Skip to main content

Full text of "Opera quae supersunt omnia"

See other formats


Miriliiiiiii 


/Z- 


BENEDICTI  I)E  SPINOZA 

0  P  E  R  A 

((  11  A  E    S  I!  P  E  R  S  U  N  T    0  M  N  I  A. 


EX 

EDITIONIBUS  PRINCIPIBUS  DENUO  EDIDIT 
ET  PRAEFATUS  EST 

GAROLUS  HERMANNUS  BRUDER 

PHILOS.      UOCT.     AA.     L  L.     M.     SS.     THEOL.      LICENT. 

VOI<.    II. 

DE    INTELlcECTUS    E.MENDATIONE,     TRACTATIJS    POLITICUS  , 
EPISTOLAE. 


EDITIO    STEREOTYPA. 


EX    OFFICINA    BERNHARDI    TAUCHNITZ. 
LIPSIAE  MDCCCXLIY. 


THE  INSTITUTE  OF  ffEDIAEVAL  STUDIES 

10  ELKSLEY  PLACE 
TORONTO  6,  CANAOA, 

w^o291932 


P  R  A  E  F  A  T  I  0. 


Altero  hoc  tomo  continenturtres  partes  Benedicti  de  Spi- 
noza  operum  posthumorum ,  et  quidem 
I. 

Tractatus  de  intellectus  emendatione  et  de  via  qua  optime  in 
vcram  rerum  co^itionem  dirigitur,  in  edit.  princ.  a.  1677.  pag. 
355  —  393.,  aureus  libellus,  qui  est  praeter  ef/«ca/«  fons  philo- 
sophiae  Benedicli  gravissimus.  Complectitur  enim  eius  philoso- 
phiam  fundamentalem  sive  cognoscendi  artem;  et  eo  magis  dolen- 
dum  est ,  quod  non  nisi  eius  fragmentum  confecerat,  quum  diem 
obiret  supreraum.  In  hoc  tractatu  quibusdam  de  vero  etsummo 
bono  eipositis  persequitur  divini  Platonis  de  ideis  doctrinam  et 
explical  viam  ac  rationem,  qua  perveniamus  ad  veram  sive 
obiecti  naturae  adaequatam  cognitionem  i.  e.  qua  ideas 
verassive  veritates aeternas sen?,\msQnsim(\\x&  magis  perscrutemur 
secludendo  imaginationes  i.  e.  ideas  fictas,  falsas,  dubias.  •)  Quara 
viam  magis  etiam  excoluit  et  perfecit  summus  nostri  saecuii  philo- 
sophus,  Frid.  Hegelius ,  qui  hereditatera  luculentissimam  et  effer- 
tissimam  suis  tradidit  ,,  veritatis  absolutae  obiectivae  adipiscendae 
methodum",  quam  monstravit  \\\q  processu  qui  dicitur  diale- 
ctico.^)  Perlongius  tempus  Spinoza  huic  tractatui  conscribendo 
operam  navaverat ,  quin  ad  finera  perduceret.  Anno  enira  1663. 
ab  Henrico  Oldenburgio ,  ut  publici  iuris  faceret  ,,  tractatum  de 

1)  Conf.  etiara  ethic.  II.  prop.  40—  47. 

2)  Vid.quae  egregie.  uti  solet,  exposuUS.X.P/iil.JHarheinekivsin: 
„Ein(eitung  in  die  offentUchen  Vorlesungen  iiber  die  jBedeufung  der 
Hegehchen  PhHosophie  in  der  christlichen  Theologie."  Berl.  1842.  8. 
p.  M.  sqq.  „Fiir  das  Princip  dcr  Hegelschen  Philosophie  kann  man  nur 
die  Methode  nnsehen ,  deren  Entdeckung  das  unsterbliche  Verdienst  He- 
gelsist.^'  et  p.  16.  „Vas  Ringen  yiach  einer  wahrhaft  objectiven,  mit 
der  Abstraclion  vom  Suhject  verkniipften  Erkenntniss  ist  irn  innersten 
Geitte  der  Hegelschen  Phihsoj/hie  gegriindet.^' 


IV  PRAEFATIO. 

rerura  primordio  earumque  dependeotia  a  primacausa,  utetde 
iatellectus  nostri  emendalione",  provocatus  est;  idemque  repetiil 
anno  1675.  Ludovicus  Meyerus.  Vid.  epist.  8.  et  63.  Ceterum 
huc  pertinent  Spinozae  epist.  42.  et  63.  De  aliis  legendaest  editoris 
operum  posthumorum  praefatio,  quam  cum  indice  brevi  adieci. 
Multis  in  locis  ubi  accuratius  censet  formandas  esse  sententias  le- 
ctores  in  notis  relegat  adjjkilosophiarn,  opus  grandius,  quod  quo 
minus  scriberet ,  morte  est  impeditus. 

Lectu  dignissimi  sunt  praeterea : 

loh.  God.  Herdei-,  Gott.  Einige  Gesprache  ilber  Spinoza's 
System;  in:  Herders  JFerke  zur  Philosophie  und  Geschichte. 
t.  VIIL  p.  123.  sqq.     Tiibing.  1808.  8. 

Christoph.  Theoph.  deMurr,  Benedicti  de  Spinozaadno- 
tationesadtractatumtheolog.-politicum.  HagaeCom.  1802. 4. p.  18. 

Car.  Thomas,  Spinozaals  Metaphysiker.  Hdnigsb.  ISiO.S. 
p.  13.  etp.  22.sq. 

Simul  cum  editione  Latina  interpretatio  Belgica  prodiit  au- 
ctore  larrig  lellis  anno  1677.:  ,,De  nagelate  Schriften  van  B. 
d.  S.  .  . .  Verbetering  van't  Verstant"  p.  405  —  446. ;  Germanica 
saeculo  praeterlapso  interprete  S.  Herm.  Ewaldo:  ,,Benedikt 
von  Spinoza  ztvei  Abhandlungen  iiber  die  Kultur  des  mensch- 
lichen  Ferstandes  ttnd  iiber  die  Aristokratie  und  Detnoeratie. 
Leipz.  1785."  8.  et  recentissima  B.  Auerbachii,  Spinoza's 
sdmmtliche  fFerke.  Stuttg.  XSiX.  %.;  Gallica  hoc  anno  ah  Ae- 
milio  Saissetconitcii  ,,Oeuvres  de  Spinoza  traduites"  2  vol. 
12.  Paris.  1843. 

11. 

Tractatus politicus,  in  ed.  princ.  pag.  263  —  354.,  ad  philoso- 
phiam  practicam  perlinct,  et  ostendit,  quam  sagaciter  iam  Spi- 
noza  de  praestantia  regni  apta  rerum  publicarum  conslitulione  fir- 
raati  legibusque  stabiliti  senserit.  Conf.  cap.  6,  3.  sqq.  Quae 
debello,  demilitibus,  de  imperii  divisione,  de  tormentis  in  reos 
ai.  disputavit  diversis  in  locis ,  lectu  digna  sunt. 


PRAEFATIO.  V 

Sed  morte  impeditus  est  auctor,  quo  minus  hunc  quoque  libel- 
lura  conficeret.  Ex  epistola  ad  araicum  scripta  ,  quae  praefalioni 
adiuncla  est*),  cognosci  potest,  quid  uiterius  persequi  sibi  pro- 
posuerat,  si  ei  licituni  fuisset.  Ad  iractatuni  politicum  spectat 
etiam  Spinozae  epistola  50.,  ubi  discrimen  quoddam,  quod  inter 
suam  ipsius  etThomae  Hobbesii  intercedat  sententiam*),  expli- 
cat.  Ceterum  ut  omnia  ciarius  perspicerentur,  non  solum  plenum 
singularum  sectionum  indicem,  sed  permultas  quoque  de  rebus 
et  historicis  et  literariis  addidi  notas. 

lidem  qui  tractatum  de  intellectus  emendatione  interpretati 
sunt,  verterunt  et  hunc:  in  linguam  Belgicam  larrig  lellis: 
„  De  nagelate  Schriften  van  B.  d.  S.  . .  Staatliunde"  p.  301 — 403. ; 
in  linguam  vernaculam  5.  ^.  iSw^aZrf?/ 5  et  5.  Auerbachitis;  et 
Duper  in  Gallicam  Aem.  Saisset. 

Conf.  etiam  H.  C.  JF.  Siegwart,  Fergleichung  der  Rechts- 
tindStaat^theorie  desB.Spinoza  und  desTh.Hobbes.  TUb.  1842.8. 

W.  T.  Krug,  Spinozae  de  iure  naturae  sententia  denuo  exa- 
minata.     Lips.  1825.  4. 

III. 

Tertia  denique  pars  ,,Epistolae  doctorum  quortmdam 
vivorum  ad  B.  d.  S.  et  auctoris  responsiones. ' '  Numerus 
earum  in  operum  posthumorum  et  sequentibus  editionibus  huc- 
usque  fuit  LXXIV  (excepta  quae  praefationis  loco  tractatui  po- 
litico  ^)  praemitti  solet),  quarum  XLI  sunt  ipso  Spinoza  auctore, 
XXXII  ab  viris  doctis  ad  Spinozam  scriptae,  una  (ep.  48.)  ab  alio 
ad  Spinozae  amicum  et  ab  hoc  ad  Spinozam  missa ,  ut  criminatio- 
nes  factas  refutaret.  Benedictum  praeter  has  unam  et  quadra- 
ginta  multas  scripsisse  epistolas,  et  ex  ipsis  epistolis*)  adparet 
et  ex  vitae  descriptione  praefationi  tom.  I.  addita.?) 

3)  Yid.  huius  tomi  pag.  45. 

4)  Thom.  Hobhesiui  in  libris  ,,de  cive"  Lond.  1642.  et  ,,Leviathan" 
Lond.  1651.  est  defensor  summae  absolutae  principum  poteslatis. 

5)  V.  0.  in  ep.  IS.  ab  Oldenburgio  Spinozae  epislola  d.  5.  lul.  data 
memoralur,  quae  in  epistolarum  corpore  desideralur. 

6)  lam  Herderus  doluit  tam  paucas  exslare  Spinozae  epistolas. 
eius  lib.  Gott  p.  133.  in:  JVerJce  zur  Philos.  und  Geschichte  t.  VIII. 

e 

•  3^0  3 
/1  ^ 


Vid. 


VI  PRAEFATIO. 

Itaque  inter  opera  deperdita  aut  certe  nunquam  typis  expressa 
relulimus  etiam  epistolas,  et  sperandum  esse  diximus,  foreut  non- 
riullae  adhuc  in  bibliothecis  Belgicis  supersint.  Vid.  1. 1.  p.  XIV. 
praef.  Neque  spes  nos  fefellit.  Dum  haec  ipsa  verba  conscribe- 
bamus,  egregia  V.  S.  V.,  Nic.  Ckristiani  Kistii,  professoris 
theol.  in  universitate  literarum  Lugdunensi  meritissimi,  quem  per 
literas  adieramus,  benevolentia  nobis  missa  est  wna  certe  epistola, 
nuper  a  H.  W.  Tydemano  in  publica  librorum  auctione  emta  et 
edita,  quam  nostrae  editioni  iam  addi  posse  ex  animo  laeta- 
mur.  Libelius  privatim  editus  hicest:  ,,Briefvan  Benedict  de 
Spinoza  aan  Dr.  Lambert  van  f^eldhuysen,  medegedeeld  door 
Prof.  H.  IF.  Tydeman.  Met  fac-simile."  12.  pagg.  33.,  ubi 
pag.  1.  sq.  Spinozae  epistola,  p.  3.  sqq.  interpretatio  Belgica; 
p.  6.  sqq.  sequuntur  notae  I.  de  Spinoza  eiusque  doctrina,  II.  de 
Velthusio,  III.  de  epistola  ipsa,  quam,  quum  loci  et  temporis 
notatio  desit,  inter  partem  anni  1674.  alteram  et  annum  1675. 
scriptam  esse  editor  censet.  Pertinet  vero  ad  tractatum  theologico- 
politicum,  quem  auctor  notis  illustrare  et  cum  Veithusii  respon- 
sione  denuo  edere  constituerat.  —  Itaque  certe  initium  factum  est, 
epistolas  Spinozae  adhuc  deperditas  e  loco  obscuro  in  lucem  de- 
promendi. 

Sed  redeundum  est  ad  ceteras,  quarum  plurimapars,  quin- 
quaginta  una,  Latine  sunt  scriptae;  reliquae,  viginti  quatuor, 
nempe  ep.  30  —  41.  43  —  47.  50.  et  55  —  60.  Belgice,  quas 
operum  posthumorum  editor,  Ludovicus  Meyerus,  in  Latinum 
vertit,  quo  ab  omnium  terrarum  viris  doctis  melius  legi  possent. 
Eandem  interpretationem  denuo  typis  describendam  curavimus 
(raro  tantum  singula  emendavimus) ,  quamquam  initio  sermonem 
originalem  addere  nobis  propositum  erat.  In  locis  dubiis  editio- 
nem  Belgicam  contulimus:  ,,De  nagelate  Schriften  van  B.  d.  S. 
.  . .  Brieven  en  Antwoorden."  p.  447.  sqq. 

Epistolae  omnes  secundum  seriem  suam  iii  tres  partes  possunt 
dividi,  quarura  primapertinetad/^enr.(>/rfeni7/rgmOTep.  1 — 25.; 


i 


PRAEFATIO.  Vll 

altera  ep.  26  —  54.  ad  homines  diversos,  qui  partim  non 
nisi  literis  initialibus  indicantur  (exceptis  quatuor  epist.  39.  40. 
41.  et  50.  ad  anonymos) ; 

tertia  ep.  55  —  72.  ad  duos  viros  anonymos,  quibus  ac- 
cedunt  ep.  73.  74.  ad  Alb.  Burghium,  et  nunc  ep.  75.  ad  Lamb. 
Velthusium.  Omnes  Spinozae,  quod  est  honorificentissimum, 
responsio7ies  sunt  ad  virorum  doctorum  epistolas ,  excepta  una  re- 
cens  inventa. 

/«rfex  est  duplex,  quem  adieci  epislola  75.  mihi  nondum  co- 
gnita.  Prioins  feci  sectiones  sedecim  (quarum  decima  quinta  ea- 
dem  est  cum  tertia) ;  nam  ad  tot  viros  diversos  datae  sunt  Spinozae 
epistoiae.  Alter  index  est  chronologicus ,  ex  quo  intelligi  potest, 
scriptas  esse  inter  ann.  1662.  et  1676.  omnes.  Epistola  75.  in- 
serenda  est  ann.  1674.  vel  1675.  signo  interrogationis  addito. 
Argumentum  cuique  est  praepositum  ,  simulque  temporis  et  loci 
indicium  aut  ex  editione  Belgica  aut  ex  ipsis  epistolis  sequentibus 
arcessitum,  quum  subscriptio  saepissime  deesset.  Notis  a  nie 
additis  loci  haud  pauci  illustrati  sunt. 

Restat  ut  de  singulis  viris,  ad  quos  aut  a  quibus  scriptae 
sunt  epistolae ,  pauca  dicamus. 

A. 

Ac  primum  quidem  de  eis,  qui  nominibus  plenis  indi- 
cantur. 

1.  Primus  est  Henricus  Oldenburgius,  ad  quem  pertinent 
epistolae  25  priores,  quarum  ipse  scripsit  15,  reliquas  10  Spinoza; 
una  Oldenburgii  deperdita  memoratur  epist.  17.  Gente  fuit  Ger- 
manus,  Bremaenatus,  sub  Cromwellio  circuli  Saxonici  inferioris 
Londini  legatus,  idemque  sub  Carolo  11.  rege,  qui  ei  ita  favit,  ut 
societatis  regiae  ab  illo  a.  1662.  constitutae^)  sodalis  eligeretur  et 
a  secretis  esset,  uti  docent  epist.  7.  8.  (§.  16.)  et  10.     Etiam 

7)  Vid.  Dav .  Hume,  hislory  of  Great-Britain  under  the  houses  of 
Piantagenel,  Tudor  et  Stuart.    Lond.  1734.  sqq.  vol.  VL  p.  435.  sq. 


Vlll  PRAEFATIO. 

Roberto  Boylio  ^)  erat  amicissimus.  Vid.  epist.  1.  3.  5.  7.  8.  10. 
11.  13.  14.  Indeabanno  1664  —  1677.  societalis  ,,transactiones 
philosophicas  "  edidit.  Postea  Oxooium  secessit  et  obiit  mense 
Aug.  a.  1678.  Spinozam  praesentem  cognoverat  Rhenoburgi  anno 
1661.,  vid.  ep.  1.,  eumque  amore  sincero  amplexus  est.  In  epi- 
stolis  de  variis  rebus  et  philosophicis  et  physicis  simul  Boylii  no- 
mine  cum  amico  communicavit.  Ab  anno  1665.  per  longius  tem- 
pus  ,,  commercium  literarium"  interruptum  fuit,  et  demum  a. 
1675.  restitutum.    Vid.  ep.  17.  et  18.  ») 

2.  Simon  de  Vries,  natus  Traiecti  ad  Rhenum,  iuvenis 
philosophus,  tunc  Amstelodamensis ,  Spinozae  amicissimus. 
Quanti  eum  aestimaverit  ex  facto  quodam,  quod  loh.  Colerus 
vie  de  Spinosa  p.  75.  sq.  nobiscum  communicavit,  constat: 
,,Simon  deVries  d'Amsterdam  lui  fit  unjourprdsentd'une  somme 
de  deux  mille  Qorins,  pour  le  mettre  en  etat  de  vivre  un  peu 
plus  a  son  aise.  Mais  Spinosa  en  pr^sence  de  son  h6te  s'ex- 
cusa  civilement  de  recevoir  cet  argent,  sous  prdtexte  qu'il  n'avait 
besoin  de  rien,  et  que  tant  d'argent,  s'i]  lerecevait,  le  d^tourne- 
rait  infailliblement  de  ses  dtudes  et  de  ses  occupations.  Le  mAme 
Simon  de  Vries  approchant  de  sa  fin,  et  se  voyantsans  femme  et 
sans  enfans,  voulait  faire  son  testament  et  rinstituer  hdritier  de 
tous  ses  biens.  Mais  Spinosa  n'y  voulut  jamais  consentir,  et  re- 
montra  k  son  ami,  qu'il  ne  devait  songer  k  laisser  ses  biens  k 
d'autres  qu'  k  son  frere,  qui  demeurait  k  Schiedam,  puisqu'il  ^tait 
le  plus  proche  de  ses  parens  et  devait  6tre  naturellement  son  h^ri- 
tier.  Ceci  fut  exdcut^  comme  il  Tavait  propos^;  cependant,  ce 
fut  k  condition  que  le  frfere  et  h^ritier  de  Simon  de  Vries  ferait  k 
Spinosa  une  pension  viagere ,  qui  suffirait  pour  sa  subsistance ;  et 
cette  clause  fut  aussi  fidelpment  execut^e.  Mais  ce  qu'il  y  a  de  par- 
ticulier,  c'est  qu'en  consequence  on  otfrit  k  Spinosa  une  pension  de 

8)  Nat.  a.  1627.  in  Hibernia,  mort.  a.  16<)1. 

9)  Erravit  C.  Thonuts,  Spinoza  a/s  Mefup/iysiker  p.  1!».,  epist.  17. 
subscriptionem  veterem  veram  esse  opinatus.  Sed  conf.  notam  meani  p. 
191.  sq. 


PRAEFATIO,  IX 

SOOflorins,  qu'il  n'accepta  pas,  parce  qu'il  la  trouvait  Irop  con- 
siderable,  de  sorte  qu'il  la  r6duisit  h  300.  Cette  pension  lui  fut 
payde  r<^guli6rement  pendant  sa  \ie;  et  apr^s  sa  raortle  mSme  de 
Vries  de  Schiedam  eut  soia  de  faire  encore  payer  au  sicur  van  der 
Spyck  ce  qui  pouvait  lui  Hre  dii  par  Spinosa,  comme  il  parait  par 
la  lettre  de  lean  Rieuwertz,  imprimeur  de  la  ville  d'Amsterdam, 
employ^  dans  cette  commission.  Elle  est  dat^e  du  O.Mars  1G78,  et 
adress^e  a  vanderSpyck  m^me."  —  Referendaesuntad  eum  ternae 
literae  (26 — 28.)  de  philosophia  logica,  quarum  prima  est  Simonis, 
cui  respondet  altera  Spinozae ;  VriesiialteraiQ  ep.  28.  commemo- 
rata  in  hac  collectione  non  reperitur. 

3.  Guilielmus  de  Blyenbergh  i")^  mercator  et  patricius 
Dordracenus,  homo  bonae  indolis  i '),  qui  etiam  literis  operara  de- 
dit  et  cum  Spinoza  de  principiis  philosophiae  Cartesianae  anno 
16G3.  editis  egit.  Mense  Martio  a.  1665.  Spinozam  Voorburgi 
viderat.  Philosophiae  quum  minus  gnarus  esset  et  Spinozae  sen- 
tentiamnon  satis  intelligeret,  benigne,  utisolebat,  ut  abstiueret 
a  scribendis  epistolis,  petiit  ab  eo  philosophus.  Spectanthuc  epist. 
31 — 38.  Belgice  scriptae,  quatuor  Blyenberghii,  totidem  Spinozae. 
Serius  exstitit  idem  Spinozae  adversarius  in  hisce  libris:  ,,Wed- 
derleginge  van  het  boek  genoemt:  tractatus  theologico-politicus. 
Leid.  1674."  et:  „  Wedderleginge  van  de  Zeedekonst  van  B.  d.  S. 
Leid.  1682."  4.  Abrah.  lac.  Cuffeler  I.  U.  D.  in :  „Specimea 
arfis  ratiocinandi  naturalis  et  artificialis  ad  pansophiae  principia 
manuducens.  Hamb.  1684."  P.  L  p.  119.  125.  222.  230.  Bly- 
cnberghium  adversarii  meDtem  non  adsecutum  esse  satis  ostendit. 

4.  De  Godofredo  Guilielmo  Leibnitio  (nat.  Lipsiaea. 
1646.,  mort.  Hannov.  a.  1716.)  non  est  quod  dicam.  Unara  ad 
Spinozara  scripsit  epistolam  (51.),  quum    a.  1671.  Francofurti 


10)  Jocher,  aUgemeines  Gelehrten-Lexicon.  Lips.  1T50.  4.  exbibuit 
BhjenbuTg.  11)  Conf.  ep.  33.  inprimis  §.  37.  sqq.  Summis  laudibus 
eum  extulit  Coleras  vie  de  Spinosa  apud  Paul.  Spin.  opp.  t.  H.  p. 
()39.  649.    Conf.  BrucJseri  histor.  pliilos.  t.  IV.  part.  2.  pag.  691. 


X  PRAEFATIO. 

ad  Moenum  versaretur,  quae  agit  de  re  optica.  Anno  1676.  quum 
e  Gallia  per  Angliam  Belgiumque  reverteretur,  ipse  vidit  Spinozam 
Uagae  Comitum,  de  quo  serius  in  scriptis  suis  satis  acerbe  iudica- 
vit.  Conf.  Leibnitii  otium  Hannover.  ed.  II.  a.  1737.  8.  p.  8?. 
177.  221.  et  de  conformitate  fidei  cum  ratione  §  371.  sqq.  Spino- 
zae  responsionem  (ep.  52.),  quam  vir  nobilissimus,  Chr.  Tbeoph. 
de  Murr ,  in  bibliotheca  regia  Hannoverana  invenlam  denuo  con- 
tulerat  et  primus  omnium  integram  cum  viris  doctis  communica- 
verat '  ^),  integram  et  ipse  typis  describendam  curavi.  Binae  li- 
terae  exstant  etiam  in  Leibnitii  operibus  ed.  Ludov.  Dutcns. 
Geuev.  1768.  4.  tom.  III.  p.  11.  sqq. 

5.  loh.  Ludovicus  Fabritius,  doctor  et  professor  theol. 
Heidelbergensis  (natus  Schafbusii  a.  1632.,  mort.  a.  1697.,  cuius 
opera  theologici  et  historici  argumenti  collecta  cum  vita  auctoris 
referente  loh.  Henr.  Heidegger  prodiere  Turici  1698.  4.)  non  sua 
causa,  sed  iussu  Caroli  Ludovici  electorisPalatini,  filii  iliius 
infelicis  Friderici  V.  regis  Bohemiae  et  Palatini ,  Spinozae  a.  1673. 
scripsit,  eumque  ad  munus  honorificentissimum  professoris  philo- 
sophiae  in  universitate  literarum  Heidelbergensi  suscipiendum  in- 
vitavit.  Princeps  enim  benevolus,  ab  a.  1648.  usque  ad  a.  1680. 
regno  potitus ,  solo  literarum  amore  permotus  et  de  aliorum  do- 
gmalis  leniter  sentiens'^),  Benedictum  quoque  arcessere  cupiil. 
Modeste  philosophus  id  renuit.     Vid.  epist.  53.  54. 

6.  Albertus  Burgh,  iuvenis,  uti  ep.  73.  ab  eo  scripta  do- 
cet,  ante  literarum  studiosus  in  universitate  Lugdunensi  et  Spino- 
zae  fuerat  discipulus,  Florentiae  vero  ecclesiae  Romano-Catholicae 
socius  factus.  Luculenter  misera  illius  argumenta  philosophus 
refutat,  simulque  quanti  aestimaverit  Christianam  religionem  et 
inprimis  ecclesiam  evangelicam  testatur.  ,,SoIo  Christi ,  inquit, 
spirilu  duci  possumus  in  amorem  iustitiae  et  caritatis".     Conf. 


12)  Conf.  de  Miirr  Ben.  de  Spinoza  adnolal.  ad  tract.  (heol.-polil.  p. 
20.  sq.    Eius  partem  ut  chirographi  specimen  fine  libri  exhibuit. 

13)  WA.Mininert ,   die  Geichichte  Biii/erns ,   tom.    II.  p.  415.  sqq. 
Lips.  1826  8.    Conf.  Chevracana  lom.  II.  p.  i>9. 


PKAEFATIO.  XI 

eiusdeni  professionem  ep.  23.  ,,niaxime  Deum  se  per  Christum 
manifestasse  ",  et  Oldenburgii  de  eodem  iudicium  ep.  22.  '  *) 

7.  PetrusBallingius  Benedicto  amicus  fuit,  uti  ex  epi- 
stola  (XXX.)  de  ominibus  a  Spinoza  ei  scripta  liquet.  Ipsius  Bal- 
lingii  epistola  non  amplius  restat. 

8.  Accedit  huic  nunc  Lambertus  van  Velthuysen  s. 
Velthusius,  nat.  Traiecti  ad  Rhenum  a.  1622.,  mort.  1685. ,me- 
dicinae  doctor  et  scabinus,  qui  et  de  theologia  et  de  philosophia 
scripsit. '  5)  Eius  opera  2  voll.  Roterod.  1680. 4.  prodierunt.  Procul 
dubio  idem  est,  qui  epist.  48.  ad  I.  O.  de  tractatu  theol.-politico 
scripsit.  Quum  philosophiae  Cartesianae  fautor  esset,  contra 
ipsum  Spinozam  serius  disputavit  in  libro:  „Lamb.  Feltlmsii 
Ultraiectensis  tractatusmoralis  de  naturali  pudore  et  de  dignitate 
hominis.     Traiect.  1676." 

B. 

Quinque  qui  non  nisi  literis  initialibus  notantur. 

1.  L.  M.  i.  e.  Ludovicus  Me yerus,  medicinae  philoso- 
phiaeque  doctor ,  ludaeus  Amstelodamensis  et  Spinozae  amicissi- 
nius,  quo  medico  usus  est  et  qui  solus  philosopho  moribundo  ad- 
fuit.'6)  Studiorum  philosophicorum  erat  amantissimus;  neque 
soium  praefationis  ,,principiorum  philosophiae  Cartesianae  a  Spi- 
noza  editorum"  est  auctori^),  et  ,,operum  posthumorum" 
editor,  interpres  praefationis  et  epistolarum  primum  Belgice  scri- 
ptarum'*),  sed  etiam  scriptor  libelli:  ,,Philosophia  sacrae  scri- 
pturae  interpres.  Amstel.  1666."  quem  lo.  Sal.  Seniler  denuo 
edidit  Hal.  1776.  8.  Quidam  ei  etiam  tribuebant  librum  hunc: 
,,LuciiAntistiiConstantisde  iure  ecclesiasticorum  liber  singularis. 
Alethop.  1665."  Vid.  tom.  I.  praef.  p.  XV.  sq.  Ad  binas  eius  lite- 


14)  Ulraque  ep.  73.  74.  versa  legitur  in:  JV.  Feh,  Spinoza,  der 
groste  Philotuph,  als  er  Tbmisch-lcathiilisch  werden  sullte.  Leipz.  1829.  8. 

15)  Vid.  Nouveau  dictionnaire  hislorique  s.  Velltiuysen  et  Car.  But~ 
manni  Traiectura  eruditum  s.  h.  v.  16)  Colerus  la  vie  de  Spinosa  apud 
Paul.  Spin.  opp.  t.  II.  p.  688.  sqq.  17)  Vid.  t.  1.  p.3.  sqq.  18)  Vid. 
tom.  I.  p.  XXIV. 


Xn  PRAEFATIO. 

ras  perditas  respondet  Spinoza  ep.  29.  Sed  ad  eundem  referendas 
esse  epistolas  61.  —  72.:  Firo  doctissimo  et  expertissimo  ***** 
inde  apparet,  quod  hic  iilic  ad  epist.  29.  delegatur.  Conf.  ep. 
69.  et  70.  Epistolae  sex  (61.  63.  65.  67.  69.  71.)  sunt  ipsius 
Mejeri,  qui  vulgo  videtur  Amstelodami,  per  quoddam  vero  tem- 
pus  et  Parisiis  etLondini  versatus  esse,uli  docent  epist.  65.  67.71. 

2.  I.  B.  ep.  42.  quidam  referunt  ad  lohannem  Breden- 
burgium,  civem  Roterodamensem.  Idem  a.  1675.  prodireiussit 
librum  ,,Enervatio  tractalus  theol.politici  una  cumdemonstratione 
ordine  geometrico  disposita,  naturam  non  esse  Deum ,  cuiusefifali 
contrario  praedictus  tractaius  unice  nititur,"  quem  initio  Belgice 
conscriptum  in  Latinum  vertendum  curaverat.  Leibnitius  de  con- 
formitate  fidei  cum  ratione  §  372.  et  Colerus  vie  de  Spinosa  1. 1.  p. 
648.  eum  vehementer  collaudant.  Sed  de  Murr  1. 1.  pag.  22.  Breden- 
burgii  hic  mentionem  fieri  prorsus  negat,  et  forsan  iilum  I.  B.  me- 
dicinae  doctorem  significari  censet,  qui  editioni  principiorum 
philosophiae  Cartesianae  versus  quosdam  praefixit  a  me  tom.  I. 
praef.  p.  XXIII.  adlatos.  Et  profecto  hunc  I.  B.  Spinozae  fami- 
liarissimum  medicumque  fuisse  et  argumentum  docet  et  episto- 
lae  inscriptio:  ,,doctissimo  expertissimoque  viro",  quae  haud 
quadraret  in  Bredenburgium. 

3.  I.  v.  M.  vir  ornatissimus ,  cui  Spinoza  cp.  43.  explicat 
quaestionem  arithmeticam  ,  quis  fuerit  ignoratur. 

4.  1. 1.  vir  kumanissimus  atque  pinidentissimus ,  ad  quem 
quatuormissaesunt  epistolae  44.  45.  46.  47.,  est  fortasse  larrig 
lellis,  mercator  Amstelodamensis  et  Mennonita.'»)  Ex  ami- 
cis  fuit  Spinozae,  cuius  opera  posthuma  in  linguam  Belgicam 
transtulit  el  edidit  anno  1677.  Eum  praefationis  quoque  aucto- 
rem  esse  contendunt  /><??'•.  Bayle  epist.  ad  Theod.  I.  ab  Almelo- 
veen  de  scriptis  adespotis  in  Oeuvres  diverses  t.  IV.  p.  164. 
et  de  Murr  1.  1.  pag.  14.       Idem   qiiuni  in  suspicionem  pra- 

19)  Vid.  Piiuliis  Spin.  opp.  lom.  I.  praef.  p.  XIX.  Gfroercr  opp. 
Spin.  praef.  p.  XVII.  f  i'  j  vi 


I'RAEFATIO.  xin 

vitalis  haereticae  veoisset,  Gdei  conressiouem  scripsit  et  edidit 
Belg.  a.  1684.  Inscriplionem  eius  Gallice  exhibuit  Petr.  Baylins 
Diclionnaire  historique  et  critique  tom.  IV.  s.  Spinoza  art.  Y. : 
,,Confession  de  la  foi  Catholique  et  Chrdtienne  contenue  dans  une 
lettre  a  N.  N.  par  larig  lellis." 

5.  I.  0.  doctissimus  afqt/e  ornatissijnus  vir  putatur  fuisse 
Isaacus  Orobio  Hispanus^o) ,  ob  quasdam  opiniones  in  quae- 
stionis  carceribus  cruciatus,  tum  profugus  Amstelodami  ad 
sacra  ludaica  transgressus,  medicinae  doctor,  mort.  a.  1687., 
qui  quum  de  V.  T.  libris  quaedam scripsit,  tum  ,,certamen  philo- 
sophicum  propugnatae  veritatis  divinae  ac  naluralis  adversus  loh. 
Bredeuburgii  principia  Amstelod.  1684."  edidit.  Hic  non  ipse 
Spinozae  literas  scripsit,  sed  epistolam  L.  v.  V.  i.  e.  Lamberti 
van  Velthuysen  de  tractatu  theol.-politico  misit,  ut  auctor  se 
defenderet,  quod  peregit  epist.  49.  Manuscriptum ,  quod  Spi- 
noza  in  epistola  recens  edita  memoravit,  idem  esse  cum  epi- 
stola48. ,  vix  credibile  est.  Omnino  rationes,  quae  intercedunt 
inter  epist.  48.  49.  et  75.,  haud  facile  consentiunt. 

C. 

Accedunt  anonymi  quatuor: 

1 .  De  ,,viri  doctissimi  atque  expertissimi,  nobilissimi  ac  do- 
ctissimi''  epistolis  61  —  72.  iam  sermo  fuit.  Sunt  Ludovici  Mey- 
eri,  utividetur.     Conf.  epp.  69.  et70.  cum  ep.  29. 

2.  Alter,  auctor  epistolarum  55.  57.  59.,  cui  respondent 
Spinozae  epp.  56.  58.  60.  ,,amplissimo  pntdentissimoque  viro'^ 
Belgice  scriptae,  est  gravissimus  spectrorum  et  lemurum  de- 
fensor.     Quis  hic  et  duo  seqq.  fuerint  nescitur. 

3.  Tertius  quum  epistolas  quasdam  non  amplius  repertas 
ante  scripsisset,  responsiones  a  Spinoza  accepit  epp.  39  —  41. 
,,viro  amplissimo  ac pinidentissimo  ". 

4.  Denique  quarto  ,,viro  humanissimo  atque prudentissimo'' 
data  est  epislola  50.  a.  1674. 

20J    CoDf.  de  MuTT  1, 1.  p.  23,     GfToerer  opp.  Spin.  praef.  p.  XVII. 


XIV  PRAEFATIO. 

Oinnes  has  epistolas  esse  magnae  gravitatis  cuivis  qui  eas  le- 
gerit  manifestum  est,  et,  uti  iam  vetus  inscriptio  ait,  „adaliorum 
Spinozae  operum  elucidationem  non  parura  faciunt." 

Omnes  fere  eius  libri  editi  epistolis  illustrantur: 

a)  Principia  philosophiae  Cartesianae  et  cogitata  metaphysica 
epp.  I.  9.  10,  16.  29.  31.  32.  33.  34.  35.  36.  37.  39.  40.  41.  45.  50. 
58.61.62.  69.70.; 

b)  Tractatus  theologico-polilicus  epp.  14.  17.  19.  20.  21.  22. 
23.  24.  25.  47.  48.  49.  50.  72.  73.  74.  75. ; 

c)  Ethica  epp.  2.  3.  4.  18.  26.  27.  29.  62.  63.  64.  65.  66.  67. 
68.69.70.71.; 

d)  De  intellectus  emendatione  tractatus  epp.  8.  42.  ^3.  64. ; 

e)  Tractatus  politicus  ep.  50.  et  ep.  ipsi  tractatui  praemissa. 
Quaedam  non  nisi  ex  epistolis  nobis  cognita  sunt,  e.  c.  philo- 

sophi  sententia  de  servatore  et  religione  Christiana  epist.  21.  23. 
25.  et74.,  de  motu  ep.  15.,  de  ominibus  ep.  30.,  derebusphy- 
sicis,  opticis  et  mathematicis  ep.  13.  43.  44—46.  52.,  delemuri- 
bus  et  spectris  ep.  56.  58.  60. 

Praelerea  Spinozae  vitae  et  operum  historia  dilucidior  reddi- 
tur.     Conf.  ep.  1.9.  30.  75.al. 

Sed,  quod  gravius  est ,  ex  eis  omnium  optime  et  verissime  Be- 
nedicti  mores  vitaeque  habitus  cognoscuntur,  summa  modestia, 
etcomitas,  animicandor,  pectoris  sinceritas,  amicitiae  probitas, 
ita  ut  non  solum  propter  summum  ingenii  acumen,  sed  etiam 
omnibus  vitae  virtutibusornatusvirorum  optimorum  benevolentia, 
amicitia,  laude  fuerit  dignissimus. 

Hunc  vero  secundum  operum  tomum  omni  diligentia  ac  labore 
editum  atque  a  vitiis  innumeris  purgatum  esse,  omnes  qui  eo 
usuri  sunt  facile  perspicicnt.  Itaque  ut  eodem  favore,  quo  primum 
amultisiamexceptumessecomperimus,  excipiatur,  et  ad  studia 
praestantissimi  saeculi  XVII.  philosophi  excitandum  etpromoveu- 
dum  conferat  et  speramus  et  optamus. 

Scribebam  Lipsiae  d.  29.  m.  Decembr.  a.  D.  MDCCCXLIII. 


III. 

BENEDICTI  DE  SPINOZA 
TRACTATUS 

DE 

INTELLECTUS 

EMENDATIONE 


KT    DB   VIA    qOA    OrXIMK    IN    VERAM    RKRUM    COCMTIONEM 
DIRIGITCR. 


Sptnota  IT. 


EX 

PliAEFATIONE    EDITORIS 

B.  D.  S.  OPERUM  POSTHUMORUM. 


Tractatus  de  emendatioyie  intellectus  est  ex  prioribus  nostri 
philosophi  operibus ,  testibus  et  stylo  et  conceptibus  iam  multos 
ante  annos  conscriptus.  Rei,  quam  in  eo  tractat,  dignitas  et 
magna,  quam  in  eo  sibi  scopum  praefixit,  utilitas,  nempe  in- 
tellectui  viam  sternere  facillimam  atque  planissimam  ad  veram  re- 
rum  cognitionem,  calcar  ipsi  semper  eum  ad  umbilicum  per- 
ducendi  fuere.  At  operis  pondus  profundaeque  meditationes  et 
vasta  rerum  scientia ,  quae  ad  eius  perfectionem  requirebantur, 
lento  gradu  eum  promoverunt,  ut  etin  causa  fuerunt ,  quod  non 
fuerit  absolutus,  quodque  hic  illic  aliquid  desideretur.  Nam  auctor 
in  annotationibus ,  quas  ipse  addidit,  saepius  monet  id ,  quod  tra- 
ctat,  accuratius  demonstrandum  vel  latius  explicandum,  sive  in 
sua  philosophia  sive  alibi.  Quia  vero  res  praestantissimas  nec  non 
utilissimas  continet,  in  veritatis  studioso  studium  excitabunt  sum- 
mum,  nec  parum  adiuvabunt  in  ea  indaganda;  ideo  eum  simul 
cum  aliis  cdere  visum  fuit.  Tractat  in  eo  primo  de  bono  appa- 
rcnte,  quod  homines  plerumque  appetunt,  nempe  de  divitiis, 
libidineethonore;  etde  vero  bono,  et  quomodo  id  sit  acquiren- 
dum.  Praescribit  secundo  quasdam  vivendi  regulas ;  indeque  ad 
intellectus  emendationem  transit.  Ut  avrtem  haec  emen- 
datio  melius  procedat,  quatuor  diversos  percipiendi  modos  enume- 
rat,  quos  deinceps  prolixius  paulo  enucleat  et  exiis,  qui  optime 
scopoinserviunt,  eligit.  Porro  ut  horum  usum  nosceremus,  agit 
de  intellectus  instrumentis,  videlicet  de  veris  ideis,  et 

1* 


4  PRAEFATIO. 

eadem  opera  de  rectaad  ducenduni  intellectuui  via  et  methodc- 
eiusque  parlibus.  Prima  pars  tradit,  quomodo  verae  ideae  ab 
aliis  discernantur,  ct  prospiciatur,  ne  falsae,  fictae  et  dubiae  ideae 
cum  veris  confundantur :  et  hac  occasione  prolixe  de  veris ,  falsis, 
fictis  et  dubiis  ideis  agit,  quibus  denique  aliquid  de  memoria  et 
oblivione  annectit.  Secunda  pars  regulas  dat,  quibus  ex  notis 
ignotum  recte  educatur  intelligaturque.  Ut  autem  hoc  rite  fiat, 
perceptionem  duobis  modis  fieri  statuit,  vel  per  solam  essentiam 
vei  per  causam  proximam.  Quoniam  vero  utrumque  non  nisi  ex 
vera  rei  definitione  elicitur,  leges  definitionis  rerum  tum  creata- 
rum ,  tum  increatarum  proponit.  Praeterea  ut  nostri  conceptus 
concatenentur,  media,  quibus  res  particulares  aeternae  cogno- 
scanfur,  praescribit.  Etut  haec  omnia  meliusperficiantur,  agit 
de  viribus  intellectus  eiusque  enumerat  proprietates.  Et 
hic  finitur  tractatus  de  emendatione  intellectus.  —  In 
animo  semper  habuit  auctor,  eum  perficere.  At  aliis  negotiis 
praepeditus  et  tandem  raorte  abreptus  ad  optatum  finem  perducere 
non  potuit.  Quumvero,  uti  iam  dictum  est,  multa  praeclara  at- 
que  utilia  contineat,  quae  veritatis  sincero  indagatori  non  parum 
e  re  futura  esse  haudquaquam  dubitamus ,  te  iis  privare  noluimus, 
benevole  lector;  et  ut  etiam  multa  obscura,  rudia  adhuc  etim- 
polita,  quae  in  eo  hinc  inde  occurrunt,  condonare  non  graveris, 
horum  ne  inscius  esses,  admonitum  te  quoque  esse  voluimus. 
Valc. 


1  N  D  E  X. 


I.  De  bonis  quae  hoiuines  pleruiuque  appetunl.    §.  1.  sqq. 

II.  De  bono  vero  el  summo.    §.  11.  sqq. 

III.  Quaedam  vivendi  regulae.    §.  IT. 

IV.  De  diversis  percipiendi  modis.    §.  18.  sqq. 
V.  De  oplimo  modo  percipiendi.    §.  25.  sqq. 

VI.  De  intellectus  instrumenlis,  veris  ideis.    §.  30.  sqq. 

VII.  De  recta  methodo  cognoscendi.    §.  36.  sqq. 

VIII.  Methodiparsprima.    De  idea  Octa.    §.  50.  sqq. 

IX.  De  idea  falsa.    §.  60.  sqq. 

X.  De  idea  dubia.    §.  77.  sqq. 

XI.  De  memoria  et  oblivione.    Conclusio.    §.  81.  sqq. 

XII.  Methodi  pars  secunda.    De  duplici  perceptione.  §.  91.  sqq. 

XIII.  De  condilionibus  definitionis.    §.  y.°>.  sqq. 

XIV.  De  mediis  quibus  res  aeternae  cognoscuntur.    §.  99.  sqq. 
XV.  De  viribus  intellectus  eiusque  proprietatibus.    §.  106.  sqq. 


I.     De  bonis  qiiae  honiines  plerumque  appetunt. 

Postquam  me  expertenlia  docuit,  orania,  quae  in  comrauni 
vita  frequenter  occurrunt,  vana  et  futilia  esse;  quura  viderem 
omnia,a  quibus  etquaetimebam.niliilnequeboninequeraaliin  se 
habere ,  nisi  quatenus  ab  iis  aniraus  raovebatur :  constitui  tandera 
inquirere,  an  aliquiddaretur,  quod  verum  bonura  et  sui  coramu- 
nicabile  esset,  etaquo  solo  reiectis  ceteris  oranibus  animus  affi- 
ceretur;  imo  an  aliquld  daretur,  quo  invento  et  acquisito  con- 
tinua  ac  sumraa  in  aeteruura  fruerer  laetitia.  2.  Dico 
vie  tandevi  constituisse.  Prirao  enim  intuitu  inconsultura  vide- 
batur,  propter  rera  tunc  incertara  certa  araittere  velle.  Videbam 
nirairura  comraoda,  quae  ex  honore  ac  divitiis  acquiruntur,  et 
quod  ab  iis  quaerendis  cogebar  abstinere,  si  seriara  rei  alii  et 
novae  operara  dare  vellem,  etsi  forte  summa  felicitas  iniisesset 
sita ,  perspiciebam  me  ea  debere  carere ;  si  vero  in  iis  non  esset 
sifa  eisque  tantum  darem  operara ,  tura  etiam  suraraa  carerera  fe- 
licitate.  3.  Volvebara  igitur  animo,  an  forte  esset  possibile  ad  no- 
vum  institutum ,  aut  saltera  ad  ipsius  certitudinera  pervenire,  licet 
ordo  et  comraune  vitae  raeae  institulura  non  mutaretur,  quod 
saepe  frustra  tentavi.  Nam  quae  pleruraque  in  vita  occurrunt,  et 
apud  homines,  ut  ex  eorum  operibus  colligere  licet,  tanquam 
summura  bonum  aestiraantur ,  ad  haec  tria  rediguntur :  divitias 
seilicet,  hojiorem  atqiie  libidine?n.  His  tribus  adeo  distrahitur 
mens ,  ut  rainirae  possit  de  alio  aliquo  bono  cqgitare.  4.  Nam 
quod  ad  libidinera  attinet,  ea  adeo  suspenditur  animus,  ac  si 
in  aliquo  bono  quiesceret;  quo  maxime  irapeditur,  ne  de  alio  co- 
gitet.  Sed  post  illius  fruitionem  surama  sequitur  tristitia,  quae 
si  Don  suspendit  mentem ,  tamen  perturbat  et  hebetat.  Honores 
ac  divitias  prosequendo  non  parum  etiam  distrahitur  mens, 


8  DE  INTELLECTUS  EMENDATIONE 

praesertim  ubi  hae  non  nisi  propter  se  quaeruntur*),  quia  tum 
supponuntur  summum  esse  bonum.  5.  Honore  vero  multo  ad- 
huc  magis  mens  distrahitur;  supponitur  enim  semper  bonum  esse 
per  se  et  tanquam  finis  ultimus,ad  quem  omnia  diriguntur.  Deinde 
in  his  non  datur,  sicut  in  libidine,  poenitenlia,  sed  quo  plus  utri- 
usque  possidetur,  eo  magis  augetur  laetitia,  et  consequenter  magis 
ac  magis  incitamur  ad  utrumque  augendum;  si  autcm  spe  in  ali- 
quo  casu  frustremur,  tum  summa  oritur  tristitia.  Est  denique 
honor  magno  impedimento  eo ,  quod ,  ut  ipsum  assequamur ,  \ita 
necessario  ad  captum  hominum  est  dirigenda,  fugiendo  scilicet 
quod  vulgo  fugiunt,  et  quaerendo  quod  vulgo  quaerunt  ho- 
mines. 

6.  Quum  itaque  viderem,  haec  omnia  adeo  obstare,  quo 
minus  operam  novo  alicui  instituto  darem,  imo  adeo  esse  opposita, 
ut  ab  uno  aut  altero  necessario  esset  abstinendum ,  cogebar  in- 
quirere,  quid  mihi  esset  utilius ;  nempe,  utdixi,  ^idebarbonum 
certum  pro  incerto  amittere  velie.  Sed  postquam  aliquantulum 
huic  rei  incubueram ,  inveni  primo ,  si  hisce  omissis  ad  novum  in- 
stitutum  accingerer,  me  bonum  sua  uatura  incertum ,  utclareex 
dictis  possumus  colligere ,  omissurum  pro  incerto ,  non  quidem 
sua  natura  (fixum  enim  bonum  quaerebam) ,  sed  tantum  quoad 
ipsius  consecutionem.  7.  Assidua  autem  meditatione  eo  perveni, 
ut  viderem ,  quod  tum ,  modo  possim  penitus  deliberare ,  mala 
certa  pro  bono  certo  omitterem.  Videbam  enim  me  in  summo 
versari  periculo ,  etmecogi,  remedium,  quamvisincertum,  sum- 
mis  viribus  quaerere ;  velutiaeger  letalimorbo  laborans,  qui  ubi 
mortem  certam  praevidet ,  ni  adhibeatur  remedium ,  illud  ipsum, 
quamvis  incertum,  summis  viribus  cogitur  quaerere;  nempe  in  eo 
tota  eius  spes  est  sita.  Illa  autem  omnia,  quae  vulgus  sequitur,  non 
tantum  nullum  conferunt  remedium  ad  nostrum  esse  conservan- 
dum ,  sed  etiam  id  impediunt,  et  frequenter  sunt  causa  interitus 


*)  Potuissenl  haec  latius  et  distinctius  explicari,distinguendo  scilicet 
divilias,  quae  quaerunlur  vel  propter  se  vel  propter  honorem  vel  propter 
libidinem  vel  propter  valetudinem  et  augmentum  scienliarum  et  artium. 
Sed  hoc  ad  suum  locum  reservatur,  quia  huius  loci  non  est,  haec  adeo 
accurate  inquirere.    Sp. 


TRACTATUS.   1.  11.  <J 

eorum ,  qui  ea  possident ,  et  semper  causa  intcrltus  eorum ,  qui 
ab  iis  possidentur.  *) 

8.  Permulta  enim  exstant  exempla  eorum ,  qui  persecutionera 
ad  necem  usque  passi  sunt  propter  ipsorum  divitias,  et  etiam 
eorum ,  qui,  ut  opes  comparareut ,  tot  periculis  sese  exposuerunt, 
ut  tandem  vita  poenam  luerent  suae  stultitiae.  Neque  eorum 
pauciora  sunt  exempla ,  qui ,  ut  honorem  assequerentur  aut  de- 
fenderent,  miserrirae  passi  sunt.  Innumeranda  denique  esstant 
exempla  eorum,  qui  prae  nimia  libidine  mortera  sibi  accelera- 
verunt.  y.  Videbantur  porro  ex  eo  haec  orta  esse  mala,  quod  tota 
felicitas  aut  infelicitas  in  hoc  solo  sita  est ;  videlicet  in  qualitate 
obiecti,  cui  adhaeremus  amore.  Nam  propter  illud,  quod  non 
amatur,  nunquam  orientur  lites,  nuUa  erit  tristitia,  si  pereat, 
nulla  invidia,  si  ab  alio  possideatur,  nullus  timor,  nullum  odium, 
et,  ut  verbo  dicam,  nuUae  commotiones  auimi;  quae  quidem 
omnia  contingunt  in  amore  eorum ,  quae  perire  possunt,  uti  haec 
omnia,  de  quibus  modo  locuti  suraus.  10.  Sed  amor  erga  rem 
aeternam  et  infmitam  sola  laetitia  pascit  animura ,  ipsaque  omnis 
tristitiae  est  expers ;  quod  valde  est  desiderandum  totisque  viribus 
quaerendum.  Verum  non  absque  ratioce  usus  sura  his  verbis: 
vwdo  po6sim  serio  delibei-are.  Nam  quamvis  haec  mente  adeo 
clare  perciperem,  non  poteram  taraen  ideo  omuem  avaritiam, 
libidinem  atque  gloriam  deponere. 

II.     De  bono  vero  et  summo. 

1 1 .  Hoc  unum  videbam ,  quod ,  quam  diu  mens  circa  has  co- 
gitationes  versabatur ,  tara  diu  illa  aversabatur  et  serio  de  novo  co- 
gitabat  instituto ;  quod  magno  mihi  fuit  solatio.  Nam  videbam 
illa  mala  non  esse  talis  conditionis,  ut  remediis  nollent  cedere. 
Et  quamns  in  initio  haec  intervalla  essent  rara  et  per  admodum 
exiguum  temporis  spatium  durarent,  postquam  tamen  verum 
bonum  magis  ac  magismihiiunotuit,  intervalla  ista  frequenliora 
et  longiora  fuerunt;  praesertira  postquam  vidi  nummorum  acqui- 
sitionera  aut  libidinem  et  gloriara  tam  diu  obesse ,  quam  diu  pro- 
ptcr  se ,  et  non  tanquam  media  ad  alia  quaeruntur.     Si  vcro  tan- 


')  Haec  accuratius  sunt  demonstranda.    Sp. 


10  DE  INTELLECTUS  EMENDATIOXE 

quam  raedia  quaeruntur ,  modum  tunc  habebunt,  etminimeobe- 
runt,  sed  contra  ad  finem,  propter  quem  quaeruntur,  multum 
coflducent,  nt  suo  loco  ostendemus. 

12.  Hic  tantum  breviter  dicam,  quid  per  verum  bonum 
intelligam,  et  simul  quid  sit  summum  bonum.  Quodutrecte 
intelligatur ,  notandum  est,  quod  bonum  et  malum  non  nisi 
respective  dicantur ;  adeo  ut  una  eademque  res  possit  dici  bona  et 
mala  secundum  diversos  respectus ,  eodem  modo  ac  perfectum  et 
imperfectura.i)  Nihil  enim  in  sua  natura  spectatura  perfectum 
dicetur  vel  imperfectura;  praesertim  postquam  noverimus, 
omnia,  quae  fiunt,  secundum  aeternum  ordinem  et  secundum 
certas  naturae  leges  fieri.  13.  Quum  autem  humana  irabecillitas  il- 
lum  ordinem  cogitatione  sua  non  assequatur,  et  interim  homo  con- 
cipiat  naturara  aliquara  huraanam  sua  multo  firmiorem ,  et  simul 
nihil  obstare  videat,  quo  minus  talera  naturam  acquirat,  incitatur 
ad  media  quaerendum,  quae  ipsum  ad  talem  ducant  perfectionem ; 
etoraneillud,  quod  potest  esse  mediura,  ut  eo  perveniat,  voca- 
tnrverum  bonum.  Summum  autembonum  est  eo  pervenire, 
ut  ille  cum  aliis  indinduis,  si  fieri  potest,  tali  natura  fruatur. 
Quaenam  autera  illa  sit  nafura  ostenderaus  suo  loco,  nirairum  esse 
cognitionem    unionis,    quam    mens  cum   tota  natura  habet.  *) 

14.  Hic  est  itaque  finis,  ad  quera  tendo,  talem  scilicet  naturam 
acquirere,  et  ut  raulti  raecura  eara  acquirant  conari ,  hocest,  de 
mea  felicitate  etiam  est  operam  dare ,  ut  ahi  multi  idem  atque  ego 
intelligant,  ut  eorum  intellectus  et  cupiditas  prorsus  cum  meo 
intellectu  et  cupiditate  conveniant;  utque  hoc  fiat,  necesse  est 
tantura  de  natura  intelligere,  quantura  suflBcit  ad  talem  naturam 
acquirendara ') ;  deinde  formare  talem  societatera ,  qualis  est  de- 
sideranda,ut  quara  plurimi  quara  facillirae  et  secure  eo  perveniant. 

15.  Porro  danda  est  opera  moraliphilosophiae,  ut  et  docfrinae  de 
puerorum  educatione ;  et  quia  valetudo  non  parvura  est  medium 
ad  hunc  finem  assequendum,  concinnanda  est  integra  y/jerfacma ; 
et  quia  arte  multa,  quae  difficilia  sunt,  facilia  redduntur,  mul- 

1)  Conf.  Spinoz.  elhic.  part.  IV.  praefat. 

2)  Haec  fusius  suo  loco  explicanlur.    Sp. 

3)  Nota,  quod  hic  tantum  curo  enumerare  scientias  ad  nostruni 
scopum  necessarias,  licet  ad  carum  seriem  non  attendam.    Sp. 


TRACTATITS.  II.  III.  IV.  1 1 

tuinque  leiuporis  et  commoditatis  iu  viia  ea  lucrari  possumus,  ideo 
viechanica  nullo  modo  est  contemnenda.  16.  Sed  ante  omnia 
excogitandus  est  modus  medendi  intellectus,  ipsumque, 
quantum  initio  licet ,  expurgandi ,  ut  feliciter  res  absque  errore  et 
quam  optime  intelligat.  Unde  quisque  iam  poterit  videre,  me 
omnes  scientias  ad  unum  finem*)  etscopum  velle  dirigere,  scilicet 
ut  ad  summam  humanam ,  quam  diximus ,  perfectionem  pervenia- 
tur;  et  sic  omue  illud,  quod  in  scientiis  nihil  ad  finem  nostrum 
nos  promovet ,  tanquam  inutile  erit  reiicieudum ,  hoc  est ,  ut  uno 
verbo  dicam ,  oranes  nostrae  operationes  simul  et  cogitationes  ad 
hunc  sunt  dirigendae  finem. 

III.     Quaedam  vivendi  regulae. 

17.  Sed  quia ,  dum  curamus  eum  consequi  et  operam  damus, 
ut  intellectum  in  rectam  viam  redigamus,  necesse  est  vivere,  pro- 
pterea  ante  omnia  cogimur  quasdam  vivendi  regulas  tan- 
quam  bonassupponere;  hasscilicet: 

I.  Ad  captum  vulgi  loqui,  et  illa  omnia  operari,  quae  nihil 
impedimenti  adferunt,  quo  minus  nostrum  scopum  attingamus. 
Kam  non  parum  emolumenti  ab  eo  possumus  acquirere,  modo 
ipsius  captui,  quantuni  fieri  potest,  concedamus.  Adde,  quod 
tali  modo  amicas  praebebunt  aures  ad  veritatem  audiendam. 

II.  Deliciis  in  tantum  frui,  in  quanium  ad  tuendam  valetudi- 
nem  sufficit. 

III.  Denique  tantura  nummorum  aut  cuiuscumque  alterius  rei 
quaerere ,  quantum  sufEcit  ad  vitam  et  valetudinem  sustentandam 
etadmores  civitatis,  qui  nostrum  scopum  non  oppugnant,  imi- 
tandos. 

IV.     De  quatuor  percipiendi  itiodis. 

18.  Hisce  sic  positis  ad  primum ,  quod  ante  omnia  faciendum 
est,  me  accingam,  ad  emendandum  scilicet  intellectum, 
eumque  aptumreddendum  ad  res  tali  modo  intelligendas,  quo  opus 
est,  ut  nostrum  finem  assequamur.     Quod  ut  fiat,  exigit  ordo, 


*1  Finis  in  scientiis  est  unicus ,  ad  quem  omnes  sunt  dirigendae.  Sp. 


12  DE  INTELLECTUS  EMENDATIOXE 

quem  naturaliter  habenius ,  ut  Lic  resumam  omnes  modos  per- 
cipiendi,  quos  hucusque  habui  ad  aliquid  indubie  afiBrmandum 
vel  negandum ,  quo  omnium  optinium  eligam ,  et  simul  meas 
vires  et  naturara ,  quam  perficere  cupio ,  noscere  incipiam. 

19.  Si  accurate  attendo ,  possunt  omnes  ad  quatuor  potissi- 
mum  reduci. 

I.  Est  perceptio ,  quam  ex  auditu  aut  ei  aliquo  signo ,  quod 
vocant  ad  placitum,  habemus. 

II.  Est  perceptio ,  quam  haberaus  ab  experientia  vaga,  hoc 
est,  ab  experientia,  quae  non  determinatur  ab  intellectu,  sed 
tantum  idea  dicitur ,  quia  casu  sic  occurrit ,  et  nullum  aliud  habe- 
mus  experimentum ,  quod  hoc  oppugnat ,  et  ideo  tanquam  incon- 
cussum  apud  nos  mauet. 

III.  Est  perceptio ,  ubi  essentia  j-ei  ex  alia  re  concludiiur, 
sed  nonadaequate;  quod  flt,  quum  vel  ab  aliquo  eflfeclu  causaui 
colligimus ,  vei  quum  concluditur  ab  aliquo  uuiversali,  quod  sem- 
per  aliqua  proprietas  concomitatur.*) 

IV.  Denique  perceptio  est ,  ubi  res percipitur  jier  solam  suam 
essentiam  vel  per  cognitionem  suae  proximae  causae. 

20.  Quae  orania  exemplis  illustrabo.  Ex  atiditu  tantuni 
scio  raeum  natalemdiem,  et  quod  tales  parentes  habui,  etsimi- 
lia;  de  quibus  nunquara  dubitavi.  Per  experientiam  vagajn  scio, 
me  moriturum ;  hoc  enira  ideo  affirrao ,  quia  vidi  alios  mei  similes 
obiisse  mortem,  quaravis  neque  omnes  per  idem  temporis  spatium 
vixerint,  neque  ex  eodem  morbo  obierint.  Deiade  per  expejneji- 
tiam  vagajn  etiam  scio,  quod  oleum  sit  aptum  alimentum  ad 
nutriendam  flaramara ,  quodque  aqua  ad  eam  exstinguendam  apta 
sit;  scio  etiam,  quod  canis  sit  animal  latrans,  et  homo  animal 
rationale,  et  sic  fere  orania  no\i,  quae  ad  usura  vitae  faciunt. 


*)  Hoc  quum  fit,  niiiil  de  causa  intelligimus  propler  id,  quod  iu  ef- 
feclu  consideramus.  Quod  satis  apparet  ex  eo,  quod  tuni  causa  non  nisi 
generalissimis  terminis  explicetur,  nempehis:  ergo  dntur  aliqiiid ;  ergo 
dntur  aliqua  yoteutia  elc. :  vel  etiam  ex  eo,  quod  ipsam  negalive  ex- 
primant:  ergo  »on  ett  koc  vel  illud  elc.  In  secundo  casu  aliquid  causac 
Iribuilur  propler  effeclum,  quod  clare  concipilur,  ul  in  exemplo  osien- 
demus;  verum  nihil  praetcr  propria;  non  vero  rei  essentia  particuia- 
ris.    Hp. 


TRACTATUS.  IV.  13 

21.  Ex  alia  vero  re  hoc  modo  conchidimiis :  postquara  clare 
pcrcipimus,  nos  tale  corpus  senlirc  et  nuilura  aliud,  inde,  inquam, 
clare  concludimus  animara  unitam  esse  corpori,  quae  unio  est 
causa  talis  sensationis ');  sed  quaenam  sit  illa  sensatio  et  unio, 
non  absolute  inde  possumus  intelligere.*)  Vel  postquam  novi  na- 
turam  visus ,  et  simul ,  eum  liabere  talem  proprietatem ,  ut  unam 
eandemque  rem  ad  magnam  distantiam  minorem  videamus ,  quam 
si  eam  cominus  intueamur;  inde  concludimus  solem  maiorem 
esse,  quamapparet,  et  alia  his  simiiia.  23.  Per  so/ff7«  denique 
rei  essentiam  res  percipitur;  quando  ex  eo,  quod  aliquid  novi, 
scio,  quid  hoc  sit  aliquid  nosse,  vel  ex  eo,  quod  novi  essentiara 
animae,  scio  eam  corpori  esse  unitam.  Eadera  cognitione  novi- 
raus  duo  et  tria  esse  quinque,  et  si  dentur  duae  lineae  uni  tertiae 
parallelae,  eas  etiam  inter  sese  parallelas  etc.  Ea  taraen,  quae 
hucusque  tali  cognitione  potui  intelligere,  perpauca  fuerunt. 

23.  Ut  autem  haecomnia  melius  inteliigantur,  unico  tantum 
utar  exemplo,  hoc  scilicet.  Dantur  tres  nuraeri ;  quaerit  quis 
quartum,  qui  sit  ad  tertium,  ut  secundus  ad  priraum.  Dicunt 
hic  passim  mercatores,  se  scire,  quid  sit  agendum,  ut  quartus 
inveniatur,  quia  nempe  eam  operationera  nondura  oblivioni  tra- 
diderunt,  quam  nudara  sine  demonstratione  a  suis  magistris  audi- 
verunt.  Alii  vero  ab  experientia  simplicium  faciunt  axioma  uni- 
versale,  scilicetubi  quartus  numerus  persepatet,  utinhis2,4, 
3,  6,  ubi  experiuntur,  quod  ducto  secundo  in  tertiura,  et  pro- 
ducto  deinde  per  primura  diviso  fiat  quotiens  6 ;  et  quum  vident 
eundem  numerura  produci,  quera  sine  hac  operatione  noverant 


1)  Ex  hoc  exemplo  clare  videre  id  esl,  quod  modo  notavi.  Nam  per 
iliam  unionem  nihil  inteliigimus  praeter  sensalionem  ipsam,  efTectus 
scilicet,  ex  quo  causam,  de  qua  nibil  intelligimus,  concludebamus.    Sp. 

2)  Talis  conclusio  quamvis  certa  sit,  non  tamen  satis  luta  est,  nisi 
maxime  caventibus.  Nam  nisi  optime  caveant  sibi,  in  errores  statim 
incidenl.  Ubi  enim  res  ita  abstracte  concipiunt,  nori  autem  per  veram 
essentiam,  statim  ab  imaginatione  conrunduntur.  Nam  id,  quod  in  se 
unum  est,  multiplex  esse  iraaginantur  homines.  Nam  iis,  quae  abs- 
tracte,  seorsim  et  confuse  concipiunt,  nomina  imponunt,  quae  ab  ipsis 
ad  alia  magis  familiaria  significandum  usurpaniur;  quo  fit,  ut  baeo 
imaginentur  eodem  modo  ac  eas  res  imaginari  solent,  quibus  primum 
haec  nomina  imposuerunt.    Sp. 


14  DE  INTKLLKCTUS  EMENDATIONE 

esse  proportionalem ,  inde  concludunt  operationem  esse  bouam 
ad  quartura  numerum  proportionalem  semper  inveniendum. 
24.  Sed  mathematici  vi  demonstrationis  prop.  19.  libr.  7.  element. 
Euclidis  sciunt,  quales  numeri  inter  se  sint  proportionales,  scilicet 
ex  natura  proportionis  eiusque  proprietate ,  quod  nempe  numerus, 
qui  fit  ex  prirao  et  quarto ,  aequalis  sit  numero ,  qui  fit  ex  secundo 
et  tertio.  Attamen  adaequatam  proportionalitatem  datorum  nu- 
merorum  non  vident ;  etsivideant,  non  vident  eam  vi  illius  pro- 
positionis ,  sed  intuitive ,  uuUam  operationem  facientes. 

V.     De  optimo  modo  percipiendi. 

35.  Utautem  exhisoptimus  eligaturmodus  percipiendi, 
requiritur,  ut  breviter  enunieremus ,  quae  sint  necessariamedia, 
ut  nostrum  finem  assequamur ;  haec  scilicet : 

I.  Nostram  naturam ,  quam  cupimus  perficere ,  exacte  nosse, 
et  simul  tantura  de  rerum  natura ,  quantum  sit  necesse. 

II.  Ut  inde  rerum  differentias,  convenientias  et  oppugnan- 
tias  recte  colligamus. 

III.  Ut  recte  concipiatur ,  quidpossint  pati,  quid  non. 

IV.  Ut  hoc  conferatur  cum  natura  et  potentia  hominis.  Et  ex 
istis  facile  apparebit  summa,  ad  quam  homo  potest  per- 
venire,  perfectio. 

26.  His  sic  consideratis  videamus ,  quis  modus  percipiendi 
nobis  sit  eligendus. 

Quodadprimura  attinet,  persepatet,  quod  cxauditu,  prae- 
terquara  quod  sit  res  admodum  incerta ,  nullam  percipiamus  es- 
sentiamrei,  sicuti  ex  nostro  exeraplo  apparet;  et  quura  singularis 
cxistentia  alicuius  rei  non  noscatur  nisi  cognita  essentia  (uti  postea 
videbitur),  hinc  clare  concludimus  omnem  certitudinera ,  quam 
ex  auditu  habemus ,  a  scientiis  esse  secludendam.  Nam  a  sim- 
plici  auditu ,  ubi  non  praccessit  proprius  intellectus ,  nunqunm 
quis  poterit  affici. 

27.  Quoad  secundum ;  nullus  etiam  dicendus  est,  quod  habeat 
ideara  illius  proportionis,  quam  quaerit.*)    Praeterquam  quod 

*)  Uic  aliquando  prolixius  agam  de  experientia,  et  empiricorum  et 
r«cenliuni  philosophorura  procedendi  methodum  examinabo.    Sp. 


TKACTATUS,  V.  VJ.  15 

sit  res  adiuodum  incerta  et  sine  fine,  nihil  taiuen  unquam  tali  modo 
quis  in  lebus  naturalibus  percipiet  praeter  accidentia,  quae 
nunquam  clare  inteiliguntur,  nisi  praecognitis  esseotiis.  Unde 
etiam  et  ille  secludendiis  est. 

28.  De  tertio  autem  aliquo  modo  dicendum,  quod  habeamus 
ideam  rei ,  deinde  quod  etiam  absque  periculo  erroris  concluda- 
mus ;  sed  tamen  per  se  non  erit  medium,  ut  nostram  perfectionem 
acquiramus. 

29.  Solus  quartus  modus  comprehendit  essentiam  rei  adae- 
quatam ,  et  absque  erroris  periculo ;  ideoque  maxime  erit  usur- 
pandus.  Quomodo  ergo  sit  adhibendus,  ut  res  incognitae  tali 
cognitione  a  nobis  intelligantur,  simulque  ut  hoc  quam  compen- 
diosetiat,  curabimus  explicare. 

VI.     De  intellectus  instrumentis,  ideis  veris. 

30.  Postquam  novimus ,  quaenam  cognitio  nobis  sit  neces- 
saria,  tradeuda  est  via  et  melhodus,  qua  res,  quae  sunt 
cognoscendae,  tali  cognitione  cognoscamus.  Quodutfiat,  venit 
prius  cousiderandum ,  quod  hic  non  dabitur  inquisitio  in  infini- 
tum;  scilicetut  inveniatur  optima  methodus  verum  investigandi, 
non  opus  est  alia  methodo ,  ut  methodus  veri  investigandi  iuvesti- 
getur;  et  ut  secunda  methodus  investigetur,  non  opus  est  alia 
tertia ,  et  sic  in  infinitum.  Tali  enim  modo  nunquam  ad  veri  co- 
gnitionem,  imo  ad  nullam  cognitionem  perveniretur.  Hoc  vero 
eodem  modo  se  habet,  ac  se  habent  instrumenta  corporea,  ubi 
eodem  modoliceretargumentari.  Nam  ut  ferrum  cudatur,  malleo 
opus  est,  et  ut  malleus  habeatur,  eum  fieri  necessum  est;  ad 
quod  alio  malleo,  aliisque  instrumentis  opus  est,  quae  etiamut 
habeantur^  aliis  opus  erit  instrumentis,  et  sic  in  infinitum:  et 
hoc  modo  frustra  aliquis  probare  conaretur,  homines  nullam  ha- 
berepotestatem  ferrum  cudendi.  31.  Sed  quemadmodum  homi- 
nes  initio  innatis  instrumentis  quaedam  facillima ,  quamvis  labo- 
riose  et  imperfecte ,  facere  quiverunt,  iisque  confectis  alia  diflBci- 
liora  minori  labore  et  perfectius  confecerunt,  et  sic  gradatim  ab 
operibus  simplicissimis  ad  instrumenta ,  et  ab  iustrumentis  ad  alia 
opera  et  instrumenta  pergendo  eo  pervenerunt ,  ut  tot  et  tam  dilii- 


16  DE  INTELLECTUS  EMENDATIONE 

ciliaparvo  labore  perflciant :  sic  etiam  intellectus  vi  sua  nativai) 
facitsibi  instruraenta  intellectualia,  quibus  alias vires ac- 
quirit  ad  alia  opera  2)  intellectualia,  et  ex  iis  operibus  aliainstru- 
menta  seu  potestatem  ulterius  imestigandi;  et  sic  gradatim  pergit, 
donec  sapientiae  culraen  attingat.  32.  Quod  autem  intellectus 
ita  sese  habeat,  facilc  erit  videre,  modo  intelligatur,  quid  sit 
methodus  verum  investigandi ,  et  quaenam  sint  illa  innata  instru- 
menta,  quibus  tantum  eget  ad  alia  ex  iis  instruraenta  conficienda, 
ut  ulterius  procedat.    Ad  quod  ostendendum  sic  procedo. ') 

33.  Idea  vera  (habemus  enim  ideam  veram)  est  divcrsum 
quid  a  suo  ideato.  Nam  aliud  est  circulus,  aliudidea  circuli; 
idea  enim  circuli  non  est  aliquid  habens  peripheriam  et  ceutram, 
uti  circulus,  nec  idea  corporis  est  ipsum  corpus.  Et  quum  sit  quid 
diversum  a  suo  ideato,  erit  etiam  per  se  aliquid  intelligibile,  hoc  est, 
idea  quoad  suam  essentiam  formalem  potest  esse  obiectum  alterius 
essentiae  obiectivae,  et  rursus  haec  altera  esseutia  obiectiva  erit 
etiam  in  se  spectata  quid  reale  et  intelligibile ,  et  sic  indefinite. 
34.  Petrusex.gr.  est  quid  reale ;  vera  autem  ideaPetri  estessen- 
tia  Petri  obiectiva,  et  in  se  quid  reale,  et  omnino  diversum  ab  ipso 
Petro.  Quum  itaque  idea  Petri  sit  quid  reale  habens  suam  essen- 
tiam  peculiarem,  erit  etiam  quid  iQtelligibile,  id  est,  obiectum 
alterius  ideae,  quae  idea  habebit  in  se  obiective  omne  id,  quod 
idea  Petri  habet  formaliter,  etrursus  idea,  quae  est  ideae  Petri, 
habet  iterum  suam  essentiam ,  quae  etiam  potest  esse  obiectum 
alterius  ideae,  et  sic  indefinite.  Quod  quisque  potest  experiri, 
dum  videt  se  scire ,  quid  sit  Petrus ,  et  etiam  scire  se  scire ,  et 
rursus  scit  se  scire ,  quod  scit  etc.  Unde  constat,  quod,  ut  in- 
telligatur  essentia  Petri ,  non  sit  necesse ,  ipsam  ideam  Petri  in- 
telligere,  et  multo  minus  ideam  ideae  Petri;  quod  idem  est,  ac 
si  dicerem ,  non  esse  opus ,  ut  sciam ,  quod  sciam  me  scire .  et 


1)  Per  vim  nntivam  !:ite!'igo  illud  ,  quod  in  nobis  a  causis  externis 
noncausatur,  quodque  poslea  in  mea  philosophia  explicabimus.    Sp. 

2)  Hic  vocantur  opera;  in  mea  philosophia  quid  sint  explicabi- 
tur.    Sp. 

3)  Nota,  quod  hic  non  tantum  curabirous  ostendere  id,  quod  modo 
dixi,  sed  etiam  nos  hucusque  recte  processisse,  et  simul  alia  scilu 
valde  necessaria.    Sp, 


TKACTATL.S.  YI.  VII.  17 

nuillo  ininus  csse  opus  scire,  quod  sciam  nie  scire;  non  raagis, 
quam  ad  iulelligeudam  essentiam  trianguli  opus  sit  essentiam 
circuli  intelligere.  ')  Sed  contrarium  datur  in  his  ideis.  Nam  ut 
sciam  nie  scire,  necessario  dcbeo  prius  scire.  35.  Hinc  patet, 
quod  certitudo  nihil  sit  praeter  ipsam  essentiam  obiectivam ;  id  est, 
modus,  quo  senlimus  essentiam  formalem,  est  ipsa  certitudo. 
Unde  iterum  palet ,  quod  ad  certitudinem  veritatis  nullo  alio  signo 
sitopus,  quam  veram  habere  ideam ;  nam,  uti  ostendimus,  non 
opus  est,  ut  sciam,  quod  sciam  me  scire.  Ex  quibus  rursum 
patet,  neminem  posse  scire,  quid  sit  summa  certitudo ,  nisi  qui 
habet  adaequatam  ideam  aut  essentiam  obiectivam  alicuius  rei; 
nimirum  quia  idem  estcertitudo  etessentia  obiectiva. 

VII.     De  recta  methodo  cognoscendi. 

36.  Quuni  itaque  veritas  nullo  egeat  signo ,  sed  sufBciat  habere 
essentias  rerum  obiectivas ,  aut,  quodidem  est,  ideas,  utomne 
tollatur  dubium;  hinc  sequitur,  quod  vera  non  est  methodus 
signum  veritatis  quaerere  post  acquisitionem  idearum,  sed  quod 
vera  methodus  est  via ,  ut  ipsa  veritas  aut  essentiae  obiectivae  re- 
rum  aut  ideae  (omnia  illa  idem  significant)  debito  ordine  quaeran- 
tur. '^)  37.  Rursus  methodus  necessario  debet  loqui  de  ratiocina- 
tione  aut  de  intellectione;  id  est,  methodus  non  est  ipsum  ratio- 
cinari  ad  intelligendura  causas  rerura ,  et  multo  minus  estro  intel- 
ligere  causas  rerum,  sedest  intelligere,  quid  sitveraidea,  eam  a 
ceteris  perceptionibusdistinguendo  eiusque  naturam  investigando, 
ut  inde  nostram  intelligeudi  potentiam  noscaraus,  et  mentemila 
cohibeamus,  utadillam  normam  omnia  intelligat,  quae  sunt  iu- 
telligenda,  tradendo  tanquam  ausilia  certas  regulas,  et  etiam 
faciendo,  ne  mens  inutilibus  defatigetur.  38.  Unde  colligitur, 
methodura  nihil  aliud  esse ,  nisi  cognitionera  reflexivam  aut  ideam 
ideae;  et  quia  non  datur  idea  ideae,  nisi  prius  detur  idea,  ergo 


1)  Nota,  quod  hic  non  inquirimus,  quomodo  prima  essentia  ob- 
iectiva  nobis  innata  sit.  Nam  id  pertinet  ad  investigalionem  naturae,  ubi 
haec  fusius  explicanlur,  et  simul  ostenditur,  quod  praeter  ideam  nulla 
datur  affirmatio,  neque  negatio,  ncque  ulla  voluntas.    Sp. 

2)  Quid  jfmfrfre  in  anima  sil,   explicatur  in  mea  pbilosophia.    Sp. 
Spinoza  II.  2 


18  DE  INTELLECTUS  EMENDATIOXE 

methodus  non  dabitur ,  nisi  prius  detur  idea.  Unde  illa  bona  erit 
methodus,  quae  ostendit,  quomodo  mens  dirigenda  sit  ad  datae 
.  verae  ideae  normam.  Porro  quum  ratio,  quae  est  inter  duas  ideas, 
sit  eadem  cum  ratione,  quae  est  inter  essentias  formales  idearura 
illarum,  inde  sequitur,  quod  cognitio  reflexiva,  quae  est  ideae 
entis  per.fectissimi,  praestantior  erit  cognitione  reflexiva  ceterarum 
idearum;  hoc  est,  perfectissima  ea  erit  methodus,  quae  ad 
datae  ideae  entis  perfectissimi  normam  ostendit,  quomodo  mens 
sit  dirigenda.  39.  Ex  his  facile  intelligitur,  quomodo  mens  plura 
intelligendo  alia  siniul  acquirat  instrumenta,  quibus  facilius  pergat 
intelligere.  Nam ,  ut  ex  dictis  licet  colligere ,  debet  ante  omnia 
in  nobis  existere  vera  idea  lanquam  innatum  instrumentum ,  qua 
intellecta  intelligatur  simul  difl"erentia,  quae  est  inter  talem  per- 
ceptionem  et  ceteras  omnes.  Qua  in  re  consistit  una  methodi 
pars.  Et  quum  per  se  clarum  sit,  mentem  eo  melius  se  intelli- 
gere,  quo  plura  de  natura  intelligit,  inde  constat,  hanc  raethodi 
partera  eo  perfectiorem  fore,  quo  raens  plura  intelligit,  et  tum 
fore  perfectissimam ,  quura  mens  ad  cognitionem  entis  perfectis- 
simi  attendit  sive  refleclit.  40.  Deinde,  quo  plura  mens  novit, 
eo  melius  et  suas  vires  et  ordinem  naturae  intelligit;  quo  autem 
melius  suas  vires  intelligit,  eo  facilius  potest  se  ipsam  dirigere  et 
regulas  sibi  proponere ;  et  quo  melius  ordinem  naturae  intelligit, 
eo  facilius  potest  se  ab  inutilibus  cohibere :  in  quibus  tota  consistit 
methodus,  uti  diximus.  41.  Adde  quod  idea  eodem  modo  se 
habet  obiective ,  ac  ipsius  ideatum  se  habet  realiter.  Si  ergo 
daretur  aliquid  in  natura  nihil  comraercii  habens  cum  aliis  rebus, 
eius  etiam  si  datur  essentia  obiectiva ,  quae  couvenire  oranino  de- 
beret  cum  formali,  nihil  eliam  comraercii  haberet  cum  aliis  ideis*J, 
id  est,  nihil  de  ipsa  poterimus  concludere ;  et  contra ,  quae  habent 
commerciuni  cum  aliis  rebus,  uti  sunt  omnia  quae  in  natura 
existunt,  intelligentur  et  ipsorum  etiam  essentiae  obiectivae 
idem  habebuut  commercium,  id  est,  aliae  ideae  ex  eis  deducentur, 
quae  ilerum  habebunt  commercium  cum  aliis,  et  sic  instrumenta 
ad  procedendura  ulterius  crescent.  Quod  conabamur  demonstrare. 


•)   CommeTchim  habete  cuin  aliis  rehus  est  produci  ab   aliis  aut 
aiia  producere.    Sji. 


TKACTATLS.   VH.  1«J 

42.  Porro  ei  hoc  ultimo,  quod  diximus,  scilicet  quod  idea  omuiuo 
cum  sua  essentia  formali  debeat  convenire,  patet  iterum,  ex  eo 
quod,  ut  mens  nostra  omnino  referat  naturae  exemplar,  debeat 
omDessuas  ideas  producere  ab  ea ,  quae  refert  originem  et  fontem 
totius  naturae ,  ut  ipsa  etiam  sit  fous  ceterarum  idearum. 

43.  Hic  forte  aliquis  mirabitur,  quod  nos,  ubi  diiimus,  bonam 
methodum  eam  esse ,  quae  ostendit ,  quomodo  mens  sit  dirigenda 
ad  datae  verae  ideae  normam,hoc  raliocinando  probemus;  id  quod 
ostendere  videtur,  hocper  se  non  esse  notum:  atque  adeo  quaeri 
polesl,  utrum  nos  bene  ratiocinemur.  Si  bene  ratiocinamur, 
debemusincipere  a  dataidea,  et  quum  incipere  a  dataidea  egeat 
demonstratione,  deberemusiterum  nostrum  ratiocinium  probare, 
et  tum  iterum  illud  alterum ,  et  sic  in  intinitum.  44.  Sed  ad  hoc 
respondeo :  quod  si  quis  fato  quodam  sic  processisset  naturam  in- 
vestigando ,  scilicet  ad  datae  verae  ideae  normam  alias  acquirendo 
ideas  debito  ordine,  nunquam  de  sua  veritate  dubitasset*),  eo  quod 
veritas,  uti  ostendimus,  se  ipsam  patefacit,  et  etiam  sponte 
omnia  ipsi  afDuxissent.  Sed  quia  hoc  nunquam  aut  raro  contingit, 
ideo  coactus  fui  illa  sic  ponere ,  ut  illud ,  quod  uon  possumus  fato, 
praemeditato  tamen  consilio  acquiramus ,  et  simul  ut  appareret, 
ad  probandam  veritatem  et  bonum  ratiocinium  nullis  nos  egere  in- 
strumentis ,  nisi  ipsa  veritate  et  bono  ratiocinio.  >'am  bonum  ra- 
tiocinium  bene  ratiocinando  comprobavi ,  et  adhuc  probare  conor. 
45.  Adde,  quod  etiam  hoc  modo  homines  assuefiant  meditationi- 
bussuis  internis.  Ratio  autem  ,  cur  in  naturae  inquisitione  raro 
contingat,  ut  debito  ordine  ea  investigetur,  est  propter  praeiudicia, 
quorum  causas  postea  in  nostra  philosophia  explicabimus ;  deinde 
quia  opus  est  niagna  et  accurata  distinctione,  sicut  posteaosten- 
demus  (id  quod  valde  est  laboriosum) ;  denique  propter  statum 
rerura  humanarura ,  qui ,  ut  iam  ostensura  est ,  prorsus  est  mu- 
labilis.     Sunt  adhuc  aliae  rationes ,  quas  non  inquirimus. 

46.  Si  quis  forte  quaerat,  cur  non  ipse  statim  ante  omnia 
veritates  naturae  isto  ordine  ostenderim(nam  veritasse  ipsampate- 
facit):  ei  respondeo  simulque  moneo ,  ne  propter  paradoxa,  quae 
forte  passim  occurrent ,  ea  velit  tanquam  falsa  reiicere ,  sed  prius 


*)  Sicut  etiam  hic  non  dubitamus  de  uostra  veritate.    Sp. 

2* 


20  DE  INTF-LLECTUS  EMENDATIONE 

dignetur  ordiDeni  considerare,  quo  ea  probemus,  et  tum  cerlus 
evadet,  nos  verum  assequutos  fuisse.  Et  haec  fuit  causa ,  cur  haec 
praemiserim. 

47.  Si  postea  forte  quis  scepticus  et  de  ipsa  prima  veritate  et  de 
omnibus,  quas  ad  normam  primae  deducemus,  dubius  adhuc 
maneret,  ille  profecto  aut  contra  conscientiam  loquetur,  aut  nos 
fatebimur ,  dari  homines  penitus  etiam  animo  obcaecatos  a  nativi- 
tate  aut  a  praeiudiciorum  causa,  id  est,  aliquo  externo  casu. 
Nam  neque  se  ipsos  sentiunt.  Si  aliquid  affirmant  vel  dabitant, 
nesciunt  se  dubitare  aut  affirmare;  dicunt  se  nihil  scire,  et  hoc 
ipsum,  quod  nihii  sciunt ,  dicunt  se  ignorare;  neque  hoc  ab- 
solute  dicunt;  nam  metuunt  fateri,  se  existere,  quam  diu  nihil 
sciunt,  adeo  ut  tandem  debeant  obmutescere,  ne  forte  aliquid  sup- 
ponant,  quod  veritatem  redoleat.  48.  Denique  cum  ipsis  non 
estloquendum  de  scientiis;  nara  quod  ad  vitae  et  societatis  usuni 
attinet,  necessitas  eos  coegit,  utsupponerentse  esse,  etutsuum 
utile  quaererent,  et  iureiurando  multa  affirmarent  et  negarent. 
Nam  si  aliquid  ipsis  probetur,  nesciunt,  an  probet  aut  deficiat 
argumentatio.  Si  negant,  concedunt  aut  opponunt,  nesciunt  se 
negare,  concedere  aut  opponere ;  adeoque  habendi  sunt  tanquam 
automata,  quae  mente  omnino  carent. 

49.  Resumamus  iam  nostrum  propositum.  Habuimus  hucus- 
que  primo  finem ,  ad  quem  omnes  nostras  cogitationes  dirigerc 
studemus.  Co^noyimus  seciindo ,  quaenam  sit  optima  perceptio, 
cuius  ope  ad  nostram  perfectionem  pervenire  possimus.  Cogno- 
rimus  tertio ,  quaenam  sit  prima  via ,  cui  mens  insistere  debeat, 
ut  bene  incipiat;  quae  est,  ut  ad  normam  datae  cuiuscumque 
verae  ideae  pergat  certis  legibus  inquirere.  Quod  ut  recte  fiat, 
haec  debet  methodus  praestare:  primo  veram  ideam  a  ceteris 
omnibus  perceptionibus  distinguere,  et  mentem  a  ceteris  perce- 
ptionibus  cohibere ;  secundo  tradere  regulas ,  ut  res  incognitae  ad 
talem  normam  percipiantur;  fe7';2o  ordinem  constituere,  ne  inu- 
tilibus  defatigemur.  Posiquam  hanc  methodum  novimus,  vidinius 
qnarto  hanc  raethodum  perfectissimam  futuram,  ubi  habuerimus 
ideam  entis  perfectissimi.  Unde  initio  illud  erit  maiime  obser- 
vandum,  ut  quanto  ocius  ad  cognitionem  talis  entis  pemnia- 
mus. 


TRACTATUS.  VIII.  21 

"VIII.     Methodi  pars  prima.     De  idea  ficta. 

50.  Incipiamus  itaque  a  prima  parte  metbodi,  quae  est, 
uti  diximus,  distinguere  et  separare  ideam  veram  a  cetcris  per- 
ceptionibus,  et  cohibere  mentera ,  uefalsas,  fictas  et  dubias  cum 
veris  coufundat.  Quod  utcumque  fuse  hic  explicare  animus  est, 
ut  lectores  detineam  in  cogitatione  rci  adeo  necessariae,  et  etiam 
quia  multi  sunt ,  qui  vel  de  veris  dubitant  ex  eo ,  quod  non  atteo- 
derunt  ad  distinctionem,  quae  est  inter  veram  perceptionem  et 
alias  omnes;  adeo  ut  sint  veluti  homines,  qui  quum  vigilarent, 
non  dubitabantse^igilarCjSed  postquam  semei  in  somniis,  ut  saepe 
tit,  putarunt  sc  certo  vigilare,  quod  postea  falsum  esse  reperiebant, 
etiam  desuis  vigiliis  dubitaruut:  quod  contingit,  quia  nunquam 
distiuxerunt  inter  somnum  et  vigiliam.  51.  Interim  moneo,  me 
hic  essentiam  uniuscuiusque  perceptionis ,  eamque  per  proximam 
suam  causamnonexpIicaturum,quiahoc  adphilosophiam  pertinet; 
sed  tautum  traditurumid,  quod  methodus  postulat,  idest,  circa 
quae  pcrceptio  ficta,  falsa  et  dubia  versetur,  et  quomodo  ab  una- 
quaque  liberabimur.  Sit  itaque  prima  inquisitio  circa  ideam 
fictam. 

52.  Quum  omnis  perceplio  sit  vel  rei  tanquam  existentis  con- 
sideratae,  vel  solius  essentiae,  et  frequentiores  fictiones  con- 
tingantcirca  res  tanquam  existentes  consideratas,ideo  prius  de  hac 
loquar;  scilicet  ubi  sola  existentia  fingitur,  et  res ,  quae  in  tali 
actu  fingitur,  intelligitur  sive  supponitur  intelligi.  Ex.  gr.  fingo 
Petrum,  quem  non  ire  domum,  eum  me  invisere,  et  similia.*) 
Hic  quaero,  circa  quae  talis  idea  versetur?  Video  eam  tantum 
versari  circa  possibilia,  non  vero  circa  necessaria,  neque  circa  im- 
possibilia.  53.  Rem  impossibilem  voco,  cuius  natura  implicat 
contradictionem,  ut  ea  existat;  necessariam,  cuius  natura  im- 
plicat  contradictionem,  ut  ea  non  existat;  possibile^n,  cuius 
quidem  existentia  ipsa  sua  natura  non  impUcat  cqntradictionem, 
ut  exislat  aut  non  existat,  sed  cuius  existentiae  necessitas  aut  im- 
possibilitas  pendet  a  causis  nobis  ignotis,  quam  diu  ipsius  existen- 


*)  Vide  ulteiius  id,  quod  de  hypolhesibus  notabimus,  quae  a  nobis 
clare  inlelliguntur;  sed  in  co  est  ficlio,  quod  dicamus,  eas  lales  in  cor- 
poribus  coelestibus  exislere.    Hp. 


22  DE  INTEIXECTUS  EMENDATIONE 

tiam  fiDgimus;  ideoque  si  ipsius  necessitas  aut  impossibilitas, 
quae  a  causis  externis  pendet,  nobis  esset  nota,  nihil  etiam  de  ea 
potuissemus  fingere.  54.  Unde  sequitur,  si  detur  aliquis  Deus 
aut  omniscium  quid,  nihil  prorsus  nos  posse  fingere.  Nam  quod 
ad  nos  attinet,  postquam  novi  me  existere,  non  possum  fingere 
me  existere  aut  non  existere  ') !  nec  etiam  possum  fingere  elephan- 
tem,  qui  transeat  per  acus  foramen ;  nec  possum,  poslquamna- 
turam  Dei  non,  fingere  eum  existentem  aut  non  existentem.*) 
Idem  intelligendum  est  de  chimaera ,  cuius  natura  existere  im- 
plicat.  Ex  quibus  patet  id,  quod  dixi,  scilicet  quod  fictio,  de 
qua  hic  loquimur,  non  contingit  circa  aeternas  veritates. ') 
55.  Sed  antequam  ulterius  pergam,  hic  obiter  notandum  est, 
quod  illa  differentia ,  quae  est  inter  essentiam  unius  rei  et  essen- 
tiam  alterius,  ea  ipsa  sit  inter  actualitatem  aut  existentiam  eiusdem 
rei,  et  inter  actualitatem  aut  existentiam  alterius  rei;  adeo  ut  si 
existentiam  ex.  gr.  Adami  tantum  per  generalem  existentiam  con- 
cipere  velimus,  idem  futurum  sit,  ac  si  ad  concipiendam  ipsius 
essentiam  ad  naturam  entis  attendamus ,  ut  tandem  definiamus, 
A.damum  esse  ens.  Itaque  quo  existentia  generalius  concipitur, 
eo  etiam  confusius  concipitur  faciliusque  unicuique  rei  potest  af- 
fingi:  econtra,  ubi  particularius  concipitur,  clarius  tum  intelli- 
gitur,  et  difficilius  alicui  nisi  rei  ipsi,  ubi  non  attendimus  ad 
naturae  ordinem ,  affingitur.     Quod  notatu  dignum  est. 

56.   Veniunt  iam  hic  ea  consideranda,  quae  vulgo  dicuntur 
fingi,  quamvis  clare  intelligamus ,  rem  ita  sese  non  habere,  uti 


1)  Quiares,  modo  ea  intelligatur,  se  ipsam  manifestal,  ideo  lan- 
lum  egemus  exemplo  sine  alia  demonstratione.  Idemque  erit  huius  con- 
tradictoria,  quae  ut  appareat  esse  falsa,  tantum  opus  est  recenseri, 
uti  statim  apparebit,  quum  de  fictione  circa  essentiam  loquemur.    Sp, 

2)  Nola,  quamvis  multi  dicant  se  dubitare,  an  Deus  existat,  illos 
tamen  nihil  praeter  nomen  habere,  vel  aliquid  fingere,  quod  Deum  vo- 
cant:  id  quod  cum  Dei  natura  non  convenit,  ut  postea  suo  loco  osten- 
dara.    Sp. 

3)  Statim  etiam  ostendam,  quod  nulla  ficlio  verselur  circa  acternas 
veritates.  Per  netemran  veritatem  talem  intelligo,  quae,  si  est  affir- 
mativa,  nunquam  poterit  esse  negativa.  Sic  prima  et  aeterna  veritas 
est,  Deum  esse,  non  autem  est  aeterna  veritas,  Adamum  cogitare. 
Chimaeram  non  esse  est  aeterna  veritas,  non  aulem  Adatimm  non 
cogitare.     Sp. 


TRACTATUS.  VIIF.  23 

pam  (ingimiis.  Ex.  gr.  qaamvis  sciam  lerram  esse  rolundam, 
nihil  tamen  vetat,  quo  niinus  alicui  dicam  tcrram  medium  globum 
esse  et  (anquam  niedium  ponuim  auriacum  in  scutelia  ,  autsolem 
circum  tcrram  moveri ,  etsimilia.  Ad  liaec  si  attendamus,  nihil 
videbimus,  quod  non  cohacreat  cum  iam  dictis,  modo  prius  ad- 
vcrlamus,  nos  aliquando  potuisse  errare,  et  iam  errorum  nostro- 
rum  csse  conscios;  deinde  quod  possumus  fingere,  aut  ad  mini- 
mumputare,  alios  hominesin  eodem  esse  errore,  autineum,  ut 
uosantchac,  posse  incidere.  Hoc,  inquam,  (ingere  possumus, 
qnani  diu  nullam  videmus  impossibilitatem.  Quando  itaque  alicui 
dico ,  terram  non  esse  rolundam  etc. ,  nihil  aliud  ago ,  quam  in 
memoriam  revoco  errorem,  quem  forte  habui  aut  in  quem  labi 
potui,  el  postea  fingo  aut  puto  eum,  cui  hoc  dico,  adhuc  esse, 
aulposselabi  in  eundem  errorem.  Quod,  utdixi,  fingo,  quam 
diu  nullam  video  impossibilitatem  nullamque  necessitatem ;  hanc 
vero  si  intellexissem,  nihil  prorsus  fingere  potuissem ,  ettantum 
dicendum  fuisset,  me  aliquid  operatum  esse. 

57.  Supcrest  iam,  ut  ea  etiam  notemus,  quae  in  quacstionibus 
supponunlur;  id  quod  passim  etiam  contingit  circa  impossibilia. 
Ex.  gr.  quum  dicimus :  supponamus  hanr,  candelam  ardentem  iam 
non  arderc ,  aut  supponamus  eam  ardere  in  aliquo  spatio  imagina- 
rio,  sive  ubi  nulla  dantur  corpora.  Quorum  similia  passim  sup- 
ponuntur,  quamvis  hoc  ultimum  clare  intelligatur  impossibile 
csse.  Sed  quando  hoc  fit,  nil  prorsus  fingitur.  Nam  primo  nihil 
aliud  egi,  quam  quod  in  memoriam  revocavi*)  aliam  candelam 
non  ardenlem  (aut  hanc  eandem  concepi  sine  flanima),  et  quod  co- 
gito  de  ea  candela ,  id  ipsum  de  hac  intelligo ,  quam  diu  ad  flam- 
mam  non  attendo.  In  secundo  nihil  aliud  fit,  quam  abstrahere 
cogitationes  a  corporibus  circumiacentibus ,  ut  mens  se  convertat 


*)  Postea  cum  de  fictione,  quae  versalur  circa  essentias,  loque- 
mur,  clare  apparebit,  quod  fictio  niinquam  aliquid  novi  facit  aut  raenli 
pracbet;  sed  quod  tantum  ea,  quae  suni  in  cerebro  aut-in  imaginatione, 
revocantur  ad  memoriam,el  quod  confuse  ad  omnia  siniul  mens  altendit. 
Revocantur  ex.  gr.  in  memoriam  loquela  etarbor;  et  quum  mens  con- 
fuse  attendit  sine  distinctione ,  putat  arborem  loqui.  Idem  de  existentia 
inteUigitur,  praesertim,  uti  diximus,  quum  adeo  generaliter,  ac  ens 
concipitur;  quia  tum  facile  applicatur  omnibus,  quae  simul  in  memoria 
occurrunt     Quod  notalu  valde  dignum  est.    Hp. 


24  DE  INTELLECTUS  EMENDATIONE 

ad  solam  candelae  in  se  sola  spectatae  contemplationem ;  ut  postea 
concludat,  candelam  nullam  habere  causam  ad  sui  ipsius  destru- 
ctioneni ,  adeo  ut  si  nuUa  essent  corpora  circumiacentia ,  candela 
haec  ac  etiam  flamma  manerent  immutabiles ,  aut  similia.  Nulla 
igitur  datur  hic  fictio ,  sed  verae  ac  merae  assertiones. ' ) 

58.  Transeamusiam  adfictiones,  quae  versantur  circa  essen- 
tiassolas,  vel  cum  aliqua  actualitate  sive  existentia  simul.  Circa 
quas  hoc  maxime  venit  considerandum,  quod,  quo  mens  minus  in- 
teliigit,  et  tamen  plura  percipit,  eo  maiorera  habeat  potentiam 
fingendi,  et  quoplura  intelligit,  eo  magis  illa  potentia  diminuatur. 
Eodem  ex.  gr.  modo ,  quo  supra  vidimus ,  nos  non  posse  fingere, 
quam  diu  cogitaraus,  nos  cogitare  et  non  cogitare,  sic  etiam,  post- 
quam  novimus  naturam  corporis,  non  possumus  fingere  muscam 
infinitara;  sive  postquam  novimus  naturam  animae-),  non  pos- 
sumus  fingere  eam  essequadratam,  quamvisomnia  verbispossimus 
effari.  Sed,  utidiximus,  quo  minus  homines  norunt  naturam, 
eo  faciUus  multapossunt  fiugere;  veluti,  arbores  loqui,  homines 
in  momento  mutari  in  lapides,  in  fontes,  apparere  in  speculis 
spectra,  nihil  fieri  aliquid ,  etiam  deos  in  bestias  et  homines  rau- 
tari,  ac  infiuita  eius  generis  alia. 

59.  Aliquis  forte  putabit,  quod  flctio  fictionem  terminat,  sed 
non  intellectio ;  hocest,  postquam  finxi  aliquid ,  et  quadam  liber- 
tate  volui  assentiri ,  id  sic  in  rerum  natura  existere ,  hoc  efficit ,  ut 
postea  non  possiraus  id  alio  modo  cogitare.  Ex.  gr.  postquam 
finxi  (ut  cum  iis  loquar)  naturam  corporis  talem  ,  mihique  ex  mea 
ILbertate  persuadere  volui ,  eam  sic  realiter  existere ,  non  amplius 


1)  Idem  etiam  de  hypolhesibus  intelligendum,  quae  fiunt  ad  certos 
motus  explioandum,  qui  conveniunt  cum  coelorum  phaenomenis,  nisi 
quod  ex  iis,  si  motibus  coelestibus  applicentur,  naluram  coelorum  con- 
cludanl,  quae  tamen  aiia  potest  esse,  praesertim  quum  ad  explicandum 
tales  motus  multae  aliae  causae  possint  concipi.    Sp. 

2)  Saepe  contingit,  hoiuinem  hunc  vocem  anima  ad  suam  memo- 
riam  revocare,  et  simul  aliquara  corpoream  imaginem  formare.  Quum 
vero  haec  duo  simul  repraesentantur,  facile  putal  se  imaginari  et  fingere 
animam  corpoream;  quia  nomen  a  re  ipsa  non  distinguil.  Hic  postulo, 
ut  lectores  non  sint  praecipites  ad  hoc  refutandum,  quod,  ut  spero, 
non  facient,  modo  ad  exempla  quam  accurate  attendant,  el  simul  ad  ea 
quae  sequuntur.    Sp. 


TR.VCTATUS,  VIII.  25 

licet  niusoam  v.  g.  infuiilam  fingere ;  et  postquam  finxi  essentiam 
animae,  eam  quadrare  non  possum  e(c.  60.  Sed  hoc  examinan- 
dum.  Primo  vel  negant  vel  concedunt  nos  aliquid  posseintelligere. 
Si  concedunt,  necessario  id  ipsum ,  quod  de  fictione  dicunt,  etiam 
de  intellectione  dicendum  crit.  Sl  vero  hoc  negant,  videamus 
nos,  qui  scinius,  nos  aliquid  scire,  quid  dicant.  Hoc  sciiicet 
dicunt,  animam  posse  sentire  et  muUis  modis  percipere  non  se 
ipsam,  neque  res  quae  existunt,  sed  tantum  ea,  quae  nec  in  se, 
necullibi  sunt,  hocest,  animam  posse  sola  sua  vi  creare  sensa- 
tiones  aut  ideas ,  quae  non  sunt  rerum ;  adeo  ut  ex  parte  eam  tan- 
quam  Deum  considerent.  Porro  dicunt ,  nos  aut  animam  nostram 
talcm  habere  libertatem,  ut  nosmet,  aut  se,  imo  suam  ipsam  liber- 
tatem  cogat.  Nam  postquam  ea  aiiquid  finxit  et  assensura  ei 
praebuit,  non  potest  id  alio  modo  cogitare  aut  fingere,  et  etiam 
ea  fictione  cogitur,  ut  etiam  tali  modo  cogitentur,  utprimafictio 
non  oppugnetur;  sicut  hic  etiam  coguntur  absurda,  quae  hic  re- 
censeo ,  admittere  propter  suam  fictionem ;  ad  quae  explodenda 
non  defatigabimur  ullis  demonstrationibus.*)  61.  Sedeosinsuis 
deliriis  linquendo  curabimus,ut  ex  verbis,  quae  cum  ipsis  fecimus, 
aliquid  veri  ad  nostram  rem  hauriamus,  nempe  hoc:  Mens  quum 
ad  rem  fictam  et  sua  natura  falsam  attendit,  ut  eam  pensitet  et  in- 
telligat,  bonoque  ordine  ex  ea  deducat  quae  sunt  deducenda,  facile 
falsitatem  patefaciet;  et  si  res  ficta  sua  natura  sit  vera,  quum 
mens  ad  eam  attendit ,  ut  eam  intelligat ,  et  ex  ea  bono  ordine  in- 
cipit  deducere,  quae  inde  sequuntur,  feliciter  perget  sine  ulla  in- 
terruptione,  sicut  vidinius,  quod  ex  falsa  fictione  modo  allata 
statim  ad  ostendendam  eius  absurditatem  et  alias  inde  deductas 
praebuit  se  intellecius. 

62.  Nullo  ergo  modo  timendum  erit,  nos  aliquid  flngere,  si 
modo  clare  et  distincte  rem  percipiamus.     Nam  si  forte  dicamus, 


•)  Quamvis  hoc  experienlia  videar  concludere  (et  quis  dicat  id  nil 
esse),  quia  deficit  (iemonstratio,  eam,  si  quis  desiderat,  sic  habeat. 
Quum  in  nalura  nihil  possit  dari,  quod  eius  leges  oppugnet,  sed  quum 
omnia  sccundum  certas  eius  leges  fiant,  ut  certos  certis  legibus  suos 
producanl  effectus  irrefragabili  concatenatione,  hinc  sequitur,  quod 
anima,  ubi  rem  vere  concipit,  perget  obieciive  eosdemefrectus  formare. 
Vide  infra ,  ubi  de  idea  falsa  loquor.    Sp. 


26  DE  INTELLECTUS  EMENDATIONE 

homines  in  momento  mutari  in  bestias,  id  valde  generaliter  dicilur, 
adeo  ut  nullus  detur  conceptus ,  id  est ,  idea  sive  cohaerentia  sub- 
lecti  et  praedicati  in  mente;  si  enira  daretur,  siraul  videret  me- 
diura  et  causas ,  quo  et  cur  tale  quid  factum  sit.  Deinde  nec  ad 
naturam  subiecti  et  praedicati  attenditur.  63.  Porro,  modo  prima 
idea  non  sit  ficta  et  ex  ea  ceterae  omnesideae  deducantur,  pau- 
latim  praecipitantia  fingendi  evanescet.  Deinde  quum  idea  ficta 
non  possit  esse  clara  et  distincta,  sed  soluraraodo  confusa,  et  oranis 
confusio  inde  procedat,  quod  raens  rem  integrara  aut  ex  multis 
compositara  tantum  ex  parte  noscat,  et  notum  ab  ignoto  non 
distinguat;  praeterea  quod  ad  raulta,  quae  continentur  in  una- 
quaquere,  simul  attendat  sine  ulla  distinctione;  inde  sequitur 
primo,  quod,  si  idea  sit  alicuius  re/ simplicissimae,  ea  non  nisi 
clara  et  distincta  poterit  esse.  Nam  res  illa  non  ex  parte ,  sed  tota 
autnihil  eius  innotescere  debebit.  64.  Sequitur  secundo,  quod 
si  res,  quae  componitur  ex  muUis,  in  partes  oranes  simplicissi- 
mas  cogitatione  dividatur,  et  ad  unamquamque  seorsim  attendatur, 
omnis  tum  confusio  evanescet.  Sequitur  tertio,  quod  fictio  non 
possit  esse  simplex,  sed  quod  fiat  ex  composilione  diversarumidea- 
ram  confusarum  ,  quae  sunt  diversarura  rerura  atque  actionum  in 
natura  existentium ,  vel  melius  ex  attentione  siraul  sine  assensu  ad 
tales  diversas  ideas.*)  Nam  si  esset  simplex ,  esset  clara  et  distin- 
cta ,  et  per  consequens  vera.  Si  ex  compositione  idearum  distin- 
ctarum,  esset  etiara  earura  compositio  clara  et  distincta,  ac  proinde 
vera.  Ex.  gr.  postquam  novimus  naturara  circuli  ac  etiara  natu- 
ram  quadrati,  iam  non  possum  ea  duo  componere,  et  circulum 
facere  quadratuni ,  aut  aniraara  quadratam,  etsimilia.  65.  Con- 
cludaraus  iterura  breviter,  et  videaraus,  quoraodo  fictio  nullo 
modo  sit  timenda ,  ut  ea  cum  veris  ideis  confundatur.  Nam  quoad 
primam ,  de  qua  prius  locuti  sumus ,  ubi  scilicet  res  clare  con- 
cipitur,  vidimus,  quodsieares,  quae  clare  concipitur,  etetiam 


*)  NB.  Quod  fictio  in  se  spectata  non  multum  differat  a  somnio.  nisi 
quod  in  somniis  non  offeranlur  causae,  quae  vigilantibus  ope  sensuum 
offeruntur:  ex  quibus  coiligunl  ilia  repraesentamina  illo  lempore  non 
repraesentari  a  rebus  extra  se  conslitulis.  Error  autem,  utstatim  ap- 
parebil,  est  vigilando  somniare,  et  si  sit  admodum  manifestus,  de- 
1  irium  vocatur.    Sp. 


TRACTATUS.   VIII.  IX.  27 

ipsius  existentia  slt  per  sc  aeferna  veritas,nihil  circa  lalem  rcm  po- 
terimus  fingere ;  sed  si  existentia  rei  conceptae  non  sit  aeterna  veri- 
tas,  tantum  est  curandum,  ut  existentia  rei  cura  eius  essentia  con- 
feratur,  et  simul  ad  ordinem  naturae  attendatur.  Quoad  secundam 
fictionem,  quam  diximus  esse  simul  attentionem  sine  assensu  ad 
diversas  ideas  confusas,  quae  sunt  diversarum  rerum  atque  actio- 
num  in  natura  existentium,  vidimus  etiam  rem  simplicissimara  non 
possefingi,  sed  intelligi ,  et  sic  etiani  rera  compositam,  modo  ad 
partes  simplicissiraas ,  ex  quibus  coraponitur,  attendaraus;  irao 
nec  ex  ipsis  ullas  actiones ,  quae  verae  non  sunt,  nos  posse  fingere. 
Nam  siraul  cogemur  contemplari ,  quomodo  et  cur  tale  quid  fiat. 

IX.     De  idea  falsa. 

66.  His  sic  intellectis  transearaus  iara  ad  inquisitionem 
ideae  falsae,  ut  videaraus,  circa  quae  versetur,  et  quomodo 
nobis  possimus  cavere,  ne  in  falsas  perceptiones  incidaraus.  Quod 
utruraque  non  erit  nobis  iara  difficile  post  inquisitionera  ideae 
fictae.  Nam  inter  ipsas  nuUa  alia  datur  differentia ,  nisi  quod  haec 
supponat  assensura,  hoc  est  (uti  iara  notaviraus)  quod  nullac  of- 
feruntur  causae ,  dum  repraesentaraina  ipsi  offeruntur,  quibus, 
sicut  fingens,  possit  colligere,  ea  non  oriri  a  rebus  extra  se,  et 
quod  fere  nihil  aliud  sit,  quara  oculis  apertis,  sive  dura  vigilamus, 
somniare.  Versatur  itaque  idea  falsa,  vel  (ut  melius  loquar)  re- 
fertur  ad  existentiara  rei,  cuius  essentia  cognoscitur,  sive  circa 
essentiara  eodera  raodo  ac  idea  ficta.  67.  Quae  ad  existentiara  re- 
fertur,  eraendatur  eodera  raodo  ac  idea  ficta.  Quae  ad  essentiara 
refertur,  eraendatur  eodem  raodo  ac  fictio.  Nara  si  natura  rei 
notae  supponat  existentiara  necessariam ,  irapossibile  est ,  ut  circa 
existentiam  illius  rei  fallaraur;  sed  si  existentia  rci  non  sit  aeterna 
veritas,  uti  est  eius  essentia,  sed  quod  necessitas  aut  irapossibi- 
litas  existendi  pendeat  a  causis  externis ,  tura  cape  orania  eodem 
modo,  quo  diximus,  quura  de  fictione  sermo  esset ;  nara  eodem 
modo  eraendatur.  68.  Quod  attinet  ad  alterara,  quae  adessen- 
tias  refertur ,  vel  etiam  ad  actiones,  tales  perceptiones  necessario 
semper  sunt  confusae,  compositae  ex  diversis  confusis  perceptio- 
nibus  rerura  in  natura  existentium ,  ut  quum  horainibus  per- 


28  DE  INTELLECTUS  EMENDATIONE 

suadetur,  in  silvis,  in  imaginibus,  iu  brutis  et  celeris  adesse 
uumiaa;  daricorpora,  ex  quorum  sola  compositione  fiat  inlelle- 
*clus;  cadavera  ratiocinari,  ambulare ,  loqui;  Deum  decipi,  et 
similia.  Sed  ideae,  quae  sunt  clarae  et  distinctae,  nunquani 
possunt  esse  lalsae.  Nam  ideae  rerum,  quae  clare  et  distincte 
concipiuntur,  sunt  vel  simplicissimae,  vel  compositae  ex  ideis 
simplicissimis ,  id  est,  a  simplicissimis  ideis  deduclae.  Quod 
vero  idea  simplicissima  non  queat  esse  falsa,  poterit  unusquisque 
videre ,  modo  sciat ,  quid  sit  verum  sive  intellectus,  et  simul  quid 
falsum. 

69.  Nam  quod  id  spectat,  quod  formam  veri  coustituit,  certum 
est,  cogitationem  veram  a  falsa  non  tantum  per  denominationem 
extrinsecam ,  sed  maxime  per  intrinsecam  distingui.  Nam  si  quis 
faber  ordine  concepit  fabricam  aliquam,  quamvis  talis  fabrica 
nunquam  exstiterit,  nec  etiam  unquam  exstitura  sit,  eius  nihilo 
minus  cogitatio  vera  est,et  cogitatio  eadem  est,  sive  fabrica  existat, 
sive  niinus;  et  contra  si  aliquis  dicit ,  Petrum  ex.  gr.  existere,  nec 
tameu  scit,  Petrum  existere,  illa  cogitatio  respectu  illius  falsa 
est,  vel  si  raavis,  non  est  vera;  quamvis  Petrus  revera  existat. 
Necbaec  enunciatio:  Petrusexistit,  veraest,  nisi  respeclu  illius, 
qui  certo  scit,  Petrum  existere.  70.  Unde  sequiturin  ideis  dari 
aliquid  reale ,  per  quod  verae  a  falsis  distinguuntur ;  quod  quidem 
iam  investigandum  erit ,  ut  optimam  veritatis  normam  habeamus 
(ex  data  enim  verae  ideae  norma  nos  nostras  cogitationes  debere 
determinare  diximus,  methodumque  cognitionem  esse  reflexivam), 
et  proprietatesintellectus  noscamus:  nec  dicendum  hanc  differen- 
tiam  ex  eo  oriri ,  quod  cogitatio  vera  est  res  cognoscere  per  primas 
suas  causas ,  in  quo  quidem  a  falsa  valde  differret ,  prout  eandem 
supra  explicui.  Cogitatio  enim  vera  etiam  dicitur,  quae  essen- 
tiam  alicuius  principii  obiective  involvit,  quod  causam  non  habet, 
et  per  se  et  in  se  cognoscitur.  71.  Quare  forma  verae  cogitationis 
in  eadem  ipsa  cogitatione  sine  relatione  ad  alias  debet  esse  sita; 
nec  obiectum  tanquam  causam  agnoscit,  sed  ab  ipsa  intellectus 
potentia  et  natura  pendere  debet.  Nam  si  supponamus ,  intelle- 
ctum  ensaliquod  novumpercepisse,  quod  nunquam  exstitit,  sicut 
aliqui  Dei  intellectum  concipiunt,  antequam  res  crearet  (quae  sane 
perceptio  a  nulio  obiecto  oriri  potuit) ,  et  ex  tali  perceptione  alias 


TRACTATUS.   IX.  29 

legitimc  dcduceret,  omnes  iliae  cogilalioues  verae  essent,  et  a 
nullo  obiccto  exlerno  dctcrminatac ,  scd  a  sola  intellectus  potentia 
et  nafura  dcpenderent.  Quare  id ,  quod  formam  verae  cogitationis 
constituit,  in  ipsa  cadem  cogitatione  est  quaerendum,  etab  in- 
tellcclus  natura  deducendum.  72.  Hoc  igitur  ut  investigetur, 
ideam  aliquam  veram  ob  oculos  ponamus,  cuius  obiectum  ma- 
lime  ccrto  scimus  a  vi  nostra  cogitandi  pendcre ,  nec  obiectum 
aliquod  in  natura  habcre :  in  tali  enim  idea ,  ut  ex  iam  dictis  patet, 
faciliusid,  quod  voluraus,  investigare  poterimus.  Ex.  gr.  ad 
formandum  conceptum  globi  fingo  ad  iibitum  causam ,  nempe  se- 
micirculum  circa  centrum  rotari,  et  ex  rotatione  globum  quasi 
oriri.  Haec  sane  idea  vera  est,  ct  quamvis  sciamus  nullum  in 
natura  globum  sic  unquam  ortum  fuis^e  ,  est  haec  tamen  vera  pei^ 
ceptio  et  facillimus  modus  formandi  globi  conceptum.  lam  no- 
tandum ,  hanc  perceptionem  affirmare  semicirculum  rotari ,  quae 
affirmatio  falsa  esset,  si  non  essct  iuncta  conceptui  globi  vel 
causae  talem  motum  determinantis,  sive  absolute,  si  haec  affirmatio 
nuda  esset.  Nam  tum  mens  tantum  tenderet  ad  affirmandum 
solum  semicircuU  motum ,  qui  nec  in  semicirculi  conceptu  con- 
tinetur,  nec  ex  conceptn  causae  motum  determinantis  oritur. 
Qxmxe  falsitas  in  hoc  solo  consistit,  quod  aliquid  de  aliqua  re 
affirmelur,  quod  in  ipsius  quem  formavimus  conceptu  non  con- 
tinetur;  ut  motus  vel  quies  de  semicirculo.  Unde  sequitur  sim- 
plices  cogitationes  non  posse  non  esse  veras;  ut  simplex  semi- 
circuli,  motus,  quantitatis  etc.  idea.  Quicquid  hae  affirmationis 
continent,  earum  adaequat  conceptum,  nec  ultra  se  extendit. 
Quare  nobis  licet  ad  libitum  sine  ullo  erroris  scrupulo  idcas  sim- 
plices  formare.  73.  Superest  igitur  tantum  quaerere ,  qua  po- 
tentia  mens  nostra  eas  formare  possit,  et  quousque  ea  potentia  se 
extendat:  hoc  enim  invento  facile  vidcbimus  summam,  ad  quam 
possumus  penenire,  cognitioucm.  Certura  enim  est,  hanc  eius 
potentiam  se  non  extendere  in  infinitum.  Nam  q\ium  aliquid  de 
aliqua  re  affirmamus ,  quod  in  conceptu ,  quem  de  ea  formamus, 
non  continetur,  id  defectum  nostrae  perceptionis  indicat,  sive 
quod  mutilatas  quasi  et  truncatas  habemus  cogitationcs  sive  ideas. 
Motum  enim  semicirculi  falsum  esse  vidimus,  ubi  nudus  in 
mentc  est,  eum  ipsuni  autcm  verum ,  si  conceptui  globi  iungalur, 


30  DE  IxNTELLECTUS  tWENDATIONE 

velconceptuialicuiuscausae  taleni  motum  determinantis.  Quod 
si  de  nalura  entis  cogitantis  sit,  uti  prima  fronte  videtur,  cogita- 
•tiones  veras  sive  adaequatas  formare ,  certum  est ,  ideas  inadae- 
quatas  ex  eo  tantum  in  uobis  oriri,  quod  pars  sumus  alicuius 
entis  cogitantis,  cuius  quaedam  cogitationes  ex  toto,  quaedam 
ex  parte  lantum  nostram  mentem  constituunt. 

74.  Sed  quod  adtiuc  venit  considerandum ,  et  quod  circa 
fictionem  non  fuit  operae  pretium  notare,  et  ubi  maxima  datur 
deceptio,  est,  quando  contingit,  utquaedam,  quae  in  imagina- 
tioneofreruntur,  sint  etiam  in  intellectu,  hoc  est,  quod  clare  et 
distincte  concipiantur,  quod  tum,  quam  diu  distinctum  a  con- 
fuso  non  distinguitur,  certitudo,  hoc  est,  idea  vera  cum  non 
distinctis  commiscetur.  Ex.  gr.  quidam  Stoicorum  forte  audive- 
runtnomen  animae,  et  etiam  quod  sit  immortalis,  quae  tantum 
confuse  imaginabautur;  imaginabantur  etiam,  et  simul  intelli- 
gebant  corpora  subtilissima  cetera  omnia  penetrare,  et  a  nullis 
penetrari,  Quum  haec  omnia  simul  imaginabantur,  concomitante 
certitudine  huius  axiomatis,  statim  certi  reddebantur,  mentem 
esse  subtilissima  illa  corpora,  et  subtilissima  illa  corpora  non  di- 
vidi  etc.  75.  Sed  ab  hoc  etiam  liberamur,  dum  conamur  ad 
normam  datae  verae  ideae  omnes  nostras  perceptiones  examinare. 
Cavendum,  uti  initio  diximus,  abiis,  quasexauditu  aut  ab  ex- 
perientia  vaga  habemus.  Adde  quod  talis  deceptio  ex  eo  oritur, 
quod  res  nimis  abstracte  concipiunt;  nam  per  se  satis  clarum  est, 
me  illud ,  quod  in  suo  vero  obiecto  concipio,  alteri  non  posse  ap- 
plicare.  Oritur  denique  etiam  ex  eo ,  quod  prima  elementa  lotius 
naturae  non  intelligunt ;  unde  sine  ordine  procedendo ,  et  naturam 
cum  abslractis,  quamvis  sint  vera  axiomata,  confundendo,  se 
ipsos  confundunt  ordinemque  naturae  pervertunt.  Nobis  aulem, 
si  quam  minime  abstracte  procedamus,  et  a  primis  elementis, 
hoc  est,  a  fonte  et  origine  uaturae,  quam  primuni  fieri  potest, 
incipiamus,  nullo  modo  talis  deceptio  erit  metuenda.  76.  Quod 
autem  attinet  ad  cognitionem  originis  naturae ,  minime  est  timen- 
dum,  ne  eam  cum  abstractis  confundamus.  Nam  quum  aliquid 
abstracte  concipitur,  uti  sunt  omnia  universalia,  semper  latius 
comprehenduntur  in  inlcllectu,  quam  revera  in  natura  existere 
possunt  eorum  particularia.  Deinde  quum  in  natura  dentur  mulla, 


TKACTATUS.  IX.  X,  31 

quoruni  diflferentia  adeo  est  exigua ,  ut  feie  inlellectum  eflugiat, 
tum  facile  (si  abstracte  concipiantur)  potest  contingere ,  ut  con- 
fundantur.  At  quum  origo  naturae,  ut  postea  videbimus,  nec 
abstracte  sive  universaliter  concipi  possit ,  nec  latius  possit  extendi 
in  intellectu,  quam  revera  est,  nec  ullam  habeat  similitudinem 
cum  niutabilibus,  nulla  circa  eius  ideam  metuenda  est  confusio, 
modo  normam  veritatis  (quam  iam  osteudimus)  habeamus.  Est 
nimirum  hoc  ens  unicum ,  infinitum'),  hocest,  estomneesse, 
et  praeler  quod  nullum  datur  esse.  -) 

X.  De  idea  diibia. 
77.  Hucusque  de  idea  falsa.  Superest,  ut  de  idea  dubia 
inquiramus,  hoc  est,  ut  inquiramus,  quaenam  sint  ea,  quae 
Dos  possunt  in  dubium  pertrahere ,  et  simul  quomodo  dubitatio 
tollatur.  Loquor  de  vera  dubitatione  in  mente,  et  non  de  ea, 
quam  passim  videmus  contingere,  ubi  scilicet  verbis,  quamvis 
animus  non  dubitet,  dicit  quis  se  dubitare.  Non  est  enim  me- 
thodi  hoc  emendare,  sed  potius  perlinet  ad  inquisitionem  per- 
tinaciae  et  eius  emendationem.  78.  Dobitatio  itaque  in  anima 
nulla  datur  per  rem  ipsam,  de  qua  dubitatur;  hoc  est,  si  tantum 
unica  sit  idea  in  anima,  sive  ea  sit  vera  sive  falsa,  nulladabitur 
dubitatio ,  neque  etiam  certitudo ,  sed  tantum  talis  sensatio. 
Est  enim  in  se  nihii  aliud  nisi  talis  sensalio ;  sed  dabitur  per  aliam 
ideam,  quae  non  adeo  clara  ac  distincta  est,  ut  possimus  ex  ea 
aliquid  certi  circa  rem,  de  qua  dubitatur,  concludere,  hoc  est, 
idea,  quae  nos  in  dubium  coniicit,  non  est  clara  et  distincta. 
Ex.  gr.  si  quis  nunquam  cogitaverit  de  sensuum  fallacia ,  sive  ex- 
perientia  sive  quomodocumque  sit ,  nunquam  dubitabit ,  an  sol 
maior  autminor  sit,  quam  apparet.  Inde  rustici  passim  miran- 
tur,  quum  audiunt  solem  multo  raaiorem  esse,  quam  globuni 
terrae.     Sed  cogitando  de  fallacia  sensuum  oritur  dubitatio  ^) ,  et 

1)  Haec  non  sunt  attributa  Dei,  quae  ostendunl  ipsius  essentiani, 
ut  in  philosophia  ostendam.    Sp. 

2)  Hoc  supra  iam  demonslratum  est.  Si  enim  tale  ens  non  exisleret, 
nunquam  posset  produci;  adeoque  mens  plus  posset  intelligere,  quam 
nalura  praestare,  quod  supra  falsum  esse  conslitit.    Sp. 

3)  Idest,  scit  sensus  aliquaniio  se  decepisse.  Sed  hoc  tantum  con- 
fusescil;  nam  nescit  quomodo  seusus  fallant.    Sp. 


32  DE  INTELLECTUS  EMENDATIONE 

si  quis  post  dubitationem  acquisiveiitveramcognitionemsensuum, 
ct  quoniodo  per  eorum  instrumenta  res  ad  distantiam  repraesen- 
•tentur,  tum  dubitatio  iterum  tollitur.  79.  Unde  sequitur,  nos 
non  posse  veras  ideas  in  dubium  vocare  ex  eo ,  quod  forte  aliquis 
Deus  deceptor  existat,  qui  vel  in  maxime  certis  nos  fallit,  nisi 
quam  diu  nullam  habcmus  claram  et  distinctam  ideam ,  hoc  est, 
si  attendamus  ad  cognitionem,  quam  de  origine  omnium  rerum 
habemus,  et  nihil  inveuiamus,  quod  nos  doceat,  eum  non  esse 
deceptorem  eadem  illa  cognitione ,  qua ,  quum  attendimus  ad  na- 
turam  trianguli ,  invenimus  eius  tres  angulos  aequales  esse  duobus 
rectis.  Sed  si  talem  cognitionem  Dei  habemus ,  qualem  habemus 
trianguli ,  tum  omnis  dubitatio  tollitur.  Et  eodem  modo ,  quo 
possumus  pervenire  ad  talem  cognitionem  trianguli ,  quamvis  non 
certo  sciamus,  an  aliquis  summus  deceptor  nos  fallat,  eodem 
etiam  modo  possumus  pervenire  ad  talem  Dei  cognitionem,  quam- 
vis  non  certo  sciamus,  an  detur  quissummus  deceptor,  et,  modo 
eamhabeamus,  sufficietad  toUendam,  uti  dixi,  omnem  dubita- 
tionem,  quam  de  ideis  claris  et  distinctis  habere  possumus. 
80.  Porro  si  quis  recte  procedat  investigando  quae  prius  sunt 
investiganda ,  nuUa  interrupta  concatenatione  rerum ,  et  sciat, 
quomodo  quaestiones  sint  determinandae,  antequam  ad  earum 
cognitionem  accingamur ,  nunquam  nisi  certissimasideas,  id  est, 
claras  et  distinctas  habebit.  Nam  dubitatio  nihil  aliud  est ,  quam 
suspensio  animi  circa  aliquam  alBrmationem  aut  negationem, 
quam  affirmaret  aut  negaret,  nisi  occurreret  aliquid,  quo  ignoto 
cognitio  eius  rei  debet  esse  imperfecta.  Unde  colligitur,  quod 
dubitatio  semper  oritur  ex  eo ,  quod  res  absque  ordine  investi- 
gentur. 

XI.     De  menioria  et  oblivione.     Conclusio. 

81.  Haec  sunt,  quae  promisi  tradere  in  hac  prima  parte  mc- 
thodi.  Sed  ut  nihil  omittam  eorum,  quae  ad  cognitionem  in- 
tellectus  et  eius  vires  possunt  conducere ,  tradam  etiam  pauca  de 
memoria  et  oblivione;  ubi  hocmaxime  venit  considerandum, 
quod  memoria  corroboretur  ope  intellectus ,  et  etiam  absque  ope 
intellectus.  Nam  quoad  primum ,  quo  resmagis  est  iutelligibilis, 
eo  facilius  retinetur,  etcontra,  quominus,  eo  facilius  eam  obli- 


TRACTATUS.  XI.  33 

viscimur.  Ex.  gr.  si  fradam  alicui  copiam  verborum  solutorum, 
ea  multo  difficilius  retinebit,  quam  si  eadem  vcrba  in  forma  nar- 
rationis  tradani.  82.  Corroboratur  etiam  absque  ope  intellectus, 
scilicetavi,  quaimaginatio  aut  sensus,  quem  vocant  comniunem, 
afficitur  ab  aliqua  re  singulari  corporea.  Dico  singnhwem ;  ima- 
ginatio  enim  tantum  a  singularibus  afficitur.  Nam  si  quis  legerit 
ex.  gr.  unam  tantum  fabulam  amatoriam ,  eam  optime  retinebit, 
quam  diu  non  legerit  plures  alias  eius  generis,  quia  tum  sola  viget 
io  imaginatione.  Sed  si  plures  sint  eiusdem  generis,  simul 
omnes  imaginamur,  et  facile  confundimur.  Dico  etiam  co?7?o- 
ream:  nam  asolis  corporibus  afficitur  imaginatio.  Quum  itaque 
memoria  ab  intellectu  corroboretur,  et  etiani  sine  intellectu,  inde 
concluditur,  eam  quid  diversum  esse  ab  intellectu ,  et  circa  in- 
tellectum  in  se  spectalum  nullam  dari  memoriam ,  neque  oblivio- 
nem.  83.  Quid  ergo  erit  memoria  ?  Nihil  aliud  ,  quam  sensatio 
irapressionum  cerebri  simul  cum  cogitatione  ad  determinatam  du- 
rationem*)  sensationis;  quod  etiam  ostendit  reminiscentia.  Nam 
ibi  anima  cogitat  de  illa  sensatione;  sed  non  sub  confinua  dura- 
tione ;  et  sic  idea  istius  sensationis  non  est  ipsa  duratio  sensationis, 
id  est ,  ipsa  memoria.  An  vero  ideae  ipsae  aliquam  patiantur  cor- 
rupfionem ,  videbimus  in  philosophia.  Et  si  hoc  alicui  valde  ab- 
surdum  videatur,  sufficiet  ad  nostrum  propositum ,  ut  cogifet, 
quod,  quo  res  est  singularior ,  eo  facilius  retineatur,  sicut  ex  ex- 
emplo  comoediae  modo  allato  pafet.  Porro  quo  res  intelligibilior, 
00  etiam  facilius  retinetur.  Unde  maxime  singularera  et  tantum- 
modo  intelligibilem  non  poteriraus  non  retinere. 

84.  Sic  itaque  distinximus  inter  ideam  veram  et  ceferas  per- 
ceptiones ,  ostendimusque ,  quod  ideae  ficfae ,  falsae  et  ceterae 
habeant  suam  originem  ab  imaginatione ,  hoc  est,  a  quibusdam 
sensationibus  fortuitis  (ut  sic  loquar)   atque  solutis,  quae  non 

*)  Si  vero  duralio  sit  indeterminata.  memoria  eius.  rei  est  imper- 
fecta,  quod  quisque  eliam  videtur  a  natura  didicisse.  Saepeenlm,  ut 
alicui  melius  credamus  in  eo,  quod  dicit.  rogamus ,  quando  et  ubi  id 
contigerit.  Quamvis  etiam  ideae  ipsae  suam  habeant  durationem  in 
mente,  tamen  quum  assueti  simus  durationem  deterrainare  ope  alicuius 
inensurae  molus  ,  quod  etiam  ope  imaginalionis  fit,  ideo  nullam  adhuc 
memoriam  observamus,  quae  sit  purae  mentis.  Sp. 
Spinota  II.  3 


34  DE  INTELLECTUS  EMENDATIONE 

oriuutur  ab  ipsa  mentis  potentia,  sed  a  causis  externis,  prout 
corpus  sive  somniando  sive  vigilando  varios  accipit  motus.  Vel 
si  placet,  hic  per  imaginationem  quicquid  velis  cape,  modo  sit 
quid  diversum  ab  intellectu ,  et  unde  anima  habeat  rationem  pa- 
tientis.  Perinde  enim  est  quicquid  capias,  postquam  novimus 
eandem  quid  vagum  esse ,  et  a  quo  anima  patitur ,  et  simul  etiam 
novimus ,  quomodo  ope  intellectus  ab  eadem  liberamur.  Quare 
etiam  nemo  miretur ,  me  hic  nondum  probare ,  dari  corpus  et  alia 
necessaria,  et  tamen  loqui  de  imaginatione ,  de  corpore  et  eius 
constitutione.  Nempe,  utdixi,  est  perinde  quid  capiam ,  post- 
quam  novi ,  esse  quid  vagum  etc. 

85.  At  ideam  veram  simplicem  esse  ostendimus  aul  ex  sim- 
plicibus  compositam,  et  quae  ostendit,  quomodo  et  cur  aliquid 
sitautfactum  sit,  etquod  ipsius  eflfectus  obiectivi  in  anima  pro- 
cedunt  ad  rationem  formalitatis  ipsius  obiecti;  id  quod  idem  est, 
ac  veteres  dixerunt,  nempeveram  scientiam  procedere  a  causa  ad 
elfectus;  nisi  quod  nunquam,  quodsciam,  conceperunt,  uti  nos 
hic,  animam  secundum  certas  leges  agentem  et  cpiasi  aliquod 
automatum  spirituale.  86.  Unde,  quantum  in  initio  licuit,  acqui- 
sivimus  notitiam  nostri  intellectus,  et  talem  normam  verae  ideae, 
ut  iam  non  vereamur,  ne  vera  cum  falsis  aut  tictis  confundamus ; 
nec  etiam  mirabimur,  cur  quaedam  intelligamus,  quae  nullo  modo 
sub  imaginationem  cadunt,  et  alia  sint  in  imaginatione,  quae 
prorsus  oppugnant  intellectum ;  alia  denique  cum  intellectu  con- 
veniant.  Quandoquidem  novimus  operationes  illas,  a  quibus  ima- 
ginationes  producuntur,  fieri  secundum  alias  leges  prorsus  di- 
versas  a  legibus  intellectus ,  et  animam  circa  imaginationem  tan- 
tum  habere  rationem  patientis.  87.  Ex  quo  etiam  constat,  quam 
facile  ii  in  magnos  errores  possunt  delabi,  qui  non  accurate 
distinxerunt  inJer  imaginationem  et  intellectionem.  In  hos  ex.  gr. 
quod  extensio  debeat  esse  in  loco ,  debeat  esse  finita,  cuius  partes 
ab  invicem  distinguuntur  realiter,  quod  sit  primum  et  unicum 
fundamenlum  omuiuui  rerum,  et  uno  tempore  maius  spatium  oc- 
cupet,  quam  alio,  multaque  eiusmodi  alia ,  quae  omnia  prorsus 
oppugnant  veritatem ,  ut  suo  loco  ostenderaus. 

88.  Deinde  quum  verba  sint  pars  imaginationis,  hoc  est,  quod, 
prout  vage  ex  aliqua  djspositione  corporis  componuDtur  in  me< 


TRACTATUS.  XI.  XII.  35 

moria,  luultos  conceptus  fingamus ,  ideo  dod  dubitaDdum,  quio 
etiam  verba,aeque  ac  imaginatio,  possint  esse  causa  multorum  ma- 
gnorumque  errorum,  nisi  magnopere  ab  ipsis  caveamus.  89.  Adde 
quod  sint  constituta  ad  libitum  et  ad  captum  vulgi ,  adeo  ut  non 
sint  nisi  signa  rerum,  prout  sunt  in  imaginatione,  non  autem 
prout  sunt  in  intellectu ;  quod  clare  patet  ex  eo ,  quod  omnibus  iis, 
quae  tantum  sunt  in  intellectu,  et  non  in  imaginatione,  nomina 
imposuerunt  saepe  negativa ,  uti  sunt ,  incorporeum ,  infinitnm 
etc;  et  etiam  raulta,  quae  sunt  revera  aiiirmativa,  negative  ex- 
primunt,  etcontra,  uti  sunt  increatum ,  independens,  infinitum, 
immortale  etc,  quia  nimirum  horum  contraria  multo  facilius  ima- 
ginamur :  ideoque  prius  primis  hominibus  occurrerunt,  et  nomina 
positiva  usurparunt.  Multa  affirmamus  et  negamus ,  quia  natura 
verborumid  affirmare  et  negare  patitur,  non  vero  rerum  natura; 
adeoque  hac  ignorata  facile  aliquid  falsum  pro  vero  sumeremus. 

90.  Vitamus  praeterea  aliam  magnam  causam  confusionis,  et 
quae  facit,  quo  minus  intellectus  ad  se  reflectat,  Nempe  quum 
non  distinguimus  inter  imaginationem  et  intellectionem ,  putamus 
ea,  quae  facilius  imaginamur,  nobis  esse  clariora,  et  id,  quod 
imaginamur,  putamus  intelligere.  Unde  quae  sunt  postponenda, 
anteponimus,  etsic  verus  ordo  progrediendi  pervertitur,  nec  ali- 
quid  legitime  concluditur. 

