ik
"h
0%5M
P. 0VIDIV8 NASO
EX ITERATA K MERKELII RECOGNITIONE
voL. n
METAMOEPHOSES
CVM EMENDATIONIS SVMMARIO
LIPSIAE ^ y
IN AEDIBVS B. G. TEVBNERI
MDCCCLXXXVI.
LIPSIAE: TYTIS E. O. TEtrBSEEI.
O. SCHNEIDERO
CALLIMACHEO
INDECLINATAE PER ANNOS
DVODEQVADRAGINTA AMICITIAE
ET STVDIORVM IVC\rNDI SAEPE
AC MVLTIMODIS CONCILli
MONVMENTVM VTI SIT
EMENDATIONIS
CONSPECTUS ET RATIONES. RETRACTATA.
LIB. I V. 2 ILlac, quod dedi, magis eo signifi-
catu intellego, quo est iv 435 VIII 186, eadem 290, quam
quo IV 360 aut in loco a me correcto XIII 694. namque
viae quaedam faciendae imago obversatur, longae per tot
aetates, tortuosae et confragosae propter argumenti va-
rietatem et novitatem, inter Romanos certe, ut alias glo-
riari solitus. in ea via velut per stationes Buis vicibus
dei duces et comites expetuntur, qui aut aliqui rebus
intersunt, aut suasmet ipsi formas mutant. parentbeseos
idem in eadem sententia locus et modus est IV 661
XIII 597. huius interpretationis perspicuitas perit in vul-
gata scriptura. pronomen illas nihil dicit, quin ultro in-
tellegatur, tollit adeo illud de mutatis deis ipsis; ac qnod
antecedit et aut sententiae molestiam aut sermonis creat
insolentiam. Hauptii fuit explicatio, ut dei invocentur
eius potentiae nomine, cuius inter alia illae mutationes
documentum sint: cui, si optandum esset, praeferrem, ut
neglegentia poetae excusetur, similis Horatianae Senn. I
6 101, qua nimis ambigue et pro guoque dixerit, uti po-
suit etiam IX 433 652 XIII 84; sensu eo, qxio hoc est
X 223. fecisse videtur etiam VIII 247, putatur X 501.
sed enim „ev dpxtj Troir|ceujc TrapdXoTOV ou \xr\ TTOiir|Ctw".
15 Utque erat et tellus illic et pontus
ET AER. sprevi o^^servatiunculam de ut pro uti posito,
quae orta videtur e comparatis duabus scripturis, Utque
erat teUus iUic et (cod. Bern.; mox, puto, fuit) et Quague
fuit tellus UUe ut (Poi-ph., ex parte M, Planud.), quarum
VI
posterior fuit eruditi grammatici, qui nosset locutionem
Ovidianara ut-sic, et acumen addere vellet, sed non
attendit ad id, quod adest, si erat cum eraphasi legatur,
'quamquam aderant orania, tamen singula numeris suis
manca erant*. simili modo intellectum non est comma a
me pridem positum v. 20 post pondere; praecipitur
etiamnum, sine pondere esse pro dativo, quod satis abso-
num. pro nominativo, omisso aliquo participio, potest
esse, ut IX 639; poeta variare voluit structuras, uti fecit
V 546 in alis, in caput, ungues (qui est accusativus eius
modi ut VII 183 quos notavi), VII 43 vultus in illo, nobi-
litas animo, gratia formae. 36 freta diffundi. hoc
rectene partim ex Bern. dederim, pendebit ex Lactantii
codice Bononiensi, quem nimis obiter versavi. nam eius-
dem Lactantii et cod. Bernensis v. 173 dicitur esse, quod
dedi, Jiac. a fronte non potest opponi diversis locis, nisi
dicatur, quae ea frons sit. attingit hoc ad quaestio-
nem illam difficillimam topographicam de aditu montis
Palatini: frons Palatti, si memini, est in Mirabilibus Urbis.
190 INMEDICABILE CURA. corpus libri meliores:
mlnus interpolati, ut ii 606 et saepius. vitium sine dubio
inveteratum, sive litteris eapitalibus scriptum fuit CDRP.,
aflfecta postrema A, ut in titulis lapideis passim obser-
vatur, sive de scriptura cogitandum, qualis in fragmento
Pont. Guelferb., aut Plinii Veronensi; sed in hac malim
redire ad compendium quod est editionis Moneanae p. 18, 4
in PRA», ac reponere inmedicabile CURAE, ut IX 262
legimus populahile flammae. cura et curare scilicet est
medicorum. 207, 208. hos versus proscripsi atque
interpolationis generi, quod tertium appelh), accenseo, cum
saeculo eo fere, quo Ekkehardi Waltharius edolatus est,
in scholasticae lectionis fabulis, quales scriba Bernensis
selegit, aut salebrae dictionis laevigabantur, aut multa a
multis apte, inepte amplificabantur. visum hic alicui, ut
etiam vill 95, deesse quod sermonem insequentem denun-
ciaret. omisit poeta XII 176 542 XIII 127 XIV 464; XI
622 XI 389 XII 182 xiii 640. 268 MANU lata.
vu
scnptuiam Heinsii revocavi. ita enim legisse Seneca vi-
detur, qui Nat. qu. II 28 3: lato, ut ita dicam, ictic et to-
tum glohum simul dissipante oj)us est, ut sonitus erumpat,
qualis auditur, ewm tonat. idem autem quae scri]i;sit initio
c. XXVI de origine imbrium, vakle dubiam mihi faciunt
correctionem, quam v. 269 dedi, INCLUSI nimU, explicant
illud hinc, quod in vulgata scriptura male me liabuit.
velim deleri coniecturam ceteroquin solitis scribae M er-
roribus satis munitam. 405 SED UTI EST l>E MAR-
MOBE COEPTIS — SIGNIS. EST sine libris inserui eo lo-
co, quo est in versu XIII 135. poterat abesse hoc loco,
si, nt in illo vel III 178, XV 170, nudum praedicatum
esset: sed iunctum est dativo possessivo signis; ab ad-
iectivo simiUima non hic, sed rudihus pendet. quam ob
rem rasuram in M cept . . . non supplevi scriptura alionim
librorum, quam manus secunda in illum intulit, eraso
scilicet, quod leviori opera corrigi non posset. 470 QUOD
FACIT, HAMATUM EST. auratum est libri omnes. cor-
reetio cei-tior fortasse Heinsiana v 80, ubi M . . ammoto,
olim sine dubio hammoto, perpetuo hic scriba ineptit in
adicienda aut detrahenda ea littera. etiam II 799 et iv
720 dedit amatis, amo. vulgatam non tuetur vil 673
iaculum, cuius fuit aurea cuspis; at emendationem v 384,
Propert. III 12 9 Haupt. 545, 547 recepi quae in pro-
ecdosi posthabui. non est probabile solum Peneum in-
vocatum voluisse poetam, a patre filiam mutatam fuisse.
Tellurem aut crediderim desumptam ex Aesch. Promethei
vv. 565 581 H., quam fabulam relegisse eum oportet ante-
quam versum abhinc vigesimum conscriberet, aut ex fa-
bula Antiochena, quam habet Nonnus Dion. XXXIII 214
(Munro, Aetna p, 43). 640 RICTUS NOVAQUE UT
CONSPEXIT IN UNDA CORNUA. ripas libri. tuendum
reor, quod nemo probare ausus. rictus et cornu^ redeuut
w, 740 741: rictus bovis est apud Plinium Nat. h. Vill
74: vultus et cornua vidit in unda etiam Actaeon lli 200.
quantum accedere putatur tenerioris affectus ex anaphora
vulgatae scr^ tantum deperit ex narrationis partium con-
VJll
venientia. 664 TALIA MAERENTES. maerenti multi
libri, inter quos L, qui cum MBE accusativorum plura-
lium in is tot exempla vel vsBtigia servavit, ut restitui
deinceps pridem potuerint. s liic abstulit proximum sub.
submovcri soUemniter dicitur cum lictor iussu et auctori-
tate magistratus multitudinem itineri obstantem dissipat.
quae quia in partes diversas decedere solet, suhmovere
est interdum clividere. Germaniam ab Italia submovent
Alpes apud Plinium. sed adest hic turba, pater et soro-
res, v. G43, quas i-ecessisse quis putaverit? iter impedi-
tur a circumsistentibus. qui auctoritate agit, animadver-
iit, iter aperit, est Argus. Hae sunt meae in boc
libro emendationes. aliorum aeque faciles recepi Heinsii
560 677, Burmanni 435, Luc. Muelleri 601, incertorum
auctorum 313 580; uti nec, quis primus 343 344 hoc
ordine dederit, novi: ipsum me fecisse olim non notavi.
scripturas reliquas tenacius paulo et plenius quam olim
codicis M reddidi, cui accedebat in hoc et proximo libro
interdum codex Bernensis 363 saec. ix, olim monasterii
Floriacensis ad Ligerim, qui Servium P. Danielis, puto,
servavit, cuius collatio perdiligens H. Keilii apud me in-
venta est. qui ubi aperte fidem fallebant, descendi proxi-
me ad L, antiquissimum ex interpolatis. is sine fraudis
suspicione versus aliquot in M omissos et scripturas vi-
ginti suppeditavit, quarum loco glossemata M 307 622
710, rasixras 152 720 habebat. Erfurtanus eiusdem no-
tae, saeculo uno recentior, adhibitus est 484. reliquorum
librorum prorsus incognitorum opem precariam defugi:
quae 72 340 637 recepi, in ipso limite, quem mihi scripsi,
posita sunt. sed tamen ad partes vocavil£>cis undevigLnti,
quibus, praeter 552, unius litterulae discrimine proba-
bilia habebant; praeterea dcderunt 660 quod erasum in
M, 678 cuius vestigium servavit in nova, 747 de quo ad-
notavi ad vil 162.
LIB. II V. 244 CUM PHEGIACO ERYMANTHO. ita
dedi in proecdosi anni MDCCCL. Psophis vetere nomine
rx
fuit OriTici seciindiim Pausan. VIII 24 2 et 8, 0r|feia
secundum llerodiannm I p. 280, 10. ab hoc est Phegeius
IX 412, ab illo Fhcgiacus. non opus est redii-i ad Gla-
reani Psophiacum^ quod debebat esse Psophldium, Hero-
dian. II p. 883, 2, etsi Oridius a Phocide fecit Pliocaicum
II 569 et Phoceum Am. Ii 6 15. 399 STIMULOQUE
DOLENS ET VERBERE SAEVIT; SAEVIT, ERUM — . quod
in proecdosi dederam, petiveram ei codicum trium Hein-
sii scriptura apud Jahnium omissa. stimulos M, inutiliter;
deinde Saevit oiim omnes libri. sustuli vitium, quod re-
dit VII 687, tvim interpunxi post saevif, quae virgula loco
esset particulae copulativae in huius modi anaphora sub-
sequi solitae: V 539 542 et Xlll 580 582 vidit— Vidit
et, XIV 698 700 Viderat — Viderat et, xili 427 428 m-
nem — crinem lacrimasque. ^erum insuper habitum obiectat,
natum perditum imputat.' 497 TER QUINQUE FERE
NATALIBUS AUCTUS. ita dederam, quod M fere a ma.
pr., postremam vocem erasam habere notabatur. anmSr
annis, actis reliqui libri. crescentes anni sunt x 24.
774 VULTUMQUE INITA AD SUSPIRIA DUXIT. ima (hoC
in ras. a ma. sec. M) ad suspiria, deae ad suspiria libri,
ulterum vix satis latine, alterum ab interpolatione. du-
cere, trahcre vultum dixit poeta Pont. iv 1 3, 8 12. ipsam
emendationem non habeo nunc, quo adstruam. 823
FRIGUSQUE PERURGUET. hoc minus etiam praestiterim.
per ungues libri meliores, per artus interpolati. Hauptius
per inguen et proximo versu callent, mira infelicitate.
putabam versum adiectum esse, quia corruptela verbum,
quo opus, abstulerat. simile factum apparebit, idque cla-
rissime, IX 415. sed cum adurguere, inurguere, suhiirguere
proba sint, perurguere ante Suetonium vii reperitur, in
LucUii Aetna v. 227 explosum est ab editore Canta-
brigiensi. 808 GLACIES INSERTO SAUCIA SOLE. in-
certo libri, cui nullus hic locus. inserti radii solis sunt
apud Lucretium II 115; quod cum Vergilius in versu apud
Munroem adposito improbasse videretur, invenit Ovidius,
ubi appositius diceretur. 871 FlSSA PEDUM — VESTI-
GIA sine libris scripsi, qui Falsa, aperte mendosum.
A.liorum coniecturas, etsi factae sunt, nullas recepi. redii
hic quoque paulo quam olim attentius ad scripturas M
et B (habet hic v. 11 uidetur, 19 adclyui adscripto Vad-
diuo)] debebam etiam in cygnus^ uti B in indice libri,
.nn. cygnus in auem cygnus, M perpetuo, 367 377 539,
quod toto libro XII exhibui, quamvis, ut Progne^ discedat
a codioe Vergiliano; poteram in Non 14 cum B, nisi
forte M, quod videor notasse, rasuram habet; poteram
etiam 527 529. secutus sum bis grammaticorum testi-
monia, L in locis undetriginta eius plane modi, quo, quae
genuina is liber servaverit, satis iudicari potest; dubius
eram 132 et 819. ad codices incognitos confugi viciens
quinquiens, sed aut in parvi momenti discriminibus, aut
ubi scribam M deliquisse more suo pateret, glossematis
receptis 284 376 723, syllabis permutatis 485, ut infra
ad VII 162 adnotavi, halucinantem aliorum locorum me-
moria 792, aut ubi scriptm-a M in rasura extaret, 688
vicina tota 788 successihus atgue 821 flectitur. ex E po-
terant fortassis admitti, quae olim dedi, 701 suo pretiumf
Aglauros Peneos 739 749 243; ascivi Maeandros 246.
LIB. III V. 151 PHOEBUS UTRAQUE DlSTAT IDEM
CRETA. idem terra libri, suspectum iam Bentleio, qui
meta ex 145 iteratum volebat. loco IV 214 nihil inest,
qxiod II 68 XI 258 et tot similibus opponi possit. quod
dedi, ad romani moris ludos circenses ita referebam, ut
cretam, qua circiim praeduxerunt ad victoriae notani, Plin.
N. h. XXXV 199, pertinuisse putarem int^r carceres et
spinae partem inferiorem, in qua metas~^ a dextra parte
metam ultimam poeta Trist. iv 8 35 Am. Ill 15 2 adsigni-
ficaret; quo loco Olympiae, nepi Tep)aa bp6|Liou, Pind. 01.
III 33, arbores Hercules plantaverat: ut id metarum dis-
crimen ad cretam translatum sit. stadii metae X 597
6 64 alienae sunt a cursus Solis comparatione. 368
TANTUM HAEC IN FINE LOQUENDI. tamen haec libri.
atqui explicatio sequi videtur, non oppositio, plane ut
XI
XIV 98 100, absiuUt usum Verborum — posse qneri tanfuin
— rcliquit; 1 655 rctices — tanfum suspiria ducis; IV 264 IX
265 XI 280. compendia utriusque vocis leviter differunt,
474 AD SPECIEM EEDiiT. ad fociem (fatiem E)
libri, quod cum numquam intellegerem, olim posui lati-
cem, ut est 499 spectantis in undam, IV 353: nunc SPE-
CIEM, eo sensu, quo extat 1X473 xi 677 XV 199 252
420. 641 INQUIT OPHELTES. olim inquit Acoete de-
deram, quod sub rasura M latere visum. est id satis
veri simile; sed tamen ofeltes, quod nunc habet, est a
manu prima, ac putaverini in arclietypo antiquitus fuisse
supra adscripto acoete et adiecto aliqui versu proximo
spurio, quo pro subiecto enunciati quisque indiicitur, tenet
ad supplendam aposiopesin scriptum fuisse videtur: habent
tamen timet MLE, atque ea causa fuit, cur scriptum
acoete in M deleretur, cuius scribam intellectui prospicere
videas VII 756 x 653 697 Xil 70. interpolator nutu ad-
didit, quia ignorabat significare id ipsum esse, nutu et
signis loqui, ut lexica docent. maxima et ipsum imperi-
tam manum prodit, nec post ^laevam pete' omnium locum
habet. 675 sannamque cutis durata trahebat.
At LIBYS ABSTENTOS — . quae a v. 672 antecedunt,
olim a me emendata, vulgo recepta sunt. correxeram ex
et presso ML expresso, quod fere dicit Plinius IX 102 in
dorsum datum: interpunxeram post flecti et iunxi IncipU
huiCy quamvis sequente dixit; namque ita IV 790 exdpit
unus — quaerens, vil 681 Excipit — et — diocit. sequitur igi-
tur in. libris omnibus squamamque cutis trahebat, nimis
absurdum apud Halieuticon poetam. delphines intcguntur
corio tantum Plin. N. h. IX 40. putaveiis scribae locum
obfuisse IV 577 Durataeque cuti squamas increscere. sed,
puto, maxime nocuit vocabuli insolentioris ignoratio et
quod squamam trahere dictum videretur ut v 205 natu-
ram trahere, Vll 289 colorem rapere, VIII 760 pallorem
du£ere, neque aliud significari quam XIV 282 Osque meum
sensi pando occallescere rostro: cum artificiosius duplex
indicetur, et indurari corium et ipso eo rigore servari san-
xn
nam. versu pro:dino ohstantes remos librorum omKium ut
potui emendavi. remi cum a remigibus relinquuntur, in
mediocribus navigiis haerent scalmis et struppis suspensi,
et aut natant manubriis introrsum versis, aut pendent
propter latus, navi vento eunte, X 475. hoc autem loco,
cum navicula sistitur, v. 660, remi implicantur et im-
pediuntur, 664, simulac deseruntur, 670, eriguntur, ab-
stant, abstinentur. credibile est dbstituros fuisse, si ma-
nus admoverentur , dhverti temptarentur ; nam ohvertun-
tur fere quae e motu fortuito ad certum finem diriguntur,
II 470 XI 475 XII 605: sed ipsae manus extra parietem
navis porrigi non poterant, v. 676. 724 TrunCA
SED OSTENDENS DEIECTIS VTJLNERA MEMBRIS. dede-
ram olim et editur vulgo e libris plurimis disiectis mem'
bris, uti est Xll 367 disiectum vidnere. sed neque dis-
iectas, sed dblatas manus legimus, neque aliud dici
attinebat, cum ablativus uterque pendeat ab adiectivo
trunca. deicere verbum est impensae violentiae, qua ani-
mantes aiit inanimata tolluntur et absumuntur, iii 303
IX 196 Verg. Aen. IX 770 xi 642 665 Val. Fl. i 191.
denique haec est M auctoritas atque prima eius modi
scriptura, cuius, longe saepe graviora, exempla quovis
abbinc libro terna aut quaterna, XIV sex, nova proferen-
tur; eodem fere numero, quo in proecdosi aut emendatio-
nes aut emendationum sustentacula ex eo libro sunt de-
sumpta. Aliorum coniecturas in boc libro non mendni
recipi praeterquam Hauptii 597, quam praeiverat Lacb-
mannus Lucr. iv 1130; et, puto, typothetarum olim
meorum 576 quendam; nam et MLE-^abent quondam^
quod Hauptius revocaverat, neque ullum libx-um aut aucto-
rem novi, cui alterum tribuam. in manifestis M mendis
removendis grammaticorum , codicis L et Heinsianorum
idem usus fuit, qui in superioribus libris. sed coepi ab-
hinc enotare quae Erfurtanus vetustior, olim a Zinzer-
lingio adhibitus, mihi suppeditavit. admisi haec quoque
paulo quam olim parcius, nec sum dignatus qiiamvis
argute interpolata et eruditione eius aevi delibuta ad
xni
effugienclum vel obelum vel dubitationis angorem reddere;
sunt taraen saepenumero graviora quam aut in Hein-
sianis repperi, aut, si repperissem, ab illis accepturus
eram. ex E igitur hoc libro ascivi quae differunt a M:
463 (M Ipse, nisi fallor) 482 (cum L?) 506 567 varia
scr. adn. 597 delon 631 {pedore M) 695 713 728.
LIB. IV V. 46 MOTASSE. ita pro mutasse scripsi
ac probavei-unt tantumnon omnes. corruptela non in-
frequens: XIII 937 motare latus habet E, perpetuo eadem
ccmfundit Cbarisii codex. vox est Vergiliana, reddita
Propertio III 19 extr. ab Hauptio, puto, anno post proec-
dosin meam. maxime se tuebitur loco, quem expressit
Ovidius, Cypriorum, apud Atben. p. 334d: Kai Nefjecic —
ix9ui eibo)aevri ttovtov ttoXijv eHop69uvev. 48 albis
IN TURRIBUS EGERIT ANNOS. ita M. Columella VIII 8 :
totus autem locus et ipsae columbarum cellae poliri debent
albo tectorio, quoniam eo colore praecipue delectatur hoc
gemis avium. 90 Lux tarde discedere visa est.
EST addidi ex M. deletum esse videtur ab artifice proximi
versus: sed cum eae interpolationes a posteriori manu
in archetj-pum codicis M illatae essent, huius scribam
haerere interdum dubium inter verum et fraudem videas,
uti supra lll 641 demonstravi, infra 769 attingam, cui
loco simillimus est Vlll 656. etiam VIII 86 87 de versi-
bus et XI 181 de scripturis inconstanti iudicio usum, ac
XIV 383 et 722 plane uti hoc loco a vetere scriptura
ad interpolationem perrexisse apparebit. cii-ca Babylonem
praeter Euphraten, qui mediam a septentrione perfluit,
paludes commemorat Diodorus II 7 extr.j Plinius IX 175
Bahylonis rigua, diversa ea fortassis a riguis et paludi-
bus, quas dicit V 90 et VI 124, Strabo p. 741, 12. aquae
continuae, quales v. 91 indicare videtur, nuUae sunt, urbs
Iv Trebiiu Straboni p. 738. versus edolatus, puto, ab
ecclesiastico homine secundum Apocal. XVII, sedens super
aquas midlas; colei che siede soptra Vacque, Dantes Inf.
XIX; aut lerem. LI 12 Touc KaTOiKoOvTac BaPuXwva,
XIV
KaiacKrivoOvTac ecp' v^aa ttoXXoTc. 131 rigua
COGNOSCIT IN ARBORE FORMAM. coniectnram posui
quai-undam Heinsii siBiiliorein quam veri; vitalem non
puto. dixeris tale aliquid requiri secundum v. 90, et
rigiws Itortos, riguas ulmos qui dixerint, habent lexica, et
visa in arbore quod M praebet, ieiunum ac debile est,
et profecta ea vox ab interpolatoribus infra 676. atta-
men ipse poeta in eo participio usurpando multus est
nec ubique felix: lll 428 si emendare itidem temptes,
restat tamen li 443 770 778 (780) III 173 185 416
492 725 IV 146 316 713 V 209 VI 554 VII 86 IX
196. poterit admitti visam in ariore formani ex LE.
260 Nympha, parum patiens. Nimpliarum patiens
ML. con-uptela non longe abludit ab illo genere, quod
patet in "M IX 253 immune simul nuUaque pro immune
(ne)cis mil nnllaqiie, XI 71 QuipiJe dum dig. pro Quippe
pcdum, IV 562 summis mineides pro summis ismenides.
panm patiens fuit amorum (xiv 39) infeHcium, quod
supplendum e versu superiore, uti habes XIV 716 Non
tulit impatiens longi tormenta doloris, vel intellegendum
quod expressum xiii 859, contcmptus essem patientior huius.
388 INCESTO. incerto, scripto r in rasura, M. cor-
rexeram pridem ex XV 319: possit de eodem cogitari
IX 630. 408 TENUIQUE INCLUDIT BRACCHIA PINNA.
includit in proecdosi e M me dedisse putaveiim, et pinna
scripseram secundum Plin. N. h. X 168: vespertilio — cui
et memhranaceae pinnae uni, nec inteUegebam lanuginem
aut quidquid pennae simile esset, sed membranam pin-
nata figura, qualis n 375 iundura _di^itorum et quaUs,
puto, informanda est alatorum di-aconum Medeae VII 234
350 391, etsi scripturas e&s mntare non ausim, cum
pennae etiam sint apium: nisi forte ubivis scribendnm
pinjm cum Vergilii codice. 454 CUMQUE SUIS —
PECTEBANT CRINIBUS ANGUES. Degue suis libronim
nimis mihi absonum visnm. alterfHS inmixtos crinibus
angues gerit Medusa infra 792. TrpuiTOC hi cqpiciv
AkxuX-oc bpciKOVTac luoincev 6|lioO TaTc ^v t^ KeqjaXfi
XV
GpiEiv eivai Paxisan. I 28, 6. cum ita est i 180 Caesa-
rian, citm qua — tnovit, IV 546 scissae cum veste capillos,
VI 168 movens — Cum capite — capillos. 487 pal-
LORQUE FOEES IXFECIT AVERNUS. pristinam coniectu-
ram tuendam arbitror. pdllor sine epitheto habet quo offen-
dat, vix habet exemplum locoi-um 435 XIV 407, quorum
utrovis Nox Erebos Styx adsunt. Avernae vaUes, Aver-
na Iimo sunt x 51 XI V 116, bvocpepd dxXuc Kaid buj-
ILiaTOC, CTU-fia dxXuc apud Aeschylum Eum. 571 Pers.
669. 757 ANDROMEDAN ET TANTI PRAEMIA FACTI
In DOTATA RAPIT. dispescui quod librorum est Indo-
tata. neque causa talis modestiae erat, neque mos is
est aevi heroum, neque de abitu etiamtum Persei mentio
v27 222 229. elocutio huius loci alius est modi quam
VII 157 X 680 spolia portans, duxit praemia, ideo, quod
quae cerimonia posteriori loco indicatur, hoc repraesen-
tatur: rapitur ritu nuptiali Andromeda potissimum: prae-
mia Hymenaei et Amoris figurate adiciuntur. loci igitur
indicium, quo nova nupta rapitur, requiri videtur: fuerit
ea pars aediiim regiarum dotali apparatu instructa. si-
milis est pluralis in ista supra 336, h. e. loca v. 337,
neutrum v. 585 totum et V 622 caligine tectum^ h. e. *quod
tectum erat'. 769 QUI S-IMUL edocuit. libri tan-
tumnon omnes Quae smwZ, quod in M resedisse putabam
ex interpolatione ea, cuius v. 767 eiusdem M auctoritate
missum feci. poeta cum conventus et convivia inducit,
consuevit interlocutores aliquot ad paiies vocare, suppres-
sis scilicet nominibus et ea sermonum parte, quae ad
argumentum carminis promovendum non pertinebat, v. 790
VI 382 383 XI 751. sinml impatientiam depingit aut
breviter complectentis, quae copiose dici poterant, aut
aliqui salva verecundia a responsione ad quaestionem
festinantis. Hauptius pro Perseu suasit Cepheus, quod
interpolator, si hominem novi, si scriptum invenit, non
magis, puto, mutaturus erat quam Qui in Quae.
Coniecturas recepi Bentleii 506, Lachmanni 340 700. ex
E ascivi quae a M discedunt: 20, 31 cum L (53 ex Eif.
XVI
recentiore) 121 156 cum L; in M rasura pervicax 181
198, 231, 298 cum L (437 stig. quocl ducit ME: secutus
sum L, nescio, quam recte) 459 498 cum L 567 717
cum L; WW50 M sub ras. 726,
LIB. V V. 81 MURRAEQUE IN PONDERA MASSA
Ingentem — CRATERA. multaeque in pmdere massae
Ingentem libri. ingens in pondere vix latinum, nedum
poetae est. ingens in pondera dictum volui ut celsum in
cornua cervum X 537, spatiosum in guttura mergum XI
753, et simili praepositionis usu crescere in spatium^ fu-
gere in spatium, pendere in auras, flecti in angueni, v 547
VII 783 VIII 145 881. poterat hoc sufficere; nam etiam
multae in pondera massae crater emendate dicitur: sed
videbatur compages orationis aptior, si que particula ista
cum ingentem necterentur. quamobrem dedi massa; mul-
lae, quod supererat, langiiidum iampridem, removi. Ce-
phenum regio cum ipsa Andromedae fabula pertinuit ad
Sidonios illos, quos Strabo p. 42 ev Trj Kaia ITepcac
eaXdTxr) commemorat. murrina maxime in Carmania
inveniri testis est Plinius N. h. XXXVII 21; qui cum massae
solidae modum modicos abacos superare negat, poetas
non curavit. 97 TUM QUOQUE — HODITES Ense
lACET. Hauptius Tu quoque — iaces edidit. sed Ovidius
quoque particulae locum variat mirifice; habet eodem,
quo hio XIV 158 Hic quoque suistiterat , XV 431 Niinc
quoque Dardaniam. alia ex hoc carmine sunt vill 21
356 XII 403 XIII 734 XV 247 359 531. 117 EE-
TENTAT. ita M; etiam L a prima manu mutatum. apud
Veo-gilium cod. Med. v 278. 131 TOLLEBAT TURIS
ACERVOS. ita M sub rasura cum ali^iot Heinsianis;
reliqui farris aceruos. Nasamones far habuerint, an zeam,
uti discernit Plinius N. h. XVIII 82, ignoratur. tura
Arabiae felici atti-ibuunt Diodorus II 49 et Plinius XII 52,
isque tam definite et enixe alibi inveniri negat, quasi
vuigatis erroribus occurrendum putaverit. ac videmus
66, 57, 59 lubam regem et grammaticum varia genera
tradidisse in Arabia, Carmaaia, Aegypto, Sardibus; Ale-
xvn
xandriae non modo tura interpolari, sed etiam legi ab
opificibus. pervulgata erat fabula Euhemeri de Panchaia,
derisa a Strabone pp. 104, 299, commemorata apud Euse-
bium Praep. ev. ll 2, p. 59, recantata apud Diodorum
olim libro VI, nunc V 41, ubi legis descriptum Xipavuj-
t6v, quem Pancliaei KO)iiZouciv ek t6 TT^pav xai ttu)-
XoOci TOic TUJV 'Apdpoiv in-nopoic ktX. itaque si Ovidius
cum Vergilio Panchaiae tribixit X 309, Achaemeniae IV
212 255, Assyriis XV 394, auctores sequi potuit; de
Nasamonibus num habuerit, vix refert. quod acervos tolli
dicit, convenit cum eis, quae de messe sive vindemia,
quam dicit, Plinius tradit XII 68 ad 63. 301 AUXE-
EUNT VOLUCRUM VICTAE CERTAMINE TURBAM. vereor,
ne interpolatum hoc sit: M certamine poenam habere
videtur, quod acceperim pennam, significatu eo, quo est
singularis apud Silium iii 344 pennae sagacem, pluralis
%pud Propei-tium iv 10 11, Val. Fl. I 234. 387 CYC-
KORUM. cygnorum oportuit seeundum M. 390 TT-
BIOS — FLORES. ita M, sed a sciolo inductum puto ex
IX 340, fere ut in eodem M est VIII 568 lelex pariis
iam, superscripto albis, scilicet, quia ita inventum fuerat
III 419 e pario (albo) marmore. 460 APTUMQUE PU-
DORI NOMEN HABET. ita M, nec dubium videtur de
interpolatione vulgati colori. stelio apud Apuleium, ste-
lionatus multis Ulpiani locis, quorum Dig. XIII 7 36
Edictum interpretatur, XL 79 graviores adlegantur, non
Bunt posterioris aevi vocabula. 536 POENICEUM —
POMUM, Gluptaque callenti — . Poeniceum M, ut ali-
quotiens, quod sciam; XII 104 quidem Phenicen. Glupta
scripsi pro Sumpta librorum, quod esse oportebat sumen-
da, si proprietas requiratur. deinde pallenti libri. mirum
pomum versicolor: nam ipse cortex est, qui rubeat, nisi
forte ab interiore parte pallet; Plinius quid dicat XV 100,
nec cutis ulla singulis praeter communem, quae est candida,
non satis perspicio. callum idem quod corticem dixit
Plinius XIX 33. lentus cortex infra est x 736. Con-
iecturae receptae sunt 48 Ungeri, 163 Sucherii, 461 512
OVID. II. b
xvra
Lachmanni. ex E desnmpta qnae diffemnt a M vy. 175
446 482 Falsa cnm M, Sparsa pro v. scr. nihil mntan-
dum pntavi; significatus , qni XV 155 509, 558, 576^
607 (M?) cum L (619 Diana cnm ML, fortassis rectius)
634 lacus pro v. scr. 665 iacerent, uti etiam M sub
rasura.
LIB. YI V. 27 Addit et infirmos bacdlum
QUOD SUSTINET ARTUS. haculum quoque libri. removi
offensionem, quae est in et-quoque: 'addit canos et bacu-
lum'. hoc neutro genere est non solnm XV 655, sed
etiam II 681 789. 46 TAMEN EXSILUIT. erubuU
libri, quod in litteratura archetypi M proxime abest ab
eo, qnod scribendum putavi. namque eruhuit — notavit
ora ruhor sLmile est vitioso illi in M Xlll 581 nibor, quo
ruhescunt, dissimile IV 329 330. reliquae adsistunt deae,
nt II 428; Arachne, etsi non territa, tamen exsilit, qnod
est timoris III 670 671, pavoris 1X314, furoris X 410.
54 Haud mora, constituunt — telas. rednxi
hoc ex MLE; edi solet consistunt, qnod in E var. scr.
stantis telae est IV 275. 200 QUA quantum distat
ab orba? Ite, satis pro prole sacrist, laurum-
QUE CAPILLIS Ponite. qua quantum, si Bentleii est
correctio, est etiam M et aliorum auctoritas. versus ipse
etsi loco suo motus, genninns est; ad qnem refertnr 212.
in proximo rasurae quae sunt in libris M et Neap., re-
stant examinandae: Heinsii est testimoninm propere ex-
tare in vestigio ampliore. qnae nuper temptata sunt, ab
Hanptio Ite, satis, propere ite, sacri est, Alexandro Riese
Ite, satis, properate, sacri est, Nic. Madvigio Ite, sat est,
propere a sacris, hyperbatis ipsis et lodutionis intemperie
personae dignitatem tollnnt. non spoponderim me verum
invenisse, sed peroratio aptior erit: dimittnntur a sacro
Thebanae formula consimili ac fuerant admotae w. 159,
160: dictum fuerat ite, date Latonae et Latonigenis duo-
hus, lauro innectite: iteratur ite, satis est pro numinum
isto mmcro, ponite laurum. 237 CRURA adnisa.
vereor, ut haec satis certa sit correctio. crura admissa
m
librorum omniuin non putabam equi accipi posse, iuvenis
ipsius volebam ea positura, qua in anaglyphis proni
equis insident, velut in metopio Parth. occid. III et xiil.
505 LACRIMAE DITES INTER MANDATA CADEBANT.
nec huic coniecturae nimis confido. libri lacrimae mites.
id quid esset, non intelligebam, uti nec Mitis habebatur
VIII 262 aut mite parcniis ingeniim XIII 187, praesertim
sequentibus hic singultibus et praesagiis w. 509 510.
memineram loci Pont. III 1 102 flcndi copia dives adcst.
576 Stamina barbarica suspendit pallade
TELAE. M cum paucis servavit pallida tela, quod cum
interpolatores male haberet, fecenint callida et candida,
ut E. Palladem interpretor quod in simili re dicitur
Pont, III 8 9 Palladis uti Arte Tomitanae non didicere
nurus, ut est intempiestiva Minerva iv 33, tenuis Minerva
apud Verg. Aen. VIU 409. stamina telae erant iv 275
VI 54, pendens vtstis iv 395. 583 dolor orsa re-
PRESSIT. ora repressit libri, quod non intellegebam,
quantumvis ora opprimantur III 296, pudor ora tencat
ix 515, ore preniantur voces xiv 779. orsa rectius ad
verba, quod sequitur, referetur, quam pro substantivo
erit, quod tamen Vergilio et recentioribus frequentatum.
673 praelonga cuspide rostrum. pro lor.ga
cuspide libri, quod non egregie interpretatus Hauptius.
rostra habent cuspidem, acumon ll 376 XIV 503. prae-
validus dixit poeta III 219, praedives ix 91, praedurus
XII 349. 701 VI SED PACIENDU8. diflfert hoc minimo
discrimine a scriptura E m (superposito apice) sed.
Coniecturas Heinsii reddidi 234 614. ei E, partim solo,
dedi versus 117 (sed aloyd) 174 genetrix 212 recidat
(reccidat Erf. recentior) 224 249 313 334 4-17 Cleonae
422 subvectaque pro var. scr. 448 457 faenil. {foen. M)
495 obortis (versuum ordinem ex Erf. rec, ex quo et
Prisc. etiam 506) 579 illa (ut etiam M sub rasura).
omitto ubi in orthographicis aut insignioribus scripturis
aut M aut L adstipulatur: commemoro 617 Abstukrunt
esse in M.
\*
XX
LIB. VII V. 8 obeium posiii ut in re ancipiti, bar-
bariem proliibui. quod proecdosis habuit, ex E petiveram,
Voxque tolerabile, numeris nullo modo, nec si tres qui-
dem labores putentur ex w. 29 — 31, 35, qui apud
Apollonium III410 415 duo sunt; numero autem mutasse
librarios non magis credibile est, quam libros plurimos
habere Minyis. habent Visq; ML, numeris MLE. vis
Jiorrenda laborum datur latinum esse, certe poetae, nemo
velim existimet. dedi igitur quod proximum est et ad
sententiam fere huius modi collineat, ^etiamtum mora
iniciebatur', interpunctione post v. 8 mutata, ut quod v. 9
est interea ad eam moram referatur. legitur ita x 643
nec opis mora longa ddbatur, h. e. 'requirebatur-'. quae
vox moram significare et ab indoctis librariis in numeris
corrumpi potuerit, visa mihi est remoris. est id adiecti-
vum apud Festum p. 277 Re^nores item in auspieiis aves
dicu/ntur rell. sed quae similia habentur, p. 197 Oscincs
i/oes — quae, p. 245 Praepetes aves dicuntur, quae, Paul.
p. 109, 19 Inebrae aves, quae, cum glossa Labbaei apud
MiilL p. 76 Inebra opveov fiavTeuTiKOV, Plin. N. h. x 37
clivia avis, siibis avis, sunt scilicet pleraque apud Var-
ronem, Ovidium, Plinium pro substantivis. indicata igi-
tur puto quae apud Apollonium sunt III 502 — 520, non
ipsum illud augurium v. 540. multa enim sunt, quae ab
Ovidio obiter deUbantur, de sorore v. 54, de herbis alla-
tis 95, Apoll. 738, 844, de dracone 149, utpote e Var-
roris Atacini poesi in vulgus nota. hinc erat quod 99
in TESCA dederam, qua voce ^Xoc Ap. 168 489 interpre-
tatus videbatur. tecta Hauptius Aeetae aedes quomodo
accipi posse putet, non assequor. etram post certamen,
V. 143, ad navem victorem heroas deduxisse consentaneum
est; quam ob rem 147 pro satis inepto aspectu laetaris
malim SECTARIS, fere secundum Apoll. 446 vooc be oi —
^pTTuCujv TreTTOTriTO ihct' ixvitt veicojLievoio. Statius Theb.
V 483 Prosequimur visu. 155 IGNOTOS OCULOS SIBI
facile persuasi, ut posthac ederetur. oculos ubi MLE, ut
supra VI 46 exsi, eru. 162 VOTA LITAT, ut xv 794.
XXI
uofa facit MLE: corruptela eius fere modi milii visa,
qualia in !M I 746 Unigera niligera, II 485 tamen manet,
V 276 tnilite limite, VII 476 Expetit Excipit 763 Pestis
Cessit, VIII 775 funibus nubibus, IX 387 naium tantum,
X 493 it in init, xiil 122 relatis laccrtis, XIV 97 tielato
leuato, in aliis XV 818 locctur colatur, 834 reget geref.
183 NUDIS UMEROS INFUSA CAPILLIS. edi COn-
suevit nudos umeris — cajnllos, qualis est in M confusio
XI 175 XIV 97. restitui loquendi genus vulgatissiraum,
ut est X 432 XI 3. sed est aliiid satis memorabile,
quod fraudi fuit Bentleio, qui improbasse didtur VI 59
cincfaeque ad pectora vestes, geminum plane aut adfine
his: X 536 vestem ritii siiccincta Bia/nae, iv 511 sumptum-
que recingitur angue^n, v 338 immissos hedera collecta ca-
piUos, V 575 virides manu siccata capillos, xii 77 canen-
tia colla iugo pressos, xii 431 hominem protecfus equumqut^
XIII 732 airam canibus succingifur alvum, Xlii 894 m«
cincfus flexis comua canis xiv 345 fulvo clilamydem cou'
fracfus ab auro. 223 Dispicit et tricces regio-
NIBUS APPLICAT ANGUES. ita inauspicatam meam olim
aut Heinsii correctionem, quam tamen plerique recepe-
runt, redemisse me opinor. libri qui innotuerunt, crefes
M cretis LE crefeis Vaticanus. etiam Lachmannianum
Dispieit ad rem facit. scilicet consentaneum erat, ut
ad vitam senis refocillandam Medea eas herbas requi-
reret, quibus ad reddendam mortuis usus fiierat Aescu-
lapius. is et natus ferebatur et sacrarium habebat Tric-
cae in ipsis Tempeon Thessalorum conlinibus. Strabo
p. 647 6 Trepi TpiKKtiv, ^cp' tL 6 'AcKXriTTioc YevvrjOfivai
Xe-fCTai, p. 437 TpiKKr), 6ttou t6 lepov tgO 'AckXtittioO
t6 dpxaiOTttTov, p. 360 beiKVUTai — TpiKKaiou lepov
'AckXtittioO, d{pibpu)aa toO ev Trj GcTTaXiKfi TpiKKr].
248 NUMINA CIVIT. leuit ML fere soli (et civU ex ipso
M notavi); poscit plerique reliqui, glossema. 276 Pro-
POSITUM INSTRUXIT REMORARI TARTARA MUNUS. instr.
morfali harbara MLE; barbara maius M. non incuria
hanc M scripturam olim insuper habui, sed accensui eis,
xxn
de quibuB in praef. proecd. p. V obiter adnotavi, puta-
bam vocem in extremo versu evanidam suppletam ascita
glossa aliqua e margine. ascripta fuisse suspicabar
verba v. 175 exp. maius dare munus lason, scilicet ad
illustrandum mu/tius; ut talia adscripta adeo in ordinem
recepta videmus in ML infra post 293, XII 192, XIV
768 (ex VI 309). conunentum ipsum si paulo praestat
eis, quae hic scriba, quotiens aut ipse peccavit, aut in-
certus haesit, consarcinat, non excedit certe interpolato-
rum eorum ai-tificium, quonim tot versus in M extant:
poeta ipso indignum habeo. sententia inest vulgaris,
male enunciata. nam quae ingentia ausa dicuntur, cum
incipiuntur, v. 178, ad finem perducta dici vel possunt
mortali maiora: sed siquis proposifum aliquod mortali
maius dicit, deinde ab eadem mortali aliquotiens, v. 295,
effectum narrat, inepte, puto, «iicit. sed maxime nullus
bonus poeta tam graphicam et copiosam descriptionem
juficeta admonitione interpellabit. ipsa locutio propositum
instruxU, si modo latina, pedestris est et facticia nec
Ovidiani commatis: id verbum efficacius et cum proprie-
tate usurpatur, v. 196 et VI 591. videtiu' hoc fefeUisse
etiam Hauptium, qui ita: ^nachdem sie durch diese Dinge
die Gabe (die Zauhermischung) , die sic eu bereiten sich
vorgesetst hatte [propos.], tnit der Kraft ausgestattet hatte
[instr.], die Unterivelt, den Tod, au^fzuhalten' . putavit me
infinitivum remorari suspendisse ab instruxit; atqui vo-
lueram dici paulo rectius ad graecam normam, propositum
remorari, 'destinatum ad remoranda Tartara', quae pro-
perantur v. 250. moram lucrabere fati ait Statius Th.
