Raucaque  dimovit  talibus  ora  sonis: 
'Haec  loca  deserlas  vidi  sine  moenibus  herbas: 
640      Pascebat  sparsas  utraque  ripa  boves. 

Et  quem  nunc  gentes  Tiberim  noruntque  timentque , 

Tunc  etiam  pecori  despiciendus  eram . 
Arcadis  Evandri  nomen  tibi  saepe  refertur: 
Ille  meas  remis  advena  torsit  aquas . 
645  Venit  et  Alcides  ,  turba  comitatus  Achiva . 

Albula  ,  si  memini ,  tunc  mihi  nomen  erat . 
[Excipit  hospitio  iuvenem  Pallantius  heros  , 

Et  tandem  Caeo  debita  poena  venit .] 
Victor  abit ,  secumque  boves  ,  Erylheida  praedam, 
650       Abstraliit :    at  comites  longius  ire  negant . 
Magnaque  pars  horum  desertis  venerat  Argis, 

Montibus  his  ponunt  spemque  laremque  suum . 
Saepe  tamen  patriae  dulci  tanguntur  amore, 
Atque  aliquis  moriens  hoc  breve  mandat  opus: 
656  "Mittite  me  Tiberi  :    Tiberinis  vectus  in  undis 
Litus  ad  Inacbium  pulvis  inanis  eam." 


330  FASTORUM 

Displicet  heredi  mandali  cura  sepuichri : 
Morluus  Ausonia  conditur  hospes  humo, 

Scirpea  pro  domino  Tiberi  iactatur  imago,  (is-^ 

660      Ut  repetat  Graias  per  freta  longa  domos.' 

Hactenus ,  et  subiit  vivo  rorantia  saxo 
Anlra  ,  leves  cursum  sustinuistis  aquae . 

15.  G  EIDN^     16.  HP 
17.  AC     18.  BC     19.  CC 

Clare  nepos  Atlantis  ,  ades !    quem  montibus  olim 
Edidit  Arcadiis  Pleias  uda  lovi: 
665  Pacis  et  armorum  superis  imisque  deorum 
Arbiter  ,  alato  qui  pede  carpis  iter : 
Laete  lyrae  pulsu  ,  nitida  quoque  laete  palaestra , 

Quo  didicit  culte  lingua  docente  loqui : 
Tenipla  libi  posuere  patres  spectantia  Circum 
670      Idibus  ;  ex  illo  est  haec  tibi  festa  dies . 

Te  ,  quicumque  suas  profitetur  vendere  merces, 

Ture  dato  ,  tribuas  ut  sibi  lucra  ,  rogant . 
Est  aqua  Mercurii  portae  vicina  Capenae ; 
Si  iuvat  expertis  credere  ,  numen  habet . 
675  Huc  venit  incinctus  tunicam  mercator  ,  et  urna 
Purus  suffita  ,  quam  ferat ,  haurit  aquam . 
Uda  fit  hinc  laurus  ,  lauro  sparguntur  ab  uda 
Omnia  ,  quae  dominos  sunt  habitura  novos . 
Spargit  et  ipse  suos  lauro  rorante  capillos, 
680      Et  peragit  solita  fallere  voce  preces : 
'Ablue  praeteriti  periuria  temporis  ,'  inquit 

'Ablue  praeterita  perfida  verba  die ! 
Sive  ego  te  feci  testem  ,  falsove  citavi 
Non  audituri  numina  magna  lovis; 
685  Sive  deum  prudens  alium  divamve  fefelh, 
Abstnlerint  celeres  improba  dicta  noti. 
Et  pateant  veniente  die  periuria  nobis, 
Nec  curent  superi  siqua  locutus  ero . 
Da  modo  lucra  mihi ,  da  facto  gaudia  lucro, 
690      Et  fac  ,  ut  emptori  verba  dedisse  iuvet.* 


V.  657-722.  331 

Talia  Mercuriiis  poscentes  ridel  ab  alto, 
Se  memor  Ortygias  surripuisse  boves . 

20.  DC 

At  mihi  pande  ,  precor  ,  tanto  meliora  petenti, 
In  Geminos  ex  quo  tempore  Phoebus  eat . 
695  *Cum  totidem  de  mense  dies  superesse  videbis, 
Quot  sunt  Herculei  facta  laboris'  ait. 
'Dic'  ego  respondi  'causam  mihi  sideris  huius.' 

Causam  facundo  reddidit  ore  deus  : 
^Abstulerant  raplas  Phoeben  Phoebesque  sororem 
700      Tyndaridae  fratres  ,  hic  eques  ,  ille  pugil . 
Bella  parant ,  repetuntque  suas  et  fraler  et  Idas, 

Leucippo  fieri  pactus  uterque  gener . 
His  amor  ,  ut  repetant ,  illis  ,  ut  reddere  nohnt , 
Suadet ;  et  ex  causa  pugnat  uterque  pari . 
705  Eflugere  Oebahdae  cursu  potuere  sequentes, 
Sed  visum  celeri  vincere  turpe  fuga . 
Liber  ab  arboribus  locus  est ,  apta  area  pugnae : 

Constiterant  iliic  .    nomen  Aphidna  loco  . 
Pectora  traiectus  Lynceo  Castor  ab  ense 
710      Non  expectato  volnere  pressit  humum. 
Ultor  adest  Pollux  ,  et  Lyncea  perforat  hasta 

Qua  cervix  umeros  continuata  premit. 
ll)at  in  hunc  Idas  ,  vixque  est  lovis  igne  repulsus ; 
Tela  tamen  dexlrae  fulmine  rapta  negant. 
715  lamque  tibi ,  Pollux  ,  caelum  sublime  patebat, 
Cum  "mea"  dixisti  "percipe  verba  ,  pater! 
Quod  mihi  das  uni  caehim  ,  partire  duobus : 

Dimidium  tolo  munere  maius  erit." 
Dixit  et  allerna  fratrem  statione  redemit. 
720      Utile  sollicitae  sidus  utrumque  rati .' 

21.  E  AGON-N^ 

Ad  lanum  redeat ,  qui  quaerit ,  Agonia  quid  sint : 
Quae  tamen  in  faslis  hoc  quoque  tempus  habenl. 


332  FASTORUM 


22.  FN 


Nocte  sequente  diem  canis  Erigoneins  exit, 
Est  alio  signi  reddita  causa  ioco . 

23.  G  TVB-N^ 

725  Proxima  Volcani  lux  est ,  Tubilustria  dicunt :       (i90) 
Lustrantur  purae  ,  quas  facit  ille  ,  tubae . 

24.  HQ-R  C-F 

Quattuor  inde  notis  locus   est ,   quibus  ordine  lectis 
Vel  mos  sacrorum  ,  vel  fuga  regis  inest . 

25.  AC     26.  BC     27.  CC     28.  DC 
29.  EC     30.  FC     31.  GC 

Nec  te  praetereo  ,  populi  Fortuna  potentis 
730      Publica  ,  cui  templum  luce  sequente  datum  est . 
Hanc  ubi  dives  aquis  acceperit  Amphitrite , 

Grata  lovi  fulvae  rostra  videbis  avis . 
Auferet  ex  oculis  veniens  aurora  Booten , 

Continuaque  die  sidus  Hyantis  erit. 


LIBER  SEXTUS. 

Hic  quoque  mensis  habet  dubias   in  nomine  causas . 

Quae  placeant ,  positis  omnibus  ipse  leges. 
Facta  canam  ,  sed  erunt ,  qui  me  finxisse  loquantur, 

Nullaque  mortali  nnmina  visa  putent. 
5  Est  deus  in  nobis  ,  agilante  calescimus  illo : 

Impetus  hic  sacrae  semina  mentis  habet. 
Fas  mihi  praecipue  voltus  vidisse  deorum, 

Vel  quia  sum  vates  ,  vel  quia  sacra  cano . 
Est  nemus  arboribus  densum  ,  secretus  ab  omni 
10      Voce  locus  ,  si  non  obstreperetur  aquis . 
Hic  ego  quaerebam  ,  coepti  quae  mcnsis  origo 

Esset ,  et  in  cura  nominis  huius  eram . 