XII.     Methodi  pars  secunda.     De  duplici  perceptione, 

91.  Porro,  ut  tandem  ad  secundam  partem  huius  me- 
thodi*)  perveniamus,  proponam  primo  nostrum  scopum  inhac 
methodo,  ac  deinde  media,  ut  eum  attingamus.  Scopus  itaque 
est  claras  et  distinctas  habere  icleas ,  tales  videlicet,  quae  expura 
mente ,  et  non  ex  fortuitis  motibus  corporis  factae  sint.  Deinde 
omnes  ideae  ad  unam  ut  redigantur,  conabimur  eas  tali  modo  con- 
catenare  et  ordinare ,  utmensnostra,  quoad  eius  fieripotest,  re- 
ferat  obiective  formalitatem  naturae ,  quoad  totam,  et  quoad  eius 
partes. 

*)  Praecipua  huius  parlis  regula  est,  ut  ex  prima  parte  sequitur, 
recensere  omnes  ideas.  quas  ex  puro  intellectu  in  nobis  invenimus,  ut 
eae  ab  iis,  quas  imaginamur,  distinguantur;  quod  ex  proprietatibus 
uniuscuiusque,  Dempeimagiaatiouiset  intellectionis,  erit  eliciendum.  Sp. 

3* 


36  DE  INTELLECTUS  EMENDATIONE 

92.  Quoad  primam ,  ut  iam  iradidimus,  requiritur  ad  nostrum 
ultimum  finem ,  ut  res  coocipiatur  vel  per  solam  suam  essentiam 
yeXperproximamsuamcausam.  Scilicet  si  res  sit  in  se ,  sive  ut 
vulgo  dicitur ,  causa  sui ,  tum  per  solam  suam  essentiam  debehit 
intelligi ;  si  vero  res  non  sit  in  se ,  sed  requirat  causam ,  ut  existat, 
tum  per  proximam  suam  causam  debet  intelligi.  Nam  revera  co- 
gnitio  efiectus  nihil  aliud  est ,  quam  perfectiorem  causae  cognitio- 
nem  acquirere.*)  93.  Unde  nunquam  nobislicebit,  quam  diu  de 
inquisitione  rerum  agimus,  ex  abstraclis  aliquid  concludere,  et 
magnopere  cavebimus,  ne  raisceamus  ea,  quae  tantum  sunt  in  in- 
tellectu ,  cum  iis ,  quae  sunt  in  re.  Sed  optima  conclusio  erit  de- 
promenda  ab  essentia  aliqua  particulari  affirmativa  ,  sive  a  vera  et 
legitima  definitione.  Nam  ab  axiomatis  solis  universalibus  non 
potest  intellectus  ad  singularia  descendere ,  quandoquidem  axio- 
mata  ad  infinita  se  extendunt,  nec  intellectum  magis  ad  unum, 
quam  ad  aliud  singulare  contemplandum  determinant.  94.  Quare 
recta  inveniendi  via  est  es  data  aliqua  definitione  cogitationes  for- 
raare:  quod  eo  felicius  et  facilius  procedet ,  quo  rem  aliquam  me- 
lius  definiverimus.  Quare  cardo  totius  huius  secundae  methodi 
partis  in  hoc  solo  versatur,  nempe  in  conditionibus  bonae  defini- 
tionis  cognoscendis,  et  deiude  in  modo  eas  inveniendi.  Primo 
itaque  de  conditionibus  definitionis  agam. 

XIII.     De  conditionibus  deiinitionis. 

95.  Definitio  ni  AKAinvperfecta,  debebit  intimam  essentiam 
rci  explicare ,  etcavere,  ne  eius  loco  propria  quaedam  usurpemus. 
Ad  quod  explicandum,  ut  alia  exempla  omittam ,  ne  >idear  aliorum 
errores  velle  detegere ,  adferam  tantum  exemplum  alicuius  rei  abs- 
tractae,  quae  perinde  est,  quomodocumque  definiatur,  circuli 
scilicet:  quodsidefiniatur,  esse  figuram  aliquam ,  cuius  lineae  a 
centro  ad  circumferentiam  ductae  sunt  aequales ,  nemo  non  videt 
talem  definitionem  minime  explicare  essentiam  circuli,  sed  tantum 
eius  aliquam  proprietatem.  Et  quamvis,  ut  dixi,  circa  figuras 
et  cetera  eatia  rationis  hoc  parum  referat,  raultum  tamen  refert 

•)  Nota,  quod  hinc  appareat,  nihil  nos  de  nalura  posse  intelligere, 
quin  siraiil  cognitionem  primae  causae  sive  Dei  amplioreni  reddamus.  Sp, 


TRACTATUS.  XIII.  37 

circa  entia  pbysica  et  realia:  nimirum,  quia  proprietates  rerum 
non  intelliguntur,  quam  diu  earnm  essentiae*^ignorantur;  si  autem 
has  praetermittimus,  necessario  concatenationem  intellectus,  quae 
naturae  concatenalionem  referre  debet,  perverteraus,  et  a  nostro 
scopo  prorsus  aberrabimus.  96.  Ut  itaque  hoc  vitio  liberemur, 
erunthaec  observanda  in  definitione. 

I.  Si  res  sit  creata,  definitio  debebit,  uti  diximus,  compre- 
heodere  causam  proiimam.  Ex.  gr.  circulus  secundum  hanc 
legem  sic  esset  definiendus :  eum  esse  figuram ,  quae  describitur 
a  linea  quacumque,  cuius  alia  extremitas  est  fixa,  alia  mobUis, 
quae  definitio  clare  comprehendit  causam  proximam. 

II.  Talis  requiritur  conceptus  rei  sive  definitio ,  ut  omnes  pro- 
prietates  rei ,  dum  sola ,  non  autem  cum  aliis  coniuncta  spectatur, 
ex  ea  concludi  possint,  uti  in  hac  definitione  circuli  videre  est. 
Nam  ex  ea  clare  concluditur  omnes  lineas  a  centro  ad  circumferen- 
tiam  ductas  aequales  esse;  quodque  hoc  sit  necessarium  requisi- 
tum  definitionis ,  adeo  per  se  est  attendenti  manifestum ,  ut  non 
videatur  operae  pretium  inipsiusdemonstratione  morari.nec  etiam 
ostendere  ex  hoc  secundo  requisito  omnem  definitionem  debere 
esse  affirmativam.  Loquor  de  aflBrmatione  intellectiva ,  parum 
curando  verbalem ,  quae  propter  verborum  penuriam  poterit  for- 
tasse  aliquando  negative  exprimi,  quamvis  affirmative  intelligatur. 

97.  Definitionis  vero  rei  increatae  haec  sunt  requisita. 

I.  Ut  omnem  causam  secludat,  hoc  est,  obiectum  nullo  alio 
praeter  suum  esse  egeat  ad  sui  explicationem. 

II.  Ut  data  eius  rei  definitione  nullus  maneat  locus  quaestioni, 
an  sit. 

III.  Ut  nulla  quoad  mentem  habeat  substantiva ,  quae  possfnt 
adiectivari ,  hocest,  ne  per  aliqua  abstracta  explicetur. 

rV.  Et  ultimo  (quamvis  hoc  notare  non  sit  valde  necessarium) 
requiritur,  ut  ab  eius  definitione  omnes  eius  propriefates  con- 
cludantur.    Quae  etiam  omnia  attendenti  accurate  fiunt  manifesta. 

98.  Dixi  etiam,  quod  optima  conclusio  erit  depromenda  ab 
essentia  aliqua  particulari  affirmativa.  Quo  enim  specialior  est 
idea ,  eo  distinctior ,  ac  proinde  clarior  est.  Unde  cognitio  parti- 
cularium  quam  maxime  nobis  quaerenda  est. 


38  DE  INTELLECTUS  EMENDATIONE 

XIV.     De  mediis  quibus  res  aeternae  cogDOScuntur. 

99.  Quoad  ordinem  vero ,  et  ut  omnes  nostrae  percepliones 
ordinentur  etuniantur,  requiritur,  uti,  quam  primum  fieri  potest 
et  ratio  postulat,  inquiramus,  an  detur  quoddam  ens,  et  simul 
quale ,  quod  sit  omnium  rerum  causa ,  ut  eius  essentia  obiectiva 
sit  etiam  causa  omnium  nostrarum  idearum ,  et  tum  mens  nostra, 
uti  disimus ,  quam  maxime  referet  naturam.  Nam  et  ipsius  es- 
sentiam  et  ordinem  et  unionem  habebit  obiective.  Unde  possumus 
videre ,  apprime  nobis  esse  necessarium ,  ut  semper  a  rebus  phy- 
sicis  sive  ab  entibus  realibus  omnes  nostras  ideas  deducamus,  pro- 
grediendo,  quoad  eius  fieri  potest,  secundum  seriem  causarum 
ab  uno  ente  reali  ad  aliud  ens  reale ,  et  ita  quidem ,  ut  ad  abstracta 
et  universalia  non  transeamus ,  sive  ut  ab  iis  aliquid  reale  non  con- 
cludamus ,  sive  ut  ea  ab  aliquo  reali  non  concludantur.  Utrumque 
enim  verum  progressum  inteUectus  interrumpit.  100.  Sed  no- 
tandum ,  me  hic  per  seriem  causarum  et  realium  entium  non  in- 
telligere  seriem  rerum  singularium  mutabilium ,  sed  tantummodo 
seriem  rerum  fixarum  aeternarumque.  Seriem  enim  rerum  singu- 
larium  mutabilium  impossibile  forethumanaeimbeciUitatiassequi, 
quum  propter  earum  omnem  numerum  superantem  multitudinem, 
tumpropter  infinitas  circumstantias  in  una  eteademre,  quarum 
unaquaeque  potest  esse  causa,  ut  res  existat  aut  non  existat. 
Quandoquidem  earum  existentia  nullam  habet  connexionem  cum 
earundem  essentia ,  sive  (ut  iam  diximus)  non  est  aeterna  veritas. 
101.  Verumenimvero  neque  etiam  opusest,  ut  earum  seriem  in- 
telligamus:  siquidem  rerum  singularium  mutabilium  essentiae 
non  sunt  depromendae  ab  earum  serie  sive  ordine  existendi,  quum 
hic  nihil  aUud  nobis  praebeat  praeter  denominationes  extrinsecas, 
relationes,  aut  ad  summum  circumstantias ;  quae  omnia  longe  ab- 
sunt  ab  intima  essenUa  rerum.  Haec  vero  tantum  est  petenda  a 
fixis  atque  aeternis  rebus ,  et  simul  a  legibus  in  iis  rebus,  tanquam 
in  suis  veris  codicibus  inscriptis ,  secundum  quas  omnia  singularia 
et  fiunt  et  ordinantur;  imo  haec  mutabilia  singularia  adeo  inUme 
atque  essentialiter  (ut  sic  dicam)  ab  iis  fixis  pendent ,  ut  sine  iis 
nec  esse  nec  concipi  possint.  Unde  haec  fixa  et  aeterna ,  quamvis 
sint  singularia,  tamen  ob  eorum  ubique  praesentiam  ac  laUssimam 


TRACTATUS.  XIV.  39 

potentiam  erunt  nobis  (^Dquani  uaiversalia  sive  gcnera  definitio- 
num  rerum  singularium  mutabilium ,  et  causae  proximae  omnium 
r^rum. 

102.  Sed  quum  hoc  ita  sit,  non  parum  difficultatis  videtur 
snbesse,  ut  ad  horum  singulariura  cognitionem  pervenire  possi- 
mus ;  nam  omnia  simul  concipere  res  est  longe  supra  humani  in- 
tellettus  vires.  Ordo  autem ,  ut  unum  ante  aliud  intelligatur ,  uti 
diximus,  non  estpetendus  ab  corum  existendi  serie,  neque  etiam 
a  rebus  aeternis.  Ibi  enira  omnia  haec  sunt  simul  natura.  Unde 
alia  auxilia  necessario  sunt  quaerenda  praeter  illa,  quibus  utiraur 
ad  res  aeternas  earuraque  leges  intelligendum;  attamen  non  est 
huius  loci  ea  tradere ,  neque  etiam  opus  est,  nisi  postquara  rerura 
aeternarum  earuraque  infallibilium  legura  sufBcientem  acquisi- 
verimus  cognitionera ,  sensuumque  nostrorum  natura  nobis  inno- 
tuerit. 

103.  Antequam  ad  rerum  singularium  cognitionem  accinga- 
mur,  tempus  erit,  uteaauxilia  tradaraus,  quae  orania  eo  tendent, 
ut  nostris  sensibus  sciamus  uti ,  et  experimenta  certis  legibus  et 
ordine  facere,  quae  sufficient  ad  rem  ,  quae  inquiritur,  determi- 
nandam,  ut  tandem  ex  iis  concludamus,  secundum  quasnam  re- 
rura  aeternarura  leges  facta  sit,  et  intiraa  eius  natura  nobis  inno- 
tescat,  ut  suoloco  ostendara.  Hic,  ut  ad  propositura  revertar, 
tantum  enitar ,  tradere ,  quae  videntur  necessaria ,  ut  ad  cogni- 
tionera  rerum  aeternarum  pervenire  possimus ,  earumque  defini- 
tiones  forraemus  conditionibus  supra  traditis. 

104.  Quodutfiat,  revocandum  in  memoriam  id ,  quod  supra 
diximus,  nempe  quod,  ubi  mens  ad  aliquara  cogitationera  attendit, 
utipsam  perpendat,  bonoque  ordine  ex  ea  deducat  quaelegitime 
sunt  deducenda ,  si  ea  falsa  fuerit ,  falsitatera  deteget;  sin  autem 
vera ,  tum  feliciter  perget  sine  uUa  interruptione  res  veras  inde  de- 
ducere :  hoc ,  inquara ,  ad  nostram  rera  requiritur.  Nam  ex  nullo 
fundamento  cogitationes  nostrae  terminari  queunt.  r05.  Si  igitur 
rem  omnium  primam  investigare  velimus,  necesse  est  dari  aliquod 
fundamentum ,  quod  nostras  cogitationes  eo  dirigat.  Deinde  quia 
methodus  est  ipsa  cognitio  reflexiva,  hoc  fundamentum,  quod 
nostras  cogitationes  dirigere  debet,  nullum  aliud  potest  esse,  quara 
cognitio  eius ,  quod  formam  veritatis  constituit ,  et  cognitio  intel- 


40  DE  INTELLECTUS  EMENDATIONE 

lectus  eiusque  proprielatum  et  virium.     Hac  enira  acquisita  fun-  , 
damentum  habebimus ,  a  quo  nostras  cogitationes  deducemus ,  et 
viam,  quaintellectus,  prout  eiusfert  capacitas,  pervenire  poteriJ 
ad  rerum  aeternarum  cognitionem ,  babita  nimirum  ratione  virium 
intellectus. 

XV.     De  viribus  intellectus  eiusque  proprietatibus. 

106.  Quod  si  vero  ad  naturam  cogitationis  pertineat  veras  for- 
mare  ideas,  ut  in  priraa  parte  ostensum,  hic  iam  inquirendum, 
quid  per  vires  et  potentiam  intellectus  intelligamus.  Quon- 
iam  vero  praecipua  nostrae  methodi  pars  est,  vires  intellectus 
eiusque  naturam  optirae  intelligere,  cogimur  necessario  (per  ea 
quae  in  hac  secunda  parte  methodi  tradidi) ,  haec  deducere  ex  ipsa 
cogitationis  et  intellectus  definitione.  107.  Sed  hucusque  nullas 
regulas  inveniendi  defiuitiones  habuimus ,  et  qpiia  eas  tradere  non 
possumus,  nisi  cognita  natura  sive  definitione  intellectus  eius- 
quepotentia,  hinc  sequitur ,  quod  vel  definitio  intellecius  per  se 
debet  esse  clara ,  vel  nihil  intelligere  possumus.  Illa  tamcn  per 
se  absolute  clara  non  est.  Attamen  quia  eius  proprietates,  ut 
orania,  quae  exintellectuhabemus,  clare  et  distincte  percipi  ne- 
queunt  nisi  cognita  earum  natura :  ergo  definitio  intellectus  per  se 
innotescet,  si  ad  eiusproprietates,  quas  clare  et  distincte  intelli- 
gimus ,  attendamus.  Intellectus  igitur  proprietates  hic  enumere- 
mus  easque  perpendaraus,  deque  nostris  innatis  Instrumentis*) 
agere  incipiamus. 

108.  Intellectus  proprietates ,  quas  praecipue  notavi  et  clare 
intelligo ,  hae  sunt. 

I.  Quod  certitudinem  involvat ,  hoc  est ,  quod  sciat  res  ita  esse 
formaliter,  ut  in  ipso  obiective  continentur. 

II.  Quod  quaedam  percipiat,  sive  quasdam  formet  ideas  ab- 
solute ,  quasdam  ex  aliis.  Nempe  quantitatis  ideam  format  ab- 
solute,  nec  ad  alias  aitendit  cogitationes;  motus  vero  ideas  non 
nisi  attendendo  ad  ideara  quantitatis. 

III.  Quas  absolute  forraat,  infinitatera  exprimunt;  at  deter- 
minatas  ex  aliis  forraat.     Ideam  enim  quantitatis ,  si  eam  per  cau- 

*)  Vide  supra  J.  29.  sqq. 


TRACTATUS.  XV.  41 

sam  percipit,  tum  quaatitatem  determinat,  ut  quum  ex  motu 
alicuius  plani  corpus,  ex  motu  lineae  vero  planum,  ei  motu  de- 
nique  puncti  lineam  oriripercipit;  quae  quidem  perceptiones  non 
inserviunt  ad  intelUgendam ,  sed  tantum  ad  determinandam  quan- 
titatem.  Quod  inde  apparet,  quia  eas  quasi  ex  motu  oriri  con- 
cipimus,  quum  tamen  motus  non  percipiatur  nisi  percepta  quan- 
titate,  et  motum  etiam  ad  formandam  lineam  in  infinitum  con- 
tinuare  possumus,quodminimepossemusfacere,sinon  haberemus 
ideam  inOnitae  quantitatis. 

IV.  Ideas  positivas  prius  format ,  quam  negativas. 

V.  Res  non  tam  sub  duratione,  quam  sub  quadam  specie 
aeternitatis  percipit  et  numero  infinito;  vel  potius  ad  res  per^ 
cipiendas  nec  ad  numerum  ,  nec  ad  durationem  attendit.  Quum 
autem  res  imaginatur,  eas  sub  certo  numero  determinata  dura- 
tione  et  quantitate  percipit. 

VI.  Ideae,  quas  claras  et  distinctas  formamus,  ita  ex  sola 
necessitate  nostrae  naturae  sequi  videntur,  nt  absolute  a  sola 
nostra  potentia  pendere  videantur ;  confusae  autem  cootra.  Nobis 
enim  invitis  saepe  formantur. 

VII.  Ideas  rerum ,  quas  intellectus  ex  aliis  format ,  multis 
modis  mens  determinare  potest:  ut  ad  determinandum  ex.  gr. 
planum  ellipseos,  fingit  stylum  chordae  adhaerentem  circa  duo 
centra  moveri,  vel  concipit  infinita  puncta  eandem  semper  et 
certam  rationem  ad  datam  ahquam  rectam  lineam  habentia,  vel 
conum  plano  aliquo  obliquo  sectum,  ita  ut  angulus  inclinationis 
maior  sit  angulo  verticis  coni ,  vel  aliis  infinitis  modis. 

VIII.  Ideae  quo  plus  perfectionis  alicuius  obiecti  exprimunt, 
eo  perfectiores  sunt.  Nam  fabrum ,  qui  fanum  aliquod  excogita- 
vit,  nonita  admiramur,  ac  illum,  qui  templum  aliquod  insigne 
excogitant. 

109.  Reliqua,  quae  ad  cogitationem  referuntur,  ut  amor, 
laetitia  etc.  nihil  moror ;  nam  nec  ad  nostrum  institutum  praesens 
faciunt,  nec  etiam  possunt  concipi  nisi  perceplo  intellectu.  Nam 
perceptione  omnino  sublata  ea  omnia  tolluntur. 

110.  Ideae  falsae  et  fictae  nihil  positivum  habent  (ut  abunde 
ostendimas),  perquod  falsae  aut  fictaedicuntur;  sedexsolode- 


42   DE  INTELLECTUS  EMENDATIONE  TRACTATUS  XV. 

fectu  cognitionis  ut  tales  consideranlur.  Ideae  ergo  falsae  et 
ficlae,  quatenus  tales,  nihil  nos  de  essentia  cogitationis  docere 
possunt;  sed  haec  petenda  exmodo  recensitis  proprietatibus  po- 
sitivis,  hoc  est,  iam  aliquid  commune  statuendum  est,  ex  quo 
hae  proprietates  necessario  sequantur ,  sive  quo  dato  hae  neces- 
sario  dentur,  et  quo  sublato  haec  omnia  toUantur. 

Reliqtia  desiderantur. 


i 


IV. 


BENEDICTI  DE  SPINOZA 


TRACTATUS 


P    0    L    I    T    I    C    U     S 


IN  QDO  DKMONSTRATDR,   QCOMODO  SOCIETAS  CBI   IMPERICM    MON- 

ARCHICCM    LOCUM    HABET ,    SICDT   ET   EA   VBI    OPTIMI   IMPERANT, 

DEBET     INSTITD1,     KE     IN    TYRANMDEM     LABATDR     ET     DT    PAX 

LIBERTASdUR    CITIDM    INTIOLATA    MANEAT. 


EX 

PRAEFATIONE    EDITORIS 

B.  D.  S.  OPERUM  POSTHUMORUM. 


—  Tractatum  politicnm  auctornoster  pauloante  obituin 
composuit.  Sunt  in  eo  et  accuratae  cogitationes  et  stylus  clarus. 
Suam  sententiam ,  relictis  multorum  politicorum  opinionibus,  so- 
lidissime  in  eo  proponit  et  consequentia  ex  antecedentibus  passim 
elicit.  Agit  in  quinque  prioribus  capitibus  depolitica  in  genere, 
in  sexto  et  septimo  de  monarchia ,  in  octavo,  nono  et  decimo  de 
aristocratia,  undecimum  denique  initium  est  i?nperii  democratici. 
Mors  autem  intempestiva  fuit  in  causa ,  quod  hunc  tractatum  non 
absolverit  etquod  nec  de  legibus,  nec  de  variis  quaestionibus ,  quae 
politicam  spectant,  tractaverit,  uti  videre  est  ex  epistola  au- 
ctoris  ad  amicumsubsequenti,  quae  praefationis  loco 
huic  tractatui  politico  apte  praefigi  et  inservire  pot- 
erit. 

Amice  dilecte ,  grata  tua  mihi  heri  tradita  est.  Gratias  pro 
curatam  diligenti,  quam  pro  me  geris ,  ex  animo  ago,  Hanc 
occasionem  non  praetermilterem ,  nisi  in  quadam  re  essem  occu- 
patus,  quam  utiliorem  iudico ,  quaeque  tibi,  7it  credo,  magis 
arridebit,  nempe  in  tractatu  politico  concinnando ,  quem 
ante  aliquod  tempus  te  auctore  inchoavi.  Huius  tractatus  capita 
sex  iam  sunt  absoluta.  Primum  ad  ipsum  opus  introductionem 
quasi  confinet.  Secundum  tractat  de  iure  naturali;  ter- 
tium  de  iure  summarum potestatum ;  quartum  quaenam  neg- 
otia  politica  a  summarum  potestatum  gubematione  pendeant; 
quintum  quidnam  sit  ilhid  extremum  et  summum,  quod societas 


46  PRAEFATIO. 

potestconsiderare;  et  sextum  qua  ratione  imperium  monarchi- 
cum  debeat  institui,  ne  in  tyrannidem  labatur.  Impraesentia- 
rum  caput  septimum  tracto,  in  quo  omnia  praecedentis  sexti 
capitis  membra  ordinem  bene  ordinatae  monarchiae  concementia 
methodice  demonstro.  Postea  ad  aristocraticum  et  populare 
tmperium,  denique  adleges  aliasque  particulares  quaestiones 
politicam  spectantes  transibo.     Hisce  vale. 

Patet  hinc  auctoris  scopus;  sed  morbo  impeditus  et  morte  ab- 
reptus  hoc  opus  non  ulterius ,  quam  ad  finem  aristocratiae  per- 
ducere  valuit,  quemadmodum  lector  ipse  eiperietur. 


I  N  D  E  X. 


Cap.  I.    IntToductio. 
1 — 3.  De  polilices  theoria  et  praxi. 

4.  De  auctoris  consilio. 

5.  De  vi  affectuum  in  hominibus. 

6.  7.  Imperii  causas  et  fundamenta  naturalia  non  ex  rationis  documen- 
tis  petenda,  sed  ex  hominum  communi  natura  seu  conditione  dedu- 
cenda  esse. 

Cap.  II.    De  iure  naturali. 

1.  lus  naturale  et  civile. 

2.  Essentia  ide^lis  et  realis. 
3—5.  Quid  sit  ius  naturae. 

6.  Vulgaris  de  libertate  opinio.    De  primi  hominis  lapsu. 
7—10.  De  liberlate  et  necessitate. 
U.  Liber  est  qui  ratione  ducilur. 

12.  De  fide  data  et  naturae  iure  solvenda. 

13.  De  necessitudinibus  inter  homines  iunclis. 

14.  Homines  ex  natura  hostes. 

15.  Quo  plures  in  unum  conveniunt,   eo  omnes  simul  plus  iuris  habent. 

16.  Lnusquisque  tanto  minus  habet  iuris,  quanto  reliqui  simul  ipso  po- 
tentiores  sunt. 

17.  De  imperio  eiusque  triplici  genere. 

18.  In  statu  naturaii  peccatum  non  dari. 
19—21.  Quid  sit  peccatum  et  obsequium. 

22.  Homo  liber. 

23.  luslus  et  iniustus. 
21.  Laus  et  vituperium. 

Cap.  III.    De  iure  summarum  potestatum, 

1.  Civitas,  respublica,  cives,  subditi. 

2.  Imperii  ius  1.  q.  naturae  ius. 

3.  4.  Ex  civitatis  instituto  ciui  non  licet  ex  suo  ingenio  vivere. 
5—9.  Unusquisque  civis  non  sui,  sed  civitatis  iuris  est. 

10.  De  religione  quaestio. 

11.  12.  De  summarum  potestatum  iure  in  reliqua. 
13.  Duae  civitates  natura  hostes. 

14—18.  De  statu  foederis ,  belli,  pacis. 


48  INDEX. 

Cap.  IV.    Denegoliis  piiblicit. 
1—3.  Negolia  quae  ad  rempublicam  spectant. 
4 — 6.  Quo  sensu  dici  possit,  civitatem  peccare;  quo  non. 

Cap.  V.    De  optimo  tmperii  ttatu, 
l.  Optiraum  quod  ex  praescripto  rationis  instituitur. 
2—6.   Finis  status  civilis.    Imperium  optimum. 
7.  Macchiavellus  eiusque  consilium. 

Cap.  VI.    De  monarchia. 
1—3.   De  causis  imperii  inslituendi. 
4.  De  potestate  ad  unum  conferenda. 
5 — 8.  De  natura  imperii  monarchici. 

De  fundamentit  imperii  monarchici. 
9.  De  urbibus. 

10.  De  militia  eiusque  ducibus. 

11.  De  civibus  in  familias  dividendis. 

12.  De  agris  et  domibus. 

13.  14.   De  rege  electo  et  nobilibus. 
15. 16.  De  regis  consiliariis. 
17—25.  De  concilii  supremi  officiis. 

26—29.  De  concilio  alio  ad  iustitiam  administrandam. 

30.  De  aliis  conciliis  subordinalis. 

31.  De  militiae  slipendiis. 

32.  De  peregrinorum  iure. 

33.  De  legalis. 

34.  De  regis  domesticis  et  corporis  custodibus. 
85.  De  bello  inferendo. 

36.  De  malrimonio  regis. 

37.  Imperium  indivisibile  esse  debet. 

38.  De  herede  imperii. 

39.  De  civium  obsequio. 

40.  De  religione. 

Cap.  VII.    De  monarchia. 
Imperii  monarchici  fundamentorum  demonstratio. 

1.  Monarcha  non  absolute  eligitur.    Persarum  reges.    Ulisses. 

2.  Natura  imperii  monarchici  est  optima  el  vera. 

3.  Necesse  est  ut  monarcha  consiliarios  habeat. 

4.  Consiliarii  necessario  debent  eligi. 

5.  lusregisest,   unam  ex  latis  concilii  sententiis  eligere. 
C— 11.  Magnae  huius  supremi  concilii  utilitates. 

12.  Militia  ex  solis  civibus  componatur. 

13.  Qua  ratione  consiliarii  sint  ebgendi. 

14.  15.  Regis  securilas.    Testimonia  historica. 

16.  Urbes  muniendae. 

17.  De  militibus  auxiliariis  militiaeque  imperaloribus. 

18.  Cives  inter  se  familiis  dislinguendi. 


4 


INDF.X.  49 


19.  Solum  communis  civilalis  iuris  eslo. 

20.  Nobiles  nulli  nisi  a  rege  oriundi. 

21.  ludiccs  in  annos  quosdam  consliluendi. 

22.  Militiae  nuUum  decernendum  esse  slipendium. 

23.  De  peregrinis  et  regis  sanguine  propinquis. 

24.  De  regis  malrimonii  periculis.    Teslimonia  hislorica. 

25.  De  iure  succedendi  in  regno. 

26.  De  iure  Deum  colendi. 

27.  Natura  una  et  communis  hominum  omnium  est. 

28.  De  imperio  omnium  constantiore. 

29.  De  iniperii  consiliis  vix  celandis. 

30.  Exemplum  Arragoncnsium  imperii. 

31.  Multitudinem  satis  amplam  liberlatem  sub  rege  servare  posse. 

Cap.  VIII.     I)e  aristocratia. 

1.  Quid  sit  imperium  arislocraticum.    Patricii. 

2.  Imperium  aristocraticum  magno  patriciorum  numero constare dcbet. 

3.  Discrimen  inter  monarchiam  et  arislocratiam. 

4—6.   Imperium  aristocraticum  magis  quam  monarchicum  ad  absolu- 

lum  accedit. 
1.   Idem  libertati  conservandae  aptius  est.     Fundnmenta  imperii  itri~ 

ttocratici,   ubi  una  urb$  totius  imperii  cajiut  est. 

8.  De  urbibus  muniendis. 

9.  De  militia  eiusquc  ducibus. 

10.  De  agris  et  fundis  vendendis. 

11.  De  concilio  supremo  patriciorum. 

12.  De  causis  inlerilus  aristocratici  imperii. 

13.  Primaria  huius  imperii  lex,  ne  paulatim  in  oligarchiam  Iranseat. 

14.  15.  Patricii  eligendi  ex  familiis  quibusdam. 

16.  De  loco  el  tempore  congregalionis. 

17.  De  officiis  concilii  supremi. 

18.  De  concilii  rectore  seu  principe. 
■19.  Aequalilas  inter  patricios  servanda. 
20—25.  De  syndicis  eorumque  officiis 
26.  27.   De  imperii  ministris. 

28.  Suffragia  calculis  ferenda. 

29—33.  De  senatu  s.  secundo  concilio. 

34 — 36.   De  senatus  praesidibus  eorumque  vicariis.    Consules. 

37—41.   De  tribunali  s.  iudicum  collegio. 

42.  Proronsules  urbium  et  provinciarum.    lus  iirbium  vicinarum. 

43.  ludices  in  urbe  quavis  constituendi. 

44.  Ministri  iraperii  ex  plebe  eligendi.    De  eis  qui  sunt  a  secretis. 

45.  De  aerarii  tribunis. 

46.  De  religionis  exercendae  et  dicendi  iibertale. 

47.  De  habitu  et  stalu  patriciorum. 

48.  De  iureiurando. 

49.  De  academiis  et  libertate  docendi. 

Spinota  II.  4 


50  INDEX. 

Cap.  IX.    De  arittocratia. 
i.   De  imperiv  arittocratico  quod  pluret  urbet  tenent. 

2.  Urbes  UDitae. 

3.  De  ralionibus  inter  utramque  aristocratiam  paribus. 
,  4,  De  communi  urbium  vinculo  per  senalum  et  forum. 

5.  Imperii  concilium  supremum  et  senatus. 

6.  De  hoc  concilio  convocaudo,  de  ducibus  exercitus  et  legatis  eligen- 
dis,  de  ordinum  praesidibus,  iudicibus  al. 

7.  De  cohortium  ducibus  et  militiae  tribunis. 

8.  De  vectigalibus. 

9.  De  senatorum  emolumentis  et  conveniendi  loco. 

10.  De  conciliis  et  syndicis  singularum  urbium. 

11.  Urbium  consules. 

12.  Urbiura  iudices. 

13.  De  urbibus  quae  sui  iuris  non  sunt. 

14. 15.  Hoc  imperium  aristocraticum  alteri  praeferendum. 

Cap.  X.     De  nristocratia. 

1.  Primaria  causa,   cur  aristocratica  imperia  dissolvuntur.    De  dicla- 
tore. 

2.  De  concilio  supremo. 

3.  Deplebis  tribunis  Romanorum. 

4.  De  syndicorum  aucloritate. 

5.  Leges  sumptuariae. 

6.  1.  Vitia  non  directe,  sed  indirecte  probibenda  esse. 

8.  Honores  et  praemia  refutantur. 

9.  10.  Imperium  aristocraticum  stare  potest. 

Cap.  XI.    De  (iemocratia. 
1.  2.  Discrimen  democratiae  et  arislocratiae. 

3.  De  nalura  democratiae. 

4.  Feminae  a  regimine  secludendae. 


CAP.  l.     Introductio. 

1.  Affectus,  quibus  conflictamur,  coucipiunt  philosophi  veluti 
\itia,  in  quae  houiines  sua  culpa labuDtur;  quos  propterearidere, 
llere ,  carpcre  vel  (qui  sanctiores  videri  volunt)  detestari  solent. 
Sic  ergo  se  reni  divinara  facere  et  sapientiae  culmen  attingere  cre- 
dunt,  quando  humanam  naturam ,  quae  nuUibi  est,  multis  modis 
laudare  et  eam,  quae  revera  est,  dictis  lacessere  norunt.  Ho- 
mines  namque  non  ut  sunt,  sed  ut  eosdem  esse  vellent,  concipiunt. 
Unde  factum  est,  ut  plerumque  pro  ethica  satyram  scripserint, 
etutnunquam  politicam  conceperint,  quae  possit  ad  usura  re- 
vocari;  sed  quae  pro  chimaera  haberetur,  vel  quae  in  Utopia  vel 
in  iilo  poetarum  aureo  saeculo  ,  ubi  scilicet  minime  necesse  erat, 
institui  potuisset.  Quum  igitur  omnium  scientiarum ,  quae  usum 
habent,  tum  maxirae  politices  theoria  ab  ipsius  praxi  dis- 
crepare  creditur ,  et  regendae  reipublicae  nulli  minus  idonei  aesti- 
mantur,  quara  theoretici  seu  philosophi. 

2.  At  politici  contra  hominibus  magis  insidiari,  quara  con- 
sulere  creduntur,  et  potius  callidi,  quara  sapientes  aestimantur. 
Docuit  nimirura  eosdem  experientia,  viHa  fore,  donec  homines. 
Humanam  igitur  raalitiam  praevenire  dum  student ,  idque  iis  arti- 
bus,  quas  expcrieutia  longo  usu  docuit,  et  quas  homines  raagis 
metu ,  quam  ratione  ducti  exercere  solent ,  religioni  adversari  vi- 
dentur,  theologispraecipue,  qui  credunt  summas  potestates  de- 
bere  negotia  publica  tractare  secundum  easdera  pietatis  regulas, 
quibus  vir  privatus  tenetur.  Ipsos  tamen  politicos  multo  felicius 
de  rebus  politicis  scripsisse ,  quam  philosophos ,  dubitari  non  pot- 
est.  Nara  quoniam  experientiam  magistram  habuerunt,  nihil 
docuerunt ,  quod  ab  usu  remotum  esset. 

3.  Etsane  mihi  plane  persuadeo,  experientiam  omnia  civita- 
tum  genera,  quae  concipi  possunt ,  ut  homines  concordiler  vivant, 
et  simul  media,  quibus  muititudo  dirigi  seu  quibus  intra  certos 

4* 


52  TRACTATUS  POLITICI 

limites  contineridebeat,  ostendisse;  ifaut  non  credam,  nos  posse 
aliquid  ,  quod  ab  experientia  sive  praxi  non  abhorreat,  cogitatione 
de  hac  re  assequi ,  quod  nondum  expertum  compertumque  sit. 
^am  homines  ita  comparati  sunt,  ut  extra  commune  aliquod  ius 
vivere  nequeant;  iura  autem  communia  et  negotia  publica  a  viris 
acutissimis,  sive  astulis  sive  callidis,  instituta  et  tractata  sunt; 
axieoque  vix  credibile  est,  nos  aliquid,  quod  communi  societati 
cx  usu  esse  queat,  posse  concipere,  quod  occasio  seu  casus  non 
obtulerit ,  quodque  homines  communibus  negotiis  intenti  suaeque 
securitati  consulentes  non  viderint. 

4.  Quum  igitur  animum  ad  politicam  applicuerim,  nihil 
quod  novum  vel  inauditum  est,  sed  tantum  ea,  quae  cum  praxi 
optime  conveniunt,  certa  et  indubitata  ratione  demonstrare,  aut 
ex  ipsa  humunae  naturae  conditione  deducere  intendi;  et  ut  ea, 
quae  ad  hanc  scientiam  spectant,  eadem  animi  libertate  ,  qua  res 
mathematicas  solemus,  inquirerem,  sedulo  curavi,  humanas  actio- 
nes  non  ridere ,  nonlugere,  neque  detestari,  sed  intelligere:  at- 
queadeo  humanosaffectus,  ut  sunt  amor,  odiura,  ira,  invidia, 
gloria,  misericordia  et  reliquae  animi  commotiones  nou  ut  hu- 
manae  naturae  vitia ,  sed  ut  proprietates  contemplatus  sum ,  quae 
ad  ipsara  itapertsnent,  ut  ad  naturam  aeris  aestus ,  frigus,  tem- 
pestas,  tonitru  et  aliahuiusmodi,  quae,  tametsiincommodasuut, 
necessaria  tamen  sunt,  certasquehabent  causas,perquaseorumna- 
turam  intelligere  conamur,  et  mens  eorum  vera  contemplatione  ae- 
que  gaudet,  ac  earum  rerum  cognitione,  quae  sensibus  gratae  sunt. 

5.  Est  enim  hoc  certum  etin  nostra  ethica  verum  esse  demon- 
stravimus*) ,  homines  necessario  affectibus  esse  obnoxios  ct  ita 
constitutos  esse,  ut  eorum,  quibus  male  cst,  misereantur,  et 
quibus  bene  est,  invideant,  et  ut  ad  vindictara  magis,  quam  ad 
misericordiam  sintproni,  et  praeterea  unuraquemque  appetere, 
ut  reliqui  ex  ipsius  ingenio  vivant,  et  ut  probent,  quod  ipse  pro- 
bat,  et  quod  ipse  repudiat,  repudient.  Unde  Ct,  ut  quum  omnes 
pariter  appetant  primi  esse  ,  in  contentiones  veniant  et,  quantum 
possunt,  nitanturse  invicem  opprimere,  et  qui  victor  cvadit  ma- 


*)   Vid.  Spinozae  elhic.  p.  III.  el  IV,  inprimis  IV,  4.  coroll.   III,  31. 
schol.  et  32.  schol.  IV.  append.  13. 


CAP.  I.  II.  53 

gis  glorielur,  quod  alteri  obfuil,  quam  quod  sibi  profuit.  Et 
quamvis  omnes  persuasi  sint ,  religionem  contra  docere ,  ut  unus- 
quisque  proximum  tanquam  se  ipsum  amet,  hoc  est,  ut  ius  alterius 
perinde  ac  suum  defendat ,  hanc  tamen  persuasionem  in  affectus 
parum  posse  oslendimus.  Valet  quidem  in  articulo  mortis,  quando 
scilicet  morbus  ipsos  affectus  vicit  et  bomo  segnis  iacet,  vel  in 
lemplis,  ubi  homines  uullum  exerceut  commercium;  at  minime 
in  foro  vcl  in  aula,  ubi  maxime  necesse  esset.  Ostendimus  prae- 
terea,  rationem  multum  quidem  posse  affectus  coercere  et  mo- 
derari;  sed  simul  vidimus  viam,  quam  ipsa  ratio  docet,  perarduam 
csse'),  ita  ut,  qui  sibi  persuadent  posse  mullitudinera  vel  qui 
publicis  negotiis  distrahuntur,  induci,  ut  ex  solo  ralionis  prae- 
scripto  vivant,  saeculumpoetarum  aureum  seu  fabulam  soranieut. 

6.  Iraperium  igitur,  cuius  salus  ab  alicuius  fide  pendet  et  cuius 
ncgotia  uon  possuntrecte  curari,  nisi  ii ,  qui  eadem  tractant,  fide 
veliulagerc,  minime  slabile  erit,  sed,  ut  permanere  possit,  res 
cius  publicae  ita  ordinandae  sunt,  ut  qui  easdem  administrant, 
si^e  ratione  ducantur  sive  affectu,  induci  nequeant,  ut  male  fidi 
sint  seu  prave  agant.  Nec  ad  iraperii  securitatem  refert,  quo  animo 
homines  inducanlur  ad  res  recte  administrandum  ,  modo  res  recte 
administrentur.  Animi  enira  libertas  seu  fortitudo  privata  virtus 
est;  at  imperii  virtus  securitas. 

7.  Denique  quia  omnes  homines  sive  barbari  sive  culti  sint, 
consuetudines  ubique  iungunt  et  statum  aliquem  civilem  formant, 
ideo  impevii  causas  et  fundamenta  naturalia  non  ex  rationis  do- 
cumentis  petenda,  sed  ex  homimim  communi  7iatura  seu  condi- 
tione  deducenda  sunt,  quod  in  sequenti  capite  facere  constitui. 

CAP.  II.     De  iure  naturali. 

1.  In  nostro  tractatu  theologico-politico  de  i  ure  naturali 
et  civili  egimus -)  et  in  nostra  ethica  cxplicuiraus,  quid  pccca- 
tum,  quid  raeritura  ,  quid  iuslitia  ,  quid  iniustitia')  et  quid  de- 


1)  Vid.  elh.  V,  42.  schol. 

2)  Vid.  Iract.  Iheol.-pol.  cap.  16. 

3)  Vid.  elhic.  IV,  37.  schol.  2. 


54  TRACTATUS  POUTICI 

nique  humana  libertas  sit.*)  Sed  ne  ii ,  qui  liunc  tractatuni  lc- 
gunt,  opus  habeant  ea,  quae  ad  hunc  ipsum  tractatum  maxime 
spectant,  in  aliis  quaerere,  ea  hic  iterum  explicare  et  apodictice 
demonstrare  constitui. 

2.  Res  quaecumque  naturalis  potest  adaequate  concipi ,  sive 
existat  sive  non  existat.  Ut  igitur  rerum  naturalium  existendi 
principium ,  sic  earum  in  existendo  perseverantia  ex  earum  defi- 
nitione  non  potest  concludi.  Nam  earum  essentia  idealis  eadem 
est ,  postquara  existere  inceperunt ,  quam  antequam  exislerent. 
Ut  ergo  earum  existendi  principium  ex  earum  essentia  sequi  ne- 
quit,  sic  nec  earum  in  existendo  perseverantia :  sed  eadem  po- 
tentia,  quaindigent,  ut  existere  incipiant,  indigent,  ut  existere 
pergant.  Ex  quo  sequitur,  rerum  naturalium  potentiam,  qua 
existunt,  et  consequenter  qua  operantur,  nullam  aliam  esse  posse, 
quam  ipsam  Dei  aeternam  potentiam.  Nam  si  quae  alia  creata 
esset,  non  posset  se  ipsam ,  et  consequenter  neque  res  naturales 
conservare ;  sed  ipsa  etiam  eadem  potentia ,  qua  indigeret  ut  crea- 
retur ,  indigeret  ut  in  existendo  perseveraret. 

3.  Hincigitur,  quod  scilicet  rerum  naturalium  potentia,  qua 
existunt  et  operantur,  ipsissima  Dei  sit  potentia,  facile  intelligi- 
mus ,  quid  ius  naturae  sit.  Nam  quoniam  Deus  ius  ad  omnia 
habet  et  ius  Dei  nihilaliud  est,  quam  ipsaDei  potentia,  quatenus 
haecabsolutelibera  consideratur,  hinc  sequitur,  unamquamque 
rem  naturalem  tantum  iuris  ex  natura  habere ,  quantum  potentiae 
habet  ad  existendum  et  operandum ;  quatidoquidem  uniuscuiusque 
reinaturalispotentia,  qua  existit  et  operatur ,  nulla  alia  est,  quam 
ipsa  Dei  potentia ,  quae  absolute  libera  est. 

4.  Per  ius  itaque  naturne  inteliigo  ipsas  naturae  leges  seu  re- 
gulas,  secundum  quas  omnia  6unt,  hoc  est,  ipsam  naturae  po- 
tentiam.  Atque  adeo  totius  naturae ,  et  consequenter  uniuscuius- 
que  individui  naturale  ius  eo  usque  se  extendit ,  quo  eius  potentia ; 
et  consequenter  quicquid  unusquisque  homo  ex  legibus  suae  na- 
turae  agit,  id  summo  naturae  iure  agit,  tantumque  in  naturam 
habet  iuris ,  quantum  potentia  valet. 


*)  Vid.  ethic.  II,  48.  et49.  schol. 


CAP.  11.  55 

5.  Si  igitur  cum  huniana  natura  ita  coniparaluni  csset,  ut  ho- 
mines  ex  solo  rationis  praescripto  viverent,  nec  aliud  conarentur; 
tum  naturae  ius,  quatenus  humani  generis  proprium  esse  con- 
sideratur,  sola  rationis  potentia  determinaretur.  Sed  homines 
magis  caeca  cupiditate,  quam  ratione  ducuntur;  ac  proinde  ho- 
miiuim  naturalis  pofentia  sive  iiis  non  ratione,  sed  quocumque 
appetitu,  quo  ad  agendum  determinantur,  quoque  se  conservare 
conantur,  definiri  debet.  Equidem  fateor,  cupiditatesiUas,  quae 
exratione  non  oriuntur,  non  tam  actiones,  quam  passiones  esse 
humanas.  Veruni  quia  hic  de  naturae  universali  potentia  seu  iure 
agimus,  nullam  hic  agnoscere  possumus  differentiam  inter  cupi- 
ditates,  quae  ex  ratione,  et  inter  illas ,  quae  ex  aliis  causis  in  nobis 
ingenerantur;  quandoquidem  tam  hae,  quam  illae  effectus  na- 
turae  sunl;  vimque  naturalem  explicant,  qua  homo  in  suo  esse 
perseverare  conatur.  Est  enira  homo,  sive  sapiens  sive  ignarus 
sit,  naturae  pars  et  id  omne,  ex  quo  unusquisque  ad  agendum  de- 
terminatur,  ad  naturae  potentiam  referri  debet,  nempe  quatenus 
haec  per  naturam  huius  aut  illius  hominis  definiri  potest.  Nihil 
namque  homo,  seu  ratione  seu  sola  cupiditate  ductus,  agit  nisi 
secundum  leges  et  regulas  naturae,  hoc  est  (per  art.  4.  huius  cap.) 
ex  naturae  iure. 

8.  At  plerlque,  ignaros  nalurae  ordinem  magis  perturbare, 
quam  sequi  credunt ,  et  homines  in  natura  veluti  imperium  in  im- 
perio  concipiunt.  Nam  mentem  humanam  a  nullis  causis  natura- 
libus  statuunt  produci,  sed  a  Deo  immediatc  creari,  a  reliquis 
rebus  adeo  independentem,  ut  absolutam  habeat  potestatem  sese 
determinandi  et  ratione  recte  utendi.  Sed  experientia  satis  super- 
que  docet,  quod  in  nostra  potestate  non  raagis  sit,  mentem  sanam, 
quam  corpus  sanura  habere.  Deinde  quandoquidem  unaquaeque 
res,  quantum  in  se  est,  suura  esse  conservare  conatur,  dubitare 
nequaquam  possumus,  quin,  si  aeque  in  nostra  potestate  esset, 
tam  ex  rationis  praescripto  vivere,  quara  caeca  cupiditale  duci, 
omnes  ratione  ducerentur  et  vitam  sapienter  instituerent;  quod 
minime  fit.  Nam  trahit  sua  quemque  voluptas.*)  Nec  theologi 
banc  difQcultatem  tollunt,  qui  scilicet  statuunt  huius  impotentiae 


♦)  Virgil.  ecl.  2,65. 


56  TRACTATUS  POLITICl 

causam  humanae  naturae  vitium  seu  peccatum  esse,  quod  origi- 
nem  a  primi  parentis  lapsu  traxerit.  Nam  si  etiam  in  primi  ho- 
rainis  potestate  fuft  tam  stare ,  quam  labi ,  et  mentis  compos  erat 
et  natura  integra,  qui  fieri  potuit,  ut  sciens  prudensque  lapsus 
fueril?  Atdicunt,  eum  a  diabolo  deceptum  fuisse.  Verum  quis 
iile  fuit,  qui  ipsum  diabolum  decepit?  Quis,  inquam,  ipsum 
omnium  crealurarum  inlelligeutium  praestantissimum  adeo  amen- 
temreddidit,  ut  Deo  maioresse  voluerit?  Nonne  enim  se  ipsum, 
qui  raentem  sanam  habebat,  suumqueesse,  quantum  in  se  erat, 
conservare  conabatur?  Deinde  qui  fieri  potuit,  ut  ipse  primus 
Lomo,  qui  nientis  compos  erat  et  suae  voluntatis  dominus,  se- 
duceretur  et  raente  pateretur  capi?  Nara  si  potestatera  habuit ,  ra- 
tione  recte  utendi,  decipi  non  potuit;  nara  quantura  in  se  fuit, 
conalus  est  necessario  suum  esse  mentemque  suam  sanam  con- 
servare.  Atqui  supponitur ,  eura  hoc  in  potestate  habuisse :  ergo 
mentem  suam  sanam  necessario  conservavit,  nec  decipi  potuit. 
Quod  ex  ipsius  historia  falsum  esse  constat.  Ac  proinde  fatendum 
est,  quod  in  primihorainispotestate  non  fuerit,  ratione  recte  uti, 
sedquod,  sicutinos,  afifectibus  fuerit  obnoxius. 

7.  Quod  autem  homo,  ut  reliqua  individua,  suum  esse,  quan- 
tuminseest,  conservare  conetur,  negai-e  nemo  potest.  Nara  si 
hic  aliqua  concipi  posset  differentia,  inde  oriri  deberet,  quod  homo 
voluntalem  haberet  liberam.  Sed  quo  homo  a  nobis  raagis  liber 
conciperetur,  eo  magis  cogereraur  statuere,  ipsura  sese  necessario 
debere  conservare  et  mentis  corapotem  esse,  quod  facile  unus- 
quisque,  qui  libertatera  cum  contingentia  non  confundit,  mihi 
concedet.  Est  namque  libertas  virtus  seu  perfectio.  Quicquid 
igiturhomiuera  impotentiaearguit,  id  ad  ipsius  libertatem  referri 
nequit.  Quare  horao  rainime  potest  dici  liber,  propterea  quod 
potest  non  existere  vel  quod  potest  non  uti  ratione ;  sed  tantum 
quatenus  potestatem  habet  existendi  et  operandi  secundura  hu- 
manae  naturae  leges.  Quo  igitur  horainem  magis  liberum  esse 
consideramus,  eo  minus  dicere  possumus,  quod  possit  ratione 
non  uti  et  raala  prae  bonis  eligere ;  et  ideo  Deus,  qui  absolute  liber 
existit,  intelligit  etoperaturnecessario  etiam,  nerape  ex  suae  na- 
turae  necessitate  existit,  intelligit  et  operatur.  Nara  non  dubiuiu 
est,  quin  Deus  eadem ,  qua  existit,  liberlate  operetur.    Utigitur 


CAP.  II.  57 

ex  ipsius  naturae  necessitate  existit,  ei  ipsius  etiam  naturae  neces- 
sitateagit,  hocest,  libere  absolute  agit. 

8.  CoDcIudimus  itaque,  in  potestate  uniuscuiusque  hominis 
nou  esse  ralione  semperuti  et  in  summohumanaelibcrlatisfastigio 
esse;  et  tamen  unumquemque  semper,  quantum  inse  est,  conari 
suum  esse  conservare,  et  (quia  unusquisque  tanlum  iuris  habet, 
quantum  potentia  valet)  quicquid  unusquisque,  sive  sapiens  sive 
ignarus ,  conatur  et  agit ,  id  summo  naturae  iure  conari  et  agere. 
Ex  quibus  sequitur  ius  et  institutum  naturae,  sub  quo  omnes  na- 
scuntur  homines  et  maxima  ex  parte  vivunt ,  uihil ,  nisi  quod  nemo 
cupit  et  quod  nemo  potest,  prohibere,  non  coatentiones,  non 
odia,  non  iram,  non  dolos,  nec  absolute  aliquid,  quod  appeti- 
tussuadet,  aversari.  Necmirum.  Nam  natura  non  legibus  hu- 
manae  rationis,  quae  non  nisi  hominum  verum  utile  et  conserva- 
tionem  intendunt,  continetur;  sed  infinitis  aliis,  quae  totius na- 
turae,  cuius  homo  particula  est,  aeternum  ordinem  respiciunt, 
ex  cuius  sola  necessitate  omnia  individua  certo  modo  determinan- 
tur  ad  existendum  et  operandum.  Quicquid  ergo  nobis  in  natura 
ridiculum  ,  absurdum  aut  malum  videtur ,  id  inde  est ,  quod  res 
tantum  ex  parte  novimus ,  totiusque  naturae  ordinem  et  cohaeren- 
tiam  maxinia  ex  parte  ignoramus ,  et  quod  omuia  ex  praescripto 
nostraerationisut  dirigerenturvolumus;  quumtamenid,quodratio 
malum  esse  dictat,  non  malum  sit  respectu  ordinis  et  legum  uni- 
versae  naturae,  sed  tantum  solius  nostrae  naturae  legum  respectu. 

9.  Praeterea  sequitur,  unumquemque  tam  diu  alterius  esse 
iuris,  quam  diu  sub  alterius  potestate  est,  et  eatenus  sui  iuris, 
quatenus  vim  omnem  repellere  damnumque  sibi  illatum  ex  sui 
animi  sententia  vindicare ,  et  absolute  quatenus  ex  suo  ingenio  vi- 
vere  potest. 

10.  Is  alterum  sub  poteslate  habet,  quem  ligatum  tenet,  vel  cui 
arma  et  media  sese  defendendi  aut  evadendi  ademit,  vel  cui  metum 
iniecit,  vel  quem  sibi  beneficio  ita  devinxit,  ut  ei  potius,  quam  sibi 
morem gerere  et  potius  exipsius,  quam  ex  sui  animisententiavivere 
velit.  Qui  primo  vel  secundo  modo  alterum  in  potestate  habet, 
eius  tantum  corpus,  non  mentem  tenet;  tertio  auteravelquarto  tam 
ipsius  mentem,  quam  corpus  sui  iuris  fecit ;  sed  non  nisi  durante 
metu  vel  spe ;  hac  vero  aut  illo  adempto  raanet  alter  sui  iuris. 


58  TRACTATUS  POLITICI 

11 .  ludicaudi  facullas  eatenus  etiam  alterius  iuris  esse  potest, 
quatenus  mens  potest  ab  altero  decipi.  Ex  quo  sequitur ,  mentem 
eatenus  sui  iuris  omnino  esse ,  quatenus  recte  uti  potest  ratione. 
Imo  quia  humana  potentia  non  tam  ex  corporisrobore,  quam  ex 
mentis  fortitudine  aestimanda  est ;  hinc  sequitur,  illos  maxime 
sui  iuris  esse ,  qui  maxime  ratione  poUent,  quique  maxime  eadem 
ducuntur,  Atque  adeo  hominem  eatenus  liberum  omnino  voco, 
quatenus  ratione  ducitur ,  quia  eatenus  ex  causis ,  quae  per  solam 
eius  naturam  possunt  adaequate  intelligi ,  ad  agendum  determina- 
tur,  tametsi  ex  iis  necessario  ad  agendum  determinetur.  Nam 
libertas  (ut  art.  7.  huius  cap.  ostendimus)  agendi  necessitatem  non 
toUit,  sed  ponit. 

12.  Fides  alicui  data ,  qua  aliquis  solis  verbis  pollicitus  est, 
se  hoc  aut  illud  facturum ,  quod  pro  suo  iure  omittere  poterat ,  vel 
contra,  tam  diu  rata  manet,  quam  diu  eius,  qui  fidem  dedit, 
non  mutatur  voluntas.  Nam  qui  potestatem  habet  solvendi  fidem, 
is  revera  suo  iure  non  cessit ;  sed  verba  tantum  dedit.  Si  igitur 
ipse,  qui  naturae  iure  sui  iudex  est,  iudicaverit,  seu  recte  seu 
prave  (nam  errare  humanum  est) ,  ex  fide  data  plus  damni,  quam 
utilitatis  sequi,  ex  suae  mentis  sententia  fidem  solvendam  esse 
censet,  et  naturae  iure  (per  art.  9.  huius  cap.)  eandem  solvet. 

13.  Si  duo  simulconveniantetviresiungant,  plus  simul  pos- 
sunt,  et  consequenter  plus  iurisin  naturam  simul  habent,  quam 
uterque  solus ;  et  quo  plures  necessitudines  sic  iunxerint  suas ,  eo 
omnes  simul  plus  iuris  habebunt. 

14.  Quatenus  homines  ira ,  invidia  aut  aliquo  odii  affectu  con- 
flictantur,  eatenus  diverse  trahuntur  et  invicem  contrarii  sunt,  et 
propterea  eo  plus  timendi ,  quo  plus  possunt,  magisque  callidi  et 
astuti  sunt ,  quam  reliqua  animalia ;  et  quia  homines  ut  plurimum 
(ut  in  art.  5.  praec.  cap.  diximus)  his  affectibus  natura  sunt  ob- 
noxii ,  sunt  ergo  homines  ex  natura  hostes.  Nam  is  mihi  maximus 
hostis,  qui  mihi  maxime  timendus  et  a  quo  mihi  maxime  cavendum 
est. 

15.  Quum  autem  (per  art.  9.  huius  cap.)  in  statu  naturali  tam 
diu  unusquisque  sui  iuris  sit,  quam  diu  sibi  cavere  potest,  ne  ab 
alio  opprimatur  et  unus  solus  frustra  ab  omnibus  sibi  cavere  cone- 
tur,  hinc  sequitur,  quam  diu  ius  humanum  naturalc  uniuscuius- 


CAP.  TI.  59 

quc  polentia  delemiinalur  et  uniiiscuiusque  est,  tam  diu  nullum 
esse;  sed  magis  opinione,  quam  re  constare,  quandoquidem 
nulla  eius  obtinendi  est  securitas.  Etcertumest,  unumquemque 
tanto  minus  posse,  et  consequeuter  tanto  minus  iuris  habere, 
quanto  maiorem  timendi  causam  habet.  His  accedit,  quod  ho- 
mines  vix  absque  mutuo  auxilio  vitam  sustentare  et  mentem  colere 
possint.  Atque  adeo  concludimus  ius  naturae,  quod  humani  ge- 
ueris  proprium  est,  vix  posse  concipi,  nisiubi  homines  iura  ha- 
bent  communia,  qui  simul  terras ,  quas  habitare  et  colere  possunt, 
sibi  vindicare,  seseque  munire,  vimque  omnem  repellere  et  ex 
communi  omnium  sententia  vivere  possunt.  Nam  (per  art.  13. 
huius  cap.)  quo  plures  in  unum  sic  conveniunt,  eoomnessimul 
plus  iuris  habent ;  et  si  scholastici  hac  de  causa ,  quod  scilicet  ho- 
mines  in  statu  naturali  vix  sui  iuris  esse  possunt,  velint  hominem 
animal  sociale  dicere ,  nihil  habeo ,  quod  ipsis  contradicam. 

10.  Ubi  homines  iura  coromunia  habent  omnesque  una  veluti 
mente  ducuntur,  certum  est  (perart.  13.  huius  cap.)  eorum  unum- 
quemque  tanto  minus  habere  iuris ,  quanto  reliqui  simul  ipso  po- 
tentiores  sunt,  hoc  est,  illum  revera  ius  nullum  in  naturam  ha- 
bere  praeter  id ,  quod  ipsi  commune  concedit  ius.  Ceterum  quic- 
quid  ex  communi  consensu  ipsi  imperatur,  teneri  exsequi  vel  (per 
art.  4.  huius  cap.)  iure  ad  id  cogi. 

17.  Hocius,  quod  multitudinispotentiadefinitur,  imperium 
appellari  solet.  Atque  hoc  is  absolute  tenet,  qui  curam  rei- 
publicae  ex  communi  consensu  habet,  nempe  iura  statuendi,  in- 
lerpretandi  et  abolendi,  urbesmuniendi,  de  bello  etpacedecer- 
nendi  etc.  Quod  si  haec  cura  ad  concilium  pertineat,  quod  ex 
communi  multitudine  componitur,  tum  imperium  democratia  ap- 
pellatur;  si  autem  ex  quibusdam  tantum  selectis,  aristocratia, 
et  si  denique  reipublicae  cura  et  consequenter  imperium  penes 
unum  sit ,  tum  monarchia  appellatur. 

18.  Exhis,  quae  inhoc  capite  ostendimus,  perspicuum  nobis 
fit,  in  statu  naturali  non  dari  peccatum,  vel  si  quis  peccat,  is 
sibi,  non  alteri  peccat:  quandoquidem  nemo  iure  naturae  alteri, 
nisivelit,  morem  gerere  tenetur,  nec  aliquid  bonum  autmalum 
habere ,  nisi  quod  ipse  ex  suo  ingenio  bonum  aut  malum  esse  de- 
cernit ;  et  nihil  absolute  naturae  iure  prohibetur ,  nisi  quod  nemo 


60  TRACTATUS  POLITICI 

potest,  Vide  art.  5.  et  8.  huius  cap.  At  peccatujii  aclio  est, 
quae  iure  fieri  nequit.  Quod  si  homines  ex  naturae  instituto  tene- 
rentur  ratione  duci,  tum  omnes  necessario  ratione  ducerenlur. 
Nam  naturae  institula  Dei  instituta  sunt  (per  art.  2.  et  3.  huius 
cap.),  quae  Deus  eadera,  qua  existit,  libertate  instituit,  quae- 
que  adeo  ex  naturae  divinae  necessilate  consequuntur  (>ide  art.  7. 
huius  cap.),  et  consequenter  aeterna  sunt,  nec  violari  possunt. 
Sed  homines  maxime  appetitu  sine  ratione  ducunlur,  nectamea 
naturae  ordinem  pcrturbant,sed  necessario  sequuntur;  ac  proinde 
ignarus  et  animo  impotens  non  raagis  ex  naturae  iure  tenetur,  vilam 
sapienter  instituere ,  quam  aeger  tenetur  sano  corpore  esse. 

19.  Peccatum  itaque  non  nisi  in  imperio  concipi  potest,  ubi 
scilicet  quid  bonum  et  quid  raalum  sit  ex  communi  totius  imperii 
iure  decernitur  et  ubi  nemo  (per  art.  16.  huius  cap.)  iure  quic- 
quam  agit,  nisi  quod  ex  communi  decreto  vel  consensu  agit.  Id 
enim  (ut  in  praec.  art.  diximus) /^ecca/M/?j  est ,  quod  iure  fieri  ne- 
quit,  sive  quod  iure  prohibetur;  obsequiuvi  autem  est  constans 
voluntas ,  id  exsequendi ,  quod  iure  bonum  est  et  ex  communi  de- 
creto  fieri  debet. 

20.  Solemus  tamen  id  etiam;7eccafM7«  appellare,  quod  contra 
sanae  rationis  dictamen  fit,  et  obsequium  constantem  voluntatem 
nioderandi  appetitus  ex  rationis  praescripto ;  quod  oninino  proba- 
rem ,  si  humana  libertas  in  appetitus  licentia  et  servitus  in  rationis 
imperio  consisteret.  Sed  quiahumanalibertas  eo  maior  est,  quo 
homo  magis  ratione  duci  et  appetitus  moderari  potest,  non  pos- 
sumus,  nisi  admodum  improprie ,  vitam  rationalem  vocare  obse- 
quium,  et  peccatum  id,  quod  revera  mentis  impotentia,  non 
autem  contra  se  ipsam  licentia  est,  et  per  quod  homo  servus  po- 
tius,  quam  liberpotest  dici.     Vide  art.  7.  et  11.  huius  cap. 

21.  Verumenimvero ,  quia  ratio  pietatem  exercere  et  animo 
tranquillo  et  bono  esse  docet,  quod  non  nisi  in  imperio  fieri  potest, 
et  praeterea  quia  fieri  nequit ,  ut  mullitudo  una  veluti  mente  duca- 
tur,  sieut  in  imperio  requiritur,  nisi  iura  habeat,  quae  ex  rationis 
praescripto  instituta  sint ;  non  ergo  adeo  improprie  homines,  qui 
in  imperio  vivere  consueverunt,  id  peccatum  vocant,  quod  contra 
rationis  dictamen  fit,  quandoquidem  optimi  imperii  iura  (vide  art. 
18.  huius  cap.)  ex  rationis  dictamine  institui  debcnl.     Curautem 


CAP.  II.  61 

dixerim  (art.  18.  huius  cap.)  homiaera  io  statu  naturaii  sibi  pec- 
care  ,  si  quid  peccat,  dc  hoc  vidc  cap.  4.  art.  4.  et  5.,  ubi  osten- 
ditur,  quo  sensu  dicere  possimus,  eum,  qui  imperium  tenet  et 
iure  naturae  potitur,  legibus  adstrictum  esse  et  peccare  posse. 

22.  Ad  religionem  quod  attinet,  certum  etiamest,  hominem 
eo  magis  esse  libevum  et  sibi  maxime  obsequentem,  quo  Deum 
magis  amat  et  animo  magis  integro  colit.  Verum  quatenus  non  ad 
naturae  ordinem,  quem  ignoramus,  sed  ad  sola  rationis  dictamina, 
quae  reiigionem  concernunt,  attendimus  et  simul  consideramus, 
eadem  nobis  a  Deo,  quasi  in  nobis  ipsis  loquente,  revelari,  vel 
etiam  haec  eadem  prophetis  veluti  iura  fuisse  revelata ,  eatenus, 
niore  humano  loquendo ,  dicimus  hominem  Deo  obsequi ,  qui 
ipsum  integro  animo  amat,  et  contra  peccare ,  qui  caeca  cupiditate 
ducitur.  Sed  interim  memores  esse  debemus,  quod  in  Dei  po-- 
testate  sumus,  sicut  lutum  in  potestate  figuli,  qui  ex  eadem  massa 
alia  vasa  ad  decus,  alia  ad  dedecus  facit'):  atque  adeo  horao 
contra  haec  Dei  decreta  quidem ,  quatenus  in  nostra  vel  in  prophe- 
tarum  mente  tanquam  iura  inscripta  fuerunt;  at  non  contra  aeter- 
num  Dei  decretum,  quod  in  universa  natura  inscriptura  est, 
quodque  totius  naturae  ordinem  respicit,  quidquam  agere  potest. 

23.  Ut  itaque  peccatum  et  obsequium  stricte  sumptum,  sic 
etiam  iustitia  et  iniustitia  non  nisi  in  imperio  possunt  concipi. 
Nam  nihil  in  natura  datur ,  quod  iure  posset  dici  huius  esse  et  non 
alterius;  sed  omnia  omnium  sunt,  qui  scilicet  potestatem  habent 
sibi  eadem  vendicandi.  At  in  imperio  ubi  coramuni  iure  decer- 
nitur,  quid  huius,  quidque  illius  sit,  ille  iusf?js  vocatur,  cui 
constans  est  voluntas  tribuendi  unicuique  suum ;  iniustus  autem, 
qui  contra  conatur  id ,  quodalterius  est,  suuni  facere. 

24.  Ceterum  laudera  et  vituperium  affectus  esse  laelitiae  et 
tristitiae,  quos  coraitatur  idea  virtutis  aut  impotentiae  humanae 
tanquam  causa ,  explicuimus  in  nostra  ethica.  ^) 


1)  Conf.  Pauli  epist.  ad  Rom.  9,  21.  22. 
1)  Vid.  Spin.  ethic.  III,  29.  schol. 


62  TRACTATUS  1'0LIT1CI 


CAP.  III.     De  iure  summarum  potestatum. 

1.  luiperii  cuiuscumque  status  dicitur  civilis;  imperii  autem 
integrum  corpus  civitas  appeliatur,  et  communia  imperii  negotia, 
quae  ab  eius,  qui  imperium  tenet,  directione  pendent,  respnblica. 
Deinde  honiiaes ,  quatenus  ex  iure  civili  omnibus  civitatis  com- 
modis  gaudent,  ciye*  appellamus ,  etsubditos,  quatenus  civitatis 
institutis  seu  legibus  parere  tenentur.  Denique  status  civilis  tria 
dari  genera ,  nempe  democvaticum ,  aristocraticum  et  monarcld- 
C2im,  in  art.  17.  cap.  praeced.  diximus.  lam  aotequam  de  uno- 
quoque  seorsim  agere  incipiam ,  illa  prius  demonstrabo,  quae  ad 
statum  civilem  in  genere  pertinent;  quorum  ante  omnia  conside- 
randum  venit  summumcivitatis  seu  summarumpotesta- 
tum  ius. 

2.  Ex  art.  15.  praeced.  cap.  patet ,  imperii  seu  summarum  po- 
testatum  ius  nihil  esse  praeter  ipsum  naturae  ius ,  quod  potentia 
non  quidem  uniuscuiusque,  sed  multitudinis ,  quae  una  veluti 
mente  ducitur,  determinatur,  hocest,  quod  unusquisque  in  statu 
naturali,  sic  etiam  totius  imperii  corpus  et  mens  tantum  iuris 
habet,  quantum  potentia  valet.  Atque  adeo  unusquisque  civis 
seu  subditus  tanto  minus  iuris  habet ,  quanto  ipsa  civitas  ipso  po- 
tentior  est  (vid.  art.  16.  praeced.  cap.) ,  et  consequenter  unus- 
quisque  civis  nihil  iure  agit,  nec  habet  praeter  id ,  quod  communi 
civitatis  decreto  defendere  potest. 

3.  Si  civitas  alicui  concedat  ius,  et  consequenter  potestatem 
(nam  alias  per  art.  12.  praeced.  cap.  verba  tantum  dedit)  vivendi 
ex  suo  ingenio  ,  eo  ipso  suo  iure  cedit  et  in  eum  transfert ,  cui  ta- 
lem  potestatem  dedit.  Si  autera  duobus  aut  pluribus  hanc  po- 
testatem  dedit,  ut  scilicet  unusquisque  ex  suo  ingenio  vivat,  eo 
ipso  imperium  divisit ,  et  si  denique  unicuique  civium  hanc  ean- 
dempotestatem  dedit,  eo  ipso  sese  destruxit ,  nec  manet  amplius 
civitas,  sed  redeunt  omnia  ad  slatum  naturalem  ,  quae  omnia  ex 
praecedentibus  manifestissima  fiunt.  Atque  adeo  sequitur ,  nulla 
ratione  posse  concipi,  quod  unicuique  ci^i  ex  civitatis  iostituto 
liceat  ex  suo  ingenio  vivere,  et  consequenter  hoc  ius  naturale,  quod 
scilicet  unusquisque  sui  iudex  est,  in  statu  civili  necessario  cessat. 


CAP.  111.  63 

Dico  cxprcsse  ex  civUalis  instituto;  nam  ius  naturae  uniuscuius- 
que  (si  recte  rem  perpendamus)  in  statu  civili  non  cessat. 
Honio  nanique  tam  in  statu  naturali ,  quara  civiii  ex  legibus  suae 
naturae  agit,  suaeque  utilitali  cousulit.  Homo,  inquam,  in 
utroque  statu  spe  aut  metu  ducitur  ad  hoc  aut  illud  agendum  vel 
omittendum ;  sed  praecipua  inter  utrumque  statum  differentia  est, 
quod  in  statu  civili  omnes  eadeni  metuant  et  omnibus  una  eadera- 
que  securitatis  sit  causa  et  vivendi  ratio ,  quod  sane  iudicandi  fa- 
cultatem  uniuscuiusque  non  tollit.  Qui  enim  omnibus  civitatis 
mandatis  obtemperare  constituit  sive  eius  potentiam  metuit,  vel 
quia  tranquillitatem  amat,  is  profecto  suae  securitati  suaeque 
utilitati  ex  suo  ingenio  consulit. 

4.  Praeterea  concipere  etiam  non  possumus ,  quod  unicuique 
civi  liceat  civitatis  decreta  seu  iura  interpretari.  Nam  si  hoc  uni- 
cuique  liceret,  eo  ipso  sui  iudex  esset ;  quandoquidem  unusquis- 
que  facta  sua  specie  iuris  nullo  negotio  excusare  seu  adornare 
posset,  et  consequenter  ex  suo  ingenio  vitam  institueret,  quod 
(per  art.  praeced.)  est  absurdura. 

5.  Videmus  itaque,  wiumqne^nque  civem  non  sui,  sed  civi- 
tatis  iuris  esse ,  cuius  omnia  mandata  tenetur  exsequi ,  nec  ullum 
habere  ius  decernendi ,  quid  aequura ,  quid  iniquum ,  quid  pium, 
quidve  impium  sit;  sed  contra,  quia  imperii  corpus  una  veluti 
mente  duci  debet,  et  consequenter  civitatis  voluntas  pro  oranium 
voluntate  habenda  est,  id  quod  civitas  iustum  etbonum  esse  de- 
cernit,  tanquam  ab  unoquoque  decretum  esse  censendum  est. 
Atque  adeo ,  quamvis  subditus  civitatis  decreta  iniqua  esse  cen- 
seat,  tenetur  nihilo  minus  eadem  exsequi. 

6.  At  obiici  potest:  an  non  contra  rationis  dictamen  est,  se 
alteriusiudicio  omnino  subiicere?  et  consequenter:  an  status  ci- 
vilis  rationi  non  repugnat?  Ex  quo  sequeretur  statum  civilem  irra- 
tionalem  esse ,  nec  posse  creari  nisi  ab  hominibus  ratione  destitu- 
tis;  at  minime  ab  iis,  qui  ratione  ducuntur.  Sed  quoniam  ratio 
nihil  contra  naturam  docet,  non  potest  ergo  sana  ratio  dictare ,  ut 
unusquisque  sui  iurismaneat,  quam  diu  homines  affectibus  sunt 
obnoxii  (per  art.  15.  praeced.  cap.) ,  hoc  est  (per  art.  5.  cap.  1.) 
ratio  hoc  posse  fieri  negat.  Adde,  quod  ratio  omnino  docet  pacera 
quaerere,  quae  quidem  obtineri  nequit,  nisi  coraraunia  civitatis 


64  TRACTATUS  POLITICI 

iurainviolata  serventur;  atque  adeo  quo  homo  ratione  magis  du- 
citur,  hoc  est  (per  art.  11.  praeccd.  cap.)  quo  magis  liberest,  eo 
constantius  civitatis  iura  servabit  et  summae  potestatis,  cuius  sub- 
ditus  est,  mandata  exsequetur.  Ad  quod  accedit,  quod  status 
civilis  naturaliter  instituitur  ad  metum  communem  adimendum  et 
communes  miserias  propellendum;  ac  proinde  id  maxime  intendit, 
quod  unusquisque ,  qui  ratione  ducitur,  in  statu  naturali  conare- " 
tur;  sed  frustra  (per  art.  15.  praeced.  cap.).  Quapropter  si  ho- 
mini,  qui  ratione  ducitur,  id  aliquando  ex  civitatis  mandato  fa- 
ciendum  est,  quod  rationi  repugnare  novit,  id  damnum  longe 
compensatur  bono ,  quod  ex  ipso  statu  civili  haurit.  Namrationis 
etiamlexest,  utex  duobusmalis  minus  eligatur;  ac  proinde  con- 
cludere  possumus ,  neminem  quicquam  contra  suae  rationis  prae- 
scriptum  agere,  quatenus  id  agit,  quod  iure  civitatis  faciendum 
est:  quod  nobis  facilius  unusquisque  concedet,  postquam  expli- 
cueriraus,  quo  usque  civitatis  potentia,  et  consequenter  ius  se 
extendit. 

7.  Nam  considerandum  primum  venit,  quod  sicuti  in  statu 
naturali  (per  art.  11.  praeced.  cap.)  ille  homo  maxime  potens  ma- 
ximeque  sui  iuris  est,  qui  ratione  ducitur;  sic  etiam  illa  civitas 
maxime  erit  potens  et  maxime  sui  iuris,  quae  ratione  fundatur  ct 
dirigitur.  Nam  civitatis  ius  potentia  multitudinis,  quae  una  ve- 
luti  mente  ducitur ,  determinatur.  At  haec  animorum  unio  con- 
cipi  nuUa  ratione  posset,  nisi  civitas  id  ipsum  maxime  intendat, 
quod  sana  ratio  omnibus  hominibus  utile  esse  docet. 

8.  Secundo  venit  efiam  considerandum ,  quod  subditi  eatenus 
non  sui,  sed  civitatis  iuris  sint,.quatenus  eius  potentiam  seu  minas 
metuunt,  vel  quatenus  statum  civilem  amant  (per  art.  10.  praeced. 
cap.).  Ex  quo  sequitur,  quodea  omnia,  ad  quae  agenda  nemo 
praemiis  aut  minis  induci  potest,  ad  iura  civitatis  non  perfineanf. 
Ex.  gr.  iudicandi  facultate  nemo  credere  potest.  Quibus  enim 
praemiis  autminisinduci  potesthomo,  utcredat,  totum  non  esse 
sua  parte  maius,  aut  quod  Deus  non  exisfat,  aut  quod  corpus, 
quod  videtfinitum,  ensinfinitum  esse  credat,  et  absolufe  ut  ali- 
quid  contra  id,  quod  senfit  vel  cogitat,  credat?  Sic  etiam  qui- 
bus  praemiis  aut  minis  induci  potest  homo,  nt  amet  quem  odit, 
yel  ut  odio  habeat  quem  amat?   Atque  huc  etiam  illa  referenda 


CAP.  III.  65 

sunt,  a  quibus  humana  naturn  ita  abhorrct,  ut  ipsa  omni  malo 
peiora  habeat ,  ut  quod  honio  testcm  contra  se  agat ,  ut  se  cruciet, 
ut  parentes  interflciat  suos,  ut  mortem  vitare  non  conetur  et  si- 
milia,  ad  quae  nemo  praeniiis  nec  minis  induci  potest.  Quod  si 
tamen  dicere  velimus,  civitatem  ius  sive  potestatem  habere  talia 
imperandi,  id  nullo  alio  sensu  poterimus  concipere ,  nisi  quo 
quis  diceret,  hominem  iure  posse  iusanire  et  delirare.  Quid  enim 
aliud  uisi  delirium  ius  illud  esset,  cui  nemo  adstrictus  esse  pot- 
est?  Atque  hic  de  iis  expresse  loquor,  quae  iuris  civitatis  esse 
nequeunt,  et  a  quibus  natura  humana  plerumque  abhorret.  Nam 
quod  stultus  aut  vesanus  nullis  praemiis,  neque  minis  induci 
possit  ad  exsequenda  mandata ,  et  quod  unus  aut  alter  ex  eo ,  quod 
huic  aut  illi  religioni  addictus  sit ,  imperii  iura  omni  malo  peiora 
iudicat;  iura  tamen  civilatis  irrita  non  sunt,  quandoquidem  iisdem 
plerique  cives  continentur.  Ac  proinde ,  quia  ii ,  qui  nihil  timent 
neque  sperant,  eatenus  sui  iuris  sunt  (per  arl.  10.  praeced.  cap.) ; 
sunt  ergo  (per  art.  14.  praeced.  cap.)  imperii  hostes,  quos  iure 
cohibere  licet. 

9.  Tertio  denique  considerandum  venit,  ad  civitatis  ius  ea 
minus  perticere ,  quae  plurimi  indignantur.  Nam  certum  est, 
homines  naturae  ductu  in  unum  conspirare ,  vel  propter  commu- 
nem  metum ,  vel  desiderio  damnum  aliquod  commune  ulciscendi; 
et  quia  ius  civitatis  communi  multitudinis  potentia  defioitur ,  cer- 
tum  est,  potentiam  civitatis  et  ius  eatenus  minui,  quatenus  ipsa 
causas  praebet,  ut  plures  in  unum  conspirent.  Habet  certe  ci- 
vitas  quaedam  sibi  metuenda,  et  sicut  unusquisque  civis  sive  homo 
in  statu  naturali,  sic  civitas  eo  minus  suiiurisest,  quo  maiorem 
timendi  causam  habet.  Atque  haec  de  iure  summarum  potestatum 
in  subditos.  lam  antequam  de  earundem  in  alios  iure  agam ,  sol- 
vcnda  videtur  quaestio ,  quae  de  religio7ie  moveri  solet. 

10.  Nam  obiici  nobis  potest,  an  status  civilis  et  subditorum 
obedientia,  qualem  in  statu  civili  requiri  ostendimus,  non  tollat 
religionem,  qua  Deum  colere  tenemur.  Sed  si  rem  ipsam  per- 
pendamus,  uihil  reperiemus,  quod  possit  scrupulum  iniicere. 
Mens  enim  quatenus  ratione  utitur,  non  summarum  potestatum, 
sed  sui  iuris  est  (per  art.  1 1 .  cap.  praeced.).  Atque  adeo  vera  Dei 
cognitio  et  amor  nullius  imperio  subiici  potest,  ut  nec  ergapro- 

Spiriosa  II.  5 


66  TRICTATUS  POLITICI 

ximum  caritas  (per  art.  8.  huius  cap.) ;  et  si  praelerea  considere- 
mus  summum  caritatis  exercitium  esse  illud,  quod  ad  pacem  tuen- 
dam  et  concordiam  conciliandam  fit,  non  dubitabimus ,  iUum  re- 
vera  suo  oflBcio  functum  esse,  qui  unicuique  tantum  auxilii  fert, 
quantum  iura  civitatis ,  hoc  est ,  concordia  et  tranquillitas  con- 
cedunt.  Ad  externos  cultus  quod  attinet,  certum  est,  illos  ad 
veram  Dei  cognitionem  et  amorem,  qui  ex  ea  necessario  sequitur, 
nihil  prorsus  iuvare  nec  nocere  posse;  atque  adeo  non  tanti  fa- 
ciendi  sunt,  ut  propter  ipsos  pax  et  tranquillitas  publica  perturbari 
mereatur.  Ceterum  certum  est,  me  iure  naturae,  hoc  est  (per 
art.  3.  praec.  cap.)  ex  divino  decreto,  non  esse  religionis  vindicem; 
nam  nuUa  mihi  est,  ut  olim  Christi  discipulis  potestas  fuit,  eii- 
ciendi  spiritus  immundos  et  faciendi  miracula ,  quae  sane  potestas 
adeo  necessaria  est  ad  propagandam  religionem  in  locis ,  ubi  in- 
terdicta  est,  ut  sine  ipsa  non  tantum  oleum  et  opera,  ut  aiunt, 
perdatur,  sed  plurimae  insuper  creentur  molestiae;  cuius  rei  fu- 
nestissima  exempla  omnia  viderunt  saecula.  Unusquisque  igitur 
ubicumque  sit,  Deum  potest  vera  religione  colere,  sibique  pro- 
spicere ,  quod  viri  privati  officium  est.  Ceterum  cura  reiigionis 
propagandae  Deo  vel  summis  potestatibus ,  quibus  solis  incumbit 
reipublicae  habere  curam ,  committenda  est.  Sed  ad  propositum 
revertor. 

11.  lure  summarum  potestatum  in  cives  et  subditorum  ofEcio 
explicato  superest,  ut  earum  m*  mre%?/ff  consideremus,  quod 
iam  ex  dictis  facile  cognoscitur.  Nam  quandoquidem  (per  art.  2. 
huius  cap.)  ius  summae  potestatis  nihil  est  praeter  ipsum  naturae 
ius ,  sequitur  duo  imperia  ad  invicem  sese  habere ,  ut  duo  homines 
in  statu  naturali ,  excepto  hoc ,  quod  civitas  sibi  cavere  potest ,  ne 
ab  alia  opprimatur ,  quod  homo  in  statu  naturali  non  potest ,  ni- 
mirum  qui  quotidie  somno ,  saepe  morbo  aut  animi  aegritudine, 
et  tandem  senectute  gravatur,  et  praeter  haec  aliis  incommodis 
est  obnoxius ,  a  quibus  civitas  securam  se  reddere  potest. 

12.  Civitas  igitur  eatenus  sui  iuris  est,  quatenus  sibi  consulere 
et  cavere  potest,  ne  ab  alia  opprimatur  (per  art.  9.  et  15.  praec. 
cap.),  et  (per  art.  10.  et  15.  praec.  cap.)  eatenus  alterius  iuris, 
quatenus  alterius  civitatis  potentiam  timet ,  vel  quatenus  ab  ea  im- 
pcditur,  quo  minus  id  quod  vult  exsequatur ,  vel  denique  quatenus 


CAP.  III,  67 

ipsius  auxilio  ad  sui  conservatioaeni  vel  incrementum  indiget. 
Nam  dubitare  nequaquam  possumus,  quiu,  si  duae  civitates  in- 
vicem  muluum  auxilium  praestare  volunt,  ambae  simul  plus  pos- 
i  sint,  et  consequenter  plus  iuris  simui  babeant,  quam  alterutra 
sola.    Yid.  art.  13.  cap.  praeced. 

13.  Haec  autem  clarius  inteiligi  possunt,  si  consideremus, 
i  quod  duae  civitates  natura  hostes  sunt.  Homines  enim  (per  art. 
I  14.  praec.  cap.)  in  statu  naturali  hostes  sunt.     Qui  igitur  ius  na- 

turae  extra  civitatem  retinent,  hostes  manent.  Si  itaque  altera 
civitas  alteri  bellum  inferre  et  cxlrema  adhibere  media  velit ,  quo 
eani  sui  iuris  faciat ,  id  ei  iure  tentare  licet ,  quandoquidem ,  ut 
bellum  geratur ,  ei  sufl5cit  eius  rei  habere  voluntatem.  At  de  pace 
nihil  sfatuere  potest  nisi  connivente  alterius  civitatis  voluntate. 
Exquo  sequituriura  belli  uniuscuiusque  civitatis  esse;  pacis  au- 
tem  non  unius,  sed  duarum  ad  minimum  civitatum  esse  iura, 
quae  propterea  confoederatae  dicuntur. 

14.  Hoc  foedus  tam  diu  fiximi  manet,  quam  diu  causa  foederis 
pangendi ,  nempe  metus  damni  seu  lucri  spes  in  medio  est.  Hac 
autem  aut  ilJo  civitatum  alterutri  adempto ,  manet  ipsa  sui  iuris 
(per  art.  10.  praec.  cap.),  etvinculum,  quo  civitates  invicem  ad- 
strictae  erant,  sponte  sohitur,  ac  proinde  unicuique  civitati  ius 
integrum  est  solvendi  foedus ,  quandocumque  vult,  nec  dicipot- 
est,  quod  dolo  vei  perfidia  agat,  propterea  quod  fidem  solvit, 
simulatque  metus  vel  spei  causa  sublata  est ,  quia  haec  conditio 
unicuique  contrahentium  aequalis  fuit ,  ut  scilicet  quae  prima  ex- 
tra  metum  esse  posset,  sui  iuris  esset,  eoque  ex  sui  animi  sen- 
tentia  uteretur ,  et  praeterea  quia  nemo  in  futurum  contrahit  nisi 
positis  praecedentibus  circumstantiis.  His  autem  mutatis  totius 
status  etiam  mutatur  ratio,  et  hac  de  causa  unaquaeque  con- 
foederatarum  civitatum  ius  retinet  sibi  consnlendi ,  et  unaquaeque 
propterea,  quantum  potest,  conatur  extra  metum  et  consequenter 
sui  iuris  esse ,  et  impedire ,  quo  minus  altera  potentior  evadat. 
Si  quae  ergo  ci>itas  se  deceptam  esse  queritur,  ea  sane  non  con- 
foederatae  civitatis  fidem,  sed  suam  tantummodo  stultitiam  da- 
mnarepotest,  quod  scilicet  salutem  suam  alteri,  qui  sui  iuris  et 
cui  sui  imperii  salus  summa  lex  est,  crediderii. 

5* 


68  TRACTATUS  POLITICI 

15.  Civitatibus,  quae  una  pacem  contraxerunt,  ius  competit 
dirimendi  quaestiones ,  quae  moveri  possunt  de  pacis  conditioni- 
bus  seu  legibus,  quibus  sibi  invicem  fidem  adstrinxerunt,  quando- 
quidem  pacis  iura  non  unius  civitatis,  sed  contrahentium  simul 
sunt  (per  art.  13.  huius  cap.).  Quod  si  de  iis  convenire  inter  ipsas 
non  potest,  eo  ipso  ad  belli  statum  redeunt. 

16.  Quo  plures  civitates  simul  pacem  contrahunt,  eo  una- 
quaeque  reliquis  minus  timenda,  sive  unicuique  minor  est  po- 
testas  bellum  inferendi ;  sed  eo  magis  pacis  tenetur  conditiones 
servare,  hoc  est  (per  art.  13.  huius  cap.)  eo  minus  sui  iuris  est, 
sed  eo  magis  communi  foederatorum  voluntati  sese  accommodare 
tenetur. 

17.  Ceterum  fides,  quam  sana  ratio  et  religio  servandam  docet, 
hic  minime  tollitur :  nam  nec  ratio ,  nec  Scriptura  omnem  datam 
fidem  servare  docet.  Cui  enim  pollicitus  sum ,  argentum  ex.  gr. 
quod  mihi  secreto  servandum  dedit,  custodire,  fidem  praestare 
non  teneor,  simulac  noverim  aut  scire  crediderim,  furtum  esse, 
quod  mihi  servandum  dedit ;  sed  rectius  agam ,  si  dem  operam, 
ut  suis  restituatur.  Sic  etiam  si  summa  potestas  aliquid  alteri  se 
facturam  promisit,  quod  postea  tempus  seu  ratio  docuit  autdo- 
cere  videbatur,  communi  subditorum  saluti  obesse,  fidem  sane 
solvere  tenetur.  Quum  itaque  Scriptura  non  nisi  in  genere  doceat 
fidem  servare  et  casus  singulares,  qui  excipiendi  sunt ,  uniuscu- 
iusque  iudicio  relinquat,  nihil  ergo  docet,  quodiis,  quae  modo 
ostendimus,  repugnat. 

18.  Sed  ne  toties  opus  sit  sermonis  filum  interrumpere  etsi- 
miles  posthac  obiectiones  solvere,  monere  volo,  me  haec  omnia 
ex  naturae  humanae  quomodocumque  consideratae  necessitate  de- 
raonstrasse,  nempe  ex  universali  omnium  hominum  conatu  sese 
conservandi,  qui  conatus  omnibus  hominibus  inest,  sive  ignari 
sive  sapientes  sint.  Ac  proinde  quomodocumque  homines  sive  af- 
fectu  sive  ratione  duci  considerentur,  res  eadem  erit,  quia  de- 
monstratio ,  ut  diximus ,  universalis  est. 


CAP.  IV  69 


CAP.  IV.     De  summis  negotiis  politicis. 

1.  lus  summarum  potestalum,  quod  earum  potentia  detcr- 
minatur,  in  praeced.  cap.  ostendimus,  idque  in  hoc  polissimura 
consistere  vidinius,  nempe  quod  imperii  veluti  mens  sit,  qua 
omnes  duci  debent;  adeoque  solas  ius  habere  decernendi,  quid 
bonum ,  quid  malum ,  quid  aequum ,  quid  iniquum ,  hoc  est, 
quid  singulis  vel  omnibus  simul  agendum  vel  omittendum  sit. 
Ac  proindevidimus  iis  solis  ius  competere  leges  condendi,  easque, 
quando  de  iis  quaestio  est,  in  quocumque  singulari  casu  interpre- 
tandi  et  decernendi,  an  datus  casus  contra  vel  secundum  ius  factus 
sit  (vide  art.  3.  4.  5.  praec.  cap.);  deinde  bellum  inferendi,  vel 
pacis  conditiones  statuendi  et  offerendi,  vel  oblatas  acceptandi. 
Vide  art.  12.  et  13.  praec.  cap. 

2.  Quum  haec  omniaac  etiammedia,  quae  adeademexsequenda 
requiruntur,  omnia  negotia  sint,  quae  ad  integrum  im- 
perii  corpus,  hoc  est,  quae  ad  rempublicam  spectant, 
hinc  sequitur ,  rempublicam  ab  eius  solummodo  directione  pen- 
dere ,  qui  summum  habet  imperium.  Ac  proinde  sequitur  solius 
summae  potestatis  ius  esse  de  factis  uniuscuiusque  iudicandi ,  de 
factis  cuiuscumque  rationem  exigendi,  delinquentes  poena  mul- 
ctandi  et  quaestiones  inter  cives  de  iure  dirimendi ,  ve!  legum  lata- 
rum  peritos  statuendi,  qui  haec  eius  ioro  administrent;  deinde 
omnia  ad  bellum  et  pacem  media  adhibendi  et  ordinandi ,  nempe 
urbescoudendi  etmuniendi,  milites  conducendi ,  officia  militaria 
distribuendi ,  et  quid  factum  velit  imperandi ,  et  pacis  causa  lega- 
tos  mittendi  et  audiendi,  et  deuique  sumptas  ad  haec  omnia 
eiigendi. 

3.  Quoniam  itaque  solius  summae  potestatis  ius  sit  negotia 
publica  tractandi,  vel  ministros  ad  eadem  eligendi,  sequitur,  sub- 
ditum  imperium  affectare ,  qui  suo  solo  arbitrio ,  supremo  concilio 
inscio,  negotium  aliquod  publicum  adgressus  est,  tametsi  id, 
quod  iutenderat  agere ,  civitati  optimum  fore  crediderit. 

4.  Sed  quaeri  solet,  an  summa  potestas  legibus  adstricta  sit, 
et  consequenter  an  peccare  possit?  Verum  quoniam  legis  etpeccati 
nomina  non  tantum  civitatis  iura ,  sed  etiam  omnium  rerum  na- 


70  TRACTATUS  POLITICI 

turalium  et  apprime  rationis  communes  legulas  respicere  solent, 
Don  possumus  absolute  dicere,  civitatem  nullis  adstrictam  esse 
legibus  seu  peccare  non  posse.  Nam  si  civitas  nullis  legibus  seu 
regulis,  sine  quibus  civitasnonesset  civitas,  adstricta  esset,  tum 
civitas  non  ut  res  naturalis ,  sed  ut  chimaera  esset  contemplanda. 
Peccat  ergo  civitas,  quando  ea  agit  vel  fieri  patitur,  quae  causa 
esse  possunt  ipsius  ruiuae ,  atque  tum  eandem  eo  sensu  peccare 
dicimus,  quo  philosophi  vel  medici  naturam  peccare  dicunt,  et 
hoc  sensu  dicere  possumus,  civitatem  peccare,  quando  contra 
rationis  dictamen  aliquid  agit.  Est  enim  civitas  tum  maxime  sui 
iuris,  quando  ex  dictamine  rationis  agit  (per  art.  7.  praeced.  cap.) ; 
quatenus  igitur  contra  rationem  agit ,  eatenus  sibi  deficit  seu  pec- 
cat.  Atque  haec  clarius  intelligi  poterunt,  si  consideremus, 
quod ,  quum  dicimus  unumqueraque  posse  de  re ,  quae  sui  iuris 
est,  statuere,  quicquid  veiit,  haec  potestas  non  sola  agentis  po- 
tentia,  sed  etiam  ipsius  patientis  aptitudine  definiri  debet.  Si 
enim  ex.  gr.  dico ,  me  iure  pcsse  de  hac  mensa ,  quicquid  velim, 
facere ,  non  hercle  intelligo ,  quod  ius  habeam  efficiendi ,  ut  haec 
mensa  herbam  comedat.  Sic  etiam,  tametsi  dicimus  homines 
nonsui,  sed  civitatis  iuris  esse,  nonintelligimus,  quod  homines 
naturam  humanam  amiltant  et  aliam  induant;  atque  adeo  quod 
civitas  ius  habeat  efficiendi ,  ut  homines  volent ,  vel  quod  aeque 
impossibile  est,  ut  homines  cum  honore  adspiciant  ea,  quae  ri- 
sum  movent  vel  nauseam ;  sed  quod  quaedam  circumstanliae  oc- 
currant,  quibus  positis  ponitur  subditorum  erga  civitatem  re- 
verentia  et  metus,  et  quibus  sublatis  metus  et  reverentia  et  cum 
his  civitas  unatoUitur.  Civitas  itaque  ut  sui  iuris  sit,  metus  et 
reverentiae  causas  servare  tenetur;  alias  civitas  esse  desinit.  Nam 
iis,  velei,  qui  imperium  tenet,  aeque  impossibile  est,  ebrium 
aut  nudum  cura  scortis  per  plateas  currere,  histrionem  agere, 
leges  ab  ipso  latas  aperte  violare  seu  contemnere ,  et  cum  his  ma- 
iestatem  servare,  ac  impossibile  est,  simul  esse  et  non  esse. 
Subditos  deinde  trucidare,  spoliare,  virgines  rapere  et  similia 
metum  in  indignationera,  et  consequenter  statum  civilem  in  statum 
hostilitatis  vertunt. 

5.  Videmus  itaque,   quo  sensu  dicere  possumus,  civitatem 
legibus  teneri  et  peccare  posse.    Verum  si  per  legem  intelligamus 


CAP.  IV.  71 

ius  civile,  quod  ipso  iure  civili  vindicari  potest,  et  peccatura  id, 
quod  iure  civili  fieri  prohibetur,  hoc  est,  si  haec  nomina  genuino 
sensu  sumantur,  nulla  ratione  dicere  possumus,  civitatem  le- 
gibus  adstrictam  esse  aut  posse  peccare.  Nara  regHlae  et  causae 
raelus  et  reverentiae,  quas  civitas  sui  causa  servare  tenetur,  non 
ad  iura  civilia,  sed  ad  ius  naturale  spectant;  quandoquidem  (per 
art.  praeced.)  non  iure  civili,  sed  iure  belli  vindicari  possunt,  et 
civilas  nulla  alia  ratione  iisdem  tenetur ,  quam  homo  in  statu  na- 
lurali,  ut  sui  iuris  esse  possit,  sive  ne  sibi  hoslis  sit,  cavere 
tenetar,  ne  se  ipsum  interficiat,  quae  sane  cautio  non  obsequium, 
sed  humanae  naturae  libertas  est.  At  iura  civilia  pendent  a  solo 
civitatis  decreto;  atque  haec  nemini,  nisi  sibi,  ut  scilicetlibera 
maneat,  raorem  gerere  tenetur,  nec  aliud  bonum  aut  raalura 
habere,  nisi  quod  ipsa  sibi  bonuraaut  malum  esse  decernit.  Ac 
proinde  non  tantura  ius  habet  sese  vindicandi,  leges  condendi  et 
interpretandi ,  sed  etiara  easdem  abrogandi  et  reo  cuicumque  ex 
plenitudine  potentiae  condonandi. 

6.  Contractus  seu  leges,  quibus  multitudo  ius  suum  in  unum 
concilium  vel  horainera  transferunt,  non  dubium  est,  quin  vio- 
lari  debeant,  quando  coramunis  salutis  interest  easdem  violare. 
At  iudicium  de  hac  re,  an  scilicet  communis  salutis  intersit, 
easdera  violare,  an  secus,  nerao  privatus,  sed  is  tantum,  qui 
imperium  tenet,  iure  ferre  potest  (per  art.  3.  huiuscap.);  ergo 
iure  civili  is  solus,  qui  imperiura  tenet ,  earum  legura  interpres 
manet.  Ad  quod  accedit ,  quod  nullus  privatus  easdera  iure  vin- 
dicare  possit;  atque  adeo  eum,  qui  imperium  tenet,  revera  non 
obligant.  Quod  si  tamen  eius  naturae  sint,  ut  violari  nequeant, 
nisi  simul  civitatis  robur  debilitetur,  hoc  est,  nisi  simul  plero- 
ruraque  civium  comraunis  metus  in  indignationera  vertatur,  eo 
ipso  civitas  dissolvitur  et  contractus  cessat,  qui  propterea  non  iure 
civili,  sed  iure  belli  vindicatur.  Atque  adeo  is,  qui  iraperium 
tenet,  nulla  etiam  alia  de  causa  huius  contractus  conditiones  ser- 
vare  tenetur,  quara  horao  in  statu  naturali,  ne  sibi  hostis  sit, 
tenetur  cavere ,  ne  se  ipsum  interficiat,  ut  in  praeced.  art.  diiimus. 


72  TRACTATUS  POUTICI 


CAP.  V.     De  optimo  imperii  statu. 

1.  In  art.  11.  cap.  2.  ostendimus,  hominem  tum  maslme  sui 
iuris  esse ,  quando  maxime  ratione  ducitur,  et  consequenter  (vid. 
art.  7.  cap.  3.)  civitatem  illam  maxime  potentem  maximeque  sui 
iuris  esse ,  quae  ratione  fundatur  et  dirigitur.  Quum  autem  opti- 
ma  vivendi  ratio  ad  sese,  quantum  fieri  potest,  conservandum 
easit,  quae  ex  praescripto  rationis  instituitur;  sequitur  ergo  id 
omne  optimum  esse ,  quod  homo  vel  civitas  agit ,  quatenus  maxi- 
me  sui  iuris  est.  Nam  non  id  omne,  quod  iure  fieri  dicimus, 
optime  fieri  afErmamus.  Aliud  namque  est  agrum  iure  colere, 
aliud  agrum  optime  colere;  aliud,  inquam,  est  sese  iure  de- 
fendere,  conservare,  iudicium  ferre  etc,  aliud  sese  optime  de- 
fendere,  conservare,  atque  optimum  iudicium  ferre;  et  conse- 
quenter  aliud  est  iure  imperare  et  reipublicae  curam  habere, 
aliud  optime  imperare  et  rempublicam  optime  gubernare.  Post- 
quam  itaque  de  iure  cuiuscumque  civitatis  in  genere  egimus, 
tempus  est,  utde  optimo  cuiuscumque  imperii  statu 
agamus. 

2.  Qualis  autem  cuiuscumque  imperii  sit  status ,  facile  ea;^ne 
statm  civilis  cognoscitur:  qui  scilicet  nullus  alius  est,  quampax 
vitaeque  securitas.  Ac  proindeillud  imperium  optimum  est, 
ubi  homines  concorditer  vitam  transigunt  et  cuius  iura  inviolata 
servantur.  Nam  certum  est,  quod  seditiones,  bella,  legumque 
contemptio  sive  violatio  non  tam  subditorum  malitiae,  quani 
pravo  imperii  statui  imputanda  sunt.  Homines  enim  civiles  noii 
uascuntur,  sed  fiunt.  Hominum  praeterea  naturales  affectus 
ubique  iidem  sunt.  Si  itaque  in  una  civitate  malitia  magis  regnal, 
pluraque  peccata  committuntur,  quaminalia,  certuraest,  id  ex 
eo  oriri,  quod  talis  civitas  non  satis  concordiae  providerit,  nec 
iura  satis  prudenter  instituerit,  et  consequenter  neque  ius  civita- 
tis  absolutum  obtinuerit,  Status  enim  civilis ,  qui  seditionura 
causas  non  abstulit,  et  ubi  bellura  continuo  timendum,  etubi 
denique  leges  frequenter  violantur ,  non  multum  ab  ipso  naturali 
statu  differt,  ubi  unusquisque  ex  suo  iQgenio  magno  vitae  peri- 
culo  vivit. 


CAP.  V.  73 

3.  At  sicut  subditorum  vitia  niniiaque  licentia  et  contumacia 
civitati  imputanda  sunt,  ila  coutra  eorum  virtus  et  constans  legum 
observantia  maxime  civitatis  virtuti  et  iuri  absoluto  tribuenda  est, 
ut  patet  ex  art.  15.  cap.  2.  Unde  Hannibali  merito  eximiae  vir- 
tuti  ducitur,  quod  in  ipsius  exercitu  nulla  unquam  seditio  orta 
fuerit.  *) 

4.  Civitas,  cuius  subditi  metu  territi  arma  noncapiunt,  po- 
tius  dicenda  est,  quod  sine  bello  sit,  quam  quod  pacem  habeat. 
Pax  enim  non  belli  privatio ,  sed  virtus  est,  quae  ex  animi  forli- 
tudiue  oritur;  est  namque  obsequium  (per  art.  19.  cap.  3)  cou- 
stans  voluntas  id  exsequendi ,  quod  ex  communi  civitatis  decreto 
fieri  debet.  Illa  praeterea  civitas ,  cuius  pax  a  subditorum  inertia 
pendet,  qui  scilicet  veluti  pecora  ducuntur,  ut  tantura  servire 
discant,  rectius  solitudo,  quam  civitas  dici  potest. 

5.  Quum  ergo  dicimus,  illud  imperium  optimum  esse,  ubi 
homines  concorditer  vitam  transigunt,  vitam  humanam  intelligo, 
quae  non  sola  sanguinis  circulatione  et  aliis,  quae  omnibus  ani- 
malibus  sunt  communia ,  sed  quae  maxime  ratione ,  vera  mentis 
virtute  et  vita  deflnitur. 

6.  Sed  notandura,  imperium,  quod  in  hunc  finem  institui 
dixi,  a  me  intelligi  id,  quod  multitudo  libera  instituit,  non 
autem  id,  quod  in  multitudinem  iure  belli  acquiritur.  Libera 
enim  multitudo  maiori  spe ,  quam  metu ,  subacta  autem  maiori 
metu,  quam  spe  ducitur:  quippe  illa  vitam  colere,  haec  autem 
mortem  tantummodo  vitare  studet;  illa,  inquam,  sibi  vivere 
studet,  haec  victoris  esse  cogitur,  unde  hanc  servire,  illam 
liberam  esse  dicimus.  Finis  itaque  imperii ,  quod  aliquis  iure 
belli  adipiscitur,  est  dominari  et  servos  potius,  quam  subditos 
habere.  Et  quamvis  iuter  imperium ,  quod  a  libera  multitudine 
creatur,  et  illud ,  quod  iure  belli  acquiritur,  si  ad  utriusque  ius  in 
genere  attendamus,  nulla  essentialis  detur  differentia,  finem  ta- 
men,  ut  iam  ostendimus,  et  praeterea  media,  quibus  unum- 
quodque  conservari  debeat,  admodum  diversa  habent. 

7.  Quibus  autem  mediis  princeps,  cpii  sola  dominandi  libidine 
fertur,    uti  debet,    ut  imperium  stabilire  et  conservare  possit, 


*)  Vid.  lustini  histor.  32,  4, 12, 


74  TRACTATUS  POLITICI 

acutissinius  Machiavellus  prolixe  ostendit*);  quera  autem  in 
finem ,  non  satis  constare  videtur.  Si  quem  tamen  bonum  habuit, 
ut  de  viro  sapiente  credendum  est,  fuisse  videtur ,  ut  ostenderet, 
quam  imprudenter  multi  tyrannum  e  medio  tollere  conantur, 
quum  tamen  causae,  cur  princeps  sit  tyrannus,  tolU  nequeant, 
sed  contra  eo  magis  ponantur,  quo  principi  maior  timendi  causa 
praebetur:  quod  fit,  quando  multitudo  exempla  in  principem 
edidit  et  parricidio  quasi  re  bene  gesta  gloriatur.  Praeterea 
ostendere  forsan  voluit,  quantum  libera  multitudo  cavere  debet, 
ne  salutem  suam  uni  absolute  credat ,  qui  nisi  vanus  sit  et  omni- 
bus  se  posse  placere  existimet,  quotidie  insidias  timere  debet, 
atque  adeo  sibi  potius  cavere  et  multitudini  contra  insidiari  magis, 
quam  consulere  cogitur.  Et  ad  hoc  de  prudentissimo  isto  viro 
credendum  magis  adducor ,  (juia  pro  libertate  fuisse  constat ,  ad 
quam  etiara  tuendam  saluberrima  consilia  dedit. 

CAP.  VI.     De  monarchia. 

1.  Quia  homines,  uti  diximus,  magis  affectu,  quam  ralione 
ducuntur,  sequitur  muititudinem  non  ex  rationis  ductu ,  sed  ex 
communi  aliquo  affectu  naturaliter  convenire  et  una  veluti  mente 
duci  velle ,  nempe  (ut  art.  9.  cap.  3.  diximus)  vel  ex  communi  spe, 
vel  metu,  vel  desiderio  commune  aliquod  damnura  ulciscendi. 
Quum  autem  solitudinis  metus  omnibus  hominibus  insit,  quia 
nemo  in  solitudine  vires  habet,  ut  sese  defendere,  et  quae  ad  vi- 
tam  neeessaria  sunt,  comparare  possit,  sequitur  statum  civilem 
homines  natura  appetere,  nec  fieri  posse,  ut  homines  euudeni 
unquam  penitus  dissolvant. 

2.  Ex  discordiis  igitur  et  seditionibus,  quae  in  civitale  saepe 
concitantur,  nunquara  fit,  ut  cives  civitatera  dissolvaut  (ut  in  re- 
liquis  societatibus  saepe  evenit) ,  sed  ut  eiusdem  forraara  in  aliara 


*)  Niccolo  di  Bernardo  dei  MacchiaveUi  Florentinus  natus  a.  1469. 
mortuus  a.  1527.  scripsil  librum  nobilissimum  ,,il  principe"  Venet.  1515, 
4.,  in  quem  Fridericus  M.  Borussorum  rex:  ,,Anti-Macchiavel  ou  examen 
du  prince  de  Macchiavel  avec  des  notes  historiques  et  critiques."  Hag. 
Comit.  1740.  Idem  quod  Spinoza  de  Macchiavello  iudicat  IV.  T.  Krvgius 
in:  encyclopad.-philosoph.  Lexicon  vol.  II.  p.  764. 


CAP.  VI.  75 

mutent;  si  niniirum  contentioues  scdari  nequeunt  servata  civitatis 
facie.  Quare  niedia,  quae  ad  imperium  conservandum  requiri 
dixi ,  ea  intelligo ,  quae  ad  imperii  formam  absque  uUa  eius  nota- 
bili  mulalione  conservandam  necessaria  sunt. 

:?.  Quod  si  cum  humana  natura  ita  comparatum  esset ,  ut  ho- 
mincs  id,  quod  maxime  atile  est,  maxime  cuperent,  nullaesset 
opus  arte  ad  concordiam  et  fldem.  Sed  quia  longe  aliter  cum  na- 
tura  humana  constitutum  esse  constat,  imperium  necessario  ita 
instituendum  est,  ut  omnes,  tam  qui  regunt,  quam  qui  regun- 
tur,  veiint  nolint,  id  tamen  agant,  quod  comraunis  salutis  inter- 
est,  hoc  est,  ut  omnes  sponte  vel  vi  vel  necessitate  coacti  sint  es 
rationis  praescripto  vivere ;  quod  fit,  si  imperii  res  ita  ordinentur, 
ut  nihil,  quod  ad  communem  salutem  spectat ,  ullius  fidei  abso- 
lute  committatur.  Nemo  enim  tam  vigilans  est,  qui  aliquando 
non  dormitet,  et  nemo  tam  potenti  tamque  integro  animo  fuit, 
qui  aliquando,  et  praesertim  quando  maxime  animi  fortitudine 
opus  est,  non  frangeretur  ac  pateretur  vinci.  Et  sane  stultitia 
est  ab  alio  id  exigere,  quod  nemo  a  se  ipso  impetrare  potest, 
nempe,  ut  alteri  potius,  quam  sibi  vigilet,  ut  avarus  non  sit, 
neque  iuvidus,  neque  ambitiosus  etc. ,  praesertim  is ,  qui  omni- 
irm  affectuum  incitamenta  maxima  quotidie  habet. 

4.  At  experientia  contra  docere  videtur,  pacis  etconcordiae 
interesse,  ut  oninis  potestas  ad  unum  conferatur.  Nam  nullum 
imperium  tam  diu  absque  uUa  notabili  mutatione  stetit,  quam 
Turcarum ,  et  contra  nuUa  minus  diuturna ,  quam  popularia  seu 
democratica  fuerunt,  nec  ulla,  ubi  tot  seditiones  moverentur. 
Sed  si  servitium,  barbaries  et  solitudo  pax  appellanda  sit,  nihil 
hominibus  pace  miserius.  Plures  sane  et  acerbiores  contentiones 
inter  parentes  et  liberos,  quam  inter  dominos  et  servos  moveri 
solent,  ncc  tamen  oeconomiaeinterest,  ius  paternum  in  domini- 
um  mu'are,  et  liberos  perinde  ac  servos  habere.  Servitutis  igi- 
tur,  nonpacis,  interest,  omnem  potestatem  ad  unum  transferre. 
Nam  pax,  ut  iam  diximus,  non  in  belli  privatione,  sed  in  ani- 
morum  unione  sive  concordia  consistit. 

5.  Et  sane ,  qui  credunt  posse  fieri ,  ut  unus  solus  summum 
civitatis  ius  obtineat ,  longe  errant.  lus  enim  sola  potentia  deter- 
minatur,  ut  capite  2.  ostendimus.     At  unius  hominis  poteatia 


76  TRACTATUS  POI-ITICI 

longe  ioipar  est  tantae  moli  sustinendae.  Unde  fit,  ut,  qaem 
muUitudo  regem  elegit,  is  sibi  imperatores  quaerat  seu  consi- 
liarios  seu  amicos,  quibus  suam  et  omnium  salutem  committit, 
itaut  imperium,  quod  absolute  monarchicum  esse  creditur, 
sit  revera  in  praxi  aristocraticum ;  non  quidem  manifestum ,  sed 
latens,  et  propterea  pessimum.  Ad  quod  accedit,  quod  rex 
puer,  aeger  aut  senectute  gravatus ,  precario  rexsit;  sed  iirevera 
summam  potestatem  habeant,  qui  summa  imperii  negotia  admi- 
nistrant,  vel  qui  regi  sunt  proximi:  utiamtaceam,  quodrexli- 
bidini  obnoxius  omnia  saepe  moderetur  ex  libidine  unius  aut 
alterius  pellicis  aut  cinaedi.  ,,Audieram,  inquit  Orsines,  in 
Asia  olim  regnasse  feminas;  hoc  vero  novum  est,  regnare 
castratum!"  *) 

6.  Est  praeterea  hoc  certum,  quod  civitas  semper  magis 
propter  cives ,  quam  propter  hostes  periclitetur:  rari  quippeboni. 
Ex  quo  sequitur,  quod  is,  in  quem  totum  imperii  ius  delatum 
est,  magis  cives,  quam  hostes  semper  timebit,  et  consequenter 
sibi  cavere  et  subditis  non  consulere ,  sed  insidiari  conabitur,  iis 
praecipue ,  qui  sapientia  clari  vel  divitiis  potentiores  sunt. 

7.  Accedit  praeterea,  quod  reges  filios  etiam  plus  timent 
quam  amant,  eteomagis,  quo  pacis  bellique  artes  magis  callen 
et  subditis  ob  virtutes  dilectiores  sunt.  Unde  fit ,  ut  eos  ita  edu- 
care  studeant,  ut  causa  timendi  absit.  Qua  in  re  officiarii  prom- 
ptissime  regi  obsequntur  et  studium  adhibebunt  summum ,  ut  re- 
gem  successorem  rudem  habeant ,  quem  arte  tractare  possint. 

8.  Ex  quibus  omnibus  sequitur ,  regem  eo  minus  sui  iuris ,  et 
subditorum  conditionem  eo  miseriorem  esse ,  quo  raagis  absolute 
civitatis  ius  in  eundem  transfertur.  Atque  adeo  necesse  est,  ad 
imperium  monarchicum  rite  stabiliendum  fundaraenta  iacere 
firma ,  quibus  superstruatur ;  ex  quibus  monarchae  securitas  et 
raultitudini  pax  sequatur  ,  ac  proinde ,  ut  monarcha  tum  maxirae 
sui  iuris  sit,  quum  raaxirae  raultitudinis  saluti  consulit.  Quae- 
nam  autem  haec  imperii  monarchici  fundamenta  sint, 
primum  breviter  proponam ,  et  deinde  ordine  ea  ostendam. 


*)  Haec  referuntur  apud  Curlium  1. 10.  cap.  1. 


CAP.  VI.  77 

9.  6Vijunaautplures  condeudae  et  muniendae  sunt,  quarum 
onines  civcs ,  sive  ii  intra  nioenia  sive  extra  propter  agriculturam 
habitent,  eodem  civitatis  iure  gaudeant;  ea  tamen  conditione, 
ut  unaquaeque  certuni  civium  numerum  ad  sui  et  communem  de- 
fcnsionem  habeat ;  quae  autem  id  praestare  nequit,  aliis  conditio- 
uibus  in  ditione  habenda. 

10.  Militia  ex  solis  civibus,  nullo  excepto,  formanda  est  et 
ex  nullis  aliis ;  atque  adeo  omnes  arma  habere  teneantur  et  nullus 
in  civium  numerum  recipiatur,  nisi  postquam  exercilium  militare 
didicerit,  illudque  signatis  anni  temporibus  exercere  pollicitus 
fuerit.  Deinde  uniuscuiusque  familiae  militia  in  cohortes  et  le- 
giones  divisa  nullius  cohortis  dux  eligendus ,  nisi  qui  archite- 
cturam  militarem  noverit.  Porro  cohortium  et  legionum  diices  ad 
vitam  quidem ,  sed  qui  familiae  unius  integrae  militiae  imperet 
in  bello  tantummodo  eligendus,  qui  annum  ad  summum  im- 
perium  habeat ,  nec  continuari  in  imperio ,  nec  postea  eligi  possit. 
Atque  hi  eligendi  sunt  ex  regis  consiliariis  (de  quibus  art.  15.  et 
seqq.  dicendum)  vel  qui  ofEcio  consiliarii  functi  sunt. 

11.  Omnium  urbium  incolae  et  agricolae,  hoc  est,  otnnes 
cives  in  famiUas  dividendi  sunt ,  quae  nomine  et  insigni  aliquo 
distinguantur ,  et  omnes  ex  aliqua  harum  familiarum  geniti  in  ci- 
vium  numerum  recipiantur,  eorumque  nomina  in  catalogum 
eorum  familiae  redigantur,  simulac  eo  aelatis  pervenerint,  ut 
arma  ferre  et  officiura  suum  noscere  possint ;  iis  tamen  exceptis, 
qui  ob  scelus  aliquod  infames,  vel  qui  muti,  vesani  et  famuli 
sunt ,  qui  servili  aliquo  officio  vitam  sustentant. 

12.  ^gri  et  omne  solum  et,  si  fieri  potest,  dotnus  etiam 
publici  iuris  sint,  nempe  eius,  qui  ius  civitatis  habet,  a  quo 
annuo  pretio  civibus  sive  urbanis  et  agricolis  locentur;  etprae- 
lerea  omnes  ab  omni  exactione  tempore  pacis  liberi  sive  immunes 
sint.  Atque  huius  pretii  alia  pars  ad  civitatis  munimenta ,  alia  ad 
usum  domesticum  regis  referenda  est.  Nam  tempore  pacis  utbes 
tanquam  ad  bellum  munire ,  et  praeterea  naves  et  reliqua  instru- 
menta  bellica  parata  necesse  est  habere. 

13.  Electo  rege  ex  aliqua  familia,  nuUi  nobiles  censendi  nisi 
a  rege  oriundi ,  qui  propterea  insignibus  regiis  a  sua  et  a  reliquis 
familiis  distinguantnr. 


78  TRACTATUS  POLITICI 

14.  Regis  consaDguiaei  nobiles  masculi,  qui  ei,  qoi  regnat, 
gradu  consanguinitatis  tertio  aut  quarto  propinqui  sunt ,  uxorem 
ducere  prohibeantur,  et  si  quos  liberos  procreaverint,  illegitimi 
"habeantur  et  omni  dignitate  indigni ,  nec  parentum  heredes  agno- 
scantur;  sed  eorum  bona  ad  regem  redeant. 

15.  Regis  praeterea  consiliarii,  qui  ei  proximi  vel  dignitate 
secundi  sunt ,  plures  esse  debent ,  et  non  nisi  ex  civibus  eligendi ; 
nempe  ex  unaquaque  familia  tres  aut  quatuor  aut  quinque  (si  fami- 
liae  nou  plures  quam  sexcentae  fuerint) ,  qui  simul  unum  huius 
coneilii  membrum  constituent ,  non  ad  vitam ,  sed  in  tres  aut  qua- 
tuor  aut  quinque  annos ,  ita  ut  singulis  annis  eorum  tertia ,  quarta 
aut  quinta  pars  nova  eligatur ;  in  qua  electione  tamen  apprime  ob- 
servandura ,  ut  ex  unaquaque  familia  unus  ad  miuimum  iuris  peri- 
lus  consiliarius  eligatur. 

16.  Haec  electio  ab  ipso  rege  fieri  debet,  cui  constituto  anni 
tempore,  quo  scilicet  novi  consiliarii  eligendi  sunt,  unaquaeque 
familia  omnium  suorum  civium  nomina,  qui  ad  annum  quinquage- 
simum  aetatis  pervenerunt  et  qui  huius  officii  candidati  rite  pro- 
moti  fuerunt,  regi  tradere  debet,  ex  quibus,  quem  velit,  rex 
eliget.  At  eo  anno ,  quo  alicuius  famiUae  iuris  peritus  alteri  suc- 
cederedebet,  iuris  perilorum  tantum  nomina  sunt  regi  tradenda. 
Qui  statuto  tempore  officio  hoc  consiliarii  funeti  sunt,  in  eodem 
continuari  nequeant ,  nec  ad  catologum  eligendorum  quinqueunio 
aut  amplius  referri.  Causaautem,  cur  necesse  sit  singuiis  annis 
ex  unaquaque  famiiia  unum  eligere,  est,  ne  concilium  iam  ex  in- 
expertis  novitiis ,  iam  ex  veteranis  et  rerum  expertis  componeretur, 
quod  necessario  fiet,  si  omnes  simul  recederent  et  novi  succede- 
rent.  Sed  si  singulis  annis  ex  unaquaque  familia  unus  eligatur, 
tura  non  nisi  quinta ,  quarta  aut  ad  summum  tertia  concilii  pars  ex 
noviliis  erit.  Praeterea  si  rex  aliis  negotiis  impeditus  aut  alia  de 
causa  huic  electioni  vacare  aliquamdiu  non  possit,  tum  ipsi  con- 
siliarii  alios  pro  tempore  eligant,  donec  ipse  rex  vel  alios  eligat,  vel 
quos  concilium  elegit  probet. 

17.  Huius  concilii primarium  officium  sit,  imperii  fundamen- 
talia  iura  defendere ,  consilia  de  rebus  agendis  dare ,  ut  rex  quid 
in  bonum  publicura  decernendum  sit  sciat,  atque  adeo,  utregi 
uihil  de  aliqua  re  statuere  liceat  nisi  iuteilecta  prius  huius  conciiii 


CAP.  VI.  79 

seatenlia.  Sed  si  concilio  ut  plerunique  fiet,  non  una  mens  fuerit, 
sed  diversas  habuerit  seutentias,  etiam  postquam  bis  aut  ter  quae- 
stionem  de  eadem  re  habuerint,  res  in  longius  trahenda  non  est, 
sed  discrepautes  scntentiae  ad  regem  deferendae ,  ut  art.  25.  huius 
capitis  docebimus. 

18.  Huiuspraeterea  concilii  ofBcium  etiam  sit,  regis  institnta 
sea  decrela  promulgare ,  et  quid  ia  rempublicam  decretum  est, 
curare,  totiusque  administrationis  imperii  curam  habere,  tan- 
quam  regis  vicarii. 

19.  Civibus  nulli  ad  regem  aditus  pateant  nisi  perhocconci- 
lium  ,  cui  omnes  postulationes  seu  libelli  supplices  tradcndi  sunt, 
ut  regi  offerantur.  Legatis  etiam  aliarum  civitalum  non  nisi  in- 
tercedente  hoc  concilio  veniam  regem  alloquendi  impetrare  liceat. 
Epistolae  praeterea,  quae  ex  aliis  locis  regi  mittuntur,  ei  ab  hoc 
concilio  tradi  debent;  et  absolute  rex  censendus  est  veluti  civitatis 
mens ,  hoc  autem  concilium  mentis  sensus  externi ,  ceu  civitatis 
corpus ,  per  quod  mens  civitatis  statum  concipit  et  per  quod  mens 
id  agit,  quod  sibi  optimum  esse  decernit. 

20.  Cura  filios  regis  educandihuic  etiam  concilio  incumbat,  et 
etiam  tutela,  si  rex  successore  infante  seu  puero  relicto  obiit.  Sed 
ne  tamen  concilium  interea  temporis  sine  rege  sit,  ex  nobilibus 
civitatis  senior  eligendus ,  qui  regis  locum  suppleat ,  donec  legi- 
timussuccessor  eo  aetatis  pervenerit,  quo  imperii  onus  sustinere 
possit. 

21.  Huius  concilii  candidati  ii  sint ,  qui  regimen ,  fnndamenta 
etstatum  seu  conditionem  civitatis,  cuius  subditi  snnt,  norint. 
At  qui  iurisperiti  locum  occupare  vult,  is  praeter  regimen  et  con- 
ditionem  civitatis,  cuius  subditus  est,  aliarum  etiam  ,  cum  qui- 
bus  commercium  aliquod  intercedit,  scire  debet.  Sed  nulll  nisi 
qui  ad  quinquagesimum  aetatis  annum ,  nullo  convicti  crimine, 
pervenerint,  in  catalogum  eligendorum  referendi  sunt. 

22.  In  hoc  concilio  nihil  de  rebus  imperii  concludendum  nisi 
praesentibus  omnibus  membris :  quod  si  aliquis  morbi  aut  alia  de 
causa  adesse  nequeat ,  aliquem  ex  eadem  familia ,  qui  eodem  of- 
ficio  ftinctns,  vel  qui  in  catalogum  eligendorum  relatus  est,  in 
ipsius  locum  mittere  debet.  Quod  si  nec  boc  fecerit,  sed  quod 
concilium  propter  eius  abseutiam  rem  aliquam  consulendam  iu 


gO  TRACTATUS  POLITICI 

diem  differre  coactus  fuerit,  suiuma  aliqua  pecuuiae  sensibili  mul- 
ctetur.  Sed  hoc  intelligendum ,  quando  quaestio  est  de  re ,  quae 
integrura  imperium  spectat,  ^idelicet  de  bello  et  pace,  de  iure 
'aliquo  abrogando  vel  instituendo,  de  cominercio  etc.  Sed  si 
quaestio  sit  de  re,  quae  unam  aut  alteram  urbem  spectet,  deli- 
bellis  supplicibus  etc,  satiserit,  si  maior  concilii  pars  adsit. 

23.  Ut  inter  familias  aequalitas  in  omnibus  et  ordo  sedendi, 
proponendi  et  dicendi  habeatur ,  vices  servandae  sunt ,  utsingulae 
siagulis  sessionibus  praesideant,  et  quae  hac  sessione  prima ,  se- 
quenti  ultima  sit.  Sed  eorum ,  qui  eiusdera  familiae  sunt ,  is  pri- 
mus  sit ,  qui  prior  electus  fuerit. 

24.  Hoc  coDcilium  quater  ad  minimum  in  anno  convocetur ,  ut 
rationem  administrationis  imperii  a  ministris  exigant,  ut  rerum 
statum  noscant ,  et  si  quid  praeterea  statuendum  sit  videant.  Nam 
adeo  magnum  civium  numerum  negotiis  publicis  continuo  vacare 
impossibile  videtur ;  sedquia  negotia  publica  interimexerceri  nihilo 
minus  debent,  'ideo  ex  hoc  concilio  quinquaginta  aut  plures  eli- 
gendi  sunt ,  qui  soluto  concilio  eius  >icem  suppleant ,  quique  quo- 
tidie  congregari  debeant  in  cubiculo,  quod  regio  sit  proximum, 
atque  adeo  quotidie  curam  habeant  aerarii,  urbium,  munimento- 
rum,  educationis  filii  regis,  et  absolute  eorum  omnium  magni 
concilii  officiorum ,  quae  modo  enumeravimus,  praetcrquam  illud, 
quod  de  rebus  novis ,  de  quibus  nihil  decretum  est,  consulere  non 
possint. 

25.  Congregato  concilio,  antequam  aliquid  in  eo  proponatur, 
quinque  aut  sex  aut  plures  iurisperiti  ex  familiis,  quae  illa  sessione 
ordine  loci  priores  suut,  regem  adeant,  ut  libellos  supplices  vel 
epistolas,  si  quashabeut,  tradant,  ut  rerum  statum  indicent ,  et 
denique  ut  ex  ipso  intelligant ,  quid  in  suo  concilio  proponere  iu- 
beat;  quoaccepto  concilium  repetant,  et  qui  ordine  loci  prior  est, 
rem  consulendam  aperiat.  Nec  de  re  suSragia  statim  colligenda, 
quae  aliquibus  videtur  alicuius  esse  momenti ,  sed  in  id  tempus 
differenda,  quod  rei  necessitas  concedit.  Concilio  igitur  ad  id 
statutum  tempus  soluto,  poterunt  interea  uniuscuiusque  familiae 
consiliarii  de  ipsa  seorsum  quaestionem  habere ,  et  si  res  iis  magni 
momenti  \1debitur,  alios ,  qui  eodem  offlcio  functi  vel  qui  eiusdem 
concilii  candidati  sunt,  consulere ,  et  si  intra  constitutum  tempus 


CAP.  VI.  81 

inter  ipsos  convenire  non  polcrit,  illa  familia  extra  sufTragium  erit; 
nara  unaquaeque  familia  unum  tantum  ferre  sufifragium  poterit. 
AJias  eius  familiae  iurisperitus  instructus  sententiam ,  quam  opti- 
mam  iudicaverint  esse,  in  ipso  coucilio  feral,  et  sic  reliqui;  etsi 
maiori  parti  visum  fuerit  post  auditas  cuiusquesententiae  rationes, 
rcm  iterum  perpendere,  concilium  iterum  in  tempus  solvatur,  ad 
quod  unaquaeque  familia,  quaenam  ultima  eius  sit  sententia, 
pronuntiabit ,  et  tum  deraum  praesente  integro  concilio  sufiFragiis 
coilectis  ea  irrita  habeatur,  quae  centum  ad  miniraura  suffragia 
non  habuerit.  Reliquae  autera  ad  regera  deferantur  a  iurisperitis 
oranibus,  qui  concilio  interfuerunt,  ut  ex  iis,  postquam  unius- 
cuiusque  partis  rationes  intellexerit,  quam  velit,  eligat,  atque 
inde  digressi  ad  conciliura  revertantur,  ubi  oranes  regera  ad  con- 
stitutura  ab  ipso  terapus  exspectent,  ut ,  quara  sententiara  ex  latis 
cligendara  censet,  omnes  audiant,  et  quid  faciendura  ipse  de- 
cernat. 

26.  Ad  iuslitiam  administrandam  concilii/m  aluid  ei.soVisiu- 
risperitis  est  formanduni ,  quorum  ofFiciura  sit  lites  dirimere  et 
poenas  ex  delinquentibus  suraere;  sed  ita  ut  oranes  sententiae, 
quas  tulerint ,  abiis,  qui  concilii  magni  vicem  supplent,  probari 
debeant,  num  scilicet  servato  rite  in  iudicando  ordine  prolatae 
fuerint  et  absque  partiura  studio.  Quod  si  quae  pars ,  quae  causa 
cecidit,  ostendere  poterit,  aliquem  ex  iudicibus  raunere  aliquo 
corruptura  fuisse  ab  adversario ,  vel  aliara  coramunem  causam 
araicitiae  erga  eundem  ,  vel  odii  erga  ipsura  habere ,  vel  denique 
quod  comraunis  iudicandi  ordo  non  fuerit  servatus,  ea  in  integrum 
restituatur.  Sed  haec  forsan  observari  non  possent  ab  iis ,  qui, 
quando  quaeslio  de  crimine  est,  non  tara  arguraentis,  quam  tor- 
mentis  reum  convincere  solent.  Verum  nec  ego  hic  aliura  in  iu- 
dicando  ordinera  concipio  praeter  eum,  qui  cum  optimo  civitatis 
regimine  convenit. 

27.  Hi  iudices  magno  etiam  et  irapari  numero  esse  debent; 
nempe  sexaginta  et  unus  aut  quinquaginta  et  unus,  ad  miniraura, 
et  ex  una  familia  non  nisi  unus  eligendus,  nec  tamen  ad  \itam,  sed 
ut  quotannis  etiara  aliqua  eias  pars  cedat  et  alii  totidera  eligantur, 
qui  ex  aliis  sint  familiis ,  quique  ad  quadragesimum  aetatis  annnm 
pervenerint. 

Spinoxa  II.  g 


82  TRACTATUS  POLITICI 

28.  In  hoc  concilio  nuUa  sententia  pronuntianda  nisi  praesen- 
tibus  omnibus  iudicibus.  Quod  si  aliquis  morbi  aut  alterius  rei 
causa  diu  concilio  Interesse  non  poterit,  alius  ad  id  tempus  eli- 

•gendus,  qui  ipsius  locum  suppleat.  In  suffragiis  autem  ferendis 
debebit  unusquisque  sententiam  suam  non  palam  dicere ,  sed  cal- 
culis  indicare. 

29.  Huius  et  praecedentis  concilii  vicariorum  emolumenta  sint 
primoeorum,  qui  mortis  damnati  sunt  ab  ipsis ,  et  etiam  eorum, 
qui  summa  quadam  argenti  plectuntur.  Deinde  ex  unaquaque 
sententia,  quam  de  rebus  civilibus  tulerint,  ab  eo,  qui  causa 
cecidit,  pro  ratione  totius  summae  partem  aliquotani  accipiant, 
qua  utrumque  concilium  gaudeat. 

30.  His  conciliis  alia  subordinentur  in  unaquaque  urbe ,  quo- 
rum  etiam  membra  ad  vitam  eligi  non  debent,  sed  etiam  quotan- 
nis  pars  aliqua  eligenda  ex  solis  familiis ,  quae  in  eadem  habitant. 
Sed  opus  non  est  haec  latius  persequi. 

3 1 .  Militiae  stipendia  nulla  solvenda  tempore  pacis  ,  tempore 
autem  belli  iis  tantummodo  quotidiana  stipendia  danda,  qui  quo- 
tidiano  opere  vltam  sustentant.  At  duces  et  reliqui  officiarii  co- 
hortium  nulla  alia  emolumenta  ex  bello  exspectanda  habeant  prae- 
ter  hostium  praedam. 

32.  Si  quis  peregrinus  alicuius  civis  filiam  in  uxorem  duxerit, 
eius  liberi  sunt  cives  censendi  et  in  catalogo  familiae  matris  inscri- 
bendi.  Qui  autem  ex  peregrinis  parentibus  in  ipso  imperio  nati 
et  educati  sunt,  iis  constituto  aliquo  pretio  ius  civis  ex  chiliarchis 
alicuius  familiae  eraere  liceat,  et  in  catalogum  eiusdem  familiae 
referantur.  Nec  imperio ,  tametsi  chiliarchae  lucri  causa  aliquem 
peregrinum  infra  constitutum  pretium  in  numerum  suorum  ci- 
vium  receperint ,  aliquod  inde  detrimentum  oriripotest;  sed  con- 
tra  media  excogitanda ,  quibus  facilius  civium  augeri  possit  nu- 
merus  et  magna  hominum  detur  confluentia.  At  qui  in  catalogum 
civium  non  referuntur,  aequum  est ,  ut  tempore  saltem  belli  otium 
suum  labore  aut  exactione  aliqua  compensent. 

33.  Legaii,  qui  tempore  pacis  ad  alias  civitates  pacis  contra- 
hendae  \el  consenandae  causa  mitti  debent ,  ex  solis  nobilibus 
eligendi  sunt  et  ex  civitatis  aerario  sumptus  iisdem  suppeditandi, 
Qon  autem  ex  regis  domestico  aerario. 


CAP.  VI.  83 

34.  Qui  aulam  frequentant  et  regis  donieslici  sunt ,  quibusque 
(\  suo  aerario  (loniestico  stipendia  solvit,  ab  omni  civitatis  mini- 
sitTJo  seu  ollicio  secludendi  sunt.  Dico  expresse,  qiiibus  rex  ex 
iirrario  suo  domestico  stipendia  solvit,  ut  corporis  custodes  ab  iis- 
iliin  secludam.  Nam  corporis  custodes  nulli  praeter  cives  eiusdem 
m  his  in  aula ,  servalis  vicibus  ,  vigilare  pro  rcge  ante  fores  debent. 

33.  BeUujti  non  nisi  pacis  causa  inferendum ,  ut  eo  finito  arma 
cessent.  Urbibus  igitur  iure  belli  captis  et  hoste  subacto  pacis 
conditiones  instituendae  sunt,  ut  captae  urbes  nullo  praesidio  ser- 
vari  debeant;  sed  vel  ut  hosti,  pacis  foedere  accepto,  potestas 
concedatur  easdem  pretio  redimendi ,  vel  (si  ea  ratione  timor  sem- 
per  a  tergo  maneat  formidine  loci)  prorsus  delendae  sunt  et  incolae 
alio  locorum  ducendi. 

30.  Regi  7iullnm  extraneam  jnatrimonio  sibi  iungere ,  sed 
tantum  ex  consanguineis  vel  civibus  aliquam  in  uxorem  ducere  li- 
ceat,  ea  tamen  conditione,  si  scilicet  civem  aliquam  duxerit,  ut 
qui  uxori  sanguine  sint  proximi,  nullum  civitatis  ofBcium  admi- 
nistrare  possint. 

37.  Imperium  indivisibile  esse  debet.  Si  igitur  rex  piures 
liberos  procreaverit,  illorum  maior  natu  iure  succedat,  miuime 
autem  concedendum,  ut  imperium  inter  ipsos  dividatur,  nec 
ut  indivisum  omnibus  vel  aliquibus  tradatur,  et  multo  minus,  ut 
partem  imperii  dotem  filiae  dare  liceat.  Nam  filias  in  hereditatem 
jmperii  venire  ,  nulla  ratione  concedendum. 

38.  Si  rex  liberis  masculis  orbus  obierit,  ille,  qui  ipsi  sanguine 
proiimus ,  heres  imperii  habendus ,  nisi  forte  uxorem  extraneam 
duxerit,  quam  repudiare  nolit. 

39.  Ad  cives  quod  attinet,  patet  ex  art.  5.  cap.  3.  eorum  unum- 
quemque  ad  omnia  regis  mandata  sive  edicta  a  concilio  magno 
promulgata  (vide  de  hac  conditione  art.  18.  et  19.  huius  capitis) 
obtemperare  debere ,  tametsi  eadem  absurdissima  credat ,  vel  iure 
ad  id  cogi.  Atque  haec  imperii  monarchici  fundamenta  sunt,  qui- 
bus  superstrui  debet,  ut  stabile  sit,  quemadmodijm  In  seq.  cap. 
demonstrabimus. 