779. quod superest, corruptela vetus loci^ non est peior,
quam quae plurimae in M extant alioinim librorum bene-
ficio innocuae. & et ^ confundi minim ne sit, habes in
M X 431 cdebratait pro celebrabant, XIV 574 barbarus
pro dardanus; nam d in archetypo fuit ea forma, quae
t proxima, ut audiat legeretur auolat V 382. syllabae
omittuntur, re VIII 675, er i 235, mc IX 149, va X 122,
ni X 169. 434 cretaeis. credo hoc ab officiosis
xxin
tjpographis postmodo correctura: sed tamen ita ApoUo-
nius II 1236 IV 1692, uti etiam in Amoribus et apud
Propertium editur. IX 666 Herodianum secutus sum.
509. OMNIA HABET. RERUM STATUS ISTE MEARUM.
omnia quae M omnis cat LE. posueram locutionem ser-
monis Attiei, quam nunc quindecim comicorum locis
variatam exhibet H. Jacobii olLm nostri Com. dict. ind.
pp. 811 812. post hahet, si levius interpungas, iste, quod
eequitur, respiciet ad ante dicta, ut v. 485 ea foedera
nobis; si gravius, ut feci, proxima intellegentur, quasi
dicatur, ut non desint, fere uti habes IX 630 tanta est
discordia mentis: — lihet temptare. proxima dubito num
intellecta sint: superat mihi miles, h. e. tanto sunt nu-
mero, ut bona pars hosti proici possint; quod omen
deinde Cephalus deprecatur, meliora et contraria optat.
Hauptius longe obscurius. 529 IGNAVOS INCLUSIT
NOCTIBUS AESTUS. nvibihus acstus libri, quod scaevi ali-
quid habet. memineram Plinii Epp. VI 16 17: iam dies
alihi^ illic nox omnihus noctihiis nigrior densiorque.
612 Natorum queribundae animae. Natorumque ui-
rumque animae libri, vitiose sine dubio; sed nec coniectura
ista satisfacit. elisio eiusmodi, ut IV 445 antiquae imi-
tamina, Hor. Epod. 3 16: similes IV 228 VI 656 Xll 407
XV 217 497 776. 636 Et promittere idem toti-
DEMQUE. verissima haec solius M scriptura ab inter-
polatoribus et editoribus, ex quo innotuit in praef. proecd,
p. IV, intellecta non est. promittere non est ^polliceri',
sed significatu proprio, quo arhor ramos promittit apud
Columellam, se promittit apud Plinium. in ea proprietate
verborum maiime in re rustica nihil est frequentius usu
intransitivo transitivorum. idem est accusativus, sed non
obiecti qui dicitur; quem admodum III 152 distat idem
€st X 175 spatio pari distahat. quercus patulis ramis,
V. 622, prominet in arva suhiecta, v. 638, quo decutiuntur
formicae. locus luculento exemplo erit eius nefariae inter-
polationis, quae inde ab aetate codicis L hoc carmen in-
festavit. 687 SED ENIM NARRARE PUDORI EST.
XXIV
cet ertm M et cetera (caetera E) nota pudori LE. eius-
dem interpolationis manum cognoscas. medelam adhibui
eandem, quam II 400 ; neque video, quid in particularum
frequentissima copulatione cidpetur. 741 MALE VICTA
REA EST. sic propius aliquanto ad scripturam M, nam
L interpolationem orditur, accedei-e temptavi, secundum
Amor. II 5 12 Cid petitur victa palma cruenta rea et
XIII 58 tnale convicti; v. 397 Ulta se male mater. 837
SILVAMQUE PETO; VICTORQUE PERERRANS. uictorque
per herbas libri. victor recte explicatum ab Hauptio: est
ita VIII 445 nato victore. IV 510 Sic vicirix. sed reliqua
eodem fere artificio explicat, a quo commentariolum occoe-
perat. latuit corruptela. intemperies ubique occurrit scribae
M praefigentis aut infercientis h litteram: quae barbaries
cum hoc loco omnes libros pervaseiit, ex archetypo ali-
quo tradux apparet: at XI 645 populos alii pleienique
pererrant, solus M populis alii plehique per herbam. ia-
telleges 'post venationem silvas pererrans, pervagans'.
Coniecturas recepi duas a N. Madvigio publicatas, in quas
et ipse incideram, 195 et 559, de posteriori dubius
etiamnum propter Lucretii locum ab Hauptio indicatum
et Dura cutis Vlll 803; alterum tamen est Vlll 413 415
IX 83 VII 191 X 184. Salv. Boessii et Gronovii sunt
emendationes 435 764. E fortasse rectius in vulgata
scriptura secutunis eram 47 et 76, ubi quod dedi, in M
est correctio primae, puto, manus ex recederat. secutus
sum E solum: 82 lentus, sub rasura quod adesse visum
152 177 in proecdosi, quod abieci propter v. 215 181
205 volebam tremiscere, ut M 637 298 fortasse cum L
(M a limine) 304 305 cum aliquot Prisc. 308; nam L
videtur liabere rogantes 384 ut M ma. sec. 395 410 413
{adfrax, \\t etiam M) 417 422 cum L (M?) 439 eleusim
(440 senis Erf. alter) 469 (senos) 486, cuius scriptui*ae
glossemata in ML 506 sceptri pro gloss., non var.
scr. adpositum 509 var. scr. 520 576 577 580 589^
ttdit, ut puto; certe M a prima manu supra scriptum
689 710 731 736 cum L (M Servorimbiq; est) 739
XXV
756 (cum L?) 763 806 807 823 putans pro var. script.
856.
LIB. Vin V. 87 in M omissuin abieci, quamvis
apud Prisciamim 1. V p. 152 libris praeter Leidemiem
traditum omnibus, absurda quidem scriptura, quae est
etiam in E nostro. neque codicis nostra auctoritas sola
eum damnat, neque Prisciani tuebitur, cuius loci pristina,
quae in L servatur, forma quem admodum sublecto e
margine Ovidii versu turbari coeperit, D commonstrare
videtur. extat eiusdem modi adnotatio in margine LK
p. 128, 6. Ovidii libros aeque quam Prisciani pervulga-
tos ab huius lectoribus aut scribis saepe, nec multo iu-
dicio, adhibitos ipsae scripturae docent, velut cum paulo
inferius p. 156, 18 in archetypis RDAHK, non GL, glossa
interlinearis codicum recepta est. quodsi vel constaret
Priscianum ipsum libris Ovidii non egregiis usum fuisse,
nihil effieeretur nisi hoc, ut interpolationis quoddam
genus, quod secundum appello, saeculo quinto antiquius
haberetur. ac primum quod dico, estque doctrina fere
eadem, qua spuriae Heroides insigne, multo est vetustius;
secundum cuius aevi sit, plane mihi dubium: quo non
laevigantur, exornantur, quae vel vitium traxerant, vel
aliqui displicebant er\iditulis saeculi ix aut x, ut de
tertio indicabam p. Vi, sed vetustissimae tantum, quae
adesse videbantur, lacunae mira plerumque barbarie sup-
plentur, versuum particulae aut hemistichia a poeta Ver-
giliano exemplo relicta. suspicatus de his fuerat Heinsius
ad XIII 333 et coeperant indicari in proecdosi. imper-
fectos versus uterque, puto, dixeramus. sed nuper cum
Senecae locum Controv. XVI extr. relegerem, visus mihi
sum deprendere alius modi testimonium. videntur iam
tum fuifise, qui data opera nec sine artificio Vergilium
ista posuisse statuerent: quibus cum illic aperte Ovidium
accessisse narretur, vix ullum eorum locorum, quos pri-
dem eo genere habueram, longe distare ab exemplo illo
ex Atacini versu petito reperio. puto hoc quoque nihil
relictum a poeta, quam dimidiatum v. 86, alterum dimi-
XXVI
dium et 87 88 suppletos, non fortassis uno tempore, ut
de 87 tantum testimonium ad codicis M scriptorem per-
venerit. 117 EXPONIMUR ORBE. obelum posui ad
scripturam M, quod emendationi diffidebam. exponimus
orbem libri aliquot meliores Heinsii. ohstruximus orbem
interpolati cum L, puto. temptabam EXPUNXIMUS ORBEM,
ut figurate tabulae informentur, in quibus subsidia sua
consignata habuerit Scylla, quibus inspectis, ut luppiter
apud Plautum Rud. prol. 31 et in proverbio notissimo
Zenob. IV 11, rationem ducat vv. 114 ad 118: quicum
convenit ut pateret 118: nam apud Ciceronem pro Rosc.
com. 2 5 adversaria perscriptiones et lituras habent, in
ea quod relatum nec expunctum est, patet; et alteinim
eius verbi significatum, qui est XI 294, excludit quod M
dedit Hanc v. 119. 261 SUMPTIS PRO SUPPLICE
COCALUS ARMIS MlTIS HABEBATUR. excidit hic obelus.
quid de mitis voce iudicem, p. XIX dictum. putabam
Mactus habehatur, si modo usitatior ea vox esset. nam
locutione simili in successu aliquo utitur poeta: habetur
coniuge felix IX 333, Turno sospite dicta potens xiv 573,
clarum vincendo nomen habebat Vl 425. occisum Minoem
Camicis (Strab. p. 279) non videtur significari, nam vivit
1X437; sed tamen abhinc formidari desitum, quod ex
eis, quae de Athenis liberatis adnectuntur, patet.
371 EURYTIDAE. satis dubia correctio. orithie ML orp-
thyae E. Hippasi, qui est 313, pater Eui-ytus est apud
Hyginum f. CLXXIII. 397 PRONOS SUSPENSUS IN
ARTUS. primos — in artus librorum non intellegebam.
411 OBSTIPA. abscisa M. aesculea LE et reliqui inter-
polati. 535 Tristia persequererishserarum voce
SORORUM. miser. vota sor. ML. dicta E et interpolati.
restitui quod ad ora sonantia convenit; mea voce repono
Xlii 235. tristia sororum graecissat, ut in titulo libroi-um
et Fast. VI 463, ut Trist. l 8 31 tot mea seria, Met. Vl
462 ingentia data, xi 200 suscepta magna, 283 commoda
nostra^ Xlll 188 et apud Horatium publica commoda^ XIV
92 gcntis admissa: Vl 660 meritis dictis^ quod restitui,
xxvn
h.e. 'dictis eis omnibus, quae meruisset*, ut Xlll 48 pre-
caHs quae tneruit. 543 hemistichia duo habui pro
exemplo primi ac vetusti interpolationis generis, de quo
plerumque indicare supersedi. Deianiram, quo tempore
\Ieleager obiit, moi"tuam putasse poetam oportet: nam
JX 8 tandcm et 9 quondam et quod 17 Hercules deus
iam factus, et quod 149 Meleager vivus, puto, indicatur,
non faciunt ad Nicandi-i fabulam, qui Gorgen et Deia-
niram praesentes in fratris funere, nec mutatas tradidit,
Ant. Lib. f. II; quam secutus Hygini f. CLXXIV exemplo
videtur, qui Her. IX 165 166 scripsit. indidem haec
mterpolata putabam, inutilia ideo, quod apud Nicandrum
irata, apud nostrum placata Diana puellas transformat.
637 PLACITOS TETIGERE PENATES. parvOS L et
plerique libri, quod nihili est, quia Penates non tangun-
tur; ad domum, penates aditur, hospitium petitur, ut
V. 628. paucos M, unde feci quod est Vll 226: locutio
similis IV 218. 656 IMPOSITUM. impositus ]i\)Ti.. dixi
de hoc genere p. XIII. ablativus qui sequitur, est eius
modi, ut X 648. 714 Navarent CURAS. correctio
fortassis calidius recepta. poterat edi quod M habet,
Narrarent casus. sed id manum poetae, si usquam, his
paginis tersam et argutam, non referre ipsi intei-pola-
tores senserunt, qui comptius, Inciperent^ dederunt; idque
olim verum habui. renarrare est VI 315, retractare et
rdegere IV 569 in re specie simili, sed diversa ideo, quod
eo sermone aditus paratur ad novam fabulam. idem si
hoc loco poeta spectaret, causae aliquid dicendum erat, cur
steterint uterque coniunx ante aedem eo loco, quo arbores
posthac conspectae. senes autem decrepiti, v. 712, tam
otiosa confabulantur sedentes. nec quod antecedit, aedi-
tuorum munere functos ad eitremum usque spiritum,
frustra posuisse poetam consentaneum est. itaque aream
templi verrentes vel simile quid operantes informavi.
719 OSTENDIT ADHUC CIBYREIUS ILLIC INCOLA. tJii-
neius LM, thyneius, thyrneius, cJiineius alii. correctio
Sucherii Dinieius ea re commendatur, quod ita fabula haec
xxvni
in ea loca conferri videtur, quibus circumlatam fuissft
poetae aevo videmus in Act. apost. XIV 11. Diniae oppi-
dum commemoratur apud Livium in itinere a Cn. Manlio
consule e Pamphylia et Pisidia in Galatiam directo, quan-
tum videtur, haud procul a confinibus Isauriae, quibus
adiacent Lystra ac Derbe. sed tamen dispKcet loci ob-
scuri in re exili mentio et incerta nominis prosodia et
quod locutio ipsa, nisi fallor, magis ad regionis amplioris,
non imius oppiduli indicium videtur accommodata. pro-
baremus, opinor, notabile aliquod nomen positum regio-
num earum, quibus conventus et fora agentem Aemilium
Macrum comitari potuit Ovidius; Trist. I 834, Pont. II
10 21. enumerantur hi conventus apud Ciceronem Epp.
ad Att. V'21 9 et Plinium N. h. V 105 ad 120, quan-
tum huc pertinent. quod enim dicitiir illic v. 719, respi-
cit ad colles Phrygios et Pelojma arva 621 622; Pelops,
qui Phryx est etiam Sophocli et Herodoto, Sipylo tamen
potissimum ab Ho Phryge expellitur, Paus. II 22 3: de
anteriore Phrygiae parte cogitandum erit, quam quidem
prope totam unus conventus Cibyraticus complectitur.
Kipupa TtoXic TTpoc voTov Maidvbpou, Kipupac dbeXcpoc
Mapcuou, apud Herodianum: Polyb. XXII17, Strabo libra
XIII extr. prosodiam habet Horatius Ep. I 6 33. littera-
turae merovingicae tJi satis simile est syllabae db caro-
lingicae. <S29 inmensaque viscere. uiscera libri
omnes, sine seusu. restitui frequentissimam transpositae
copulae figuram. Coniecturas alias praeter Heinsianas,
vix satis certas, 724 750 recipi non memini. ex E dedi
w. 49 59 &0 Ut pro Et. qui si fortassis E alter sub
ras. 61 mea^ si id omissum.in M, cjpjr<r€seret in latiore
ras. habet 63 superare ante rasuram in ME videtur
fuisse siiperasse 123 generis et uerus pro v. scr. 141
146 Heinsio teste; non ipse notavi 162 Maeandros 266
adorant 278 pr. et lathoidos (M latoides) 281 oeneos (ut
etiam L) 283 298 cum M et paucis 301 v. spurium
post 317 om. 323 possis cum M, quod rectius olim re-
ceperam 35l(ferroM) 514 533 5Q3 l' lacunabant .i. arcu-
XXIX
ahant 557 uertice 594 pei-it. sed praestat L 641 701,
702 740 765 Obstitpuere 784 guatinus 818.
LIB. IX V. 74 DOMITAMQUE RECLUSI. rcduxi M;
interpolatio et emendatio late evagata. edunt fere per-
ussi vel piraeussi, Heinsii coniecturas; cum tamen non
domita perusta, sed penista domita hydra fuerit. domita
quid factum sit, bifariam tradit Apollodorus II 5 25
Tujv dva(puo|Li^vaiv Ke^aXuiv nepiYevo^evoc, xfiv dOdva-
Tov dTTOKoqjac KaTiupuSe Kai 3apeTav eTT£9nK€ TreTpav
— t6 be cujjia dvacxicac t^ xo^ touc oictouc ^paipev.
alterum intelleiit Planudes, quod aegre scripturis tradi-
tis, nec idoneorum auctorum exemplis correctioni nostrae,
satis, ut puto, leni, adconunodatur. at pectora, mgulum^
vulnera tecta RECLUDI, technicum medicorum esse verbum,
docent lexica. 249 istas, ne, spernite flammas.
est haec praeter interpunctionem ipsa M scriptura: Oetaeas
spernite E et reliquorum oninium. 294 LuciNAM
NIXOSQUE PATRES. Luc. nexosque pares M. Luc. ad ncxos
partus cum gl. uel secundum hoc quod quidam libri hdbent
nexasque deas E. quod pridem dedi, putabam intellegi
posse. dei omnes patres audiunt, maxime obscuriores et
indigitamentorum, Semo pater, pater Matutinus, pater
Indiges. Nixi di, de quibus Festus tradit, si doctrinae
Varronianae fuerunt, quod non statim memini, dubium
non est, quin accusativum habuerint Nixios: si super-
stitione vulgi consecrati sunt, signa ante cellam Minervae
genihus nixa (Fest. Qu. IX 25 I. 1, 2) advenerantis, Nixos
mansisse putaverim; nec vel poetam dedecebat morem
popularem, quem ad graecam personam transfert, soloece
parumper inducere. 406 SUBDUCTAQUE SITOS MA-
NES TELLURE VIDEBIT. su^s manes libri, id quod sen-
sum mihi non habet. Stygios manes adire dixit poeta xill
465, nigros manes vidcre Lucil. Aetna 76: sunile hic
dictum volui. Marii silas reliquias dixit Cicero Legg. il
22 56, et quae alia lexica dabunt. 416 lUPPlTER
HIS AUCTUS, PRIVIGNAE DONA NURUSQUE, PRAECIPIET.
XXX
lupp. his motus priu. omnes libri, vitio, \it opinor, satis
vetusto, fortassis ex litteratura capitali. his si pro abla-
tivo sit, dicetur lovem dona luventutis praecepisse, quod
fortassis erunt, qui intellegant 'maturasse, accelerasse' :
atqui non potest praecipi donum, quod in alterum con-
feratur. accedit quod his motus satis, siquid sentio, ab-
surde dicitur de duplici, puto, petito illo vv. 414, 416,
ut annos et ut ultionem det; satisque probabile habeo,
versum posteriorem inepte confictum esse ad ineptam
interpretationem fulciendam. participium illud motus im-
pedimento fuit, quominus his iungeretur cum praecipiet,
'luppiter infantibus illis anticipata largietur ea, quae
Hebe olim datura erat'. restat subtumida oratio, nisi ea
dona disertius nuncupentur, cuius modi nomen praemis-
Bum appositioni dona latuit sciUcet in motus. substan-
tivum auctus eodem numero est Fast. I 679, verbum
cum vetusta non indocta glossa supra iv 660 tum
partes auctus (alius) in ormes Crevit. nec Lucretii arbo
ris auctus Vi 168 ad rlietoricae figurae inanitatem re
vocaverim: ligna arboris incrementis annuis adaugentur,
eorumque vestigia non in omnibus, multis tamen, olea,
quercu, pinu etiam in Italia servant: perspicacis poetae
ea est animadversio. Coniecturam Raph. Regii (nisi
scriptura M est,) admisi 221, Burmanni fando 8 paulum
aberat, quin darem propter locorum xv 497 Verg. Aen.
II 81 similitudLnem. ex E adsumpsi 17, puto, regem et
26 malis (M males) 33 varas (etiam M pro var. scr.)
39 40 46 (fortes vidi M) 65 71 centum var. scr. (ut
etiam M) 93 {fugit M) 123 127 179 si tibi (ut etiam
L teste Madv.) 243 iste voluptas (M?)^273 279 286
289 326 332 334 in ras. 348 356 (amphysos) 367
381 387 {tantum M) 397 405 413 {petit M) 417
422 {mitem M) et 423 440 452 praestanti (in M dubium)
475 488, 489 (quos contraxit M) 513 529 537 (M?)
541 560 569, puto 578 (M?) 581 583 595 606
{-ret M?) 639 651 656 675 679 706 741 763
760 767.
XXXI
LIB. X V. 58 PRENDERE CERTUS. captans^ qnod
edi solet, cum infinitivo non videtur egregiae latinitatis
et librorum est interpolatorum. certans M; unde eflFeci,
quod mutata leviter interpunctione, Jabnio praeeunte, vel
Dantem non dedeceret. certas, certant confusa etiam XV
647. 94 CIRRATAQUE GLANDIBUS ILEX. arboris
eius Italicae grapbica est imago. curvataque libri omnes,
E, ut notavi, obscurius scriptum. obelum olim posueram.
115 PARILIQUE AETATE NITEBANT. ipsa haec est
ME auctoritas; neuter, quantum notavi, ex aefafe. eam
dederam sine obelo, quod in bullis consules perscribi
solitos opinabar. non vidi exemplum aut invenio testi-
monium. sed tamen inscriptiones eius modi commemorat
Plinius N. h. viil 119: vita ccrvis in confesso longa, post
centum annos a quibusclam captis cum torquibus auteis,
quos Alexander Magnus addiderat, adopertis iam cute in
magna ohesifate. 133 AT UTILITER. ita scripsi quod
in M ad hunc leviter, in reliquis et ut leviter traditum est.
ut in arcbetjpo fuisse crediderim, quod a scriba M non
putaverim depravatum in hunc, quamquam alibi fecit, sed
expulsum recepta glossa, quam accommodavit antecedenti
ad, quod olim fuit at. et ut iterasse poetam post 131
vii credibile, ut ipsum commodius abest: partera fuisse
eius vocabuli suspicor, quod restitui. sanam mentem
significat apud Ovid. Her. II 129, aequum bonum apud
Ictos. leviter, quod ad versum explendum vel ipse scriba
M comminisci potuit, quamvis respondeat gravius III 334,
durius est hoc loco et rusticius quam pro poeta. at ex
ipsius dei orationis impatientia desumptum putabimus,
velut est I 678 iv 654 VIII 279 X 351 631 724 xiii
808. 184 REPERCUSSO SUBIECIT VERBERE. dedi
ut probabilius aliis. suhiecit inhere cum rasura postremae
syllabae M, in aere, db aere, in aera interpolati.
225 Ingluvie sceleris. Inluguhris sceleris M. lUu-
guhris sceleris E. transpositae potissimum duae litterae
fuisse videntur. ac praestiterit fortassis INGLUVIES sce-
leris, ut est XI 206 perfidiae cumuhm, periuria XIV 62.
Kxxn
translati in iilo vocabulo sensus exemplum e Petronio
sistunt lexica. addo alterum Plinii N. h. 1x122: —
liistrioni nulla sponsione ad Jioc producto, — sed ut experi-
retur ingluvie palati^ quidnam saperent margaritae. ita
enim corrigo quod editur, in gloria palati. 297 DE
QUA TENET INSULA NOMEN. ita M; et KlVUpaC 'AtTOX-
Xujvoc Kai "TTaqJOU scholiastae Pindari ad Pyth. II 15.
3.81 PATIENTI VINCULA COLLO. sic SCripsi, uti
VI 134 contrarium habemus lagueoque animosa ligavit
Guttiira. pallenti coJlo librorum omnium nihDi est.
500 EST HONOR E LACRIMIS. libri et lacrimis. ipse
Fast. V 228 De quorum per me mlnere surgit honos.
637 QUID FACIT, IGNORANS. manifestus, quantum puto,
barbarismus et sine exemplo. graeca structura non ultra
id genus, quod est supra v. 393, Ut sihi committat, quic-
quid dolet^ usi videntur poetae; sed in interrogatione
coniunctivos sit^ esset, reticent. itaque correxeram QuiD
FACTUM, ignoranSy qualia leguntur II 859 lll 721 IV
330 V 520 573 vii 566 ix 2 x 552 651 xi 683 xiii
497 XV 68. sed tametsi in scripturae compendio una
tantum littera differt, duriuscule id et ipsum accidere
visum. delevi in plagulis , nec plane ad proscribendos
versus 636 637 adducebar. Coniecturae insunt Heinsii
98, Ungeri 162, Gronovii 271, Bergkii 718. E praebuit
10 talum 15 omissum in M 21 nec uti (M?) 23 61
68 93 113 121 173 175 231 243 pigm. neuum per
crimina gentes 295 333 346 359 408 430 434 446
468 482 483 501 543 550 554 (m solitus M, for-
tasse longe rectius) 558 559 569 612 613 615 626
648 653 654 660 673 682 687^^91 697 700
709 710 716 731 732 734.
LIB. XI V. 45 TE CARMINA. te pro tua sine libris
me dedisse in proecdosi indicaveram p. XIV. poterant
duo hemisiichia circumscribi: sed toto hoc loco inde a
v. 15 ad 49 satis multa sermonis aut rerum discrunina
interpolationes diversarum manuum prodere videntur.
104 MUNERA SOL^IT. obelum appositum volueram. munus
xxxm
condictiun, confirmatuin pntes; nam persolutum, praesti-
tum, ratum factum paulo post videmus et v. 135 dads
muneribus hic ipse, qui accesserat, eventus demitiir. pot-
est ex hoc versu olim adscripto, uti ad VII 276 oomme-
moravi, solvit huc irrepsisse. si aliter erravit scriba, pot-
est adfuisse SIVIT, ut supplendum sit e proximis verbum:
sivit, petisset, sive petisse^ quem admodum fere VI 269
superos ex siiperi, XIV 659 quam umquam ex qualia num-
quam. 247 USQUE DEOS. Isque M, Inque, alia alii.
quod scripsi, eodem versus initio est V 607 Heroid. I 45.
usque — donec est Horatii. 259 CUBILIA SAXO. ita
M, quod mutatum ab interpolatoribus , quia versu supe-
riore relicto scriptum viderunt pro eo, quod restitui, RE-
LECTO. relicto ponto ieiunius est quam pro poeta. saxum
convenit RIGIDO antro quod et ipsum v. 251 ex M pro-
duxi: relegisse qiiod dicitur, inesse ei verbo putaverim
indicium quoddam conciliatae per Proteum voluntatis ac
fati in Thetide reverentiae; ipse Proteus potiorem divi-
nationis partera supprimere visus. 294 Frater ERAT.
coniectura est Bentleii, audax sed admirabilis. libri omnes
Acer erat. sprevit magnus criticus non modo locutionis
huiuB tenuitatem et versns antecedentis barbariem, sed
etiam perspexit nexu nuUo opus esse inter 292 et 294.
immorandum ei cogitationi, fratrem in accipitre latere,
non erat Ceyci: aversatur talia humanior sensus. inter-
polatores, vitiata littera illa initiali admoniti, quidquid ad
captum vulgarem et aliorum locorum, ut V 298, simili-
tudinem deerat, etsi ne barbare qiiidem suppleverunt, in-
venerunt tamen novissime mentis suae interpretes. etiam
Heinsii subtile fuit iudicium in confodiendis w. 299 300:
bella commemorantur, quo rectius intelligatur, cur peregre
absenti solacia mittantur v. 329. 319 PROGENITORE
COMANTI. retinui meam correctionem, quia tonanti ME
et meliomm Heinsii eo ducit; w et n eodem sicilico in
M saepissime indicatur, XI 63 448 507 718 XII 96 163
284; quia ipsa ^ltera scriptura nitenti, quamquam mera
glossa non videtur, ad sensum certe collineat. Luciferi
OVTD. n. c
XXXIV
stemma varie traditur, sed Astraei adeo et Aurorae pa-
rentos Titanes, lovi Iocub nusquam, nec, si esset, id
V. 286 praetermitti debuit; omitti certe Luciferi nientio
V. 319 nullo modo potuit. nec progenitor necesse est
longius distet a genitore, quam proa\Tis ab avo aut pro-
nepos a nepote. postremo comae et coniare de ignibus
usurpata sunt a Catiillo, Seneca, Silio, ipso Ovidio, puto,
XV 749; nam quae 849 sunt, de ascensu accipienda;
luUum sidus, quod in numis est, non est cometes.
366 MUCISQUE PALUSTRIBUS EXIT. haec est praecipua
corruptelae in his versibus sedes, quam codicum ME ope
expedivi. jjalustribus E et alter Heinsianus soli serva-
runt: antecedit in interpolatis, etiam E, siluisque, in M
niueisgue, quod iuepte, fei-e ut VII 190, sed sine fraude
pro vocabulo minus noto scriptum est. plui-alis adeo
nostris lexicis iucognitus, extat autem etiam apud Sene-
cam Nat. qu. III 162 muci salivaeque et lacrimae. lupus
igitur ille mucis et spumis oblitus emergit. sequuntur
duae locutiones, quarum bini ablativi sanguine flamma.
bini accusativi rictus lumina dignoscuntur: participium,
quod posteriora coniungit, suffusus^ nec in prioribus de-
fuerit; latet in scriptura M et sparsus^ quae, ut potui,
Vergilii exemplo Aen. Iil 625 coniunxi: itaque sanguine
rictus exspersos, oculos igne suffusos lupus babuisse dici-
tur. fidmineos, h. e. qui fulmen in deutibus habent, x
550, aliquot Heinsii libri dant. 387 PraESTET UT
AUXILIUM. interpolati Mittut ut aux., M Euetat aux.
puto in archetypo fuisse couapendium praepositionis Prae,
deinde st superne litura absumptum. P lineola super-
posita similius est E, quam, quod saBpe pro ea littei'a
habitum est, Per, aut Pro pro A. se praestare est in
Tristibus II 169 IV 10 104. 529 noviens emen-
davi olim ad Trist. I 2 49, e quo carmine non pauca huc
transtulisse interpolatores credibile est. 697 MUL-
TUM fuit UTILE. est haec M scriptura iniuria neglecta
ab iuterpolatoribus et criticis. IV 155: 0 multum miseri.
711 — 714 indicatum volui duplex supplementum,
XXXV
quo nervosam et inconiptam navvationem ampliavemnt et
diluerunt interpolatores ne Heinsio quidem intercedente,
783 QUA RAUCA. visum hoc latere in M scriptura
gxio. quem cum reliquis omnibus E. Aliorum emen-
dationes recepi 381 Bentleii 763 veterem nescio cuius.
in Erf. notabilem inveni orthograpiiiam Dlssicii 386, ut
proximo libi-o 58 addicif, de qua Lachm. ad Lucr.
pp. 128, 188. desumpsi ex eo qiiidquid a M differt in
w. 17 37 40 46 48 67 60 64 66 tuto (M quid
habeat, non notavi) 72 74 76 (M aliter) 94 (M al.)
101 (M al.) 112 137 (Sardinihus M) 147 149 160
164 166 {-tiis M) 175 176 194 218 261 265 273
(-lcmq; M) 282 291 (raptor M) 300 tysbeas 301 314,
315 hoc ordine 318 (disjAic. M) 343 401 ab acri (in
agri M) 421 422, sed omisso est 426 436 439 449
456 458 464 469 493 507 562 597 610 626 (M
al.) 635 645 655 659 (nunc M) 674 680 (Num iu-
lerant M; 687 695 739, partim pro v. scr. 759 769,
sed eperyen 774 786 795.
LIB. XII V. 17 ABSCONDIDIT mea, puto, correctio
fuerat secundum M quas condidit. 23 ET SUPERAT
SERPENTIS IMAGINE. habet M et servat serp. quod
edideram, non verebar, ne ad ineptias detorqueretur.
putabam notum aut e lexicis peti posse, superare saepe
significare superesse; etiam permutari a scribis supare
cum lineola et servare memini. sicui tamen displiceret,
poterat periclitari et SERPIT serpeniis imagine saxum.
268 IN LUMrNA RAMO. solus M lumina mdtu: latere
possit VALLO, ut est Amor. I 14 15 vaUum pectinis.,
valli apud Plinium XVIII 296. 327 VELLERE. tol-
lere M. 356 solido divellere dudum Annosam
PINUM — TEMPTAT. divellere dumo M et codd. plerique,
a qua scriptura nec interpolatores longe discedere ausos
videas. solidurn substantivi loco habeo, ut Fast. IV 821
Fossa fit ad solidum. 'dudum,' quod adverbiura praesenti
iungi solet, 'temptat,' h. e. eo temporis spatio, quo gerun-
tur, quae versibus deoem superioribus insunt; deinde non
XXXVI
tulit, non potuit, misit. 408 CULTU QUOQUE. cultus
libri omnes. 433 Tectaphon OLENIDEN A SUMMO
VERTICE FRENDIT. Tecta (interpolati luncta) phomle-
niden — fregit M et plerique. Tectaphon olim dede-
ram, quod nomen est apud Nonnum Dion. XXX 128 133
184. addidi nunc, quo locutionis insolentia reliqua re-
moveatur. similia narrantur V 66, franguntur ossa, con-
funduntur ora: a summo vertice frangi aliquem nihili est.
frendere est frangere^ PauL Diac. p. 91, 12, sed *con-
fringere, conterere, contundere/ p. 74, 17. inest quaedam
dictionis asperitas, inusitata Ovidio: simile tamen XIII
492. nominum quorundam in proximis 450 460 cor-
rectio non egregie mihi cessit. 488 PERCUSSO LAM-
MINA CALLO. emendavi olim. libri coUo. 527 HanC
IBI scripsi. uU libri. 566 LATERI QUA SUBDITUR
ALA. propius hoc ad M auctoritatem lateri qua funditur
(supra scripto i) ala accedit, quam quod interpolatores
introduxerunt, iungitur. ala ipsa percussa erat, v. 570.
alae latus cingunt, ut est VI 718, cum volucris compli-
catis adstat: sed alanim ternae sunt partes, geniculi
bini, quorum alter latus tegit, alter ad iugulum eri-
gitur. 570 INFERIUS pennis, et quae. Infirmis
— ei qua M, Infirmus unus liber paulo melior, qu^e
pauci, ut ait Heinsius. infirmae penuae absurde dicun-
tur. ala dextra praepedita sinistra movebatur, dextmm
corpus inclinatum pendebat. inferius adverbium volui
esse, ut II 208, interius VI 306, exterius VI 420. nescio,
an pro affixi legi praestet offixi. Coniecturas recepi
Heinsii 61 256 382 454 618 Huygensii 69 Lenzii
131 Roscheri 308 353 Al. Riese 44S. Erfurt. Mar-
ciano praestabat 17 avidoque 18 30 var. scr. 46 60
64 70 71 var. scr. 104 elusa {m) — sensit 105 110
Solus echionias 120 121 122 133 158 167 var. scr.
176 195 244 268 295 298 300 reuulsit, quod reci-
piendum duxi, uti ex M VIII 585 XI 38, quandoquidem
Charisii p. 249, Diomedis p. 372, Prisciani lib. Xp. 526,
627 testimoniis tutum est 313 dederas 321 332 336
XXXVII
347 370 422 445 473 474 Vel quid 477 543 573
608 609.
LIB. XIII V. 312 VIDISTIS PRAESTOQUE OBIECTA
PATEBANT. x)retioque libri omnes, quod aptam structu-
ram non habet, praesto iunxerim cum obiecta, quem
admodum praesto video, pracsto adesse dici consuevit et
visum ohicctutn, species ohiecta apud Ciceronem, ut iteretur,
quod antecessit crimina vidisiis, non facinus v. 310, sed
criminatio, ut v. 60. durius paulo foret ohiecta, 'quae ei
obieceram', pracsto patchant, ut legebatur a^jud Cic. Epp.
fam. XIII 29 2 praesto fuit ac xmtuiL 423 In mediis
HECUBA EST NATORUM INVENTA SEPULCHRIS. libri
€st omittunt, vitio vetusto, quod redit infra 556, estque
a barbaris iilis in versum suppositiciura 549 inlatum.
ignoratum est frequentissimum illud byperbaton, quo sub-
stantivum prioris enunciati in proximum differtur, ut
infra 426, 716; V 102 553 651 vi 54 98 191 396
(583?) VII 80 167 181 241 481 viil 187 IX 597
X 2 715 xiv 740. 458 Qum tu. aut tu M et
libri longe plurimi. at iu aliorum neque auctoritatem,
neque, puto, locum habet. 556 'Tolle MORAS,
HECUBA, ET' DIXIT. inserui ET librorum scripturae.
619 PARENTALI MORITURAE LUCE. moriturae more E
et plerique. mor. morte pauci. at M, quantum notavi,
mor. uoce, unde effeci, quo opus erat, ne mense tantum
certo, V. 618, sed die ab avibus parentetur, uti habet
Pausanias x 31 6, iv eipriiaevaic fi|ue'paic. parentales dies
sunt Fast. II 548. 632 QUO rege homines, anti-
STITE phoebus Rite COLEBATUR. corrupta puto.
suspicabar quo rege FIDES, ant., quod in archetypo M
scripturae genus videretur fuisse, in quo hnes, cum lineola,
non longe distaret a fides. similis sermonis argutia est
XIV .109 ac passim. 684 Hyleus. ita solus E, citra
interpolationis suspicionem, ut multa. dederam iam in
proecdosi. 687 PYRAEQUE. hoc putavi latere in
scriptura M gyroque, nisi transpositae syllabae putandae
sunt reliquorum omnium scripturae rogique. pyrae sunt
XXXVUI
IX 231 XIV 80. 692 natas orione thebis Hac,
NON FEMINEUM lUGULO DARE VULNUS APERTO, LLLAC,
DEMISSO TER INERTIA VULNERE TELA PRO POPULO
CECIDISSE. M: natas dborigine {ah orione E) theUs
Agmm {Ilanc non reliqui) femineum — Hlas (Illam rell.)
dimisso per inertia {demisso per fortia E alu) iml/nera
(pectora E alii) telo. fabula Nicandrea traditur apud
Antoninum Liberalem XXV, quae in ampbora exposita
fuit strigarum sive ordinum, ut videtur, duorum sigillis
ternis; inferiora haec sunt, quae voculis Hac, Illac^ Tum
indicantur. primum habebat virgines sublatis dextris
acumina radiorum (vi 56) iugulis (Trapa xfiv KXeiba,
TY\v ccpaYnv Ant. L.) intentantes: proximum iam moi-tuas
{cecidisse v. 695) impositas feretro, extantibus e vulnere
radiis, telis inertihus. singularis est vocis usus, quam
certe ^ad vulnera vetui pertinere, etsi v. 693 e codicis M
scriptura modo femineum fortasse praestiterit : confundun-
tur mo et «0 in M VIII 852. demittitur autem non solum
ferrum (iv 119), sed etiam vul/nus: Seneca Epp. vii 5 13
vulnera parum demissa laxantem. hyperbati, quod dedi,
compages eadem v436 VI 217. tertium sigilhim erat
Coronarum, quiqui intelligendi. 724 PINNIS. ita pri-
dem e M dedi. linguis interpolati. 794 NOBILIOR
FORMA AC PLATANO CONSPECTIOR ALTA. pariiculam
inserui; elisionis exempla sunt apud Vergilium, Horatium,
I 539 587 IV 319 Xili 277 728 Xiv 227 462. forma
nominativum putaverim, sensu vocis, qui est IV 676 aut
Prop. II 5 28 Cyntliia forma potens. 883 extremus
QUAMVIS PERVENIT AD ILLUM, ANGULUS IS MOLIS TO-
TUM TAMEN OBRUIT ACIN. Ang. is motus, extremis lit-
teris ia litura positis M. Ang. e saxo reliqui, inter-
polati. reliqui is, quod est III 284, scripsi motis, quod
redit 887 et 890 ac simili in re usurpatur VIII 357.
potest tamen aliud latere: quem admodum etiam v. 890
praestabat obelum ponere in scriptiu-a M: tum moles
tacta deM-scit. 911 Longus ab aequoribus CON-
VEXUS IN AEQUORA VERTEX. M et libri plerique Longa
XXXIX
sith nrhorihus conu. ecripsi LONGUS AB pro ga sub, uii
XIV 145 in M est numcro sub pro ros ut. longu3 veriex
offensionem non habet: longum caclum est vi 64. nomina
suuiliter geminantur VIII 585: eadera prope TOiToGecia
VII 779 VIII 330. 928 apis inde tulit collectos
FEMINE FLORES. M et 'praestantiores Heinsii' coll. se-
minc: alii collcdos sedula; interpolatio manifestaria eius
conunatis, quod inde a codice L grassatur, et tamen lioc
loco libros omnes Pi'isciani VI p. 242 iam insedit. de
correctione minor haesitatio: Verg. Ge. IV 181 Crura
ihymo pJenae^ Plin. Nat. h. XI 21 quae flores comportantj
priorihus pcdihus femina onerant proptcr id natura scahra.
967 SCYLLA FURENS. ita M. Sc. dcum reliqui libri.
putabam latere FAVENS. est sane ubi scriba M errores
commissos mutatis proximis ita compensat, ut metrum certe
servetur, I 166 X 113; I 720 1X567 Vlii 279 1x423,
ac potest ea audacia accrevisse hoc libro, qui scatet vitiis
sius plurimis et gravissimis. Correctiones aliorum
insunt: 144 nescio, cuius; Bentleii 235; Heinsii 276 487
719 833. ex E, quibus depravato M obrogatum est, no-
tavi 7 16 27 omissa 33 53 plura 64 82, 83 omissa 91
119 129,154 132 158 17 4t cillan om. 175 sc?/rMm (M
al.) 177 195 197 211 om. 221 226 247 quod (M
al.) 276 ad 343 om. 360 374 384 ignem 416 432
466 523 539 562 607 615 663 684 720 731
736 748 852 865 868 877 aetne, ut M sub ras.
895 905 914 (M al.) 925 933 casus (M. al.) 937
940 949 957 960.
LIB. XIV v. 160 MEDiis, EN, RUPIBUS. mediis e
rup. M; mediis qui rup. E alii. particula, quam posui,
etsi in narratione poetae eodem loco, quo ecce, velut
edita est ab Hauptio vn 317, usurpari non videtur, pot-
est tamen e sermone Macarei cius modi, ut V 518 En
quacsita diu — rcperta est, reddita putari. 185 FLUCTUS
lACTUSVE. fluctus uentusue M. fluctusue lap>isue reliqui.
putabam scribam M lapsum in terminatione vocabulorum,
ne lituram faceret, aliud substituisse. possunt alia in-
XL
veniri, vel adeo E admitti. 244 PROCUL EST, MIHI
CREDE, VIDENDA INSULA VISA MIHL prOCUl llinc m.
cr. videnda Insula M; hinc m. cr. videndum Ins. E. se-
cutuB sum alios Heinsii libros. non erat, cur hinc potis-
simum Circeios spectaret, cui a Caieta cursum persecu-
turo istuc praetervehendum fuit: satis erat, si procul
absistere iuberetur, videre, non etiani sentire fera faeta, ut
est III 247; quod fit efficaciter post procul inserto, quod
abesse non potest, verbo. 250 NEGABAMUS SED — .
negdbamus uel M. negabamus et E. uterque veterem
scripturam set corruptam accepit; sed M quae metro ad-
versantur, immutat, ut I 114. interpunctionem novavi.