Y.  723 -VI.  49.  333 

Ecce  deas  vidi  :    non  qiias  praeceptor  arandi 

Viderat ,  Ascraeas  cuni  sequeretur  oves ; 
15  Nec  quas  Priamides  in  aquosae  vallibus  Idae 

Contulit :    ex  illis  sed  tamen  una  fuit . 
Ex  illis  fuit  una :    sui  germana  niariti ; 

Haec  erat ,  agnovi ,  quae  stat  in  arce  lovis . 
Horrueram  tacitoque  animum  pallore  fatebar . 
20      Tum  dea  ,  quos  fecit ,  sustulit  ipsa  metus . 
Namque  ait  'o  vates  ,  Romani  condilor  anni, 

Ause  per  exiguos  magna  referre  modos , 
lus  tibi  fecisti  numen  caeleste  videndi, 

Cum  placuit  numeris  condere  festa  tuis. 
25  Ne  tamen  ignores  volgique  errore  traharis, 

lunius  a  nostro  nomine  nomen  habet . 
Est  aliquid  nupsisse  lovi ,  lovis  esse  sororem . 

Fratre  magis  ,  dubito  ,  glorier  ,  anne  viro  . 
Si  genus  aspicitur  ,  Saturnum  prima  parentem 
30      Feci ,  Saturni  sors  ego  prima  fui . 

A  patre  dicta  meo  quondam  Saturnia  Roma  est, 

Ilaec  illi  a  caelo  proxima  terra  fuit . 
Si  torus  in  pretio  est ,  dicor  malrona  Tonantis ,    . 

lunctaque  Tarpeio  sunt  mea  templa  lovi . 
35  An  potuit  Maio  paelex  dare  nomina  mensi , 

Hic  honor  in  nobis  invidiosus  erit? 
Cur  igitur  regina  vocor  princepsque  dearum, 

Aurea  cur  dextrae  sceptra  dedere  meae? 
An  facient  mensem  luces  ,  Lucinaque  ab  illis 
40      Dicar  ,  et  a  nullo  nomina  mense  trabam  ? 
Tum  me  paeniteat  posuisse  fideliter  iras 

In  genus  Electrae  Dardaniamque  domum . 
Causa  duplex  irae :    rapto  Ganymede  dolebam , 

Forma  quoque  Idaeo  iudice  victa  mea  est . 
45  Paeniteat ,  quod  non  foveo  Carthaginis  arces , 

Cum  mea  sint  illo  currus  et  arma  loco . 
Paeniteat  Sparten  Argosque  measque  Mycenas 

Et  veterem  Lalio  supposuisse  Samon  : 
Adde  senem  Tatium  ,  lunonicolasque  Faliscos , 


334  FASTORUM 

50      Quos  ego  Romanis  succabuisse  tuli . 

Sed  neque  paeniteat ,  nec  gens  mihi  carior  ulla  est . 

Hic  colar  ,  hic  teneam  cum  love  templa  meo . 
Ipse  mihi  Mavors  "commendo  moenia"  dixit 
"Haec  tibi .     tu  pollens  urbe  nepotis  eris." 
55  Dicta  fides  sequitur  .     centum  celebramur  in  aris : 
Nec  levior  quovis  est  mihi  mensis  honor. 
Nec  tamen  hunc  nobis  tantummodo  praestat  honorem 

Roma  .     suburbani  dant  mihi  munus  idem . 
Inspice  ,  quos  habeat  nemoraiis  Aricia  fastos, 
60      Et  populus  Laurens  Lanuviumque  meum : 
Est  ilUc  mensis  lunonius  .     inspice  Tibur 

Et  Praenestinae  moenia  sacra  deae, 
lunonale  leges  tempus  :    nec  Romuhis  illas 
Condidit  .     at  nostri  Roma  nepotis  erat.' 
65  Finierat  luno  .     respeximus  :   HercuHs  uxor 
Stabat ,  et  in  voltu  signa  dolentis  erant . 
'Non  ego  ,  si  toto  mater  me  cedere  caelo 

lusserit ,  invita  matre  morabor'  ait. 
'^Nunc  quoque  non  luctor  de  nomine  temporis  huius: 
JO      Blandior  ,  et  partes  paene  rogantis  ago , 
Remque  mei  iuris  mahm  tenuisse  precando  : 

Et  faveas  causae  forsitan  ipse  meae . 
Aurea  possedit  socio  CapitoHa  templo 

Mater  ,  et ,  ut  debet ,  cum  love  summa  tenet . 
75  At  decus  omne  mihi  confingit  origine  mensis . 
Unicus  est ,  de  quo  soHicitamur ,  honor . 
Quid  grave  ,  si  tituhun  mensis  ,  Romane  ,  dedisti 

HercuHs  uxori ,  posteritasque  memor? 
Haec  quoque  terra  aHquid  debet  mihi  nomine  magni 
80      Coniugis  .    huc  captas  appuHt  iHe  boves, 
Hic  male  defensus  flammis  et  dote  paterna 
Cacus  Aventinam  sanguine  tinxit  humum. 
Ad  propiora  vocor  .    popuhim  digessit  ab  annis 
Romuhis  ,  in  partes  distribuitque  duas : 
85  Haec  dare  consiHum  .  pugnare  paratior  iHa  est; 
Haec  aetas  beHum  suadet ,  at  iHa  gerit . 


VI.  50-120.  335 

Sic  statuit ,  mensesque  nota  secrevit  eadem : 

lunius  est  iuvenum  ;  qui  fuit  ante  ,  senum.' 
Dixit  .     et  in  litem  studio  certaminis  issent, 
90      Atque  ira  pietas  dissimulata  foret  — 
Venit  Apollinea  longas  Concordia  lauro 

Nexa  comas  ,  placidi  numen  opusque  ducis . 
Haec  ubi  narravit  Tatium  fortemque  Quirinum 
Binaque  cum  populis  regna  coisse  suis, 
95  Et  lare  communi  soceros  generosque  receptos , 
'His  nomen  iunctis  lunius'  inquit  Miabet.' 
Dicta  triplex  causa  est .     at  vos  ignoscite  ,  divae : 

Res  est  arbitrio  non  dirimenda  meo . 
Ite  pares  a  me  .    perierunt  iudice  formae  (i95) 

100      Pergama  .    plus  laedunt  ,  quam  iuvet  una  ,  duae  . 

1.  [HK-IVN-]N 

Prima  dies   tibi  ,  Carna  ,  datur  .     dea   cardinis  haec 

est: 
Numine  clausa  aperit ,  claudit  aperta  suo . 
Unde  datas  habeat  vires ,  obscurior  aevo 
Fama  :    sed  e  nostro  carmine  certus  eris . 
105  Adiacet  anliquus  Tiberino  lucus  Helerni : 

Pontifices  illuc  nunc  quoque  sacra  ferunt. 
liida  sala  est  nymphe  —  Cranaen  dixere  priores  — 

Nequiquam  multis  saepe  petita  procis . 
Rura  sequi ,  iaculisque  feras  agitare  solebat, 
110      Nodosasque  cava  tendere  valle  plagas . 

Non  habuit  pharetram  ,  Phoebi  tamen   esse  sororem 

Credebant ;  nec  erat ,  Phoebe  ,  pudenda  libi . 
Huic  aliquis  iuvenum  dixissel  amantia  verba, 
Reddebat  tales  protinus  illa  sonos  : 
115  'Haec  loca  lucis  habent  nimis ,  et  cum  luce  pudoris. 
Si  secreta  magis  ducis  in  antra ,  sequor.' 
Credulus  ante  ut  iit ,  frutices  haec  nacta  resistit, 

Et  latet ,  et  nullo  est  invenienda  modo . 
Viderat  hanc  lanus  ,  visaeque  cupidiiie  captus 
120      Ad  duram  verbis  mollibus  usus  erat. 