40.  Xd  religiojiem  quod  attinet,  nulla  plane  templa  urbium 
sumptibus  aedificanda,  nec  iura  de  opinionibus  statuenda,  nisi 
seditiosae  sint  et  civitatis  fundamenta  evertaut.     li  igitur ,  quibus 

6* 


84  TRACTATUS  POLITICI 

religiouem  publice  exercere  concedilur,  teQiplura  si  velint  suis 
sumplibus  aedificent.  At  rex  ad  rcligionem ,  cui  addictus  est, 
exercendam  templura  in  aula  sibi  proprium  habeat. 

CAP.  VII.     De  monarchia.     Continuatio. 

1.  Imperii  monarchici  fundamentis  explicatis  cadera  hic 
ordine  dem  onstrare  suscepi ;  ad  quod  apprime  notandum  est, 
praxi  nullo  modo  repugnare,  quod  iura  adeo  firma  constituantur, 
quae  nec  ab  ipso  rege  aboleri  queant.  Persae  enim  reges  suos  in- 
ter  deos  coiere  solebant,  et  tamen  ipsi  reges  potestatem  non  ha- 
bebant  iura  semel  instituta  revocandi,  ut  ex  Daniele')  patet;  et 
nullibi,  quodsciam,  monarcha  absolute  eligitur,  nullis  cxpressis 
conditiooibus.  Imo  nec  rationi,  nec  obedientiae  absolutae,  quae 
regi  debetur,  repugnat.  Nam  fundamenta  imperii  veluti  regis 
aeterua  decreta  habenda  sunt,  adeo  ut  eius  ministri  ei  omnino 
obediant,  si,  quando  aliquid  imperat,  quod  imperii  fundamentis 
repugnat,  mandata  exsequi  velle  negent.  Quod  exemplo  Ulissis 
clare  explicare  possumus.  ^)  Socii  enim  Ulissis  ipsius  mandatum 
exsequebantur,  quando  navis  malo  alligatum  et  cantu  Syrenum 
mente  captum  religare  noluerunt;  tametsi  id  modis  multis  mini- 
tando  imperabat,  et  prudentiae  eiusdem  imputatur,  quod  postea 
sociis  gratias  egerit,  quod  ex  prima  ipsius  mente  ipsi  obtempera- 
verint.  Et  ad  hoc  Ulissis  exemplum  solent  etiam  reges  iudices  in- 
struere ,  ut  scilicet  iustitiam  exerceant,  nec  quenquam  respiciant, 
nec  ipsum  regem ,  si  quid  singulari  aliquo  casu  imperaverit,  quod 
contra  institutum  ius  esse  noverint.  Reges  enim  non  dii,  sed 
homines  sunt,  qui  Syrenum  capiuntur  saepe  cantu.  Si  igitur 
omnia  ab  inconstanti  unius  voluntate  penderent,  nihil  fixum  esset. 
Atque  adeo  imperium  monarchicum,  ut  stabile  sit,  instituendum 
est,  ut  omnia  quidem  ex  solo  regis  decreto  fiant,  hoc  est,  ut 
omne  ius  sit  regis  explicata  voluntas ;  at  non  ut  omnis  regis  volun- 
tas  ius  sit,  de  quo  vide  art.  3.  5.  et  6.  praeced.  cap. 

2.  Deinde  notandum,  quod  in  iaciendis  fundamentis  maximeJ 
humanos  affectus  observare  necesse  est,  nec  ostendisse  suificit,] 


1)  Vid.  Daniel.  cap.  6.  v.  15. 

2)  Conf.  Ilom.  Odyss.  12,  156.  sqq. 


CAP,  VII.  85 

quid  oporteat  ficri :  sed  apprime ,  qui  fieri  possit ,  ut  boinines, 
sive  afl^ectu  sive  ratione  ducantur,  iura  tamen  rata  fixaque  habeant. 
Nam  si  imperii  iura,  sive  libertas  publica  solo  invaUdo  legum 
auxilio  nitatur,  non  taiitum  nulla  eius  obtiiiendae  erit  civibus  se- 
curitas,  utart.  3.  cap.  praeced.  ostendimus,  sed  etiam  exitio  erit. 
Nam  hoc  certum  est,  nullam  civitatis  conditionera  miseriorem 
esse,  quamoptimae,  quae  labascere  incipit,  nisi  uno  actu  et  ictu 
cadat  et  iu  servitutem  ruat  (quod  sane  impossibile  videtur  esse) ; 
ac  proinde  subditis  multo  satius  esset  suum  ius  absolute  in  uoum 
transferre ,  quam  incertas  et  vanas  sive  irritas  libertatis  conditio- 
nes  stipulari,  atque  ita  posteris  iter  ad  servitutem  crudelissimam 
parare.  At  si  imperii  mouarchici  fundamenta,  quae  in  praeced. 
cap.  retuli ,  firma  esse  ostendero ,  nec  diveili  posse  nisi  cum  indi- 
gnatione  masimae  partis  armatae  multitudinis,  et  ex  iis  regi  et 
niultitudini  pacem  et  securitatem  sequi,  atque  haec  ex  communi 
natura  deduxero,  dubitare  nemo  poterit  eadem  optima  esse  et 
vera ,  ut  patet  ex  art.  9.  cap.  3.  et  art.  3.  et  8.  praeced.  cap.  Quod 
autem  huius  illa  naturae  sint ,  quam  paucis  potero ,  ostendam. 

3.  Quod  olBcium  eius,  qui  imperium  tenet,  sit  imperii  sta- 
tum  et  conditionem  semper  noscere  et  communi  omnium  saluti 
vigilare,  etidomne,  quod  maiori  subditorum  partiutile  est,  ef- 
ficere,  apud  omnes  in  confesso  est.  Quum  autem  unus  solus 
omnia  perlustrare  nequeat,  nec  semper  animum  praesentem 
habere  et  ad  cogitandum  instituere,  et  saepe  morbo  aut  senectute 
aut  aliis  de  causis  rebus  vacare  publicis  prohibeatur;  necesse  ergo 
est,  ut  raonarcha  consiliarios  habeat,  qui  rerura  statum  noscant 
et  regem  consilio  iuvent  et  ipsius  locum  saepe  suppleant;  atque 
adeo  fiat,  ut  imperiura  seu  civitas  una  semper  eaderaque  mente 
constet. 

4.  Sed  quia  cum  huraana  natura  ita  comparatum  est,  ut  unus- 
quisque  suum  privatura  utile  summo  cura  alfectu  quaerat,  et  illa 
iura  aequissima  esse  iudicet,  quae  rei  suae  conservandae  et 
augendae  necessaria  esse,  et  alterius  causara  eatenus  defendat, 
quatenus  rem  suam  eo  ipso  stabilire  credit,  hinc  sequitur  consi- 
liarios  necessario  debere  eligi ,  quorura  privatae  res  et  utiiitas  a 
communi  oraniura  salute  et  pace  pendeant,  Atque  adeo  patet, 
quod ,  si  ex  unoquoque  civium  genere  sive  ciasse  aliquot  eligan- 


86  TRACTATUS   POLITICI 

tur,  id  inaiori  subditoram  parti  utile  erit,  quod  in  hoc  concilio 
plurima  habuerit  suffragia.  Et  quamvis  hoc  concilium ,  quod  ex 
adeo  niagno  civium  numero  componitur,  frequentari  necessario 
debeat  a  multis  rudi  admodum  ingenio;  hoc  tamen  certum  est, 
unumquemque  in  negotiis ,  quae  diu  magno  cum  affeclu  exercuit, 
satis  callidum  atque  astutum  esse.  Quapropter  si  nulli  alii 
eligantur,  nisi  ii,  qui  ad  quinquagesimum  aetatis  annum  usquc 
negotia  sua  sine  ignorainia  exercuerunt ,  satis  apti  erunt,  ut  con- 
silia  res  suas  concernentia  dare  possint,  praesertim  si  in  rebus 
maioris  ponderis  tempus  ad  meditandum  concedatur.  Adde  quod 
longeabest,  utconcilium,  quod  paucis  constat,  a  similibus  non 
frequentetur.  Nam  contra  maxima  eius  pars  ex  hominibuseius- 
modi  conslat,  quandoquidem  unusquisque  ibi  maxime  conalur 
socios  habere  bardos,  qui  ab  ipsius  ore  pendeant,  quod  in  magnis 
conciliis  locum  non  habet. 

5.  Praeterea  certum  est,  unumquemque  malle  regere,  quam 
regi.  ,,Nemo  enim  volens  imperium  alteri  concedit",  uthabet 
Sallustius  in  prima  ad  Caesarem  oratione.*)  Ac  proinde  patet, 
quod  multitudo  integra  nunquam  ius  suum  in  paucos  aut  unum 
transferel,  si  inter  ipsam  convenire  possit,  nec  ex  controversiis, 
quae  plerumque  in  magnis  conciliis  excitantur,  in  seditiones  ire. 
Atque  adeo  multitudo  id  libere  tantummodo  in  regem  transfert, 
quod  absolute  in  potestate  ipsa  habere  nequit,  hoc  est,  contro- 
versiarum  diremptionem  et  in  decernendo  expeditionem.  Nam 
quod  saepe  etiam  fit,  ut  rex  belli  causa  eligatur,  quia  scilicet  bel- 
lum  regibus  raulto  felicius  geritur,  iuscitia  sane  est,  nirairum 
quod ,  ut  bellum  felicius  gerant ,  in  pace  ser^ire  velint ;  si  quidcm 
pax  eo  in  imperio  potest  concipi,  cuius  summa  potestas  sola  belli 
causa  in  unum  translata  est,  qui  proplerea  virlutera  suam  et  quid 
omnes  in  ipso  uno  habeant  maxime  in  bello  ostendere  potest; 
quum  contra  iraperium  democraticum  hoc  praecipuum  habeat, 
quod  eius  virtus  multo  magis  inpace,  quam  in  bello  valet.  Sed 
quacumque  de  causa  rex  eligatur,  ipse  solus,  ut  iam  diximus, 


*)  Vid.  incerti  auctoris  epiif.  duae  ad  C.Caetarem  de  republica  or-] 
dinanda  Sallustio  falso  adscriplae  I.  c.  1.  $.4.  in:  ,,C.  Crispi  Sallustiil 
quae  extant .  . .  recensuit  Gotll.  Cortius."    Lips.  1724.  4. 


CAP.  VII  87 

quid  iniperio  iitile  sit,  scire  ucquit;  sed  ad  hoc,  ul  in  praeced. 
artic.  ostendimus,  necesse  est,  utplures  cives  consiliarios  habeat, 
et  quia  concipere  nequaquam  possumus,  quod  aliquidde  re  con- 
sulenda  potest  concipi ,  quod  tam  magnum  hominum  numerum 
eflugcrit,  sequitur,  quod  praeter  omnes  huius  concilii  sententias, 
quae  ad  regem  deferuntur,  nulla  polerit  concipi  ad  populi  salu- 
teni  idonea.  Atque  adeo,  quia  populi  salus  suprema  lex  seu  regis 
summum  ius  est,  sequitur,  ius  regis  esse,  unam  ex  latis  concilii 
sententiis  eligere,  non  autem  contra  totius  concilii  mentem  quic- 
quani  decernere  vel  sententiam  ferre.  Vide  art.  25.  praeced.  cap. 
Sed  si  omnes  sententiae  in  concilio  latae  ad  regem  deferendae 
essent,  fieri  posset,  ut  rex  parvis  urbibus ,  quae  pauciora  habent 
sufTragia,  semper  faveret.  Nam  quamvis  exlege  concilii  statutum 
sit,  ut  sententiae  non  indicatis  earum  auctoribus  deferantur,  nun- 
quam  tamen  tam  bene  cavere  poterunt ,  ut  non  aliqua  effluat.  Ac 
proinde  necessario  statuendum  est,  ut  illa  sententia,  quae  cen- 
tum  ad  miuimum  suffragia  non  habuerit,  irrita  habeatur,  quod 
quidem  ius  maiores  urbes  summa  vi  defendere  debebunt. 

6.  Atque  hic,  nisi  brevitati  studerem,  magnas  huius  concilii 
utilitates  alias  ostcnderem ;  unani  tamen ,  quae  maximi  videtur 
esse  momenti,  adducam.  Nempe  quod  nullum  maius  advirtu- 
tem  incitaraentum  dari  potest,  hac  communi  spe  summum  hunc 
honorem  adipiscendi.  Nam  gloria  maxime  ducimur  omnes ,  utin 
nostra  ethica  fuse  ostendimus.  *) 

7.  Quin  maiori  huius  concilii  parti  nunquam  animus  gerendi 
belluni ,  sed  magnum  pacis  studium  et  amor  semper  futurus  sit, 
dubitari  non  potest.  Nam,  praeterquam  quod  ex  bello  ipsis 
timor  semper  erit  bona  sua  cum  libertate  amittendi,  accedit, 
quod  ad  bellum  novi  sumptus  requirantur,  quos  suppeditare 
debent,  ac  etiam  quod  ipsorum  liberi  et  affines  curis  domesticis 
Intenti  studium  ad  arma  in  bello  applicare  et  militatum  ire  cogen- 
tur ;  unde  domum  nihil  praeter  gratuitas  cicatrices  referre  pote- 
runt.  Nam,  utiart.  31.  praeced.  cap,  diximus,  militiae  stipen- 
dia  nulla  solvenda,  etart.  10.  eiusdem  cap.  ipsa  ex  solis  civibus 
et  ex  nullis  aliis  formanda. 


•)  Conf.  ethic.  111,29.  sqq. 


05  TRACTATUS  POLITICI 

8.  Ad  pacem  et  concordiam  aliud  praeterea,  quod  etiam 
magni  est  momenti,  accedit;  nempe  quod  nullus  civis  bona  fixa 
habeat.  Vide  art.  12.  praeced.  cap.     Unde  omnibus  ex  bello  par 

.  propemodum  periculum  est.  Nam  omnes  lucri  causa  mercaturam 
exercere,  vel  argentum  suum  invicem  credere,  si,  ut  olim  ab 
Atheniensibus,  lex  lata  sit,  qua  prohibeatur  unicuique  argentum 
suum  foenore  aliis,  quam  incolis  dare;  atque  adeo  negotia 
tractare  debebunt,  quae  vel  invicem  intricata  sunt,  vel  quae 
eadem  media  ,  ut  promoveantur,  requirunt.  Atque  adeo  huius 
concilii  maximae  parli  circa  res  communes  et  pacis  artes  una 
plerumque  eademque  erit  mens.  Nam,  ut  art.  4.  huius  cap. 
diximus,  unusquisque  alterius  causam  eatenus  defendit,  quate- 
nus  eo  ipso  rem  suam  stabilire  credit. 

9.  Quod  nemo  unquam  in  animum  inducet  hoc  concilium 
muneribus  corrumpere ,  dubitari  non  potest.  Si  enim  aliquis  ex 
tam  magno  hominum  numero  unum  aut  alterum  ad  se  trahat 
sane  nihil  promovebit.  Nam,  uti  diximus,  sententia,  quae  ad 
summum  centum  ad  minimum  suffragia  nonhabuerit,  irrita  est. 

10.  Quod  praeterea  huius  concilii  semel  stabiliti  membra  ad 
minorem  numerum  redigi  non  poterunt,  facile  videbimus;  si 
hominum  comraunes  affectus  consideremus.  Omnes  enim  glorfa 
maxime  ducuntur  et  nullus  est,  qui  sano  corpore  vi>it,  qui  non 
speret  in  longam  senectutem  vitam  trahere.  Si  itaque'calculum 
ineamus  eorum,  qui  revera  annum  quinquagesimura  aut  sex- 
agesimum  aetatis  attigerunt,  et  rationem  praeterea  habearaus 
magni  istius  concilii  numeri,  qui  quotannis  eligitur,  videbimus 
vixaliquem  eorura,  qui  arraa  ferunt,  dariposse,  qui  non  magna 
spe  teneatur,  huc  dignitatis  abscendere;  atque  adeo  omnes  hoc 
concilii  ius,  quantum  poterunt,  defendent.  Nam  notandum, 
quod  corruptio,  nisi  paulatim  irrepat,  facile  praevenitur.  At 
quia  facilius  concipi  potest  et  minori  invidia  fieri ,  ut  ex  una- 
quaque  familia,  quam  ut  ex  paucis  rainor  numerus  eligatur 
aut  ut  una  aut  alia  secludatur;  ergo  (per  art.  15.  praeced.  cap  j 
consiliariorum  numerus  non  potest  ad  alium  minorem  redigi 
nisi  simul  ab  eo  una  tertia,  quarta  aut  quinta  pars  aufera- 
tur,  quae  sane  mutatio  admodum  magna  est,  et  consequen- 
ter  a  communi  praxi  omnino  abhorrens.     Nec  mora  praeterea 


CAP.  VII.  89 

sive  in  eligendo  negligentia  timenda  est ,  quia  haec  ab  ipso  cod- 
cilio  suppletur.  Yid.  art.  16.  praeced.  cap. 

11.  Rex  igitur  sive  multitudinis  metu  ductus,  vel  ut  sibi 
armatae  multitudiuis  maiorem  partem  devinciat,  sive  animi  ge- 
nerositate  ductus,  ut  scilicet  utiiitati  publicae  consulat,  illam 
semper  sententiam,  quae  plurima  suflVagia  habuerit,  hoc  est 
(pcr  art.  5.  huius  cap.)  quae  imperii  maiori  parti  est  utilior,  fir- 
mabit,  et  discrepantes  sententias,  quae  ad  ipsum  delatae  sunt, 
si  fieri  potest,  conciliare  studebit,  ut  omnes  ad  se  trahat,  qua 
in  re  nervos  intendet  suos ,  et  ut  tam  in  pace ,  quam  in  bello  expe- 
riantur,  quid  in  ipso  uno  habeant.  Atque  adeo  tum  maxime  sui 
iuris  erit  et  imperium  maxime  habebit,  quando  masime  communi 
multitudinis  saluti  consulit. 

12.  Nam  rex  solus  omnes  metu  conlinere  nequit.  Sedipsius 
potentia,  ut  diximus,  nititur  militum  numero,  et  praecipue 
eorundem  virtute  et  fide ,  quae  semper  inter  homines  tam  diu  con- 
stans  erit,  quam  diu  indigentia ,  sive  haec  honesta  sive  turpis  sit, 
copulantur.  Unde  fit,  ut  reges  iucitare  saepius  milites,  quam 
coercere,  et  magis  eorum  vitia,  quam  virtutes  dissimulare  soleant, 
etplerumque,  ut  optimos  premant,  inertes  et  luxu  perditos  inqui- 
rere,  agnoscere,  pecunia  aut  gratia  iuvare,  prehensare  manus, 
iacere  oscula  et  omnia  servilia  pro  dominatione  agere.  Ut  itaque 
cives  a  rege  prae  omnibus  agnoscantur,  et  quantum  status  civilis 
sive  aequitas  concedit,  sui  iuris  maneant,  necesse  est,  ut  militia  ex 
solis  civibus  componatur,  et  utipsi  a  consiliissint;  et  contra  eos 
omnino  subactos  esse  et  aeterni  belli  fundamenta  iacere,  simulat- 
que  milites  auxiliares  duci  patiuntur ,  quorum  mercatura  bellum 
est,  et  quibus  in  discordiis  et  seditionibus  plurima  vis. 

13.  Quod  regis  consiliarii  ad  vitam  eligi  nondebeant,  sedin 
tres,  quatuor  vel  quinque  ad  summum  annos,  patet  tam  ex  art. 
10.  huius  capitis,  quam  ex  iis,  quae  in  art.  9.  huius  etiam  capitis 
diximus.  Nam  si  ad  vitam  eligerentur,  praeterquam  quod  maxima 
civium  pars  vix  ullam  spem  posset  concipere  eum  honorem  adipi- 
scendi ,  utque  adeo  magna  inde  inter  cives  inaequalitas ,  unde  in- 
vidia  et  continui  rumores  et  tandem  seditiones  orirentur,  quae 
sane  regibus  dominandi  avidis  non  ingratae  essent ;  magnam  prae- 
terea  ad  omnia  licentiam  (sublato  scilicet  succedentium  metu) 


90  TRACTATUS   POLITICl 

sument  rege  miDime  adversante.  Nam  quo  civlbus  raagis  invisi 
60  magis  regi  adhaerebunt,  eique  ad  adulandum  magis  proni 
erunt.  Imo  quinque  annorum  intervallum  nimium  adhuc  videtur, 
quia  eo  temporis  spatio  non  adeo  impossibile  factu  videtur,  ut 
magna  admodum  concilii  (quam  etiam  magnum  sit)  pars  muneri- 
hus  aut  gratia  corrumpatur.  Atque  adeo  longe  securias  res  sese 
habebit,  si  quotannis  ex  unaquaque  familia  duo  cedant  et  totidem 
iisdem  succedant  (si  nimirum  ex  unaquaque  familia  quinque 
consiliarii  habendi  sunt) ,  praeterquam  eo  anno ,  quo  iuris  pru- 
dens  alicuius  familiae  cedit  et  novus  eius  loco  eligitur. 

14.  Rex  praeterea  nuUus  maiorem  sibi  securitatem  polliceri 
potest ,  quam  qui  in  huiusmodi  civitate  regnat.  Nam ,  praeter- 
quam  quod  citopcrit,  quem  sui  milites  salvum  esse  nolunt,  cer- 
tum  est  regibus  summum  semper  periculum  esse  ab  iis,  qui  eis 
proximi  sunt,  Quo  igitur  consiliarii  numero  pauciores,  et  con- 
sequenter  potentiores  sunt,  eo  regi  maius  ab  ipsis  periculum  est, 
ne  imperium  in  aliura  transferant.  Nihil  sane  Davidem  magis 
terruit ,  quam  quod  ipsius  consiliarius  Achitophel  partes  Abso- 
lomi  elegerat.  ')  Huc  accedit,  si  omnis  potestas  in  unum  ab- 
solute  franslata  fuerit,  quae  tum  longe  facilius  ex  uno  in  alium 
transferri  potest.  Suscepere  enim  duo  manipulares  imperiura 
Romanumtransferre,  et  transtulerunt.  2)  Omitto  artes  et  astus 
caUidos  consihariorum ,  quibus  sibi  cavere  debent,  ne  invidiae 
immolentur,  quia  nimis  noti  sunt;  et  nerao,  qui  historias legit, 
ignorare  potest,  consiUariis  fidem  plerumque  exitio  fuisse ;  atque 
adeo,  ut  sibi  caveant,  eosdem  callidos,  non  fidos  esse  oportet. 
Sed  si  consiliarii  plures  numero,  quara  utin  eodem  scelere  con- 
venire  possint,  et  omnes  inter  se  aequales  sint,  nec  ultra  quadrien- 
nmm  eo  officio  fungantur,  regi  nequaquam  formidolosi  esse 
queunt,  nisilibertatem  iis  adimere  tentet,  quo  omnes  cives  pari- 
ter  offendet.     Nara  (ut  Ant.  Perezius  ^)  optime  notat)  imperio  ab- 

1)  Conf.  2  Sam.  15,  12.  31.  16,  23.  IT,  1.  sao. 

2)  Vid.  Tacit.  Histor.  1.  1. 

3)  Anton  Perezius  natu  Hispanus,  inde  ab  a.  1614.  professor  iuris 
uniyersitalis  literaruin  Lovaniensis,  scripsit  inslitutiones  imperiales 
erotematibiis  distinctas  et  explicatas,  ius  publicum  al.;  mortuus  circa 
a.  100.}.  ' 


CAP.  VII.  91 

solulo  uti  principi  admodum  pcricuiosum,  subditis  admodum 
odiosom  ct  institulis  tam  divinis,  quam  liumanis  adversum,  ul 
inuuiucra  ostendunt  exempla. 

15.  Praeterliaecaiia  fundamenta  in  praeced.  cap.  iecimus,  ex 
quibus  regi  magna  imperii  et  civibus  libertatis  ae  pacis  obtinendae 
sccuritas  oritur,  quae  suis  locis  oslendemus.  Psam  quae  ad  supre- 
7nu/H  concilium  speclanl ,  quaeque  maximi  ponderis  sunt,  ante 
omnia  demonstrare  volui.  lam  reliqua  eo,  quo  ipsa  proposui, 
ordine  persequar. 

IG.  Quod  cives  eo  potenliores,  et  consequenter  magis  sui  iu- 
ris  sinl ,  quo  maiores  urbes  et  magis  munitas  habent ,  dubio  caret. 
Quo  enim  locus,  in  quo  sunt,  tutior  est,  eo  libertatem  suam 
melius  tueri,  sive  hostem  externum  vel  internum  minus  timere 
possunt,  et  certum  est,  homines  naturaliter  securitali  suae  eo 
magis  consulere,  quo  divitiis  potentiores  sunt.  Quae  autem  ur- 
bes  alterius  potentia ,  ut  conserventur,  indigent,  aequale  ius  cura 
eo  non  habent;  sedeatenusalteriussunt  iuris,  quatenusalteriuspo- 
tentia  indigent.  lus enim sola  potentia defmiri in cap.  J.  ostendimus. 

17.  Hac  eadem  eliam  de  causa,  ut  cives  scilicet  sui  iuris  ma- 
neant  et  libertatera  tueantur,  militia  ex  solis  civibus  nuilo  exceptc 
constare  debet.  Etenim  homo  armatus  magis,  quam  inermis  sui 
iuris  (vide  art.  12.  huius  cap.) ;  et  ii  cives  suum  ius  in  alterum  ab- 
solute  transferunt,  eiusdemque  fidei  omnino  committunt,  cui 
arma  dederunt  et  urbium  munimenta  crediderunt.  Huc  acccdit 
humana  avaritia ,  qua  plerique  maxime  ducuntur.  Fieri  enim  non 
potest,  ut  auxiliarius  miles  sine  magnis  sumptibus  conducatur, 
et  cives  vix  pati  possunt  exactiones ,  quae  sustentandae  otiosae  mi- 
litiae  requiruntur.  Quod  autem  nuUus,  qui  integrae  mililiae  vel 
magnae  eius  parti  imperet,  nisi  cogente  necessitate  in  annum  ad 
summum  eligendus  sit,  norunt  omnes,  qui  historias  tam  sacras 
quam  profanas  legerunt.  Ratio  autem  nihil  hoc  clarius  docet. 
Nam  sane  imperii  robur  ei  omnino  credilur,  cui  satis  temporis 
conceditur,  ut  militarem  gloriam  occupet,  ipsiusque  nomen  supra 
regis  attoilatur,  vel  fidum  sibi  exercitum  faciat  obsequio,  liberali- 
tate  et  reliquis  artibus,  ducibus  assuetis,  quibu^  alienum  servi- 
tium ,  et  sibi  dominationem  quaerunt.  Denique  ad  maiorem  to- 
tius  imperii  securitatem  addidi ,  quod  hi  militiae  imperatores  eli-- 


92  TRACTATUS  POLITICI 

gendi  siut  ex  regis  consiliariis ,  vel  qui  eodem  officio  functi  sunt, 
hocest,  viris,  qui  eo  aetatispervenerunt,  qua  homines  plerura- 
que  vetera  et  tuta ,  quam  nova  et  periculosa  malint.  i) 

18.  Cives  inter  se  familiis  distinguendos  esse  diri*),  et  ex 
unaquaque  aequalem  consiliariorum  numerum  eligendum ,  ut  ma- 
iores  urbes  plures  haberent  pro  numero  civium  consiliarios,  et 
plura,  ut  aequum  est,  adferre  possent  suffragia.  Nam  imperii 
potentia  et  consequenter  ius  ex  civium  numero  aestimanda  est ; 
nec  credo ,  quod  ad  hanc  inter  cives  aequalilatem  servandam  aliud 
raedium  aptius  excogitari  potest,  qui  omnes  natura  ita  comparati 
sunt ,  ut  unusquisque  generi  suo  adscribi  velit ,  et  stirpe  a  reliquis 
internosci. 

19.  Praeterea  in  statu  naturali  unusquisque  nihil  minus  sibi 
vendicare,  et  sui  iuris  facere  potest,  quam  solum,  et  quicquid 
solo  ita  adhaeret,  ut  id  nusquam  abscondere  nec  portare,  quo 
velit ,  possit.  Solum  igitur  et  quicquid  ei  ea ,  qua  diximus ,  con- 
ditione  adhaeret,  apprime  coraraunis  civitatis  iuris  est,  nerape 
eorum  oranium,  qui  iunctis  viribus,  vel  eius,  cui  omnes  po- 
testatem  dederunt,  qua  id  sibi  vendicare  possit;  et  consequentei 
solum  et  quicquid  ei  adhaeret,  tanti  valere  apud  cives  debet,  quan- 
tum  necesse  est,  ut  pedem  eo  in  loco  figere,  et  comraune  ius  seu 
libertatem  tueri  possint.  Ceterura  utilitates,  quas  civitas  hinc 
necesse  est  ut  capiat,  ostendimus  art.  8.  huius  capitis. 

20.  Ut  cives,  quantum  fieri  potest,  aequales  sint,  quod  in 
civitate  apprirae  necessarium  est,  nulli  nisi  arege  OTwinAxnobilei 
censendi  sunt.  At  si  omnibus  ex  rege  oriundis  uxorera  ducere  seu 
liberos  procreare  liceret ,  suceessu  temporis  in  raagnum  adraodum 
nuraerum  crescerent,  et  regi  et  omnibus  non  tantum  oneri,  sed 
formidolosissimi  insuper  essent.  Homines  enim,  qui  otio  abun- 
dant,  scelera  plerumque  raeditantur.  Undefit,  ut  reges  maxinie 
nobilium  causa  inducantur,  bellum  gerere,  quia  regibus  nobili- 
bus  stipatis  maior  ex  bello ,  quam  ex  pace  securitas  et  quies.  Sed 
haecutpote  satis  notarelinquo,  ut  et  quae  ex  art.  15.usque  ad  27. 
in  praeced.  capite  dixi.  Nam  praecipua  in  hoc  cap.  demoDStrata, 
et  reliqua  per  se  nianifesta  sunt. 

1)  Vid.  cap.  6,  10. 

2)  Vid.  cap.  6,  11.  cll5.  sq. 


CAP.  VII.  93 

21 .  Quod  iudices  plures  numero  esse  debeant ,  quaui  ut  a  viro 
privato  niagna  eius  pars  possit  muneribus  corrumpi,  ut  et  quod 
suffragia  non  palam,  sed  clam  ferre  debeant,  et  quod  vacationis 
praemium  mereantur,  omnibus  etiam  notum.')  Sed  solent  ubi- 
que  annuum  habere  stipendium;  unde  fit,  ut  non  admodum  festi- 
nent  lites  dirimere,  etsaepe,  ut  quaestionibus  nullus  sit  finis. 
Dcinde  ubi  bonorum  publicatio  regumemolumenta  sunt,  ibi  saepe, 
non  iiis  aut  verum  in  cog'nitionibus,  sed  magnitudo  opum  specta- 
tur;  passim  delafiones,  et  locupletissimus  quisque  in  praedam 
correpti,  quae  gravia  et  intoleranda,  sed  necessitate  armorum  e.r- 
cusata  etiam  inpace  manent.  At  iudicum  avaritia  ,  qui  scilicet  ia 
duos  aut  tres  annos  ad  summum  constituuntur,  melu  succedenti- 
um  temperatur;  utiamtaceam,  quod  iudices  bona  fixa  nulla  ha- 
bere  possunt,  sed  quod  argentum  suum  lucri  causa  concivibus 
credere  debeant.  Atque  adeo  iis  magis  consulere ,  quam  insidiari 
coguntur,  praesertim  si  ipsi  iudices  magno,  utidixlmus,  numero 
sunt. 

21.  At  milifiaenullum  decemendumesse  stipendium di\imus.^) 
Nam  sunimum  militiae  praemium  libertas  est.  In  statu  enim  na- 
lurali  nititur  unusquisque,  sola  libertatis  causa  sese,  quantum 
potest,  defendere,  nec  aliud  bellicae  virtutis  praemium  exspectat, 
quam  ut  suus  sit ;  in  statu  autem  civili  omnes  simul  cives  con- 
siderandi  perinde  ac  homo  in  statu  naturali,  qui  propterea,  dum 
omnes  pro  eo  slatu  militant,  sibi  cavent  sibique  vacant.  At  con- 
siliavii,  iudices,  praetores  etc.  plus  aliis,  quam  sibi  vacant ;  quare 
iis  vacationis  praemium  decerni  aequum  est.  Accedit,  quod  in 
bello  nuUum  honestius,  nec  maius  victoriae  incitamentum  esse 
potest,  quam  liberlatis  imago.  Sed  si  contra  civium  aliqua  pars 
militiae  designetur,  qua  de  causa  necesse  etiam  erit  iisdem  certum 
stipendium  decernere,  rex  necessario  eosdem  prae  reliquis  agno- 
seet  (ut  art,  12.  huius  cap.  ostendimus) ,  homines  scilicet,  qui 
belli  artes  tantummodo  norunt,  et  in  pace  propternimium  otium 
luxu  corrumpuntur,  et  tandem  propter  inopiam  rei  familiaris  nihil 
praeter  rapinas,  discordias  civiles  et  bella  meditantur.  Atque 
adeo  affirmare  possumus,  imperium  monarchicumhuiusmodi  re- 

1)  Vid.  cap.  6,  27.28. 

2)  Vid.  cap.  6 ,  31. 


94  TRACTATUS  POLITICI 

vera  statum  belli  esse,  et  solam  militiam  libertate  gaudere,  reliquos 
autera  servire. 

33.  Quae  de pe7'eg>-inis  io  civium  numerum  recipiendisart.  3*2. 
praeced.  cap.  diximus,  per  se  nota  csse  credo.  Praeterea  nemi- 
•nem  dubitare  existimo,  quod  ii ,  qui  regi  sanguine  propinqui  sunt, 
procul  ab  eo  esse  debeant,  et  non  belli,  sed  pacis  negotiis  distrahi, 
ex  quibus  ipsis  deeus  et  imperio  quies  sequatur.  Quamvis  nec  lioc 
quidem  Turcarum  tyrannis  satis  tutum  visum  fuerit;  quibus  pro- 
pterea  religio  est,  fratres  omnes  oecare.  Necmirum;  nam  quo 
magis  absolute  imperii  ius  in  unum  translatum  est,  eo  facilius 
ipsum  (ut  art.  14.  huius  cap.  exemplo  ostendimus)  ex  uno  in  alium 
transferri  potest.  At  imperium  monarchicum ,  quaie  hic  conci- 
pimus,  in  quo  scilicet  mercenarius  miles  nullus  est,  satis  hoc, 
quo  diximus,  modo  regis  saluti  cautum  fore ,  extra  dubium  est. 

24.  De  iis  etiam,  quae  art.  3i.  et  35.  praeced.  cap.  diximus, 
ambigere  nemo  potest.  Quod  autem  rex  extraneam  in  uxorem 
ducere  non  debet  •),  facile  demonstratur.  Nam  praeterquam  quod 
duae  civitates ,  quanquam  foedere  inter  se  sociatae ,  in  statu  tamen 
hostilitatis  sunt  (perart.  14.  cap.  3.);  apprime  cavendum  est,  ne 
beilum  propter  regis  res  domesticas  concitetur,  et  quia  contro- 
versiae  et  dissensiones  ex  societate  praecipue ,  quae  ex  matriraonio 
iit,  oriuntur,  et  quae  inter  duas  civitates  quaestiones  sunt ,  iure 
belli  plerumque  dirimuntur.  Hinc  sequitur,  imperio  exitiale  essc 
arctam  societatem  cum  alio  inire.  Huius  rei  fatale  exemplum  iu 
Scriptura  legimus.  Mortuo  enim  Salomone,  qui  filiara  regis  Ae- 
gypti  sibi  matrimonio  iunxerat,  filius  eius  Rehabeam  bellum  cum 
Susaco  Aegyptiorum  rege  infelicissime  gessit,  a  quo  omnino  sub- 
actus  est.  ^)  Matrimonium  praeterea  Ludovici  XIV.  regis  Gallia- 
rum  cum  filia  Philippi  quarli  novi  belli  semen  fuit.  ^)  Et  praeter 
haec  plurima  exempla  in  historiis  leguntur. 


1)  Vid.  cap.  6,  36. 

2)  Conf.  1  Reg.  14,  25.  sqq.  2  Cbron.  12.  Rex  Aegyptiorum  Hebr. 
vocatur  ptif^tf'  (pl£'1t2'),  LXX.  2ovaaxin,  loseph.  Ant.  8,  10,  2. 
2ovaoiM<;.  Itaque  Spinoza  procul  dubio  non  cuni  Sutano  (uli  in  edit. 
princ.  et  sequ.  legitur),  sed  cinn  Susaco  scripseral. 

3)  Conf.  Car.  dt  Rotteck  ailgem.  Geschichte  lom.  VIII.  cap.  11,  W- 


<.\1'.  Vii.  1)5 

25.  liiiperii  facies  una  eademque  servari ,  el  consequentcr  rex 
unus  et  eiusdem  sexus,  et  imperium  indivisibile  esse  debet.*) 
(Jiiod  autem  dixerim,  ut  filius  regis  natu  maior  palri  iure  succedat, 
M-1  (si  nulli  sint  liberi)  qui  regi  sanguine  proximusest,  patet  tani 
cv  artic.  13.  praeced.  cap. ,  quam  quia  regis  electio ,  quae  a  mul- 
tiludinefit,  aeterna,  si  fieripotest,  esse  debet.  AHas  necessario 
tict,  ut  summa  imperii  potestas  saepe  ad  multitudinem  transeat, 
iliiae  mutatio  summa  est,  et  consequenter  periculosissima.  Qui 
autem  statuunt,  regem  ex  eo,  quod  imperii  dominus  est,  idque 
iurc  absolulo  tenet,  posse,  cui  vellet,  idem  tradere,  et  succes- 
sorem  ,  quamvelit,  eligere,  atque  adeo  regis  filium  imperii  here- 
dem  iure  esse,  falluntur  sane.  Nam  regis  voluntas  tam  diu  vim 
iuris  habet,  quam  diu  civitatis  gladium  tenet;  imperii  namque 
ius  sola  potentia  definitur.  Rex  igitur  regno  cedere  quidem  pot- 
est,  sed  non  imperium  alteri  tradere ,  nisi  connivente  multitudine 
vel  parte  eius  validiore.  Quod  ut  clarius  intelligatur,  venit  no- 
tandum,  quod  liberi  non  iure  naturali,  sed  civili  parentum  he- 
redes  sunt.  Nam  sola  civitatis  potentia  fit,  ut  unusquisque  quo- 
rnmdam  bonorum  sit  dominus.  Quare  eadem  potentia  sive  iure, 
quo  fit,  ut  voluntas  alicuius,  qua  de  suisbonisstatuit,  ratasit, 
eodem  fit ,  ut  eadem  voluntas  etiam  post  ipsius  mortem  rata  ma- 
neat,  quam  diu  civitas  permanet;  et  hac  ratione  unusquisque  in 
statu  civili  idem  ius,  quod  dum  in  vivis  est,  etiam  postmortem 
obtinet ,  quia ,  uti  diximus ,  non  tam  sua ,  quam  civitatis  potentia, 
quae  aeterna  est ,  de  suis  bonis  quicquam  statuere  potest.  At  re- 
gis  alia  prorsus  est  ratio.  Nam  regis  voiuntas  ipsum  ius  civile 
est,  et  rex  ipsa  civitas.  Mortuo  igitur  rege  obiit  quodammodo 
civitas ,  et  status  civilis  ad  naturalem ,  et  consequenter  summa 
potestas  ad  multitudinem  naturaliter  redit ,  quae  propterea  iure 
potest  leges  novas  condere  et  veteres  abrogare.  Atque  adeo  ap- 
paret,  neminem  regi  iure  succedere;  nisi  quem  multitudo  succes- 
sorem  vult,  vel  in  theocratia,  qualis  Hebraeorum  civitas  olim 
fuit,  quem  Deus  per  prophetam  elegerit.  Possemus  praeterea 
haec  inde  deducere  ,  quod  rcgis  gladius  sive  ius  sit  revera  ipsius 
multitudinis  sive  validioris  eius  partis  voluntas ,  vel  etiam  ex  eo, 

*)  Vid.  cap.  S,  37. 


96  TRACTATUS  POLITICI 

quod  homines  ratione  praediti  nuDquam  suo  iure  ita  cedunt,  ut 
homines  esse  desinant,  et  perinde  ac  pecudes  habeantur.  Sed 
haec  ulterius  persequi  non  est  opus. 

36.  Ceterum  religionis  sive  Deum  colendi  ius  nemo  in  alium 
Iransferre  potest.  Sed  de  hoc  in  duobus  ultimis  capitibus  tracta-^ 
tus  theologico-politici  prolixe  egimus,  quae  hic  repetere  super- 
fluum  est.  Atque  his  me  optimi  imperii  monarchici  fundamenta 
satis  clare,  quamvis  breviter,  demonstrasse  autunio.  Eorum 
autem  cohaerentiam  sive  imperii  analogiam  facile  unusquisque 
observabit,  qui  eadem  simul  aliqua  cum  attentione  coutemplari 
velit.  Superest  tantum  monere,  me  hic  imperium  monarchicum 
concipere,  quod  alibera  multitudine  instituitur,  cui  solummodo 
haec  ex  usu  esse  possunt.  Nam  multitudo,  quae  alii  imperii 
formae  assuevit ,  non  poterit  sine  magno  eversionis  periculo  totius 
imperii  recepta  fundamenta  evellere  et  totius  imperii  fabricara 
mutare. 

27.  Atque  haec ,  quae  scripsimus ,  riso  forsan  excipientur  ab 
iis,  quivitia,  quae  omnibus  mortalibus  insuHt ,  ad  solam  plebem 
restringunt;  nempe  quod  in  vulgo  nihil  modicum  terrere,  ni  pa- 
veant,  et  quod  plebs  aut  humiliter  servit  aut  superbe  dominatur, 
nec  ei  veritas  aut  iudicium  etc.  At  natura  una  et  communis  omni- 
um  est.  Sed  potentia  et  cultu  decipimur.  Unde  est,  ut  duo 
quum  idem  faciunt,  saepe  dicamus:  hoc  licet  impune  facere 
huic,  illi  non  licet;  non  quod  dissimilis  res  sit,  sed  qui  facit.  Do- 
minantibus  propria  est  superbia.  Superbiunt  homines  annua  de- 
signatione :  quid  nobiles ,  qui  honores  in  aeternum  agitant !  Sed 
eorum  arrogantia  fastu,  luxu,  prodigalitate  certoque  vitiorum 
concentu  et  docta  quadam  insipicntia  et  turpitudinis  elegantia 
adornatur,  itautvitia,  quorum  singula  seorsim  spectata,  quia 
tum  maxime  eminent,  foeda  et  turpia  sunt,  honesta  et  decora  im- 
peritis  et  ignaris  videantur.  Nihil  praeterea  in  vulgo  modicum 
terrere ,  nisi  paveant ;  nam  libertas  et  servitium  haud  facile  mi- 
scentur.  Denique  quod  plebi  nulla  verifas  neque  iudicium  sit, 
mirum  non  est,  quando  praecipua  imperii  negotia  clam  ipsa  agi- 
tantur,  et  non  nisi  ex  paucis ,  quae  celari  nequeunt,  coniecturam 
facit.     ludicium  enim  suspendere  rara  est  virtus.     Velle  igitur 


CAP.    VII.  «J7 

clam  civibus  omnia  agere,  et  ne  de  iisdem  prava  iudicia  ferant, 
nequc  ut  res  omnes  sinlstre  interpretentur,  summa  est  inscitia. 
Nam  si  plebs  sese  temperarc  et  de  rebus  parum  cognitis  iudieiuni 
suspendere,  vel  ex  paucis  praecognitis  recte  de  rebus  iudicare 
posset,  digniorsane  esset,  utregeret,  quam  ut  regeretur.  Sed, 
utidisimus,  natura  omnibus  eadem  est.  Superbiunt  omnes  do- 
minatione,  terrent,  nisi  paveant,  et  ubique  veritas  plerumque 
infringitur  ab  infensis  vel  obnoxiis;  praesertim  ubi  unus  vel  pauci 
dominantur ,  qui  non  ius  aut  verum  in  cognitionibus ,  sed  magni- 
tudinem  opum  spectant. 

28.  Milites  deinde  stipejidiarii ,  militari  scilicet  disciplinae 
assueti,  algoris  et  inediae  patientes,  civium  turbam  contemnere 
solent,utpote  ad  expugnationes  vel  apertoMarte  dimicandum  longe 
inferiorem.  Sed  quod  imperium  ea  de  causa  infelicius  sit  aut  mi- 
nus  constans,  nullus  cui  mens  sana  est  atfirmabit.  Sed  contra 
unusquisque  aequus  rerum  aestimator  illud  imperium  omnium 
constatitius  esse  non  negabit ,  quod  parta  tantum  tueri ,  nec  aliena 
appetere  potest,  quodque  propterea  bellum  omnibus  modis  decli- 
nare,  et  pacem  tueri  summo  studio  conatur. 

29.  Ceterum  fateor  huius  imperii  consilia  celari  vix  posse.  Sed 
unusquisque  mecuni  etiam  fatebitur  multo  satius  esse,  ut  recta 
imperii  consilia  hostibus  pateant,  quam  ut  prava  tyrannorum  ar- 
cana  clam  civibus  habeantur.  Qui  imperii  negotia  secreto  agitare 
possunt,  idem  absolute  in  potestate  habent,  et  ut  hostiin  bello, 
ita  civibus  in  pace  insidiantur.  Quod  silentium  imperio  saepe  ex 
ususit,  negare  nemo  potest;  sed  quod  absque  eodem  idem  im- 
perium  subsistere  nequeat,  nemo  unquam  probabit.  At  contra 
rempublicam  alicui  absolute  credere,  et  simul  libertatem  obtinere, 
fieri  nequaquam  potest;  atque  adeo  inseitia  est ,  parvum  damnum 
summo  malo  vitare  velle.  Verum  eorum ,  qui  sibi  imperium  ab- 
solutum  concupiscunt,  haec  unica  fuit  cantilena ,  civitatis  omnino 
interesse,  ut  ipsius  negotia  secreto  agitentur,  et  alia  huiusmodi, 
quae  quanto  magis  utilitatis  imagine  teguntur,  tanto  ad  infensius 
servitium  erumpunt. 

30.  Denique  quamvis  nullum ,  quod  sciam ,_  imperium  his 
omnibus,  quasdiximus,  conditionibusinstitutum  fuerit,  poteri- 
raus  tamen  ipsa  etiam  experientia  ostendere,  hanc  monarchici  im- 

Spinoza  II.  7 


98  TUACTATUS  POLITICI 

perii  foroiam  optimam  esse,  si  causas  coQservatioDis  cuiuscumque 
imperii  non  barbari  et  eiusdem  eversionis  considerare  velimus. 
Sed  hoc  non  sine  raagno  lectoris  taedio  hic  facere  possem.  Atta- 
men  unum  exemplum,  quod  memoria  dignum  videtur,  silentio 
praeterire  nolo ;  nempe  An-agonensium  imperium ,  qui  singulari 
erga  suos  reges  fide  aflfecti  et  pari  constantia  regni  instituta  in- 
violata  servaverunt.  Nam  hi  simulatque  servile  Maurorum  iugum 
a  cervicibus  deiecerant,  regem  sibi  eligere  statuerunt;  quibus 
autem  conditionibus  non  satis  inter  eosdem  conveniebat,  et  hac  de 
causa  summum  pontificem  Romanum  de  ea  re  consulere  consti- 
luerunt.  Hic  Christi  profecto  vicarium  hac  in  re  se  gerens  eos 
castigavit,  quod  uon  satis  Hebraeorum  exemplo  moniti  regem 
adeo  obfirmato  animo  petere  voluerint;  sed  si  sententiam  mutare 
nollent,  suasit,  ne  regem  eligerent,  nisi  institutis  prius  ritibus 
satis  aequis  et  ingenio  gentis  consentaneis,  et  apprime  ut  supre- 
mum  aliquod  conciiium  crearent,  quod  regibus,  ut  Lacedaemo- 
niorum  ephori,  opponeretur,  et  ius  absolutum  haberet  lites  diri- 
mendi,  quac  inter  regem  et  cives  orirentur.  Hoc  igitur  consiliuni 
sequutiiura,  quaeipsisomniumaequissimavisasunt,  instituerunt, 
quorum  summus  interpres,  et  consequenter  supremus  iudex  non 
rex,  sed  concilium  esset,  quod  septendecim  vocant,  et  cuius 
praeses  lustitia  appellatur.  ')  Hic  igitur  lustitia  et  hi  septendecim 
nuliis  sufTragiis ,  sed  sorte  ad  vitam  electi ,  ius  absolutum  habent 
omnes  sententias  in  civem  quemcumque  ab  aliis  conciliis  tam  po- 
liticis,  quam  ecclesiasticis ,  vel  ab  ipso  rege  latas  revocandi  et 
damnandi ,  ita  ut  quilibet  civis  ius  haberet  ipsum  etiam  regem 
coram  hoc  iudicio  vocandi.  Praeterea  olim  ius  etiam  habuerunt 
regem  eligendi  et  potestate  privandi.  Sed  multis  post  elapsis  an- 
uis  rex  Don  Pedro^),  qui  dicitur  Pugio,  ambiendo,  largiendo, 
pollicitando  omniumque  officiorum  genere  tandem  eflfecit,  uthoc 
ius  rescinderetur  (quod  simulac  obtinuit,  manum  pugione  coram 


1)  „E1  lustiza"  Hispanis  vocatur.  Conf.  Car.  de  RotlecTc  allge- 
meine  Geschichle  tom.  V.  sect.  III.  cap.  1,  22.  tom.  VI.  secl.  III. 
cap.  1, 12. 

2)  Petrus  IV.  anno  1384,  legem  regni  fundamenlalem  m^utavit,  quam 
rem  accuratius  exposuit  E.  A.  Schmidt,  Geschichte  Aragoniens  im  Jlit- 
telaltcr.  Lips.  1828.  8.  p.  276.  sqq. 


CAP.  VII.  99 

oninibus  aniputavit,  vcl,  quod  facilius  crediderim,  laesit,  ad- 
dens,  non  sinc  sanguinis  rcgii  impendio  licere  subditis  regem 
cligere) ,  ca  tamcn  conditione :  ut  potuevint  et  possint  arma  ca- 
pere  contra  vim  quarncumque,  qua  aliquis  imperium  ingredi  in 
ipsorum  damnum  velit,  imo  cotitra  ipsum  regem  et  principem 
futurum  /leredern,  si  lioc  modo  (^imperiuvi)  ingrediatur.  Qua 
sane  conditione  praecedens  illud  ius  non  tam  aboleverunt,  quam 
correxerunt,  *)  Nam,  ut  art.  5.  et  6.  cap.  4.  ostendimus,  rex  non 
iure  civili,  sed  iure  belli  dominandi  potentia  privari  potest,  vel 
ipsius  vim  vi  solummodo  repellere  subditis  licet.  Praeter  hanc 
aiias  stipulati  sunt  conditiones,  quae  ad  nostrum  scopum  non 
faciunt.  His  ritibus  ex  omnium  seutentia  instructi  incredibili 
tcmporis  spatio  inviolati  manserunt,  pari  semper  flde  regum  erga 
subditos  ac  subditorum  erga  regem.  Sed  postquam  regnum  Ca- 
stellae  Ferdinando,  qui  omnium  primus  Catholicus  nuncupatus 
fuit,  hereditate  cessit,  iucepit  haec  Arragonensium  libertas  Castel- 
lanis  esse  invisa,  qui  propterea  ipsum  Ferdinandum  suadere  non 
cessabant,  ut  iura  illa  rescinderet.  At  ille  nondum  imperio  ab- 
soluto  assuetus,  nihil  tentare  ausus,  consiliariishaec  respondit: 
praeterquam  quod  Arragonensitim  regnimi  iis,  quas  noverant, 
conditionibus  acceperit,  quodque  easdem  servare  sanctissime 
iuraverit,  et praeterquam  quod  inhutnamim  sit  fidem  datam  sol- 
vere ,  se  in  anitnum  induxisse ,  suum  regnum  stabilefore  ,  quatn 
diu  securitatis  ratio  tioti  maior  regi ,  quam  subditis  esset ,  ita  ut 
nec  rex  subditis ,  nec  contra  subditi  regi  praeponderaretit ;  nam 
si  alterutra  pars  potentior  evadat,  pars  debilior  tion  tantutn  pri- 
stitiatn  aequalitatem  recuperare ,  sed  dolore  accepti  dattini  iti 
alteram  cotitra  referre  conabitur ,  unde  vel  allerutrius,  vel 
utriusque  ruina  sequeretur.  Quae  sane  sapientia  verba  non  satis 
mirari  possem ,  si  prolata  fuissent  a  rege ,  quiservis,  non  liberis 
hominibus  imperare  consuevisset.  Retinueruut  igitur  Arrago- 
nenses  post  Ferdinaudum  libertatem ,  non  iam  iure ,  sed  regum 
potentiorum  gratia  usque  ad  Philippum  secundum,  qui  eosdem 
feliciori  quidem  fato  ,  sed  non  minori  saevitia,  quara  Confoedera- 


•)  Vid.  E.  A.  Schtnidt,  1. 1.  secl.  VII.  Verfassung. 

7' 


100  IRACTATUS  POLITICI 

torura  Provincias  oppressit.*)  Et  quamvis  Philippus  tertius  omiiia 
ia  integrum  restituisse  videatur,  Arragonenses  tamen,  quo- 
rum  plerique  cupidine  potentioribus  asscntandi  (nam  inscitia  est 
contra  stimulos  calces  mittere) ,  et  reliqui  metu  territi,  nihil  prae- 
.  ter  libertalis  speciosa  vocabula  et  inanes  ritus  retinuerunt. 

3J.  Concludimus  itaque  multitudinem  satis  amplam  liber- 
tatera  sub  rege  servare  posse,  modo  efficiat,  ut  regis  potentia 
sola  ipsius  raultitudinis  potentia  determinetur  et  ipsius  multitu- 
diais  praesidio  servetur.  Atque  haec  unica  fuit  reguia,  quara  in 
iaciendis  iraperii  monarchici  fundamentis  sequutus  sum. 

CAP.  VIII.     De  aristocratia. 

1.  Huc  usque  de  imperio  monarchico.  Qua  autem  ratione 
aristocraticum  instituendura  sit,  ut  perraanere  possit,  hic 
iara  diceraus.  Aristocraticura  iraperiura  illud  esse  diximus, 
quod  non  unus,  sed  quidam  ei  multitudine  selecti  tenent,  quos 
in  posterum  patricios  appellabimus.  Dico  expresse :  qitod  qui- 
dam  selecti  tenent.  IVara  haec  praecipua  est  dififerentia  inter  hoc 
et  deraocraticura  imperium,  quod  scilicet  in  imperio  aristocratico 
gubernandi  ius  a  sola  electione  pendeat,  in  deraocratico  autera 
maxime  a  iure  quodam  innato ,  vel  fortuna  adepfo  (ut  suo  loco  di- 
cemus);  atque  adeo,  tametsi  imperii  alicuius  integra  multitudo 
in  numerum  patriciorura  recipiatur,  raodo  illud  ius  hereditarium 
non  sit,  nec  lege  aliqua  comrauni  ad  alios  descendat,  imperium 
tamen  aristocraticura  oranino  erit,  quandoquidera  nuUi  nisi  ex- 
presse  electi  in  numerum  patriciorum  recipiuntur.  At  si  hi  duo 
tantummodo  fuerint,  alter  altero  potior  esse  conabitur,  etimpe- 
rium  facile  ob  nimiam  uniuscuiusque  potentiam  in  duas  partes  di- 
videtur,  et  in  tres  aut  quatuor  aut  quinque,  si  tres  aut  quatuor 
aut  quinque  id  lenuerint.  Sed  partes  eo  debiliores  erunt,  quo  ia 
plures  ipsura  imperium  delatum  fuerit.  Ex  quo  sequitur,  in  ini- 
perio  aristocratico ,  u^^tabllu  LlL  jd  H^ninnira  patriciorum  nu- 
merum  determij,MrtSamJl'!,c^esiiiifi//4|iafeBMara  esse  rationera 
raagnitudinis  i 

'.^/         eX.    ^:ICHAEL'3       \^\ 

il.  cap.  V,  18. 


CAP.  VIII.  101 

2.  Ponatur  ilaque  pro  mediocris  imperii  magnitudine  salis 
csse,  ut  centum  optimi  vlri  dentur,  in  quos  summa  inipcrii  po- 
testas  delafasit,  et  quibus  consequenter  ius  conipetat,  collegas 
patricios  eligendi,  quando  eorum  aliquis  vila  excessit.  Hi  sane 
omni  modo  conabuntur ,  ut  eorum  liberi ,  vel  qui  iis  sanguine 
proximi  sunt,  sibi  succedant.  Unde  summa  imperii  potestas 
semper  penes  eos  erit,  quos  fortuna  patriciis  liberos  aut  con- 
sanguineos  dedit.  Et  quia  ex  centum  hominibus,  qui  fortunae 
causa  ad  honores  ascendunt ,  vix  tres  reperiuutur ,  qui  arte  cl  con- 
silio  pollent  vigentque,  fiet  ergo,  ut  imperii  potestas  non  penes 
centum ,  sed  penes  duos  tantummodo  aut  tres  sit,  qui  animi  vir- 
tute  pollent,  quique  facile  omuia  ad  setrahent,  et  unusquisque 
more  humanae  cupidinis  viam  ad  monarchiam  steruere  poterit. 
Atque  adeo,  si  recte  calculum  ineamus,  necesse  est,  ut  summa 
potestas  imperii,  cuius  magnitudinis  ratio  cenlum  optimatum  ad 
niinimum  exigit,  in  quinquies  mille  ad  minimum  patricios  de- 
feratur.  Hac  enim  ratione  nunquam  deerit,  quin  centum  re- 
pcriantur  animi  virtute  excellentes,  posito  scilicet  quod  ex  quin- 
quaginta,  qui  honores  ambiunt  eosque  adipiscunlur,  unus  sem- 
per  reperiatur  optimis  non  inferior,  praeter  alios ,  qui  optimorum 
virtutes  aemulantur,  quique  propterea  digni  etiam  sunt,  qui 
regant. 

3.  Solent  frequentius  patricii  cives  esse  unius  urbis,  quae 
caput  totius  imperii  est,  ita  ut  civitas  sive  respublica  ex  eadem 
habcat  vocabulum,  ut  olim  Romana,  hodie  Veneta,  Genuen- 
sis  etc.  At  Hollandorum  respublica  nomen  ex  integra  provincia 
habet;  ex  quo  oritur,  ut  huius  imperii  subditi  maiori  libertate 
gaudeant.  lam  antequam  fundamenta,  quibus  hoc  imperium 
aristocraticum  niti  debet,  determinare  possimus,  notanda  est 
differentia  inter  imperium,  quod  in  unum,  etinterid,  quod  in  sa- 
tis  magnum  concilium  transfertur,  quae  sane  permagna  est.  Nam 
primo  unius  hominis  potentia  integro  imperio  sustinendo  (utart.  5. 
cap.  6.  diximus)  longe  jmparest,  quod  sine  manifesto  aliquo  ab- 
surdo  de  concilio  saMs  magno  enuntiare  "nemo  potest.  Qui  enim 
concilium  satis  magnum  esse  afGrmat,  simul  negsrt  idem  iniperio 
sustinendo  esse  impar.  ,Rex  igitur  coDsiliariis  omnino  indiget, 
coDcilium  autem  huiusraodi   minime.     Deinde  reges  mortales 


102  TRACTATUS  POLITICI 

sunt,  concilia  contra  aeterna.  Atque  adeo  imperiipotentia,  quae 
semel  in  concilium  satis  magnum  translata  esf ,  nunquam  ad  mul- 
titudinem  redit,  quod  in  imperio  raonarchico  locum  non  habet, 
ut  art.  25.  cap.  praeced.  ostendimus.  Terlio  regis  imperiura  vel 
6b  eius  pueritiam,  aegritudinera ,  senectutem  vel  aliis  de  causis 
saepe  pecarium  est;  huiusmodi  autem  concilii  potentia  e  contra 
una  eademque  semper  manet.  Quarto  unius  hominis  voluntas 
varia  adraodura  et  inconstans  est;  et  hac  de  causa  imperii  mon- 
archici  omne  quidera  ius  est  regis  explicata  voluntas  (ut  in  art. 
1.  cap.  praeced.  diximus):  at  non  omnis  regis  voluutas  ius  esse 
debet,  quod  de  voluntate  concilii  satis  raagni  dici  nequit.  Nara 
quandoquidem  ipsura  conciliura(ut  raodo  ostendiraus)  nullis  con- 
siliariis  indiget,  debet  necessario  oranis  eius  explicata  voluntas 
ius  esse.  Ac  proinde  concludimus ,  imperium,  quod  in  conci- 
lium  satis  magnum  transfertur,  absolutum  esse  vel  ad  absolutum 
maxime  accedere.  Nam  si  quod  impermm  absolutmn  datur, 
illud  revera  est ,  quod  integra  raultitudo  tenet. 

4.  Attaraen  quatenus  hoc  imperiura  aristocraticum  nunquam 
(ut  modo  ostensum)  ad  multitudiuem  redit,  nec  ulla  in  eo  raulti- 
tudini  consultatio ,  sed  absolute  oranis  eiusdem  concilii  voluntas 
ius  est;  debet  omnino  ut  absolutum  considerari,  et  consequen- 
ter  eius  fundamenta  sola  eiusdem  concilii  voluntate  et  iudicio  niti 
debent,  non  autem  multitudinis  vigilantia,  quandoquidem  ipsa 
tam  a  consiliis,  quani  sufifragiis  ferendis  arcetur.  Causa  igitur, 
cur  in  praxi  imperium  absolutura  non  sit,  nuUa  alia  esse  potest, 
quara  quia  raultitudo  imperantibus  formidolosa  est,  quae  pro- 
pterea  aliquara  sibi  libertatera  obtinet,  quam,  si  non  expressa 
lege ,  tacite  tamen  sibi  vendicat  obtinetque. 

5.  Apparet  itaque  huius  imperii  conditionera  optiraam  fore, 
si  ita  institutum  fuerit,  ut  ad  absolutum  maxirae  accedat,  hoc 
est,  ut  multitudo,  quantum  fieri  potest,  minus  timenda  sit, 
nullaraque  libertatera  obtineat,  nisi  quae  ei  ipsius  iraperii  consti- 
tutione  ipsi  necessario  tribui  debet,  quaeque  adeo  non  tara  raul- 
titudinis,  quara  totius  iraperii  ius  sit,  quod  soli  optimates  ul 
suum  vendicant  conservantque.  Hoc  enim  raodo  praxis  cura 
theoria  raaxirae  conveniet,  ut  ex  art.  praeced.  patet,  et  per  se 
etiara  raanifestura  est.     Nam  dubitare  nonpossumus,  imperium 


CAP.  viii.  103 

co  iiiinus  penes  patricios  csse ,  quo  plura  sibi  piebs  iura  vindicat, 
qualia  solent  in  inferiori  Germania  opificum  collegia,  Gilden 
vulgo  dicla ,  habere. 

6.  Ncque  hinc,  quod  scilicet  iraperiura  in  concilium  absolute 
delatum  est,  ullum  ab  eodem  infensi  servitii  periculum  plebi  me- 
tuendum.  Nara  concilii  adeo  magni  voluntas  non  tam  a  libidine, 
quam  a  ratione  determinari  potest;  quippe  homines  ex  malo 
affectu  diversi  trahuntur ,  nec  una  veluti  mente  duci  possunt ,  nisi 
quateuus  honesta  appetunt,  vei  saltem  quae  speciem  honesti 
habent. 

7.  In  determinandis  igitur  impcrii  aristocratici  fundamentis 
apprime  observandum  est,  ut  eadem  sola  voluntate  et  potentia 
supremi  eiusdem  concilii  nitantur,  ita  ut  ipsum  concilium,  quan- 
tum  fieri  potest,  suiiurissit,  nullumque  a  multitudine  periculura 
habeat.  Ad  haec  fundamenta ,  quae  scilicet  sola  supremi  concilii 
voluntate  et  potentia  nitantur,  determinandum ,  fundamenta  pa- 
cis,  quae  imperii  raonarchici  propria  et  ab  hoc  imperio  aliena  sunt, 
videamus.  Nam  si  his  alia  aequipollentia  fuadamenta  imperio 
aristocratico  idonea  substituerimus,  etreliqua,  ut  iam  iacta  sunt, 
reliquerimus ,  omnes  absque  dubio  seditionum  causae  sublatae 
erunt ,  vel  saltem  hoc  imperium  non  minus  securum ,  quara  mon- 
archicum;  sed  contra  eo  magis  securum ,  et  ipsius  conditio  eo 
melior  erit,  quo  magis  quara  monarchicum  absque  pacis  et  liber- 
tatis  detrimento  (vid.  art.  3.  et  6.  huius  cap.)  ad  absolutum  accedit. 
Nam  quo  ius  summae  potestatis  maius  est ,  eo  imperii  forma  cum 
rationis  dictamine  magis  convenit  (per  art.  5.  cap.  3.),  et  con- 
sequenter  paci  et  libertati  conservandae  aptior  est.  Percurramus 
igitur,  quae  cap.  6.  art.  9,  diximus,  ut  illa,  quae  ab  hoc  aliena 
sunt ,  reiiciamus ,  et  quae  ei  congrua  sunt ,  videamus. 

8.  Quod  primo  necesse  sit,  urbem  nnam  autplures  condere  et 
munire ,  nemo  dubitare  potest.  Sed  illa  praecipue  munienda  est, 
quae  totiusimperii  est  caput,  et  praeterea  illae ,  quae  in  limitibus 
imperii  sunt.  Illa  enim,  quae  totius  imperit  caput  est  iusque 
summum  habet,  oranibus  potentior  esse  debet.  Ceterum  in  hoc 
imperio  superfluura  oranino  est ,  ut  incolae  omnes  in  familias  di- 
vidantur. 


104  TRACTATUS  POLITICI 

9.  Ad  militiain  quod  attiDet,  quoniam  in  hoc  imperio  non 
iuteromnes,  sed  tantum  inter  patricios  aequalitas  quaerenda  est, 
et  praecipue  patriciorum  potentia  raaior  est ,  quam  plebis ;  certum 
est,  ad  leges  seu  iura  fundamentalia  huius  imperii  non  pertinere, 
ut  militia  ex  ullis  aliis  quam  ex  subditis  formetur.  *)  Sed  hoc  ap- 
prime  necesse  est,  ut  nullus  in  patriciorum  numerum  recipiatur, 
uisi  qui  artem  militarem  recte  noverit.  Subditos  autem  extra  mi- 
litiam  esse ,  ut  quidam  volunt ,  inscitia  sane  est.  Nara  praeter- 
quam  quod  militiae  stipendium ,  quod  subditis  solvitur ,  in  ipso 
regao  manet,  quum  contra  id,  quod  militi  extraneo  solvitur,  orane 
pereat ;  accedit,  quod  maximum  imperii  robur  debililaretur.  Nam 
certura  est ,  illos  singulari  animi  virtute  certare ,  qui  pro  aris  et 
focis  certant.  Unde  etiam  apparet,  illos  etiara  non  minus  errare, 
qui  belli  duces ,  tribunos ,  centuriones  etc.  ex  solis  patriciis  eli- 
gendos  statuunt.  Nam  qua  virtute  ii  milites  certabunt,  quibus 
omnis  gloriara  ethonores  adipiscendi  spes  adiraitur?  Verura  contra 
legera  stabilire ,  ne  patriciis  militera  extraneuni  iiceat  conducere, 
quando  res  postulat,  vel  ad  sui  defensionera  et  seditiones  coer- 
cendas,  vel  ob  alias  quascuraque  causas,  praeterquara  quod  in- 
consultum  est,  repugnaret  etiam  sumrao  patriciorura  iuri ,  de  quo 
vide  art.  3.  4.  .5.  huius  cap.  Ceterura  unius  exercitus  vel  totius 
militiae  dux  in  bello  tantummodo  et  ex  solis  patriciis  eligendus, 
qui  annura  ad  suramum  iraperium  habeat,  nec  continuari  in  im- 
perio  nec  postea  eligi  possit;  quod  ius  quura  in  monarchico ,  tum 
maxirae  in  hoc  imperio  necessarium  est.  Nara  quamvis  multo  fa- 
cilius,  ut  supra  iara  diximus,  imperium  ex  unoinalium,  quam 
ex  libero  concilio  in  unum  horainem  transferri  possit,  fit  tamen 
saepe ,  ut  patricii  a  suis  ducibus  opprimantur ,  idque  niulto  raaiori 
reipublicae  damno;  quippe  quando  monarcha  e  medio  tollitur, 
uon  imperii ,  sed  tanturaraodo  tyranni  rautatio  fit.  At  in  imperio 
aristocratico  fieri  id  nequit  absque  eversione  imperii  et  maxirao- 
rura  virorura  clade.  Cuius  rei  funestissiraa  exempla  Roma  dedit. 
Ceterum  ratio ,  curin  iraperio  raonarchico  diximus,  quod  militia 
sine  stipendio  servire  debeat,  locum  in  huiusmodi  imperio  non  ha- 
bet.     Nara  quandoquidem  subditi  tam  a  consiliis ,  quam  sufFragiis 

*)  Conf.  cap.  6,  9. 


CAP,  Vlll.  105 

ferendis  arcentur,  perinde  ac  peregrini  censendi  sunt,  qui  pro- 
pterea  non  iniquiore  conditione,  ac  peregrini,  ad  militandum 
couducendi  sunt.  Neque  hic  periculum  est,  ut  a  concilio  prae  re- 
liquis  agnoscantur.  Quin  imo  ne  unusquisque  suorum  factorum 
iniquus,  utfit,  aestimalor  sit,  consultius  est,  ut  patricii  certum 
pracmium  militibus  pro  servilio  decernant. 

10.  Praeterea  hac  etiam  de  causa,  quodomnes  praeter  patricios 
percgrini  sunt ,  fieri  non  potest  absque  totius  imperii  periculo ,  ut 
agri  et  domus  et  omne  solum  publici  iurismaneant,  et  utincolis 
anuuo  pretio  locentur.  Nam  subditi ,  qui  nullam  in  imperio  par- 
tem  habcnt,  facile  omnes  in  adversis  urbes  desererent,  si  bona, 
quae  possident,  portare  quo  velleut  liceret.  Quare  agri  et  fuudi 
huius  imperii  subditis  non  locandi,  sed  vendendi  suut,  ea  tamen 
conditione ,  ut  etiam  ex  annuo  proventu  partem  aliquotam  singu- 
lis  anuis  numerent  etc,  ut  in  HoIIaudia  fit. 

11.  His  consideratis  ad/(/«rfrt/«e/i/a,  quibim  suprejmtm  con- 
cilium  niti  etjirmain  debet,  pergo.  Huius  concilii  membra  in 
mediocri  imperio  quinque  circiter  millia  esse  debere  ostendimus 
art.  2.  huius  cap.  Atque  adeo  ratio  quaereuda  est,  qua  fiat,  ue 
paulatim  ad  pauciores  deveniat  imperium ,  sed.contra,  ut  pro  ra- 
tione  incrementi  ipsius  imperii  eorum  augeatur  uumerus;  deinde 
ut  iuter  patricios  aequalitas,  quanlum  fieri  potest,  servetur;  ut 
praeterea  iu  conciiiis  celeris  detur  expeditio;  ut  communi  bouo 
consulatur;  et  denique  ut  patriciorum  seu  concilii  maior  sit,  quam 
nuiltitudinispotentia,  sedita,  utnihilinde  multitudo  detrimenti 
paliatur. 

1'.'.  Ad  primum  autem  oblinendum  maxima  oritur  difficultas 
ex  invidia.  Sunt  enim  homines,  ut  diximus,  uatura  hostes,  ita 
ut,  quamvis  legibus  copulentur  adstringanturque,  retineanl  ta- 
men  naturam.  Atque  hiuc  fieri  existimo ,  ut  imperia  democratica 
in  aristocratica,  et  haec  tandem  in  monarchica  mutentur.  Nam 
plane  mihi  persuadeo ,  pleraque  aristocratica  imperia  democratica 
prius  fuisse ,  quod  scilicet  quaedam  multitudo  novas  sedes  quae- 
rens,  iis  inveutis  et  cultis,  imperandi  aequale  ius  integra  re- 
tinuit ,  quia  nemo  imperium  alteri  dat  volens.  Sed  quamvis  eo- 
rum  unusquisque  aequum  esse  censeat ,  utidemius,  quod  alteri 
in  ipsum  est,  ipsi  etiam  in  alterum  sit ,  iniquum  taraen  esse  putat, 


106  TRACTATUS  POLITICI 

ut  peregrinis,  qui  ad  ipsos  confluunt,  aequale  cmn  ipsis  ius  sit 
in  imperio,  quod  sibi  labore  quaesierant,  et  sui  sanguinis  impeudio 
occupaverant.  Quod  nec  ipsi  peregrini  renuunt,  qui  nimirum 
non  ad  imperandum,sed  ad  res  suas  privatas  curandumeomigrant, 
etsatissibi  concedi  putant,  si  modo  ipsis  libertas  concedatur  res 
suas  cum  securitate  agendi.  Sed  interim  multitudo  ex  peregrino- 
rum  confluentia  augetur,  qui  paulatim  illius  gentis  mores  induunt, 
donec  demum  nulla  alia  diversitate  dignoscuntur,  quam  hoc  solo, 
quod  adipiscendorum  honorum  iure  careant:  et  dum  horum  nu- 
merus  quotidie  crescit ,  civium  contra  multis  de  causis  minuitur. 
Quippe  saepe  familiae  exstinguuntur,  alii  ob  scelera  exclusi,  et 
plerique  ob  rei  domesticae  angustiamrempublicam  negligunt,  dum 
interea  potentiores  nihil  studeant,  quam  soli  regnare;  et  sic  pau- 
latim  imperium  ad  paucos ,  et  tandem  ob  factionem  ad  unum  redi- 
gitur.  Atque  his  alias  causas,  quae  huiusmodi  imperia  destruunt, 
adiungere  possemus ;  sed  quia  satis  nota  sunt,  iisdem  supersedeo, 
et  leges,  quibus  hoc  imperium,  de  quo  agimus,  conservari  de- 
bet,  ordine  iam  ostendam. 

13.  Pri7nm'ia  huius  imperii  lex  esse  debet ,  qua  determinatur 
ratio  numeri  patriciorum  ad  multitudinem.  Ratio  enim  (per  art. 
1.  huius  cap.)  inter  hanc  et  illos  habenda  est,  ita  ut  pro  incremento 
multitudinis  patriciorum  uumerus  augeatur.  Atque  haec  (per 
illa  quae  art.  2.  huius  cap.  dixinius)  debet  esse  circiter  ut  1  ad  50, 
hoc  est ,  ut  inaequalitas  numeri  patriciorum  ad  multitudinem  nun- 
quam  maior  sit.  Nam  (per  art.  1 .  huius  cap.)  servata  imperii  forma 
numeruspatriciorum  multo  maior  essepotest  numeromultitudinis. 
Sed  in  sola  eorura  paucitate  periculura  est.  Qua  autem  ratione 
cavendum  sit ,  ut  haec  lex  inviolata  servetur ,  suo  loco  mox  osten- 
dam. 

14.  Patricii  ex  quibusdam  tantummodo  familiis  aliquibus  in 
locis  eliguntur.  Sed  hoc  expresse  iure  statuere  perniciosum  est. 
Nam  praeterquam  quod  farailiae  saepe  exstinguuntur,  et  quod 
nunquam  reliquaeabsque  Ignominia  excluduntur,  accedit,  quod 
huiusiraperii  formae  repugnat,  ut  patricia  dignitas  hereditaria  sit 
(per  art.  1 .  huius  cap.).  Sed  imperium  hac  ratione  democraticum 
potius  videtur,  quale  in  art.  12.  huius  cap.  descripsimus ,  quod 
scilicet  paucissimi  tenent  cives.    Attamen  contra  cavere,  ne  pa- 


CAP.  VIII.  107 

Iricii  filios  suos  et  consauguineos  cligant,  et  conscquenter  nc  im- 
perandi  ius  in  quibusdam  familiis  maneat,  impossibile  est,  imo 
absurdum,  ut  art.  MK  liuius  cap.  ostendam.  Verum  modo  id 
nullo  expresso  iure  obtineant,  nec  reliqui  (qui  scilicet  in  imperio 
nali  sunt,  et  patrio  sermone  utuntur,  nec  uxorein  peregrinam  ha- 
bent,  nec  infames  suut,  necserviunt,  nec  denique  servilialiquo 
oflScio  vitam  sustentant ,  inter  quos  etiam  oenopolae  et  cerevisiarii 
numcrandi  sunt)  excludantur,  retinebitur  nihilo  minus  imperii 
forma ,  et  ratio  inter  patricios  et  multitudinem  servari  semper 
poterit. 

15.  Quod  sipraeterealege  statuatur,  ut  nulli  iuniores  eligan- 
tur,  nunquam  fiet,  ut  paucae  familiae  ius  imperandi  retineant. 
Atque  adeo  lege  statuendum ,  ut  nullus  nisi  qui  ad  annum  aeta- 
tis  trigesimum  pervenit,  in  catalogum  eligendorum  referri  possit. 

10.  Tertio  deinde  statuendum  est,  ut  patricii  omnes  in  quo- 
dam  urbis  loco  statutis  certis  temporibus  congregari  debeant,  et 
qui,  nisi  morbo  aut  publico  aliquo  negotio  impeditus,  concilio 
non  interfuerit,  sensibili  aliquapecuniae  poena  mulctetur.  Nam 
nihocfieret,  plurimi  ob  rei  domesticae  curam  publicam  neglige- 
rent. 

17.  Huius  concilii  officium  sit  leges  condere  et  abrogare ,  col- 
legas  patricios  et  omnes  imperii  ministros  eligere.  Non  enim  fieri 
potest,  utis,  qui  supremum  ius  habet ,  ut  hoc  concilium  habere 
statuimus,  alicui  potestatem  det  leges  condendi  et  abrogandi, 
quin  simul  iure  suo  cedat,  et  in  illum  id  transferat,  cui  illam  po- 
testatem  dedit;  quippe  qui  vel  uno  solo  die  potestatem  habet  leges 
condendi  et  abrogandi,  ille  totam  imperii  formam  mutare  potest. 
At  quotidiana  imperii  negotia  aliis  ad  tempus  secundum  constituta 
iura  administranda  tradere,  retento  supremo  suo  iure,  potest. 
Praeterea  si  imperii  ministri  ab  alio,  quam  ab  hoc  concilio  elige- 
rentur,  tum  huius  concilii  membra  pupiili  potius,  quam  patricii 
appellandi  essent. 

18.  Hinc  concilio  solent  quidam  rectorem  seu  p7'incipem 
creare,  vel  ad  vitam,  ut  Veneti,  vel  ad  tempus,  utGenuenses; 
sed  tanta  cum  cautione,  ut  satis  appareat,  id  nori  sine  magno  im- 
perii  periculo  fieri.  Et  sane  dubitare  non  possumus,  quin  im- 
perium  hac  ratione  ad  monarchicum  accedat,  et  quantum  ex  eorum 


108  TRACTATUS  POLITICI 

historiis  coniicere  possumus,  nulla  alia  de  causa  id  factum  est, 
quam  quia  ante  constiluta  haec  concilia  sub  rectore  vel  duce,  veluli 
subrege,  fuerant.  Atque  adeo  rectoris  creatio  genlis  quidem ,  sed 
non  imperii  aristocratici  absolute  considerati  requisitum  neces- 
sarium  est. 

19.  Attamen,  quia  summa  huius  imperii  potestas  penes  uni- 
versum  hoc  concilium,  non  autem  penes  unumquodque  eiusdem 
membrura  esl(nam  alias  coetus  esset  inordinatae  multitudinis), 
necesse  ergo  est,  ut  patricii  oranes  legibus  ita  adstringantur,  ut 
unum  veluti  corpus,  quod  una  regitur  mente,  componant.  At 
leges  pcr  se  solae  invalidae  sunt  et  facile  franguntur ,  ubi  caruni 
vindices  ii  ipsi  sunt,  qui  peccare  possunt,  quique  soli  exempluni 
ex  supplicio  capere  debent  et  collegas  ea  de  causa  punire,  ut 
suura  appetitum  eiusdem  supplicii  metu  frenent ;  quod  niagnum 
est  absurduni.  Atque  adeo  medium  quaerendum  est,  quo  su- 
premi  buius  concilii  ordo  et  imperii  iura  inviolata  serventur,  ita 
tamen ,  ut  inter  patricios  aequalitas ,  quanta  dari  potest ,  sit. 

20.  Quum  autem  ex  uno  rectore  vel  principe,  qui  etiam  in 
conciliis  sufTragium  ferre  polest,  magna  uecessario  oriri  debeat 
inaequalitas,  praesertim  ob  potcutiam,  quae  ipsi  necessario  con- 
ccdi  debet,  ut  suo  officio  securius  fungi  possit;  nihil  ergo,  si 
orania  recte  perpendamus,  coramuni  saluti  utilius  institui  potest, 
quam  quod  huic  suprcrao  concilio  aliud  subordinetur  ex  quibus- 
dani  patriciis  ,  quorum  officiura  soluramodo  sit  observare,  utira- 
perii  iura,  quae  concilia  et  imperii  rainistros  concernunt,  invio- 
lata  serventur,  qui  propterea  potestatem  habeant,  delinquenleni 
queracuraque  imperii  miuistrum,  qui  scilicet  contra  iura ,  quae 
ipsius  rainisterium  concernunt,  peccavit,  corara  suo  iudicio  vo- 
candi  et  secundum  constituta  iura  damnandi.  Atque  hos  in 
posterum  sijiidicos  appellabiraus. 

21.  Atque  lii  ad  ^itara  eligendi  sunt.  Nam  si  ad  tempus  elige- 
rentur,  ita  ut  postea  ad  alia  iraperii  ofBcia  vocari  possint,  in  ab- 
surdum,  quod  art.  19.  huius  cap.  modo  ostendimus,  incidere- 
mus.  Sed  ne  longa  admodura  dominatione  nirairum  superbiant, 
uulli  ad  hoc  rainisterium  eligendi  sunt,  nisi  qni  ad  annum  aetatis 
scxagesimura  aut  ultra  pervenerunt,  et  senatorio  officio  (de  quo 
jnfra)  functi  sunt. 


CAP.  VIII.  109 

2'2.  Horum  praeterea  nunierum  facilc  detcrmiuabimus,  si 
consideremus  hos  syudicos  ad  patricios  sese  habcre,  ut  omnes 
simul  patricii  ad  multitudinem ,  quani  regerc  nequeunt ,  si  iusto 
numero  pauciores  sunt.  Ac  proinde  syndicorum  numerus  ad  pa- 
tricioruni  numerum  debet  esse,  ut  horum  numerus  ad  numerum 
multitudinis,  hoc  est  (per  art.  !3.  huius  cap.)  ut  1  ad  50. 

23.  Praeterea  ut  hoc  conciiium  secure  suo  officio  fungi  possit, 
militiae  pars  aliqua  eidem  decernenda  est,  cui  imperare,  quid 
velit  possit. 

2i.  Syndicis  vel  cuicumque  status  ministro  stipendium  nul- 
lum,  sed  emolumenta  decernenda  sunt  talia,  ut  non  possinl  sine 
magno  suo  damno  rempublicam  prave  administrare.  Nam  quod 
huius  imperii  ministris  aequum  sit,  vocationis  praemium  decerni, 
dubitare  non  possumus,  quia  maior  huius  imperii  pars  plebs  est, 
cuius  securitati  patricii  imigilant,  dura  ipsa  nullum  rei  publicae, 
sed  tantum  privatae  curam  habet.  Verum  quia  contra  nemo  (ut 
art.  4.  cap.  7.  diximus)  alterius  causam  defendit,  nisi  quatenus 
rem  suam  eo  ipso  stabilire  credit,  res  necessario  ita  ordinandae 
sunt,  ut  ministri,  qui  reipublicae  curaui  habent,  tum  maxinie 
sibi  consulant ,  quum  maxime  communi  bono  invigilant. 

25.  Syndicis  igitur,  quorum  officium,  uli  diximus,  est  ob- 
servare,  ut  imperii  iura  inviolata  serventur,  haec  emolumenta  de- 
cernenda  sunt,  videlicet  ut  unusquisque  paterfamilias ,  qui  in 
aliquo  imperii  loco  habitat,  quotannis  nummum  parvi  valoris, 
nempe  argenti  unciae  quartam  partem ,  solvere  teneatur  syndicis, 
ut  inde  numerum  inhabitantium  cognoscere  possint,  atque  adeo 
observare,  quotam  eius  partem  patricii  efficiant:  deinde  ut  unus- 
quisque  patricius  tyro,  ut  electus  est,  syndicis  numerare  debeat 
summara  aliquam  magnam ,  ex.  gr.  viginti  aut  viginti  quinque  ar- 
genti  libras.  Praeterea  pecunia  illa,  qua  absentes  patricii  (qui 
scilicet  convocato  concilio  non  interfuerunt)  condemnantur,  syn- 
dicis  etiam  decernenda  est,  et  insuper  ut  pars  bonorum  delin- 
quentium  ministrorum,  qui  eorum  iudicio  stare  tenentur,  et  qui 
certa  pecuniae  surama  mulctantur,  vel  quorum  bona  proscribun- 
.lur,  iisdem  dedicetur,  non  quidem  omnibus,  sed  iis  tantum- 
modo,  qui  quotidie  sedent,  et  quorum  officium  est  syndicorum 
concilium  couvocare,  de  quibus  vide  art.  28.  huius  cap.  Ut  aatem 


110  TRACTATUS   POLITICI 

syndicorum  concilium  suo  semper  numero  constet ,  ante  omnia  ia 
supremo  concilio,  solito  tempore  convocato,  de  eo  quaestio  ha- 
benda  est.  Quod  si  a  syndicis  neglectum  fuerit,  uttumei,  qui 
senatui  (de  quo  mox  erit  nobis  dicendi  locus)  praeest ,  supremum 
•concilium  ea  de  re  monere  incumbat,  et  a  syndicorum  praeside 
silentii  babiti  causam  exigere ,  et  quid  de  ea  supremi  concilii  sen- 
tentia  sit,  iuquirere.  Quod  si  is  etiam  tacuerit ,  utcausaabeo, 
qui  supremo  iudicio  praeest,  vel  eo  etiam  tacente  ab  alio  quo- 
cumque  patricio  suscipiatur,  qui  tam  a  syndicorum ,  quam  sena- 
tus  et  iudicum  praeside  silentii  rationem  exigat.  Denique  ut  lex 
illa,  qua  iuniores  secluduDtur,  stricte  etiam  observetur,  statuen- 
dum  est,  ut  omnes,  qui  ad  anuum  aetatis  trigesimum  per- 
venerunt,  quique  expresso  iure  a  regimine  non  secluduntur, 
suum  nomen  in  catalogo  coram  syndicis  inscribi  curent,  et  ac- 
cepti  honoris  signum  quoddam,  statuto  aliquo  pretio,  ab  iisdera 
accipere ,  ut  ipsis  liceat  certum  ornatum ,  iis  tantummodo  con- 
cessura,  induere,  quo  dignoscantur  et  in  honore  a  reliquis  habe- 
antur;  et  interira  iure  constitutum  sit,  ut  in  electionibus  nulli 
patricio  quenquam  nominare  liceat ,  nisi  cuius  nomen  in  com- 
muni  catalogo  inscriptum  est,  idque  sub  gravi  poena.  Et  prae- 
terea  ne  cuiquam  liceat  officium  sive  munus,  ad  quod  subeundum 
eligitur,  recusare.  Denique  ut  omnia  absolute  fundamentalia  im- 
perii  iura  aeterna  sint,  statuendum  est,  si  quis  in  supremo  con- 
cilio  quaestionem  de  iure  aliquo  fundamentali  moverit,  utpote  de 
prolonganda  alicuius  ducis  exercitus  dominatione ,  vel  de  numero 
patriciorum  rainuendo,  etsirailibus,  ut  reus  maiestatis  sit  et  non 
tantura  moTtis  damnelur,  eiusque  bona  proscribantur,  sed  ut 
supplicii  aliquod  signum  in  aeternam  rei  meraoriara  in  publico 
eraineat.  Ad  reliqua  vero  comraunia  iraperii  iura  stabiliendura 
sufficit,  si  modo  statuatur,  ut  lex  nulla  abrogari  nec  nova  condi 
possit,  nisi  prius  syndicorum  concilium,  et  deinde  supremi  con- 
cilii  tres  quartae  aut  quatuor  quintae  partes  in  eo  convenerint. 

26.  lus  praeterea  supreraura  conciliura  convocandi  resque 
decernendas  in  eodem  proponendi  penes  syndicos  sit,  quibus 
etiara  priraus  locus  in  concilio  concedatur ;  sed  sine  iure  suffragii. 
Verura  antequam  sedeant,  iurare  debent  per  salutera  suprerai  il- 
lius  concilii  perque  libertatem  publicam ,  se  summo  studio  co- 


CAP.   VIU.  111 

naluros ,  ul  iura  patria  iuviolata  serventur  et  comniuni  bono  con- 
suialur.  Quo  facto  res  proponendas  ordine  aperiant  per  mi- 
nistrum ,  qui  ipsis  a  secretis  est. 

27.  Ut  autem  in  decernendo  et  in  eligendis  imperii  ministris 
onmibus  patriciis  aequa  sit  polestas ,  et  celeris  expeditio  in  omni- 
bus  detur,  omnino  probandus  est  ordo,  quem  Veneti  observant, 
qui  scilicet  ad  nominaudos  imperii  ministros  aliquot  e  conciiio 
sorle  eligunt,  et  ab  his  ordine  ministris  eligendis  nominatis  unus- 
quisque  patricius  sententiam  suam,  qua  propositura  ministrum 
eligendum  probat  vel  reprobat,  indicat  calculis,  ita  ut  postea 
ignoretur,  quisnam  huius  aut  illius  sententiae  fuerit  auctor. 
Quo  fit  non  tantum ,  ut  omnium  patriciorum  in  decernendo  aucto- 
ritas  aequalis  sit,  et  ut  negotia  cito  expediantur;  sed  etiam  ut 
unusquisque  absolutam  iibertatem ,  quod  in  conciliis  apprime  ne- 
cessarium  est,  habeat,  suam  sententiam  absque  ullo  invidiae 
periculo  proferendi. 

28.  In  syndicorum  etiam  et  reliquis  conciliis  idem  ordo  obser- 
vaudus  est,  ut  scilicet  suffragia  calculis  ferantur.  lus  autem 
syndicorum  concilium  convocandi  resque  in  eodem  decernendas 
proponendi  penes  eorundem  praesidem  esse  oportet,  qui  cum 
aliis  decera  aut  pluribus  syndicis  quotidie  sedeat,  ad  plebis  de 
miuistris  querelas  et  secretas  accusationes  audiendum ,  et  accu- 
satores,  si  res  postulat,  asservaudos,  et  concilium  convocandura 
etiam  ante  constitutum  tempus,  quo  congregari  solet,  si  in  mora 
periculum  esse  eorum  aliquis  iudicaverit.  At  hic  praeses  et  qui 
cum  ipso  quotidie  congregantur,  a  supremo  concilio  eligi ,  et  qui- 
dera  ex  syndicorura  numero  debent,  non  quidera  ad  vitara,  sed 
in  sex  menses,  nec  continuari,  nisi  post  tres  aut  quatuor  annos. 
Atque  his,  ut  supra  diximus ,  proscripta  bona  et  pecuniarum  mul- 
ctae ,  vei  eorum  pars  aliqua  decernenda  est.  Reliqua  quae  syndi- 
cos  spectant  suis  in  locis  diceraus. 

29.  Secundura  concilium,  quod  suprerao  subordinandura 
est,  senatum  appellabimus,  cuius  officium  sit  publica  negotia 
agere,  ex.  gr.  imperii  iura  promulgare,  urbium  munimenta  se- 
cundura  iura  ordinare ,  diplomata  militiae  dare ,  tributa  subditis 
imponere  eaque  collocare,  externis  legatis  respondere,  et  quo 
legati  mittendi  sunt,  decernere.  Sed  ipsos  legatos  eligere  supremi 


112  TRACTATUS  POLITICI 

coDcilii  officium  sit.  Nam  id  apprime  observandum  est ,  ne  patri- 
cius  ad  aliquod  imperii  ministerium  vocari  possit,  nisi  ab  ipso 
supremo  concilio,  ne  ipsi  patricii  senatus  gratiam  aucupari 
studeant.  Deinde  illa  omnia  ad  supremum  concilium  deferenda 
sunt,  quae  praesentem  rerum  statum  aliqua  rationemutant,  uti 
sunt  belli  et  pacis  decreta.  Quare  senatus  decreta  de  bello  et  pace 
ut  rata  sint,  supremi  concilii  auctoritate  flrmanda  sunt.  Ethac 
de  causa  iudicarem ,  ad  solum  supremum  concilium ,  non  ad  se- 
natum  pertinere ,  nova  tributa  imponere. 

30.  Ad  senatorum  numerum  determinandum  haec  conside- 
randa  veniunt:  primo  ut  omnibus  patriciis  spes  aeque  magna  sit, 
ordinem  senatorium  recipiendi;  deinde  ut  nihilo  minus  iidemse- 
natores,  quorum  tempus,  in  quod  electi  fuerant,  elapsum  est, 
non  magno  post  intervallo  continuari  possint,  ut  sic  imperium  a 
viris  peritis  et  expertis  semper  regatur,  et  denique  ut  inter  sena- 
tores  plures  reperiantur  sapientia  et  virtute  clari.  Ad  has  autem 
omnes  conditiones  obtinendas  nihil  aliud  excogitari  potest,  quam 
quod  lege  institutum  sit,  ut  nullus  nisi  qui  ad  annum  aetatis  quin- 
quagesimum  pervenit,  in  ordinem  senatorium  recipiatur,  et  ut 
quadringenti,  hoc  est,  ut  patriciorum  una  circiter  duodecima 
pars  in  annum  eligatur,  quo  elapso  post  biennium  iidem  continuari 
iterum  possint.  Hoc  namque  modo  semper  patriciorum  una  cir- 
citer  duodecima  pars ,  brevibus  tantummodo  interpositis  interval- 
lis,  munus  senatorium  subibit;  qui  sane  numerus  una  cum  illo, 
quem  syndici  conficiunt,  non  multum  superabitur  a  numero  pa- 
triciorum,  qui  annum  aetatis  quinquagesimum  attigerunt.  At- 
que  adeo  omnibus  patriciis  magna  semper  erit  spes ,  senatorum 
aut  syndicorum  ordinem  adipiscendi;  et  nihilo  minus  iidem  pa- 
tricii,  interpositis  tantummodo,  uti  diximus,  brevibus  interval- 
lis,  senatorium  ordinem  semper  tenebunt,  et  (per  illa  quae  art. 
2.  huius  cap.  diximus)  nunquam  in  senatu  deerunt  viri  praestan- 
tissimi ,  qui  consilio  et  arte  pollent.  Et  quia  haec  lex  frangi  non 
potest  absque  magna  multorum  patriciorum  invidia,  nulla  alia 
cautione,  ut  valida  semper  sit,  opus  est,  quam  ut  unusquisque 
patricius,  qui  eo,  quo  diximus,  aetatis  pervenit,  syndicis  eius 
rei  testimonium  ostendat,  qui  ipsius  nomen  in  catalogum  eorum, 
qui  senaloriis  muneribus  adipiscendis  destinantur,  repouent  et 


CAP.  vm.  113 

in  suprcmo  concilio  legent,  ut  locum  ia  hoc  supremo  concilio  si- 
milibus  dicatum ,  et  qui  senatorum  loco  proximus  sit  cum  reliquis 
eiusdem  ordinis  occupet. 

31.  Senatorum  emolumenfa  talia  esse  debent,  ut  iis  maior 
utilitas  ex  pace ,  quam  ex  bello  sit ;  atque  adeo  es  mercibus ,  quae 
ex  imperio  in  alias  regiones,  vel  quae  ex  aliis  regionibus  in  im- 
perium  portantur,  una  centesima  aut  quinquagesima  pars  ipsis 
decernatur.  Nam  dubitare  non  possumus,  quin  hac  ratione  pa- 
cem,  quantum  poterunt,  tuebuntur,  et  bellum  nunquam  pro- 
trahere  studebunt.  Nec  ab  hoc  vectigali  solvendo  ipsi  senatores, 
si  eorum  aliqui  mercatores  fuerint,  immunes  esse  debent;  nam 
talis  immunitas  non  sine  magna  commercii  iactura  concedi  potest, 
quod  neminem  ignorare  credo.  Porro  contra  statuendum  lege 
est,  ut  senator  vel  qui  senatoris  officio  functus  est,  nullo  mi- 
litiae  munere  fungi  possit;  et  praeterea  ut  nullum  ducem  vel 
praetorem,  quos  tempore  belli  tantummodo  exercitui  praebendos 
diximus  art.  9.  huius  capitis ,  renuntiare  liceat  ex  iis ,  quorum  pa- 
ter  vel  avus  senator  est  vel  senatoriam  dignitatem  intra  biennium 
habuit.  Nec  dubitare  possumus ,  quin  patricii ,  qui  extra  sena- 
tura  sunt,  haec  iura  summa  vi  defendant;  atque  adeo  fiet,  ut 
senatoribus  maius  semper  emolumentum  expace,  quamexbello 
sit,  qui  propterea  bellum  nunquam  nisi  surama  iraperii  necessi- 
tate  cogente  suadebunt.  Atobiici  nobis  potest,  quod  hac  ratione, 
si  scilicet  syndicis  et  senatoribus  adeo  magna  eraolumenta  decer- 
nenda  sunt,  imperium  aristocraticum  non  minus  onerosum 
subditis  erit,  quam  quodcumque  monarchicura.  Sed  praeter- 
quam  quod  regiae  aulae  maiores  suraptusrequirunt,  quae  tamen 
ad  pacem  tutandam  non  praebentur,  et  quod  pax  nunquam  nimis 
caro  pretio  erai  possit;  accedit  primo,  quod  id  omne,  quod  in  mon- 
archico  imperio  in  unum  autpaucos,  in  hoc  in  plurimos  confer- 
tur.  Deinde  reges  eorumque  rainistri  onera  imperii  cum  subdi- 
tis  non  ferunt,  quod  in  hoc  contra  accidit;  nam  patricii,  qui 
semper  ex  ditioribus  eliguntur,  maxiniam  partem  reipubiicae  con- 
ferunt.  Denique  imperii  monarchici  onera  non  tam  ex  regiis 
sumptibus ,  quam  ex  eiusdem  arcanis  oriuntur.  Obera  enim  im- 
perii,  quae  pacis  etlibertatis  tutandae  causa  civibus  imponunlur, 
quamvis  magna  sint ,  suslinentur  tamen  et  pacis  utilitate  feruntur, 
Hpinozu  II,  8 


114  TRACTATUS  POLITICI 

Quae  gens  unquam  tot  tamque  gra\ia  vcctigalia  pendere  dcbuit, 
utHoliandica?  Atque  iiaec  non  tantum  non  exhausta ,  quin  con- 
tra  opibus  adeo  potens  fuit,  ut  eius  fortunam  omnes  inviderent. 
Si  itaque  imperii  monarchici  onera  pacis  causa  imponerenlur,  ci- 
ves  non  premerent;  sed,  utidixi,  ex  huiusmodi  imperii  arcanis 
fit,  utsubditi  oneri  succumbant:  nempe  quia  regum  virtus  magis 
inbello,  quam  in  pace  valet,  etquodii,  qui  soli  regnare  volunt, 
summopere  conari  debent,  ut  subditos  inopes  habeant;  ut  iam  alia 
taceam,  quae  prudentissimus  Belga  V.  H.  olim  notavit,  quiaad 
meum  institutum,  quod  solummodo  est  imperii  cuiuscumque 
optimum  statum  describere ,  non  spectant. 

"it.  In  senatu  aliqui  ex  syndicis,  a  supremo  concilio  electis, 
sedere  debent ;  sed  sine  suffragii  iure :  nempeut  observent,  num 
iura,  quae  illud  concilium  spectant,  recte  serventur,  et  ut  su- 
premum  concilium  convocari  curent ,  quando  ex  senatu  ad  ipsum 
supremum  concilium  aliquid  deferendum  est.  Nara  ius  supremum 
hoc  concilium  convocandi  resque  in  eo  decernendas  proponendi 
penes  syndicos ,  ut  iam  diximus ,  est.  Sed  antequam  de  simili- 
bus  sufifragia  colligantur,  qui  senatui  tum  praesidet,  rerum  sta- 
tum ,  et  quaenam  de  re  proposita  ipsius  senatus  sit  sententia ,  et 
quibus  de  causis,  docebit;  quo  facto ,  suffragia  solito  ordine  col- 
ligenda  erunt. 

33.  Integer  senatus  non  quotidie,sed,ut  omnia  magna  concilia, 
statuto  quodam  tempore  congregari  debet.  Sed  quia  interim  im- 
periinegolia  exerceudasunt,  opus  est  ergo,  ut  senatorum  aliqua 
pars  eligalur ,  quae  dimisso  senatu  eius  vicem  suppleat ,  cuius  of- 
ticiumsit,  ipsum  senatum,  quando  eo  opus  est,  convocare,  eius- 
que  decreta  de  republica  exsequi,  epistolas  senatui  supremoque 
concilio  scriptas  legere,  et  denique  de  rebus  in  senatu  proponendis 
consulere.  Sed  ut  haec  omnia  et  universi  huius  concilii  ordo  fa- 
cilius  concipiatur,  rem  totam  accuratius  describam. 

34.  Senatores  in  annum,  ut  iam  diximus,  eligendi  in  qua- 
tuor  aut  sex  ordines  dividendi  sunt ,  quorum  primus  primis  tribus 
vel  duobus  mensibus  in  senatu  sedeat,  quibus  elapsis  secundus 
ordolocum  primi  occupet;  et  sic  porro,  servatis  vicibus,  unus- 
quisque  ordo  eodem  temporis  intervallo  primum  locum  in  senatu 
teaeat,  itaut,  qui  primis  meusibus  primus,  is  secundis  ultimus 


cAp.  vm.  115 

sit.  Piaeterea  quol  ordines,  totidem  praesides  totidemque  eo- 
rundem  vicarii ,  qui  ipsorum  vicem ,  quandoopus  est,  suppleant, 
eligendi  sunt,  hoc  est,  ex  quocumque  ordine  duo  eligendi  sunt, 
quorum  alter  praeses,  alter  vicarius  eiusdem  ordinis  sit,  et  qui 
primi  ordinis  praeses  est,  primis  etiam  mensibus  senatui  praesi- 
deat ,  vel  si  absit ,  eius  vicarius  ipsius  vicem  gerat ,  et  sic  porro 
reliqui,  servato  ut  supra  ordine.  Deinde  ex  primo  ordine  aliqui 
sorte  ve!  sufifragio  eligendi  sunt,  qui  cum  praeside  el  vicario  eius- 
dem  ordinis  senatus  vicem,  postquam  dimissus  est,  suppleant; 
idque  eodem  lemporis  intervallo ,  quo  idem  eorum  ordo  primum 
locum  in  senatu  tenet :  quippe  eo  elapso  ex  secundo  ordine  totidem 
iterum  sorte  vel  sutfragio  eligendi  sunt ,  qui  cum  suo  praeside  et 
vicario  primi  ordinis  locum  occupent,  vicemque  senatus  supple- 
ant;  et  sic  porro  reliqui,  nec  opus  est,  ut  horum  electio,  quos 
scilicet  sorte  vel  suffragio  singulis  tribus  vel  duobus  mensibus  eli- 
gendos  dixl,  et  quos  in  posterum  consules  appellabimus,  a  supremo 
concilio  flat.  ISam  ratio,  quam  in  art.  20.  huius  cap.  dedimus, 
locum  hic  non  habet ,  et  multo  minus  illa  art.  17.  SufEciet  igitur, 
si  a  senatu  et  syndicis ,  qui  praesentes  adsunt ,  eligantur. 

35.  Horum  autem  numerum  determinare  non  ita  accurate  pos- 
sum.  At  tamen  hoc  certum  est ,  plures  esse  debere ,  quam  ut  fa- 
cile  corrumpi  possint.  Nam  tametsi  de  republica  nihil  soli  decer- 
nant,  possunt  tamen  senatum  protrahere,  vel  quod  pessimum 
esset,  ipsum  deludere  proponendo  illa,  quae  nullius,  et  illa  re- 
ticendo,  quae  maioris  momenti  essent;  ut  iara  taceara,  quod  si 
nimis  pauci  essent,  sola  unius  aut  alterius  absentia  moram  publi- 
cis  negotiis  adferre  posset.  Sed  quoniam  contra  bi  consules  ideo 
creantur,  quia  raagna  concilia  publicis  negotiis  quotidie  vacare 
nequeunt,  raedium  necessario  hic  quaerendura  est;  et  defectus 
numeri  temporisbrevitate  supplendus.  Atque  adeo  si  modotriginta 
aut  circiter  in  duosaut  tres  raenses  eligantur,  plureserunt,  quam 
ut  hoc  brevi  terapore  corrurapi  possint;  et  hac  de  causa  etiara 
monui,  ut  ii,  qui  in  eorura  locum  succedunt,  nullo  modo  eli- 
gendisint,  nisi  eo  tempore ,  quo  ipsi  succedunt  et  alii  discedunt. 

36.  Horura  praeterea  officium  esse  dixiraus,  senatura,  quando 
eoruraaliqui,  licet  pauci  sint,  opus  esseiudicaverint,  convocare, 
resque  in  eodem  decernendas  proponere ,  secatum  diraittere  eius^ 

8* 


116  TRACTATUS  POLITICI 

que  de  negotiis  publicis  decreta  exscqui.  Quo  autem  id  fieri  ordiue 
debeat,  ne  res  inutilibus  quaestionibus  diu  protrahantur,  paucis 
iam  dicam.  Nempe  consules  de  re  in  senatu  proponenda,  et 
quid  factu  opus  sit  consulant,  et  si  de  eo  oranibus  una  fuerit 
mens,  tum  convocato  senatu,  et  quaestione  ordine  exposila  quae- 
nam  eorum  sit  sententia  doceant ,  nec  alterius  senteutia  exspectata 
suflragia  ordine  colligant.  Sed  si  consules  plures ,  quam  unam 
sententiam  foverint,  tum  in  senatu  illa  de  quaestione  proposita 
sententia  prior  dicenda  erit ,  quae  a  niaiori  consuluni  numero  de- 
fendebatur;  et  si  eadem  a  maiori  senatus  et  cocsulum  parte  non 
fuerit  probata,  sed  quod  numerus  dubitantium  et  negantium  si- 
mul  maior  fuerit,  quod  ex  calculis,  ut  iam  monuimus,  constare 
debet,  tum  alleram  sententiam  ,  quae  pauciora ,  quamprior,  ha- 
buerit  inter  consules  suffragia,  doceant,  et  sic  porro  reliquas. 
Quod  si  nulla  a  maiori  totius  senatus  parte  probata  fueril,  senatus 
in  sequentera  diem  autin  tempus  breve  dimittendus,  ut  consules 
interim  videant,  num  alia  media,  quae  magis  possint  placere, 
queant  invenire.  Quod  si  nulla  alia  invenerint,  velsi,  quaein- 
venerint,  senatus  maior  pars  non  probaverit,  lum  senatoris  cuius- 
que  senlentia  audienda  est ,  in  quam  si  etiam  maior  senatus  pars 
noniverit,  tum  de  unaquaque  sententia  iterum  suffragia  ferenda, 
et  non  tantum  aflBrmanlium ,  ut  huc  usque  factum,  sed  dubitan- 
tium  etiam  etneganlium  calculi  numerandi  sunt,  et  si  pluresre- 
perientur  aflSrmantes,  quam  dubitantes  aut  negantes,  ut  tum 
sententia  rata  maneat,  et  contra  irrila,  si  plures  invenientur  ne- 
gantes,  quam  dubitantes  aut  aflBrmantes:  sed  si  de  omnibus 
sententiis  maior  dubitantium ,  quam  negantium  aut  aflBrmantium 
fuerit  nuraerus,  ut  tura  syndicorura  concilium  senatui  adiungatur, 
qui  simul  cum  senatoribus  suffragia  ferant,  calculis  solummodo 
aflSrraantibus  aut  negantibus,  oraissis  iis,  qui  aniraum  ambigu- 
ura  indicant.  Circa  res ,  quae  ad  supreraura  conciliura  a  senatu 
deferuntur,  idem  ordo  tenendusest.     Haec  de  senalu. 

37.  kAfo7'um  quod  attinet  sive  tinbunal ,  non  potest  iisdem 
fundamentis  niti ,  quibusillud,  quod  sub  raonarcha  est ,  ut  illud 
in  cap.  6.  art.  26.  et  seq.  descripsimus.  Nam  (per  art.  14.  huius 
cap.)  cum  fundamentis  huius  imperii  non  convenit,  ut  ulla  ratio 
glirpium  sive  farailiarura  habeatur.     Deinde  quia  iudices  ex  solis 


CAP    VIII.  117 

patricHs  electi  melu  quideni  succedeDtium  patriciorum  contineri 
possent,  ue  in  eoruni  aliqueminiquam  aliquam  sentenliampronun- 
tieut,  ct  forte  ul  neque  eos  secuudum  nierita  punire  suslineant ;  sed 
contra  iu  plebeios  omuia  auderent,  et  locupletes  quotidie  in  prae- 
dani  rapereut.  Scio  liac  de  causa  Genuensium  consilium  a  multis 
probari,  quod  sciiicet  non  ex  palriciis,sed  ex  peregrinis  iudices  eii- 
gaul.  Sed  boc  mihi  rem  abstracte  consideranti  absurde  institutum 
videtur,  ut  peregrini,  et  non  patricii  ad  leges  interpretandas  vocen- 
tur.  Namquidaliud  iudicessuntnisi  leguminterpretes?  Quare  mihi 
persuadeo ,  Genuenses  in  hoc  etiara  negotio  magis  suae  gentis  in- 
gcnium ,  quam  ipsam  huius  imperii  naturam  respexisse.  Nobis 
igitur  rem  abstracte  considerantibus  media  excogitanda  sunt,  quae 
cum  huius  regiminis  forma  optime  conveniunt, 

38.  Sed  ad  iudicum  numerum  quod  attinet,  nullum  singula- 
rem  huius  status  ratio  exigit;  sed  ut  in  imperio  monarchico,  ita 
etiam  in  hoc  apprime  observari  debet,  ut  pluressint,  quamuta 
viro  privato  corrumpi  possint.  Nam  eorum  oiBcium  solummodo 
est  providere ,  ne  quisquam  privatus  alteri  iniuriam  faciat ;  atque 
adeo  quaestiones  inter  privatos,  tam  patricios  quam  plebeios,  diri- 
mere,  et  poenas  delinquentibus,  etiam  ex  patriciis ,  syndicis  et 
senatoribus,  quatenus  contra  iura ,  quibus  omnes  tenentur,  de- 
liquerunt,  sumere.  Ceterum  quaestiones,  quae  inter  urbes,  quae 
sub  imperio  sunt,  moveripossunt,  in  supremo  concilio  diriraen- 
dae  sunt. 

39.  Temporis  praeterea,  in  quod  eligendi  sunt,  ratio  est  ea- 
dem  in  quocumque  imperio ,  et  etiam  ut  quotannis  aliqua  eorura 
pars  cedat,  et  deuique,  quaravis  non  opus  sit,  ut  uuusquisque 
ei  diversa  sit  familia,  necesse  tamen  est,  ne  duo  sanguine  pro- 
pinqui  simul  in  subselliis  locum  occupent;  quod  in  reliquis  con- 
ciliis  observandum  est,  praeterquam  in  supremo ,  in  quo  sufficit, 
si  modo  in  electionibus  lege  cautum  sit,  ne  cuiquam  propinquum 
nominare ,  nec  de  eo ,  si  ab  alio  nominatus  sit ,  suffragium  ferre 
liceat,  et  praeterea  ne  ad  iraperii  ministrum  quemcumque  nominan- 
dum  duo  propinqui  sortem  ex  urna  tollant.  Hoc,  inquam,  sufficit 
in  concilio,  quod  ex  tam  magno  horainum  numero  componitur, 
et  cui  nulla  singularia  emolumenta  decernuntur.  Atque  adeo  im- 
perio  inde  nihil  erit  detrimenti ,  ut  absurdura  sit ,  legem  ferre, 


118  TRACTATUS  POLITICI 

qua  omuium  patriciorum  propinqui  a  supremo  concilio  secludan- 
tur,  ut  art,  14.  huius  cap.  diximus.  Quod  autem  id  absurdum 
sit,  patet,  Nam  ius  illud  ab  ipsis  patriciis  institui  non  posset, 
quin  eo  ipso  omnes  absolute  suo  iure  eatenus  cederent,  ac  proinde 
eiusdemiuris  vindices  nonipsi  patricii,  sed  plebs  esset;  quodiis 
directe  repugnat,  quae  in  art.  5.  et  6.  huius  cap.  ostendimus.  Lex 
autem  illa  imperii,  qua  statuitur,  ut  una  eademque  ratio  inter 
numerum  patriciorum  et  multitudinis  servetur,  id  maxime  re- 
spicit,  ut  patriciorumius  etpotentia  conservetur,  ne  scilicet  pau- 
ciores  sint ,  quam  ut  multitudinem  possint  regere. 

40.  Ceterum  iudices  a  supremo  concilio  ex  ipsis  patriciis,  hoc 
est  (per  art.  17.  huius  cap.)  ex  ipsis  legum  conditoribus  eligendi 
sunt,  et  sententiae ,  quas  tulerunt  tam  de  rebus  civilibus,  quam 
criminalibus ,  ratae  erunt,  si  servato  ordine  et  absque  partium 
studio  prolatae  fuerint,  de  qua  re  syndicis  lege  permissum  erit 
cognoscere ,  iudicare  et  statuere. 

41.  ludicum  emolumenta  eadem  esse  debent,  quae  art.  29. 
cap.  6.  diximus;  nempe  ut  ex  unaquaque  sententia,  quam  de  re- 
bus  civilibus  tulerint ,  abeo,  qui  causa  cecidit,  pro  ratione  totius 
summae  partem  aliquotam  accipiant.  At  circa  sententias  de  rebus 
criminalibus  haec  sola  hic  differentia  sit,  ut  boua  ab  ipsis  pro- 
scripta ,  et  quaecumque  summa ,  qua  minora  crimiua  mulctantur, 
ipsis  solisdesignetur,  ea  tamen  conditione ,  ut  nunquam  iis  liceat 
quenquam  tormentis  cogere  quidpiam  confiteri ,  et  hoc  modo  satis 
cautumerit,  ne  iniqui  in  plebeios  sint,  et  ne  metus  causa  nimium 
patriciis  faveant.  Nam  praeterquam  quod  hic  metus  sola  avaritia, 
eaque  specioso  iustitiae  nomine  adumbrata  temperetur,  accedit, 
quod  plures  sint  numero,  et  quod  sufTragia  non  palam,  sed  cal- 
culis  ferantur,  ita  ut  si  quis  ob  damnatam  suam  causam  stomache- 
tui ,  nihil  tamen  habeat,  quod  uni  imputare  possit.  Porro  ne 
iniquam  aut  saltem  ne  absurdam  aliquam  sententiam  pronuntient, 
et  ne  eorum  quispiam  dolo  quicquam  faciat,  syndicorum  reve- 
rentia  prohibebit,  praeterquam  quod  in  tam  magno  iudicum  nu- 
mero  unus  semper  aut  alter  reperietur,  quem  iniqui  formideni, 
Ad  plebeios  denique  quod  attinet,  satis  iis  etiam  cavebitur ,  si  ad 
syndicos  iisdem  appellare  liceat,  quibus,  uti  dixi,  iure  pcrmis- 
sum  sit  de  iudicum  rebus  cognoscere,  iudicare  ct  statuere.     Nara 


CAP.  VIII.  119 

certuni  est ,  quod  syndici  multorum  patriciorum  odium  vitare  non 
poterunt,  et  plebi  contra  gratissimi  semper  eriint,  cuius  applau- 
sum,  quantum  ipsi  etiam  poterunt,  captare  sludebunt.  Qucm 
in  linem  data  occasione  non  oraittent  sententias  contra  leges  fori 
prolatas  revocare,  et  quemcumque  iudicem  examinare,  et  poenas 
ex  iniquis  sumere ;  nihil  enira  hoc  raagis  multitudinis  aniraos  rao- 
vet.  Nec  obstat,  quod  sirailia  exerapia  raro  contingere  possint; 
sed  contra  maxirae  prodest.  Nara  praeterquam  quod  illa  civitas 
prave  constituta  sit ,  ubi  quotidie  eierapla  in  delinquentes  eduntur 
(ut  cap.  5.  art.  2.  ostendimus),  illa  profecto  rarissima  esse  debent, 
fama  quae  maxirae  celebrantur. 

42.  Qui  in  urbes  vel  provincias77roco«5?//es  raittuntur ,  ex  or- 
dine  scnatorio  eligendi  essent,  quia  senatorum  ofBciura  est  de  ur- 
biura  munimentis,  aerario,  militia  etc.  curara  habere.  Sed  qui 
in  regiones  aliquantulum  reraotas  mitterentur,  senatum  frequen- 
tare  non  possent,  et  hac  de  causa  ii  tantumraodo  ex  ipso  senatu 
vocandi  sunt,  qui  urbibus  in  patrio  solo  conditis  destinantur;  at 
quos  ad  magis  remota  loca  mittere  volunt ,  ex  iis  eligendi  sunt, 
quorum  aetas  a  senatorio  gradu  non  abest.  Sed  neque  hac  ratione 
paci  totius  imperii  satis  cautum  fore  existirao,  si  nirairura  urbes 
circuravicinae  iure  suffragii  omnino  prohibeantur,  nisi  adeo  ira- 
potentes  oranes  sint ,  ut  palara  contemni  possint ,  quod  sane  con- 
cipinequit.  Atque  adeo  necesse  est,  ut  urbes  circumvicinae  iurc 
civitatis  donentur,  et  ex  unaquaque  viginti,  triginta  aut  quadra- 
ginta  (nam  numerus  pro  magnitudine  urbis  raaior  aut  minor  esse 
debet)  cives  electi  in  numerum  patriciorum  adscribantur ,  ex  qui- 
bustres,  quatuor  aut  quinque  quotannis  eligi  debent,  qui  ex  se- 
natu  sint,  et  unus  ad  vitam  syndicus.  Atque  hi,  qui  ex  senatu 
sunt,  proconsules  in  urbem ,  ex  qua  electi  sunt,  mittantur  una 
cura  syndico. 

43.  Ceterura  iudices  in  unnqnaque  nrbe  constituendi  ex  pa- 
triciis  eiusdera  urbis  eligendi  sunt.  Sed  de  his  non  necesse  iudico 
prolixius  agere ,  quia  ad  singularis  huius  imperii  fundaraenta  non 
pertinent. 

ii.  Qui  iii  qiiocumqne  concilio  a  secretis  sjmt,  et  alii  eius- 
niodi  ministri,  quia  suffragii  ius  non  habent,  eligendi  sunt  ex 
plebe.     Sed  quia  hi  diuturna  negotiorura  tractatione  maxiniara  re- 


120  TR.ICTATUS  POLITICI 

rum  agendarum  notitiam  habent ,  flt  saepe,  ut  eorum  consilio 
plus,  quam  par  est,  deferatur,  et  ut  status  totius  imperii  ab  eo- 
rum  directione  maxinie  pendeat;  quae  res  HoUandis  eiitio  fuit. 
Kam  id  sine  magna  multorum  optimorum  invidia  fieri  nequit.  Et 
sane  dubitare  non  possumus ,  quin  senatus ,  cuius  prudentia  non 
a  senatorum,  sed  ab  administrorum  consilio  derivatur,  maiime 
ab  inertibus  frequentetur,  et  huius  imperii  conditio  non  multo 
melior  erit,  quam  imperii  nionarchici ,  quod  pauci  regis  consiliarii 
regunt,  de  quo  vide  cap.  6.  art.  5.  6.  et7.  Veruraenimvero  im- 
perium,  prout  recte  vel  prave  institutum  fuerit,  eo  minus  aut 
magis  erit  huic  malo  obnoxium.  Nam  imperii  libertas ,  quae  non 
satis  firmahabet  fundamenta,  nunquam  sine  periculo  defenditur; 
quod  patricii  ne  subeant ,  ministros  gloriae  cupidos  ex  plebe  eli- 
gunt,  qui  postea  vertentibus  rebus  veluti  hostiae  caeduntur  ad 
placandam  eorum  iram ,  qui  libertati  insidiantur.  At  ubi  liber- 
tatis  fundamenta  satis  firma  sunt,  ibi  patricii  ipsi  eiusdem  tutan- 
dae  gloriam  sibi  expetunt  studentque,  ut  rerum  agendarum  pru- 
dentia  ab  eorum  tantummodo  consilio  derivetur:  quae  duo  in 
iaciendis  huius  imperii  fundamenlisapprime  observavimus,  nempe 
ut  plebs  tam  a  consiliis ,  quam  a  sufifragiis  ferendis  arceretur  (vid. 
art.  3.  et4.  huius  cap.);  atque  adeo  ut  suprema  imperii  potestas 
penes  omnes  patricios,  auctoritas  autem  penes  syndicos  et  sena- 
tum ,  et  ius  denique  senatum  convocandi  resque  ad  communem 
salutem  pertinentes  penes  consules  ex  ipso  senatu  electos  esset. 
Quod  si  praeterea  statuatur,  ut  qui  a  secretis  in  senatu  vel  in  aliis 
conciliis  est,  in  quatuor  aut  quinque  adsummum  annoseligatur, 
atque  ei  secundus,  qui  a  secretis  in  idem  tempus  designalus  sit, 
adiungatur ,  qui  interim  laboris  partem  ferat ,  vel  si  in  senatu 
nonunus,  sedplures  a  secretis  sint,  quorum  alius  his,  aliusaliis 
negotiis  detinetur,  nunquamfiet,  ut  administrorum  potentia  ali- 
cuius  sitmomenti. 

45.  Aerarii  tribuni  ei^lehe  etiam  eligendi  sunt,  qui  eius  ra- 
tionem  non  tantum  senatui ,  sed  etiam  syndicis  reddere  teneantur. 

46.  Ad  religio7iem  qiiae  spectant ,  satis  prolixe  ostendimus  in 
tractatu  theologico-politico.  Quaedam  tamen  tum  omisimus ,  de 
quibus  ibi  non  erat  agendi  locus :  nempe  quod  omnes  patricii 
eiusdemreligionis,  simplicissimae  scilicet  et  maxime  catholicae, 


CAP.  VIII.  121 

qualem  in  eodem  tractatu  descripsiraus,  esse  debeant.  Nani  ap- 
priine  cavcnduni  est,  ne  ipsi  patricii  in  sectas  dividantur,  et  ne 
alii  his,  alii  aliis  plus  faveant,  et  deinde,  ne  superstitione  capti 
libertatcm  subditis  dicendi  ea  ,  quae  senliunt,  adimere  studeaut. 
Deinde  quamvis  unicuique  libertas  dicendi  ea,  quaesentit,  danda 
est,  magni  tamen  conventus  prohibendi  sunt.  Atque  adeo  iis, 
qui  alii  religioni  addicli  sunt,  concedenduni  quidem  est,  tot, 
quotvclint,  templa  aedificare ;  sed  parva  et  certae  cuiusdam  men- 
surae,  et  in  locis  aliquantulum  ab  invicem  dissitis.  At  templa, 
quae  patriae  religioni  dicantur,  niultum  refert,  ut  magna  et  sum- 
ptuosa  sint,  etutpraecipuo  ipsius  cultui  solis  palriciis  vel  senatori- 
bus  nianus  admovere  liceat ,  atque  adeo  ut  solis  patriciis  liceat 
baptizare,  matrimonium  consecrare,  manus  imponere,  et  abso- 
lute  ut  templorum  veluti  sacerdotes  patriaeque  religionis  vindices 
ct  interpretes  agnoscantur.  Ad  concionandum  autem  et  ecclesiae 
aerario  eiusque  quotidianis  negotiis  administrandis  aliqui  ex  plebe 
ab  ipso  senatu  eligendi  sunt,  qui  senatus  quasi  vicarii  sint,  cui 
propterea  rationem  omnium  reddere  teneantur. 

47.  Atque  haec  illa  sunt,  quae  huius  imperii  fundamenta  spe- 
clant;  quibus  pauca  alia  minus  quidem  principalia,  sed  magni 
laraen  momenti  addam :  nempe  ut  patricii  veste  quadam  seu  ha- 
bitu  singulari,  quo  dignoscantur,  incedant,  et  ut  singulari  quo- 
dam  titulo  salutentur,  et  unusquisque  ex  plebe  iis  loco  cedat,  et 
si  aliquis  patricius  bona  sua  aliquo  infortunio ,  quod  vitari  ne- 
quit,  amiserit,  idque  liquido  docere  poterif ,  ut  in  integrum  ex 
publicis  bonis  restituatur;  sed  si  contra  constet,  eundem  largi- 
tate,  fastu,  ludo,  scortis  etc.  eadem  cousumpsisse ,  vel  quod  ab- 
solute  plus  debet ,  quam  est  solvendo ,  ut  dignitate  cedat ,  et  omni 
honore  officioque  indignus  habeatur.  Qui  enim  se  ipsum  resque 
suas  privatas  regere  nequit,  multo  minus  publicis  consulere 
poterit. 

48.  Quos  lex  iurare  cogit,  a  periurio  multo  raagis  cavebunt, 
si  per  salutem  patriae  et  libertatem  perque  supremum  concilium, 
quam  si  per  Deum  iurare  iubeantur.  Nam  qui  per  Deura  iurat, 
privatum  bonura  interponit,  cuius  ille  aestiraator  est;  at  qui  iurc- 
iuraado  iibertatera  patriaeque  salutem  interponit ,  is  per  comraune 


122  TRACTATUS  POLITICI 

omnium  bonum,    cuius  ille  aestimator  non   est,    iurat,    et  si 
peierat,  eo  ipse  se  patriae  hostem  declarat. 

49.  Academiae ,  quae  sumptibus  reipublicae  fundantur ,  non 
tam  ad  ingenia  colenda,  quam  ad  eadem  coercenda  instituuntur. 
Sed  in  libera  republica  tum  scientiae  et  artes  optirae  excolentur, 
si  unicuique  veniam  petenti  concedatur  publice  docere,  idque 
suis  sumptibus  suaeque  famae  periculo.  Sed  haec  et  similia  ad 
alium  locum  reservo.  Nam  hic  de  iis  solummodo  agere  consti- 
tueram ,  quae  ad  solum  imperium  aristocraticum  perlinent. 

CAP.  IX.     De  aristocratia.    Continuatlo. 

1.  Huc  usque  imperium  consideravimus,  quatenus  ab  una 
solaurbe,  quae  totius  imperii  caput  est ,  nomen  habet.  Tempus 
iam  est,  ut  de  eo  agamus,  quod  plures  urbes  tenent, 
quodque  ego  praecedenti  praeferendum  existimo.  Sed  ut  utriusque 
differentiam  et  praestantiam  noscamus,  singula  praecedentis  im- 
perii  fundamenla  perlustrabimus,  et,  quae  ab  hoc  aliena  sunt, 
reiiciemus,  etalia,  quibusniti  debeat,  eorum  loco  iaciemus. 

2.  Urbes  itaque,  quae  civitatis  iure  gaudent,  ita  conditae  et 
munitae  esse  debent,  ut  unaquaeque  sola  sine  reliquis  subsistere 
quidem  non  possit ;  sed  contra  etiam,  ut  a  reliquis  deficere  nequeat 
absque  magno  totius  imperii  detrimento.  Hoc  enim  modo  sem- 
per  unitae  manebunt.  At  quae  ita  constitutae  sunt ,  ut  nec  se 
conservare,  nec  reliquis  formidini  esse  queant,  eae  sane  non  sui, 
sed  reliquarum  iuris  absolute  sunt. 

3.  Quae  autem  art.  9.  et  10.  praeced.  cap.  ostendimus,  ex 
communi  imperii  aristocratici  natura  deducuntur,  iit  et  ralio 
numeri  patriciorum  ad  numerura  raultitudinis,  et  qualis  eorum 
aetas  et  conditio  esse  debeat,  qui  patricii  sunt  creandi,  ita  ut 
nulla  circa  haec  oriri  possit  differentia,  sive  imperium  una  sive 
plures  urbes  teneant.  At  siipremi  concilii  alia  hic  debet  esse  ra- 
tio.  Nam  si  quae  iraperii  urbs  supremo  huic  concilio  congre- 
gando  destinaretur ,  illa  revera  ipsius  imperii  caput  esset;  atque 
adeo  vel  vices  servandae  essent,  vel  talis  locus  huic  concilio  essct 
designandus,  qui  civitatis  ius  non  habeat,  quique  ad  oranes 
aeque  pertineal.     Sed  tam  hoc  quamillud,  ut  dictu  facile,  ita 


CAF.  IX.  123 

factu  difBcile  est,  ut  scilicet  tot  hominuni  millia  exlra  urbcs  sacpe 
ire ,  vel  ut  iam  hoc ,  iam  alio  in  loco  convenire  debeant. 

•4.  Verum  ut  recte,  quid  in  hac  re  fieri  oporteat,  et  qua  ra- 
tione  huius  imperii  concilia  instituenda  sint,  ex  ipsius  natura  et 
londitione  concludere  possimus,  haec  consideranda  sunt,  nempe 
quod  unaquaeque  urbs  tanto  phis  iuris,  quam  \ir  privatus  habeat, 
quanto  viro  privato  potentior  est  (per  art.  4.  cap.  2.) ;  et  conse- 
quenter  unaquaeque  huius  imperii  urbs  (vide  arl.  2.  huius  cap.) 
tantum  iuris  intra  moenia  seu  suae  iurisdictionis  limites  habeat, 
quantum  potest :  deinde  quod  omnes  urbes  non  ut  confoede.ratae, 
sed  ut  unum  imperium  constituentes  invicem  sociatae  et  unitac 
sint;  sed  ita,  ut  unaquaeque  urbs  tanto  plus  iuris  inimperium, 
quam  reliquae  obtineat,  quanto  reliquis  est  potentior.  Nam  qui 
inter  inaequales  aequalitatem  quaerit,  absurdum  quid  quaerit. 
Cives  quidem  aequales  merito  aestimantur,  quia  uniuscuiusque 
potentia  cum  potentia  totius  imperii  comparata  nullius  est  consi- 
derationis :  at  urbis  cuiuscumque  potentia  raagnam  partem  poten- 
tiae  ipsius  imperii  constituit,  et  eo  maiorem  quo  ipsa  urbs  maior 
est.  Ac  proinde  omnes  urbes  aequales  haberi  nequeunt.  Sed  ut 
uniuscuiusque  potentia ,  ita  etiam  eiusdem  ius  ex  ipsius  raagni- 
tudine  aestimari  debet.  Vincula  vero,  quibus  adstringi  debent, 
ut  unum  imperium  componant ,  apprime  sunt  (per  art.  I .  cap.  4.) 
senatiis  tlforum.  Quomodo  autem  eae  oranes  his  vinculis  ita 
copulandae  sint,  ut  earum  tamen  unaquaeque  sui  iuris,  quantum 
fieripolest,  maneat,  breviter  hic  ostendam. 

5.  Nempe  uniuscuiusque  urbis  patricios ,  qui  pro  magnitudine 
urbis  (per  art.  3.  huius  cap.)  plures  aut  pauciores  esse  debent, 
summum  in  suam  urbem  ius  habere  concipio,  eosque  in  concilio, 
quod  illius  ttrbis  snpi-emum  est,  summam  habere  potestatem 
urbem  muniendi  eiusque  moenia  dilatandi,  vectigalia  imponendi, 
leges  condendi  et  abrogandi,  et  omnia  absolute  agendi,  quae  ad 
suae  urbis  conservationem  et  incrementum  necessaria  esse  iudi- 
cant.  Ad  communia  autem  imperii  negotia  tractanda  senatus 
creandus  est,  iis  omnino  conditionibus,  quas,in  praeced.  cap. 
diximus;  ita  ut  inter  hunc  senatum  et  illum  nulla  alia  sit  differen- 
tia,  quam  quod  hic  auctoritatem  etiam  habeat  dirimendi  quaestio- 
nes,  quae  inter  urbes  oriri  possunt.     Nam  hoc  in  hoc  imperio, 


1 24  TRACTATUS  POLITICI 

cuius  nulla  urbs  caput  est,  non  potest,  ut  in  illo  a  supremo  con- 
cilio  fieri.     Vide  art.  38.  praeced  cap. 

6.  Ceterum  in  hoc  imperio  supremum  concilium  convocandum 
non  est,  nisi  opus  sit  ipsum  imperium  reformare,  vel  in  arduo 
aliquo  negotio,  ad  quod  perageDdum  senatores  se  impares  esse 
credent;  atque  adeo  raro  admodum  fiet,  ut  omnes  patricii  in  con- 
cilium  vocentur.  Nam  praecipuum  supremi  concilii  officium  esse 
diximus  (art.  17.  praeced.  cap.)  leges  condere  et  abrogare,  et 
deinde  imperii  ministros  eligere.  At  leges  sive  communia  totius 
imperii  iura  simulatque  instituta  sunt,  immutari  non  debent. 
Quod  si  tamen  tempus  et  occasio  ferat,  ut  novum  aliquod  ius  in- 
stituendum  sit  aut  iara  statutum  mutandum,  potest  prius  de 
eodem  quaestio  in  senatu  haberi,  et  postquam  senatus  in  eo  con- 
venerit,  tum  deinde  legati  ad  urbes  ab  ipso  senatu  mittantur, 
qui  uniuscuiusque  urbis  patricios  senatus  sententiam  doceant;  et 
si  denique  maior  urbium  pars  in  sententiam  senatus  iverit,  ut 
tum  ipsa  rata  maneat,  alias  irrita.  Atque  hic  idem  ordo  in  eli- 
gendis  ducibtis  exercilus  et  legatis  in  alia  regna  mittendis,  ut 
circa  decreta  de  bello  inferendo  et  pacis  conditionibus  acceptandis 
teneri  potest.  Sed  in  reliquis  imperii  ministris  eligendis ,  quia 
(ut  in  art.  4.  huius  cap.  ostendimus)  unaquaeque  urbs ,  quantum 
fieripotest,  sui  iuris  manere  debet ,  et  in  imperio  tanto  plus  iuris 
obtinere,  quanto  reliquis  est  potentior,  hic  ordo  necessario  ser- 
vandus  est.  Nempe  senatores  a  patriciis  uniuscuiusque  urbis 
eligendi  sunt;  videlicet  unius  urbis  patricii  in  suo  concilio  certura 
scnatorum  numerum  ex  suis  civibus  collegis  eligent,  qui  ad 
numerum  patriciorum  eiusdem  urbis  se  habeat  (vide  art.  30. 
pracced.  cap.),  ut  1  ad  12;  et  quos  primi,  secundi,  tertii  etc.  or- 
dinis  esse  volunt ,  designabunt ;  et  sic  reliquarum  urbium  patricii 
pro  magnitudine  sui  numeri  plures  paucioresve  senatores  eligent, 
et  in  ordines  distribuent,  in  quot  senatum  dividendum  esse  dixi- 
raus.  Vide  art.  34.  praeced.  cap.  Quo  fiet,  ut  in  unoquoque 
senatorum  ordine  pro  magnitudine  cuiuscumque  urbis  plures 
paucioresve  eiusdem  senatores  reperiantur.  At  ordinum  prnn- 
sides  eorumque  vicarii,  quorum  numerus  minor  est  urbium 
numero,  a  senatu  ex  consulibus  eleclis  sorte  eligendi  sunt.  In 
iudicibns  praeterea  supremis  imperii  eligendis  idem  ordo  retineo- 


CAP.  IX.  125 

diis  est,  scilicet  ut  UDiuscuiusque  urbis  patricii  ex  suis  collegis 
\no  niagnitudiDe  sui  numeri  plures  auf  pauciores  iudices eligant. 
Atque  adeo  fiet,  ut  unaquaeque  urbs  in  eligendis  niinislris  sui 
iuris,  quantuni  fieri  potest,  sit,  et  ut  unaquaeque  quo  potentior 
cst,  eo  etiam  plus  iuris  tani  in  senatu,  quam  in  foro  obtineat; 
posito  scilicet,  quod  senatus  et  fori  ordo  in  decernendis  imperii 
rebus  et  quaestionibus  dirimendis  talis  omnino  sit,  qualem  art.  33. 
et34.  praeccd.  cap.  descripsimus. 

7.  Coliortmrn  deinde  duces  et  militiae  tribuni  e  patriciis 
etiam  eligendi  sunt.  Nam  quia  aequum  est,  ut  unaquaeque  urbs 
pro  ratione  suae  magnitudinis  certum  militum  numerum  ad  com- 
munem  totius  imperii  securitatem  conducere  teneatur,  aequum 
etiani  est,  ut  e  patriciis  uniuscuiusque  urbis  pro  numero  legio- 
num,  quas  alere  tenentur,  tot  tribunos,  duces,  signiferos  etc. 
eligere  liceat,  quot  ad  illam  militiae  partem,  quam  imperio  sup- 
peditant,  ordinandam  requiruntur. 

8.  Fectigalia  nulla  etiam  a  senatu  subditis  imponenda,  sed 
ad  sumptus,  qui  ad  negotia  publica  peragenda  ex  senatus  decreto 
requiruntur,  non  subditi,  sed  urbes  ipsae  ab  ipso  senatu  ad  cen- 
sum  vocandae  sunt,  ita  ut  unaquaeque  urbs  pro  ratione  suae 
magnitudinis  sumptuum  partem  maiorem  vel  minorem  ferre  de- 
beat ;  quam  quidem  partem  eiusdem  urbis  patricii  a  suis  urbanis 
ea,  quavelint,  via  exigent,  eos  scilicet  vel  ad  censum  trahendo, 
vel,  quodmulto  aequius  est,  iisdem  vectigalia  imponendo. 

9.  Porro  quamvis  omnes  huius  imperii  urbes  marilimae  non 
sint,  nec  senatores  ex  solis  urbibus  marilimis  vocentur,  possunt 
tamen  iisdem  eadera  emolumenta  decerni,  quae  art.  31.  praeced. 
cap.  diximus.  Quem  in  finem  pro  imperii  constitutione  media  ex- 
cogitari  poterunt,  quibus  urbes  in^icem  arctius  copulentur.  Ce- 
terum  reliqua  ad  senatum  et  forum ,  et  absolute  ad  universum  ini- 
perium  spectantia,  quae  in  praeced.  cap.  tradidi ,  huic  etiam  ini- 
perio  applicanda  sunt.  Atque  adeo  videmus,  quod  in  imperio, 
quod  plures  urbes  tenent,  non  necesse  sit,  supremo  concilio 
oonvocando  certum  tempus  aut  locum  designar^.  At  senatui  et 
foro  locus  dicandus  est  in  pago  vel  in  urbe ,  quae  suflfragii  ius  non 
habet.     Sed  ad  illa ,  quae  ad  singulas  urbes  spectant ,  revertor. 