252 NIMIUMQUE ELPENORA VINO. ita fere M. ni-
miumque bonus unus liber Heinsii: reliqui cum E niniii-
que elp. uini, sollertem interpolationem, ut V 267. nimium
mero Hijlaeum Hor. C. II 12 5. 334 DlCITUR INNOCUO
PEPERISSE VENILIA lANO. Dic. hionio M. ionio aut an-
cipiti magno utrimque numero codd. reliqui, alterum enxdi-
tae superstitionis argumentum, alterum nefariae inter-
polationis. memorabiles sunt nugae de lano e Perrhaebia
in Italiam delato apud Athenaeum p. 692 d, quas notas
habuisse Hyginum Macrobius Sat. I 7 videtur testari. sed
nec Hyginum, cui Ovidius Trist. III 14 19 Metamorphoses
has commendat, cuius interventu suppletas prima, quam
dignoscere mihi videor, interpolatione putaverim, a flu-
minis "loivoc, qui apud Strabonem est p. 327, nomine
lonium lanum introductum probaturum fuisse, inde Ar-
rium aliquem Catulhanum aut scribam M more solito
dedisse Hionium, sed erratum alio modo in scripturae
genere, quod i litteram non puncto,— s^d apice, lineola
inclinata, signaverit, mihi persuasi. apud Priscianum
lib. IX p. 482, 20 in versu Ovidiano hiophino captus amore
scriba Sangallensis dedit pro inopino; hoc ipso libro
V. 609 innominis pro hinominis scriba M. itaqiie hoc loco,
si repperit inocuo, apicem huncce attribuisse credibile
dimidiato secundo elemento, ut esset ?', in postremis omo
denuo sinuli modo errasse, ac vidimus XI 366 in mucis^
XLI
yiiueis. in)wcuus lanus ille Fastorum, I 247 ad 253, di-
citur, ut Deucalion i 327; satis convenienter ad nativara
et defaecatam narvationis reliquae simplicitatem. 383
KEQUe' AIT 'reudere. sic ME et, quod modo video,
maxima pars librorum; ut scriptura vulgata neque enim
rcddere ne vetustioris quidem interpolationis esse videa-
tur: quamquam de ea re ampliandum censeo. de vv.
sequentibus, quibus discc E, non mutaverim iudicium.
396 Nec quicquam antiqui. ita plane M. 427
obelum apposui scripturae M. videtur inesse loci clarius
aliquod indiciiim: meminerint, siqui via Ostiensi ultra
lapidem fere decimum progressi fuerint. quod olim in
inticeta interpolatione acquieveram , versus emendationem
ex inhospitalis i-ipae partis investigatione non quaesivi,
quem admodum postero die Atria Tiberina dextra ripa
post lapidem tertium feliciter sunt reperta. 467 DA-
NAAS PAVERUNT PERGAMA DiRAS. 2^ergama dcxtras ad-
scripto in margine danais patuerunt j^ergama dextris M et
paucissimi Heinsii. pergama flammas reliqui omnes, ne-
quissima interpolatione. in archetypo fuisse puto DEIRAS.
I)irac ulfrices Vergilii Aen, IV 473 VI 610 secundum
Aeschylum Eum. 409 dictae videntur, locus hic Aeschy-
lum refert, Ag. 125, 721. 476 AB AGRIS. malim
ARGis, ut I 601: Triv jndXiCTa TrpocriKOucav auToTc (Dio-
medi et Alcmaeoni) dpXT|V dicit Strabo p. 4G2, et antea
iam exclusum ab Agamenmone. 489 EST LOCUS IN
VULNUS. Est locus in uidtum M. Est locus in uoto aut
Est in vota locus reliqui. Ciceronianum in primis mlnus
pro infortunio. 493 MAGNILOQUENTIA. magna po-
tentia M ciun omnibus. magnUoquus hoc significatu, qui
in substantivo est posterioris aetatis, dixit poeta VIII 396.
494 Talibus IRRITANS. iratam M et plurimi. ira-
tae vdcrem tram, Venerem verbis instimulare locutiones
sunt inconditae; emendatio mea non violenta. 515
levibus cannis nutantia. letiibus guftis (guti-s E)
maior pars librorum Heinsii. post haec manantia libri omnes.
s.h hoc interpolatiouem profectam esse patet: ipsum inde
xLn
natum videtur, quod syllaba nut, scripto <, ut erat in
cod. Sarrav., ad graeci similitudinem, habita pro ma cum
lineola, quae pro n esset: usurpatur ea in M maxime
in fine vocabulorum, ocfen^ aeaciden, eurydicen, cypron; in
B, qui litteratura anglosasonica exaratus, etiam in me-
diis, Idignantia, iicere, ietata i 181 184 190. idem dici-
tur ac VI 326 tremuUs circmndata cannis. 632 BIBU-
LAEQUE RETUNSAS Kadicis FIBRAS. bihulacque recuruas
libri praeter M, qui rqnignans. illud glossema putaverim,
hoc mendum ex oblitteratis in archetypo versuum extre-
mis partibus, qualia in hoc potissimum libro, partim in-
sana, abundant. vanum prope erat litterarum ductus ri-
mari, nisi hoc, quod secundum Vergiliana retunso, ohtunsif
Ge. II 301 l 262, exhibui, proprietatem illam prae se
ferret, quam peculiarem poetae in hoc genere supra dice-
bam. ubicumque ad rei rusticae disciplinam defertur,
Sabini ingenii, quo natus, sagacitatem agnoscas. radicum
fibras, cum ariditate torpent, resiliunt, extenuantur, nihil
dici potest signatius, quam retundi. 658 PlurAQUE
laudatae ac dedit oscula, qualia — . Paucaque
laudatae dedit libri omnes; quod non intelligebam. auda-
cius forta.sse refinxi cum structurae impaiilitate, qualis
V 130 guo non x^osscderat alter latiuSj aut totidem (quot
ille) tollehat turis acervos. 662 QuAM COMPTA POST-
QUAM PARITER VIRTUTE PROBAVIT. Quam COpia p.
M, Quam socia p. reliqui. 'probavit (ut lll 425) propter
virtutem, quae simul {pariter II 505 Vlli 324) ornatum
haberet.' 671 NEC CONIUNX TIMIDI, AUT AUDACIS
ULIXIS. retraxi obelum, qiiem olim posui. fatendum est
affectata et grammatica illa reticentia ^isnm poetam, quae
praeterquam in Ibide vix IV 786, IX 123 occiirrit. timi-
dus, quem intellegi vult, est Adrastus, qui eqpeuYev eic
©npwv, eiVaia XuYpa q)e'pujv cuv 'Apeiovi KuavoxaiTj;!
Paus. VIII 258. eius coniunx Amphithea Pronactis filia,
Apollod. I 9 13, cuius proci Agathone apud Athen. p. 52Sd
teste Aetoliae omnis nobilitas, qui deinde Cuietes dicti,
fuerunt. 705, 706, 707 expunxi fide M, etsi paulo
XLIII
6unt aptiores projdniis, quos spurios notavi. nam 723
verbosus, mei 722 scaevum nec tuenduni ex l 30 iii 464
VII 745, si vel amoris haberi possit scribae M in clau-
sula evanida supplementum : 733, 734 satis absurdi: 739,
740 qui infersit hemisticbia, ne perspexit quidem, fores
pulsatas dici pedibus, ut soleant manibus, V 448.
765 FOEMA DEUS ACTA SENILI. forma dcus aptus {actus
in marg., eadem manu, ut puto) artUi M. dcus ajotus in
omnes E et reliqui. scriba, qui u pro o, errore satis
facili in scripturis merovingica, longobardica, dederat,
facile anili induxit, quod interpolatores noluerunt versibus
continuis repeti. acta forma seniii dictum fuit a poeta
ut VI 468 revertitur Ad mandata Frognes, et agit sua vota
sub iHa. nec oflfendi par est in senili utriusque sexus:
simile est V 400 puerilibus pro puellaribus. Alii pro-
fuerunt huic libro, v. 66 Heinsius, 95 Salmasius, 169
Naugerius, 288 Gruterus, 325 Capoferreus, 622 nescio
quis. ex E edidi vv. 5 lihcgi var. scr. 8 13 14 20 Ai
(M?) 27 31 32 Neu (M?) 44 49 55 59 61 non cred.
(M?) 92 admissa (M?) 93 In deforme (M?) 96 97 127
129 (M?) 131 155 162 173 206 214 219 225 232
233 lami-lestrigonis 236 237 254 262 268, 272 ad 307
327 /bntona (M?) 330 /ar/arws (M?) 357 359 360 361
365 377 384 386 411 431 435 445 509 513 ijZw-
ieciosque(}r^) 519 521 524 suco liceat 561 571 574
582 589 594 cacl. mun. 600 630 ut M 646 670 679
680 711 731 790 798.
LIB. XV V. 73 PKIMUS QUUM TALIBUS ORA — .
2)rimus quoque libri: quod maxime offendit, si initio ver-
sus cum Heinsio Arcuit scribatur, quo quod significatur,
ipsum versibus 75 ad 89 inest, ut desint plane, quae per
quoque copulentur. Argiiit summatim ex oratione Pytha-
gorae anticipat id, quod inserendae causam praebuit, non
ipsum interdictum, sed rationem eius, metenipsychosin,
quo spectant ilhx docta sed non crediia. sed vel sic con-
iungenda sunt Arguit et solvit, cui rei inservit quod dedi
quum. scriptum fuerit aliquando quom, ut passim fit in
XLIV
codice Med. Verg., in L, si memini, tic recentissimis qui
busvife, et in scriptura, qualis (ragmenti Guelf., rotun-
dum illud m proxime abest a qo. 122 IMMEMOR EST,
DEUS NEC FKUGUM MUNERE DIGNUS. €St demum libri,
ea partieula, si modo a ratiocinatione, quae antecedit,
prorsus separatur, locum fortasse tamen habere poterat,
velut in meditationis, quae suppressa sit, conclusione.
sed cuiusnam rei immemorem istunc hominem dici pu-
tabimus? certe non eorum, quae a bove sibi sint prae-
stita, cum adiciatur dempto modo p. a.; credo, bonorum,
quae eo opificio sibi obtigerint. quidni igitur immemor
frugum muneris et indignus eo miinere intellegatur eodem
sensu, quo V 495 Ceres Ingratasque vocat nec frugum
munere dignas; quo in munere arationis et bovis aratoris
quantae partes sint, ipsum Triptolemi nomen demonstrat.
ita plane Varro R. r. II 5, hic socius hominum in rustica
opere et Cereris minister — qua in re testis Attica, testis
Peloponnesus. id quo magis patescat, Cereris nomen in-
duxi, scriptum fortassis deus; ignotum sane grammaticis^
qui Bidus Inus Mantus Eratus mentionem habent, Cha-
risius maxime pp. 63 64 127 137. Deoida tamen et
Deoiam usurpat Ovidius. dubito adeo, an Rurieolam suunt
V. 125 levi in eo pronomine inconstantia, a qua alias noa
alienus, Cererls intellegi voluerit; nam renov., condid. d&
bove, non de domino dictum puto. 126 CONDIDERAT
MESSES. Tot dederat, corr. Quot ded. messes E. dare
messes ignota mihi locutio: frumenium condunt Cicero N.
d. II 63 157. 138 nihil attinet commemorare, quibu&
periculis substantivum, cui iungatur vesci, aut interpola-
tionis argumenta quaesiverim. v. 142 tasien notus fuisse
videtur Plinio N. h. vill 180. 217 MATRIS CUBITAVI-
MUS ALVO. matris habiiavimus E. matcrna habitavimus
meliores Heinsii. 271 ET AUT IMIS COMMOTA TRE-
MORIBUS OKBis. et aniiquis tam midta treniGrihus E. an-
tiqui t. m. unus Heinsii, unde in proecdosi dederam aut
imi comm. 311 athamanas. atharmntis libri, unde
faciliua elicitur quod de:li, quam quod cum Tan. Fabro-
XLV
Bentleius, Atlmmanes et proximo versu Narrardur eine
iibris. 3G4 IN SCROBE DEOOS MACTATOS OKRUE.
Uis quoque delectos, In quoque dilectos, deicctos meliores
Heinsii libri. I quoque dilectos E. In scrohe coniecit
Heinsius, ut sci'ohes sunt VII 243. reliqiia interpolatorum
:oramenta vix ad emendationem usura ullum babent: vi-
iimus abunde usquequaque a mendo aliquo codicis M ex-
spatiantes. Dcoos temptaveram iam in proecdosi, si per
typograpbos licuisset. nihil est, quo adstruatui-, praeter
ja, quae ad v. 122 adbibui, et ipsam, si probari possit,
jius versus correctionem. 574 mendosus sine dubio in
ibiis omnibus: suspicabar scriptum fuisse odoratis verhe-
nar. ignibus cum solito syllabae rum compendio, elisione
n pede quinto, qualis v. 763, minime rara alias. Con-
ecturae aliorum sunt receptae, Scaligeri 20, ubi E Mi-
Hlus; 39 Mureti, ubi cuius caelum; Burmanni 52, ubi
Nemesenque; Heinsii 104, E deorum; 230, E solidarum
•)i. ferarum; 624, alti; 677, est deus est; 701, 702,
cmpla — dta sciUeaque; 708, Leucoriam; F. Ursini 279,
Amasenus; G. Bartbii 396, Hicis; Alexandri Riese 729.
reddidi, ut in proecdosi, ubique codicem E: neque inveni
■ere, quem operae pretium fuisset in eum locum substi-
;uere. si M totum in rebus minutissimis excussissem,
sperabam inventum iri quamvis recentem unum aut alte-
rum, qui totus ex illo transcriptus cum alia eius detri-
3ienta, tum huius libri defectum resarcire posset. ut nunc
jst, indicanda video, quae hodie ab E diversa eduntur,
^ostquam quaedam in proecdosi praetermissa ex ipso
iscivi, 114 Probi scripturam 282 320 351 sulj^ura, q^dod
i prima manu scriptum erat; ut sulpore unus cod. Mo-
lacensis saec. IX servavit apud Diomedem p. 319, 16:
;tiam E paulo ante 849 depravasse videtur 569 680
r09 (promunctariumque) 811 concussum^ Lucretianum vi
290, ut alterum l 384 855 var. scr. adnotatam ad alte-
nim 866. poteram etiam 202 herha nitens et 343 exa-
antia. differunt igitur 112 quod ex Probo, 447 471
184 706 769 quae ex adnotatis in E varr. scripturis
XLVI
desumpta sunt. discrimina omnia enotari non est operae:
ount nec ea magni momenti, quae ex solo E recepta fue-
runt, 100 herUs 173 nec 481 Latiaris 552 Et 694
pressa estque 696 cum paucissimis cJassis, quod e Vei-gi-
lio inlatura vix putaverim. sed numeri ponentur. discessi
ab E ad scripturas codicum aliquot Heinsii 22 41 107
(potest) 232 315 416 443 (Externo) 503 634 642
715 718 737 804: ad vulgatam, quae dicitur, aut ex-
tat apud Jahnium, 23 (Quod) 78 omissus 177 188 247
275 285 287 (phorasque) 311 (Admotum) 315 (G-ratis)
326 (Pretides) 329 332 (phaenum) 337 (ortygia) 342
360 368 403 465 475 496 504 (Dampnauit meritum^
que nichil patcr eicit urbe) 606 524 606 620 (auratis)
651 708 (Leucoriam) 711 (falias) 720 723 739 ad
744 om. a manu pr, 728 760 789, 788 transp. 803
810 848 854 876.
Scripsi ineunte
anno MDCCCLXXV. R. M.
Anno deinde LXXVIII in verbis poetae errores typogr.
aliquot sustuli. in praefatione operae et operis peperci;
quae in marginibus adnotata vidi, hoc loco subieci.
I 190 (ca, cura), cp. corpus Notae Magn. 46 p. 290.
064: add. fragm. Aesch. 120 Dind. II 774 cfr.
VI 628 IX 627, Winckelm. opp. VI p. 105 vv. 16 —
19, 23. III 675 add. XI 60. VII 757 cfr. Prop.
IV 1 1 Hor. c. II 18 14. VI 200 cfr. quantum ira
sinit, formosa v. 167. ^colla scJiiuma^^tfi^ bocca ed arro-
iando (jli rrr' Az. Ric. 1 p. 256. TII 276 cod. Harl.
Mus. Brit. 2610 saec. XI Metam. III 157 netnorale] mor-
iale. VII 741 add. VIII 509. VIII 118 cfr. CatuU.
28, 6 in tdbulis patet. IX 406 Trist. V 14 12 spuria?
416 delenda omnia. XI 366 cfr. Michelang. Terz. 2
sub fin. ^Che passo il mar, e poi affogd nei mocci'.
XIII 632 Fines, mies.
METAMORPHOSEON LIBER PRIMUS.
In nova fert animiis miitatas dicere formas
Corpora . di , coeptis — nam vos miUaslis — et illac
Adspirate meis , primaque ab origine mimdi
Ad mea perpetuum deducite t&mpora carmen .
6 Ante mare et terras et quod tegit omnia , caelum
Unus erat toto naturae vultus in orbe,
Quem dixere Chaos ; rudis indigestaque moles
Nec quicquam nisi pondus iners congestaque eodem
Non bene iunctarum discordia semina rerum .
10 Nullus adhuc mundo praebebat lumina Titan ,
Nec nova crescendo reparabat cornua Phoebe ,
Nec circumfuso pendebat in aere tellus
Ponderibus librata suis , nec bracchia longo
Margine terrarum porrexerat Amphitrite .
15 Utque erat et tellus illic et pontus et aer,
Sic erat instabilis teUus , innabilis unda ,
Lucis egens aer . nulli sua forma manebat ,
Obstabatque aliis aliud , quia corpore in uno
Frigida pugnabant calidis , umentia siccis ,
20 Mollia cum duris , sine pondere , habentia pondus .
Hanc deus et melior litem natura diremit;
Nam caelo terras et terris abscidit undas
Et liquidum spisso secrevit ab aere caelum .
Quae postquam evolvit caecoque exemit acervo,
25 Dissociata locis concordi pace ligavit .
Ignea convexi vis et sine pondere caeli
Emicuit summaque locum sibi fecit in arce .
Proximus est aer illi levitate locoque ;
Densior his lcllus , elementaque grandia traxil
oviD. n. 1
MUNDi oRioo METAMM.
30 Et pressa est gravitate sui . circumfluus umor
Ullima possedit solidumque coercuit orbem .
Sic ubi dispositam quisquis fuit ille deorum,
Congeriem secuit sectamque in membra redegit,
Prijicipio terram , ne non aequalis ab omni
35 Parte foret , magni speciem glomeravit in orbis .
Tum freta diffundi rapidisque tumescere ventis
lussit et ambitae circumdare litora terrae .
Addidit et fontes et stagna inmensa lacusque ,
Fluminaque obliquis cinxit declivia ripis,
40 Quae , diversa locis , partim sorbentur ab ipsa ,
In mare perveniunt partim , campoque recepta
Liberioris aquae pro ripis litora pulsant .
lussit et extendi campos , subsidere valles ,
Fronde tegi silvas , lapidosos surgere montes .
46 Utque duae dextra caelum totidemque sinistra
Parte secant zonae , quinta est ardentior illis ;
Sic onus inclusum numero distinxit eodem
Cura dei , totidemque plagae lellure premuntur .
Quarum quae media est , non est habitabilis aestu ;
50 Nix tegit alta duas : totidem inter utramque locavit,
Temperiemque dedit mixta cum frigore flamma .
Imminet his aer ; qui , quanto est pondere terrae
Pondus aquae levius , tanto est onerosior igni .
Illic et nebulas , illic consistere nubes
56 lussit , et humanas motura tonitrua mentes
Et cum fulminibus facientes frigora ventos .
His quoque non passim mundi fabricator habendum
Aera permisit . vix nunc obsistitur illis ,
Cum sua quisque regant diverso fhraaina tractu,
60 Quiu lauient mundum ; tanla est discordia fratrum .
Eurus ad auroram Nabataeaque regna recessit
Persidaque et radiis iuga subdita matutinis .
Vesper et occiduo quae litora sole tepescunt,
Proxima sunt zephyro : Scythiam septemque trionem
66 Horrifer invasit boreas . contraria tellus
Nubibus assiduis pluvioque madescit ab austro.
I , 30 — 103. AETAS AUnEA 3
Haec super inposuit liquidum et gravitate carentem
Aethera nec quicquam terrenae faecis liabenlem .
Vix ita limitibus dissaepserat omnia certis,
70 Cum , quae pressa diu massa latuere sub illa ,
Sidera coeperunt toto effervescere caelo .
Neu regio foret ulla suis animantibus orba ,
Astra tenent caeleste solum formaeque deorum,
Ccsserunt nitidis habitandae piscibus undae ,
75 Terra feras cepit , volucres agitabilis aer .
Sanctius his animal mentisque capacius altae
Deerat adhuc , et quod dominari in cetera posset .
Natus homo est : sive hunc divino semine fecit
Ille opifex rerum , mundi melioris origo ,
80 Sive recens tellus seductaque nuper ab alto
Aethere cognati retinebat semina caeli,
Quam satus lapeto mixtam fluvialibus undis
Finxit in effigiem moderajitum cuncta deorum ;
Pronaque cum spectent animalia cetera terram,
85 Os homini sublime dedit , caelumque videre
lussit et erectos ad sidera tollere vultus .
[Sic , modo quae fuerat rudis et sine imagine , tellus
Induit ignotas hominum conversa figuras .] f • i.
Aurea prima sata est aetas , quae vindice nullo
90 Sponte sua , sine lege fidem rectumque colebat .
Poena metusque aberant , nec verba minacia fixo
Aere legebantur , nec supplex turba timebat
ludicis ora sui , sed erant sine vindice tuti .
Nondum caesa suis , peregrinum ut viseret orbem ,
95 Montibus in Uquidas pinus descenderat undas ,
NuUaque mortales praeter sua litora norant.
Nondum praecipites cingebant oppida fossae:
Non tuba directi , non aeris cornua flexi ,
Non galeae , non ensis erant : sine militis usu
100 Mollia securae peragebant otia gentes .
Ipsa quoque immunis rastroque intacta nec ullis
Saucia vomeribus per se dabat omnia tellus;
Contentique cibis nullo cogente creatis
1»
IIII AETATE8
METAMM ,
Arbuleos fetiis montanaque fiaga legebant
105 Cornaque et in duris haerenlia mora rubetis
Et quae (leciderant patula lovis arbore , glandes .
Ver erat aeternum , placidique tepentibus auris
Mulcebant zephyri natos sine semine flores .
Mox etiam fruges telhis inarata ferebat,
110 Nec renovatus ager gravidis canebat aristis:
Fhmiina iam lactis , iam flumina nectaris ibant ,
Flavaque de viridi stillabant ihce mella .
Postquam Saturno tenebrosa in Tartara misso
Sub love mundus erat , subiit argentea proles ,
115 Auro deterior , fulvo pretiosior aere .
luppiter antiqui contraxit tempora veris, ta
Perque hiemes aestusque et inaequales autumnos
Et breve ver spatiis exegit quattuor annum.
Tum primum siccis aer fervoribus ustus
120 Canduit , et ventis glacies adstricta pependit .
Tum primum subiere domus . domus antra fuerunl
Et densi frutices et vinctae cortice virgae .
Semina tum primum longis Cerealia sulcis
Obruta sunt , pressique iugo gemuere iuvenci .
125 Tertia post illam successit aenea proles, * "»
Saevior ingeniis et ad horrida promplior arma ,
Non scelerata tamen . de duro est ultima ferro. f. it.
Protinus irrupit venae peioris in aevum
Omne nefas : fugere pudor verumque fidesque ;
130 In quorum subiere locum fraudesque dolique
Insidiaeque et vis et amor sceleratus habendi .
Vela dabant ventis , nec adhuc bene noverat illos
Navita ; quaeque diu steterant in nmntibus altis ,
Fluctibus ignotis insultavere carinae .
135 Communemque prius ceu lumina soUs et auras
Cautus humum longo signavit limite mensor .
Nec tantum segetes aUmentaque debita dives
Poscebatur humus , sed itum est in viscera terrae :
Quasque recondiderat Stygiisque admoverat umbris,
140 Effodiuntur opes , irritamenta malorum .
I, 104—177. OIOAMTES 5
lamque nocens ferrum ferroque nocentius aurura
Prodierat : prodit bellum , quod pugnat utroque ,
Sanguineaque manu cropitantia concutit arma .
Vivitur ex rapto ; non Iiospes ah hospite tutus ,
145 Non socer a genero ; fratrum quoque gratia rara est ,
Imminet exitio vir coniugis , illa mariti ;
Lurida terribiles miscent aconita novercae ;
Filius ante diem patrios inquirit in annos.
Victa iacet pietas , et Virgo caede madentcs,
160 Ultima caelestum , terras Astraea reliquit .
Neve foret terris securior arduus aether,
Affectasse ferunt regnum caeleste Gigantas,
Altaque congestos struxisse ad sidera montes .
Tum pater omnipotens misso perfregit Olympum
155 Fulmine et excussit subiecto Pelion Ossae .
Obruta mole sua cum corpora dira iacerent,
Perfusam multo natorum sanguine Terram
Inmaduisse ferunt calidumque animasse cruorem,
Et , ne nulla suae stirpis monimenta manerent ,
160 In faciem vertisse hominum . sed et illa propago /• ▼.
Contemptrix superum saevaeque avidissima caedis
Et violenta fuit : scires e sanguine natos .
Quae pater ut summa vidit Saturnius arce,
Ingemit et , facto nondum vulgata recenti
165 Foeda Lycaoniae referens convivia mensae,
Ingentes animo et dignas love concipit iras,
Conciliumque vocat . tenuit mora nulla vocatos .
Est via sublimis , caelo manifesta sereno ;
Lactea nomen habet , candore notabilis ipso .
170 Hac iter est superis ad magni tecta Tonantis
Regalemque domum . dextra laevaque deorum
Atria nobilium valvis celebrantur apertis .
Plebs habitat diversa locis ; hac fronte potentes
Caelicolae clarique suos posuere penates .
175 Hic locus est , quem , si verbis audacia detur,
Haud timeam magni dixisse Palatia caeli.
Ergo ubi marmoreo superi sedere recessu,
3 LYCAON METAMM .
Celsior ipse loco sceptroque innixus eburno
Terrificam capilis concussit terque quaterque
180 Caesariem , cum qua terram mare sidera movit .
Talibus inde modis ora indignantia solvit :
'Non ego pro mundi regno magis anxius illa
Tempestate fui , qua centum quisque parabat
Inicere anguipedum captivo bracchia caelo .
185 Nam quamquam ferus hostis erat , tamen illud ab uno
Corpore et ex una pendebat origine bellum .
Nunc mihi qua totum Nereus circumsonat orbem,
Perdendum est mortale genus . per flumina iuro
Infera sub terra Stygio labentia hico,
190 Cuncta prius temptata . sed inmedicabile cura
Ense recidendum est , ne pars sincera trahatur .
Sunt mihi semidei , sunt rustica numina , nymphae
Faunique satyrique et monticolae Silvani :
Quos quoniam caeU nondum dignamur honore,
195 Quas dedimus , certe terras habitare sinamus .
An satis , o superi , tutos fore creditis illos ,
Cum mihi , qui fuhnen , qui vos habeoque regoque ,
Struxerit insidias notus feritate Lycaon?'
Confremuere omnes , studiisque ardentibus ausum
200 Talia deposcunt . sic , cum manus impia saevit
Sanguine Caesareo Romanum extinguere nomen ,
Attonitum tanto subitae terrore ruinae
Humanum genus est totusque perhorruit orbis .
Nec tibi grata minus pietas , Auguste , tuorum est ,
206 Quam fuit illa lovi . qui postquam voce manuque
Murmura compressit , tenuere silentia cuncti :
[Substitit ut clamor , pressus graviRtte regentis ,
luppiter hoc iterum sermone silentia rupit:]
^llle quidem poenas , curam hanc dimittite , solvit .
210 Quod tamen admissum , quae sit vindicta , docebo .
Contigerat nostras infamia temporis aures:
Quam cupiens falsam , summo delabor Olympo
Et deus humana lustro sub imagine terras .
Longa mora est , quantum noxae sit ubique repertum ,
I , 178 — 251 . LYCAON 7
215 Enumerare . minor fuit ipsa infamia vero .
Maenala transieram latebris liorrenda ferarum
El cum Cyllene gelidi pineta Lycaei :
Arcadis hinc sedes et inhospita tecla tyranni
Ingredior , traherent cum sera crepuscula noctem.
22(j Signa dedi , venisse deum , vulgusque precari
Coeperat . irridet primo pia vota Lycaon ,
Mox ait "experiar , deus hic , discrimine aperlo ,
An sit mortalis . nec erit dubitabile verum "
Nocte gravem somno necopina perdere morte
225 Me parat : liaec illi placet experientia veri .
Nec contentus eo , missi de gente Molossa
Obsidis unius iugulum mucrone resolvit,
Alque ita semineces partim ferventibus artus
Molht aquis , partim subieclo torniit igni .
230 Quos simul inposuit mensis , ego vindice flamma
In dominum dignosque everti tecta Penates .
Territus ipse fugit , nactusque silentia ruris
Exululat , frustraque loqui conatur ; ab ipso
Colligit os rabiem , solitaeque cupidine caedis
235 Vertilur in pecudes , et nunc quoque sanguine gaudet;
In villos abeunt vestes , in crura lacerti :
Fit lupus , et veteris servat vestigia formae . *. vi.
Canities eadem est , eadem violentia vultus ,
Idem oculi lucent , eadem feritatis imago .
240 Occidit una domus : sed non domus una perire
Digna fuit : qua terra patet , fera regnat Erinys ;
In facinus iurasse putes . d«nt ocius omnes
Quas meruere pati , sic stat sententia , poenas .*
Dicta lovis pars voce probant stimulosque frementi
245 Adiciunt , alii partes assensibus implent .
Est tamen humani generis iactura dolori
Omnibus , et , quae sit terrae mortalibus orbae
Forma futura , rogant : quis sit laturus in aras
Tura ? ferisne paret populandas tradere terras ?
250 Talia quaerentes , sibi enim fore cetera curae ,
Rex superum trepidare vetat , subolemque priori
8 DiLuviuM METAMM .
Dissimilem populo promittit origine mira.
lamque erat in totas sparsurus fulmina terras;
Sed timuit , ne forte sacer tot ab ignibus aether
255 Conciperet flammas , longusque ardesceret axis .
Esse quoque in fatis reminiscitur , adfore tempus ,
Quo mare , quo tellus correptaque regia caeli
Ardeat et mundi moles operosa laboret .
Tela reponuntur manibus fabricata Cyclopum .
260 Pocna placet diversa , genus mortale sub undis
Perdere et ex omni nimbos demittere caelo .
Protinus Aeoliis Aquilonem claudit in antris
Et quaecumque fugant inductas flamina nubes,
Emittitque Notum . madidis Notus evolat alis,
265 Terribilem picea tectus caligine vultum :
Barba gravis nimbis , canis fluit unda capiilis ,
Fronte sedent nebulae , rorant pennaeque sinusque
Utque manu lata pendentia nubila pressit,
Fit fragor , inclusi funduntur ab aethere nimbi .
270 Nuntia lunonis varios induta colores
Concipit Iris aquas , alimentaque nubibus adfert .
Sternuntur segetes et deplorata coloni
Vota iacent , longique perit labor irritus anni .
Nec caek) contenta suo est lovis ira , sed illum
275 Caeruleus frater iuvat auxiliaribus undis .
Convocat hic amnes . qui postquam tecta tyranni
Intravere sui , 'non est hortamine longo
Nunc' ait ^utendum . vires effundite vestras ,
Sic opus est . aperite domos , ac mole remota
280 Fluminibus vestris totas inmittite habenas. '
lusserat . hi redeunt , ac fontibus-Ara relaxant,
Et defrenato volvuntur in aequora cursu .
Ipse tridente suo terram percussit . at illa
Intremuit motuque vias patefecit aquarum .
286 Exspatiata ruunt per apertos flumina campos ,
Cunique satis arbusta simul pecudesque virosque
Tectaque , cumque suis rapiunt penetralia sacris .
Siqua domus mansit potuitque resistere tanto
I , 262 — 325 . DEUCALION 9
Indeiecla malo , culmen tamen allior luiiiis
290 Unda legit , pressaeque iatent sub gurgite turres .
lamque mare et tellus nulium discrimen liabebant:
Omnia pontus erant . deerant quoque litora ponlo .
Occupat bic collem : cumba sedet alter adunca
Et ducit remos iliic ubi nuper ararat;
296 Ille super segetes aut mersae culmina villae
Navigat , liic summa piscem deprendit in ulmo ;
Figitur in viridi , si fors tulit , ancora prato ,
Aut subiecta terunt curvae vinela carinae .
Et , modo qua graciles gramen carpsere capellae ,
300 Nunc ibi deformes ponunt sua corpora pbocae .
Mirantur sub aqua lucos urbesque domosque
Nereldes . silvasque tenent delphines , et altis
Incursant ramis . [agitataque robora pulsant.]
Nat lupus inter oves , fulvos vehit unda leones ,
305 Unda vehit tigres . nec vires fulminis apro ,
Crura nec ablato prosunt velocia cervo .
Quaesitisque diu terris , ubi sistere detur ,
In mare lassalis volucris vaga decidit alis .
Obruerat tumulos inmensa licentia ponti,
310 Pulsabantque novi moutana cacumina fluctus .
Maxima pars unda rapitur : quibus unda pepercit,
Illos longa domant inopi ieiunia victu .
Separat Aonios Oetaeis Phocis ab arvis,
Terra ferax , dum terra fuit : sed tempore in illo
315 Pars maris et latus subitarum campus aquarum .
Mons ibi verticibus petit arduus astra duobus,
Nomine Parnasus , superantque cacumina nubes .
Hic ubi Deucalion , nam cetera lexerat aequor ,
Cum consorte tori parva rate vectus adhaesit,
320 Corycidas nymphas et numina montis adorant,
Fatidicamque Themin , quae tunc oracla tenebat .
Non illo meUor quisquam nec amantior aequi
Vir fuit , aut illa metuenlior ulla deorum .
luppiter ut hquidis stagnare paludibus orbem,
325 Et superesse virum de tot modo milibus unum ,
10 DEUCALION METAMM.
Et superesse videt de tot modo milibiis imam,
Innocuos amhos , cultores numinis ambos ,
Nubila disiecit , nimbisque aquilone remotis
Et caelo terras ostendit et aethera terris .
330 Nec maris ira manet , positoque tricuspide telo
Mulcet aquas rector pelagi , supraque profundum
Extantem atque umeros innato murice teclum
Caeruleum Tritona vocat , conchaeque sonanti
Inspirare inbet , fluctusque et flumina signo
335 lam revocare dato . cava bucina sumitur illi
Torlilis , in latum quae turbine crescit ab imo,
Bucina , quae medio concepit ubi aera ponto ,
Litora voce replet sub utroque iacentia Phoebo .
Tunc quoque , ut ora dei madida rorantia barba
340 Contigit , et cecinit iussos inflata receptus ,
Omnibus audita est telluris et aequoris undis,
Et quibus est undis audita , coercuit omnes .
Fluniina subsidunt , coUesque exire videntur :
lam mare litus habet , plenos capit alveus amnes ,
345 Surgit humus ; crescunt loca decrescentibus undis .
Postque diem longam nudata cacumina silvae •
Ostendunt , hmumque tenent in fronde reUctum .
Redditus orbis erat . quem postquam vidit inanem
Et desolatas agere alta silentia terras,
350 Deucalion lacrimis ita Pyrrham affatur obortis :
'0 soror , o coniunx , o femina sola superstes ,
Quam commune mihi genus et patruelis origo,
Deinde torus iunxit , nunc ipsa pericula iungunt :
Terrarum , quascumque vident occasus et ortus,
355 Nos duo turba sumus : possedit ceterax pontus .
Haec quoque adhuc vitae non est fiducia nostrae
Certa satis . terrent etiamnunc nubila mentem .
Quis tibi , si sine me fatis erepta fuisses ,
Nunc animus , miseranda , foret ? quo sola timorem
360 Ferre modo posses ? quo consolante doleres ?
Namque ego , crede mihi , si te quoque pontus haberet ,
Te sequerer , coniunx , et me quoque pontus haberet .
I, 326—399. DEDCALION 11
0 utinain possem populos reparare paternis
Artibus alque animas formatae infundere terrae!
365 Nunc genus in nobis restal morlale diiobus ;
Sic visum est superis : hominumque eiempla manemus .'
Dixerat , et flebant . placuit caeleste precari
Numen , et auxilium per sacras quaerere sortes .
Nulla mora est , adeunt pariter Cephisidas undas,
370 Ut nondum Uquidas , sic iam vada nota secantes .
Inde ubi libatos inroravere liquores
Vestibus et capiti , flectunt vestigia sanctae
Ad dehibra deae , quorum fastigia turpi
Pallebant musco stabantque sine ignibus arae .
375 Ut tempU letigere gradus , procumbit uterque
Pronus humi , geUdoque pavens dedit oscula saxo .
Atque ita 'si precibus' dixerunt 'numina iustis
Victa remoUescunt , si flectitur ira deorum ,
Dic , Themi , qua generis damnum reparabile nostri
380 Arte sit , et mersis fer opem , mitissima , rebus .'
Mota dea est sortemque dedit , 'discedite templo ,
Et velate caput , cinctasque resolvite vestes ,
Ossaque post tergum niagnae iactate parentis.'
Obstipuere diu, rumpitque silentia voce
385 Pyrrha prior , iussisque deae parere recusat ,
Detque sibi veniam , pavido rogat ore , pavetque
Laedere iactatis maternas ossibus umbras.
Interea repetunt caecis obscura latebris
Verba datae sortis secum , inter seque vokitant :
390 Unde Promethides placidis Epimethida dictis
Mulcet et 'aut faUax' ait 'est soUertia nobis,
Aut pia sunt nuUumque nefas oracula suadent.
Magna parens terra est : lapides in corpore terrae
Ossa reor dici : iacere hos post terga iubemur .'
395 Coniugis augurio quamquam Titania mota est,
Spes tamen in dubio est : adeo caelestibus ambo
Diffidunt monitis . sed quid temptare nocebit ?
Descendunt velantque caput tunicasque recingunt
Et iussos lapides sua post vestigia mittunt.
12 PYTHON METAMM.
400 Saxa — qiiis hoc credat , nisi sit pro teste vetustas ? —
Ponere duritiem coepere suumque rigorem, f.TU.
Mollirique mora , mollitaque ducere formam .
Mox ubi creverunt , naturaque mitior illis
Contigit , ut quaedam , sic non manifesla , videri
405 Forma potest hominis , sed uti est de marmore coeptis
Non exacta satis rudibusque simillima signis .
Quae tamen ex illis aliquo pars umida suco
Et terrena fuit , versa est in corporis usum :
Quod solidum est flectique nequit , mutatur in ossa :
410 Quae modo vena fuit , s«b eodem nomine mansit :
Inque brevi spatio superorum numine saxa
Missa viri manibus faciem traxere virorum ,
Et de femineo reparata est femina iactu .
Inde genus durum sumus experiensque laborum,
415 Et documenta damus , qua simus origine nati .
Cetera diversis tellus animalia formis
Sponte sua peperit , postquam vetus umor ab igne
Percaluit solis , caenumque udaeque paludes
Intumuere aestu , fecundaque semina rerum
420 Vivaci nutrita solo , ceu matris in alvo ,
Creverunt faciemque aliquam cepere morando.
Sic ubi deseruit madidos septemfluus agros
Nilus et antiquo sua flumina reddidit alveo, \
Aetherioque recens exarsit sidere limus, \
425 Plurima cultores versis animalia glaebis
Inveniunt , et in his quaedam modo coepta sub ipsum
Nascendi spatium , quaedam inperfecta suisque
Trunca vident numeris , et eodem in corpore saepe
Altera pars vivit , rudis est pars altera telhis .
430 Quippe ubi temperiem sumpsere umorque calorque,
Concipiunt , et ab his oriuntur cuncta duobus .
Cumque sit ignis aquae pugnax , vapor umidus omnes
Res creat , et discors concordia fetibus apta est .
Ergo ubi diluvio tellus lutulenta recenti
435 Solibus aetheriis almoque recanduit aestu,
Edidit innumeras species , partimque figuras
I, 400—473. DAPHNE 13
Rettulit antiquas , partim nova monstra creavit .
llla quidem nollet , sed te quoque , maxime Python ,
Tum genuit , populisque novis , incognite serpens,
440 Terror eras ; tantum spatii de monte tenebas ,
Hunc deus areitenens , et numquam talibus armis
Ante nisi in dammis capreisque fugacibus usus ,
Mille gravem telis , exhausta paene pharetra ,
Perdidit effuso per vulnera nigra veneno.
445 Neve operis famam possit delere vetustas ,
Instituit sacros celebri certamine ludos
Pythia perdomitae serpentis nomine dictos .
His iuvenum quicumque manu pedibusre rotave
Vicerat , aesculeae capiebat frondis honorem .
450 Nondum laurus erat , longoque decentia crine
Tempora cingebat de quaUbet arbore Phoebus .
Primus amor Phoebi Daphne Peneia, quem non
Fors ignara dedit , sed saeva Cupidinis ira .
Delius hunc nuper , victo serpente superbus ,
455 Viderat adducto flectentem cornua nervo,
'Quid' que 'tibi , lascive puer , cum fortibus armis ?'
Dixerat ; 'ista decent umeros gestamina nostros ,
Qui dare certa ferae , dare vulnera possumus hosti ,
Qui modo pestifero tot iugera ventre prementem
460 Stravimus innumeris tumidum Pythona sagiltis .
Tu face nescio quos esto contentus amores
Indagare tua , nec laudes assere nostras .'
Filius huic Veneris Tigat tuus omnia , Phoebe ,
Te meus arcus ;' ait 'quantoque animalia cedunl
465 Cuncta deo , tanto minor est tua gloria nostra.'
Dixit , et eliso percussis aere pennis
Impiger umbrosa Parnasi constitit arce
Eque sagittifera prompsit duo tela pharetra
Diversorum operum ; fugat hoc , facit illud amorem .
470 Quod facit , hamatum est et cuspide fulget acuta :
Quod fugat , obtusum est et habet sub harundine
Hoc deus in nympha Peneide fixit; at illo [plumbum .
Laesit Apollineas traiecta per ossa medullas .
14 DAPHNE METAMM .
Protiniis alter amat ; fugit altera nomen amantis ,
475 Silvarum tenebris captivarumque ferarum
Exuviis gaudens innuptaeque aemula Phoebes.
Vitta coercebat positos sine lege capillos .