336  FASTORUM 

Nympha  iubet  qiiaeri  de  more  remotius  antrum, 

Ulque  comes  sequilur  ,  destituitque  ducem , 
Stulta  !    videt  lanus  ,  quae  post  sua  terga  gerantur : 
Nil  agis  ,  et  latebras  respicit  ille  tuas . 
125  Nil  agis  ,  en  !  dixi :    nam  te  sub  rupe  iatentem 

Occupat  amplexu  ,  speque  potitus  ait : 
^      '^Ius  pro  concubitu  nostro  tibi  cardinis  esto . 
Hoc  pretium  positae  virginitatis  habe.' 
Sic  fatus  spinam  ,  qua  tristes  peliere  posset 
130      A  foribus  noxas  —  haec  erat  alba  —  dedit . 
Sunt  avidae  volucrcs  ,  non  quae  Phineia  niensis 
Guttura  fraudabant ,  sed  gerius  inde  trahunt: 
Grande  caput ,  stantes  oculi ,  rostra  apta  rapinis , 
Canities  pinnis  ,  unguibus  hamus  inest. 
135  Nocle  volant ,  puerosque  petunt  nutricis  egentes, 
El  viliant  cunis  corpora  rapta  suis . 
Carpere  dicuntur  lactentia  viscera  rostris, 

Et  plenum  poto  sanguine  guttur  habent . 
Est  illis  strigibus  nomen  ;  sed  nominis  huius 
140      Causa  ,  quod  horrendum  slridere  nocle  solent . 
Sive  igitur  nascuntur  aves  ,  seu  carmine  fiunt, 

Naeniaque  in  volucres  Marsa  figurat  anus : 
In  thalamos  venere  Procae  .     Proca  natus   in  iilis 
Praeda  recens  avium  quinque  diebus  erat: 
145  Pectoraque  exsorbent  avitlis  infantia  linguis : 
At  puer  infelix  vagit  opemque  petit . 
Territa  voce  sui  nutrix  accurrit  alumni, 
Et  rigido  sectas  invenit  ungue  genas . 
Quid  faceret  ?    color  oris    erat ,   qui    frondibus   olim 
150       Esse  solet  seris  ,  quas  nova  laesit  hiems . 

Pervenit  ad  Cranaen  ,  et  rem  docet  .    illa  ^timorem 

Pone  !    tuus  sospes'  dixit  ^alumnus  erit .' 

Venerat  ad  cunas  :    flebant  materque  paterque : 

'Sislite  vos  lacrimas  ,  ipsa  medebor  !'  ait . 

155  Prolinus  arbutea  posles  ter  in  ordine  tangit 

Fronde  ,  ter  arbutea  limina  fronde  notat, 

Spargit  aquis  aditus  —  et  aquae  medicamen  habebant  — 


VI.  121—194.  337 

Extaque  de  porca  criida  bimenstre  tenet, 
Atque  ita  'noctis  aves  ,  extis  puerilibus'  inquit 
160      'Parcite  :    pro  parvo  victima  parva  cadit. 

Cor  pro  corde  ,  precor  ,  pro  fibris  sumile  fibras  . 

Hanc  animam  vobis  pro  meliore  danuis.' 
Sic  ubi  libavit ,  prosecta  sub  aethere  ponit, 
Quique  adsint  sacris  ,  respicere  illa  vetat : 
165  Virgaque  lanalis  de  spina  ponitur  alba, 

Qua  lumen  thalamis  parva  fenestra  dabat. 
Post  ilhul  nec  aves  cunas  violasse  feruntur, 

Et  rediit  puero  ,  qui  fuit  anle  ,  color , 

Pinguia  cur  illis  gustentur  larda  Kalendis, 

170      iMixtaque  cum  calido  sit  faba  farre  ,  rogas  ? 

Prisca  dea  est ,  aliturque  cibis  quibus  ante  solebat, 

Nec  petit  ascitas  luxuriosa  dapes . 
Piscis  adhuc  illi  populo  sine  fraude  natabat, 
Ostreaque  in  conchis  tuta  fuere  suis . 
175  Nec  Latium  norat ,  quam  praebet  lonia  dives, 
Nec  quae  Pygmaeo  sanguine  gaudet ,  avem ; 
Et  praeter  pinnas  nilill  in  pavone  placebat. 

Nec  tellus  captas  miserat  ante  feras. 
Sus  erat  in  pretio  ,  caesa  sue  festa  colebant . 
180      Terra  fabas  tantum  duraque  farra  dabat . 

Quae  duo  mixta  simui  sextis  quicumque  Kalendis 

Ederit ,  huic  laedi  viscera  posse  negant . 
Arre  quoque  in  summa  lunoni  templa  Monetae 
£x  voto  memorant  facta  ,  Camille  ,  tuo . 
185  Ante  domus  Manli  fuerat,  qui  Gallica  quondam 
A  Capitolino  reppulit  arma  love . 
Quam  bene  ,  di  magni  !    pugna  cecidisset  in  illa  , 

Defensor  solii ,  luppiter  alte  ,  tui ! 
Vixit ,  ut  occideret  damnatus  crimine  regni . 
190      Ilunc  illi  tituhim  longa  senecta  dabat. 

Lux  eadem  Maiti  festa  est,  quem  prospicit  extra 

Appositum  Tectae  porta  Capena  viae . 
Te  quoque  ,  Tempestas  ,  meritam  delubra  fatemur, 
Cum  paene  est  Corsis  obruta  classis  aquis. 
oviD.  III.  22 


338  FASTORUM 

195  Haec  hominum  monimenla  patent .    si  quaeritis  astra, 
Tunc  oritur  magni  praepes  adunca  lovis . 

2.  [AF] 

Postera  lux  Hyadas ,  Taurinae  cornua  frontis , 
Evocat ,  et  multa  terra  madescit  aqua . 

3.  BC 

Mane  ubi  bis  fuerit ,  Phoebusque  iteraverit  ortus 
200      Factaque  erit  posito  rore  bis  uda  seges , 
Hac  sacrata  die  Tusco  Bellona  duello 

Dicitur  ,  et  Latio  prospera  semper  adest . 
Appius  est  auctor ,  Pyrrho  qui  pace  negata 

Multum  animo  vidit ,  himine  captus  erat . 
205  Prospicit  a  templo  summum  brevis  area  Circum , 

Est  ibi  non  parvae  parva  cohimna  notae : 
Hinc  solet  hasta  manu  ,  belli  praenuntia ,  mitti , 

In  regem  et  gentes  cum  placet  arma  capi . 

4.  CC 

Altera  pars  Circi  Custode  sub  Hercule  tuta  est : 
210      Quod  deus  Euboico  carmine  munus  habet. 
Muneris  est  tempus ,  qui  Nonas  lucifer  ante  est : 
Si  titulum  queris  ,  SuUa  probavit  opus  . 

5.  D  NON 

Quaerebam ,  Nonas  Sanco  ,  Fidione  referrem , 
An  tibi ,  Semo  pater  .     tum  mihi  Sancus  ait : 
215 'Cuicumque  ex  istis  dederis  ,  ego  munus  habebo . 
Nomina  terna  fero  .    sic  voluere  Cures.' 

Hunc  igitur  veteres  donarunt  aede  Sabini, 
Inque  QuirinaU  constituere  iugo. 

6.  EN 

Est  mihi  —  sitque  ,  precor  ,  nostris   diuturnior 

annis  — 
220      Fiha  ,  qua  feUx  sospite  semper  ero . 


VI.  195-251.  339 

Hanc  ego  cum  vellem  genero  dare  ,  tempora  taedis 

Apta  requirebam  ,  quaeque  cavenda  forent : 
Tum  mihi  post  sacras  monstratur  lunius  Idus 

Utilis  et  nuptis  ,  utilis  esse  viris ; 
225  Primaque  pars  huius  thalamis  ahena  reperta  est . 

Nam  mihi  sic  coniunx  sancta  Dialis  ait : 
*Donec  ab  Ihaca  placidus  purgamina  Vesta 

Detulerit  flavis  in  mare  Thybris  aquis, 
Non  mihi  detonso  crines  depectere  buxo,  — 

230      Non  ungues  ferro  subsecuisse  Hcet; 

Non  tetigisse  virum,  quamvis  lovis  ille  sacerdos,  (201) 

Quamvis  perpetua  sit  mihi  iege  datus . 
Tu  quoque  ne  propera  .     mehus  tua  filia  nubet , 

Ignea  cum  pura  Vesta  nitebit  humo . ' 

7.  FN 

235  Tertia  post  Nonas  removere  Lycaona  Phoebe 
Fertur ,  et  a  tergo  non  habet  Ursa  metum . 
Tunc  ego  me  memini  kidos  in  gramine  Campi 

Aspicere  et  dici ,  Uibrice  Tliybri ,  tuos . 
Festa  dies  illis  ,  qui  lina  madentia  ducunt , 
240      Quique  tegunt  parvis  aera  recurva  cibis. 