10.  Ordo  supremi  concilii  ufiiu-s  urbis  in  eligendis  urbis  et  im- 


126  TRACTATUS  POLITICI 

perii  ministris  et  in  rebus  decernendis  idem  ille ,  quem  art.  '27.  et 
36.  praeced.  cap.  tradidi,  esse  debet.  Nameademhic,  quamil- 
lic,  est  ratio.  Deinde  sy^idicoinim  co?icilitnn  huic  subordinan- 
dumest,  quodad  urbis  concilium  sehabeat,  ut  illud  syndicorum 
praeced.  cap.  ad  concilium  totius  imperii ,  et  cuius  officium  intra 
limites  iurisdictionis  urbis  idem  etiam  sit,  iisdemque  emolumen- 
tis  gaudeat.  Quod  si  urbs ,  et  consequenter  patriciorum  numerus 
adeo  exiguus  fuerit ,  ut  non  nisi  unum  aut  duos  syndicos  creare 
possit ,  qui  duo  concilium  facere  nequeunt ,  tum  syndicis  in  co- 
gnitionibus  pro  re  nata  iudices  a  supremo  urbisconcilio  designandi 
sunt,  vel  quaestio  ad  supremum  syndicorum  conciiium  deferenda. 
Nam  ex  unaquaque  urbe  aliqui  etiam  ei  syndicis  in  locum ,  ubi 
senatus  residel ,  mittendi  sunt,  qui  prospiciant,  ut  iura  universi 
imperii  inviolata  serventur ,  quique  in  senatu  absque  iure  sufifragii 
sedeant. 

11.  Urbium  consules  a  patriciis  etiam  eiusdem  urbis  eligendi 
sunt,  qui  veluti  senatum  illius  urbis  constituant.  Horum  autem 
numerum  determinare  non  possum,  nec  etiam  necesse  esse 
existimo,  quandoquidem  eiusdem  urbis  negotia,  quae  magni 
ponderis  sunt,  a  supremo  eiusdem  concilio,  et  quae  ad  univer- 
sum  imperium  spectant,  a  magno  senatu  peraguntur.  Ceterum 
si  pauci  fuerint,  necesse  erit,  ut  in  suo  concilio  palam  sufiFragia 
ferant,  non  autcm  calculis,  ut  in  magnis  conciliis.  In  parvis 
enim  conciliis,  ubi  suffragia  clam  indicantur,  qui  aliquanto  cal- 
lidior  est,  facile  cuiusque  sufifragii  auctorem  noscere,  et  minus 
attentiores  multis  modis  eludere  potest. 

12.  In  unaquaque  praeterea  urbe  iudices  a  supremo  eiusdem 
concilio  constituendi  sunt,  a  quorum  tamen  sententia  supremum 
imperii  iudicium  appellare  liceat ,  praeterquam  reo  palam  convicto 
et  confitenti  debitori.     Sed  haec  ulterius  persequi  non  est  opus. 

13.  Superest  igitur,  ut  de  urbibus,  quae  st/i  iuris  non  sunt, 
loquamur.  Hae  si  in  ipsa  imperii  provincia  vel  regione  conditae 
et  earum  incolae  eiusdem  nationis  et  linguaesint,  debentneces- 
sario ,  sicuti  pagi ,  veluti  urbium  vicinarum  partes  censeri ,  ita  ut 
earum  unaquaeque  sub  regimine  huius  aut  illius  urbis ,  quae  sui 
iuris  est,  esse  debeat.  Cuius  rei  ratio  est,  quod  patricii  non  a 
supremo  huius  imperii ,  sed  a  supremo  uniuscuiusque  urbis  con- 


CAP.  IX.  127 

cilio  eligantur,  qui  in  unaquaque  urbe  pro  numero  incolaruni 
intra  limites  iurisdictionis  eiusdem  urbis  plurcs  paucioresve  sunt 
(pcr  art.  5.  huius  cap.).  Alque  adeo  necesse  est,  ut  multiludo 
urbis,  quae  sui  iuris  non  est,  ad  censum  multitudinis  alterius, 
quae  sui  iuris  sit,  referatur,  et  ab  eius  directione  pendeat.  At 
urbes  iure  belli  captae,  et  quae  inipcrio  accesserunt,  veluti  im- 
perii  sociae  habendae  et  bencficio  victae  obligandae,  vel  coloniae, 
quae  iure  civitatis  gaudeant,  eomittendae,  et  gens  alio  ducenda 
vel  omnino  delenda  est. 

14,  Alque  haec  sunt,  quae  ad  huius  imperii  fundamenta 
spectant.  Quod  autem  eius  conditio  melior  sit,  quam  illius, 
quod  nomen  ab  una  urbe  sola  habet,  hiuc  concludo,  quod  sci- 
licet  uniuscuiusque  urbis  patricii  more  humanae  cupidinis  suum 
ius  tam  in  urbe,  quam  in  senatu  retinere,  et,  si  fieri  potest, 
augere  studebunt;  atque  adeo,  quantum  poterunt,  conabunlur 
mullitudinem  ad  se  trahere,  et  consequenter  imperium  beneticiis 
magis ,  quam  metu  agitare ,  suumque  numerum  augere :  quippe 
quo  plures  numero  fuerint,  eo  plures  (per  art.  6.  huius  cap.)  ex 
suo  concilio  senatores  eligent,  et  consequenter  (per  art.  eundera) 
plus  iuris  in  imperio  obtinebunt.  Necobstat,  quod,  dum  una- 
quaeque  urbs  sibi  consulit  reliquisque  invidet ,  saepius  inter  se 
discordent,  et  tempus  disputando  consumant.  Nam  si,  dum 
Roraanideliberant,  perit  Sagunthus*);  contra  dum  pauci  ex  solo 
suo  afifectu  omnia  decernunt,  perit  libertas  communeque  bonum. 
Sunt  namque  humana  ingenia  hebetiora ,  quam  ut  omnia  statim 
penetrare  possint;  sed  consulendo,  audiendo  et  disputando  acu- 
untur,  et  dum  omnia  tentant  media,  ea,  quae  volunt,  tandem 
inveniunt ,  quae  omnes  probant ,  et  de  quibus  nemo  antea  cogi- 
tasset.  Quod  si  quis  regerat,  HoIIandorum  imperium  non  diu 
absque  comite  vel  vicario ,  qui  vicem  comitis  suppleret ,  stetisse, 
hoc  sibi  responsum  habeat ,  quod  Hollandi  ad  obtinendam  liberta- 
tem  satis  sibi  putaverunt  comitem  deserere,  et  imperii  corpus 
capite  obtruncare,  nec  de  eodem  reformando  cogitarunt;  sed 
omnia  eius  merabra,  uti  antea  constituta  fuerant,  reliquerunt, 
ita  ut  HoUandiae  comitatus  sine  comite,  veluti  corpus  sine  capite, 


'J  Vid.  Livii  histor.  1.  21.  cap.  0.  sqq. 


128  TRACTATUS   POLITICI 

ipsumque  imperium  siae  nomiue  manserit.  Atque  adeo  minime 
mirum ,  quod  subditi  plerique  ignoraverint ,  penes  quos  summa 
esset  imperii  potestas.  Et  quamvis  hoc  non  esset,  iitamen,  qui 
imperiura  revera  tenebant,  longe  pauciores  erant,  quam  utmui- 
titudinem  regere,  et  potentes  adversarios  opprimere  possent. 
Unde  factum ,  ut  hi  saepe  impune  iis  insidiari ,  et  tandem  evertere 
potuerint.  Subita  itaque  eiusdem  reipublicae  eversio  non  ex  eo 
orta  est,  cpiod  tempus  in  deliberationibus  inutiliter  consumeretur, 
sed  ex  deformi  eiusdem  imperii  statu  et  paucitate  regentium. 

15.  Est  praeterea  hoc  aristocraticum  imperium,  quod  plures 
urbes  tenent,  alteri  praeferendum,  quia  non  opus  est,  ut  in  prae- 
cedenti,  cavere,  ne  universum  supremum  eius  concilium  subito 
impetu  opprimatur ,  quandoquidem  (per  art.  9.  huius  cap.)  eidem 
convocando  nullum  tempus  nec  locus  designatur.  Sunt  praeterea 
potentes  cives  in  hoc  imperio  minus  timendi.  Nam  ubi  plures  ur- 
bes  libertate  gaudent,  non  sufBcit  ei,  qui  viam  ad  imperium  affe- 
clat,  urbem  unam  occupare,  ut  imperiura  in  reliquas  obtineat. 
Et  denique  in  hoc  imperio  libertas  pluribus  communis.  Nam  ubi 
una  sola  urbs  regnat ,  eatenus  reliquarum  bono  consulitur,  qua- 
lenus  regnanti  huic  urbi  expedit. 

CAP.  X.     De  aristocratia.    Finis. 

1.  Imperii  utriusque  aristocratici  fundamentis  explicatis  et 
ostensis  superest,  ut  inquiramus,  an  aliqua  causa  culpa- 
bili  possint  dissolvi  aut  in  aliam  formam  mutari. 
Priraaria  causa,  unde  huiusmodi  imperia  dissolvuntur,  illa  est, 
quam  acutissimus  Florentinus*)  Disc.  1.  lib.  3.  in  Tit.  Livium  ob- 
servat,  videlicet  quod  ,,im.perio,  sicuti  humano  corpori,  quoti- 
die  aggregatur  aliquid,  quod  quandoque  indiget  curatione.^'^ 
Atque  adeo  necesse  esse,  ait,  ut  aliquando  aliquid  accidat,  quo 
imperiura  ad  suum  principiura,  quo  stabiliri  incepit,  redigatur, 
Quod  si  intra  debitum  tempus  non  acciderit,  vitia  eo  usque  cre- 
scent,  ut  tolli  nequeant  nisi  cura  ipso  imperio.     Atquehoc,  in- 


*)  Laudavit  Spinoza  bis  verbis  „Nic.  MachiavelU,  discorsi  sopra  la 
prima  deca  di  Tito  Livio  1.  III.  cap.  1."  Opere  ed.  1813.  vol.  III.  p.  301. 
Cf.  tract.  poL5,  7.* 


CAP.  X.  129 

quit,  vel  casu  contingere  potest,  vel  consilio  etprudcntia  legum 
aut  viri  eximiac  virtutis.  Nec  dubitare  possumus,  quin  haec 
res  maximi  sit  ponderis,  etquod,  ubi  huic  incommodo  provisum 
non  sit,  non  poterit  imperium  sua  virtule,  sed  sola  fortuna  per- 
manere;  et  contra  ,  ubi  huic  malo  remediura  idoneum  adhibitum 
fuerit,  non  potcrit  ipsum  suo  vitio,  sed  solummodo  inevitabili 
aliquo  fato  cadere,  ut  mox  clarius  docebimus.  Primum  quod 
luiic  malo  remedium  occurrebat,  hoc  fuit,  ut  scilicet  singulis 
lustris  supremus  aliquis  dictator  in  mensem  unum  aut  duos  crec- 
tur,  cui  ius  esset  de  senatorum  et  cuiuscuraque  ministri  factis 
cognoscendi,  iudicandi  et  statuendi ,  et  consequenter  imperium 
ad  suum  principium  restituendi.  Sed  qui  imperii  incommoda 
vilare  studet,  remedia  adhibere  debet,  quae  cum  imperii  natura 
conveniant,  et  quae  ex  ipsius  fundamenlis  deduci  queant,  alias 
in  Scyllam  incidet  cupiens  vitare  Charybdin.  Est  quidem  hoc  ve- 
rura,  quod  omnes  tam  qui  regunt,  quam  qui  reguntur,  metu 
supplicii  aut  damni  contineri  debeant,  ne  impune  vel  cumlucro 
peccare  liceat ;  sed  contra  certum  etiam  est ,  quod  si  hic  melus 
bonis  el  malis  hominibus  communis  fuerit,  versetur  necessario 
imperiura  in  summo  periculo.  Quura  igitur  dictatoria  potestas 
absolutasit,  non  potest  non  esse  omuibus  formidabilis,  praeser- 
tim  si  statuto  tempore,  ut  requiritur,  diclator  crearetur,  quia 
tum  unusquisque  gloriae  cupidus  eum  honorera  summo  studio 
ambiret;  et  certum  est,  quod  in  pace  non  tam  virtus  quam  opu- 
lentiaspectatur,  ita  ut  quo  quisque  superbior,  eo  faciiius  honores 
adipiscatur.  Et  forte  hac  de  causa  Romani  nullo  constituto  tem- 
pore,  sed  forluita  quadam  necessitate  coacti  dictatorera  facere 
consueverant.  At  nihilo  minus  ,,tumor  dictatoris,  ut  Ciceronis 
verba  referam*),  bonis  iniucundus"  fuit.  Et  sane,  quandoquidem 
haec  dictatoria  potestas  regia  absolute  est,  potest  non  absque 
magno  reipublicae  periculo  imperium  aliquando  in  monarchicura 
mutari,  tametsi  in  tempus,  quantumvis  breve,  id  fiat.  Adde 
quod,  siad  creandum  dictatorem  nullum  cerlum  tempus  designa- 
tum  sit,  ratio  tum  nulla  temporis  intercedentis  ab  unoadalium, 
quam  maxirae  servandara  esse  dixiraus,  haberetur,  et  quod  res 


*)  Cic.  ad  Quint.  fratr.  III,  8,  4.    In  edd.  leg.  riimor ,  non  luraor, 
Spinozn  II.  9 


130  TRACTATUS  POLJTICI 

etiam  vaga  admodum  esset,  ut  facile  uegUgeretur.  Nisi  itaque 
haec  dictatoria  potestas  aeterna  sit  et  stabilis ,  quae  servata  imperii 
forma  in  unum  deferri  nequit,  erit  ea  ipsa,  et  consequenter  rei- 
publicae  salus  et  conservatio  admodura  incerta. 

2.  At  contra  dubitare  nequaquam  possumus  (per  art.  3.  cap. 
6.),  quod  si  possit  servata  imperii  forma  dictatoris  gladius  perpe- 
tuus  et  malis  tantummodo  formidini  esse,  nunquam  eo  usquevi- 
tia  invalescere  poterunt,  ut  tolli  aut  emendari  nequeant.  Ut  igitur 
has  omnes  conditiones  obtineamus ,  syndicorum  concilium  con- 
cilio  supremo  subordinandum  diximus,  ut  scilicet  dictatorius  ille 
gladius  perpetuus  esset,  non  penes  personam  aliquam  naturalem, 
sed  civilem ,  cuius  membra  plura  sint ,  quam  ut  imperium  inter 
se  possint  dividere  (per  art.  1.  et  2.  praeced.  cap.)  vel  in  scelere 
aliquo  convenire.  Ad  quod  accedit,  quod  a  reliquis  imperii  rau- 
neribus  subeundisprohibeantur ,  quod  militiae  stipendia  non  sol- 
vant,  et  quod  denique  eius  aetatis  sint,  ut  praesentia  ac  tuta,  quam 
nova  et  periculosa  malint.  Quare  imperio  nullum  ab  iis  periculura, 
et  cousequenter  non  bonis ,  sed  malis  tantummodo  formidiui  esse 
queunt ,  et  revera  erunt.  Nam  ut  ad  scelera  peragenda  debiliores, 
ita  ad  maliliam  coercendam  potentiores  sunt.  Nam  praeterquam 
quod  principiis  obstare  possunt  (quia  concilium  aeternum  est), 
sunt  praeterea  numero  satis  magno ,  ut  sine  invidiae  timore  po- 
tentem  unum  aut  alterum  accusare  et  damnare  audeant;  praeser- 
tira  quia  suffragia  calculis  feruntur,  et  sententia  nomine  totius 
concilii  pronuntiatur. 

3.  At  Romae  plebis  tribuni  perpetui  etiam  erant;  verum  ira- 
pares,  ut  Scipionis  alicuiuspotentiam  premerent;  etpraetereaid, 
quod  salutare  esse  iudicabant,  ad  ipsum  senatum  deferre  debe- 
bant,  a  quo  etiam  saepe  eludebantur,  efficiendo  scilicet,  ut  plebs 
ei  magis  faveret,  quem  ipsi  senatores  minus  timebant.  Ad  quod 
accedit ,  quod  tribunorum  contra  patricios  auctoritas  plebis  favore 
defeuderetur,  et  quotiescumque  ipsi  plebem  vocabant,  seditionem 
potius  movere ,  quam  concilium  convocare  viderentur.  Quae  sane 
incommoda  in  imperio,  quod  in  praecedd.  duobus  capp.  descripsi- 
mus,  Jocum  non  habent. 

4.  Verumenimvero  haec  syndicorum  auctoritashocsolummodo 
praestare  poterit,  ut  imperii  forma  servetur ,  atque  adeo  prohibere, 


CAP.  X.  131 

ne  leges  infriugaatur,  et  ne  cuiquani  cum  lucro  peccare  liceat; 
scd  nequaquani  efficere  poterit,  ne  vitia,  quae  lege  prohiberi  ne- 
queunt,  gliscant,  utsuntilla,  in  quae  bomines  otio  abuiidantes 
incidunt,  et  ei  quibus  imperii  ruina  non  raro  sequitur.  Homines 
enim  in  pace  deposito  raetu  paulatim  ex  ferocibus  barbaris  civiles 
seu  humani,  et  ex  humanis  niolles  et  inertes  fiunt,  nec  alius 
alium  virtute ,  sed  fastu  et  luxu  excellere  studet.  Unde  patrios 
mores  fastidire,  alienos  induere ,  hocest,  servire  incipiuut. 

5.  Ad  haec  mala  vitandum  multi  conati  sunt  leges  sumptuarias 
condere ;  sed  frustra.  Nam  omnia  iura ,  quae  absque  uila  alterius 
iniuria  violari  possunt,  ludibrio  habentur,  et  tantum  abest,  ut 
honiinum  cupiditates  et  libidinem  frenent,  quin  contra  easdem 
intendant.  Nam  nitimur  in  vetitum  semper,  cupimusque  ne- 
gata.*)  Nec  unquam  hominibus  otiosis  ingenium  deest  ad 
eludenda  iura ,  quae  instituuntur  de  rebus,  quae  absolute  prohi- 
beri  nequeunt,  ut  sunt  convivia ,  ludi,  ornatus  et  alia  huiusmodi, 
quorum  tantummodo  excessus  malus  et  ex  uniuscuiusque  fortuna 
aestimandus  est ,  ita  ut  lege  nulla  universali  determinari  queat. 

6.  Concludo  itaque,  communia  illa  pacis  vitia,  de  quibus  hic 
loquimur,  nunquam  directe,  sedindirecte  prohibenda  esse,  talia 
scilicet  imperii  fundamenta  iaciendo ,  quibus  fiat ,  ut  plerique  non 
quidem  sapienter  vivere  studeant  (nam  hoc  impossibile  est),  sed 
ut  iis  ducantur  affectibus ,  ex  quibus  reipublicae  maior  sit  utilitas. 
Atque  adeo  huic  rei  maxime  studendum ,  ut  divites  si  non  parci, 
avari  tamen  sint.  Nam  non  dubium  est,  quin,  si  hic  avaritiae 
affectus,  qui  universalis  est  et  constans,  gloriae  cupidine  fovea- 
tur,  plerique  rei  suae  sine  ignominia  augendae  summum  ponant 
studium ,  quo  honores  adipiscantur  et  summum  dedecus  vitent. 
Si  itaque  ad  fundamenta  utriusque  imperii  aristocratici,  quae 
praecedd.  duobus  capp.  explicui,attendaraus,  hoc  ipsum  exiisdera 
sequi  videbimus.  Numerus  enim  regentium  in  utroque  adeo  ma- 
gnus  est,  ut  divitum  maximae  parti  aditus  ad  regimen  pateat  et  ad 
imperii  honores  adipiscendos. 

7.  Quod  si  praeterea  (uti  diximus  art.  47.  cap.  8.)  statuatur, 
ut  patricii ,  qui  plus  debent ,  quam  sunt  solvendo ;  ordine  patricio 


•)  Ovid.  amor.  lil,  4,  17. 

9* 


132  TRACTATUS  POLITICI 

deturbentur ,  et  qui  bona  sua  infortunio  perdiderunt,  ut  in  iu- 
tegruin  restituantur,  non  dubium  est,  quin  omnes,  quantum 
poterunt,  conabuntur  bona  sua  conservare.  Peregrinos  prae- 
(erea  habitus  nunquam  concupiscent,  nec  patrios  fastidient,  si 
.lege  constiluatur,  ut  patricii  et  qui  honores  ambiunt,  singulari 
veste  dignoscantur :  de  quo  vide  art.  25.  et  47.  cap.  8.  Et  praefer 
haec  alia  in  quocumque  imperio  cura  natnra  loci  et  gentis  ingenio 
consentanea  excogitari  possunt ,  et  in  eo  apprime  vigilari ,  ut  sub- 
diti  magis  sponte ,  quam  lege  coacti  suum  ofBcium  faciant. 

8.  Nam  imperium,  quod  nihil  aliud  prospicit,  quam  ut  ho- 
mines  metu  ducantur,  raagis  sine  vitiis  erit,  quam  cum  virtute. 
Sed  homines  ita  ducendi  sunt,  ut  non  duci,  sed  ex  suo  ingenio  et 
libero  suo  decreto  vivere  sibi  videantur;  atque  adeo  ut  solo  liber- 
tatis  amore,  rei  augendae  studio,  speque  imperii  honores  adipi- 
scendi  retineantur.  Ceterum  imagines,  triumphi  et  alia  virtutis 
incitamenta  raagis  servitutis ,  quam  libertatis  sunt  signa.  Servis 
enim ,  non  liberis  virtutis  praemia  decernuntur.  Fateor  quidem 
homines  his  stiraulis  maxime  incitari;  sed  ut  haec  in  initio  viris 
magnis,  ita  postea  crescente  invidia  ignavis  et  opum  raagnitudine 
tumidis  decernuntur,  magna  omnium  bonorum  indignatione. 
Deinde  qui  parentum  triumphos  et  imagines  ostentant,  iniuriam 
sibi  fieri  credunt,  ni  reliquis  praeferantur.  Denique,  utaliata- 
ceam,  hoc  certum  est,  quod  aequalilas,  qua  semel  exuta  com- 
munis  libertas  necessario  perit,  conservari  nullo  modo  possit, 
simulatque  alicui  viro  virtute  claro  singulares  honores  iure  publico 
decernuntur. 

9.  His  positis  videamus  iam,  an  huiusmodi  imperia  culpabili 
aliqua  causa  possint  destrui.  Verum  si  quod  imperium  aeternum 
esse  potest,  illud  necessario  erit,  cuius  semel  recte  instituta  iura 
inviolata  manent.  Anima  enim  imperii  iura  sunt.  His  igitur 
servatis  servatur  necessario  iraperium.  At  iura  invicta  esse  ne- 
queunt,  nisi  et  ratione  et  corarauni  hominum  affectu  defendantur ; 
alias  si  scilicet  solo  rationis  auxilio  nituntur,  invalidae  sane  sunt 
facileque  vincuntur.  Quum  itaque  utriusque  imperii  aristocratici 
iura  fundamentalia  cum  ratione  et  communi  hominum  afiFectu  con- 
ycnirc  ostenderimus ;   possuraus  ergo  affirmare,  si  quae  ulla  im- 


CAP.  X.  133 

perla,    haec  necessario  aeterna  fore,  vel  nulla  culpabili  causa, 
sed  fato  tantummodo  aliquo  inevitabili  posse  destrui. 

10.  At  obiici  nobis  adhuc  polest,  quod,  quamvis  imperii  iura 
in  praecedd.  ostensa  ratione  et  communi  hominum  affectu  defen- 
dantur,  possint  nihilo  minus  aliquando  vinci.  Nam  nullusaffe- 
ctus  est ,  qui  aliquando  a  forliori  et  contrario  afifectu  non  vincatur; 
timorem  namque  mortis  a  cupidine  rei  alienae  saepe  vinci  vide- 
mus.  Qui  hostem  metu  territi  fugiuut,  nullo  alterius  rei  metu 
detineri  possunt;  sed  sese  in  flumina  praecipitant  vel  in  ignem 
ruunt,  ut  hostium  ferrum  fugiant.  Quantumvis  igitur  civitas 
recte  ordinata  et  iura  optime  instituta  sint,  in  maximis  tamen  im- 
perii  angusliis,  quando  omnes,  ut  Gt,  terrore  quodam  panico 
capiuntur,  tum  omnes  id  solum,  quod  praesens  metus  suadet, 
nuUa  futuri  neque  legum  habita  ratione ,  probant ,  omnium  ora  in 
virum  victoriis  clarum  vertuntur,  eundemque  legibus  solvunt, 
atque  ipsi  imperium  (pessimo  exemplo)  continuant  totamque  rem- 
publican  ipsius  fidei  committunt :  quae  res  sane  Romani  imperii 
eiitii  fuit  causa.  Sed  uthuic  obiectioni  respondeam,  dico  primo, 
quod  in  recte  constituta  republica  similis  terror  non  oritur ,  nisi 
ex  fusta  causa.  Atque  adeo  is  terror  et  confusio  ex  eo  orta  nulli 
causae,  quae  prudenlia  humana  vitari  poterat,  adscribi  potest. 
Deinde  notandum,  quod  in  republica,  qualem  in  praecedd.  de- 
scripsimus,  fieri  non  potest  (perart.  9.  et25.  cap.  8.),  ut  unus 
aut  alter  virtutis  fama  ita  excellat,  ut  omnium  ora  in  se  vertat; 
sed  necesse  est,  ut  plures  habeat  aemulos,  quibus  plures  alii 
faveant.  Quamvis  itaque  ex  terrore  confusio  aliqua  in  republica 
oriatur,  leges  tamen  fraudare  atque  aliquem  contra  ius  ad  im- 
perium  militare  renuntiare  nemo  poterit,  quin  statim  conlentio 
aliorum  petentium  oriatur,  quae  ut  dirimatur,  necesse  tandem 
erit  ad  semel  statuta  et  ab  omnibus  probata  iura  recurrere ,  atque 
res  imperii  secundum  leges  latas  ordinare.  Possum  igitur  abso- 
lute  aflBrmare ,  quum  imperium ,  quod  una  sola  urbs ,  tum  prae- 
cipaeillud,  quod  pluresurbes  tenent,  aeternum  esse ,  sivenulla 
interna  causa  posse  dissoM  aut  in  aliam  formam  mutari. 


13  i  TRACTATUS  POUTICI 


CAP.  XI.     De  democratla. 

.  1.  Transeo  tandem  ad  tertium  et  omniDo  absolutum  impe- 
riura,  quod  democraticum  appellamus.  Huius  ab  aristocra- 
tico  differentiam  in  hoc  potissimum  consistere  diximus ,  quod  in 
eo  a  sola  supremi  concilii  voluntate  et  libcra  electione  pendeat, 
ut  hic  aut  ille  patricius  creetur ,  ita  ut  nemo  ius  suffragii  et  munera 
imperii  subeundi  hereditarium  habeat,  nemoque  id  ius  sibi  po- 
scere  iure  possit ,  ut  in  hoc,  de  quo  iara  agimus,  imperio  fit.  Nam 
oranes,  qui  ex  parentibus  civibus  vel  qui  inpatrio  ilio  solo  nati, 
vcl  qui  de  republica  bene  meriti  sunt,  vel  ob  alias  causas,  ob 
quas  iex  alicui  ius  civis  dare  iubet ,  ii ,  inquam ,  omnes  ius  suffra- 
gii  in  supremo  concilio  muneraque  imperii  subeunda  iure  sibi 
poscunt ;  nec  denegare  iis  licet ,  nisi  ob  crimen  aut  infamiam. 

2.  Si  igitur  iure  institutum  sit ,  ut  seniores  tantummodo,  qui 
ad  certum  aetatis  annum  pervenerunt,  vel  ut  soli  primogeniti ,  si- 
mulatque  per  aetatem  licet,  vel  qui  certam  pecuniae  summam 
reipublicae  contribuunt ,  ius  suffragii  in  supremo  concilio  et  ira- 
perii  negotia  tractandi  habeant,  quaravis  hac  ratione  fieri  posset, 
ut  supreraura  concilium  ex  paucioribus  civibus  componeretur, 
quam  illud  imperii  aristocratici,  de  quo  supra  egimus,  erunt 
nihilo  minus  huiusmodi  iraperia  deraocratica  appellanda,  quon- 
iam  eorura  cives,  qui  ad  regendara  rerapublicam  destinantur, 
non  a  supremo  concilio  ut  optimi  eliguntur,  sed  lege  ad  id  desti- 
nantur.  Et  quamvis  hac  ratione  huiusmodi  imperia,  ubi  scilicet 
non  qui  optimi,  sed  qui  forte  fortuna  divites,  vel  qui  primi 
natl  sunt,  ad  regiraen  destinantur,  imperio  aristocratico  cedere 
videantur,  tamen  si  praxin  seu  coramunem  hominum  condi- 
tionem  spectemus,  res  eodera  redibit.  Nam  patriciis  ii  seraper 
optimi  videbuntur ,  qui  divites  vel  ipsis  sanguine  prosimi  vel  ami- 
citia  coniuncti  sunt.  Et  sane  si  cum  patriciis  ita  comparatum 
esset,  ut  liberi  ab  omni  affectu,  et  solo  studio  publicae  salutis 
ducti  collegas  patricios  eligerent,  nullum  esset  imperium  cum 
aristocratico  comparandura.  Sed  rem  contra  omnino  sese  haberc 
satis  superque  ipsa  experientia  docuit,  praesertim  in  oligar- 
chiis,    ubi    palriciorum    voluntas   ob    defectum    aemulanlium 


CAP.  XI.  135 

maxime  legc  solnta  est.  Ibi  enini  studio  optimos  a  concilio  arcent 
patricii ,  et  eos  sibi  socios  in  concilio  quaerunt,  qui  ab  eorum  ore 
pendent,  i(a  ut  in  simili  impcrio  multo  infclicius  res  eius  sese 
habeant,  propterea  quod  patriciorum  electio  ab  absoluta  quorun- 
dam  libcra  sive  omni  lege  soluta  voluntate  pendeat.  Sed  ad  ince- 
ptum  redeo. 

3.  Ex  dictis  in  praeced.  art.  patet ,  nos  posse  imperii  democra- 
(ici  diversa  genera  concipere.  Sed  meum  institutum  non  est  de 
unoquoque,  sed  de  eo  solummodo  agere,  ,,in  quo  oranes  abso- 
lute,  qui  solis  legibus  patriis  (enentur,  et  praeterea  sui  iuris  sunt 
honesteque  vivunt,  ius  sufFragii  in  supremo  concilio  habentmu- 
neraque  imperii  subeundi."  Dico  expresse :  quisoUs  legibnspa- 
triis  tenentur,  ut  peregrinos  secludam,  qui  sub  alterius  imperio 
esse  censentur.  Addidi  praeterea:  quod,  praeterquam  quod  le- 
gibus  imperii  teneantur,  ?«  reliquis  sui  itiris  sint,  utmuliereset 
servos  secluderem ,  qui  in  potestate  virorura  et  dominorum ,  ac 
etiam  liberos  et  pupillos  quam  diu  sub  potestate  parentum  et  tu- 
torum  sunt.  Dixidenique:  honesteque  vivunt ,  utii  apprime  se- 
cluderentur,  qui  ob  crimen  aut  aliquod  turpe  vitae  genus  infames 
sunt. 

4.  Sed  forsan  rogabit  aliquis,  num  feminae  ex  natura  an  ex 
instituto  sub  potestate  virorum  sint?  Nara,  si  ex  solo  instituto  id 
factum  est,  nulla  ergo  ratio  nos  coegit  feminas  a  regimine  scclu- 
dere.  Sed  si  ipsam  experientiam  consulamus ,  id  ex  earum  imbe- 
cillitate  oriri  videbimus.  Nam  nullibi  factum  est,  ut  viri  etfe- 
minae  simul  regnarent,  sed  ubicunque  terrarum  viri  et  feminae 
repcriuntur ,  ibi  viros  regnare  et  feminas  regi  videmus ,  et  hac  ra- 
tione  utrumque  sexum  concorditer  vivere.  Sed  contra  Amazonae, 
quas  olim  regnasse  fama  proditum  est,  viros  in  patrio  solo  mo- 
rari  non  patiebantur,  scd  ferainas  tantummodo  alebant,  mares 
autem ,  quos  pepererant ,  necabant.  *)  Quod  si  ex  natura  femi- 
nae  viris  aequales  essent,  et  animi  fortitudine  et  ingenio ,  in  quo 
maxime  humana  potentia,  et  consequenter  ius  consistit,  aeque 
pollerent,  sane  inter  tot  tamque  diversas  nationes  quaedara  repe- 
rirentur,  ubi  uterque  sexus  pariter  regeret ,  etaliae,  ubiafemi- 


*)  Conf .  Jastini  histor.  2 ,  4. 


136  TRACTATUS  POLITICI  CM'.  XI. 

nisvirl  regerentur  atque  ita  educareutur,  ut  ingenio  minus  pos- 
sent.  Quod  quum  nullibi  factum  sit,  afiSrmare  omnino  licet, 
feminas  ex  natura  non  aequale  cum  viris  liabere  lus ;  sed  eas  viris 
necessario  cedere,  atque  adeo  fieri  non  posse,  ut  uterque  sexus 
pariter  regat ,  et  multo  minus ,  ut  viri  a  feminis  regantur.  Quod  si 
praeterea  humanos  affectus  consideremus ,  quod  scilicet  viri  ple- 
rumque  ex  solo  libidinis  afifectu  feminas  ament,  et  earum  inge- 
nlum  et  sapientiam  tanti  aestiment,  quantum  ipsae  pulchritudine 
pollent,  et  praeterea  quod  viri  aegerrime  ferant,  ut  ferainae, 
qnasamant,  aliis  aliquo  modo  faveant ,  et  id  genus  alia ,  levi  neg- 
otio  videbimus,  non  posse  absque  magno  pacis  detrimento  fieri, 
ut  viri  et  feminae  pariter  regant.     Sed  de  his  satis. 

Reliqua  desiderantur. 


T. 

EPISTOLAE 

DOCTORUM  QUORUNDAM  VIRORUM 

A  D 

BENEDICTUM  DE  SPINOZA 

BIDSDEMqCK 

RESPONSIONES 


AD    ALlORtM     EltS    OPKKBM    ELUCIDATIONEM     NOJi 
PARBM   FACIENTKS. 


EX 

PRAEFATIONE    EDITORIS 

B.  D.  S.  OPERUM  POSTHUMORUM. 


—  Epistolae  nec  secundutn  niateriam,  nec  secundum  eo- 
runi  auctoritatem ,  a  quibus  vel  ad  quos  sciiptae  sunt,  in  ordinem 
sunt  redactac,  sed  iuxta  tempora,  in  quibus  exaratac  sunt.  Ea 
tamen  ratione  ordinatae  sunt,  ut  omnes  unius  eiusderaquc  viri 
epistolae  et  ad  eas  responsiones  se  invicem  sequantur.  Quia  vero 
non  quisscribat,  sed  quid  scribatur  attendendum  est,  quaedam 
scribeutiuni  nomina  omnibus  literis,  quaedara  tantura  initialibus, 
quacdara  nullis  plane  expressa  sunt.  Notet  quoque  lectorbene- 
volus,  ei  non  mirum  esse  debere,  si  deprehendat  in  his  epistolis 
ethicam,  tum  teraporis  ineditam,  tam  abeo,  qui  literas  scribit, 
quam  ab  eo ,  qui  eis  respondet ,  allegari ;  ea  namque  ante  raultos 
annos  a  diversis  fuit  descripta  et  iis  communicata.  Haec  hic  loci 
raonere  visura  fuit,  ne  quis  suspicetur  ethicara  antehac  editam 
fuisse.  Notandum  insuper  est,  omnes,  paucis  exeraptis  epistolis, 
Latine  conscriptas  esse. 


INDEX  EPISTOLARUM. 


1.  Henr.  Oldenburgius  Benedicto     13.  Spinoza  Oldenburgio. 
de  Spinoza.  14.  Oldenburgius  Spinozae. 

2.  Spinoza  Oldenburgio.  15.  Spinoza  Oldenburgio. 

3.  Oldenburgius  Spinozae.  16.  Oldenburgius  Spinozae. 

4.  Spinoza  Oldenburgio.  11.  Oldenburgius  Spinozae. 

5.  Oldenburgius  Spinozae.  18.  Oldenburgius  Spinozae. 

6.  Spinoza  Oldenburgio.  19.  Spinoza  Oldenburgio. 

7.  Oldenburgius  Spinozae.  20.  Oldenburgius  Spinozae. 

8.  Oldenburgius  Spinozae.  21.  Spinoza  Oldenburgio. 

9.  Spinoza  Oldenburgio.  22.  Oldenburgius  Spinozae. 

10.  Oldenburgius  Spinozae.  23.  Spinoza  Oldenburgio. 

11.  Oldenburgius  Spinozae.  24.  Oldenburgius  Spinozae. 

12.  Oldenburgius  Spinozae.  25.  Spinoza  Oldenburgio. 

II. 

26.  Simon  de  Yries  Spinozae.  28.  Spinoza  Simoni  de  Yries 

27.  Spinoza  Simoni  de  Vries. 

Ili.  (XV.) 

29.  Spinoza  viro  doctissimo  L.  M. 

IV. 

30.  Spinoza  Petro  Ballino.  (ex  Belg.  vers.) 

V. 

31.  Guil.  de  Blyenbergh  Spinozae.  (ex  Belg.  vers.) 

32.  Spinoza  Blyenberghio.  (ex  Belg.  vers.) 

33.  Biyenbergh  Spinozae.      -     -       - 

34.  Spinoza  Blyenberghio.     -     - 

35.  Blyenbergh  Spinozae.       -     - 

36.  Spinoza  Blyenberghio.     -     -       - 

37.  Blyenbergh  Spinozae.      -     -       - 

88.  Spinoza  Blyenberghio.     -     -       - 

VI. 

89.  Spinoza  viro  amplissimo  *****  (ex  Belg.  vers.) 

40.  -  -  -  .        _      _       _ 

41.  »  _  _  _        _      -       _ 

vn. 

42.  Spinoza  viro  doctissimo  I.  B. 


INDEX.  141 

VIII. 

43     Spinoza  ornalissimo  viro  I.  v.  M.  (ex  Belg.  vers.) 

IX. 

44.  Spinoza  viro  humanissinio  I.  I.  (ex  Belg.  vers.) 

45.  -  -  -  _       -     _        - 
4f>.         -          -              -  _       _     _        _ 

47.  -  -  -  _        _     _         _ 

X. 

48.  L.  d.  V.  viro  doctissimo  I.  0.  49.   Spinoza  viro  doclissimo  I.  O. 

XI. 

50.  Spinoza  viro  humanissimo  •*••♦•  (ex  Belg.  vers.) 

XII. 

51.  Leibnitius  Spinozae.  52.  Spinoza  Leibnilio. 

XIII. 

53.   Liidovicus  Fabritius  Spinozae.      54.   Spinoza  Ludovico  Fahritio. 

XIV. 

.'•5.  •••*••  Spinozae.  (ex  Belg.  vers.) 

5fi.  Spinoza  viro  amplissimo  •*••••  (ex  Belg.  vers.) 

57.  ••••••  Spinozae.  (ex  Belg.  vers.) 

58.  Spinoza  viro  amplissimo  ******  (ex  Belg.  vers.) 

59.  ••••••  Spinozae.  (ex  Belg.  vers.) 

60.  Spinoza  viro  amplissimo  ******  (ex  Belg.  vers.) 

XV.  (III.) 

61.  •'**'*  Spinozae.  67.   ******  Spinozae. 

62.  Spinoza  viro  doctissimo  ***  ***  68.   Spiiiozavironobilissimo*'*  "* 

63.  ******  Spinozae.  69.  ******  Spinozae. 

64.  Spino/.avironobilissimo*'***'  70.   Spinoza vironobilissimo"**** 

65.  ******  Spinozae.  71.  ******  Spinozae. 

66.  Spinoza  viro  doctissinao  ******  72.   Spinoza  vironobilissimo****** 

XVI. 

73.  Albertus  Burgh  Spinozae.  14.  Spinoza  Alberto  Burgh. 


INDEX  EPISTOLARUM  CHRONOLOGICUS. 

Sp.  indicai  epistolam  esse  ab  ipso  Spinoza  scriplam;  ceterae  sunt  ab 

aliis  ad  Spinozam  missae. 
Signum  interrogationis  (?)  quibusdam   epistolis  additum  esl,  ubi   non 

nisi  ex  earum  ordine  annum  licet  coniicere. 

A.  p.  Chr.  n.  1661.  Ep.  5. 

Ep.  1.  Ep.  6:  Sp. 

Ep.  2.  Sp.  A.  p.  Chr.  1662. 
Ep.  3.  Ep.  7.  ? 

Ep.  4.  Sp. 


14Z 


INDEX. 


A.  p.  Chr.  1663. 

Ep.  47.  Sp. 

Ep.  26. 

Ep.  51. 

Ep.  27.  Sp. 

Ep.  52.  Sp. 

Ep.  28.  Sp.  ■< 

A.  p.  Chr.  1673. 

Ep.  8. 

Ep.  53. 

Ep.  29.  Sp. 

Ep.  54.  Sp. 

Ep.  9.  Sp. 

A.  p.  Chr.  1674. 

Ep.  10. 

Ep.  50.  Sp. 

Ep.  11. 

Ep.  55. 

A.  p.  C/ir.  1664. 

Ep.  56  Sp. 

Ep.  30.  Sp. 

Ep.  57. 

Ep.  31. 

Ep.  58.  Sp. 

A.  p.  Chr.  1665. 

Ep.  59. 

Ep.  32.  Sp. 

Ep.  60.  Sp. 

Ep.  33. 

Ep.  61. 

Ep.  34.  Sp. 

Ep.  62.  Sp. 

Ep.  35. 

A.  p.  Chr.  1675. 

Ep.  36.  Sp. 

Ep.  63. 

Ep.  37. 

Ep.  64.  Sp. 

Ep.  38.  Sp. 

Ep.  17. 

Ep.  12. 

Ep.  18. 

Ep.  13.  Sp. 

Ep.  65. 

Ep.  14. 

Ep.  66.  Sp. 

Ep.  15.  Sp. 

Ep.  67. 

Ep.  16. 

Ep.  68.  Sp. 

A.  p.  Chr.  1666. 

Ep.  73. 

Ep.  39.  Sp. 

Ep.  19.  Sp. 

Ep.  40.  .Sp. 

Ep.  20. 

Ep.  41.  Sp. 

Ep.  21.  Sp. 

Ep.  42.  Sp. 

Ep.  22. 

Ep.  43.  Sp. 

Ep.  23.  Sp.  ? 

A.  p.  Chr.  1667. 

Ep.  74.  Sp.  ? 

Ep.  44.  Sp. 

A.  j>.  Chr.  1676. 

Ep.  45.  Sp. 

Ep.  24. 

A.p.  Chr.  1669. 

Ep.  25.  Sp. 

Ep.  46.  Sp. 

Ep.  69. 

A.  p.  Chr.  1671. 

Ep.  70.  Sp. 

Ep.  48. 

Ep.  71. 

Ep.  49.  Sp. 

Ep.  72.  Sp. 

EPISTOLA    1. 

Arg.  Spinozae  scienlia  et  humanitatc  laudata  Oldenhurgius  menlionetn 
facit  coUoquii  Rhenoburgi  de  Deo,  de  exlensione  al.  habiti,  super 
quibus  rebus  ut  Tusius  exponat  pbilosophum  enixe  rogat. 

Clarissinio  viro  B.  d.  S. 

HENRICUS     OLDENBURGIUS. 

GlARISSIME  DOMIIiiE,    AMICE  COLENDE, 

T.am  aegre  nuper,  quum  libi  in  secessu  fuo  Rheuoburgi  ad- 
essem*),  a  latere  tuo  divellebar,  ut  quam  primum  in  Angliam 
factus  sum  redux,  tecum  rursus  unire,  quantum  fieri  potest, 
cqramercio  saltem  epistolico  annitar.  Rerum  solidarum  scientia, 
coniuncta  cum  humanitate  et  morum  elegantia  (quibus  omnibus 
natura  et  industria  amplissime  te  locupletarunt)  eas  babent  ia  se- 
metipsis  illecebras,  ut  viros  quosvis  ingenuos  et  liberaliter  edu- 
catos  in  sui  amorem  rapiant.  Age  itaque,  vir  praestantissime, 
amicitiae  non  fucatae  dextras  iungaraus ,  earaque  orani  studiorum 
ct  officiorura  genere  sedulo  colamus.  Quod  quidera  a  tenuitate 
mea  proficisci  potest,  tuum  iudica.  Quas  tu  possides  ingenii  do- 
tes,  earum  partem,  quum  sine  tuo  id  fieri  detriraento  possit,  me 
mihi  vindicare  sinas.  2.  Habebanius  Rhenoburgi  sermonera  de 
Deo,  de  extensione  et  cogitatione  infinita ,  de  horum  attributorum 
discrimine  et  convenientia,  de  ratione  unionis  animae  huraanae 
cumcorpore;  porro  de  principiis  philosophiae  Cartesianae  et  Ba- 
conianae.  3.  Verura  quum  quasi  per  transennam  et  in  transcursu 
duntaxat  de  tanti  momenti  argumentis  tunc  loqueremur,  atque  in- 
terim  ista  omnia  menti  meae  crucem  figant,  ex  amicitiae  inter  nos 
initae  iure  tecuraagere  nunc  aggrediar,  ac  peramanter  rogare,  ut 
circa  subiecta  praememorata  tuos  conceptus  nonnihil  fusius  mihi 


')  Rhenoburgi  (Rhynsburg),  in  vico  prope  Lugdunum,  Spinoza  ver- 
satus  est  ab  a.  1661  — 1664. 


144  EPISTOLA  I.   II. 

exponere,  imprimis  vero  in  hisce  duobus  me  edocere  non  graveris, 
videlicet,  primo,  qua  in  re  extensionis  et  cogitationis  vcrum  dis- 
crimenponas;  secundo,  quos  in  Cartesii  et  Baconis  philosophia 
defectus  observes,  quaque  ratione  eos  e  medio  tolli  ac  solidiora 
substitui  posse  iudices.  Quo  liberalius  de  hisce  et  similibus  ad 
me  scripseris,  eo  arctius  me  tibi  devincies  et  ad  paria,  si  modo 
possim ,  praestanda  vehemcnter  obstringes.  4.  Sub  prelo  hic 
iam  sudant  exercitationes  quaedam  physiologicae  a  nobili  quodam 
Anglo,  egregiae  eruditionis  viro,  perscriptae.*)  Tractant  illae  de 
aeris  indole  et  proprietate  elastica ,  quadraginta  tribus  experimen- 
tis  comprobata,  de  fluiditate  item  et  firmitudine  et  similibus. 
Quam  primum  excusae  fuerint,  curabo ,  ut  per  amicum,  mare 
fortassis  traiicientem ,  tibi  exhibeantur.  Tu  interim  longum  vale 
et  amici  tui  memor  vive ,  qui  est 
Londini  d.  ^  August.  1661. 

tuus  otnni  affectu  et  studio 

Henricus  Oldenburg. 

EPISTOLA    II. 

Arg.  Spinoza  respondet  deBniendo  Deum  et  attrlbulum ,  mitlilque  ut 
melius  intelligatur  ethices  part.  1.  definitiones,  axioraata  et  quatuor 
primas  proposiliones.  Fine  epistolae  de  quibusdam  Cartesii  el  Ba- 
conis  erroribus  disputat.  (Rhenoburgi  mense  Sept.  1661.) 

Viro  nobilissimo  ac  doctissirao  Henr.  Oldenburgio 

B.    D.  S. 

Responsio  ad praecedentem. 

VlR  CLARISSIME , 

Quam  grata  sit  mihi  tua  amicitia,  ipse  iudicare  poteris,  modo 
simul  a  tua  humanitate  impetrare  possis ,  ut  tibi  ad  virtutes ,  qui- 
busabundas,  reflectere  liceat,  etquamvis,  quam  diu  ipsas  con- 
templor,  non  parum  mihi  videar  superbire ,  nempe  quod  eam  te- 
cum  iuire  audeam,  praesertim  dum  cogito  amicorum  omnia,  prae- 


*)  Sunt  Roberti  BoyJii  ,,lentamina  physiologica  . . .  cum  historia  flui- 
ditatis  et  firmilatis.  Ex  Angl.  translala."  Amstel.  1667. 12.  Conf.  epp.  seqq. 


K1>1ST0LA   11.  145 

cipuc  spirilualia,  deberc  esse  conmiunia ;  lamen  boc  luac  humani- 
tati  potius,  simul  etbenevolentiae,  quammibi,  erit  tribuendura. 
Summitatc  enim  iliius  te  deprimere  et  copia  buius  adeo  mc  locu- 
plelare  voluisti,  ut  arctam  amicitiam,  quam  mibi  conslauter  pol- 
liceris  et  a  me  reciprocam  dignalus  es  petcre,  inire  non  vcrear, 
eaque  ut  sedulo  coiatur,  enixe  sira  curaturus.  2.  Ingenii  mei 
dotes  quod  attinet,  si  quas  possiderem,  eas  le  tibi  vindicare  li- 
beniissime  sinerem,  quamquam  scirem  ,  id  non  siue  meo  magno 
detrimento  futurum.  Sed  ne  videar  boc  modo  tibi,  quod  a  me 
iure  amiciliaepelis,  velie  denegare,  quid  circailla,  dequibuslo- 
quebamur,  sentiam,  conabor  explicare;  quamquam  non  putem, 
nisi  tua  benignitas  intersit,  hoc  raedium  futurum ,  ut  mibi  arctius 
dcvinciaris.  3.  De  Deo  itaque  incipiam  breviter  dicere;  quem 
definio  esse  ens  constans  infinitis  attributis,  quorum  unumquod- 
que  est  infinitum  sive  summe  perfectum  in  suo  genere.  Ubi  no- 
tandum,  me  per  attributum  intelligere  omne  id,  quod  concipi- 
tur  per  se  et  in  se;  adeoutipsiuscouceptusnoninvolvatconceptum 
allerius  rei.  Ut  ex.  gr.  extensio  per  se  et  in  se  concipitur ;  at  mo- 
tus  non  item.  Nam  concipitur  iu  alio,  et  ipsius  conceptus  involvit 
extensionem.  4.  Verum,  quod  haec  sit  vera  Dei  definilio,  con- 
statexhoc,  quod  per  Deum  iotelligaraus  ens  sumrae  perfectum 
elabsolute  infinitum.  Quod  autem  tale  ens  existat,  facile  est  ex 
hac  definitionc  demonstrare;  sed,  quia  non  est  huius  loci,  de- 
monstratione  supersedebo.  5.  Sed  quod  hic  demonstrare  debeo, 
ut  primae  quaestioni  viri  clar.  satisfaciara ,  sunt  baec  sequentia : 
primo,  quod  in  rerum  natura  non  possunt  existere  duae  substan- 
liae,  quin  tota  essentia  differant;  secundo,  substantiam  non 
posse  produci;  sed  quod  sit  de  ipsius  essentia  existere;  tertio, 
quod  omnis  substantia  debeat  esse  infinita  sive  summe  perfecfa  in 
suo  genere.  6.  Quibus  demonstratis  facile  poterit  videre  vir  clar. 
quo  tendam,  modo  simul  attendat  ad  definitionem  Dei,  adeo  ut 
non  sit  opus  apertius  de  bis  loqui.  Ut  autem  haec  clare  et  breviter 
demonstrarem,  nihil  melius  potui  excogitare,  nisi  ut  ea  more  geo- 
melrico  probata  examini  tui  ingenii  subiicerem;  ea  itaque  hic  se- 
paratim  mitto,  tuuraque  circa  ipsa  iudicium  eispectabo.*}  7.Petis 

*)  Vlde  elhices  partem  1.  ab  initio  usque  ad  prop.  4. 
Spinnxa  II.  ]  0 


146  EPISTOLA  II. 

a  nie  secundo,  quosnam  errores  in  Cartesii  et  Baconis  philosophia 
observem.  Qua  in  re,  quamvis  meus  mos  non  sit  aliorum  errores 
detegere ,  volo  etiam  tibi  morem  gerere.  Primus  ilaque  et  maxi- 
mus  est,  quod  tam  longe  a  cognitione  primae  causae  et  originis 
omnium  rerum  aberrariot;  secundus,  quod  veram  naturam  huraa- 
uae  mentis  non  cognoverint;  tertius,  quod  veram  causam  erroris 
nunquam  assecuti  sint:  quorum  trium  quam  maxime  necessaria 
sit  vera  cogoitio ,  tantum  ab  iis  ignoratur,  qui  omui  studio  et  di- 
sciplinaprorsus  destituti  sunt.  Quod  autem  a  cognitione  primae 
causae  et  humanae  mentis  aberraverint,  facile  colligitur  ex  veritate 
trium  propositionum  supra  memoratarum :  quare  ad  solum  tertium 
errorem  ostendeodum  me  converto.  8.  De  Bacone  parum  dicam, 
qui  de  hac  re  admodum  confuse  loquitur  et  fere  nihil  probat;  sed 
tantum  narrat.  Nam  primo  supponit,  quod  intellectus  humanus 
praeter  fallaciam  sensuum  sua  sola  natura  fallitur,  omniaque  fingit 
ex  analogia  suae  naturae  et  non  ex  analogia  uuiversi,  adeo  ut  sit 
instar  speculi  inaequalis  ad  radios  rerum,  qui  suam  naturam  natu- 
rae  rerum  immiscet  etc.  Secundo,  quod  intellectus  bumanus  fertur 
ad  abstracta  propter  naturam  propriam,  atque  ea,  quae  fluxa  sunt, 
fingit  esse  constantia  etc.  Tertio,  quod  iutellectus  liumanus  gli- 
scat ,  ueque  coosistere  aut  acquiescere  possit :  et  quas  adhuc  alias 
causas  adsignat,  faciie  omnes  ad  unicam  Cartesii  reduci  possunt ; 
scilicet  quia  voluntas  humana  est  libera  et  latior  intellectu ,  sive  ut 
ipse  Verulamius  magis  confuse  loquitur,  quia  ,,intellectus  luminis 
sicci  non  est,  sed  recipit  infusionem  a  voluntate."*)  (Notandum 
bic,  quod  Verulamius  saepe  capiat  intellectum  pro  mente,  in  quo 
a  Cartesio  differt.)  9.  Hanc  ergo  causam ,  ceferas  ut  nullius  mo- 
menti  parum  curando ,  ostendam  esse  falsam ;  quod  et  ipsi  facile 
vidisseut,  modoattendissentad  hoc,  quod  scilicet  voluntas  differt 
ab  bac  et  illa  volitione ,  eodem  modo  ac  albedo  ab  hoc  et  illo  albo, 
sive  humanitas  ab  hoc  et  illo  homine;  adeo  ut  aeque  impossibile 
sit  concipere,  voluntatem  causam  esse  huius  ac  illius  volitionis, 
atque  humanitatem  esse  causam  Petri  et  Pauli.  10.  Quumigitur 
voluntas  non  sit  nisi  ens  rationis,  et  nequaquam  dicenda  causa  hu- 
iusetillius  volitionis;  et  particulares  volitiones,  quia,  utexistatit. 


*)  Vide  Baconi  Verulamii  novum  organum  scient.  libr.  1.  aphorism.  49. 


EPISTOLA  II.  III.  147 

egeut  causa,  non  possiut  dici  liberae,  sed  uecessario  sint  tales, 
quales  a  suis  causis  delerminanlur;  et  denique  secunduni  Carte- 
sium  ipsissimi  errores  sint  parlicuiares  voliliones :  iude  necessario 
sequitur,  errores,  id  est,  particulares  volitiones,  non  esse  libe- 
ras,  sed  determiuari  a  causis  externis  et  nulio  modo  a  voiuntate; 
quod  demonstrare  promisi  etc. 

E  P  I  S  T  O  L  A    III. 

AitG.  Oldenburgius  diversas  movet  quaestiones  de  Deo  eiusque  exi- 
slenlia,  de  cogilatione  el  de  eth.  part.  1.  asioniatis,  simulque  amicum 
de  collegio  quodam  philosophico  certiorem  facit  et  Boylii  librum  de 
exercitalionibus  physiologicis  mittere  denuo  promiltit. 

Clarissirao  viro  B.  d.  S. 

HENRICUS    OLDENBURGIUS. 

VlR  PRAKSTANTISSIME  ET  AMICISSIME  , 

Redditae  inihi  sunt  perdoctae  tuae  literae  et  magna  cum  volu- 
ptate  perlectae.  Geometricum  tuum  probandi  morem  valde  probo ; 
sed  meam  simul  hebetudinera  incuso ,  quod ,  quae  tam  accurate 
doces,  ego  haud  ita  prompte  assequar.  Patiaris  igitur,  oro,  ut 
documenta  istiusmeaetarditatis  tibi  prodam,  dura  sequentes  quae- 
stiones  moveo,  earumque  solutiones  a  tepeto.  2.  Prima  est,  an 
clare  et  indubitanter  intelligas,  ex  sola  iila  definitione  ,  quam  de 
Deo  tradis,  demonstrari,  tale  ens  existere.  Ego  sane  quum  me- 
cum  perpendo ,  definitiones  non  nisi  conceptus  mentis  nostrae 
continere,  luentem  autem  nostram  multa  concipere,  quae  non 
existunt,  et  fecundissimam  esse  in  rerum  semel  conceptarum  mul- 
tiplicalione  et  augraentatione,  necdum  video,  quoraodo  ex  eo  con- 
ceptu,  quem  de  Deo  habeo,  inferre  possim  Dei  existentiam.  Pos- 
sum  quippe  ex  raentali  congerie  omnium  perfectionura,  quas  in 
hominibus,  animalibus,  vegetabilibus,  mineralibus  etc.  depre- 
hendo,  concipere  et  formare  substantiara  aliquam  unam,  quae 
omnes  iilas  virtutes  solide  possideat,  quin  imo  raensmea  valet  eas- 
dem  in  infinitum  multiplicare  et  augere;  adeoque  ens  quoddam 
perfectissimum  et  excellentissiraum  apud  sese  effigiare,  quura 
tameu  Dullateaus  inde  coucludi  possit  buiusmodi  entis  existentia. 

10* 


148  EPISTOLA  III. 

3.  Secimda  qtiaeslio  est,  an  tibi  sit  indubitatum ,  corpus  non  ter- 
minari  cogitatione,  nec  cogitationem  corpore;  quum  adhuc  sub 
iudice  lis  sit ,  quid  sit  cogitatio ;  sitne  raotus  corporeus ,  an  actus 
quidam  spiritualis,  corporeo  plane  contradistinctus?  4.  Tertia 
est,  an  axiomatailla,  quae  mihi  communicasti ,  habeas  pro  prin- 
cipiis  indemonstrabiiibus  et  naturae  luce  cognitis  nullaque  proba-- 
tione  egentibus.  Fortasse  primum  axioma  tale  est.  Sed  non  video, 
quomodo  tria  reliqua  in  talium  numerum  referri  queant.  Secun- 
dum  quippe  supponit,  nihil  existere  in  rerum  natura  praeter  sub- 
stantias  et  accidentia,  quum  tamen  multi  statuant,  tempus  et 
locum  ralionem  habere  neutrius.  Tertium  tuum  axioma,  re$ 
nempe,  quae  diversa  habent  attribiita,  nihil  habere  interse  com- 
jmme,  tantum  abest,  ut  clare  a  nie  concipiatur,  ut  potius  contra- 
rium  eius  tota  rerum  universitas  videatur  evincere.  Res  enim 
oranes  nobis  cognitae ,  tum  in  nonnullis  inter  se  differunt,  tum  in 
quibusdam  conveniunt.  5.  Quartum  denique,  res  scilicet,  quae 
nihil  commune  habent  inter  se,  xmam  alterius  causam  esse  ?ion 
posse,  non  ita  perspicuum  est  inteliectui  meo  caliginoso,  quin 
luce  aliqua  perfundi  egeat.  Deus  quippe  nihil  formaliter  comraune 
habet  cum  rebus  crcatis ,  earum  tamen  causa  a  nobis  fere  omnibus 
habetur.  6.  Haec  igitur  axiomata,  quum  apud  rae  non  videantur 
extra  omnem  dubitatiouis  aleam  posita ,  facile  coniicis ,  propositio- 
nes  tuas  iis  superstructas  non  posse  non  vacillare.  Et  quo  raagis 
eas  considero,  eo  pluribus  super  eas  dubitationibusobruor.  7.Ad 
primam  quippe  expendo,  duos  homines  esse  duas  substantias  et 
eiusdem  attributi,  quura  et  unus  et  alter  ratione  valeant;  inde 
concludo ,  dari  duas  substantias  eiusdem  attrlbuti.  Circa  secun- 
dam  considero,  quum  nihil  possit  esse  causa  sui  ipsius,  vix  cadere 
sub  captum  nostrura,  quomodo  verum  esse  possit,  substantiam 
nonposse  produci,  neque  ab  alia  quactimque  substantia.  8.  Haec 
enim  propositio  omnes  substantias  causas  sui  statuit,  easdemque 
omnes  et  singulas  a  se  invicera  independentes,  totideraque  deos 
facit  et  hac  ratione  primara  omnium  rerum  causam  negat:  quod 
ipsum  lubens  fateor  rae  non  capere ,  nisi  hanc  raihi  gratiam  facias, 
ut  sententiam  tuam  de  sublimi  hoc  argumento  nonnihil  enuclea- 
tius  et  plenius  mihi  aperias ,  doceasque,  quaenara  sit  substantia- 
rum  origo  et  productio ,  rerumque  a  se  invicera  dependentia  et 


KFISTOLA  111.  IV.  149 

mulua  subordiuatio.  Ut  hac  in  re  libere  et  fideuter  mecum  agas, 
per  eam,  quam  inivimus,  amicitiam  te  coniuro  rogoque  enixissime, 
ut  persuasum  tibi  habeas  quam  niaxime,  oniuia  ista,  quae  mihi  im- 
perliri  dignaberis,  integra  et  salva  fore,  meque  nullatenus  coni- 
missurum,  ut  eorum  quippiam  in  tui  noxam  aut  fraudem  a  me 
evulgetur.  9.  In  coliegio  nostro  philosophico  experimentis  et 
observaliouibus  faciendis  gnaviter ,  quantum  per  facultates  iicet, 
induigemus  et  coucinnandae  artium  mechanicarum  historiae  im- 
nioramur,  ratuni  habentes  ex  principiis  mechanicis  formas  et  qua- 
litates  rerum  optime  posse  explicari  et  per  motum ,  figuram  atque 
texturam,  et  variaseorumcomplicationes  omnia  naturaeeffectapro- 
duci,  nec  opus  esse,  ut  ad  formas  inexplicabiies  et  qualilates 
occultas,  ceu  ignorantiae  asylum,  recurramus.  10.  Librum,  quem 
promisi,  libi  transmittam,  quam  primum  legati  vestri  Belgici, 
qui  hic  agunt,  nuutium  aliquem  (ut  saepe  facere  solent)  Hagam 
Comitis  expedient,  aut  quam  primuni  amicus  quidam  alius,  cui 
tuto  eum  committere  possim,  ad  vos  excurret.  Veniam  peto  meae 
prolixitati  et  libertati,  atque  unice  rogo,  ut  quae  sine  ullis  invo- 
lucris  et  elegantiis  aulicis  libere  ad  tuas  reposui,  in  bonam  partem, 
ut  amici  solent,  accipias,  meque  credas  sine  fuco  et  arte 
Londini  die  27.  Septemb.  1661. 

tibi  addictissimum 

Henr.  Oldenbvrg. 

E  P  I  S  T  0  L  A    IV. 

Arg.  Spinoza  respondel  ad  quasdam  Oldenburgii  qnaesliones  et  dubi- 
tationes,  ceteris  propter  lemporis  brevitatem  omissis,  quum  iter 
Amslelodamum  facturus  essel.  (Riienoburgi  m.  Oct.  1661.) 

Viro  nobilissimo  ac  doctissimo  Henrico  Oldenburgio 

B.  D.  S. 

Responsio  ad praecedentem. 

VlR    CLARISSIMB, 

Dum  paro  ire  Amstelaedamum ,  ut  ibi  hebdomadam  unam  ac 
alteram  commorer,  tuam  perquam  gratam  epistolam  accepi,  tuas- 
que  obiectiones  iu  tres,  quas  misi,  proposiliones  vidi;  quibus 


150  EPISTOLA   IV. 

solis ,  ceteiis  propter  temporis  brevitatem  omissis ,  conabor  satis- 
facere.  2.  Ad7j;-mrtm  itaqiie  dico,  quod  non  exdefinitione  cuiiis- 
cunique  rei  sequitur  existentia  rei  definitae ;  sed  tantummodo  (ut 
io  scholio,  quod  tribus  propositionibus  adiunxi,  demonstravi) 
sequitur  ex  definitione  sive  idea  alicuius  attributi,  id  est  (uti 
aperte  circa  definitionera  Dei  explicui)  rei,  quae  per  se  el  in  se  con- 
cipitur.  Rationem  vero  huius  difTerentiae  etiam  in  memorato 
scholio  satis  clare,  ni  fallor,  proposui,  praecipue  philosopho.  Sup- 
ponitur  enim ,  non  ignorare  differenliam ,  quae  est  inter  fictionem 
et  inter  clarum  et  distinctum  conceptum;  neque  etiam  veritatem 
huius  axiomatis,  scilicet,  quod  omnis  definitio  sive  clara  et  di- 
stincta  idea  sit  vera.  Quibus  notatis  non  video ,  quid  ad  primae 
quaestionis  solutionem  ultra  desideretur.  3.  Quare  ad  solutionem 
secmidae  pergo :  ubi  videris  concedere ,  quodsi  cogilatio  non 
pertineat  ad  exteusionis  naturam,  quod  tum  extensio  non  termina- 
retur  cogitatione,  nimiruni  quum  de  exemplo  tantum  dubites. 
Sed  nota,  amabo,  si  quis  dicat  extensionem  non  extensione  termi- 
nari,  sed  cogitatione;  annon  idem  dicet,  extensionem  non  esse 
absolute  infinitam,  sed  tantuni  quoad  extensionem?  Hoc  est,  non 
absolute  mihi  concedit  extensionem,  sed  quoad  extensionem,  id 
est,  in  suo  genere  esse  infinitam.  At  ais:  forte  cogitatio  est 
actus  corporeus.  Sit;  quamvis  nulius  concedam.  Sedhocunum 
non  negabis ,  extensionem ,  quoad  extensionem ,  non  esse  cogita- 
tionem ,  quod  ad  meam  definitionem  explicandam  et  ad  tertiam 
propositionem  demonstrandam  sufFicit.  4.  Pergis  tertio  in  ea, 
quae  proposui,  obiicere,  quod  axiomata  non  sunt  inter  notiones 
communes  numeranda.  Sed  de  hac  re  non  disputo.  Verum  etiam 
de  ipsorum  veritate  dubitas,  imo  quasi  videris  velle  ostendere 
eorum  contrarium  magis  esse  vero  simile.  Sedattende,  quaeso, 
ad  definitionem ,  quam  substantiae  et  accidentis  dedi,  ex  qua  haec 
omnia  concluduntur.  5.  Nara  quum  substantiam  intelligara  id, 
quod  per  se  et  in  se  concipitur ,  hoc  est ,  cuius  conceptus  non  in- 
volvit  conceptum  alterius  rei ;  per  modificationem  autem  sive  per 
accidens  id,  quod  in  alio  est,  et  per  id,  inquoest,  concipitur: 
hinc  clare  constat  prirao ,  quod  substantia  sit  prior  natura  suis 
accidentibus.  Nam  haec  sine  illa  nec  existere  nec  concipi  possunt. 
Secundo,  quod  praeter  substantias  et  accidentia  nihil  detur  realiter 


EPISTOLA   IV.    V.  151 

sive  extra  intellecUim.  Nam  quicquid  datur,  vel  per  se  vel  per 
aliud  concipitur ,  et  ipsius  conceptus  vel  involvit  conceptum  alte- 
rius  rei,  vel  non  iuvolvit.  G.  Tertio,  quod  res,  quae  diversa  habent 
attributa,  nihil  habent  inter  se  commune.  Per  attribulum  enim 
eiplicui  id,  cuius  conceptus  non  iuvolvit  conceptum  alterius  rei. 
Quarto  denique,  quod  rerum,  quae  nihil  commune  habentinter 
se ,  una  alterius  causa  esse  non  potest.  Nam  quum  nihil  sit  in 
effectu  commune  cum  causa,  totum,  quod  haberet,  haberct  a 
nihilo.  7.  Quod  autem  adfers,  quod  Deus  nihil  formaliter  com- 
mune  habeat  cum  rebus  creatis  etc,  ego  prorsus  contrarium  statui 
in  mea  definitione.  Dixi  enim,  Deum  esse  ens  constans  infinitis  at- 
tributis,  quorum  unumquodque  est  inOnitum  sive  summe  perfectura 
in  suo  genere.  8.  Quod  autem  adfers  in  primam  propositionem, 
quaeso,  mi  araice ,  ut  consideres  horaines  non  creari ,  sed  tantum 
generari,  et  quod  eorum  corpora  iara  antea  existebant,  quaravis  alio 
modo  formata.  Verura  hoc  concluditur,  quod  libenter  eliam  fateor, 
scilicet  quod  si  una  pars  raateriae  annihilaretur,  siraul  etiam  tota 
eitensio  evanesceret.  Secunda  autem  propositio  non  multos  deos 
facit,  sed  tantum  unum,  scilicet  constantera  infinitis  attributis  etc. 

E  P  I  S  T  O  L  A    V. 

Arg.     Oldenburgius  Boylii  librum  miltit  et  dolet  quod  philosophus  doq 
ad  omnia  dubia  respondere  potuerit. 

Clarisslmo  viro  B.  d.  S. 

HENRICUS   OLDENBURGIUS. 

Amice  plurimum  colende  , 
Libellura,  quera  proraiserara,  en  accipe,  raihique  tuum  de 
eo  iudiciura,  inprirais  circaea,  quae  de  nitro  deque  fluiditate  ac 
firmitudine  inserit  speciraina ,  rescribe.  Gratias  tibi  maximas  ago 
pro  eruditis  tuis  literis  secundis,  quas  heri  accepi.  2.  Doleo  ta- 
men  magnopere,  quod  iter  tuura  Amstelaedaraense  obfuerit,  quo 
niinus  ad  omnia  mea  dubia  responderis.  Quod  tumpraetermissum, 
quam  priraum  per  otiura  licuerit,  expedias  oro.  Multum  quidem 
raihi  lucis  in  posteriori  hac  epistola  affudisti,  non  taraen  tantum, 
ut  omnem  caliginera  dispulerit;  quod  tum,  credo,  fiet  feliciter, 


1 52  EPISTOLA  V.  VI. 

quando  distincte  et  clare  de  vera  et  prima  rerum  origine  me  instru- 
xeris.  3.  Quam  diu  enim  perspicuum  mihi  non  est ,  a  qua  causa 
et  quomodo  res  coeperint  esse,  et  quo  nexu  a  prima  causa  si 
quatalissit,  dependeant;  omnia,  quae  audio  quaeque  lego ,  Jco- 
paem,h,d,ssolutaevidentur.  Tu  igitur,  doclissime  domine  ut 
facemhac  ,n  re  mihi  praeeas,  deque  mea  tide  et  gratitudine  non 
dubites,  en,xerogo,  qui  sum 
Londini  d.  '^  Octobr.  1661. 

tibi  addictissimus 

HkNR.  OtDENBDRG. 

E  P  I  S  T  O  L  A    Vf. 

'^'"'fl...H?['"^l^/'°.^^^  adnotationes  ad  librumlloberliBoylii  de  nitro 
flu.duate  et  firm.tate.  (Rhenoburgi  anno  1661.  extr.  aut  a.  1662.  [nl 

Viro  nobilissimo  ac  doctissimo  Henr.  Oldenburgio 

B.  D.  S. 

Responsio  ad praecedentem. 

VlR  CtARISSIME , 

Librum  ingeniosissimi  Boylii  accepi,  eumque,  quantum  per 
otium  hcuit,  evolvi.  Maximas  tibi  ago  gratias  pro  munere  hoc. 
Video  me  non  malam  antehac,  quum  primum  hunc  mihi  librum 
promiseras,  fecisse  coniecturam ,  nempe,  te  non  nisi  de  re  magni 
momenti  sollicitum  fore.  Vis  interim ,  doctissime  domine  ut  tlbi 
meum  tenue  de  iis,  quae  scripsit,  iudicium  mittam,  quod  ut  mea 
fert  tenuitas,  faciam,  notando  scilicet  quaedam,  quae  mihi  obscura 
sive  minus  deraonstrata  videntur;  neque  adhuc  omnia  propter  oc- 
cupationes  percurrere ,  multo  minus  examinare  potui.  Quae  igi- 
tur  crca  nitrum  etc.  notanda  reperio ,  sequentibus  accipe. 

2.  De  nitro.  Primo  colligit  ex  suo  experimento  de  rcdinte- 
grat,one  nitri,  nitrum  esse  quid  heterogeneum ,  constans  ex  parti- 
bus  hxis  et  volatilibus ,  cuius  tamen  natura  (saltera  quoad  phaeno- 
raena)  valde  differt  a  natura  partium,  ex  quibus  componitur 
quaravis  ex  sola  raera  mixtura  harum  partium  oriatur.  Haec  ,n- 
quam,  conclusio,  ut  diceretur  bona ,  videtur  mihi  adhuc  requiri 


EPISTOLA  VI.  153 

hliquod  cxperimciUum ,  quo  osleudatur  spirilum  nitri  uon  esse  re- 
vcra  nitrum,  uequeabsque  ope  salis  lisiviosi  posse  ad  consisten- 
tiam  reduci,  neque  crystaiiisari ;  vel  ad  minimum  requirebatur 
inquirere,  an  salis  fixi  quae  in  crucibulo  manet  quantilas,  semper 
cadem  ex  eadem  quantitate  uitri  ct  cx  maiore  secundum  proportio- 
nem  reperiatur.  Et  quod  ad  id  attinet,  quod  clarissimus  vir  ait 
scct.  9.,  se  ope  libellae  deprehendisse,  et  etiam  quod  pbaenomcna 
spiritus  nitri  adeo  sint  diversa,  imo  quaedam  contraria  phaeno- 
nienisipsius  nilri,  nihii,  meo  quidem  iudicio,  faciunt  ad  confir- 
mandam  eius  conclusioneni.  3.  Quod  ut  appareat,  id,  quod 
simplicissimum  occurrit  ad  hoc  de  redintegratione  nitri  explican- 
dum,  paucis  exponam ;  simulque  duo  aut  tria  experimenta  admo- 
dum  facilia  adiungam ,  quibus  haec  explicatio  aliquo  modo  confir- 
matur.  Ut  itaque  hoc  phaenomenon  quam  simplicissime  explicem, 
nullam  aliam  diiferentiam  inter  spiritum  nitri  et  ipsum  nitrum  po- 
nam,  praeterquam  eam,  quae  satis  est  manifesta;  hanc  scilicet, 
quod  particulae  huius  quiescant,  illius  vero  non  parum  concitatae 
inter  sese  agitentur.  4.  Etfixum  sal  quodattinet,  id  nihil  facere 
ad  coDStituendam  essentiam  nitri  supponam;  sed  ipsum  ut  faeces 
nitri  considerabo,  a  quibus  neque  ipse  spiritus  nitri  (ut  reperio) 
liberatur,  sed  ipsi,  quamvis  confrictae,  satis  copiose  innatant. 
Hoc  sal  sive  hae  faeces  poros  sive  meatus  habent  excavatos  admen- 
suram  particularum  nitri.  5.  Sed  vi  ignis,  dum  particulae  nitrosae 
ex  ipsis  expellebantur ,  quidam  angustiores  evaserunt ,  et  per  con- 
sequens  alii  dilatari  cogebantur,  et  ipsa  substantia  sive  parietes 
horum  meatuum  rigidae  et  simul  admodum  fragiles  reddebantur. 
Ideoque  quum  spiritus  nitri  ipsi  instillaretur,  quaedam  ipsius  par- 
ticulae  per  angustiores  illos  meatus  impetu  se  insinuare  incepe- 
runt,  et  quum  ipsarum  crassities  (ut  a  Cartesio  non  male  demon- 
stratur)  sit  inaequalis,  eorum  rigidos  parietes  prius  flectebant  in- 
stararcus,  antequam  eos  frangerent;  quum  autem  ipsos  frange- 
rent,  illa  fragmenta  resilire  cogebant,  etsuum,  quera  habebant, 
motum  retinendo  aeque  ac  antea  ineptae  manebant  ad  consisten- 
dum  atque  crystallisandum;  partes  vero  nitri  per  latiores  raeatus 
se  insinuantes,  quoniam  ipsorum  parietes  non  tangebant,  neces- 
sario  ab  aliqua  materia  subtilissima  cingcbantur  et  ab  eadem 
eodem  raodo ,  ac  a  flamma  vel  calore  partes  ligni  sursum  expelle- 


154  EPISTOLA  VI. 

bantur  et  in  fumum  avolabant;  at  si  satis  copiosae  erant,  sive  quod 
cum  fragmentis  parietum  et  cum  particulis  per  angustiores  mcatus 
ingredientibus  congregarentur,  guttulas  componebant  sursum  vo- 
litantes.  6.  Sed  si  sal  fixum  ope  aquae  vel  aeris  laxetur*)  langui- 
diusque  reddatur,  tum  satis  aptum  fit  ad  cohibendum  impetum 
pariicularum  nitri  et  eas  cogendum ,  ut ,  quem  habebant ,  motum 
amittant,  atque  iterum  consistant,  eodem  modo  ac  globus  tor- 
mentarius,  quum  arenae  autlutoimpingit.  In  sola  hac  consistentia 
particularum  spiritus  nitri  nitri  redintegratio  consistit,  ad  quam 
efficiendum  sal  fixum,  ut  ei  hac  explicatione  apparet,  tanquam 
instrumentum  adhibetur.     Huc  usque  de  redintegratione. 

7.  Videamusiam,  si  placet,  primo,  curspiritus  nitri  et  ipsum 
nitrum  sapore  adeo  inter  se  difiFerant;  secundo ,  cur  nitrum  sit 
inflammabile,  spiritus  vero  nitri  nullo  modo.  Ut  primum  in- 
telligamus,  advertendum  est,  quodcorpora,  quae  sunt  in  motu, 
nunquam  aliis  corporibus  occurrant  latissimis  suis  superficiebus ; 
quiescentia  vero  aliis  incumbunt  latissimis  suis  superficiebus. 
Particulae  itaque  nitri ,  si,  quum  quiescunt,  linguae  impooantur, 
ei  incumbent  latissimis  suis  superficiebus  et  hoc  modo  ipsius 
porosobstruent,  quae  causa  est  frigoris;  adde  quod  saliva  non  pot- 
est  nitrum  dissolvi  in  particulas  adeo  minutas.  Sed  si,  quum 
hae  particulae  concitate  moventur,  linguae  imponantur,  occur- 
rent  ipsi  acutioribus  superficiebus  et  per  eius  poros  se  insinua- 
bunt,  et  quo  concitatius  moveantur,  eo  acrius  linguam  pungent; 
eo  modo  ac  acus,  quae  si  linguae  occurrat  cuspide  aut  sua  longi- 
tudine  ipsi  incumbat,  diversas  oriri  faciet  sensationes. 

8.  Causa  vero,  cur  nitrum  sit  inflammabile,  spiritus  autem 
nonitem,  est,  quia,  quum  particulae  nilri  quiescunt,  difficilius 
ab  igne  sursum  ferri  possunt,  quam  quum  proprium  versus  omnes 
partes  habeant  raotum,  ideoque,  quum  quiescunt,  tam  diu  igni 
resistunt,  donec  ignis  eas  ab  invicem  separet,  atque  undequaque 
cingat ;  quum  vero  ipsas  cingit,  huc  illuc  ipsas  secum  rapit,  donec 
proprjum  acquirant  motum  et  sursum  in  fumum  abeant.  Sed  par- 
ticulae  spirijus  nitri,  quum  iara  sint  in  motu  et  ab  invicem  separa- 


*)   Si  quaeris,  cur  ex  instillatione  spiritus  nilri  in  sal  fixum  dissolu- 
tum  ebullitio  oriretur,  lege  notam  in  §.  24.    Sp. 


EPISTOLA   VI.  155 

lae ,  a  parvo  calore  ignis  in  niaiori  sphaera  undequaque  dilatnntur, 
ct  hoc  modo  quaedam  in  funnim  abeunt,  aliae  per  materiam  igncm 
suppedilantem  se  insinuant,  antequam  flamnia  undiquaque  cin- 
ganlur;  ideoque  igncm  potius  extinguunt,  quam  aluut. 

9.  Pergam  iam  ad  experimcida,  quae  hanc  explicationemcom- 
probare  videntur.  Primum  esl,  quod  reperi  particulas  nitri,  quae 
inlcr  detonandum  in  rumum  abeunt,  merum  esse  nitrum.  Nara 
quum  semel  atque  itcrum  nilrum  liquefacerem,  donec  crucibulum 
satis  incanduerit,  atque  pruna  niicante  incenderem,  eius  funium 
calice  vitreo  frigido  exccpi,  douec  ab  ipso  irrorarelur,  et  poslca 
halitu  oris  calicem  eliam  ultra  madefeci  et  tandem  aeri  euni  frigido 
exposui ,  ut  siccaretur.  *)  Quo  faclo  hic  illic  in  calice  stiriolae 
nitri  apparuerunt.  10.  Et  ut  minus  suspicarer,  id  non  ex  solis 
particulis  volatilibus  fieri,  sed  quod  forte  flamma  partes  integras 
nitri  secum  raperet  (ut  secundum  clarissimi  viri  sententiam  lo- 
quar),  ct  fixas  simul  cum  volatilibus,  antequam  dissolverentur, 
ex  se  expelleret:  hoc,  inquam,  utminus  suspicarer,  fumum  per 
tubum  ultra  pedem  longum,  utA,  quasi  per  caminum  adscendere 
feci,  ut  partcs  ponderosiores  tubo  adhaererent,  et  solas  volatiliores, 
pcr  angustius  foraminulum  B  trauseuntes,  exciperem;  etres,  uti 
dixi,  successit. 

Fig.  L         IJ 


11.  Verum  ncque  hic  subsistcre  volui;  sed,  ut  rem  ulterius 
cxaminarem ,  maiorcm  quantilatem  nitri  accepi ,  liquefeci  et  pru- 
na  micante  incendi;  atque,  uti  antea,  tubum  A  crucibulo  imposui 
et  iuxta  foramen  B,  quam  diu  flamma  duravit,  frustulum  speculi 
tenebam,  cui  materia  quaedam  adhaesit,  quae  aeri  exposita  lique- 
scebat;  et  quamvis  aliquot  dies  exspectaverim,  nullum  nitri  effe- 


•j  Quum  haec  experiebar,  aSr  erat  serenissimus.    Sp. 


156  EPISTOLA   VI. 

ctum  observare  polui,  sed  postquam  spiritum  nitri  afTuDdebam,  iu 
Ditrum  mutabatur.  12.  Ex  quo  videor  posse  concludere,  prinio 
quod  partes  fixae  inter  liquandum  a  volatilibus  separantur  et  quod 
flamma  ipsas  ab  invicem  dissociatas  sursum  peilil;  secundo  quod, 
postquani  partes  fixae  a  volatilibus  inter  detonandum  dissociantur, 
iterum  consociari  non  possunt:  ex  quo  concluditur  tertio,  quod 
partes,  quae  calici  adbaeserunt  et  in  stiriolas  coaluerunt,  non 
fixae,  sed  tantum  volatiles  fuerunt. 

13.  Secundum  experimentum,  et  quod  ostendere  videtur  partes 
fixas  non  nisi  faeces  nitri  esse,  est,  quod  nitrum  quo  magis  est 
defaecatum ,  eo  volatilius  et  magis  aptum  ad  crystallisandum  re- 
perio.  Nani  quum  crystallos  nitri  defaecati  sive  filtrati  poculo  vi- 
treo,  quale  est  A,  imponerem,  et  parum  aquae  frigidae  infun- 
derem ,  simul  cum  aqua  ilia  frigida  parliai  evaporabat ,  et  sursum 
circa  vitri  labra  particulae  illae  fugitivae  haerebant  et  iu  stiriolas 
coalescebaDt. 


Fig.  II. 


14.  Tertium  experimentum,  quod  indicare  videtur,  parliculas 
spiritus  nitri,  ubi  suum  motum  amittunt,  inflammabiles  reddi, 
hoc  est.  Guttulas  spiritus  nitri  involucro  humido  instillavi ,  ac 
deiude  arenam  inieci ,  per  cuius  meatus  spiritus  nitri  continuo  se 
insinuabat,  et  postquam  areua  totum  aut  fere  totum  spiritum  nitri 
imbiberat,  eam  in  eodem  involucro  super  ignem  probe  exsiccavi : 
quo  facto  arenam  deposui  et  chartam  prunae  micantiapposui,  quae 
statim  atque  igneni  apprehendebat,  eodem  modo  scintillabat,  ac 
facere  solet,  quum  ipsum  nitrum  imbiberit.  15.  Alia,  si  mihi 
fuisset  commoditas  ulterius  experiundi ,  his  adiunxissem ,  quae 
fortassis  rere»  prorsus  indicarent.  Sed  quia  aliis  rebus  prorsus 
sum  distractus ,  in  aliam  occasionem  tua  venia  diiferam  et  ad  alia 
uotanda  pergam. 

16.  Ad  §.  5.  Ubi  vir  clarissimus  de  figura  particularum  nitri 
obiter  agit^  culpat  moderuos  scriptoreS;  quod  ipsam  perperam 


EPISTOLA  VI.  157 

cxliibiicrint,  inlcr  quos  nescio,  an  etiam  Cartesium  intelligat. 
Eiim  si  inteliigit,  forte  cx  aliorum  dictis  ipsum  culpat.  Nam  Car-> 
tcsius  non  loquitur  de  talibus  particulis,  quac  oculis  conspicl 
queunt.  Neque  puto  clarissimum  virum  intelligere,  quod  si 
stiriolae  nitri  abradcrentur,  doncc  in  parallelcpipeda  autinaliam 
quamcumquc  figuram  mutarentur,  nitrum  esse  desiuercnt;  sed 
forte  chymicos  aliquos  notat,  qui  nihil  aliud  admittunt,  nisi  quod 
oculis  videre  et  manibus  palpare  possunt. 

17.  Ad  §.  9.  Si  hoc  experimentum  accurate  potuisset  fieri, 
prorsus  contirmaret  id ,  quod  concludere  volebam  ex  primo  supra 
memorato  experimento. 

18.  Inde  a§.  13.  usque  ad  18.  conatur  vir  clarissimus  osten- 
dcre,  omnes  tactiles  qualitates  pendere  a  solo  motu,  figura  et 
ceteris  mechanicis  affectionibus ,  quas  demonstrationes  quando- 
quidem  a  clarissimo  viro  non  tanquam  mathematicae  proferuntur, 
non  opus  est  examinare,  an  prorsus  conviucant.  Sed  interim 
nescio,  cur  clarissimus  vir  hoc  adeo  sollicite  conetur  colligere  ex 
hoc  suo  experimento ;  quum  iam  hoc  a  Verulamio  et  postea  a  Car- 
tesio  satis  superque  demonstratum  sit.  Neque  video,  hoc  ex- 
perimentum  luculentiora  nobis  praebere  indicia,  quam  alia  satis 
obvia  experimenta.  Nam  quod  calorem  attinet;  an  idem  non  ae- 
que  clare  apparet  ex  eo,  quod  si  duo  ligna ,  quamvis  frigida,  contra 
se  invicem  confricentur,  flammam  cx  solo  illo  motu  concipiant? 
quod  calx  inspersa  aqua  incalescat?  19.  Ad  sonum  quod  attinet, 
non  video,  quid  in  hoc  experimento  magis  notabile  reperiatur, 
quam  reperitur  in  aquae  communis  ebullitione,  et  in  aliis  multis. 
De  colore  autem,  ut  tantum  probabilia  adferam,  nihil  aliud  dicam, 
nisi  quod  videmus  omnia  virentia  in  tot  tamque  diversos  colores 
mutari.  Porro  corpora  tetrura  odorem  spirantiasi  agitentur,  te- 
triorem  spargunt  odorem,  et  praecipue  si  modice  incalescant. 
Denique  vinum  dulce  in  acetum  mutatur,  et  sic  multa  alia.  Quare 
hacc  omnia  (si  libertate  philosophica  uti  liceat)  supervacanea  iu- 
dicarem.*)  Hocdico,  quia  vereor,  ne  alii,  qui  clarissimum  virum 
minus,  quam  par  est,  amant,  perperam  de  ipso  iudicent. 


*)  In  epistoia  a  me  missa  haec  consulto  omisi.    Sp. 


158  EPISTOLA  VI. 

20.  Ad  §.  24.  De  huius  phaenomeni  causa  iam  locutus  sum. 
Hic  tantum  addo,  me  eliam  experientia  invenisse,  guttulis  illis 
salinis  particulas  salis  fixi  innatare.  Nam  quum  ipsae  sursura 
volitabant,  \\Itq  plaao,  quod  paratum  ad  idhabebam,  occurre- 
bant,  quod  utcumque  calefeci,  ut,  quod  volatile  vitro  adhaerebat, 
evolaret;  quo  facto  materiam  crassam  albicantem  vitro  hic  illic  ad- 
haerentem  conspiciebam. 

21.  In  §.  25.  videtur  clarissimus  vir  velle  demonstrare ,  partes 
alcalisatas  per  impuisum  particularum  salinarum  huc  illuc  ferri ; 
particulas  vero  salinas  proprio  impulsu  se  ipsas  in  aerem  tollere. 
Et  ego  in  explicatione  phaenomeni  dixi,  quod  particulae  spiritus 
nitri  concitatiorem  motum  acquirunt,  eo  quod,  quum  latiores 
meatus  ingrediuntur,  necessario  a  materia  aliqua  subtilissima 
cingi  debent  et  ab  eadem,  ut  ab  igne  particulae  iigni,  sursum  pelli ; 
particulae  vero  alcalisatae  suum  molum  acceperunt  ab  impulsu 
particularum  spiritus  nitri  per  angustiores  meatus  se  insinuan- 
tium.  Hic  addo,  aquam  puram  non  adeo  facile  solvere  atque 
laxare  possepartes  fixas.  Quare  nou  mirum  est,  quod  ex  affusione 
spiritus  nitri  in  solutionem  salis  istius  fixi  in  aqua  dissoluti  talis 
ebullitio,  qualem  vir  clarissimus  §.  24.  recifat,  oriatur;  imo  puto 
hanc  ebullitionem  fervidiorem  fore ,  quara  si  spiritus  nitri  sali  fixo 
adhuc  intacto  instillaretur.  Nam  in  aqua  in  minutissimas  mole- 
culas  dissolvitur,  quae  facilius  dirimi  atque  liberius  moveri  pos- 
sunt,  quam  quum  omnes  partes  saiis  sibi  iuvicem  iDCumbunt  at- 
que  firmiter  adhaerent. 

22.  Ad  §.  26.  De  sapore  spiritus  acidi  iam  locutus  sum. 
Quare  de  solo  alcali  dieendum  restat.  Id  quum  imponerem  lin- 
guae,  calorem,  quem  punctio  sequebatur,  sentiebam.  Quod 
mihi  indicat,  quoddam  genus  calcis  esse;  eodem  enim  modo  at- 
que  calxope  aquue,  ita  hoc  sal  ope  salivae,  sudoris,  spiritus  nitri 
et  forte  eliam  aeris  humidi  incalescit. 

23.  Ad§.  27.  Nou  sfalim  sequitur,  particulam  aliquam  ma- 
teriae  ex  eo,  quod  alii  iungitur,  novam  acquirere  figuram;  sed 
tautum  sequitur  ipsam  maiorem  fierl,  et  id  sufiicit  ad  efficiendum 
id  ,  quod  in  hac  §.  ab  clar.  viro  quaeritur. 

24.  Ad  §.  33.  Qnid  de  ratione  philosophandi  clarissimi  viri 


EPISTOLA  VI.  159 

sentiam,  dicam,  postquam  videro  eam  dissertatiouem,  de  qua  hic 
et  in  commentalione  prooemiali  pag.  23.  mentio  fit. 

25.  Dk  Fluiditate.  Ad  §.  1.  Salis  constat,  armicmei-an- 
das  esse  maxime  ge?ieralibus  ajfeclionibiis  etc.  Notiones  ex  vulgL 
usu  faclas,  vel  quae  naturam  explicant,  non  ut  in  se  est,  sed  prout 
ad  sensum  hunianum  refertur,  nuHo  modo  inter  summa  genera 
nunierandas  censerem,  neque  miscendas  (ue  dicam  confundendas) 
cum  notionibus  castis  et  quae  naturam,  ut  in  se  est,  explicant. 
Huius  generis  sunt  motus,  quies  et  eorum  leges;  illius  vero  visi- 
bile,  invisibile,  calidum,  frigidum  et,  ut  statim  dicam,  fluidum 
etiam  et  consistens  etc. 

26.  Ad  §.  5.  Prima  est  corporum  compo7ientitim  parvitas, 
in  grandioribus  quippe  etc.  Quamvis  corpora  sint  parva ,  super- 
ficies  lanien  habent  (aut  habere  possunt)  inaequales  asperitates- 
que.  Quare  si  corpora  magna  tali  proportione  moveantur,  uteo- 
rum  motus  ad  eorum  molera  sit,  utmotus  minutorum  corporum 
ad  eorundem  niolem,  Quida  etiam  essent  dicenda,  si  nomen  fluidi 
quid  extrinsecum  non  significaret,  et  uon  ex  vulgi  usu  tantum 
usurparetur  ad  significanda  ea  corpora  mota,  quorum  minutiae 
atque  iuterstitia  humanuni  sensum  efl^ugiunt.  Quare  idem  erit 
corpora  dividere  in  fluida  et  consistentia,  ac  in  visibilia  etinvisi- 
bilia. 

27.  Ibidem.  Nisi  chymicis  experimentis  id  coinprobare  pos- 
seimis.  Nunquara  chymicis  neque  aliis  experimentis  nisi  demon- 
stralione  et  computatione  aliquis  id  comprobare  poterit.  Ratione 
enim  et  calculo  corpora  in  infinitura  dividimus;  et  per  consequens 
etiam  vires ,  quae  ad  eadem  movendum  requiruntur.  Sed  expcri- 
inentis  nunquara  id  coniprobare  poteriraus. 

28.  Ad  §.  6.  Grandia  corpora  inepta  nimis  esse  constituen- 
disjluidis  etc.  Sive  per  fluidura  intelligalur  id ,  quod  modo  dixi, 
sive  non,  res  taraen  per  se  est  raanifesta.  Sednonvideo,  quo- 
modo  vir  clar.  experimentis  in  hac  §.  allatis  id  comprobet.  Nain 
(qulindo  de  reincerta  dubitare  voluraus)  quaravis  ossa  ad  compo- 
neudum  chylum  et  simiiia  fluida  sint  inepta ,  forte  satis  erunt  apta 
ad  novum  quoddara  genus  fluidi  coraponendum. 

29.  Ad  §.  10.  Idque  dum  eas  mirius ,  quam  antea  redditjle- 
xiles  etc.     Sine  uUa  parlium  mutatione,  sed  ex  eo  tantum,  quod 


160  EPISTOLA   VI. 

partes  in  recipiens  propulsae  a  reliquis  separabanlur,  in  aliud  cor- 
pus  oleo  solidius  coagulari  potuerant.  Corpora  enim  vel  leviora 
vel  ponderosiora  sunt  pro  ratione  fluidorura,  quibus  immergunlur. 
Sic  particulae  bulyri ,  dura  lacti  ionatant,  partem  liquoris  compo- 
nunt;  sed  poslquam  lac  novum  motum  propler  agitationem  acqui- 
rit;  cui  omnes  partes  lac  componentes  non  aeque  se  accommodarc 
possunt,  hoc  solum  facit,  ut  quaedam  ponderosiores  evadant, 
quae  partes  leviores  sursum  peilunt.  Sed  quia  hae  leviores  aere 
pouderosiores  sunt,  ut  cum  ipso  liquorem  componant,  ab  ipso 
deorsum  pelluntur,  et  quia  ad  niotum  ineptae  sunt,  ideo  etiam 
solae  liquorem  componere  non  possunt,  sed  sibi  invicem  incum- 
bunt  et  adhaerent.  Vapores  etjam  quum  ab  aere  separantur,  in 
aquara  rautantur ,  quae  respectu  aeris  consistens  potest  dici. 

30.  Ad  §.  13.  Alqtie  exemplum  peto  a  vesica  per  aqjiam  di- 
stenta ,  qtiam  a  vesica  acre  plena  etc.  Quum  aquae  particulae 
semper  quaquaversum  indesinenter  moveantur,  perspicuum  est, 
si  a  corporibus  circumiacentibus  non  cohibentur,  eam  quaquaver- 
sum  dilatatum  iri.  Porro  quid  vesicae  aqua  plenae  distentio  iuvet 
ad  sententiam  de  spatiolis  confirmaodam,  fateor  me  nondum  posse 
percipere.  Ratio  enim,  cur  particulae  aquae  lateribus  vesicae  di- 
gito  pressis  non  cedant,  quod  alias,  si  liberae  essent,  facerent, 
est,  quia  non  datur  aequilibrium  sive  circulatio,  uti  datur,  quum 
corpus  aliquod,  pula  digitus  nosler,  a  fluido  sive  aqua  cingitur. 
Sed  quantumvis  aqua  a  vesica  premalur,  elus  tamen  particulae  la- 
pidi,  vesicae  etiam  iociuso,  cedent  eodem  modo,  ac  extra  vesicam 
facere  solent. 

Fig.  rii. 


31.  A-i  §.  eandem.  DatJime  aliquamaiej-iaeportio?  Affir- 
mativastatuenda,  nisi  malumus  progressum  in  intinitum  quaerere, 
aut  (quo  nil  absurdius)  concedere  dari  vacuum. 

32.  Ad  §.19.  Ut  liquoris particulae  ingressnm  in poros  illos 
reperiant  ibique  detineajitur :  qua  ratione  etc.  Hoc  non  est  ab- 
solute  aflirmandum  de  omnibus  liquoribus  ingressum  in  poros 


j 


EPISTOLA  VI.  101 

aliorum  iovenientibus.  Particulae  enim  spiritus  nitri,  si  poros 
albae  charlae  ingrediantur,  eam  rigidam  ac  friabilem  reddunt; 
quodexperirilicebit,  si  capsulae  ferreac  candenti,  utA,  guUulae 
aliquot  infundantur  et  fumus  per  involucrum  chartaceum ,  ut  B, 
propellatur.  Porro  ipse  spiritus  nitri  corium  madefacit,  non  vero 
humectat;  sed  contra  ipsum ,  sicuti  etiam  ignis,  contrahit. 


Fis.  ir. 


33.  Ad  §.  eandem.    Quas  quumnahira  et  volatui  et  nataiui 
deslinaverit  etc.  Causam  a  fine  petit. 

34.  Ad  §.  23.  Qiiamvis  eorundem  motus  raro  a  nobis  conci- 
viatur;  cape  igitur  etc.     Sine  hoc  experimento  et  sine  uUo  dis- 
pendio  res  satis  apparet  ex  eo,  quod  halitus  oris,  qui  tempore  hye- 
mali  satis  conspicitur  moveri,  tempore  tamen  aestatis  aut  in  hypo- 
caustis  conspici  a  nobis  non  potest.     Porro  si  tempore  aestatis 
aura  subito  frigescat ,  vapores  ex  aqua  adscendentes  quum  propter 
novam  densitatem  aeris  non  possint,  uti  antequam  frigesceret, 
per  ipsum  adeo  facile  dispergi ,  denuo  super  aquae  superficiem 
tanta  copia  congregantur ,  ut  a  nobis  satis  conspici  queant.    Porro 
motus  saepe  tardior  est,  ut  a  nobis  conspiciatur,  utexgnomone 
et  umbra  solis  coUigere  possumus,    et  saepissime  celerior  est, 
quam  ut  a  nobis  conspiciatur,  ut  videre  cst  in  fomento  ignito,  dum 
allquacelerltatemovetur;  ibi  nempe  imaginamur,  partem  ignitam 
in  omnibus  locis  peripheriae,  quam  motu  suo  describit,   quie- 
scere :  quorura  causas  hic  redderem  ,  nisi  id  supervacaneum  ludi- 
carem.     35.  Denique,  uthoc  obiter  dicam,  sufficit,  ad  naturam 
fiuidi  in  genere  intelligeudum  scire ,  quod  possumus  raanum  no- 
stram  motu  fluido  proportionato  versus  omnes  partes  sme  uUa  re- 
sistentia  movere,  ut  satis  manifestum  est  iis,  qui  ad  notiones  lUas, 
quae  naturam ,  ut  in  se  est ,  non  vero  ut  ad  sensum  humanura  re- 
latara  expUcant,  satis  attendunt.     Neque  ideo  banc  histonam  tan- 
quara  inutilera  despicio;  sed  contra  si  de  unoquoque  liquore  quam 

Spinozn  II.  .     ■^'- 


162 


EPISTOLA  VI. 


accuratissime  et  summa  cum  fidefieret,  ipsam  utilissimam  iudi- 
carem  ad  eorum  peculiares  differentias  intelligendura ,  quae  res  ut 
summe  necessaria  omnibus  philosophis  maxime  desideranda. 

36.  De  Firmitate.  Ad  §.  7.  Catholicis  naturae  legibus. 
Est  demonstratio  Cartesii.  Nec  video  clar.  virum  aliquam  genui- 
.nam  demonstrationem  ab  experimentis  vel  observationibus  desum- 
plam  in  niedium  adferre. 

Multa  hic  et  in  sequentibus  notaveram;  sed  postea  vidi  clar 
virum  se  ipsum  corrigere. 

37.  Ad  §.  16.  Etsemel  qiiadiungeyitas  et  triginta  duas.  Si 
cum  pondere  argenti  vivi  tubo  inclusi  conferatur,  proxime  ad 
verum  pondus  accedit.  Verum  haec  examinare ,  ut  simul  habea- 
tur,  quoad  fieri  potest,  ratio  inter  impulsionem  aeris  ad  latera, 
sive  secundum  liueam  horizonti  parallelam  et  inter  illam ,  quae  fit 
secundum  lineam  horizonti  perpendicularem ,  operae  prelium  du- 
cerem ,  et  puto  hoc  modo  posse  fieri. 


Fig.  V. 


Pig'  VI'     ^ 


Sit  in  Fig.  1.  (V.)  CD  speculum  planum  probissime  levigatum  ; 
AB  duo  marmora  se  immediate  tangentia.  Marmor  A  alligatum 
sitdentiE,  B  vero  chordae  N  alligatum.  T  est  trochlea ,  G  pon- 
dus,  quod  ostendet  vim,  quae  requiritur  ad  divellendum  marmor 
B  a  marmore  A  secundum  lineam  horizonti  parallelam. 

InFig. 2.(VI.)  Fsitfilum  sericum  satis  robustum,  quo  marmor 
B  pavimento  alligatur,  Dtrochlea,  Gpondus,  quod  ostendet  vim, 
quae  requiritur  ad  divellendum  marmor  A  ab  marmore  B  secun- 
dura  lineam  borizonti  perpendicularem. 

Reliqua  desiderantur. 


EPISTOLA  VII.  163 

EP  IS  T  O  L  A    VII. 

Arg.  Oldenburgius  suo  et  Boylii  nomine  Spinozae  gratias  agit  pro  literis 
srrlptis.  De  societate  regia  Londini  constituta.  Ceteruni  hortatur 
philosophum  ut  libros  pbilosophicos  et  tbeologicos  in  publicum 
prodire  iubeat.   (Londini,  ut  videtur  a.  1662.  Cf.  init.  huius  epist.} 

Clarissimo  viro  B.  d.  S. 

HENRICUS   OLDENBURGIUS. 

Respojisio  ad  praecedentem. 

ADte  septimaDas  sat  multas ,  vir  clarissime ,  gratissimam  tuam 
epistolam  iu  Bojiii  librura  docte  animadvertentem  accepi.  Ipse 
auctor  uua  Diecum  maximas  tibi  pro  Dieditationibus  communicatis 
gratias  agit,  idque  citius  significasset,  nisi  eum  spes  tenuisset, 
se  negotiorum,  quibus  oneratur,  mole  tam  brevi  temporis  spatio 
potuisse  levari,  ut  una  cum  gratiis  etiara  responsionem  suara 
eadera  opera  potuisset  remittere.  2.  Verum  enim  vero  spe  sua  se 
liactenus  frustratum  senlit,  negotiis  tum  publicis  tum  privatis 
eam  ita  distrahentibus ,  ut  hac  vice  non  nisi  gratum  suura  aniraum 
tibi  testari  queat,  suam  vero  de  notis  tuis  sententiara  in  aliud 
lempus  differre  cogatur.  Accedit,  quod  duo  adversarii  scriptis 
excusis  eum  sunt  adorti,  quibus,  ut  primo  quoque  tempore  re- 
spondeat,  obstrictum  se  arbitratur.  Ea  vero  scripta  non  in  cora- 
mentationem  de  nitro,  sed  in  libellum  eius  alium  ,,experimenta 
pneumatica  aerisque  elaterem  probantia  "  contiDenlera  vibrantur. 
Quam  primum  laboribus  hisce  se  expediverit,  de  tuis  etiam  exce- 
ptionibus  mentem  suam  tibi  aperiet;  at  interea  temporis  rogat, 
ne  moram  hanc  sinistre  interpreteris. 

3.  CoIIegium  illud  philosophantium ,  de  quo  coram  apud  te 
mentionem  inieceram ,  iam  regis  noslri  gratia  in  societatem  re- 
giam  conversum  est,  publicoque  diploraate  munitum,  quo  ipsi 
insignia  privilegia  conceduntur,  spesque  egregia  suppeditatur, 
reditibus  necessariis  id  ipsura  locupletandi. 

4.  Omnino  consulerem  tibi ,  ut ,  quae  pro  ingenii  tui  sagaci- 
tate  docte,  tum  in  philosophicis ,  tum  theologicis  concinnasti, 
doctis  non  invideas,  sed  in  publicura  prodire  sinas,  quicquid 
iheologastri  oggannire  poterint.    Liberrima  est  respublica  vestra ; 

11* 


164  EPISTOLA  VII.  Vill. 

liberrime  in  ea  philosophanduni.  Tua  interiiu  ipsius  prudeutia 
libi  suggeret,  ut  conceptus  tuos  tuamque  sententiam,  quam  pot- 
eris  modestissime ,  prodas;  de  reliquo  eventum  fato  committas. 
5.  Age  igitur,  vir  optime,  metum  omnem  expectora  nostri  tem- 
poris  homunciones  irritandi;  satis  diu  iguorantiae  et  nugis  lita- 
tum ;  vela  pandamus  verae  scientiae  et  naturae  adyta  penitius, 
quam  hactenus  factura,  scrutemur.  Innoxie,  putem,  medita- 
tiones  tuae  apud  vos  excudi  poterunt,  nec  ullum  earum  iuter  sa- 
pientes  oiTendiculum  verendum.  Hos  igitur  si  patronos  et  fau- 
tores  inveneris  (ut  omnino  te  inventurum  spondeo) ,  quid  momum 
ignorantem  reformides?  Non  te  missum  faciam,amice  honorande, 
quin  te  exoravero,  nec  unquam,  quantum  quidem  in  me  est, 
concedam,  ut  cogitata  tua,  quae  tanti  sunt  ponderis,  aeterno 
silentio  premantur.  6.  Magnopere  rogo,  ut  quid  super  hae  re 
consilii  capies,  mihi  significare,  quani  primum  commode  potes, 
non  graveris.  Occurrent  hic  forte  talia,  quae  cognitione  tua  non 
indigna  erunt.  Praedicla  quippe  societas  inslitutum  suum  nunc 
acrius  urgebit,  et  forsan,  dummodo  pax  i-n  hisce  oris  perennet, 
rempublicam  literariam  non  vulgariter  ornabit.  Vale ,  vir  exiraie, 
meque  crede 

tui  studiosissimum  et  amicissimum 

Hknr.  Oi,denburg. 

E  P  I  S  T  O  L  A    VIII. 

Arg.  RespondelOldenburgius  iterura  ad  episl.fi.  el  Boylii  senlenliam  de 
Spinozae  nolis  exponit.  Fine  epistolae  denuo  adnionel  amicum  ut 
edat  opuscula  ,,de  rerum  primordiis  el  intellectus  emendatione.'' 

Clarissimo  viro  B.  d.  S. 

HENRICUS   OLDENBURGIUS. 

Altera  responsio  ad  epistolam  VI. 

PRAESTANTISSIME  VIR  ,    AMICE  CLARISSIMB  , 

Multa  cquidem  afferre  possem,  quae  diuturnum  meum  silen- 
tium  apud  te  excusarent;  sed  ad  duo  capita  causas  illius  reducam, 
invaleludinem  scilicet  nobilissimi  Boylii  et  meorum  negotiorum 
turbam.     Illa  impedimenlo  fuit,  quo  minus  ad  tuas  in  nitrnm 


i 


EPISTOLA  Vlll.  165 

animadversiones  citius  respondere  valuerit  Boylius ;  haec  adeo  me 
districtum  tenuere  per  plurimos  menses,  ut  mel  vix  iuris  fuerim, 
proindeque  nec  officio  illo  defungi  potuerim  ,  ad  quod  me  tibi 
obstrictum  profiteor.  Gestit  animus,  amotum  esse  (pro  tempore 
saltem)  utrumque  obstaculum ,  ut  meum  cum  tanto  amico  com- 
mercium  instaurare  liceat.  Id  equidem  nunc  facio  maxima  cum 
lubentia;  statque  animus  (favente  numine)  omni  modo  cavere,  ne 
deiuceps  consuetudo  nostra  literaria  tam  diu  interrumpatur. 

2.  Ceterum  priusquam  de  iis  tecum  agam,  quae  tibi  et  mihi 
privatim  intercedunt,  expediam  illa  ,  quae  D.  Boylii  nomine  tibi 
debentur.  Notas,  quas  in  chymico-physicum  illius  tractatulum 
concinnaveras,  sueta  sibi  humanitate  excepit,  tibique  maximas 
pro  examine  tuo  gratias  rependit.  Interim  moneri  te  cupit,  pro- 
positum  sibi  non  tam  fuisse ,  ostendere ,  vere  philosophicam  per- 
fectamque  hanc  esse  nitri  analysin,  quam  explicare,  vulgarem  et 
in  scholis  receptam  de  formis  substantialibus  et  qualitatibus  do- 
ctrinam  infirmo  talo  niti,  specificasque  rerum  difTerentias,  quas 
vocant,  ad  parlium  magnitudinem,  motum,  quietem  et  situm 
posse  revocari.  3.  Quo  praenotato  auctor  porro  ait,  experimen- 
tum  suum  de  nitro  satis  superque  docere,  nitri  corpus  universum 
in  partes,  a  se  invicem  et  ab  ipso  toto  discrepantes,  per  analysin 
chymicam  abiisse;  postea  vero  ita  rursum  ex  iisdem  coaluisse  et 
redintegratas  fuisse,  ut  parum  fuerit  de  pristino  pondere  desidera- 
tum.  Addit  vero  se  ostendisse,  rem  ipsam  ita  se  habere ;  de  rei 
autera  modo,  quem  tu  coniectari  videris,  non  egisse,  nec  de  eo 
quicquam,  quum  praeter  institutum  eius  fuerit,  determinasse. 
Quae  tu  interim  de  modo  supponis,  quodque  sal  nitri  fixum  tan- 
quam  faeces  eius  consideras,  ceteraque  talia ,  ea  a  te  gratis  dicta, 
nec  probata  arbitratur:  quodque  a  te  affertur,  has  faeces  sive  hoc 
sal  fixum  meatus  habere  ad  mensuram  particularum  nitri  excava- 
tos,  circa  id  notat  auctor  noster,  salem  cinerum  clavellatorura 
{Belgice  pofasch)  cum  spiritu  nitri  nitrum  aeque  constituere ,  ac 
spiritum  nitri  cum  proprio  suo  sale  fixo.  4.  Unde  liquere  putat, 
siniiles  reperiri  poros  in  eiusmodi  corporibus,  unde  nitrosi  spiri- 
tus  non  extruduntur.  Nec  videt  auctor  illam  raateriae  subtilissi- 
mae,  quam  adstruis,  necessitatem  ex  ullis  phaenomenis  proba- 
tam ;  sed  ex  sola  vacui  impossibilitatis  hypothesi  assuraptam. 


166  EPISTOLA  VIII. 

5.  Quae  de  causis  differentiae  sapoiis  inter  spiritum  nitri  et 
nitruni  ipsum  disseris ,  ferire  se  auctor  negat.  Quod  vero  de  nitri 
inflammabilitate  et  spiritus  nitri  (xg>).oyia  tradis ,  Cartesii  de  igne 
doctrinam  supponere  ait,  quam  sibi  necdum  satisfecisse  testatur. 

6.  Quod  ad  experimenta  spectat,  quibus  tuam  phaenomeni 
explicationem  comprobari  putas;  respondet  auctor,  primo  spiri- 
tum  nitri  nitrum  quidem  esse  materialiter,  formaliter  nequaquam, 
quum  qualitatibus  et  virtutibus  quam  maxime  differant,  sapore 
scilicet,  odore,  volatilitate,  potentia  solvendi  metalla,  colores 
vegetabilium  mutandi  etc.  Secundo,  quod  coire  ais  particulas 
quasdam  sursum  latas  in  crystallos  nitri ,  id  ex  eo  fieri  statuit, 
quod  partes  nitrosae  una  cum  spiritu  nitri  per  ignem  protrudun- 
tur,  quemadmodum  in  fuligine  contingit.  7.  Tertio,  quod  de 
defaecationis  effectu  affers,  ei  respondet  auctor,  ista  defaecatione 
ut  plurimum  liberari  nitrum  a  sale  quodam ,  sal  commune  re- 
ferente ;  ascensum  vero  in  stiriolas  communem  illi  esse  cum  aliis 
salibus,  et  ab  aeris  pressione  aliisque  quibusdam  causis,  alias 
dicendis  nilque  ad  praesentem  quaestionem  facientibus,  depen- 
dere.  Quarto,  quod  dicis  de  experimento  tuo  tertio,  idem  fieri 
ait  auctor  etiam  cum  aliis  quibusdam  salibus;  asserens,  chartam 
actu  inflammatam  particulas  rigidas  et  solidas ,  quae  componebant 
salem ,  vibrare ,  iisdemqae  hoc  pacto  scintillationem  conciliare. 

8.  Quod  porro  putas  sect.  5.  auctorem  nobilem  culpare  Carte- 
sium ,  in  hoc  te  ipsum  culpandum  credit ;  dicitque ,  se  nullatenus 
indigitasse  Cartesium,  sed  Gassendum  et  alios,  qui  figuram  cj- 
lindricam  particulis  nitri  tribuunt,  quum  revera  sit  prismica;  nec 
de  figuris  aliis  se  loqui ,  quam  visibilibus. 

9.  Ad  ea,  quae  in  sect.  13 — 18.  animadverlis,  hoc  tantum 
reponit,  se  haec  scripsisse  inprimis,  ut  chymiae  usum  ad  confir- 
raanda  principia  philosophiae  mechanica  ostenderet  assereretquc; 
nec  se  invenisse  haec  apud  alios  tam  clare  tradita  et  tractata.  Est 
nosterBoylius  ex  eorum  numero,  qui  non  adeo  suae  rationi  con- 
fidant,  ut  non  velint  cum  ratione  convenire  phaenomena.  Magnum 
praeterea  discriracn  ait  intercedere  inter  obvia  experimenta,  circa 
quae  quid  adferat  natura  quaeque  interveniant,  ignoramus,  et  inter 
ea,  de  quibus  certo  constat,  quaenam  ad  ea  affcrantur.  Ligna 
sunt  corpora  multo  magis  composita,  quam  subiectum,  de  quo 


EPISTOLA  VIII.  107 

auctor  tractat.  Et  io  aqiiae  coinmunis  ebullilione  ignis  extcraus 
additur,  qui  in  procreatione  soni  nostri  non  adhibetur.  10.  Porro, 
quod  vircntia  in  tot  tanique  diversos  colores  mutantur,  de  eius 
causa  quaeritur;  illud  vero  c\  mutatioue  partium  oriri,  hoc  ex- 
perimento  dcclaratur,  quo  apparet,  colorem  ex  spiritus  nitri  af- 
fusione  mutatum  fuisse.  Denique  neque  tetrum  neque  suavem 
habere  odoreni  nitrum  ait ;  sed  ex  sola  dissolutiane  tetrum  acqui- 
rere ,  quem  in  reconiunctione  amittit. 

Jl.  Quae  ad  sect.  25.  notas  (cetera  enim  se  non  tangere  ait), 
iis  respondet  usum  se  fuisse  principiis  Epicuraeis,  quae  volunt, 
niotum  particulis  inesse  connatum ;  opus  enim  fuisse  aliqua  uti 
hypotbesi  ad  phaenomeui  explicationem;  quam  tamen  propterea 
suam  non  faciat,  sed  adhibeat  ad  sententiam  suam  contra  chymi- 
cos  et  scholas  suslinendum ,  duutaxat  ostendens  ex  hypothesi  me- 
morata  rem  posse  bene  explicari.  Quod  ibidem  subiicis  de  aquae 
purae  ineptitudine  solvendi  partes  fixas,  ei  Boylius  noster  re- 
spondet,  chymicos  passim  observare  etasserere,  aquam  puram 
salia  alcalizata  citius ,  quam  alia  soh  ere. 

12.  Quae  circa  fluiditatem  et  tirmitudinem  annotasti,  ea  nec- 
dum  vacavit  auctori  expendere.  Haec  quae  consignavi ,  tibi  trans- 
mitto ,  ne  diutius  commercio  et  colloquio  tuo  literario  destituerer. 

13.  Peto  autem  euixissime,  ut  boni  ea  consulas,  quae  adeo 
subsultim  et  rautilate  tibi  repono ,  idque  meae  potius  festinationi, 
quara  illustris  Boylii  ingenio  tribuas.  Ea  quippe  magis  ex  fami- 
liari  cum  eo  circa  hoc  subiectum  sermone  collegi ,  quam  ex  prae- 
scripta  et  melhodica  aliqua  cius  responsione :  unde  sine  dubio 
factura ,  ut  raulta  ab  ipso  dicta  rae  efTugerint,  forte  et  solidiora  et 
elegantiora,  quam  quae  hic  a  me  commemorata  sunt.  Culpam 
igitur  omnem  in  me  reiicio ,  penitusque  ab  ea  auctorera  libero. 

14.  lam  ad  ea  progrediar,  quae  raihi  tecura  intercedunt.  Et 
hic  in  ipso  limine  rogare  mihi  fas  sit,  confecerisne  illud  tanti  mo- 
raenti  opusculum  tuum,  in  quo  ,,de  rerum  primordio  earuraque 
dependentia  a  primacausa,  ut  et  de  intellectusnostriemendatione" 
tractas.  Certe,  vir  amicissime,  nil  credo  in  publicum  prodire 
posse ,  quod  viris  revera  doctis  et  sagacibus  futurura  sit  istius- 
modi  tractatu  gratius  vel  acceptius.  Id  tui  genii  et  ingenii  vir 
spectare  potius  debet,  quam  quae  nostri  seculi  et  moris  theologis 


168  EPisTOLA  vm.  IX. 

arrident:  non  tam  illi  veritatem,  quam  commoditates  spectant. 

15.  Te  igitur  per  amicitiae  nostrae  foedus,  per  omnia  veritatis 
augendae  et  evulgandae  iura  conlestor,  ne  tua  de  argumentis  iis 
scripta  nobis  invideas  vel  neges.  Si  tamen  quid  sit  maioris  mo- 
menti,  quam  ego  praevideo,  quod  ab  operis  publicatione  te  ar- 
eeat,  summopere  oro ,  ut  epitomen  eius  per  literas  milii  impertire 
ne  graveris;    et  amicum  me  senties  pro  hoc  officio  et  gratum. 

16.  Alia  brevi  prodibunt  ab  eruditissimo  Boylio  edenda,  quae 
redhostimenti  loco  tibi  transmittam,  ea  quoque  adiuncturus,  quae 
totum  tibi  institutum  regiae  nostrae  societatis ,  cui  sum  cum  aliis 
viginti  a  consilio  et  cum  uno  et  allero  a  secretis ,  depingent.  Hac 
vice  temporis  angustia  praecludor,  quo  minus  evagari  ad  alia 
queam.  Omnem  tibi  fidem,  quae  ab  honesta  mente  proticisci 
potest,  omnemque  ad  quaevis  ofBcia ,  quae  a  tenuitate  mea  prae- 
stari  queunt,  promptitudinem  tibi  spondeo,  sumque  ex  animo, 

Londini  d.  3.  April.  1663. 

vir  optime ,  Imis  ex  asse 

Hekricus  Oldenbcrg. 

E  P  l  S  T  O  L  A    IX. 

Arg.  Nuntiat  Spinoza01(ieDburgio,se  supelleciilem  suamRtienoburgum 
Iranstulisse  et  propter  ,,principia  philosophiae  Carlesianae"  edenda 
per  tempus  Amstelodami  versatum  esse.  Ad  obiectiones  a  Boylio  fa- 
ctas  respondet.   (Rhenoburgi  mense  Maio  aul  lun.  1063.) 

Viro  Dobilissimo  ac  doctissimo  Henr.  Oldenburgio 

B.  D.  S. 

Responsio  ad praecedentem. 

VlR    NOBILISSIMK, 

Literastuas,  mihi  dudum  desideratas,  tandem  accepi,  iisque 
etiam  respondere  Hcuit.  Verum  priusquam  id  aggrediar,  ea  quae 
impediverunt,  quo  minus  antehac  rescribere  potuerim,  paucis  di- 
cam.     Quum  mense  Aprili  meam  supellectilem  huc  transtuli*), 


•)  Quum  iam  inde  ab  anno  »661.  versarelur  Rhenoburgi,  ubi  usque 
ad  annum  1664.  remansit,  haec  verba  non  de  sedis  ac  domicilii  mutatione 
intelligeuda  suat. 


EPISTOLA  IX.  169 

Amstelacdamum  profectus  sum.  Ibi  quidam  me  amici  rogarunt,  ut 
sibi  copiam  facerem  cuiusdam  Iraclalus  ,,secundam  partem  prin- 
cipiorum  Cartesii  niorc  geometrico  demonstratam  et  praecipua, 
quae  in  metaphysicis  tractanlur,"  breviler  continentis,  quem  ego 
cuidam  iuveni,  quem  meas  opiniones  aperte  docere  nolebam,  ante- 
hac  dictaveram.  2.  Deinde  rogarunt,  ut  quam  primum  possem, 
primam  cliam  parlem  eadem  methodo  conciuuarem.  Ego  ne  ami- 
cis  adversarer,  statim  ine  ad  eam  conficieudam  accinxi,  eamque 
intra  duas  hebdomadas  confeci  atque  amicis  tradidi,  qui  tandem 
me  rogarunt,  ut  sibi  ilia  omnia  edere  liceret,  quod  facile  impetrare 
potuerunt,  hac  quidem  lege,  ut  eorum  aliquis,  me  praesente,  ea 
stylo  eiegantiori  ornarel ,  ac  praefatiunculam  adderet,  in  qua  le- 
ctores  moneret,  me  non  omnia,  quae  in  eo  tractalu  continentur, 
pro  meis  agnoscere,  quum  non  pauca  in  eo  scripserim  ,  quorum 
conlrarium  prorsus  amplector,  hocque  uno  aut  altero  exempio 
ostenderet.  3.  Quae  omnia  amicus  quidam,  cui  editio  huius  li- 
belli  curae  est,  poUicitus  est  facere  et  hac  de  causa  aliquod  tem- 
pus  Amstelaedami  moratus  sum.  Et  a  quo  in  hunc  pagum,  in 
quo  iam  habilo,  reversus  fui,  vix  mei  iuris  esse  potui  propter  ami- 
cos,  qui  rae  dignati  sunt  invisere.  lam  tandeni,  amice  suavis- 
sime,  aliquid  superest  temporis,  quo  haec  tibi  communicare,  si- 
mulque  rationem,  cur  ego  hunc  tractatum  in  lucem  prodire  sino, 
reddere  possum.  4.  Hac  nempe  occasione  forte  aliqui,  qui  in 
mea  palria  primas  parles  tenent,  reperientur,  qui  cetera,  quae 
scripsi,  atque  pro  meis  agnosco,  desiderabunt  videre,  adeoque 
curabunt ,  ut  ea  extra  omne  incommodi  periculum  communis  inris 
facere  possim.  Hoc  vero  si  contingat,  non  dubito,  quin  statim 
quaedam  in  publicum  edam;  sin  minus ,  silebo  potius,  quam 
meas  opiniones  hominibus  invita  patria  obtrudam,  eosque  mihi 
infensos  reddam.  Precor  igitur,  amice  honorande,  ut  eo  usque 
exspectare  non  graveris :  tum  enim  aut  ipsum  tractatum  impres- 
sum  aut  eius  compendium,  ut  a  me  petis,  habebis.  Et  si  iuterim 
eius,  qui  sub  prelo  iam  sudat,  unum  aut  allerum  exemplar 
habere  velis,  ubi  id  rescivero  et  simul  medium  ,  quo  ipsum  com- 
mode  mittere  potero,  tuae  voluntati  obsequar. 

5.  Revertor  iam  ad  tuam  epistolam.     Magnas  libi,  uti  debeo, 
nobiiissimoque  Boylio  ago  gratias  pro  perspeclissima  tua  erga  me 


170  EPISTOLA  IX, 

benevolentia,  proque  benefica  tua  voluntate.  Tot  enim,  tantiquc 
momenti  etponderis  negotia,  in  quibus  versaris,  non  potuerunt 
efficere,  ut  tui  amici  obliviscereris ;  quin  imo  benigne  polliceris, 
te  omnl  modo  curare,  ne  in  posterum  consuetudo  nostra  literaria 
tam  diu  interrumpatur.  Eruditissimo  domino  Boylio  magnas 
etiam  ago  gratias ,  quod  ad  meas  notas  dignatus  fuerit  respondere, 
quamvis  obiter  et  quasi  aliud  agendo.  6.  Equidem  fateor,  eas 
non  tanti  esse  momenti,  ut  eruditissimus  vir  in  iis  respondendo 
tempus,  quod  altioribus  cogitationibus  impendere  potest,  con- 
sumat.  Ego  quidem  non  putavi,  imo  mihi  persuadere  non  po- 
tuissera,  quod  vir  eruditissimus  nihil  aliud  sibi  proposuerit  in  suo 
tractatu  de  nilro,  quam  tantum  ostendere  doctrinam  illam  pueri- 
lem  et  nugatoriara  de  formis  substantialibus ,  qualitatibus  etc.  in- 
firmo  talo  niti.  Sed  quum  mihi  persuasissem,  clarissimum  virum 
naturam  nitri  nobis  explicare  voluisse:  quod  nempe  esset  corpus 
heterogeneura ,  constans  partibus  fixis  et  volatilibus ,  volui  mea 
explicatione  ostendere  (quod  puto  me  satis  superque  ostendisse), 
nos  posse  omnia,  quae  ego  saltera  novi,  nitri  phaenomena  fa- 
cillime  explicare,  quaravis  non  concedamus  nitrum  esse  corpus 
heterogeneum,  sed  homogeneum.  7.  Quocirca  meum  non  erat 
ostendere  sal  fixum  faeces  esse  nitri ,  sed  tantum  supponere ,  ut 
viderem,  quoraodo  mihi  vir  clarissimus  ostendere  posset,  illud 
sal  non  esse  faeces,  sed  prorsus  necessarium  ad  essentiam  nitri 
constituendam,  sine  quo  non  posset  concipi;  quia,  ut  dico,  pu- 
tabam,  virum  clarissimura  id  ostendere  voluisse.  Quod  vero  dixi, 
sal  fixura  meatus  habere  ad  raensuram  particularura  nitri  excava- 
tos,  eo  non  egebam  ad  redintegrationem  nitri  explicandam.  Nam 
ut  ex  eo,  quoddixi,  nempe  quod  in  sola  consistentia  spiritus  nitri 
eius  redintegratio  consistit,  clare  apparet  omnem  caicera,  cuius 
meatus  angustiores  sunt,  quam  ut  particulas  nitri  continere 
queant,  quorumque  parietes  languidi  sunt,  aptam  esse  ad  motum 
particularum  nitri  sistendum,  ac  proinde  ex  mea  hypothesi  ad 
ipsum  nitrura  redintegrandum;  adeoque  non  mirum  esse,  alia 
salia,  tartari  scilicet  et  cinerum  clavellatorum,  reperiri,  quorum 
ope  nitrum  redintegrari  potest.  8.  Sed  ideo  tantum  dixi,  sal 
nitri  fixum  meatus  habere  ad  mensuram  particularura  nitri  exca- 
vatos,  ut  causam  redderem,  cur  sal  fixum  nitri  magis  aptum  sit 


i 


EPISTOLA   IX.  171 

ad  nilrum  ila  rediDtcgraiulum,  u(  parum  absit  de  pristino  sno 
pondcre;  imo  ex  co,  quod  alia  salia  rcperianlur,  quibus  nitrum 
redintegrari  potest,  putabam  ostendere,  calcem  nilri  ad  essentiam 
nitri  constituendam  non  requiri,  nisi  vir  clarissimus  dixisset, 
nullum  sal  esse,  quod  sit  (nitro  scilicet)  magis  catholicum  :  adeo- 
que  id  in  tartaro  et  cineribus  clavcllatorum  latere  potuisse. 
9.  Quod  porro  dixi,  particulas  nilri  in  maioribus  meatibus  a  ma- 
teria  subtiliori  cingi,  id  ex  vacui  impossibilitate,  ut  clarissimus 
vir  notat  conclusi;  sed  nescio,  cur  vacui  impossibilitatem  hypo- 
Ihesinvocat,  quum  clare  sequatur  ex  eo,  quod  nibili  nullae  sint 
proprietates.  Et  miror,  virum  clarissimum  de  hoc  dubitare, 
quum  videatur  statuere,  nulla  dari  accidentia  realia.  An  quaeso 
non  daretur  accidens  reale,  si  daretur  quantitas  absque  sub- 
stantia? 

10.  Quod  ad  causas  differentiae  saporis  spiritus  nitri  et  uitri 
ipsius  attinet,  eas  proponere  debui,  ut  ostenderem,  quomodo 
poteram  ex  sola  differentia,  quam  inter  spiritum  nitri  et  nitrum 
ipsum  admittere  tantum  volui,  nulla  salis  fixi  habita  ratione,  eius 
phaenomena  facillime  explicare. 

11.  Quae  autem  tradidi  de  nitri  inflammabilitate  et  spiritus 
mlri  dcp^.oyta ,  nihil  aliud  supponunt,  quam  quod  ad  excitandam 
in  aliquo  corpore  flammam  requiratur  materia,  quae  eius  corporis 
partes  disiungat  agitetque;  quae  duo  quotidianam  experientiara  et 
rationem  satis  docere  puto. 

12.  Transeo  ad  experimenta,  quae  attuli,  non  ut  absolute, 
sed,  ut  expresse  dixi,  aliqiio  modo  meam  explicationem  confir- 
marem.  In  primum  itaque  experimentura,  quod  atluli,  nihil  vir 
clarissimus  adfert,  praeter  quod  ipse  expressissimis  verbis  notavi; 
de  ceteris  vero ,  quae  etiam  tentavi ,  ut  id ,  quod  vir  clarissimus 
mecum  notat,  minus  suspicarer,  nihil  prorsus  ait.  13.  Quod 
deinde  in  secundum  experimcntum  adfert,  nempe  defaecatione  ut 
plurimum  liberari  nitrum  a  sale  quodam,  sal  commune  referente, 
id  tantum  dicit;  sed  non  probat.  Ego  enim,  ut  expresse  dixi, 
haec  experiraenta  non  attuli ,  ut  iis  ea ,  quae  dixi ,  prorsus  confir- 
marem;  sed  tantum  quia  ea  experimenta,  quae  dixeram  et  ratione 
convenire  ostenderam ,  illa  aliquo  modo  confirtnare  viderentur. 
Quodautem  ait,  adscensum  in  stiriolas  communera  illi  esse  cum 


172  EPISTOLA  IX. 

aliis  salibus,  nescio  quid  id  ad  rem  faciat ;  concedo  enim  alia  etiam 
salia  faeces  habere ,  atque  volatiliora  reddi ,  si  ab  iis  liberentur. 
In  tertium  etiam  experimentum  nihil  video  adferri ,  quod  me  tan- 
gat,  14,  In  sectione  quinta  auctorem  nobilera  cuipare  Cartesium 
putavi ,  quod  etiam  in  aliis  locis  pro  libertate  philosophandi  cuivis 
concessa  utriusque  nobiiitate  iliaesa  fecit;  quod  forte  etiam  alii, 
qui  clar.  viri  scripta  et  Cartesii  principia  legerunt,  idem ,  nisi  ex- 
presse  moneantur,  mecum  putabunt.  Necdum  video  clar.  virum 
suam  mentem  aperte  explicare;  nondum  enim  ait,  an  nitrum  ni- 
trum  esse  desineret,  si  eius  stiriolae  \isibiles,  de  quibus  tantum 
loquiait,  raderentur,  donec  in  parallelepipeda  aut  aliam  figuram 
mutarentur. 

15.  Sed  haec  relinquo  et  adid,  quod  clar.  vir  ad  ea ,  quae  in 
sectione  13  — 18.  ponit,  transeo,  atquedico,  me  libenter  fateri, 
hanc  nitri  redintegrationem  praeclarum  quidem  experimentum  esse 
ad  ipsam  nitri  naturam  investigandam ,  nempe  ubi  prius  principia 
philosophiae  mechanica  noverimus  et  quod  omnes  corporum  varia- 
tiones  secundum  leges  mechanicae  fiant;  sednego,  haec  ex  modo 
dicto  experimento  clarius  atque  evidentius  sequi,  quam  ex  aliis 
multis  obviis  experimentis ,  ex  quibus  tamen  hoc  non  evincitur. 
Quod  vero  vir  clar.  ait,  se  haec  sua  apud  alios  tam  clare  tradita  et 
tractata  non  invenisse,  forte  aliquid  in  rationes  Verulamii  et  Carte- 
sii,  quod  ego  videre  non  possum,  habet,  quo  ipsas  se  refutare 
posse  arbitratur.  Eashic  non  adfero,  quia  non  puto  clar.  >irum 
ipsas  ignorare ;  hoc  tamen  dicam,  ipsos  etiam  voluisse,  ut  cum 
eorum  ratione  convenirent  phaenomena.  Si  nihilo  minus  in  qui- 
busdam  erraverunt,  homines  fuerunt;  humani  nihil  ab  ipsis  alie- 
num  puto.  16.  Ait  porro  magnum  discrimen  intercedere  inler  ea 
(obvia  scilicet  et  dubia,  quae  attuli,  experimenta)  circa  quae,  quid 
adferat  natura ,  quaeque  interveniant,  ignoramus,  etioterea,  de 
quibus  certo  constat,  quaenam  ad  ea  adferantur.  Verum  nondum 
video,  quod  clarissimus  vir  nobis  explicuerit  naturam  eorum, 
quae  in  hoc  subiecto  adhibentur,  nempe  calcis  nitri  huiusque  spi- 
ritus ;  adeo  ut  haec  duo  non  minus  obscura  videanlur ,  quam  quae 
attuli,  calcem  nempe  communem  et  aquam.  17.  Adlignumquod 
attinet,  concedo,  id  corpus  esse  magis  compositum,  quam  nitrum; 
sed  quam  diu  utriusque  naturam  et  modum  ,  quo  in  utroque  calor 


EPISTOLA  IX.  173 

orilur,  ignoro,  quid  id  quaeso  ad  reiii  facit?  Deiude  nescio,  qua 
ratione  clar.  vir  afiirmare  audet,  se  scire,  quae  in  hoc  subiecto, 
de  quo  loquimur,  natura  adferat.  Qua  quaeso  ratione  nobis  osten- 
dere  poterit,  illum  calorem  non  ortuni  fuisse  a  maleria  aliqua  sub- 
tilissima?  An  forte  propterea,  quod  parum  fuerit  de  pristino 
poudere  desideralum?  Quamvis  nihil  desideralum  fuisset,  nihil 
nieo  quidem  iudicio  concludere  posset.  18.  Videmus  enim,  quam 
facile  res  ex  parva  admodum  quantitate  materiae  calore  aliquo  im- 
bui  possuut,  neque  ideo  ponderosiora,  quoad  sensum,  ncque  le- 
viora  fieri.  Quare  non  sine  ratione  dubitare  possum ,  an  forte 
quaedam  non  concurrerint,  quae  nullo  sensu  observari  poluis- 
sent;  praesertim,  quam  diu  ignoratur,  quomodo  omnes  illae  va- 
riationes,  quas  vir  clar.  inter  experiundum  observavit,  ex  dictis 
corporibus  fieri  poluerunt;  imo  pro  certo  habeo,  calorem  et  illam 
effervescentiam ,  quam  clar.  virrecitat,  a  materia  adventitia  crtas 
fuisse.  19.  Deinde  puto  me  facilius  ex  aquae  ebuUitione  (taceo 
iam  agitationera)  posse  concludere,  aeris  concitationera  causara 
esse,  a  qua  sonus  oritur,  quam  ex  hoc  experimento,  ubi  eorum, 
quae  concurrunt,  natura  plane  ignoratur  et  in  quo  calor  etiam  ob- 
servatur,  qui  quo  modo  sive  a  quibus  causis  ortus  fuerit,  nescitur. 
Denique  multa  sunt,  quae  nullum  prorsus  spirant  odorem ,  quo- 
rum  tamen  partes,  si  utcumque  concitentur  atque  incalescant, 
odor  statim  persentitur,  et  si  iterum  frigescant,  nullura  iterura  odo- 
rem  habent  (saltem  quoad  humanum  sensum) ,  ut  exempli  gratia, 
succinum  et  alia,  quae  etiam  nescio,  an  raagis  composita  sint, 
quani  nitrum. 

20.  Quae  adsectionem  vigesimam  quartam  notavi,  ostendunt 
spiritum  nltri  non  esse  purum  spiritura,  sed  calce  nitri  aliisque 
abundare;  adeoque  rae  dubitare,  an  id,  quod  vir  clarissimus  ope 
libellae  deprehendisse  ait,  quod  nempe  pondus  spiritus  nitri,quem 
instillavit,  pondus  illius,  quod  inter  detonandum  perierat,  fere 
exaequabat,  satis  caute  observare  potuit. 