M-uIti illam petiere , illa aversata petentes
Impatiens expersque viri nemorum avia lustrat,
480 Nec quid Hymen , quid Amor , quid sint conubia , curat .
Saepe pater dixit 'generum mihi , filia , debes .'
Saepe pater dixit *debes mihi , nata , nepotes .'
IHa , velut crimen taedas exosa iugales
Pulchra verecundo sufTunditur ora rubore,
486 Inque patris blandis haerens cervice lacertis
'Da mihi perpetua , genitor carissime ,' dixit
*Virginitate frui . dedit hoc pater ante Dianae.'
IUe quidem obsequitur . sed te decor iste quod optas
Esse vetat , votoque tuo tua forma repugnat .
490 Phoebus amat , visaeque cupit conubia Daphnes ,
Quodque cupit , sperat ; suaque illum oracula fallunl .
Utque leves stipulae demptis adolentur aristis,
Ut facibus saepes ardent , quas forte viator
Vel nimis admovit , vel iam sub luce reliquit ;
495 Sic deus in flammas abiit , sic pectore toto \
Uritur et sterilem sperando nutrit amorem.
Spectat inornatos collo pendere capillos ,
Et 'quid , si comantur ?' ait . videt igne micantes
Sideribus similes oculos , videt oscula , quae non
600 Est vidisse satis ; laudat digitosque manusque
Bracchiaque et nudos media pliis parte lacertos :
Siqua latent , meliora putat . fugit ocior aura
Illa levi , neque ad haec revocantis-^rba resistit :
'Nympha , precor , Penei , mane ! non insequor hostis :
606 Nympha , mane ! sic agna lupum , sic cerva leonem ,
Sic aquilam penna fugiunt trepidante columbae,
Hostes quaeque suos . amor est mihi causa sequendi
Me miserum ! ne prona cadas , indignave laedi
Crura notent sentes , et sim tibi causa doloris .
610 Aspera , qua properas , loca sunt . moderatius , oro ,
T, 474-548. daphne 15
Curre , fugamque inhihe . moderalius insequnr ipse .
Cui placeas , inquire tamen . non incola moniis ,
Non ego sum pastor , non hic armenta gregesque
Horridus observo . nescis , temeraria , nescis ,
515 Quem fugias , ideoque fugis . mihi Delphica telUis
Et Claros et Tenedos Palareaque regia servil .
luppiter est genitor . per me quod eritque fuitque
Estque , patet : per me concordant carmina nervis .
Certa quidem nostra est , nostra tamen una sagitta
520 Certior , in vacuo quae vulnera pectore fecit .
Inventum medicina meum est , opiferque per orbem
Dicor , et herbarum subiecta potentia nobis .
Ei mihi , quod nullis amor est sanabilis herbis ,
Nec prosunt domino quae prosunt omnibus , artes !*
525 Plura locuturum timido Penela cursu
Fugit cumque ipso verba inperfecta reliquit,
Tum quoque visa decens . nudabant corpora veflti ,
Obviaque adversas vibrabant flamina vestes,
Et levis inpulsos retro dabat aura capillos ;
530 Auctaque forma fuga est . sed enim non sustinet ultra
Perdere blanditias iuvenis deus , utque movebat
Ipse amor , admisso sequitur vestigia passu .
Ut canis in vacuo leporem cum Gallicus arvo
' Vidit , et hic praedam pedibus petit , ille salutem ;
635 Alter inhaesuro similis iam iamque lenere
Sperat , et extento stringit vestigia rostro ;
Alter in ambiguo est , an sit conprensus , et ipsis
Morsibus eripitur tangentiaque ora relinquit :
Sic deus et virgo , est hic spe celer , illa timore .
540 Qui tamen insequitur , pennis adiutus amoris
Ocior est requiemque negat tergoque fugacis
Inminet et crinem sparsum cervicibus afflat.
Viribus absumptis expalluit illa , citaeque
Victa labore fugae , spectans Peneidas undas ,
545 'Fer pater' inquit 'opem ! Tellus ,' ait, Miisce , vel istam ,
547 Quae facit , ut laedar , mutando perde figuraml
Vix prece finita , torpor gravis occupat artus ,
16 DAPHNB. 10 METAMM.
Mollia cinguntur tenui praecordia libro, f . viu.
550 In frondem crines , in ramos bracchia crescunt :
Pes modo tam velox pigris radicibus haeret,
Ora cacumen obit . remanet nitor unus in illa .
Hanc quoq.ue Phoebus amat , positaque in stipite dexlra
Sentit adhuc trepidare novo sub cortice pectus,
655 Complexusque suis ramos , ut membra , lacertis
Oscula dat Hgno: refugit tamen oscula lignum.
Cui deus 'at quoniam coniunx mea non potes esse,
Arbor eris certe' dixit 'mea . semper habebunt
Te coma , te citharae , te nostrae , laure , pharetrae .
B60 Tu ducibus Latiis aderis , cum laeta Triumphum
Vox canet et visent longas Capitolia pompas .
Postibus Augustis eadem fidissima custos
Ante fores stabis , mediamque tuebere quercum .
Utque meum intonsis caput est iuvenale capillis,
665 Tu quoque perpetuos semper gere frondis honores .'
Finierat Paean . factis modo laurea ramis
Adnuit , utque caput visa est agitasse cacumen .
Est nemusHaemoniae , praerupta quod undique claudit
Silva , vocant Tempe . per quae Peneus ab irtnP"
670 EfTusus Pindo spumosis volvitur undis
Deiectuque gravi tenues agitantia fumos
Nubila conducit , summisque aspergine silvis *
Inpluit et sonitu plus quam vicina fatigat.
Haec domus , haec sedes , haec sunt penetralia magni
675 Amnis . in his , residens facto de cautibus antro ,
Undis iura dabat nymphisque colentibus undas.
Conveniunt illuc popularia flumina primum,
Nescia , gratentur consolenturne par^tem ,
Populifer Sperchios et inrequietus Enipeus
680 Apidanusque senex lenisque Amphrysos et Aeas ,
Moxque amnes alii , qui qua tulit impetus illos ,
In mare deducunt fessas erroribus undas .
Inachus , unus , abest imoque reconditus antro
Fletibus augel aquas , nalamque miserrimus lo
685 Luget ut amissam . nescit , vitane fruatur ,
I , 549—622, 10 17
An sit apiid manes . sed quam non invenil usqiiam ,
Esse pulat nusquam alque aninio peiora verelur.
Viderat a patrio redeuntem iuppiler illam
Flumine et 'o virgo love digna tuoque beatum
690 Nescio quem factura toro , pete' dixerat 'umbras
Allorum nemorum ,' et nemorum monstraveral umbras
*Dum calet et medio sol est allissmius orbe .
Quodsi sola times latebras inlrare ferarum,
Praeside tula deo nemorum secreta subibis,
595 Nec de plebe deo , sed qui caelestia magna
Sceptra manu teneo , sed qui vaga fulmina mitfo.
Ne fuge me !' fugiebat enim . iam pascua Lernae
Consitacjue arboribus Lyrcea reliquerat arva.
Cum deus inducta latas caligine terras
600 Occuluit tenuitque lugam rapuitque pudorem.
Interea medios luno despexit in Argos ,
Et noctis faciem nebulas fecisse volucres
Sub nitido mirata die , non lluminis illas
Esse , nec umenti sensit tellure remitti ,
605 Atque suus coniunx ubi sit , circumspicit , ut quae
Deprensi totiens iam nosset furta marili.
Quem postquam caelo non repperit , 'aut ego fallor,
Aut ego laedor' ait , delapsaque ab aetliere summo
Constitit in terris , nebulasque recedere iussit.
610 Coniugis adventum praesenserat , inque nitentem
Inacliidos vukus mulaverat ille iuvencam . t.ix.
Bos quoque formosa est . speciem Saturnia vaccae,
Quamquam invita , probat nec non et cuius , et unde,
Quove sit armento , veri quasi nescia quaerit.
615 luppiter e terra genitam mentitur , ut auctor
Desinat inquiri . petit hajic Saturnia munus.
Quid faciat ? crudele , suos addicere amores ;
Non dare , suspectum . pudor est qui suadeat illinc ,
Hinc dissuadet amor . victus pudor esset amore :
620 Sed leve si munus sociae generisque torique
Vacca negarelur , poterat non vacca videri .
Paelice donata non protinus exuit omnem
OVID . II , 2
18 10. ARGus METAMM.
Diva meliim , timuitqu€ lovem et fuit anxia furti,
Donec Arestoridae servandam tradidit Argo .
625 Centum luminibus cinctum caput Argus liabehat :
Inde suis vicibus capiebant bina quietem,
Cetera servabant alque in statione manebant.
Constitcrat quocumque modo , spectabat ad lo :
Anle oculos lo quamvis aversus habebat.
630 Luce sinit pasci . cum sol tellure sub alta est,
Claudit et indigno circumdat vincula coUo.
Frondibus arboreis et amara pascitur herba ,
Proque toro lerrae non semper gramen habenti
Jncubat infelix , limosaque flumina potat.
635 Illa etiam supplex Argo cum bracchia vellet
Tendere , non habuit quae bracchia tenderet Argo ;
Conatoque queri mugitus edidit ore,
Pertimuitque sonos propriaque exterrita voce est.
Venit et ad ripas , ubi ludere saepe solebat ,
640 Inachidas : rictus novaque ut conspexit in unda
Cornua , pertimuit seque exsternata refugit.
Naides ignorant , ignorat et Inachus ipse ,
Quae sit . at illa patrem sequitur sequiturque sorores,
Et patitur tangi seque admirantibus offert .
645 Decerptas senior porrexerat Inachus herbas :
Ilia manus lambit patriisque dat oscula palmis,
ISec retinet lacrimas et , si modo verba sequantur ,
Oret opem nomenque suum casusque loquatur.
Littera pro verbis , quam pes in pulvere duxit ,
650 Corporis indicium mutati triste peregit .
'Me miserum !' exclamat pater Inachus , inque gementis
Cornibus et niveae pendens cerviee-4iivencae
'Me miserum!' ingeminat, ^tune es quaesita peromnes,
Nata , rnihi terras ? tu non inventa reperta
655 Luctus eras levior . retices , nec mutua nostris
Dicta refers , alto tantum suspiria ducis
Pectore , quodque unum potes , ad mea verba remugis .
At tibi ego ignarus thalamos taedasque parabam,
Spesque fuit generi mihi prima , secunda nepotum ,
1 , 623—696 . AKQLS 19
660 De grege niinc libi vir, niiiic de grege natiis habendus.
Nec tinire licet lantos niilii morte dolores :
Sed nocet esse denm , praeclusaque ianua loli
Aeternum nostros luctus exlendit in aevum .'
Talia maerentes stellalus submovet Argus,
605 Ereptamque patri diversa in pascua nalam
Abstraliit , inde procul montis sublime cacumen
Occupat , unde sedens partes speculatur in omnes .
Nec superum rector mala tanta Phoronidos ultra
Ferre polest , natumque vocat , quem lucida partu
70 Pleias eni.xa est , letoque det , imperat , Argum.
Parva mora est alas pedibus virgamque potenti
Somniferam sumpsisse manu legumenque capillis :
[Haec ubi disposuit , patria love nalus ab arcej
Desilit in terras , illic tegnmenque removit
»')75 Et posuit pennas : lantummodo virga retenta est.
Hac agit ut pastor per devia rura capellas,
Dum venit , abductas , et structis cantat avenis .
Vace nova captus custos lunonius . 'at tu ,
Quisquis es , hoc poleras mecum considere saxo ,'
680 Argus ait ^neque enim pecori fecundior ullo
Herba loco est , aptamque vides pastoribus umbram .'
Sedit Atlantiades, et euntem multa loquendo
Detinuit sermone diem , iunctisque canendo
Vincere fiarundinibus servantia lumina temptat.
685 Ille tamen pugnat molles evincere somnos
Et , qaamvis sopor est oculorum parte receplus ,
Parte tamen vigilat. quaerit quoque — namque reperta
Fistula nuper erat — qua sit ratione reperta .
Tum deus *Arcadiae gelidis in montibus' inquit
690 Unter hamadryadas celebeirima Nonacrinas
Naias una fuit , nymphae Syringa vocabant .
Non semel et satyros eluserat illa sequentes
Et quoscumque deos umbrosave silva feraxve
Rus habet . Ortygiam studiis ipsaque colebat
695 Virginitate deam . ritu quoque cincta Dianae
Falleret , et credi posset Latonia , si non
20 sYRiNx. lo METAMM.
Corneiis hiiic arciis , si non foret aureiis illi .
Sic qiioqi\e fallejjat . redeiintem colle Lycaeo
Pan videt lianc , piniique caput praecinctus acuta
700 Talia verba refert' — restabat verba referre ,
Et precibus spretis fugisse per avia nympham,
Donec harenosi placidum Ladonis ad amnem
Venerit . hic iilam cursum impedientibus undis,
Ut se mutarent , liquidas orasse sorores :
705 Panaque cum prensam sibi iam Syringa putaret,
Corpore pro nymphae calamos tenuisse palustres . f. x.
Dumque ibi suspirat , motos in harundine ventos
Elfecisse sonum lenuem similemque querenti;
[Arte nova vocisque deum dulcedine captum]
710 "Hoc mihi concilium tecum' dixisse 'manebit!'*
Alque ila disparibus calamis compagine cerae
Inler se iunctis nomen tenuisse puellae.
Talia dlcturus vidil Cyllenius omnes ,
Succubuisse oculos adopertaque lumina somno .
715 Supprimit extemplo vocem , firmalque soporem
Languida permulcens medicata lumina virga:
Nec mora , falcato nutanlem vulnerat ense
Qua collo est confine caput , saxoque cruentum
Deicil et maculat praeruptam sanguine rupem.
720 Arge , iaces . quodque in tot himina lumen habebas,
Exstinctum est , centumque oculos nox occupat una.
Excipit hos volucrisque suae Saturnia pennis f . xi.
Collocat et gemmis eaudam stellantibus implet.
Protinus exarsit , nec tempora distulil irae ,
725 Horriferamque ocuUs animoque obiecit Erinyn
Paelicis Argolicae , stimuiosque in ^igctore caecos
Condidit , et profugam per totum terruit orbem .
Ultimus inmenso restabas , Nile , labori .
Quem simulac tetigit , positis in margine ripae
730 Procubuit genibus , resupinoque ardua coUo
Quos potuit solos , tollens ad sidera vultus
Et gemitu et lacrimis et hictisono mugitu
Cum love visa queri est finemque oraie malorum.
I, 697 — 770. EPAPHU8 . PHAETHON 21
Coniugis ille suae complexns coUa lacertis,
735 Finial ul poenas tandem , rogat , 'in' que 'futurum
Pone nielus / inquil 'mimquam tibi causa doloris
Haec eril' et Slygias iubet hoc audire paludes.
Ut lenita dea est , vultus capit iila priores ,
Fitque qnod ante fuit . fugiunt e corpore saetae ,
740 Cornua decrescunt , fit luminis artior orbis,
Coiilrahitur rictus , redeunt umerique manusque ,
Ungulaque in quinos dilapsa absumitur ungues.
De bove nil superest , formae nisi candor , in illa.
OHicioque pedum nymphe contenta duorum
745 Erigitur , meluitque loqui , ne more iuvencae
Mugiat , et timide verba intermissa retemptat.
Nunc dea linigera colitur celeberrima turba.
Huic Epaphus magni genitus de semine tandem
Creditur esse lovis , perque urbes iuncta parenti
750 Templa tenet . fuit huic animis aequalis et annis
Sole satus Phaethon . quem quondam magna loquentem
Nec sibi cedentem Phoeboque parente superbum
Non tulit Inachides , 'matri' qu« ait 'omnia demens
Credis , et es tumidus genitoris imagine falsi .'
755 Erubuit Phaethon , iramque pudore repressil,
Et tulit ad Clymenen Epaphi convicia matrem;
'Quoque magis doleas , genetrix ,' ait 'ille ego liber,
Ille ferox tacui . pudet haec obprobria nobis
Et dici potuisse et non potuisse refelli.
760 At tu , si modo sum caelesti stirpe creatus ,
Ede notam tanti generis , meque assere caelo .'
Dixit et implicuit materno bracchia collo,
Perque suum Meropisque caput taedasque sororum,
Traderet , oravit , veri sibi signa parentis .
765 Ambiguum , Clymene , precibus Phaethontis , an ira
Mota magis dicti sibi criminis , ntraque caelo
Bracchia porrexit , spectansque ad lumina solis
*Per iubar hoc' inquit 'radiis insigne coruscis ,
Nate , tibi iuro , quod nos auditque videtque ,
770 Hoc te , quem spectas , hoc te , qui temperat orbem ,
22 PHAETUON METAMM .
Sole salum . si ficta loquor , neget ipse videndum
Se mihi , sitque oculis lux ista novissima nostris .
Nec longus patrios labor est tibi nosse penates .
Unde oritur , domus est terrae contermina nostrae .
775 Si modo fert aiiimus , gradere , et scitabere ab ipso .'
Emicat extemplo laetus post talia matris
Dicta suae Phaethon et concipit aethera mente,
Aelhiopasque suos positosque sub ignibus Indos
Sidereis transit patriosque adit impiger ortus.
LIBER SECUNDUS^
Regia Solis erat sublimibus alta cohunnis,
Clara micante auro flammasque imitante pyropo;
Cuius ebur nitidum fastigia summa tegebat,
Argenti bifores radiabant lumine valvae.
5 Materiam superabat opus . nam Mulciber illic
Aequora caelarat medias cingentia terras
Terrarumque orbem caelumque , quod imminet orbi
Caeruleos habet unda deos , Tritona canorum ,
Proteaque ambiguum , ballaenarumque prementem
10 Aegaeona suis immania terga lacertis ,
Doridaque et natas , quarum pars nare videtur ,
Pars in mole sedens virides siccare capillos,
Pisce vehi quaedam . facies non omnibus una ,
Nec diversa tamen ; qualem decet esse sororum .
15 Terra viros urbesque gerit silvasque ferasque
Fluminaque et nymphas et cetera nuiirina ruris .
Haec super inposita est caeli fulgentis imago,
Signaque sex foribus dextris , tolidemque sinistris
Quo simul acclivo Clymeneia limite proles
20 Venit et intravit dubitati tecta parentis ,
Protinus ad patrios sua fert vestigia vultus
Consistitque procul : neque enim propiora ferebal
Lumina . purpurea velatus veste sedebaj
1,771 — 11,60. PUAETHON 23
In solio Phoebus elaris lucente smaragdis .
25 A dexlra laevaque Dies et Mensis et Annus
Saeculaque et positae spatiis aequalibus Horae
Verque novum stabat cinctum llorente corona,
Stabat nuda Aestas et spicea serta gerebat,
Stabat et Autumnus calcatis sordidus uvis
30 Et glacialis Iliems canos hirsuta capillos .
Inde loco medius rerum novitate paventem
Sol oculis iuvenem , quibus aspicit omnia , vidit ,
'Quae' que 'viae tibi causa ? quid hac' ait ^arce pelisli ,
Progenies , Phaethon , haud inlitiaiida parenti ?'
35 Ille refert 'o lux inmensi publica mundi,
Phoebe pater , si das huius mihi nominis usum ,
Nec falsa Clymene culpam sub imagine celat:
Pignera da , genitor , per quae tua vera propago
Credar , et hunc animis errorem detrahe nostris .'
40 Dixerat . at genitor circum caput omne micantes
Deposuit radios , propiusque accedere iussit,
Amplexuque dato 'nec tu meus esse negari
Dignus es , et Clymene veros' ait 'edidit ortus .
Quoque minus dubites , quodvis pete munus , ut illud
45 Me tribueute feras . promissis testis adesto
Dis iuranda palus , oculis incognita nostris .'
Vix bene desierat , currus rogat ille paternos
Inque diem alipedum ius et moderamen equorum.
Paenituit iurasse patrem . qui terque quaterque
50 Concutiens illustre caput 'temeraria' dixit
'Vox mea facta tua est . utinam promissa liceiet
Non dare ! confiteor , solum hoc libi , nate , negarem .
Dissuadere licet . non est tua tuta voluntas .
Magna petis , Phaethon , et quae nec viribus istis
55 Munera conveniant nec tam puerilibus annis .
Sors tua mortalis . non est mortale quod oplas.
PIus etiam , quam quod superis contingere fas esl ,
Nescius affectas . placeat sibi quisque licebit ,
Non tamen ignifero quisquam consistere in axe
60 Me valet excepto . vasti quoque rector Olympi ,
24 PHAETHON META.MM.
Qui fera terribili iaculatur fulmina dextra,
Non agat hos currus . et quid love maius habemus ?
Ardua prima via est et qua vix mane recentes
Enilantur equi . medio est altissima caelo,
66 Unde mare et terras ipsi mihi saepe videre
Fit timor , et pavida trepidat formidine pectus .
Ultima prona via est et eget moderamine ccrto:
Tunc etiam quae me subiectis excipit undis ,
Ne ferar in praeceps , Tethys solet ipsa vereri .
70 Adde quod assidua rapitur vertigine caelum
Sideraque alta trahit celerique volumine torquet .
Nitor in adversum , nec me qui cetera , vincit
Impetus , et rapido contrarius ev^hor orbi .
Finge datos currus : quid ages ? poterisne rotatis
75 Obvius ire polis , ne te citus auferat axis ?
Forsitan et iucos illic urbesque deorum
Concipias animo delubraque ditia donis
Esse ? per insidias iter est formasque ferarum .
Utque viam teneas nulloque errore Iraharis,
80 Per tamen adversi gradieris cornua Tauri
Haemoniosque arcus violentique ora Leonis
Saevaque circuitu curvantem bracchia longo
Scorpion atque aliter curvantem bracchia Cancrum.
Nec tibi quadrupedes animosos ignibus illis,
85 Quos in pectore habent , quos ore et naribus efflant ,
In promptu regere est , vix me patiuntur , ubi acres
Incaluere animi , cervixque repugnat habenis .
At tu , funesti ne sim tibi muneris auctor ,
Nate , cave , dum resque sinit , tua corrige vota .
90 Scilicet ut nostro genitum te sanguine^ credas ,
Pignera certa petis ? do pignera certa timendo ,
Et patrio pater esse metu probor . aspice vultus
Ecce meos . utinamque oculos in pectora posses
Inserere , et patrias intus deprendere curas !
95 Denique quicquid habet dives , circumspice , mundus ,
Eque tot ac tantis caeli terraeque marisque
Posce bonis aliquid . nuUam patiere repulsam.
11 , 61 — 134. niAETUON 25
Deprecor hoc uniim , (|iio(l vero nomine poena,
Noii iionor esl . j^ocnnm , IMiaellion , pro munere poscis .
100 Quid mea colla tenes hlandis , ignare , lacertis ?
Ne dubila , dabilur — Slygias iuravimus undas! —
Quodcumque optaris . sed tu sapientius opta .'
Finierat monitus . dictis tamen ille repugnat,
PropositunKjue premit flagratque cupidine currus .
105 Ergo qua licuit , genilor cunclatus , ad altos
Deducil iuvenem , Vulcania munera , currus .
Aureus axis erat , temo aureus , aurea summae
Curvatura rotae , radiorum argenteus ordo .
Per iuga chrysolitlii posltaeqne ex ordine gemmae
110 Clara repercusso reddehaiit lumina Phoeho .
Dumque ea magnanimus Pha(ithon miratur opusque
Perspicit , ecce vigil rutilo patefecit ab ortu
Purpureas Aurora fores et plena rosarum
Atria . dinugiunt slellae , quarum agmina cogit
115 Lncifer , et caeli statione novissimus exit.
Quem pelere ut terras mundumque rubescere vidit,
Cornuaque extremae velut evanescere lunae :
lungere equos Titan velocibus imperat Horis .
lussa deae celeres peragunt , ignemque vomentes
120 Ambrosiae suco saluros ]>raesepihus altis
Quadrupedes ducunt adduntque sonantia frena.
Tum pater ora sui sacro medicamine nati
Contigit et rapidae fecit palienlia flammae,
Inposuitque comae radios , praesagaque luctus
125 Pectore sollicito repetens suspiria dixit:
'Si potes his saltem monitis parere paternis,
Parce , puer , slimulis , et fortius ulere loris .
Sponle sua properant : labor est inhihere volcnles ,
Nec tibi directos placeat via quinque per arcus:
130 Sectus in ohliquum e3t lato curvamine limes ,
Zonarumque trium contenlus (ine poliimque
Effugit australem iunctamque aquilonibus Arcton .
llac sit iter . manifesta rotae vesligia ccrnes .
Utque ferant aequos et caelum et terra calores ,
26 PHAETHON METAMM .
135 Nec preme , nec summum molire per aethera cursum .
Altius egressus caelestia tecta cremabis,
Inferius terras : medio tutissimus ibis .
Neu te dexterior tortum declinet ad Anguem,
Neve sinisterior pressam rota ducat ad Aram:
140 Inter utrumque tene . Fortunae cetera mando,
Quae iuvet et meJius quam tu tibi , consulat opto .
Dum loquor , Hesperio positas in litore metas
Umida nox tetigit . non est mora libera n(Ais;
Poscimur : effulget tenebris aurora fugatis .
145 Corripe lora manu ! — vel . si mutabile pectus
Est tibi , consiliis , non curnibus utere nostris ,
Dum potes , et solidis etiamnunc sedibus astas ,
Dumque male optatos nondum premis inscius axes .
Quae tutus spectes , sine me dare lumina terris !*
150 Occupat ille levem iuvenali corpore currum,
Statque super , manibusque datas contingere habenas
Gaudet , et invito grates agit inde parenti.
Interea vokicres Pyrois et Eous et Aethon,
Solis equi , quartusque Phlegon hinnitibus auras
155 Flammiferis implent pedibusque repagula pulsant .
Quae postquam Tethys , fatorum ignara nepotis ,
Reppulit , et facta est inmensi copia mundi ,
Corripuere viam pedibusque per aera motis
Obstantes scindunt nebulas pennisque levati
160 Praetereunt ortos isdem de partibus Euros .
Sed leve pondus erat , nec quod cognoscere possent
SoUs equi , sohtaque iugum gravitate carebat .
Utque labant curvae iusto sine pondere naves
Perque mare instabiles nimia levit^U^ feruntur,
165 Sic onere assueto vacuus dat in aera saltus
Succutiturque alte simihsque est currus inani.
Quod simulac sensere , ruunt tritumque relinquunt
Quadriiugi spatium nec quo prius , ordine currunt .
Ipse pavet . nec qua commissas flectat habenas,
170 Nec scit , qua sit iter ; nec , si sciat , imperet illis.
Tum primnm radiis gelidi caluere Triones
II , 135 — 208 . PHAETHON 27
Et vetlto friistra temptarunt aeqiiore tingiii .
Quaeque polo posita est glaciali proxima Serpens,
Frigore pigra prius nec formidabilis ulli,
175 Incaluit sumpsitque novas fervorihus iras .
Te quoque turbatum memorant fugisse , Boote,
Quamvis tardus eras et te tua plaustra tenebant.
Ut vero summo despexit ab aethere terras
Inrclix Phaethon penitus penitusque iacent€S,
180 Palluit , et subito genua inlremuere timore,
Suntque oculis tenebrae per tantum lumen obortae .
Et iam mallet equos numquam teligisse paternos,
lam cognosse genus piget , et valuisse rogando ;
lam Meropis dici cupiens ita fertur , ut acta
185 Praecipiti pinus borea , cui victa remisit
Frena suus rector , quam dis votisque reliquit .
Quid faciat ? multum caeli post terga relictum ,
Ante oculos plus est . animo metilur utrumque .
Et modo quos illi fatum conlingere non est,
190 Prospicit occasus , interdum respicit ortus.
Quidque agat , ignarus stupet et nec frena remittit ,
Nec retinere valet , nec nomina novit equorum .
Sparsa quoque in vario passim miracula caelo
Vastarumque videt trepidus simulacra ferarum .
195 Est locus , in geminos ubi bracchia concavat arcus
Scorpius , et cauda flexisque utrimque lacertis
Porrigit in spatium signorum membra duorum.
Hunc puer ut nigri madidum sudore veneni
Vulnera curvata minitantem cuspide vidit,
200 Mentis inops gelida formidine lora remisit .
Quae postquam summo tetigere iacentia tergo,
Exspatiantur equi , nulloque inhibente per auras
Ignotae regionis eunt , quaque impetus egit ,
Ilac sine lege ruunt , altoque sub aethere fixis
205 Incursant stellis , rapiuntque per avia currum .
Et modo summa petunt , modo per declive viasque
Praecipites spatio terrae propiore feruntur .
Inferrusque suis fraternos currere Luna
28 PHAETHON METAMM .
Admiratur eqiios , ambustaque nubila fumant .
210 Corripitur flammis ut quaeque altissima , tellus ,
Fissaque agit rimas et sucis aret ademptis.
Pabula canescunt , cum frondibus uritur arbor,
Materiamque suo praebet seges arida damno .
Parva queror . magnae pereunt cum moenibus urbes ,
21-5 Cumque suis totas populis incendia gentes
In cinerem vertunt . silvae cum montibus ardent ,
Ardet Athos Taurusque Cilix et Tmolus et Oete
Et tum sicca , prius creberrima fontibus Ide
Virgineusque Helicon et nondum Oeagrius Haemos .
220 Ardet in inmensum geminatisyignibus Aetne,
Parnasusque biceps et Eryx et Cynthus et Othrys,
Et tandem nivibus Rhodope caritura, Mimasque
Dindymaque et Mycale natusque ad sacra Cithaeron ,
Nec prosunt Scythiae sua frigora : Caucasus ardet,
225 Ossaque cum Pindo maiorque ambobus Olympus,
Aeriaeque Alpes et nubifer Appenninus .
Tum vero Phaethon cunctis e partibus orbem
Aspicit accensum nec tantos sustinet aestus,
Ferventesque auras vehit e fornace profunda
230 Ore trahit , currusque suos candescere sentit;
Et neque iam cineres eiectatamque favillam
Ferre potest , caUdoque involvitur undique fumo ,
Quoque eat , aut ubi sit , picea caligine tectus
Nescit , et arbitrio volucrum raptatur equorum .
235 Sanguine tunc credunt in corpora summa vocato t. ^a.
Aethiopum populos nigrum traxisse colorem .
Tum facta est Libye raptis umoribus aestu
Arida . tum nymphae passis fontes^u^ lacusque
Deflevere comis . quaerit Boeotia Dircen ,
240 Argos Amymonen , Eprhyre Pirenidas undas .
Nec sortita loco distantes flumina ripas
Tuta manenl . mediis Tanais fumavit in undis ,
Peneosque senex , Teulhranteusque Caicus ,
Et celer Ismenos cum Phegiaco Erymantho,
245 Arsurusqiie iterum Xanthus , flavusque Lycormas ,
II , 209—282 . rHAETHON 20
Oiii<liie reciirvalls Indit Miieandros in nndis,
Mygdonins(|ne Melas et Taenarins Eurotas .
Arsit et Enphrates Kahylonins , arsit Orontes,
Thermnd(tin|ue citns , rianges((ue, et Phasis, et Hisler.
250 Aeslual Alphens , ripae Spertheides ardent:
Ouod<|ue sno Tagus anuie vehit , (luit ignibns , anrnm:
Et (juae Maeonias celebrarant carmine ripas
Fiumineae volucres , medio caluere Caystro .
Nilus in extremum fugit perterritus orbera
255 Occuluitcjue caput , quod adhnc latet . ostia septem
Pulverulenta vacant , septem sine llnmine valles .
Fors eadem Ismarios Ilebrnm cum Strymone siccat,
Hesperiosque amnes, RhennmRhodamimquePadumque,
Cuique fnit rernm promissa potentia , Thybrin .
260 Dissilit omne solum , penetratque in Tartara rimis
Lumen et infernum terret cum coniuge regem .
Et mare contrahitur , siccaeque est campus harenae
Quod modo pontus erat ; quosque altum texerat aequor ,
Exsistunt montes et sparsas Cycladas augent.
265 Ima petunt pisces , nec se super aequora curvi
Tollere consuelas audent delphines in auras.
Corpora phocarum summo resupina profundo
Exanimata natant . ipsum quoque Nerea fama est
Doridaque et natas tepidis latnisse snb antris.
270 Ter Neptunus aquis cum torvo bracchia vultu
Exserere ausns erat ; ter non tulit aeris ignes .
Alma tamen Tellns , [ut erat circnmdata ponto ,
Inter aquas pelagi contractos undique fontes ,
Qui se condiderant in opacae viscera matris,
275 Sustulit oppressos] collo tenus arida vultus ,
Opposuitque manum fronti , magnoque tremore
Omnia concutiens paulum snbsedit et infra
Quam solet esse , fuit ; sacraque ita voce locuta est :
'Si placet hoc , mernique , quid o tua fulmina cessant ,
280 Summe deum ? liceat periturae viribus ignis
Igne perire luo , clademque auctore levare .
Vix equidem fauces h^ec ipsa in verba resolvo' —
30 PHAETHON METAMM .
Presserat ora vapor — *tostos en aspice crines,
fnque oculis tantum , tantum super ora favillae .
285 Hosne milii fructus , hunc fertilitatis honorem
Officiique refers , quod adunci vulnera aratri
Rastrorumque fero totoque exerceor anno ,
Quod pecori frondes alimentaque mitia , fruges
Humano generi , vobis quoque tura ministro ?
290 Sed tamen exitium fac me meruisse , quid undae ,
Quid meruit frater ? cur illi tradita sorte
Aequora decrescunt et ab aethere longius absunt?
Quodsi nec fratris , nec te mea gratia tangit,
At caeli miserere tui . circu^spice utrumque ,
295 Fumat uterque pohis . quos si vitiaverit ignis,
Atria vestra ruent . Atlas en ipse laborat,
Vixque suis umeris candentem sustinet axem.
Si freta , si terrae pereunt , si regia caeli ,
In chaos antiquum confundimur . eripe flammis
300 Siquid adhuc superest , et rerum consule summae .'
Dixerat haec Telhis : neque enim tolerare vaporem
Ulterius potuit nec dicere phn^a , suumque
RettuUt os in se propioraque manibus antra .
At pater omnipotens , superos testatus et ipsum ,
305 Qui dederat currus , nisi opem ferat , omnia fato
Interitura gravi , summam petit arduus arcem,
Unde solet latis nubes inducere terris,
Unde movet tonitrus vibrataque fuhnina iactat.
Sed neque quas posset lerris inducere , nubes
310 Tunc habuit nec quos caelo dimitteret , imbres.
Intonat et dextra hbratum fuhnen ab aure
Misit in aurigam pariterque animaq^ie rotisque
Expuht , et saevis compescuit ignibus ignes .
Consternantur equi et saltu in contraria facto
315 Colla iugo eripiunt abruptaque lora relinquunt.
Illic frena iacent , illic temone revulsus
Axis , in hac radii fractarimi parte rotarum ,
Sparsaque sunt late laceri vestigia currus .
At Phaethon , rutilos flamma populante capillos ,
II, 283 — 356. HELIADES 31
320 Volvitiir in praeceps longoque per aera tractu
Fertur , ul interdum de caelo slella sereno
Etsi non cecidit , potuit cecidisse videri .
Quem procul a palria diverso maximus orbe
Excipit Eridanus , fumantia((ue abluit ora .
325 Naides Hesperiae trifida fumantia flamma
Corpora dant tumulo , signant quoque carmine saxum :
*Hic situs est Phaethon , currus auriga paterni ;
Quem si non tenuit , magnis tamen excidit ausis .'
Nam pater obductos , hictu miserabiUs aegro,
330 Condiderat vultus : et si modo credimus , unum
Isse diem sine sole ferunt . incendia lumen
Praebebant , aliquisque malo fuit usus in ilio .
At Clymene postquam dixit quaecumque fuerunt
In tantis dicenda maHs , lugubris et amens
335 Et laniata sinus totum percensuit orbem :
Exanimesque artus primo , mox ossa requirens ,
Repperit ossa tamen peregrina condiLa ripa,
Incubuitque loco , nomenque in marmore lectum
Perfudit lacrimis et aperto pectore fovit.
340 Nec minus IleUades lugent et , inania morti
Munera , dant lacrimas , et caesae pectora palmis
Non auditurum miseras Phaethonta querellas
Nocte dieque vocant , adsternunturque sepulchro.
Luna quater iunctis implerat cornibus orbem : f • »»
345 Illae more suo , nam morem fecerat usus,
Plangorem dederant . e quis Phaethusa , sororum
Maxima , cum vellet terra procumbere , questa est
Deriguisse pedes . ad quam conata venire
Candida Lampetie subita radice retenta est .
350 Tertia , cum crinem manibus laniare pararet ,
Avellit frondes . haec stipite crura teneri,
llla dolet fieri longos sua bracchia ramos .
Dumque ea mirantur , complectitur inguina cortex ,
Perque gradus uterum pectusque umerosque manusque
355 Ambit , et exstabant tantum ora vocantia matrem .
Quid faciat mater , nisi , quo trahat impetus illam ,
32 cvcNL-s METAMM .
Huc eat atque illuc et , dum licet , oscula iungat?
Non satis est ; truncis avellere corpora temptat
Et teneros manibus ramos abrumpit . at inck
360 Sanguincae manant , tamquam de vulncre , gutlae .
'Parce , precor , mater,' quaecumque est saucia , clamat ,
Tarce , precor ! nostrum laceratur in arbore corpus .
lamque vale' — cortex in verba novissima venit.
Inde fluunt lacrimae , stillataque sole rigescunt
365 De ramis electra novis , quae iucidus amnis
Excipit et nuribus miltit gestanda Latinis .
AfTuit huic monstro pro^s Stheneleia Cycnus,
Qui tibi materno quamvis jNsanguine iunctus,
Mente tamen , Phaethon , propior fuit . ille rehcto —
370 Nam Ligurum populos et magnas rexerat urbes —
Imperio ripas virides amnemque querelUs
Eridanum implerat sihamque sororibus auclam:
Cum vox est tenuata viro , canaeque capillos
Dissimulant pluniae , coHumque a pectore longe
375 Porrigitur , digitosque ligat iunctura rubentes ,
Penna latus vestit , tenet os sine acumine rostrum.
Fit nova Cycnus avis ; nec se caeloque lovique f. jut.
Credit , ut iniuste missi memor ignis ab illo :
Stagna petit palulosque lacus ; ignemque perosus
380 Quae colat , elegit contraria flumina flammis .
Squalidus interea genitor Phaethontis et expers
Ipse sui decoris , qualis cum deficit orbem
Esse solet , lucemque odit seque ipse diemque ,
Datque animum in luctus et luctibus adicit iram,
385 Officiumque negat mundo , 'satis' inquit *ab aevi
Sors mea principiis fuit inrequieta>^ pigetque
Actorum sine fine mihi , sine honore laborum .
Quilibet alter agat portantes lumina currus !
Si nemo est , omnesque dei non posse fatentur,
390 Ipse agat ; ut saltem , dum nostras temptat habenas ,
Orbatura patres aliquando fulmina ponat.
Tum sciet , ignipedum vires expertus equorum ,
Non meruisse necem , qui non bene rexerit illos .'
II, 357 — 430. CALLI8T0 33
Talia dicentem circumstanl omnia Solem
395 >'umina , neve velil lenebras inducere rebus,
Supplice voce rogant . missos quoque luppiler ignes
Excusat , precibusque minas regaliler addit .
Colligit amcntes et adliuc terrore paventes
Phocbus equos , stimuloque dolens el verbere saevit;
400 Saevil , erum natumque obiectat et inputat illis .
At pater omnipotens ingentia moenia caeli
Circuil , el ne quid labelactum viribus ignis
Corruat , explorat . quae postquam firma suique
Roboris esse videt , terras bominumque labores
405 Perspicit . Arcadiae tamen est inpensior illi
Cura suae . fontes et nondum audentia labi
Flumina reslituit , dat terrae gramina , IVondes
Arboribus , laesasque iubet revirescere silvas .
Dum redit ilque frequens , in virgine Nonacrina
410 Haesit , et accepti caluere sub ossibus ignes .
Non erat huius opus lanam mollire trahendo
Nec posilu variare comas . ubi fibula vestem,
Vitta coercuerat neglectos alba capillos,
Et modo leve manu iaculum , modo sumpserat arcum,
415 Miles erat Phoebes . nec Maenalon attigit ulla
Gratior hac Triviae . sed nulla potentia longa est .
Ulterius medio spatium sol altus habebat,
Cum subit illa nemus , quod nulla ceciderat aelas .
Exuit hic umero pharetram lentosque retendit
420 Arcus , inque solo , quod texerat herba , iacebat
Et pictam posita pharetram cervice premebat.
luppiter ut vidit fessam et cuslode vacantem,
'Hoc certe furlum coniunx mea nesciet ,' inquit
*Aut si rescierit , — sunt o sunt iurgia tanti.*
425 Prolinus induitur faciem cultumque Dianae
Atque ait *o comitum , virgo , pars una mearum ,
In quibus es venata iugis ?' de caespite virgo
Se levat et 'salve numen , me iudice ,' dixit
'Audiat ipse licet , maius love .' ridet et audit,
430 Et sibi praeferri se gaudet et oscula iungit
oviD . n . 3
34 cALLisro METAMM .
Nec moderata satis nec sic a virgine danda .
Qua venata foret silva , narrare parantem
Impcdit aniplcxu : nec se sine crimine prodit .
Illa quideni contra , quantum modo femina possit —
435 Aspiceres utinam , Saturnia , mitior esses ! —
Illa quidem pugnat : sed cpiae superare puella,
Quisve lovcm poterat superum ? petit aethera victor
luppiter . huic odio nemus est et conscia silva ;
Unde pedem referens paene est oblita pharetram
440 Tollere cum telis et quem suspenderat , arcum .
Ecce s«o comitata choro Dictynna per altum
Maenalon ingrediens et caede superba ferarum
Aspicit hanc visamque vocat . clamata refugit
Et timuit primo , ne luppiter esset in illa .
445 Sed postquam pariter nymphas incedere vidit ,
Sensit abesse dolos , mimerumque accessit ad harum .
Heu quam difficile est crimen non prodere vultu!
Vix oculos attollit humo , nec , ut ante solebat,
luncta deae lateri nec toto est agmine prima;
450 Sed silet et laesi dat signa rubore pudoris .
Et , nisi quod virgo cst , poterat sentire Diana
Mille notis culpam . nymphae sensisse feruntur .
Orbe resurgebant lunaria cornua nono,
Cum dea venatu , fraternis languida flammis ,
455 Nacta nemus geUdum , de quo cum murmure labens
Ibat et attritas versabat rivus harenas,
Ut loca laudavit , summas pede contigit undas :
His quoque laudatis 'procul est' ait ^arbiter omnis;
Nuda superfusis tinguamus corpora lymphis.*
460 Parrhasis erubuit . cunctae velamina ponunt :
Una m^ras quaerit . dubitanti vestis adempta est,
Qua posita nudo patuit cum corpore crimen.
Attonitae nvanibusque uterum celare volenti
4 procul hinc ,' dixit 'nec sacros pollue fontes*
465 Cynthia , deque suo iussit secedere coetu .
Senserat hoc ohm magni matrona Tonantis,
Distuleratque graves in idonea tempora poenas .