8.    GN  MENTI-IN-CAPIT 

Mens  quoque  numen  habet.    Mentis  deUibra  videmns 

Vota  metu  belli ,  perfide  Poene  ,  tui . 
Poene  rebeharas ,  et  leto  consulis  omnes 

Attoniti  Mauras  pertimuere  manus . 
245  Spem  metus  expulerat :    cum  Menti  vota  senatus 

Suscipit .    et  meUor  protinus  illa  venit. 
Aspicit  instantes  mediis  sex  lucibus  Idus 

Ilia  dies,  qua  sunt  vota  soluta  deae. 

9.    H  VEST  FER-VESTAE 

Vesta  ,  fave  !    tibi  nunc  operata  resolvimus  ora , 
250      Ad  tua  si  nobis  sacra  venire  licet. 

In  prece  totus  eram :    caelestia  mimina  sensi , 

22* 


340  FASTORUM 

Laetaque  purpiirea  luce  refulsit  humus. 
Non  equidem  vidi  —  valeant  mendacia  vatum  —  (202) 

Te  ,  dea  ;  nec  fueras  aspicienda  viro . 
255  Sed  quae  nescieram ,  quorumque  errore  tenebar , 

Cognita  sunt  nullo  praecipiente  mihi . 
Dena  quater  memorant  habuisse  Pariha  Romam , 

Cum  flammae  custos  aede  recepfa  dea  esl . 
Regis  opus  placidi ,  quo  non  metuentius  uUum 
260      Numinis  ingenium  terra  Sabina  tuht. 

Quae  nunc  aere  vides  ,  stipula  tum  tecta  videres , 

Et  paries  lento  vimine  textus  erat . 
Hic  locus  exiguus  ,  qui  sustinet  Atria  Vestae, 

Tunc  erat  intonsi  regia  magna  Numae . 
265  Forma  tamen  tempU  quae   nunc  manet ,  ante  fuisse 

Dicitur  ;  et  formae  causa  probanda  subest . 
Vesta  eadem ,  quae  terra  .    subest  vigil  ignis  utrique : 

Significant  sedem  terra  focusque  suam . 
Terra  pilae  similis  ,  nullo  fulcimine  nixa, 
270      Aere  subiecto  tam  grave  pendet  onus. 
[Ipsa  vohibilitas  libratum  sustinet  orbem, 

Quique  premat  partes ,  angulus  omnis  abest . 
Cumque  sit  in  media  rerum  regione  locata, 

Et  tangat  nullum  plusve  minusve  latus, 
275  Ni  convexa  foret ,  parti  vicinior  esset, 

Nec  medium  terram  mundus  haberet  onus.] 
Arte  Syracosia  suspensus  in  aere  clauso 

Stat  globus  ,  immensi  parva  figura  poU , 
Et  quantum  a  summis  ,  tantum  secessit  ab  imis 
280      Terra  ;  quod  ut  fiat ,  forma  rotunda  facit : 

Par  facies  templi ;  nullus  procurrit  in  illo  (203) 

Anguhis ,  a  pluvio  vindicat  imbre  tholus . 
Cur  sit  virgineis ,  quaeris ,  dea  culta  ministris  ? 

Inveniam  causas  hac  quoque  parte  suas . 
285  Ex  Ope  lunonem  memorant  Cereremque  creatas 

Semine  Saturni ;  tertia  Vesta  fuit . 
Utraque  nupserunt ,  ambae  peperisse  feruntur ; 

De  tribus  impatiens  restitit  una  viri . 


VI.  252—325.  341 

Quid  mirum  ,  virgo  si  virgine  laeta  ministra 
290      Admittit  castas  ad  sua  sacra  manus? 

Nec  tu  aliud  Vestam,  quam  vivam  intellege  flammam; 

Nataque  de  flamma  corpora  nulla  vides. 
lure  igitur  virgo  est ,  quae  semina  nulla  remittit 
Nec  capit ,   et  comites  virginitatis  habet . 
295  Esse  diu  stultus  Vestae  simulacra  putavi, 
Mox  didici  curvo  nulla  subesse  tholo  . 
Ignis  inextinctus  templo  celatur  in  illo . 

Efflgiem  nullam  Vesta  nec  ignis  habet. 
Stat  vi  terra  sua  :    vi  stando  Vesta  vocatur ; 
300      Causaque  par  Grai  nominis  esse  potest . 

At  focus  a  flammis  et  quod  fovet  omnia  ,  dictus ; 

Qui  tamen  in  primis  aedibus  ante  fuit. 
Hinc  quoque  vestibuium  dici  reor :  inde  precando  (204) 
Praefamur  Vestam  ,  quae  loca  prima  tenet . 
305  .4nte  focos  oUm  scamnis  considere  longis 

Mos  erat ,  et  mensae  credere  adesse  deos  . 
Nunc  quoque  ,  cum  fiunt  antiquae  sacra  Vacunae , 

Ante  V'acunales  stantque  sedentque  focos . 
Venit  in  hos  annos  aliquid  de  more  vetusto : 
310      Fert  missos  Vestae  pura  patella  cibos . 
Ecce  coronatis  panis  dependet  asellis, 

Et  velant  scabras  florida  serta  molas . 
Sola  prius  furnis  torrebant  farra  coloni , 
Et  Fornacali  sunt  sua  sacra  deae : 
315  Suppositum  cineri  panem  focns  ipse  parabat 
Strataque  era  tepido  tegula  quassa  solo . 
Inde  focum  servat  pistor  dominamque  focorum 

Et  quae  pumiceas  versat  asella  molas . 
Praeteream  ,  referamne  tuum  ,  rubicunde  Priape , 
320      Dedecus  ?    est  multi  fabula  parva  ioci . 
Turrigera  frontem  Cybele  redimita  corona 

Convocat  aeternos  ad  sua  festa  deos . 
Convocat  et  satyros  et ,  rustica  numina  ,  nymphas ; 
Silenus ,  quamvis  nemo  vocarat ,  adest . 
325  Nec  hcet  et  longum  est  epulas  narrare  deorum .   (205) 


342  FASTORUM 

In  multo  nox  est  pervigilata  mero . 
Hi  temere  errabant  in  opacae  vallibus  Idae, 

Pars  iacet  et  molli  gramine  membra  levat, 
Hi  ludunt,  hos  somnus  habet ;  pars  brachia  nectit 
330      Et  viridem  celeri  ter  pede  pulsat  humum. 
Vesta  iacet  placidamque  capit  secura  quietem, 

Sicut  erat ,  positum  caespite  fulta  caput . 

At  ruber  hortorum  custos  nymphasque  deasque 

Captat ,  et  errantes  fertque  refertque  pedes . 

335  Aspicit  et  Vestam  .    dubium  ,  nymphamne  putarit, 

An  scierit  Vestam  ;  scisse  sed  ipse  negat . 

Spem  capit  obscenam ,   furtimque   accedere  temptat , 

Et  fert  suspensos  corde  micante  gradus , 
Forte  senex ,  quo  vectus  erat ,  Silenus  asellura 
340      Liquerat  ad  ripas  lene  sonantis  aquae . 
Ibat ,  ut  inciperet  longi  deus  Hellesponti , 

Intempestivo  cum  rudit  ilie  sono . 
Territa  voce  gravi  surgit  dea  ;  convolat  omnis 
Turba ,  per  infestas  effugit  ille  manus . 
345  [Lampsacus  hoc  animal  solita  est  mactare  Priapo : 
Apta  asini  flammis  indicis  exta  damus .] 
Quem  tu  ,  diva  ,  memor  de  pane  monilibus 

ornas ,  (206) 

Cessat  opus  ,  vacuae  conticuere  molae . 
Nomine  ,  quam  ferto ,  celebratior  arce  Tonantis 
350      Dicam  ,  Pistoris  quid  velit  ara  lovis . 

Cincta  premebantur  trucibus  Capitolia  Gallis: 

Fecerat  obsidio  iam  diuturna  famem. 
luppiter  ,  ad  solium  superis  regale  vocatis , 
Mncipe  !'  ait  Marti .    protinus  ille  refert: 
355  '  Scilicet  ignotum  est ,  quae  sit  fortuna  meorum , 
Et  dolor  hic  animi  voce  querentis  eget. 
Si  tamen  ,  ut  referam  breviter  mala  iuncta  pudori, 

Exigis  :    Alpino  Roma  sub  hoste  iacet. 
Haec  est ,  cui  fuerat  promissa  potenlia  rerum , 
360      luppiter  ?    hanc  terris  impositurus  eras  ? 
lamque  suburbanos  Etruscaque  contudit  arma. 