21.  Denique,  quaravis  aqua  pura  quaod  oculum  salia  alcalisata 
citius  solvere  possit;  tamen  quura  ea  corpus  magis  homogeneura, 
quara  aer  sit,  non  potest,  sicuti  aer,  tot  genera  corpusculorum 
habere,  quae  per  omuis  generis  calcisporos  se  ihsinuare  possinl. 
Quare  quura  aqua  certis  particulis  unius  generis  maxime  constet, 


174  EPISTOLA  IX. 

quae  calcem  ad  certum  termiaum  usque  dissolvere  possunt,  aer 
vero  non  item,  inde  sequitur,  aquam  usque  ad  illum  termiDum 
longe  citius  calcem  dissoluturam ,  quam  aerem.  Sed  quum  contra 
aer  constet  etiam  crassioribus  et  longe  sublilioribus  et  omnis  gene- 
ris  particulis,  quae  per  poros  longeangustiores,  quam  quos  parti- 
culae  aquae  penetrare  possunt,  multis  raodis  se  insinuare  possunt ; 
inde  sequitur  aerem,  quamvis  non  tam  cito,  atque  aquam,  nempe, 
quia  non  tot  particulis  uniuscuiusque  generis  constare  potest, 
longe  tamen  melius  atque  subtilius  dissolvere  calcem  nitri  posse, 
eamque  languidiorem,  ac  proinde  aptiorem  ad  motum  parlicula- 
rum  spiritus  nitri  sistendum  reddere.  Nam  nullam  aliam  diffe- 
rentiam  inter  spiritum  nitri  et  nitrura  ipsum  adhuc  agnoscere  co- 
gor  ab  experimeatis,  quam  quod  particulae  huius  quiescant,  illius 
vero  valde  concitatae  inter  sese  agitentur ;  adeo  ut  eadem  differen- 
tia,  quae  est  inter  glaciem  et  aquam,  sit  inter  nitrum  et  eius  spi- 
ritum. 

22.  Verum  te  circa  haec  diutius  detinere  non  audeo.  Vereor, 
ne  nimis  prolixus  fuerim,  quamvis,  quantum  quidem  potui ,  bre- 
vitati  studuerim.  Si  nihilo  minus  raolestus  fui,  id  ut  ignoscas  oro, 
simulque  ut  ea,  quae  ab  araico  libere  et  sincere  dicta  sunt ,  in  rae- 
liorem  parlem  interpreteris.  Nam  ego  de  his  prorsus  tacere,  ut 
tibi  rescriberem,  inconsultum  iudicavi.  Ea  tamen  apud  te  lau- 
dare,  quae  rainus  placebant,  raera  esset  adulatio,  qua  nihil  in 
araicitiis  perniciosius  et  damnosius  censeo.  Constitui  igitur, 
mentem  raeam  apertissime  explicare ;  et  nihil  hoc  viris  philosophis 
gratius  fore  iudicavi.  Interim  si  tibi  videbitur  consultius ,  haec 
cogitata  igni  potius,  quam  eruditissimo  doraino  Boylio  tradere,  in 
tua  raanu  sunt.  Fac  ut  lubet ;  modo  me  tibi  nobilissiraoque  Boy- 
lio  addictissimum  atque  araantissiraura  credas.  Doleo,  quod  pro- 
pter  tenuitatem  meam  hoc  non  nisi  verbis  ostendere  valeam ;  atta- 
men  etc. 


EPISTOLA  X.  175 


EPISTOLA    X. 

Arg.  Oldenburgius  laetatur  de  principiorum  Cartesianae  philosopbiae 
editione  exspectanda,  miltil  Bojlii  librum  novum  el  cum  Spinoza  no- 
vum  societatis  regiae  expcrimentum  communicat. 

Clarissimo  viro  B.  d.  S. 

HENRICUS   OLDENBURGIUS. 

CtARISSIME  VIR,    AMICK  PLURIMUM  COLENDK  , 

Comniercii  nostri  literarii  instaurationem  in  magna  pono  parte 
fclicitatis.  Scias  itaque,  me  tuas  1]  lulii  ad  me  datas  accepisse 
iusigni  cum  gaudio  ,  duplici  imprimis  nomine,  tum  quod  salutem 
luam  testarentur,  lum  quod  de  tuae  erga  me  amicitiae  constantia 
certiorem  me  redderent.  Accedit  ad  cumulum,  quod  mihi  nunlias, 
te  primam  et  secundam  principiorum  Cartesii  partem,  more  geo- 
metrico  demonslratam,  prelo  commisisse,  eiusdem  unum  al- 
terumve  exemplar  liberalissime  mihi  offerens.  Accipio  munus 
perlubenti  animo,  rogoque,  ut  istum  sub  prelo  iam  sudantem 
tractatum,  si  placuerit,  domino  Petro  Serrario,  Amstelaedami 
degenti,  pro  me  transmittas.  In  mandatis  quippe  ipsidedi,  ut 
eiusmodi  fasciculum  recipiat  et  ad  me  per  amicum  traiicienteni 
expediat. 

2.  Ceterum  permittas  tibi  dicam,  me  impatienter  ferre,  te 
etiamnura  supprimere  ea  scripta,  quae  pro  tuis  agnoscis,  inre- 
publica  imprimis  tam  libera,  ut  sentire  ibi  quae  velis,  et  quae  sen- 
tias  dicere  liceat.  Perrumpere  te  velim  ista  repagula,  imprimis 
quum  subticere  nomen  tuum  possis  et  hac  ratione  extra  omncm 
periculi  aleam  te  collocare. 

3.  Nobilissimus  Boylius  peregre  abiit.  Quani  primum  redux 
fuerit  factus  in  urbem ,  communicabo  ipsi  eam  epistolae  tuae  do- 
ctissimae  partem,  quae  illum  spectat,  eiusque  de  conceptibus  tuis 
sententiam ,  quam  primum  eam  nactus  fuero ,  rescribam.  Puto, 
te  iam  vidisse  ipsius  ,,chymistam  Scepticum",  qui  iam  dudum 
Latine  editus  inque  exterorum  oris  dispersus  fuit,  multa  contincns 
paradoxa  chymico-physica  et  Stagyricorum  principia  hypostatica 
(ut  vocant)  sub  exameu  severum  revocans. 


176 


EPISTOLA  X. 


4.  Alium  nuper  ediditlibellum,  qui  forte  uecdum  ad  biblio- 
polas  vestros  pervenit:  quare  eum  hoc  involucro  tibi  mitto,  rogo- 
que  peramanter,  ut  hoc  munusculum  boni  consulas.  Continet 
libellus,  ut  videbis,  defensiouem  virtutis  elasticae  aeris  contra 
quendam  Franciscum  Linum*),  qui  funiculo  quodam,  inteilectum 
iuxta  ac  sensum  omnem  fugiente,  phaenomena  in  experimentis 
novis  physico-mechanicis  domini  Bojiii  recitata  explicare  satagit, 
Evolve  et  expende  libellum  et  tua  de  eo  animi  sensa  mihi  deprome. 

5.  Societas  noslra  regia  institutum  suum  gnavifer  pro  viribus 
prosequitur,  intra  experimentorum  observationumque  cancelios 
sese  continens,  omnesque  disputationum  anfractus  devitans. 

Egregium  nuper  captum  fuit  experimentum,  quod  valde  tor- 
quet  vacuislas,  plenistis  vero  vehemenler  placet.    Est  vero  tale. 


Fi^.  VII. 


6.  Phiala  vitrea  A,  repleta  ad  summitatem  aqua,  orificio  eius 
in  vas  vitreum  B  aquam  continens  inverso,  imponatur  recipienli 
novae  machinae  pneumaticae  domini  Bojiii;  exhauriatur  mox  aer 
ex  recipiente:  conspicientur  builae  magna  copia  ex  aqua  in  phia- 
lam  A  adscendere  et  omnem  iude  aquam  in  vas  B  infra  superfi- 


•)  Franc.  Linitt  Londini  nat.  a.  1595.,  lesuita,  Lcodii  malheseos  pro- 
fessor. 


EPISTOLA  X.  177 

eieni  aquae  ibi  conlentne  depellere.  Relinquanlur  in  hoc  statu 
duo  vascula  ad  tempus  unius  alleriusve  diei,  aSre  identidem  ex  di- 
cto  recipiente  crebris  exantlationibus  evacuato:  tum  cximantur  e 
recipiente  ct  phiala  A  repleatur  hac  aqua  aere  privata,  rursumque 
invertatur  in  vas  B,  ac  recipienti  dcnuo  ulrumque  vas  includatur. 
Exhausto  iterum  recipiente  per  debitas  exantiationes,  conspicie- 
tur  forte  bullula  quaedam  ex  collo  phialae  A  adscendere,  quae  ad 
summitatem  emergens  et  continuata  exantlatione  se  ipsam  expan- 
dens,  rursum  oninem  depellet  aquam  cx  phiala,  utprius.  Tum 
phiala  Iterum  ex  recipiente  cxiraatur  et  exhausta  aere  aqua  ad 
summum  repleatur  invertalurque,  utprius,  et  recipienti  immit- 
tatur.  Tum  aere  probe  evacuetur  recipiens,  eoque  rite  etomnino 
evacuato  renianebit  aqua  in  phiala  sic  suspensa,  ut  nullatenus 
descendat.  7.  In  hoc  experimento  causa ,  quae  iuxta  Boylium 
sustinere  aquam  in  experimento  Torricelliano  statuifur(aer  nempe 
aquae  in  vascuIoB  iocumbens),  ablata  plane  videtur,  nec  tamea 
aqua  in  phiala  descendit.  Plura  statueram  hic  subiungere,  sed 
amici  et  occupationes  me  avocant. 

8.  Non  possum  claudere  literas,  quin  iterum  iterumque  tibi 
inculcem  pubiicationem  eorum,  quae  tu  ipse  es  meditatus.  Nun- 
quam  desistam  te  hortari,  donec  petitioni  meae  satisfeceris.  In- 
terea  temporis,  si  quaedam  contentorum  illorum  capita  mihi  im- 
pertiri  velles,  oh!  quam  te  deperirem ,  quantaque  necessitudine 
me  tibi  obstrictum  iudicarem!  Valeas  florentissime,  meque,  ut 
facis,  amare  pergas 
Londini31.Iulii  1663. 

tui  studiosissimum  et  amicissimum 

Hekr.  Oi,denbcr6. 


Spinozn  U.  \2 


178  EPISTOLA  XI. 

EPISTOLAXI. 

Arg.    Bojlii  sententiam  deSpinozae  adnotationibus  denuo  scribit  et  phi- 
losophi  amicitiam  studioramque  consortium  landibus  tollil. 

Clarissimo  viro  B.  d.  S. 

HENRICUS   OLDENBURGIUS. 

Prakstantissimk  vir  et  amice  colendissime, 
Vix  tres  quatuorve  dies  sunt  elapsi ,  ex  quo  epistolam  per  ta- 
bellionem  ordinarium  ad  te  dabam.  Memineram  ibi  cuiusdam 
libelli  a  domino  Boylio  conscripti  et  tibi  transmittendi.  Non  tum 
affuigebat  spes  tam  cito  nanciscendi  amicum,  qui  eam  perferret. 
Ex  eo  tempore  se  obtulit  quidam  opinione  mea  celerius.  Accipias 
igiturnunc,  quod  tunc  mitti  non  poterat,  unaque  dominiBoylii, 
qui  nunc  rure  in  urbem  reversus  est,  salutem  officiosissimam. 
2.  Rogat  ille  ut  praefationem  in  experimenta  ipsius  circa  nilrum 
factam  consulas,  intellecturus  inde  verum ,  quem  sibi  praesli- 
tuerat  in  eo  opere,  scopum;  ostendere  videlicet  resurgenti  philo- 
sophiae  solidioris  placita  claris  experimentis  illustrari  ethaecipsa 
sine  scholarum  forrais,  quaiitatibus,  elementis  nugatoriis  optime 
explicari  posse;  neutiquam  autem  in  se  suscepisse  naturam  nitri 
docere,  vel  etiam  improbare  ea,  quae  de  materiae  homogeneitate 
deque  corporum  differentiis,  ex  motu  et  figura  etc.  duntaxat  ex- 
orientibus,  a  quoquam  tradi  possunt.  Hoc  duntaxat  se  voluisse 
ait,  texturas  corporum  varias,  varia  eorum  discrimina  inducere, 
ab  iisque  diversa  admodum  effecta  proficisci ,  ritequeinde,  quam 
diu  ad  primam  materiam  resolutio  facta  non  fuerit,  heterogeneita- 
lem  aliquam  a  philosophis  et  aliis  concludi.  3.  Nec  putem,  in  rei 
fundointerte  et  dominum  Boylium  dissensum  esse.  Quod  vero 
ais,  omnem  calcem,  cuius  meatus  angustiorcs  sunt,  quam  ut 
particulas  nitri  continere  queant ,  quorumque  parietes  languidi 
sunt,  aptam  esse  ad  raotum  particularum  nitri  sistendum,  proin- 
deque  ad  ipsum  nitrum  redintegrandum;  respondet  Boylius,  si 
cum  aliis  calcibus  spiritus  nitri  misceatur,  non  taraeu  cum  ipsis 
verum  nitrum  compositura  iri. 

4.  Quoad  ratiocinationera,  qua  ad  evertenduna  vacuum  uteris, 
attinet,  ait  Boylius,  se  eam  nosse  et  praevidisse;  at  in  ipsa  ne- 
quaquam  acquiescere :  qua  de  re  alibi  dicendi  locum  fore  asserit. 


WISTOLA  XI.  171) 

5.  Petiit,  ut  te  rogarem,  an  suppeditare  ipsi  excmplum  possis, 
iu  quo  duo  corpora  odora  io  uoum  couflata  corpus  plane  inodorum 
(Ditrum  scilicet)  compouant.  Tales  ait  esse  partes  nitri ,  spiritum 
quippe  ipsius  teterrimum  spargere  odorem ,  nitrumque  fixuni 
odore  non  destitui. 

6.  Rogatporro,  ut  probe  consideres,  an  probam  institueris 
inter  glaciem  aquamque  cum  nitro  eiusque  spiritu  comparationem, 
quum  tota  glacies  non  nisi  in  aquam  resolvatur,  glaciesque  inodora 
in  aquam  relapsa  inodora  permaneat;  discrepantes  vero  qualitates 
inler  nilri  spiritum  eiusque  salem  fixum  reperiantur,  uti  tractatus 
impressus  abunde  docet. 

7.  Haec  et  simiiia  inter  disserendum  dehoc  argumentoab  illu- 
stri  auctore  nostro  accipiebam ;  quae  per  memoriae  meae  imbecil- 
litatem  cum  multa  eius  fraude  potius,  quam  existimatione,  me 
repetere  certus  sum.  Quum  de  rei  summa  consentiatis,  nolim 
haec  ulterius  exaggerare ;  potius  auctor  essem ,  ut  ingenia  iungatis 
uterque  ad  philosophiam  genuinam  solidamque  certatim  excolen- 
dam.  Te  imprimis  monere  mihi  fas  sit,  ut  principia  rerum  pro 
matheniatici  tui  ingenii  acumine  consolidare  pergas :  uti  nobilem 
meum  amicum  Boylium  sine  mora  pellicio ,  ut  eandem  experi- 
mentis  et  observationibus  pluries  et  accurate  factis  conflrmet  illu- 
stretque.  8.  Vides,  amice  carissime,  quid  moliar,  quid  am- 
biam.  Novi  nostrates  hoc  in  regno  philosophos  suo  muneri  expe- 
rimentali  nequaquam  defuturos;  nec  minus  persuasum  mihi 
habeo,  te  quoque  provineia  tua  gnaviter  perfuncfurum,  quicquid 
ogganniat  vel  criminetur  sive  philosophorum  sive  theologorum 
vulgus.  Quum  literis  praegressis  iam  te  fuerim  pluribus  ad  hoc 
ipsum  hortatus ,  nunc  me  reprimo,  ne  fastidium  tibi  creem.  Hoc 
saltem  peto  ulterius,  ut  quaecumque  eorum  typis  iam  mandata 
sunt,  quae  vel  in  Cartesium  es  commentatus,  vel  ex  intellectus 
tui  scriniis  propriis  depromsisti,  quanto  ocius  mihi  transmittere 
per  dominum  Serrarium  digneris.  Habebis  me  tanto  arctius  tibi 
devinctum,  intelligesque  quavis  data  occasione  me  esse 

Londini  d.  4.  August.  1663. 

tui  studiosissimum 

HeI^R.  t)LDEKBURG. 

12* 


180  EPISTOLA  XII. 


EPISTOLA    XII. 

Arg.    Queritur  Old.  de  inlerruplo  lilerarum   commercio  el  de  Boylii 
libris  el  anonymi  iractatu  physico  quaedara  agil. 

Clarissimo  viro  B.  d.  S. 

HENRICUS   OLDENBURGIUS. 

VlR  CtARISSIME  MIHIQUE  AMICISSIMB  , 

Gaudebam  raagnopere,  quum  ex  nuperis  domini  Serrarii  literis 
intelligerem,  te  vivere  et  valere  et  Oldenburgii  tui  memorem  esse. 
Sed  simul  graviler  fortunam  meara  (si  fas  est  tali  vocabulo  uti) 
accusabam,  qua  factum  est,  ut  per  tot  mensium  spalium  com- 
mercio  illo  suavissimo,  quo  antehac  tecura  utebar,  privatus  fue- 
rim.  Tum  occupationum  turba,  tum  calamilatum  domesticarum 
imraanitas  culpandae  sunt;  meum  quippe  erga  te  studiura  am- 
plissimum  fidaque  amicitia  firnio  semper  stabunt  talo  et  incon- 
cussa  perennabunt.  2.  Dominus  Boylius  et  ego  non  raro  de  te, 
tua  eruditione  et  profundis  meditationibus  confabulamur.  Vel- 
lemus  ingenii  tui  foetus  excludi  et  doctorum  amplexibus  commen- 
dari ,  teque  hac  in  re  exspectationi  nostrae  faclurum  satis  confidi- 
mus.  Non  est,  quod  dominiBoylii  diatriba  de  nitro,  deque  fir- 
mitate  et  fluiditate  apud  vos  imprimatur:  hic  quippe  Latino  ser- 
mone  iam  excusa  est,  nec  nisi  commoditas  deest  exemplaria  ad  vos 
transvehendi.  Rogo  igitur,  ne  permittas,  ut  quis  typographus 
vestras  tale  quid  aggrediatur.  3.  Idem  Boyliiis  tractalum  insi- 
gnem  ,,  de  coloribus  "  in  lucem  emisit  et  Anglice  et  Latine ,  simul 
et  ,,historiam  experimentalem  de  frigore,  thermometris"  etc, 
ubi  multa  praeclara,  multa  nova.  Nil  nisi  bellum  hoc  infaustura*) 
obstat,  quo  minus  libri  ad  vos  transmittantur.  4.  Prodiitetiam 
tractatus  quidam  insignis  ,,de  sexaginta  observationibus  ini- 
croscopicis",  ubi  multa  audacter,  sed  philosophioe  (iuxla  tamen 
principia  raechanica)  disseruntur.  Spero  bibliopolas  nostros  viam 
inventuros ,  horum  oranium  exemplaria  ad  vos  expediendi.     Ego 


*)  Estbelhim  Caroli  II.  Anglorum  regis  conlra  HoUandos  indc  ab  a. 
J664  —  16C7.    Conf.  Rotteck  allg.  Gesch.  l.  VIII.  cap.  2.  §.  11. 


EiMSTOLA  xn.  xiir.  181 

quid  (u  nuper  egeris,  vel  sub  manu  habeas,  acciperc  a  inanu  tua 
propria  aveo ,  qui  sum 

Londiui  d.  '28.  April.  16b5. 

tui  studiosissimus  et  amantissimus 

Hknr.  Oldenburg. 

EPISTOLA    XIII. 

Auc.  Spinoza  cum  Oldenburgio  de  duobus  Bojlii  libris  communicat 
sentenliam  et  de  telescopiis  Italicis,  quibus  in  love  el  Saturno  res 
novae  sint  observalae.    (Voorburgi  m.  iVIaio  l(i65.) 

Vho  nobilissimo  ac  doctissimo  Henr.  Oldenburgio 

B.  D.  S. 

Amice  integerrime, 
Paucis  ante  diebusamicus  quidani  epistolam  tuam  d.  28.  Aprilis, 
quam  a  bibliopolaAmstelaedamensi,  qui  eam  sine  dubio  a  domino 
Serrario  acceperat,  sibi  traditam  aiebat.  Gavisus  sum  summo- 
pere,  quod  tandem  ex  te  ipso  intelligere  licuit,  te  bene  valere, 
tuumque  erga  me  animum  benevolum  eundem  atque  olim  esse. 
Ego  sane  quotiescumque  data  fuit  occasio ,  D.  Serrarium  et  Chri- 
stian.  Hugenium  Z.  D.  *),  qui  etiam  te  novisse  mihi  dixerat,  de 
te  tuaque  vaietudine  rogare  non  desii.  2.  Ab  eodem  D.  Hugenio 
etiam  intellexi  eruditissimumD.  Boyliura  vivere  et  in  lucem  emi-- 
sisse  tractatum  illum  insignem  ,,de  coloribus"  Anglice,  quera 
ille  mihi  comraodato  daret,  si  linguam  Anglicam  callerera.  Gau- 
deo  igitur  extescire,  hunc  tractatum  simul  cum  illo  altero  ,,de 
frigore  et  thermometris",  de  quo  noudum  audiveram,  Latina 
civitate  donatos  et  publici  iuris  factos.  3.  Liber  de  observationi- 
bus  raicroscopicis  etiam  penes  D.  Hugenium  est ,  sed  ni  fallor  An- 
glice.  Mira  quidem  mihi  de  hisce  microscopiis  narravit  et  simul 
de  telescopiis  quibusdam  in  Italia  elaboratis,  quibus  eclipses  in 
love  ab  interpositione  satellitum  observare  potuerunt,  ac  etiam 
umbram  quandam  in  Saturno  tanquara  ab  annulo  factara.  Quo- 
rum  occasione  non  satis  possum  mirari  Cartesii  praecipilantiam, 

*)  CAr/s<;««.  l/;/yg^f«*  nat.  Hagae  1629. ,  mort.  1695.,  inventor  horo- 
logiorum  oscillatoriorum,  physicos  libros  et  malhematicos  edidit.  Conf. 
ep.  14.  15.  el  16. 


182  EPISTOLA  XIII.  XIV. 

qiii  ait  causam,  cur  planetae  itixta  Saturnum  (eius  enim  ansas 
planetas  esse  putavit,  forte  quia  cas  Saturnum  tangere  nunquam 
observavit)  non  moventur,  posse  esse,  quod  Salurnus  circa  pro- 
prium  axem  non  gyret,  quum  hoc  cum  suis  prlucipiis  parum  con- 
veniat,  tum  quia  ex  suis  principiis  facillime  ansarum  causam  ex- 
plicare  potueral ,  nisi  praeiudicio  laboraret  etc. 

E  P  I  S  T  O  L  A    XIV. 

Arg.  Oldenburgius  una  cum  Boylio  denuo  Spinozam  monet  ad  sludium 
philosophiae  gnaviter  promovendum  et  iibros  edendos.  De  Kircheri 
et  Hugenii  Iractatibus.  De  Hevelii  et  Auzouti  dissidio.  De  Europae 
statu. 

Clarissimo  viro  B.  d.  S. 

HENRICUS     OLDENBURGIUS. 

VlR  PRAKSTANTISSIME,    AMICE  COLENDE, 

Facis,  ut  virum  cordatum  et  philosophum  decet,  quod  viros 
bonos  amas;  nec  est,  quod  dubites,  quin  illi  te  redament  et  merila 
tua,  prout  par  est,  aestiment.  Dominus  Boylius  una  mecum  sa- 
lutem  plurimam  tibi  nuntiat,  utque  sfrenue  eta)t^t|9w?philosophari 
pergas,  te  hortatur.  Inprimis,  si  quid  tibi  lucis  afifulserit  in  ardua 
illa  indagine,  quae  in  eo  versatur,  ut  cognoscamus,  quomodo 
unaquaeque  pars  naturae  cum  suo  toto  conveniat  et  qua  ratione 
cura  reliquis  cohaereat,  ut  illud  nobis  communices,  peramanter 
rogamus.  %.  Causas,  quas  memoras  tanquam  incitamenta  ad 
tractatum  deScriptura  concinnandum,  omniaoprobo,  inque  votis 
efilictim  habeo ,  me  usurpare  iam  oculis  posse ,  quae  in  argumen- 
tum  istud  es  commentatus.  Dominus  Serrarius  forte  fasciculum 
aliquem  brevi  ad  me  transmittet,  cui,  si  visum  ita  fuerit,  commit- 
tere  tuto  poteris,  quae  ea  de  re  iam  composuisti,  et  reciprocam 
officiorum  nostrorum  promptitudinem  polliceri. 

3.  Kircheri  ,.raundum  subterraneum"  quadantenus  evolvi*), 
et  quamvis  ratiocinia  eius  et  theoriae  non  commendentingenium, 
observationes  tamen  et  experimenta,  nobis  ibi  tradita ,  collaudant 


*)  Athanas.  Kircheriit  natus  a.  1602.,  mort.  a.  1680.    lesuita,  Romae 
prof.  pbilos.,  mathem.  et  linguarum  Orientalium. 


EPISTOLA  XIV.  183 

diligeutiam  aucloris,  ciusquc  de  rcpublica  pliilosoithica  bcue  nie- 
reiidi  volunlaleni.  Vides  igitur,  nie  plusculum  illi  tribuere,  quam 
pietatem,  facileque  dignoscis  eorum  animum,  qui  benedictara 
hanc  aquam  illi  adspergunt.  i.  Quando  verba  facis  de  tractatu 
Hugeniano  ,,de  motu",  innuis  Cartesii  regulas  motus  falsas fere 
omnes  esse.  Non  iam  ad  mauum  est  libeilus ,  quem  antehac  edi- 
disti  de  Cartesii  principiis  geometrice  demonstratis:  non  subit 
animum,  num  ibi  falsitatem  istam  ostenderis,  an  vero  Cartesium  in 
aliorum  gratiam  xard  Tzodct  fueris  secutus.  5.  Utinam  tandem 
proprii  ingenii  foetum  excluderes  et  orbi  philosophico  fovendum 
et  educandum  committeres !  Memini  te  alicubi  indigitasse  multa 
ex  iis,  quae  Cartesius  ipse  captum  humanum  superare  aiebat,  quin 
et  multo  sublimiora  et  subtiliora  evidenter  posse  ab  hominibus  in- 
telligi  et  clarissime  explicari.  Quidhaeres,  mi  amice?  quid  me- 
tuis?  Tenta,  aggredere,  perfice  tanti  moraenti  provinciam,  et 
videbis  totum  vere  philosophantiura  chorum  tibi  patrocinari.  Fi- 
dem  raeam  obstringere  audeo ,  quod  non  facerem ,  si  liberare  rae 
eam  posse  dubitarem.  Nullatenuscrediderim,  in  animo  tibi  esse, 
quicquam  contra  existentiam  et  providentiam  Dei  moliri ;  et  fulcris 
hisce  incoluminibus  firrao  talo  stat  religio,  facileque  etiam  quaevis 
conteraplationes  philosophicae  vel  defenduntur  vel  excusantur. 
Rurape  igitur  raoras,  nec  scindi  tibi  penulara  patiaris. 

6.  Brevi  putem  rae  accepturura,  quid  rfe  co/nefw  nuperis  sit 
statueudura.  Disceptant  inter  se  de  factis  observationibus  Heve- 
lius  Dantiscanus  ' )  et  Auzoutus  Gallus ,  ambo  viri  docti  et  raathe- 
raatici.  Dispicitur  hoc  terapore  controversia ,  et  quando  iudicata 
lis  fuerit,  mihi,  credo,  res  tota  communicabifur  et  a  me  tibi. 
Hoc  asserere  iara  possum ,  omnes ,  qui  quidem  mihi  cogniti  sunt, 
astronoraos  iudicare,  uonunura,  sed  duos  coraetas  fuisse,  necia 
quemquara  hactenusincidi,  qui  ex  hjpothesi  Cartesiana  ipsorum 
phaeuoraena  conatus  fuerit  explicare. 

7.  Rogo,  si  quid  porro  acceperis  de  studiis  et  laboribus  do- 
mini  Hugenii,  deque  successu  pendulorura ,  ut  et  de  ipsius  trans- 


1)  loh.   Heoelius  Dantisci  nat.  a.  1611.,  mort.   a.   1687.   multarum 
stellarum  invenlor  et  librorum  astronomicorum  editor., 

2)  Adrian.  Auzotius  vir  doctus  Gailorum  saec.  17.  med.  Parisiis 
vixiL 


1  84  EPISTOLA   XIV.  XV. 

migrationeiuGalliam,  miiii  quam  primum  significare  non  graveris. 
Adiungas  ea  rogo ,  quae  apud  vos  forte  dicuntur  de  tractatu  pacis, 
de  Suecici  exercitus  in  Germaniam  transvecti  consiliis,  deque  epi- 
scopi  Monasteriensis  progressu.*)  Totam  credoEuropani  sequenti 
aestate  bellis  involutum  iri,  et  omnia  videntur  ad  mutationem  inu- 
sitatam  vergere.  Serviamus  nos  summo  numini  casta  mente  et 
philosopliiam  veram,  solidam  etutilem  excolamus.  8.  Nonnulli 
ex  philosophis  nostris  regem  Oxonium  secuti  non  rarosibi  coetus 
agitant  et  de  promovendis  studiis  physicis  consulunt.  Inter  alia 
in  sonorum  naturam  inquirere  nuper  coeperunt.  Experimenta, 
credo,  facient,  ut  explorent,  qua  proportione  augenda  sint  pondera 
ad  extendendam  chordam  absque  uUa  vi  alia ,  ut  intendatur  eadem 
ad  notam  eiusmodi  acutiorem,  quae  facit  assignatam  consonantiam 
cum  sono  priori.  De  his  plura  alias.  Optime  vale  et  vive  memor 
Londini  d.  IZ.  Octobr.  1()65. 

tui  studiosissimi 

HbNR.  Ox.OENByRG. 

EPISTOLA    XV. 

Arg.  Philosophus  amico  rescribit  ,,de  rationibus,  quibus  persuademur 
unamquaraque  naturae  partem  cum  suo  toto  convenire  et  cumreii- 
quis  cohaerere."    Quaedam  de  Hugenio.    (Yoorburgi  m.  Nov.  1665.) 

Nobilissimo  ac  doctissimo  viro  Henr.  Oldenburgio 

B.   D.  S. 

Responsio  ad praecedentem. 

VlRNOBILISSlMK, 

Quod  me  ad  philosophandum  tu  et  nobilissimus  D.  Bojiius  be- 
nigne  bortamini,  maximas  babeo  gratias.  Ego  quidem  pro 
tenuitate  mei  ingenii,  quantum  queo,  pergo,  non  dubita^us  interim 
de  vestro  auxilio  et  benevolentia.  Ubi  quaeris,  quid  sentiam 
circa  quaestionem,  quae  in  eo  versatur,  ut  cognosca?nus,  quo- 
modo  unaquaeque pars  7iaturae  cum  suo  toto  converiiat  et  qua  ra- 


*)  Bernhardus  van  Gahn,  episcopus  Monasteriensis,  foedere  iun- 
clus  cum  Anglis  bellavit  h.  a.  contra  Uollandos.    Conf.  Rotteck  1. 1. 


EPISTOLA  XV.  185 

tione  cum  reliquis  cohaereat,  puto  te  rogare  rationes,  quibus  per- 
suademur  unaniquamque  naturae  partem  cura  suo  toto  convenire 
et  cum  rcliquis  cohaerere.  Nam  cognoscere,  quomodo  revera 
cohaercant  et  unaquaeque  pars  cum  suo  toto  conveniat,idme  igno- 
rare  dixi  in  antecedeati  mea  epistola;  quia  ad  hoc  cogaoscendum 
requireretur,  totam  uaturam  omnesque  eius  parles  cognoscere. 
2.  Conabor  igitur  rationem  osteudere,  quae  me  idafBrmare  cogit; 
attamen  prius  monere  vellem ,  me  naturae  non  tribuere  pulchritu- 
diaem,  deformitatem,  ordinem  neque  confusionem.  Nam  res 
non  nisi  respective  ad  nostram  imaginationem  possunt  dici  pul- 
chrae  aut  deformes,  ordiaatae  aut  confusae. 

3.  Per  partium  igitur  cohaerentiam  nihil  aliud  intelligo,  quam 
quod  leges  sive  natura  unius  partis  ita  sese  accommodant  legibus 
sive  naturae  alterius,  ut  quara  rainime  sibi  contrarientur.  Circa 
totura  et  partes  considero  res  eatenus,  ut  partes  alicuius  totius, 
quatenus  earum  uatura  invicem  se  accommodat,  ut,  quoad  fleri 
potest,  inter  se  consentiant;  quatenus  vero  inter  se  discrepant, 
eatenus  unaquaeque  ideam  ab  aliis  distiactam  in  nostra  mente  for- 
mat,  ac  proinde  ut  totum,  uou  ut  pars  consideratur.  Ex.  gr. 
quum  raotus  particularura  lyraphae,  chyli  etc.  invicera  pro  ratione 
magnitudinis  et  figurae  ita  se  accoramodant ,  ut  plane  iater  se  con- 
sentiant .  uuumque  fluidum  simul  omnes  constituant,  eatenus 
tantum  chylus,  lyrapha  etc.  ut  partes  sanguinis  considerantur: 
quateaus  vero  concipiraus  particulas  lymphalicas  ratione  figurae  et 
motus,  a  particulis  chyli  discrepare,  eatenus  eas  ut  totura,  nonut 
partem  consideramus. 

4.  Fingamus  iam ,  si  placet  vermiculum  in  sanguine  vivere, 
qui  visu  ad  discerneadas  particulas  sanguinis,Iymphae  etc.  valeret, 
et  ratione  ad  observandum ,  quomodo  unaquaeque  particula  ex  al- 
terius  occursu  vel  resilit,  vel  partem  sui  motus  coraraunicat  etc. 
Ille  quidera  in  hoc  sanguine ,  ut  nos  in  hac  parte  universi ,  viveret 
et  unaraquaraque  sanguiuis  particulam  ut  totum ,  non  vero  ut  par- 
tera  consideraret ,  nec  scire  posset,  quomodo  partes  omnes  ab 
universali  natura  sanguinis  moderantur,  et  invicem ,  prout  univer- 
salis  natura  sanguinis  exigit,  se  accommodare  coguatur,  ut  cerla 
ratione  inter  se  consentiant.  5.  Nara  si  flngamus,  nullas  dari 
causas  extra  sanguinem ,  quae  novos  motus  sanguini  comrauni- 


186  EPISTOLA  XV. 

carcnt,  nec  ullum  dari  spatium  eitra  sanguinetu,  dcc  alia  eorpora, 
in  quae  particulae  sanguinis  suum  motum  transferre  possent,  cer- 
tum  est,  sanguinem  in  suo  statu  semper  mansurum  et  eius  parti- 
culas  nullas  alias  variationes  passuras,  quam  eas,  quae  possunt 
concipi  ex  data  ratione  motus  sanguinis  ad  lympham,  chylum  etc, 
et  sic  sanguis  semper  ut  totura ,  non  vero  ut  pars  considerari  de- 
beret.  Verum  quia  plurimae  aliae  causae  dantur,  quae  leges  na- 
turae  sanguinis  certo  modo  moderantur  et  vicissim  illae  a  san- 
guine,  hinc  fit,  ut  alii  motus  aliaeque  variationes  in  sanguine 
oriantur,  quae  consequuntur  non  a  sola  ratione  motus  eius  par- 
tium  ad  invicem,  sed  a  ratione  motus  sanguinis  et  causarum  exter- 
narum  simul  ad  invicem :  hoc  modo  sanguis  rationem  partis ,  non 
vero  totius  habet.     De  toto  et  parte  modo  dixi. 

6.  lam  quum  omnia  naturae  corpora  eodem  modo  possint  et 
debeant  concipi,  ac  nos  hic  sanguinem  concepimus  (omnia  enim 
corpora  ab  aliis  circumcinguntur  et  ab  in>icem  determinantnr  ad 
existendum  et  operandum  certa  ac  determinala  ratione ,  servata 
semper  in  omnibus  simul,  hoc  est,  in  toto  universo  eadem  ratione 
motus  ad  quietem),  hinc  sequitur  omne  corpus,  quatenus  certo 
modo  modificatum  existit,  ut  partem  totius  universi  considerari 
debere,  cum  suo  toto  convenire  et  cum  reliquis  cohaerere;  et 
quoniam  natura  universi  non  est,  ut  natura  sanguinis,  limitata, 
sed  absolute  infinita,  ideo  ab  hac  infinitae  potentiae  natura  eius 
partes  infinitis  modis  moderantur  et  infinitas  variationes  pati  co- 
guntur.  Verum  ratione  substantiae  unamquamque  partem  ar- 
ctiorem  unionem  cum  suo  foto  habere  concipio.  Nam  ut  antehac 
in  prima  mea  epistola ,  quam  Rhenoburgi  adhuc  habitans  tibi 
scripsi*),  conatus  sum  demonstrare,  quum  de  natura  substantiae 
sit  esse  infinitam,  sequi  ad  naturam  substantiae  corporeae 
unamquamque  partem  pertinere,  nec  sine  ea  esse  ant  eoncipi 
posse. 

7.  Vidcsigitur,  quaratione,  etrationem,  cursentiam,  cor- 
pus  humanum  partem  esse  naturae.  Quod  autem  ad  mentem  hu- 
manam  attinet,  eam  etiam  partem  naturae  esse  censeo;  nempe 
quia  statuo,  dari  etiam  in  natura  potentiam  infinitam  cogitandi, 


*)   Esl  episl.  11.  huius  collectionis 


EPISTOLA  XV.  187 

quac,  qualcnus  infinila,  in  sc  conlinet  totam  naluraiii  obiective  et 
cuius  cogitationcs  procedunt  eodem  modo,  ac  natura  eius,  ni- 
mirum  idearum. 

8.  Deinde  mentem  humanam  hanc  eandem  potentiam  statuo  ; 
non  quatenus  infinitam  et  totam  naturam  percipientem  ,  sed  fini- 
tam,  nempe  quatenus  tantura  humanum  corpus  percipit,  et  hac 
ralione  mentem  humanam  partem  cuiusdam  infiniti  inteilectus 
statuo. 

9.  Verum  haec  omnia  et  quae  huic  rei  annexa  sunt,  hic  accura- 
te  explicare  et  demonstrare ,  res  esset  nimis  prolixa,  necputo,  te 
id  impraescutiarum  a  me  exspectare.  Imo  dubito,  an  mentem 
tuam  satis  perceperim,  atque  aliud  responderim,  ac  rogaveris, 
quod  ex  te  scire  desidero. 

10.  Quod  deinde  scribis,  me  innuisse,  Cartesii  regulas  motus 
falsas  fere  omnes  esse,  si  recte  nemini,  D.  Hugenium  id  sentire 
diii,  nec  ullam  aliam  falsam  esse  affirmavi,  quam  rcgulam  sex- 
tam  Cartesii,  circa  quam  D.  Hugenium  etiam  errare  me  putare 
dixi.  Qua  occasione  petii,  ut  mihi  communicares  experimentum, 
quod  secundum  eam  hypothesin  experti  estis  in  vestra  regia  socie- 
tate;  sed  tibi  id  non  licere  iudico,  quia  de  hoc  nihil  respondes. 

1 1.  Dictus  Hugenius  totus  occupatns  fuit  et  adhuc  estin  ex- 
policndis  vitris  dioptricis;  in  quem  finem  fabricam  adornavit,  in 
qua  et  patinas  tornare  potest ,  satis  quidem  nitidam.  Quid  autem 
ea  promoverit,  adhuc  nescio,  nec ,  ut  verum  fateor,  valde  scire 
desidero.  Nam  me  experientia  satis  docuit ,  in  patinis  sphaericis 
libera  manu  tutius  et  melius  expoliri ,  quam  quavis  machina.  De 
pendulorum  successu  el  tempore  transmigrationis  in  Galliam  non- 
dum  aliquid  certi  possum  scribere  etc. 


188  EPISTOLA   XVI. 


E  P  I  S  T  0  L  A    XVI. 

Arg.  De  communi  Cartesii  el  Hugenii  errore;  de  Hugenii  experimenlis ; 
de  Oxoniensium  observalis  anatomicis;  de  rumore  lsra61ilarum  re- 
ditus  in  palriam ;  de  politicis. 

Viro  clarissimo  B.  d.  S. 

HENRICUS   OLDENBURGIUS. 

VlR  PRAESTANTISSIME  ,    AMICE  PLURIMUM  COLENDE  , 

Perplacent,  quae  de  partium  naturae  cuni  toto  consensu  nexu- 
que  philosopharis;  quamquam  non  satis  assequar,  quomodo  pos- 
simus  ordinem  et  syrametriam  a  natura ,  ut  tu  facere  videris,  pro- 
fligare ;  inprimis  quum  ipse  agnoscas,  omnia  eius  corpora  ab  aiiis 
ambiri  et  ab  invicem  certa  et  constanti  ratione,  tum  ad  existen- 
dum,  tum  ad  operandum  determinari,  eadem  semper  in  omnibus 
simul  motus  ad  quietem  ratione  servata:  quae  ipsissima  veri  or- 
dinis  ratio  formalis  esse  videtur.  At  nec  hic  forte  te  satis  capio, 
non  magis,  quam  in  eo,  quod  de  regulis  Cartesii  antehac  scri- 
pseras.  Utinam  subire  laborem  velles,  me  edocendi,  qua  in  re  tam 
Cartesium,  quam  Hugenjum  in  regulis  motus  errasse  iudices. 
Pergratum  mihi  sane  hoc  officio  defungendo  praestiteris,  quodqui- 
dem  pio  viribus  demereri  studerem. 

2.  Praesens  non  fui,  quando  D,  Hugenius  experimenta  hypo- 
Ihesio  suam  comprobantia  hic  Londini  fecit.  Intelligo  interim 
quendam  inter  alia  pilam  unius  librae  penduli  in  modum  suspen- 
disse,  quae  delapsa  percusserit  aliam  eodem  modo  suspensaro,sed 
librae  dimidiae,  ex  angulo  quadragiuta  graduum;  et  Hugenium 
praedixisse  paucula  facta  computatione  Algebraica,  quis  foret  ef- 
fectus,  et  hunc  ipsum  praedictioni  ad  amussim  respondisse. 
Abest  vir  quidam  insignis,  qui  multa  talia  experimenta  propo- 
suerat,  quae  solvisse  dicitur  Hugenius.  Quam  primum  dabitur 
ipsum,  qui  abest,  convenire,  uberius  et  enucleatius  forsan  hanc 
rem  tibi  exposuero  3.  Tu  interim  superiori  petito  me  ne  refra- 
geris,  iterum  atque  iterum  rogo;  et  si  quid  praeterea  de  Hugenii 
successu  in  poliendis  vitris  telescopicis  cognoveris,  impertiri  quo- 
que  ne  graveris.     Spero  societatem  nostram  regiam,  peste  iam  in- 


F.PISTOLA    XVI,  189 

signitcr  pcr  Dei  gratiam  desaeviente,  brevi  Londinuin  rcversurani, 
coelusque  suos  hebdomadicos  instauraturam.  Quae  ibi  transi- 
gentur  scitu  digna,  eorum  communicationem  ccrto  tibi  poteris 
polliceri. 

i.  Mentionem  antehac  feceram  de  obsen'a{i.i  a?iafo}/iicis. 
Scripsit  ad  me  non  ita  pridem  Dom.  Bojiius  (qui  te  perhumaniter 
salutat),  eximios  anatomicos  Oxonii  se  certum  reddidisse,  quod 
asperam  arteriam  tum  quarundam  ovium ,  tum  boum,  gramiue 
refertam  invenerint;  et  quod  ante  paucasseptimanas  dicti  anato- 
mici  invitati  fuerint  ad  videndum  bovem ,  qui  per  duos  tresve  dies 
collum  fere  continuo  obstipum  erectumque  tenuerat,  et  ex  raorbo, 
quem  possessores  plane  non  cognoverint,  mortuus  fuerit:  in  quo, 
dissectis  parlibus  ad  collum  et  iugulum  spectantibus,  ipsi  repe- 
rerint  cum  admiratione  asperam  eius  arteriam  in  ipso  trunco  peni- 
tus  gramine  refertam  fuisse,  ac  si  quis  illud  vi  inlro  adegisset.  Id 
quod  iustam  suggerit  inquirendi  causam ,  tum  qua  ratione  tanta 
graminis  quantitas  illuc  pervenerit;  tum,  quum  ibiesset,  quo- 
modo  eiusmodi  animal  tam  diu  supervivere  potuerit.  5.  Prae- 
terea  idem  amicus  mihi  significavit,  curiosum  quendam  medicum, 
itidem  Oxoniensem,  lac  in  sanguine  humano  invenisse.  Narrat 
cnim  puellam,  sumpto  largiori  ientaculo  hora  septima  matutina, 
sanguinem  misisse  in  pede  hora  eiusdem  diei  undecima;  etpri- 
mum  sanguinem  immissum  fuisse  scutellae,  eumque  pauco  exinde 
temporis  spatio  elapso  alborem  induisse;  postremum  vero  san- 
guinem  in  vasculum  minus ,  quod  acetabulum ,  ni  fallor ,  vocant 
(Anglice  a  sawcer)  influxisse,  eumque  protinus  in  placentae  la- 
cteae  formam  abiisse :  interiectis  quinque  aut  sex  horis  medicum 
reversum  sanguinem  utrumque  inspexisse,  eumque,  qui  in  scu- 
tella  erat,  dimidium  fuisse  sanguinem,  dimidium  vero  chylifor- 
mem,  qui  chylus  sanguini,  ut  serum  lacfi,  iunataverit;  at  eum, 
qui  erat  in  acetabulo,  totum  fuisse  chylura  sine  ulla  sanguinis 
specie;  quumque  utrumque  super  igne  seorsim  calefaceret,  am- 
bos  liquores  induruisse;  puellam  vero  bene  valuisse,  nec  san- 
guinem  misisse,  nisi  quod  nunquam  passa  fuisset  raenstrua, 
quamquam  colore  florido  vigeret. 

6.  Sed  transeo  ad/)o/?7ica.  In  omnium  ore  hic  est  rumor  de 
Israiilitarum  per  plus  quam  bis  mille  annos  dispersorum  reditu  in 


190  EPISTOLA   XVI.  XVII. 

patriam.  Pauci  id  hoc  loco  credunt;  at  multi  optant.  Tu  quid 
hac  de  re  audias  statuasque,  amico  tuo  significabis.  Me  quod 
attinet,  quam  diu  nova  haecaviris  fide  dignis  non  perscribuntur 
ex  urbe  Constantinopolitana ,  cui  huius  rei  maxime  omnium  inter- 
est,  fidem  iis  adhibere  non  possum.  Scire  aveo,  quid  ludaei 
Amstelaedamenses  ea  de  re  inaudiverint  et  quomodo  tanto  nuntio 
afflciantur,  qui,  verus  si  fuerit,  rerum  omnium  in  niundo  cata- 
strophen  induturus  sane  videtur. 

Quid  Suecus  nunc  moliatur  et  Brandiburgicus,  si  potes,  ex- 
plica ;  et  crede  me  esse 

Londini  die  8.  Decembr.  1065. 

iui  studiosissimum 

Henr.  Oldknburg. 

P.  S.  Quid  de  uuperis  cometis  nostri  philosophi  statuant, 
brevi  tibi  indicabo  Deo  volenle. 

EPISTOLA    XVII. 

Arg.  Gratias  agil  Oldenburgius  pro  niisso  tractatu  theol.-politico,  qupm 
quidem  non  acceperit,  et  iudicium  in  epistola  priori  quadam  (quae  in 
bac  coUectione  deest)  severius  latum  immutat. 

Clarissimo  viro  B.  d.  S. 

HENRICUS   OLDENBURGIUS 

S.  P.  D. 

Nolui  dimittere  commodam  hanc  occasionem ,  quam  doctissi- 
mus  Dom.  Bourgeois,  medicinae  doctor  Cadomensis  et  reformatae 
religionis  addictus,  iam  in  Belgium  abituriens,  mihi  offert,  ut  hac 
ratione  tibi  significarem ,  me  ante  aliquot  septimanas  tibi  gra- 
tum  meum  animum  pro  tractatu  tuo  mihi  transmisso*)  ,  licet 
nunquam  tradito,  exposuisse;  at  dubium  fovere,  nura  literae 
illae  meae  ad  manus  rite  pervenerint.  Iiidicaveram  in  iis  meam  de 


•)  Traetalus  est  theoIogico-poUticus ,  qui  anno  17TO.  editus  est  no- 
mine  Spinozae  omisso.  Itaque  haec  epistola  non  8.  Oct.  1665.  scripla 
esse  potest,  uli  velus  editio  indicat,  sed  polius  8.  lun.  1675. 


E1'1ST0LA    XVIl.  llil 

tractatu  illo  sententiam;  qiiam  utique,  deliinc  re  propius  in- 
specta  ct  perpensa,  nimis  immatiiram  fuisse  nunc  existimo. 
JJ.  Quaedam  niihi  ^idebantur  lunc  teniporis  vergere  in  fraudem 
religionis,  dum  eam  ex  eo  pede  metiebar,  quam  theologorum 
\ulgus  et  receptae  confessiouum  formulae  (quae  nimium  spirare 
videntur  partium  studia)  suppeditaut.  At  totum  negotium  inti- 
mius  recogitanti  multa  occurrunt,  qiiae  mihi  persuasum  eunt,  te 
tantum  abesse ,  ut  quicquam  in  verae  religionis  solidaeve  philoso- 
phiae  damnum  moliaris,  ut  contra  genuinum  Christianae  religio- 
nis  fiuem ,  uec  uon  divinam  fructuosae  philosophiae  sublinntatem 
et  excelicntiam  comraendare  et  stabilire  aliabores.  3.  Quum  igi- 
tur  hoc  ipsum  animo  tuo  sedere  nunc  credam ,  rogatum  te  enixe 
velim,  ut  quid  eum  in  finem  nunc  pares  et  mediteris,  veteri  et 
candido  amico ,  qui  instituti  tam  divini  successum  felicissimum 
totus  anhelat,  frequentibus  literis  exponere  digneris.  Sancte  tibi 
poUiceor,  me  nihil  eorum  ulli  mortalium  propalaturum,  siqui- 
dem  tu  mihi  silentium  iniunxeris  ;  hoc  me  solummodo  enixurum, 
ut  bonorum  et  sagacium  virorum  mentes  ad  amplexandas  illas 
veritates,  qoas  tu  aliquando  in  ampliorem  lucem  dcpromes,  sen- 
sim  disponam  el  praeiudicia  adversus  meditationes  tuas  concepta  e 
medio  tollam.  4.  Ni  fallor  admodom ,  penitius  mihi  perspicere 
videris  menli«  humanae  naturam  et  vires  eiusque  cum  corpore 
nostro  unionem.  De  quo  argumento  ut  tua  cogitata  edocere  me 
velis,  impense  oro.  Vale,  vir  praestantissime,  et  doctrinae  ac 
virtutis  tuae  cultori  studiosissimo  favere  perge 
Londini  d.  8.  Juni  1675.  *) 

HeNR.  OtDENBUR©. 


*)  Ila  apud  Chr.  Theoph.  de  Murr  1. 1.  p.  20.  In  edil.  princ.  el  al.  cer- 
tissime  perperam  legebatur  8.  Oct.  1665.  Commercium  literarium  inter 
Oldenburgium  et  Spinozam  per  decennium  erat  intcrruptum.  Cf.  epist. 
sequ.  iniu 


192  EPISTOLA  XVllI. 


E  P  I  S  T  O  L  A    XVIII. 

Arc  Gaudet  de  restaurato  commercio  literario ,  et  de  ethices  libris 
quinque,  quos  philosopbus  epistola  d.  5.  lul.  data  (haec  deest)  se 
edilurum  promiserat,  quaedam  agit. 

Clarissimo  viro  B.  d.  S. 

HENRICUS   OLDENBURGIUS. 

Commercio  nostro  literario  sic  feiiciter  instaurato ,  vir  claris- 
sime,  nolim  amici  officio  deesse  literarum  intermissione.  Quum 
ex  responsione  tua  5.  lulii  ad  me  data  intellexerim ,  animo  sedere 
tuo,  tractatum  illum  tuum  quinque  partitum  publici  iuris  facere, 
permittas,  quaeso,  te  moneam  ex  affectus  in  me  tui  sinceritate, 
ne  quicquam  misceas,  quod  religiosae  virtutis  praxin  labefactare 
uUatenus  videatur ;  maxime  quum  degener  et  flagitiosa  haec  aetas 
nil  venetur  avidius ,  quam  dogmata  eiusmodi,  quorum  conclusio- 
nes  grassantibus  vitiis  patrocinari  videantur. 

2.  De  cetero  non  renuam  aliquot  dicti  Iractatus  exemplaria  re- 
cipere.  Hoc  duntaxat  rogatum  ie  velim ,  ut  suo  tempore  merca- 
tori  cuidam  Belgico,  Londini  commoranti,  inscribantur,  qui 
mihi  postmodum  tradenda  curet.  Nec  opus  fuerit  verba  de  eo 
facere,  libros  scilicet  istiusmodi  ad  me  fuisse  transmissos :  dum- 
modo  enim  in  potestatem  meam  tuto  pervenerint,  nullus  dubito, 
quin  commodum  mihi  futurum  sit,  eos  amicis  meis  hinc  inde  dis- 
tribuendi  iustumque  pro  iis  pretium  conseqaendi.  Vale  et, 
quando  vacaverit ,  rescribe 
Londini  d.  22.  Julii  1675. 

tui  studiosissimo 

Henr.  Oldbnburg. 


EPISTOLA  XIX.  193 

E  P  I  S  T  O  L  A    XIX. 

AiiC.  Spinoza  narrat  de  ilinore  Amslelodamum  facto  elhiccs  edendae 
catisa;  aquoconsilio  sil  deterriluslheologorum  etCartesianorunicri- 
minationibus.  Optat  ul  Oldenburgius  singulos  virorum  doctorum 
scrupulosde  tractatu  theoI.-poI.si;^nificet,  quemnotis  velit  illustrare. 
(Ilagae  Com.  a.  1675.) 

Viro  nobilissinio  ac  doctissimo  Henrico  Oldenburgio 

B.  D.  S. 

Responsio  ad  praecedentem. 

NOBILISSIME  ET  CLARISSIME  DOMINE  , 

Eo  lempore,  quo  literas  tuas  d.  22.  lulii  accepi ,  Arastelaeda- 
nium  profcctus  sum  eo  consilio,  ut  librum,  de  quo  tibi  scripseram, 
typis  mandarem.  Quod  dum  agito,  rumor  ubique  spargebatur, 
libium  quendam  meum  de  Deo  sub  prelo  sudare,  meque  ia  eo 
conari  ostendere ,  nullum  dari  Deum :  qui  quidem  rumor  a  pluri- 
mis  accipiebatur.  Unde  quidara  theologi  (huius  forte  ruraoris 
auctores)  occasionem  cepere,  de  me  coram  principe  et  magistrati- 
bus  conquerendi ;  stolidi  praeterea  Cartesiani,  quia  raihi  favere 
creduntur,  ut  a  se  hanc  araoverent  suspicionera,  raeas  ubique 
opiniones  et  scripta  detestari  non  cessabant,  nec  etiaranum  ces- 
sant.  2.  Haec  quura  a  viris  quibusdani  fide  dignis  intellexissera, 
qui  siraul  aifirraabant,  theologos  mihi  ubique  insidiari,  editionera, 
quam  parabam,  differre  statui,  donec,  quo  res  evaderet,  ^iderera, 
et  quod  tiira  consiliura  sequerer,  tibi  significare  proposui.  Ve- 
rum  negolium  quotidie  in  peius  vergere  videtur,  et  quid  taraen 
agam,  incertus  sam.  Interim  meam  ad  tuas  fiterasresponsionem 
diulius  intermittere  nolui,  et  primo  libi  maximas  ago  gratias  pro 
amicissima  tua  admonitione,  cuius  taraen  ampliorem  explicatio- 
nera  desidero,  utsciam,  quaenam  ea  dograata  esse  credas ,  quae 
religiosae  virtutis  praxin  labefactare  viderentur.  Nam  quae  mihi 
cum  ratione  convenire  videntur,  eadem  ad  virtutem  raaxirae  esse 
utilia  credo.  3.  Deinde,  nisi  tibi  molestum  sit,  velim,  ut  loca 
tractatus  theologico-politici ,  quae  viris  doctis  scrupulura  iniece- 
runt,  mihi  indicares.  Cupio  namque  istura  tractatum  notis  qui- 
busdara  illustrare  et  concepta  de  eo  praeiudicia,'si  fieri  possit, 
tollere.     Vale. 

SpinozaW.  13 


194  EPISTOLA  XX.   XXI. 

EPISTOLAXX. 

Arg.    Exponit  auctor  de  quibusdam  capitibus,  quae  in  Iractatu  Iheol.- 
politico  diligentius  siut  explicanda. 

Clarissimo  viro  B.  d.  S. 

HENRICUS   OLDENBURGIUS. 

Quantum  video  ex  tuis  novissimis,  in  peiiculo  versatur  libri  a 
te  publico  destinati  editio.  Non  possum  non  probare  institutum 
tuum ,  quo  illustrare  et  mollire  te  velle  significas,  quae  in  tractatu 
theologico-politico  crucem  lectoribus  fixere.  Ea  inprimis  esse 
putem ,  quae  ambigue  ibi  tradita  videntur  de  Deo  et  natura ;  quae 
duo  a  te  confundi  quam  plurimi  arbitrantur.  3.  Ad  haec  multis 
tollere  videris  miraculorura  auctorilatem  etvalorem,  quibus  solis 
divinae  revelationis  certitudinem  adstrui  posse ,  omnibus  fere 
Christianis  est  persuasum.  Insuper  de  lesu  Christo ,  mundi  red- 
emptore  et  unico  horainum  mediatore,  deque  eius  incarnatione 
et  satisfactione  sententiam  tuara  celare  te  aiunt ,  postulantque ,  ut 
de  tribus  hisce  capitibus  mentera  tuam  dilucide  aperias.  Quod  si 
feceris,  in  eoque  Christianis  cordatis  et  ratione  valentibus  placue- 
ris,  in  tuto  res  tuas  fore  opinor.  Haec  paucis  te  scire  volui,  qui 
sum  tui  studiosissimus.     Vale. 

Dab.  Londini  die  15.  Novemb.  1675. 

P.  S.  Fac,  quaeso,  brevi  sciam,  has  meas  lineolas  tibi  rite 
traditas  fuisse. 

E  P  I  S  T  O  L  A    XXI. 

Arg.    Spinoza  respondet  quid  sentiat  de  Deo,  de  miraculis,  de  lesu 
Christo.    (Hagae  m.  Nov.  1675.) 

Viro  nobilissimo  ac  doctissimo  Henrico  Oldenburgio 

B.  D.  S. 

Responsio  ad praecedentem. 

NOBII.ISSIME  DOMINK, 

Perbreves  tuas  literas  d.  15.  Nov.  ad  me  datas  die  Saturni 
elapsa  accepi.     In  iis  ea  tantummodo  indieas,  quae  in  traclatu 


EPISTOLA  XXI.  195 

theologico-politico  crucem  lectoribus  fixere,  quuni  tumeu  ex  iis 
etiam  coguoscere  speraverim,  quaenani  eae  opiniones  essent,  quae 
rcligiosae  virtutis  praxin  labefactare  viderenlur,  de  quibus  antea 
monueras.  Sed,  ut  de  tribus  illis  capitibus,  quae  notas,  meutem 
meam  tibi  aperiam,  dico,  et  quideni  adprimum,  me  de  Deo  et 
natura  sentenliam  fovere  longe  diversam  ab  ea,  quam  neoterici 
Christiani  defendere  solent.  2.  Deum  enim  rerum  omnium 
causamimmanentem,  utaiunt,  non  vero  transeuntem  statuo. 
Omnia,  inquam,iu  Deo  esse  etiuDeo  moveri  cumPaulo  affirmo*), 
et  forte  etiam  cum  omuibus  antiquis  philosophis ,  licet  alio  niodo ; 
et  auderem  etiam  dicere,  cum  antiquis  omnibus  Hebraeis ,  quan- 
tum  ex  quibusdam  traditiouibus,  tametsi  multis  modis  adulteratis, 
coniicere  licet.  Attamen  quod  quidam  putant ,  tractatum  theolo- 
gico-politicum  eo  niti,  quod  Deus  et  natura  (per  quam  massam 
quandam  sive  materiam  corpoream  intelligunt)  unum  et  idem  sint, 
tota  errant  via.  3.  Ad  7«?>rtc?</a  deinde  quod  attinet,  mihi  contra 
persuasum  est,  divinae  revelationis  certitudinem  sola  doctrinae 
sapientia,  non  autem  miraculis,  hoc  est,  ignorantia  adstrui  posse, 
quod  satis  prolixe  cap.  VI.  de  miraculis  ostendi.  Hoc  tantum  hic 
addo,  me  inter  religionem  et  superstitionem  hanc  praecipuam 
agnoscere  difTerentiam ,  quod  haec  ignorantiam ,  ille  autem  sa- 
pientiam  pro  fuudamento  habeat,  et  hanccausam  esse  credo,  cur 
Christiani  non  fide,  neque  caritate,  neque  reliquis  spiritus  sancti 
fructibus,  sed  sola  opinione  inter  reliquos  dignoscuntur;  nempe, 
quia,  utomnes,  solis  miraculis,  hoc  est  ignorantia,  quae  omnis 
malitiae  fons  est,  se  defendunt;  atque  adeo  fidem,  licet  veram, 
in  superstitionem  vertunt.  Verum  an  huic  malo  remedium  ad- 
hibere  reges  unquam  concedent,  valde  dubito.  4.  Denique,  ut 
de  tertio  etiam  capite  mentem  meam  clarius  aperiam,  dico,  ad 
salutem  non  esse  omnino  necesse ,  Christum  secundum  carnem 
noscere ;  sed  de  aeterno  illo  filio  Dei,  hoc  est,  Dei  aeterna  sapien- 
tia ,  quae  sese  in  omnibus  rebus,  et  maxime  in  mente  humana,  et 
omnium  maxime  in  Christo  lesu  manifestavit,  longe  aliter  sen- 
tiendum.  Nam  nemo  absque  hac  ad  statum  beatitudinis  potest 
pervenire ,  utpote  quae  sola  docet ,  quid  verum  et  falsum ,  bonum 


*)  ,^Ev  Tm  &fmto)Mf'*' xai  xivovfifS^a  y.al  ea/iiv."     Haec  Paulus 
ad  Alhenienses.    Vid.  Act.  17,  28.     Coiif.  1  Cor.  3,  16.  12,  6.  Eph.  1,  23 

13* 


196  EPISTOLA.    XXI.  XXII. 

et  malum  sit.  Et  quia,  utidixi,  haec  sapieotia  per  lesum  Ghri- 
stum  maxime  manifestata  fuit,  ideo  ipsius  discipuli  eandem,  qua- 
tenus  ab  ipso  ipsis  fuit  revelata,  praedicaverunt,  seseque  spiritu 
illo  Christi  supra  reliquos  gloriari  posse  ostenderunt.  5.  Cete- 
rum  quod  quaedam  ecclesiae  his  addunt ,  quod  Deus  naturam  hu- 
^ianam  assumpserit,  monui  expresse,  me  quid  dicant  nescire; 
imo,  ut  verum  fatear,  non  minus  absurde  mihi  loqui  \identur, 
quam  si  quis  mihi  diceret,  quod  circulus  naturam  quadrati  indue- 
rit.  Atque  haec  sufficere  arbitror  ad  explicandum ,  quid  de  tribus 
illis  capitibus  sentiam.  An  eadem  Christianis,  quosnosti,  pla- 
citura  sint ,  id  ta  melius  scire  poteris.     Yale. 

E  P  I  vS  T  O  L  A    XXII 

Arg.  De  difficullate  fatalisnii,  cuius  Spinoza  accusatus  erat,  cupit 
edoceri  Oldenburgius;  praeterea  de  horninis  inlelligentia  finila,  de 
filii  Dei  incarnalione  et  redemiione  verba  facit. 

Clarissirao  doctissimoque  viro  B.  d.  S. 

HEjNRICUS  oldenburgius 

S.  P. 

Responsio  ad praecedentem. 

Quandoquidem  accusare  me  videris  nimiae  brevitatis ,  culpam 
illam  hac  vice  nimia  prolixitate  eluam.  Exspectaveras,  ntvideo, 
earum  in  scriptis  tuis  opinionum  enarrationem ,  quae  religiosae 
virtutis  praxin  convellere  lectoribus  tuis  Aideanlur.  Dicam  quid 
sitrei,  quod  potissimum  eos  eicruciet.  2.  Fatalem  videris  reruni 
et  actionum  omnium  necessitatem  adstruere;  atqui  illa  concessa 
assertaque  legura  omnium ,  omnis  virtutis  et  religionis  incidi  ner- 
vos,  omnesque  remunerationes  et  poenas  inanes  esse  autumant. 
Quicquid  cogit  vel  necessitatem  infert,  excusare  iidem  arbitran- 
tur:  proindeque  neminem  inexcusabilem  in  Dei  conspectu  forc 
censent.  Si  fatis  agamur,  duraque  revoluta  manu  omnia  certo  et 
inevitabili  tramite  vadunt,  quis  culpae  poenarumque  sit  locus, 
illi  equidem  non  assequuntur.  Quis  huic  nodo  adhiberi  possit 
cuneus ,  perquam  ardua  res  dictu  est.  Tu  quid  opis  hanc  in  rem 
suppeditare  posses ,  scire  et  discere  pervelim. 


Ei»iSTo:.i  XXII.  107 

3.  Ad  senteDtiam  illam  tuam ,  quam  de  tribus  capitibus  a  me 
Dotatis  aperire  mibi  dignaris,  baec  iuquireDda  subeuot.  Primo, 
quonara  sensu  miracula  et  i^norantiam  pro  synonymis  et  aequi- 
pollentibus  habeas,  ut  in  novissimis  tuis  sentire  videris;  quum 
Lazari  a  mortuis  resuscilatio  et  lesu  Christi  a  morte  resurrectio 
omncm  oalurae  creatae  vim  superare  el  soli  potentiae  divinae 
competere  videatur ;  neque  jd  ignorantiam  culpabilem  arguat, 
quod  intelligentiae  finitae  certisque  repagulis  constrictae  limites 
excedat  necessum  est.  An  non  convenire  censes  creatae  menti  et 
scientiae,  increatae  mentis  ac  supremi  numinis  talem  scientiam 
potentiamque  agnoscere,  quae  penetrare  ac  praestare  ea  possit, 
quorum  ratio  ac  modus  a  nobis  bomuncionibus  reddi  et  explicari 
nequeat?  Homines  sumus,  humani  nihil  a  nobis  alienum  ducen- 
dum  videtur. ')  4.  Deinde,  quum  capere  te  nequire  fatearis, 
Deum  revera  naturam  humanam  assumpsisse,  quaerere  ex  tefas 
sit,  quomodo  illa  evangelii  nostri  et  epistolae  ad  Hebraeos  scriptae 
locos  iutelligas,  quorum  prior  afBrmat,  verbum  carnem  factiim 
esse-),  posterior,  filium  Dei  non  angelos,  sed  semen  Abrahae 
assumpsisse.^)  Et  totius  evangelii  tenorem  id  inferre  putem,  filium 
Dei  unigenitum  Jioyov  (qui  et  Deus  et  apud  Deum  erat)  in  natura 
humana  seostendisse*)  et  pronobis  peccatoribus  dvTi/.vTQov,  red- 
emptionis  pretium,  passione  et  morte  sua  exsolvisse.s)  Quid  de 
his  et  similibus  dicendum ,  ut  sua  constet  evangelio  et  Cbristianae 
religioui ,  cui  te  favere  opinor,  veritas,  lubens  edoccri  vellem. 

5.  Plura  scribere  stalueram ,  sed  interpellant  amici  invisentes, 
quibus  negare  humanitatis  officia  nefas  duco.     Sed  et  haec ,  quae 


1)  Conf.  Terent.  Heaut.  1, 1,  25.    Cic.  de  off.  1,  9.    Sen.  ep.  95. 

2)  loh.  1,  H.     „'0  ).6yo<;  accQl  iyevtro." 

3)  Hebr.  2,  16.  sq.  Ov  SrjTZov  dyyiXoiv  ini^.apt^dvirat,  dX?.d 
aniQnaxo<;  ji^qadn  iniXafi^dvirai  (i.  e.  opitulatur),  o&iv  oqiii?.iv 
xard  ndvra  rolq  ddiXq)oT(;  o/iom&TJvai." 

4)  loh.  1,  1.  „'0  X6yo<;  tjv  nQoq  rov  Qiov  xal  Qioi;  tjv  6  Aoyoc." 
V.  9.  „Hv  ro  (pijiq  ..  iij/Ofiivov  (i(;  rov  x6aM0V."  Phil.  2,  T.  „iv 
Oftouofiari  av&qoinuiv  yivofnvoq  x.  a/ijfcart  iv()i&il<;  o;?  dv&Qdt- 
noq." 

5)  Vid.  1  Tim.  2,  6.  cf.  MaU  20,  28. 


198  EPISTOLA  XXII.  XXIIl. 

congessi  hac  epistola,  sufFecerint  etfortasse  taedium  tibi  philoso- 
phanti  creaverint.  Vale  igitur  et  me  iugem  eruditionis  et  scien- 
tiae  tuae  cultorem  crede. 

Dab.  Londini  die  16.  Decembr.  1675. 

E  P  I  S  T  0  L  A    XXIII. 

Arg.  Oldenburgio  exponit,  quomodo  intelligal  fatalem  omnium  rerum 
et  actionum  necessitatem.  De  discrimine  ioter  miracula  et  igno- 
rantiam.  Resurrectionem  Chrisli,  in  quo  Deus  maxinie  se  mani- 
feslaverit,  spiiilualem  esse  cogilandam;  neque  scriptores  sanctos 
secundumoccidentalem  dicendi  modura  explicandos.  (Hagaem.Dec. 
1675.  aut  m.  lan.  1676.) 

Viro  Dobilissimo  ac  doctissimo  Henr.  Oidenburgio 

B.  D.  S. 

Responsio  ad  praecedentem. 

NOBILISSIME  DOMINE, 

Videotandem,  quid  id  fuerit.  quod  a  me  postulabas,  ne  evulga- 
rem.  Sed  quia  id  ipsum  praecipuum  est  fundamentum  eorum 
omnium,  quae  in  tractatu,  quem  edere  destinaveram,  haben- 
tur,  volo  hic  paucis  explicare,  qua  ratione  ego  fatalem  omnium 
rerum  et  actionum  necessitatem  statuam.  Nam  Deum  nullo 
modo  fato  subiicio,  sed  omnia  inevitabili  necessitate  ex  Dei  na- 
tura  sequi  concipio  eodem  modo,  ac  omnes  concipiunt,  exipsius 
Dei  natura  sequi,  ut  Deus  se  ipsum  iDfelligat;  quod  sane  nerao 
negat  ex  divina  natura  necessario  sequi ,  et  tamen  nemo  concipit, 
Deura  fato  aliquo  coactum,  sed  omnino  libere,  tametsi  neces- 
sario,  se  ipsum  intelligere. 

%.  Deinde  haec  inevitabilis  rerum  necessilas  nec  iura  divina, 
nec  huraana  tollit.  Nam  ipsa  moralia  documenta  sive  formam 
legis  seu  iuris  ab  ipso  Deo  accipiant ,  sive  non ,  divina  tamen  sunt 
etsalutaria;  etsibonum,  quod  ex  virtute  et  amore  divino  sequi- 
tur,  a  Deo  tanquam  iudice  accipiamus,  vel  ex  necessitate  divinae 
naturae  emanet ,  non  erit  propterea  magis  aut  rainus  optabile ;  uti 
nec  contra  mala,  quae  ex  pravis  actionibus  et  affectibus  sequun- 
tur,  ideo,  quia  necessario  ex  iisdem  sequntur,  minus  timenda 


EPISTOLA   XXIII.  190 

sunt ;  ct  dcnique  sive  ea ,  quac  agimus ,  necessario  sive  contin- 
gentcragamus,  spc  lamen  et  mctu  ducimur. 

3.  Porro  homines  coram  Dco  nulla  alia  de  causa  sunt  inexcusa- 
biles  ,  quam  quia  in  ipsius  Dei  poteslate  sunt,  ut  lutum  in  pote- 
slate  figuli ,  qui  ex  eadem  massa  vasa  facit ,  alia  ad  decus ,  alia  ad 
dedecus.*)  Ad  haec  pauca  si  attendere  velis  aliquantulum  ,  non 
diibito ,  quin  facili  negotio  ad  omnia  argumenta ,  quae  in  hanc 
sententiam  obiici  solcnt,  respondere  possis,  ut  multi  iam  me- 
cum  experti  sunt. 

4.  Miracula  et  ignorantiam  pro  aequipollentibus  sumpsi ,  quia 
ii ,  qui  Dei  existentiam  et  reiigionem  miraculis  adstruere  conan- 
tur,  rem  obscuram  per  aiiam  magis  obscuram,  et  quam  niaxime 
ignorant,  ostendere  volunt,  atqueila  novum  argumentandi  genus 
adferunt,  redigendo  scilicet  non  ad  impossibile,  ut  aiunt,  sed 
ignorautiam.  Ceterum  meam  de  miraculis  sententiam  satis,  ni 
fallor,  explicui  in  tractatu  theologico-polifico.**)  5.  Hoc  tantum 
hic  addo,  quod  si  ad  haec  attendas,  quod  scilicet  Christus  non 
senatui,  nec  Pilato,  nec  cuiquam  intidelium,  sed  sanctis  tan- 
tummodo  apparuerit,  et  quod  Deus  neque  dextram  neque  sini- 
stram  habeat,  nec  in  loco,  sed  ubique  secundura  essentiam  sit, 
et  quod  materia  ubique  sit  eadem  ,  et  quod  Deus  extra  mundum  in 
spatio,  quod  fingunt,  imaginario,  sese  non  manifestet,  et  quod 
denique  corporis  humani  compages  intra  debitos  limites  solo  aeris 
pondere  coercealur:  facile  videbis,  hanc  Christi  apparifionem 
non  absimilem  esse  illi,  qua  Deus  Abrahamo  apparuit,  quando 
hic  vidit  homines,  quos  ad  secum  prandendum  invitavit.  At  di- 
ces,  apostolos  omnes  omnino  credidisse,  quod  Chrisfus  a  morle 
resurrexerit  et  ad  coelum  revera  ascenderit:  quod  ego  non  nego. 
Nam  ipse  efiam  Abrahamus  credidit,  quod  Deus  apud  ipsum  pran- 
sus  fuerit,  et  omnes  Israelitae,  quod  Deus  e  coelo  igne  circum- 
datus  ad  montem  Sinai  descenderit  et  cum  iis  immediate  locutus 
fuerit ,  quum  tamen  haec  et  plura  alia  huiusmodi  apparifiones  seu 
revelationes  fuerint ,  capfui  et  opinionibus  eorum  hominum  ac- 
commodafae ,  quibus  Deus  mentem  suam  iisdem  revelare  voluit. 
6.  Concludo  itaque,  Christi  a  mortuis  resurrecfionem  revera  spiri- 


*)  Conf.  Pauli  ep.  ad  Rom.  9,  21.       ♦♦)  Vid  cap.  VI. 


200  EPISTOLA  XXIII. 

tualem  et  solis  fidelibus  ad  eorum  captura  revelatam  fiiisse,  nempe 
quod  Christus  aelernitate  donatus  fuit  et  a  mortuis  (mortuos  hic 
intelligo  eo  sensu,  quo  Christus  dixit '):  sinite  morfuos  sepelire 
mortuos  suos)  surrexit ,  simulatque  vita  et  morte  singularis  san- 
ctitatis  exemplura  dedit;  et  eatenus  discipulos  suos  a  mortuis 
suscitat,  quatenus  ipsi  hoc  vitae  eius  et  mortis  exemplum  sequun- 
tur.  7.  Nec  diflQcile  esset  totam  evangelii  doctrinam  secundum 
hanc  hypothesin  explicare.  Imo  caput  15.  epist.  I.  ad  Corinthios 
ex  sola  hac  hypothesi  explicari  potest,  et  Pauli  argumenta  intelligi, 
quum  alias  communem  hypothesin  sequendo  infirma  appareant  et 
facili  negotio  refelli  possint;  ut  iam  taceam,  quod  Christiani 
omnia,  quae  ludaei  carnaliter,  spiritualiter  interpretati  sunt. 
8.  Humanam  imbecillitatera  tecum  agnosco.  Sed  te  contra  rogare 
mihi  liceal :  an  nos  homunciones  tantam  naturae  cognitionem  ha- 
beamus,  ut  determinare  possimus,  quousque  eius  vis  et  poten- 
tia  se  extendit  et  quid  eius  vim  superat?  Quod  quia  nemo  sine  ar- 
rogantia  praesumere  potest,  licet  ergo  absque  iactantia  miracula 
per  causas  naturales,  quantum  fieri  potest,  explicare,  et  quae 
explicare  non  possumus,  nec  etiam  demonstrare,  quod  absurda 
sint,  satius  erit  iudicium  de  iis  suspendere  et  religionem,  uti  dixi, 
sola  doctrioae  sapientia  adstruere.  9.  Loca  denique  evangelii 
lohannis  et  epistolae  ad  Hebraeos  iis,  quae  dixi,  repugnare  credis, 
quia  linguarum  orieutalium  phrases  Europaeis  loquendi  modis 
metiris ;  et  quamvis  lohannes  suum  evangelium  Graece  scripserit, 
hebraizat  tamen.  Quicquidsit,  ancredis,  quando  Scripturaait, 
quod  Deus  in  nube  sese  manifestaverit,  aut  quod  in  tabernaculo 
et  in  templo  habitaverit,  quod  ipse  Deus  naturara  nubis,  tabcr- 
uaculi  et  templi  assumpserit?  Atqui  hoc  summum  est,  quod  Chri- 
stus  de  se  ipso  dixit,  se  scilicet  templum  Dei  esse^),  nimirum 
quia,  ut  in  meis  praecedentibus  dixi,  Deus  sese  maxime  iu 
Christo  manifestavit,  quod  lohannes,  ut  efficacius  experimeret, 
dixit:  verbum  factum  ess«  carnem.     Sed  he  his  satis. 


1)  Vid.  Mat.  8,  22.    Luc.  9,  60. 

2)  Vid.  loh.  2,  19.  sqq.  cf.  Mat.  20,  60.  Jlarc.  14,  58. 


EPISTOLA   XXIV.  201 

E  P  I  S  T  O  L  A    XXIV. 

Arg.    Old.  regrcditur  ad  quaesliones  de  rerum  oiiinium  necessitale,  de 
niiraculis  et  de  bistoriae  sacrae  interpretatione  allegorica  etliterali. 

Viro  clarissinio  B.  d.  S. 

HENRICUS   OLDENBURGIUS 

5  > 

IV  7ii>axriiv. 
Responsio  ad  praecedentem. 

Reni  acu  tetigisti,  dum  percipis  causani ,  quaie  fatalem  illam 
rerum  omuium  necessilatem  vulgari  nollem ,  ue  scilicet  virlulis 
exercitium  inde  suiQaminarelur,  nec  praemia  ac  poenae  vilesce- 
rent.  Quae  in  eam  rem  novissimae  tuae  iiterae  suggerunt,  nec- 
dum  conficere  huc  negotium,  mentemque  liumauam  trauquillare 
videnlur.  Etenim  si  nos  homines  in  omnibus  actionibus  nostris, 
moralibus  aeque  ac  naturalibus,  ita  in  poteslate  Dei  sumus,  ut 
lutum  in  manu  liguli,  qua  fronte  quaeso  accusari  uUus  nostrum 
polest,  quod  hoc  vel  illo  modo  egerit,  quum  secus  agere  ipsi 
omnino  fuerit  impossibile?  2.  An  non  ad  unum  omnes  regerere 
Deo  poterimus:  InQexibile  fatum  tuum  ac  irresistibilis  lua  pote- 
stas  nos  eo  adegit,  ut  sic  operaremur,nec  operari  aliter  potuimus ; 
cur  igitur  et  quo  iure  nos  dirissimis  poenis  mancipabis,  quas  nui- 
latenus  evitare  potuimus,  te  omnia  per  suprcmam  necessitatem 
pro  arbitrio  et  beneplacito  tuo  operante  et  dirigente?  Quum  tu 
dicis:  homines  coram  Deo  nulla  alia  de  causa  esse  inexcusabiles, 
quam  quia  sunt  iu  potestateDei;  ego  argumentum  illud  plane  in- 
verterem  diceremque  maiori,  ut  videtur,  ratione:  homines  ideo 
plane  esse  excusabiies,  quia  in  potestate  Dei  sunt.  In  promptu 
enim  est  omnibus  obiicere :  Ineluctabilis  est  potestas  tua,  o  Deus ; 
quare  merito ,  quod  aliter  non  egi ,  excusandus  videor ! 

3.  Deinde,  quod  miracuia  et  ignorantiam  pro  aequipollentibus 
etiamnum  capis,  videris  potentiam  Dei  et  homlnum,  etiam  acu- 
tissimorum,  scientiam  iisdem  finibus  concludere;  quasi  nihil 
agere  vel  producere  Deus  queat,  cuius  rationem  reddere  homiues 
nonpossint,  si  omnes  ingenii  vires  intendant.  4.  Adhaechislo- 
ria  illa  de  Christi  passione,  morte,  sepultura ,  resurrectione  vivis 


202  EPISTOLA  XXIV.  XXV. 

adeo  coloribus  genuinisque  descripta  videlur ,  ul  vel  appellare  con- 
scienliam  tuam  ausim,  credasne  illa  allegorice  potius,  quam  11- 
teraliter  esse  accipienda,  dummodo  de  historiae  veritate  fueris 
persuasus?  Circunistantiae  illae,  quae  ab  evangelistis  ea  de  re 
adeo  dilucide  sunt  consignatae,  urgere  penitus  videntur,  historiara 
.  illam  ad  literam  esse  capiendam.  5.  Haec  paucis  ad  argumen- 
tum  illud  notare  porro  volui,  qitlbus  ut  ignoscas  et  pro  candore 
tuo  amice  respondeas,  enixe  rogo.  Dom.  Boylius  te  oflBciose  re- 
salutat.  Quid  regia  societas  nunc  agatalia  viceexponam.  Vale 
et  me  amare  perge. 
Londini  d.  14.  lanuar.  1676. 

EPISTOLA    XXV. 

Arg.  Spinoza  denuo  disserit  de  falalismo  eiusque  rationibus.  Cbristi 
passionem,  morlem  ac  sepulturam  quidem  ad  verbura,  sed  re- 
surrectionem  et  adscensionem  se  spiritualiter  intelligere  repelit. 
(Hagac  m.  Febr,  1676.) 

Viro  Dobilissimo  ac  doctissimo  Henr.  Oldenburgio 
B.  D.  S. 

Responsio  ad praecedentem. 

NoBItlSSIME  DOMINE, 

Quod  in  praecedentibus  meis  dixi,  nos  ideo  esse  inexcusabiles, 
quia  in  Dei  potestate  sumus,  ut  iutum  in  manu  figuli ,  hos  sensu 
intelligi  volui,  videlicet  quod  nemo  Deum  redarguere  potest,  quod 
ipsi  naturam  infirmam  seu  animum  impotentem  dederit.  Sicut 
enim  absurde  circulus  conquereretur,  quod  Deus  ipsi  globi  pro- 
prietates,  vel  infans,  qui  calculo  cruciatur,  quod  ei  corpus  sanum 
non  dederit,  sic  etiam  homo  animo  impotens  queri  posset,  quod 
Deus  ipsi  fortitudinem  veramque  ipsius  Dei  cognitionem  et  amo- 
rem  negaverit,  quodque  ipsi  naturam  adeo  infirmam  dederit,  ut 
cupiditates  suas  nec  coercere  nec  moderari  possit.  2.  Nam  na- 
turae  cuiuscuraque  rei  nihil  aliud  corapetit,  quam  id,  quod  ex 
data  ipsius  causa  necessario  sequitur.  Quod  autem  naturae 
uniuscuiusque  hominis  noD  competat,  ut  animo  forti  sit,  et  quod 
in  nostra  potestate  non  magis  sit  corpus  sanam ,  quam  mentem 


EPISTOLA  XXV.  203 

sanam  Iiabere,  ucgare  nemo  potest,  nisi  qui  tam  expericntiam, 
quam  rationem  negare  velit.  At  instas:  Si  homines  ex  naturae 
necessitate  peccant,  sunt  ergo  excusabiles,  nec  quod  inde  con- 
ciudere  velis,  explicas,  an  scilicet  quod  Deus  in  eos  irasci  ne- 
queat,  an  vero  quod  beatitudine,  hoc  est,  Dei  cognitione  etamore 
digni  sint.  3.  Sed  si  primum  putas,  omnino  concedo,  Deum 
non  irasci,  sed  omnia  ex  ipsius  sententia  fieri:  at  nego,  quod 
propterea  omnes  beati  esse  debeant;  possunt  quippe  homiues  ex- 
cusabiles  esse ,  et  nihilo  minus  beatitudine  carere  et  muilis  modis 
cruciari.  Est  enim  equus  excusabilis,  quod  equus  et  non  homo 
sit ;  at  nihilo  minus  equus  et  non  homo  esse  debet.  Qui  ex  morsu 
canisfurit,  excusandus  quidem  est,  et  taraen  iure  suffocatur;  et 
qui  denique  cupiditales  suas  regere  et  raetu  legum  easdem  coer- 
cerenequit,  quamvis  etiam  ob  infirmitatem  excusandus  sit,  non 
potest  tamen  animi  acquiescentia  Deique  cognitione  et  amore  frui ; 
sed  necessario  perit.  4.  Neque  hic  necesse  esse  pulo  monere, 
quod  Scriptura,  quando  ait,  Deum  in  peccatores  irasci  eumque 
iudicem  esse,  qui  de  hominura  actionibus  cognoscit,  statuit  et  iu- 
dicat,  more  huraano  et  secundum  receptas  vulgi  opiniones  loqua- 
tur,  quia  ipsius  intentura  uon  est  phiiosophiam  docere,  nec  homi- 
nes  doctos ,  sed  obtemperantes  reddere. 

5.  Quo  praeterea  pacto  videar,  ex  eo,  quod  miracula  et  igno- 
rantiam  pro  aequipollentibus  sumpserim,  potentiam  Dei  et  ho- 
minura  scientiara  iisdem  finibus  concludere,  non  video. 

6.  Ceterum  Christi  passionem,  mortera  et  sepulturam  tecum 
lileraliter  accipio,  eius  autem  resurrectionera  allegorice.  Fateor 
quidem  hanc  etiam  ab  evangeUstis  iis  narrari  circumstantiis,  ut 
negare  non  possimus,  ipsos  evangelistas  credidisse,  Christi  cor- 
pus  resurrexisse  et  ad  coelum  adscendisse,  ut  ad  Dei  dextrara  se- 
deret;  et  quod  ab  infidelibus  etiam  potuisset  videri,  siunainiis 
locis  adfuissent,  in  quibus  ipse  Christus  discipulis  apparuit;  in 
quo  taraen,  salva  evangelii  doctrina,  potuerunt  decipi,  ut  aliis 
ctiam  prophetis  contigit,  cuius  rei  exempla  in  praecedentibus  dedi. 
AtPaulus,  cui  etiamChristus  postea  apparuit,  gloriatur,  quod  Chri- 
stum  non  secundum  carnem,  sed  secundum  spiri^ura  noverit.*) 

*)  Haud  dubie  meminit  2  Cor.  5,  16.  Conf.  1  Cor.  15,  8.  et  2  Cor. 
2.  Act.  9. 


294  EPISTOLA  XXV.   XXVI. 

Vale ,  vir  amplissime ,  et  me  omni  studio  atque  aCTectu  tuum  esse 
crede. 

E  P  I  S  T  O  L  A   XXVI. 

Arg.  Simon  de  Vries,  Spinozae  philosophiae  et  scriplorura  sludiosissi- 
mus,  de  definiiionis  natura  et  elhices  locis  duobus  quaesliones  pro- 
ponii,  aliorum  sententiis  adbibitis. 

Ciarissinio  viro  B.  d.  S. 

SIMON    DE   VRIES. 

Amice  integerrimk, 
lamdudum  exoptavi  tibi  adesse ;  sed  terapus  asperaque  hyems 
non  satis  mihi  fueruDt  propitiae.  Quamvis  autem  corpore  abs  te 
tam  longe  sim  remotus,  animo  tamen  saepissime  es  praesens  meo, 
praesertim  in  tuis  scriptis  quum  versor  eaque  manibus  tracto.  Sed 
quum  non  omnia  circa  defiuitiones  mihi  siut  ciara,  tui  memor 
ad  hasce  literas  scribendas  aoimum  appuli.  2.  Consului  subtilis 
ingeuii  mathemalicum  Borellum*),  qui  de  his  rebus  sic  scribit. 
Befinitiones ,  iuquit,  adhibenturindemorutratione,  utpraemis- 
sae.  Qiiare  necesse  est,  ut  sint  evideriter  cogiiitae;  alias  co- 
gnitio  scientijica  seu  evidentissima  ex  iis  acquiri  nonpotest.  Et 
alibi :  Non  temere ,  sed  maxima  cautione  eligi  debet  ratio  stru- 
cturae  aut  essentialis  passio  prima  et  7iotissima  alicuius  subiecti. 
Nam  si  constructio  etyassio  nominata  sit  impossibilis ,  tunc  non 
ejjicietur  dejinitio  scientijiea;  ut  si  quis  dicei^et:  duae  rectats 
lineae  spatium  comp7'eliendentes  voce7itur  Jigurales ,  esse7it  deji- 
nitiones  non  entium  et  impossibiles ;  et pi'opterea  potius  ig7iora7i- 
tia,  quam  scie7itia  ex  eis  deduceretur.  Deinde  si  constructio  aut 
passio  nomi7iata  sit  quidem  possibilis  et  vera,  sed  nobis  ig7iota 
aut  dubia,  timc  bona  defi^iitio  7i07i  erit.  Na77i  co7iciusio7ies  ab 
ig7ioto  et  dubio  ortae  i^icertae  quoque  et  dubiae  erunt;  et  ideo 
suspicionem  aut  opinionem,7ion  autem  scic7itiam  certam  ajfere7it. 


*)  Petr.  Borellus  nal.  a  1620.,  sodalis  societatis  literarum  Paris.  et 
medicus  regis  Galliae  mort.  Parisiis  a.  1689.,  varios  scripsit  Itbros  et  me- 
dicos  et  philosophicos. 


EPISTOLA  XXVI.  205 

3.  A  cuius  opinione  dissentire  videturTacquet'),  qui  autumat  cx 
fiilso  pronuntiato  directe  ad  veram  conclusionem  procedi  posse,  uti 
tibinotum.  Clavius^)  vero,  cuius  eliam  sententiam  introducit,  sic 
sentit.  Dejiniliones ,  inquit,  mnt  artis  vocabula,  neqtie  opus 
csf,  ut  ratio  afferatur,  cur  res  aliqua  hoc  aut  illo  dejiniaiur 
viodo ;  sed  safis  est,  7it  nunquam  res  dejinila  asseratur  alicui 
convenire ,  nisi  prius  dejimtionem  traditam  eidevi  convenire  der- 
monstretur. 

4.  Ita  ut  Borelius  velit,  quod  defmitio  alicuius  subiecti  de- 
beat  constare  ex  passione  sive  structura  prima,  essentiali,  nobis 
notissima  et  vera.  Clavius  contra  statuat,  nihil  referre,  sive 
prima,  sive  notissima,  sive  vera  passio  sit,  necne,  dummodo  de- 
finitionem,  quam  tradidimus,  alicui  convenire,  non  asseratur,  nisi 
prius  demonstretur. 

5.  Prae  Clavii  sentenlia  Borelli  sententiam  eligerem  ego. 
Utri  vero  tu,  an  eorum  neutri  assentiaris,  nescio.  Quum  igitur 
tales  de  definitionls  natura,  quae  inter  principia  demonstrationis 
numeratur,  difficultates  mihi  sint  obortae,  nec  animus  ab  istis  se 
queat  expedire,  magnopere  desidero  et  obnixe  peto,  ut,  si  per  ne- 
gotium  perque  otium  liceat,  tuam  hac  de  re  sententiam  perscribere 
non  graveris,  et  simul  addere  distinctionem  inter  axiomata  et  defi- 
nitiones.  Boreilus  nullam  veram  admittit,  nisi  quoad  nomen ; 
sed  te  aliam  ponere  credo. 

6.  Porro  definitionem  tertiam  non  intelligo.^)  Memini  te 
Hagae  Comitis  mihi  dixisse,  quod  res  duobus  modis  potest  con- 
siderari,  vel  prout  in  se  est,  vel  prout  respectum  habet  ad  aliud; 
nli  intellecfus :  is  enim  vel  potest  considerari  sub  cogitatione,  vel 
ut  constans  ideis.  Sed  quaenam  hic  sit  distinctio,  non  assequor. 
Nam  existimo,  quod,  si  cogitationem  recte  concipio,  eam  oportet 
comprehendere  sub  ideis,  quia  remotis  ab  ea  omnibusideis  cogi- 
tationem  destrui  necessum  est.     Cuius  rei  quum  exemplum  satis 

1)  Jndr.  Tficquet  nat.  Antwerpiae  a.  1611.  ibique  matbemat.  prof. 
mort.  a.  1660. 

2)  Christnpfi.  Claviiis  nal.  Bambergae  a.  1537. ,  deinde  Romae  ma- 
Ihem.  prof.  mort.  a.  1612. 

3)  Laiidat  Spinozae  ethices  part.  \.  deGnit.  3. ,  quae  iam  lunc  a 
diversis  erat  descripla  el  cum  anilcis  communicala. 


206  EPISTOLA  XXVI.  XXVII. 

claruni  noii  habeani,  res  ipsa  aliquo  niodo  obscura  remanet  ulle- 
rioreque  explicalione  indiget.  7.  Denique  etiam  in  scholio  prop. 
10.  lib.  1.*)  sub  initium  ipse  haec  habes :  Ex  his  apparet,  qvod, 
quamvis  duo  attributa  realiter  distincta  concipiantur ,  hoc  est, 
iim/m  sine  alterius  ope ,  non  possurnus  tamen  inde  concludere, 
ipsa  duo  entia  sive  duas  diversas  substantias  comtituere.  Id 
enim  est  de  naturn  substantiae ,  ut  unumquodque  eius  attributo- 
rum  per  se  concipiatur;  quandoquidem  omnia  quae  habet  attri- 
buta  simul  in  ipsa  fuerunt.  8.  In  quibus  videris  supponere, 
substantiae  naturam  ita  esse  constitutam,  ut  plura  possithabere 
attributa ,  quod  nondum  est  demonstratum ,  nisi  ad  sextam  defini- 
tionem  substantiae  absolute  infiaitae  sive  Dei  respicias;  alias,  si 
statuatur  unamquamque  substantiam  tantum  habere  unum  attri- 
butum,  et  ego  haberem  duas  ideas  duorum  attributorum ,  recte 
concludere  possem,  quod,  ubi  duo  diversa  attributa ,  ibi  duae  di- 
versae  sint  substantiae.  Huius  etiam  clariorem  explicationeni 
rogo.  Desino,  vir  clarissime,  et  ad  has  tuam  responsionem  prima 
quavis  occasione  exspecto 

Amstelaedami  die  24.  Febr.  1663. 

tibi  addictissimus 

S.  I.  de  Vries. 

EPISTOLA    XXV  11. 

Abg.    Respondet  auctor  inter  genera  definitionum  distinguendum  esse 
suamque  sententiam  accuratius  explanat.    (Hhenoburgi  a.  166J.) 

Doctissimo  iuveni  Simoni  de  Vries 

B.  D.  S. 

Responsio  ad  praecedentem. 

Amick  colendk, 

Quod  ad  quaestiones  a  te  propositas  attinet,  video  te  in  iis  hae- 

rere,  propterea  quod  non  distinguis  inter  genera  definitionum: 

nempe  inter  definitionem ,  quae  inservit  ad  rem ,  cuius  essentia 

tajitum  c[uaerituret  de  qua  sola  dubitatur,  esplicandum,  et  inter 


*)    Laudat  iterum  etbic.  Spin.  p.  I.  prop.  10.  schol. 


EPISTOLA  XXVII.  207 

dcriaitionem,  quae  ut  soluni  examinetur ,  proponitur.  Illa  enini, 
quia  deterniinatum  habet  obiectum ,  vera  debet  csse ;  haec  \ero  id 
nou  requirit.  2.  Ex.  gr.  si  quis  templi  Solomonis  descriptiouem 
meroget,  ipsi  veram  templi  descriptionem  tradere  debeo,  nisi 
cum  ipso  cupiam  garrire.  Sed  si  ego  templum  aliquod  in  mente 
conciunavi,  quod  aedilicare  cupio,  ex  cuius  dcscriptione  concludo 
me  taiem  Inudum  totque  miilia  lapiduni  aliorumque  niaterialiuni 
emere  debere :  aliquisne  sanae  mentis  mihi  dicet ,  me  male  con- 
clusisse,  ex  eo  quod  forte  faisam  adhibui  defmitionem?  Vel  au 
aliquis  a  me  exiget,  ut  meam  definiiionem  probem?  Is  sane  nihil 
aliud  mihi  dicet,  quam  quod  id,  quod  conceperam,  non  conce- 
perim,  vel  a  me  exiget,  utid,  quod  conceperam,  probem ,  me 
concepisse;  quod  sane  est  nugari.  3.  Quare  definitio  vel  es- 
plicat  rem ,  prout  est  extra  inlellectum,  et  tum  vera  debet  esse  et  a 
propositionc  vel  axiomate  non  dififerre,  nisi  quod  illa  tantum  circa 
rerum  rcrumve  affectionum  essentias  versatur,  hoc  vero  latius, 
nempe  ad  aeternas  veritates  etiam  se  extendit:  vel  explicat  rem, 
prout  a  nobis  concipitur  vel  concipi  potest ,  tumque  in  eo  etiam 
difTcrt  ab  axiomate  et  propositione,  quod  non  exigit  nisi  ut  concipia- 
tur  absolute,  non  ut  axioma  sub  ratione  veri.  Quare  mala  definitio 
illa  est,  quae  non  concipitur.  4.  Quod  ut  intelligatur.  Borelli 
exemplum  capiam.  Nempe  si  quis  diceret:  duae  rectae  lineae 
spatium  comprehendentes  vocentur  figurales;  si  is  per  lineam  re- 
ctam  intelligit  id ,  quod  omnes  per  lineam  curvam,  tum  bona  est 
definitio  (per  illam  enim  definitionem  intelligeretur  figura  ut  ( ), 
autsimiles),  niodo  quadrata  et  alias  postea  non  intelligat  figuras. 
Verum  si  per  lineam  intelligat  id ,  quod  communiter  intelligimus, 
res  est  plane  inconceptibilis,  ideoque  nulla  est  definitio.  Quae 
omniaaBorello,  in  cuius  sententia  amplectenda  pronuses,  plane 
confunduntur.  5.  Aliud  exemplum  addo,  id  nempe,  quod  in 
fine  adfers.  Si  dicam :  unamquamque  substantiam  uuum  tantum 
habere  attributum,  mera  est  propositio  et  eget  demonstratione. 
Si  vero  dicam:  per  substantiam  intelligo  id,  quod  uno  tantum 
altributo  constat,  bona  erit  definitio ,  modo  postea  entia  pluribus 
attributis  constantia  alio  nomine  a  substantia  diverso  insigniantur. 
6.  Quod  autem  dicis,  me  non  demonstrare,  substantiam  (sive 
ens)  plura  habere  posse  attribula,  forte  ad  demonstrationes  no- 


208  EPISTOLA  xxvir. 

luisti  attendere.  DuaseDlm  adhiijui.i)  Prima  ,,quod  nihil  nobis 
cvidentius,  quara  quod  unumquodque  ens  sub  aliquo  attributo  a 
nobis  concipiatur,  et  quo  plus  realitatis  aut  esse  aliquod  ens  habet, 
eo  plura  attributa  ei  sunt  tribuenda:  unde  eusabsolute  infinitum 
definiendum"  etc.  Secunda,  et  quam  ego  palmariam  iudico, 
est,  quod  ,,quo  plura  attributaalicui  enti  tribuo,  eo  magis  cogor, 
ipsi  existentiam  tribuere,"  hoc  est,  eo  magis  sub  ratione  veri 
ipsum  concipio,  quod  plane  contrarium  esset,  si  ego  chimaeram 
aut  quid  simile  finxissem.  7.  Quod  autem  dicis,  le  non  concipere 
cogitationem ,  nisi  sub  ideis ,  quia  reraotis  ideis  cogitationem  de- 
struis,  credo  id  tibi  contingere  propterea ,  quoddumtu,  res  sci- 
licet  cogitans,  id  facis,  omnes  tuas  cogitationes  et  conceptus  sepo- 
nis.  Quare  non  mirum  est ,  quod  ubi  omnes  tuas  cogitationes 
seposuisti,  nihil  postea  tibi  cogitandum  supersit.  Quod  autem 
ad  rem  attinet,  puto  me  satis  clare  et  evidenter  demonstrasse,  in- 
tellectum,  quamvis  infinitum,  ad  naturam  naturatam,  non  vero 
ad  naturantem  pertinere.  8.  Porro  quid  hoc  ad  tertiam  definitio- 
nem  intelligendam  faciat,  nondumvideo,  nec  etiam  cur  ea  moram 
jniiciat.  Ipsaenim  definitio,  utipsam,  ni  fallor,  tibi  tradidi,  sic 
sonat:  Per  substantiam  inteUigo  id,  quod  in  se  est  et perse 
concipifnr,  hoc  est ,  cuius  conceptus  non  involvit  concepium  alle- 
rimrei.  Idemper  attributtim  intelligo,  nisi qjwd attribvtum  i 
dicatur  respectu  intellectus,  subsfanfiae  certam  falem  nafuramM 
t?'ibuenf-is.^)  Haec  inquam,  definitio  satis  clare,  quid  per  sub- 
stantiam  sive  attributum  intelligere  volo,  explicat.  9.  Vis  tamcn, 
quod  minime  opus  est,  ut  exemplo  explicem,  quomodo  una 
eademque  res  duobus  nominibus  insigniri  possit.  Sed  ne  parcus 
Aidear  duo  adhibebo.  Primo  dico  per  Israelem  intelligi  tertium 
patriarcham;  idcm  per  lacobum  intelligo,  quod  nomcn  lacobi  ' 
ipsi  imponebatur  propferea,  quod  calcem  fratris  apprehenderat. 
Secundo  per  planum  intelligo  id ,  quod  omnes  radios  lucis  sine 
ulla  mutatione  reflectit;  idem  per  album  intelligo,  nisi  quod 
album  dicatur  respectu  hominis  planum  intuentis  etc. 


1)  Vid.  ethic.  part  I.  prop.  10.  schol. 

2)  Vid.  elhic.  part.  I.  defin.  3.  et  4. 


i 


EPISTOLA  xxviir.  209 


E  P  I  S  T  O  L  A   XXVIIl. 

Arg.«  Spinoza  respondet  ad  Vriesii  epislolam  in  hoc  corpore  omissara 
de  experientia  necessaria  ad  definitionem  probandam  et  de  verilati- 
bus  aelernis.    (Rheuoburgi  a.  1663.  <*) 

Doctissimo  iuveni  Simoni  de  Vries 

B.  D.  S. 

Amice  colende, 

Petis  a  nic ,  an  egeamus  experientia  ad  sciendum ,  utrum  de- 
finitio  alicuius  attributi  sit  vera?  Ad  hoc  respondeo,  nos  nunquam 
egere  experientia ,  nisi  ad  illa ,  quae  cx  rei  definitione  non  possunt 
concludi,  utex.gr.  existentia  niodorum  (liaec  enim  a  rei  defini- 
tione  non  potest  concludi):  non  vero  ad  illa,  quorum  existentia 
ab  eorundem  essentia  non  distinguitur,  ac  proinde  ab  eorum  de- 
finitione  concluditur.  Imo  nulla  experientia  id  unquam  nos  edo- 
cere  poterit.  Nam  experientia  nullas  rerura  essentias  docet;  sed 
summum,  quod  efficere  potest,  est,  mentem  nostram  determi- 
nare,  ut  circa  certas  tantum  rerum  essentias  cogitet.  Quare 
quum  existentia  atlributorum  ab  eorum  essentia  non  differat,  eam 
nulla  experientia  poterimus  assequi. 

2.  Quod  porro  petis,  anne  res  etiam  rerumve  afTectiones  sint 
aeternac  veritates,  dico:  omnino.  Si  regeris,  cur  eas  aeternas 
veritates  non  voco ,  respondeo ,  ut  eas  distinguam ,  uti  omnes  so- 
lent,  abiis,  quaenullam  remreive  affectionem  explicant,  ut  ex. 
gr. :  a  nihilo  nihiljit.  Haec ,  inquam ,  siniilesque  propositiones 
vocanlur  absolute  aeternae  Aeritates,  sub  quo  nihil  aliud  signifi- 
care  volunt ,  quam  quod  talia  nuUam  sedem  habent  extra  men- 
tem  etc. 


Spinozit  II.  14 


210  EPISTOLA  XXJX. 

EPISTOLAXXIX. 

Arg.  Viro  amicissimo,  Ludovico  Meyero,  philosophiae  medicinaeque 
doctori,  ad  binas  literas  respondens  quaestionemde  infinilo  subljliter 
exponit. 

Viro  doctissimo  atque  expertissimo  L.  M.  p.  m.  q.  d. 

B.  D.  S. 

AmICE  SINGULARIS, 

Duas  abs  te  accepi  epistolas,  unam  die  11.  lanuarii  datam  et 
ab  amico  N.  N.  mihi  traditam ;  alterara  vero  26.  die  Martii  et  ab 
amico  nescio  quo  Leida  missam,  Pergratae  mihi  ambae  fuerunt; 
praecipue,  ubi  ex  iis,  omnia  tua  optime  se  habere,  teque  mei 
saepe  memorem  intellexi.  Porro  pro  tua  erga  me  humanitate  et 
honore ,  quo  semper  me  diguatus  es  afficere ,  maximas  quas  debeo 
ago  gratias;  simulque  precor,  ut  me  tibi  non  minus  addictum 
credas,  quod  semper  data  occasione,  quantum  mea  ferre  poterit 
tenuitas,  ostendere  conabor.  Atque  hoc  ut  incipiam,  ad  id, 
quod  in  tuis  epistolis  ex  me  quaeris ,  respondere  curabo.  Petis 
autem,  ut,  quae  de  infinito  excogitatahabeam,  tibi  communicem; 
quod  libentissime  faciam.  *) 

2.  Quaestio  de  infinito  omnibus  semper  difficillima,  imo 
inextricabilis  visa  fuit,  propterea  quod  non  distinxerunt  inter  id, 
quod  sua  natura  sive  vi  suae  deflnitionis  sequitur  esse  infinitum, 
etid,  quod  nuUes  fineshabet,  non  quidem  visuae  essentiae,  sed 
vi  suae  causae;  ac  etiam,  quia  non  distinxerunt  inter  id,  quod 
infinitum  dicitur,  quia  nuUos  habet  fines,  et  id,  cuius  partes, 
quamvis  eius  maximum  et  minimum  habeamus,  nullo  tamen  nu- 
mero  adaequare  et  explicare  possumus;  denique  quia  non  distin- 
xerunt  inter  id ,  quod  solummodo  intelligere  ,  non  vero  imaginari, 
etinterid,  quod  etiam  imaginari  possumus.  Ad  haec,  inquam, 
si  atteudissent,  nunquam  tam  ingenti  difficultatum  turba  obruti 
fuissent.  Clare  enim  tum  intellexissent,  quale  infinitum  in  nulias 
partes  dividi  seu  nullas  partes  habere  potest;  quale  vero  contra, 


*)  Conferre  iuvabit  Giord.  Bnino:  ,,dela  causa,  principio  cl  uno"' 
et  ,,de  rinfinilo  universo  e  mondi"  in:  Opere  di  Giordano  Bruno  Nolano 
cd.  Ad.  Wagner.    Lips.  1830.  8.  vol.  L  p.  201.  sqq.  et  vol.  IL  p.  1.  sqq. 


EPISTOLA  XXIX.  211 

idque  sine  conlradiclionc.  Porro  eliani  inlellexissent,  quale  iu- 
liiiitum  maius  alio  infinito  sine  uUa  implicantia,  quale  vero  non 
ileni  concipi  polest ;  quod  ex  niox  diccndis  clare  apparebil. 

3.  Verum  prius  liaec  quatuor  paucis  exponani ,  vidclicet  sub- 
stantiam,  niodum,  aeternitatem  et  durationem.  Quae 
circa  *?^ij/tf/i//rtm  considerari  velim,  sunt.  Primo,  quod  ad  eius 
essentiam  pertinet  existentia,  hocest,  quod  ex  sola  eius  essentia 
et  definitione  sequatur  eam  existere ;  quod  ,  nisi  me  mea  fallit  me- 
moria,  antchac  libi  viva  voce  absque  ope  aliarum  propositionum 
demonstravi.  Secundum,  et  quod  ex  hoc  primo  scquitur,  est, 
quod  substantia  non  multiplex,  sed  unica  duntaxat  eiusdem  na- 
turae  existat.  Tertiura  denique,  quod  omnis  substantia  non  nisi 
infinila  possit  intelligi.  4.  Substantiae  vero  affectiones  inodos 
voco,  quorum  definitio,  quatenus  non  est  ipsa  substantiae  de- 
tinilio,  nullam  existentiam  involvere  potest.  Quapropter,  quam- 
visexislant,  eos  ut  non  existentes  concipere  possumus.  Ex  quo 
porro  sequitur,  nos,  ubi  ad  solam  modorum  essentiam ,  non  vero 
ad  ordinem  tolius  naturae  attendimus,  non  posse  concludere  ex 
eo,  quod  iam  existant,  ipsos  postea  exstituros  aut  non  exstituros, 
vel  antea  exstitisse  aut  non  exstitisse.  Unde  dare  apparet,  uos 
existentiam  substantiae  toto  genere  a  modorum  existentia  diversam 
concipere.  Ex  quo  oritur  differentia  inter  aeternitatem  et  duratio- 
neni.  Per  duratlonem  enim  niodorum  tantumexistentiam  explicare 
possumus;  substantiae  vero  per  rte/mnYfffe??^,  hoc  est,  infinitam 
existendi  sive  (invita  Latinitate)  essendi  fruitionem. 

5.  Ex  quibus  omnibus  clare  constat,  nos  modorum  existen- 
tiam  et  duralionem,  ubi,  utsaepissime  fit,  ad  solam  eorum  es- 
sentiam ,  non  vero  ad  ordinem  naturae  attendimus,  ad  libitum,  et 
quidem  propterea  nullatenus  quera  eorum  habemus  conceptum  de- 
struendo,  determinare,  maiorem  minoremque  concipere,  atque 
in  partes  dividere  posse ;  aeternitatera  vero  et  subslantiam ,  quan- 
doquidem  non  nisi  infinitae  concipi  possunt,  nihil  eorum  pati 
posse,  nisi  simul  eorum  conceptura  destruamus.  Quare  ii  pror- 
sus  garriunt,  ne  dicara  insaniunt,  qui  substantiam  extensam  ex 
partibus  sive  corporibus  ab  invicem  realiter  distinclis  conflatara 
esse  putant.  Perinde  enim  est,  ac  si  quis  ex  solaadditione  et  coa- 
cervalione  raultorum  circulorum  quadratum  aut  triangulum,  aul 

14* 


212  EPISTOLA  XXIX. 

quid  aliud  tota  essentia  diversum  conflare  studeat.  6.  Quare  omuis 
illa  farrago  argumentorum ,  quibus  substantiam  extensam  Gnitam 
esse  ostendere  philosophi  vulgo  moliuntur,  sua  sponte  ruit. 
Omnia  enim  illa  substantiam  corpoream  ex  partibus  conflatam  sup- 
ponunt.  Ad  eundem  etiam  modum  alii,  qui  postquam  sibi  per- 
suaserunt,  lineam  ex  punctis  componi,  multa  invenire  potuerunt 
argumenta,  quibus  ostenderent  lineam  non  esse  in  infinitum  divi- 
sibilem. 

7.  Si  tamen  quaeras,  cur  naturae  impulsu  adeo  propensi  simus 
ad  dividendam  substantiam  extensam:  ad  id  respondeo,  quod 
quantitas  duobusmodis  a  nobis  concipiatur;  abstracte  sciiicetsive 
superficialiter,  prout  ope  sensuum  eam  in  imaginatione  habemus, 
vel  ut  substantia ,  quod  non  nisi  a  solo  intellectu  fit.  Itaque  si  ad 
quantitatem,  prout  est  in  imaginatione,  attendimus,  quod  sae- 
pissime  et  facilius  fit,  ea  divisibiiis,  finita,  ex  partibus  composita 
etmultiplex  reperietur.  Sin  ad  eandem,  prout  est  in  intellectu, 
attendamus,  et  res,  ut  in  se  est,  percipiatur,  quod  difiicillime 
fit,  tum,  ut  satis  antehac  tibi  demonstravi ,  infinita,  indivisibilis 
et  unica  reperiefur. 

8.  Porro  ex  eo,  quod  durationem  et  quantitatem  pro  libitu  de- 
terminare  possunms,  ubi  scilicet  hanc  a  substantia  abstractam 
concipimus,  etillamamodo,  quo  a  rebus  aeternis  fluit,  separa- 
mus,  oritur  iempus  ef  iiiensura;  tempus  nempe  ad  durationem, 
mensura  ad  quantitatem  tali  modo  determinandam,  ut,  quoad  fieri 
potest,  eas  facile  imaginemur.  Deinde  ex  eo,  quod  afifectiones 
substantiae  ab  ipsa  substantia  separamus  et  ad  classes,  ut  eas, 
quoad  fieri  potest,  facile  imaginemur,  redigimus,  oritur  numerus, 
quo  ipsas  determinamus.  Ex  quibus  clare  videre  est,  mensuram, 
tempus  et  numerum  nihil  esse  praeter  cogitandi  seu  potius  imagi- 
nandi  niodos.  9.  Quare  non  mirum  est,  quodomnes,  qui  simi- 
libus  notionibus ..  et  quidera  praeterea  male  intellectis,  progres- 
sum  naturae  intcUigere  conati  sunt,  adeo  mirifice  se  intricarint, 
ut  tandem  se  extricare  nequiverint,  nisi  omnia  perrumpcndo  et  ab- 
surda,  etiam  absurdissima  admittendo.  Nam  quum  multa  sint, 
quae  nequaquam  imaginatione,  sed  solo  intellectu  assequi  possu- 
mus ,  qualia  sunt  substantia,  aeternitas  et  alia ;  si  quis  talia  eius- 
modi  notionibus,  quae  dumtaxat  auxilia  imagiDationis  sunt,  ex- 


EFISTOLA  XXIX.  213 

plicare  conatur,  nihilo  plus  agit,  quam  si  det  operam,  ut  sua  ima- 
ginatione  insaniat.  Neque  etiani  ipsi  substantiae  niodi ,  si  cum 
ciusmodi  entibus  rationis  seu  imaginalionis  auxiiiis  confundantur, 
unquani  recte  intelligi  polerunt.  Nam  quuni  id  facimus,  eos  a 
substantia  et  niodo,  quo  ab  aetcrnitate  iluunt,  scparamus,  sine 
quibus  tamen  recle  intclligi  nequeunt. 

10.  Quodutadhuc  clarius  videas,  capehocexemplum:  nempe, 
ubi  quis  duralionem  abstracte  conceperit  eamque  cum  tempore 
confundcndo  in  partes  dividere  incepcrit,  nunquam  poterit  intel- 
ligerc,  qua  ratione  hora  ex.  gr,  transire  possit.  Nam  ut  hora  trans- 
cat,  necesse  erit,  eius  dimidium  prius  transire,  et  postea  dimidium 
rcliqui,  ct  deinde  dimidium,  quod  huius  reliqui  superest;  et  si  sic 
porro  infinite  dimidium  a  reliquo  subtrahas,  nunquam  ad  finem 
liorae  pcrvenire  poteris.  Quare  multi ,  qui  entia  rationis  a  rcali- 
bus  distinguere  assueti  non  sunt,  durationem  ex  momentis  com- 
poni  ausi  sunt  asseverare ,  et  sic  in  Scyllam  inciderunt  cupientes 
vitare  Charybdim.  Idem  enim  est  durationem  ex  momentis  com- 
ponere,  quam  numerum  ex  sola  nullitatum  additione. 

11.  Porro  quum  ex  modo  dictis  satis  pateat,  necnumerum, 
nec  mensuram ,  nec  tempus,  quandoquidem  non  nisi  auxilia  ima- 
ginationis  sunt ,  posse  esse  infinilos  (nam  alias  numerus  non  esset 
numerus,  nec  mensura  meusura,  nec  tempus  tempus)  :  hinc  clare 
\idere  est,  cur  multi,  qui  haec  tria  cum  rebus  ipsis  confundebant, 
propterea  quod  veram  rerum  naturam  ignorabant,  infinitum  actu 
negarunt.  Sed  quam  misere  ratiocinati  sint,  iudicent  mathema- 
tici ,  quibus  huius  farinae  argumenta  nullam  moram  iniicere  po- 
tuerunt  in  rcbus  ab  ipsis  clare  distincleque  perceptis.  12.  Nam 
praeterquam  quod  multa  invenerunt,  quae  nullo  numero  explicari 
possunt  (quod  satis  numerorum  defectum  ad  omuia  delerminan- 
dum  patefacit) ;  multa  etiam  habent,  quae  nullo  numero  adaequari 
possunt,  sedomnem,  qui  dari  potest,  numerum  superant.  Nec 
tamcn  concludunt,  talia  omnem  numerum  superare  ex  partium 
multitudine,  sed  ex  eo,  quod  rei  natura  non  sine  manifesta  con- 
tradictione  numerum  pati  potest,  ut  ex.  gr.  omnes  inaequalitates 
spatii  duobus  circulis  AB  et  CD  interpositi,  omnesque  variatio- 
nes,  quas  materia  in  eo  mota  patidebeat,  omnem  numerum  su- 
perant. 


214  EPISTOLA  XXIX. 


Fis.  FUI. 


13.  Idque  non  concluditur,  ex  nimia  spalii  interposili  niagni- 
tudiue.  IS'am  quantumvis  parvam  eius  portionem  capiamus,  huius 
tamen  parvae  portionis  inaequalitates  omnem  numeruin  supera- 
bunt.  Neque  etiam  idcirco  concluditur,  ut  in  aliis  contingit, 
quod  eius  maximum  et  minimum  non  habeamus  (utrumque  enim 
in  hoc  nostro  exemplo  habemus,  maximum  nempe  A  B,  niinimum 
veroCD):  sed  ex  eo  tantum  concluditur,  quod  natura  spatii  inter 
duos  circulos  diversa  centra  habentes  interpositi  nihil  tale  pati 
possit.  Ideoque  si  quis  omnes  illas  inaequalitales  certo  aliquo 
numero  determinare  velit ,  simul  efficere  debebit,  ut  circulus  non 
sit  circulus. 

14.  Sic  etiam,  ut  ad  nostrum  propositum  revertar,  si  quis 
omnes  materiae  motus,  quihucusquefuerunt,  delerminare  volet, 
eos  scilicet  eorumque  duratione.m  ad  certum  numerum  et  tempus 
redigendo,  is  certe  nihil  aliud  conabitur,  quam  substantiam  cor- 
poream,  quam  non  nisi  existenlem  concipere  possumus,  suis  af- 
fectionibus  privare,  et  ut  naturam,  quam  habet,  non  habeat,  effi- 
cere.  Quae  clare  demonstrare  hic  possem,  ut  et  alia  multa,  quae 
in  hac  epistola  attigi ,  nisi  id  superiluura  iudicarem. 

15.  Ex  oranibus  iam  dictis  ciare  videre  est,  quaedam  sua  na- 
tura  esse  infinita,  nec  ullo  modo  finita  concipi  posse;  quaedam 
vero  vi  causae,  cui  inhaerent,  quae  tamen  ,  ubi  abstracte  conci- 
piuntur,  in  partes  possunt  dividi  et  ut  finita  spectari;  quaedam 
denique  infinita,  vel,  si  mavis,  indefinita  dici,  propterea  quod 
nuUo  numero  adaequari  queant,  quae  tamen  maiora  et  minora 
possunt  concipi,  quia  non  sequitur,  illa  necessario  debere  esse 
aequalia,  quac  numero  adaequari  nequeunt,  ut  ex  allato  exemplo 
et  aliis  multis  satis  est  manifestum. 

16.  Denique  causas  errorum  et  confusionum,  quae  circa  quae- 
stionem  de  infinito  ortae  sunt,  breviter  ob  oculos  posui,  easque, 
ni  fallor,  ita  explicui  omnes  ,  ut  nonputera  ullam  superesse  circa 
infinitum  quaestionem,  quam  hic  uon  attigi,  aut  quae  ex  dictis 


F.PISTOLA  XXIX.    XXX.  215 

facillime  solvi  non  queat.    Quarein  his  te  detiuere  diulius,  operae 
pretium  esse  non  iudico. 

17.  Verum  hic  obiter  adhuc  notari  velim,  quod  Peripaletici 
reccntiores,  utquidem  puto,  male  intellexerunt  demonstralionem 
veterum,  qua  ostendere  nitcbantur  Dei  existentiam.  Nam,  ut 
ipsam  apud  ludaeum  quendam,  Rab  Ghasdai  vocatum  *),  reperio, 
sic  soDat:  ,,Si  datur  progressus  causarum  in  inflnitum,  erunt 
omnia,  quaesunt,  eliam  causata.  Atquenulli,  quod  causatum 
est,  competit,  vi  suae  naturae  necessario  existere.  Ergo  nihil  est 
in  natura,  ad  cuius  esseutiam  pertinet  necessario  existere.  Sed 
hoc  est  absurdum :  ergo  et  illud."  Quare  vis  argumenti  non  in 
eositaest,  quod  impossibile  sit,  dari  actu  infinitum  aut  progres- 
sus  causarum  in  infinitum;  sed  tantum  ineo,  quod  supponatur, 
res,  quae  sua  natura  non  necessario  existunt,  non  determinari  ad 
existendum  a  re  sua  natura  necessario  existente. 

18.  Transirem  iam,  quia  tempus  me  festinare  cogit,  ad  se- 
cundam  tuam  epistolam:  sed  ad  ea,  quae  isthac  continentur, 
commodius,  quum  dignatus  fueris  me  invisere,  respondere  potero. 
Quaeso  itaque,  si  fieri  potest,  ut  quam  primum  venias ;  nam  tem- 
pus  migrandi  festinanter  accedit.  Tantum  est.  Vale  meique  me- 
mor  vive ,  qui  sum  etc. 

Rhenoburgi  d.  20.  April.  1663. 

EPISTOLA    XXX.     (Versio.) 

Arg.    De  ominibus  et  imaginationibus.    Menlem  aliquid  quod  futurum 
est  confuse  posse  praesenlire. 

^''iro  doctissinio  ac  prudentlssimo  Petro  Balling 

B.  D.  S. 

DlLECTE  AMICK, 

Postrema  tua  epistola  die  26.  elapsi  mensis,  oi  fallor,  scripta 
recte  ad  meas  manus  pervenit.     Non  exigua  me  ea  tristitia  ac  sol- 

')  Secundum  Ctir.  Th.  de  Murr  p.  21.  citatur  Rabbi  Ahritham  Bnr 
Chatdai.  qui  saec.  12.  inclinante  Barcinone  fuit  (cf.de  eius  scriptisWolf. 
bibl.  Hebr.  t.  I.p.  57.  sqq.);  sed  haud  dubie  laudatus  est  aSpinoza  Rabbi 
Chatdai  Ben  Abraham ,  qui  saec.  14.  vixit  el  primus  ornnium  philoso- 
phiam  Arislotelicam  oppugnasse  dicitur.  De  eius  libro  "171'  "Il?< 
(lux  Domini)  vid.  Wolf.  bibl.  Hebr.  t.  I.  p.  377.  sq. 


216  EPISTOLA  XXX. 

licitudineaffecit,  licet  eadem  valde  decreverit,  ubi  tuam  pruden- 
tiam  et  animi  fortitudinem  perpendo,  quibus  fortunae  vel  polius 
opinionis  incommoda  eo  tempore,  quo  validissimis  te  oppugnant 
armis,  contemnere  nosti.  Mea  tamen  in  dies  accrescit  soliicitudo ; 
et  propterea  per  nostram  ego  te  amicitiam  oro  atque  obsecro ,  ne 
•multis  ad  me  scribere  tibi  grave  sit.  2.  Quantum  ominn,  quorum 
mentionem  facis,  attinet,  nempe  quod  infante  tuo  adhuc  sano  et 
valente  taJes  gemitus  audiveris,  quales  edebat,  quum  aegrotabat 
et  paulo  post  fatis  concedebat,  existimarem  ego,  hanc  verum  non 
fuisse  gemitum,  sed  non  nisi  tuam  imaginationem;  quia  ais, 
quod,  quum  te  levabas  et,  utaudires,  te  componebas,  tam  clare 
eos  non  audiveris,  quam  antea  vel  postea,  quum  in  somnuni  re- 
lapsus  fueris.  Profecto  hoc  ostendit,  eos  gemitus  non  nisi  raeram 
fuisse  imagiuationem ,  quae  soluta  et  libera  certos  gemitus  effica- 
cius  et  vividius  imaginari  poluit,  quam  eo  tempore,  quo  te  erige- 
bas,  ut  ad  certum  locum  auditum  dirigeres.  3.  Quod  hic  dico, 
aliocasu,  qui  mihi  elapsa  hieme  Rhenoburgi  accidit,  confirmare 
simulque  explicare  possum.  Quum  quodam  mane,  lucescente 
iam  coelo,  exsomnio  gravissimo  evigilarem,  imagines,  quae  mihi 
in  somnio  occurrerant,  tam  vivide  ob  oculos  versabantur,  ac  si  res 
fuissent  verae,  et  praesertim  cuiusdam  nigri  et  scabiosi  Brasiliani, 
quera  nanquam  antea  videram.  Haec  imago  partem  maximam 
disparebat,  quando,  ut  rae  alia  re  oblectarem,  oculos  in  librum 
vel  aliud  quid  defigebam.  Quam  primum  vero  oculos  a  tali  obiecto 
rursus  avertebam,  sine  attentione  in  aliquid  oculos  defigendo, 
mihi  eadem  eiusdem  Aethiopis  imago  eadem  vividitate  et  per  vices 
apparebat,  donec  paulatim  circa  caput  dispareret.  4.  Dico  idem, 
quod  mihi  in  sensu  meo  interno  visus  occurrit,  in  tuo  occurrisse 
auditu.  Sed  quoniam  causa  longe  diversa  fuit,  casus  tuus,  non 
vero  meus  omen  fuit.  Ex  eo  quod  iam  narrabo,  res  clare  deprehen- 
detur.  EfFectus  imaginalionis  ex  constitutione  vel  corporis  vel 
nientis  oriunfur.  Hoc,  ut  omnem  evitem  prolixitatem,  imprae- 
sentiarum  sola  experientia  probo.  5.  Experimur  febres  aiiasque 
corporeas  alterationes  deliriorum  causas  esse,  et  eos,  qui  tenacem 
habent  sanguinem,  nihii  aliud,  quam  rixas,  molestias,  caedes 
hisque  similia  imaginari.  Videmus  etiam  imaginationem  tantum- 
modo  ab  animae  constitutione  dctcrminari;    quandoquidem,   ut 


EPISTOLA  XXX.  217 

experimur,  inlelleclus  vestigia  io  omnibus  sequitur,  et  suas  ima- 
gines  ac  verba  ex  ordine,  siculi  suas  demonstrationes  inlelleclus, 
concatenat  et  invicem  connectit;  adeo  ut  fere  nihil  possimus  in- 
teliigere,  de  quo  imaginatio  non  aliquam  e  vestigio  formetimagi- 
nem.  6.  Hoc  quum  ita  sit,  dico  omnes  imaginationis  effectus, 
quae  a  corporeis  causis  procedunt,  uunquam  rerum  futurarum 
posse  esse  omina;  quia  eorundem  causae  nullas  res  futuras  invol- 
vuut-  Sed  vero  imaginationis  effectus  vel  iraagines,  quae  originem 
suam  ab  raentis  constitutione  ducunt,  possunt  alicuius  rei  futurae 
esse  omina;  quia  raens  aliquid,  quod  futuruni  est,  confuse  potest 
praesentire.  Quare  id  adeo  firraiter  et  vivide  potest  sibi  imaginari, 
ac  si  eiusmodi  res  esset  praesens;  nerape,  pater  (ut  tui  simile  ad- 
ducani  exemplura)  adeo  filium  suura  aniat,  ut  is  et  dilectus  filius 
quasi  unus  idemque  sint.  Et  quoniam  (iuxta  id  quod  alia  occa- 
sione  demonstravi)  filii  essentiae  affectionum,  et  quae  inde  se- 
quunlur,  necessario  in  cogitatione  dari  debet  idea,  et  paler  ob 
unionem,  quara  cum  filio  suo  habet,  pars  raeraorati  filii  est,  etiam 
necessario  patris  anima  de  essentia  ideali  filii  et  eiusdera  affectio- 
nibusetiis,  quae  inde  sequuutur,  participare  debet,  ut  alibi  pro- 
lixius  demonstravi.  7.  Porro,  quooiam  patris  anima  idealiler  de 
•iis,  quae  essentiam  filii  consequuntur,  participat,  ille  (ut  dixi) 
potest  interdum  aliquid  ex  iis,  quae  eius  essentiam  conscquuntur, 
tara  vivide  iraaginari,  ac  si  id  corani  se  haberet,  si  nimirum  se- 
quentes  concurrunt  conditiones :  I.  si  casus ,  qui  filio  in  vitae  de- 
cursu  accidet,  nolabilis  erit;  II.  si  talis  erit,  quem  facillime  iraa- 
gioari  possumus;  III.  si  terapus,  quo  hic  continget  casus,  non 
admodum  remotum  est;  IV.  denique  si  corpus  bene  constitutum 
est,  non  tantum  quod  sanitatem  spectat,  sed  eliam  si  liberura  et 
omnibus  curis  et  negotiis  vacuum  est,  quae  externe  sensus  tur- 
bant.  8.  Huic  rei  inservire  quoque  potest,  quod  ea  cogitemus, 
quae  ut  plurimura  his  sirailes  excitant  ideas.  Exempli  gratia  si 
interea,  dum  cura  hoc  illove  loquiraur,  gemitus  audiraus,  plerura- 
quefiet,  ut,  ubi  de  eodem  homine  iterum  cogitamus,  ii  gemilus, 
quos  auribus  percipiebamus,  quura  cum  ipso  loquebamur,  in 
memoriam  sint  venturi.  Haec,  amice  dilecte,  raea  de  tua  quae- 
Stione  est  sententia.     Brevissimus,  fateor,  fui;  sed  dedita  opera 


218  EPISTOLA  XXX.  XXXI. 

ut  materiam  prima  quavis  occasione  ad  me  scribendi  tibi  suppe- 
ditarem  etc. 

Voorburgi  d.  20.  lulii  1664. 

EPISTOLA    XXXI.     (Versio.) 

Akg.  Auctor  gaudel  de  Cartesii  principiis  pbilosopbiae  a  Spinoza  illu- 
slratis  et  editis ,  petilque  ab  eo  ut  per  lileras  quaedam  liceal  accura- 
tius  invicem  colloqui.  Dubia  de  volunlale  bominis  libera  el  decreto 
Dei  aeterno. 

Clarissimo  viro  B.  d.  S. 

GUILIELMUS  DE  BLYENBERGH. 

Ml  DOMreE  ET  AMICE  IGNOTE, 

lam  saepiuscule  tuum  tractatum  una  cum  eius  appendice  nu- 
per  in  lucem  editum  *)  attente  evoivi.  Magis  me  decebit,  ut  aliis, 
quam  tibi  narrem  summam,  quam  in  eo  reperi,  soliditatem  et 
quam  inde  percepi  voluptatem.  Id  lamen  reticere  nequeo,  quod, 
quo  frequentius  cum  attentione  eum  percurro,  eo  magis  mihi  pla- 
ceat,  et  continuo  aliquid  observeni ,  quod  antea  non  animadver- 
leram.  Verumenimvero  (ne  hac  in  epistola  adulator  videar)  nolo 
eius  auctorem  nimium  admirari.  Novi,  deos  omnia  laboribus 
vendere.  2.  Ne  autem  te  in  admiratione  nimis  diu  detineam,  quis 
sit  et  qui  fiat ,  ut  tibi  ignotus  tanta  ad  te  scribendi  iibertate  utatur, 
dicam  tibi,  eum  esse,  qui  desiderio  purae  et  sincerae  veritalis  im- 
pulsus,  in  brevi  hac  et  fragili  vita  pedes  suos  in  scientia,  quantum 
humauum  nostrum  patitur  ingenium,  figere  studet;  quique  nul- 
lura  alium  ad  indagandum  veritatem  scopum  sibi  praefixit,  quam 
ipsara  veritatera ;  quique  scientia  nec  honores  nec  divitias,  scd 
meram  veritatem  tranquillilateraque,  lanquam  veritatis  effectuni, 
sibi  acquirere  conatur;  et  qui  ex  oranibus  veritatibus  ac  scientiis, 
nullis  raagis  quara  raetaphysicis,  si  non  oranibus,  saitera  aliqua 
earum  parte  se  oblectat;  et  qui  omnera  suam  vitae  delectationeni 
io  eo  collocat,    ut  horas  otiosas  et  subcisivas  in  iis  transigat. 

*)  Loquitur  epistolae  auctor  de  ,,Renati  de  Cartes  principiorum 
philosophiae  parte  I.  et  II.  more  geometrico  demonstrata  per  Ben.  de 
Spinoza,  et  de  eiusdem  cogitatis  metaphysicis  "  quae  anno  1663.  prodi- 
erunt. 


EPISTOLA  XXXI.  210 

3.  Vcrum  nec  quivis  adeo  bealus  est,  nec  tanlumadhibet  sludium, 
quantuin  mihl  persuadco  te  adhibuisse,  et  propterea  quivis  eo 
perfectiouis  non  pcrvenit,  quo  te  iam  pcrvenisse,  ex  opere  tuo 
perspicio.  Verbo  ut  absolvam,  is  ipse  est,  quem  familiarius 
cognoscere  tibi  licebit ,  si  eum  tibi  tantoperc  devincire  placeat ,  ut 
apcrias  et  quasi  perfores  hacrcnles  eius  cogitatioues. 

4.  Sed  ad  tractatum  tuum  redeo.  Quemadmodum  inibi  multa 
invcni,  quae  summopcre  palato  arridebant,  ita  etiam  quaedam 
ohtulerunt  sese  concoctu  difficilia,  quaeque  mihi  tibi  ignoto  ita 
obiicere  haud  aequum  foret,  eoque  magis,  quod,  grata  nec  ne  haec 
sintfutura,  nie  latet.  Et  haec  est  causa,  cur  haec  praemittam  ct 
rogcm,  an  liceat,  si  his  vesperis  hiemalibus  tempus  superfuerit, 
tibi(iue  placuerit,  ad  mcas  difficultates,  quae  mihi  in  libro  luo 
adhuc  restaut,  respondcre,  nonnullas  earum  transmittere:  hac 
tamen  lcge  et  obtestatione,  ne  ego  rei  magis  necessariae  tibique 
raagis  acceptae  impedimento  sim ;  quoniam  nihil  intensius  iuxla 
promissain  librotuo  facta,quam  latiorem  opinionumtuarumexpli- 
cationem  ac  editioncm  desidero.  Ipse  id  ,  quod  tandem  calarao  et 
chartae  credo ,  coram  salute  impcrtita  praestitissera ;  quia  vero 
prinio  tuumhospitium  mihiignotum  crat,  dein  morbus  contagiosus 
et  dcnique  munus  meum  impediebant,  hoc  ipsum  iu  aliud  ac 
aliud  tempus  dilatum  est. 