11,431 — 504. CAT.LISTO 35
Causa morae nulla est , el iam puer Arcas — Id ipsum
Indoluit luno — fueral de paelice natus .
470 Quo simul obvertit saevam cum lumine mentcm ,
'Scilicet hoc etiam restabat , adultera ,' dixit
'Ut fecunda fores , fieretqu* iniuria partu
Nota , Iovis([ue mei testatum dedecus esset.
Haud inpunc feres . adimam tibi nempe figuram, t. xt.
475 Qua tibi , quaque places nostro , inportuna , marito ,'
Dixit et adversa prensis a fronte capillis
Stravit humi pronam . tendebat bracchia supplex :
Bracchia coeperunt nigris horrescere villis,
Curvarique manus et aduncos crescere in ungues
480 Officioque pedum fungi , laudataque quondam
Ora lovi lato fieri deformia rictu .
iSeve preces animos et verba precantia flectant,
Posse loqiii eripitur , vox iracunda minaxque
Plenaque terroris rauco de gutture fertur .
485 Mens antiqua tamen facta quoque mansit in ursa,
Assiduoque suos gemitu testata dolores
Qualcscumque maiuis ad caelum et sidera tollit
Ingratumque lovem , nequeat cum dicere , sentit .
A , quotiens , sola non ausa quiescere silva ,
490 Ante domum quondamque suis erravit in agris !
A, quotiens per saxa canum latralibus acta est,
Venatrixque metu venantum territa fugit!
Saepe feris latuit visis , oblita , quid esset ,
Ursaque conspectos in montibus horruit ursos,
495 Pertimuitque lupos , quamvis patcr esset in illis .
Ecce , Lycaoniae proies , ignara parentis ,
Arcas adest , ter quinque fere natalibus auctus :
Dumque feras sequitur , dum saltus eligit aptos,
Nexilibusque plagis silvas Erymanthidas ambit,
500 Incidit in matrem ; quae restitit Arcade viso
Et cognoscenti similis fuit . ille refugit
Inmotosque oculos in se sine fine tenentem
Nescius extimuit , propiusque accedere aventi
VuJniQco fuerat fixurus pectora telo.
.3*
36 ARCA6 METAMM .
505 Arcuit ornmpotens , pariterque ipsosque nefasque
Sustulit , et celeri raptos per inania vento t. xri.
Inposuit caelo vicinaque sjdera fecit .
Intumuit Iun.o , postquam inter sidera paelex
Fulsit , et ad canam descendit in aequora Tethyn
510 Oceanumque senem , quorum reverentia movit
Saepe deos , causaraque viae scitantibus infit:
'Quaeritis , aetheriis quare regina deorum
Sedibus huc adsim ? pro me tenet altera caehim .
Mentiar , obscurum nisi nox cum fecerit orbem ,
515 Nuper honoratas summo ,Nmea vulnera , caelo
Videritis stellas illic , ubi circulus axem
Ultimus extremum spalioque brevissimus ambit .
Est vero , cur quis lunonern laedere noUt
Oflensamque tremat ? quae prosum sola nocendo ?
620 0 , ego quantum egi ! quam vasta potentia nostra est !
Esse hominem vetui , facta est dea . sic ego poenas
Sontibus inpono , sic est mea magna potestas .
Vindicet antiquam faciem vultusque ferinos
Detrahat , Argolica quod in ante Phoronide fecit I
625 Cur non et pulsa ducat lunone , meoque
Collocet in thalamo , socerumque Lycaona sumat ?
At vos si laesae contemptus tangit alumnae ,
Gurgite caeruleo Septem prohibete triones ,
Sideraque in caelo stupri mercede recepta
630 Pellite , ne puro tinguatur in aequore paelex .'
Di maris adnuerant . habiU Saturnia curru
Ingreditur Uquidum pavonibus aethera pictis:
Tam nuper pictis caeso pavonibus Argo ,
Quam tu nuper eras, cum candidus ante fuisses, .
5 35 Corve loquax , subito nigrantes versus in alas.
Nam fuit haec quondam niveis argentea pennis
Ales , ut aequaret totas sine labe columbas ,
Nec servaturis vigili Capitolia voce
Cederet anseribus nec amanti flumina cycno.
640 Lingua fuit damno . lingua faciente loquaci
Qui color albus erat , nunc est contrarius alho
II , 503 — 578. coBONis 37
Pulclirior in tota , qiiam Larissaea Coronis ,
iNon fiiil Ilaemonia . placuit libi , Delphice , cerle ,
Dum vei casta fuit , vel inobservala . sed ales
545 Sensit adulterium Phoebeius , utque latentem
Detegeret culpam , non exorabilis index f xtU.
Ad dominum tendebat iter . quem garrula motis
Consequilur pennis , scitetur ut omnia , corni.x:
Auditaque viae causa 'non ulile carpis'
550 Inquit 'iter : ne sperne meae praesagia liiiguae.
Quid fuerim quid simque , vide , merilumque require :
Invenies nocuisse fidem . nam tempore quodam
Pallas Erichthonium , prolem sine matre creatam ,
Clauserat Actaeo texta de vimine cisla,
555 Virginibusque tribus gemino de Cecrope natis
Et legem dederat , sua ne secreta viderent.
Abdita fronde levi densa speculabar ab ulmo,
Quid facerent . commissa duae sine fraude luentur,
Pandrosos atque Herse . timidas vocat una sorores
560 Aglauros , nodosque manu diducit . et inlus
Infantemque vident apporrectumque draconem .
Acta deae refero . pro quo mihi gratia talis
Redditur , ut dicar tutela pulsa Minervae
Et ponar post noctis avem . mea poena volucres
665 Admonuisse potest , ne voce pericula quaerant.
At , puto , non ultro , nec quicquam tale rogantem
Me petiit ? ipsa licet hoc a Pallad* quaeras :
Quamvis irata est , non hoc irata negabit .
Nam me Phocaica clarus tellure Coroneus,
570 Nota loquor , genuit ; fueramque ego regia virgo :
Divitibusque procis , ne me contemne , petebar .
Forma mihi nocuit . nam cum per litora lentis
Passibus , ut soleo , summa spatiarer harena ,
Vidit et incaluit pelagi deus . utque precando
575 Tempora cum blandis absumpsit inania verbis,
Vim parat et sequitur . fugio densumque relinquo
Litus , et in molli nequiquam lassor harena .
Inde deos hominesque voco , nec contigit ulluni
38 C0BVC8 METAMM .
Vox mea mortalem . mota est pro virgine virgo,
680 Auxiliumque tulit . tendebam bracchia caelo :
Bracchia coeperunt levibus nigrescere pennis . f. xTiii,
Reicere ex umeris vestem moUbar . at illa
Pluma erat inque cutem radlces egeral imas.
Plangere nuda meis conabar peclora palmis:
685 Sed neque iam pahiias , nec pectora nuda gerebam .
Currebam : nec , ut ante , pedes retinebat liarena ,
Sed summa toUebar humo . mox acta per auras
Evehor , et data sum comes inculpata Minervae .
Quid tamen hoc prodest ,^diro facta volucris
590 Crimine Nyctimene nostro successit honori ?
An quae per totam res est notissima Lesbon, f. xix.
Non audita tibi est ? patrium temerasse cubile
Nyctimenen ? avis illa quidem , sed conscia culpae
Conspectum lucemque fugit tenebrisque pudorem
595 Celat , et a cunctis expelhtur aethere toto .'
TaUa dicenti 'tibi' ait 'revocamina' corvus
*Sint precor ista malo : nos vanum spernimus omen ,'
Nec coeptum dimiltit iter , dominoque iacenlem
Cum iuvene Haemonio vidisse Coronida narrat.
600 Laurea dela}>«a est audito crimine amanti ,
Et pariter vuUusque deo plectrumque colorque
Excidit . ulque animus tumida fervebat ab ira ,
Arma assuela rapit flexumque a cornibus arcum
Tendit et iUa suo lotiens cum pectore iuncta
605 indevitato traiecit pectora telo.
Icta dedit gemitum , tractoque a corpore ferro
Candida puniceo perfudit membra cruore,
Et dixit *potui poenas tibi , Phoebe^ dedisse ,
Sed peperisse prius . duo nunc morieraur in una .'
610 Hactenus , el pariter vitam cum sanguine fudit .
[Corpus inane animae frigus letale secutum est.]
Paenilet heu sero poenae crudeUs amantem,
Seque , quod audierit , quod sic exarserit , odit :
Odit avem , per quam crimen causamque dolendi
615 Scire coactus erat , nec non arcumque manumque
ll,57y — G52. OCVRKHOB 39
Odit cunique niaiui lcineraria tela , sagitlas :
Collaj)sani(iue lovet soraque ope vincere fala
Nililur et niedicas exercet inaiiiler ailes .
Quae postquam Iruslra tenii)lata , rogumque parari
620 Sensit et arsuros supremis ignibus arlus,
[Tuni vero geniitus , neque enim caelcstla tingui
Ora licet lacrimis , alto de corde petitos
Edidit : haud aliter , quam cum spectante iuvenca
Lactentis vituli dextra libratus ab aure
€25 Tempora discussit claro cava malleus ictu .
Ut tamen ingratos in pectora fudit odores
Et dedit amplexus iniustaque iusta peregit,]
Non tulit in cineres labi sua Phoebus eosdem
Semina , sed natum flammis utercque parentis
630 Eripuit geminique tulit Chironis in antrum .
Sperantemque sibi non falsae praemia linguae
Inter aves albas vetuit consistere corvum .
Semifer interea divinae stirpis alumno f . x*
Laetus erat mixtoque oneri gaudebat lionore.
635 Ecce venit rutilis umeros protecta capillis
Filia Centauri , quam quondam nympha Chariclo
Fluminis in rapidi ripis enixa vocavit
Ocyrhoen . non haec artes contenta paternas
Edidicisse fuit : fatorum arcana canebat .
640 Ergo ubi vaticinos concepit menle furores ,
Incaluitque deo , quem clausum pectore habebat ,
.\spicit infantem *toti' que 'salutifer orbi
Cresce puer :' dixit 'tibi se mortalia saepe
Corpora debebunt : animas tibi reddere ademptas
645 Fas erit : idque semel dis indignantibus ausus ,
Posse dare hoc iterum flamma prohibebere avita,
Eque deo corpus fies exsangue , deusque, f.xxi,
Qui modo corpus eras , et bis tua fata novabis .
Tu quoque , care pater , nunc inmortalis et aevis
650 Omnibus ut maneas , nascendi lege creatus ,
Posse mori cupies tum , cum cruciabere dirae
Sanguine serpentis per saucia membra receplo :
40 OCYRRHOK METAMM .
Teque ex aeterno patientem numina morlis f . xxu.
Efficient , triplicesque deae tua fila resolvent .'
655 Restabat fatis aliquid . suspirat ab imis
Pectoribus , lacrimaeque genis labuntur obortae,
.4tque ita 'praevertunt' inquit 'me fata , vetorque
Plura loqui , vocisque meae praecluditur usus .
Non fuerant artes tanti , quae numinis iram
660 Contraxere mihi ; mallem nescisse futura .
lam mihi subduci facies humana videtur,
lam cibus herba placet , iam lalis currere campis
Impetus est : in equam co^«^taque corpora vertor .
Tota tamen quare ? pater est mihi nempe biformis .'
665 Talia dicenti pars est extrema querellae
Intellecta parum , confusaque verba fuerunt :
Mox nec verba quidem , nec equae sonus ille videtur ,
Sed simulantis equam : parvoque in tempore certos
Edidit hinnitus et bracchia movit in herbas,
670 Tum digiti coeunt et quinos alligat ungues
Perpetuo cornu levis ungula , crescit et oris
Et colli spatium ; longae pars maxima pallae
Cauda fit , utque vagi crines per colla iacebant,
Tn dextras abiere iubas : pariterque novata est
675 Et Tox et facies . nomen quoque monstra dedere .
Flebat , opemque tuam frustra Philyrelus heros ,
Delphice , poscebal . nam nec rescindere magni
lussa lovis poteras , nec , si rescindere posses ,
Tunc aderas . Elin Messeniaque arva colebas .
680 Illud erat tempus , quo te pastoria pellis f. sxiii.
Texit , onusque fuit baculum silvestre sinistrae ,
Alterius dispar septenis fistula cannis^.
Dumque amor est curae , dum te tua fistula mulcet,
Incustoditae Pylios memorantur in agros
685 Processisse boves . videt has Atlantide Maia t. xxiv.
Natus , el arte sua silvis occultat abactas .
Senserat hoc furtum nemo , nisi notus in illo
Rure senex , Battum vicinia teta vocabant .
Divitis hic saltus herbosaque pascua Nelei
II, 653 — 726. DATTU8 41
690 NobiliiiaKiue greges custos servabat equarum .
Hunc timuit , blaiidaque manu seduxit , et illi
'Quis(|uis es , hospes ,' ait 'si forte armenta requiret
Haec aliquis , vidisse nega : neu gralia facto
Nulla rependatur , nitidam cape praemia vaccam ,*
6i'6 Et dedit . accepta voces has reddidit , 'hospes,
Tutus eas . lapis iste prius tua furta loquetur'
Et iapidem ostendit . simulat love natus abire,
Mox redit et versa pariter cum voce figura
'Rustice , vidisti siquas hoc limite' dixit
700 '[re boves , fer opem , furtoque silentia deme :
luncta suo pariter dabitur tibi femina tauro .'
At senior , postquam est merces geminata , 'sub illis
Montibus' inquit 'erunt ;' et erant sub montibus iiUs .
Risit Atlantiades et ^me milu , perfide , prodis ?
705 Me mihi prodis ?' ait periuraque pectora vertit
In durum silicem , qui nunc quoque dicitur index :
Inque nihil merito vetus est infamia saxo .
Ilinc se sustulerat paribus Caducifer alis :
Munychiosque volans agros gratamque Minervae
710 Despectabat humum cultique arbusta Lycei.
Illa forte die castae de more puellae
Vertice subposito festas in Palladis arces
Pura coronatis portabant sacra canistris .
Inde revertentes deus aspicit ales , iterque
715 Non agit in rectum , sed in orbem curvat eundem.
Ut volucris visis rapidissima miluus extis,
Dum timet et densi circumstant sacra ministri,
Fleclitur in gyrum , nec longius audet abire ,
Spemque suam motis avidus circumvolat alis:
720 Sic super Actaeas agilis Cyllenius arces
Inclinat cursus et easdem circinat auras .
Quanto splendidior quam cetera sidera fulget
Lucifer , et quanlo te , Lucifer , aurea Phoebe :
Tanto virginibus praeslantior omnibus Herse
725 Ibat eratque decus pompae comitumque suarum .
Obslipuit forma love natus , et aethere pendeiis
42 AQLAURUS METAMM .
Non secus exarsit , quam cum Balearica plumbuin
Funila iacil : volal illud et incandescit eunclo ,
El quos non habuit , sub nubibus invcnit ignes .
730 Vcrtit iter , caeloque petit lerrena relicto ,
Nec se dissimulat . tanla est fiducia formae .
Quae quamquam iusta est , cura tamen adiuvat illam ,
Permulcetquc comas chlamydemque , ut pendeat apte ,
Collocat , ut limbus lotumque appareat aurum ;
735 Ut teres in dextra , qua somnos ducit et arcet ,
Virga sit ; ut lersis niteant talaria plantis .
Pars secreta domus ebore ^Klesludine cultos
Tres habuit thalamos , quorum tu , Pandrose ,
dexlrum,
Aglaurus laevum , medium possederat Herse .
740 Qwae tenuit laevum , venientem prima notavit
Mercurium nomenque dei scitarier ausa est
Et causam adventus . cui sic respondit Atlantis
Pleionesque nepos : 'ego sum , qui iussa per auras
Verba patris porto . pater est mihi luppiter ipse .
745 Nec fingam causas : lu lantum fida sorori
Esse velis prolisque meae matertera dici .
Herse causa viae . faveas oramus amanti .'
Aspicit liunc ocuUs isdem , quibus abdita nuper
Viderat Aglaurus flavae secreta Minervae,
750 Proque minislerio magni sibi ponderis aurum
Postulat : interea tectis cxcedere cogit .
Vertit ad hanc torvi dea bellica luminis orbcm,
Et tanto penitus traxit suspiria motu,
Ut pariter pectus positamque in pectore forti
755 Aegida concuteret . [subit , hanc aTsana profana
Detexisse manu tum , cum sine matre creatam
Lemnicolae stirpem conlra data foedera vidit:
Et gratamque deo fore iam gratamque sorori,
Et ditem sumpto , quod avara poposcerat , auro .]
7G0 Protinus Invidiae nigro squalenlia tabo
Tecta petit . domus est imis in vallibus huius
Abdita , sole carens , non ulli pervia vento ,
II , 727 — 799. iNViDiA 43
Tristis el ignavi plciiissiuia frigoris , et quae
\gne vacet semper , caligine semper abundet .
765 Huc ul)i pervenil belli nietuenda virago,
Conslitit ante doniuni , neque enim succedere tectis
Fas habet , et postes extrema cuspide pulsat .
Concussae patuere iores . videt intus edcntem
Vipereas carnes , viliorum alinienta suorum ,
770 Invidiam , visaque oculos averlit . at illa
Surgit humo pigre semesarumque relinquit
Corpora serpentum , passuque incedit inerti ;
Utque deam vidit formaque armisque decoram,
Ingemuit , vultumqu* inita ad suspiria duxit.
775 Pallor in ore sedet , macies in corpore loto ,
Nusquam recla acies , livent rubigine dentes ,
Pectora felle virent , lingua est suffusa veneno .
Risus abest , nisi quem visi movere dolores,
Nec fruitur somno , vigilacibus excita curis,
780 Sed videt ingralos , inlabescitque videndo ,
Successus hominum , carpitque et carpilur una ,
Suppliciumque suum est. quamvis tamen oderat, illam
Talibus aflata est breviter Tritonia dictis :
Mnfice labe tua natarum Cecropis unam .
785 Sic opus est . Aglauros ea est / haud plura locuta
Fugit et inpressa tellurem reppulit hasta ,
llla deam obliquo fugientem lumine cernens
Murmura parva dedit , successurumque Minervae
Indoluit . baculumque capit , quod spinca totum
790 Vincula cingebant ; adopertaque nubibus atris
Quacumque ingreditur , florentia proterit arva,
Exuritque herbas et summa cacumina carpit,
Aiflatuque suo populos urbesque domosque
PoUuit , et tandem Tritonida conspicit arcem
795 Ingeniis opibusque et festa pace virentem,
Vixque tenet lacrimas , quia nil lacrimabile cernit .
Sed postquam thalamos intravit Cecrope natae,
lussa facit pectusque manu ferrugine tincta
Tangit et hamatis praecordia sentibus inplet,
44 AaLACRVs METAMM .
800 Inspiratqiie nocens virus piceumque per ossa
Dissipat et medio spargit pulmone venenum .
[Neve mali causae spatium per latius errent,]
Germanam ante oculos fortunatumq\ie sororis
Coniugium pulchraque deum sub imagine ponit ,
805 Cunctaque magna facit . quibus irritata , dolore
Cecropis occulto mordetur et anxia nocte,
Anxia luce gemit , lentaque miserrima tabe
Liquitur, ut glacies inserto saucia sole ;
Felicis({iie bonis non lenius uritur Herses,
810 Quam cum spinosis ignis su!>p^nitur herbis ,
Quae neque dant flammas , lenique tepore cremantur ,
Saepe mori voluit , ne quicquam tale videret 5
Saepe velut crimen rigido narrare parenti:
Denique in adverso venientem limine sedit
815 Exclusura deum . cui blandimenta precesque
Verbaque iactanti mltissima 'desine ,' dixit
'Hinc ego me non sum nisi te motura repulso .'
'Stemus' ait 'pacto' velox Cyllenius 'isto,'
Caelatasque fores virga patefecit : at illi
820 Surgere conanti partes quascumque sedendo
Flectimus , ignava nequeunt gravitate moveri .
Illa quidem pugnat recto se attollere trunco,
Sed genuum iunctura riget , frigusque perurguet .
[Labitur , et pallent amisso sanguine venae .]
825 Utque malum late solet inmedicabile cancer
Serpere , et illaesas vitiatJs add«re partes ,
Sic letalis hiems paulatim in pectora venit
Vitalesque vias et respiramina clausit .
Nec conata loqui est , nec , si conatafuisset ,
830 Vocis habebat iter . saxum iam coJIa tenebat ,
Oraque duruerant , signumque exsangue sedebat .
Nec lapis albus erat : sua mens infecerat illam . t. xxv.
Has ubi verborum poenas mentisque profanae
Cepit Atlantiades , dictas a Pallade terras
835 Linquit et ingreditur iactalis aethera pennis .
Sevocat hunc genilor . nec causam fassus amoris
II , 800—873 . EUROPA 45
Tide minisler' ait 'iussorum , nate , nieorum,
J'elle moram, solitoque celer delabere cursu,
Ouaoque tuam matrem tellus a parte sinistra
840 Suspicil , indigenae Sidonida nomine dicunt,
Hanc pete ; quodque procul montano gramine pasci
Armentum regale vides , ad lilora verte /
Dixit : et expulsi iandudum monte iuvenci
Litora iussa petunt , ubi magni filia regis
845 Ludere virginibus Tyriis comitata solebat.
Non bene convcniunt nec in una sede morantur
Maiestas et amor . sceptri gravitate relicta
Ille pater rectorque deum , cui dextra trisulcis
Ignibus armata est , qui nutu concutit orbem ,
850 Induitur faciem tauri mixtusque iuvencis f xxvi.
Mugit et in teneris formosus obambulat herbis .
Ouippe color nivis est , quam nec vestigia duri
Calcavere pedis nec solvit aquaticus auster .
Colla toris extant ; armis palearia pendent :
855 Cornua parva quidem , sed quae contendere possis
Facta manu , puraque magis perlucida gemma .
Nullae in fronte minae , nec formidabile lumen :
Pacem vultus habet . miratur Agenore nata ,
Quod tam formosus , quod proelia nulla minetur ,
860 Sed quamvis mitem , metuit contingere primo :
Mox adit , et flores ad candida porrigit ora .
Gaudet amans et , dum veniat sperata voluptas ,
Oscula dat manibus . vix iam , vix cetera differt .
Et nunc alludit , viridique exultat in herba ,
865 Nunc latus in fulvis niveum deponit harenis ;
Paulalimque metu dempto modo pectora praebet
Virginea palpanda manu , modo cornua sertis
Inpedienda novis . ausa est quoque regia virgo ,
Ncscia quem premeret , tergo considere tauri :
870 Cum deus a terra siccoque a litore sensini
Fissa pedum primis vestigia ponit in undis,
Inde abit ulterius , mediique per aequora ponti
Fert praedam . pavet haec litusque ablata relictum
46 CADMU3 METAiVIM .
Respicil , et dextra corniim tenet , altera dorso
875 Inposita est ; tremulae sinuantur flamine vestes .
LIBER TERTIUS .
lamque deus posita fallacis imagine tauri
Se confessus erat Dictaeaque rura tenebat;
Cum pater ignarus Cadmo perqu-j^cre raptam
Imperat , et poenam , si norkJnvenerit , addit
5 Exilium . [facto pius et sceleratus eodem .]
Orbe pererrato — quis enim deprendere possit
Furta lovis ? — profugus patriamque iramque parentis
Vitat Agenorides , Phoebique oracula supplex
Consulit et , quae sit tellus habitanda , requirit .
10 'Bos tibi' Phoebus ait 'solis occurret in arvis ,
Nullum passa iugum , curvique immunis aratri .
Ilac duce carpe vias et qua requieverit herba ,
Moenia fac condas , Boeotiaque illa vocato .'
Vix bene Castalio Cadmus descendcat antro ,
15 Incustoditam lente videt ire iuvenoam
NuUum servitii signum cervice gerentem .
Subsequitur pressoque legit vestigia gressu ,
Auctoremque viae Phoebum taciturnus adorat.
lam vada Cephisi Panopesque evaserat arva :
20 Bos stetit et tollens speciosam cornibus altis
Ad caehun frontem mugitibus inpulit auras
Atque ita , respiciens comUes sua terga sequenles ,
Procubuit teneraque latus summisit in herba.
Cadmus agit grates , peregrinaeque oscula terrae
25 Figit , et ignotos montes agrosque salutat .
Sacra lovi facturus erat . iubet ire minisiros
Et petere e vivis libandas fontibus undas.
Silva vetus stabat nulla violata securi,
Et specus in media , virgis ac vimine densus ,
30 Efficiens humilem lapidum compagibus arcum ,
11, 874— III, 67. cADMis 47
Ubcribus fecundiis aquis , ubl conditus antro
Marlius anguis crat , cristis pracsignis et auro :
Igne micant oculi ; corpus tumet omne veneno ;
Tresque vibrant linguae ; iriplici stant ordine dcntes.
35 Quem postquam Tyria lucum de gente profccti
Infausto tetigere gradu, demissaque in undas
Urna dedit sonitum , iongo caput extulit antro
Caeruleus serpens horrendaque sibila misit.
Effluxerc urnae manibus , sangiiisque relinquit
40 Corpus , et attonitos subitus tremor occupat artus .
llle volubilibus squamosos nexibus orbes
Torquet , ct inmensos saltu sinuatur in arcus,
Ac media plus parte leves erectus in auras
Despicit omne nemus , tantoque est corpore , quanto
45 Si totum spectes , geminas qui separat Arctos .
^'ec mora , Phocnicas , sive illi tela parabanl,
Sive fugam , sivc ipse timor prohibebat utrumque ,
Occupat . hos morsu , longis ampiexibus illos,
Hos necat afflati funesta tabe veneni.
50 Fecerat exiguas iam sol altissimus umbras :
Quae mora sit sociis , miratur Agenore natus,
Vestigatque viros . tegumen direpta leonis
Pellis crat , telum splendenti lancea fcrro
Et iaculum , teloque animus praestantior omni .
55 Ut nemus intravit letataque corpora vidit,
Victoremqire supra spatiosi corporis hostem
Tristia sanguinea lambentem vulnera lingua,
'Aut ultor veslrae , fidissima corpora , mortis ,
Aut comes' inquit 'ero .' dixit , dextraque molarem
60 Sustulit et magnum magno conamine misit.
Illius impulsu cum turribus ardua celsis
Moenia mota forent : serpens sine vulnerc mansit,
Loricaeque modo squamis defensus et atrae
Duritia pellis validos cute reppulit ictus .
65 At non duritia iaculum quoque vicil eadem,
Quod medio lentae spinae curvamine fixum
Constitit , et totum descendit in ilia ferrum .
48 CADMU8 METAMM .
Ille dolorc ferox caput in sua terga retorsit,
Vulneraque aspexit , fixumque hastile momordit ,
70 Idque iibi vi mulla partem labefecit in omnem ,
Vix tergo eripuit : ferrum tamen ossibus haesit .
Tum vero postquam solitas accessit ad iras
Causa recens , plenis tumuerunt gultura venis,
Spumaque pesliferos circumfluit albida rictus,
75 Terraque rasa sonat squamis, quique halitus exit
Ore niger Stygio , vitiatas inficil auras .
Ipse modo ihmensum spiris facientibus orbem
Cingjtur , inlerdum longa tK^e rectior extat,
Impete nunc vasto ceu concitus imbribus amnis
80 Fertur et obstantes proturbat pectore silvas.
Cedit Agenorides paulum , spolioque leonis
Suslinet incursus , instantiaque ora retardat
Cuspide praetenta . furit ille et inania duro
Vulnera dat ferro , figitque in acumine dentes ,
85 lamque venenifero sanguis manare palato
Coeperat et virides aspergine tinxerat herbas :
Sed leve vulnus erat , quia se retrahebat ab ictu
Laesaque colla dabat relro , plagamque sedere
Cedendo arcebat , nec longius ire sinebat :
90 Donec Agenorides coniectum in gutture ferrum
Usque sequens pressit , dum retro quercus eunti
Obstitit , et fixa est pariter cum robore cervix .
Pondere serpentis curvata est arbor , et imae
Parte fiagellari gemuit sua robora caudae .
95 Dum spatium victor victi considerat hostis,
Vox subito audita est ; neque erat cognoscere
promptum ,
Unde , sed audita est , 'quid , Agenore nate ,
peremptum
Serpentem spectas ? et tu spectabere serpens .*
Ille diu pavidus pariter cum menle colorem
100 Perdiderat , gelidoque comae terrore rigebant .
Ecce viri fautrix superas delapsa per auras
Pallas adest , motaeque iubet subponere terrae t. xxvu.
III, 68—139. CADKUB. ACTIXON 49
Vipereos dentes , popiill incrementa futuri .
Parel el ut presso sulcum patefecit aralro,
105 Spargit humi iussos , mortalia semina , denles .
Inde , fide maius , glaebae coepere moveri ,
Primaque de sulcis acies apparuit hastae,
Tegniina mox capitum picto nutantia cono,
Mox umeri pectusque onerataque bracchia telis
lloExistunt, crescitque seges clipeata virorum.
Sic ubi tolkintur festis aulaea theatris,
Surgere signa solent , primumque ostendere vultus ,
Cetera paulatim ; placidoque educta tenore
Tota patent imoque pedes in margine ponunt .
116 Territus hoste novo Cadmus capere arma parabat.
'Ne cape ,' de populo , quem terra creaverat , unus
Exclamat 'nec te civilibus insere bellis .'
Atque ita terrigenis rigido de fratribus unum
Comminus ense ferit : iaculo cadit eminus ipse .
120 Ilunc quoque qui leto dederat , non longius illo
Vivit , et exspirat modo quas acceperat , auras .
ETxemploqiie pari furit omnis turba , suoque
Marte cadunt . [subiti per mutua vulnera fratres .]
lamque brevis vitae spatium sortita iuventus
125 Sanguineo tepidam plangebat pectore matrem,
Quinque superstitibus : quorum fuit unus Echion .
Is sua iecit humo monitu Tritonidis arma,
Fraternaeque fidem pacis petiitque deditque.
Hos operis comites habuit Sidonius hospes,
130 Cum posuit iussam Phoebels sortibus urbem .
lam stabant Thebae . poteras iam , Cadme , videri
Exilio felix : soceri tibi Marsque Venusque
Contigerant . huc adde genus de coniuge tanta ,
Tot natos natasque et , pignera cara , nepotes ,
136 Hos quoque iam iuvenes . sed scilicet ultima semper
Expectanda dies homini , dicique beatus
Ante obitum nemo supremaque funera debet.
Prima nepos inter tot res tibi , Cadme , secundas
Causa fuit luctus , alienaque cornua fronti
oviD . n . 4
50 ACTAEON METAMM .
140 Addita , vosqiie canes satiatae sangiiine erili .
At bene si quaeras , fortunae crimen in illo ,
Non scelus invenies . quod enim scelus error habebat ?
Mons erat infectus variarum caede ferarum,
lamque dies medius rerum contraxerat umbras
145 Et sol ex aequo meta distabat utraque:
Cum iuvenis placido per devia lustra vagantes
Participes operum compellat Hyantius ore :
'Lina madent , comites , ferrumque cruore ferarum ,
Fortunamque dies habuit sajis . altera lucem
150 Cum croceis invecta rotis Aurora reducet,
Propositum rcpetemus opus . nunc Phoebus utraque
Distat idem creta , finditque vaporibus arva .
Sistite opus praesens , nodosaque tollite lina .'
lussa viri faciunt intermittuntque laborem .
155 Vallis erat piceis et acuta densa cupressu ,
Nomine Gargaphie , succinctae sacra Dianae ,
Cuius in extremo est antrum nemorale recessu,
Arte laboratum nulla : simulaverat artem
Ingenio natura suo ; nam pumice vivo
160 Et levibus tofis nativum duxerat arcum .
Fons sonat a dextra tenui perlucidus unda,
Margine gramineo patulos incinctus hiatus.
Hic dea silvarum venatu fessa solebat
Virgineos artus liqnldo perfundere rore.
165 Quo postquam subiit , nympharum tradidit uni
Armigerae iaculum pharetramqiie arcusque retentos;
Altera depositae subiecit bracchia pallae;
Vincla duae pedibus demunt . nam doctior illis
Ismenis Crocale sparsos per coIIa^Capillos
170 Colligit in nodum . [quamvis erat ipsa solutis .]
Excipiunt laticem Nepheleque Hyaleque Rhanisque
Et Psecas et Phiale , funduntque capacibus urnis .
Dumque ibi perluitur solita Titania lympha,
Ecce nepos Cadmi dilata parte laborum
175 Per nemus ignotum non certis passibus errans
Pervenit in lucum : sic illum fata ferebant .
111 , 140-213 ACTAEON 51
Qui simul intravit rorantia fonlibus antra ,
Sicut erant , viso nudae sua peclora nymphae
Percussere viro , subilisque ululatibus omne
180 Implevere nemus , circumfusaeque Diaiiam
Corporibus texere suis . tamen aitior illis
Ipsa dea est , colloque tenus supereminet omnes .
Qui color infectis adversi solis ab ictu
Nubibus esse solet aut purpureae aurorae,
185 Is fuit in vultu visae sine veste Dianae .
Quae quamquam comitum turba est stipata suarum,
In latus obliquum tamen astitit , oraque retro
Fiexit : et ut vellet promptas habuisse sagittas ,
Quas habuit sic hausit aquas, vultumque virilem
190 Perfudit . [spargensque comas ullricibus undis]
Addidit haec cladis praenuntia verba futurae :
*Nunc tibj me posito visam velamine narres,
Si poteris narrare , licet .* nec plura minata
Dat sparso capiti vivacis cornua cervi, f- xxyui.
195 Dat spatium coUo , summasque cacuminat aures ,
Cum pedibusque manus , cum longis bracchia mutat
Cruribus , et velat maculoso vellere corpus;
Additus et pavor est . fugit Autonoerus heros
Et se tam celerem cursu miratur in ipso .
200 Ut vero vultus et cornua vidit in unda ,
'Me miserum !' dicturus erat , vox nulla secuta est :
Ingemuit , vox illa fuit ; lacrimaeque per ora
Non sua fluxerunt . mens tantum pristina mansit.
Quid faciat ? repetatne domum et regalia tecta ?
205 An lateat silvis ? pudor hoc , timor impedit illud ,
Dum dubitat , videre canes : primumque Melampus
Ichnobatesque sagax latratu signa dedere,
Gnosius Ichnobates , Spartana gente Meiampus .
Inde ruunt alii rapida velocius aura,
210 Pamphagus et Dorceus et Oribasus , Arcades omnes ,
Nebrophonusque valens et trux cum Laelape Theron ,
Et pedibus Pterelas , et naribus utilis Agre ,
Hylaeusque ferox nuper percussus ab apro,
4*
52 ACTAEON METAMM .
Deque lupo concepla Nape, pecudesque s^cuta
215 Poemenis , et natis comilata Harpyia duobus ,
Et substricta gerens Sicyonius ilia Ladon
Et Dromas et Canace Sticteque et Tigris et Alce,
Et niveis Leucon , et villis Asbolus atris ,
Praevalidusque Lacon et cursu fortis Aello
220 Et Thous et Cyprio velox cum fratre Lycisce ,
Et nigram medio frontem distinctus ab albo
Harpalos et Melaneus hirsutaque corpore Lachne,
Et patre Dictaeo , sed ma^re Laconide nati
Labros et Agriodus , et acutafe vocis Hylactor ,
225 Quosque referre mora est . ea turba cupidine praedae
Per rupes scopulosque adituque carentia saxa
Quaque est difficilis , quaque est via nulla , sequuntur .
IUe fugit per quae fuerat loca saepe secutus,
Heu famulos fugit ipse suos ! clamare libebat
230 'Actaeon ego sum , dominum cognoscite vestrum !*
Verba animo desunt . resonat latratibus aether .
Prima Melanchaetes in tergo vulnera fecit,
Proxima Theridamas ; Oresitrophus haesit in armo .
Tardius exierant , sed per compendia montis
235 Anticipata via est . dominum retinentibus illis ,
Cetera turba coit confertque in corpore dentes .
lam loca ^'ulneribus desunt . gemit ille , sonumque ,
Etsi non hominis , quem non tamen edere possit
Cervus , habet , maestisque replet iuga nota querellis .
240 [Et genibus pronis supplex similisque roganti
Circumfert tacitos tamquam sua bracchia vultus .]
At comites rapidum solitis hortatibus agmen
Ignari instigant, oculisque Actaeona-^quaerunt ,
Et velut absentem certatim Actaeona clamant —
245 Ad nomen caput ille refert — et abesse queruntur ,
Nec capere oblatae segnem spectacula praedae .
Vellet abesse quidem , sed adest : velletque videre ,
Non etiam sentire canum fera facta suorum.
Undique circumstant, mersisque in corpore rostris
250 Dilacerant falsi dominum sub imagine cervi .
III , 214—287 . SEitKLE 53
[Nee nisi finita per plurima vulncra vita
Ira pharetratae ferlur saliata Dianae .]
Rumor in ambiguo est : aliis violentior aequo
Visa dea est , alii laudant dignamque severa
255 Virginitate vocant . pars invenit utraque causas .
Sola lovis conitinx non tam culpetne probetne
Eloquitur , quam clade domus ab Agenore duclae
Gaudet , et a Tyria collectum paelice transfert
In generis socios odium . subit ecce priori
260 Causa recens , gravidamque dolet de semine magni
Esse lovis Semelen . dum linguam ad iurgia solvit ,
'Profeci quid enim totiens per iurgia ?' dixit
*Ipsa petenda mihi est : ipsam , si maxima luno
Rite vocor , perdam , si me gemmantia dexlra
265 Sceptra tenere decet , si sum regina lovisque
Et soror et coniunx , certe soror . at , puto , furto est
Contenta et thalami brevis est iniuria nostri .
Concipit ! id deerat ! manifestaque crimina pleno
Fert utero et mater , quod vix mihi contigit , uno
270 De love vult fieri . [lanta esl fiducia formae .]
FalJat eam faxo : nec sum Saturnia , si non
Ab love mersa s«o Stygias penetrabit ad undas.*
Surgit ab his solio , fulvaque recondita nube
Limen adit Semeles . nec nubes ante removit,
275 Quam simulavit anum , posuitque ad tempora canos ,
Sulcavitque cutem rugis , et curva trementi f- "dx-
Membra tulit passu ; vocem quoque fecit anilem ,
Ipsaque erat Beroe , Semeles Epidauria nutrix .
Ergo ubi captato sermone diuque loquendo
280 Ad nomen venere lovis , suspirat et 'oplo ,
luppiter ut sit ,' ait *metuo lamen omnia . multi
Nomine divorum thalamos iniere pudicos.
Nec tamen esse lovem satis est : det pignus amoris ,
Si modo verus is est : quantusque et qualis ab alta
285 lunone excipitur , tanlus talisque , rogalo ,
Det tibi complexus , suaque ante insignia sumat .'
Talibus ignaram luno Cadmelda dictis
54 8EMELE METAMM .
Formarat . rogat illa lovem sine nomine munus ;
Cui deus *elige / ait 'nullam patiere repulsam .
290 Quoque magis credas , Stygii quoque conscia sunto
Numina torrentis , timor et deus ille deorum .*
Laeta malo nimiumque potens perituraque amantis
Obsequio Semele ^qualem Saturnia' dixit
'Te solet amplecti , Veneris cum foedus initis ,
295 Da mihi te talem .' voluit deus ora loquentis
Opprimere : exierat iam vox properata sub auras .
Ingemuit ; neque enim non haec optasse , neque ille
Non iurasse potest . ergo maestissimus altum
Aethera conscendit , vultuque sequentia traxit
300 Nubila , quis nimbos inmixtaque fulgura ventis
Addidit et tonitrus et inevitabile fulmen .
Qua tamen usque potest , vires sibi demere temptal ;
Nec , quo centimanum deiecerat igne Typhoea ,
Nunc armatur eo : nimium feritatis in illo est .
305 Est aliud levius fulmen , cui dextra Cyclopum
Saevitiae flammaeque minus , minus addidit irae ;
Tela secunda vocant superi . capit illa , domumque
Intrat Agenoream . corpus mortale tumultus
Non tulit aetherios , donisque iugalibus arsit .
310 Inperfectus adhuc infans genetricis ab alvo
Eripitur , patrioque tener — si credere dignum est —
Insuitur femori maternaque tempora complet.
Furtim illum primis Ino matertera cunis
Educat : inde datum nymphae Nyseides antris
315 Occuluere suis lactisque alimenta dedere .
Dumque ea per terras fatali lege geruntur,
Tutaque bis geniti sunt incunabuJsK^acchi ,
Forte lovem memorant , diffusum nectare , curas
Seposuisse graves , vacuaque agitasse remissos
320 Cum lunone iocos et 'maior vestra profecto est,
Quam quae contingit maribus* dixisse 'voluptas .'
Illa negat . placuit , quae sit sententia docti
Quaerere Tiresiae : Venus huic erat utraque nota .
Nam duo magnorum viridi coeuntia silva f . xxx
III, 288—361. TIRESIA8 . ECHO 55
326 Corpora serpentum baculi violaverat ictu ;
Deque viro faclus , mirabile , femina , septem
Egerat autuninos . octavo rursus eosdem
Vidit , et 'est vestrae si tanta polentia plagae ,'
Dixit *ut auctoris sortem in contraria mutet,
330 Nunc quoque vos feriam .' percussis anguibus isdem
Forma prior rediit , genetivaque venit imago .
Arbiter hic igitur sumptus de lite iocosa
Dicta lovis firmat . gravius Saturnia iusto
Nec pro materia fertur doluisse , suique
336 ludicis aeterna damnavit lumina nocte .
At pater omnipotens , neque enim licet irrita cuiquam
Facta dei fecisse deo , pro lumine adempto
Scire futura dedit , poenamque levavit honore .
Ille per Aonias fama celeberrimus urbes
340 Inreprehensa dabat populo responsa petenti .
Prima fide vocisque ratae temptamina sumpsit
Caerula Liriope , quam quondam flumine curvo
Inplicuit , clausaeque suis Cephisos in undis
Vim tulit . enixa est utero pulcherrima pleno
346 Infantem , nymphis iam tunc qui posset amari ,
Narcissumque vocat . de quo consultus , an esset
Tempora maturae visurus longa senectae,
Fatidicus vates 'si se non noverit' inquit .
Vana diu visa est vox auguris . exitus illam
350 Resque probat letique genus novitasque furoris .
Namque ter ad quinos unum Cephisius annum
Addiderat , poteratque puer iuvenisque videri .
Multi illum iuvenes , multae cupiere puellae ;
Sed fuit in tenera tam dura superbia forma ,
365 Nulli illum iuvenes , nullae tetigere puellae .
Aspicit hunc trepidos agitantem in retia cervos
Vocalis nymphe , quae nec reticere loquenti
Nec prior ipsa loqui didicit , resonabilis Echo .
Corpus adhuc Echo , non vox erat : et tamen usum
360 Garrula non alium , quam nunc habet , oris habebat ,
Reddere de multis ut verba novissima posset.