VI.  326—397.  343 

Spes  erat  in  cui^ii .    nunc  lare  pulsa  suo  est . 
Vidimus  orn%tos  sacrata  per  atria  picta 
Veste  triumphales  occubuisse  senes . 
365  Vidimus  Iliacae  transferri  pignora  Vestae 

Sede  .    putant  aliquos  scilicet  esse  deos . 
At  si  respicerent ,  qua  vos  liabitatis  in  arce , 

Totque  domos  vestras  obsidione  premi, 
Nil  opis  in  cura  scirent  superesse  deorum, 
370      Et  data  sollicita  tura  perire  manu. 

Atque  utinam  pugnae  pateat  locus  !  arma  capessant, 

Et ,  si  non  poterunt  exsuperare  ,  cadant . 
Nunc  inopes  victus  ignavaque  fata  timentes 
Monte  suo  clausos  barbara  turba  premit.' 
375  Tunc  Venus  et  lituo  pulcher  trabeaque  Quirinus 
Vestaque  pro  Latio  multa  locuta  suo  est. 
'Publica'  respondit  *cura  est  pro  moenibus  istis.' 

luppiter  'et  poenas  Gallia  victa  dabit. 
Tu  modo  quae  desunt  fruges  ,  superesse  putentur , 
380      Effice  ,  nec  deses  desere  ,  Vesta  ,  tuos . 
Quodcumque  est  solidae  Cereris  ,  cava  machina 

frangat , 
MoUitamque  manu  duret  in  igne  focus.' 
lusserat ,  et  fratris  virgo  Saturnia  iussis 
Annuit ,  et  mediae  tempora  noctis  erant ; 
385  lam  ducibus  somnum  dederat  labor  .    increpat  illos 
luppiter  et  sacro  ,  quid  velit ,  ore  docet : 
*  Surgite  ,  et  in  medios  de  summis  arcibus  hostes 

Miltite  ,  quam  minime  perdere  vultis ,  opem!' 
Somnus  abit ,  quaeruntque  novis  ambagibus  acti , 
390      Perdere  quam  nolint  et  iubeantur  opem . 
Esse  Ceres  visa  est .    iaciunt  CeriaUa  dona , 
lacta  super  galeas  scutaque  longa  sonant. 
Posse  fame  vinci  spes  excidit .     hoste  repulso 
Candida  Pistori  ponitur  ara  lovi . 
395  Forte  revertebar  festis  VestaHbus  illa , 

Qua  Nova  Romano  nunc  via  iuncta  foro  est . 
Huc  pede  malronam  vidi  descendere  nudo : 


344  FASTORUM 

Obstipui  tacitus  sustinuicflie  gradum . 
Sensit  anus  vicina  loci ,  iussumque  sedere 
400      Alloquitur  ,  quatiens  voce  tremente  caput : 
41oc  ubi  nunc  fora  sunt ,  udae  tenuere  paludes, 

Amne  redundalis  fossa  madebat  aquis . 
Curlius  ille  lacus  ,  siccas  qui  suslinet  aras, 

Nuuc  solida  est  tellus  ,  sed  lacus  ante  fuit . 
405  Qua  Velabra  solent  in  Circum  ducere  pompas , 

Nil  praeter  salices  cassaque  canna  fuit. 
Saepe  suburbanas  rediens  conviva  per  undas 

Cantat ,  et  ad  nautas  ebria  verba  iacit . 
Nondum  conveniens  diversis  iste  figuris 
410      Nomen  ab  averso  ceperat  amne  deus . 

Hic  quoque  lucus  erat  iuncis  et  arundine  densus 

Et  pede  velato  non  adeunda  palus . 
Stagna  recesserunt  et  aquas  sua  ripa  coercet,     (209) 

Siccaque  nunc  lellus  :    mos  tanien  inde  manet . 
415  Reddiderat  causam  .     S'aleas  ,  anus  optima!'  dixi 

'Quod  superest  aevi ,  molie  sit  omne  ,  tui.' 
Cetera  iam  pridem  didici  puerilibus  annis, 

Non  tamen  idcirco  praetereunda  mihi . 
Moenia  Dardanides  nuper  nova  fecerat  Ilus: 
420      IIus  adhuc  Asiae  dives  habebat  opes: 
Creditur  armiferae  signum  caeleste  Minervae 

Urbis  in  Iliacae  desiluisse  iuga. 
Cura  videre  fuit ,   vidi  templumque  locumque . 

Hoc  superest  illi ,  Pallada  Roma  tenet . 
425  Consulitur  Sminlheus  ,  lucoque  obscurus  opaco 

Hos  non  mentito  reddidit  ore  sonos : 
'Aetheriam  servate  deam  ,  servabilis  urbem : 

Imperium  secum  Iransferet  illa  loci.' 
Servat ,  et  inclusam  summa  tenet  IIus  in  arce , 
430      Curaque  ad  heredem  Laomedonta  redit. 
Sub  Priamo  servata  parum  .     sic  ipsa  volebat, 

Ex  quo  iudicio  forma  revicta  sua  est. 
[Seu  genus  Adrasti ,  seu  furtis  aptus  Ulixes , 

Seu  pius  Aeneas  eripuisse  ferunt.] 


VI.  398—468.  345 

435  Auctor  in  incerto  ,  res  est  Romana  .    tuetur        (210) 
Vesta ,  quod  assiduo  lumine  cuncta  videt. 
Heu  qiiantum  timuere  patres  ,  quo  lempore  Vesta 

Arsit ,  et  est  tectis  obruta  paene  suis ! 
Flagrabant  sancti  sceleratis  ignibus  ignes, 
440      3Iixtaque  erat  flammae  flamma  profana  piae . 
Attonitae  flebant  demisso  crine  ministrae : 

Abstulerat  vires  corporis  ipse  timor . 
Provolat  in  medium  ,  et  magna  'succurrite  !'  voce 
^Non  est  auxilium  flere'  Metellus  ait. 
445 'Pignora  virgineis  fatalia  lollite  palmis! 

INon  ea  suut  voto  ,  sed  rapienda  manu ! 
Me  miserum  !    dubitatis  ?'  ait  .     dubitare  videbat, 

Et  pavidas  posito  procubuisse  genu . 
Haurit  aquas ,  tollensque  manus  ,  'ignoscite  ,'  dixit 
450      '  Sacra  !    vir  intrabo  non  adeunda  viro  . 

Si  scelus  est ,  in  me  commissi  poena  redundet : 

Sit  capitis  damno  Roma  soluta  mei.' 
Dixit ,  et  irrupit  .     factum  dea  rapta  probavit , 
Pontificisque  sui  munere  tuta  fuit . 
455  Nunc  bene  lucetis  sacrae  sub  Caesare  flammae : 
Ignis  in  Iliacis  nunc  erit  estque  focis . 
NuUaque  dicetur  vittas  temerasse  sacerdos 

Hoc  duce  ,  nec  viva  defodietur  bumo . 
Sic  incesta  perit ,  quia  quam  violavit ,  in  illam 
460      Conditur  ,  et  Telius  Vestaque  numen  idem  est . 
Tum  sibi  Callaico  Brutus  cognomen  ab  hoste 

Fecit ,  et  Hispanam  sanguine  tinxit  humum . 
Scilicet  interdum  miscentur  tristia  laetis, 
Nec  populum  toto  pectore  festa  iuvant . 
465  Crassus  ad  Euphraten  aquilas  natumque  suosque 
Perdidit ,  et  leto  est  ultimus  ipse  datus . 
'Parthe  ,  quid  exultas  ?'  dixit  dea  'signa  remittes, 
Quique  necem  Crassi  vindicet ,  ultor  erit.' 


346  FASTORUM 


10.  AN 


At  simul  auritis  violae  demuntur  asellis, 
470      Et  Cereris  fruges  aspera  saxa  terunt, 

Navita  puppe  sedens  'Delphina  videbimus  ,'  inquit 
'Umida  cum  pulso  nox  erit  orta  die.' 