5.  Ne  vero  haec  epistola  plane  sit  vacua,  et  quia  simul  spe 
ducor,  non  tibi  fore  ingratum,  unicum  tantum  tibi  proponam: 
nempe  ,  te  passim  lam  in  principiis,  quam  in  cogitatis  metaphysi- 
cisstatuere,  sive  utpropriam  sententiam  siveut  Cartesium,  cu- 
ius  philosophiam  docebas,  explicares,  creare  et  conservare  unum 
et  idera  esse  (quod  per  se  adeo  clarura  est  iis ,  qui  eo  suas  cogita- 
tiones  direxcrunt,  ut  etiara  priraa  sit  notio) ,  et  Deum  non  modo 
substantias,  sed  ctiam  motura  in  substantiis  creasse,  hoc  est, 
Deura  non  solum  substantias  in  statu  suo  continua  creatione ,  ve- 
rum  etiara  earundera  raotum  ac  conatura  conservare.  6.  Deus 
verbi  causa  non  tantum  efficit,  ut  anima  immediata  Dei  voluntate 
atque  operatione  (perinde  est,  quomodo  id  nomines)  diutius  exi- 
stat  inque  suo  perseveret  statu,  verum  etiam  causa  est,  ut  tali 
modo  sese  ad  animae  motum  habeat;  hoc  est,  quemadmodum 
continua  Dei  creatio  efficit,  ut  res  diutius  existant,  ita  quoque  co- 


220  EPISTOLA  XXXI. 

natus  vel  rerum  niotus  per  eandem  causam  flt  in  rebus;  quando- 
quidem  extra  Deum  nulla  motus  datur  causa.  Sequitur  igitur, 
Deum  non  tantum  causam  esse  substantiae  mentis ,  sed  etiam  cu- 
iuscumque  conatus  vel  motus  mentis,  quem  voluntatem  nuncu- 
pamus,  veluti  passim  statuis.  Ex  qua  assertione  etiam  necessario 
sequi  videtur,  vel  nil  mali  in  motu  sive  mentis  voluntate  esse,  vel 
Deum  ipsum  illud  malum  immediate  operari.  Nam  ea  quoque, 
quae  mala  appellamus,  per  animam,  et  consequenter  per  eiusmodi 
immediatum  influxum  et  Dei  concursum  fiunt.  7.  Exempli  gratia 
anima  Adami  vult  edere  de  fructu  prohibito.  Efficitur  ergo  iuxta 
superius  tradita,  non  tantum  ut  illa  Adami  voluntas  per  Dei  in- 
fluxum  veiit,  sed  etiam,  quemadmodum  statim  ostendetur,  ut 
tali  modo  velit;  adeo  ut  ille  Adami  prohibilus  actus,  quatenus 
Deus  non  modo  voluntatem  eius  movebat,  sed  ct  quatenus  eam 
tali  modo  movebat ,  vel  in  se  non  sit  maius ,  vel  ut  Deus  ipse  illud 
operari  videatur,  quod  nos  malum  vocamus.  Nec  aut  tu  autD. 
Cartesius  hunc  nodum  solvere  videris ,  dicendo  malum  esse  non 
6713,  cum  quo  Deus  non  concurrit.  Unde  enim  voluntas  edendi 
aut  voluntas  diabolorum  ad  superbiam  procedebat?  Nam  quoniam 
voluntas  (ut  recte  animadvertis)  non  sit  diversum  quid  ab  ipsa 
mente,  sed  sit  hic  aut  ille  motus  vel  mentis  conatus ,  tam  ad  hanc, 
quam  ad  illam  motionem  concursu  Dei  ei  opus  erit.  lam  vero 
Dei  concursus,  ut  ex  scriptis  tuisintelligo,  nihil  aliud  est,  quam 
rem  per  suam  voiuntatem  hoc  vel  illo  pacto  determinare.  Sequitur 
ergo,  Deum  aeque  cum  mala  voluntate,  quatenus  mala  est,  ac 
cumbona,  quatenus  bona  est,  concurrere,  hoc  est,  eam  deter- 
minare.  Nam  voluntas  Dei,  quae  causa  absoluta  est  omnium, 
quae  existunt  tam  in  substantia,  quam  in  conatu,  videtur  etiam 
prima  causa  esse  malae  voluntatis,  quatenus  mala  est.  8.  Deinde 
nulla  in  nobis  fit  voluntatis  determinatio,  quin  Deus  eam  ab  aeterno 
sciverit;  alioquin,  si  nesciverit,  in  Deo  imperfectionem  statui- 
mus.  Sed  qui  Deus  illam  aliter  sciverit,  quam  exsuis  decretis? 
Sunt  igitur  eius  decreta  nostrarum  determinationura  causa;  et  ita 
rursum  sequi  videtur,  malam  voluntatem  vel  non  esse  nialum 
quid,  vel  Deum  illius  mali  causam  esse  immediatam  et  id  operari. 
Neque  hic  dislinctio  theologorum  de  differentia  inter  actum  et  nia- 
ium  actui  adhaerens  locum  habere  potest.      Nam  Deus  quum 


EFISTOLA  XXXI.  XXXII.  221 

uctum,  tum  niodum  actus  dccievit,  hoc  est,  Deus  non  solummodo 
decrevil,  ut  Adamus  ederet,  verum  ctiam  ut  necessario  contra 
mandatum  edcret;  adeo  ut  ilerum  sequi  videatur,  vel  to  ederc 
Adanii  adversus  pracceptum  non  esse  malum,  vel  Dcura  ipsuni  il- 
lud  operari. 

9.  Haec  sunt,  vir  clarissime ,  quae  in  pracsentia  in  tractatu 
tuo  pcrcipere  nequeo;  extrema  namque  utrinque  statucre  durum 
est.  Tale  autem  rcsponsum  a  perspicaci  tuo  iudicio  ct  industria, 
quod  mihi  faciat  satis,  cxspecto,  et  spero,  me  sequentibus  meis 
ostensurum,  quantum  tibi  propterea  debeam.  Certo  tibi,  vir 
clarissime,  persuadeas,  me  haec  nullaalia  dc  causa,  quam  studio 
veritatis  quaercrc.  Liber  sum ,  nuUi  adstrictus  profcssioni ,  ho- 
nestis  mcrcaturis  me  alo,  et  tempus,quod  mihi  reliquum  est,  hisce 
rebus  impcndo.  Submissc  quoque  rogo,  ut  meae  diflicultates  tibi 
non  sint  ingratae.  Si  ad  hascc  rcspondere  animus  est ,  id  quod  ar- 
dentissime  cupio ,  scribe  ad  etc. 

Dordraci  d.  i'2.  Deccmb.  1664. 

GuiL.  DK  Bltenbergh. 

E  P  l  S  T  O  L  A    XXXII.     (Verslo.) 

Aiu;.  RespondelSpinoza  hiimaniler,  ut  solet,  ad  quaestionempropositain. 
(Voorburgi  d.  5.  lan.  I(i6,5.) 

\  iro  doctissimo  ac  pru(lenti.ssinio  Giiil.  de  Blyenbergh 

B.  D.  S. 

Responsio  ad praecedentem. 

Amick  ignote, 
Epistolam  tuam  d.  12.  Decembris  datam  et  in  alia  inclusam, 
scripta  d.  24.  ciusdem  mensis,  d.  26.  Schiedami*)  demum  accepi ; 
unde  intensum  tuum  veritatis  amorem ,  eamque  solummodo 
omnium  studiorum  tuorum  scopum  esse  intelligebam.  Quod  me, 
quictiamin  nihil  aliud  animum  intendo,  ut  concludercm  coegit, 
non  tantum  tuam  petitioncm ,  nempe  ut  ad  tuas  quas  iam  mittis  et 
imposterum  mittes  quaestiones  pro  viribus  mei  intellectus  respon- 

*)  Schiednmum  oppidura  ad  Mosam  prope  Roterodamum  situm, 
ubi  per  lemijus  quoddamSpinoza  videtur  versatus  esse.    Conf.  ep.  36.  in. 


222  EPISTOLA  XXXll. 

derem,  pleae  concedere ;  verum  omnia  quoque  pro  mea  parte  cou  - 
ferre ,  quae  ulteriori  notitiae  sinceraeque  amicitiae  inservire  que- 
unt.  2.  Quantum  enim  ad  me  attinet,  nullas  ex  omnibus  rebus, 
quae  in  potestate  mea  non  sunt,  pluris  facio,  quam  cum  viris  veri- 
tatem  sincere  amantibus  foedus  inire  amicitiae;  quia  credo,  nos 
nihil  omnino  in  mundo,  quod  nostrae  potestatis  non  est,  tranquil- 
lius ,  quam  istiusmodi  homines  posse  amare ;  quoniam  tam  im- 
possibile  est  amorem  dissolvere ,  quem  ii  erga  invicem  habent ,  eo 
quod  amore ,  quem  unusquisque  erga  veritatis  coguitionem  habet, 
fundatus  est,  quam  ipsam  veritatem  semel  perceptam  non  amplc- 
cti.  Est  insuper  summus  ac  gratissimus,  quiinrebus,  quae  no- 
stri  arbitrii  non  sunt,  dari  potest;  quandoquidem  nulla  res  prae- 
ter  veritatem  diversos  sensus  et  animos  penitus  unire  valet. 
Taceo  maximas  utilitates,  quae  inde  fluunt,  ut  rebus,  quas  procul 
dubio  ipse  nosti,  diutius  te  non  detineam ,  quod  tamen  huc  usque 
feci ,  quo  eo  raelius  ostenderem ,  quum  gratum  raihi  et  in  poste- 
rum  futurum  sit,  occasionem  nancisci  ad  meum  tibi  ofBcium  prae- 
standum. 

3.  Ut  autem  praesentem  captem ,  propius  accedam  et  ad  quae- 
stionem  tuam  respondebo ,  quae  in  eo  vertitur  cardine ,  nimirum 
,,quod  clare  videatur  sequi  tamexDei  providentia,  quae  ab  eius 
voluntate  non  dififert,  quam  ex  Dei  concursu  rerumque  creatione 
continua ,  vel  nuUa  dari  peccata  nuUumve  malum ,  vel  Deum  ea 
peccataatque  illud  malum  efEcere."  Verum  non  explicas,  quid 
per  malum  intelligas,  et  quantum  ex  exemplo  de  determinata  vo- 
luntateAdami  perspicere  licet,  videris  permalum  intelligere  ipsara 
voluntatem,  quatenus  tali  modo  determinata  conciperetur,  vel 
quatenus  Dei  raandato  repugnaret,  et  propterea  ais,  magnam  esse 
absurditatem  (ut  et  ego ,  si  se  ita  res  haberet)  alterutrum  horum 
statuere,  nempe,  Deum  ipsum  res,  quae  contra  suam  volunta- 
tem  sunt,  operari,  vel  eas  bonas  fore,  licet  voluntati  Dei  repu- 
gnarent.  4.  Quoad  me,  nonpossum  concedere  peccata  et  malum 
quid  positivum  esse,  multo  rainus,  aliquid  esse  aut  tieri  contra 
Dei  voluntatem.  Econtradico,  non  solum  peccata  non  esse  quid 
positivum ,  verum  etiam  afBrmo ,  nos  non  nisi  improprie  vel  hu- 
mano  raore  loquendo  dicere  posse,  nos  erga  Deum  peccare,  ut 
quum  dicimus,  horaines  Deum  offendere. 

I 


EPISTOLA  XXXll.  223 

5.  Naiu  primuin  quod  spcctat,  novinius  quicquid  est,  in  se 
consideratuni  siue  respectu  ad  aliud  quid ,  perfcctiouem  includere, 
quae  scse  eo  usque  in  quacumque  re  exteudit,  quo  se  exlendit  ipsa 
reiesseutia:  nain  essentia  etiam  niliil  aliud  est.  Sumo  ,  exempli 
gratia,  consilium  sive  determinatam  Adami  volunlatem  ad  eden- 
dum  de  fructu  prohibito.  Koc  cousilium  sive  illa  determinata 
volunlas  in  se  sola  considerata  tantuin  perfectionis  includit,  qiian- 
tuin  realitatis  exprimit;  ethocinde  intelligi  potest,  nempe  quod 
in  rebus  nullam  imperfectionem  possimus  concipere  ,  nisi  ad  alias 
res  atlendamus,  quae  plus  habeut  realitatis;  el  propterea  in 
Adami  decreto,  quando  illud  iu  se  consideramus  nec  cum  aliis 
perfeclioribus  perfectiorerave  statum  ostendentibus  comparamus, 
uullam  poterimus  invenire  imperfectionem ;  imo  cum  infinitis  aliis 
comparare  respectu  illius  longe  perfectioribus,  uti  lapidibus, 
truncis  etc.  licet.  6.  Et  hoc  quivis  revera  quoque  concedit.  Nam 
quilibet  res ,  quas  in  hominibus  detestatur  cumque  aversione  con- 
templatur,  in  animalibus  cum  admiratione  intuetur,  uti  apum 
bella  atque  columbarum  zelotypiam  etc. ,  quae  in  hominibus  sper- 
Duntur,  et  nihilo  minus  ob  ea  animalia  perfectiora  iudicamus.  Haec 
quumitasint,  clare  sequitur,  peccata,  quandoquidem  ea  nil  nisi 
imperfectionem  indicant,  non  posse  in  aliquo  consistere,  quod 
realitatem  exprimit,  sicuti  Adami  decreto  eiusque  exsecutione. 

7.  Praeterea  neque  dicere  valemus,  Adami  voluntatem  cum 
lege  Dei  pugnare ,  ac  ideo  illam  esse  malam ,  quia  Deo  displiceret. 
Nam  praeterquam  quod  magnam  in  Deo  poneret  imperfectionem, 
si  quicquam  contra  eius  voluntatem  fieret.  sique  quid  desideraret, 
cuius  compos  non  fieret,  eiusque  natura  tali  modo  determinata 
esset,  ut,  quemadmodum  creaturae,  cum  his  sympathiam,  cum 
illis  antipathiam  haberet;  etiam  omnino  cum  voluntate  divinae 
naturae  pugnaret:  quia  enim  illa  ab  eius  intellectu  non  discrepat, 
inipossibile  aeque  est,  aliquid  fieri  conlra  eius  voluntatem,  ac 
coDtra  eius  intellectum,  hoc  est,  id,  quod  contra  eius  volunta- 
tem  fieret,  talis  deberet  esse  naturae,  ut  eius  etiam  intellectui 
repugnaret,  ut  quadratum  rolundum.  8.  Quandoquidem  ergo 
Yoluntas  decretumve  Adami  in  se  spectatum  nec  malum,  nec  quo- 
que  proprie  loquendo  contra  Dei  volunfafem  erat;  sequiturDeum 
eius  causam  posse ,  imo  iuxta  eam  rationem ,  quam  animadvertis, 


224  EPISTOLA  XXXII. 

debere  esse :  non  vero  quatenus  malum  erat ;  nam  malum ,  quod 
in  eo  erat ,  non  erat  aliud ,  quam  privationis  status ,  quem  propler 
illud  opus  Adamus  amittere  debebat,  etcertumest,  privationem 
non  esse  quid  posilivum,  eamque  respectu  nostri,  non  vero  Dei 
.intellectusita  nominari.  Hoc  autemhinc  oritur,  quia  cuncta  eius- 
dem  generis  singularia,  ea  omnia  verbi  gratia,  quae  externam 
homiuum  figuram  habent,  una  eademque  definitione  exprimimus, 
et  idcirco  iudicamus ,  ea  omnia  aeque  apta  esse  ad  summam  per- 
fectionem,  quam  ex  eiusmodi  definitione  deducere  possumus; 
quando  autem  uoum  invenimus,  cuius  opera  cum  ista  pugoant 
perfectione,  tunc  id  ea  privatum  esse  iudicamus  et  a  sua  natura 
aberrare;  quod  haud  facereraus,  si  id  ad  eiusmodi  definitionem 
non  retulissemus ,  talemque  ei  naturam  affinxissemus.  Quoniam 
vero  Deus  res  nec  abstracte  novit,  necid  genus  generales  format 
definitiones,  necplus  realitatis  rebus  competit,  quam  iis  diviuus 
intellectus  et  potentia  immisit  et  revera  trlbuit,  manifesto  sequi- 
tur,  privationem  istara  solummodo  respectu  nostri  iutellectus, 
non  vero  respeclu  Dei  dici  posse. 

9.  Hisce,  mihi  ut  videtur,  quaestio  penitus  soluta  est.  Ut 
vero  viam  raagis  planam  reddam  omnemque  scrupulum  evellam, 
necesse  habeo ,  ad  has  duas  sequentes  quaestiones  respondere, 
nempe  primo ,  quare  S.  Scriptura  dicat  Deum  flagitare ,  ut  se  im- 
probi  convertant,  ct  etiam,  quare  Adamo  prohibuerit  ex  arbore 
nonedere,  quum  tamen  contrarium  conclusisset.  Secundo,  quod 
cx  dictis  meis  sequi  videatur,  improbos  superbia,  avaritia,  de- 
speratione  etc.  aeque  Deum  colere,  ac  probos  generositate,  pa- 
tientia,  amore  etc. ,  propterea  quod  Dei  voluntatem  exsequuntur. 

10.  Ad  primum  ut  respondeam,  dico  Scripturam,  quia  plebi 
praecipue  convenit  et  inservit,  continuo  humaDO  more  loqui. 
Plebs  etenim  rebus  sublimibus  percipieodis  inepta  est.  Et  haec 
est  ratio,  cur  mihi  persuadeam  ea  omnia,  quae  Deus  prophetis 
revelavit  ad  salutem  esse  necessaria,  legum  modo  scribi.  Ethoc 
pacto  integras  parabolas  prophetae  finxerunt;  nempe  primo  Deum, 
quia  salutis  et  perditionis  media  revelarat  quorumque  erat  causa, 
instar  regis  ac  legislatoris  adumbrarunt;  media,  quae  nil  nisi 
causae  sunt,  leges  appellarunt  et  ad  raodum  legum  conscripse- 
jTunt;  salulem  perditionemque ,  quae  nii  uisi  eifectus  sunt,  qui 


EPISTOLA  XXXII.  225 

ncccssario  ex  illis  mcdiis  fluiiiit,  (anquam  praemium  et  poenam 
proposuerunt ,  alque  iuxla  lianc  parabolain  magis,  quam  iuxta 
veritatem  omnia  sua  vcrba  ordinarunt,  Deumque  ad  instar  Iionii- 
nis  passim  exprcsserunt,  niodo  iratum  ,  modo  niisericordcni,  iam 
futura  desiderautem  ,  iani  zclo  et  suspicione  captum  ,  quin  ab  ipso 
diabolo  deceptuin;  adeo  ut  philosophi  et  siinul  omncs,  qui  sunt 
supraiegcm,  hocest,  qui  virtutcm,  nonutlegcm,  sedexamore, 
qiiia  praestantissima  est,  sequuntur,  eiusmodi  verbis  non  debcant 
oflendi. 

11.  Edictum  ergo  Adamo  factum  in  hoc  soiummodo  consiste- 
bat,  ncmpe  quod  UeusAdamo  revelavit,  to  edere  ex  illa  arborc 
mortem  operari,  quemadmodum  et  nobis  per  naturalem  inlelle- 
ctum  revelat,  venenum  esse  mortifcrum.  Si  vero  roges ,  in  quem 
finem  hoc  ei  revelaret,  responsum  do,  ut  eum  tanto  scientia  per- 
fectiorem  redderet.  Deum  ergo  interrogare,  quam  ob  rem  ipsi 
perfectiorem  non  dederit  voluntatem,  est  aeque  absurdum,  ac 
interrogarc,  cur  circulo  omnes  globi  proprietates  non  fuerit  largi- 
tus ,  iiti  ex  supra  dictis  perspicue  sequitur ,  et  ego  scholio  prop.  1 .5. 
partis  I.  princip.  philos.  Cartes.  more  geometrico  demonstrat.  de- 
monstravi. 

12.  Secundara  difficultatem  quod  attinet,  verum  quidem  est, 
impios  Dei  voluntatem  suo  modo  exprimere ;  ideo  tamen  cum  pro- 
bis  nullatenus  sunt  comparandi.  Quo  enim  res  aliqua  plus  per- 
fectionis  habct,  eo  etiam  magis  dc  deitate  participatDcique  pcr- 
fectionem  exprimit  magis.  Quum  ergo  probi  inaestimabililer  plus 
perfectionis,  quam  improbi  habeant,  vir*us  corum  cum  impro- 
borum  virtute  comparari  nequit,  eo  quod  improbi  amore  divino, 
qui  ex  Dei  profluit  cognitione  et  quo  solo  nos  pro  humano  nostro 
intellectu  Dei  servi  dicimur,  carent.  Imo,  quia  Deum  non  co- 
gnoscunt,  non  sunt  nisi  instrumentum  in  manu  artificis,  quod  in- 
scium  servit  et  serviendo  consumitur;  probi  contra  conscii  ser- 
viunt  et  serviendo  perfectiores  cvadunt. 


Spinoza  II.  15 


226  EPISTOLA  XXXIII. 


EPISTOLA    XXXIII.     (Versio.J 

Arg.    Prolixe  scriptor  impugnat  Spinozae  principium  de  peccato  mera 
negatione  eiusque  sententiam  de  scriptura  sacra. 

Clarissinio  viro  B.  d.  S. 

GUILIELMUS  DE  BLYENBERGH. 

Respomio  ad praecedentem. 

Ml  DOMINE  ET  CARISSIME  AMICE  , 

Ubi  tua  mihi  primum  tradebatur  epistola ,  eaque  a  me  cursim 
evolvebatur,  non  tantum  statim  respondere,  sed  et  multa  refutare 
animus  erat.  Verum  quo  eam  magis  volvebam ,  eo  minorem  ob- 
iectionum  materiam  inveniebam,  et  quantum  desiderium  legendi 
me  ceperat,  tantam  legendo  percepi  voluptatem.  Antequam  vero 
ad  postulatum  accedam ,  ut  nimirum  quasdam  difficultates  sol- 
veres ,  imprimis  sciendum  est,  me  duas  generales  habere  regulas, 
iuxta  quas  semper  studeo  philosophari.  Prior  regula  est  clarus  et 
distinctus  mei  intellectus  conceptus;  posterior  est  verbum  Dei  re- 
velatum  vel  Dei  voluntas.  2.  luxta  priorem  amator  veritatis,  iuxta 
utramque  vero,  Christianus  ut  sim  philosophus,  conor;  et  si 
quando  post  longum  accideret  exaraen,  ut  naturalis  mea  cognitio 
vel  videretur  cum  hoc  verbo  pugnare,  vel  minus  bene  cum  eo  con- 
venire,  tantum  hoc  verbum  apud  me  habet  auctoritatis,  ut  conce- 
ptus,  quos  claros  esse  mihi  imaginor,  mihi  sint  polius  suspecti, 
quam  ut  eos  supra  et  contra  iliam  veritatem ,  quam  in  illo  libro 
mihi  praescriptam  puto,  collocarem.  Et  quid  mirum?  Nam  con- 
stanter  credere  volo,  illud  verbum  esseDei  verbura,  hocest,  id 
provenisse  a  summo  et  perfectissimo  Deo,  qui  plures  perfectiones 
includit,  quam  ego  capere  possum;  et  forte  de  se  ipso  suisque 
operibus  plures  voluit  perfectiones  praedicare,  quam  ego  finito 
meo  iuteliectu  hodie,  hodieinquam,  percipere  queo.  Fieri  enim 
potest,  ut  memet  operibus  meis  maioribus  perfectionibus  pri- 
varim;  et  ideo,  si  forte  ea  praeditus  essem  perfectione,  qua 
actionibus  propriis  privatus  sum,  percipere  possem  omne  id, 
quod  in  eo  verbo  nobis  proponitur  et  docetur,  cum  sanissimis 
meae  mentis  conceptibus  congruere.     3.  Verum  quia  mihi  ipsi 


EPiSTOLA  XXX iir.  227 

suspeclus  suni ,  annon  continuo  errore  memet  meliore  privaverim 
conditione,  et,  ut  statuis  princip.  philos.  Cartes.  part.  I.  prop. 
15.,  nostra  cognitio,  licet  clarissima,  adhuc  imperfectionem  in- 
cludat;  potius  ctiam  sine  ratione  ad  illud  vcrbum  inclino,  hoc  ni- 
sus  fundamento ,  quod  a  perfectissimo  prodiit  (hoc  quippe  iam 
praesuppono ,  quia  eius  probatio  hic  non  haberet  locum  vel  nimis 
longa  foret) ,  et  propterea  a  me  credi  debet.  Si  iam  solo  ductu 
regulae  meae  primae,exclusa  secunda,  quasi  eam  non  haberem  aut 
ea  non  exstaret,  de  tua  epistola  iudicarem,  multa  mihi  essent  con- 
cedenda,  ut  et  concedo,  subtilesque  conceptus  tui  essent  suspi- 
cieudi;  secunda  vero  rcgula  longius  a  te  me  dissenlire  cogit. 
Verum  pro  epistolae  modo  et  ductu  huius  et  illius  regulae  aliquan- 
to  latius  eos  eiaminabo. 

4.  Primo  iuxta  primo  positam  regulam  rogaveram,  quia  secun- 
dum  tuam  positionem  creare  et  conservare  unum  idemque  erant, 
et  quia  Deus  non  tantum  res ,  sed  motus  quoque  et  rerum  modos 
in  statu  suo  perseverare  faciebat,  hoc  est,  cum  iis  concurrebat, 
annon  videretur  sequi,  nuUum  esse  ?nahmi ,  aut  ipsum  Deum 
vialum  operari ;  hac  nixus  regula  ,  quod  nihil  contra  Dei  volunta- 
tem  polest  fieri,  alioquin  involveret  imperfectionem,  aut  res,  quas 
Deus  operatur  (quibus  etiam  res  ,  quas  malas  dicimus,  compre- 
hensae  videntur),  etiam  deberent  malae  esse.  Yerum  quia  et  hoc 
contradictionem  includit,  et  quocumque  eam  verterem  modo,  me 
a  contradictione  statuenda  liberare  non  possem ,  propterea  me  ad 
te  recipiebam ,  utpote  optimum  tuorum  conceptuum  interpretem. 
5.  In  responsione  dicis,  te  persistere  inprimasententia,  ncmpe 
nihil  contra  Dei  voluntatem  vel  fieri,  vel  posse  fieri.  Verum  quum 
huic  difficultati  respondendum  esset,  annon  igitur  Deus  nullum 
faciat  malum,  negas  peccatum  quid  positimtm  esse ,  addisque, 
noji  nisi  valde  improprie  dici  posse ,  nos  in  Deum  peccare ;  et 
appendicis  parte  I.  cap.  (i.  dicis,  vialuvi  absolutummiUumdari, 
ut  per  se  est  manifestum.*)  Najn  quicquid existif ,  inseconsi- 
deratum  sine  respectu  ad  aliud  quid pej]fectionejn  includit,  quae 
sese  semper  eo  usque  in  quacumque  re  extendit,  quo  se  extendit 
ipsa  rei  essentia,  etpropterea  evidenter  sequitur,  peccata,  quia 


')    Yid.  cogitat.  metaph.  I.  cap.  6.  §.  7. 

15' 


228  EPISTOLA  XXXIII. 

ea  nihil  nisi  imperfectionem  dc7iotant,  nonposse  in  aliquo,  quod 
essentiam  expj'imit,  consistcre.  6.  Si  peccatum,  malura,  error, 
vel  quocumque  id  appelles  nomine,  nihil  aliud  est,  quam  perfe- 
ctiorem  statum  amittere,  aut  eo  privari ,  utique  sequi  videtur,  ro 
existere  non  quidem  malum  aut  imperfectionem  esse;  sed  aliquod 
tnalum  in  re  existente  posse  oriri.  Nam  perfectum  per  aeque  per- 
fectam  actionem  perfectiore  statu  non  privabitur ;  sed  quidem  per 
id ,  quod  ad  aliquod  imperfectum ,  quia  concessis  nobis  viribus 
abulimur,  inclinamus.  Hoc  videris  moh /«afem ,  sedbonujnmi- 
nus  appellare :  quia  j'es  in  se  coiisideratae  perfectionem  inclu- 
dunt;  deitide  qtiia  rebus ,  ut  ais ,  non  plus  essentiae  competit, 
quam  divinus  intellectus  ef  potentia  eis  tribuit  et  revera  confert; 
et  propterea  non  plus  etiam  existentiae  in  actionibus  suis  osten- 
dere,  quam  esscJitiae  accepei'e ,  possunt.  7.  Nam  si  nec  plures, 
nec  pauciores  possum  edere  operationes,  quam  quantum  essentiae 
accepi,  nulla  perfectioris  status  privatio  fingi  potest.  Si  enim 
niliil  contra  Dei  voluntatem  fit  et  si  solummodo  tantum  fit,  quan- 
tum  essentiae  collatura  est,  qua  via  malum,  quod  meiioris  con- 
ditionis  privationem  nuncupas ,  excogitari  potest?  Quoraodo  quis 
per  statutum  adeo  et  dependens  opus  perfectiorem  statum  amit- 
tere  potis  est?  Adeo  ut  mihi  persuadeam,  virum  clarissimum  al- 
terutrum  debere  statuere  ,  vel  aliquod  esse  malum  ,  vel  si  minus, 
nullara  esse  posse  raelioris  status  privationem.  Nam  nullura  esse 
malum  et  meliori  conditione  orbari,  contradictorium  raihi  videtur. 

8.  Atdices:  per  perfectioris  status  privationem  ad  minus  qui- 
dem  bonum,  sed  non  ad  absolutura  raalura  recidiraus.  Sed  ap- 
pend.  part.  I.  cap.  3.  me  docuisti,  non  esse  de  verbis  litigandum.*) 
Quare,  an  id  absolutum  nec  ne  dicendum  sit,  iam  non  disputo; 
sed  solum ,  annon  a  meliori  in  peiorem  statum  delabi  apud  nos 
iure  peior  status  aut  status  malus  dicatur  et  dici  debeat.  At  re- 
geres :  malus  ille  stalus  multum  adhuc  boni  continet.  Ego  vero 
interrogo :  annon  ilie  homo ,  qui  per  imprudentiam  suam  in  causa 
fuit,  quod  perfectiore  statu  orbalus  est  et  per  consequens  nunc 
rainor  est,  quam  antea  fuit,  malus  vocari  queat? 

9.  Ut  autem  antecedens  ratiocinium,  quia  nonnullae  circa  id 


*)    Vid.  cogitat.  melaph.  I.  cap.  3.  §.  8. 


EPISTOLA  XXXIII.  221) 

supersunt  libi  difGcuItates,  declines,  afSrmas  mahim  quidem  esse, 
et  in  Adamojuisse,  verinn  id  non  esse  positivum  quid,  et  respectu 
nostri ,  non  autem  Dei  intellectus  tale  dici,  nostrique  respectu 
privationem  {sed  tanium  quatenus  eo  optima  libertate ,  quae 
ad  7wstram  naturam  spectat  et  in  nostra  potestate  cst ,  yiosmet 
ipsos privamus),  Dei  vero  respecfu  negationem  esse.  Hic  au- 
tem  e\aniinemus,  an  illud,  quod  malum  vocas,  siquidem  dun- 
taxat  nosfri  respectu  malum  foret,  malum  non  esset;  deinde  an 
malum,  ut  tu  vis,  acceptum ,  Dei  respectu  tantum  ?iegatio  dici 
debeat. 

10.  Ad  primum  supra  aliquo  modo  videor  respondisse;  et 
quamvis  concederem,  minus  alio  ente  perfectum  esse  in  mc 
nullum  ponere  posse  malum,  eo  quod  meliorem  statum  a  creatore 
tlagitare  nequeo  et  tantum  efficere,  ut  meus  status  gradibus  dif- 
ferat;  non  tamen  ideo  potero  concedereet  fateri,  si  iam  imperfe- 
ctiorsum,  quamantefui,  eamque  imperfectionem  mea  culpa  mihi 
creavi,  me  eatenus  tauto  peiorem  esse;  si,  inquam,  me  ipsum, 

I  antequam  in  imperfectionem  unquam  inciderara ,  considero ,  et 

;  me  cum  aliis  tunc  maiore  quam  ego  praeditus  perfectione  com- 

I  paro ,    miuor  illa  perfectio  non  malum ,    sed  secundum  gradus 

I  minus  bonum  erit.  Si  vero  me  ipsum,  postquam  perfectiore 
statuexcidi,  eoque  propria  orbatus  imprudentia,  cumprimamea 

[  forma,  qua  ex  manumei  creatoris  prodii  et  perfeclior  eram,  com- 

I  paro,  me  esse  deteriorem,  quam  antea,  iudicare  debeo.     Nam  non 

[  creator,    sed  ego  me  ipsum  eo  redegi;    vires  enim  mihi  me  ab 

I  errore  praeservandi,  uti  et  tu  fateris,  suppetebant. 

11.  Quod  secundum  spectat,  nempe  au  malum,  quod  sta- 
|.  tuis  consistere  in  melioris  status  privatione,  quam  non  tantum 
[  Adamus,  sed  et  nos  omnes  subita  et  inordinata  nimis  actione 
ii  amisimus,    an  illud,  inquam,   respectu  Dei   mera  sit  negatio. 

Ut  hoc  vero  sana  mente  examinemus ,  videndum  nobis  est,  quo- 
modo  hominem  constituas  et  a  Deo  ante  omnem  errorem  de- 
pendentem  facias,  et  quomodo  post  errorem  eundem  hominem 

,  constituas.  Ante  errorem  eum  describis,  qiiod  non  plus 
ipsi  essentiae  competit,  quam  quantum  ei  divinus' intellectus  et 
potentia  tribuit  et  revera  confert ,  hoc  est  (nisi  a  mente  tua  ab- 

I  errem)  quod  homo  nec  plus  nec  minus  perfectionis  potest  habere, 


230  EPISTOLA  XXXIII. 

quam  quantum  essentiae  Deus  in  ipso  posuit.  Hoc  vero  est  ho- 
rainem  tali  modo  a  Deo  dependentem  facere,  quemadraoduni 
elementa,  lapides,  herbas  etc.  Si  autem  haec  tua  sit  senten- 
tia,  quid  sibi  velint  verba  princip.  philos.  Cartes.  p.  I.  prop. 
,15.,  non  percipio.  Quum  autem  voluntas,  inquis*),  libefa 
sit  ad  se  determiyiandum ,  sequitur  nos  potestatem  haberefacul- 
tatem  assentietidi  intra  limites  intellectus  continendi ,  acproinde 
ejjiciendi,  ne  in  errorem  incidamus.  Annon  videtur  contradi- 
ctio  ,  voluntatem  tam  liberam,  ut  se  ab  errore  possit  praeservare, 
et  una  aDeo  dependentem  facere,  utnecplusnec  minus  perfectio- 
nis  queat  proferre ,  quam  quantum  essentiae  Deus  ipsi  dedit?  12. 
Ad  secundum ,  nempe  quo  modo  hominem  constituas  posterro- 
rem,  dicis ,  horainem  subita  nimis  actione,  nimirum  volunta- 
tem  non  continendo  intra  intellectus  limites,  se  ipsum  perfectiore 
conditione  privare.  Verum  mihi  videtur ,  tibi  et  hic  et  in  Prin- 
cipiis  philos.  utraque  huius  privationis  extrema  propius  fuisse  ex- 
plicanda,  quid  ante  privationem  possideret,  quidque  post  amis- 
sionera  perfecti  istius  status  (ut  eum  appellas)  sibi  servaret.  Dici- 
lur  quidem,  quid  perdiderimus;  sed  non  quid  retinuerimus 
Princip.  philos.  part.  I.  prop.  15.  schol.:  Tota  igitur  imperfectio 
erro7'is  in  sola  optimae  libertatis privatione  consistet,  quae  e/vor 
vocafur.  13.  Examineraus  utcumque  hoc  ea  ratione,  qua  a  te 
statuitur.  Statuis  non  solum  tam  diversos  cogitandi  raodos  in 
nobis  dari ,  quorum  alios  volendi  aliosque  intelligendi  nuncupa- 
mus;  sed  etiam  inter  eos  talem  esseordinem,  ut  res  non  debea- 
raus  velle,  antequam  eas  ciare  intelliganius.  AfErmas  enim, 
quod ,  si  voluntatem  nostram  intra  limites  intellectus  continemus, 
nunquam  errabimus,  et  quod  denique  in  nostra  potestate  est  vo- 
luntatem  intra  limites  intellectus  continere.  Quum  haec  serio 
mente  agito,  alterutrum  ut  verum  sit,  necessum  est:  vel  omne  id, 
quod  ponitur,  est  fictum,  vel  Deus  eundem  ordinem  nobis  im- 
pressit.  Si  impressit,  annon  absurdum  esset,  affirraare  id  sine 
fine  factum  esse ,  Deumque ,  ut  ullum  ordinera  observeraus  et  se- 
quaraur,  nonexigere;  nara  illud  in  Deo  contradictionem  poneret. 
Et  si  ordinem  in  nobis  positum  debemus  observare,  quomodo  adeo 


*}    Princip.  phiios.  I  prop.  15.  schol. 


EPISTOLA  XXXIII.  231 

a  Deo  dcpendcntes  possumus  et  esse  et  manere.  Si  cnim  ncnio 
uec  plus  uec  minuspcrfectionis  habet,  quara  quantum  essentiae 
accepit,  et  si  haec  vis  ex  efTcctibus  debeat  cognosci ,  ille,  qui  vo- 
luntalem  suam  ultra  limites  inteliectus  extendit,  non  tantum  vi- 
rium  a  Deo  accepit;  alioquin  eas  in  effectum  deduceret:  et  pcr 
consequens  is,  qui  errat,  perfectionem  non  errandi  a  Deo  non 
accepit ;  alias  nunquam  erraret.  Nam  secundum  te  tantum  essen- 
tiae  datum  est,  quantum  perfectionis  efficitur.  14.  Deinde  si 
Beus  nobis  tantum  csscntiae  tribuit,  ut  eum  observare  queamus 
ordinem ,  ut  tu  nos  eum  posse  servare  affirmas ,  et  si  tantum  per- 
fectionis  producimus,  quantum  essenliae  nacti  sumus,  qui  fit,  ut 
eum  transgrediamur,  qui,  ut  eum  possimus  transgredi  ordinem, 
utque  voiuntatem  non  semper  intra  limitcs  intellectus  continea- 
mus?  Tcrtio,  si  a  Deo  tantopere  dependeo ,  ut  supra  te  statuere 
ostendi,  ut  nec  intra,  nec  extralimitesintellectusvoluntatemconti- 
nere  possim ,  nisi  mihi  Deus  in  antecessum  tantum  dederit  essen- 
tiae  et  sua  voluntate  prius  alterutrum  detcrminaverit:  quomodo 
ergo  mihi,  si  hoc  penitius  consideremus,  voluntatis  libertasusu 
venire  potest?  15.  Nonne  iu  Deo  contradictionem  ponere  videtur, 
nobis  praescribere  ordinem  nostram  voluntatem  intra  limites 
nostri  intellectus  continendi,  et  non  praebere  tantum  essentiae 
vel  perfcctionum ,  ut  eum  observemus?  Et  si  (iuxta  tuam  senten- 
tiam)  tantum  perfectionis  nobis  concessit,  nunquam  profecto  er- 
rare  possemus.  Quantum  enim  essentiae  possidemus,  tantum 
perfectionis  producere  oportet,  semperque  concessas  vires  in 
nostris  operationibus  ostendere.  Nostri  autem  crrores  sunt  argu- 
mentum,  nos  eiusmodi  potentiam  a  Deo  ita  dependentem  (ut  sta- 
tuis)  non  possidere;  adeo  ut  alterutrum  verum  esse  debeat,  vel 
nos  non  adeo  a  Deo  dependere,  vel  nos  in  nobis  potenliam  non 
erraudi  non  habere.  At  potentiam  errandi  habemus,  prout  sta- 
tuis.     Ergo  a  Deo  non  adeo  dependemus. 

16.  Ex  dictis  iam  clare  patere  videtur,  impossibile  esse,  ut 
malum  aut  meiiori  statu  privari  respectu  Dei  esset  negatio.  Quid 
enim  significat  privari  aut  perfectiorem  statum  amittere?  Nonne 
est  a  maiori  ad  minorem  perfectionem ,  et  per  consequens  a  maiori 
ad  minorem  essentiam  transire ,  et  a  Deo  in  certa  mensura  perfe- 
ctionis  et  essentiae  collocari?  Nonne  est  velle,  nos  alium  praeter 


232  EPISTOLA  XXXIII. 

sui  perfeclam  notitiara  non  posse  acquirere  statura,  nisi  aliter  de- 
crevisset,  ac  voluisset?  Fierine  potest,  ut  ilia  creatura  ab  orani- 
scio  et  surame  perfecto  ente  producta,  quod  voluit,  ut  talera 
essentiae  statura  retineret,  inio,  cum  qua  Deus,  ut  eam  in  eo 
statu  retineret,  continuo  concurrit;  ut,  inquam,  in  essentia  decli- 
baret,  hoc  est,  in  perfectione  praeter  Dei  notitiam  rainor  fieret? 
Haec  res  absurditatera  involvere  videtur.  17.  Annon  absurdum 
estdicere,  Adamura  perfectiorem  amisisse  conditionem,  et  con- 
sequenter  ineptum  fuisse  ad  eura  ordinera,  quera  Deus  in  anima 
eius  posuerat,  Deuraque  nullam  habere  nolitiam ,  qualis  quantae- 
que  perfectionisAdamus  iacturam  fecerat?  Potestne  comprehendi, 
Deum  ens  aliquod  constituere  ita  dependens,  ut  non  nisi  eius- 
modi  opus  produceret,  et  tum  propter  illud  opus  perfectiorem 
perderet  statum  (praeterquam  quod  eiusabsoluta  esset  causa),  et 
tamen  nullara  eius  haberet  notitiara?  Concedo  inter  actum  et  raa- 
lura  actui  adhaerens  dari  discrimen ;  sed  vero  malum  respectu  Dei 
esse  negationem  superat  meura  captura.  Deum  actum  scire, 
eundem  determinare,  et  cum  eo  concurrere,  et  tamen  malum, 
quod  in  illo  actu  est,  eiusque  exitum  non  cognoscere,  raihi  in 
Deo  impossibile  videtur.  18.  Adverte  mecura,  Deum  in  actu 
meo  progignendi  cum  uxore  mea  concurrere;  est  enim  positivum 
quid,  et  per  consequens  claram  eius  habet  Deus  scientiam.  Verum 
quatenus  eo  actu  abutor  et  cum  alterius  uxore  contra  datara  fidera 
et  iusiurandura  raeum  rem  habeo ,  illum  actum  malum  coraitatur. 
Quid  iara  hic  respectu  Dei  esset  negativum?  Non  quod  actum 
progignendi  faciam ;  quatenus  etenim  is  positivus  est,  cura  eodem 
Deus  concurrit.  Debet  ergo  istud  raalura ,  quod  illum  actum  co- 
mitatur  tantumraodo  esse ,  quod  ego  contra  proprium  foedus  vel 
Dei  raandatum  cum  aiiena  congredior,  cum  qua  non  iicet.  lam 
vero ,  potestne  capi ,  Deum  nostras  scire  actiones ,  cum  iis  con- 
currere,  et  tamen  ignorare,  quacum  iliara  actionera  produciraus, 
eo  raagis  quod  Deus  etiam  cum  illius  feminae  actione,  cura  qua 
rem  habebara,  concurrit?  Id  de  Deo  sentire  duruni  videtur.  19. 
Attende  occidendi  actura!  Quatenus  est  actus  positivus,  cum  eo 
Deus  concurrit.  Sed  vero  istius  actionis  effectura,  nerape  ali- 
cuius  entis  destructionem  et  Dei  creaturae  dissolutionem  anne 
ignoraret,  quasi  proprium  opus  Deo  foret  incognitum?  —  Metuo 


i;pisToi,A  xxxiii.  233 

ne  lucntem  tuam  bene  percipiam.  Conccptus  quippe  tui ,  quam 
ut  lam  foedum  committas  errorem ,  perspicaciores  sunt.  Fortasse 
instabis,  eosactus,  prout  eos  pono ,  mere  esse  bonos  et  nullum 
eos  comitari  malum.  Sed  tum,  quid  malum  nuncupes,  capcre 
nequeo ,  quod  pcrfeclioris  couditiouis  privationem  sequitur;  et 
luni  mundus  in  aeterna  et  perpetua  poneretur  coufusione ,  nosque 
bestiis  similes  redderemur.  Vide  quaeso,  quam  utilitatem  ea 
sentCDtia  mundo  couferret. 

20.  Vulgarem  hominis  descriptionera  reiicis  et  unicuique  ho- 
niini  tantum  tribuis  perfectionis.  quantum  Deus  ipsi,  ut  operetur, 
largitus  est.  Sed  ea  ratione  mihi  videris  statuere  impios  Deum 
aeque  ac  pios  suis  operibus  colere.  Quare?  Quia  utrique  per- 
fectiora  nequeunt  producere  opera,  quam  qiiantum  utrisque  essen- 
tiae  datum  est  et  suis  demonstrant  effectibus.  Nec  raihi  quaestioni 
satisfacere  in  secunda  responsione  videris  dicendo :  Quo  res  ali- 
qua  pliis  perfectionis  liabet,  eo  etiani  magis  de  deitate  participat, 
Deique  perfectionem  exprimit  inagis.  Quum  ergo  probi  inaesti- 
mabiliter  plus peifectionis,  quam  improbi  liabeant,  vi}'tus  eorum 
cuni  improborum  virtute  comparari  nequit.  Improbi  quia  Deiim 
jion  cognoscunt ,  non  sunt  nisi  instrumentum  in  manu  artifcis, 
quod  inscium  servit  et  serviendo  consumifur.  Probi  contra  conscii 
serviunt  et  serviendo peifectiores  evadunt.  2i.  In  utrisque  tamen 
hoc  verura  est,  eos  amplius  non  posse  operari ;  quanto  etenim  plus 
perfectionis  hic  prae  illo  efficit,  tanto  plus  essentiae  unus  prae  alio 
accepit.  Annon  igitur  exigua  sua  perfectione  impii  aeque  ac  pii 
Deum  colunt?  Nam  secundum  tuam  sententiam  nihil  araplius  ab 
impiis  Deus  flagitat;  alioquin  plus  essentiae  in  eos  contulisset. 
Sed  vero  plus  essentiae  non  dedit,  uti  ex  effectibus  liquet.  Ergo 
amplius  ab  eis  non  petit.  Et  si  quando  unusquisque  in  specie  nec 
plus,  nec  rainus,  quamDeus  vult,  facit,  curis,  qui  parum  ope- 
ratur,  sed  tameu  tantura,  quantuni  Deus  ab  ipso  exigit,  Deo 
aeque  ac  probus  non  esset  acceptus?  Insuper,  queraadmodum 
per  malura,  quod  actura  comitatur,  nostra  imprudeutia  ex  tua 
senteutia  perfectiorem  perdimus  statum,  ita  et  hic  videris  statuere, 
quod,  contiuendo  voluntatera  intra  liraites  iutellectus,  uou  tan- 
tum  adeo  perfecti  raauemus,  ac  suraus,  sed  quod  praeterea  ser- 
viendo  perfectiores  evadimus;    quod  contradictionera  involvere 


234  EPISTOLA  XXXIII. 

niihi  persuadeo ,  si  modo  tantopere  a  Deo  dependemus ,  ut  nec 
plus,  nec  minus  perfectionis  queamus  efficere,  quam  quantum 
essentiae  accepimus,  hocest,  quam  Deus  voluit,  uttuncperim- 
prudentiam  peiores  aut  per  prudentiam  meliores  fiamus.  22.  Adeo 
nihil  aliud  statuere  videris,  quam,  si  homo  talis  sit,  ac  eum  de- 
scribis,  impios  suis  operibus  aeque  acpiossuis  Deum  colere,  et 
hac  ratione  ita,  ut  elementa,  herbae,  lapides  etc,  a  Deo  dependen- 
tes  reddimur.  Cui  rei  igitur  inserviet  noster  intellectus?  Cui 
voluntatem  intra  limites  intelleclus  continendi  potestas?  Qua  de 
causa  ordo  ille  nobis  infixus  est?  Et  vide  quaeso  ab  alia  parte, 
qua  re  nos  privemus,  nempe  anxia  et  seria  meditatione  ad  nos 
ipsos  secundum  regulam  perfectionis  Dei  et  ordinem  nobisimpres- 
sum  perfectos  reddendum !  Nosmet  precatione  et  ad  Deum  suspi- 
riis,  quibus  tam  saepe  extraordinariam  confortationem  accepisse 
percepimus,  orbaraus.  Nosmet  tota  reiigione  ac  omni  illa  spe  et 
acquiescentia,  quam  ex  precibus  et  religione  speramus,  orbamus. 
Enimvero,  si  nullam  mali  habetDeus  cognitionem,  multo  minus 
credibile  est,  eum  malum  puniturum.  23.  Quaenam  ergo 
supersunt  rationes,  quo  minus  facinora  quaevis  (si  modo  iudicem 
effugio)  avide  perpetrem?  Cur  non  detestandis  mediis  divitias 
mihiacquiro?  Cur  absque  discrimine  et  quo  caro  nos  trahit,  id, 
quod  lubet,  non  perpetro?  Dices:  quia  virtus  propter  se  est 
amanda.  Qui  vero  virtutem  amare  possum?  Mihi  tantum  essen- 
tiae  ac  perfectionis  non  esttributum;  et  si  tantum  acquiescentiae 
et  ex  hoc  et  ex  illo  habere  licet,  cur  raihi  vira ,  ut  voluntatera  iutra 
iimites  intellectus  contineara ,  infero?  Curid  non  facio,  quo  me 
affectus  trahunt?  Cur  non  horainera ,  qui  mihi  alicubi  obest, 
clam  occido?  etc.  Ecce  quam  cunctis  impiis  etimpietati  demus 
occasionem !  Nos  truncis  oranesque  nostras  actiones  motibus 
horologiorum  sirailes  reddiraus. 

24.  Ex  dictis  valde  durum  mihi  videtur,  quod  improprie  tan- 
tum  in  Deum  peccare  possimus  dici.  Cui  enim  rei  data  nobis 
voluntatem  intra  limites  intellectus  continendi  potentia  inser\it,  si, 
ubi  eam  transgrediraur,  contra  eum  non  peccamus  ordinera?  Re- 
geres  forte,  id  non  esse  peccatum  in  Deum,  sed  in  nos  ipsos. 
Nara  si  proprie  erga  Deum  peccare  dicereraur,  etiam  dicendum 
esset ,  aliquid  contra  Dei  voluntatem  fieri ;  quod  iuxta  te  est  im- 


EPISTOLA  XXXIII.  235 

possibilc.  Ergo  eJiam  pcccalum.  Interim  alterutrum  verum  sit 
necesse  est,  Deum  vel  velle  vel  nolle.  Si  vult;  quomodo  nostri 
respectu  malum  esse  potcst?  Si  uon  vult,  id,  ex  tua  opiuione, 
non  fieret.  Quamvis  autera  hoc  aliquam,  ut  tua  fert  senteutia, 
involverct  absurditatem ,  pracdictas  tamen  absurditates  admittere 
periculosissimum  videtur.  Quisnovit,  si  anxie  inquirerem,  an- 
non  remedium  posset  invcniri  his  aliquo  modo  conciliandis? 

25.  Atque  sic  tuac  cpistolae  examen  iuxta  rcgulam  meam 
primam  generalem  finiam.  Antcquam  vero  ad  cxamen  iuxla  secun- 
dam  regulam  accedam ,  duo  adhuc  proponam ,  quae  cpislolam 
tuam  speclant,  quaeque  scripsisti  princ.  philos.  part.  I.  prop.  15. 
Prius  est,  quod  alllrnias,  nos potestatem  volendi  et  iudiccmdi  intra 
limites  i?itellectus  retinere  posse :  quod  absolute  concederc  ne- 
queo.  Nam  hoc  si  foret  verum,  certe  ex  innumerabilibus  vel  unus 
reperirctur  homo,  qui  se  capraeditum  poteslate  ostenderct;  ctiam 
quivis  apud  se  experiri  potest,  se  quautas  etiam  impendat  vires, 
eum  scopum  attingcre  non  possc.  Et  si  quis  de  hoc  negotio  dubi- 
tat,  se  ipum  examinet,  quoties  invito  intellectu  passiones  ratio- 
uem  suam  vincant,  etiam  tum  quum  summis  obnititur  viribus. 
26.  At  dices:  quod  hoc  minus  praestamus,  non  est,  quia  nobis 
impossibilc  est,  sed  quia  sufHcicntem  non  adhibemus  diligentiam. 
Regero,  quod,  si  hoc  possibile  esset,  saltem  ex  tot  millibusvel 
unus  invcniretur;  scd  ne  unusomniumhominum  exstititvelcxistit, 
qui  audcrct  gloriari ,  se  in  errores  haud  incidisse.  Quaenam  vero 
huius  rci  certiora ,  quam  ipsa  excmpla,  possunt  adduci  argumenta? 
Si  pauci  essent ,  unus  esset ;  iara  vcro  quiini  nullus  sit ,  nulla  eius 
quoquc  datur  probatio.  Instabis  etdices:  si  fieri  potest,  utiudi- 
cium  suspendendo  et  voluntatcm  intra  terminos  intellcctus  conti- 
nendoserael,  neerrem,  efficcrc  queam ,  quare,  ubi  eandem  ad- 
hibeo  diligentiam,  scmpcr  id  cfficcrc  non  possem?  Respoudeo, 
me  viderc  non  possc,  nos  hodic  tantum  virium  haberc,  ut  in  eo 
sempcr  perseveremus ;  semcl  una  hora ,  quando  omnes  intendo 
nervos,  iter  duorum  milliarium  conficerc  potissum,  verum  sem- 
per  id  praestare  non  possum;  ita  me  sumnio  studio  ab  errore 
semel  pracscrvarc  possum,  scd  vircs  ad  id  seraper  praestandum 
deficiunt.  27.  Clarura  mihi  videtur,  prirauni  horainera  e  raanu 
perfecti  iUius  artificis  prodeuntem  iis  praeditura  fuisse  viribus; 


23G  KPISTOLA  XXXIIl. 

sed  (ut  in  hoc  tecum  sentio)  eum,  illis  viribus  non  satis  utendo  vel 
abutendo,  statum  suum  amisisse  perfectum  ad  praestandura, 
quod  antea  sui  erat  arbitrii.  Haecque  multis  rationibus,  ni  ni- 
mius  essem,  firmarem.  Et  hoc  in  negotio  omnem  sacrae  scri- 
pturae  essentiam ,  quae  propterea  apud  nos  in  honoreesse  debet, 
'sitam  esse  opinor,  quoniam  nos  id,  quod  tam  clare  intellectus 
noster  naturalis  confirmat,  docet:  nempe,  lapsum  ex  nostra  prima 
perfectione  nostra  imprudentia  factum  esse.  Quid  igitur  istius 
lapsus  emendatione  magis  necessarium?  Atque  hominem  lapsum 
ad  Deum  reducere  sacrae  scripturae  unicus  quoque  est  scopus. 

28.  Posterius  est  princip.  philos.  part.  I.  prop.  15.,  quod  affir- 
mas,  res  clare  et  distincte  intelligere  repugnare  naturae  hominis  ; 
unde  tandem  concludis,  longe  melius  esse,  rebus  quamvis  con- 
fusis  assentiri  et  libertate?n  exercere ,  quam  semper  indifferen- 
tem ,  hoc  est ,  in  infimo  gradu  libertatis  ynanere.  Quam  ut  con- 
cedam  conclusionem,  impedit  in  me  obscuritas.  Nam  suspensum 
iudicium  nos  in  eo  statu,  in  quo  a  creatore  sumus  creati,  conser- 
vat ;  verum  rebus  confuse  est  rebus  non  intellectis  assentiri ,  et  ita 
aeque  facile  vero  ac  falso  assentiri.  Et  si  (ut  D.  des  Cartes  alicubi 
docet)  eum  ordinem  in  assentiendo  non  usurpamus,  quem  Deus 
inter  nostrum  intellectum  nostramque  voluntatera  constiluit, 
nempe  ut  non  nisi  clare  perceptis  assentiamur ,  quamvis  tunc 
casu  in  veritatem  incidamus,  tamen  quia  verum  non  eo  quo  Deus 
voluit  ordine  amplectimur,  peccamus;  et  per  consequens,  ut 
assensus  cohibitio  nos  in  statu,  in  quo  a  Deo  constituti  sumus, 
conservat,  ila  confusus  assensus  nostrum  statum  peiorera  reddit; 
erroris  quippe  ponit  fundamentum  ,  quo  perfectum  deinceps  amit- 
timus  statum.  29.  Sed  te  dicentem  audio:  nonne  praestat,  ut 
nos  perfectiores  reddamus,  rebus  licet  confusis  assentiendo,  qnara 
ut  non  assentiendo  semper  in  infimo  perfecfionis  etlibertatisgradu 
maneamus?  At  praeterquam  quod  hoc  negaverimus  et  aliquo 
modo  ostenderimus,  nos  nosmet  non  meliores,  sed  deteriores 
reddidisse ;  nobis  etiam  irapos^rbile  et  quasi  contradictio  videtur, 
Deum  cognitionem  rerum  ab  ipso  determinatarum  longius  extendere, 
aceam,  quam  nobis  dedit;  imo  Deum  tunc  adsolutam  nostrorum 
errorum  causam  involvere.  Nec  huic  contrariumest,  quod  nos 
Deum,  ut  plura  in  nos  conferret,  quam  conlulit,  uon  possumus 


EmroLA  XXX 111.  237 

accusare;  qiiia  ad  id  non  tenebatur.  30.  Verum  quidera  esf, 
Deum  non  tcneri,  ut  plura,  quamdcdit,  darct;  sedsummaDri 
etiam  infort  perfectio,  ut  croatura  ab  ipso  procedens  nullam  con- 
Iradictionem  involveret,  prout  tum  videretur  sequi.  Nullibi  nam- 
qup  in  creata  natura,  praeterquam  in  nostro  intellectu,  deprehen- 
dimus  scientiam.  In  quem  alium  lincm  ille  nobis  concessus  esset, 
nisi  ut  Dei  opera  contemplaremur  et  cognosceremus?  Et  quid- 
uam  evidentius  sequi  videtur,  quam  quod  harmonia  inter  res 
cognosccndas  nostrumque  intellectum  dari  debet? 

31 .  Si  luam  epistolam  circa  ea,  quae  modo  diximus,  ad  meam 
sccundam  regulam  generalem  examinarem,  magis,  quam  in  prinia, 
discreparemus.  31ihi  namque  videtur  (aberranti  commonstra 
viam  I ),  te  sacrae  scripturae  eam  infallibilem  veritatem  et  divinita- 
tem  non  adscribere,  quam  ego  in  ea  esse  mihi  persuadeo.  Verum 
quidem  est ,  qund  te  credere  ais ,  Deum  res  sacrae  scripturae  pro- 
phetis  revclasse;  sed  modo  adeo  imperfecto,  ut,  si  factum  est, 
prout  tu  statuis ,  in  Deo  contradictionem  involveret.  32.  Si  enim 
Deus  suum  verbum  ac  voluntatem  hominibus  manifestavit,  certum 
in  finem ,  idque  clare  iis  manifestavit.  Si  iam  prophetae  ex  illo 
verbo,  quod  acceperant,  parabolam  (inxissent,  id  Deus  vel  vo- 
luisset  vel  noluisset.  Si  voluisset,  ut  exin  parabolam  fingerent, 
hoc  esf,  ut  ab  eius  mente  aberrarent;  Deus  istius  erroris  esset 
causa  aliquidque,  quod  contrariaretur  sibi,  vellet.  Si  noluisset, 
impossibile  erat ,  ut  prophctae  inde  parabolam  effingerent.  Prae- 
terea  credibile  est,  si  supponitur,  Deum  verbum  suum  prophetis 
dedissc,  quod  ita  eis  dedit,  ut  illud  accipiendo  non  erraverint. 
Nam  Deus  in  verbo  suo  revelando  certum  finem  habere  debebat. 
At  sibi  finem,  ut  homines  in  errorem  duceret,  proponere  ncquit. 
Id  enim  in  Deo  esset  contradictio.  Etiam  homo  contra  Dei  vo- 
hintatem  errare  non  poterat;  nam  id  secundum  te  fieri  nequif. 
33.  Praeter  haec  omnia  de  illo  summe  perfecto  Deo  credi  non  pot- 
est,  eum  permittere,  ut  suo  verbo  prophetis  dato  ad  illud  populo 
explicandura,  alius  a  prophetis  tribueretur  sensus,  quam  Deus 
voluit.  Si  enim  statuimus,  Deum  prophetis  suum  concessisse 
verbum,  simul  asserimus,  Deum  modo  extraordinario  prophetis 
apparuisse  vel  cum  iis  loquutum  fuisse.  Si  iam  prophetae  de  hoc 
tradito  verbo  parabolam  fingunt,  hoc  est,  alium  ei  sensum  tri- 


238  EPISTOLA  XXXllI. 

buutit,  quam,  ut  tribuerent,  voluit,  Deus  hanc  rem  eos  edocuis- 
set.  Est  etiara  tam  respectu  prophetarum  impossibile ,  quam  re- 
spectu  Dei  contradictio,  prophetas  alium  sensum  potuisse  habere, 
quam  eos  habere  voluit  Deus. 

34.  Deum  suum  ita  revelasse  verbum,  utituvis,  parum  pro- 
'bas;  nempe  eum  salutem  el  perditioneni  tantum  revelasse,  certa 

eum  in  finem  decrevisse  media,  atque  salutem  ac  perditionem  non 
nisi  decretorura  raediorura  effectus  esse.  Nam  profecto,  si  pro- 
phetaeDei  verbum  isthoc  sensu  acceperant,  quas  rationes  ad  aliuni 
illi  adscribeudum  sensum  habuissent?  Sed  et  nullam  adducis 
probationem ,  qua  nos ,  ul  hanc  tuam  supra  prophetarum  senteu- 
tiam  ponereraus,  convinceres.  Si  vero  existimas,  hanc  esse  pro- 
bationem ,  quod  alioquin  illud  verbum  multas  imperfectiones  et 
contrarielates  includeret,  dico,  hoc  duntaxat  dici,  nonveropro- 
bari.  Et  quis  novit,  si  uterque  sensus  produceretur,  uter  mi- 
nores  includeret  iraperfectiones?  Denique  enti  summe  perfecto 
bene  perspectum  erat,  quid  populus  caperet,  quaeque  optima 
esset  methodus ,  iuxta  quam  populus  institui  deberet. 

35.  Quantura  ad  secundura  primae  tuae  quaestionis  raerabrum 
attinet,  quaeris  ex  te  ipso:  quare  Deus  Adamo,  ne  ex  arbore 
ederet,  quum  tamen  contrariura  decrevisset,  edixit?  Respondes 
vero,  edictura  Adarao  factura  in  hocsolo  consistere,  quod  nirai- 
rura  Deus  Adarao  revelavit  t6  edere  ex  arbore  raortis  esse  causara, 
queraadmodura  nobis  per  naturalera  rationem  venenum  mortife- 
rum  esse  revelat.  Si  statuitur,  Deum  aliquid  Adamo  interdixisse, 
quaenam  raliones  sunt,  quo  magis  crederem  modum  prohibitionis, 
quem  tu  adfers,  quara  queni  adducunt  prophetae,  quibus  Deus 
ipse  modum  prohibitionis  revelavit?  36.  Dices  :  mea  prohibendi 
ratio  magis  naturalis  est,  et  ideo  raagis  veritati  Deoque  conveniens. 
Sed  hoc  omne  nego.  Nec  capio ,  quod  Deus  per  naturalera  intel- 
lectum  oobis  venenum  letale  esse  revelavit;  nec  rationes  video, 
quibus  unquam  scirem,  aliquid  esse  venenatum,  nisi  malos  ve- 
neni  efifectus  in  aliis  vidissem  et  audivissem.  Quod  homines,  quia 
venenum  nonnoscunt,  inscii  edant  et  moriantur,  quotidiana  nos 
docet  experientia.  Dices:  si  homines  scirent,  id  venenum  esse, 
etiam  malum  id  esse,  eos  non  lateret.  Sed  respondeo,  neminem 
veneni  haberi  notitiam  aut  posse  habere,  nisi  qui  vidit  aut  audivit, 


EPISTOLA  XXXIII.  239 

nliqucm  eius  usu  damnum  sibi  dedisse;  et  si  ponimus,  nos  ad 
liunc  usque  diem  nunquam  audivisse  vel  vidisse,  aliquem  eius  usu 
sil)i  nocuisse ,  non  tantum  nunc  quoque  ignorarcmus ,  scd  el  sine 
metu  in  proprium  damnum  id  usurparemus,  quemadmodum  tales 
veritates  in  dies  docemur. 

37.  Quid  magis  in  hac  vita  candidum  atque  erectum  animum, 
quam  illius  perfectae  deitatis  contemplatio  delectat?  Nam  quem- 
admoduni  circa  perfeclissimum  versatur,  ilaetiam  perfectissimum, 
quud  in  iinilum  uostrum  inteilectum  cadere  potest ,  involvere  de- 
bet.  ISec  mihi  iu  vita  quicquam  est,  quod  cum  ea  mutarem  de- 
lectatione.  In  hac  coclesti  instigatus  appetitu  multum  temporis 
insumcre  possum ;  sed  et  simul  tristitia  afllci,  quando  intueor  tam 
multa  finilo  meo  intellectui  deesse.  Verum  tristitiam  sedo  spe  ea, 
quam  possideo,  quae  niihi  vita  carior  est,  quod  posthac  existam 
et  permanebo,  et  eam  deitatem  maiori  perfectione,  quam  nunc, 
I  intuebor. 

I  38.  Ubi  brevem  praetervolantemque  considero  vitam,  in  qua 
i  singulis  momentis  mortem  exspecto;  si  deberem  credere  rae  finem 
habiturum ,  sanctaque  illa  et  praestantissima  cariturum  contcm- 
platioue,  certe  omnium  creaturarum,  quibus  cognitio  finis  sui 
deest,  miserrimus  essem.  Quippe  metus  mortis  ante  obitum  mi- 
serum  me  redderet,  et  post  eum  plaue  nihil,  et  per  consequens 
miser  essem,  quia  divina  illa  contemplatione  privatus  essem.  Huc 
vero  me  tuae  videntur  ducere  opiniones ,  quod ,  ubi  hic  esse  de- 
sino ,  etiam  in  aeternum  desinam ,  quum  e  contra  illud  verbum  et 
l)ci  voluntas  consolentur  interno  suo  in  anima  raea  testimonio, 
quod  post  hanc  vitam  in  statu  perfectiore  mealiquando,  conlem- 
plando  sumnie  perfectam  deitafem,  oblectabo.  39.  Profecto 
licet  spes  ista  aliquando  falsa  esse  deprehenderetur,  rae  tamen, 
dum  spero,  beatum  reddit.  Unicum  hoc  est,  quod  precibus, 
suspiriis  et  seriis  votis  a  Deo  peto  et  petara  (utinam  ad  id  plus  con- 
ferre  liceret!)  quam  diu  spiritus  hos  regetartus,  ut  ipsi  placeat, 
nie  sua  bonitate  tam  beatura  reddere,  ut,  quando  hoc  corpus  dis- 
solvitur,  ens  inteliectuale  ad  perfectissiraani  illara  deitatem  con- 
templandum  maneara;  et  si  hoc  tantum  nanciscor,,  mihi,  quo- 
modo  hic  credatur,  quid  invicem  persuadeatur,  an  aliquid  natu- 
raii  intellectu  fundetur  etpercipi  ab  eo  possit,  nec  ne,  perinde  est. 


240  EPISTOLA  XXXIII. 

Hoc,  hoc  soluramodo  est  votuui  meum,  meum  desiderium  con- 
tinuaeque  preces,  ut  Deus  hanc  certitudinem  in  anima  mea  con- 
tirmet,  et,  si  eam  possideo  (ah  me  miserrimum,  si  eo  destituar!) 
prae  desiderio  anima  mea  exclamet:  ,,Quemadmodum  cervus  an- 
helat  aquarum  rivos ,  ita  te ,  o  Deus  vivens,  anima  mea  desiderat : 
ah!  quando  veniet  dies,  quod  tecum  ero  et  teadspiciam."  *)  40. 
Si  hoc  tantuni  obtineo ,  omne  animae  meae  studium  et  desiderium 
possideo.  Quia  vero  nostrum  opus  Deo  displicet,  spem  istam  ex 
tua  sententia  non  video;  nec  intelligo,  Deum  (siquidem  de  eo 
humano  more  loqui  iiceat),  si  nuUam  ex  opere  nostro  et  laudatione 
capit  voluptatem ,  nos  produxisse  et  conservasse.  Si  vero  a  tua 
sententia  aberro ,  tuam  explicationem  expeto.  Verum  me,  et  forte 
te  solito  diutius  moratus  sum;  quia  vero  mihi  chartam  deesse  vi- 
deo,  finiam.  Horum  solutionem  videre  aveo.  Forte  hic  illic  ali- 
quam  ex  epistola  tua  eduxi  conclusionem ,  quae  fortassis  tua  non 
erit  opinio ;  sed  super  ea  re  explicationem  tuam  audire  cupio. 

41.  Nuper  occupatus  fui  in  quibusdam  Dei  attributis  perpen- 
dcndis,  in  quo  me  tua  non  parum  iuvit  appendix.  Mentem  tuam 
solummodo  fusius  explicui ,  quae  mihi  non  nisi  demonstrationes 
exhibere  videtur;  et  ideo  demiror  in  praefatione  affirmari,  te  ilia 
non  sentire,  sed  obligatum  fuisse,  ut  ita  tuum,  uti  promiseras, 
Cartesii  philosophiam  discipulum  doceres ;  et  te  longe  aliam ,  tani 
de  Deo,  quam  de  anima,  speciatim  de  animae  voluntate  fovere  opi- 
nionem.  Video  quoque  in  illa  praefatione  dici,  te  haec  cogitata 
metaphysica  brevi  proiixiora  edilurum:  quae  duo  avide  desidero; 
nam  de  iis  aliquid  singulare  spero.  Mea  auiem  non  fert  consuc- 
tudo  aliquem  laudibus  extollere. 

42.  Scripsi  haec  sincero  animo  et  amicitia  non  fucata ,  prout 
in  epistola  tua  petiisti,  utque  veritas  detegeretur.  Excusa  nimiam, 
praeter  intentionem,  prolixitatem.  Si  ad  has  responderis,  me 
tibi  summopere  devincies.  Non  recuso,  si  ea  lingua,  in  qua  edu- 
catus  sum,  scribere  animus  est,  velalia,  modoLatinaaut  Gallica 
sit;   hoc  vero  responsum,    ut  eadem  exares  Hngua,    peto,    quia 


•)  Conf.  Ps  42,  2.  3. 


EPISTOLA  XXXllI.   XXXIV,  241 

inciitcmluaiuin  eabenc,  quod  forlc  iu  lingua  Latiua  non  ficrct, 
percipiebam.     Ita  me  tibi  devincies,  egoque  ero  ac  permanebo , 
Dordraci  d.  16.  lanuarii  1665. 
mi  domine,  tibi  addiclissimiis  afque  ofjiciosissimus 

G.  DE  Blyenbergh. 
P.  S.     lu  responsione  lua  prolixius,  quid  per  uegationem  in 
Deo  intelligas ,  erudiri  exopto. 

E  P  I  S  T  O  L  A    XXXIV.      (Versio.) 

Abg.  Spinoza  miratur  quod  Blyenbergh  omnia  fere  perperam  intellexerit 
el  exponit  de  eius  dubiis  et  quaeslionibus.  (Voorburgi  d.  28.  lan. 
1665.) 

Viro  doctissimo  ac  ornatissimo  Guilielmo  de  Blyenbeigh 

B.  D.  S. 

Responsto  ad  praecedentem. 

Ml  DOMmK  ET  AMICE  , 

Quum  primam  tuam  epistolam  legebam ,  existimabam  nostras 
opiniones  fere  concordare.  Scd  vero  ex  secunda,  quae  die  21. 
huius  raensis  mihi  tradita  est,  longe  aliter  se  rem  habere  intelligo, 
videoque  nos  non  tantum  dissentire  de  iis,  quae  longe  ex  primis 
principiis  sunt  petenda,  sed  etiani  de  eisdem  ipsis  principiis ;  adeo 
ut  vix  credam  fore,  ut  nos  epistolis  invicem  erudire  possimus, 
2.  Video  namque  nullam  demonstrationem,  licet  pro  demonstra- 
tionis  legibus  solidissimam ,  apud  te  valere ,  nisi  conveniat  cum 
ea  explicatione ,  quara  vel  ipse,  vel  alii  theologi  tibi  haud  ignoti 
sacrae  scripturae  tribuunt.  Verura  si  deprehendas,  Deura  per  sa- 
crara  scripturara  clarius  et  eificacius  loqui,  quam  per  lumen  natu- 
ralis  intellectus,  quod  nobis  etiam  concessit,  ac  assiduo  sapientia 
sua  divina  firmiter  et  incorrupte  conservat,  validas  habes  rationes, 
ut  iutellectum  flectas  ad  opiniones ,  quas  sacrae  scripturae  tribuis ; 
quin  ipse  haud  aliter  facere  possera.  3.  Quod  vero  me  spectat, 
quia  plane  et  sine  ambagibus  profiteor,  me  sacram  scripturara  non 
intelligere,  licet  aliquot  annos  in  ea  insumpserira,  ,et  quia  me  haud 
fugit,  quando  solidam  nactus  sum  d«monstratiouera,  me  non  posse 
iu  tales  cogitationes  incidere,  ut  unquam  de  ea  dubitare  queam, 
Sp«/iosflr  II.  16 


242  EPISTOLA  XXXIV. 

omnino  in  eo,  quod  mihi  intellectus  monstrat,  acquiesco  sine 
ulla  suspicione ,  me  ea  in  re  deceptum  esse ,  nec  sacram  scriptu- 
ram ,  quamvis  eam  non  investigem ,  ei  contradicere  posse ;  quia 
,,veritas  veritati  non  repugnat",  ut  iam  ante  in  appendice  mea 
(caput  indicare  nequeo*),  nec  enim  liber  hic  ruri  penes  me  est) 
ciare  indicavi ;  et  si  fructum,  quem  iam  ex  intellectu  naturali  cepi, 
vel  semel  falsum  esse  deprehenderem ,  me  fortunatum  redderet, 
quoniam  fruor,  et  vitam  non  moerore  et  gemitu,  sed  tranquillitate, 
laetitia  et  hilaritate  transigere  studeo ,  et  subinde  gradum  unum 
adscendo.  Agnosco  interim  (id,  quod  summam  mihi  praebet  satis- 
factionem  et  mentis  tranquillitatem)  cuncta  potentia  entis  summe 
perfecti  ac  eius  immutabili  ita  fieri  decreto. 

4.  Ad  tuam  vero  ut  redeam  epistolam ,  dico  me  tibi  summas 
exanimo  agere  gratias,  quod  mihi  tuam  in  tempore  philosophandi 
rationem  aperuisti ;  sed  quod  tu  talia ,  qualia  vis  ex  mea  epistola 
educere,  mihi  afBngas,  pro  eo  nullas  tibi  gratias  ago.  Quam, 
quaeso ,  materiam  mea  praebuit  epistola  has  mihi  affingendi  opi- 
niones,  homines  nempe  bestiis  esse  similes,  homines  bestiarum 
more  mori  et  interire,  nostra  Deo  displicere  opera  etc. ;  licet  in 
posfremo  hoc  summopere  dissentiamus ,  quia  aliter  te  non  perci- 
pio,  quam  quod  intelligas,  Deum  nostris  operibus  delectari ,  tan- 
quam  qui  fineni  suum  assecutus  est,  eo  quod  res  ex  voto  successit. 
5.  Quantumadme,  ego  profecto  clare  dixi ,  probos  Deum  colere 
et  assidue  colendo  perfectiores  evadere,  Deum  amare.  Hoccine  est 
eos  bestiis  similes  reddere ,  aut  eos  instar  bestiarura  perire,  vel 
denique  eorum  opera  Deo  non  placere?  Si  meas  literas  niaiore 
cum  attentione  legisses ,  clare  perspexisses,  nostrum  dissensura 
in  hoc  solo  positum  esse :  scilicet  an  Deus,  ut  Deus,  hoc  est,  ab- 
solute,  nulla  ei  humana  attributa  adscribendo,  perfectiones,  quas 
probi  accipiunt ,  eiscum  communicet,  ut  ego  intelligo ;  anve  ut  iu- 
dex,  quod  uitimum  tu  statuis;  et  ea  de  causa  defendis  impios, 
quia  iuxta  Dei  decretum ,  quicquid  possunt,  faciunt,  Deo  aeque, 
ac  pios  servire.  0.  Sed  vero  secundum  mea  dicta  id  nullatenus 
sequitur;  quia  Deum  tanquam  iudicem  non  introduco,  et  ideo 
ego  opera  ex  operis  qualitate,    non  vero  ex  potentia  operatoris 


*)  £sl  cogit.  metapb.  libri  II.  cap.  8.  §.  5. 


EPISTOLA  XXXIV.  243 

aestiino,  et  merces,  quae  opus  coasequitur,  lain  necessario  id 
coiiscquilur,  quam  ex  natura  trianguli  sequitur,  tres  eius  angulos 
duobus  rectis  aequaies  esse  debere.  Et  hoc  unusquisque  intelli- 
get,  qui  tantuni  ad  id,  quod  sumina  nostra  beatitudo  in  ainore 
erga  Deuni  consistit,  attendit ,  quoque  ille  ainor  necessario  ex  Dei 
cogoitione,  quae  nobis  tantopere  commendatur,  fluit.  Hoc  autem 
generaliter  faciilime  demoustrari  potest,  si  modo  ad  naturam  de- 
creti  Dei  attendatur,  quemadmodum  in  mea  appendice  explicui. 
Verum  fateor,  eos  oinnes,  qui  divinam  naturam  cum  humana  con- 
funduDt ,  valde  ad  id  intelligeudum  ineptos  esse. 

7.  Hisce  literis  finem  hic  imponere  animus  erat,  ne  tibi  am- 
pliusessem  molestus  iis  rebus,  quae  tantummodo  (uti  claruiu  est 
ei  valde  devoto  additaraento  tini  tuae  epistolae  affixo)  pro  ioco  et 
risu  inserviunt,  nulli  autem  usui  sunt.  >«e  vero  petitionem  tuam 
omni  modo  reiiciam,ulterius  ad  explicationem  vocura  negationis  et 
privationis,  et  breviter  ad  id,  quod  necessarium  est  ad  sensum 
praecedentis  raeae  epistolae  diiucidius  enucleandum ,  progrediar. 

8.  Dico  igitur  primo p?'ivutionem  non  esse  privandi  actum, 
sed  tantum  simplicem  et  meram  carentiam,  quae  in  se  nihii  est; 
cst  quippe  ens  rationis  tantum  vel  modus  cogitandi,  quem  forma- 
inus ,  quum  res  invicem  comparamus.  Dicimus  exempli  gratia, 
laecum  visu  privatum  esse,  quia  eum  facile  ut  videntem  imagina- 
mur,  sive  imaginatio  haec  hinc  oriatur,  quod  cum  aliis,  qui 
videut,  sive  quod  praesentem  suura  statum  cum  praeterito,  quum 
\  idebat ,  compararaus ;  et  quura  hunc  virum  ea  ratione  considera- 
mus,  nerape  comparando  suam  naturani  cum  natura  aliorura,  vel 
cum  praeterita  sua,  tunc  affirmaraus  ,  visuin  ad  suani  naluram 
pertiuere,  et  propterea  dicimus,  eum  eo  privatum  esse.  9.  Verum 
quum  Dei  decretum  eiusque  natura  consideratur,  non  magis  de 
illohomiue,  quaiu  de  lapide  possumus  affirinare,  eum  visu  orba- 
tuni  esse,  quia  illo  tempore  non  magis  sine  contradictione  illi 
homini  visus,  quam  lapidi  competit;  qnoniam  ad  hominem  illum 
nil  amplius  pertinet  et  smtm  est,  quamid,  quod  divinus  intelle- 
ctus  et  voluntas  ei  tribuit.  Et  propterea  Deus  non  magis  est 
causa  Tor  illius  non  videre ,  quam  to?  non  videre  lapidis :  id  quod 
mera  est  negatio.  Ita  etiam  quum  ad  Jiaturam  hominis,  qni 
apj)elitu  Ubidinis  ducitur,  atlendimus,  praesentemque  appetitum 

16* 


244  EPISTOLA  XXXIV. 

cum  eo ,  qui  in  probis  est,  vel  cum  eo ,  quem  ipse  alias  habuif, 
compaj'atnus ;  affvmamus ,  eum  hominem  ineliore  appetitu  pri- 
vatum  esse,  quia  tunc  isti  virtutis  appetitum  competere  iudica- 
mus.  Quod  facere  non  possumus,  si  ad  naturam  divini  decreti 
et  intellectus  attendimtis.  Nam  eo  respectu  melior  ille  appetitus 
non  magis  ad  naturam  istius  hominis  eo  tempore ,  quam  ad  natu- 
ram  diaholi  vel  lapidis  pertinet.  10.  Et  idcirco  eo  respectu 
raelior  appetitus  non  est  privatio,  sednegatio.  h.Ae,o  ui privatio 
nihii  aliud  sit,  quam  aliquid  de  re  negare,  quod  iudicamus  ad 
suam  naturara  pertinere ,  et  negatio  nil  aliud ,  quam  aliquid  de  re 
negare,  quia  ad  suam  naturam  non  pertinet.  Et  hinc  liquet, 
quare  Adarai  appetitus  rerum  terrenarum  nostri ,  non  vero  intel- 
lectusDei  respectu  tantum  malus  esset.  Licet  eriim  Deus prae- 
teritum  et praesentem  Adami  statum  sciret,  no7i  idcirco  Adamum 
praeterito  statuprivatum  esse  intelligebat,  hoc  est,  praeteritum 
adsuam  naturam  pertinere.  Nam  tunc  Deus  aliquid  contra  suam 
voluntatem,  hoc  est,  contra  proprium  suum  intellectum  intelli- 
geret.  Hoc  si  bene  percepisses,  simulque  me  illam  libertatem, 
quam  Cartesius  menti  adscribit,  non  concedere,  quemadmodum 
L.M.in  praefatione  meo  nomine  testatus  est,  vel  minimam  in  meis 
verbis  non  invenires  contradictionem.  11.  Sedvideo,  memelius 
multo  facturura  fuisse,  si  in  prima  mea  epistola  Cartesii  verbis  re- 
spondissem,  dicendo,  nos  non  posse  scire,  quomodo  nostra  liber- 
tas  et  quicquid  ab  ea  dependet  cum  Dei  providentia  et  libertate 
congruat  (sicuti  in  appendice  diversis  locis  feci*)  ,  adeo  ut  ex  Dei 
Creatione  nuUam  in  libertate  nostra  queamus  invenire  contradi- 
ctionem,  quia  capere  haud  possumus.  quomodo  Deus  res  creavit 
et  (quod  idem  est)  quomodo  eas  conservat.  Verum  putabam ,  te 
praefationem  legisse ,  meque,  si  ex  animi  sententia  non  respon- 
derem,  in  amicitiae  officium,  quam  aniraitus  offerebam,  pecca- 
turum  fuisse.     Sed  haec  susque  deque  fero. 

12.  Quia  tamen  video,  te  Cartesii  mentem  hactenus  non  bene 
percepisse,  peto,  ut  haec  duo  attendas.  Primo  :  neque  me  neque 
Cartesium  unquam  dixisse ,  quod  ad  nostrara  naturam  pertineat, 
ut  nostram  voluntatem  intra  limites  intellectus  conlinearaus ;  sed 


*)  Conf.  e.  g.  cogit.  melapli.  I.  cap.  3.  §.  10,  II.  cap.  11.  §.  2. 


KPISTOLA  xxxiv.  245 

tanlum,  quod  Dcus  nobis  intcllectuni  delerminatum  et  voluntatem 
indeterminatam  dedit,  ita  tamen,  ut  ignoremus,  in  quem  finem 
nos  creaverit.  Porro :  quod  istiusmodi  indeterminata  vcl  perfecta 
voluntas  nos  non  soluni  perfectiores  reddit;  sedquoque,  ut  tibi 
iu  sequcntibus  dicam,  quod  ea  nobis  sit  vaide  uecessaria. 

13.  Secundo :  quod  nostra  libertas  nec  inquadam  contingentia, 
nec  in  quadam  indilTereutia  sita  est,  sed  in  modo  afflrmandi  et  ne- 
gandi;  adeo  ut,  quo  rem  aliquam  minus  indifferenter  affirmamus 
aut  negamus ,  eo  liberiores  simus.  Verbi  causa  si  Dei  natura  no- 
bis  est  cognita,  tam  necessario  ex  natura  noslra  t6  affirmare  sequi- 
tur,  Deum  existere,  quam  cx  uatura  trianguii  eius  tres  angulos 
duobus  rectis  aequari  fluit;  et  tamen  uunquam  magis  liberi  su- 
nius,  quam  quum  rem  tali  modo  affirmamus.  Quia  vero  haec 
nccessitas  nihil  aliud  est,  quam  Dei  dccretum,  veluti  in  mea  ap- 
pcndice  clare  ostendi*);  hinc  quodaramodo  inteliigere  licet,  quo 
pacto  rem  libere  agamus,  eiusque  causa  simus,  non  obstante, 
quod  eam  necessario  et  exDei  decreto  agamus.  14.  Hoc,  inquam, 
aliquo  modo  possumus  intelligere  ,  quum  quid  affirmamus,  quod 
chire  et  distincte  percipimus ;  ubi  vero  quicquam ,  quod  clare  ac 
distincte  non  capimus,  asserimus,  hoc  est,  quum  patimur,  ut 
voluntas  extra  nostri  intellectus  limites  exspatietur,  tum  illara  ne- 
(■essitatc.ai  Deique  decreta  non  ita  percipere  possuraus,  sed  no- 
stram  quidem  libertatem  ,  quam  noslra  volunlas  semper  includit; 
quo  respeclu  opera  nostra  solummodo  bona  vel  malaappellantur. 
Et  si  tunc  conamur  libertatem  nostram  cum  Dei  decreto  et  con- 
tinua  creatione  conciliare,  confundimus  id,  quod  clare  et  distincte 
iiitelligiraus,  cumeo,  quod  non  percipimus,  et  propferea  frustra 
id  conamur.  Sufficit  ergo  nobis ,  quod  scimus  nos  liberos  esse  et 
nos  tales  esse  posse  non  obstante  Dei  decreto,  nosque  mali  cau- 
sam  esse,  eo  quod  nullus  actus,  nisi  respectu  nostrae  libertatis, 
tantum  raalus  norainari  potest.  Haec  sunt,  quae  Cartesiura  spe- 
ctant,  ut  deraonstrarem,  eius  dicta  ab  ea  parte  nullam  pati  con- 
Iradiclionem. 

15.  lam  ad  ea,  quae  me  atlinent,  rae  convertara,  ac  primo 
breviter  referam  ulililatem,  quae  exmea  opinione-nascitur,  quae 


*)  Yid.  cogit.  metaph.  I.  cap.  3.  §.  3. 


246  F.PISTOLA  XXXIV. 

praecipue  in  eo  estsita,  quodscilicetnosterintellectusDeomentem 
et  corpus  extra  omnem  superstitionem  offert,  nec  preces  nobis 
valde  utiles  esse  nego.  Nam  meus  intellectus  est  nimis  parvus  ad 
omnia  media  determinandum,  quae  Deus  habet,  quibus  horaines 
ad  sui  amorem,  hoc  est,  ad  salutem  perducat;  adeo  ut  tantum 
absit,  hanc  opinionem  noxiam  futuram  esse,  ut  e  conlra  iis,  qui 
nullis  praeiudiciis  nec  puerili  superstitione  praeoccupati  sunt, 
unicum  sit  medium  ad  summum  beatitudiuis  gradum  perveniendi. 

16.  Quod  vero  ais,  me  homines,  eos  a  Deo  tam  dependenles 
faciendo,  ideo  elementis,  herbis  et  lapidibus  similes  reddere,  id 
sufficienter  ostendit,  te  meam  opinionem  perversissime  intelligere 
et  res,  quae  intellectum  spectant,  cum  imaginatione  confundere. 
Si  enim  puro  intellectu  percepisses,  quid  sil  a  Deo  dependere, 
certe  non  cogitares,  res,  quatenus  a  Deo  dependent,  mortuas, 
corporeas  et  iraperfectas  esse  (quis  unquam  de  ente  summe  per- 
fecto  tam  viliter  ausus  fuit  loqui) ;  e  coutra  caperes,  ea  de  causa  et 
quatenus  a  Deo  dependent,  perlectas  esse:  adeo  ut  hanc  depen- 
dentiam  atque  necessariam  operationem  quam  optirae  per  Dei  de- 
cretum  intelligamus ,  quando  non  ad  truncos  etherbas,  sed  ad 
maxime  intelligibiles  et  res  creatas  perfectissimas  attendimus,  ut 
ex  illo,  quod  secundo  de  Cartesii  mente  iara  ante  memoravimus, 
clare  apparet ;  quod  attendere  debuisses. 

17.  Nec  reticerepossum,  rae  id  suramopere  mirari,  quod  di- 
cis:  si  Deus  delictura  non  puniret  (hoc  est ,  tanquam  iudex  lali 
poena,  quam  ipsum  delictum  non  inferret;  id  enim  solura  nostra 
est  quaestio) ,  quaenara  ratio  irapedit,  quo  rainus  quaevis  scelera 
avide  perpetrem?  Certe  qui  illud  tantum  (quod  de  te  non  spero) 
formidine  poenae  omittit,  is  nulla  ratione  ex  amore  operafur  et 
quani  rainirae  virtutem  amplcctitur.  Quantumadme,  ea  oraitto 
vel  omittere  studeo ,  quia  expresse  cum  mea  singulari  natura  pu- 
gnant,  meque  a  Dei  araore  et  cognitione  aberrare  facerent. 

18.  Porro  si  ad  naturam  hunianam  paulura  attendisses  et  na- 
turam  Dei  decreli,  prout  in  appendice  explicui*"),  percepissos, 
tanderaque  scivisses,  quoraodo  res  esset  deducenda,  antequam  ad 
conclusionem  perveniatur,  non  adeo  temere  dixisses,  hanc  opinio- 


•)  Vid.  cogil.  metaph.  II,  7,  7.  8,  2-4.  9,  1—5. 


EPISTOLA  XXXIV.  247 

nem  iios  (riincis  etc.  similes  reddere;  nec  tam  multas  absurdilatcs, 
qiiam  imagitiaris,  mihi  affinxisses. 

l',t.  I)c  duabus  illis  rebus,  quasais,  priusquam  ad  secundam 
(uam  regiilam  pcrgis,  (c  pcrcipere  haud  valere,  respondeo  :  primo, 
Car(csium  sufficcre  ad  conclusionem  (uam  facieDdam,  quod 
ncmpe,  si  modoa((endis  ad  naturam  tuam,  experiris,  (e  posse  iu- 
dicium  (uum  suspendere ;  si  vero  dicas,  le  in  (c  ipso  uon  experiri, 
nos  tantum  virium  hodie  iu  rationem  ob(inere,  ut  hoc  seniper  con- 
tiuuare  possemus ,  id  idem  Cartcsio  esset  ac,  nos  hodie  non  posse 
videre,  nos,  quam  diu  existimus,  futuros  scmper  rcs  cogitantes, 
vel  naturam  cogitantis  retenturos ,  quod  profecto  contradictionem 
involvit. 

'20.  Ad  secundum  cum  Cartesio  dico :  si  voluntatem  nostram 
eitra  limites  intellectus  nostri  valde  limitati  extendere  non  posse- 
mus,  nos  miserrimos  futuros,  neque  in  nostra  potestate  fore  vel 
frustum  panis  comedere,  vel  passum  progredi,  vel  subsistere; 
omnia  enim  iucer(a  atque  periculis  sunt  plena. 

*il.  Transeo  nunc  ad  secundam  tuam  regulam,  asseroque,  me 
quidem  credere,  quod  ego  eam  veritatem,  quam  tu  in  Scriptura 
essecredis,  illi  non  tribuam,  et  taraen  credo,  quod  ego  illi  tan- 
tum,  si  non  plus  adscribam  auctoritatis;  quodque  longe  cautius, 
quamalii,  caveam,  ne  illi  pueriles  quasdam  et  absurdas  senten- 
tias  affingam,  quod  nemo  praestare  po(est,  nisi  is,  qui  philoso- 
phiam  bene  inlelligit,  vel  divinas  habet  revelationes;  adeo  ut  me 
valde  parum  moveant  explicationes,  quas  vulgares  theologi  de 
Scriptura  adferunt,  praesertira  si  istius  fint  farinae  ,  ut  Scriptu- 
ram  scmper  iuxta  literam  sensumque  externum  sumant;  et  nun- 
quam  praeter  Socinianos  crassum  adeo  vidi  theologum,  qui  non 
percipit  sacram  scripturam  crcberrime  more  humano  de  Deo  lo- 
qui,  ac  suum  sensum  parabolis  exprimere;  et  quod  ad  contra- 
dicdonem,  quam  frustra(mea  quidem  opinione)conaris  ostendere, 
credo  te  per  parabolam  oranino  aliud  quid,  quam  vulgo  fit,  in- 
telligere.  Nam  quis  unquam  audivit,  eum ,  qui  suos  conccptus 
parabolis  exprimit,  a  suo  sensu  aberrare?  22.  Quum  Micha  regi 
Aghabo  diceret ,  se  Deum  in  solio  suo  sedentem  vidisse,  ac  exer- 
citus  coelestes  a  dextra  et  sinistra  stantes ,  Deumque  ex  illis  quae- 
rere,  quisnam  Aghabura  deciperet,  illud  ipsum  cfrrte  eratpara- 


248  EPISTOLA  XXXIV. 

bola,  qua  propheta  praccipuum,  quod  ea  occasione  (quae  non 
erat,  ut  subliaiia  theologiae  dogniata  doceret)  Dei  noinine  debebat 
manifestare,sufficienter  exprimebat*),  adeo  ut  nullo  modo  a  sensu 
suo  aberraret.  Sic  etiam  ceteri  prophetae  Dei  verbum  iussu  Dei 
.  ea  ratione  populo  manifestarunt,  tanquam  optimo  medio,  non 
vero  tanquam  ilio,  quod  Deus  petebat,  populum  ad  scopum  Scri- 
pturae  primarium  ducendi,  qui  iuxta  ipsius  Christi  dictum  in  hoc 
consistit,  nimirum  in  amore  Dei  supra  omnia  et  proximi  tanquam 
sui  ipsius,  **)  Sublimes  speculationes,  credo,  Scripturam  minime 
tangunt.  Me  quod  spectat,  nuUaDei  aeterna  attributa  exsacra 
scriptura  didici ,  nec  discere  potui. 

23.  Quantum  vero  quintum  attinet  argumentum  (scilicet  pro- 
phetas  Dei  verbum  tali  ratiooe  manifestum  fecisse ,  quoniam  veri- 
tas  veritati  non  est  contraria),  nihil  reliqui  est,  quam  ut  (quemad- 
modum  quivls,  qui  demonstrandi  methodum  percipit,  iudicabit) 
demonstrem,  Scripturam,  prout  est,  esse  Dei  verum 
verbum  reveiatum.  Cuius  mathematicam  demonstrationem 
nisi  divina  revelatione  habere  nequeo.  Etideodixi:  credo,  sed 
non  more  mathematico  scio,  omnia,  qiiae  Deus  prophetis  etc, 
quia  firmiter  credo,  non  vero  mathematice  scio,  prophelas  Dei  in- 
timos  consiiiarios  et  legatos  fuisse  fidos ;  adeo  ut  in  iis ,  quae  ego 
affirmavi,  nulla  omnino  sit  contradictio,  quum  e  contrario  ab  al- 
tera  parte  haud  paucae  inveniantur. 

24.  Reliquum  tuae  epistolae,  nempe  ubi  dicis:  deniqne  ens 
summe perfectum  noverat  etc . ,  et  deinde  quod  contra  exemplum 
de  veneno  adfers,  ac  ultimo ,  quod  appendicem  etid,  quod  se- 
quitur,  spectat,  dico  hanc  praesentem  quaestionem  non  respicere. 

25.  Praefationem  L.  M.  quod  atlinet,  in  ipsa  certe  simul 
ostenditur,  quid  Cartesio  adhuc  probandum  esset,  utsolidamde 
libero  arbitrio  demonstrationem  formaret,  additurque,  me  coa- 
trariam  foverc  sententiam,  et  quomodo  eam  foveam:  quam  forle 
suo  tempore  indicabo.     Nunc  vero  animus  non  est. 

26.  De  opere  vero  super  Cartesium  neccogitavi,  nec  ultcrio- 
rem  eius  gessi  curam,  postquam  sermone  Belgico  prodiit;  et  qui- 


*;  Vid.  IReg.  22,  19.  sqq.      ")  Mat.  22,  37.  sqq. 


EI'ISTOLA   XXXIV.   XXXV.  219 

dcin  non  sine  ratione,  quain  hic  recensere  longum  foret.     Adeo  ut 
nihil  dicenduni  restet,  quam  nie  etc. 

EPISTOLA    XXXV.     (Versio.) 

Arg.    Mercator  Dordraccnus  de  virtutis  et  vitii  ratione  niulta  dispulat  et 
epistolae  fine  novas  proponit  quaestioues. 

Clarissimo  viro  B.  d.  S. 

GUILIELMUS  i)E  BLYENBERGH. 

Respo7isio  ad  praecedentein. 

Ml  DOMINE  ET  CARE  AMICE  , 

Epistolain  tuani  d.  *>8.  lanuarii  scriptam  suo  tempore  accepi. 
Aliae  occupationes  praeter  studia  impediverunt,  quo  niiuus  ad 
tuam  citius  responderim;  et  quoniam  hic  illic  acribus  tua  referta 
est  reprehensionibus,  quid  de  ea  iudicarem,  vix  sciebam.  Nani 
in  priina  d.  5.  lanuarii  exarata  tam  liberaliter  amicitiam  tuam  e\ 
animo  mihi  obtuleras,  hac  addita  obtestatione,  meam  non  solum 
iilo  tempore  scriptam,  sed  et  subsequentes  valde  gratas  fore;  quiii 
amice  flagitabas,  ut  libere,  si  quas  insuper  movere  possem  diffi- 
cultates,  obiicerem,  uti  in  mea  d.  10.  lanuarii  data  prolixius  paulo 
praesliti.  Ad  eam  amicam  et  erudientein  iuxta  postulatum  et  pro- 
missuin  tuum  exspectabam  responsiouem.  Sed  e  contra  talem, 
quae  nimiam  non  redolet  amicitiam,  accepi;  nempe  quodnullae 
demonstrationes,  licetvalidissimae,  apiidmevalent,  quodmen- 
tem  Cartesii  non percipio ,  quod  i'es  spirituales  nimium  cu7n  ter- 
renis  confundo  etc,  ita  utinvicem  epistolis  diutius  erudire  nos 
nonpossernus.  2.  Ad  quae  amice  respondeo,  me  firmiter  credere, 
te  supra  dicta  melius  me  intelligere  et  assuetum  inagis  esse,  res 
corporeas  a  spiritualibus  discernere.  In  metaphysica  enim,  quam 
egoinchoo,  summum  adscendisti  gradum,  et  ideo,  ut  erudirer, 
favorem  tuum  captabam;  nunquam  vero  existimabam,  me  ob- 
iectionibus  libere  factis  offensionis  causam  praebiturum.  Sum- 
mas  tibi  ex  animo  ago  gratias,  quod  tantum  laborem  in  duabus 
epistolis  exarandis,  praecipue  iu  secunda,  susc^pisti.  i.  Ex 
posteriore,  quam  ex  priore,  tuam  mentem  clarius  percepi,  et 
nihiio  mimis  ei  assensum  praebere  nequeo,  nisi  difficultates,  quas 


250  EPISTOLA  XXXV. 

adhuc  in  ea  invenio,  toUantur.  Nec  hoc  offensionis  causam  dare 
potest.  Nam  iliud  vitium  in  inteliectu  nostro  arguit,  si  veritati 
sine  fundamento  necessario  assentimur.  Licet  tui  veri  essent 
ronceptus,  iis  assensum  praebere  non  licet,  quam  diu  in  me  quae- 
riam  obscuritatis  vel  dubitalionis  rationes  supersunt,  quamvis  du- 
'  bitationes  non  ex  re  proposita,  sed  ex  mei  inlellectus  imperfe- 
ctione  orirentur.  Et  quiahoc  abunde  tibi  nolum  est,  aegre  ferre 
iion  debes,  si  rursus  quasdam  formem  obiectiones.  Cogor  ita 
facere,  quam  diu  rem  clare  percipere  nequeo;  nam  hocinaliura 
nonfitfinem,  quam  ad  veritatem  inveniendam  ,  non  vero  ad  tuam 
mentem  praeter  intentionem  tuam  detorquendam ;  et  propterea  ad 
liaec  pauca  amicam  peto  responsionem.  4.  Dicis,  nihil  ad  es- 
seniiam  rei  ampliiis  perfinej'e ,  quam  id,  qnod  divina  volnnins 
pofeniiaqne  ei  concedit  et  revera  tribuit;  et  qnum  ad  natiiram 
/lozninis,  qui  appefitu  libidinis  ducitur,  alteJidimus,  praesentejii- 
que  appetitum  cum  eo ,  quiinprohis  est,  velcj/meo,  quemipse 
alias  liabuit,  comparamits ,  ajpjvjiamus  ejtm  hominem  meliore 
appefifji pj-ivafjtm  esse,  quia  fjtJic  isti  virtuiis  appetitum  compe- 
tere  iudicamus.  Quod  facere  noji  possttmjts,  si  ad  nafuram  di- 
vini  decreti  et  ijitellecfjts  attejidijnus ;  nam  eo  respectu  melior  ille 
appetitjis  non  magis  ad  naturam  isfijts  liomijiis  eo  fempore,  quajn 
ad  nafjtram  diaboli  attt  lapidis  pertinef  efc.  Licet  enim  DeJts 
praeteritjtm  et  praesejifem  Adami  stafjtm  sciret,  non  idcirco 
Adamumpraeterifo  sfatti  pjnvafjtm  esse,  lioc  est,  praeteritttjn  ad 
sttampraesentemjiafjtrajjipej'tijtere  intelligebat  etc.  5.  Ex  qui- 
bus  verbis  clare  sequi  videtur,  iuxta  tuam  sententiam  nihil  aliud 
ad  essentiam  pertinere,  quam  quod  eomomento,  quopercipitur, 
reshabet,  hocest,  si  me  voluptatis  desiderium  tenet,  illud  desi- 
derium  ad  meam  illo  tempore  pertinet  essentiam ,  et  si  rae  non 
tenet,  \]\ud  ?ion-desideriitm  ad  raeam  eo,  quo  non  desidero,  tem- 
pore  essentiam  pertinet.  Unde  infallibiliter  consequitur,  me  tura 
respeclu  Dei  aeque  perfectionera  in  nieis  operibus  includere  (so- 
lummodo  gradu  ditferentibus),  quando  voluptatum  cupidilate, 
quam  quando  ea  non  teneor;  quando  omnis  generis  scelera  per- 
petro,  quam  quando  virtutem  et  iustitiara  exerceo.  6.  Ad  raeam 
rnim  essentiam  eo  terapore  tanlura  duntaxat,  quantura  operor, 
perlinet.     Nec  enim  plus,  nec  minus,  secundum  tuam  positionem, 


EPISTOLA  XXXV.  251 

opcrari  possuiii,  quam  quanluni  rovera  acccpi  perfectionis,  quia 
voliiplaltim  Sfclerumquecupiditas  admeam  eo  tcmpore,  quo  facio, 
perlinet  essentiam ,  et  eo  tenipore  illam ,  nou  vero  maiorem,  a 
divina  potentia  accipio.  Exigit  ergo  divina  potentia  eiusmodi  dun- 
taxat  opera.  Et  ita  ex  tua  posilione  clare  vidctur  sequi,  Deum 
scelera  una  eademque  ralione  velle,  qua  ea  vuit,  quae  lu  nomine 
virlutis  insigrnis.  7.  Ponamus  iam  ,  quod  Deus  ut  Deus,  non 
vero  ut  iudcx,  piis  et  impiis  taiem  et  tantum  essentiae  largiiur, 
qur.ntum  vull,  ut  illi  clliciant;  quaenam  raiiones  dantur,  ut  unius 
opus  non  eodem  modo,  quam  allerius  velit?  Nam  quoniam  uni- 
cuique  ad  opus  suum  qualitatem  concedit,  scquitur  ulique,  quod, 
quibus  minus  largitus  est,  eadem  ratione  tantum  ab  ipsispetit, 
quantum  ab  illis  ,  quibus  plus  dedit;  et  per  consequens  Deus  sui 
ipsius  respectu  maiorem  minoremve  nostrorum  operum  perfe- 
ctionem  ,  voluptalum  et  virtutum  cupiditatem  eodem  modo  exigit: 
adeo  ut,  qui  scelera  patrat,  necessario  eadem  patrare  debeat,  quia 
nihil  aliud  ad  suam  eo  tempore  essentiam  spectat;  uti  is  ,  qui  vir- 
lutem  exercet,  ideo  virtutem  exercet,  quia  Dei  potenlia  voluit,  ut 
ad  suam  eo  tempore  essentiam  id  pertineret.  Rursum  mihi  vide- 
lur  Deus  aeque  et  eodem  modo  scelera,  quam  virtutem  velle; 
quatenus  autem  utraque  vult,  tam  huius,  quam  illius  est  causa, 
ipsique  ealenus  grata  esse  debent.  Quod  de  Deo  concipere  du- 
rum  est. 

8.  Dicis,  ut  video,  probos  Deum  coiere.  Verum  ex  tuis 
scriptis  uihil  aliud  percipio,  quam  quod  Deo  servire  lantum  sit 
talia  eflicere  opera,  quae  Deus,  ut  operaremur,  voluit.  Idem 
adscribis  impiis  et  libidinosis.  Quacnani  eigo  est  diffeientia  re- 
spcctu  Dei  inter  proborum  et  improborum  cultum?  Ais  etiam, 
probos  Deo  servire  et  serviendo  continuo  perfectiores  evadere 
Sed  non  pcrcipio ,  quid  per  t6  perfectio7-es  evadere  intelligas,  nec 
quid  significet  ro  contimio  perfectiores  evadere.  Nam  et  impii  et 
pii  suam  essentiam  et  conservationem  aut  continuam  creationem  a 
Deo  ut  Deo ,  non  vero  ut  iudice  nanciscuntur ,  voluntatemque  eius 
iuxta  Dei  decretum  utrique  eodem  modo  exsequuntur.  Quaenam 
ergo  differentia  respectu  Dei  inter  utrosque  potest  esse?  Nam  to 
perfectiores  contimio  evadcre  non  ex  opere,  sed  ex  Dei  voluntale 
fluil;  adeout,  si  impii  per  opera  sua  imperfectiores  fiunt,  illud 


252  EPISTOLA  XXXV. 

non  Duat  ex  operibus,  sed  exsolaDei  voluutate;  et  utrique  volun- 
tatem  Dei  tantum  exsequuntur.  Nequit  ergo  in  his  duobus  ratione 
Dei  dari  discrimen.  Quaenam  sunt  ergo  rationes,  ut  hi  per  opus 
suum  continuo  perfectiores ,  illi  vero  deteriores  evadant? 

9.  Sed  vero  discrimen  operis  horum  supra  alterorum  opus  io 
hocponere  videris,  quod  hoc  opus  plus  perfectionis,  quam  iilud 
includit.  In  his  tuum  vel  meum  cerlo  confido  latere  errorem. 
Nam  nullam  in  tuis  scriptis  reperire  licet  regulam,  secunduiu 
quam  res  raagis  minusve  perfecta  dicitur,  quam  quando  plus 
minusve  habet  essentiae.  Si  iam  haec  sit  perfectionis  regula ,  sunt 
igitur  scelera  Dei  respectu  ei  aeque  ac  opera  proborum  grala.  Nam 
Deus  ea  utDeus,  hoc  est,  sui  respectu  eodem  modovult,  quia 
utraque  ex  Dei  fluunt  decreto.  10.  Si  haec  sit  sola  perfectionis 
regula,  crrores  non  nisi  improprie  tales  dici  possunt.  Sed  revera 
nulli  errores,  nulla  dautur  scelera:  et  quicquid  est,  illam  tantum- 
modo  et  talern ,  quam  Deus  dedit,  essentiam  complectitur,  quae 
semper,  utcumque  ea  se  habeat,  perfectionem  involvit.  Me  hoc 
clare  non  posse  percipere,  fateor,  et  tu  quaerenti,  an  occidere 
Deo  aeque  placeat,  ac  eleemosynas  largiri;  an  furtum  commit- 
tere,  Deirespectu,  aeque  bonum  sit,  ac  iustum  esse,  condona. 
Sineges,  quaenam  sunt  rationes?  Siaffirmes,  quae  apud  me  ex- 
istunt  rationes,  quibus  moverer,  ut  hoc  opus,  quod  tu  virtutem 
appellas,  magis  quam  aliud  operarer?  Quaenam  lex  magis  hoc, 
quam  illud  prohibet?  11.  Si  ipsam  nomines  virtutis  legem,  fa- 
tendum  mihi  certe  est,  me  nullam  apud  te  reperire,  iuxta  quam 
virtus  moderanda  et  ex  qua  cognoscenda  sit.  Quicquid  enim  est, 
a  Dei  voluntate  iuseparabiliter  dependet,  et  per  consequens  et  hoc 
et  illud  ex  aequo  virtuosum  est.  Et  quid  tibi  virtus  vel  lex  virtutis 
sit,  non  capio.  Ideo  etiam  quod  asseris,  nos  ex  amore  virlutis 
debere  operari ,  non  intelligo.  Dicis  quidem,  te  scelera  et  vilia 
omittere,  quia  ea  cum  singulari  tua  natura  pugnant,  et  te  ab  di- 
vina  cognitione  et  amore  seducunt;  verum  nullam  horum  in  omni- 
bus  tuis  scriptis  invenio  vel  regulam  vel  probationem.  Quin  ex- 
cusa  me,  si  contrariura  ex  illis  sequi  dicam.  Omittis  ea,  quae 
vitia  appello,  quia  cum  singulari  tua  natura  pugnant,  non  autem 
quia  vitia  complectuntur :  omittis  ea,  quemadmodum  cibus,  a 
quo  nafuranostra  abhorret,  relinquitur.     Cerle  qui  niala  omiltet, 


EPISTOLA  XXXV.  253 

eo  quod  sua  natura  ab  eis  abhorret,  parum  de  virtute  gloriari 
poterit. 

12.  Hic  iam  rursum  quaestio  moveri  potest:  an,  si  daretur 
animus,  cum  cuius  singulari  nalura  non  pugnaret,  sed  convcniret, 
voluptates  sceleraque  patrare,  an,  inquam,  ratio  virtutis  sit,  quae 
ipsum  ad  virtutem  praestandam  malumque  oraittendum  mo- 
veret?  Sed  qui  fieri  potest,  ut  quis  cupiditatem  voluplatis  amit- 
teret ,  quum  eius  cupiditas  eo  tempore  de  sua  sit  essentia,  ipsam- 
que  iam  modo  acceperit,  neque  dimittere  possit? 

13.  Hanc  etiam  coosequentiam  in  tuis  scriptis  non  video,  quod 
nimirum  eae  actiones,  quas  scelerum  nomine  insignio,  te  a  Dei 
cognitione  et  eius  amore  seducerent.  Nam  voluntatem  Dei  tantum 
eisequutus  es,  neque  ampl?us  praestare  poteras ,  quia  ad  tuam  isto 
tempore  essentiam  constituendam  a  divina  voluntate  ac  potentia 
nihil  amplius  datum  erat.  Quomodo  sic  determinatum  ac  depen- 
dens  opus  a  divino  amore  aberrare  facit?  Aberrare  est  confusum 
et  independens  esse,  et  hoc  secundum  te  est  impossibile.  Nara 
sive  hoc  sive  illud ,  sive  plus  sive  minus  perfectionis  ediraus ,  iliud 
ad  esse  nostrura  pro  ilio  terapore  iraraediate  a  Deo  accipiraus: 
quoniodo  ergo  possumus  aberrare?  Vel  ego,  per  errorera  quid 
intelligalur,  non  capio.  Attaraen  in  hoc,  inquara,  solo  causa 
vel  mei  vel  lui  erroris  latere  debet. 

14.  Hic  raulta  alia  dicerera  et  quaererera.  Prirao :  an  substan- 
tiae  intellectuales  alio  modo,  quara  vitae  expertes  a  Deo  depen- 
deant?  Licet  enira  entia  intellectualia  plus  essentiae,  quara  vila 
carenlia  involvant,  annon  utraque  Deo  Deique  decreto  ad  suum 
motum  in  genere  et  ad  talem  motura  in  specie  conservandura  opus 
habent.  et  per  consequens,  quatenus  dependent,  annon  una  eadera- 
que  ratione  dependeant?  Secundo :  quia,  quam  ei  D.  des  Cartes  ad- 
signavit,  libertatem  aniraae  non  concedis,  quaenara  sit  differentia 
inter  dependentiara  inteliectualium  et  aniraa  carenliura  substan- 
tiarum?  et  si  nullam  volendi  habent  libertatem,  quoraodo  tu  eas  a 
Deo  dependere  concipias?  et  quo  pacto  aniraa  a  Deo  dependeat? 
lo.Tertio :  siquidera  nostra  aniraa  non  ea  sit  praedita  libertate,  an- 
ne  nostra  actio  proprie  Dei  actio  et  nostra  voluntas  proprie  Dei  sit 
voluntas?  Plura  alia  quaerere  possera,  sed  tara  raulta  a  te  petere 
non  ausim :  solumraodo  ad  praecedentia  responsum  tuura  brevi  ex- 


254  EPISTOLA  XXXV.  XXXVI. 

specto.an  forte  boc  medio  adhibito  sententiam  tuam  melius  intel- 
ligam ,  ut  postea  de  hac  re  coram  tecum  pluribus  agerem.  Ubi 
enim  tuum  nactus  fuero  responsum ,  Leydam  profectus ,  si  gratum 
sit,  in  transitu  te  saiutabo.  His  nixus  dico  ex  animo ,  tibi  saiute 
dicta,  me  manere 

Dordracid.  19.  Febr.  1665. 

tibi  addictissimum  atque  officiosissimum 

G.  DE  BtTENBERGH. 

P.  S.  Nimia  festinatione  hanc  inserere  quaestionem  oblitus 
sum:  an  quod  alias  nobis  eveniret,  prudentia  nostra  non  im- 
pedire  quearaus. 

EPISTOLA    XXXVI.     (Versio.) 

Arg.  Spinoza  respondet  aliter  apud  philosophos,  aliter  apud  iheologos 
de  Deo  rebusque  divinis  dispulandum  esse.  De  quaeslionibus 
epistolae  antecedentis.    (Voorburgi  d.  13.  Mart.  1665.) 

Viro  doctissimo  ac  ornatissinio  Guilielmo  de  Blyenbergh 

B.  D.  S. 

Responsio  ad  pi-aecedentem. 

Ml  DOMINE  ET  AMICE  , 

Duas  abs  te  hac  septimana  accepi  epistolas;  posterior  d.  9. 
Marlii  exarata  tantum  ei  inserviebat,  ut  me  de  priore  d.  19.  Fe- 
bruarii  scripta  et  mihi  Schiedamo  missa  certiorem  redderet.  In 
hac  priore  te  de  eo  queri  video ,  quod  dixerim ,  mdlam  apud  te  de- 
monstrationem  locum  habere  posse  efc. ,  quasi  illud  mearum  ra- 
tionum  respectu,  quia  statim  tibi  non  fecerunt  satis,  locutus 
fuerim ;  quod  a  mente  mea  longe  abest.  Respiciebam  propria  lua 
verba,  quae  sic  habent:  Et  si  quando post  diutinmn  investiga- 
tioneyii  accideret,  ut  naturalis  mea  seientia  videretur  cum  lioc 
verbo  velpugnare,  vel  non  satis  bene  etc,  iliud  verbum  tantae 
apiidme  est  auctoritatis ,  utconceptus,  quos  existimo  clare  per- 
cipere ,  milii  potius  suspecfi  si7it  efc;  adeo  ut  tua  tantum  verba 
breviter  repetierim ,  nec  propterea  credo,  me  ulla  in  re  irae  causam 
praebuisse,  eo  magis,  quod  ea  tanquam  rationem  adducebam, 
quibus  magnura  nostrum  disseiisum  ostendercm. 

2-  Porro,  quia  in  calce  secundae  epistolae  scripseras,  te  tau- 


EPISTOLA  XXXVl.  255 

tuniiuodo  sperare  et  oplare,  iit  in  fide  ac  spe  perseveres,  atque 
reliqua,  quae  nobis  invicem  de  intellectu  naturali  persuademus, 
tibi  esse  indiflferentia;  animo  vohebam,  uti  et  iam  revolvo,  raeas 
nulli  usui  futuras ,  mihique  ea  de  causa  consultum  magis  esse ,  ut 
studia  (quae  alioqui  tam  diu  inlermittere  cogor)  non  negligerem 
propter  res,  quae  nulium  fructum  possunt  iargiri.  Nec  hoc  primae 
epistolae  raeae  contrariatur:  quia  ibi  te  ut  merum  philosophum, 
qui  (sicuti  haudpauci,  qui  se  Christianos  autumant,  concedunt) 
nullum  alium  veritatis  Lydiuni  habet  lapidcm  praeter  naturalem 
intellectum,  non  vero  theologiam  ,  considerabam.  Sed  de  hac  re 
me  aliter  edocuisti,  siraulque  ostendisti,  quod  fundamentura,  cui 
nostram  amicitiara  superaedificare  animus  erat,  non,  ut  arbitra- 
bar,  essetiactum. 

3.  Denique  reliqua  quod  attinet ,  ea  plerumque  tali  modo  inter 
dispulandum  contingunt,  ut  propterea  humanitatis  limites  non 
transgrediamur,  et  hac  de  causa  in  secunda  tua  epistola,  nec  non 
in  hac  his  similia  tanquam  non  animadversa  praetermittam.  Haec 
de  tua  offensioDe,  ut,  me  ei  nullam  dedisse  causam,  ostenderem, 
multo  rainus  me  ferre  haud  posse,  ut  mihi  quisquam  obloquatur. 
Kunc,  quo  ad  tuas  obiectiones  rursus  respondeam,  me  converto. 

4.  Statuo  ergo  prirao,  Deum  absolute  et  rev^ra  causam  esse 
omnium,  quae  essentiam  habent,  quaecuraque  etiara  illa  sint. 
Siiara  poteris  deraoDstrare,  raalum,  errorera  ,  scelera  etc.  quic- 
quam  esse,  quod  essentiam  exprirait,  tibi  penitus  concedara, 
Deum  scelerura,  niali,  erroris  etc.  causam  esse.  Videor  mihi 
sufficienter  ostendisse  id,  quod  formam  mali,  erroris,  sceleris 
ponit,  noninaliquo,  quod  essentiam  exprimit,  consistere,  ideo- 
que  dici  non  posse ,  Deura  eius  esse  causam.  Neronis  verbi  gratia 
matricidium,  quatenus  aliquid  positivum  coraprehendebat,  sce- 
lusnonerat;  nara  facinus  externum  fecit :  simulque  intentionem 
ad  trucidandam  matrera  Orestes  habuit,  ettamen,  saltera  ita  uti 
Nero,  non  accusatur.  Quodnam  ergoNeronis  scelus?  Non  aliud, 
quam  quod  hoc  facinore  ostenderet  se  ingratum,  immisericordem 
ac  inobedientem  esse.  Certum  autera  est,  nihii  horura  aliquid 
essentiae  expriraere ,  et  idcirco  Deum  eorum  etiam  non  fuisse  cau- 
sam ,  licet  causa  actus  et  intentionis  Neronis  fuerit. 

5.  Porro  velim  hic  notari,  nos,   dum  philosophice  loquimur, 


256  EPISTOLA  XXXVI. 

noQ  debere  phrasibus  theologiae  uti.  Nam  quia  theologia  Deura 
passim,  nec  temere,  ut  hominem  perfectum  repraesentat,  pro- 
pterea  oportunum  est,  ut  in  theologia  dicatur,  Deum  quicquam 
cupere ,  Deum  taedio  operibus  improborum  aflBci  et  proborum  de- 
leclari.  In  philosophia  vero,  ubi  clare  percipimus,  quod  Deo 
illaattributa,  quae  hominem  perfectum  reddunt,  tam  aegre  pos- 
sunttribuiet  adsignari,  quam  siea,  quae  elephantum  asinumve 
perficiunt ,  homini  tribueremus ;  ibi  haec  et  his  similia  verba  nul- 
lum  obtinent  locum,  nec  ibi  sine  nostrorum  conceptuum  summa 
confusione  ea  usurpare  licet.  Quare  philosophice  loquendo  dici 
nequit,  Deum  a  quoquam  quicquam  petere,  neque  ei  taediosum 
aut  gralum  quid  esse ;  haec  quippe  omnia  humana  sunt  attributa, 
quae  in  Deo  locum  non  habent. 

6.  Notari  tandem  voluissem ,  quod ,  quamvis  opera  proborum 
(hoc  est ,  eorum ,  qui  claram  Dei  habent  ideam ,  ad  quara  cuncla 
eorura  opera,  ut  et  cogitationes  determinantur)  et  improborum 
(hocest,  eorum,  quiDei  ideam  haud  possident,  sed  tantum  re- 
rura  terrenarura  ideas,  ad  quas  eorura  opera  cogitationesque  de- 
terminantur) ,  et  denique  omniura  eorura,  quae  sunt,  ex  Dei 
aeternis  legibus  et  decretis  necessario  profluant  continuoque  a  Deo 
dependeant,  attaraen  non  solura  gradibus,  sed  et  essentia  ab  in- 
vicem  differunt.  Licet  etenira  mus  aeque  ac  angelus,  et  aeque 
tristitia  ac  laetitia  a  Deo  dependeaot,  nequit  tamen  mus  species 
angeli  et  tristitia  species  laetitiae  esse.  Hisce  opinor  me  tuis  ob- 
iectionibus  (si  eas  probe  intellexi,  quippe  interdum  dubius  haereo, 
num  conclusiones ,  quas  inde  deducis ,  non  differant  ab  ipsa  pro- 
positione,  quara  deraonstrare  suscipis)  respondisse. 

7.  Verura  illud  clarius  patebit,  si  ad  quaestiones  propositas  ex 
his  fundaraentis  respondeam.  Prima  est:  an  occidere  Deo  adeo 
acceptumsit,  ac  eleemosynas  elargiri?  Altera  est:  an  furari  Dei 
respectu  aeque  bonum  sit,  ac  iustura  esse?  Tertia  denique  est: 
an ,  si  daretur  animus ,  cum  cuius  singulari  natura  non  pugnaret, 
sed  conveniret,  libidinibus  obtemperare  et  sceleraperpetrare,  an 
in  eo ,  inquam ,  ralio  virtutis  daretur ,  quae  ipsi ,  ut  bonum  face- 
ret  et  malura  oraitteret,  persuaderet? 

8.  Ad  priraara  hoc  do  responsura ,  me  (philosophice  loquendo) 
quid  his  verbis:   Deu  acceptu7n  esse  \elis ,  nescire.     Siroges:  an 


EPISTOLA  XXXVI.  257 

Pcus  hunc  non  odio  habeat,  ilhmi  vero  diligat?  an  Deura  alius 
contuinelia  alTecerit,  ahus  favore  proseculus  fuerit?  respondeo: 
quod  nou.  Si  vero  quaestio  est :  numne  homines,  qui  occidunt 
et  cleeniosynas  distribuunt,  aeque  probi  et  perfecti  sint?  rursus 
negando  respondeo. 

9.  Ad  secundara  regero:  si  bonum  respectu  Dei  inferat,  iu- 
slum  ahquid  boni  Deo  praestare  et  furera  ahquid  mah ,  respondeo, 
neque  iustura  neque  furem  inDeo  delectationem  aut  taedium  posse 
causari.  Si  vero  quaeratur:  an  utrunique  iUud  opus,  quatenus 
ahquid  reale  et  a  Deo  causatum  est,  aeque  sit  perfectum?  dico, 
si  ad  opera  tantum  aniraura  advertamus  et  ad  talem  raodum ,  posse 
fieri,  ut  utruraque  aeque  sit  perfectura.  Si  igitur  interroges: 
numne  fur  et  iustus  aeque  sint  perfecti  beatique?  respondeo :  non. 
Periustura  naraque  euin  intelligo,  qui  constanter  cupit,  utunus- 
quisque,  quod  suum  est,  possideat;  quara  cupiditatera  ego  in 
niea  ethica  (necdum  edita)  in  piis  ex  clara ,  quara  de  se  ipsis  et 
Deo  habent,  cognitione  necessario  originem  ducere,  deraonstro. 
Et  quoniam  eius  generis  cupiditatera  fur  non  habet,  necessario 
Dei  et  sui  ipsius  cognitione,  hoc  est,  priniario,  quod  nos  horai- 
nes  beatos  reddit,  destituitur.  10.  Si  taraen  ulterius  quaeras: 
quid  te  queat  raovere,  ut  magis  hoc  opus,  quod  virtutera  nun- 
cupo,  quara  ahud  facias?  dico,  me  non  posse  scire,  qua  via  ex 
infinitisDeus  utatur,  ut  te  ad  hoc  opus  determinet.  Possetesse, 
ut  Deus  tibi  clare  sui  ideam  impresserit,  ut  raundum  obhvioni 
propter  sui  amorera  traderes,  rehquosque  horaines,  sicut  te 
ipsum,  araares;  et  perspicuura  est  huiusmodi  animi  constitutio- 
nera  cuin  ceteris  oranibus,  quae  malae  vocantur,  pugnare  et  ea 
de  causa  in  uno  subiecto  non  posse  esse.  Porro  fundamenta  ethi- 
ces  exphcandi  et  etiam  cuncta  mea  dicta  demonstrandi  non  est  hic 
locus,  quia  tantum  in  eo  sura ,  ut  ad  quaestiones  tuas  responsum 
dem  et  eas  a  me  avertam  arceamque. 

11.  Quantum  denique  tertiara  quaestionera  attinet,  ea  con- 
tradictionera  supponit ,  raihique  aeque  videbatur ,  ac  si  quis  roga- 
ret:  Si  melius  cum  ahcuius  natura  conveniret,  ut  se  ipsura  su- 
spenderet,  an  rationes  darentur,  ut  se  non  suspenderet?  Verum, 
eiusmodi  dari  naturain ,  sit  possibile.  Tunc  affirqio  (etiamsi  libe- 
rum  arbitrium  concederem ,  sive  non  concederera) ,  si  quis  videt, 

Spinoza  II.  17  ■ 


258  EPISTOLA  XXXVl.  XXXVII. 

se  commodius  in  cruce  posse  vivere ,  quam  mensae  suae  accum- 
bentem ,  eum  stultissime  agere ,  si  se  ipsum  non  suspenderet ;  et 
is,  qui  clare  videret,  se  sceiera  patrando  revera  perfectiore  et 
meliore  vita  vel  essentia,  quam  virtutem  sectando  posse  frui,  is 
etiam  slullus  foret,  si  ilia  non  faceret.  Nam  scelera  respectu 
istiusmodi  naturae  humanae  penersae  virtus  essent. 

12.  Ad  aliam  quaestionem,  quam  calci  epistolae  addidisti, 
quia  una  hora  vel  cenlum  eius  generis  quaerere  possemus,  nec  ta- 
men  nunquam  ad  conclusionem  unius  perveniremus,  et  ipse  re- 
sponsionem  non  adeo  urges,  non  respondebo.  Hoc  tempore 
tantum  dicam  etc. 

EPISTOLA    XXXVII.     (Versio.) 

Arg.     Laete    recordatur  colloquii    cum  Spinoza    in    itinere    habiii    ct 
quinque  novas  quaestiones  proponit. 

Viro  clarissimo  B.  d.  S. 

GUILIELMUS  DE  BLYENBERGH. 

Resj)onsio  ad  praecedentem. 

Ml  DOMINE  ET  AMICE  , 

Ubi  tua  honorabar  praesentia,  ut  in  ea  perseverarem ,  non 
tempus,  multo  minus  memoria  permittebat,  ut  quae  colloquen- 
tes  tractavimus ,  ei  mandarem ;  licet  ego  quam  primum  a  te  dis- 
cesseram ,  omnes  memoriae  \ires,  quo  audita  retinerem,  coUi- 
gerem.  In  proximum  ergo  profectus  locum  tuas  opiniones  chartae 
mandare  conabar.  Sed  experiebar  tunc ,  me  revera  ne  quartam 
quidem  tractatorum  partem  retinuisse;  adeo  ut  tibi  sim  excusan- 
dus,  si  adhuc  semei,  tantura  quaerendo  de  iis,  in  quibus  men- 
tem  tuam  vei  non  bene  perceperim,  vel  non  bene  retinuerim,  tibi 
molestus  sim.  Optem,  ut  hunc  laborcm  aliquo  beneficio  tibi 
compensandi  facultas  daretur. 

2.  Primum  erat:  quomodo  ,  ubi  principia  et  cogitata  tua  me- 
taphysica  lego,  quae  tua  quaeque  Cartesii  sit  sententia,  interno- 
scerepossim? 

Secundum :  an  proprie  detur  crror ,  et  ia  quo  consistat? 


EPISTOLA  xxxvu.  259 

Terliuni :  qua  ralione  statuas,  volunlateni  non  esse  liberam? 

3.  Quarluni,  quid  his  verbis,  quae  L.  M.  in  praefalione  tuo 
nomiue  scripsit,  iutelligas,  nempe:  Qmim  contra  auctor  noster 
admittat  quidem ,  in  rerum  7iatura  esse  sxibstantiam  cogitantem, 
attamen  neget ,  iUam  constituere  essentiam  me?itis  humanae, 
sedstatuat,  eodemmodo,  quo  exterisio  nullis  limitibus  determi- 
?iata  est,  cogitaiionem  etiam  nuUis  iimitibus  determinari:  adeo- 
que  quemadmodtim  corpus  liumanujn  7ion  est  absolute ,  sedtan- 
ttim  certo  modo  secimdtmi  leges  naturae  extensae  per  rnotum  et 
quietem  dete^nni^iata  extensio;  sic  etiam  mente^n  sive  animam 
kuma7ia7n  non  esse  absolute ,  sed  ta7itum  secimdum  leges  naturae 
cogitantis  per  ideas  ce7-to  77iodo  dete^^minatavi  cogitatio7iem ; 
quae  necessario  dari  co7icluditur ,  ubi  corpus  lumia^uun  existere 
incipit.  4.  Unde  sequi  videtur,  sicut  corpus  humanum  ex  mil- 
lenis  compositum  est  corporibus,  ita  etiam  humanam  mentem  ex 
millenis  constare  cogitationibus;  et  quemadmodum  humanum 
corpus  in  millena  resolvitur  unde  componebatur  corpora,  sic 
etiam  mentem  nostram,  ubi  corpus  deserit,  in  tam  multiplices 
ex  quibus  constabat  cogitationes  resolvi.  Et  sicutl  resolutae  hu- 
mani  nostri  corporis  partes  non  amplius  unitae  manent,  sed  alia 
corpora  inter  ea  se  insinuant,  ita  sequi  quoque  videtur,  mente 
nostra  dissoluta  illas  innumeras  cogitatioues,  quibus  constabat, 
non  amplius  combinatas ,  sed  divisas  esse ;  et  queraadmodum  cor- 
pora  soluta  corpora  quidem  manent ,  sed  non  humana ,  ita  a  morte 
quoque  nostram  substantiam  cogitantera  quidem  resolvi,  ut  cogi- 
tationes  vel  substantiae  cogitantes  maneant,  non  veroita,  utes- 
sentia  erat  earum,  quum  raens  humana  dicebantur.  5.  Unde 
mihi  videtur,  ac  si  statueres,  substantiam  hominis  cogitantem 
mutari  et  instar  corporura  resolvi,  quin  irao  quasdara  ita,  ut  de 
irapiis  (ni  rae  fallat  meraoria)  affirraabas .,  omnino  perire,  nullam- 
que  sibi  retinere  cogitationem  reliquam.  Et  sicutD.  des  Cartes, 
ut  L.  M.  habet,  mentem  esse  substantiam  absolute  cogitantem 
tantura  praesupponit,  ita  et  tu  etL.  M.  praesupponitis  maxiraara 
partem,  ut  raihi  videraini.  Quare  tuam  hoc  in  negotio  mentem 
clare  non  percipio. 

6.  Quintura  est,  quod  tam  in  colloquio,  quam  in  postrema 
tua  epistola  d,  13.  Martii  scripta  statuis,  ex  clara  Dei  etnostri 

17* 


260  EPISTOLA  XXXVII. 

cognitione  oriri  constantiam ,  qua  ,  ut  quilibet  suuni  sibi  habcat, 
cupimus.  Verum  hic  explicandum  restat,  qua  ratione  Dei  et 
nostri  cognitio  in  nobis  constantem  voluntatem  producat,  ul 
unusquisque,  quod  suum  est,  possideat,  hoc  est,  qua  via  id  ex 
Dei  cognitione  fluat,  vel  nos  obstringat ,  ut  virtutera  amemus  et 
ca  negligamus  opera,  quae  vitia  dicimus;  et  unde  procedat  (quan- 
doquidem  occidere  et  furari  iuxta  te  aeque  quid  positivum,  ac 
eleemosynas  dare  comprehendant) ,  cur  caedem  committere  non 
tantum  perfectionis,  beatitudinis  et  acquiescentiae,  quantum 
eleemosynas  distribuere  involvat.  7.  Dicesforte,  ut  in  postrema, 
quae  d.  13.  Martii  consignata  est,  hanc  quaestionem  ad  ethicam 
spectare,  eamque  inibi  a  te  moveri.  Verum  quum  sine  huius 
quaestionis,  ut  et  praecedentium  elucidatione ,  ego  tuam  ne- 
queam  percipere  mentem ,  quin  semper  absurditates  supersint, 
quas  conciliare  non  possum,  amice  rogo,  ut  latius  mihi  ad  eas 
respondeas  ac  praecipuas  quasdam  definitiones,  postulata  et  axio- 
mata,  quibus  tua  ethica  et  haec  imprirais  quaestio  innititur,  pro- 
ponas  et  explanes.  Forte,  quia  labor  deterret,  te  excusabis; 
verum  ut  meae  satisfacias  petitioni  saltem  hac  vice  flagito ,  eo  quod 
absque  ultimae  quaestionis  solutione  mentem  tuam  nunquam 
recte  sim  percepturus.  8.  Optem ,  ut  laborem  tuum  aliquo  bene- 
ficio  compensare  liceret.  Tempus  duarum  triumve  septimanarura 
praescribere  non  audeo ;  tantum  ut  ante  iter  tuum  Amstelaeda- 
raense  ad  has  responsum  des ,  requiro.  Hoc  ubi  praestiteris ,  me 
tibi  summopere  devincies,  egoque  ostendam  me  esse  et  per- 
manere, 

Dordraci  d.  27.  Martii  1665. 

mi  domine  , 
tuum  ad  quaevis  officia  paratissimum 

G.  DE  Bltenbkrgh. 


liPlSTOLA   XXXVill.  261 

EPISTOLA    XXXV  III.     (Versio.) 

Arg.  Spinoza  se  non  posse  amplius  per  literas  cuin  Blyenberghio  com- 
municare  rescribil,  coram  vero  se  quaedara  explicalurum  adfirmai. 
(Voorburgi  ni.  Aprili  16G5.) 

Hiinianissiino  ornatissimoque  viro  Guil.  de  Blyenbergh 

B.  D.  S. 

Responsio  ad  praecedentem, 

Ml  DOMINE  ET  AMICE  , 

Ubi  tua  d.  27.  Martii  ad  me  data  mihl  tradebatur,  utAmste- 
laedamum  proficiscerer,  in  procinctu  stabam.  Quare ,  ubi  dimi- 
diiim  eius  perlegeram,  domi  relinquebam,  donec  rediissem,  ut 
lum  respondcrem;  quoniara  putabam,  eam  nihil  nisi  quaestiones 
ad  primam  spectantes  controversiam  coinprehendere.  Ego  vero 
postea  eam  perlegens  longe  aliud  eius  argumentum  esse  deprehen- 
debam ,  in  eaque  nou  modo  probationem  eorum ,  quae  in  praefa- 
tione  raearum  demonstrationura  geometricarum  in  Cartesii  princi- 
pia  curavi  scribi ,  eo  tantum  fine,  ut  raeam  sententiam  cuilibet 
indicarem,  non  vero  probarem  et  horainibus  persuaderem;  sed 
etiam  magnam  ethices  parlem,  quae,  ut  cuivis  notum,  metaphy- 
sica  et  physica  fundari  debet ,  desiderari.  2.  Qua  de  causa  ut  tuis 
facerera  satis  quaestionibus ,  a  rae  irapetrare  non  potui ;  sed  occa- 
sionera  exspectare  volui ,  quo  araicissime  corara ,  ut  postulato  de- 
sistas,  atepeterera,  raeae  negationis  rationem  darem  et  denique 
ostenderem ,  eas  ad  priinae  nostrae  controversiae  solutionera  non 
facere ,  sed  e  contra  maxiraara  partein  a  solutione  istius  litis  pen- 
dere.  Tantum  ergo  abest,  ut  mea  opinio,  rerura  necessitatem 
spectans ,  sine  ils  non  possit  percipi ;  quia  hae  revera  percipi  ne- 
queunt,  antequara  ea  in  antecessura  intelligatur.  3.  Antequam  vero. 
offerebatur  occasio,  hac  hebdoraada  alterura  adhuc  raihi  tradeba- 
tur  epistoliura,  quod  aliquam  displicentiara  ex  niraia  raora  prae 
se  ferre  videtur.  Et  ideo  haec  pauca  ad  te  scribere  necessitas  me 
coegit,  ut  de  proposito  et  decreto  meo  certiorem,  ut  iam  reddidi, 
te  redderem.  Spero  te,  negotio  perpenso  ultro  a  tua  petitione 
destiturum,  et  tamen  animum  in  me  propensum  servaturum. 
Ego  a  mea  parte  pro  viribus  meis  in  omnibus  demonstrabo ,  rae 
esse  etc. 


262  EPISTOLA  XXXIX. 

EPISTOLA    XXXIX.     (Versio.) 

Arg.    Argumeiita  de  unilate  Dei. 

Viro  ampli.ssimo  ac  prudentissimo  ******* 

B.  D.  S. 

Amplissime  vir, 
Demonstrationem  unitatisDei,  hinc  nimirum,  quod  eius 
natura  necessariam  invohit  existeotiam,  quam  postulabas,  et  ego 
in  me  recipiebam,   ante  hoc  tempus  ob  quasdam  occupationes 
mittere  non  potui.     Ut  ergo  eo  deveniam,  praesupponam 

1.  Veram  uniuscuiusque  rei  definitionem  nihil  aliud,  quam 
rei  definitae  simpltcem  naturam  includere.     Et  hinc  sequitur 

II.  Nullam  definitionem  aliquam  multitudinera  vel  certum  ali- 
quem  individuorum  numerum  involvere  vel  exprimere;  quando- 
quidem  nil  aliud,  quam  rei  naturam ,  prout  ea  in  se  est,  involvit 
et  exprimit.  Ex.  gr.  definitio  trianguli  nihil  aliud  includit,  quam 
simplicem  naturam  trianguli ;  at  non  certum  aliquem  triangulorum 
numerum :  quemadmodum  mentis  definitio ,  quod  ea  sit  res  cogi- 
fans,  vel  Dei  definitio,  quod  is  sit  ens  perfeetum,  nihil  aliud, 
quam  mentis  et  Dei  naturam  includit;  at  non  certum  mentium  vel 
deorum  numerum. 

III.  Uniuscuiusque  rei  existentis  causam  positivam ,  per  quam 
existit,  necessario  dari  debere. 

IV.  Hanc  causam  vel  in  natura  et  in  ipsius  rei  definitione  (quia 
scilicet  ad  ipsius  naturam  existentia  pertinet,  vel  eam  necessario 
iocludit)  vel  extra  rem  ponendam  esse. 

2.  Ex  his  praesuppositis  sequitur,  quod  si  in  natura  certus 
aliquis  individuorum  numerus  existat,  una  pluresve  causae  dari 
debeant,  quae  illum  iuste  nec  maiorem ,  nec  minorem  individuo- 
rum  numerum  producere  potuerunt.  Si,  exempli  gratia,  in  rcrum 
natura  vigioti  homines  existant  (quos  omnis  confusionis  vitandae 
causa  simul  ac  primos  in  natura  esse  supponam),  non  salis  est, 
causam  humanae  naturae  in  genere  investigare ,  ut  ralionem ,  cur 
^iginti  existant,  reddamus;  sed  etiani  ratio  investiganda  est,  cur 
necplures,  nec  pauciores,  quam  viginti  homines  existant.  Nam 
(iuxta  tertiam  hypothesin)  de  quovis  homine  ratio  et  causa,  cur 


EPISTOLA   XXXIX.   XL.  2C3 

existat,  reddenda  est.     3.  At  hacc  causa  (iuxta  secundam  et  ter- 
tiam  hypothesiu)  nequit  in  ipsius  hominis  natura  contineri ;  vera 
euim  hominis  definitio  numerum  viginti  hominum  non  involvit. 
Ideoque  (iuxta  quartam  hypothesin)causa  existentiae  horum  viginti 
hominum,  el  cousequenter  uniuscuiusque  sigillatim,  extra  eos  dari 
debct.     Proinde  absolute  concludendum  est,    ea  omnia,    quae   | 
concipiuntur  numero  muitiplicia  existere ,  necessario  ab  externis    ' 
causis,  nonvero  propriae  suae  naturae  vi  produci.     Quoniam  vero    I 
(secundum  hypothesin)  necessaria  existentia  ad  Dei  naturam  per- 
tinet ,  eius  vera  definitio  necessariam  quoque  existentiam  ut  inclu- 
dat,  necessumest;  et  propterea  ex  vera  eius  definitione  necessaria 
eius  existentia  concludenda  est.     At  ex  vera  eius  definitione  (ut 
iam  ante  ex  secunda  et  tertia  hypoihesi  demonstravi)  necessaria 
nniltorum  deorum  existentia  non  potest  concludi.     Sequiturergo 
unici  Dei  solummodo  existentia.   Quod  erat  demonstr. 