56 ECHo METAMM .
Fecerat hoc luno , quia , cum deprendere posset
Cum love saepe suo nymphas in monte iacentes,
lila deam longo prudens sermone tenebat,
365 Dum fugerent nymphae . postquam Saturnia sensit,
'Iluius' ait 'linguae , qua sum dehisa , potestas
Parva tibi dabitur , vocisque brevissimus usus :'
Reque minas firmat : tantum hacc in fine loquendi
Ingeminat voces auditaque verba reportat.
370 Ergo ubi Narcissum per devia nira vagantem
Vidit et incaluit , sequitur vestigia furtim ;
Quoque magis sequitur , Itemma propiore calescit ,
Non aUter, qiiam cum sunmiis circumlita taedis
Admotam rapiunt vivacia sulpura flammam .
375 0 quotiens voluit blandis accedere dictis
Et molies adhibere preces ! natura repugnat,
Nec sinit , incipiat . sed , quod sinit , illa parata est
Expectare sonos , ad quos sua verba remittat .
Forte puer , comituni seductus ab agmine Qdo ,
380 Dixerat *ecquis adest ?', et 'adest !' responderat Echo.
Hic stupet , atque aciem partes dimittit in omnes ,
Voce *veni !' magna clamat : vocat illa vocantem .
Respicit , et rursus nullo veniente 'quid' inquit
'Me fugis ?' et totidem , quot dixit , verba recepit .
385 Perstat , et aiternae deceptus imagine vocis
'Huc coeamus !' ait, nullique libentius umquam
Responsura sono 'coeamus !' rettulit Eclio
Et verbis favet ipsa suis , egressaque silva
Ibat , ut iniceret sperato bracchia collo .
390 Ille fugit , fugiensque 'manus complexibus aufer!
Ante' ait 'emoriar , quam sit tibi, copia nostri !'
Rettulit illa nihil nisi 'sit tibi copia nostri !'
Spreta latet silvis , pudibundaque frondibus ora
Protegit , et solis ex illo vivit in antris .
395 Sed tamen haeret amor crescitque dolore repulsae :
Extenuant vigiies corpus miserabile curae, f.xxxi.
Adducitque cutem macies , et in aera sucus
Corporis omnis abit . vox tantum atque ossa supersunt .
111,362-434. NAncisscs 57
Vox manet : ossa ferunl lapidis traxisse figuram.
400 [Inde latet silvis nulloque in monte videtur ;
Oninibus audilur soiuis est , qui vivil in illa .]
Sic hanc , sic alias undis aut montibus ortas
Luserat hic nymphas , sic coetus ante viriles .
Inde manus aliquis despectus ad aethera tollens
405 *Sic amet ipse licet , sic non potiatur amato !'
Dixerat : assensit precibus Rhamnusia iustis .
Fons erat inlimis , nitidis argenteus undis,
Quem neque pastores neque pastae monte capellae
Contigerant aliudve pecus , quem nulla volucris
410 Nec fera turbarat nec lapsus ab arbore ramus .
Gramen erat circa , quod proximus umor alebat ,
Silvaque sole locum passura tepescere nuUo .
Hic puer et studio venandi lassus et aestu
Procubuit , faciemque loci fontemque secutus .
415 [Dumque sitim sedare cupit, sitis altera crevit.]
Dumque bibit , visae correptus imagine formae
[Spem sine corpore amat , corpus putat esse , quod
umbra est.]
Adstupet ipse sibi , vultuque inmotus eodem
Haeret , ut e Pario formatum marmore signum .
420 Spectat humi positus geminum , sua lumina , sidus ,
Et dignos Baccho , dignos et Apolline crines ,
Inpubesque genas , et eburnea coUa , decusque
Oris , et in niveo mixtum candore ruborem ;
Cunctaque miratur , quibus est mirabilis ipse .
425 Se cupit inprudens et qui probat , ipse probatur,
Dumque petil , petitur , pariterque accendit et ardet .
Irrita fallaci quotiens dedit oscula fonli!
In medias quotiens visum captantia collum
Bracchia mersit aquas , nec se deprendit in illis !
430 Quid videat , nescit : sed quod videt , uritur illo ,
Atque oculos idem , qui decipit , incitat error .
Credule , qiiid frustra simulacra fugacia captas ?
Quod petis , est nusqiiam . quod amas , avertere , perdes .
Isla repercussae , quam cernis , imaginis umbra est :
58 NABcissufl METAMM .
435 Nil habet ista sui . tecum venitqiie , manetque ;
Tecum discedet , si tu discedere possis .
Non illum Cereris , non illum cura quietis
Abs-trahere inde potest : sed opaca fusus in herba
Spectat inexpleto mendacem lumine formam,
440 Perque oculos perit ipse suos . paulumque levatus ,
Ad circumstantes tendens sua bracchia silvas,
'Ecquis , io silvae , crudelius' inquit 'amavit ?
Scitis enim et multis latebra opportuna fuistis.
Ecquem , cum vestrae tot agantur saecula vitae ,
445 Qui sic tabuerit , longo m^i»inistis in aevo ?
Et placet et video : sed quod videoque placetque ,
Non tamen invenio : tantus tenet error amantem .
Quoque magis doleam , nec nos mare separat ingens ,
Nec via , nec montes , nec clausis moenia portis :
450 Exigua prohibemur aqua . cupit ipse teneri :
Nam quotiens Hqnidis porreximus oscula lymphis,
Hic totiens ad me resupino nititur ore .
Posse putes tangi : minimum est , quod amantibus
obstat .
Quisquis es , huc exi ! quid me , puer unice , fallis ,
455 Quove petitus abis ? certe nec forma nec aetas
Est mea , quam fugias , et amarunt me quoque nymphae .
Spem mihi nescio quam vultu promittis amico,
Cumque ego porrexi tibi bracchia , porrigis ultro :
Cum risi , arrides : lacrimas quoque saepe notavi
460 Me lacrimante tuas : nutu quoque signa remittis :
Et , quantum motu formosi suspicor oris ,
Verba refers , aures non pervenientia nostras —
Iste ego sum ! sensi ; nec me mea fallit imago .
Uror amore mei , flammas moveoque feroque .
465 Quid faciam ? roger , anne rogem ? quid deinde rogabo ?
Quod cuplo mecum est : inopem me copia fecit .
0 utinam a nostro secedere corpore possem!
Votum in amante novum , vellem quod amamus ,
abesset! —
lamque dolor vires adimit , nec tempora vitae
ni , 435—506 . MARCI88U8 59
470 Longa meae superanl , primoqiie extingiior in aevo .
Nec milii mors gravis est , posituro morte dolores :
Ilic , qui diligilur , vellem diulurnior esset .
Nunc duo concordes anima moriemur in una .*
Dixit , et ad speciem rediit male sanus eandem,
475 Et lacrimis turbavit aquas , obscuraque molo
Reddita forma lacu est . quam cum vidisset abire ,
'Quo refugis ? remane , nec me , crudelis , amantem
Desere !' clamavit 'liceat quod tangere non est,
Aspicere et misero praebere alimenta furori .'
480 Dumque dolet , summa vestem diduxit ab ora,
Nudaque marmoreis percussit pectora palmis .
Pectora traxerunt tenuem percussa ruborem,
Non aliter quam poma solent , quae candida parte
Parte rubent , aut ut variis solet uva racemis
485 Ducere purpureum , nondum matura , colorem .
Ouae simul aspexit liquefacta rursus in unda,
Non lulit ullerius : sed ut intabescere flavae
Igne levi cerae matutinaeque pruinae
Sole tepente solent , sic adtenuatus amore
490 Liquitur et caeco paulatim carpitur igni .
Et neque iam color est mixto candore rubori,
Nec vigor et vires et quae modo visa placebant,
Nec corpus remanet , quondam quod amaverat Echo .
Quae tamen ut vidit , quamvis irata memorque ,
495 Indoluit , quotiensque puer miserabilis 'eheu !'
Dixerat , haec resonis iterabat vocibus 'eheu !'
Cumque suos manibus percusserat ille lacertos,
Haec quoque reddebat sonitum plangoris eundem.
Ultima vox solitam fuit haec spectantis in undam,
500 'Heu frustra dilecte puer !' totidemque remisit
Verba locus ; dictoque vale 'vale !' inquit et Echo .
Ille caput viridi fessum summisit in herba,
Lumina nox clausit domini mirantia formam .
Tum quoque se , postquam est inferna sede receptus,
505 In Stygia spectabat aqua . planxere sorores
Naides et sectos fratri posuere capillos;
60 PENTHED8 METAMM .
Planxerunt dryades : plangentibiis assonat Echo .
lamque rogum quassasque faces feretrumque parabant :
Nusquam corpus erat . croceum pro corpore florem
510 Inveniunt foliis medium cingentibus albis . f.axxii.
Cognita res meritam vati per Achaidas urbes
Adtulerat famam , nomenque erat auguris ingens .
Spernit Echionides lamen hunc ex omnibus unus
Contemptor superum Pentheus , praesagaque ridet
515 Verba senis , tenebrasque et cladem lucis ademptae
Obicit . ille movens albentia tempora canis
'Quam felix esses , si tu qilt>que luminis huius
Orbus' ait Tieres , ne Bacchica sacra videres !
Namque dies aderit , quam non procul auguror esse ,
520 Qua novus huc veniat , proles Semeleia , Liber,
Quem nisi templorum fueris dignatus honore,
Mille lacer spargere locis , et sanguine silvas
Foedabis matremque tuam matrisque sorores .
Eveniet ! neque enim dignabere numen honore ,
525 Meque sub his tenebris nimium vidisse quereris .*
Talia dicentem proturbat Echione natus .
Dicta fides sequitur , responsaque vatis aguntur
Liber adest , festisque fremunt ululatibus agri :
Turba ruit , mixtaeque viris matresque nurusque
530 Vulgusque proceresque ignota ad sacra feruntur .
'Quis furor , anguigenae , proles Mavortia , vestras
Attonuit mentes ?' Pentheus ait 'aerane tantum
Aere repulsa valent et adunco tibia cornu
Et magicae fraudes , ut quos non bellicus ensis ,
535 Non tuba terruerit , non strictis agmina telis ,
Femineae voces et mota insania vino^
Obscenique greges et inania tympana vincant?
Vosne , senes , mirer , qui longa per aequora vecti
Hac Tyron , hac profugos posuistis sede Penates ,
640 Nunc sinitis sine Marte capi ? vosne , acrior aetas ,
0 iuvenes , propiorque meae , quos arma tenere ,
Non thyrsos , galeaque tegi , non fronde , decebat?
Este , precor , memores , qua sitis stirpe creati ,
111,507 — 580. PENTHBL-8 61
IlliiBque animos , qui mullos perdidit unus,
645 Sumile serpentis ! pro fontibus iile lacuque
Interiit : al vos pro fama vincile vestra !
llle dedit leto fortes , vos pellite molles ,
Et patrium retinete decus . si fata vetabant
Stare diu Thebas , utinam tormenta virique
650 Moenia diruerent , ferrumque ignisque sonarent !
Essemus miseri sine crimine ; sorsque querenda,
Non celanda foret , lacrimaeque pudore carerent.
At nunc a puero Thebae capientur inermi,
Quem neque beila iuvant, nec tela, nec usus equorum.
655 Sed madidi murra crines mollesque coronae
Purpuraque et pictis intextum vestibus aurum.
Quem quidem ego actutum , modo vos absistite , cogam
Assumptumque patrem commentaque sacra fateri .
An satis Acrisio est animi , contemnere vanum
560 Numen et Argolicas venienti claudere portas,
Penthea terrebit cum totis advena Thebis?
Ite citi ,' — famulis hoc imperat — 'ite , ducemque
Attrahite huc vinctum ! iussis mora segnis abesto .'
Hunc avus , hunc Athamas , hunc cetera turba suorum
665 Corripiunt dictis frustraque inhibere laborant.
Acrior admonitu est , irritaturque retenta
Et crescit rabies , remoraminaque ipsa nocebant .
Sic ego torrentem qua nil obstabat eunti,
Lenius et modico strepitu decurrere vidi :
670 At quacumque trabes obstructaque saxa tenebant,
Spumeus et fervens et ab obice saevior ibat.
Ecce cruentati redeunt et , Bacchus ubi esset,
Quaerenti domino Bacchum vidisse negarunt,
'Hunc' dixere 'tamen comitem famulumque sacrorum
675 Cepimus' et tradunt manibus post terga ligatis.
[Sacra dei quendam Tynhena gente secutum.]
Aspicit hunc Pentheus oculis , quos ira tremendos
Fecerat ; et quamquam poenae vix tempora difTert ,
'0 periture tuaque aliis documenta dature
580 Morte ,' ait ^ede tuum nomen nomenque parentum
62 BAccHUB METAMM .
Et patriam , morisque novi cur sacra frequentes .*
nie metu vacuus 'nomen mihi' dixit 'Acoetes,
Patria Maeonia est ; humili de plebe parentes .
Non milii quae duri colerent , pater , arva iuvenci ,
585 Lanigerosve greges , non uUa armenta reliquit .
Pauper et ipse fuit , linoque solebat et hamis
Decipere , et calamo salientes ducere pisces .
Ars illi sua census erat . cum traderet artem ,
"Accipe quas habeo , studii successor et heres /
590 Dixit 'opes ." moriensque.s^ihi uihil ille reUquit ,
Praeter aquas . unum hoc possum appellare paternum .
Mox ego , ne scopuUs haererem semper in isdem ,
Addidici regimen dextra moderante carinae
Flectere , et Oleniae sidus pluviale CapeUae
595 Taygetenque Hyadasque oculis Arctonque notavi
Ventorumque domos et portus puppibus aptos.
Forte petens Delon Ciae teUuris ad oras
Applicor , et dextris adducor litora remis ,
Doque leves saltus udaeque inmittor harenae,
600 Nox ubi consumpta est . aurora rubescere primo
Coeperat : exurgo , laticesque inferre recentes
Admoneo , monstroque viam , quae ducat ad undas .
Ipse , quid aura mihi tumulo promittat ab alto ,
Prospicio , comitesque voco , repetoque carinam .
605 "Adsumus en !" inquit sociorum primus Opheltes ,
Utque putat , praedam deserto nactus in agro ,
Virginea puerum ducit per litora forma .
lUe mero somnoque gravis titubare videtur,
Vixque sequi . specto cultum faciemque gradumque ;
610 NU ibi quod credi posset mortale 7~ridebam .
Et sensi et dixi sociis "quod numen in isto
Corpore sit , dubito ; sed corpore numen in isto est .
Quisquis es , o faveas , nostrisque laboribus adsis :
His quoque des veniam .** "pro nobis mitte precari*'
615 Dictys ait , quo non aUus conscendere summas
Ocior antemnas , prensoque rudente relabi .
IIoc Libys , hoc flavus , prorae tutela , Melanthus ,
111,581 — 653. ACOETKS 03
Hoc probat Alcimedon , el qiii requiemque modumque
Voce dabat remis , aniiuorum hortator Epopeus;
620 Hoc omnes alii : praedae tam caeca cupido est .
"Non tamen hanc sacro violari pondere pinum
Perpetiar ;' dixi 'pars hic mihi maxima iuris ."
Inque aditu obsisto . furit audacissimus omni
De numero Lycabas , qui Tusca pulsus ab urbe
625 Exiliiun dira poenam pro caede luebat .
Is mihi , dum resto , iuvenali guttura pugno
Rupit , et excussum misisset in aequora , si non
Haesissem , quamvis amens , in fune retentus .
Impia turba probat factum . tum denique Bacchus , —
630 Bacchus enim fuerat — veluti clamore solutus
Sit sopor , aque mero redeant in pectora sensus,
*'Quid facitis? quis clamor?' ait, *qua, dicite, nautae,
Huc ope perveni ? quo me deferre paratis ?"
"Pone metum ,* Proreus *et quos contingere portus
635 Ede velis :' dixit 'terra sistere petita ."
"Naxon' ait Liber 'cursus advertite vestros .
Illa mihi domus est : vobis erit hospita tellus ."
Per mare fallaces perque omnia numina iurant
Sic fore , meque iubent pictae dare vela carinae .
640 Dextera Naxos erat : dextra mihi lintea danti
"Quid facis , o demens ? quis te furor — ?" inquit
Opheltes ;
[Pro se quisque, 'tenet? laevam pete ." maxima nutu]
Pars mihi significat , pars , quid velit , aure susurrat .
Obstipui , "capiat' que ^aliquis moderamina" dixi
645 Meque ministerio scelerisque artisque removi .
Increpor a cunctis , totumque inmurmurat agmen .
E quibus Aethalion "te scilicet omnis in uno
Nostra salus posita est !" ait , et subit ipse meumque
Explet opus , Naxoque petit diversa relicta .
650 Tum deus illudens , tamquam modo denique fraudem
Senserit , e puppi pontum prospectat adunca
Et flenti similis "non haec mihi litora , nautae ,
Promisistis ,' ait , *non haec mihi terra rogata est .
64 TYKRHEXI META.MM .
Quo merui poenam facto ? quae gloria veslra esl^,
656 Si pucrum iuvenes , si multi fallilis unum ?"
landudum flebam . lacrimas manus inpia nostras
Ridet et inpellit properantibus aequora remis .
Per tibi nunc ipsum , iiec enim praesentior illo
Est deus , adiuro , tam me tibi vera referre ,
660 Quam veri maiora fide . stetit aequore puppis
Haud aliter , quam si siccura navale teneret .
IUi admirantes remorum in verbere perstant,
Velaqiie deducunt , gemin^ue ope currere temptant .
Impediunt hederae remos /nexuque recurvo
665 Serpunt et gravidis distinguunt vela corymbis .
Ipse racemiferis frontem circumdatus uvis
Pampineis agitat velatam frondibus hastam .
Quem circa tigres simulacraque inania lyncura
Pictarumque iacent fera corpora pantherarum.
670 Exiluere viri , sive hoc insania fecit, f. xxxiu
Sive timor . primusque Medon nigrescere coepit
Corpore , et expresso spinae curvamine flecti .
Incipit huic Lycabas : "in quae miracula' dixit
'Verteris ?" el lati rictus et panda loquenti
675 Naris erat , sannamque cutis durata trahebat .
At Libys ai>stentos dum vult obvertere remos,
In spatium resilire manus breve vidit , et illas
lam non esse manus , iam pinnas posse vocari .
AUer ad intortos cupiens dare bracchia funes
680 Bracchia non habuit , truncoque repandus in undas
Corpore desiluit : falcata novissima cauda est ,
Qualia dimidiae sinuantur cornua lunae.
Undique dant saltus , multaque aspe^gine rorant ,
Emerguntque iterum , redeuntque sub aequora rursus,
685 inque chori ludunt speciem , lascivaque iactant
Corpora et acceptum patulis mare naribus cfflant.
De modo viginti , tct enim ratis illa ferebat ,
Restabam solus . pavixJum gelidumque trementi
Corpore vixque meum firmat deus "excute' dicens
690 'Corde metum , Diamque tene ." delatus in illam
111 , 654—727 . PENTUEU» 65
Accessi sacris Bacciieaque sacra frequento .'
'Praebuimus longis' Pentlieus 'ambagibus aures ,'
Inquit 'ut ira mora vires absumere posset.
Praecipitem famufi rapite luinc , cruciataque diris
695 Corpora tormentis Stygiac demiltite nocti .'
Protinus abstractus solidis Tyrrbenus Acoetes
Clauditur in teclis : el dum crudelia iussae
Instrumenta necis ferrumque ignesque parantur,
Sponte 8ua patuisse fores , lapsasque lacertis
700 Sponte sua fama est nullo solvente catenas.
Perstat Echionides . nec iam iubet ire , sed ipse
Vadit, ubi electus facienda ad sacra Cithaeron
Cantibus et clara bacchantum voce sonabat.
Ut fremit acer equus , cum bellicus aere canoro
705 Signa dedit tubicen , pugnaeque assumit amorem ,
Penthea sic ictus longis ululatibus aether
Morlt , et audilo clamore recanduit ira .
Monte fere medio est , cingentibus ultima silvis ,
Purus ab arboribus spectabilis undique campus.
710 Ilic oculis illum cernentem sacra profanis
Prima videt , prima est insano concita cursu ,
Prima suum misso violavit Penthea thyrso
Mater . 'io , geminae' clamavit 'adeste sorores !
Ilie aper , in nostris errat qui maximus agris ,
715 Ille mihi feriendus aper .' ruit omnis in unum
Turba furens ; cunctae coeunt, trepidumque sequunlur,
lam trepidum , iam verba minus violenta loquentem .
lam se damnantem , iam se peccasse fatentem .
Saucius ille tamen 'fer opem , matertera' dixit
720 'Autonoe ! moveant animos Actaeonis umbrae .'
Illa , quis Actaeon , nescit , dextramque precantis
Abstulit : Inoo lacerata est altera raptu .
Non habet infelix , quae matri bracchia tendat ,
Trunca sed ostendens deiectis vulnera membris ,
725 'Aspice , mater !' ait . visis ululavit Agaue,
Collaque iactavit , movitque per aera crinem ;
Avulsumque caput digitis conplexa cruentis
oviD. n. 6
66 BAccHus METAMM .
Claniat *io comites , opus haec victoria nostriun est!'|
Non citius frondes autumni frigore tactas
730 lamque male haerenies alta rapit arbore ventus ,
Ouam sunt membra viri manibus dircpta nefandis .
Taiibus exemi^iis monitae nova sacra frequentant
Turaque dant sanclasque colnnt Ismenides a^-as .
LIBER aUARTUS.
At non Alcithoe Minyeias orgia censet
Accipienda dei , sed adhuc temeraria Bacchum
Progeniem negat esse lovis , sociasque sorores
Impietatis habct . festum celebrare sacerdos ,
6 Immunesque operum famulas dominasque suorum
Pectora pelle tegi , crinales solvere vittas ,
Serla coma , manibus frondentes sumere thyrsos
lusserat , et saevam laesi fore numinis iram
Vaticinatus erat . parent malresque nurusque,
10 Telasque calathosque infectaque pensa reponunt,
Turaque dant , Bacchumque vocant Bromiumque
Lyae-umque
Ignigenamque satumque iterum solumque bimatrera :
Additur his Nyseus indetonsusque Thyoneus,
Et cum Lenaeo genialis consitor uvae,
15 iNycteliusque Eleleusque parens et lacchus et Euhan ,
Et quae praeterea per Graias plurima gentes
Nomina , Liber , habes . tibi enim inconsumpta
iuventa est,
Tu puer aeternus , tu formosissimut alto
Conspiceris caelo . tibi , cum sine cornibus astas,
20 Virgineum caput esl . oriens tibi victus adusque
Decoior extremo qua tinguitur India Gange .
Penthea tu , venerande , bipenniferumque Lycurgum
Sacrilegos mactas , Tyrrhenaque mittis in aequor
Corpora . tu biiugum pictis insignia frenis
111, 7-28— rV, 61 . PVR. THisnE 67
25 Colla preniis lyiicum . barchao satyrique sequuiitur,
Quique senex ferula tituhantes ebrius artus
Sustinet et pantlo non forliler haeret asello .
Quacumque ingrederis , clamor iuvenalis et una
Femineae voces inpulsaque tympana palmis
30 Concavaque aera sonant lotigoque foramine buxus .
'Placatus mitisque' rogant Ismenides 'adsis/
lussaque sacra colunt . solae Minyeldes intus
Intempestiva turbantes festa Minerva
Aut ducunt lanas , aut stomina pollice versant,
35 Aut haerent telae famiilasque laboribus urguent.
E quibus una levi deducens pollice filum
'Dum cessant aliae commentaque sacra frcquentant,
IVos quoque , quas Pallas, melior dea, delinet,' inquit
'Utile opus manuum vario sermone levemus,
40 Perque vices ali(piid , quod tempora longa videri
Non sinat , in medium vacuas referamus ad aures .'
Dicta probant , primamque iubent narrare sorores .
Illa , qiiid e mullis referat , nam plurima norat,
Cogitat. et dubia est, de te, Babylonia , narret, f.xxxir.
45 Derceti , quain versa squamis velantibus artus
Stagna Palaestini credunt motasse figura:
An magis , ut sumplis illius filia peniiis f. xxxt.
Extremos albis in turribus egeril annos :
ISais an ut cantu niniiumqiie potentibus Iierbis t. xxxtI.
50 Verterit in tacitos iuvenalia corj)ora pisces,
Donec idem passa est : an , quae poma alba ferebat,
Ut nunc nigra ferat contactu sanguinis arbnr.
Hoc placet . hanc , quoniam vulgaris fabula non est,
Talibus orsa modis , lana sua fila seqiiente .
65 'Pyramus et Tliisbe , iuvenum pulclierrimns alter,
Altera , quas oriens habuit , praelata puellis,
Contiguas tenuere domos , ubi dicitur allam
Coctilibus muris ciiixisse Semiramis urbem.
IVotitiam primosque gradus vicinia fecit:
60 Tempore crevit amor . taedae quoque iure coissent :
Sed vetuere patres . quod non potuere vetare ,
ea PYB. THI8BK MlliiAiViffll.
Ex aequo captis ardebant mentibiis ambo.
Conscius oronis abest , nutu signisque loquuntur ,
Quoque magis tegitur , tectus magis aestuat ignis .
65 Fissus erat tenui rima , quam duxerat olim
Cum fieret , paries domul communis utrique .
Id vitium nulli per saecula longa notatum —
Quid nofl sentit amor ? — primi vidistis amantes ,
Et vocis fecistis iter; tutaeque per illud
70 Murmure bTanditiae minimo transire solebant .
Saepe , ubi constiterant , hinc Thisbe , Pyramus illinc ,
Inque vices fuerat captatus anhelitus oris,
"Invide* dicebant 'paries , quid amantibus obstas ?
Quantum erat , ut sineres toto nos corpore iungi ,
75 Aut hoc si nimium , vel ad oscula danda pateres !
Nec sumus ingrati : tibi nos debere fatemur ,
Quod datus est verbis ad amicas transitus aures .''
Talia diversa nequiquam sede locuti
Sub noctem dixere vale , partique dedere
80 Oscula quisque suae non pervenientia contra .
Postera nocturnos aurora removerat ignes,
Solque pruinosas radiis siccaverat herbas :
Ad solitum coiere locum . tum murmure parvo
Multa prius questi , statuunt , ut nocte silenti
85 Faliere custodes foribusque excedere temptent,
Cumque domo exierint , urbis quoque tecta relinquant ;
Neve sit errandum lato spatiantibus arvo,
Conveniant ad busta Nini , lateantque sub umbra
Arboris . arbor ibi niveis uberrima pomis
90 Ardua morus erat , gelido contermina fonti .
Pacta placent , et lux tarde discedere visa est .
[Praecipitatur aquis , et aquis nox^Bxit ab isdem .]
CaiUda per tenebras versato cardine Thisbe
Egreditur failitque suos , adopertaque vultum
95 Pervenit ad tumulum , dictaque sub arbore sedit .
Audacem faciebat amor . venit ecce recenti
Caede leaena boum spumantes obiita rictus,
Depositura sitim vicini fontis in unda .
IV, 62-134. PITB. TOJSBB 69
Quam procul ad lunae radios Babylonia Thisbe
100 Vidit , et obscurum trepido pede fugit in anlrum ,
Dumque fugit , tergo velamina lapsa reliquit .
Ut lea saeva sitim multa compescuit unda,
Dum redit in silvas , inventos forte sine ipsa
Ore cruentato tenues laniavit amictus .
105 Serius egressus vestigia vidit in alto
Pulvere certa ferae , totoque expalluit ore
Pyramus . ut vero vestem quoque sanguine tinctam
Repperit , "una duos' inquit 'nox perdet amantes :
E quibus illa fuit longa dignissima vita,
110 Nostra nocens anima est . ego te , miseranda , peremi ,
In loca plena metus qui iussi nocte venires,
Nec prior huc veni . nostrum divellite corpus,
Et scelerata fero consumite viscera morsu,
0 quicumque sub hac habitatis rupe , leones .
115 Sed tiniidi est optare necem" — velamina Thi.sbes
Tollil , et ad pactae secum fert arboris umbram .
Utque dedit notae lacrimas , dedit oscula vesti ,
"Accipe nunc' inquit 'nostri quoque sanguinis
haustus I'*
Quoque erai accinctus , demisit in ilia ferrum ,
120 Nec mora , ferventi moriens e vulnere traxit.
Ut iacuit resupinus humo , cruor emicat alte :
Non aliter , quam cum vitiato fistula plumbo
Scinditur , et lenui stridenle foramine longas
Eiaculatur aquas atque ictibus aera rumpit.
125 Arborei fetus aspergine caedis in atram
Vertuntur faciem . [madefactaque sanguine radix
Puniceo tinguit pendentia mora colore .]
Ecce metu nondum posito , ne fallat amantem ,
Illa redit , iuvenemque oculis animoque requirit ,
130 Qaantaque vitarit narrare pericula gestit.
Utque locum et rigua cognoscit in arbore formam,
Sic facit incertam pomi color . haeret , an haec sit .
Dum dubitat , tremebunda videt pulsare cruentum
Membra solum , retroque pedem tulit , oraque buxo
70 "B- THISBE METAMM.
135 Pallidiora gerens exhorruit aequoris instar,
Quod tremit , exigua cum summum stringitur aura .
Sed postquam remorata suos cognovit amores,
Percutit indignos claro plangore lacertos,
Et laniata comas amplexaque corpus amatum
140 Vu/nera supplevit lacrimis fletumque cruori
Miscuit , et gelidis in vultibns oscula figens
"Pyrame / clamavit 'quis te mihi casus ademit ?
Pyrame , responde : tua te carissima Thisbe
Nominat . exaudi , vultusque attoUe iacentes !"
145 Ad nomen Thisbes ocuios iam morte gravalos
Pyramus erexit , visaque recondidit ilia .
Quae postquam vestemque suam cognovit , et ense
Vidit ebur vacuum , "tua te manus' inquit 'amorque
Perdidit , infeUx . est et mihi fortis in unum
150 Hoc manus , est et amor : dabit hic in vuinera vires .
Persequar extinctum , letique miserrima dicar
Causa comesque tui . quique a me morte reveUi
Heu sola poteras , poteris nec morte reveUi .
Hoc tamen amborum verbis estote rogati,
155 0 multum miseri , meus ilUusque parentes,
Ut quos certus amor , quos hora novissima iunxit,
Componi tumulo non invidealis eodem. f xxxtu.
At tu , quae ramis arbor miserabile corpus
Nunc tegis unius , mox es tectura duorum , .
160 Signa tene caedis , pullosque et luctibus aptos
Semper habe fetus, gemini monumenta cruoris."
Dixit , et aptato pectus mucrone sub imum
Incubuit ferro , quod adhuc a caede tepebat .
Vota tamen tetigere deos , tetigere ^arentes .
165 Nam color in pomo est , ubi permaturuit , ater:
Quodque rogis superest , una requiescit in urna .*
Desierat : mediumque fuit breve tempus , et orsa est
Dicere Leuconoe . vocem tenuere sorores .
^Hunc quoque , siderea qui temperat omnia luce ,
no Cepit amor Solem: SoUs referemus amores.
Primus aduUerium Veneris cum Marte putatur
IV, 135 — 208. MAKS. VKNUS 71
Ilic vldisse deus . vidol liic deiis omnia primus .
Indoluil racto , lunoiii^^enat^que marito
Furta tori furlique locuin nionstravit . at illi
175 Et mens et qiiod opus fahrilis dextra tenebal.
Exridit . exleiii[)lo graciles ex aere catenas
Reliaque et laqiieos , (juae himina fallere posseni ,
Elimat . non illiid opus tenuissinia vincant
Stamina , non summo quae pendet aranea tigno :
ibo Ut(|ue leves lactus momentaque parva sequanlur,
EfUcit , et lecto circunidata collocat apte .
Ut venere toruni coniunx et aduller in unum ,
Arte viri viiiclisque nova ratioiie paratis
In mediis ambo deprensi amplexibus haerent .
185 Lemnius exteinplo valvas patefecit eburnas,
Admisitque deos . illi iacuere ligati
Turpiter . atcpie aliquis de dis non tristibus optat
Sic fieri turpis . superi risere , diuque
Ilaec fuit in loto notissima fabula caelo .
190 Exigit indicii memorem Cythereia poenam,
Inque vices illum , tectos qui iaesit amores,
Laedit amore pari . quid nunc , Hyperione nate ,
Forma colorqiie tibi radiataque lumina prosunf?
Nempe tuis omnes qui terras ignihus uris,
195 Ureris igne novo ; quique omnia ccrnere debes,
Leucothoen speclas , et virgine figis in una
Quos mundo debes , oculos . modo surgis eoo
Temperius caelo , modo serius incidis undis,
Spectandiipie mora hrumales porrigis horas :
200 Deficis interdiini , vitiumqiie in lumina mentis
Transit , et ohsciirus moitalia peciora terres.
Nec , tibi quod lunae terris propioris imago
Ohstiterit , palies : facit hunc amor iste colorem .
Dihgis hanc unam . nec te Clymeneque Rhodosque ,
205 ISec tenet Aeaeae genetrix pulcherrima Circes ,
Quaeque tuos Clytie (juamvis despecta petebat
Concuhitus , ipso(jue illo grave vulnus hahebat
Tempore . Leucotboe multarum oblivia fccit,
72 LECCOTHOE METAMM .
Gentis odoriferae quam formosissima partu
210 Edidit Enrynome . sed postquam filia crevit,
Quam mater cunctas , tam matrem filia vicit .
Rexit Achaemenias urbes pater Orchamus , isque
Septimus a prisco numeratur origme Belo .
A/e sub Hesperio sunt pascua Solis equorum:
215 Ambrosiam pro gramine habent . ea fessa diurnis
Membra ministeriis nutrit reparatque labori.
Dumque ibi quadrupedes caelestia pabula carpunt,
Noxque vicem peragit , thalamos deus intrat amatos
Versus in Eurynomes faciem genetricis , et inter
220 Bis sex Leucothoen famulas ad lumina cernit
Levia versato ducentem stamina fuso .
Ergo ubi ceu mater carae dedit oscula natae,
"Res' ait *arcana est . famulae , discedite , ncve
Eripite arbitrium matri secreta loquendi ."
225 Paruerant . thalamoque deus sine teste relicto
"IIl€ ego sum ,' dixit 'qui longum metior annum ,
Omnia qui video , per quem videt omnia tellus ,
Mundi oculus . mihi , crede , places ." pavet illa ,
metuque
Et colus et fusus digitis cecidere remissis.
230 Ipse timor decuit . nec longius ille moratus
In veram rediit faciem , solitumque nitorem :
[At virgo , quamvis inopino territa visu ,]
Victa nitore dei posita vim passa querella est.
Invidit Clytie ; neque enim moderatus in illa
235 Solis amor fuerat : stimulataque paelicis ira
Vulgat adulterium , diffamatumque parenti
Indicat . ille ferox inmansuetusque~precantem
Tendentemque manus ad lumina Solis et "ille
Vim tulit invitae" dicentem defodit alta
•240 Crudus humo , tumulumque super gravis addit harenae .
Dissipat hunc radiis Hyperione natus , iterque
Dat tibi , qua possis defossos promere vultus ;
Nec tu iam poteras enectum pondere terrae
Tollere , nympha , caput , corpusque exsangue iacebas .
IV , 209—281 . CLYTiK 73
246 Nil illo ferlur volucruin moderalor equoruin
Post Phaelhontcos vidisse dolentius ignes .
Ule quidem geUdos radiorum viribus arlus
Si queat in vivum , temptat , revorare calorcm .
Scd quoniam tantis fatum conatibus obstat,
250 Nectare odorato sparsit corpusque locumque ,
Multaque praequestus "tanges tamen aethera" dixit .
Protinus imbutum caelesti nectare corpus
Dilicuit terramque suo madefecit odore; f. xxxTiii.
Virgaque per glacbas sensim radicibus actis
255 Turea surrexit , tumuhimque cacumine rupit .
.\t Clytien , quamvis amor excusare dolorem ,
Indiciumque dolor poterat , non amplius auctor
Lucis adit Venerisque modum sibi fecit in illa .
Tabuit ex illo , dementer amoribus usa
260 Nympha , parum patiens ; et sub love nocte dieque
Sedit humo nuda , nudis incompta capillis .
Perque novem luces expers undaeque cibique
Rore mero lacrimisque suis ieiunia pavit,
Nec se movit humo . tantum spectabat euntis
2G5 Ora dei , vultusque suos flectebat ad illum .
Membra ferunt haesisse solo , partemque coloris
Luridus exsangues pallor convertit in herbas ;
Est in parte rubor , violaeque simillimus ora
FIos tegit . illa suum, quamvis radice tenetur, f. xxxix.
270 Vertitur ad Solem , mutataque servat amorem .'
Dixerat , et factum mirabile ceperat aui'es .
Pars fieri potuisse negant . pars omnia veros
Posse deos memorant . sed non est Bacchus in illis .
Poscitur Alcithoe , postquam siluere sorores .
275 Quae radio stantis percurrens stamina telae
'Vulgatos taceo' dixit ^pastoris amores «. ii-
Daphnidis Idaei , quem nymphe pa«Iicis ira
Contulit in saxum : tanlus dolor urit amantes .
Nec loquor , ut quondam naturae iure novato f. rii.
280 Ambiguus fuerit modo vir , modo femina Sithon .
Te quoque, nunc adamas , quondam fidissime parvo ,
74 SALMACI8 METAMM .
Celnii, lovi, largoque satos Curetas ab imbri,ff. xn-xiiv.
Et Crocon in parvos versum cum Smilace flores
Praetereo ; dulcique animos novitate tenebo .
285 Uniie sit infamis , quare niale fortibus undis
Salmacis enervet tactosque remoiliat artus,
Diicite . causa latet : vis est notissima fontis .
Mercurio puerum diva Cylhereide natum
Naides Idaeis enutrivere sub antris ;
290 Cuius erat facies , in qua materque paterque
Cognosci possent ; nomen quoque traxit ab illis .
Is tria cum primum fecit quinquennia , montes
Deseruit patrios , Idaque altrice relicta
Ignotis errare locis , ignota videre
295 Flumina gaudebat , studio minuente laborem .
lUe etiam Lycias urbes Lyciaeque propinquos
Caras adit . videt hic stagnum iucentis ad imum
Usque solum lymphae . non illic canna palustris
Nec steriles ulvae nec acuta cuspide iunci;
300 Perspicuus liquor est . stagni tamen ultima vivo
Caespite cinguntur semperque virentibus herbis .
Nympha coUt , sed nec venatibus apta , nec arcus
Flectere quae soleat , nec quae contendere cursu ,
Solaque naiadum celeri non nota Dianae.
305 Saepe suas illi fama est dixisse sorores
"Salmaci , vel iaculum , vel pictas sume pharetras
Et tua cum duris venatibus otia misce .*'
Nec iaculum sumit nec pictas illa pharetras,
Nec sua cum duris venatibus otia miscet:
310 Sed modo fonte suo formosos perluit artus,
Saepe Cytoriaco deducit pectine crini^s,
Et quid se deceat , spectatas consulit undas :
Nunc perlucenti circumdata corpus amictu
MoIUbus aut foUis aut mollibus incubat herbis:
315 Saepe legit flores . et tunc quoque forte legebat ,
Cum puerum vidit , visumque optavit habere .
Nec tamen ante adiit , etsi properabat adire ,
Quam se composuit , quam circumspexit amictus ,
IV , 282 — 354 . 8ALMACI8 75
Et finxit vultum , et nieruit formosa videri .
320 Tunc sic orsa loqjii , "puer o dignissime credi
EsSe deus , seu tu deus es , potes esse Cujjido :
Sive es morlalis , qui le genuere , beati,
Et frater iVlix , et forlunata profecto
Siqua tibi soror est , et quae dedit ubera , nutrix .
32r. Sed louge cunctis longeque beatior illa,
Siqua tibi spousa est , siquam dignabere taeda .
llaec tibi sive aliqua est , mea sit furliva voluptas:
Seu uulla est , ego sim , thalanmmque inoamus
eundem ."
ISais ab his tacuit . pueri rubor ora notavit :
330 Nescit euim , quid amor . sed et erubuisse decebat .
Hic color aprica pendentibus arbore pomis,
Aut ebori tincto est , aut sub candore rubenti,
Cum frustra resonant aera auxiliaria , lunae .
Poscenti nymphae sine fine sororia saltem
335 Oscula , iamque manus ad eburnea colla ferenli
"Desinis ? aut fugio , tecumque' ait Usta rehnquo ."
Salmacis extimuit , "loca' que 'baec tibi libera trado ,
Hospes" ait simulatque gradu discedere verso ,
Tum quoque respiciens , fruticumque recondita silva
340 Delituit , ilexuque genu summisit . at ille ,
Scilicet ut vacuis et inobservatus in herbis,
Huc it et hinc iiluc , et in alludentibus undis
Summa pedum taloque tenus vesligia tinguit.
Nec mora , temperie blandarum captus aquarum
348 Moliia de tenero velamina corpore ponit .
Tum vero stupuit , nudaeque cupidine formae
Salmacis exarsit . flagrant quoque lumina nymphae,
Non aliter quam cum puro nilidissimus orbe
Opposita speculi referitur imagine Phoebus .
350 Vixque mojam patitur , vix iam sua gaudia diffeit,
lam cupit amplecti , iam se male continet aniens .
lile , cavis velox applauso corpore palmis
Desilit in latices , alternaque bracciiia ducens
In liquidis translucet aquis , ut eburnea siquis
76 HERMAPHBODITCS METAMM .
355 Signa tegat claro vel candida lilia vitro .
"Vicimus et meiis est !" exclamat nais , et omni
Veste procul iacta mediis inmittitur undis, ;
Pugnantcmque tenet , luctantiaque oscula carpit ,
Siibiectatque manus , invitaque pectora tangit ,
360 Ey nunc hac iuveni , nunc circumfunditur illac .
Denique nitentem contra elabique volentem
Inplicat , ut serpens , quam regia sustinet ales
Sublimemque rapit ; pendens caput illa pedesque
Alligat et cauda spatiantes inplicat alas:
365 Utve solent hederae longos intexere truncos ;
Utque sub aequoribus deprensum polypus hostem
Continet ex omni dimissis parte flagellis .
Perstat Atlantiades , sperataque gaudia nymphae
Denegat . illa premit , commissaque corpore toto
370 Sicut inhaerebat , "pugnes licet , improbe ,' dixit
*Non tamen efl"ugies . ita di iubeatis , et istum
NuUa dies a me nec me diducat ab isto." f. xIt.
Vota suos habuere deos . nam mixta duorum
Corpora iunguntur , faciesque inducitur illis
375 Una . velut siquis conducat cortice , ramos
Creseendo iungi pariterque adolescere cernit,
Sic ubi complexu coierunt membra tenaci,
Nec duo sunt et forma duplex , nec femina dici
Nec puer ut possit, neutrumque et utrumque videntur.
380 Ergo ubi se liquidas , quo vir descenderat , undas
Semimarem fecisse videt , mollitaque In illis
Membra , manus tendens , sed iam non voce virili ,
Hermaphroditus ait "nato date munera vestro,
Et pater et genetrix , amborum nomen habenti :
385 Quisquis in hos fontes vir venerit , exeat inde
Semivir , et tactis subito mollescat in undis ."