11.  B  MATRN 

lam ,  Phryx  ,  a  nupta  quereris  ,  Tithone  ,  relinqui , 
Et  vigil  eois  lucifer  exit  aquis : 
475  Ite  ,  bonae  matres  ,  —  vestrum  MatraUa  festum  — 
Flavaque  Thebanae  reddite  liba  deae . 
Pontibus  et  magno  iuncta  est  celeberrima  Circo 

Area  ,  quae  posito  de  bove  nomen  habet . 
Hac  ibi  hice  ferunt  Matutae  sacra  parenti 
480      Sceptriferas  Servi  templa  dedisse  manus. 
Quae  dea  sit ,  quare  famulas  a  Umine  tempU 

Arceat ,  —  arcet  enim  —  libaque  tosta  petat  ? 
Bacche  ,  racemiferos  hedera  redimite  capiUos , 
Si  domus  illa  tua  est ,  dirige  valis  opus . 
485  Arserat  obsequio  Semele  lovis  .    accipit  Ino 
Te  puer ,  et  summa  sedula  nutrit  ope . 
Intumuit  luno  ,  raplum  quod  paeiice  natum 

Educet .     at  sanguis  ille  sororis  erat. 
Hinc  agitur  furiis  Athamas  et  imagine  falsa, 
490      Tuque  cadis  patria  ,  parve  Learche  ,  manu . 
Maesta  Learcheas  mater  tumulaverat  umbras 

Et  dederat  miseris  omnia  iusta  rogis . 
Haec  quoque  ,  funestos  ut  erat  laniata  capUlos , 
Prosilit ,  et  cunis  te  ,  Meiicerta  ,  rapit . 
495  Est  spatio  contracta  brevi ,  freta  bina  repelUt, 
Unaque  pulsalur  terra  duabus  aquis. 
Huc  venit  insanis  natum  complexa  lacertis, 

Et  secum  e  celso  mittit  in  alta  iugo . 
Excipit  illaesos  Panope  centumque  sorores, 
500      Et  placido  lapsu  per  sua  regna  ferunt. 

Nondum  Leucothea ,  nondum  puer  ille  Palaemon , 


VI.  469—537.  347 

Verticibus  densi  Tliybridis  ora  tenent . 
Liicus  erat ,  dubium  Semelae  ,  Slimulaene  vocetur : 
Maenadas  Ausonias  incoluisse  ferunt. 
605  Quaerit  ab  his  Ino  ,  quae  gens  foret .    Arcadas  esse 
Audit ,  et  Evandrum  sceptra  tenere  loci . 
Dissimulata  deam  Lalias  Saturnia  bacchas 

Instimulat  fictis  insidiosa  sonis: 
'0  nimium  faciles  ,  o  toto  pectore  captae! 
510      Non  venit  haec  nostris  hospes  amica  choris. 
Fraude  petit ,  sacrique  parat  cognoscere  ritum . 

Quo  possit  poenas  pendere  ,  pignus  habet.' 
Vix  bene  desierat ,  complent  uhilatibus  auras 
Thyiades ,  effusis  per  sua  colla  comis , 
515  Iniciuntque  manus  ,  puerumque  revellere  pugnant . 
Quos  ignorat  adhuc  ,  invocat  iila  deos: 
'Dique  virique  loci ,  miserae  succurrite  matri!' 

Clamor  Aventini  saxa  propinqua  ferit. 
Appulerat  ripae  vaccas  Oetaeus  Hiberas : 
520      Audit ,  et  ad  vocem  concitus  urget  iter . 

Herculis  adventu  quae  vim  modo  ferre  parabant, 

Turpia  femineae  terga  dedere  fugae . 
*Quid  petis  hinc  ,'  —  cognorat  enim  —  'matertera 

Bacchi? 
An  numen  quod  me  ,  te  quoque  vexat  ?'  ait. 
525  lila  docet  parlim  ,  partim  praesentia  nati 
Continet ,  et  furiis  in  scelus  isse  pudet . 
Rumor ,  ut  est  velox ,  agitatis  pervolat  ahs , 

Estque  frequens  ,  Ino  ,  nomen  in  ore  tuum . 
Hospita  Carmentis  fidos  intrasse  penates 
530      Diceris  et  longam  deposuisse  famem . 
Liba  sua  properata  manu  Tegeaea  sacerdos 

Traditur  in  subito  cocta  dedisse  foco . 
Nunc  quoque  liba  iuvant  festis  MatraUbus  ilia. 
Rustica  sedulitas  gratior  arte  fuit. 
535 'Nunc  ,'  ait  *o  vates  ,  venientia  fata  resigna, 

Qua  licet .    hospitiis  hoc  ,  precor  ,  adde  meis.' 
Parva  mora  est ,  caelum  vates  ac  numina  sumit, 


348  FASTORUM 

Fitque  sui  toto  pectore  plena  dei . 
Vix  illam  subito  posses  cognoscere  ,  tanto 
540      Sanctior  el  tanto  ,  quam  modo  ,  maior  erat . 
'Laeta  canam  .     gaude  ,  defuncta  laboribus  Ino!' 

Dixit  ^et  huic  populo  prospera  semper  ades! 
Numen  eris  pelagi  .     natum  quoqne  pontus  habebit .    ] 
In  vestris  aliud  sumite  nomen  aquis ; 
545  Leucothea  Grais  ,  Matuta  vocabere  nostris : 
In  portus  nato  ius  erit  omne  tuo, 
Quem  nos  Portunum  ,  sua  lingua  Palaemona  dicet . 

Ite  ,  precor  ,  nostris  aequus  uterque  locis!' 
Annuerat ,  promissa  fides  .     posuere  labores : 
550      Nomina  mutarunt .     hic  deus  ,  illa  dea  est . 
Cur  vetet  ancillas  accedere  ,  quaeritis  ?    odit : 

Principiumque  odii ,  si  sinat  illa  ,  canam . 
Una  ministrarum  solita  est ,  Cadmei ,  tuarum 
Saepe  sub  amplexus  coniugis  ire  tui . 
555  Improbus  hanc  Athamas  furtim  dilexit  .    ab  illa 
Comperit  agricolis  semina  tosta  dari . 
Ipsa  quidem  fecisse  negat ,  sed  fama  recepit .        —    i 
Hoc  est ,  cur  odio  sit  tibi  serva  manus .  ' 

Non  tamen  hanc  pro  stirpe  sua  pia  mater  adoret . 
560      Ipsa  parum  felix  visa  fuisse  parens . 
Alterius  prolem  melius  mandabitis  illi . 
Utilior  Baccho  ,  quam  fuit  ipsa  suis . 
Hanc  tibi ,  'quo  properas  ?'  memorant  dixisse, 

Rutili , 
'Luce  mea  Marso  consul  ab  hoste  cades.' 
565  Exitus  accessit  verbis ,  tlumenque  Toleni 
Purpureum  mixtis  sanguine  fluxit  aquis . 
Proximus  annus  erat :    Pallantide  caesus  eadem 

Didius  hostiles  ingeminavit  opes . 
Lux  eadem  ,  Fortuna  ,  tua  est ,  auctorque  locusque . 
570      Sed  superiniectis  quis  latet  iste  togis? 

Servius  est ;  et  constat  enim  .     sed  causa  latendi 

Discrepat ,  et  dubium  me  quoque  mentis  habet . 
Dum  dea  furtivos  timide  profitetur  amores, 


VI.  538-610.  349 

Caelestemque  homini  conciibnisse  pudet,  — 
575  Aisit  enim  magno  correpta  cupidine  regis, 
Caecaque  in  hoc  uno  non  fuit  illa  viro  — 
Nocte  domum  parva  soHta  est  intrare  fenestra : 

Unde  Fenestellae  nomina  porta  tenet . 
Nunc  pudet  ,  et  voltus  veiamine  celat  amatos, 
580      Oraque  sunt  multa  regia  tecta  toga . 

An  magis  est  verum  ,  post  Tulli  funera  plebem 

Confusam  placidi  morle  fuisse  senis: 
Nec  modus  ullus  erat ,  crescebat  imagine  luctus, 
Donec  eum  positis  occuluere  togis? 
585  Tertia  causa  miiii  spatio  maiore  canenda  est ; 
Nos  tamen  adductos  intus  agemus  equos . 
TuIIia  coniugio  ,  sceleris  mercede  ,  peracto 

His  solita  est  dictis  extimulare  virum : 
'Quid  iuvat  esse  pares  ,  le  nostrae  caede  sororis, 
590      Meque  tui  fratris ,  si  pia  vita  placet? 