4.  Haec,  amplissime  vir,  mihi  hoc  tempore  optima  visa  fuit 
methodus  ad  propositum  demonstrandum.  Hoc  ipsum  antehac 
aliter  demonstravi,  distinctionem  essentiae  et  existentiae  adhi- 
bendo:  quia  vero  ad  id ,  quod  mihi  indicasti,  attendo,  hanc  tibi 
libentius  mittere  volui.  Spero  tibi  faciet  satis ,  tuumque  super  ea 
iudicium  praestolabor,  et  interea  temporis  manebo  etc. 

Voorburgi  d.  7.  lanuar.  1666. 

E  P  I  S  T  O  L  A    XL.     (Versio.) 

Arg.    Pergit  disputare  de  unilate  Dei. 
Viro  amplissimo  ac  prudentissimo  ******* 

B.  D.  S. 

Amplissime  vir, 
Quod  in  tua  epistola  d.  10.  Febr.  ad  me  data  aliquo  modo  mihi 
erat  obscurum ,  in  ultima  d.  30.  Martii  scripta  optime  enucleasti. 
Quoniam  igitur,  quae  proprie  tua  sit  sententia,  novi,  stalum 
quaestionis  talem ,  qualem  eum  concipis,  ponam :  an  scilicet  non 
nisi  unum  sit  ens,  quod  sua  sufficientia  vel  vi  subsistit?  Quod  non 
tantum  affirmo,  sed  etiam  demonstrare  in  me  suspicio,  hinc  nimi- 
rum  ,  qnod  eius  natura  necessariam  involvit  existentiam ;  licet  hoc 


264  EPISTOLA  XL. 

ipsum  facillime  ex  Dei  iDtellectu  (quemadmodura  ego  in  propos. 

1 .  part.  I.  demonstrationum  mearum  geometricarum  in  Cartesii 
principia  praestiti)  aut  ex  aliis  Dei  attributis  demonstrare  licet. 

2.  Rem  ergo  ut  aggrediamur,  in  antecessum  breviter  ostendam, 
quas  proprietates  ens  necessariam  includens  existentiam  habere 
debeat :  nimirum 

I.  Id  esse  aeternum.  Si  enim  determinata  duratio  ei  attribue- 
retur,  ens  istud  extra  determinatam  durationem  ut  non  existens, 
vel  ut  necessariam  non  involvens  existentiam  conciperetur,  quod 
defmitioni  suae  repugnat. 

II.  Idsimplex,  non  vero  ex  partibus  compositum  esse.  Par- 
tes  namque  componentes  nalura  et  cognitione  priores  sint  oportct, 
quam  id,  quod  compositum  est;  quod  in  eo,  quod  sua  natura 
aeternum  est,  locum  non  habet. 

3.  III.  Id  non  determinatum,  sed  solum  infinilum  posse  con- 
cipi.  Quippe  si  istius  entis  natura  determinata  esset  et  etiam  de- 
tcrminata  conciperetur ,  illa  natura  extra  eos  terminos  ut  non  exi- 
stens  conciperetur,  quod  cura  deiinitione  sua  quoque  pugnat. 

IV.  Id  indivisibile  esse.  Si  enim  esset  divisibile,  in  partes  vel 
eiusdem  vel  diversae  naturae  dividi  posset.  Si  hoc ,  destrui  et  ita 
uon  existere  posset,  quod  definilioni  adversum  est;  et  si  illud, 
pars  quaelibet  necessariam  per  se  existentiam  includeret,  et  hoc 
pacto  unum  sine  alio  existere,  et  per  consequens  concipi,  ac  pro- 
pterea  illa  natura  ut  finita  comprehendi  posset,  quod  per  antece- 
dens  definitioni  adversatur.  Hinc  videre  est,  quod,  si  eiusmodi 
enti  aliquam  velimus  adscribere  imperfectionem,  statim  in  contra- 
dictionem  incidamus.  Nam  sive  imperfectio ,  quam  tali  vellemus 
affingere  naturae,  in  quodam  defectu  aut  terminis  quibusdam, 
quos  istiusmodi  natura  possideret,  vel  in  aliqua  mutatione,  quas 
virium  defectu  a  causis  externis  pati  posset,  sita  esset;  eo  semper 
redigemur,  eamnaturam,  quae  necessariaminvolvit  existentiam, 
non  existere,  vel  haud  necessario  existere.    Et  idcirco  concludo : 

4.  V.  Id  omne ,  quod  necessariam  includit  existentiam ,  nui- 
lam  in  se  habere  posse  imperfectionem ,  scd  meram  debere  expri- 
mere  perfectionem. 

VI.  Porro ,  quoniam  non  nisi  ex  perfectione  provenire  potest, 
ut  aliquod  ens  sua  sufficientia  et  vi  existat,  secpiitur,  si  suppona- 


FJMSTOL.V  XL.  XI.T.  2()5 

nius,  ens,  quod  non  omnes  exprimit  pcrfectiones,  sua  natura 
existere,  etiani  nos  deberc  supponere  illud  quoque  ens  exislere, 
quod  omnes  comprehendit  in  se  perfectiones.  Si  enim  uiinore 
potcnlia  praeditum  sua  sulTicicntia,  quanto  raagis  aliud  maiori 
potentia  praedilum  existit. 

5.  Ut  denique  ad  rem  accedamus,  affirmo,  non  nisi  unicuni 
posse  ens  esse,  cnius  existentia  ad  suam  naturam  pertinct;  illud 
nimirura  ens  tantum,  quod  omnes  in  se  habet  pcrfectiones,  quod- 
que  Deum  nominabo.  Quippe  si  aliquod  ponaturens,  ad  cuius 
naturara  existentia  pertinet,  iliud  ens  nullam  in  se  continere  im- 
perfectioncm ,  sed  omnem  exprimere  debet  perfectionem  (per  no- 
tam5.);  ct  propterea  natura  illius  entis  ad  Deum  (quempcrno- 
tara  6.  ctiam  existere  statuere  dcbemus)  pertinere  debet,  quia 
omnes  perfectioncs,  nullas  vero  iraperfectiones  in  se  habet.  6.  Nec 
extra  Deura  existere  potest;  nam  si  vel  extraDcura  existeret,  una 
eademque  natura,  quae  necessariam  involvit  existentiam,  duplex 
existeret;  quod  iuxta  anlecedentem  dcmonstrationem  est  absur- 
dum.  Ergo  nihil  extra  Deum,  sed  solus  Deus  est,  qui  neces- 
sariam  involvit  existentiam.     Quod  erat  denionstrandum. 

Haec  sunt,  amplissime  vir,  quae  hoc  tempore  ad  hanc  rcm 
demonstrandam  in  medium  proferre  scio.  Optem,  uttibi  demon- 
strare  liceat,  me  esse  etc. 

Voorburgi  die  10.  Aprilis  1666. 


EPISTOLA    XLI.     (Versio.) 

Arg.    Quibusdam  de  unitate  Dei  denuo  explicitis  amici  consilium  de 
poliendis  vilris  audire  cupit.    (VoorbLirgi  m.  Maio  1666.) 

Viro  amplissinio  ac  prudentissimo  ******* 

B.  D.  S. 

Amplissime  vir, 

Ad  tuam  (in  causa  fuit  impedimentum  aliquod)  nono  decimo 

Maii  datam  citius  respondere  non  licuit.     Quia  vero  te  tuum  su- 

per  dcmonstratione  mea  tibi  missa  suspendere  iudicium,   quan- 

tura  ad  maximam  partem,  deprehendi  (jiropter  obscuritatem,  cre- 


2fi6  EPISTOLA  XLI. 

do,   quam   in   ea   reperis),    sensum   eius  clarius  hic  explicare 
conabor. 

2.  Primo  ergo  quatuor  proprietates,  quas  ens  sua  sufficientia 
aut  vi  existens  habere  debet,  enumeravi.  Has  quatuor  reliquas- 
que  his  sirailes  in  nota  quinta  ad  unam  redegi.  Deinde  ut  omnia 
ad  demonstrationem  necessaria  ex  solo  supposito  deducerem,  in 
sexta  ex  data  hypothesi  Dei  existentiara  deraonstrare  conatus  sum ; 
ct  inde  denique ,  nihil  amplius  (ut  notura)  nisi  simplicem  ver- 
borum  sensum  praesupponendo,  quodpetebatur,  conclusi. 

Hoc  breviter  meum  propositum,  hic  scopus  fuit.  lam  unius- 
cuiusque  membri  sensum  sigillatira  explanabo,  ac  primum  a  prae- 
missis  ordiar  proprietatibus. 

3.  In  prima  nullam  invenis  difficultatem  ,  nec  aliud  quid,  sic- 
utetsecunda,  est,  quam  axioma.  Per  simplex  enim  nihil,  nisi 
quod  non  est  compositum,  intelligo,  sive  ex  partibus  natura  dif- 
ferentibus  aut  ex  aliis  natura  convenientibus  componatur.  De- 
monstratio  certe  universalis  est. 

4.  Sensum  tertiae  (quantum  ad  hoc,  quod  si  ens  sit  cogitatio, 
id  in  cogitatione,  si  vero  sit  extensio ,  in  extensione  non  determi- 
natum,  sed  solummodo  indeterrainatum  concipi  potest)  optime 
percepisti,  quamvis  te  conclusionem  percipere  neges;  quaetamen 
hoc  nititur,  quod  sit  contradictio,  aliquid,  cuius  definitio  existen- 
tiam  includit,  aut  (quod  idem  est)  existentiam  affirmat,  sub  ne- 
gatione  existentiae  concipere.  El  quoniam  determinatum  nihil 
positivi,  sed  lantum  privationem  existentiae  eiusdem  naturae, 
quae  determinata  concipitur,  denotal;  sequiturid,  cuius  definitio 
existentiam  affirmat,  non  determinatum  posse  concipi.  5.  Ex. 
gr.  si  terminus  extensionis  necessariam  includit  existentiam ,  ae- 
que  extensionem  sine  existentia ,  ac  existentiam  sine  extensione 
impossibile  erit  concipere.  Hoc  si  ita  statuatur,  deterrainatam 
extensiouem  concipere  irapossibile  quoque  erit.  Si  enira  ea  deter- 
minata  conciperetur,  propria  sua  natura  esset  determinanda, 
nempe  extensione  :  et  haec  extensio,  qua  determinaretur,  deberet 
sub  existentiae  negatione  concipi;  id  quod  iuxta  hypothesin  mani- 
festa  est  contradiclio. 

6.  In  quarta  nihil  aliud  volui  ostendere ,  quam  tale  ens  nec  in 
partes  eiusdem,  nec  in  partes  diversae  naturae  posse  dividi ,  sive 


EPISTOLA  XLI.  267 

cap,  quac  diversac  sunt  naturac,  necessariam  exlsfentiam ,  sive 
miiius  involvunt.  Sicnim,  inquiebam,  posterius  hoc  locum  ob- 
tineret,  posset  destrui ,  quoniam  rcm  destruerc  est  illam  in  eius- 
modi  partes  resolvere,  ul  nuUa  carum  omnium  naturam  totius  ex- 
primat:  si  vero  prius  ioeum  haberet,  cum  tribus  iam  dcclaratis 
pugnaret  proprictatibus. 

7.  In  quinta  sohimmodo  praesupposui,  perfectioncm  in  tw  e^^e 
ct  imperfectionem  in  privatione  Toit  esse  consisterc.  hico  priva- 
tionem;  quamvis  enim  ex.  gr.  extcnsio  de  se  cogitationem  neget, 
nulla  taraen  hoc  ipsum  io  ca  cst  imperfectio.  Hoc  vero,  si  ni- 
mirum  extcnsione  destitueretur,  in  ca  imperfectionem  argueret, 
ut  revera  fieret,  si  esset  detcrminata ;  similiter  si  duratione,  situ 
etc.  careret. 

8.  Seitam  absolute  concedis;  et  tamen  dicis,  tuam  difficulta- 
tem  (quare  scilicet  non  plura  entia  per  se  existentia,  natura  autem 
differentia  possent  esse;  quemadmodum  cogitatio  et  extensio  di- 
versa  sunt,  ac  forte  propria  sufficicntia  subsistere  possunt)  totam 
superesse.  Hinc  non  aliud  iudicare  valeo,  qnam  tc  cam  longe 
alio  ac  ego  sensu  capere.  Confido  me  perspicere ,  quo  eam  sensu 
inlelligas;  egotamen,  ne  tempus  perdam ,  meum  tantum  decla- 
rabo  sensum.  Dico  ergo,  quantum  ad  sextam  atlinet,  si  ponamus 
aliquid,  quod  in  suo  genere  solummodo  indeterminatum  et  per- 
fectum  est,  sua  sufficientia  existere,  quod  etiam  existentia  entis 
absolute  indeterminali  ac  perfccti  concedenda  crit ;  quod  ens  ego 
Deum  nuncupabo.  Si  ex.  gr.  statuere  volumus,  extensionem 
aut  cogitationem  (quae  quaelibet  in  suo  genere ,  hoc  est ,  in  certo 
genere  entis,  perfectae  csse  queunt)  sua  sufficientia  existere; 
etiam  existentia  Dei,  qui  absolute  perfectus  est,  hoc  est,  entis  ab- 
solute  indeterminati  erit  concedenda.  9.  Hic  loci ,  quod  modo 
dixi ,  notari  vellem ,  quantum  vocabulum  imperfectionis  spcctat, 
nimirum  illud  significare  rei  alicui  (juicquam  deesse,  quod  tamen 
ad  suam  naturam  pertinet.  Ex.  gr.  extensio  solummodo  rcspectu 
durationis,  situs,  quantitatis  imperfecta  dici  potest;  nimirum 
qtiia  non  durat  longius,  quia  suum  non  retinet  situm,  vel  quia 
raaior  non  evadit.  Nunquamvero,  quia  non  cogitat,  imperfecta 
dicetur,  quandoquidem  eius  natura  nihil  taleexigit,  quac  in  ex- 
tensione  sola  consistit,  hoc  est,  in  certo  entis  genere:  quore- 


208  EPISTOI.A   XM. 

spectu  tanlum  determinata  aut  indeterniinala ,  imperfecla  aut  per- 
fecta  dicenda  est.  Et  quandoquidem  Dei  natura  in  certo  entis  ge- 
nere  non  consistit,  sed  in  ente,  quod  absolute  indeterminatum 
est,  eius  etiam  natura  exigit  id  omne,  quod  t6  esse  perfecte  expri- 
mit;  eo  quod  eius  natura  alias  determinata  et  deficiens  esset. 
10.  Haec  quum  ita  se  habeant,  sequitur,  non  nisi  unum  ens, 
Deum  scilicet,  posse  esse,  quod  propria  vi  existit.  Si  etenim, 
verbi  causa,  ponamus,  quod  extensio  existentiam  involvit,  aeterna 
et  indeterrainataut  sit,  absoluteque  nuilamimperfectionem,  sed 
perfectionem  exprimat,  opus  est.  Ideoque  extensio  ad  Deum  per- 
tinebit,  aut  aliquid  erit,  quod  aliquo  modo  Dei  naturam  exprimit ; 
quiaDeus  est  ens,  quod  non  certo  duntaxat  respectu,  sedabso- 
lute  in  essentia  indeterminatum  et  omnipotens  est.  Hocque, 
quod  (pro  lubitu)  de  extensione  dicitur ,  de  omni  eo ,  quod  ut  tale 
statuere  volemus ,  affirmandum  quoque  erit.  Concludo  ergo,  ut 
in  praecedenti  mea  epistola,  nihil  extra  Deum ,  sedDeumsolum 
sua  sufficientia  subsistere.  Credo  haec  sufficere  ad  sensum  prae- 
cedentis  declarandum;  tu  vero  melius  de  eoiudicium  ferre  poteris. 
H.  Hisce  finirem:  verum  quia,  ut  mihi  novae  ad  polienda 
vitra  scutellae  fabricentur,  animus  est,  tuum  hac  in  re  consiliura 
audire  exoptem.  Non  video,  quid  vitris  convexo-concavis  tornan- 
dis  proficiamus.  Convexa  plana  e  contra  utiliora  ut  sint  necesse 
est ,  si  bene  calculum  subduxi.  Nam  si  (facilitatis  gratia)  pona- 
mus  rationem  refractionis  esse  ut  3  ad  2,  et  literas  in  hac  apposita 
figura,  ut  eas  in  parva  tua  dioptrica  locas,  appingamus,  invenie- 
tur  ordinata  aequatione,  NI,  quae  dicitur  s  =|^9xi — xx — 
y^X — XX.  Unde  sequitur:  sia;=>0,  erits  =2,  quae  tunc  etiam 
est  longissima;  etsi;c  =  |,  erits;  =  ||,  vel  paulo  amplius:  si 
nimirum  supponimus  radium  B  I  secundam  non  pali  refractionem, 
quando  ex  vitro  versus  I  tendit. 


Fiii.  IX. 


EPISTOLA  XLI.  XLIL  2G'J 

12.  Slatuamus  vero  iam ,  eum  ex  vitro  prodeuutem  iu  plaiia 
superficie  B  F  rcfringi,  ot  nou  versus  I,  scd  vcrsus  R  tcndere. 
Quaudo  crgo  lincae  B  I  ct  B  R  iu  cadem  sunt  ratione,  in  qua  est 
rcfractio ,  hoc  est  (ut  hic  supponitur)  ut  3  ad  2 ;  et  si  quaodo  tunc 
tenorem  sequimur  aequationis,  venit  pro  N  R  =  y^zz  —  xx  — 
y~l — XX.  Etsiiterum,  utaute,  ponimusa;  =  0,  eritNR=l, 
hoc  est,  aequalis  scmidiametro.  Si  yQTOx=\,  critNR  =  2^  +  ^'^. 
Id  quod  ostendit  hunc  focum  alio  minorem  esse,  licet  tubus  opti- 
cus  per  integram  semidiametrum  sit  minor ;  adeo  ut,  si  telesco- 
pium  aeque  longum  fabricaremus,  ac  est  D  I ,  faciendo  semidia- 
metrum  =  1  -i ,  et  B  F,  eadera  manente  apertura ,  focus  muito 
minor  sit  futurus.  13.  Ralio  insuper,  cur  convexo-concava  vitra 
minusplaceaot,  est,  quod,  praeterquam  quod  duplicem  laborem 
et  sumptum  exigunt,  radii,  quandoquidem  non  omnes  ad  unum 
idemque  teudunt  punctum ,  nunquam  in  superficiem  concavam 
perpendiculariter  incidant.  Verum  quum  non  dubitem,  quin 
haec  iam  olim  perpenderis  ac  magis  accurate  ad  calculos  revocave- 
ris,  et  denique  remipsam  deterrainaveris,  ideo  tuum  iudicium  con- 
siliumque  hac  de  re  exquiro  etc. 

E  P  I  S  T  O  L  A    XLII. 

Arg.     De  oplima  methodo,   qua  inoffenso  pede  in  renim  cognilione 
pergere  possimus. 

Doctissimo  expertissimoque  viro  I.  B. 

B.  D.  S. 

DOCTISSIME  VIR,    AMICE  SINGULARIS  , 

Ad  ultimas  tuas  literas,  dudura  a  me  acceptas,  antehac  respon- 
dere  non  potui ;  iia  variis  occupationibus  et  sollicitudinibus  impe- 
ditus  fui,  ut  vix  tandem  me  expedire  potuerim.  Nolo  tamen, 
quandoquidem  animum  aliquantisper  recipere  licet,  meo  officio 
deesse;  sed  tibi  quam  priraum  maximas  agere  gratias  volo  pro 
amore  atque  officio  erga  me  tuo ,  quod  saepius  opere ,  iam  vero 
literis  etiam  satis  superque  testatus  es  etc.  2.  Transeo  ad  tuam 
quaestionem,  quae  sic  se  habet,  nempe :  an  aliqua  detiir  aut  dari 
possit  metliodiis  talis ,  qua  inoffenso  pede  inpraestantissimariim 


270  EPISTOLA  XUI. 

rerum  cogitatione  sine  taedio  pergere  possimus  ?  an  vero ,  quem- 
admodum  corpora  nostra,  sic  etiam  mentes  casibus  obnoxiae  sint, 
ctfortuna  magis ,  quam  arte  cogilationes  nostrae  regantur! 
Quibus  me  satisfacturum  puto,  siostendam,  quod  necessario  de- 
beat  dari  methodus,  qua  nostras  claras  et  distinctas  perceptiones 
dirigere  et  concatenare  possumus,  et  quod  iotellectus  non  sit,  vel- 
uti  corpus,  casibus  obnoxius.  Quod  quidem  exhoc  solo  constat, 
quod  una  clara  et  distincta  perceptio,  aut  plures  simul  possunt  ab- 
solute  esse  causa  alterius  clarae  et  distinctae  perceptionis.  Imo 
omnes  clarae  et  distinctae  perceptiones,  quas  formamus,  non 
possunt  oriri  nisi  ab  aliis  claris  et  distinctis  perceptionibus,  quae 
in  nobis  sunt,  nec  ullam  aliam  causam  extra  nos  agnoscunt.  3. 
Unde  sequitur,  quas  claras  et  distinctas  percepliones  formamus, 
a  sola  nostra  natura  eiusque  certis  et  fixis  legibus  pendere,  hoc  est, 
ab  absoluta  nostra  potentia ,  non  vero  a  fortuna ,  hoc  est ,  a  causis 
quamvis  certis  etiam  et  fixis  legibus  agentibus ,  nobis  tamen  igno- 
tis  et  a  nostra  natura  et  potentia  alienis.  Quod  ad  reliquas  perce- 
ptiones  attinet,  eas  a  fortuna  quam  maxime  pendere  fateor.  4.  Ex 
his  igitur  clare  apparet,  qualis  esse  debeat  vera  methodus  et  in  quo 
potissimum  consistat,  nempe  in  sola  puri  intellectus  cognitione, 
eiusque  naturae  et  legum;  quae  ut  acquiratur,  necesse  est  ante 
omnia  distinguere  inter  intellectum  et  imaginationem,  sive  inter 
veras  ideas  et  reiiquas,  nempe  fictas,  falsas,  dubias  et  absolute 
omnes,  quae  a  sola  memoria  dependent.  Ad  haecintelligendum, 
saltem  quoad  methodus  exigit ,  non  est  opus ,  naturam  mentis  per 
primam  eius  causam  cognoscere ,  sed  sufficit,  mentis  sive  perce- 
ptionum  historiolam  concinnare  modo  illo,  quo  Verulamius  docet. 
5.  Et  his  paucis  puto  me  veram  methodum  explicuisse  et  demon- 
strasse,  simulque  viam  ostendisse,  qua  ad  eam  perveniamus. 
Superest  tamen  te  monere,  ad  haec  omnia  assiduam  meditatiouem 
et  animum  propositumque  constantissimum  requiri,  quae  ut  ha- 
beantur,  apprime  necesse  est,  certum  vivendi  modum  et  rationem 
statuere  et  certum  aliquera  finem  praescribere.  Sed  de  his  im- 
praesentiarum  satis  etc. 

Voorburgi  d.  10.  lun.  1666. 


EPISTOLA  XLlll.  271 

E  P  I  S  T  0  L  A    X  L  1 1 1.     (Versio.) 

Arc.    Quaestionem  arilhmeticam  solvit  amico.  (Yoorhurgi  l.  Oct.  KiCO.) 

Oinatissimo  viro  I.  v.  M. 

B.  D.  S. 

Ornatissime  vir, 

Dum  hic  solitarius  in  agro  vitam  ago,  quaestionem,  quam 
niihi  aliquando  proposuisti,  raecum  volvi,  eamque  simplicem 
valde  deprehendi.  Universalis  demonstratio  hoc  nititur  funda- 
meuto  :  quod  is  iustus  sit  lusor,  qui  suam  lucrandi  aut  perdendi 
sortem  seu  exspeclationem  cum  adversarii  sorte  aequalem  ponit. 
Haec  aequalitas  cousistit  in  sorte  et  in  pecunia,  quam  adversarii 
deponunt  ac  periditantur;  hocest,  si  sors  utrimque  est  aequalis, 
quilibet  etiam  aequales  nummos  deponere  et  periclitari  debet;  si 
vero  sors  sit  inaequalis,  unus  eo  plus  pecuniae  deponere  debet, 
quo  sua  sors  maior  est ,  tuncque  exspectatio  utrimque  aequalis  et 
consequenter  lusus  aequus  erit.  Si  enim  ex.  gr.  A  cum  B  ludens 
duas  lucrandi  exspectationes  et  perdendi  unicam  tantum,  et  e  con- 
tra  B  solum  unicam  lucrandi  exspectationem  et  duas  habet  amit- 
tendi,  clare  apparet,  quod  A  tantum  pro  unaquaque  sorte  debet 
periclitari ,  quautum  B  pro  sua  periclitatur ,  hoc  est ,  A  debet  du- 
plum  ipsius  B  periclitari. 

2.  Hoc  ut  adhuc  clarius  ostendamus,  supponemus,  tres 
A.  B.  C.  aequaii  exspectatione  inter  se  ludere  et  unumquemque 
aequalem  pecuniae  summam  deponere.  Manifcstum  est,  quod, 
quia  quivis  aequales  nummos  deponit ,  unusquisque  etiam  non 
nisi  tertiam  partem  periclitetur,  ut  duas  tertias  lucretur,  quod- 
que,  quia  quilibet  contra  duos  ludit,  quivis  unani  tantum  lucrandi 
exspeclationem,  ac  duasamittendi  habet.  Si  statuamus,  tertmm 
horum  ante  lusum  inchoatum,  nempe  C,  lusione  velle  desistere, 
manifestum  est,  eum  id  duntaxat,  quod  deposuit,  hocest,  ter- 
tiam  partem  debere  recipere ;  et  B  si  exspectationem  ipsius  C  velit 
emere  et  illius  in  locum  succedere,  lantum  debere  deponere,  quan- 
tum  C  recepit.  Huic  negotio  nequit  sese  A  opponere ;  etenim  ipsi 
perinde  est,  an  cum  una  contra  duas  sortes  duorum  diversorura 


272  EPISTOLA  XLUI. 

lusorum,  an  cum  uno  lusore  aleam  subeat.  3.  Hincquumhaec 
ifa  se  habeant,  sequitur,  quod,  si  quis  manum  suara  eiserat ,  ut, 
si  alter  de  duobus  numeris  unum  coniiciat,  eumque  coniectura 
assequatur,  certam  nummorum  summam  lucretur,  vel  si  e  con- 
trario  aberret,  aequalem  summam  perdat,  quod,  inquam,  ex- 
spectatio  utrimque  aequalis  est ,  nimirum  tam  ei ,  qui  aianum  ex- 
tendit,  ut  alter  divinet,  quam  cui  divinandi  datur  potestas.  Porro 
si  manum  extendat,  ut  alter  prima  vice  unum  ex  tribus  numeris 
divinet  et  cum  divinando  certam  pecuniae  summam  vincat,  vel  sin 
minus,  dimidium  istius  pecuniae  perdat,  sors  et  exspectatio 
utrimque  est  aequalis.  Similiter  exspectatio  quoque  aequalis  est, 
si  is,  qui  manum  exserit,  alii  bis  coniiciendi  copiam  dat,  ut  si 
coniectura  assequatur,  ccrtam  summamsibi  habeat,  vel,  si  hal- 
liicinetur,  duplo  mulctetur.  Sors  et  exspectatio  aequalis  quoque 
est,  si  ipsi  concedit,  ut  de  quatuor  numeris  ter  coniecturani  faciat 
ad  quandam  summam  lucrandum  ,  vel  e  contra  perdendum  ter,  si 
crrorem  committat;  vel  quater  ex  quinque  numeris,  quo  unum 
lucretur,  aut  quatuorperdat,  et  sic  dcinceps.  4.  Unde  sequitur 
ei,  qui  dextram  extendit,  perinde  esse,  ut  aliquis  pro  se  toties, 
quoties  vult ,  ex  multis  unum  divinet  numerum ,  si  modo  pro  illis 
vicibus,  quas  coniicere  suscipit,  tantum  ponit  et  periclitatur, 
quantum  numerus  vicium  per  numerorum  summam  divisus  facit. 
Si  verbi  causa  5  sint  numeri  et  cuidam  semel  tantum  est  divinan- 
dum,  is  I  contra  I  alterius  solum ;  si  bis  coniecturam  faciet,  tum 
f  contra  |  alterius ;  si  ter ,  l  coutra  |  alterius ,  et  sic  porro  i  con- 
tra  ^,  et  |  contra  §  periclitari  debet.  Et  per  consequens  perinde  ei 
est,  qui  veniam  coniiciendi  alicui  largitur,  si  exempli  loco  5^  de- 
positi  duntaxat  periclitetur,  ut  |  lucretur,  an  unus  solus  quin- 
quies,  velan  quinque  homines  singuli  semel  divinent,  ut  tua  vult 
quaestio. 

D.  l.Octobr.  1666. 


EPISTOLA  XLIV.  273 

E  P  I  S  T  0  L  A    X  L I V.     (Versio.) 

Arg.    De  dioptrica  Cartesii. 
Viro  hunianissinio  atque  prudentissimo  I.  L 

B.  D.  S. 

HUMANtSSIME  VIR , 

Varia  obstacnla  iu  causa  fuerunt,  qno  mlDus  ad  tuas  non  citius 
rcsponderim.  Quod  de  dioptrica  Cartesii  *)  notasti,  vidietlegi. 
Non  aliam  is  causam ,  qua  imagines  in  oculi  fundo  maiores  mino- 
resve  formantur,  quam  radiorum  decussationem  considerat,  qui 
ex  diversis  obiecti  punctis  veniunt,  prout  nimirum  sese,  vel  pro- 
pius  vel  remotius  ab  oculo,  decussare  iucipiunt,  ita  ut  ad  anguli 
magnitudinem,  quam  hi  radii  eflBciunt,  quando  se  invicem  in  oculi 
superficie  decussant,  non  attendat.  2.  Et  licet  ultima  haec  causa 
sit  praecipua,  quae  in  telescopiis  notanda  est,  videtur  tamen, 
hanc  eum  silentio  praetcrire  voluisse ;  quandoquidem ,  ut  con- 
iicio,  nullum  illi  perspeclum  erat  medium  eos  radios,  ex  diversis 
punctis  parallele  prodeuntes,  in  totidem  aliis  punctis  congregandi, 
et  eam  ob  causam  istum  angulum  non  potuit  mathematice  deter- 
minare.  Forte  reticuit,  ne  usquam  circulum  aliis  figuris  ab  se. 
introductis  pracferret.  Non  enim  dubium  est,  quin  hac  in  re 
cunctas  alias  figuras,  quas  invenire  licet,  circulus  superet.  Nam 
quia  circulus  idem  ubique  est ,  easdem  ubique  proprietates  habet. 
3.  Siexempli  causa  circulusABCDhanc  possideat  proprietatem,ut 
radii  omnes  axi  A  B  paralleli,  a  parte  A  venienfes,  ad  eum  modum 
in  eius  superficie  refringantur,  ut  postea  omnes  simul  in  puncto  B 
coeant;  omnes  quoque  radii  axi  C  D  paralleli,  a  parte  C  venientes, 
ita  in  superficie  refringentur,  ut  simulin  puncto  D  conveniant:  id 
quod  de  nulla  alia  figura  affirmare  licet,  licet  hyperbolae  ac  elli- 
pses  infiuitas  babent  diametros. 


•)  Vid.  Renati  des  Cartet  specimina  philosophiae  seu  disserlalio  de 
methodo  recle  regendae  rationis  et  veritatis  in  scienliis  investigandae, 
d  ioptrice  et  meteora.    Amstel.  1656.  4.  p.  61.  sqq.    ' 
SjtinozaW.  }g 


274  EPISTOLA  XLIV.   XLV. 


Fig.  X 


i.  Ita  ergo,  ut  scribis,  se  res  habet;  si  nihil  nisi  oculi  vel  te- 
lescopii  longitudo  attenditur,  longissimos  tubos  oplicos  cogere- 
mur  fabricare,  antequam  res,  quae  in  luna,  tam  distinclas,  quani 
quaein  terra  sunt,  possemus  intueri.  Sed,  utdixi,  praecipuum 
in  anguli  magnitudine  consistit,  quem  radii  ex  variis  punctis  ex- 
euntes  in  oculi  superficie,  quumibi  invicem  decussant,  efficiunt; 
hicque  angulus  maior  quoque  autminor  evadit,  prout  vitrorura  in 
tubo  collocatorum  foci  magis  minusve  differunt.  Si  animus  huius 
rei  demonstrationera  videre  gestit,  eam  transmittere,  quando  pla- 
cuerit,  paratus  sum. 

Voorburgi  d.  3.  Martii  1667. 

E  P  I  S  T  O  L  A    X  L  V.     (Versio.) 

Arg.    Respondet  ad  binas  L  L  lileras  de  /Qvaonoiia  Helvetii  elBrech- 
lellii ,  de  Cartesii  meditatione  3.  et  4. ,  et  de  re  dioplrica. 

Viro  humaDissimo  atque  prudentissimo  L  I. 

B.  D.  S. 

HUMANISSIMK  VIR, 

Postrema  tua  huius  mensis  14.  die  scripta  recte  mihi  tradita 
fuit;  ob  varia  vero  impedimenta  citius  respondere  non  licuit. 
Conveni  dominum  Vossium  *)  de  Helvetii  negotio ,  qui  (ne  omnia 
in  hac  epistola,  quae  collocuti  sumus,  narrem)  effuse  ridebat. 


*)    Est   nobilissimus  haacus   Vossius  nat.  Lugduni  Batavorum  a. 
1618. ,  mort.  in  Anglia  a.  1689. 


i 


EPISTOLA  XLV.  275 

quin  mirabatur,  quod  ego  de  his  nugis  ex  illo  quaererein.  *)  Ego 
tamen  hoc  flocci  faciens,  ipsum  auriiicem,  cuius  cognomen  est 
Brechtelt,  qui  aurum  probaverat,  adibam.  Hic  vero  alium  longe 
sermoucm  habuit,  quam  dom.  Vossius,  affirmans  auri  inter  li- 
quescendum  et  separandum  poudus  auctum  esse ,  et  tanto  gravius 
esse  redditum,  quautum  argenli  pondus,  quod  separationis  gratia 
crucibulo  iniecerat,  valebat ;  adeo  ut  tirmiter  crederet,  hoc  aurum, 
quod  suum  argentum  in  aurum  transmutarat,  aliquid  singulare  in 
se  continere.  2.  Nec  ille  solus;  sed  diversi  quoque  alii  domini, 
tum  temporis  praesenles,  hoc  ita  sese  habere  experti  sunt.  Post 
haec  ipsum  adii  Helvetium,  qui  mihi  et  aurum  et  crucibulum,  in- 
terius  etiam  tum  auro  obductum ,  ostendebat  narrabatque ,  se  vix 
quartam  grani  hordeacei  vel  sinapis  partem  plumbo  liquefacto  in- 
iecisse.  Addebat,  se  totius  negolii  hisloriam  brevi  editurum,  et 
porro  referebat,  queudam  virum  (quera  eundem  illum,  qui  se 
convenerat ,  rebalur)  eandem  operationem  Amstelodaemi  fecisse, 
de  quo  procul  dubio  audivisti.     Haec  de  hac  re  potui  resciscere. 

3.  Scriptor  libelli,  cuius  mentionem  facis  (in  quo  gloriatur,  se 
demonstraturum  esse,  Cartesii  raliones  in  terlia  ac  quarta  medi- 
tatione  prolatas,  quibusDei  existentiam  demonstrat,  falsas  esse) 
certo  cum  sua  pugnabit  umbra,  magisque  sibi,  quam  aliis  nocebit. 
Cartesii,  fateor,  axioma  aliquo  modo  est  obscurum  ,  utiettuno- 
tasti ,  atque  clarius  veriusque  ita  dixisset :  Quod  cogitandi poten- 
tia  ad  cogitandum  non  maior  est,  quam  naturae  potentia  ad 
existendum  et  operandum.  Clarum  hoc  verumque  est  axioma, 
unde  Dei  existentia  clarissime  et  elficacissime  ex  sua  idea  sequi- 
tur.  4.  Argumentum  memorati  auctoris ,  quod  recenses ,  clare 
salis  ostendit,  se  rem  necdum  intelligere.  Est  quidem  verum, 
nosin  infinitum,  si  hoc  pacto  quaestio  in  omnibus  suis  partibus 
solvilur,  posse  procedere;  alioquin  magna  est  stultitia.  Si, 
exempli  loco,  aliquis  interrogel,  per  quam  causara  eiusmodi  de- 
terminatum  corpus  moveatur;  respondere  licet,  id  ab  alio  corpore 
hocque  rursus  ab  alio,  et  ita  in  infinitum  progrediendo  ad  talera 
motum  esse  dcterminatum;  hoc,   inquam,    respondere  liberum 


*)    loh.  Frid.  Helvetius  medicus  Hagensis  saec.  17.  med.  de  lapide 
philosophorum  et  d^t xqvoQnoiia  scripsil  in  libro  suo',,vitulus  aureus." 

18* 


276  EPISTOL.l  XLV. 

est,  quia  dunlaxat  de  motu  quaestio  est,  et  nosaliud  corpus  cou- 
tinuo  ponentes  sufficientem  aeternamque  istius  motus  causam  as- 
signamus.  5.  Sed  si  ego  librum  sublimibus  meditationibus  re- 
pletum  nitideque  scriptum  in  manibus  plebeii  cuiusdani  conspi- 
ciam  et  ipsum  rogem,  unde  eum  habeat  librum,  sique  mihi,  se 
eum  ex  alio  libro  alterius  plebeii,  qui  quoque  nitide  scribere  no- 
verat,  descripsisse,  et  sic  in  infinitum  procedat,  is  mihi  non  facit 
satis.  Nam  non  tantum  de  figuris  ac  ordine  literarum  interrogo, 
de  quibus  tanlum  respondet,  verum  etiam  de  meditationibus  et 
sensu,  quem  earundem  compositio  indicat;  nihil  ad  haec  in  in- 
finitum  sic  progrediens  respondet.  Quomodo  hoc  ideis  applicari 
queat,  facile  ex  eo,  quod  ego  in  Cartesii  principiorum  philosophiae 
geometrice  a  me  demonstratorum  part.  I.  axiomate  9.  declaravi, 
percipi  potest. 

6.  Pergo  iam ,  ut  ad  secundam  tuam  epistolam  d.  nono  Marlii 
exaratam  respondeam;  in  qua  ulferiorem  eius,  quod  in  praece- 
denti  mea  de  circulari  figura  scripseram,  explicationera  exigis. 
Poteris  id  facile  capere ,  si  modo  animadvertere  placet,  omnes  ra- 
dios,  qui  supponuntur  parallele  in  anterius  telescopii  vitrum  in- 
cidere,  revera  non  esse  parallelos  (quia  solummodo  ex  uno  eodem- 
que  puncto  veniunt) :  verum  ut  tales  considerari  eo  quod  obiectum 
adeo  longe  a  nobis  distat,  ut  telescopii  apertura  instar  puncti  re- 
specfu  distantiae  tantum  sit  habenda.  7.  Cerfum  porro  est,  nos, 
utintegrum  intueamur  obiectum,  non  modo  radiis  ex  unico  solo 
puncto,  verum  aliis  quoque  omnibus  radiorum  conis  ex  aliis 
omnibus  punctis  prodeuntibus  opus  habere;  etpropterea  etiam 
esse  necessarium,  ut  in  tot  aliis  focis,  ubi  per  vitrum  transeant, 
conveniant.  Et  quamvis  ipse  oculus  non  ifa  accurafe  constitutus  est, 
utomnesradii  ex  diversis  obiecli  punctis  venientes  accuratissime 
in  tot  aliis  in  oculi  fundo  coeant,  est  tamen  certum,  eas  figuras, 
quae  hoc  praestare  possunt,  aliis  omnibus  esse  praeferendas. 
8.  Quandoquidem  vero  definitum  circuli  segmentum  efficere  valet, 
ut  omnes  radios,  qui  ex  uno  procedunt  puncto,  in  aliud  suae 
diametri  punctum  (mechanice  loquendo)  cogat;  alios  quoque 
omnes,  qui  ex  aliis  obiecti  punctis  veniunt,in  tot  alia  puncta  coget. 
Duci  etenim  ex  quovis  obiecfi  puncto  linea  potest ,  quae  per  circuli 
centrum  transit ,    licct  eum   in  finem  telescopii  apertura  minor 


EPISTOLA  XI-V.  XLVI. 


277 


luulto  sil  facienda  ,  quam  aiias  ficret,  si  laDtam  UDico  foco  cssct 
opus,  quemadmodum  facile  videre  poteris. 

9.  Quod  hic  de  circulo  dico,  non  de  ellipsi,  non  de  liyperbola, 
niulto  minus  de  aliis  magis  compositis  aflirmari  figuris  potest, 
quia  non  nisi  uuicam  ex  unico  solo  obiecli  puucto,  quae  per 
uirumque  transit  focum,  lineam  ducere  possibile  est.  Haecvolui 
in  prima  mea  epistola  hac  de  re  iudicare. 


FifT.XI. 


10.  Demonstrationem,  quod  angulus,  quem  radii  ex  diversis 
punctis  enianantes  iu  oculi  superficie  faciunt,  maior  aut  miuor, 
prout  foci  niagis  minusve  dififerunt,  evadit,  ex  apposita  figura  per- 
spicere  poteris:  adeo  ut  post  officiosissimam  salutem  uil  restet, 
nisi  ut  dicam  me  esse  etc. 
Voorburgi  d.  25.  Martii  1667. 


EPISTOLA    XLVI.     (Versio.J 

Arg.    De  experimentis  hydrostaticis. 

Viro  humanlssimo  atque  prudentissimo  I.  I. 

B.  D.  S. 

HUMANISSIME  VIR, 

Hic  paucis,  quid  de  eo,  quod  primo  coram,  deinde  literis  a 
mepetiisti,  experientia  deprehenderim,  narrabo;  cui,  quid  nunc 
deresentiam,  adiiciam. 

Curavi,  ut  mihi  fabricaretur  tubus  ligneus,  cuius  longiludo 
10  pedum,  cavitas  vero  ]|  digitorum  erat,  ad  quem  tres  perpen- 
diculares  lubos  applicui,  uti  apposita  figura  demonstrat. 


278 


EPISTOLA  XLVI. 


Fig,  XU. 


2.  Ut  primo  experirer,  num  aquae  pressio  circa  tubulum  B 
aeque  magna,  ac  circa  E  esset,  tubum  M  circa  A  asserculo  in  eum 
finem  parato  obturavl.  Porro  ipsius  B  orificium  tantopere  arcta- 
bam,  ut  tubulum  vitreum  instar  C  caperet.  Postquam  ergo  tubum 
ope  vasis  F  aqua  implevissem,  uotabam  in  quantam  ea  altitudinem 
per  tubulum  C  prosiliret.  Deinde  tubum  B  occludebam ,  et  sub- 
lato  asserculo  A  aqua  ut  in  tubum  E  flueret,  sinebam,  quem 
eodera  modo,  ac  B,  aptaveram;  et  postquam  integrum  tubum 
iterum  aqua  replevissem,  deprehendebara  eam  in  eandem  altifu- 
dineraperD,  ac  per  C  factum  fuerat,  prosilire:  quodmihi,  tubi 
longitudinem  nihil  vel  valde  param  impedimenlo  fuisse,  persua- 
debat.  3.  Ut  vero  hoc  accuratius  experirer,  tentabam,  an  etiam 
tubus  E  tam  brevi  temporis  spatio  aeque ,  ac  B,  pedem  cubicum 
ad  id  paratum  posset  adimplere.  Ut  vero  tempus  mensurarem, 
quia  horologium  oscillatorium  ad  manum  non  erat,  vitreo  recurvo 
tubo,  utH,  usus  sum,  cuius  pars  brevior  aquae  immergebatur, 
longior  vero  in  iibero  pendebat  aere. 


Fig.  XIII. 


EPISTOLA  XLVI.  279 

4,  Hisce  paratis  sinebam  aquani  primo  per  tubum  B  aequali  cura 
eodera  tubo  radio  fluere,  usque  dum  pes  cubicus  impleretur. 
Tum  accurata  biiance,  quantum  aquae  interea  temporis  in  catil- 
lum  L  influxerat,  explorabara,  ac  pondus  eius  quatuor  unciarum 
deprehendebam.  Tubo  deinde  B  occluso ,  aquam  aequali  cum  eo 
radio  per  tubum  E  in  cubicura  pedera  fluere  sinebam.  Hoc  ira- 
pleto  ponderabara,  utante,  aquara,  quae  interea  in  catillura  io- 
fluxerat,  huiusque  illius  pondus  ne  per  seraiunciara  quidera  su- 
perare  expertus  sura.  Quoniam  vero  radii  tara  ex  B,  quara  ex  E  non 
continuo  eadera  vi  fluxeranf,  operationem  iterabam,  ac  tantum 
aquae,  quantum  experientia  prima  vice  opus  fuisse  experti  eramus, 
praesto  ut  esset  apportabara.  5.  Eraraus  tres  adeo,  ac  quidem 
possibile  erat,  occupati,  atque  memoratara  operationem  accura- 
tius,  quam  antea,  efficiebamus;  verum  non  adeo  accurate,  ac 
quidem  exoptaveram.  Mihi  tamen  satis  suppeditabatur  argumenti 
ad  hanc  rem  aliquo  modo  determinandum;  quandoquidem  ean- 
dem  fere  differentiam  hac  secunda  vice,  ac  prima  comperiebam. 
Re  ergo  hisque  experimentis  perpensis  cogor  concludere,  differen- 
tiam,  quam  tubi  longitudo  potest  eflBcere,  initio  tantum  locum 
habere,  hoc  est,  quum  aqua  fluxum  suum  inchoat;  sed  ubi  per 
tempus  exiguum  fluxum  contiouavit,  aequali  vi  per  tubum  longis- 
siraura  ac  per  brevera  fluxurum.  6.  Huius  rei  ratio  est,  quod  al- 
tioris  aquae  pressio  eandem  semper  retinet  vim,  quodque  omnem, 
quem  comraunicat,  raotum  conlinuo  ope  gravitatis  recipit;  et  ideo 
hunc  motum  continuo  aquae  in  tubo  contentae  communicabit,  us- 
que  dura  propulsa  tantam  recipit  celeritatem ,  quantam  vim  gravi- 
tatis  aqua  altior  ei  tribuere  potest.  Certum  enim  est,  si  aqua 
tubo  G  contenta  primo  moraento  aquae  in  tubo  M  unum  conferat 
celeritatis  gradum,  secundo  momento,  siquidem  priorera  retineat 
vira ,  ut  supponitur ,  quatuor  celeritatis  gradus  eidera  aquae  com- 
muaicabit;  et  sic  deinceps,  usque  dum  aqua  in  tubo  longiore  M 
tantum  exacte  virium  accepit,  quantum  vis  gravitatis  altioris  aquae 
in  tubo  G  conclusae  ei  communicare  valet :  adeo  ut  aqua  per  tubum 
quadraginta  mille  pedes  longum  decurrens  post  exactum  temporis 
exigtum  spatiura  altioris  aquae  solumraodo  pressione  tantam  ac- 
quisitura  sitceleritatem  ,  quantam  eadem  acquiretet,  si  tubus  M 
unuin  duntaxat  aequaret  pedera.     Terapus,  quod  aqua  in  longiore 


280  EPISTOLA  XLVI.  XLVII. 

tubo  requirit  ad  taatam  accipiendam  celeritatem ,  determiaare  po- 
tuissem,  si  perfectiora  nancisci  potuissem  iustrumenta.    Id  tameu 
minus  necessarium  existimo,  eo  quod  praecipuum  sufiicieQter  de- 
termiDatum  est  etc. 
Voorburgi  d.  5.  Septembr.  1669. 

EPISTOLA    XLVII.     {Versio.) 

Arg.  Ut  amicus  impediat,  quo  minus  tractatus  theol.-polit.  in  linguam 
Belgicam  versus  typis  describatur,  rogat.  De  libro  perniciosissimo 
,,homo  politicus."  De  Thalete  Milesio. 

Viro  humanissimo  ac  prudentissimo  I.  I. 

B.  D.  S. 

HUMANISSIME    VIR, 

Quum  me  nuper  professor  N.  N.  inviseret,  narrabat  mihi  inter 
alia,  se  audisse  tractatum  meum  theologico-polilicum  in  linguam 
Belgicam  translatum  esse,  acquendam,  cuius  nomen  ignorabat, 
in  eo  esse,  ut  imprimeretur.  Quam  ob  rem  serio  abs  te  peto,  ut 
in  hoc  negolium  sedulo  inquiras  ct,  si  fieri  potest,  impressionem 
impedias.  Non  solum  haec  mca ,  sed  et  multorura  meorum  ami- 
corum  notorumque  est  petitio,  qui  huius  libri  interdictum  nan 
libenter  viderent,  quemadmodum  procul  dubio  fiet,  si  Belgico 
sermone  prodit.  Non  dubito,  quin  hoc  mihi  et  causae  sis  oflBcium 
facturus. 

2.  Quidara  amicorum  ante  aliquod  tempus  libellum ,  cui  tiiu- 
lus  Homo  politiciis,  mihi  raisit,  de  quo  multa  auribus  hau- 
seram.  Eundem  evolvi,  librumque,  quem  homines  excogitare 
et  fingere  queunt ,  perniciosissimum  deprehendi.  Auctoris  sum- 
mum  bonum  sunt  honores  et  opes,  ad  quae  suam  doctrinam  ac- 
commodat,  ac  eo  perveniendi  rationem  monstrat;  nempe,  inferne 
omnem  reiiciendo  religionera ,  et  externe  talera  profitendo ,  quae 
suae  proraotioni  maxirae  inservit:  porro  nemini  fidem  servare,  nisi 
quatenus  ea  utilitatera  suam  habeat.  Reliquum  quod  spectat: 
simulare,  promittere  et  promissis  non  stare,  mentiri,  periurare, 
multaque  alia  surarais  effert  laudibus.  3.  Haec  ubi  perlegissem, 
mecum,  ut  contra  hunc  auctorem  libellum  indirecte  cooscribtrem, 


EPISTOLA  XI-VII.  XLVllI.  281 

cogilabani ,  io  quo  summum  bonuni  tractarem ,  deinde  inquicfam 
ac  miseram  eorum ,  qui  hoDorum  et  diviliarum  cupidi  suut,  con- 
ditiouem  oslenderem ,  et  denique  evidentissiuiis  rationibus  mul- 
tisque  exempiis  respublicas  iQsaliabiii  honorum  et  divitiarum  cu- 
piditate  debere  interire  et  interiisse  evincerem. 

4.  Veruni  quanto  meliores  et  praestantiores  Thaletis  Milesii 
essentmeditationes,  quam  huius  memorati  scriptoris,  vel  ei  hoc 
patet  ratiocinio.  Omnia,  inquiebat,  amicorum  sunt  communia; 
sapientes  sunt  deorum  amici  et  deorum  sunt  omnia;  ergo  sapien- 
tum  sunt  omnia.  Ita  uno  verbo  vir  ille  sapientissimus  se  fecit  di- 
tissimum,  magis  contemnendo  generose  divitias,  quam  eas  sor- 
dide  quaerendo.  5.  Alias  tamen  ostendit,  sapientes  non  ex 
necessitate,  sed  voluntate  divitiis  carere.  Quum  enim  amici 
ei  paupertatem  suam  esprobrarent,  respondit:  Vultisne,  ut 
ostendam,  me  posse  acquirere  id,  quod  ego  labore  meo  in- 
dignum  iudico ,  vos  autem  tanta  diligentia  quaeritis?  IUis  an- 
nuentibus  conduxit  omnia  prela  totius  Graeciae  (viderat  enim  ut 
erat  astrologus  insignis,  fore  magnam  olivarum  abundantiam, 
quarum  annis  praecedentibus  magna  fuerat  penuria)  et  elocavit, 
quanti  voluit,  ea,  quae  vilissimo  pretio  conduxerat,  atque  magnas 
divitias  unico  anno  sibi  comparavit,  quas  deinde  tam  liberaliter 
distribuit ,  quam  industria  acquisiverat  etc.*) 
Hagae  Comitis  d.  17.  Februar.  1671. 

E  P  I  S  T  O  L  A    XLVIII. 

Ahg.  Haec  epistola  (a  L.  d.  V.  ad  I.  O.  scripta,  ad  Spinozarn  vero  ab 
hocmissa,  ut  refutaret  eam)  continet  iiidicium  de  singulis  traclalus 
Iheol.-pol.  capilibus,cuius  summa:  auctorem  religionem  everlere  et 
atheismum  docere.    (Ullraiecti  d.  24.  Jan.  1671.  vet.  st.) 

Doctissinio  atque  ornatissinio  viro  I.  O. 
L.  D.  Y.    M.  Dr. 

DOCTISSIMK  VIR, 

Nactus  tandem  aliquod  vacuum  tempus,  illico  applicui  animum 
ad  satisfaciendum  votis  atque  postulatis  tuis.  Poscisautem,  ut 
declarem  tibi  sententiam  meam,    adornans  iudicium   meum  de 


')    Vid.  Diog.  Laerl.  1,  1,  5.    Conf.  Cic.  de  div.  1,  49. 


282  EPISTOLA  XLVIII. 

libro,  qui  inscribitur  discursus  theologico-politicus, 
quod  nunc  pro  copia  temporis  et  mea  facultate  facere  conslittii. 
Non  autem  ibo  per  singula ,  sed  per  compendium  auctoris  sensum 
animumque  eius  de  religione  exponam. 

2.  Cuius  gentis  ille  sit,  aut  quod  vitae  institutum  sequatur, 
me  fugit;  etiam  nihil  interest  id  scire.  IUum  non  esse  stupidi  in- 
genii,  ncc  supine  et  perfunctorie  religionis  controversias ,  quae 
in  Europa  inter  Christianos  agitantur,  tractasse  atque  introspexisse, 
libri  ipsius  argumenlura  satis  prodit.  Sibi  persuasit  huius  libri 
scriptor,  se  felicius  versaturum  in  examinandis  sententiis,  per 
quas  homiries  prorumpunt  in  factiones  et  eunt  in  partes,  si  prae- 
iudicia  deponat  et  exuat.  Hinc  plus  satis  laboravit  ad  vindican- 
dum  animum  ab  omni  superstitione,  a  qua  ut  se  immunem  prae- 
ber.et,  nimium  se  flexil  in  contrarium ,  et  ut  superstitiosi  culpam 
vitaret,  oranem  mihi  videtur  exuisse  religionem.  Saltem  non 
assurgit  supra  religionem  deislarum,  quorum  satis  ubique  ma- 
gnus  numerus  (ut  suntpessimi  huius  saeculi  mores)  est,  et  praeser- 
tim  in  Gallia:  contra  quos  edidit  tractatum  Mersennus,  quem 
olim  me  legere  memini.  *)  Sed  existimo  vix  ullum  ex  deistarum 
numero  tam  malo  animo  tamque  callide  et  versute  pro  pessima  iila 
causa  verba  fecisse,  quam  huius  dissertationis  auctorem.  Prae- 
terea,  nisi  me  coniectura  fallat,  iste  homo  se  deistarum  finibus 
non  includit  et  minores  cultus  partes  hominibus  superesse  sinit. 

3.  Deum  agnoscit,  eumque  universi  opificem  atque  condi- 
torem  esse  profitetur.  Sed  formam,  speciera,  ordinem  mundi 
plane  necessarium  statuit,  aeque  ac  Dei  naturam,  et  aeternas 
veritates,  quas  extra  Dei  arbitrium  constitutas  esse  toU.  Ideo 
etiam  diserte  pronuntiat,  omnia  indomita  necessitate  fatoque  in- 
evitabili  evenire ;  etstatuit,  res  recte  putantibus  praeceptis  atque 
mandatis  nullum  relinqui  locum,  sed  hominum  ignorantiam  in- 
vexisse  simul  huiusmodi  nomina,  quemadmodum  vulgi  imperitia 
locum  fecit  modis  loquendi,    quibus  Deo  aifectus  tribuuntur. 


*)  Mnrinui  Mersenni/s ,  monachus  ordinis  fratr.uni  minimorum, 
!iat.  l588.,Carlesio  amicissimus,  scripsit:  rimpi6t6des  d^istes  el  des  plus 
subtils  liberlins  decouverte  etrefut6e,  et:  quaestiones  celeberrimae  in 
Genesin.  Paris.  1623.  fol. ,  ubi  p.  669 — 676.  atheos  suae  aetatis  refert. 
3Iort.  a.  1648. 


EPISTOLA  XLVIII.  283 

Deus  iluque  pariter  ad  captum  honiinis  scse  accomniodat ,  quando 
ilias  aeternas  veritates  et  rcliqua,  quae  necessario  evenire  debent, 
per  formam  mandati  liominibus  exponit.  4.  Docelque ,  tam  ne- 
cesse  esse,  ea ,  quae  legibus  imperanlur  et  hominum  voluntati 
substrata  esse  putantur,  evenire,  quam  necessaria  est  trianguli 
natura,  atque  ideo  illa,  quae  praeceptis  contineutur,  non  magis 
ab  hominis  voluntate  pendere ,  aut  ex  eorum  fuga  aut  proseculione 
aliquid  boni  aut  mali  hominibus  procurari,  quam  precibus  Dei 
voluntatem  flecti ,  aut  aeterna  atque  absoluta  eius  decreta  rautari. 
Praeceptorum  itaque  alque  decretoruni  eandem  rationem  esse,  at- 
que  in  hoc  convenire ,  quod  hominis  imperitia  atque  ignorantia 
Deum  moverit,  ut  eorum  usus  aliquis  esset  apud  eos,  qui  per- 
fectiores  de  Deo  cogitationes  formare  non  possunt,  quique  huius- 
niodi  miseris  praesidiis  indigent  ad  excitandum  in  se  virtutis  stu- 
dium  et  vitiorum  odium.  Et  ideo  videre  licet,  auctorem  nuUam 
mentionem  in  suo  scripto  facere  usus  precum,  quemadmodum 
nec  vitae,  nec  mortis,  neque  euiusquam  remunerationis  aut 
poenae ,  quibus  a  iudice  universi  afficiendi  sunt  homiues. 

5.  Idque  facit  congruenter  suis  principiis.  Nam  quis  locus 
esse  potest  iudicio  extremo?  Aut  quae  exspectatio  praemii  aut 
poenae,  quando  fato  omnia  adscribuntur  et  inevitabili  necessitate 
omnia  a  Deo  emanare  statuitur,  vel  potius,  quando  totum  hoc 
universum  Deum  esse  statuit?  Nam  vereor,  ne  noster  auctor  non 
admodum  alienus  sit  ab  illa  sententia:  saltem  non  longe  discre- 
pant,  statuere,  omnia  necessario  a  Dei  natura  emanare,  etuniver- 
sum  ipsura  Deum  esse. 

6.  Ponit  tamen  summam  voluptatera  hominis  in  cultu  virtutis, 
quae  ipsa  sibi  praemium  et  theatrum  amplissimorum  esse  dicit. 
Et  ideo  vult  hominem  recte  rerum  intelligentem  debere  virtuti 
operam  dare,  non  propter  praecepta  et  iegem  Dei  aut  spem  praemii 
aut  poenae  metum,  sed  pulchritudine  virtutis  et  mentis  gaudio, 
quod  homo  in  usu  virtutis  percipit ,  illectum. 

7.  Statuititaque,  Deum  per  prophetas  et  revelationem  homi- 
nes  praemiorum  spe  et  poenarum  metu,  quae  duo  semper  legibus 
conncKisunt,  per  speciem  tantum  ad  virtutem  hortari,  quia  vul- 
garium  hominum  ingenium  ita  factum  est  taraque  male  informa- 
tum,  ut  noD  nisiargumentis  a  natura  legum  et  a  metu  poenae  etspe 


284  EPISTOLA  XLVIII. 

praemii  niutuatis  ad  virlulis  exercitationcm  impelli  possiut:  at 
homiucs  rem  ex  vero  aestimantes  intelligcre,  huiusmodi  argu- 
mentis  nuUam  veritatem  aut  vim  subesse. 

8.  Neque  quicquam  referre  putat,  quamvis  recte  hoc  axiomate 
conficiatur,  vates  et  doctores  sacros,  atque  adeo  Deuni  ipsum, 
per  quorum  os  Deus  hominibus  est  loquutus ,  usos  esse  argumen- 
lis  per  se,  si  eorum  natura  aestimalur,  falsis.  Palam  enim  et 
promiscue,  quaudo  usus  venit,  profitetur  et  inculcat,  sacram 
scripturam  non  esse  comparatam,  ut  veritatem  et  naturas  rerum, 
quarum  in  ea  fit  mentio  et  quas  in  suum  usum  confert  ad  infor- 
mandos  homines  ad  virtutcm,  doceat;  negatque  vates  ita  rerum 
pcritos  fuissc ,  ut  omnino  a  vulgi  erroribus  fuerint  immunes  in 
conficiendis  argumentis  et  in  rationibus  excogitandis,  quibus  ho- 
miues  ad  virtutem  excitabant,  quamvis  natura  virtutum  et  vitio- 
rum  moralium  iis  fuerit  exploratissima. 

9.  Et  ideo  auctor  pracierea  docet,  prophetas  etiam  tuuc,  quum 
cos,  ad  quos  mittebanlur,  ofTicii  sui  admonebant,  aberralione  iudicii 
non  fuisse  liberos,  nec  tanicn  ideo  eorum  sanctitatem  et  avrojn- 
OTiar  imminutam ;  quamvis  sermone  et  argumcntis  non  veris,  sed  ad 
praoconceptas  opiniones  eorum,  ad  quos  verba  faciebant,  accom- 
modatis  utebantur,  iisque  homines  advirtutes,  de  quibus  nullus 
xmquam  ambigit  et  de  quibus  nulla  est  controversia  inter  homines, 
cxcitabant:  quaudoquidem  fiuis  missionis  prophelae  erat  cultus 
virtutis  in  hominibus  promovendus,  non  uUius  veritatis  doclrina. 
Et  idco  existimat  illum  errorem  et  ignorantiam  prophetae  auditori- 
bus,  quos  ad  virtutem  inflammabat,  non  fuisse  noxiam,  quia  parum 
intcresse  putat,  quibus  argumentis  excilcmur  ad  virtutem,  niodo 
ca  moralcm  virtutem,  ad  quam  incendendam  coniparata  sunt  ct  a 
vafe  in  niedium  prolata,  non  evertant ;  qr.ia  aliarum  rerum  verila- 
tem  mcnlepercoptamnuilummomentum  habere  putat  ad  pietaleni, 
quaudo  moruin  sanctitas  re  ipsa  non  coutinetur  ca  veritate,  putat- 
que  veritatis  alque  etiani  mysteriorum  cognitionem  eo  pius  aut 
minus  necessariam  esse ,  quanto  phis  aut  minus  ad  pietatem  con- 
ferunt. 

10.  Puto  auctorem  respicere  ad  axioma  illud  theologorum, 
qui  distingunt  inler  sermonem  vatis  dogmatizantis  et  simplici- 
tcr  aliquid  cuarrantis,   quac  distinctio,   ni  fallor,   apud  omnes 


EIMSTOLA  XLVIII.  285 

iheologos  rcccpta  cst,  et  cui  doctrioae  suura  per  errorem  sumraum 
congrucrc  pulat. 

11.  Kt  ideo  cxistimat,  omncs  eos  pedibus  in  stiam  scntentiam 
itnros,  qui  ncgant  rationcm  ct  philosophiam  csse  Scripliirac  intcr- 
prclem.  Quum  cnim  constct  omnibus,  in  Scriptura  de  Dco  in- 
finita  pracdicari,  quac  Deo  non  convcniunt,  sed  accomodatu  siint 
ad  hominum  captum,  ut  homincs  iis  movcanlur  ct  virlulis  studium 
in  iis  cxcitetur,  statuendum  essc  putat,  doclorcm  sacrum  iis  ar- 
gumcnlis  non  vcris  voiuissc  liomincs  crudire  ad  virtulcm,  aut 
cuivis  sacram  scripturam  legcnti  cam  libcrtafcm  concessam ,  ut  ex 
principiis  suae  rationis  iudicct  de  sensu  et  scopo  doctoris  sacri, 
quam  scntentiam  auclor  prorsus  damnat  ct  explodit  una  cum  iis, 
qui  cum  theologo  paradoxo  docent,  ralionem  Scripturae  interprc- 
tem  essc.  Arbitratur  enim,  Scripturam  iuxta  sensum  literalcm 
intelligcndam,  ncque  hominibus  concedendam  libertatem  inter- 
pretandi  cx  suo  arbitrio  et  ralionis  sensu,  quid  prophelariim  verbis 
intelligi  debeat,  ita  ut  ad  suas  rationes  et  cognitioncm,  quam  de 
rebus  sibi  compararunt,  examincnt,  quando  prophetae  proprie  et 
quando  figurate  sunt  loquuti.  Sed  de  his  in  scquentibus  dicendi 
locus  erit. 

12.  Et  ut  redcam  ad  ca,  a  quibus  nonnihil  drvcrtcram,  auctor 
inhacrens  suis  principiis  dc  falaii  omnium  rcrum  neccssitate  ncgat, 
ulla  miracula  fieri,  qiiae  lcgibus  naturae  adverscntur;  quia  statuit, 
sicut  siipra  monuimus,  naturas  rerum  earumque  ordincm  non 
minus  necessarium  quid  esse,  quam  sunt  natiira  Dei  actcrnacquc 
vcritates.  Idcoquc  docctaeque  non  posse  fieri,  utaliquida  na- 
turae  legibus  deflcctat,  quam  ut  fieri  non  possit,  ut  in  triangulo 
tres  anguli  non  sint  aequales  duobus  rectis. 

13.  Dcum  non  posse  cfficere,  ut  pondus  minus  gravc  attoilat 
magis  grave,  aut  quod  corpus  motum  duobus  gradibus  motus 
possit  assequi  corpus,  quod  quatuor  gradibus  motus  movetur. 
Statuit  itaquc  miracula  communibus  naturac  legibus  subiici ,  quas 
docet  esse  immutabiles  aeque,  ac  ipsas  naturas  rcrum,  ncmpe 
quia  naturae  legibus  ipsae  naturae  contineantur:  neque  admittit 
aliam  Dei  potcntiam,  quam  ordinariam,  quae  inxta  naturae  lcges 
exseritur,  et  putat  aliam  fingi  non  posse,  quia  naturas  rcrum  de- 
Strucret  secumque  ipsa  pugnarct. 


286  EPISTOLA  XLVllI. 

14.  Est  itaque  ex  auctoris  mente  iniraculum,  quod  inopi- 
nato ,  et  ciiitis  causamvulgtisignorat,  evenit*);  quemadmoduni 
idem  vulgus  precum  viribus  et  singulari  Dei  directioni  attribuit, 
quando  postrite  conceptas  preces  imminens  aliquod  malum  pro- 
pulsatum  aut  expetitum  bonum  sibi  videtur  obtinuisse ,  quum 
tamen  es  auctoris  sententia  Deus  iam  ab  aeterno  absolute  decreve- 
rit,  ut  eaevenirent,  quae  vulgus  intenentu  et  efiBcacia  existimat 
evenisse :  quum  preces  non  sint  causa  decreti ,  sed  decretum  sit 
causa  precum. 

15.  Totum  illud  de  fato  et  rerum  indomita  necessitate,  tara 
quoad  naturas ,  quam  quoad  eventum  rerum,  quae  quotidie  con- 
tingunt,  fundat  in  natura  Dei,  vel  ut  clarius  loquar,  in  natura 
Dei  voluntatis  atque  intellectus,  quae  quidem  nomine  diversa,  sed 
in  Deo  re  ipsa  conveniunt.  Statuit  ideoque,  Deum  tam  necessario 
hoc  universum,  et  quicquid  successive  in  eo  evenit,  voluisse,  quam 
necessario  hoc  idera  universum  cognoscit.  Si  Deus  autem  neces- 
sario  cognoscit  hoc  universura  eiusque  leges,  ut  et  veritates  aeter- 
nas  iis  legibus  contentas,  concludit  Deum  aliud  universum  non 
magis  condere  potuisse,  quam  naturas  rerum  evertere ,  et  facere, 
ut  bis  fer  sint  septem.  Queraadmodum  itaque  nos  ab  hoc  uni- 
verso  eiusque  legibus,  secundum  quas  ortus  et  interitus  rerum 
fiunt,  non  possimus  aliquid  diversum  concipere,  sed  quicquid 
huiusmodi  a  nobis  fingi  possit ,  id  ipsum  se  subvertere :  sic  docet 
naturam  divini  intellectus  totiusque  universi  earumque  legum, 
secundum  quas  natura  procedit,  ita  comparatam  esse,  ut  Deus 
non  magis  suo  intellectu  ullas  res  intelligere  potuerit  ab  his ,  quae 
nunc  sunt ,  diversas ,  quam  fieri  possit ,  ut  res  nunc  a  se  ipsis  sint 
diversae.  10.  Conficit  itaque,  quod,  queraadraodum  Deus  nunc 
ea  efficere  non  potest,  quae  ipsa  se  subvertunt,  ita  Deum  naturas 
ab  his,  quae  nunc  sunt,  diversas  nec  fingere  nec  cognoscere 
posse,  quia  tam  earum  naturarum  comprehensio  et  intellecfio 
impossibilis  est  (quia  repugnantia  ponit  ex  sensu  auctoris) , 
quam  nunc  est  impossibilis  productio  rerura  ab  iis,  quae 
nunc  sunf,  diversarum;  quia  omnes  illae  naturae,  si  conci- 
piantur  ab  his,  quae  nunc  sunt ,  diversae,  necessario  etiam  cum 


*)  Conf.  Iract.  theol.-polit.  cap.  6.  J.  1. 


EPISTOLA  XLVlll.  287 

iis,  quae  uuuc  suDt,  esseut  puguantes:  quia  quum  naturae  rerum 
hoc  universo  comprehensarum  (ex  auctoris  seutcntia)  sunt  neces- 
sariae,  non  possunt  illam  necessitatem  habere  cx  se,  sed  ex 
Datura  Dei ,  a  qua  necessario  emanaut.  Non  vult  enim  cum  Car- 
tesio,  caius  tamen  doctrinam  videri  vult  e»doptasse,  omnium 
rerum  naturas,  quemadmodum  a  Dei  natura  et  essentia  sunt  di- 
versae ,  ita  earum  ideas  libere  in  mente  di\ina  esse. 

17.  Hisce,  de  quibus  iam  est  habitus  sermo,  auctor  sibi 
muDivit  viam  ad  ea ,  quae  in  fine  libri  tradit  et  quo  oninia ,  quae  in 
praecedcDlibus  capitibus  docentur,  collimant.*)  Vult  nempe 
mentem  magistratus  omniumque  hominum  informare  hoc  axio- 
mate:  ,,Magistratui  competere  ius  constituendi  cultus  divini,  qui 
publice  in  republica  obtinere  debeat ;  deinde  magistratui  fas  esse, 
civibus  suis  permittere,  ut  de  religione  sentiant  et  loquantur, 
quemadmodum  mens  animusque  iis  dictat,  eamque  libertatem, 
etiam  quantam  ad  actus  cultus  externi ,  eo  usque  subditis  concc- 
dendam." 

18.  Quoad  studium  virtutum  moraliam,  sive  ut  pietas  sarta 
tecta  manere  possit,  quum  de  iis  virtutibus  nuila  controversia  esse 
possit,  et  reliquarum  rerum  cognitio  et  usus  nullam  virtutem  mora- 
lem  contineant,  inde  conficit,Deo  ingratum  esse  non  posse,  qualia- 
cumque  sacra  alioquin  homines  amplectautur.  Loqaitur  autem 
auctor  de  iis  sacris,  quae  virtutem  moralem  non  constituunt,  nec 
in  eam  impingunt,  quaeque  virtuti  nec  adversa  sunt,  neque  ab 
ea  aliena ;  sed  quae  homines  suscipiunt  atque  profitentur  tanquam 
adminicula  virtutum  verarum,  ut  ita  Deo  per  studium  earum  vir- 
tutum  accepti  et  grati  esse  possint,  quia  Deus  non  offenditur 
earum  studio  et  exercitatione,  quae  indifferentes  quum  sunt, 
neque  quidquam  faciunt  ad  virtutes  autvitia:  eas  tamen  homiaes 
ad  usum  pietatis  referunt,  iisque  tanquam  praesidiis  ad  virtutis 
cultum  utuntur. 

19.  Auctor  autem,  ut  homiDum  animos  apparet  ad  haec 
paradoxa  amplectenda,  statuit  primo,  fotum  cultum  a  Deo  insti- 
tutum  et  ludaeis,  hoc  est,  civibus  reipublicae  Israeliticae,  tra- 
ditum,  tantum  ad  id  comparatum  esse,  ut  feliciter  in  sua  repu- 


•)    Con.f  tract.  iheol.-polit.  cap.  19.  et  20. 


288  EPISTOLA  XLVIII. 

blica  aetatera  agerent.  Ceterum  ludaeos  prae  ceteris  gcntibus 
Deo  caros  et  gratos  non  fuisse ,  idque  Deum  per  prophetas  ludaeis 
passim  fuisse  testatum ,  quando  iis  exprobrabat  ipsorum  imperi- 
tiam  et  errorem,  quod  in  cultu  illo  inslituto  et  a  Deo  ipsis  imperalo 
sanctimoniam  et  pietatem  collocarent,  quum  ea  tantum  ponenda 
erat  in  studio  virtutum  moralium ,  nempe  in  amore  Dei  et  caritate 
p.roximi. 

20.  Et  quura  Deus  omnium  gentium  animura  informarit  prin- 
cipiis  et  quasi  seminibus  virtutum,  ita  ut  sua  sponte  sine  ulla 
ferme  iustitutione  de  discrimine  boni  et  mali  iudicent,  inde  con- 
ficit,  Deura  reliquas  gentes  non  babuisse  expertes  earum  rerum, 
quibus  vera  beatitudo  parari  potest;  sed  se  omnibus  hominibus 
aeque  beneficum  praebuisse.') 

21.  Imo  ut  in  oranibus,  quae  ad  assequendam  veram  felici- 
citatem  aliqua  ratioue  praesidio  et  usui  esse  possunt ,  gentes  lu- 
daeis  pares  faciat,  statuit  gentes  veris  vatibus  non  caruisse,  idque 
exemplis  probare  instituit.  Imo  insinuat,  Deum  per  angelos 
bonos,  quos  ex  consuetudine  in  vetere  testaraento  usitata  deos 
vocat^),  imperio  rexisse  reliquasgentes;  et  ideo  sacra  reliquarum 
gentium  Deo  non  displicuisse ,  quam  diu  per  hominum  supersti- 
tionem  ita  non  corrumperentur ,  ut  a  vera  sanctitate  bomines  red- 
derent  alienos,  neque  eos  impellerent  ad  ea  perpetranda  in  reli- 
gione ,  quae  virtuti  non  congruunt.  Deum  autem  vetuisse  ludaeis 
propter  rationes  singulares  et  isti  populo  proprias  genlium  deos 
colere ,  qui  ex  Dei  instituto  et  procuratione  aeque  recte  colebantur 
a  gentibus,  ac  angeli,  ludaeorum  reipublicae  custodes  constituti,  a 
ludaeis  suo  modo  deorum  numero  habebantur  et  divinis  ab  iis 
afficiebantur  honoribus. 

22.  Et  quum  auctor  arbitretur  in  confesso  esse,  cultum  exter- 
nura  per  se  Deo  gratura  noa  esse ,  parum  referre  existimal,  quibus 
cereraoniis  cultus  ille  externus  expediatur,  modo  huiusmodi  sit, 
qui  ita  Deo  congruat,  ut  in  mente  hominum  Dei  reverentiam  exci- 
tet,  eosque  ad  virtutis  studium  moveat. 

23.  Deinde,  quandoquidem  totius  religionis  summam  con- 


1)  Conf.  tract.  theol.-polit.  cap.  3. 

2)  Vid.  Ps.  97,  7.  9.  cf.  Hebr.  l,  6. 


EPISTOLA  XLVIII.  289 

tiiieri  pufat  cultu  virtutis,  omnisqup  mysteriorum  cognilio  super- 
vacua,  quae  per  se  apta  nata  non  est  ad  promovendam  virtutcm, 
iliaque  potior  magisque  necessaria  habeatur,  quac  plus  monienti 
ad  liomines  ad  virtutem  erudiendos  et  inllanimandos  confert ,  con- 
ficit  omnes  illas  sententias  de  Deo  eiusque  cullu,  deque  iis  omni- 
bus ,  quae  ad  religionem  pcrtinent,  probandas,  aut  salteni  non 
reiiciendas,  quae  ex  mente  hominum  illorum,  qui  ilias  fovent, 
verae  sunt  et  comparatae ,  ut  probitas  vigeat  Doreatque.  24.  Et  ad 
illud  dogma  stabiiiendum,  ipsos  prophetas  citat  suae  sententiae 
auctores  et  testes ,  qui  edocti  Deum  uihili  pendere,  quales  homi- 
nes  de  religione  sensus  habeant,  sed  illum  cultura  illasque  omnes 
sententias  Deo  gratasesse,  quae  ex  studio  virtutum  et  reverentia 
numinis  profectae  sunt,  sibi  eo  usque  indulserunt,  ut  eliam  talia 
argumenta,  quibus  homines  ad  virtutem  incitarentur,  protulerint, 
quae  quidem  in  se  vera  non  erant,  sed  ex  opinione  eorum,  ad  quos 
verba  faciebant,  talia  aestimabantur,  etapta  nafa  erant  ad  calcar 
iis  addendum,  quo  alacrius  se  ad  virtutis  studium  accingerent. 
Ponit  itaque  Deum  prophetis  argumentorum  selectu  permisisse, 
ut  ea  adhiberenl ,  quae  temporibus  et  personarum  rationibus 
essent  accommodata,  quaeque  illi  pro  suo  captu  bona  et  efficacia 
putabant. 

25.  Et  inde  natum  putat,  quod  divinorum  doctorum  alii  aliis 
argumentis  et  saepe  pugnantibus  inter  se  usi  sint:  Paulum  do- 
cuisse  hominem  non  iustificari  operibus,  lacobum  hisce  opposi- 
tum  incalcasse.  Videbat  nempe  lacobus,  ita  esistimat  auctor, 
Christianos  doctrinam  de  iustificatione  per  fidem  aliorsum  rapere, 
etideo  per  fidem  et  opera  iustificari  hominem,  multis  probat.  *) 
lutelligebat  enim  ex  re  Christianorum  sui  temporis  non  esse,  illam 
doctrinam  de  fide ,  qua  homines  placide  quiescebant  in  Dei  mise- 
ricordia  et  bonorum  operum  nullam  babebant  curam,  ifa  incul- 
care ,  eoque  modo  proponere ,  ut  fecerat  Paulus ,  cui  cum  ludaeis 
res  erat,  qui  per  errorem  iustificationem  suam  ponebant  in  operi- 
bus  legis  a  Mose  ipsis  specialiter  traditae ,  et  qua  se  supra  genfes 
elatos  et  aditum  ad  beafifudinem  sibi  solum  parafum  pufantes, 
salutis  rafionem  per  fidem ,  qua  exaequabantur  genfibus  et  nudi 


*)    Conf.  iracl.  iheol.-polit.  cap.  U.  §.  19. 
Spinoza  II.  19 


290  EPISTOLA  XLVIII. 

ac  vacui  ab  omuibus  privilegiis  constituebautur,  reiiciebant. 
Quum  itaque  utraque  propositio  tam  Pauli,  quam  lacobi,  pro 
diversis  temporum  ac  personarum  momentis  et  appendicibus 
egregie  conferebat,  ul  homines  attenderent  animum  ad  pietatem, 
putat  auctor  prudentiae  apostolicae  fuisse ,  modo  hanc  modo  illam 
adhibere. 

20.  Et  haec  est  inter  alias  multas  causa,  quam  ob  rem  auctor 
putat,  admodum  a  veritate  alienum  esse,  sacrum  textum  perra- 
tionem  velle  explicare,  eamque  interpretem  Scripturae  constituere, 
aut  unum  doctorem  sacrum  per  alium  interpretari ,  quum  sint 
paris  auctoritatis  :  verbaeorum,  quibus  usi  sunt,  explicanda  esse 
ex  forma  loquendi  et  sermonis  proprietate  istis  doctoribus  fami- 
liari;  non  autem  esse  attendendum  in  investigatione  veri  sensus 
Scripturae  ad  rei  naturam ,  sed  ad  sensum  literalem  tantum. 

27.  Quum  itaque  ipse  Christus  et  reliqui  doctores  divinitus 
missi  suo  exemplo  et  instituto  praeierunt  et  ostenderunt,  solum- 
modo  virtutum  studio  homines  grassari  ad  felicitatem,  reliqua 
nihil  pensi  habenda,  inde  auctor  efficere  vult,  raagistratui  id  tan- 
tum  curae  esse  debere,  ut  iustitia  et  probitas  in  republica  vigeat, 
in  minima  autem  parte  sui  muneris  ponere ,  expendere ,  quis  cul- 
tus  et  quae  doctrinae  veritati  potissimum  congruant;  sed  curare 
debere,  ne  huiusraodi  suscipiantur,  quae  virtuti  obicem  ponant, 
etiara  ex  eorum  sententia,  qui  ea  profitentur. 

29.  Magistratum  itaque  facile  sine  offensione  numinis  posse  in 
sua  republica  tolerare  diversa  sacra.  Ut  autera  id  persuadeat, 
etiam  hac  via  insistit.  Ponit,  rationem  virtutum  moralium,  qua- 
tenus  illi  in  societatibus  usum  habent  et  in  actibus  externis  occu- 
pataesunt,  huiusraodi  esse,  ut  nemo  eas  ex  privato  iudicio  et  ar- 
bitrio  exercere  debeat ,  sed  earum  virtutura  cultum ,  exercitiura  et 
modificationera  dependere  ab  auctoritate  et  imperio  magistratus, 
tum  quia  actus  externi  virtutum  mutuantur  suam  naturam  a  cir- 
cumstantiis ,  quum  etiam ,  quia  hominis  officium  ad  huiusmodi 
actiones  externas  patrandas  aestimatur  ex  commodo  aut  incom- 
modo,  quod  exillis  actibus  proficiscitur;  itaut  actus  illi  externi, 
si  tempestive  non  exserantur,  virtutura  naturam  exuant  et  illis  op- 
positi  virtutura  numero  censeri  debeant.  Auctor  aliam  rationera 
virtutum  esse  arbitratur ,  ut ,  quatenus  intus  in  menle  subsistunt, 


EPISTOLA  XLVIII.  291 

illae  semper  naturam  suam  servaDt,  neque  a  circumstantiarum 
mutabili  statu  pendent. 

29.  Nunquam  alicui  iicet,  propensum  esse  ad  crudelitatem  et 
saevitiam,  non  amantem  proximi  et  veritatis.  Sed  possuntinci- 
dere  tempora,  quibus  quidem  animi  propositum  et  enarratarum 
virtutum  studium  uou  quidem  deponere  liceat,  sed  se  ab  iis  quoad 
actus  externos  aut  temperare,  aut  etiam  ea  agere,  quae  quoad 
speciem  externam  cuni  his  virtutibus  pugnare  putantur :  et  ita  fiat, 
ut  non  sit  amplius  officium  viri  probi  veritatem  in  aperto  ponere  et 
ore  aut  scripto  cives  illius  veritatis  participes  facere ,  eamque  cum 
iis  communicare,  si  plus  incommodi,  quam  commodi  ex  iila  raa- 
nifeslatione  iu  cives  redundaturum  putamus.  Et  quamvis  singuli 
amore  omnes  homines  complecti  debeant,  neque  unquam  liceat 
illi  affectui  nuntium  mittere,  evenit  tamen  saepius,  ut  quidam 
duriter  a  nobis  sine  vitio  possint  haberi ,  quando  constat,  excle- 
mentia ,  qua  erga  eos  uti  paramus ,  magnum  malum  nobis  oritu- 
rum.  30.  Ita  quidem  omnes  existimant,  non  omnes  veritates, 
sive  illae  ad  religionem ,  sive  ad  vitam  civilem  pertinent,  omni 
tempore  opportune  proponi.  Et  qui  docet  rosas  porcis  non  esse 
obiiciendas ,  si  metus  est  eos  saevituros  in  eos,  qui  ipsis  eas  por- 
rigunt,  is  pariter  non  existimat  viri  boni  olBciura  esse,  de  qui- 
busdara  capitibus  religionis  plebera  edocere ,  de  quibus  in  raediura 
prolatis  et  sparsis  in  plebera  raetusest,  ne  ita  turbent  rerapubli- 
cam  aut  ecclesiam,  ut  inde  civibus  et  sanctis  plus  noxae,  quam 
boni  creetur. 

31  .  Quura  autem  praeter  alia  etiam  hoc  societates  civiles,  a 
quibus  iraperium  et  auctoritas  ferendarum  legnm  seiungi  non 
potest,  introduxerint,  quod  singulorum  arbitrio,  quid  homini- 
bus  in  civile  corpus  coalescenlibus  usui  esset,  perraitti  non  de- 
buit,  sed  imperantibus  concedi;  inde  auctor  arguit,  penes  ma- 
gistratum  ius  esse  statuendi,  qualia  et  quae  dogmata  in  republica 
publice  doceri  debeant,  et  subditorura  officium  esse,  ad  professio- 
nem  externam  quod  attinet ,  sese  temperare  a  docendis  dograati- 
bus  et  ab  iis  profitendis ,  de  quibus  publice  silendum  esse ,  magi- 
stratus  legibus  sanxit;  quia  Deus  hoc  non  magis  privatorum  iu- 
dicio  permisit,  quam  iisdem  concessit  contra  seasus  et  decreta 
Qiagistratus  aut  senteutiam  iudicura  ea  agere ,  quibus  eluditur  vis 

19* 


292  epistoljl  xlviii. 

legum ,  et  frustraDtur  suo  6ne  magistratus. ')  32.  Existimal  enim 
auctor,  de  huiusmodi  rebus  cultumexternum  eiusque  professionem 
spectantibus  homines  pacisci  posse,  et  actus  cultus  divini  externos 
tam  tuto  committi  magistratus  iudicio,  quam  eidem  conceditur 
ius  et  potesias  aestimandi  iniuriam  civitati  illatam ,  eandemque 
per  vim  vindicandi.  Nam  quemadmodum  privatus  non  tenetur 
suum  iudicium  de  illata  iniuria  civitati  accommodare  ad  iudicium 
magistratus;  sed  suo  sensu  frui  tamenpossit,  quam>is  (si  res  ita 
ferat)  teneatur  ad  magistratus  sententiam  exsecutioni  mandandam 
etiam  operam  suam  conferre :  ita  auctor  arbitratur,  privatorum  in 
republica  partes  quidem  esse ,  iudicare  de  veritate  et  falsitate,  ut 
et  de  necessitate  alicuius  dogmatis,  neque  privatum  legibus  civi- 
tatis  adstringi  posse,  ut  idem  de  religione  sentiat,  quamvis  ex 
iudicio  magistratus  pendeat,  quae  dogmata  publice  proponi  de- 
beant,  et  privatorum  officium  sit,  sensus  suos  de  religione  a  ma- 
gistratus  sententia  dissentientes  silentio  premere ,  neque  quic- 
quam  huiusmodi  agere ,  quo  leges  de  cultu  a  magistratu  constitu- 
tae  vim  suam  obtinere  non  possint. 

33.  At  quia  evenire  potest,  ut  magistratus  dissentiens  a  mul- 
tis  ex  plebe  in  religionis  capitibus  quaedam  publice  doceri  velit, 
quae  a  iudicio  plebis  aliena  sunt ,  et  magistratus  tamen  existimat 
honoris  diviui  interesse,  palam  in  sua  republica  talium  dogma- 
tum  professionem  fieri ;  vidit  auctor,  superesse  illam  difficulta- 
tem ,  qua  civibus  propter  iudicium  magistratus  diversum  a  plebis 
iudicio  creari  posset  damnum  maximum.  Ideo  ad  praecedentem 
rationem,  etiam  hanc  alteram  addit  auctor,  quae  simul  et  ma- 
gistratus  atque  subditorum  animum  tranquillet  et  libertatem  in  re- 
ligione  sartam  tectam  conservet.  ^)  Nempe  magistratum  non  de- 
bere  vereri  Dei  iram ,  quamvis  prava  suo  iudicio  sacra  in  sua  re- 
publica  fieri  sinat,  modo  illa  non  pugnent  cum  virtutibus  morali- 
bus  easque  non  evertant.  34.  Cuius  sententiae  ratio  te  fugere 
non  potest,  quum  in  superioribus  satis  fuse  eam  tradidi.  Nempe 
statuit  auctor,  Deum  susque  deque  habere,  nec  cura  tangi ,  qua- 
les  opiniones  homines  in  religione  foveant  et  animo  probent  atque 


1)  Conf.  Iract.  Iheol.-pol.  cap.  19. 

2)  Vid.  tract.  Iheol.-pol.  cap.  20, 


EPlSTOL.i  XLVIII.  XLIX.  293 

tueantur,  et  qualia  publicc  sacra  curent,  quuni  baec  oninia  cen- 
seri  debeant  ex  uumero  rerum  cum  virlute  et  vitio  nullam  affinita- 
lem  habentium;  quamvis  cuiusvis  officium  sit,  ita  rationes  suas 
instituere,  ut  ea  dogmata  eumque  cultum  habeat,  quibus  putat 
se  maximos  in  virtutis  studio  progressus  facere  posse. 

35.  Habcs  hic,  vir  ornatissime,  per  compendium  tibi  tradi- 
tam  sumniam  doctrinae  theologi  politici,  quae  meo  iudicio 
omnem  cultum  et  religionem  lollit  atque  funditus  subvertit,  clam 
atheismum  introducit,  aut  talem  Deum  fingit,  cuius  numinis  re- 
verentia  non  est  quod  homines  tangantur,  quia  ipse  fato  subiici- 
tur,  neque  ullus  gubernationi  aut  providentiae  diviuae  locus  re- 
linquitur,  omnisque  poenarum  atque  praeniiorum  distributio  tol- 
litur.  Hoc  saltem  ex  auctoris  scripto  videre  in  promplu  est,  eius 
ratione  et  argumentis  infringi  totius  sacrae  scripturae  auctorita- 
tem,  et  dicis  causa  apud  auctorem  eius  tantura  mentiouem  fieri; 
quemadmodum  ex  eiuspositionibus  consequitur,  Alcoranum  etiam 
Dei  verbo  exaequandum.  Neque  auctori  superest  vel  unum  argu- 
mentum  ,  quo  probet  Mahometem  non  fuisse  prophetam  verum, 
quia  Turcae  etiani  ex  prophetae  sui  praescripto  virtutes  morales,  de 
quibus  inter  gentes  lis  non  est,  colunt;  et  secundum  auctoris 
doctrinam  Deo  infrequens  non  est  etiam  gentibus,  quibus  oracula 
ludaeis  et  Christianis  tradita  non  est  impertitus ,  aliis  revelationi- 
bus  in  gyrum  rationis  et  obedientiae  ducere. 

36.  Arbitror  itaque  me  non  magnopere  a  vero  aberrasse ,  ne- 
que  auctori  a  me  iniuriam  fieri,  si  denuntiem  eum  tectis  et  fucatis 
argumeotis  merum  atheismum  docere. 

EPISTOLA    XLIX. 

Arg.    Spinoza  de  epislola  ad  I.  0.  missa  respondet  omnesque  crimina- 
tiones  refutat.    (Hagae  Com.  a.  1671.) 

Doctissimo  atque  ornatissimo  viro  I.  O. 

B.  D.  S. 

DOCTISSIME   VIR, 

Miraris  sine  dubio ,  quod  te  tam  diu  exspectare  feci ;  sed  ego 
vix  animum  inducere  possum,  ut  ad  libellum  illius  viri,  quem 


294  EPISTOLA  XLIX. 

mihi  communicare  voluisti ,  respondeam ,  nec  ulla  alia  de  causa 
iam  hoc  facio,  quam  quiapromisi.  Verum  ut  meo  etiam  animo, 
quoad  eius  fieri  potest,  morem  geram  ,  quam  paucis  potero ,  me 
dissolvam  et  breviter  ostendam ,  quam  ille  sinistre  meam  mentem 
interpretatus  sit,  quod  an  ex  malitia  vel  ex  ignorantia  fecerit,  haud 
facile  dixerim.     Sed  ad  rem. 

2.  Primo  ait,  parum  interesse,  scire  cuius  gentis  ego  sim, 
aut  quod  vitae  institutum  sequar.  Quod  sane  si  novisset ,  non 
lam  facile  sibi  persuasisset,  me  atheismum  docere.  Solentenim 
athei  honores  et  divitias  supra  modum  quaerere ,  quas  ego  semper 
contempsi,  utomnes,  quimenorunt,  sciunt.  Deinde  utadid, 
quod  vult,  viara  sterneret,  ait,  me  non  stupidi  ingenii  esse ,  ut 
facilius  scilicet  persuadere  possit,  me  callide  et  versute  maloque 
animo  pro  pessima  deistarum  causa  verba  fecisse.  Quod  satis 
ostendit,  illum  meas  rationes  non  intellexisse.  Nam  quis  tara 
callido  ingenio  tamque  astulo  esse  potest,  ut  simulato  animo  tot 
tamque  validas  rationes  pro  re ,  quam  falsani  aestimat ,  dare  pos- 
sit?  Quem ,  inquam ,  posthac  putabit  ex  vero  animo  scripsisse, 
si  tam  ficta,  quam  vera  solidedemonstrariposse  credit?  Sed  nec 
hociammiror.  Sicenim  olim  Cartesiusa  Voetioi)  ,  etsicpassim 
optimi  quique  traducuntur. 

3.  Pergit  deinde:  Ut  superstitiosi  culpam  vitaret,  omnem 
mihi  videtur  exuisse  religionem.  Quid  ille  per  religionem  quid- 
que  per  superstitionem  intelligat,  nesci».  An ,  quaeso,  ille 
omneni  religionem  exuit,  qui  Deum  summum  bonum  agnoscen- 
dura  statuit,  eundemque  libero  animo  ut  talem  amandum?  et 
quod  in  hoc  solo  nostra  summa  felicitas,  summaque  libertas  con- 
sistit?  porro  quod  praeraium  virtutis  sit  ipsa  virtus,  stultiliae 
autem  et  impotentiae  supplicium  sit  ipsa  stultitia?  et  denique 
quod  unusquisque  proximum  suum  araare  debet  et  mandatis 
sumraae  potestatis  obedire?  4.  Atque  haec  non  tantura  expresse 
dixi ,  sed  firmissimis  insuper  rationibus  demonstravi,  *)  Verum 
videre  puto,  quo  in  luto  hic  horao  haereat.     Nihil  scilicet  in  ipsa 


1)  Gisbert.  Voetiuf  nat.  1589,  inde  ab  a.  1634.  Lugduni  Batav.  prof. 
iheol.,  mort.  a.  1676.,  vehementissimus  Carlesii  et  loh.  Cocceii  fuitad- 
versarius. 

2)  Vid.  Iract.  theol.-polit.  cap.  4.  et  13. 


EPISTOLA  XLIX.  295 

virtiite  et  intellectu  leperit,  quod  ipsum  deleclet,  et  mallet  ex 
inipulsu  suorura  affectuum  vivere,  nisi  hoc  unum  obstaret,  quod 
pocnam  timet.  A  maiis  igitur  actionibus,  ut  servus,  invilus  et 
fluctuante  animo  abstinet  et  divina  mandata  exsequitur,  et  pro  hoc 
servitio  muneribus  ipso  divino  amore  longe  suavioribus  a  Dco 
honorari  exspectat,  scilicet  eo  magis,  quo  magis  bonura,  quod 
agil,  adversatur  et  invitus  facit.  Atque  hinc  fit,  utomnes,  qui 
hoc  raetu  non  retinentur,  effrenatos  vivere  oranemque  religionem 
exuere  credat.  Sed  haec  mitto,  et  ad  eius  deductionem,  qua 
ostendere  vult,  nie  tectis  etfiicatis  argumentis  atlieisimtm  do- 
cere,  transeo. 

5.  Fundamcntum  ipsius  ratiocinii  est  hoc,  quod  putat,  me 
Dei  libertatem  tollere,  eumque  fato  sublicere.  Quod  sane  fal- 
sum  est.  Nani  ego  eodera  raodo  statui,  omnia  inevitabili  neces- 
sitste  ex  Dei  natura  sequi,  ac  omnes  statuunt,  ex  Dei  natura  se- 
qui,  quod  se  ipsum  intelligit:  quod  sane  nemo  negat  ex  divina 
natura  necessario  sequi,  et  tamen  nerao  concipit,  quodDeusfato 
aliquo  coactus,  sed  quod  omnino  libere,  tametsi  necessario,  se 
ipsum  intelligat.  Atque  hic  nihil  reperio,  quod  ab  unoquoque 
non  possit  percipi ,  et  si  haec  nihilo  minus  ei  malo  anirao  dicta 
esse  credit,  quid  ergo  de  suo  Cartesio  sentit,  qui  statuit  nihila 
notis  fieri,  quod  a  Deo  antea  non  fuerit  praeordinatum,  irao  nos 
sinjulis  momentis  a  Deo  quasi  de  novo  creati ,  et  nihilo  minus  nos 
ex  nostri  arbitrii  liberlate  agere?  Quod  profecto  ipso  Cartesio 
fat(nte  comprehendere  nemo  potest. 

6.  Porro  haec  inevitabilis  rerum  necessitas  neque  leges  divinas 
neque  humanas  toUit.  Nara  documecta  moralia,  sive  formara 
legi;  ab  ipsoDeo  accipiant,  sive  non,  divina  tamen  sunt  et  salu- 
tari»,  et  si  bonura,  quod  ex  virtute  et  araore  divino  sequitur,  a 
Deo  tanqtiara  iudice  accipiaraus,  vel  quod  ex  necessitate  divinae 
nattrae  eraanet ,  non  propterea  magis  aut  minus  optabile  erit,  ut 
nec  contra  mala,  quae  ex  malis  operibus  sequuntur,  ideo ,  quia 
necessario  ex  iisdem  sequuntur,  minus  sunt  timenda;  et  denique 
sive  ;a,  quae  agimus  necessario  vel  libere  agamus ,  spe  tamen  aut 
melu  ducimur.  Quare  falso  asserit,  me  statuere  praeceptis 
atqiu  mandatis  nullum  relinqtd  locum,  vel,  ut  postea  pergit ,  quod 
nullaexspectatio  praemii  autpoenae  est,  quandofato  omnia  ad- 


296  EPISTOLA  xux. 

scribuntur,  et  inevitabili  necessitate  omnia  a  Deo  emanare  sia- 
tuitur, 

7.  Nec  hic  iam  quaero ,  curidemsit,  vel  non  multum  discre- 
pent,  statuere  omnia  necessario  aDei  natura  emanare  et  universum 
Deum  esse ;  sed  velim  ut  notes  ea,  quae  non  minus  odiose  subiun- 
git.  Nempe  me  velle,  hominem  debere  virtuti  operam  dare  non 
propter praecepta  et  legem  Dei  aut  spem  praemii  aut  poenae  me- 
tum,  sed  etc.  Quod  sane  in  meo  tractatu  nullibi  reperies;  sed 
contra  cap.  IV.  expresse  dixi,  legis  divinae  (quae  menti  nostrae 
divinilus  inscripta  est,  ut  cap.  II.  dixi)  summam  eiusque  summum 
praeceptum  esse,  Deum  ut  summum  bonum  amare;  nempe  con 
ex  metu  alicuius  supplicii  (nam  amor  ex  metu  oriri  nequit) ,  aec 
prae  amore  alterius  rei ,  qua  delectari  cupimus ;  nam  tum  non  :am 
ipsum  Deum,  quamid,  quodcupimus,  amaremus.  Atque  hanc 
ipsam  legem  Deum  prophetis  revelasse  in  eodem  capite  ostendi ,  et 
sive  istam  legem  Dei  iuris  formam  ab  ipso  Deo  accepisse  statuam, 
sive  quod  ipsam  concipiam  ut  reliqua  Dei  decreta,  quae  aeternam 
necessitatem  et  veritatem  invohTint,  manebit  nlhilo  minus  Deide- 
cretum  et  saiutare  documentum,  et  siveDeum  amem  libere,  dve 
ex  necessitate  Dei  decreti,  Deum  tamen  amabo  et  salvus  3ro. 
Quare  afBrmare  hic  iam  possem,  istum  hominem  ex  illorum  geiere 
esse,  de  quibus  in  fine  meae  praefationis  dixi,  me  malle.  ut 
meum  librum  prorsus  negligerent,  quam  eundem  perverse  ut 
omnia  solent,  interpretando  molesti  sint,  et  dum  sibi  nihil  pro- 
sunt,  aliis  obsint. 

8.  Et  quamvis  haec  sufficere  putem  ad  id  quod  volebam  osten- 
dendum,  pauca  adhuc  tamen  notare  operae  pretium  duxi;  nempe 
ipsum  falso  putare ,  me  ad  axioma  illud  theologorum  respicere, 
qui  distinguunt  inter  sermonem  vatis  dogmatizantis  et  simpIiMter 
aliquid  narrantis.  Nam  si  per  hoc  axioma  illud  intelligit,  ^uod 
cap.  XV.  cuiusdam  R.  lehudae  Alpakhar  esse  dixi ;  qua  raione 
putare  potui,  meum  eidem  congruere,  quum  ipsum  in  eddem 
capite  tanquam  falsum  relecerim?  Si  autem  aliud  putat,  titeor 
me  illud  adhuc  ignorare,  adeoque  ad  id  minime  respicere  poLii. 

9.  Porro  non  etiam  video ,  cur  dicit,  me  existimare  omncs  eos 
pedibus  in  meam  sententiam  ituros,  qui  negant  rationem  et  philo- 


EPISTOLA  XLIX.  207 

sophiam  esse  Scripturae  interprctem,  quum  ego  tam  horum,  quam 
Maimonidae  sententiam  refutaverim. 

10.  Longum  uimls  foret  omuia  eius  recensere,  quihus  osten- 
dit,  se  non  omnino  sedato  animo  iiidicium  de  me  fecisse.  Quare 
ad  eius  conclusionem  transeo,  ubi  ait,  mihi  nullum  superesse 
ar^umentum ,  qtwprobem  Mahometem  non  fuisse  prop/ietam 
verum.  Quod  quidem  ipse  es  meis  sententiis  conatur  ostendere, 
quum  tanicu  ex  iisdem  clare  sequatur  eundem  impostorem  fuisse; 
quandoquidem  libertatem  illam ,  quam  religio  catholica  lumine 
naturali  et  prophetico  revelata  coucedit ,  quamque  omnino  concedi 
dcbere  ostendi,  ipse  prorsus  adimit.  Et  quamvis  hoc  nou  esset, 
an,  quaeso,  teneor  ego  ostendere  prophetam  aliquem  falsum  esse? 
Prophetae  sane  contra  tenebantur  ostendere,  se  veros  esse.  Quod 
si  regerat  Mahometem  legeni  etiam  divioam  docuisse,  suaeque 
legationis  certa  sigoa  dedisse,  utreliqui  prophetae  fecerunt,  nihil 
causae  profecto  erit,  cur  neget,  eundem  verum  fuisse  prophetam. 

11.  Quod  autem  ad  ipsos  Turcas  et  reliquas  gentes  attinet. 
Si  Deum  cultu  iustltiae  et  caritate  erga  proximum  adorent,  eos- 
dem  spiritum  Christi  habere  credo  et  salvos  esse,  quicquid  de 
Mahomete  et  oraculis  ex  ignorantia  persuasum  habeant. 

12.  En  vides,  amice,  virura  istum  longe  a  vero  aberrasse  et 
nihilo  minus  concedo ,  ipsum  nullam  mihi ,  sed  maxime  sibi  iniu- 
riam  facere,  quando  pronuntiare  non  erubescit,  me  tectis  et 
fucatis  argumentis  atheismum  docere. 

13.  Ceterum  non  puto,  te  hic  aliquid  reperturum,  quod  in 
hunc  virum  inclementius  dictum  iudicare  possis.  Attaraen  si  quid 
simile  offendas,  id  quaeso  vel  ut  deleas,  vel,  prout  tibi  videbitur, 
corrigas.  Animus  oonest  eum,  quisquis  tandera  sit,  irritare  et 
labore  meo  mihi  ioimicos  parare ;  et  quia  hoc  saepe  similibus  dis- 
putationibus  fit,  ideo  vix  a  me  impetrare  potui ,  ut  responderem, 
nec  impetrare  potuissem,  nisi  promisissem.  Vale,  et  tuae  pru- 
dentiae  hanc  epistolum  committo,  meque,  qui  sum  etc. 


298  EPISTOLA  L. 

E  P  I  S  T  O  L  A     L.     (Versio.) 

Arg.  Oe  discrirnine  inter  Spinozae  el  Hobbesii  politicam,  de  unilate  Dei, 
de  figurae  notione,  de  libro  professoris  Ultraiectini  in  Iractatum 
Iheol.-politicura. 

Viro  humanissitno  atque  prudeDtissimo  ****** 

B.  D.  S. 

HUMANISSIME    VIR, 

Quantum  ad  politicam  spectat,  discrimcn  inter  me  et  Hobbe- 
sium'),  de  quo  interrogas,  in  hoc  consistit,  quod  ego  naturale  ius 
seinper  sarlum  tectum  conservo ,  quodque  supremo  magislracui  in 
qualibet  urbe  non  plus  in  subditos  iuris,  quam  iuxta  mensuram 
potestatis,  qua  subditum  superal,  competere  statuo,  quod  in 
statu  naturali  semper  locum  habct. 

2.  Porro ,  quod  demonstrationem  attinet,  quam  ego  in  appen- 
dice  geometricarum  in  Cartesii  principia  demonstralionum  sla- 
bilio^),  uempe  Deum  non  nisi  valde  improprie  unum  vel  unicum 
dici  posse;  respondeo,  rem  soluramodo  existentiae,  non  vero 
essentiae  respectu  unam  vel  unicam  dici.  Res  enim  sub  numeris, 
nisi  postquam  ad  commune  genus  redactae  fuerunt,  non  concipi- 
mus.  Qui  verbi  gratia  sestertium  et  imperialem  manutenet,  de 
numero  binario  non  cogitabit,  nisi  hunc  sestertium  et  imperialem 
uno  eodemque,  nempe  nummorura  vel  monetarum  noraine  vocare 
queat.  Nam  tunc  se  duos  nummos  vel  monetas  habere,  potest 
aiTirmare ;  quoniam  non  modo  sestertium ,  sed  etiam  imperialem 
nummi  vel  monetae  nomine  insignit.  3.  Hiuc  ergo  clare  patet, 
nullam  rem  unam  aut  unicam  norainari ,  nisi  postquam  alia  res 
concepta  fuit,  quae  (ut  dictum  est)  cum  ea  convenit.  Quoniam 
vero  Dei  existentia  ipsius  sit  essentia ,  deque  eius  essentia  univer- 
salem  non  possimus  formare  ideam ,  certumest,  eum,  quiDeum 
unum  velunicum  nuncupat,  nuIIamdeDeo  veram  habere  ideam, 
vel  improprie  de  eo  loqui. 

4.  Quantum  ad  hoc,  quod  figura  negatio,  non  vero  aliquid  po- 
sitivum  est ;  manifestum  est ,  integram  materiam  indefinite  consi- 


1)  Respicit  Thom.  Unhbetii  (nat.  a.  1588.,  mort.  a.  1679.)  libros; 
,,de  cive"  el  ,,de  corpore  polilico." 

2)  Vid.  cogil.  melaph.  \.  cap.  0.  §.  2. 


EPISTOLA  L.  LL  299 

dcratara  nullam  posse  habere  figuram ,  figuramque  io  finilis  ac  de- 
tcrminatis  corporibus  locuni  tantum  obtinere.  Qui  enim  se  figu- 
ram  percipere  ait,  nil  aliud  eo  indicat,  quam  se  rcra  determinatam, 
et  quo  pacto  ea  sit  delerminata,  concipere.  Haec  ergo  determiua- 
tio  ad  rem  iuxta  suum  esse  non  pertinet;  sed  econtra  est  eius  non- 
esse.  Quia  ergo  figura  non  aliud  quani  determinatio ,  et  determi- 
natio  negatio  est,  non  poterit,  ut  dictum,  aliud  quid  quam  negatio 
esse. 

5.  Librura,  quem  Ullraiectinus  professor  in  meum  scripsit, 
quique  post  obitum  eius  luci  expositus  est^),  e  fenestra  bibliopolae 
pendentem  vidi,  etexpaucis,  quae  tum  temporibusin  eo  legeram, 
euralectu,  multo  ruinus  responsione  indignum  iudicabam.  Re- 
linquebam  ergo  librum  eiusque  auctorem.  Mente  subridens  vol- 
vebam ,  ignarissimos  quosque  passim  audacissimos  et  ad  scriben- 
dum  paratissimos  esse.  Mihi****merces  suas  eodem  modo,  ac 
propolae,  venura  exponere  videntur,  quisemper,  quod  vilius  est, 
primo  loco  ostendunt.  Aiunt,  diabolum  esse  vaferrimum;  mihi 
vero  eorum  genius  longe  hunc  vafritie  superare  videtur.     Vale. 

Hagae  Comitis  d.  2.  lunii  1674. 

EPISTOLA     LI. 

Arg.   Leibnitius  Spinozae  mittit  libellumde  optica  editum  eiusque  cupit 
cognoscere  iudicium.    De  Franc.  Lanae  et  loti.  Oltii  libris. 

Illustri  et  clarissimo  viro  B.  d.  S. 

GOTTFRIDUS    LEIBNITIUS. 

IlLVSTRIS  ET  CLARISSIME  VXR, 

Inter  ceteras  laudes  tuas,  quas  fama  publicavit,etiam  insignem 
rei  opticae  peritiam  esse  intelligo.  Quae  res  efficit,  utqualem- 
cumque  eonatum  meum  ad  te  destinare  voluerim,  quo  meliorem 
in  hoc  studiorum  genere  censorem  non  temere  reperero.  Schedu- 
lam  hanc,  quam  mitto,  ac  notitiam  opticae  pj'omotae  inscripsi  -), 
ideo  publicavi,  ut  coramodius  possem  communicare  cum  amicis 

1)  Est  Regneri  a  Mantvelt  adversus  anonymum  theologico-politicum 
liber  singularis.    Opus  posthuraum.    Amstelod.  1674.  4. 

2)  Prodiil  Francof.  1671.  4.,  in  Leibnitii  Opp.  tom.  IIL  p.  14.  gq.  ed. 
Dutens. 


300  EPISTOLA   LI. 

aut  curiosis.  Audio  et  amplissimum  ******  jQ  eodem  genere 
florere,  nec  dubilo  tlbi  cognitissimum  esse.i)  Unde  si  huius 
quoque  iudicium  et  favorem  mihi  impetraveris ,  beneficium  miri- 
fice  auxeris.     Schedula  ipsa,  quid  rei  sit,  satis  explicat. 

;2.  Credo  ad  manns  tuaspen enisseprodroinurnFrancisciLa- 
7iae  2)  soc.  lesu  Italice  scriptum ,  ubi  dioptrica  quoque  non- 
riulla  insignia  proponit.  Sed  et  loh.  Oltius ,  Helvetius ,  iuve- 
nis  in  his  rebus  pereruditus,  ^\xh\\ca,sii  cogitatio?iespliysico-7ne- 
chanicas  de  visione;  in  quibus  partim  machinam  quandampolien- 
dis  omnis  generis  vitris  simplicem  admodum  et  universalem  poUi- 
cetur,  partim  ait,  se  reperisse  modum  quendam  colligendi  omnes 
radios  ab  omnibus  obiecti  punctis  venientes  in  totidem  alia  puncta 
respondentia,  sed  tantuni  in  certa  distantia  figuraque  obiecti. 

3.  Ceterum  id,  quod  a  mepropositum  est,  hucredit,  non  ut 
omnium  punctorum  radii  recolligantur(id  enim  in  qualibel  obiecti 
distantia  aut  figura ,  quantum  hactenus  cognitum  sit,  impossibile 
est),  sed  ut  aeque  colligantur  radii  punctorum  extra  axim  opticum, 
ac  in  axe  optico;  ac  proinde  aperturae  vitrorum,  salva  distincta 
visione ,  possint  fieri  quantaecumque.  Sed  haec  acutissimo  iudi- 
cio  tuo  stabunt.     Vale  faveque, 

Francofurti  d.  5.  Octobr.  stylo 
novo  1671. 

a77iplissi7ne  vir, 

cultori  sedulo 

GOTTFRIDO  LeiBNITIO  , 

I.  U.  D.  et  consiliario  Mogunt. 


1)  Significatur  Ytbrandtit  Uiemerbrueciius ,  nal.  a.  1609.,  professor 
medic.  UUraiectinus,  Carlesianus,  mort.  a.  1674. 

2)  Franciscui  Lnna,  vir  ordinis  lesuitarum  ingeniosissimus,  nat.a. 
1631.  Bresciae,  prof.  lilerarum  human.,  philos.  el  malbem.  universit. 
Rom.,  scripsit:  ,,Prodromo  promesso  all'  arle  maeslra",  cuius  inler- 
pretatio  ,,Prodromus  seu  specimina  novarum  inventionum  artis  magi- 
strae."    Mort.  a.  1687, 


^EPISTOLA  LII.  301 


E  P  I  S  T  O  L  A    L 1 1. 

Arg.    Spinoza  se  non  salis  Lcibnitii  novam  senlenliam  intellexisse  re- 
spondet  eiusqiie  explicalionem  optat. 

Erudittssinio  nohilis.sinioqiie  viro  Gottfr.  Guil.  Leibnitio 
luris  utr.  doctori  et  coiisiliario  Mnguntino 

B.  D.  S. 

Respoiisio  ad  praccedejitem. 

Eruditissime  nobilissimeque  domime, 
Schedulam,  quam  mihi  dignatus  es  mittere,  legi,  magnasque 
pro  eiusdem  communicatione  habeo  gratias.  Doleo,  quod  men- 
tem  tuam  ,  quam  tamen  credo  te  satis  clare  explicuisse ,  non  satis 
assequi  potuerim,  videlicet,  an  aliam  credis  esse  causam,  curin 
vitrorum  apertura  parci  esse  debemus,  quam  quia  radii,  qui  ex 
uno  puncto  veniunt ,  non  in  alio  accurate  puncto ,  sed  in  spatiolo, 
quod  punctum  mechanicum  appellare  solemus,  congregentur, 
quod    spatiolum   pro   ratione  aperturae  maius   aut  minus  est. 

2.  Deinde  rogo,  num  lentes  illae,  quas  pandochas  vocas,  hoc 
vitium  corrigant,  ut  scilicet  punctum  mechanicum  sive  spatiolum, 
in  quo  radii,  qui  ex  eodem  puncto  veniunt,  post  refractionem  con- 
gregantur,  idem  ratione  magnitudinis  semper  maneat,  sive  aper- 
tura  magna  sit  sive  parva.  Nam  si  haec  praesiant,  earum  aper- 
turam  ad  libitum  augere  licebit,  et  consequenter  omnibus  aliis  fi- 
guris  mihi  cognitis  longe  praestantiores  erunt;  alias  nihil  video, 
cur    easdem    supra    communes    lentes    tantopere    commendas. 

3.  Lentes  enim  circulares  eundem  ubique  habent  axem ,  adeoque 
quando  illas  adhibemus,  omnia  obiecti  puncta,  tanquam  in  axe 
optico  posita,  sunt  consideranda :  et  quamvis  omnia  obiecti  puncta 
non  in  eadem  sint  distantia,  tamen  differentia,  quae  inde  oritur, 
sensibilis  esse  non  potest,  quando  obiecta  admodum  remota  sunt, 
quia  tum  radii,  qui  ex  uno  puncto  veniunt,  lanquara  paralleli  con- 
siderati,  ingrederentur  vifrum.  Hoc  tamen  credo  lentes  tuas  iu- 
vare  posse,  quando  pluriraa  obiecta  uno  obtutu,  coraprehendere 
volumus  (ut  fit,  qnando  lentes  circulares  conversas  admodum 


302  EPISTOLA  LII. 

magnas  adhibemus),  ut  omDia  scilicet  distinctius  repraesententur. 
Verom  iudicium  de  his  omnibus  suspendere  malo,  donec  mentem 
tuam   clarius  explices,   quod  ut  facias,  enixe  rogo.      Domino 
*****  ut  iubes,  alterum  exemplar  misi.     Respondit,  sibi  im- 
praesentiarum  tempus  non  esse  id  examinandi;   se  tamen  post 
unam  aut  alteram  hebdomadam  vacaturum  sperat. 
•     4.  Prodromum  Francisci  Lanae  necdum  vidi ,  ut  nec  etiam 
Joh.  Oitii  cogltationesphysico-mechanicas,  et,  quod  magis  doleo, 
Dondum  hypothesis  tua  physica  ad  manus  meas  pervenit,  nec  hic 
Hagae  Comitis  venalis  exstat.     Munus  igitur,   quod  mihi  tam 
liberaliter  promittis,  acceptissimum  mihi  erit,  et  si  qua  alia  re 
tibi  inservire  potero ,  semper  me  inveniesparatissimum.*)     Pre- 
cor  itaque  ut  ad  haec  pauca  mihi  respondere  non  graveris. 
Hagae  Comitis  d.  9.  Nov.  1671. 
Fir  amplissirne, 

ex  asse  tutts 

B.  D.  Spinoza. 

P.  S.  Dom.  Diemerbruckius  hic  non  habitat.  Cogor  itaque 
hanc  tabellioni  ordinario  tradere.  Non  dubito,  quin  hic 
Hagae  Comitis  aliquem  qui  epistolas  nostras  curare  velit 
noveris,  quem  ego  novisse  velim,  ut  epistolae  commodius 
et  securius  curari  possent.  Si  tractatus  theologico-politi- 
cus  ad  tuas  manus  nondum  pervenerit,  unum  exemplar, 
nisi  molestum  erlt,  mittam.     Vale. 


*)  Verba  sequenlia  et  P.  S.  omissa  erant  in  opp.  poslhumis.  Addidi 
ea  ex  autographo,  quod  Chr.  Th.  de  Miirr  contulil  in  biblioth.  regia 
Hannover.  Conf.  eiusdem  B.  de  Sp.  adnotat.  ad  tract.  Iheol.-pol.  Hag. 
Com.  1802.  p.  2f).  sq. 


EPISTOLA  LIII.  303 

E  P  I  S  T  OL  A    LIII. 

AiiG.  Fabriliiis  iiissu  ac  noniinc  elecloris  Palatini  Spinozae  muuus  pro- 
fessoris  philosophiae  in  academia  Heidelbergensi  offert  cum  amplis- 
siina  pbiiosophandi  liberlate. 

Philosopho  acutissinio  ac  celeberrimo  B.  d.  S. 

I.    LUDOVICUS   FABRITIUS. 

Celebbrrime  vir, 
In  mandatis  mihi  dedit  serenissinauselectorPalatinus*),  do- 
niinus  meus  clementissimus,  ut  ad  te,  mihi  quidera  hucusque 
ignolum,  serenissimo  vero  principicommendatissimumscriberera, 
ac  rogarera,  an  in  illustri  sua  acaderaia  ordinariam  philosophiae 
professionem  suscipere  aniraus  esset.  Stipendium  exsolvetur  an- 
nuum,  quo  ordinarii  professores  hodie  fruuntur.  Non  alibi  inve- 
nias  principem  faventiorem  eximiis  ingeniis,  inter  quae  te  aesti- 
niat.  2.  Philosophandi  libertatem  habebis  araplissimam,  qua  te 
ad  publice  sfabilitam  religionem  conlurbandara  non  abusurum 
credit.  Ego  sapientissimi  principis  mandato  non  potui  non  obse- 
cundare.  Quapropter  te  rogo  quam  iinpensissime,  utquampri- 
mum  mihi  respondeas ,  tuamque  ad  rae  responsionera  vel  sere- 
uissimi  electoris  residenti  Hagae  ComitisD.  Grotio,  velD".  Gilles 
van  der  Hek  ad  me  iu  fasciculo  literarura ,  quae  in  aulam  trans- 
mitti  solent,  curandam  tradas,  vel  alia  denique  commoditate,  quae 
opportunissima  videbitur,  utaris.  Hoc  unura  addo,  te,  si  huc  ve- 
nias,  vilam  philosopho  dignam  cura  voluptate  transacturura ,  nisi 
praeter  spem  et  opinionera  nostram  alia  omnia  accidant.  His  vale 
et  salve, 

Heidelb.  d.  iO.Febr.  1673. 

vir  clarissime, 

a  nominis  tui  stndiosissimo 

I.  LvDovico  Fabritio, 

acad.  Heidelb.  professore  et  ele- 

ctoris  Palatini  consiliario. 


*j    Est  Carolus  Ludovicus ,  Friderici  V.  infelicis  filius,  mortuo  palre 
elector  Palatinus  ab  a.  1632.  usque  ad  a.  1080. 


304  EPISTOLA  LIV. 

EPISTOLA    LIV. 

Arg.  Spinoza  principi  clementissimo  gralias  agit,  sed  quum  nunquam 
publice  docere  desideraverit  et  propter  alias  quasdam  causas,  ut  hac 
de  re  magis  deliberare  liceat  modesle  rogat. 

Amplissimo  nobilissimoqiie  viro  D.  I.  Ludovico  Fabritio 
acad.  Heidelbergensis  professori  et  electoris  Palatini  consiliario 

B.  D.  S. 

Respojisio  ad pj-aecede7item, 

AMPLIS.SIME  VIR, 

Si  unquain  mihi  desiderium  fuisset  alicuius  facultatis  profes- 
sionem  suscipiendi,  hanc  solam  optare  potuissem,  quae  mihi  a 
serenissimo  electore  Palatino  per  te  offertur,  praesertim  ob  liber- 
tatem  philosophandi ,  quam  princeps  clementissimus  concedere 
dignatur,  utiamtaceam,  quod  dudum  desideraverim  sub  imperio 
principis,  cuius  sapientiam  omnes  admirantur,  vivere.  Sed  quon- 
iam  nunquam  publice  docere  animus  fuit,  induci  non  possum, 
ut  praeclaram  hanc  occasionem  amplectar,  tametsi  rem  diu  mecum 
agitaverim.  2.  Nam  cogito  primo,  me  a  promovenda  philosophia 
cessare,  si  instituendae  iuventuti  vacare  velim.  Cogito  deinde, 
me  nescire,  quibus  limitibus  libertas  ista  philosophandi  intercludi 
debeat,  ne  videar  publice  stabilitam  religionem  perturbare  velle: 
quippe  schismata  non  tam  ex  ardenti  religionis  studio  oriuntur, 
quam  ex  vario  hominum  affectu  vel  contradicendi  studio,  quo 
omnia,  etsi  recte  dicta  sint,  depravare  et  damnare  solent.  Atque 
haec  quum  iam  expertus  sim,  dum  vitam  privatam  et  solitariam 
ago,  multo  magis  timenda  erunt,  postquam  ad  hunc  dignitatis 
gradum  adscendero.  3.  Vides  itaque ,  vir  amplissime ,  me  non 
spe  melioris  fortunae  haerere,  sed  prae  traoquillitatis  amore,  quara 
aliqua  ratione  me  obtinere  posse  credo ,  modo  a  publicis  lectioni- 
bus  abstineam.  Quapropter  te  enixissime  rogo,  ut  serenissimum 
electorem  ores,  ut  mihi  hac  de  re  amplius  deliberare  liceat,  deinde 
ut  favorem  clementissimi  principis  cultori  devolissimo  conciliare 
pergas,  quo  magis  tibi  devincias, 

Hagae  Comitis  d.  30.  Marlii  1673. 

amplissime  nobilissimeque  domine , 

tuum  ex  asse 

B.  D.  S. 


EPISTOLA   LV.   LVI.  305 

E  P  I  S  T  O  L  A    L  V.     (Versio.) 

Auc.    Anonjraus  Spinozae  de  apparilionibus,  speclris  el  lcmuribus  sen- 
tenliani  >ull  cognoscere. 

Acutissinio  jthilosopho  B.  d.  S. 

Clarissime  vir, 

Causa,  cur  hanc  tibi  scribani,  est,  quod  tuam  dc  apparitioni- 
bus  et  spectris  vel  lemuribus  sentenliam  scire  desiderem,  et  si 
dentur,  quid  de  illis  tibi  vidcatur,  et  quam  diu  illorum  duret  vita; 
eo  quod  alii  ea  immortalia,  alii  vero  mortalia  esse  opinantur.  In 
hac  mea  dubitatione,  an  nimirum  ea  dari  concedas,  ulteriusnon 
pergam.  Certum  interim  est ,  veteres  eorum  existentiam  crcdi- 
dissc.  Theologi  ac  philosophi  hodierni  eiusmodi  creaturas  ex- 
istere  hactenus  credunt,  licct  in  eo,  quacnam  iilorum  sit  essentia, 
non  concordent.  Quidam  ex  tenuissima  et  subtilissima  constare 
niateria,  alii  ea  spirilualia  aflirmant.  2.  Verum  (ut  iam  dicere 
coepi)  multuni  ab  jnvicem  dissentimus,  quia,  an  largiaris  ea  ex- 
isterc,  dubiussum;  quamvis,  uti  nec  te  fugit,  tot  exempla  et  hi- 
storiae  in  omni  antiquilate  inveniantur,  ut  revera  ea  vel  negare,  vel 
in  dubium  vocare ,  diflicile  foret.  Certum  est ,  nempequod,  si 
fatearis  ea  existere ,  non  tamen  credas,  quaedameorum  esse  ani- 
nias  demortuorum ,  ut  Romauae  fidei  defensores  volunt.  Hic  fi- 
niam  tuumque  exspectabo  responsum.  jSihil  de  bello,  nihil  de 
rumoribus  dicam ,  eo  quod  in  ea  nostra  aetas  incidit  tempora  etc. 
Vale. 

D.  14.  Septemb.  1674. 

E  P  l  S  T  O  L  A    L  V  i.     (Versio.) 

Arg.    Respondet  spectra  quid  sint  sc  ignorare,  neque  veteruni  neque 
recentiorum  aucioritatem  valere  quidquam.    (Uagae  m.  Sept.  1674.) 

Aniplisesimo  prudentissinioque  viro  ******* 

B.  D.  S. 

Responsio  ad  praecedentcm. 
Amplissime  vir, 
Tua,  quamheri  accepi,  mihi  fuitacceptissima,  tamquodali- 
qoud  de  te  nuntium  audire  desiderabam ,  qaum  quod  te  mei  peni- 

Spinoza  II.  20 


30C  liPlSTOLA  LVI. 

tus  uon  oblilum  esse  video.  Quamvis  forte  alii  malum  esse  omen 
putarent,  vel  lemures  causam  ad  me  scribendi  fuisse ,  ego  lamen 
e  contra  maius  quid  in  eo  noto ;  res  non  tantum  veras,  sed  et  nu- 
gas  atque  imaginationes  mihi  usui  esse  possc  perpendo. 

2.  Verum  hoc ,  an  nimirum  speclra,  phantasmata  ac  imagina- 
tiones  sint,  seponamus;  quia  nempe  non  tantum  eanegare,  ve- 
rum  etiam  de  iis  dubitare ,  adeo  rarum  tibi  videtur ,  quam  ei ,  qui 
tot  historiis,  quas  hodierni  et  antiqui  narrant,  convictus  est. 
Magna  aestimatio  ac  honor,  in  quo  te  habui  semper  et  adhuc  ha- 
beo,  ut  contradicam ,  multo  minus  ut  tibi  blandiar,  non  patitur. 
Medium,  quod  servabo,  est,  utextot,  quas  de  spectris  legisti  hi- 
storias ,  unam  vel  alteram  eligere  placeat,  de  qua  niinimum  dubi- 
tare  licet,  quaeque  clarissime  spectra  existere  demonstrat.  3. 
Nam,  ut  verum  fatear,  nunquam  fide  dignum  legi  auctorem,  qui 
ea  dari  clare  ostenderet.  Et  hactenus  quid  sintignoro,  nemoque 
mihi  unquam  id  potuit  indicare.  Certum  tamen  est,  quod  de  re, 
quam  tani  clare  monslrat  experientia,  debemus  scire  quid  sit; 
alioquin  difficiilime  ex  aliqua  historia  spectra  dari  colligimus. 
CoUigitur  quidem  aliquid  essc,  quod  tamen  nemo  scit,  quid  sit. 
Si  philosophi,  quae  ignoramus,  spectra  nominare  volunt,  ea  haud 
negabo,  quia  res  infinitae  sunt,  quae  me  latent. 

4.  Denique,  vir  amplissime,  antequam  me  hac  in  materia  ul- 
terius  explicem:  dic  quaeso  mihi,  quaenam  res  haec  spectravel 
spiritus  sint.  Suntne  infantes,  stulti  vel  insani :  quia  quae  de 
iis  auribus  hausi,  potius  insipientibus,  quam  sapientibus  conve- 
niunt,  quaeque,  ut  ea  in  meliorem  interpretemur  partem,  rebus 
puerilibus  vel  stultorum  delectamentis  similiora  sunt?  Ante- 
quamfinio,  hoc  unum  tibi  proponam,  illud  scilicet  desiderium, 
quod  plerumque  homines  habent,  res,  non  ut  revera  sunt,  sed  ul 
eas  desiderant,  narrandi,  facilius  exnarrationibus  delemuribus 
spectrisque  ac  ex  aliis  cognosci.  5.  Huius  rei  praecipua,  ut  credo, 
ratio  est,  quod,  quia  eiusmodi  historiae  non  alioshabent  testes, 
nisi  earum  narratores,  harum  inventor  pro  lubitu  circumstantias, 
quae  ei  commodissimae  videntur,  vel  addere  vel  demere  potest, 
nec  timet,  ut  sibi  quisquam  contra  dicat ;  speciatim  vero  eas  fingit, 
utmetura,  qucm  dc  somniis  et  phantasmatis  concepit,  iustificet, 
vei  etiam  ut  audaciam,     fidem   et   opinioDem  suam  stabiliat. 


EPJSTOLA   LVI.  LVIL  307 

Praeler  has  alias  adinveui  ratioues,  quae  me  ad  dubitaadum ,  si 
uon  de  ipsis  historiis,  sallem  de  narratis  circumstanliis  permo- 
vent,  quaeque  quam  maxime  ad  conclusionem,  quam  ex  iliis  hi- 
storiis  deducere  conamur,  faciunt.  Hic  desinam,  usque  dum 
intellexero,  quaenam  eae  siut  historiae,  quibus  ita  coavictus  es, 
ut  tibi  de  iis  dubitare  absurdum  videalur  etc. 

EPISTOLA    LVII.     (Versio.) 

Arg.    Idem  anonymus  diversa  argumenta  et  teslimonia  profert  ad  spe- 
ctrorum  existenliam  demonstrandam. 

Acutissimo  philosopho  B.  d.  S. 

******* 
Responsio  ad  -praecedentem. 

ACUTISSIME  VIR, 

Non  aliud,  quam  ad  nie  dedisti  responsura,  nimirum  ab  amico 
aliamque  fovente  sententiam  exspectabam.  Posterius  noncuro; 
nam  amicos  in  rebus  indifferentibus  dissentire  semper  salva  lici- 
tum  fuit  amicitia. 

2.  Exigis,  uttibi,  antequam  tuam  promas  sententiam,  quae- 
nam  haec  spectra  spiritusve  sint,  dicam,  an  sint  infantes,  stulti 
vel  insani  etc. ,  et  addis,  quicquid  de  iis  audiveris,  potius  ab  in- 
sanientibus,  quam  sanis  profectum  fuisse.  Verum  est  prover- 
bium ,  quod  videlicet  praeoccupata  opinio  veritatis  indagationem 
impedit. 

3.  Credo  igitur  his  de  causis  spectra  dari :  primo  quia  ad  uni- 
versi  pulchritudinem  acperfectionem,  ut  sint,  pertinet;  secundo 
quia  verisimile  est  creatorem  ea  creasse,  quia  sibi,  quam  corpo- 
reae  creaturae,  similiora  sunt;  tertio  quia  sicuti  corpus  sine 
anima,  ita  etiam  anima  sine  corpore  existit ;  quarto  denique  quia 
in  supremo  aere,  loco  vel  spatio  nuUum  obscurum  corpus  esse, 
quin  suos  obtineat  habitatores,  existimo;  et  per  consequens,  im- 
mensurabile,  quod  iuter  nos  astraque  est,  spatium,  nonvacuum, 
sed  spiritibus  habitatoribus  repletum  esse.  Forte  summi  et  remo- 
tissimi  veri  spiritus,  infimi  vero  ia  iofimo  aere  ereaturae  sunt 
subslautiae  subtilissimae  et  tenuissiniae,  insuperque  invisibiles. 

20* 


308  EPISTOLA  LVll. 

Opinor  igitur  oinnis  geueris,  sed  fortassis  nullos  feminini  dari 
spiritus. 

4.  Hoc  ratiocinium  eos,  qui  mundum  fortuito  creatum  esse 
temere  credunt,  nullatenus  convincet.  Quotidiana  insuper,  his 
missis  rationibus,  spectra  dari  ostendit  experientia,  quorum  mul- 
tae  tam  novae,  quam  antiquae  historiae  etiamnum  exstant.  Vide- 
anturhorum  historiae  apudPlutarchum  in  libro  ,,de  viris  illustri- 
bus"  aliisque  eius  operibus,  apud  Suetonium  in  vitis  Caesarum, 
nec  non  apud  Wierum ')  et  Lavaterum^)  in  libris  de  spectris, 
qui  de  hac  materia  prolixe  egerunt  et  ex  omnis  generis  scriptoribus 
eas  congesserunt.  5.  Cardanus,  ob  eruditionem  suam  celeberri- 
mus  ')  ,  etiara  de  iis  in  libris  de  subtilitate  ,  varietate  et  de  vita 
sua  loquitur,  ubi  ea  sibi,  cognatis  amicisque  apparuisse  experien- 
tia  ostendit.  Melanthon,  vir  prudens  et  veritatis  amans,  et  alii  non 
pauci  de  suis  testantur  experientiis.  Consul  quidam ,  vir  doctus 
etsapieus,  quique  adhuc  in  vivis  est,  aliquando  mihi  narravit,  de 
nocte  ita  audiri  opus  in  matris  suae  ofBcina  cerevisiaria  perfici, 
quemadmodum  illud  de  die ,  quando  cerevisia  coquebatur,  absol- 
vebatur;  quin  hoc  saepius  factum  esse  testabatur.  Idem  mihi 
saepiuscule  contigit,  quod  nunquam  memoria  excidet;  adeo  ut 
his  experimentis  dictisque  rationibus  spectra  dari  victus  sim. 

6.  Quantum  ad  spiritus  malos,  qui  miseros  homines  in  hac 
et  post  hanc  vitam  torquent,  nec  non  magiam  attinet,  ego  harum 
rerum  historias  fabulas  esse  existimo.  In  traclatibus ,  qui  de  spi- 
ritibus  agunt,  circumstantiarum  copiam  invenies.  Poteris,  prae- 
ter  allegatos,  si  placet,  Plinium  Secundum  libro  seplimo  in  epi- 
stola  ad  Suram*),  ut  et  Suetonium  in  vita  lulii  Caesaris  capite 
trigesimo  secundo,  Valerium  Maximum  capite  octavo  libri  primi 


1)  Joh.  WieTus  nat.  a.  1515.,  mort.  a.  1588.  scripsit:  ,,de  praestigiis 
etincanlationibus,"  ,,de  lamiis,",,liberapologeticus  de  pseudoraonarchia 
daemonum."    Exstant  in  eiusdem  Opp.  omnibus.  Amstel.  lOfiO.  4. 

21  Ludoo.  Lrivater  nat.  Tiguri  a.  1527.,  mort.  a.  1586.  minislerii 
Tigurini  antistes.     Conf.  §.  8. 

3)  GeronimoCardn.no,  philosophus,  medicus  el  mathcmaticus  cla- 
rissimuslnat.  a.l501.  Ticini,  mort.  a.lo75.},  se  daemonemfamiliarem,  a 
quo  admoneretur,  habuisse  glorialus  esl. 

4)  Plin.  epist.  7,  27. 


EPISTOLA  Lvn.  300 

seclione  septiaia  et  octava,  et  Alexandrum  ab  Alexandio  ')  in 
opere  dieriimgenjalium  consulere:  hos  enim  penes  te  csse  libros 
milii  persuadeo.  7.  Non  Joquor  de  monachis  et  clericis,  qui  tot 
animarnm  ac  malorum  spirituum  apparitiones  et  visiones,  totque, 
utsicloquar  potius,  spectrorum  (abulas  referunt,  ut  prae  copia 
faedio  alliciant  lectorem.  Thyraeus  lesuita  in  libro  ,,  de  spirituum 
apparationibus"  talia  quoque  traclat.  *)  llH  autem  lucri  solura- 
modo  causa,  utque  melius  esse  purgatorium  probent,  haec  tra- 
ctant,  quae  ipsis  minera,  unde  tantam  auri  ac  argenti  vim  effodiunt, 
cxsistit.  Id  vero  in  memoratis  aliisque  raodernis  scriptoribus  nul- 
lum  obtinet  locuni,  qui  sine  partium  studio  maiorem  propterea 
merentur  fidem. 

8.  Responsionis  vice  ad  tuam  epistolam ,  ubi  de  stultis  et 
amcntibus  verba  facis,  hic  conclusionem  eruditi  Lavateri  ,  qua 
librum  suum  primum  de  spectris  aut  lemuribus  his  verbis  finit, 
pono:  Qui  tot  uiianimes  tam  hodierjios,  qiiam  veteres  negare 
aitdet  lestes,  Jide  mihi  indignus  censetur.  Quemadmodum  enim 
levitalis  signum  estiis  omnibus ,  qiii  se  quaedam  vidisse  spectra 
ajjirmatit,  protinus  credere ;  ila  e  contrario  totjide  dignis  histo- 
ricis,patribus  aliisque  magna  praeditis  auctoritate  temere  et  im- 
pitdenter  contradicere  insigTiis  esset  impudentia. 