Motus uterque parens nati rata verba biformis
Fecit , et incesto fontem medicamine tinxit .'
Finis erat dictis . sed adhuc Minyeia proles
390 Urguet opus , spernitque deum , festumque profanat :
Tympana cum subito non apparentia raucis
IV, 355-4-28. MINTEIDES 77
Obslrepuere sonis , et adunco tibia cornu
Tinnulaque aera sonant . redolent murraeque crocique .
Resque fide maior , coepere virescere telae ,
395 Inque hederae faciem pendcns frondescere vestis .
Pars abit in vites , et quae modo fila fuerunt,
Palmite mulantur . de stamine pampinus eiit;
Purpura fulgorem pictis accommodat uvis .
lamque dies exactus erat , tempusque subibat ,
400 Quod tu nec tenebras nec possis dicere lucem ,
Sed cum luce tamen dubiae confinia noctis .
Tecla repente quati , pinguesque ardere videntur
Lampades et rutilis collucere ignibus aedes,
Falsaque saevarum simulacra ululare ferarum .
405 F^umida iandudum latitant per tecta sorores,
Diversaeque locis ignes ac lumina vitant. f . rfTi
Dumque petunt iatebras , parvos mcmbrana per artus
Porrigitur , tenuique includit bracchia pinna .
Nec qua perdiderint veterem ratione figuram,
410 Scire sinunt tenebrae . non illas pluma levavit;
Sustinuere tamen se perlucentibus alis .
Conataeque loqui , minimam pro corpore vocem
Emittunt , peraguntque leves stridore q^ierellas .
Tectaque , non silvas celebrant . lucemque perosae
415 Nocte volant , seroque trahunt a vespere nomen .
Tum vero totis Bacchi memorabile Thebis
Numen erat , magnasque novi matertera vires
Narrat ubique dei , de totque sororibus expera
Una doloris erat , nisi quem fecere sorores .
420 Aspicit hane , natis thalamoque Athamantis habentem
Sublimes animos et alumno numine , luno ,
Nec tulit , et secum 'potuit de paelice natus
Vertere Maeonios pelagoque inmergere nautas ,
Et laceranda suae nati dare viscera matri,
425 Et triplices operire novis Minyeidas alis :
Nil poterit luno nisi inultos flere dolores?
Idque mihi satis est ? haec una poLentia nostra est ?
Ipse docet , quid agam : fas est et ab hoste doceri :
78 TARTARUS METAMM .
Ouidque furor valeat , Penthea caede satisque
430 Ac super ostendit . cur non stimiiletur eatque
Per cognata suis exempla furoribus Ino ?*
Est via declivis funesta nubila taxo,
Dwcit ad infernas per muta silentia sedes.
Sjityx nebulas exhalal iners , umbraeque recentes
433 Descendunt illac simulacraque functa sepulchris,
Palior hiemsque tenent lale loca senta , novique
Qua sit iter , manes , Stygiam qua ducat ad urbem ,
Ignorant , ubi sit nigri fera regia Ditis,
Miile capax adiUis et apertas undique portas
440 Urbs habet . utque fretum de tota (lumina terra ,
Sic omnes animas locus accipit ille , nec ulli
Exiguus populo est , turbamve accedere sentit .
Errant exsangues sine corpore et ossibus umbrae,
Parsque forum celetrant , pars imi tecta tyranni,
445 Pars aliquas artes , antiquae imitamina vitae .
447 Sustinet ire illnc caelesti sede relicta,
Tantum odiis iraeque dabat , Saturnia luno .
Quo simul intravit , sacroque a corpore pressum
450 Ingemuit Hmen , tria Cerberus extulit ora
Et tres latratus simul edidit . illa sorores
Nocte vocat genitas , grave et inplacabile numen :
Carceris ante fores clausas adamante sedebant,
Cumque suis atros pectebant crinibus angues .
455 Quam simul agnorunt inter caUginis umbras,
Surrexere deae : sedes Scelerata vocatur .
Viscera praebebat Tityos lanianda , novemque
lugeribus distentus erat . tibi , Tantale , nullae
Deprenduntur aquae ; quaeque inwniAet, effugit arbos ,
4<^0 Aut petis , aut urgues ruiturum , Sisyphe , saxum .
Volvitur Ixion et se sequiturque fugitque.
Molirique suis letum patruelibus ausae
Assiduae repetunt quas perdant , Belides undas .
Quos omnes acie postquam Saturnia torva
465 Vidit , et ante omnes Ixiona , rursus ab illo
Sisyphon aspiciens 'cur hic e fratribus' inquit
IV, 429 — 503. ATIIAMA8 79
'Perpctiias palitur poenas , Athamanta siiperbiuTi
Regia dives habet , (jiii me ciim roniiige semper
Sprevil ?* et exponil c;nisas odiique viaeque ,
470 Oiiicique velit . qiiod vellel , erat , ne regia Cadnii
Starct , et in facinus traherenl Athamanta sorores.
Imperium , promissa , preces confundit in unum,
Sollicitatque deas . sic haec hinone h)ciita,
Tisi|)hone canos , ut erat , turbata capillos
475 Movit et obstantes reiecit ab ore colubras,
Atque ita *non longis opus est ambagil)us ,* inquit
^Facta puta , quaecumque iubes ; inamabile regnum
Desere , teque refer caeli melioris ad auras/
Laeta redit Iiino . quam caelum intrare parantem
480 Roratis lustravit aquis Thaumantias Iris .
Nec mora , Tisiphone madefactam sanguine sumit
Inportuna facem , fluidoque cruore riibentem
Induitur pallam , tortoque incingitur angue ,
Egrediturque domo . Luctus comitatur euntem
485 Et Pavor et Terror trepidoque Insania vultu .
Limine constiterat . postes tremuisse feruntur
Aeolii , pallorque fores infecit Avernus,
Solque locum fiigit . monstris exterrita coniunx ,
Territus est Athamas . tectoque exire parabant :
490 Obstitit infelix aditumque obsedit Erinys,
Nexaque vipereis distendens bracchia nodis
Caesariem excussit . motae sonuere colubrae :
Parsque iacent umeris , pars circum pectora lapsae
Siliila dant saniemque vomunt linguaque coruscant.
495 Inde duos mediis abrumpit crinibus angues,
Pestiferaque manu raptos inmisit . at illi
Inoosque sinus Alhamanteosque pererrant,
Inspirantque graves animas . nec vulnera membris
Ulla ferunt ; mens est , quae diros senliat ictus .
500 Attulerat secum liquidi quoque monstra veneni,
Oris Cerberei spumas et virus Echidnae ,
Erroresque vagos caecacque oblivia mentis,
Et scelus et lacrimas rabiemque et caedis amorem .
80 iNo METAMM .
Omnia trita simul , quae sanguine mixta recenti
605 Coxerat aere cavo , viridi versata cicuta .
Dumque pavent ilU , vergit furiale venenum
Pectus in amborum , praecordiaque intima movit .
Tum face iactata per eundem saepius orbem
Consequitur motis velociter ignibus ignes .
610 Sic victrix iussique potens ad inania magni
Regna redit Ditis , sumptumque recingitur anguem
Protinus Aeolides media furibundus in aula
Clamat Uo , comites , his retia tendite silvis !
Ilic modo cum gemina visa est mihi prole Icaena ,'
515 Utque ferae sequitur vestigia coniugis amens,
Deque sinu matris ridentem et parva Learchum
Bracchia tendentem rapit et bis terque per auras
More rotat fundae , rigidoque infantia saxo
Discutit ora ferox . tum denique concita maler ,
620 Seu dolor hoc fecit , seu sparsi causa veneni ,
Exululat passisque fugit male sana capillis,
Teque ferens parvum nudis , Melicerta , lacertis
*Euhoe Bacche' sonat . Bacchi sub nomine luno
Risit et 'hos usus praestet tibi' dixit ^alumnus/
625 Imminet aequoribus scopulus , pars ima cavatur
Fluctibus et tectas defendit ab imbribus undas,
Summa riget frontemque in aperlum porrigit aequor
Occupat hunc — vires insania fecerat — Ino,
Seque super pontum nullo tardata timore
830 Mittit onusque suum ; percussa recanduit unda .
At Venus inmeritae neptis miserata labores
Sic patruo blandita suo est : 'o numen aquarum ,
Proxima cui caelo cessit , Neptune^^otestas ,
Magna quidem posco , sed tu miserere meonim ,
535 lactari quos cernis in lonio inmenso ,
Et dis adde tuis . aliqua et mihi gratia ponto est,
Si tamen in dio quondam concreta profundo
Spuma fui , Graiumque manet mihi nomen ab illa .'
Annuit oranti Neptunus et abstulit illis
640 Quod mortale fuil , maiestatemque verendam
IV , 504—577 . cADiics 81
Inposuil , nomenque simul faciemque novavii: f xItu.
Lcucotheeque deum cum matre Palaemona dixit.
Sidoniae comlles , quantum valuere , secutae
Signa pedum , primo videre novissima saxo :
645 Nec dubium de morte ratae , Cadmeida palmis
Deplanxere domum , scissae cum veste capillos,
Utque parum iustae nimiumque in paelice saevae ,
Invidiam fecere deae . convicia luno
Non tulit et 'faciam vos ipsas maxima' dixit
650 'Saeviliae monimenta meae .* res dicta secuta est .
Nam quae praecipue fuerat pia , 'prosequar' inquit
'In freta reginam ,' saltumque datura moveri
Haud usquam potuit scopuloque affixa cohaesit.
Altera dum solito temptat plangore ferire
655 Pectora , temptatos sensit riguisse lacertos .
Illa , manus ut forte tetenderat in maris undas ,
Saxea facta manus in easdem porrigii undas .
lluius , ut arreptum laniabat vertice crinem ,
Duratos subito digitos in crine videres .
560 Quo quaeque in gestu deprensa est , haesit in illo .
Pars volucres factae . quae nunc quoque gurgite in illo
Aequora destringunt summis Ismenides alis .
Nescit Agenorides natam parvumque nepotem
Aequoris esse deos . luctu serieque malorum
665 Victus et ostentis , quae plurima viderat , exit
Conditor urbe sua , tamquam fortuna locorum ,
Non sua se premeret ; longiscjue erratibus actus
Contigit Illyricos profuga cum coniuge fines .
lamque malis annisque graves , dum prima retractant
670 Fala domus releguntque suos sermone labores ,
*Num sacer ille mea traiectus cnspide serpens'
Cadmus ait 'fuerat , tum , cum Sidone profectus
Vipereos sparsi per humum , nova semina , dentes ?
Quem si cura deum tam certa vindicat ira,
675 Ipse precor serpcns in longam porrigar alvum' —
Dixit , et ut serpens in longam tenditur alvum ,
Durataeque cuti squamas increscere sentit,
oviD. n. 6
82 CADMUS METAMM.
Nigiaque caeruleis variari corpora guttis:
In pectusque cadit pronus , commissaque in unum
580 Paulatim tereti tenuantur acumine crura .
Bracchia iam restanl . quae restant , bracchia lendit,
Et lacrimis per adhuc humana fluentibus ora
'A(;«ede , o coniunx , accede , miserrima ,' dixit
'Dumque aliquid superest de me , me tange ,
manumqiie
685 Accipe , dum manus est , dum non totum occupat
anguis .'
Ille quidem vult plura loqui , sed lingua repenle
In partes est fissa duas : nec verba loquenti
Sufficiunt , quotiensque aliquos parat edere questus ,
Sibilat : hanc illi vocem natura reliquit. f. xiTiii.
590 Nuda manu feriens exclamat pectora coniunx
'Cadme , mane , teque , infelix , his exue monstris !
Cadme , quid hoc ? ubi pes ? ubi sunt umeriqiie
manusque
Et color et facies et dum loquor , omnia ? cur non
Me quoque , caelestes , in eandem vertitis anguem ?
595 Dixerat . ille suae lanibebat coniugis ora ,
Inque sinus caros , veluti cognosceret , ibat ,
Et dabat amplexus , assuetaque colla petebat .
Quisquis adest — aderant comites — terretur : at illa
Lubrica permulcet cristati coUa draconis ;
600 Et subito duo sunt iunctoque volumine serpunt ,
Donec in appositi nemoris subiere latebras .
Nunc queque nec fugiunt hominem , nec vulnere
laedunt ,
Quidque prius fuerint , placidi memiflere dracones .
Sed tamen ambobus versae solacia formae
605 Magna nepos fuerat , quem debellata colebat
India , quem positis celebrabat Achaia templis .
Solus Abanliades ab origine cretus eadem
Acrisius superest , qui moenibus arceat urbis
Argolicae , contraque deum ferat arraa , genusque
610 Non putet esse lovis . neque enim lovis esse putabal
IV, 578 — 647. rEHSKfs . ATLA8 83
Persea , qnem phivio Danag conceperal auro .
Mox tamen Acrisium , lanta est praesentia veri ,
Tam violasse deum quam non agnosse nepotem
Paenilet , inpositus iam caelo esl alter . at alter
615 Viperei referens spolium memorabile monstri
Aera carpebat tenerum stridentibus alis .
Cumque super Libycas victor penderet harenas ,
Gorgonei capitis guttae cecidere cruentae, f. xUx.
Quas humus exceptas varios animavit in angues :
620 Unde frequens illa est infestaque terra colubris .
Inde per inmensum ventis discordibus actus
Nunc huc , nunc illuc , exemplo nnbis aquosae
Fertur , et ex alto seductas aethere longe
Despeclat lerras totumque supervolat orbem .
625 Ter gelidas Arctos , ter Cancri bracchia vidit :
Saepe sub occasus , saepe est ablatus in ortus .
lamque cadente die veritus se credere nocti,
Constitit Hesperio , regnis Atlantis , in orbe : 1. 1.
Exiguamque petit requiem , dum Lucifer ignes
630 Evocet Aurorae , currus Aurora diurnos .
Ilic hominum cunctos ingenti corpore praeslans
lapetionides Atlas fuit . ultima tellus
Rege sub hoc et ponlus erat , qui Solis anhelis
Aequora subdit equis et fessos excipit axes .
635 Mille greges illi totidemque armenta per herbas
Errabant ; et humum vicinia nulla premebant .
Arboreae frondes auro radiante virentes
Ex auro ramos , ex auro poma tegebant .
'flospes ,* ait Perseus ilU 'seu gloria tangit
640 Te generis magni , generis mihi luppiter auctor ;
Sive es mirator rerum , mirabere nostras .
Ilospitium requiemque peto .' memor ille vetustae
Sortis erat ; Themis Iianc dcderat Parnasia sortem :
*Tempus , Atla , veniet , tua quo spoliabitur auro
645 Arbor , et hunc praedae titulum love nalus habebit .*
Id metuens soUdis pomaria clauserat Atlas
Moenibus et vasto dederat servanda draconi ,
6*
84 ATLA8 METAMM.
Arcebatque suis exlernos finibus omnes.
Huic quoque *vade procul , ne longe glorla rerum ,
650 Quam mentiris / ait Uonge tibi luppiter absit ,'
Vimque minis addit manibusque expellere temptat
Cunotantem et placidis nnscentem forlia dictis .
Viripus inferior — quis enim par esset Atlanli
Viribus ? — 'at quoniam parvi tibi gratia nostra est ,
655 Accipe munus !' ait , laevaque a parte Medusae
Ipse retroversus squalentia protulit ora .
Quantus erat , mons factus Atlas . nam barba comaeque
In silvas abeunt , iuga sunt umerique manusque ;
Quod caput ante fuit , summo est in monte cacumen ;
660 Ossa lapis fiunt . tum partes auctus in omnes
Grevit in inmensum — sic di statuistis — et omne
Cum tot sideribus caelum requievit in illo .
Clauserat Hippotades aeterno carcere ventos, f. u.
Admonitorque operum caelo clarissimus alto
665 Lucifer ortus erat . pennis ligat ille resumptis
Parte ab utraque pedes , teloque accingitur unco ,
Et liquidum molis talaribus aera findit.
Gentibus innumeris circumque infraque relictis
Aethiopum populos , Cepheaque conspicit arva .
670 Illic inmeritam maternae pendere linguae
Andromedan poenas inmitis iusserat Ammon .
Quam simul ad duras religatam bracchia cautes
Vidit Abantiades , — nisi quod levis aura capillos
Moverat , et tepido manabant lumina fletu ,
675 Marmoreum ratus esset opus — trahit inscius ignes
Et stupet . eximiae correptus imagine formae
Paene suas quatere est oblitus in aep^ pennas .
Ut stetit , *o' dixit 'non istis digna catenis ,
Sed quibus inter se cupidi iunguntur amantes ,
680 Pande requirenti nomen terraeque tuumque ,
Et cur vincla geras .* primo silet illa , nec audet
Appellare virum virgo ; manibusque modestos
Celasset vultus , si non religata fuisset.
Lumina , quod potuit , lacrimis implevit obortis .
IV, 648 — 720. ANDROMEDA 85
685 Saepius instanti , sua ne delicla fateri
Nolle viderelur , nomcn terraeque suumque,
Quantaque malernae fuerit fiducia formae,
Indicat . et nondum memoratis omnibus unda
Insonuit , veniensque inmenso belua ponto
690 Imminet et latum sub pectore possidet aequor .
Conciamat virgo . genitor lugubris et una
Mater adest , ambo miseri , sed iustius illa .
Nec secum auxilium , sed dignos tempore flelus
Plangoremque ferunt, vinctoque in corpore adhaerenl:
695 Cum sic hospes ait : 'lacrimarum longa manere
Tempora vos poterunt ; ad opem brevis Iiora
ferendam est.
Hanc ego si peterem Perseus love natus et illa,
Quam clausam implevit fecundo luppiter auro ,
Gorgonis anguicomae Perseus superator , et alis
700 Aerias ausus iactatis ire per auras ,
Praeferrer cunctis certe gener . addere tanlis
Dotibus et meritum , faveant modo numina , tempto .
Ut mea sit servata mea virtute , paciscor .'
Accipiunt legem — quis enim dubitaret ? — et orant ,
705 Promittuntque super regnum dotale parentes .
Ecce velut navis praefixo concita rostro
Sulcat aquas , iuvenum sudantibus acta lacertis ,
Sic fera dimotis impulsu pectoris undis
Tantum aberat scopulis , quantum Balearica torto
710 Funda potest plumbo medii transmittere caeli:
Cum subito iuvenis pedibus tellure repulsa
Arduus in nubes abiit . ut in aequore summo
Umbra viri visa est , visam fera saevit in umbrara .
Utque lovis praepes , vacuo cum vidit in arvo
715 Praebentem Plioebo liventia terga draconem,
Occupat aversum ; neu saeva retorqueat ora,
Squamigeris avidos figit cervicibus ungues :
Sic celeri missus praeceps per inane volalu
Terga ferae pressit , dexlroque frementis in armo
720 Inachides ferrum curvo tenus abdidit hamo .
86 PER8EUS METAMM.
Vulnere laesa gravi modo se sublimis in auras
Atloliit , modo subdit aquis , modo more ferocis
Versat apri , quem turba canum circumsona terret .
Ille avidos morsus velocibus effugit alis:
725 Quaque palent , nunc terga cavis super obsita conchis ,
Nuna laterum costas , nunc qua tenuissima cauda
Desinit in piscem , falcato verberat ense .
Belua puniceo mixtos cum sanguine fluctus
Ore vomit . maduere graves aspergine pennae ;
730 Nec bibulis ultra Perseus talaribus ausus
Credere , conspexit scopulum , qui vertice summo
Stantibus extat aquis , operitur ab aequore moto .
Nixus eo rupisque tenens iuga prima sinistra
Ter quater exegit repetita per ilia ferrum.
735 Litora cum plausu clamor superasque deorum
Implevere domos . gaudent, generumque salutant,
Auxiliumque domus servatoremque fatentur
Cassiope Cepheusque pater . resoluta catenis
Incedit virgo , pretiumque et causa laboris .
740 Ipse manus liausta victrices abluit unda :
Anguiferumque caput dura ne laedat harena,
Mollit humum foliis , natasque sub aequore virgas
Sternit , et inponit Phorcynidos ora Medusae .
Virga recens bibulaque etiamnum viva medulla f. ui.
745 Vim rapuit monstri , tactuque induruit huius ,
Percepitque novum ramis et fronde rigorem .
At pelagi nymphae factum mirabile temptant
Pluribus in virgis , et idem contingere gaudent ,
Seminaque ex illis iterant iactata per undas.
750 Nunc quoque curaliis eadem natura 4^ansit,
Duritiam tacto capiant ut ab aere , quodque
Vimen in aequore erat , fiat super aequora saxum .
Dis tribus ille focos totidem de caespite ponit,
Laevum Mercurio , dextrum tibi , bellica virgo ;
765 Ara lovis media est . mactatur vacca Minervae ,
Alipedi vitulus , taurus tibi , summe deorum .
Protinus Andromedan et tanti praemia facti
IV, 721 — 795. PEH3EU8 87
In (Jolala rapit: laedas Ilymenaeus Amorque
Praeculiunl; largis satiantur oiloribus ignes,
760 Serlaque dependent tectis , et ubiijue lyraeque
Tibiaque et cantus , animi felicia laeti
Argumenta , sonant . reseratis aurea valvis
Atria tota patent , pulchroque instructa paratu
Cepheni proceres ineunt convivia regis .
765 Postquam epulis functi generosi munere Baccbi
Diffudere animos , cultusque genusque locorum
767 Quaerit Lyncides moresque animumque virorum.
769 Qui simul edocuit 'nunc , o fortissime ,' di.xit
770 'Fare precor , Perseu , quanta virtute , quibusque
Artibus abstuleris crinita draconibus ora .'
Narrat Agenorides gelido sub Allante iacentem
Esse locum solidae tutum munimine molis;
Cuius in introitu geminas habitasse sorores
775 Phorcidas , unius parlitas luminis usum :
Id se soUerti furtim , dum traditur , astu
Subposita cepisse manu : perque abdita longe
Deviaque et silvis horrentia saxa fragosis
Gorgoneas tetigisse domos : passimque per agros
780 Perque vias vidisse hominum simulacra feraruuKjue
In silicem ex ipsis visa conversa Medusa :
Se tamen horrendae clipei , quod laeva gerebat ,
Aere repercusso formam aspexisse Medusae :
Dumque gravis somnus colubrasque ipsamque tenebat,
785 Eripuisse caput collo ; pennisque fugacem
Pegason et fratrem matris de sanguine natos .
Addidit et longi non falsa pericula cursus :
Quae freta , quas terras sub se vidisset ab alto ,
Et quae iactalis tetigisset sidera pennis .
790 Ante expectatum tacuit tamen . excipit unus
Ex numero procerum , quaerens , cur sola sororum
Gesserit alternis inmixtos crinibus angues .
Hospes ait 'quoniam scitaris digna relatu ,
Accipe quaesiti causam . clarissima forma
795 Multorumque fuit spes invidiosa procorum
88 PER3EU3 METAMM .
Illa : nec in tota conspectior ulla capillis
Pars fuit . inveni , qui se vidisse referret .
Hanc pelagi rector templo vitiasse Minervae
Dicitur . aversa est et castos aegide vultus
800 Nata lovis texit . neve lioc inpune fuisset ,
Go|/goneum crinem turpes mutavit in hydros . t.m.
Nunc quoque , ut attonitos formidine terreat hostes ,
Pectore in adverso quos fecit , sustinet angues .'
LIBER aUINTUS.
Dumque ea Cephenum medio Danaeius heros
Agmine commemorat , fremida regalia turba
Atria complentur . nec coniugialia festa
Qui canat , est clamor , sed qui fera nuntiet arma :
5 Inque repentinos convivia versa tumultus
Assimilare freto possis , quod saeva quietum
Ventorum rabies motis exasperat undis.
Primus in his Phineus , belli temerarius auctor ,
Fraxineam quatiens aeratae cuspidis hastam,
10 'En ,' ait 'en adsum praereptae coniugis ultor .
Nec mihi te pennae , nec falsum versus in aurum
luppiter eripiet .' conanti mittere Cepheus
*Quid facis ?' exclamat 'quae te , germane , furentem
Mens agit in facinus ? meritisne haec gratia tantis
15 Redditur ? hac vitam servatae dote rependis ?
Quam tibi non Perseus , verum si quaeris , ademit ,
Sed grave Nereidum numen , sed corniger Ammon ,,
Sed quae visceribus veniebat belua.^onti
Exsaturanda meis . illo tibi tempore rapta est,
20 Quo peritura fuit ; nisi si crudelis id ipsum
Exigis , ut pereat , luctuque levabere nostro .
Scilicet haud satis est , quod te spectante revincta est ,
Et nullam quod opem patruus sponsusve tuUsti: ^
Insuper , a quoquam quod sit servata , dolebis
25 Praemiaque eripies ? quae si tibi magna videntur ,
IV , 796— V , 61 . PEnaEi-s 89
Ex illis scopulis , iibi erant aflixa , petishes .
Nunc sine , qui peliil , per quem liaec non orba
senectus ,
Ferre quod et merilis et voce est pactus ; eumque
IS'on tibi , sed certae praelatum intellege morti .*
30 Ille niliil contra : sed et hunc et Persea vultu
Allerno spectans , petat hunc , ignorat , an illum :
Cunctatusque brevi contortam viribus hastam,
Quanlas ira dabat , nequiquam in Persea misit .
L't stetit illa toro , stratis tum denique Perseus
35 Exiluit , teloque ferox inimica remisso
Peclora rupisset , nisi post altaria Phineus
Isset : et , indignum ! scelerato profuit ara .
Fronte tamen Rhoeti non irrita cuspis adhaesit.
Qui postquam cecidit ferrumque ex osse rerulsum est ,
40 Calcitrat et positas aspergit sanguine mensas .
Tum vero indomitas ardescit vulgus in iras,
Telaque coniciunt , ct sunt qui Cephea dicunt
Cum genero debere mori . sed limine tecti
Exierat Cepheus , testatus iusque fidcmque
45 Hospitiique deos , ea se prohibente moveri .
Cellica Pailas adest et protegit aegide fratrem,
Datque animos . erat Indus Athis , quem flumine Gange
Edita Clematie vitreis peperisse sub undis
Creditur , egregius forma , quam divite cultu
60 Augebat , bis adhuc octonis integer annis ,
Indutus chlamydem Tyriam , quam limbus obibat
.A.ureus ; ornabant aurata moniUa collum
Et madidos murra curvum crinale capillos .
Ille quidem iaculo quamvis distantia misso
55 Figere doctus erat , sed tendere doctior arcus .
Tum quoque lenta manu flectentem cornua Perseus
Stipite , qui media positus fumabat in ara ,
Perculit et fractis confudit in ossibus ora .
Hunc ubi laudatos iactantem in sanguine vultus
60 Assyrius vidit Lycabas , iunctissimus illi
£t comes et veri non dissimulator amoris,
90 PEBSEUB METAMM
Pcstqiiam exhalantem sub acerbo vulnere vitam
Deploravit Athin , quos ille tetenderat arcus
Arripit et 'mecum tibi sint certamina/ dixit
65 'Nec longum pueri fato laetabere , quo plus
Invidiae , quam laudis habes .* haec omnia nondum
Dixerat , emicuit nervo penetrabile telum ,
Vitatumque tam6n sinuosa veste pependit .
Vertit in hunc harpen spectatam caede Medusae
70 Acrisioniades , adigitque in pectus . at ille
lam moriens , oculis sub nocte natantibus atra ,
Cucumspexit Athin , seque acclinavit in illum ,
Et tuiit ad manes iunctae solacia mortis.
Ecce Syenites , genitus Metione , Phorbas
75 Et Libys Amphimedon , avidi committere pugnam,
Sanguine , quo late tellus madefacta tepebat ,
Conciderant lapsi . surgenlibus obstitit ensis ,
Alterius costis , iugulo Phorbantis adactus .
At non Actoriden Erytum , cui lata bipennis
80 Telum erat , hamato Perseus petit ense , sed altis
Extantem signis murraeque in pondera massa
Ingentem manibus tollit cratera duabus,
Infligitque viro . rutilum vomit ille cruorem
Et resupinus humum moribundo vertice pulsat.
85 Inde Semiramio Polydaemona sanguine cretum
Caucasiumque Abarin Sperchionidenque Lycetum
Intonsumque comas Helicem Phlegyanque Clytumque
Sternit , et extructos morientum calcat acervos .
Nec Pliineus ausus concurrere comminus hosti,
90 Intorquet iaculum : quod detulit error in Idan ,
Expertem frustra belli et neutra arflis secutum.
lile tuens oculis inmitem Phinea torvis
'Quandoquidem in pai'tes' ait 'abstrahor , accipe ,
Phineu ,
Quem fecisti hostem , pensaque hoc vulnere vulnus' —
95 lamque remissurus tractum de corpore telum
Sanguine defectos cecidit collapsus in artus .
Tum quoque Cephenum post regem primus Hodites
V, 62 — 134. PERBEU5 91
Ense iacet Clymeni : Prothoenora percutit Hypseus ,
Hypsea Lyncides , fuit et grandaevus in illis
100 Emathion , aequi cultor timidusque deorum ;
Qui , quoniam prohibent anni beilare , loquendo
Pugnat et incessit scelerataque devovet arnia
Iluic Chromis ampiexo tremulis altaria paimis
Decutit ense caput ; quod protinus incidit arae
105 Atque ibi semianimi verba exsecrantia Hngua
Edidit , et medios aniraam expiravit in ignes .
Hinc gemini fratres Broleasque et caestibus Ammon
Invictus , vinci si possent caestiLus enses,
Phinea cecidere manu , Cererisque sacerdos
110 Ampycus , albenti velatus tempora vitta .
Tu quoque , Lampetide , non hos adhibendus ad usus ,
Sed qul , pacis opus , cilharam cum voce moveres ,
lussus eras celebrare dapes festumque canendo .
Cui procul astanti plectrumque inbelle tenenti
115 Pettalus irridens 'Stygiis cane cetera' dixit
'Manibus' et laevo mucronem tempore fixit .
Concidit , et digilis morientibus ille retentat
Fila lyrae ; casuque fuit miserabile carmen .
Nec siuit hunc inpune ferox cecidisse Lycormas,
120 Raplaque de dextro robusta repaguia posti
Ossibus inlisit mediae cervicis . at ille
Procubuit terrae mactati more iuvenci.
Demere temptabat laevi quoque robora postis
Cinypliius Pelates : temptanti dextera fixa est
126 Cuspide Marmaridae Corythi , lignoque cohaesit.
Haerenti latus hausit Abas : nec corruit ille ,
Sed retinente manum moriens e poste pependit.
Sternitur et Menaleus , Perseia castra secutus,
Et Nasamoniaci Dorylas ditissimus agri;
130 Dives agri Dorylas , quo non possederat alter
Latius , aut totidem loliebat turis acervos .
Huius in obliquo missum stetit inguine ferrum;
Letifer ille locus . quem postquam vulneris auctor
Singultanteni animam et versantem lumina vidit
92 PERSEUS METAMM .
135 Bactrhis Halcyoneus , 'hoc , quod pi emis' inquit 'liabeto
De tot agris terrae' corpusque eisangue reliquit.
Torquet in hunc hastam calido de vulnere raptani
Ultor Abantiades , media quae nare recepta
Cervice exacta est , in partesque eminet ambas .
140 Dumque manum Fortuna iuvat, Clytiumque Claninque,
^latre satos una , diverso vulnere fudit .
Nam Clytii per utrumque gravi librata lacerto
Fraxinus acta femur : iaculum Clanis ore momordit .
Occidit et Celadon Mendesius : occidit Astreus ,
145 Matre Palaestina , dubio genitore creatus:
Aethionque sagax quondam ventura videre,
Tunc ave deceptus falsa : regisque Thoactes
Armiger , et caeso genitore infamis Agyrtes .
PIus tamen exhausto superest . namque omnibus unum
150 Opprimere est animus . coniurata undique pugnant
Agmina pro causa meritum inpugnante fidemque.
Hac pro parte socer frustra pius et nova coniunx
Cum genetrice favent ululatuque atria complent.
Sed sonus armorum superat gemitusque cadentum,
155 PoIIutosque semel multo Bellona penates
Sanguine perfundit renovataque proelia miscet.
Gircueunt unum Phineus et mille secuti
Phinea . tela volant hiberna grandine plura
Praeter utrumque latus praeterque et lumen et aures .
160 Applicat liinc umeros ad magnae saxa columnae ,
Tutaque terga gerens adversaque in agmina versus
Sustinet instantes . instabat parte sinistra
Chauonius Molpeus , dextra Nabataeus Ethemon .
Tigris ut auditis diversa valle duorum
165 Extimulata fame mugilibus arraentol-um
Nescit , utro potius ruat , et ruere ardet utroque :
Sic dubius Perseus , dextra laevane feratur ,
Molpea traiecti summovit vulnere cruris,
Contentusque fuga est : neque enim dat tempus
Ethemon ;
170 Sed furit et , cupiens alto dare vulnera collo,
V , 135 — 207 . PERSEUB 93
Non circumspectis exactum viribus ensem
Fregil in exlrema percussae parte columnae :
Lanimina dissiluit , dominique in gutture fixa esl .
Non tamen ad lelum causas satis illa valenfes
175 Plaga dedit : trepidum Perseus et inermia frustra
Bracchia tendentem Cyllenide confodit harpe .
Verum ubi virtutem turbae succumbere vidit,
'Auxilium ,' Perseus 'quoniam sic cogitis ipsi,' t.nv.
Dixit 'ab hoste petam . vultus avertite vestros,
180 Siquis amicus adest !' et Gorgonis extulit ora .
'Quaere alium , tua quem nioveant miracula' dixit
Thescelus ; utque mami iaculum .fatale parabat
Mittere , in hoc haesit signum de marmore gestu .
Proximus huic Ampyx animi plenissima magnl
185 Pectora Lyncidae giadio petit ; inque petendo
Dextera diriguit , nec citra mola nec ultra .
At Nileus , qui se genitum septemplice Nilo
Ementitus erat , clipeo quoque flumina septem
Argento partim , partim caelaverat auro ,
190 'Aspice ,' ait *Perseu , nostrae primordia gentis :
Magna feres tacitas solacia mortis ad umbras,
A tanto cecidisse viro' — pars ultima vocis
In medio suppressa sono est , adapertaque velle
Ora loqui credas , nec sunt ea pervia verbis .
195 Increpat hos 'vitio' que 'animi , non viribus' inquit
*Gorgoneis torpetis ;' Eryx 'incurrite mecum
Et prosternite humi iuvenem magica arma moventem !'
Incursurus erat : tenuit vestigia tellus ,
Inmotusque silex armataque mansit imago .
200 Ili tamen ex merilo poenas subiere . sed unus
Miles erat Persei , pro quo dum pugnat^ Aconteus,
Gorgone conspecta saxo concrevit oborto .
Quem ratus Astyages etiamnum vivere , longo
Ense ferit . sonuit tinnilibus ensis acutis .
205 Dum stupet Astyages , naturam traxit eandem ,
Marmoreoque manet vultus mirantis in ore .
Nomina ionga mora est media de plebe virorum
94 PEK3EUB METAMM .
Dicere . bis centum restabant corpora piignae ,
Gorgone bis centiim riguerunt corpora visa .
210 Paenitet iniusti tunc denique Phinea belli .
Sed quid agat ? simulacra videt diversa figuris ,
Agnoscitque suos , et nomine quemque vocatum
Poscit opem , credensque parum , sibi proxima tangit
Corpora : marmor erant . avertitur , atquc ita supplex
215 Confessasque manus obliquaque bracchia tendens
'Vincis ,' ait Terseu : remove tua monstra , tuaeque
Saxificos vultus , quaecumque ea , tolle Medusae :
Tolle , precor . non nos odium regnique cupido
Compulit ad bellum : pro coniuge movimus arma .
220 Causa fuit meritis mehor tua , tempore nostra.
Non cessisse piget . nihil , o fortissime , praeter
Hanc animam concede mihi : tua cetera sunto .*
Talia dicenti neque eum , quem voce rogabat ,
Respicere audenti 'quod ,' ait Himidissime Phineu ,
225 Et possum tribuisse et magnum est munus inerti ,
Pone metum , tribuam . nullo violabere ferro .
Quin etiam mansura dabo monimenta per aevum;
Inque domo soceri semper spectabere nostri,
Ut mea se sponsi soletur imagine coniunx .*
230 Dixit , et in partem Phorcynida transtulit illam ,
Ad quam se trepido Phineus obverterat ore .
Tum quoque conanti sua vertere lumina cervix
Deriguit , saxoque oculorum induruit umor .
Sed tamen os timidum vultusqiie in marmore supplex
235 Summissaeque manus faciesque obnoxla mansit .
Victor Abantiades patrios cum coniuge muros
Intrat , et inmeriti vindex ultorque-^arentis
Aggreditur Proetum : nam fratre per arma fugato
Acrisioneas Proetus possederat arces .
240 Sed nec ope armorum , nec , quam male ceperat, arce
Torva colubriferi superavit lumuia monstri. f . w.
Te tamen , o parvae rector , Polydecta , Seriphi ,
Nec iuvenis virtus per tot spectata labores
Nec mala mollierant . sed inexorabile durus
V, 208 — 281. HIPPOCRENK 95
245 Exerces odium , nec iniqua flnis in ira est ,
Delreclas etiam laudem , fictamque Medusae
Arguis esse necem . 'dablmus tibi pignera veri .
Parcite luminibus !' Perseus ait , oraque regis t.M.
Ore Medusaeo silicem sine sanguine fecit .
250 Hactenus aurigenae comitem Tritonia fratri
Se dedit . inde cava circumdata nube Seriphon
Deserit , a dextra Cythno Gyaroque relictis,
Quaqiie super pontum via visa brevissima , Thebas
Virgineumque Ilelicona petit . quo monte potita
255 Constitit , et doctas sic est affata sorores :
'Fama novi fontis nostras pervenit ad aures,
Dura Medusaei quem praepetis ungula rupit.
Is mihi causa viae . volui mirabile factum
Cernere . vidi ipsum materno sanguine nasci .*
260 Excipit Uranie 'quaecumque est causa videndi
Has tibi , diva , domos , animo gratissima nostro.
Vera tamen fama est , et Pegasus huius origo
Fontis' et ad latices deduxit Pallada sacros .
Quae mirata diu factas pedis ictibus undas,
265 Silvarum lucos circumspicit antiquarum,
Antraque et innumeris distinctas floribus herbas :
Felicesqiie vocat pariter studioque locoque
Mnemonidas . qiiam sic afTata est una sororum :
'0, nisi te virtus op«ra ad maiora tulisset,
270 In partem ventura chori Tritonia nostri ,
Vera refers , meritoque probas artesque locumque :
Et gratam sortem , tutae modo simus , habemus .
Sed — vetitum est adeo sceleri nihil — omnia terrent
Virgineas menles , dirusque ante ora Pyreneus
275 Vertitur , et nondum tota me mente recepi .
Daulida Threlcio Phoceaque milite rura
Ceperat ille ferox , iniustaque regna tenebat .
Templa petehamus Parnasia : vidit euntes,
Nostraque fallaci veneratus numina vultu
280 "Mnemonides ,' cognorat enim , 'consistite ,' dixil
'Nec dubitate, precor, tecto grave sidus et imbrem' —
96 PIKHIDE8 METAMM .
Imber erat — Mtare meo . subiere minores'
Saepe casas superi ." dictis et tempore motae
Annuimusque viro , primasque intravimus aedes .
285 Desierant imbres , victoque aquiionibus austro
Fusca repurgato fugiebant nubila caelo .
Impetus ire fuit . claudit sua tecta Pyreneus ,
Vimque parat . quam nos sumptis efTugimus aiis.
Ipse secuturo similis stetit arduus arce ,
290 '^Qua' que Via est vobis , erit et mihi' dixit 'eadem ,"
Seque iacit vecors e ?ummae culmine turris,
Et cadit in vultus , discussique ossibus oris
Tundit humum moriens scelerato sanguine tinctam .'
Musa loquebatur ; pennae sonuere per auras,
295 Voxque salutantum ramis veniebat ab altis .
Suspicit , et linguae , quaerit , tam certa loquentes
Unde sonent , hominemque putat love nata locutum .
Ales erat . numeroque novem , sua fata querentes ,
Institerant ramis imitantes omnia picae .
300 Miranti sic orsa deae dea . 'nuper et istae
Auxerunt volucrum victae certamine turbam.
Pieros has genuit Peilaeis dives in arvis:
Paeonis Euippe mater fuit . illa potentem
Lucinam noviens , noviens paritura , vocavit .
305 Intumuit numero stolidarum turba sororum ,
Perque tot Haemonias et per tot Achaidas urbes
Huc venit et taU committit proelia voce:
"Desinite indoctum vana dulcedine vulgus
Fallere . nobiscum , siqua est fiducia vobis ,
310 Thespiades , certate , deae . nec voce , nec arte
Vincemur : totidemque sumus . vef-cedite victae
Fonte Medusaeo et Hyantea Aganippe,
Vel nos Emathiis ad Paeonas usque nivosos
Cedamus campis . dirimant cerlamina nymphae ."
315 Turpe quidem contendere erat , sed cedere visum
Turpius . electae iurant per flumina nymphae ,
Factaque de vivo pressere sediiia saxo .
Tunc sine sorte prior quae se certare professa est,
V,282~au5. xyfHoiita 97
Bella canil supeium lalso(|ue in honore Gigaiilas
320 Ponit , et exlenuat niagiiorum facta deorum :
Emissumque ima de sede Typlioea terrae
Caolitibus fecisse metum , cunclosque dedisse
Terga fugae , donec fessos Aegyptia lellus
Ceperit et seplem discretus in ostia Nilus .
325 IIuc quoque terrigenam venisse Typhoea narrat,
Et se mentitis suj)eros celasse figuris : '. i»"
**Duxque gregis' dixit 'fit iuppiter ; unde recurvis
Nunc quoqiie formalus Libys est cum cornibus Ammon :
Delius in corvo , proles Semelela capro ,
330 Feie soror Plioebi , nivea Salurnia vacca ,
Pisce Veiius ialuit , Cylleniiis ibidis alis .'*
Hactenus ad citliaram vocalia moverat ora .
Poscimur Aonidcs — sed forsitan otia non sinl,
Nec nostris praebere vacet tibi cantibus aures?'
335 'Ne dubita , vestrumque mihi refer ordine carmen'
Pallas ait , nemorisque levi consedit in umbra .
Musa refert : 'dedimus summam certaminis uni .
Surgit , et inmissos hedera collecta capillos
Calliope querulas praetemptat pollice cboidas,
340 Atque haec percussis subiungit carmina nervis .
"Prima Ceres unco glaebam dimovit aratro ,
Prima dedit fruges alimentaque mitia terris,
Prima dcdit leges : Cercris sunt oumia munus .
lUa canenda milii est . utinam modo dicere possenj
345 Cannina digna dea : certe dea carmine digna est .
Vasta Gigonleis ingcsta est iiisula membris
Trinacris , et magnis subieciiiiii rnolibus urguet
Aetherias ausum sperare Typhoea sedes .
Nititur ille quidem , pugnatque resurgere saepe :
350 Dextra sed Ausonio manus est subiecta Peloro,
Laeva , Pachyne , tibi : Lilybaeo crura premuntur :
Degravat Aetna caput . sub qua resupinus harenas
Eiectat , flammamque ferox vomit ore Typhoeus .