Vivere  debuerant  et  vir  meus  et  tua  coniunx, 

Si  nuUum  ausuri  maius  eramus  opus . 
Et  caput  et  regnum  facio  dotale  parentis ! 
Si  vir  es  ,  i ,  dictas  exige  dotis  opes . 
595  Regia  res  scelus  est !    socero  cape  regna  necato , 
Et  nostras  patrio  sanguine  tingue  manus!' 
Talibus  instinctus  solio  privatus  in  alto 

Sederat  .     attonitum  volgus  ad  arma  ruit : 
Hinc  cruor  ,  hinc  caedes  ,  infirmaque  vincitur  aetas: 
600      Sceptra  gener  socero  rapta  Superbus  habet . 
Ipse  sub  Esquiliis ,  ubi  erat  sua  regia  ,  caesus 

Concidit  in  dura  sanguinulentus  humo . 
Filia  ,  carpento  patrios  initura  penates, 
Ibat  per  medias  alta  feroxque  vias , 
C05  Corpus  ut  aspexit ,  lacrimis  auriga  profusis 
Restitit .     hunc  tali  corrlpit  illa  sono : 
'Vadis,  an  expectas  pretium  pietatis  amarum? 

Duc  ,  inquam  ,  invitas  ipsa  per  ora  rotas!' 
Cerla  fides  facti  .     dictus  Sceleratus  ab  illa 
610      Vicus ,  et  aeterna  res  ea  pressa  nota . 


350  FASTORUM 

Post  tamen  hoc  ausa  est  templiim,  monimenta 

parentis, 
Tangere  .    mira  quidem ,  sed  tamen  acta  loquar . 
Signum  erat  in  solio  residens  sub  imagine  Tulli; 
Dicitur  hoc  oculis  opposuisse  manum , 
615  Et  vox  audita  est  'voltus  abscondite  nostros, 
Ne  natae  videant  ora  nefanda  meae ! ' 
Veste  data  tegitur  .     vetat  hanc  Fortuna  moveri , 

Et  sic  e  templo  est  ipsa  locuta  suo : 
*Ore  revelato  qua  primum  luce  patebit 
620      Servius ,  haec  positi  prima  pudoris  erit.' 
Parcite  ,  matronae  ,  vetitas  attingere  vestes ; 

SoUemni  satis  est  voce  movere  preces . 

Sitque  caput  semper  Romano  tectus  amictu , 

Qui  rex  in  nostra  septimus  Urbe  fuit. 

625  Arserat  hoc  templum  .    signo  tamen  ille  pepercit 

Ignis  ;  opem  nato  Mulciber  ipse  tulit. 

Namque  pater  TuIIi  Volcanus ,  Ocresia  mater 

Praesignis  facie  Corniculana  fuit. 
Hanc  secum  Tanaquil ,  sacris  de  more  peraclis , 
630      lussit  in  ornatum  fundere  vina  focum . 
Hic  inter  cineres  obsceni  forma  virilis 

Aut  fuit ,  aut  visa  est :    sed  fuit  illa  magis . 
lussa  loco  captiva  sedet .    conceptus  ab  illa 
Servius  a  caelo  semina  gentis  habet. 
635  Signa  dedit  genitor  tunc  ,  cum  caput  igne  corusco 
Contigit ,  inque  comis  flammeus  arsit  apex . 
Te  quoque  magnifica  ,  Concordia  ,  dedicat  aede 

Livia ,  quam  caro  praestitit  ipsa  viro . 
Disce  tamen  ,  veniens  aetas  ,  ubi  Livia  nunc  est 
640      Porticus  ,  immensae  tecta  fuisse  domus . 

Urbis  opus  domus  una  fuit ,  spatiumque  tenebat , 

Quo  brevius  muris  oppida  multa  tenent. 
Haec  aequata  solo  est ,  nullo  sub  crimine  regni , 
Sed  quia  luxuria  visa  nocere  sua . 
645  Sustinuit  tantas  operum  subvertere  moles, 
Totque  suas  heres  perdere  Caesar  opes. 


VI.  611-681.  351 

Sic  agitur  censura  et  sic  exempla  parantur, 
Cum  vindex  ,  alios  quod  monet ,  ipse  facit . 

12.  CN     13.  D  EID-N 

Nulla  nota  est  veniente  die  ,   quam  dicere  possis . 
650      Idibus  Invicto  sunt  data  templa  lovi. 

Et  iam  Quinquatrus  iubeor  narrare  minores . 

Nunc  ades  o  !    coeptis  ,  flava  Minerva  ,  meis . 
'Cur  vagus  incedit  tota  tibicen  in  Urbe  ? 

Quid  sibi  personae  ,  quid  stola  longa  volunt?' 
655  Sic  ego  .     sic  posita  Tritonia  cuspide  dixit : 
Possim  utinam  doctae  verba  referre  deae ! 
'Temporibus  veterum  tibicinis  usus  avorum 
Magnus  et  in  magno  semper  honore  fuit. 
Cantabat  fanis  ,  cantabat  tibia  ludis , 
660      Cantabat  maestis  tibia  funeribus : 

Dulcis  erat  mercede  labor  .     tempusque  secutum , 

Quod  subito  Graiae  frangeret  artis  opus ; 
Adde  quod  aedilis ,  pompam  qui  funeris  irent , 
Artifices  solos  iusserat  esse  decem . 
665  Exilio  mutant  Urbem  ,  Tiburque  recedunt . 
Exilium  quodam  tempore  Tibur  erat. 
Quaerilur  in  scaena  cava  tibia  ,  quaeritur  aris ; 

Ducit  supremos  naenia  nuila  toros . 
Servierat  quidam  ,  quantolibet  ordine  dignus , 
670      Tibure  ,  sed  longo  tempore  liber  erat . 

Rure  dapes  parat  ille  suo  ,  turbamque  canoram 

Convocat :   ad  festas  convenit  illa  dapes . 
Nox  erat ,  et  vinis  oculique  animique  natabant , 
Cum  praecomposito  nunlius  ore  venit, 
675  Atque  ita  ,  "quid  cessas  convivia  solvere  ?"  dixit 
*'Auctor  vindictac  iam  venit  ecce  tuae." 
Nec  mora  ,  convivae  valido  titubantia  vino 

Membra  movent :  dubii  stantque  labantque  pedes . 
At  dominus  "discedite  !"  ait,  plaustroque  morantes 
680      Sustulit :    in  plaustro  scirpea  lata  fuit . 
Alliciunt  somnos  tempus  motusque  merumque, 


352  FASTORUM 

Potaque  se  Tibur  turba  redire  putat . 
lamque  per  Esquillas  Romanam  intraverat  urbem, 
Et  mane  in  medio  plaustra  fuere  foro . 
685  Plautius ,  ut  posset  specie  numeroque  senatum 
Fallere  ,  personis  imperat  ora  tegi, 
Admiscetque  alios  ,  et ,  ut  hunc  tibicina  coetum 

Augeat ,  in  longis  vestibus  esse  iubet ; 
Sic  reduces  bene  posse  tegi ,  ne  forte  notentur 
690      Contra  coliegae  iussa  redisse  sui. 

Res  placuit ,  cultuque  novo  libet  Idibus  uti 

Et  canere  ad  veteres  verba  iocosa  modos.' 
Haec  ubi  perdocuit ,  'superest  mihi  discere'  dixi 
'Cur  sit  Quinquatrus  illa  vocata  dies.' 
695 'Martius'  inquit  'agit  tali  mea  nomine  festa, 

Estque  sub  inventis  haec  quoque  turba  meis . 
Prima  terebrato  per  rara  foramina  buxo, 

Ut  daret ,  effeci ,  tibia  longa  sonos . 
Vox  placuit :    faciem  liquidis  referentibus  undis 
700      Vidi  virgineas  intumuisse  genas . 

"Ars  mihi  non  tanti  est ;  valeas  ,  mea  tibia!"  dixi : 

Excipit  abiectam  caespite  ripa  suo . 
Inventam  Satyrus  primum  miratur  ,  et  usum 
Nescit ,  et  inflatam  sensit  habere  sonum ;    . 
705  Et  modo  dimittit  digitis  ,  modo  concipit  auras . 
lamque  inter  nymphas  arte  superbus  erat : 
Provocat  et  Phoebum  .    Phoebo  superante  pependit , 

Caesa  recesserunt  a  cute  membra  sua . 
Sum  tamen  inventrix  auctorque  ego  carminis  huius. 
710      Hoc  est ,  cur  nostros  ars  colat  ista  dies . 