D.  21.  Septemb.  1674. 


1)  Alexunder  nb  Jlexiindro  nat.  Neapoli  a.  1461.,  monachus  ordinis 
S.  Basihi,  mort.  Romae  a.  1523.  Eius  liber  ,,dies  geniales"  denuo  prod- 
iil  Lugd.  Balav.  a.  1673.   2  vol.   8. 

2)  Fefr.  l'%r«*M5  prof.  Virceburg.  mort.  a.  1601.  scripsit:  de  dae- 
moniacis,  de  apparitionibus  prodigiosis  spirituum  el  hominum  tractatus 
duo,  al. 


310  EPISTOLA   LVIII. 

EPISTOLA    LVni.     (Versio.) 

Arg.    Quaeslio  de  miindi  creatione  necessaria.    Anonymi  argumenta  et 
scriptorum  testimonia  refutat.    (Hagae  a.  1674.) 

Amplissimo  prudentissimoque  viro  ******* 

B.  D.  S. 

Responsio  ad  praecedentem. 

A.MPLISSIME  VIR, 

Ego  eo,  quod  in  epistola  tua  die  21.  praeteriti  mensis  dicis, 
nixus,  scilicet  amicos  in  re  indififerenti  salva  amicitia  dissentire 
possc,  claredicam,  quid  de  rationibus  et  historiis  sentiam,  ex 
quibus  omnis  generis ,  sed  nullos  forie  feminini  generis  dari  le- 
7«M7-eA- concludis.  Causa ,  cur  citius  non  responderim ,  estquod 
iilibri,  quos  citas,  ad  manum  non  sunt,  nec  praeter  Plinium  et 
Suetonium  ullos  reperi.  Sed  hi  duo  labore  alios  inquirendi  me 
sublevabunt,  quia  mihi  persuadeo ,  eos  omnes  eodem  raodo  deli- 
rare,  et  historias  rerum  non  vulgarium ,  quae  homines  attonitos 
reddunt  atque  in  admirationem  rapiunt,  araare.  Fateor,  me  non 
parum  non  historias,  quae  narrautur,  sed  eos,  qui  eas  scribunt, 
obstupuisse.  Miror,  viros  ingenio  etiudicio  praedilos  facundiam 
suam  insumere ,  et  ea,  ut  nobis  eiusmodi  nugas  persuadeant, 
abuti. 

2.  Auctores  vero  missos  faciamus  et  rera  ipsara  aggrediamur. 
Prirao  etenim  ratiociniura  meura  circa  conclusionera  tuam  paulis- 
per  versabitur.  Videaraus,  anego,  quinego,  spectra  aut  spiri- 
tus  dari,  eo  rainus  istos  scriptores,  qui  de  hoc  negotio  scripserunt, 
intelligam;  antu,  qui  ea  existere  statuis,  hos  scriptores  non  plu- 
ris,  quam  raerentur,  facias.  Quod  ab  una  parte  spiritus  dari 
raasculini  generisin  dubiura  non  voces,  ab  altera  vero  parte,  an 
ii  ferainini  generis  sint,  dubites,  phantasiae,  quara  dubitationi  si- 
milius  videtur.  Nam  si  haec  tua  esset  opinio ,  magis  ea  cum  vulgi 
imaginatione,  qui  Deura  raasculini,  non  vero  feminini  generis  esse 
statuit,  convenire  videretur.  3.  Miror  eos,  qui  spectra  nuda  con- 
spexere,  oculos  in  genitalia  non  coniecisse,  forte  prae  tiraore  vel 
prae  ignorantia  huius  discrirainis.  Regeres:  hoc  est  ridere ,  non 
autem  ratiocinari ;  et  hinc  video ,  tuas  rationes  tam  validas  taraque 


F.PISTOLA   LVIII.  311 

benc  fundalas  tibi  vidcri ,  ut  iis  nemo  (tuo  saltein  iudicio)  contra- 
oicere  queat,  nisi  perverse  aliquis ,  raundum  fortuilo  factum  esse, 
putaret.  Hoc  ipsum,  anlequam  praecedentes  luas  eiamino  ratio- 
»es,  meurget,  ut  breviter  meam  de  hac  positione  opinionem,  an 
n.uiidus  fortuito  sit  creatus ,  proponam.  4.  Respondeo  vero, 
qnod,  sicuti  certum  estfortuitum  et  necessarium  duo  esse  contra- 
rit,  ita  manifestum  etiam  esl,  eum ,  qui  raundum  necessarium 
diMnae  naturae  etTectum  affirmat,  omnino  etiam  mundum  casu 
facum  esse  negare :  illum  autem ,  qui  affirmat  Deum  potuisse 
creitionem  mundi  omittere,  confirmare,  licet  aliis  verbis,  eundem 
cast  factum  fuisse ;  quoniam  a  voluntate,  quae  nulia  esse  poterat, 
processit.  Quia  vero  liaec  opinio  haecque  sententia  penitus  ab- 
surdi  est,  vulgo  unanimiter,  Dei  voluntatem  aeternam  ac  nun- 
quan  indifferentem  fuisse,  concedunt:  et  propterea  necessario 
quoqie  debent  largiri  (nola  bene),  mundum  naturae  divinae  ne- 
cessaiium  esse  effcctum.  5.  Vocent  hoc  voluntatem,  intellectura 
vel  quocumque  lubet  nomine,  eo  tamen  tandem  devenient,  quod 
unam  eandemque  rem  diversis  nominibus  expriment.  Si  euim 
eos  roges,  an  divina  voluntas  ab  humana  non  differat,  respondent, 
prioren  non  nisi  nomen  cum  posteriore  commune  habere :  prae- 
terquan  quod  plerumque  Dei  voluntatem ,  inteliectum ,  essentiam 
aut  natiram  unam  eandemque  rem  esse  concedunt;  sicuti  et  ego, 
ne  divimm  naluram  cum  humana  confundam,  Deo  humana  atlri- 
buta,  Bempe  voluntatem,  intellectum,  attentionem,  auditum 
elc  nonadsigno.  Dicoigitur,  ut  iam  modo  dixi,  mundumdivi- 
nae  nairrae  necessarium  effectum,  eumque  fortuito  non  esse 
factum. 

6.  Boc  sufficere  arbitror,  ut  tibi  persuadeam,  eorum  opi- 
nionera,  qui  dicunt  (si  qui  tamen  tales  dantur)  ,  mundum  fortuito 
facturaesse,  raeae  oranino  contrariari,  et  hac  oixus  hj^pothesi  ad 
earura  rationum  inquisitionem,  ex  quibus  spectra  omnisgeneris 
existere  c«ncludis,  pergo.  Quod  in  genere  de  iis  dicere  valeo, 
est,  eas  magis  coniecturas,  quam  rationes  videri,  meque  difficil- 
lime  credere ,  te  eas  pro  rationibus  demonstrativis  habere.  Verum 
videamus ,  sive  coniecturae  sive  raliones  sunt,  an  eas  pro  fundalis 
assumere  liceat. 

7.  Prina  tua  ratio  est,  quod  ad  pulchritudinem  ac  universi 


312  EPISTOLA  LVIII. 

perfectioQem  ea  dari  pertinet.  Puichritudo ,  amplissime  vir,  non 
tam  obiecti,  quod  conspicitur,  est  qualitas,  quam  in  eo,  qii 
conspicit,  effectus.  Si  nostri  oculi  essent  vel  longiores  vel  bre- 
viores,  aut  nostrum  aliter  se  haberet  temperamentum ,  ea,  qua« 
nunc  pulchra,  deformia,  ea  vero,  quae  nunc  deformia,  pulchia 
nobis  apparerent.  Pulcherrima  manus  per  microscopium  coi- 
specta  terribilis  apparebit.  Quaedam  procul  visa  pulchra ,  e(  e 
propinquo  conspecta  deformia  sunt;  adeo  ut  res  in  sespectaue, 
vel  ad  Deum  relatae ,  nec  pulchrae  nec  deforraes  sint.  8.  Is  eigo, 
quiait,  Deum  mundum ,  utpulcher  esset,  creasse,  horura  aler- 
utrum  necessario  statuere  debet;  nempe  vel  Deum  mundun  ad 
appetitum  et  horainum  oculos,  vel  appelilum  et  hominum  ocu- 
los  ad  mundum  condidisse.  lam  vero  sive  prius,  sive  paste- 
rius  statuamus,  cur  Deus  spectra  et  spiritus  creare  debueril,  ut 
alterutrum  horum  consequeretur,  non  video.  Perfectio  alque 
imperfectio  sunt  denominationes,  quae  non  multum  a  denouina- 
tionibus  pulchritudinis  et  deformitatis  differunt.  9.  Egogitur, 
ne  nimis  sim  prolixus,  solummodo  interrogo:  quid  mfgis  ad 
ornatum  mundi  perfectionem  faciat,  an  quod  spectra,  ai  quod 
multipliciadentur  monstra,  ut  Centauri,Hjdrae,Harpyiae,Satyri, 
Gryphes,  Argi  et  plures  huiusmodi  nugae?  Certe  mundis  bene 
exornatus  fuisset,  si  Deus  eum  pro  libitu  nostrae  phantasiae  iisque 
rebus,  quae  facile  quivis  sibi  imaginatur  et  somniat,  nemo  vero 
unquam  intelligere  potis  est,  ornasset  et  concinnasset! 

10.  Secunda  ratio  est,  quod  quia  spiritus  magis,  qtam  aliae 
corporeae  creaturae,  Dei  imaginera  esprimunt,  verosiaile  quos 
quesit,  Deum  eos  creasse.  Profecto  me  hactenus  nescire ,  in  quo 
spiritus  raagis ,  quam  aliae  creaturae  Deum  expriman;,  fateor. 
Hoc  scio,  inter  finitum  et  infinitum  nuUam  esse  prop^rtionem; 
adeo  ut  discrimen  inter  maximam  et  praestaatissiraaracreaturam 
atque  inter  Deum  non  aliud  sit  discrimen ,  quam  quod  iater  Deura 
ac  minimara  creaturara  est.  Hoc  ergo  nihil  ad  rem  facit.  Si  tara 
claram  de  spectris,  quam  de  triangulo  vel  circulo  haberem  ideam, 
nullatenus  dubitarera  statuere,  ea  a  Deo  creata  fuisse:  vcrum 
enimvero,  quandoquidem  idea ,  quam  de  iis  habeo,  «mnino  cum 
ideis  convenit,  quas  de  Harpyiis,  Gryphis,  Hydris  etc.  in  mea 
deprehendo  iraaginatione,  ea  non  aliter,  quam  ut  somnia ,  con- 


EPISTOLA  LVIII.  313 

siderare  possutn,  qiiac  a  Deo  tantopere,  quani  ens  et  non  ens 
discrepant. 

11.  Tcrtia  ratio  (quae  est,  quod,  queniadmodum  corpus 
sine  anima,  etiam  anima  sine  corpore  debeat  essc)  aeque  miiii 
absurda  videtur.  Dic,  quaeso,  mihi,  an  non  etiam  sit  vcrisimile, 
memoriam,  auditum,  visum  etc.  siue  corporibus  dari,  eo  quod 
corpora  sine  memoria,  auditu,  visu  etc.  inveniuntur,  vel  globum 
sine  circulo ,  quia  circulus  sine  globo  existit? 

12.  Quarta  et  ultima  ratio  eadem  est  cum  priraa,  ad  cuius 
responsionem  me  refero.  Hic  loci  tantum  notabo,  me,  quinam 
illi  supremi  et  infimi  sint,  quos  in  materia  infinita  concipis,  ne- 
scire,  nisi  terram  universi  centrum  esse  sentias.  Si  enim  sol 
vel  Saturnus  universi  sit  centrum,  sol  vel  Saturnus,  non  autem 
terra  infima  erit.  Hoc  ergo  et  quod  restat  praetermittens  con- 
cludo,  quod  hae  hisque  similes  rationes  neminem  convincent, 
spectra  vel  lemures  omnis  generis  dari,  quam  eos,  qui  aures 
iutelleclui  occludentes  se  a  superslitione  seduci  patiuntur;  quae 
adeo  rectae  rationi  infesta  est,  utpotius,  quo  philosophorum  ae- 
stimationem  minuat,  vetulis  fidem  habeat. 

13.  Quantumad  historias  attinet ,  iam  in  prima  niea  epistola 
dixi,  me  eas  non  omnino,  sed  inde  deductam  conclusionem  ne- 
gare.  Huic  accedit,  quod  eas  non  adeo  fide  dignas  habeam,  ut 
de  multis  circumstantiis  non  dubitem,  quas  saepius  addunt, 
magisutornent,  quam  ut  historiae  veritatem,  vel  id,  quod  inde 
volunt  concludere,  aptius  efficiant.  Speraveram,  ut  ex  tot  histo- 
riis  saltem  unam  alteramve  proferres,  de  qua  minime  dubitare  li- 
ceret,  quaeque  clarissime  spectra  vel  lemures  existere  ostenderet. 
14.  Quod  memoratus  consul  inde,  quod  in  matris  suae  officina 
cerevisiaria  spectra  ita  de  nocte  laborare  audivit,  vult  concludere 
ea  existere,  quemadmodum  de  die  audire  assuetus  erat,  risu 
dignum  mihi  videtur.  Similiter  etiam  nimis  longum  videretur,  hic 
lociomnes,  quae  de  his  ineptiis  conscriptae  sunt,  historias  exa- 
minare.  15.  Ut  ergo  brevissim,  me  ad  luliura  Caesarem  refero, 
qui  teste  Suetonio  haec  ridebat,  et  tamen  felix  erat ,  iuxta  id ,  quod 
Suetonius  de  hoc  principe  in  vita  eius  capite  59.  narrat.  Et  ad 
eura  modum  omnes,  qui  mortalium  imaginatiouem  et  palhematum 
effectus  perpendunt,  talia  ridere  debent;  quicquid  etiara  Lavaterus 


314  EPISTOLA  LVIIl.  LIX. 

aliique,  qui  cum  eo  hoc  in  negotio  somniarunt,  in  coutrarium 
producant. 

EPISTOLA     LIX.     (Versio.) 

Arg.  Scriptor  adversus  Spinozae  dicla  argumenlalur  et  ad  philosopborum 
leslimonia  provocat. 

'  Acutissimo  philosopho  B.  d.  S. 

-M-    -X-    *    -X-    -)(■    -K-    -X- 
Responsio  ad praecedentem. 

ACUTISSIME  VIR, 

Ad  tuas  opiniones  serius  respondeo ,  eo  quod  exiguus  morbus 
nie  studiorum  et  meditalionuni  oblectamento  orbavit  et  ad  te  scri- 
bere  impedivit.  Nunc,  Deo  gratiam  habeo,  in  integrum  restitutus 
sum.  In  respondendo  tuae  epistolae  vestigia  premam ,  atque 
tuasineos,  qui  de  spectris  scripserunt,  exclamationes  transiliam. 

2.  Dico  igitur,  me  exislimare,  nulla  feminini  generis  esse 
spectra ,  quia  eorum  generationem  infitior.  Quod  talis  sint  figurae 
et  compositionis,  quia  id  ad  me  non  pertinet,  omitto.  Aliqnid 
fortuito  factum  dicitur,  quando  praeler  auctoris  scopum  produci- 
tur.  Ubi  terram  ad  vineam  planlandum  vel  puteum  ad  sepulcrum 
faciendum  fodimus  et  thesaurum  invenimus,  de  quo  nunquam 
cogitaviraus,  id  casu  fieri  dicitur.  Nunquam  is,  qui  ex  libero 
suo  arbitrio  ita  operatur,  ut  possit  operari,  velnon,  casu  operari, 
siquidem  operatur,  dicitur.  Hoc  enim  pacto  omnes  humanae 
operationes  casu  fierent,  quod  absurdum  esset.  Necessarium  et 
liberum ,  non  vero  necessarium  et  forluitum  contraria  sunt.  Licet 
vero  Dei  voluntas  sit  aeterna,  non  tamen  sequitur  mundum  esse 
aeternum,  eo  quod  Deus  ab  aeterno,  utmundum  crearet  statuto 
tempore ,  definire  potuit. 

3.  Negas  porro,  Dei  voluntatem  unquam  indifferenlem 
fuisse,  quod  ego  infitior;  nec  adeo  accurate  ad  hoc,  ultuputas, 
attendere  est  necesse.  Neque  omnesdicunt ,  Dei  voluntatem  ne- 
cessariam  esse.  Hoc  enim  necessitatem  involvit;  quia  is,  qui 
alicui  tribuit  voluntatem ,  per  id  intelligit,  eum  pro  sua  voluntate 
posse  operari,  vel  non.  Si  vero  ei  adscribimus  necessitatem, 
necessario  debet  operari. 


EPISTOLA  LIX.  315 

4.  Deniqueais,  te  iu  Dco  uullu  humana  coDcederc  attributa, 
ne  divinam  cum  humana  ronfundercs  naturam.  Quod  hactenus 
probo;  neque  euim  qua  ratione  Deus  operetur,  nec  qua  ra- 
tionevclit,  iutclligat,  perpendat,  videat,  audiat,  percipimus  etc. 
Verum  enim  vero,  si  has  operatioues  summasque  nostras  dcDeo 
cuutemplationes  peruegas,  airirmasque,  eas  non  esse  emineutcr  et 
metaphysice  in  Deo ;  tuum  Deum ,  aut  quid  per  hauc  vocem  Deus 
intelligas,  ignoro.  Quod  non  percipitur,  haud  negandum  est. 
5.  Mens,  quae  spiritus  et  iucorporea  cst,  non  nisi  cum  subtilis- 
sirais  corporibus,  ncmpe  humoribus,  operari  potest.  Et  quae- 
nam  inter  corpus  meutemque  est  proportio?  Qua  ratione  mens 
cum  corporibus  operatur?  Sine  his  enim  illa  quiescit,  et  illis  tur- 
batis  mens  contrarium,  quani  quod  debebat,  operatur,  Mihi, 
quihocfiat,  monstra.  Nonpoteris,  ut  nec  ego.  Vidcmus  tamen 
etseutimus,  mcutem  operari,  quod  verum  manet,  licet,  qua  ra- 
tione  haec  fiat  operatio,  non  percipiamus.  6.  Similiter  licct, 
quomodo  Dcus  operatur,  non  capiamus  eique  humaua  nolimus 
adsignare  opera;  non  tamen  de  ipso  ncgandura,  ea  cmiueuter  et 
incomprehensibiliter  cuni  nostris  concordare,  uti  vellc,  intcl- 
ligere ,  inlelleetu ,  non  vero  oculis  aut  auribus  vidcre  ac  audirc ; 
ad  eum  modum ,  quo  ventus  atque  aer  regiones  moutesquc  siue 
manibus  aliisve  instrumentis  dcstruere,  nec  non  evertere  potest; 
quod  tamcn  homiuibus  absquc  manibus  machinisque  est  impos- 
sibile.  Si  nccessitatemDeo  tribuis,  cumque  voluntate  aut  libera 
electione  privas,  dubitari  posset,  numnc  eum,  qui  ens  infinite 
perfectum  est,  instar  monstri  depingas  ct  eshibeas.  Ut  tuum  at- 
lingas  scopum,  aliis  ad  iaciendum  tuum  fuodameutum  opus  erit 
rationibus;  quia,  meoiudicio,  in  allatis  nihil  soliditatis  rcperitur, 
et,  sieasprobcs,  aliae  adhuc  supersunt,  quae  forte  tuarum  pon- 
dus  aequabuut.     Sed  his  missis  pergamus. 

7.  Postulas  ad  probaudum,  spiritus  in  mundocsse,  demou- 
strativas  probatioues,  quae  valde  paucae  in  mundo  suut,  nullae- 
que  praeter  mathematicas  adeo  certae,  ac  quidem  optamus,  iu- 
veniuntur;  quippe  probabilibus,  ut  et  vcrosimilibus  coniecturis 
sumus  conteuti.  Si  rationes,  quibus  res  probantur,  esscnt  de- 
monstrationes,  non  nisi  sfulti  et  pervicaces  invenircntur,  qui  cis 
contradicerent.     Verum,  dilecte  amice,  non  adeo  sumus  beati. 


516 


EPISTOLA   LIX. 


In  muDdo  minus  accurati  sumus,  aliquateuus  coniecluram  faci- 
mus  et  in  ratiociniis  defectu  demonstrationum  probabile  assumi- 
mus.  8.  Hoc  ipsum  ex  omnibus  tam  divinis,  quam  humanis 
scientiis  controversiarum  et  disputationum  plenis  patet,  quarum 
multitudo  in  causaest,  quod  tot  diversae  apud  quosvis  inveniun- 
tur  sentenliae.  Hac  de  causa  olim ,  utnosti,  philosophi  sceptici 
djcti,  qui  de  omnibus  dubitabant,  fuerunt.  Hi  pro  et  contra 
dispulabant,  ut  probabile  tantum  verarum  rationum  defectu 
consequerentur,  et  ex  iisunusquisque,  quod  probabilius  videba- 
tur,  credebat.  Luna  directe  infra  solem  est  posita;  et  ideo  sol 
in  quodam  terrae  loco  obscurabitur;  et  si  sol  non  obscuretur, 
dum  dies  est,  directe  infra  eum  luna  non  est  posita.  Haec  est 
probatio  demonstrativa,  a  causa  ad  effectum  et  ab  affectu  ad  cau- 
sam.  Eiusmodi  aliquot,  sed  valde  paucae  dantur ,  quae  a  nullo, 
si  eas  modo  percipiat,  contradici  possunt. 

9.  Quantum  ad  pulchritudinem ,  sunt  quaedam ,  quorum  par- 
tes  respectu  aliarum  proportionales  et  melius,  quam  aliae,  sunt 
compositae;  et  Deus  intellectui  et  iudicio  hominis  convenientiam 
et  harmoniam  cum  eo,  quod  proportionatum  est,  non  vero  cum 
eo,  in  quo  nulla  est  proportio ,  attribuit:  ut  in  sonis  consonan- 
tibus  et  dissonantibus,  in  quibus  auditus  consonantiam  et  disso- 
nantiam  bene  distinguere  novit,  quia  illa  delectationem,  haec 
vero  molestiam  adfert.  Rei  perfectio  est  etiam  pulchra ,  quatenus 
nihil  ei  deest.  Huius  multa  exstant  exempla,  quae,  ne  prolixior 
sim,  omitto.  10.  Mundum  intueamur  tantummodo ,  cui  nonien 
totius  vel  universi  tribuitur.  Si  hoc  verum  est,  uti  revera  est, 
rebus  incorporeis  non  depravatur  minuiturve.  Quae  de  Centauris, 
Hydris,  Harpyiis  etc.  dicis,  hic  nuUum  habent  locum.  Loquimur 
euim  de  univ^rsalissimis  rerum  generibus  deque  primis  eorundcm 
gradibus,  quae  sub  se  varias  et  innumerabiles  comprehendunt 
species;  scilicet  de  aeterno  et  temporali,  causa  et  effectu,  finito 
ct  infinito,  animato  ac  inanimato,  substantia  et  accidenli  vel 
modo,  corporali  et  spirituali  etc.  11.  Dico  spiritus  Deo,  quia 
etiam  spiritus  est,  essesimiles.  Tam  claram  de  spiritibus,  quam 
de  triangulo  postulas  ideam,  quod  impossibile  est.  Dic  mihi, 
obsecro ,  quam  de  Deo  habeasideam,  etan  eaintellectui  tuo  adeo 
sit  clara,  ac  idea  trianguli!    Scio  te  non  habere,  dixique,  nos 


EPISTOLA  LIX.  317 

tam  beafos  non  psse,  ut  res  probalionibus  (Icnionstrativis  pcrci- 
piamus ,  et  pierumque  probabile  in  hoc  mundo  pracvalere.  Af- 
firmo  nihilo  minus,  quod  sicuti  corpus  sine  memoria  etc,  ita 
etiam  memoria  etc.  sine  corpore;  quodque  sicuti  circulus  sine 
globo,  sic  etiam  globus  sine  circulo  existit.  \1.  Sed  hocestab 
universalissimis  generibus  ad  particulares  species  descendere,  de 
quibus  hoc  ratiocinium  non  intclligitur.  Dico  ,  quod  soi  sit  mundi 
centrum,  quodque  stellae  fixae  longius  a  terra  distent,  quam  Sa- 
turnus,  et  hic  longius,  quam  lupiter,  hicque  longius,  quam  Mars; 
adeo  ut  in  indefmito  aere  quaedam  remotiora  a  nobis  et  quaedam 
propinquiora  sint,  quae  nos  altiora  vel  inferiora  nominamus. 

13.  li,  qui  dari  spiritus  defendunt,  philosophos  extra  fidem 
non  collocant,  sed  quidem,  qui  eos  negant;  quia  omnes  philo- 
sophi  tam  antiqui,  quam  moderni  se  convictos,  spiritus  dari,  ar- 
bitrantur.  Plutarchus  huius  rei  testis  est  in  tractatibus  de  philo- 
sophorum  sententiis  et  de  Socratis  genio.  Testantur  quoque 
omnes  Stoici,  Pythagorici,  Piatonici,  Empedocles,  Maximus 
Tyrius,  Apuleius  aliique.  Ex  modernis  nemo  spectra  negat. 
14.  Reiice  ergo  tot  sapientes  oculatos  et  auritos  testes,  totphilo- 
sophos,  tot  historicos  talia  narrantes;  affirma  eos  omnes  cum' 
vulgo  stultos  ac  insanos  esse :  licet  tuae  responsiones  non  per- 
suadeant,  sed  quidem  absurdae  sint  et  passim  scopum  nostrae 
controversiae  non  attingant,  neque  tu  ullam  quidem  probationem, 
quae  tuam  confirmet  sententiam,  proferas.  Caesar  eum  Cicerone 
et  Catone  non  ridet  spectra,  sed  omina  et  praesagia;  et  tamen  si 
eo  die,  quo  interibat ,  Spurinam  non  illusissel,  ipsius  hosles  tot 
vulneribus  eura  non  confodissent.  *)  Sed  haec  hac  vice  suffi- 
ciant  etc. 


•)    Conf.  Suelon.  Iiil.  Caes.  c-  Sl. 


318  EPISTOLA  LX. 

E  P  I  S  T  O  L  A    L  X.     (Versto.) 

Arg.    Tertio  Spinoza  ad  anonymi  quaestiones  et  argumenta  respondet. 
(Hagae  a.  1674.) 

Aniplissimo  prudeHtissimoque  viro  ******* 

B.  D.  S. 

Responsio  ad  praecedentem. 

Amplissime  vir, 

Ad  tuam  respondere  heii  mihi  traditam,  propero;  eo  quod, 
si  longiores  necto  moras,  cogar  responsionem  diutius,  quam 
quidem  vellem,  differre,  Tua  rae  turbasset  valetudo ,  nisi  te  me- 
lius  habere  intellexissem ;  etspero,  te  iam  omnino  convaluisse. 

2.  Quam  difficulter  duo,  qui  diversa  sequuntur  principia, 
in  materia  a  multis  aliis  dependente  invicem  possint  convenire  et 
idemsentire,  exhac  quaestione  sola,  licet  nulla  id  demonstraret 
ratio,  pateret.  Dic  mihi ,  quaeso,  an  aliquos  philosophos  vide- 
ris  aut  legeris,  quiin  ea  fuerunt  sententia ,  mundum  casu  factum 
esse,  nempe  eo  sensu,  quo  tuintelligis,  Deum  scilicet  in  creando 
inundo  scopum  sibi  praeflxum  habuisse,  et  tamen  eum,  quem 
decreverat,  transgressum  esse.  Nescio,  taie  quid  unquam  in 
uliius  hominis  cogitationem  incidisse.  3.  Simiiiter  me  latet, 
quibus  rationibus,  \x\,cv^A&mforttiituTnetneeessarht7nnone?,SQ 
contraria ,  mihi  persuadere  conaris.  Quara  priraum  animadverto, 
tres  trianguli  angulos  duobus  rectis  necessario  aequales  esse,  nego 
quoque  id  casu  fieri.  Similiter,  quam  priraum  adverto ,  calorem 
necessarium  ignis  esse  effectura ,  nego  quoque  id  casu  accidere. 
4.  Quod  7iecessnrimn  ac  liberum  duo  contraria  sunt,  non  minus 
absurdum  et  rationi  repugnans  videtur.  Nam  nemo  negare  potest, 
Deum  se  ipsum  et  cetera  omnia  libere  cognoscere ;  et  tamen  cuncti 
corarauni  suffragio  concedunt,  Deura  se  ipsum  necessario  co- 
gnoscere.  Quare  raihi  nullara  inter  coactionem  vel  vim  et  necessi- 
tatem  differentiam  constituere  videris.  Quod  homo  vult  vivere, 
amare  etc,  non  est  coactum  opus,  sed  tamen  necessariura,  et 
multomagis,  quod  Deus  vult  esse,  cognoscere  ac  operari.  5.  Si 
praeter  dicta  animo  volvis,  indifferentiam  non  nisi  ignorantiam  vel 
dubitatiouem  esse,  atque  voluntatem  semper  constantem  et  in 


KPISTOL.V  LX.  319 

oiuuibus  deleruiiuatani  virlulcu)  uecessariaiuque  iutellectus  esse 
proprietateni ,  videbis  inea  verba  penitus  cuin  veritate  concordare. 
Si  afliriuamus,  Deuiu  potuisse  rem  non  velle,  et  non  potuisse  eam 
non  iutelligere,  Deo  diversas  attribuiinus  libertatcs,  altcram  ne- 
cessariam ,  alteram  indiirercntem ;  et  consequenter  Dei  volunta- 
tem  ab  essentia  sua  suoque  intellectu  diversam  concipiemus ,  et 
hoc  pacto  in  aliam  ac  aliam  incidemus  absurditatem. 

6.  Attentio,  quara  in  praecedenti  mea  exegeram ,  non  tibi  visa 
est  necessaria;  et  hoc  fuit  in  causa,  quod  cogitaliones  tuas  in 
praecipuum  non  defixeris,  illudque,  quod  quam  niaxime  ad  rem 
faciebat,  neglexeris. 

7.  Porro,  ubidicis,  si  in  Deo  actum  Aivendi,  audiendi,  at- 
tendendi,  volcDdietc.,  eosque  in  eo  esse  eminenter  nego,  quod 
te  tum  lateat,  qualem  habeara  Deum:  hinc  suspicor  te  credere, 
non  maiorem  esse  perfectionem ,  quam  quae  memoratis  attributis 
explicari  potest.  Haec  non  rairor;  quiacredo,  quod  triangulum, 
siquidem  loquendi  haberet  facultatem,  eodem  modo  diceret,  Deum 
emineuter  triangularem  esse,  et  circulus,  divinam  naturam  emi- 
nenti  ratione  circularem  esse.  Et  hac  ratione  quilibet  sua  atlribula 
Deo  adscriberet,  similemque  se  Deo  redderet,  reliquumque  ei 
deforme  videretur. 

8.  Epistolae  parvitas  et  temporis  angustia  non  siuunt,  ut 
meam  de  divina  natura  sententiam  quaestionesque  a  te  propositas 
enucleem;  praeterquam  quod  diflicultates  obiicere  non  sit  proferre 
rationes.  Nos  in  mundo  multa  ex  coniectura  facere  verum  est; 
sed  nos  nostras  ex  coniectura  habere  meditationes  est  falsum.  In 
communi  vita  verisimilliinum ,  in  speculationibus  verove- 
ritatem  cogimur  sequi.  Homo  siti  et  fame  periret,  si,  an- 
tequam  perfectam  obtinuisset  deinonstrationem,  cibum  ac  potum 
sibi  proftiturum,  edere  aut  bibere  nollet.  Id  autem  iu  contem- 
platione  locum  non  habet.  E  contra  cavenduni  nobis  est,  quic- 
quam  tanquam  verum  admittere ,  quod  solummodo  verisimile  est. 
Ubi  euim  unam  admisimus  falsitatem ,  infinitae  sequuntur. 

9.  Porro  hinc,  quod  divinae  et  humauae  scientiae  raultis  liti- 
bus  et  controversiis  repletae  sunt,  uequit  concludi,  ea  orauia, 
quae  in  iis  tractantur,  incerta  esse;  quoniam  plurimi  fuernnt, 
oui  lanto  contiadicendi  sludio  tenebantur,  ut  etiam  demonstra- 


320  EPISTOLA  LX. 

tiones  geometricas  irriserint.  Sextus  Erapiricus  aliique  sceptici, 
quos  citas,  dicunt  falsum  esse,  quod  totum  sua  parte  maius  est, 
et  sic  de  ceteris  iudicant  axiomatibus. 

10.  Utvero,  praeterraisso  ac  concesso ,  nos  demonstrationum 
defectu  verisimilitudinibus  debere  esse  contentos,  dico,  demon- 
strationem  verosimilem  talem  esse  debere,  ut,  licet  de  ea  dubi- 
tfire  possimus,  contradicere  tamen  nequeamus;  quia  id,  cui 
potest  contradici ,  non  vero ,  sed  falso  simile  est.  Si  exempli 
gratia  dico,  Petrum  in  vivis  esse,  quia  eum  heri  sanum  conspexi, 
vero  quidem  id  siraile  est,  quatenus  raihi  nerao  contradicerc 
potest;  si  autera  alius  dicit,  se  heri  vidisse,  eum  deliquium  animi 
passum  fuisse,  seque  credere,  Petrum  inde  diem  obiisse  supre- 
mum,  hic,  ut  raea  verba  falsa  Aideantur,  efficit.  Tuam  conie- 
cturara  de  spectris  et  lemuribus  falsam  et  ne  verisimilera  quidem 
videri ,  tam  ciare  oslendi ,  ut  in  responso  tuo  nihil  animadversione 
dignum  inveniam. 

11.  Ad  quaeslionem  tuara,  an  deDeo  tam  claram,  quam  de 
triangulo  habeara  ideara,  respondeo  affirmando.  Si  rae  vero  in- 
terroges,  utrum  tam  claram  deDeo,  quam  de  triangulo  habeam 
imaginera,  respondebo  negando.  Deura  enira  non  imagi- 
nari,  sed  quidem  intelligere  possuraus.  Hic  quoque 
notandum  est,  quod  non  dico,  rae  Deum  omnino  cognoscere; 
sed  me  quaedam  eius  attributa,  non  autera  omnia,  neque  maxi- 
mara  intelligere  partem,  etcerturaest,  plurimorumignorantiara, 
quorundam  eorura  habere  notitiara ,  non  impedire.  Quum  Eu- 
clidis  eleraenta  addiscerera,  primo  tres  trianguli  angulos  duobus 
rectis  aequari  intelligebam ;  hancque  trianguli  proprietatem  clare 
percipiebara ,  licet  raultarum  aliarum  ignarus  essem. 

12.  Quod  ad  spectra  vel  lemures ,  hactenus  nullam  intelligibi- 
lem  de  iis  auribus  hausi  proprietatem ;  sed  quidera  de  phantasiis, 
quas  nerao  capere  potest.  Quum  dicis  spectra  vel  leraures  hic 
inferius  (stylura  tuura  sequor,  licet  ignorem ,  materiam  hic  infe- 
rius ,  quam  superius  minoris  esse  pretii)  cx  tenuissima ,  rarissima 
et  subtilissima  constare  substantia,  videris  de  aranearum  telis, 
aere  vel  vaporibus  loqui.  Dicere  eos  esse  invisibiles,  tantum 
mihivalet,  acsidiceres,  quidnonsint,  non  vero  quid  sint:  nisi 
forte  velis  indicare ,  quod  pro  lubitu  se  iam  visibiles ,  iam  invisi- 


EPISTOLA  LX.   LXL  321 

biles  redduDt,  quodqiie  imaginatio  io  his,  sicut  et  in  aliis  impos- 
sibilibus  inveuiet  ditlicultalem. 

13.  Nou  multum  apud  me  auctoritas  Platonis,  Aristotelis  ac 
Socratis  valet.  Miratus  fuissem,  si  Epicurum,  Democritum, 
Lucretium  vel  aliquem  ex  atomistis  atomorumque  defensoribus 
protulisses.  Non  enim  miraudum  est  eos,  qui  qualitates  occul- 
tas,  species  intentionales,  formas  substantiales  ac  mille  alias 
nugas  commenti  sunt,  spectra  et  lemures  excogitasse  et  vctulis 
credidisse,  utDemocriti  auctoritatem  elevarent,  cuius  bonae  fa- 
mae  tantopere  inviderunt,  utomnes  eius  libros,  quos  tanta  cum 
laude  ediderat,  combusserint.  Si  iis  fidem  adhibere  animus  est, 
quas  rationes  habes  ad  miracula  divae  virginis  et  omnium  sancto- 
rum  negandum ,  quae  a  tot  celeberrimis  philosophis,  theologis  ac 
historicis  conscripta  sunt,  ut  horum  vel  centum,  illorum  vcro  vix 
Tinum  producere  queam?  Denique,  amplissime  vir,  longius  quam 
volebam,  processi;  nec  te  diutius  iis  rebus,  quas  (scio)  non  con- 
cedes ,  molestias  creare  volo ,  quia  alia  longe  a  meis  diversa  se- 
queris  principia  etc. 

E  P  l  S  T  O  L  A    L  X I. 

AiiG.     De  diversitate  seiitenliarum  philosophorum.    Cartesius  el  Spinoza 
diversi  de  libero  arbitrio. 

Praestantissimo  acutissimoque  philosopho  B.  d.  S. 

*    -)^    -X-    ■)(-•*    * 

Praestantissime  vir, 

Miror  saltem,  quod  eo  ipso,  quo  demonstrent  philosophi,  ali- 
quid  falsum  esse,  eadem  ratione  ostendant  eius  veritateni.  Cer- 
titudineni  enim  intellectus  in  suae  viethodiinitio  Cartesius  omni- 
bus  aequalem  esse  putat;  in  meditationibus  autem  dcraonstrat. 
Idem  illi  probant,  qui  putant  se  aliquid  certi  demonstrare  posse 
hac  ratione ,  ut  pro  indubiiato  a  singulis  hominibus  accipiatur. 

2.  Sed  his  missis  expcrientiam  provoco,  et  ut  ad  haec  accu- 
rate  attendas,  submisse  rogo.  Sic  enim  deprehendetur,  si  ex 
duobusunus  aliquid  affirmet,  alter  vero  neget,  et  ita,  ut  sibi  eius 
sint  conscii,  loquantur,  quod,  licet  verbis  contrarii  videantur, 

Spinoza  II.  21 


322  EPISTOLA  LXI. 

atlameD  perpensis  eorum  conceptibus  ambo  (unusquisque  pro 
suo  conceptu^  vera  dicant.  Quod  quidem  refero,  quum  immen- 
saesitin  vita  communi  utilitatis,  et  possent  hoc  unico  observato 
innumerae  controversiae  et  inde  sequentes  contentiones  praeca- 
veri;  quamvis  veritas  haec  in  conceptu  non  semper  absolute  vera 
sit,  sed  positis  tantum  iis ,  quae  in  intellectu  supponuntur  ut  vera. 
3..  Quae  regula  etiam  adeo  estuniversalis  ,  ut  apud  omnes  homi- 
nes,  ne  dementibus  quidem  ac  dormientibus  exceptis ,  reperiatur. 
Quicquid  enim  hi  dicunt,  se  videre  (licet  nobis  non  ita  appareat) 
aut  vidisse,  certissimum  est,  haec  revera  ita  se  habere.  4.  Quod 
etiam  in  casu  proposito,  de  libero  nempe  arhitrio,  clarissime  con- 
spicitur.  Uterque  enim  tam  qui  pro,  quam  qui  contra  disputat, 
verum  mihi  dlcere  videtur,  prout  nimirum  quilibet  libertatem  con- 
cipit.  Liberum  enim  dicit  Cartesius,  quod  a  nulla  causa  cogi- 
tur;  et  tu  e  contra,  quod  a  nulla  causa  determinatur  ad  aliquid. 
Fateor  itaque  tecum,  nos  in  omnibus  rebus  a  certa  causaadali- 
quid  determinari,  et  sic  nullum  nos  habere  liberum  arbitrium, 
Sed  contra  quoqueputo  cum  Cartesio  in  certis  rebus  (quod  statim 
aperiam)  nos  nullatenus  cogi ,  atque  ita  habere  liberum  arbitrium. 
Exemplum  formabo  a  praesenti. 

5.  Triplex  autem  est  status  quaestionis:  primo  an  in  res,  quae 
extra  nos  sunt,  absolute  aliquam  habeamus  potestatem?  Quod 
negatur.  Exempli  gralia,  quod  hanc  nunc  exaro  epistolam,  non 
est  absolute  in  mea  potestate,  quandoquidem  certe  prius  scri- 
psissem,  ni  vel  absentia  vel  amlcorum  praesentia  impeditus  fuis- 
sem.  Secundo,  an  nos  in  motus  corporis  nostri,  qui  sequuntur, 
voluntate  eos  ad  id  determinante,  absolute  habeamus  potestatem? 
Respondeo  limitando,  si  nimirum  sano  corpore  vivamus.  Si  enim 
valeo,  semper  me  ad  s^cribendum  applicare  vel  non  applicare  pos- 
sum.  6.  Teriio,  an,  quando  mihi  meum  rationis  exercitium 
usurpare  licet,  eo  liberrime,  hoc  est,  absolute  uti  possim?  Ad 
quod  respondeo  alBrmative.  Quis  enim  mihi  negaret,  nisi  con- 
tradicendo  propriae  conscientiae,  quod  non  possum  in  meis  cogi- 
tationibus  cogitare,  me  velie  scribere  aut  non  scribere.  Et  quoad 
operationem  quoque,  quia  hoc  externae  causae  permittunt  (quod 
secundum  concernit  casum),  quod  equidem  tam  scribendi,  quam 
noo  scribendi  facultafem  habeam :   fateor  quidera  tecum,    dari 


EPISTOLA  LXI.  Lxn,  323 

causas,  quae  me  ad  id  deterniinant,  quod  iani  scribo  ,  quia  scili- 
cet  primo  iiiihi  scripsisti ,  eademque  opera  postuiavisti,  ut  priina 
occasione  rescriberem  et,  quia  inipraescntiarum  dalur  occasio, 
eam  non  libenler  amitterem.  7.  Pro  certo  etiam  aflirmo,  teste 
conscientia,  cum  Cartesio,  istiusmodi  res  me  propterea  non  cogere, 
nieque  revera  (quod  ncgatu  videlur  impossibile)  id  nihilo  minus 
omittere  posse,  non  obstanlibus  his  rationibus.  Si  quoque  co- 
gercmur  a  rebus  externis,  cui  possibile  est  habitum  virtutis  acqui- 
rere?  Inio  hoc  posito  oinnis  malitia  excusabilis  esset.  Sed  quot 
niodis  non  fit,  ut,  si  a  rebus  externis  ad  aliquid  determinemur, 
obfirmato  tainen  ac  constanti  ei  resistamus  animo? 

8.  Ut  itaque  superioris  regulae  clariorem  dem  expiicationem. 
Ambo  equidem  verum  dicitis  proprium  iuxta  conceplum.  Si  au- 
tem  absolutam  veritatem  speclemus,  haec  tantum  competit  sen- 
tentiae  Cartesii.  Supponis  enim  in  conceptu,  ut  certum,  liberta- 
tis  essentiara  in  eo  consistere,  quod  a  nulla  re  determinamur. 
Hoc  sic  posito  utrumque  verum  erit.  Verum  lamen  quum  essen- 
lia  cuiusiibet  rei  in  eo  consistat,  sine  quo  ne  quidem  concipi  pos- 
sit,  et  clare  sane  concipiatur  libertas,  licet  ab  externis  causis  in 
nostris  aclionibus  ad  aliquid  determinenuir,  sive  licet  semper  cau- 
sae  sint,  quae  incitamento  nobis  sunt,  ut  actiones  nostras  tali 
modo  dirigamus,  quum  tamen  id  plane  non  efficiant ;  verum  nul- 
latenus,  posito  quod  cogamur.  VidepraetereaCartesii  epist.  lom.I. 
ep.  8.  et  9.,  item  tom.  II.  ep.  2.  in.  Sed  haec  sufficiant.  Rogo, 
ut  ad  has  difficultates  respondeas  etc. 
D.  8.  Octob.  1674. 

E  P  I  S  T  O  L  A    L  X 1  i. 

Arg.    Argute  et  sagaciter  de  libertate  exponil.    f  Hagae  m.  Oct.  1674.) 
\  iro  doctissimo  atqiie  expertissinio  ******* 

B.  D.  S. 

Responsio  ad  praecedentem. 

EXPKRTISSIME  DOMIISE, 

Misit  mihi  aniicus  noster  I.  R.  *)  liferas ,  quas  ad  me  dignatus 
es  scribere ,  una  cum  iudicio  tui  amici  de  mea  et  Carfesii  de  libero 

•)  loh.  Riewerts  bibliopola  Amstelodamensis  procul  dubio  signiflcatur. 

21  * 


324  EPISTOLA  LXII. 

urbitrio  sententia,  quae  niihi  gratissiraa  fuerunt.  Et  quamvis  in 
praesentia,  praeterquam  quod  valetudinem  non  satis  firmam 
habeam,  aliis  rebus  admodum  distrahar,  tamen  vel  singularis  tua 
humanitas,  vel,  quod  ego  praecipuum  puto,  veritatis  studium, 
quo  teneris,  me  cogit,  ut  tuo  desiderio  pro  mei  ingenii  tenuitate 
satisfaciam.  Etenim  quid  tuus  amicus  velit,  antequam  expcrien- 
tigm  provocat  et  accuratam  attentionem  petit,  nescio.  Quod 
deinde  addit:  si  qumido  inter  duos  alter  de  re  quapiam  quid  affir- 
mat,  alter  autem  neget  etc,  verum  est,  si  intelligit  illos  duos, 
quamvis  iisdem  utantur  vocabuiis,  de  rebus  tamen  diversis  cogi- 
tare,  cuius  rei  exempla  aliquol  amico  I.  R.  olim  misi,  cui  iam 
scribo,  ut  tibi  eadem  communicet. 

2.  Transeo  igitur  ad  illam  libertatis  deGnitionem,  quam  meam 
esse  ait;  sed  nescio,  unde  illam  sumpserit.  Ego  eam  remlibe- 
ram  esse  dico,  quae  ex  sola  suae  naturae  qecessitate  existit  et  agit, 
coactam  autem,  quae  ab  alio  determinatur  ad  existendum  et 
operandum  certa  ac  determinata  ratione.  Ex.  gr.  Deus,  tametsi 
necessario  ,  libere  tamen  existit,  quia  ex  sola  suae  naturae  neces- 
sitate  existit.  Sic  etiam  Deus  se  et  absolute  omnia  libere  intelligit, 
quia  ex  sola  ipsius  naturae  necessitate  sequitur,  ut  omnia  intelli- 
gat.  Yides  igitur  me  libertatem  noD  in  libero  decreto,  sed  in 
libera  necessitate  ponere. 

3.  Sed  ad  res  creatas  descendamus,  quae  omnes  a  causis  ex- 
ternis  determinantur  ad  existendum  et  operandum  certa  ac  deter- 
minata  ratione.  Quod  utclare  intelligatur,  rem  simplicissimam 
concipiamus.  Ex.  gr.  lapis  a  causa  externa  ipsum  impellente  cer- 
tam  motus  quantitatem  accipit,  qua  postea  cessante  causae  exter- 
nae  impulsu  moveri  necessario  perget.  Haec  igitur  lapidis  in  motu 
permanentia  coacta  est,  non  necessaria,  quia  impulsu  causae  ei- 
ternae  definiri  debet;  et  quod  hic  de  lapide,  id  de  quacumque 
re  singulari,  quantumvis  illa  composita  et  ad  plurima  apta  esse 
concipiatur,  intelligendum  est,  quod  scilicet  unaquaeque  res  ne- 
cessario  a  causa  externa  aliqua  determinatur  ad  existendum  et 
operandum  certa  ac  determinata  ratione. 

4.  Porro,  concipeiam,  siplacet,  lapidem,  dum  moveri  per- 
git,  cogitare  et  scire,  se,  quantum  potest,  conari,  ut  moveri  per- 
gat.     Hic  sane  lapis,  quandoquidem  sui  tantummodo  conatus  est 


EPISTOLA  LXII.  325 

conscius  cl  minime  indilTerens,  se  iiberrimum  esse  el  nulla  alia  de 
causa  in  motu  perseverare  credet,  quam  quia  vult.  Alque  haec 
humana  illa  liherlas  est,  quam  omnes  habere  iactant  et  quae  in 
hoc  solo  cousislit ,  quod  honiines  sui  appelitus  sint  conscii  et  cau- 
sarum,  a  quibus  dcterminantur,  ignari.  5.  Sic  iufans  se  lac  li- 
bere  appetere  credit;  puer  autem  iratus  vindictam  velle  et  timidus 
fugam.  Ebrius  deinde  credit,  se  ex  libero  mentis  decreto  ea  lo- 
qui,  quae  postea  sobrius  tacuisse  vcllet.  Sic  delirans,  garrulus 
et  huius  farinae  plurimi  se  ex  libero  mentis  decreto  agere,  uon 
autcm  impctu  ferri  credunt.  Et  quia  hoc  praeiudicium  omnibus 
hominibus  iunatum  est,  non  ita  facile  eodem  liberantur.  Nam 
quamvis  experientia  satis  superque  doceat,  homines  nihil  minus 
posse,  quam  appetilus  moderari  suos,  etquodsaepe,  dum  con- 
trariis  aflfectibus  conflictantur,  meliora  videant  et  deteriora  se- 
quantur,  se  tamen  liberos  essc  credunt,  idque  propterea,  quod 
res  quasdam  leviter  appetant,  et  quarum  appetitus  facile  potest 
contrahi  memoria  alterius  rei,   cuius  frequenter  recordamur. 

0.  His,  quaenam  mea  de  libera  et  coacta  necessitale  deque 
ficta  humana  libertate  sit  sententia,  satis,  ni  fallor,  expiicui;  ex 
quibus  facile  ad  tui  amici  obiectiones  respondetur.  Nam  quod 
cum  Cartesio  ait,  illum  liberumesse,  qui  a  nulla  causa  externa 
cogitur,  si  pcr  horainem  coactum  intelligit  eum,  qui  invitus  agit, 
concedo  nos  quibusdam  in  rebus  nullatenus  cogi,  hocque  respectu 
habere  liberum  arbitrium.  Sed  si  per  coactum  intelligit,  qui 
quamvis  non  invitus,  necessario  tamen  agit  (ut  supra  explicui), 
nego  nos  aliqua  in  re  liberos  esse. 

7.  At  amicus  tuus  contra  affirmat,  nos  rationis  exercilio  li- 
berrime,  hoc  est,  absohtte  uti posse ,  qua  in  re  salis,  ne  dicam, 
nimis  confidenter  perstat.  Quisenim,  ait,  nisi propriae  contra- 
dicendo  conscientiae ,  negaret,  me  cogitationibus  meis  cogitare 
posse,  quod  vellem  et  quod  non  vellem  scribere?  Pervelim  scire, 
quam  ille  conscientiam  praeter  illam,  quam  supra  exemplo  lapidis 
explicui,  narrat.  Ego  sane,  ne  meae  conscientiae,  hocest,  ne 
rationi  et  experientiae  contradicam  et  ne  praeiudicia  et  ignoran- 
tiam  foveam,  nego,  me  ulla  absoluta  cogitandi  potentia  cogitare 
posse,  quod  vellem  et  quod  non  vellem  scribere.  8.  Sed  ipsius 
coDScientiam  appello,  qui  sine  dubio  expertus  est,  se  in  somnis 


326  EPISTOLA  LXII. 

non  habere  potestalem  cogitandi,  quod  vcilet  et  quod  non  vellet 
scribere;  nec  quum  somniat  se  velle  scribere,  potestatem  habet, 
non  somniandi  se  velle  scribere.  Nec  minus  expertum  illum  esse 
credo ,  quod  mens  non  semper  aeque  apta  sit  ad  cogitandum  de 
eodem  obiecto ,  sed  prout  corpus  aptius  est,  ut  in  eo  huius  vel 
illius  obiecti  imago  excitetur,  ita  mens  aptior  est  ad  hoc  vel  illud 
obiectum  coutemplandum. 

9.  Quum  praeterea  addit,  quodcausae,  cur  animum  ad  scri- 
bendum  applicuerit,  ipsum  quidem  ad  scribendum  impulerint, 
sed  non  coegerint,  nihil  aliud  significat  (si  rem  aequo  pondere 
examlnare  velis) ,  quam  quod  ipsius  animus  ita  tum  erat  constitu- 
tus,  ut  causae,  quae  ipsum  alias,  quum  scilicet  magno  aliquo 
affectu  conflictatur,  non  potuissent,  nunc  facile  potuerunt  flectere, 
hoc  est,  causae,  quae  ipsum  alias  non  potuissent  cogere,  coegerunt 
iam,  non  ut  invitus  scriberet,  sed  ut  necessario  scribendi  esset 
cupidus. 

10.  Quod  porro  statuit :  quod  si  a  causis  extemis  cogeremur, 
virtutis  habitum  acquirere possit  nemo;  nescio ,  quis  ipsi  dixerit, 
non  posse  ex  fatali  necessitate,  sed  tantummodo  ex  libero  mentis 
decreto  fieri,  ut  firmato  et  constanti  simus  animo. 

11.  Et  quod  denique  addit :  quod  hoc  posito  omnis  malitia  ex- 
cusabilis  esset.  Quid  inde?  Nam  homines  mali  non  minus  timendi 
sunt,  nec  minus  perniciosi ,  quando  necessario  mali  sunt.  Sed 
de  his,  sl  placet,  vide  meae  appendicis  ad  Cartesii  principiorum 
lib.  I.  et  II.  ordine  geometrico  demonstrator.  partis  II.  caput  8. 

12.  Denique  tuus  amieus,  qui  haec  mihiobiicit,  vellem,  ut 
mihi  responderet,  qua  ratione  ille  humanam  virtutem,  quae  ei 
libero  mentis  decreto  oritur,  simul  concipiat  cum  Dei  praeordi- 
natione.  Quod  si  cum  Cartesio  fatetur,  se  haec  nescire  conciliare, 
ergo  telum,  quo  ipse  transfixus  iam  est,  in  me  vibrare  conatur. 
Sed  frustra.  Nam  si  meam  sententiam  attento  animo  examinare 
velis,  omnia  congruere  videbis  etc. 


EPISTOLA   I.XllI.  327 

EPISTOLA    LXIII. 

Arg.  Auctor  horlalur  Spinozam  ad  libros  de  inlellectus  emendatione  el 
ethice  edendos.  De  motus  definitione.  De  differentia  inter  idcam 
veram  el  adaequatam.    (D.  3.  lan.  1675.) 

Praestantissimo  atque  acutissimo  philosopho  B.  d.  S. 

*****    -X-    -K- 

Prakstantissimk  vir, 
Methodum  tuam  recte  regendae  rationis  in  acquirenda  verita- 
tum  iDcogDitarum  cognitione ,  ut  et  generalia  in  physicis  quando 
impetrabimus?  Novi  te  iam  modo  magnos  in  iis  fecisse  progressus. 
Prius  iam  mihi  inuotuit,  et  posterius  noscitur  ex  lemmatibus  parti 
secundae  ethices  adiectis :  quibus  multae  difiBcultates  in  physicis 
facile  solvuntur.  Si  olium  et  occasio  sinit,  a  te  submisse  peto, 
veram  motus  dejinitionem ,  ut  et  eius  explicationem,  atque  qua 
ratione,  quum  extensio,  quatenus  per  se  concipitur,  indivisibiiis, 
immutabilis  etc.  sit,  a  priori  deducere  possimus,  tot  tamque  mul- 
tas  oriri  posse  varietates  et  per  consequens  existentiam  figurae  in 
particulis  alicuius  corporis,  quae  tamen  in  quovis  corpore  variae 
et  diversae  sunt  a  figuris  partium ,  quae  alterius  corporis  formam 
constitnunt.  2.  Praesens  mihi  indicasti  methodum ,  qua  uteris 
in  indagandis  necdum  cogaitis  veritatibus.  Experior  eam  metho- 
dum  valde  esse  praecellentem,  et  tamen  valde  facilem ,  quantum 
ego  de  ea  concepi,  et  possum  affirmare  hac  unica  observatione 
magnos  me  in  mathematicis  fecisse  progressus.  Optem  idcirco, 
ut  mihi  veram  traderes  definitionem  ideae  adaequatae,  verae,  fal- 
sae,  fictae  et  dubiae.  3.  Differentiara  iater  ideam  veram  et  adae- 
quatam  quaesivi.  Huc  usque  tamen  nil  aliud  rescire  potui,  quam 
quum  rem  inquisivi  et  certum  conceptum  velideam,  quod,  in- 
quam  (ut  porro  expiscarer,  an  haec  idea  vera  etiam  alicuius  rei 
adaequata  esset) ,  ex  me  quaesiverim ,  quae  sit  causa  huius  ideae 
aut  conceptus;  qua  cognita  denuo  interrogavi,  quae  sit  rursus 
causa  huius  conceptus,  et  sic  semper  in  causas  causarum  idearum 
inquirendo  perrexi ,  usque  dum  talem  causam  nanciscerer,  cuius 
aliam  causam  rursus  videre  non  possem,  quam  quod  inter  omnes 
ideas  possibiles,  quas  penes  me  habeo,  haec  una  quoque  ex  iisdem 
existat.     4.  Si,  exempli  causa,  inquirimus,  in  quo  consistatvera 


328  EPISTOLA   LXIII. 

nostrorum  errorum  origo ;  Cartesius  respondebit,  quod  assensum 
praebeamus  rebus  nondum  clare  perceptis.  Verum  licet  haec 
vera  idea  huius  rei  sit,  nondum  tamen  potero  omnia  circa  haec 
scitu  necessaria  determinare,  nisi  quoque  huius  rei  adaequatam 
ideam  habuero;  quam  ut  assequar,  denuo  in  causam  buius  con- 
ceptus  inquiro,  quare  nimirum  fiat,  ut  assensum  praebearaus 
rebus  non  clare  intellectis,  et  respondeo  hoc  fieri  ex  defectu  co- 
gnitionis.  Sed  hic  rursus  ulterius  inquirere  non  licet,  quaenam 
sit  causa,  ut  quaedam  ignoremus;  ac  proinde  video  me  adaequa- 
tam  ideam  nostrorum  errorum  detexisse.  5.  Hic  interim  a  te  re- 
quiro ,  an ,  quia  constat,  multas  res  infinitis  modis  expressas  ha- 
bere  adaequatam  sui  ideam  et  ex  quavis  adaequata  idea  omnia  ea, 
quae  de  re  sciri  possunt,  educi  posse,  quamvis  facilius  ex  hac, 
quam  ex  illa  idea  eliciantur,  an,  inquam ,  sit  medium,  quo 
noscatur,  utra  prae  alia  usurpanda  sit.  Sic  exempli  gratia  adae- 
quata  idea  circuli  consistit  in  radiorum  aequalitate;  eadem  quo- 
que  consistit  in  iofinitis  rectangulis  sibi  invicem  aequalibus,  factis 
a  segmentis  duarum  linearum ,  atque  sic  porro  infinilas  habet  ex- 
pressiones ,  quarum  unaquaeque  adaequatam  circuli  naturam  ex- 
plicat;  et  quamvis  exunaquaque  harum  omnia  alia  deducereliceat, 
quae  de  circulcsciri  possunt,  id  ipsum  tamen  multo  facilius  fit  ex 
unaharum,  quam  ex  altera.  6.  Sicquoque,  qui  applicatas  cur- 
varum  considerat,  multa  deducet,  quae  ad  dimensionem  harum 
spectant,  sed  maiori  facilitate,  si  consideremus  tangentes  etc. 
Et  ita  indicare  volui ,  quo  usque  hac  in  disquisitione  progressus 
sum;  cuius  perfectionem  vel,  si  alicubi  erro,  emendationem, 
nec  non  desideratam  definitionem  exspecto.  Vale. 
D.  5. lan. 1675. 


EPISTOLA  LXIV.  329 

EPISTOLA    LXIV. 

Arg.  De  differenlia  intcr  ideam  veram  et  adaequalam,  quae  nulla  sit 
praeler  relationem  extrinsecam.  De  aliis  brevius.  (Hagae  m.  lan. 
1675.) 

Nobilissimo  ac  doctissimo  viro  ******* 

B.  D.  S. 

Responsio  ad praecedentem. 

NOBItlSSIME  VIR, 

Inter  ideam  veram  et  adaequatam  nuUam  aliain  differcn- 
liam  agnosco ,  quam  quod  nomen  veri  respiciat  tantummodo  con- 
venientiam  ideae  cum  suo  ideato,  nomen  adaequati  autem  naturara 
ideae  in  se  ipsa;  ita  ut  revera  nulla  detur  differentia  interideam 
veram  et  adaequatam  praeterrelationem  illam  extrinsecam.  lara 
autem,  ut  scire  possim,  es  qua  rei  idea  esmultis  omnes  subiecti 
proprietates  possint  deduci,  unicum  tantum  observo,  ut  ea  rei 
idea  sive  definitio  causam  efficientem  exprimat.  2.  Exempli  gra- 
tia,  ad  circuli  proprietates  investigandas  inquiro,  an  ex  hac  idea 
circuli ,  quod  scilicet  constat  ex  infinitis  rectangulis ,  possim  om- 
nes  eius  proprietates  deducere;  inquiro,  inquam,  an  haec  idea 
causam  circuli  efficientem  involvat.  Quod  quum  non  fiat ,  aliam 
quaero :  nempe  quod  circulus  sit  spatium ,  quod  describitur  a 
linea,  cuius  unum  punctum  est  fixum,  alterum  mobile.  Quum 
haec  definitio  iam  causam  efficieutera  exprimat,  scio  me  omnes 
inde  posse  circuli  proprietates  deducere  etc.  3.  Sic  quoque  quum 
Deum  definio  esse  ens  summe  perfectum  quumque  ea  definitio 
non  exprimat  causam  efficientem  (intelligo  enim  causam  efficien- 
tem  tam  internam,  quam  externam),  non  potero  inde  omnesDei 
proprietates  expromere;  at  quidem  quum  definio  Deum  esse  «(« 
etc.     Vide  definit.  VI.  part.  I.  ethices. 

4.  Ceterum  de  reliquis,  nimirum  de  moiu ,  quaeque  ad  Jiie- 
?AorfM7n  spectant,  quia  nondum  ordiue  conscripta  sunt,  in  aliara 
occasionem  reservo. 

5.  Circaiila,  quae  ais,  quod  ille,  qiii  considerat  applieaias 
curvariim ,  imilta  deducet,  quae  ad  dimensionetn/  earujn  spectant, 
sed  maiorifaciUtate  considerando  tangentes  etc. :  ego  contrarium 


330  EPISTOLA  LXIV.  LXV. 

puto ,  quod  etiani  consideiando  tangentes  multa  alia  diEScilius  dc- 
ducentur,  quam  considerando  ordinatim  applicatas;  et  absolute 
statuo,  quod  exquibusdam  proprietatibus  alicuius  rei  (quacumque 
data  idea)  alia  facilius,  alia  difficilius  (quae  tamen  omnia  ad  natu- 
ram  illius  rei  spectant)  inveniri  possint.  Sed  hoc  tantura  obser- 
vandum  existimo ,  ideara  talem  esse  inquirendam ,  ex  qua  omnia 
elieiqueant,  ut  supradictura.  Orania  enim  ex  aliqua  re  possibi- 
lia  deducturus,  necessario  sequitur,  ultima  prioribus  difficiliora 
fore  etc. 

E  P  I  S  T  O  L  A    L  X  V. 

Arg.    Quatuor  quaestiones  de  attributis  Dei  solvendas  proponit. 

Praestantissimo  acutissimoque  philosopbo  B.  d.  S. 

******    * 

Praestantissime  vir, 

Serio  abs  te  peto ,  ut  dubitationes  hic  motas  solvere  tuamque 

ad  eas  responsionem  mittere  placeat.     Sit,   rogo,   deraoostratio 

ea  ostensiva,   non  vero  ad  impossibile  deducens,  nura  scilicet 

primo  nos  plura  de  Deo  attributa,  quam  cogitationera  extensio- 

neraquepossiraus  cognoscere?  Porro  num  inde  sequatur,  creatu- 

ras  aliis  constantes  attributis  nuliam  posseconcipereextcnsionem? 

Unde  sequeretur  tot  constituendos  esse  mundos,  quot  dantur  Dei 

attributa.     Quantae  ex.  gr.  extensionis  noster  existeret  mundus, 

tantae  quoque  extensionis  mundi  aliis  afifecti  attributis  essent. 

Queraadraodura  vero  praeter  cogitationem  non  nisi  extensionem 

percipimus,  ita  etiam  istius  mundi  creaturae  non  nisi  sui  mundi 

attributa  atque  cogitationem  perciperent. 

2.  Secundo,  quoniara  Dei  intellectus  tam  essentia,  quara 
existentia  a  nostro  differt  intellectu,  nihil  ergo  cura  nostro  com- 
munehabebit;  ac  proinde  (per ethic.  part,  1.  propos.  3.)  Dci  in- 
tellectus  nostri  causa  esse  nequit. 

3.  Tertio,  in  schol.  prop.  10.  part.  1.  ethic.  ais,  nildl  in  na- 
tura  clarius  esse,  quam  quod  unumquodque  ens  sub  aliquo  attri- 
buto  debeat  concipi  (quod  optime  capio) ,  et  quo  plus  realitatis 
aut  esse  habeat,  eoplura  ei  competant  attributa.  Hinc  sequi  vi- 
detur,  darientia,  quaetria,  quatuor  aliaque  plura  habent  attri- 


EPISTOLA  LXV.  LXVL  331 

huta,  licetex  demonstralis  colligere  licuerit,  unumquodque  ens 
(Uiobus  laDtum  constare  attributis,  nimirum  certo  quodam  Dei 
iiltributo  ciusdemque  attribuU  idea. 

4.  Quarto,  eorum,  quae  a  Deo  immediate  producta  sunt, 
quaeque  mediante  iuOnita  quadam  moditicatlone  producuntur, 
oxempla  desiderarem.  Prioris  generis  cogilatio  ac  extensio,  po- 
sterioris  vero  intellectusin  cogitatione,  motus  in  extensione  esse 
videntur. 

Haec  sunt,  quae  abs  te,  siquidem  tempus  aliquod  tibi  sit  re- 
liquura ,  peto.     Vale  etc! 
Loudiui  d.  25.  lulii  1675. 

E  P  I  S  T  O  L  A    LXVI. 

Akg.    Spinoza  respondet  ubivis  ethices  libris  tribus  primis  laudalis,  qui 
in  ainici  manibus  esse  debebant. 

Doctissimo  expertissinioque  viro  ******* 

B.  D.  S. 

Responsio  ad  praecedentem. 

EXPERTISSIMK  VIR , 

Gaudeo,  quod  tandera  occasio  tibi  oblata  fuerit,  ut  me  tuis 
literis,  mihi  semper  gratissimis,  recreares,  quod  ut  frequenter 
facias ,  enixe  rogo  etc. 

2.  Ad  dubia  pergo;  etquidem  ad  priraum  dico,  mentem  hu- 
raanara  illa  tanturamodo  posse  cognitione  assequi ,  quae  idea  cor- 
poris  actu  existentis  involvit,  vel  quod  2x  hac  ipsa  idea  polest  con- 
rludi.  Nam  cuiuscuraque  rei  potenlia  sola  eius  essentia  definitur 
(per  ethices  part.  3.  prop.  7.),  mentis  autem  essentia  (per  ethic. 
part.  3.  prop.  13.)  in  hoc  solo  consistit,  quod  sitidea  corporis  actu 
existeotis  ;  ac  proinde  mentis  intelligendi  potentia  ad  ea  tantum 
seextendit,  quae  haec  idea  corporis  in  se  continet,  vel  quae  ex 
eadem  sequuntur.  3.  Ad  haec  corporis  idea  nulla  alia  Dei  attri- 
buta  involvit  neque  exprirait,  quara  extensionem  et  cogitationem. 
Nam  eius  ideatura,  nerape  corpus  (per  ethic.  part.  2.  prop.  6.) 
Deura  pro  causahabet,  quatenus  sub  attributo  extensionis  et  non 
quatenus  sub  ullo  alio  consideratur;  atque  adeo  (per  ethic.  part. 


332  EPISTOLA  LXVl. 

1.  ax.  6.)  haec  corporis  idea  Dei  cognitioDem  involvit,  quatenus 
tantummodo  sub  extensionis  attributo  consideratur.  Deinde  haec 
idea  quatenus  cogitandi  modus  est,  Deura  etiam  (per  eandem 
prop.)  pro  causa  habet,  quatenus  res  est  cogitans,  et  non  quatenus 
sub  alio  attributo  consideratur;  adeoque  (per  idem  axioma)  huius 
ideaeideaDei  cognitionem  involvit,  quatenus  sub  cogitationis  et 
ndn  quatenus  sub  alio  attributo  consideratur.  4.  Apparet  itaque 
mentem  humanam  sive  corporis  humani  ideam  praeter  haec  duo 
nuUa  alia  Dei  attributa  involvere,  neque  exprimere.  Ceterum  ex 
his  duobus  attributis  vel  eorundem  afifectionibus  nuUum  aliud  Dei 
attributum  (per  ethic.  part.  1.  prop.  10.)  concludi ,  neque  concipi 
potest.  Atque  adeo  concludo ,  mentem  humanam  nullum  Dci 
attributum  praeter  haec  posse  cognitione  assequi ,  ut  fuit  proposi- 
tum.  Quod  autem  addis:  an  ergo  tot  mundi  constituendi  sunt, 
quod  dantur  attributa?  vide  schol.  prop.  7.  ethices  part.  2. 
5.  Posset  praeterea  haec  propositio  facilius  demonstrari,  dedu- 
cendo  rem  ad  absurdum ;  quod  quidem  denioustrandi  genus, 
quando  propositio  negativa  est ,  prae  altero  eligere  soleo ,  quia 
cum  natura  similium  magis  convenit.  Sed  quia  positivum  tantum- 
modo  petis,  ad  alterum  transeo,  quod  est,  an  id  possit  ab  alio 
produci,  in  quo  tam  essentia,  quam  existentia  discrepat;  nam 
qaae  ab  invicem  ita  dififerunt,  nihil  commune  habere  videntur. 
Sed  quum  omnia  singularia  praeter  illa ,  quae  a  suis  similibus  pro- 
ducuntur,  differant  a  suis  causis  tam  essentia  quam  existentia, 
nullam  hic  dubitandi  rationem  video. 

G.  Quo  autem  ego  sensu  intelligam,  quod  Deus  sit  causa  effi- 
ciens  rerum ,  tam  essentiae  quam  existentiae ,  credo  me  satis  ex- 
plicuisse  in  schol.  et  coroll.  prop.  25.  ethic.  part.  1. 

7.  Axioma  scholii  prop.  10.  part.  1.,  ut  in  fine  eiusdem 
scholii  innui,  formamus  ex  idea,  quam  habemus  entis  absolute 
infiniti,  et  non  exeo,  quod  dentur  aut  possint  dari  entia,  quae 
tria ,  quatuor  etc.  attributa  habeant. 

8.  Denique  exempla,  quae  petis,  primi  generis  sunt  in  cogi- 
tatione  intellectus  absolute  infinitus ,  in  extensione  autem  motus 
etquies;  secundi  autem  facies  totius  universi,  quae  quamvis  in- 
finitis  modis  variet,  manet  tamen  semper  eadem,  de  quo  vide 
schol.  lemmatis  7.  ante  prop.  14.  ethic.  part.  2. 


EPISTOLA  LXVI.   LXVH.  333 

9.  His,  virpraestantissime,  ad  tuas  noslrique  aniici  obieclio- 
nes  respondisse  lue  crcdo.     Si  tamen  scrupulum  adhuc  remanere 
existimas,  rogo,  ut  mihi  significare  non  graveris,  ut  eura  etiani, 
sipossim,  evellam.     Vale  etc. 
Hagae  Com.  d.  29.  lulii  1675. 

EPISTOLA    LXVII. 

.\rg.    Nova  quaestio  nuni  duo  tanlum,  an  plura  sint  Dei  altributa. 

Acutissimo  ac  doctissimo  philo.sopho  B.  d.  S. 

-)(■    *    -)t    -M-    *    • 

VlR  CLARISSIME  , 

Abs  te  peto  demonstratiouem  eius,  quod  dicis;  nerape  quod 
auiraa  non  possit  plura  attribula  Dei,  quara  extensionem  et  cogi- 
tationcm  percipere.  Quod  quidem  licet  evidenter  videara,  con- 
trariura  tamen  ex  schol.  prop.  7.  part.  2.  ethices  posse  deduci,  mihi 
videtur,  forte  non  aliara  ob  causam ,  quam  quia  sensum  huius 
scholii  non  satis  recte  percipio.  Constitui  ergo ,  haec  qua  ratione 
deducara,  exponere,  te,  vir  clarissime ,  obnixe  rogans,  ut  mihi 
velis,  ubicumque  sensum  tuum  non  recte  assequor,  solita  tua 
huraanitate  succurrere.  2.  Ea  autera  sic  sese  habent.  Quod, 
licet  inde  colligara,  raundum  utique  unicum  esse,  id  tamen  exinde 
iion  minus  quoque  clarura  est,  eum  ipsum  infinitis  raodis  expres- 
sura ,  ac  proinde  unamquamque  lera  singularera  infinitis  modis 
expressam  esse.  Unde  videtur  sequi ,  quod  modificatio  iila ,  quae 
mentem  raeam  constituit,  ac  modificatio  illa,  quae  corpus  raeum 
exprimit,  licet  una  et  eadera  sit  modificatio,  ea  taraen  infinitis 
niodis  sit  expressa ,  uno  modo  per  cogitationem ,  altero  per  exten- 
sionem,  tertio  per  attributura  Dei  mihi  incognituin,  atque  sic 
porro  in  infinitum,  quia  infinita  dantur  attributa  Dei,  et  ordo  et 
connexio  modificationum  videtur  esse  eadem  in  omnibus.  3.  Hinc 
iam  quaestio  oritur:  quare  mens,  quae  certam  modificationera 
repraesentat  et  quae  eadem  raodificatio  non  solum  extensione ,  sed 
infinitis  aliis  modis  est  expressa;  quare,  inquam,  tantum  modi- 
ficationera  illam  per  extensionem  expressam ,  hoc  pst,  corpus  hu- 
manum  ct  nullam  aliam  expressionem  per  alia  attributa  percipiat? 


334  EPISTOLA  LXVII.  LXVLII.  LXIX. 

Scd  tempus  mihi  non  permiuit,  ut  ea  prolixius  prosequar;  forte 
haec  dubia  omnia  crebrioribus  meditationibus  eximentur. 
Londini  d.  12.  Augusti  1675. 

E  P  I  S  T  O  L  A    LXVIII. 

Arg.    In  hoc  epistolae  fragmento  amicum  ad  elhic.  I.  10.  et  II.  7.  schol 
delegat. 

Nobiiissimo  ac  doctissimo  viro  ******* 

B.  D.  S. 

Responsio  ad  praecedentem. 

NOBILISSIME  VIR, 

Ceterum,  ad  tuam  obiectionem  ut  respondeam ,  dico, 

quod  quamvis  unaquaeque  res  infinitis  modis  expressa  sit  in  in- 
finitoDei  intellectu,  illae  tamen  infinitae  ideae,  quibus  exprimi- 
tur,  unam  eandemque  rei  singularis  mentem  constituere  nequeunt, 
sed  infinitas;  quandoquidem  unaquaeque  harum  infinitarura 
idearum  nullam  connexionem  cum  invicem  habent,  ut  in  eodem 
scholio  propositionis  7.  ethic.  part.  2.  explicui  et  ex  prop.  10.  part. 
1.  patet.  Ad  haec  si  aliquantulum  attendas,  nihil  difficultatis 
superesse  videbis  etc. 

Hagae  d.  18.  Augusti  1675. 

EP  I  S  T  O  L  A    LXIX. 

Arg.    Auctor  cupit  erudiri,  quomodo  loci  quidam  epistolae  de  infinito 
(i.  e.  2'J.)  bint  intelligendi. 

Acutissimo  atque  doctissimo  philosopho  B.  d.  S. 

-)(-■)(■     -X-     *     -!f     • 
VlR    CLARISSIME, 

Primo  difficulter  admodum  concipere  queo ,  qui  a  priori 

corporum  existentia  demonstretur,  quae  motus  et  figuras  habent ; 
quum  in  extensione  absolute  rem  considerando  uil  tale  occurrat. 
Secundo  erudiri  abs  te  vellem  ,  quomodo  intelligendum  sit,  cuius 
meministi  epistola  de  infinito  *)  his  verbis :  Nec  tamen  con- 
cludwit,    talia   omnem  numerum  supera7'e  ex  partium  muiti- 


*)    Provocat  ad  epist.  29.,  ubi  verba  citata  J.  12.  legunlur. 


EPISTOLA  LXIX.   LXX.  335 

tudine.  Nam  revera  onines  malhematici  mihi  videnlur  circa  talia 
inlinita  semper  dcmonstrarc ,  quod  partium  numerus  sit  lam 
niagnus,  ut  omneni  assignabilem  numerum  supcrenl,  et  in  exem- 
plo  de  duobus  circulis  ibidem  allato  non  hoc  ipsum  deciarare  vi- 
deris,  quod  tamen  susceperas.  Ibi  enim  tantum  ostcndis  '),  quod 
non  hoc  ipsum  concludunt  ex  nimia  spatii  interpositi  magnitu- 
dine  et  qiiod  eius  maximum  et  minimum  non  habeamtis ;  sed 
non  demonstras,  prout  volebas,  quod  id  non  concludant  expar- 
tium  niultitudine  etc. 
D.  2.  Maiil676. 

EPISTOLA    LXX. 

Ar6.    Spinoza  sententiam  suam  de  infiuito  explanat. 

Nobilissimo  atque  doctissinio  viro  ****** 

B.  D.  S. 

Responsio  ad  praecedentem. 

NOBILISSIMK    VIR, 

Quod  in  epistola  de  infinito  dixi-),  quod  partium  infinitatem 
cx  earum  multitudine  non  concludant,  hinc  patet,  quod,  si  ea 
es  earum  multitudine  concluderetur,  non  possemus  maiorem  par- 
tium  multitudinem  concipere ,  sed  earum  multitudo  ,  quavis  data, 
deberet  esse  maior;  quod  falsum  est.  Nam  in  toto  spatio  inter 
duos  cjrculos  diversa  centra  habentes  dupio  maiorem  partium 
multitudinem  concipimus,  quam  in  eiusdem  dimidio,  et  tamen 
partium  numerus,  tamdimidii,  quam  totius  spatii  omniassigna- 
bili  numero  maior  est.  '2.  Porro  ex  extcnsione ,  ut  eam  Cartesius 
concipit,  molem  scilicet  quiescentem,  corporum  existentiam  de- 
monstrare  non  tantuni  difficile,  ut  ais,  sed  omnino  impossibile 
est.  Materia  enim  quiescens,  quantura  in  se  est,  in  sua  quiete 
perseverabit,  nec  ad  motum  concitabitur,  nisi  a  causa  potentiori 
Citerna;  et  hac  de  causa  non  dubitavi  olimaffirmare,  rerum  na- 
turalium  principia  Cartesiana  inutilia  esse ,  ne  dicam  absurda. 
Hagae  d.  5.  Maii  1676. 


l)  Vid.  eiusdem  epist.  §.  13. 
2;  Vid.  epist.  29.  §.  12. 


336  EPISTOLA  LXXl. 

EPISTOLA    LXXI. 

Arg.    Doceri  desiderat,  quomodo  ex  conceptu  extensionis  secundum 
Spinozae  meditaliones  rerum  varietas  a  priori  possit  ostendi. 

Acutissimo  doctissimoque  philosopho  B.  d.  S. 

*■)(■*-)(■    -X-    -)(-    -)(■ 

DOCTISSIME  VIK, 

—  Velim ,  ut  hac  in  re  mihi  gratificeris  indicaodo ,  qui  ex  con- 
ceptu  extensionis  secundum  tuas  meditationes  varietas  rerura  a 
priori  possit  ostendi ,  quandoquidem  meministi  opinionis  Cartesii, 
in  qua  Cartesius  statuit,  se  eam  ex  extensione  nullo  alio  modo  de- 
ducere  posse ,  quam  supponendo ,  motu  a  Deo  excitato  hoc  ef- 
fectum  fuisse  in  extensione.  Deducit  ergo  iuxta  meam  opinionem 
corporum  existentiam  non  ex  quiescente  materia ,  nisi  forte  sup- 
positionem  motoris  Dei  pro  nihilo  haberes;  quandoquidem ,  qui 
illud  ex  essentia  Dei  a  priori  necessario  sequidebeat,  abs  te  non 
sit  ostensum;  id  quod  Cartesius  ostensurus  captum  humanum 
superare  credebat.  2.  Quare  a  tehancrem  requiro,  sciensbene, 
te  alias  cogitationes  habere ,  nisi  alia  sontica  subsit  forte  causa, 
quare  illud  hactenus  manifestum  facere  nolueris;  et  si  hoc,  dc 
quo  non  dubito,  non  opus  fuisset,  tale  quid  obscure  indicares. 
Sed  certo  tibi  persuasum  habeas,  quod  sive  candide  mihi  aliquid 
iudices,  sive  celes,  meus  tamen  erga  te  affectus  immufalus 
maneat. 

3.  Rationes  tamen ,  cur  illud  specialiter  desiderem ,  bae  sunt, 
quod  in  mathematicis  semper  observarim ,  quod  nos  ex  quavis  re 
in  se  considerata,  hoc  est,  ex  definitione  cuiusque  rei,  unicam 
saltem  proprietatem  deducere  valeamus;  quod  si  autem  plures 
proprietates  desideremus ,  necesse  esse,  ut  rem  definitam  adalia 
referamus:  tunc  siquidem  ex  coniunctione  definitionum  harum 
rerum  novae  proprietates  resuUant.  4.  Ex.  gr.  si  circuli  periphc- 
riam  considerem  solam,  nihil  aliud  concludere  potero,  quam 
quod  ubique  sibi  similis  sive  uniformis  existat,  qua  quidem  pro- 
prietate  ab  omnibus  aliis  curvis  esseutialiter  differt,  nec  ullas  alias 
unquam  potero  deducere.  Yerum  si  ad  alia  referam ,  nimirum  ad 
radios  ex  centro  dcductos,  ad  duas  lineas  sese  intersecantes  aut 
plures  quoque,  plurcs  utique  hinc  proprietates  deducere  valebo; 


EPlSTOL.l  LXXI.   LXXIL  387 

quac  quiilera  aliquo  niodo  videiitur  adversari  prop.  16.  ethices, 
quae  praecipua  fere  est  primi  libri  tui  tractatus,  in  qua  tanquam 
notum  assumitur ,  posse  ex  data  cuiuscumque  rei  definitione  plu- 
res  proprietates  deduci.  Quod  niihi  videtur  impossibile,  si  non 
ad  alia  referamus  rem  definitam;  id  quod  porro  effecit,  ut  non 
possim  videre,  qua  ratione  ex  attributo  aliquo  solo  considerato, 
ex.  gr.  exteusione  infinita ,  corporum  varietas  exsurgere  possit; 
vel  si  existimas,  hoc  quoque  non  posse  concludi  ex  unico  solo  con- 
siderato,  sed  omnibus  simul  sumptis,  vellem  hoc  edoceri  abs  te, 
et  qua  ratione  hoc  concipiendum  foret.  Vale  etc. 
Parisiis  d.  23.  lun.  1676. 

E  P  I  S  T  O  L  A    LXXII. 

Arg.    SpJDOza  explicat  rem  quaesitam.  De  Huelii  libro  et  novis  invenlis, 
quae  ad  refraclionem  pertinent. 

Nobilissimo  atque  doctis.^simo  viro  ******* 

B.  D.  S. 

Responsio  ad  praecedentem. 

NOBILISSIME  VIR  , 

Quod  petis,  an  ex  solo  extensionSs  conceptu  rerum  varietas  a 
priori  possit  demonstrari ,  credo  me  iam  satis  clare  ostendisse ,  id 
impossibile  esse;  ideoque  materiam  a  Cartesio  male  definiri  per 
extensionem ;  sed  eam  necessario  debere  explicari  per  attributum, 
quod  aeternam  et  infinitam  essentiam  exprimat.  Sed  de  his  forsan 
aliquando,  si  vita  suppetit,  clarius  tecum  agam.  Nam  huc  us- 
que  nihil  de  his  ordine  disponere  mihi  licuit. 

2.  Quod  autem  addis,  nos  ex  definitione  caiusque  rei  in  se 
consideratae  unicam  tantum  proprietatem  deducere  valere ,  locum 
forsan  habet  in  rebus  simplicissiniis ,  vel  entibus  rationis  (ad  quae 
figuras  etiam  refero) ,  at  non  in  realibus.  Nam  ex  hoc  solo ,  quod 
Deum  definio  esse  ens,  ad  cuius  essentiam  pertinet  existentia, 
plures  eius  proprietates  concludo :  nempe  quod  necessario  exislit, 
quod  sit  unicus ,  immutabilis,  infinilus  etc,  et  ad  hunc  modum 
plura  alia  exempla  adferre  possem ,  quae  impraesentiarum  omitto. 

3.  Denique  rogo,  ut  inquiras,  an  tractatus  D.  Huet  (nempe 

Spinosa  II.  22 


338  EPISTOLA  LXXII.    LXXIU. 

contra  tractatuin  theologico-politicum) ,  de  quo  antea  scripsisti, 
lucem  iam  viderit  '),  et  an  niihi  exemplar  transmittere  poteris ;  de- 
inde  an  iam  noveris,  quaenam  ea  sint,  quae  de  refractione  ooviter 
inventa  sint.     Hisce  vale ,  nobilissime  vir ,  et  amare  perge  etc. 
Hagae  Com.  d.  15.  lulii  1676, 

E  P  I  S  T  O  L  A    LXXIII. 

Arg.  Alb.  Burgh  se  ad  ecclesiam  catholicam  Iransiisse  nunliat,  et  Spi- 
nozam  doclorem  ut  exemplum  sequatur  adhortalur  multis  de  eccle- 
siae  catholicae  praestantia  argumentis  allatis. 

Doctissimo  et  acutissimo  viro  B.  d.  S, 

ALBERTUS     BURGH 

s.  p. 

Promisi  tibi  scribere  ex  patria  discedens,  nimirum  si  quid  digni 
mihi  in  itinere  occurreret.  Haec  autem  occasio  quum  mihi  data 
sit,  maximique  quidem  momenti,  debitum  meum  persolvo ,  tibi 
significans,  me  per  infinitam  Dei  misericordiam  in  ecclesiam  ca- 
tholicam  reductum,  eiusdemque  membrum  effectum  esse ;  quod 
quomodo  acciderit  ex  scripto,  quod  clarissimo  expertissimoque 
viro  D.  Craeneno,  professori  Leidensi  ^) ,  misi,  particularius  in- 
telligere  tibi  licebit ;  iamque  hinc ,  ad  tuam  quae  spectant  utilita- 
tem,  brevibus  subiungam. 

2,  Quo  magis  te  antea  aliquando  prae  subtilitate  et  acumine 
tui  ingenii  admiratus  sum,  eo  magis  te  nunc  defleo  etdeploro; 
quoniam,  homo  quum  sis  ingeniosissimus  et  praeclaris  dotibus 
mentem  a  Deo  ornatam  nactus,  veritatisque  amans,  imo  avidus 
sis,  te  tamen  a  misero  et  superbissimo  illo  spirituum  scelestorum 
principe  circumduci  et  decipi  patiaris,  Tota  enim  tua  philosophia 
quid  est,  nisi  mera  illusio  et  chymaera?  Et  tamen  non  solum  illi 
tranquillitatem  mentis  tuae  in  hac  vita,  sed  et  salutem  aeternam 
animae  tuae  committis.  3.  Vide  quam  misero  omnia  tua  ionitan- 
tur  fundamento.     Te  veram  philosophiam  demum  invenisse  prae- 


1)  Petri  Duiiielis  Htiitii  liber  ,,de  concordia  rationis  et  fidei"  prod- 
iit  Cadomi  et  Parisiis  1692.  4. 

2)  Theodor.  Craanen,   philos.  et  medic.  prof.  universitatis  Lugdu- 
uensis,  gravissimus  Gartesianae  philosophiae  defensor,  mori.  a.  1688. 


EIMSTOLA  LXXllI.  339 

sumis.  Quomodo  scis,  tuara  philosophiam  optimam  esse  inter 
iilas  omnes,  quae  uuquam  in  mundo  doctae  fuerunt,  etiamnum 
docentur ,  aul  unquam  in  posterum  docebuntur?  An ,  ut  de  exco- 
gitatione  futurarum  taceam,  omnes  iliasphiiosophiastamantiquas, 
quam  novas,  quae  hic  et  in  ludia  et  ubique  per  totum  terrarum 
orbem  docenlur,  examinasti?  Et  quamvis  iilas  rite  examinaveris, 
quomodo  scis  te  optimam  elegisse?  4.  Dices:  mea  philosophia 
rationi  rectae  congrua  est;  celerae  eidem  repugnant.  Sed  omnes 
rcliqui  philosophi  praeter  tuos  discipulos  a  te  dissentiunt,  ac  eo- 
dem  iure  idem,  quod  tu  de  tua,  ipsi  de  se  suaque  philosophia 
praedicant,  leque,  sicut  tu  illos,  falsitatis  errorisque  arguunt. 
Manifestum  igitur  est,  a  te,  ut  veritas  tuae  philosophiae  eluceat, 
proponendas  esse  rationes,  quae  reliquis  philosophiis  non  sunt 
communes,  sed  soli  tuae  applicari  possint;  aut  tuam  philoso- 
phiam  aeque  incertam  et  nugatoriam  esse,  ac  alias  reliquas,  faten- 
dum  est. 

5.  lam  autem  me  ad  librum  tuum,  cui  titulum  istum  impium 
praetixisti,  restringens*),  confundensque  philosophiam  tuam  cum 
tua  Iheologia,  quoniam  tu  ipse  illas  revera  confundis,  quamvis 
astutia  diabolica  unara  ab  altera  separatam  esse  et  diversaprincipia 
habere,  statuere  obtendas,  sic  ulterius  pergo. 

6.  Dices  itaque  forsan :  Alii  sacrara  scripturam  toties  nonlege- 
runt,  quam  ego,  et  exilla  ipsa  s.  scriptura,  cuius  agnitio  auctori- 
tatis  differentiam  inter  Christianos  et  reliquos  totius  mundi  popu- 
los  constituit,  probo  mea  placita.  Sed  quomodo?  Applicando 
textus  claros  obscurioribus  s.  scripturam  explico  et  ex  illa  mea 
interpretatione  dogmata  mea  compono,  vel  iam  antea  in  cerebro 
raeo  conflata  confirmo.  7.  Sed  obsecro ,  ut  reflectas  serio  ad  hoc, 
quod  dicis !  Quoraodo  enim  scis  te  bene  dictam  istani  applicatio- 
iiem  facere ,  et  deinde  istam  applicationem  rite  factam  interpreta- 
tioni  s.  scripturae  suflBcientem  esse ,  sicque  te  bene  eiusdem  s. 
scripturae  interpretationem  instituere ,  praesertim  quum  Catholici 
dicant  et  verissimumsit,  verbum  Dei  universum  non  esse  scriptis 
tradilum ,  et  sic  s.  scripturam  per  s.  scripturam  solani  non  posse 
explicari,  non  dicam  ab  uno  homine,  sed  ne  quidem  ab  ipsa  eccle- 


*)  Traclalus  theologico-politici  rationem  habet,  inprimis  cap.H.ell5. 

2%* 


340  EPISTOLA   LXXIII. 

sia,  quae  sola  est  s.  scrlplurae  interpres?  Traditiones  enim  apo- 
stolicae  etiam  consulendae  sunt ,  quod  ex  ipsa  s.  scriptura  et  san- 
ctorum  patrum  testiraonio  probatur,  nec  non  rationi  rectae  pariter 
ac  experientiae  consentaneum  est.  Atque  ita  falslssimum  quum 
sit  tuum  principium  et  in  exitium  ducens;  ubi  tota  tua  doctrina 
huic  falso  fundamento  innixa  et  superaedificata  remanebit? 

8.  Sic  igitur,  si  in  Christum  crucifixum  credis,  agnosce  pessi- 
mam  tuam  haeresin ,  resipiscas  a  perversioDe  tuae  naturae  et  cum 
ecclesia  reconciliator. 

9.  Quid  enim  alio  modo  tua  probas,  quam  omnes  haeretici, 
qui  unquam  ex  ecclesia  Dei  exierunt,  eliamnum  exeunt,  aut  un- 
quam  in  posterum  eiibunt,  fecerunt,  faciunt  aut  facient?  Omnes 
enim,  sicut  et  tu,  eodera  principio,  sciiicet  sola  s.  scriptura  ad 
sua  dogmata  conflanda  et  stabilienda  utuntur. 

10.  Neque  tibi  abblandiatur,  quod  forte  Calvinistae  seu  Refor- 
matidicti,  neque  Lutherani,  neque  Mennonitae,  neque  Sociniani 
etc.  tuam  doctrinam  refellere  possint.  Omnes  enim  isti ,  ut  iam 
dictum  est,  aeque  miseri  sunt,  ac  tu  es,  et  pariter  tecura  in  umbra 
mortis  sedent. 

11.  Si  vero  in  Christum  non  credis,  miseriores,  quam  effari 
possum.  Remedium  tamen  facile  est.  Resipisce  enim  a  peccatis 
tuis,  animadvertens  arrogantiam  exitialem  raiseri  et  insani  tui 
ratiocinii.  In  Christum  non  credis.  Quare?  Dices:  quia  prin- 
cipiis  meis  doctrina  et  vita  Christi ,  nec  non  Christianorum  de  ipso 
Christo  doctrina  meae  doctrinae  minime  convenit.  Sed  iterum 
dico:  tunc  te  maiorera  cogitare  audes  omnibus  iis,  qui  unquam 
in  civitate  vel  ecclesia  Dei  surrexerunt,  patriarchis,  prophetis, 
apostolis,  martyribus,  doctoribus,  confessoribus  et  virginibus 
sanctis  innumeris,  irao  per  blaspheraiara  ipso  dominoIesuChristo. 
12.  Tuoeiilis  solus  doctrina,  vivendimodo,  in  omnibus  denique 
antecellis?  Tune  miser  homuncio,  vilis  terrae  vermiculus,  imo 
cinis ,  vermium  esca ,  te  ipsura  incarnatae  sapientiae  infinitae 
aeterni  patris  blaspheraia  ineffabili  praeferre  gesties?  Tune  solus 
prudentiorem  et  raaiorera  te  ipsum  reputabis  omnibus  iis ,  qui  ua- 
qnam  ab  initio  mundi  in  ecclesia  Dei  fuerunt  etin  Christum  ven- 
turum  aut  iara  ventum  crediderunt,  aut  etiaranum  credunt?    Quo 


EPISTOLA   LXXIII.  341 

fiindamento  innilitur  haec  tua  temeraria,  insana,  deplorabilis  et 
exsecranda  arrogantia? 

13.  Negas  Chrislum  filium  Dei  vivi,  verbum  aelernae  sapien- 
tiae  patris,  manifestatiim  in  carne  et  pro  genere  humano  passum 
et  crucifixum  esse.  Quare?  Quia  principiis  tuis  illud  onine  non 
respondet.  Sed  ultra  quod  probalum  iara  sit,  te  vera  principia 
Donhabere,  sedfalsa,  temeraria,  absurda,  nunc  plus  dico,  ni- 
mirum  quod,  etiamsi  veris  principiis  innixus  fueris  et  iisdem 
omnia  superstrueres,nihilo  magis  tamenpereademillaomnia.quae 
inmundosunt,  evenerunt  aut  eveniunt,  explicare  posses,  neque 
audacter  asserere  tibi  liceret,  quum  aliquid  ipsis  principiis  videtur 
repugnare,  illud  idcirco  revera  impossibile  esse  aut  falsum. 
14.  Quam  plurima  enim  sunt,  imo  innumera,  quae,  si  aliquid 
certi  cognosci  datur  iu  rebus  naturalibus ,  explicare  tamen  minirae 
poteris;  sed  neque  quidem  apparentem  talium  phaenomenorum 
contradictionem  cum  reliquorum  tuis  explicationibus  a  te  pro  cer- 
tissimis  habitis  auferre.  NuIIum  penitus  ex  tuis  principiis  expli- 
cabiseorum,  quae  in  fascinatione  etpraecantationibus  verborum 
certorum  sola  pronuntiatioue,  aut  simplici  illorum,  aut  characte- 
rum  in  quacuraque  materia  expressorum  gestatione  efSciuntur, 
nec  non  phaenomenorum  stupendorum  a  daemoniis  obsessorum, 
quorum  omnium  ego  ipse  varia  exempla  vidi,  et  innumerorum 
talium  certissima  testimonia  quam  plurium  personarum  fide  di- 
gnissimarum  et  uno  ore  loquentium  intellexi.  15.  Quid  poteris 
iudicare  de  rerum  omnium  essentiis,  concesso,  quod  ideae  aliquae, 
quas  in  mente  habes,  rerum  istarum  essentiis,  quarum  ideae  sunt 
adaequatae,  conveniant,  quum  securus  nunquam  esse  possis,  an 
omnium  rerum  creatarum  ideae  in  mente  humana  habeantur  natu- 
raliter ,  an  vero  multae,  si  non  omnes  in  eadem  produci  possint  et 
revera  producantur  ab  obiectis  externis ,  ac  etiam  per  suggestio- 
nem  spirituum  bonorum  malorumve  divinamque  revelationem 
evidentem?  16.  Quomodo  itaque  non  consulens  aliorum  homi- 
num  testimonia  et  rerum  experientiam,  ne  iam  dicara  de  subii- 
ciendo  tuo  iudicio  oranipotentiae  divinae,  ex  tuis  principiis  defi- 
nire  praecise  poteris  stabilireque  pro  certo  exi^tentiam  actualem 
aut  non  existentiam,  possibilitateni  aut  impossibilitatem  existendi 
harum  ex.  gr.  sequeatium  rerum  (scilicet  illas  vel  dari  actualiter 


342  EPISTOLA  L XXIII. 

vel  non  dari,  aut  posse  dari  vel  non  posse  dari  in  rerum  natura), 
uti  sunt:  virga  probatoria  ad  detegendum  metalla  et  aquas  subter- 
raneas,  lapis,  quem  quaerunt  alcbymistae ,  potentia  verborum  et 
characterum,  apparitiones  spirituum  variorum  tam  bonorum, 
quam  malorum,  eorundemque  potentia,  scientia  et  occupatio,  re- 
praesentatio  plantarum  et  florum  in  phiala  vitrea  post  illarumcom- 
bustionem,  Syrenes,  homunculi  in  mineris  saepius  sese,  ut  fertur, 
ostendentes ,  antipathiae  et  sympathiae  rerum  quam  plurimarum, 
impenetrabilitas  corporis  humani  etc?  l7.Nihilprorsus,mi  philo- 
sophe,  etiarasi  millies  subtiiiore  et  acutiore,  quam  polles,  ingenio 
praevaleres,  horum  dictorum  poteris  determinare ;  et  si  soli  intel- 
lectui  tuo  in  hisce  et  similibus  diiudicandis  confidis,  certe  eodem 
modo  iam  cogitas  de  illis,  quae  tibi  incognita  aut  incoraperta  sunt, 
ac  proinde  impossibilia  habentur.  Sed  revera  incerta  tantuni, 
donec  testiraonio  quam  plurium  fide  dignorum  testium  convictus 
fueris,  deberent  videri;  sicut  lulius  Caesar,  uti  mihi  imaginor, 
iudicaturus  fuisset,  aliquo  ipsi  dicente:  pulvis  aliquis  componi 
potest  et  posterioribus  saeculis  coramunis  reddetur,  cuius  potentia 
tam  erit  efficax ,  utcastella,  civitates  integras,  imo  raontes  ipsos 
in  aera  prosilire  faciat,  et  in  quovis  loco  conciusus,  subito  post  ac- 
censionem  suam  se  mirum  in  modum  dilatans,  omne,  quod  actio- 
nera  eius  irapedit,  disrumpat.  Hoc  enira  lulius  Caesar  nullo 
modo  credidisset,  sed  plenis  cachinnis  irrisisset  hunchorainera, 
utpote  volentem  ipsi  persuadere  rera  iudicio  ipsius  ac  experientiae 
suraraaeque  scientiae  railitari  contrariara. 

18.  Sed  in  viam  redeamus.  Si  haec  praedicta  igitur  non  co- 
gnoscis,  neque  diiudieare  potes;  quid  superbia  diabolica  tumidus 
miser  homo  iudicabis  temerario  de  raysteriis  tremendis  vitae  et 
passionis  Christi,  quae  ipsi  Catholici  docentes  incomprehensibilia 
praedicant?  Quid  porro  insanies,  nugatorie  et  futiliter  garriendo 
de  miraculis  innumeris  et  signis,  quae  post  Christum  apostoli  et 
discipuli  eius,  et  deinceps  aliquot  millia  sanctorum  in  testimonium 
et  confirmationem  veritatis  fidei  catholicae  per  omnipotentem  Dei 
virtutem  ediderunt,  ac  quae  per  eandemDei  omnipoteQtem  mise- 
ricordiam  et  bonitatem  etiamnum  diebus  nostris  sine  numero  per 
totum  terrarum  orbem  fiunt?  Et  si  hisce  contradicere  non  potes, 
ut  certe  minime  poteris,  quid  plus  obstrepis?    Manumdaetre- 


EPISTOLA  Lxxni.  343 

sipisce  ab  crroribus  et  a  peccatis  tuis ;   huiuilitatem  indue  et  re- 
generator. 

19.  Verum  praeterea  ad  veritatem  facti ,  sicut  revera  est  fun- 
damentum  religionis  Christianae,  descendere  libet.  Quomodo 
audebis  negare  ,  si  recte  attendas ,  efficaciam  consensus  tot  myri- 
adumhominum,  quorum  aliquot  millia  doctrina,  eruditione  et 
vera  subtili  soiiditate  vitaequc  perfectione  te  mullis  parasangis  an- 
tecelluere  ac  antecellunt,  qui  omnes  unanimiter  et  uno  ore  affir- 
mant,  Christum  Blium  Dei  vivi  incarnatura  esse  passum  et  cruci- 
fixum,  mortuumque  esse  pro  peccatis  generis  humani,  resurrexisse, 
transfiguratum  esse,  regnare  in  coelis  cum  patre  aeterno  in  uni- 
tate  spiritus  sancti  Deum,  et  reliqua,  quae  huc  spectant,  ab  eodem 
domino  lesu ,  et  in  noraine  eius  postea  ab  apostolis  reliquisque 
sanctis  per  virtutem  divinam  et  omnipotentem  miracula  innumera 
captum  humanum  non  tantura  excedentia,  sed  et  sensui  communi 
repugnantia  in  ecclesia  Dei  facta  fuisse  (quorumque  in  hunc  diem 
usque  indicia  materialia  innumera  et  longe  lateque  per  orbem  ter- 
rarum  diffusa  visibilia  signa  supersunt),  ac  etiamnum  fieri? 
20.  An  non  eodem  modo  liceret  mihi  negare,  Romanos  antiquos 
unquam  in  mundo  fuisse,  imperatoremque  lulium  Caesarem  op- 
pressa  reipublicae  libertate  illorum  regimen  in  monarchiam  mu- 
tasse ,  nihil  videlicet  curanti  tot  monumenta  omnibus  obvia ,  quae 
de  Romanorum  potentia  nobis  tempus  reliquit,  nec  non  contra 
testimonium  gravissimorum  illorum  auctorum,  qui  unquam  histo- 
rias  Romanae  reipublicae  et  monarchiae,  particulariter  ibi  plurima 
de  lulio  Caesare  narrantes,  conscripsere,  et  iudicium  tot  hominum 
millium,  qui  aut  dicta  monumenta  ipsi  viderunt,  autiis  (utpote 
quae  ab  innumeris  existere  affirmantur)  pariter ,  ac  dictis  historiis 
fidem  unquam  adhibuerunt,  acetiamnum  adhibent;  hoc  cum  fun- 
damento,  nimirum  quod  hac  nocte  praeterita  somniassem,  monu- 
menta,  quae  de  Romanis  restant,  non  esse  res  actuales,  sed  meras 
illusiones ;  similiter  et  illa,  quae  de  Romanis  dicuntur,  paria  esse 
cum  iis,  quae  libri  isti,  quos  Romansios  vocant,  deAmadiis,  de 
Galliis  et  similibus  heroibus  pueriliter  narrant;  nec  non  lulium 
Caesarem,  aut  unquam  in  mundo  fuisse ,  aut  si  exstitit,  hominem 
fuisse  Atrabilarium ,  qui  non  revera  Romanorum  libertatem  con- 
culcavit,  se  ipsum  super  maiestatis  imperatoriae  thronum  erigens; 


344  EPISTOLA  LXXIll. 

sedad  credendum,  se  haec  magna  perfecisse,  sua  propria  stulta 
imaginatione ,  vel  amicorum  ipsi  blandientium  persuasione  indu- 
ctus  fuit?  21.  Annon  prorsus  eodem  modo  liceret  mihi  negare, 
regaum  Chinae  a  Tartaris  occupatum,  Constantinopolin  sedem 
imperii  Turcarum  esse  et  similia  innumera?  Verum  an  ullus  me 
haec  negantem  mentis  habere  compotem,  ac  insaniae  deplorandae 
excusaret?  Quoniam  omnia  haec  communi  aliquot  millium  homi- 
num  consensuinnituntur,  ac  idcirco  eorum  certitudo  est  eviden- 
tissima,  quia  impossibile  est ,  ut  omnes  talia,  imo  quam  plurima 
alia  asserentes ,  se  ipsos  fefellerint ,  aut  fallere  alios  voluerint  per 
tot  saeculorum ,  imo  in  quam  plurimisa  primis  mundi  annis,  us- 
que  in  hunc  diem  successionem. 

22-  Considera  secundo  ecclesiam  Dei  ab  initio  mundi  ad  hunc 
usque  diem  non  iuterrupta  successione  propagatam ,  immotam  ac 
solidam  persistere;  quum  omnes  aliae  religiones  paganae  aut  hae- 
reticae  initium  saltem  postea,  si  non  et  iam  finem  habuerint,  idem- 
que  de  regnorum  monarchiis  et  philosophorum  quorumvis  opinio- 
nibus  dici  debeat. 

23 .  Considera  deinde  tertio  ecclesiam  Dei  per  adventum  Chri- 
sti  in  carne  a  cultu  veteris  ad  novi  testamenti  cultum  redactam ,  et 
ab  ipso  Christo  fUio  Dei  vivi  fundatam,  propagatam  deinceps  fuisse 
ab  apostolis  et  eorum  discipulis  et  successoribus ,  hominibus  se- 
cundummundum  indoctis,  qui  tamen  philosophos  omnes  confu- 
derunt,  quamvis  doctrinam  Cbristianam,  quae  sensui  communi 
repugnat  et  omne  humanum  ratiocinium  excedit  et  transcendit, 
docuerint;  hominibus  secundum  mundum  abiectis,  vilibus  et 
ignobilibus,  quos  non  adiuvit  potentia  regum  aut  principum  terre- 
norum,  sed  qui  e  contra  ab  iisdem  onini  tribulatione  persecuti  et 
reliquas  mundi  adversitates  perpessi  sunt,  quorumque  opus,  quo 
magis  potentissimi  imperatores  Romani  illud  impedire,  irao  oppri- 
mere  nitebantur,  quot  poterant  Christianos  omnis  generis  marty- 
rio  interflcientes ,  tanto  plus  incrementi  cepit;  atque  hoc  pacto 
brevi  temporis  spatio  per  totum  terrarum  orbem  difiFusam  esse 
Christi  ecclesiam ,  ac  tandem  ad  fidem  Christianara  conversis  ipso 
Romano  imperatore  et  regibus  principibusque  Europae  in  illam 
potentiae  vastitatem  excrevisse  hierarchiara  ecclesiasticam ,  sicut 
illam  hodie  admirari  licet;    idque  omne  effectum  per  caritatem, 


E1'IST0LA  LXXIII.  345 

mansuetudinem,  palientiam,  nduciara  in  Deo  et  reliquas  Ghrislia- 
uas  virtutes  (non  armorum  strepitu ,  exercituum  numerosorum  vi 
et  devastatioue  regionum,  sicuti  principes  mundani  liraites  suos 
exlendunt),  nihil  adversus  ecclesiam  praevalentibus  inferi  portis, 
ut  ei  promisit  Christus.  24.  Hic  etiam  perpende  terribile  et  inef- 
fabiliterseverumsupplicium,  quo  ludaei  ad  uitimum  miseriae  et 
calamitatis  gradum  depressi  sunt,  quia  Christum  cruciflgendi  au- 
ctores  fuerunt.  Percurre,  volve  ac  revolve  omnium  temporum  hi- 
storias,  et  nihil  simile  quid  in  alia  quavis  societate  accidisse ,  ne 
per  somnium  quidem ,  iliic  invenies. 

25.  Animadverte  quarto  in  essentia  catholicae  ecclesiae  in- 
cludi ,  et  revera  eiusdem  ecclesiae  inseparabiles  esse  proprietates, 
nimirum  ajitiquitatem,  qua  succedens  in  locum  religionisludaicae, 
quae  tunc  temporis  vera  erat,  initium  suum  a  Christo  ante  sexde- 
cim  et  dimidium  saecula  numerat,  et  per  quam  nunquam  interru- 
ptae  successionis  suorum  pastorum  seriem  ducit,  quaque  fit,  ut 
iila  sola  libros  sacros  divinosque  puros  et  incorruptos  una  cum 
traditione  verbi  Dei  non  scripti  aeque  certa  ac  immaculata  possi- 
deat;  immutabilitaterji ,  qua  doctrina  eius  et  administratio  sacra- 
mentorum,  prout  ab  ipso  Christo  et  apostolis  stafuta  est,  inviolata, 
atque,  uticonvenit,  in  suo  vigore  conservatur;  infallibilitatem, 
qua  omnia  ad  fidem  pertinentia  summa  cum  auctoritate,  securitate 
et  veritate  determinat  et  decidit ,  secundum  potestatem  ipsi  a  Chri- 
sto  hunc  in  finem  largitam,  et  spiritus  sancti ,  cuius  ecclesia  sponsa 
est ,  directionem ;  ij^efoi^jjiabilitatem ,  qua  corrumpi  et  falli  fal- 
lereque  quum  non  possit,  nunquam  egere  constat;  ujiitatem, 
qua  omnia  eius  membra  idem  credunt,  idem  quoad  fidem  docent, 
unum  idemque  altare  et  omniasacramenta  communia  habent,  ac 
tandem  in  unum  eundemque  finem  conspirant ,  sibi  mutuo  obe- 
dientia ;  nullius  ajiimae,  sub  quocumque  demum  praetextu,  ab  ipsa 
separabilitatejji ,  quin  simul  incurrat  aeternam  damnationem, 
nisi  ante  mortem  eidem  iterum  per  poenitentiam  fuerit  unita ,  qua 
patet,  omnes  haereses  ex  illa  exiisse ,  dura  illa  semper  sibi  eadem 
constans  et  stabiliter  firma ,  utpote  petrae  inaedificata ,  permanet; 
extensionem  vastissimajji ,  qua  per  totum  mundum  sese ,  idque 
visibiliter,  diffundit,  quod  de  nulla  alia  societate  schismatica  aut 
haeretica  aut  pagana ,  neque  de  ullo  politico  regimine  aut  philoso- 


346  EPISTOLA  LXXIII. 

phica  doctrina  asseri  potest,  sicuti  nec  ulla  ex  dictis  proprielatibus 
ecclesiae  calholicae  ulli  alii  societati  convenit  aut  convenire  potest; 
ac  lAndem  perpetuitatem  usque  adfinejnmundi,  de  qua  securam 
ipsam  reddidit  ipsa  via,  veritas  et  vita,  quamque  experientia 
omnium  dictarum  proprietatum ,  similiter  ipsi  ab  eodem  Christo 
per  spiritum  sanctum  promissarum  ac  datarum,  manifeste  etiam 
demonstrat. 

26.  Collige  quinto,  ordinem  admirabilem,  quo  dirigitur  ac 
gubernatur  ecclesia,  tantae  molis  corpus,  indicare  manifeste, 
illam  admodum  particulariter  aDei  providentiadependere,  et  a  spi- 
ritusancto  mirabiliter  disponi,  protegi  ac  dirigi  eius  administra- 
tionem;  sicut  harnionia,  quae  in  cunctis  rebus  huius  universi 
perspicitur,  oranipotentiam,  sapientiam  et  providentiam  infini- 
tam,  quae  omnia  creavit  et  etiamnum  conservat,  indigitat.  In 
nulla  enim  alia  societate  talis  ordo ,  tam  pulcher  et  strictus  et  sine 
interruptione  servatur. 

27.  Cogita  sexto,  Catholicos,  ultra  quod  innumeri  utriusque 
sexus  (quorum  adhuc  hodie  multi  supersunt ,  aliquos  ipsemet  vidi 
et  non)  admirabiliter  et  sanctissime  vixerint  et  per  virtutem  Dei 
omnipotentem  in  nomine  adorando  lesu  Christi  multa  miracula 
fecerint,  nec  non  quotidie  adhuc  fiant  conversiones  momentaneae 
quam  plurimorum  a  pessima  ad  meliorem  vere  Christianam  et  san- 
ctam  vitam ,  universos  in  genere ,  quo  sanctiores  et  perfectiores, 
eo  humiliores  esse,  seque  magis  indignos  reputare  et  aliis  cedere 
laudem  sanctioris  vitae;  peccatores  autem  vel  maximos  semper 
nihilo  minus  respectum  debitum  in  sacra  retinere ,  confiteri  suam 
propriam  malignitatem ,  accusare  propria  vitia  et  imperfectiones, 
et  ab  illis  velle  liberari  et  sic  emendari :  ita  ut  possit  dici ,  perfe- 
ctissimum  haereticum  aut  philosophum,  qui  unquam  fuit,  vix 
inter  imperfectissimos  Catholicos  mereri  ut  consideretur.  Ex 
quibus  etiam  liquet  et  evidentissime  sequitur,  doctrinam  catholi- 
cam  sapientissimam  et  profunditate  admirabilem  esse ,  uno  verbo, 
omnes  reliquas  doctrinas  huius  mundi  antecellere ;  siquidem  ho- 
mines  meliores  ceteris  alius  cuiusvis  societatis  efficiat,  illosque 
viam  securam  ad  tranquillitatem  mentis  in  hac  vita  et  salutem  ani- 
mae  aeternam  post  eandem  consequendam  doceat  ac  tradat. 

28.  Septimo  reQeete  serio  ad  multorum  haereticorum  obstina- 


EPISTOLA  LXXIH.  347 

lione  induralorum  ct  gravissiiuorum  philosophorum  confessioncm 
publicam,  uimirum  quod  post  receptam  ab  ipsis  fidem  catholicam 
demum  viderint  cognoveriutque,  se  aotea  miseros,  caecos,  igno- 
rantcs,  imo  stultos  et  insanos  fuisse,  dum  prae  superbia  tumidi 
etarrogantiae  vcnto  inflati,  se  supra  ceteros  doctrinae,  eruditio- 
nis  et  vitae  perfectione  longe  evectos  esse  sibi  faiso  persuadebaut; 
et  quorum  deinde  aliqui  vitam  sanctissime  traduxerunt  et  innu- 
merorum  miraculorum  memoriam  post  se  reliquerunt,  alii  mar- 
tyvio  alacriter  et  summo  cura  iubilo  obviam  ierunt ;  nonnuUi  etiam, 
inter  quos  divus  Augustinus,  sublilissimi ,  profundissimi,  sa- 
pientissimi  ac  proinde  utilissimi  ecclesiae  doctores,  imo  sicut  co- 
lumnae,  effectisunt. 

29.  Et  reflecte  tandem  ultimo  ad  miserrimam  et  inquietam 
vitam  atheorum ,  quamvis  prae  se  ferant  aliquando  magnam  men- 
tis  hilaritatem,  et  iucunde  ac  cum  summa  interna  animi  pace  vitam 
fraducere  velint  videri;  praecipue  vero  infelicissimam  et  horren- 
dam  eorundem  mortem  intuere,  quorum  aliqua  exempla  ipsemet 
vidi,  quam  plurima,  imo  innumera  ex  relatione  aliorum  et  ex  hi- 
storia  aeque  certo  scio;  et  disce  horum  exemplo  in  tempore  sapere. 

30.  Atque  sic  igitur  vides,  aut  saltem  te  videre  spero ,  quara 
temerarie  te  ipsum  committas  opinionibus  tui  cerebri  (si  enim 
Christus  verus  Deus  est  et  homo  simul ,  ut  certissimum  est,  vide, 
quo  redactus  sis;  perseverans  enim  in  tuis  abominandis  erroribus 
et  gravissimis  peccatis ,  quid  aliud  tibi  exspeclare  licet ,  quam  da- 
mnalionem  aeternam?  quod  quam  horrendum  sit  ipse  recogites); 
quam  parum  argumenti  habeas  irridendi  totum  mundum  praeter 
tuos  miseros  adoratores;  quam  slulte  superbus  et  inflatus  evadas 
cogifatione  excellentiae  tui  ingenii  et  admiratione  vanissimae,  imo 
falsissimae  et  impiissimae  tuae  doctrinae;  quam  turpiter  te  ipsum 
miseriorem  facias  ipsis  bestiis ,  tollendo  tibi  ipsi  libertatem  volun- 
tatis,  quam  tamen,  si  revera  non  experireris  neque  agnosceres, 
quomodo  tibi  posses  illudere,  cogitando  tua  esse  summa  Inude, 
imo  et  exactissima  imitatione  digna? 

31.  Si  nolis  (quod  absit  cogitare),  ut  Deus  tui  misereatur  aut 
proximus  tuus,  tu  ipsemet  saltem  miserere  tui  ipsius  miseriae, 
qua  miseriorem  te  ipsum ,  quam  nunc  es,  aut  minus  miserum, 
quam  siilacontiDuaveris,  futuruses,  studes  efficere. 


348  EPISTOLA  LXXIH. 

33.  Resipisce ,  homo  philosophe ,  agDosce  stultiliam  tuam  sa- 
pientemetsapieatiam  tuam  insanam;  ex  superbodevenito  humilis, 
et  sanatus  eris.  Adora  Christum  in  sanclissima  trinitate,  ut 
dignetur  misereri  tuae  miseriae,  et  excipiet  te.  Lege  sanctos  pa- 
tres  et  doctores  ecclesiae  ,  et  icstruent  te  de  iis,  quae  tibi  facienda 
sunt,  utnepereas,  sed  habeas  vitam  aeternam,  Consule  catho- 
licos  homines  fidem  suam  profunde  edoctos  etbonae  vitae,  et  tibi 
muita  dicent,  quae  nunquam  scivisti  et  quibus  obstupesces. 

33.  Atque  ego  quidem  hanc  epistolam  tibi  perscripsi  cum  in- 
tentione  vere  Christiana ,  primo  ut  cognoscas  amorem,  quem  erga 
te,  quamvis  gentilem,  habeo;  acdeinde,  utrogaremte,  ne  per- 
severes  alios  etiam  pervertere. 

34.  Concludam  sic  igitur:  Deus  animam  luam  vult  ab  aeterna 
damnatione  eripere,  modo  tu  velis.  Ne  dubites  domino  obedire, 
qui  de  vocavil  tam  saepe  per  alios ,  iam  iterum  et  forte  ultima  vice 
te  vocat  per  me,  qui,  graliam  hanc  ab  ineffabili  ipsius  Dei  miseri- 
cordia  consecutus,  eandem  tibi  ex  toto  animo  precor.  Ne  renuas. 
Si  enim  iam  non  auscultes  Deum  te  vocantem,  ipsius  Domini  ira 
contra  te  accendetur,  et  periculum  est,  ne  ab  eius  misericordia 
infinita  derelinquaris,  et  iustitiae  divinae  omnia  in  ira  consumentis 
misera  evadas  victima.  Quod  omnipotens  Deus  avertat  ad  maio- 
rera  nominis  sui  gloriam  et  animae  tuae  salutem ,  nec  non  in  mul- 
torum  infelicissimorum  tui  idololatrarum  salutiferum  et  sequen- 
dum  exemplum,  per  dominum  et  salvatorem  nostrum  lesum  Chri- 
stum ,  qui  cum  aeterno  patre  vivit  et  regnat  in  unitate  spiritus 
sancti  Deus  per  omnia  saecula  saeculorum.     Amen. 

riorentiae  III.  Non.  Sept.  cia  la  clxxv. 


EPISTOLA  LXXIV.  349 

E  P  I  S  T  O  L  A    LXXrV. 

Arg.    Spinoza  dolet  discipuli  casiiin  ciusquc  argumcnta  refutat.  (Ilagae 
Com.  a.  1675.  cxeunte.) 

iNobilissimo  iuveni  Aiberto  Burgh 

B.  D.  S. 

S.  D. 

Responsio  ad prnecedentem. 

Quod  ab  aliis  mihl  relatum  credere  vix  potueram ,  ex  tuis  tan- 
dem  literis  intellexi;  nimirum  te  non  tantum  Romanae  ecclesiae 
membrum  efTectum,  utais,  sed  et  eius  acerrimum  propugnatorera 
esse,  iamque  maledicere  et  petulanter  in  tuos  adversarios  debac- 
chari  didicisse.  Ad  easdem  nihil  respondere  proposueram ,  cer- 
tus  tibi  raagis  opus  esse  temporis  usu ,  quara  ratione ,  ut  ad  te 
tuosque  restituaris;  ut  iara  taceara  alias  causas,  quas  tu  olim 
probasti,  quando  de  Stenonio  (cuius  nunc  vestigia  sequeris)serrao 
inter  nos  fuit.  *)  Sed  araici  quidam,  qui  ex  egregia  tua  indole 
magnam  spem  mecura  conceperant,  rae  suramopere  rogarunt,  ne 
amici  officio  decssem  et  id  polius  cogitarem ,  quod  nuper  fueris, 
quam  quod  nunc  sis  et  alia  huiusmodi ;  quibus  tandem  adductus 
sura  haec  pauca  tidi  scribere ,  enixe  rogans ,  ut  eadem  aequo  ani- 
mo  legere  digneris. 

2.  Neque  hic  sacerdotura  et  pontificura  vitia ,  ut  ecclesiae  Ro- 
manae  adversarii  solent,  narrabo,  quo  te  ab  iisdem  avertara. 
Solentenim  haec  saepe  raalo  ex  affectu  vulgari,  et  raagis  ad  irritan- 
dura,  quam  ad  docendura  adduci.  Imo  concedara  in  Romana 
plures  reperiri  raagnae  eruditionis  viros  et  probatae  vitae ,  quam 
in  aiia  quacuraque  ecclesia  Christiana :  plures  enira  huius  eccle- 
siae  raembra  quura  sint,  plures  etiam  cuiuscumque  conditionis 
viri  in  eadera  reperiuntur.  3.  Hoc  tamen  negare  minime  poteris, 
nisi  forte  cura  ratione  raeraoriara  etiam  araisisti ,  in  quacumque 
ecclesia  plures  dari  viros  honestissimos ,  qui  Deura  iustitia  et 
caritate  colunt.     Plures  enira  huius  generis  inter  Lutheranos, 


*)  Nicol.  Steno,  Hafniae  nat.  a.  1638.,  Florentiae  a.l669.  ad  ecclesiara 
Catholicam  transiit,  et  inde  ab  hoc  lempore  conlra  Refofmalores  plurcs 
edidil  libros.    Mortuus  a.  1S86. 


350  LiPlSTOLA    LXXIV. 

Reformatos ,  Menaonitas  et  Enthusiastas  noviuius ;  et,  ut  alios 
taceam,  parentes  tuos  nosti,  qui  tempore  ducis  Albani  pari  anirai 
constantia  ac  libertate  omnium  tormentorum  genera  propter  reli- 
gionem  passi  sunt.  Ac  proinde  concedere  debes  vitae  sanctitatem 
non  esseRomanae  ecclesiae  propriam ,  sed  omnibus  communem. 
4.  Et  qaia  per  hoc  novimus  (ut  cum  apostok>  lokanne  epist.  1 . 
cap.  4.  vers.  13.  loquar) ,  quod  in  Deo  manemus  et  Deus  manet  in 
nobis,  sequitur,  quicquid  Romana  ecclesia  ab  aliis  distinguit, 
superfluum  omnino  esse,  et  consequenter  ex  sola  superstitione 
institutum.  Est  enim,  ut  cum  lohanne  dixi ,  iustitia  et  caritas, 
unicum  et  certissimum  verae  fidei  catholicae  signum  et  veri  spiri- 
tus  sancti  fructus;  et  ubicumque  haec  reperiuntur,  ibi  Christus 
revera  est,  et  ubicumque  desunt ,  deest  Christus.  Solo  nam- 
queChristi  spiritu  duci  possumus  in  amorem  iustitiae 
etcaritatis.  Haec  si  tecum  recte  voluisses  perpendere ,  nec  te 
perdidisses ,  nec  tuos  parentes  in  acerbum  moerorem  coniecisses, 
qui  tuam  fortunam  nunc  misere  deflent. 

5.  Sed  ad  tuam  epistolam  revertor,  in  qua  primo  defles,  quod 
me  a  scelestorum  spirituum  principe  circumduci  patiar.  Sed 
quaeso  bono  animo  sis  atque  ad  te  redi.  Quum  mentis  compos 
eras,  Deum  infinitum,  ni  fallor,  adorabas,  cuius  virtute  omnia 
absolute  fiunt  et  conservantur:  iam  vero  principem  Dei  hostem 
somnias,  qui  invito  Deo  homines  plerosque  (rari  quippe  boni)  cir- 
cumducit  et  decipit,  quos  propterea  Deus  huic  scelerum  magistro 
in  aeternum  cruciandos  tradit.  Patitur  ergo  divina  iustitia,  ut 
diabolus  homines  impune  decipiat;  at  minime,  homines  misere 
ab  ipso  diabolo  deceptos  et  circumductos  manere  impunes. 

6.  Atquehaecabsurdatoleranda  adhuc  essent,  siDeum  ad- 
orares  infinitum  et  aeternum,  non  illum,  quod  Chastillon  in  op- 
pidoTienen,  sic  a  Relgis  nuncupato,  equis  comedendum  impune 
dedit.  Et  me  defles,  miser?  meamque  philosophiam ,  quara 
nunquam  vidisti,  chymaeram  vocas?  0  mente  destitute  iuvenis, 
quis  te  fascinavit,  ut  summum  illud  et  aeternum  te  devorare  et  In 
intestinis  habere  credas? 

7.  Ratione  tamen  velle  uti  videris,  meque  rogas,  quowodo 
scimn ,  meam  philosophiam  optimam  esse  inter  illas  omnes,  qnae 
wiquam  in  mundo  doctae  fuerunt ,  etiamnum  docentur  aut  un- 


EPISTOLA   LXXIV.  351 

quam  in  posterum  docebuntur?  Quod  profeclo  longe  ineliori  iure 
te  rogare  possuiu.  Nam  ego  non  praesumo,  rae  optimam  iuvenisse 
pliiiosophiam,  sed  veram  me  intelligere  scio,  Quomodo  aulem  id 
sciam,  si  roges ,  respondebo :  eodem  modo,  ac  tu  scis  tres  angu- 
los  trianguli  aequales  esse  duobus  rectis  ;  et  hoc  sufficere  negabit 
nemo,  cui  sanum  est  cerebrum,  nec  spiritus  immundos  somuiat, 
qui  nobis  ideas  falsas  inspirant  veris  similes.  Est  enim  verum 
index  sui  et  falsi. 

8.  At  lu,  qui  demum  optimam  religionem,  vel  potius  opti- 
mos  yiros  invenisse  praesumis,  quibus  credulitatem  tuam  ad- 
dixisti,  quiscis,  eos  opWnos  esse  inter  omncs ,  qui  alias  religio- 
nes  docuerunt,  etiamnum  docent  aut  in posterum  docebunt?  An 
omnes  illas  religioTies  tam  antiquas  quam  Jiovas,  quae  hic  et  in 
India  et  ubique  per  totum  terrarum  orbem  docentur,  examina- 
sti?  Et  quamvis  illas  rite  examinaveris ,  quoviodo  scis  te  optimam 
elegisse,  quandoquidem  tuae  fidei  rationem  nullam  dare  potes? 
Atdices,  te  in  iuterno  spiritusDei  testimonio  acquiescere,  reli- 
quos  autem  a  scelestorum  spiriluum  principe  circumduci  ac  de- 
cipi.  Sed  omnes,  qui  extra  ecclesiam  Romanam  sunt,  eodem  iure 
id,  quod  tu  de  tua,  ipsi  de  sua  praedicant. 

9.  Quod  autem  addis  de  communi  hominum  myriadum  con- 
sensu  deque  interrupta  ecclesiae  successione  etc. ,  ipsissima  Pha- 
risaeorum  cantilena  est.  •  Hi  namque  non  minori  confidentia, 
quam  ecclesiae  RomaBae  addicti  teslium  myriadas  exhibent,  qui 
aequali  ac  Romanorum  testes  pertinacia  audita,  tanquam  ab 
ipsis  experta,  referunt.  Stirpem  deinde  suam  ad  Adamum  us- 
que  proferunt.  Eorum  ecclesiam  in  hunc  usque  diem  propaga- 
tam ,  immotam  et  solidam  invito  hostili  ethnicorum  et  Christla- 
norum  odio  permanere,  pari  arrogantia  iactant.  Antiquitate  om- 
nium  maxime  defenduntur.  10.  Traditiones  ab  ipso  Deo  ac~ 
ceptas,  seque  solos  verbum  Dei  scriptum  et  non  scriptum  ser- 
vare ,  uno  ore  clamant.  Omnes  haereses  ex  iis  exiisse ,  ipsos  au- 
tem  constantes  aliquot  annorum  millia  absque  ullo  imperio  co- 
gente,  sed  sola  superstitionis  efficacia  mansisse ,  negare  nemo 
potest.  Miracula,  quaenarrant,  delassare  valent  mille  loquaces 
Sed  quo  sese  maxime  eflFerunt,  est,  quod  longe  pluces,  quam  ulla 
natio,  martyres  numerent  et  numerum  quotidie  augeant  eorum 


352  EPISTOLA  LXXIV. 

qui  pro  Gde,  quaiu  profileDtur,  siDgulari  aDimi  coDStaDtia  passi 
suDt;  oeque  hoc  meDdacio.  Ipse  eDioQ  iDter  alios  quendamludam, 
quem  fidum  appellaut,  novi,  qui  in  raediis  flammis,  quum  iam 
mortuus  crederetur,  iiymnum,  qui  iucipit:  Tibi  Deus  animam 
meam  offero ,  canere  iDcepit  et  iD  medio  caDlu  exspiravit. 

11.  OrdiDem  RomaDae  ecclesiae,  quem  tautopere  laudas, 
politicum  et  plurimis  lucrosum  esse  fateor;  nec  ad  decipiendam 
plebem  et  hominum  animos  coercendum  commodiorem  isto  cre- 
derem,  ni  ordoMahumedanae  ecclesiae  esset,  qui  longe  eundcm 
antecellit.  Nam  a  quo  tempore  haec  superstitio  incepit,  nallain 
eorum  ecclesia  schismata  orta  sunt. 

12.  Si  igitur  recte  calculum  ineas,  id  solum,  qnod  tertio  loco 
notas,  pro  Christianis  esse  videbis,  quod  scilicet  viri  indocti  et 
viles  totum  fere  orbem  ad  Christi  fidem  convertere  potuerint.  Sed 
haec  ratio  non  pro  Romana  ecclesia ,  sed  pro  omnibus,  qui  Christi 
nomen  profitentur,  militat. 

13.  Atpone,  omnes,  quasadfers,  rationessolius  Romanae 
ecclesiae  esse.  Putasne  te  iisdem  eiusdem  ecclesiae  auctoritatem 
mathematice  demonstrare?  Quod  quum  longe  absit,  cur  ergo  vis, 
ut  credam ,  meas  demonstrationes  a  scelestorum  spirituum  prin- 
cipe,  tuas  autem  a  Deo  inspirari,  praesertim  quum  videam  et  tuae 
literae  clare  indicent,  te  huius  ecclesiae  mancipium  factum ,  non 
tam  amoreDei  ductum,  quam  inferorum  metu,  qui  superstitionis 
est  unica  causa?  Estne  haec  tua  hurailitas,  ut  nihil  tibi,  sed  ut 
aliis,  qui  a  plurimis  damnantur,  credas?  An  arrogantiae  et  super- 
biae  ducis,  quod  ratione  utar,  et  Id  hoc  veroDei  verbo,  quod  in 
mente  est,  quodque  ouDquam  depravari  nec  corrumpi  potest,  ac- 
quiescam?  14.  Apage  hanc  exitiabilem  superstitiouem  et,  quam 
tibi  Deus  dedit,  rationem  aguosce,  eamquecole,  Disi  ioter  bruta 
haberivelis.  Desine,  inquam,  absurdos  errores  raysteria  appel- 
lare,  nec  turpiter  coDfuode  illa ,  quae  nobis  incoguita  vel  Dondum 
reperta  suDt,  cumiis,  quae  absurda  esse  demoDstrautur,  nti  sunt 
huius  ecclesiae  horribilia  secreta,  quae,  quo  magis  rectae  rationi 
repugnant,  eo  ipsa  intelleclum  transcendere  credis. 

15.  Ceterum  tractatus  iheologico-politici  fundamentum,  quod 
scilicet  scriptura  per  solam  scripturam  debeat  exponi,  quodque 
tam  proterve  absque  ulla  ratione  falsum  esse  clamas ,  non  tantum 


EPISTOLA  LXXIV.  LXXV.  353 

supponilur,  sed  ipsum  verum  seu  firmuni  esse  apodictice  demon- 
stralur,  praccipue  cap.  7.,  ubi  eliam  adversariorum  opiniones 
confutantur;  quibus  adde,  quae  in  fine  cap.  15.  demonslrantur. 
Ad  haec  si  attendere  velis,  etinsuper  ecclesiae  historias  (quarum 
te  ignarissimum  video)  examinare,  ut  videas,  quam  falso  ponli- 
ficii  plurima  tradunt  et  quo  fato  quibusque  artibus  ipse  Romanus 
pontifex  post  sexcentos  demum  annos  a  Christo  nato  ecclesiae 
principatum  adeptus  est,  non  dubilo,  quin  tandem  resipiscas. 
Quod  ut  fiat,  libi  ex  animo  opto.     Valeetc. 


EPISTOLA    LXXV. 

Arg.  Spinoza  cum  Veltliusio  consilium  communicat,  tractaturn  theolog. 
polilictan  nods  illustratum  denuo  edendi ,  ita  ut  adiungat  quae  ipse 
Yellhusius  contra  scripserat  una  cum  responsione  sua ,  idque  ut 
concedat  et  nova  quaedam  argumenta  addal,  ab  eo  petit.  tHagae 
Comilum  auno  1674.  vel  1675.) 

Domino  doctissiino  Lamberto  van  Velthuysen 
Dr.  med.  Ultraiectino 

B.  D.  S. 

Praestantissime  clarissimequk  domine, 
Miror  Neostadium  •)  nostrum  dixisse,  me  animo  volvere  refu- 
tationem  eorum  scriptorum,  quae  ab  aliquo  temporecontra  meum 
tractatum  2)  sunt  edita,  et  inter  ea  mihi  refutandum  proponere 
manuscriptum  tuum.  Nam  scio ,  me  numquam  in  mente  ha- 
buisse ,  meorum  quemquam  adversariorum  refellere ;  adeo  omnes 
mihi  indigni  visi  sunt,  quibus  responderem;  nec  domino  Neo- 
stadio  aliud  me  dixisse  memini,  quam  quod  proposuerim  praedicti 
tractatus  loca  quaedam  obscuriora  notis  illustrare ') ,  iisque  ma- 
nuscriptum  tuum  una  cum  mea  responsione  adiungere,si  hocbona 


1)  Hic  non  est  Carolus  Seostadius  iurisconsultus  el  ordinum  Bata- 
vorum  generalium  senator,  mortuus  iam  a.  1606.,  sed  eius  procul  dubio 
propinquus  quidam. 

2)  Tractatus  est  theolog.  politicus ,  de  cuius  adversariis  saepissime 
loquilur.    Conf.  ep.  50. 

3)  Idem  est  quod  se  suscepturum  esse  Oldenburgio  ep.  19.  scribit 
anno  1675.  med. ,  unde  de  huius  cpistolae  tempore  coniicere  licet. 

Spinozu  IL  23 


354  EPISTOLA  LXXV. 

tua  venia  posset  fieri,  quam  ut  abs  te  peteret,  ipsum  rogavi, 
addens,  quod  si  forte  hanc  nobis  veniam  concedere  ea  de  causa 
nolles,  quodinmea  responsione  quaedam  asperius  dictasint,  ut 
tibi  eadem  vel  corrigendi  vel  delendi  integra  esset  potestas.  2.  Sed 
interim  domino  Neostadio  nihil  succenseo,  tibi  tamen  rem,  ut 
est,  indicare  volui,  ut  si  quam  peto  veniam  impetrare  non  potero, 
,  ostenderem  saltem ,  me  manuscriptum  tuum  te  invito  nequaquam 
vulgare  voluisse.  Et  quamvis  credam  posse  id  fieri  absque  ullo 
tuae  famae  periculo,  si  modo  nomen  tuum  eidem  non  inscribatur, 
nihil  tamen  faciam,  nisi  mihi  eiusdem  evulgandi  licentiara  con- 
cedas.  3.  Sed,  ut  verum  fatear,  rem  mihi  multo  magis  gratam 
faceres,  si  argumenta  illa ,  quibus  te  meum  tractatum  impugnare 
posse  credis,  velis  scribere,  et  manuscriptum  tuum  iisdem 
augere,  quod  ut  facias  enixissime  rogo.  Nam  nemo  est,  cuius 
ego  argumenta  libentius  perpendere  velim ;  scio  enim  te  solo 
veritatis  studio  teneri,  et  singularem  lui  animi  candorem  novi,  per 
quem  te  ego  iterum  alque  iterum  oro,  uthoc  laboris  ad  te  susci- 
pere  non  graveris ,  et  me  esse  credas 

tui  observantissimum 

B.  OK  Spimoza. 


TYPIS  BER>H.  TAUCHNITZ  jcn. 


MWrarr.  LM 


^  ^u 


-^  /^#0. 


^  ^ 


^*  '\ 


'i>'"..«; 


5'   .?'?^ 


♦  r^ 


Ci 

co 

1 

, 

•  «n 

JfSI^ 

1 

rA   iO 

\ 

\ 

o  -^ 

5^t^i 

f^ 

> 
o 

CD 

cn 

r. 

^4 

1 

. 

IHL  INSTITUTE  Or 
10-  ELMSL. 
TORONTO  e 


:lS 


^^33