14.  E  E[N]     15.  F  Q.ST-D-P 

Tertia  lux  veniet ,  qua  tu  ,  Dodoni  Thyone , 
Stabis  Agenorei  fronte  videnda  bovis . 

Haec  est  illa  dies  ,  qua  tu  purgamina  Vestae, 
Thybri ,  per  Etruscas  in  mare  mittis  aquas . 
715  Siqua  fides  ventis  ,  zephyro  date  carbasa  ,  nautae ! 
Cras  veniet  vestris  iile  secundus  aquis. 


YI.  682-748.  353 

16.  GC     17.  HC     18.  AC 

At  pater  Heliadum  radios  ubi  tinxerit  undis , 

Et  cinget  geminos  stella  serena  polos, 
Tollet  humo  validos  proles  Hyriea  lacertos . 
720      Continua  Delphin  nocte  videndus  erit . 

19.  BC 

Scilicet  hic  olim  Volscos  Aequosque  fugatos  (223) 

Viderat  in  campis  ,  Algida  terra  ,  tuis : 
Unde  suburbauo  clarus  ,  Tuberte  ,  triumpho 

Vectus  es  in  niveis ,  Postume  ,  victor  equis . 
725  lam  sex  et  totidem  luces  de  mense  supersunt , 

Huic  unum  numero  tu  tamen  adde  diem . 
Sol  abit  a  Geminis  ,  et  Cancri  signa  rubescunt : 

Coepit  Aventina  Pallas  in  arce  coli . 

20.  CC 

lam  tua  ,  Laomedon  ,  oritur  nurus ,  ortaque  noctem 
730      Pellit ,  et  e  pratis  uda  pruina  fugit : 

Reddita ,  quisquis  is  est ,  Summano  templa  feruntur , 

Tum  j  cum  Romanis  ,  Pyrrhe  ,  timendus  eras . 
Hanc  quoque  cum  patriis  Galatea  receperit  undis, 
Plenaque  securae  terra  quietis  erit, 
735  Surgit  humo  iuvenis  telis  afllatus  avitis, 
Et  gemino  nexas  porrigit  angue  manus . 
Notus  amor  Phaedrae  ,  nota  est  iniuria  Thesei : 

Devovit  natum  credulus  ille  suum . 
[Non  impune  pius  iuvenis  Troezena  petebat : 
740      Dividit  obstantes  pectore  taurus  aquas .] 
Sollicili  terrentur  equi ,  frustraque  relenti 

Per  scopulos  dominum  duraque  saxa  trahunt. 
Exciderat  curru  ,  lorisque  morantibus  artus 
Hippolytus  lacero  corpore  raptus  eral, 
745  Reddideratque  animam ,  multum  indignante  Diana.  (224) 
'Nulla'  Coronides  'causa  doloris'  ait: 
*Namque  pio  iuveni  vitam  sine  volnere  reddam, 
Et  cedent  arti  Iristia  fata  meae.* 
oviD.   ni.  23 


354  FASTORUM 

Gramina  continiio  loculis  depromit  eburnis : 
750      Profuerant  Glauci  manibus  illa  prius . 

[Tunc  ,  cum  observatas  anguis  descendit  ad  umbras, 

Usus  et  auxilio  est  anguis  ab  angue  dato .] 
Pectora  ter  tetigit ,  ter  verba  salubria  dixit : 
Depositum  terra  sustulit  ille  caput. 
755  Lucus  eum  Nemorisque  tui ,  Dictynna  ,  recessus 
Celat :    Aricino  Virbius  ille  lacu . 
At  Clymenus  Clolhoque  dolent :    haec ,  fila  reneri , 

Hic  ,  fieri  regni  iura  minora  sui . 
luppiter ,  exemplum  veritus ,  direxit  in  ipsum 
760      Fulmina  ,  qui  nimiae  moverat  artis  opem . 
Phoebe  ,  querebaris  :    deus  est ,  placare  parenti ; 
Propter  te  ,  fieri  quod  vetat ,  ipse  facit . 

21.  DC    22.  EC    23.  FC 
Non  ego  te  ,  quamvis  properabis  vincere ,  Caesar, 
Si  vetet  auspicium  ,  signa  movere  veUm . 
765  Sint  tibi  Flaminius  Trasimenaque  litora  lestes, 
Per  volucres  aequos  multa  monere  deos . 
Tempora  si  veteris  quaeris  temeraria  damni, 

Quarlus  ab  extremo  mense  bis  ille  dies . 
Postera  lux  melior.    superat  Masinissa  Syphacem,  (225) 
770      Et  cecidit  telis  Hasdrubal  ipse  suis. 

24.  GC 
Tempora  labuntur  ,  tacitisque  senescimus  annis , 

Et  fugiunt  freno  non  remorante  dies . 
Quam  cito  venerunt  Fortunae  Fortis  honores! 
Post  septem  luces  lunius  actus  erit. 
775  Ite  ,  deam  laeti  Fortem  celebrate  ,  Quirites ! 
In  Tiberis  ripa  munera  regis  habet. 
Pars  pede  ,  pars  etiam  celeri  decurrite  cumba , 

Nec  pudeat  potos  inde  redire  domum . 
Ferte  coronatae  iuvenum  convivia  Untres, 
780      Multaque  per  medias  vina  bibantur  aquas. 

Plebs  colit  hanc  ,  quia  qui  posuit ,  de  plebe  fuisse 
Fertur  ,  et  ex  humili  sceptra  tulisse  loco . 


VI.  749-812.  355 

Convenit  et  servis  ,  serva  qiiia  Tuliius  ortus 
Constituit  dubiae  tenipla  propinqua  deae . 

25.  HC     26.  AC 
785  Ecce  suburbana  rediens  niale  sobrius  aede 
Ad  stellas  aliquis  talia  verba  iacit: 
Zona  latet  tua  nunc ,  et  cras  fortasse  latebit : 

Dehinc  erit ,  Orion  ,  aspicienda  mihi . 
At  si  non  esset  potus  ,  dixisset  eadem 
790      Venturum  tempus  solstitiale  die . 

27.  BC     28.  CF 
Lucifero  subeunte  Lares  delubra  tulerunt 

Hic ,   ubi  fit  docta  multa  corona  manu . 
Tempus  idem  Stator  aedis  habet,  quam  Romulus  olim 

Ante  Palatini  condidit  ora  iugi. 

29.  DF 

795  Tot  restant  de  mense  dies  ,  quot  nomina  Parcis, 
Cum  data  sunt  Irabeae  templa ,  Quirine  ,  tuae . 

30.  EC 

Tempus  luleis  cras  est  natale  Kalendis : 

Pierides  ,  coeptis  addite  summa  meis . 
Dicite  ,  Pierides ,  quis  vos  adiunxerit  isti, 
800      Cui  dedit  invitas  victa  noverca  manus? 
Sic  ego  .     sic  Clio :    'clari  monimenta  Philippi 

Aspicis  ,  unde  trahit  Marcia  casta  genus : 
Marcia ,  sacrifico  deductum  nomen  ab  Anco, 

In  qua  pars  facies  nobilitate  sua  est . 
■05  [Par  animo  quoque  forma  suo  respondet  in  illa, 

Et  genus  et  facies  ingeniumque  simul.] 
Nec  quod  laudamus  formam  ,  tu  turpe  putaris : 

Laudamus  magnas  hac  quoque  parte  deas . 
Nupta  fuit  quondam  matertera  Caesaris  illi . 
810      0  decus  ,  0  sacra  femina  digna  domo  ! ' 
Sic  cecinit  Clio  .    doctae  assensere  sororesf 

Annuit  Alcides  increpuitque  lyram . 


i 


i 


cn 
o 


'X3 


cti 

0) 
Pu 
O 


> 
o 


o 

> 


wq  O 


UNIVERSITY  OF  TORONTO 
LIBRARY 


Do    not 

remove 
the   card 
from   this 
Pocket. 


Acme    Library   Card    Pocket 

Under  Pat.  "  Ref.  Index  File." 
Mado  by  LIBEAEY  BUREAU 


O  in