Saepe remoliri luctatur pondera terrae,
355 Oppidaque et niagnos devolvere corpore montes;
oviD . n . 7
98 PB08EEPISA METAMM .
Inde tremit tellus et rex pavet ipse silentum,
Ne pateat laloqiie soium relegatur hiatu,
Inmissusque dies trepidantes terreat umbras .
Ilanc metuens cladem tenebrosa sede tyrannus
360 Exierat , curruque atrorum vectus equorum
Ambibat Siculae cautus fundamina terrae .
Postquam exploratum satis est , ioca nulla labare ,
Depositique metus , videt liunc Erycina vagantem
Monte suo residens , natumque amplexa volucrem
365 "'Arma manusque meae , mea , nate , potentia ,' dixit
'Illa , quibus superas omnes , cape tela , Cupido ,
Inque dei pectus celeres molire sagittas,
Cui triplicis cessit fortuna novissima regni.
Tu superos ipsumque lovem , tu numina ponti
370 Victa domas ipsumque , regit qui numina ponti .
Tartara quid cessant ? cur non matrisque tuumque
Imperium profers ? agitur pars tertia mundi .
Et tamen in caelo , quae iam patientia nostra est,
Spernimur ac mecum vires minuuntur Amoris .
375 Pallada nonne vides iaculatricemque Dianam
Abscessisse mihi ? Cereris quoque filia virgo,
Si patiemur , erit : nam spes affectat easdem .
At tu pro socio , siqua est ea gratia , regno
lunge deam patruo .'" dixit Venus . ille pharelram
380 Solvit et arbitrio matris de mille sagittis
Unam seposuit , sed qua nec acutior ulla
Nec minus incerta est», nec quae magis audiat arcus ;
Oppositoque genu curvavit flexile cornum
Inque cor hamata percussit harundine Ditem.
385 iland procul Hennaeis lacus esT^ moenibus altae ,
Nomine Pergus , aquae . non illo plura Caystros
Carmina cycnorum labentibus audit in undis .
Silva coronat aquas cingens latus omne, suisque
Frondibus ut velo Phoebeos summavet ignes.
390 Frigora dant rami , Tyrios humus umida flores :
Perpetuum ver est . quo dum Proserpina luco
Ludit, et aut violas aut candida lilia carpit,
V , 356-4-29. cvA.NK 9^
Dumque puellari sludio calathosque sinuriKiuc
Implet , et aequales certat superare legeudo ,
395 Paene siniul visa est dilectaque raptaque Dili :
Usque adeo est properatus amor . dea territa maesto
Et matrem et comites , sed matrem saepius , ore
Clamat ; et ut summa vestem laniarat ab ora ,
Collecti flores tunicis cecidere remissis .
400 Tantaque simplicitas puerilibus afl^uit annis ,
Haec quoque virgineum movit iactura dolorem .
Raptor agit currus , et nomine quemque vocatos
Exliortalur equos , quorum per colla iubasque
Excutit obscura tinctas ferrugine habenas ;
405 Perque lacus sacros el olentia sulpure fertur
Stagna Palicorum , rupta ferventia terra,
Ei qua Bacchiadae , bimari gens orta Corintho,
Inler inaequales posuerunt moenia portus .
Est medium Cyanes et Pisaeae Arethusae,
410 Quod coit angustis inclusum cornibus aequor.
Hic fuit , a cuius stagnum quoque nomine dictum esi ,
Inter Sicelidas Cyane celeberrima nymphas .
Gurgite quae medio summa tenus extilit alvo,
Agnovitque deam . "'uec longius ibitis !' infjuit
415 'Non potes invitae Cereris gener esse : roganda ,
Non rapienda fuit . quodsi componere magnis
Parva mihi fas est , el me dilexit Anapis ;
Exorala tamen , nec , ut haec , exterrita nupsi .'*'
Dixit , et in partes diversas bracchia tendens
420 Obstitit . haud ultra tenuit Saturnius iram,
Terribilesque hortatus equos in gurgitis ima
Contorlum vahdo sceptrum regale lacerto
Condidit . icta viam tellus in Tartara fecil
Et pronos currus medio cratere recepit.
425 Al Cyane raplamque deam contemptaque fontis
lura sui maerens , inconsolabile vulnus f. irui.
Mente gerit tacita , lacrimisque absumitur omnis :
Et quarum fuerat magnum modo numen , in illas
Extenuatur aquas . molliji membra videres,
7*
100 8TELI0 METAMM .
430 Ossa pati flexus , ungues posuisse rigorem :
Primaque de tola tenuissima quaeque liquescunt,
Cacrulei crines digitique et crura pedesque ;
Nam brevis in gelidas membris exiJibus undas
Transitus est . post hacc umeri tergusque latusque
435 l*ectoraque in tenues abeunt evanida rivos .
Denique pro vivo vitiatas sanguine venas
Lympha subit , restalque nihii , quod prendere possis ,
Interea pavidae nequiquam filia matri
Omnibus est terris , omni quaesita profundo .
4iv) Illam non udis veniens Aurora capillis
Cessantem vidit , non Hesperus . illa duabus
Flammiferas pinus manibus succendit ab Aetna
Perque pruinosas tulit inrequieta tenebras :
Rursus ubi aima dies hehf^tarat sidera , natam
445 Solis ah occasu solis quaerehat ad ortus .
Fessa labore sitim collegerat , oraque nulli
CoUuerant fontes : cum tectam stramine vidit
Forte casam , parvasque fores pulsavit . at inde
Prodit anus , divamque videt , lymphamque roganti
450 Dulce dedit , tosta quod texerat ante polenta .
Dum bibit ilia datum , duri puer oris et audax
Constitit ante d«am , risitque , avidamque vocavit .
Offensa est , neque adhuc epota parte loquentem
Cum liquido mixta perfudit diva polenta.
455 Combibit os niaculas , et quae modo bracchia
gessit, f. ur..
Crura gerit ; cauda est mutatis addita membris :
Inque brevem formam , ne sit vis magna nocendi ,
Contrahitur , parvaque minor mensitra lacerla est .
Mirantem flentemque et tangere monstra parantem
4C0 Fugil anum , latebramque petit ; aptumque pudori
Nomen liabet , variis stillatus corpora guttis.
Quas dea per terras et quas erraverit undas,
Dicere longa mora est . quaerenti defuit orbis .
Sicaniam repetit : dumque omnia lustrat eundo ,
465 Venit et ad Cyanen . ea ni mutata fuisset ,
V , 430—502. CEBES 101
Omnia narrasset . sed et os et lingua volenti
Dicere non aderant , nec qiio loquerelur , liabihat.
Signa tamen manifesla dedit , notamque parenli
Illo forte loco delapsam in gurgite sacro
470 Persephones zonam summis ostendit in undis .
Quam simul agnovit , lamquam tunc deni^iue raplam
Scisset , inornatos laniavit diva capillos ,
Et repetita suis percussit pectora palmis .
Nescit adhuc , ubi sit : terras tamen increpat omnes
475 Ingratasque vocat nec frugum munere dignas,
Trinacriam anle alias , in qua vesligia damni
Repperit . ergo illic saeva vertentia glaebas
Fregit aratra manu , parilique irata coionos
Ruricolasque boves leto dedit , arvaque iussit
480 Fallere depositum , vitialaque semina fecit .
Feriilitas terrae lalum vulgata per orbem
Falsa iacet : primis segetes moriuntur in herbis ,
Et modo sol nimius , nimius modo corripit imber ;
Sideraque ventique nocent , avidaeque volucres
485 Semina iacta legunt ; lolium tribulique fatigant
Triticeas messes et inexpugnabile gramcn .
Tum caput Eleis Alphelas extulit undis,
Rorantesque comas a fronte removit ad aures,
Alque ait '"o loto quaesitae virginis orbe
490 Et frugum genetrix , inmensos siste labores ,
Neve tibi fidae violenta irascere terrae .
Terra nihil meruit , patuitque invita rapinae .
Nec sum pro patria supplex : huc hospita veni .
Pisa mihi patria est , et ab Elide ducimus ortus :
495 Sicaniam peregrina colo . sed gratior omni
Haec mihi terra solo est . hos nunc Arethusa penales ,
Ilanc habeo sedem : quam tu , raitissima , serva .
Mota loco cur sim tantique pcr aequoris undas
Advehar Orlygiam , veniet narratibus hora
500 Tempestiva meis , cum tu curaqiif. lcvata
Et vultas melioris eris . mihi pervia lellus
Praebet iler , subterque imas ablata cavernas
102 cEREs METAMM .
Ilic capiit attollo dosuetaqiie sidera cerno .
Ergo diim Stygio siih terris gurgite labor,
605 Visa tua est oculis illic Proserpina nostris :
Illa quidem tristis , neque adhuc inlerrlta vullu ,
Sed regina tamen , sed opaci maxima mundi ,
Sefl tamen inferni pollens niatrona tyranni."'
Mater ad auditas stupuit ceu saxea voces,
610 Attonitaeque diu similis fuit . utque dolore
Pulsa gravi gravis est amentia , curribus oras
Exit in aetherias . ibi toto nubila vultu
Ante lovem passi? stetit invidiosa capillis,
*"Pro' que *meo veni supplex libi, Inppiter,' inquit
515 'Sanguine , proque tuo . si nulla est gratia matris,
Nata patrem moveat . neu sit tibi cura , precamur,
Vilior illius , quod nostro est edita partu .
En quaesita diu tandem mihi nata reperta est;
Si reperire vocas amittere certius , aut si
520 Scire , ubi sit, reperire vocas . quod rapta, feremus,
Dummodo reddat eam . neque enim praedone marito
Filia digna tua est — si iam mea filia non est .'"
luppiter excepit "'commune est pignus onusque
Nata mihi tecum . sed si modo nomina rebus
526 Addere vera placet , non hoc iniuria factum,
Verum amor est . neque erit nobis gener ille pudori ,
Tu modo , diva , velis . iit desint cetera , qiiantum est
Esse lovis fratrem ! quid quod non cetera desunt
Nec cedit nisi sorte mihi . sed lanta cupido
630 Si tibi discidii est , repetet Proserpina caelum,
Lege tamen certa , si nullos contigit illic
Ore cibos : nam sic Parcarum foedere^aiitum est .*"
Dixerat . at Cereri certum est educere nalam .
Non ita fata sinunt , quoniam ieiunia virgo
535 Solverat et cultis dum simplex errat in hortis ,
Poeniceum curva decerpserat arbore pomum,
Gluptaqiie callenti septem de cortice grana
Presserat ore suo ; solusque ex omnibus illud
Ascalaphus vidit , quem quondam dicitur Orphne ,
V , 603—576 . «iRENES 103
540 Inler Avornales liaud igiiolissima nyniphas,
Ex Acheronte suo silvis peporisse suh alris;
Vidil , et indicio redilum crudelis ademit.
Ingerauit regina Erebi , testemque profanam
Fecit avem , sj)arsumque ca])ut Phlegethontide Iym])ha
645 In roslrum et plumas et grandia lumina vertit . f- i*
lile sibi ablatus fulvis amicitur in alis,
Inque caput crcscit , longosque reflectitur ungues,
Vixque movet natas per inertia bracchia pcnnas :
Foedaque fit volucris , venturi nunlia luctus ,
650 Ignavus hubo , dirum morlalibus omen .
Hic lamen indicio poenam linguaque videri
Commeruisse potest . vobis , Acheloides , unde t.ui.
Pluma pedesque avium , cum virginis ora geralis?
An quia , cum legeret vernos Proserpina flores,
655 In comitum numcro , doctae Sirenes , eralis?
Quam postquam toto frustra quaesistis in orbe,
Protinus ut vestram sentirent aequora curam,
Posse super fluctus alarum insistere remis
Oplastis , faciiesque deos habuistis , et artus
560 Vidistis vestros subitis flavescere pennis,
Ne tamen ille canor mulcendas nalus ad aures
Tantaque dos oris linguae deperderet usum ,
Virginei vultus et vox Immana remansit .
At medius fratrisque sui maestaeque sororis
665 luppiler ex aequo volventem dividit annum :
Nunc dea , regnorum numen commune duorum ,
Cum matre est totidem , lotidem cum coniuge menses .
Vertitur extemplo facies et mentis et oris;
Nam modo quae polerat Diti quoque maesta videri ,
870 Laela deae frons est , ut sol , qui tectus aquosis
Nuhibus ante fuit , victis e nubibus exit.
Exigit alma Ceres , nata secura recepta ,
Quae tibi causa fugae , cur sis, Arethusa, sacer fons ?
Conticuere undae , quarum dea sustulit alto
675 Fonle caput , viridesque manu siccata capiilos
Fluminis Elei veteres narravit amores.
1G4 ARETHU8A METAMM .
"Tars ego nympharum , qnae sunt in AchaTcle / dixit
'Una fui : ncc me studiosius altera saltus
Legit , nec posuit studiosius altera casses .
580 Sed quamvis forniae numquam mihi fama petita esl,
Quamvis fortis eram , formosae nomen habebam .
N/fec mea me facies nimium laudata iuvabat;
Quaque aliae gaudere solent , ego rustica dote
Cerporis erubui , crimenque placere putavi .
585 Lassa revertebar , memini , Stymphalide silva :
Aestus erat , magnumque labor geminaverat aestum .
Invenio sine vertice aquas , sine murmure euntes ,
Perspicuas ad humum , per quas nnmerabilis alte
Calculus omnis erat , quas tu vix ire putares .
590 Cana salicta dabant nutritaque popukis unda
Sponte sua natas ripis declivibus umbras.
Accessi , primumque pedis vestigia tinxi ,
Poplite deinde tenus : neque eo conlenta , recingor,
MolHaque inpono salici velamina curvae,
o95 Nudaque mergor aquis . quas dujn ferioque trahoque
Mille rnodis labens , excussaque bracchia iacto ,
Nescio quod medio sensi sub gurgite murmur,
Territaque insisto propioris margine ripae .
""Quo properas , Arethusa ?' suis Alpheus ab undis ,
600 'Quo properas ?"" iterum rauco mihi dixerat ore .
Sicut eram , fugio sine vestibus : altera vestes
Ripa meas habuit . tanto magis instat et ardet,
Et quia nuda fui , sum visa paratior illi .
Sic ego currebam , sic me ferus iile premebat,
605 Ut fugere accipitrem penna trepidante columbae,
Ut solet accipiter trepidas urgueriLCoIumbas .
Usque sub Orchomenon Psophidaque Cyilenenque
MaenaUosque sinus gelidumque Erymanthon et EUa
Currere sustinui ; nec me velocior ille .
610 Sed tolerare diu civrsus ego , viribu? inpar,
Non poteram : longi patiens erat ille laboris .
Per tamen et campos , per opertos arbore montes ,
Saxa quoque et rupes et qua via nulla , cucurri .
V , 577 — 6 »a . arethlsa 105
Sol erat a tergo : viili praecederc lonjjam
615 Ante pedes umbram — nisi si timor iila videbat —
Sed certe sonitusque pedum terrebal , el ingens
Crinales vittas afllabat aiihelitus or-is .
Fessa labore fugae "''fer opem , deprendimur ,*
inquam,
*Armigerae , Dictynna , tuae , cui saepe dedisti
620 Ferre tuos arcus in«lusaque tela pbaretra .""
Mota dea est , spissisque ferens e nubibus unam
Me sjper iniecit . lustrat caligine tectum,
[Amnis , et ignarus circum cava nubila quaerit :]
Bisque locum , quo me dea texerat , inscius ambit,
625 Et bis ""io Arethusa , io Arethusa !"" vocavit .
Quid mihi tunc animi miserae fuit ? anne quod
agnae est,
Siqua lupos audit circum stabula alta frementes?
Aut Ippori , qui vepre latens hostilia cernit
Ora canum , nuUosque audet dare corpore motus ?
630 Non tamen abscedit ; neque enim vestigia cernit
Longius u!la pedum : servat nubemque locumque .
Occupat obsessos sudor mihi frigidus artus,
Caeruleaeque cadunt toto de corpore guttae :
Quaque pedem movi , manat lacus , eque capillis
635 Pios cadit ; et citius , quam nunc tibi facta renarro ,
In latices mutor . sed enim cognoscit amatas f.uii.
Amnis aquas , positoque viri , quod sumpserat , ore
Verlitur in proprias , ut se mihi misceat , undas .
Delia rupit humum , caecisque ego mersa cavernis
640 Advehor Ortygiam , quae me , cogiiomine divae
Grata meae , superas eduxit prima sub auras ."*
Hac Arethusa tenus . geminos dea fertilis angues
Curribus admovit , frenisque coercuit ora ,
Et medium caeli terraeque per aera vecta est
645 Atque levem currum Trilouida misit in urbem
Triptolemo : parlim(]ae rudi data semina iussit
Spargere humo , partim post tempora longa recullae .
lam super Europen sublirais et Asida terram
106 TBIPT0LKMC8 METAMM .
Vec'us erat iuvenis : Scythicas adverlilur oras.
650 Rex ibi Lyncus erat . regis subit ille penates .
Qua veniat , causanique viae nomenque rogatus
Et patriam "*patria est clarae mihi' dixit 'Athenae ,
Trintolemus nomen . veni nec puppe per undas,
Netf pede per terras : patuit mihi pervius aether
655 Dona fero Cereris , latos quae sparsa per agros
Frugiferas niesses aUmentaque milia reddant.'"
Barbarus iiividit : tantique ut muneris auctor
Ipse sit , hospilio recipit , somnoque gravatum
Adgreditur ferro . conantem figere pectus
660 Lynca Ceres fecit : rursusque per aera iussit f.ixiii.
Mopsopium iuvenem sacros agitare iugales/*
Finierat dictos e nobis maxima cantus:
At nymphae vicisse deas Helicona colentes
Concordi dixere sono . convicia victae
665 Cum iacerent , "quoniam' dixit *certamine vobis
Suppliciura meruisse parum est , maledictaque culpae
Additis , et non est patientia libera nobis ,
Ibimus in poenas , et qua vocat ira , sequemur .'*
Rident Emathides , spernuntque minacia verba :
670 Conataeque loqui et magno clamore protervas
Intentare manus , pennas exire per ungues f . ixir.
Aspexere suos , operiri bracchia plumis :
Alteraque alterius rigido concrescere rostro
Ora videt , volucresque novas accedere silvis ,
675 Dumque volunt plangi , per bracchia mota levatae
Aere pendebant , nemorum convicia , picae .
Nunc qnoque in alitibus facundia prisca remansit
Raucaque garrulitas studiumque immane loquendi .'
LIBER SEXTUS.
Praebuerat dictis Tritonia talibus aures,
Carminaque Aonidum iustamque probaverat iram,
Tum secum 'laudare parum est ; laudemur et ipsae ,
V, 649— VI, 40. AKACU.NE 107
Numina nec speini sine poena nostra sinamus*
6 Maeoniacijue aninuim fatis inlendil Araclmes,
Quam sibi laniticae non cedere laudibus artis
Audierat . non illa loco nec origine gentis
Clara , sed arle fuit . paler buic Coloplionius Idnion
1'bocalco bibulas tinguebat murice lanas :
10 Occidcrat maler ; sed et haec de plebe suoque
Aequa viro fuerat . Lydas tamen illa pcr urbes
Quaesierat sludio nonien memorabile , quamvis
Orla domo parva parvis habilabat Hypaepis .
Iluius ut aspicerent opus admirabile , saepe
15 Deseruere sui nymphae vineta Timoli ,
Deseruere suas nymphae Pactolides undas .
Nec factas solum vestes spectare iuvabat;
Tum quoque , cum fierent : tantus decor afTuil arti .
Sive rudem primos lanam glomeraltat in orbes ,
20 Seu digilis subigebat opus , repetilaque longo
Vellera moUibat nebulas aequantia iractu ,
Sive levi teretem versabat pollice fusum ,
Seu pingebat acu : scires a Pallade doctam .
Quod tamen ipsa negat , tantaque ofTensa magistra
25 'Certet' ait 'mecum : nihil esi , quod victa recusem .*
Pallas anum simulat , falsosque in tempora cauos
Addit et infirmos , baculum , quod suslinet arlus .
Tum sic orsa loqui : 'non omnia grandior aeias,
Quae fugiamus , habet . seris venit usus ab annis .
30 Consilium ne spernfe meum . tibi fama petatur
Inler morlales faciendae maxima lanae ;
Cede deae , veniamqne tuis , temeraria , dictis
Supplice voce roga : veniam dabit illa roganli .*
Aspicit hanc torvis , inceptaque fila reUnquit,
35 ^ixque manum retinens , confessaque vullibus iram
Talibus obscuram resecuta est Pallada dictis:
'Mentis inops longaque venis confecta senecta,
Et nimium vixisse diu nocet . audiat istas,
Siqua tibi nurus est , siqua est tibi filia , voces .
40 Consilii satis est in me mihi . neve monendo
t08 APACHNE METAMM .
Profecisso putes , eadem est sententia nobis .
Gur non ipsa venit ? cur haec certamina vitat ?*
Tum dea 'vcnit !' ait , formamque removit anilem ^
Palladaque exhibuit . venerantur numina nymphae
45 Mygdonidesque nurus . sola est non territa virgo ,
SaB tamen exsiluit , subitusque invita notavit
Ora rubor , rursusque evanuit : ut solet aer
Purpureus fieri , cum primum aurora movetur,
Et breve post tempus candescere solis ab ortu.
50 Perstat in incepto , stolidaeque cupidine palmae
In sua fata ruit . neque enim love nata recusat
Nec monet ulterius nec iam certamina dillert.
Haud mora , constituunt diversis partibus ambae
Et gracili geminas intendunt stamine telas .
55 Tela iugo vincta est , stamen secernit harundo ,
Inseritur medium radiis subtemen acutis,
Quod digiti expediunt , atque inter stamina ductum
Percusso feriunt insecti pectine dentes .
Utraque festinant cinctaeque ad pectora vestes
60 Bracchia docta movent , studio fallente laborem .
Illic et Tyrium quae purpura sensit aenum
Texitur , et tenues parvi discriminis umbrae ;
Qualis ab imbre solet percussis solibus arcus
Inficere ingenti longum curvamine caelum:
65 In quo diversi niteant cum mille colores,
Transitus ipse tamen spectantia lumina fallit:
Usque adeo quod tangit idem est ; tamen ultima
distanl ,
Illic et lentum fiiis inmittilur aurum,
Et vetus in tela deducitur .irgumentiim.
70 Cecropia Pallas scopulum Mavortis in arce
Pingit et antiquam de terrae nomine litem.
Bis sex caelestes medio love sedibus altis
Augusta gravitate sedent . sua quemque deorum
Inscribit facies . lovis est regalis imago .
75 Stare deum pelagi longoque ferire tridente
Aspera saxa facit , medioque e vulnere saxi
VI, 41-113. ARACHXE 109
Exiluisse lernm ; qiio pignore vindic«t urbcm .
At sibi dal clipouni , dat acutae cuspidis hastani ,
Dat galeam capili ; dclouditnr aegide peclus :
80 Percussamque sua simulat de cuspide terram
Edcre cum bacis fetnm canentis olivae :
Mirarique deos : operi victoria finis .
Ut tamen exemplis inlellegat aemnla laudis,
Quod prelinm speret pro tam rurialibus ausis,
85 Qualtuor in partes certamina qualtuor addit
Clara colore suo , brevibns distincta sigillis .
ThreTciam Rhodopen habet angulus unus et Ilaemon ,
Nunc gelidos montes, mortalia corpora quondam, t ix^-
Nomina summorum sibi qui tribnere deorum .
90 Allera Pygmaeae fatum miserabile matris
Parshabet. hanc luno victam certamine iussit f.uvi.
Esse gruem populisque suis indicere bellum .
Pinxit et Antigonen ausam contendere quondam
Cum magni consorte lovis , quam regia luno
95 In volucrem vertit ; nec profuit Ilion illi f- ixvii.
Laomedonve pater , sumptis quin candida pennis
Ipsa sibi plaudat crepitante ciconia roslro .
Qui superest solus , Cinyran habet angulus orbum ;
Isque gradus tempU , natarum membra suarum , f. i^viii .
100 Amplectens saxoque iacens lacrimare vidctur .
Circuit extremas oleis pacalibus oras .
Is modus est , operisque sua facit arbore finem.
Maeonis elusam designat imagine tauri
Europam : verum taurum , frela vera putares ;
105 Ipsa videbatur terras spectare relictas
Et comites clamare suas , tactumque vereri
Assilientis aquae timidas(iue reducere plantas .
Fecit et Asterien aquila luctante teneri: ff. ixii-uxvi.
Fecit olorinis Ledam recubare sub alis:
110 Addidit , ut Satyri celatus imagine pulchram
luppiter implerit gemino Nycteida fetu ,
Amphitryon fuerit , cum te , Tirynlhia , cepit ,
Aurcus ut Danaen , Asopida luserit ignis ,
ilO ABACH.N'E METAMM.
Mriemosyaen pastor , varius Deoida serpens .
115 Te quoque mutatum torvo , Neplnne , iuvenco
Virgine in Aeolia posuit. tu visus Enipeus f. ixviiUxitit .
Gignis Aloidas , aries Bisaitida fallis ;
Et te flava comas frugum mitissima mater
Sansit equum , sensit volucrem crinita colubris
120 Mater equi volucris , sensit delphina Melanlho .
Ornnibus his faciemque suam faciemque locorum
Reddidit . est illic agrestis imagine Phoebus,
Utque modo accipitris pennas , modo terga leonis
Gesserit , ut pastor Macareida luserit Issen ;
125 Liber ut Erigonen falsa deceperit uva, ff. ixzxiii-ixxxyiii,»
Ut Saturnus equo geminura Chirona crearit.
Ullima pars telae lenui circumdata limbo
Nexiiibus fiores hederis habet intertextos .
Non illud Pallas , non illud carpere Livor
130 Possit opus . doluit succcssu flava virago,
Et rupit pictas , caelestia crimina , vestes .
Utque Cytoriaco radium de monte tenebat,
Ter quater Idmoniae frontem percussit Arachnes.
Non tuUt infelix , laqueoque animosa ligavit
135 Guttura . pendentem Pallas miserata levavit,
Atque ita 'vive quidem , pende tamen, improba,' dixil
'Lexque eadem poenae , ne sis secura futuri,
Dicla tuo generi serisque nepotibus esto'
[Post ea discedens sucis Hecateidos herbae]
140 Sparsit et extemplo tristi medicamine . tactae
Defluxere comae , cum quis et naris et aures ,
Fitque caput minimum , toto quoque corpore parva est ;
In latere exiles digiti pro cruribus'-haerent,
Cetera venter habet ; de quo tamen ifla remitlit
145 Stamen , et antiquas exercet aranea telas. f . ixxxix.
Lydia tota fremit , Phrygiaeque per oppida facti
Rumor it et magnum sermonibus occupat orbem .
Ante suos Niobe thalamos cognoverat illam,
Tum cum Maeoniam virgo Sipylumque colebat;
150 Nec tamen admonita est poena popularis Arachnes
VI, 114 — 1&6. NIOBK 111
Cedere caelitibus , verbisque minoribus uli.
Mulla dabant animos . sed enim nec coniugis arte&
Nec genus amborum magnique potenlia regni
Sic placuere illi , quamvis ea cuncta placerent,
155 Ut sua progenies . et felicissima matrum
Dicta foret Niobe , si non sibi visa fuisset .
Nam sata Tiresia venluri praescia Manto
Per medias fuerat , divino concita molu ,
Vaticinata vias , 'Ismenides , ite frequenles
160 Et date Latonae Latonigcnisque duobus
Cum prece tura pia , lauroqiie innectite crinem :
Ore meo Latona iubet .* paretur , et omnes
Thebaides iussis sua tempora frondibus ornanl,
Turaque dant sanctis et verba precantia Ilammis.
165 Ecce venit comitum Niobe celeberrima turba,
V^estibus intexto Phrygiis spectabihs auro
Et , quanlum ira sinit , formosa movensque decoro
Cum capite inmissos umerum per utrumque capillos.
Coflstitit : utque oculos circumtuUt alta superbos ,
170 'Quis furor , auditos' inquit 'praeponere visis
Caelestes ? aut cur coUtur Latona per aras ,
Numen adhuc sine ture meum est ? mihi Tantahis
auctor,
Cui licuit soli superorum tangere mensas.
Pleiadum soror est genetri.x mea . maximus Atlas
175 Est avus , aelherium qui fert cervicibus axem:
luppiter alter avus . socero quoque glorior illo .
Me gentes meluunt Phrygiae , me regia Cadmi
Sub domina est , fidibusque mei commissa marili
Moenia cum popuUs a meque viroque reguntur.
180 In quamcumque domus adverti himina partem,
Inmensa spectantur opes . accedit eodem
Digna dea facies . huc natas adice septem
Et totidem iuvenes , et mox generosque nurusque .
Quaerite nunc , habeat quam nostra superbia causam,
185 Nescio quoque audete satam Titanida Coeo
Lalonam praeferre mihi , cui maxima quondam
112 moBiDAE METAMM.
Exigiiam sedem pariturae terra negavit.
IVec cnelo nec Inimo nec aquis dea vestra recepta est .
Exsul erat mundi , donec miserala vagantem
190 "Ilospita tu terris erras , ego' dixit 'in undis /*
Instabilemque locum Delos dedit . iila duorum
Fafcta parens : uteri pars haec est septima nostri .
Sum felix : quis enim neget hoc ? felixque manebo ;
IIoc quoque quis duhitet ? tutam me copia fecit.
195 Maior sum , qnam cui possit Fortuna nocere ;
IMuhaque ut eripiat , multo mihi plura rehiiquet .
Exccssere metum mea iam bona . fingite demi
Hiiic aliquid popuio natorum posse meorum,
Non tamen ad numerum redigar spoliata duorum,
200 Latonae turbam : qua quantum distat ab orba ?
Ite , satis pro prole sacri est ; laurumque capillis
Ponite .' deponunt , infectaque sacra reUnquunt ,
Quodque hcet , tacito venerantur murmure numen ,
Indignata dea est , summoque in vertice Cynthi
205 Talibus est dictis gemina cum prole locuta :
'En ego veslra parens , vobis animosa creatis ,
Et , nisi lunoni , nulli cessura dearum ,
An dea sim , dubitor . perque omnia saecula cultis
Arceor , o nati , nisi vos succurritis , aris .
210 Nec dolor hic sohis : diro convlcia facto
Tantalis adiecit , vosque est postponere natis
Ausa suis , et me , quod in ipsam reccidat , orbam
Dixit , et exhibuit iinguam scelerata paternam .*
Adlectura preces erat his Latona relatis :
215 'Desine!' Phoebus ait 'poenae mora longa querella est.*
Dixit idem P])oebe . celerique per 'a&pa lapsu
Contigerant tecti Cadmeida nvibibus arcem .
Planus erat lateque patens prope moenia campus,
Assiduis pulsatus equis , ubi turba rotarum
220 Duraque moUierat subiectas ungula glaebas .
Pars ibi de septem genitis Amphione fortes
Conscendunt in equos , Tyrioque rubentia suco
Terga premunt , auroque graves moderantur habenas .
VI, 187 — 260. NIOBIDAE 113
E quibus Ismenos , qui malri sarcina qiiondam
225 Prima suae fuerat , dum certum flectit in orbem
Quadrupedis cursus , spumantiaque ora coercet ,
*Ei mihi !* conclamat , medioque in pectore fixa
Tela gerit , frenisque manu moriente remissis
In latus a dextro paulatim defluit armo .
230 Proximus , audito sonitu per inane pharetrae,
Frena dabat Sipylus : veluti cum praescius imbris
Nube fugit visa , pendentiaque undique reclor
Carbasa deducit , ne qua levis effluat aura .
Frena dabat : dantem non evitabile telum
235 Consequitur , summaque iremens cervice sagitta
Haesit , et extabal nudum de gutture ferrum .
Ille , ut erat , pronus per crura adnisa iubasque
Volvitur , et calido tellurem sanguine foedat .
Phaedimus infelix et aviti nominis heres
240 Tantalus , ut solito finem inposuere labori ,
Transierant ad opus nitidae iuvenale palaestrae:
Et iam contulerant arto luctantia nexu
Pectora pectoribus , cum tento concita nervo ,
Sicut erant iuncti , fraiecit utruiTique sagitta .
246 Ingemuere simul , simul incurvata dolore
Membra solo posuere ; simul suprema iacenles
Lumina versarunt , animam simul exhalarunt .
Aspicit Alphenor , laniataque pectora plangens
Advolat , ut gelidos conplexibus allevet artus,
250 Inque pio cadit officio ; nam Dehus illi
Intima fatifero rupit praecordia ferro .
Quod simul eductum , pars est pulmonis in hamis
Eruta , cumque anima cruor est elTusus in auras .
At non intonsum simplex Damasichthona vulnus
265 Afficit . ictus erat , qua crus esse incipit , et qua
Mollia nervosus facit internodia poples.
Dumque manu temptat trahere exitiabile telum,
Altera per iugulum pennis tenus acta sagitta est.
Expulit hanc sanguis , seque eiaculatus in allum
260 Emicat , et longe terebrata prosilit aura .
oviD . n . 8
114 NIOBIDAE METAMM.
Ultimus Ilioneus non profectura precando
Bracchia sustulerat , 'di' que ^o communiter omnes
Dixerat , ignarus non omnes esse rogandos ,
'Parcite !* motus erat , cum iam revocabile telum
265 Non fuit , arcitenens . minimo tamen occidit ille
Vijflnere , non alte percusso corde sagitta .
Fama mali populique dolor lacrimaeque suorum
Tam subitae matrem certam fecere ruinae
Mirantem potuisse , irascentemque , quod ausi
270 Hoc essent , superi quod tantum iuris haberent .
Nam pater Amphion ferro per pectus adacto
Finierat moriens pariter cum luce dolorem .
Heu quantum haec Niobe Niobe distabat ab illa,
Quae modo Latois populum summoverat aris
275 Et mediam tulerat gressus resupina per urbem ,
Invidiosa suis ; at nunc miseranda vel hosti .
Corporibus gelidis incumbit , et ordine nullo
Oscula dispensat natos suprema per omnes .
A quibus ad caelum liventia bracchia tollens
280 'Pascere , crudelis , nostro , Latona , dolore ,
[Pascere' ait , 'satiaque meo tua pectora luctu :]
Corque ferum satia !' dixit 'per funera septem
Efferor . exulta , victrixque inimica triumpha .
Cur autem victrix ? miserae mihi plura supersunt ,
885 Quam tibi felici . post tot quoque funera vinco .'
Dixerat , et sonuit contento nervus ab arcu :
Qui praeter Nioben unam conterruit omnes.
Illa malo est audax . stabant cum vestibus atr's
Ante loros fratrum demisso crine sorores:
290 E quibus una trahens haerentia viscere tela
Inposito fratri moribunda relanguit ore:
Allera solari miseram conata parentem
Conticuit subito , duplicataque vulnere caeco est :
[Oraque compressit , nisi postquam spiritus ibat .]
295 Haec frustra fugiens coUabitur : ilia sorori
Inmoritur : latel haec : illam trepidare videres .
Sexque datis leto diversaqiie vulnera passis
VI, 261—334. HiODiDEB 115
Ullima reslabat : quam loto corpore mater,
Tota veste tegens 'unain niininiamque relinque !
300 De multis minimam posco' clamavit 'et unam .'
Dumque rogat , pro qua rogat , occidit . orba resedit
Exanimes inter natos natasque virumque,
Deriguitque maiis . nullos movet aura capilios, t.xo.
In vultu color est sine sanguine , lumina maestis
306 Stant inmota genis : nihil est in imagine vivum .
Ipsa quoque interius cum duro lingua palato
Congelat , et venae desistunt posse moveri ;
Nec flecti cervix nec bracchia reddere motus
Nec pes ire potest : intra quoque viscera saxum est .
310 Flet tamen , et validi circumdata turbine venti
In patriam rapta est . ibi fixa cacumine montis
Liquitur , et lacrimas etiam nunc marmora manant .
Tum vero cuncti manifestam numinis iram
Femina virque timent , cultuque inpensius omnes
315 Magna gemelliparae venerantur numina divae .
Utque fit , a facto propiore priora renarrant .
E quibus unus ait : 'Lyciae quoque fertilis agris
Non inpune deam veteres sprevere coloni .
Res obscura quidem est ignobilitate virorum,
320 Mira tamen . vidi praesens stagnumque locumque
Prodigio notum . nam me iam grandior aevo
Inpatiensque viae genitor deducere lectos
lusserat inde boves , gentisque illius eunti
Ipse ducem dederat . cum quo dum pascua lustru,
326 Ecce lacu medio sacrorum nigra favilla
Ara vetus stabat , tremulis circumdata cannis .
Restitit , et pavido 'faveas mihi' murmure dixit
Dux meus ; et simili 'faveas' ego murmure dixi .
Naiadum , Faunine foret tamen ara , rogabam,
330 Indigenaeve dei : cum talia rettulit hospes :
"Non hac , o iuvenis , montanum numen in ara est.
Illa suam vocat hanc, cui quondam regia coniunx
Orbe interdixit ; quam vix erratica Delos
Errantem accepit , tum cum levis insula nabat .
116 Lvcii METAMM.
335 Illic incumbens ciim Palladis arbore palmae
Edidit invita geminos Latona noverca .
Hinc quoque lunonem fugisse puerpera fertur
Inque suo portasse sinu , duo numina , natos .
lamque Chimaeriferae , cum sol gravis ureret arva ,
340 Fijnibus in Lyciae longo dea fessa labore
Sidereo siccata sitim collegit ab aestu :
Uberaque ebiberant avidi lactantia nati.
Forte lacum mediocris aquae prospexit in imis
Vallibus : agrestes illic fruticosa legebant
345 Vimina cum iuncis gratamque paludibus ulvam .
Accessit , positoque genu Titania terrarn
Pressit , ut hauriret gelidos potura liquores .
Rustica lurba vetant . dea sic affata vetantes :
'"Quid prohibetis aquis ? usus communis aquarum est .
350 Nec solem proprium nalura nec aera fecit
Nec tenues undas : ad publica munera veni,
Quae tamen ut detis , supplex peto . non ego nostros
Abluere hic artus lassataque membra parabam,
Sed relevare sitim . caret os umore loquentis
355 Et fauces arent , vixque est via vocis in illis .
Haustus aquae mihi nectar erit , vitamque fatebor
Accepisse simul : vitam dederitis in unda .
Ili quoque vos moveant , qui nostro bracchia tendunt
Parva sinu .'" et casu tendebant bracchia nati .
360 Quera non blaiida deae potuissent verba movere?
Hi tamen orantem perstant prohibere , minasque ,
Ni procul abscedat , conviciaqite insuper addunt .
Nec satis est , ipsos etiam pedibusque manuque
Turbavere lacus , imoque e gurgite-^ollem
365 Huc illuc limum saltu movere maligno .
Distulit ira sitim : neque enim iam filia Coei
Supplicat indignis , nec dicere sustinet ultra
Verba minora dea ; toUensque ad sidera palmas
'"Aeternum stagno' dixit 'vivatis in isto."*
370Eveniunt oplata deae . iuvat esse sub undis, t *ci
Et modo tota cava submergere membra palude ,
VI, 336—408. MARSYAS 117
Nunc proferre caput ; summo modo gurgite nare,
Saepe super ripam stagni ccnsistere , saepe
In gelidos resilire lacus . sed nunc quoque turpes
375 Litibus exercent linguas , pulsoque pudore ,
Quamvis sint sub aqua, sub aqua maledicere temptant.
Vox quoque iam rauca est, inllataque colia tumcscunt,
Ipsaque dilatant patulos convicia rictus .
Terga caput tangnnt , colla intercepta videntur ;
380 Spina viret ; venter , pars maxima corporis , albet :
Limosoque novae saliunt in gurgite ranae y
Sic ubi nescio quis Lycia de gente virorum
Rettulit exitium , satyri reminiscitur alter,
Quem Tritoniaca Latous harundine victum
385 AITecit poena . 'quid me mihi detrahis ?' inquit:
'A ! piget , a ! non est' clamabat Hibia tanti !*
Clamanti cutis est siimmos direpta per artus,
Nec quicquam nisi vulnus erat . cruor undique manat ,
Detectique patent nervi , trepidaeque sine uUa
390 Pelle micant venae ; salientia viscera possis
Et perlucentes numerare in pectore fibras.
Illum ruricolae , silvarum numina , Fauni
Et satyii fratres et tunc quoque carus Olympus
Et nymphae flerunt , et quisquis montibus illis
395 Lanigerosque greges armentaque bucera pavit.
Fertilis inmaduit , madefactaque terra caducas
Concepit lacrimas ac venis perbibit imis: f. =ou.
Quas ubi fecit aquam , vacuas emisit in auras .
Inde petens rapidum ripis declivibus aequor
400 Marsya nomen habet , Phrygiae liquidissimus amnis .
Talibus extemplo redit ad praesentia dictis
Vulgus , et extinctum cum stirpe Amphiona luget .
lyiater in invidia est . hanc tunc quoque dicitur unus
Flesse Pelops , umeroque , suas a pectore postquam
405 Diduxit vestes , ebur ostendisse sinistro .
Concolor hic umerus nascendi tempore dextro
Corporeusque fuit . manibus mox caesa pat(Tnis
Membra ferunt iunxisse deos. aliisque repertis, fxoiii.
118 PELOPB METAMM.
Qiii locus est iiiguli medius summique lacerti,
410 Defuit . inpositum est non comparentis in usum
Partis ebur ; factoque Pelops fuit integer illo ,
Finitimi proceres coeunt , urbesque propinquae
Oravere suos ire ad solacia reges,
Ar^osque et Sparte Pelopeiadesque Mycenae,
416 Et nondum torvae Calydon invisa Dianae,
Orchomenosque ferax et nobilis aere Corinthus,
Messeneque ferox Patraeque humilesque Cleonae
Et Nelea Pylos , neque adhuc Pittheia Troezen ,
Quaeque urbes aliae bimari clauduntur ab Isthmo,
420 Exteriusque sitae bimari spectantiir ab Isthmo .
Credere quis posset ? sblae cessastis Athenae .
Obstitit officio bellum , subvectaque ponto
Barbara Mopsopios terrebant agmina muros.
Threicius Tereus haec auxiliaribus armis
425 Fuderat , et clarum vincendo nomen habebat :
Quem sibi Pandion opibusque virisque potentem
Et genus a magno ducentem forte Gradivo
Conubio Prognes iunxit . non pronuba luno ,
Non Hymenaeus adest , non illi Gratia lecto .
430 Eumenides tenuere faces de funere raptas ;
Eumenides stravere torum , tectoque profanus
Incubuit bubo thalamique in culmine sedit.
Hac ave coniuncti Progne Tereusque , parentes
Hac ave sunt facti . gratata est scilicet illis
435 Thracia , disque ipsi grates egere . diemque ,
Quaque data est claro Pandione nata tyranno,
Quaque erat ortus Itys , festum iussere vocari .
Usque adeo latet utiiitas . iam tempbi^ Titan
Quinque per autumnos repetiti duxerat anni:
440 Cum blandita viro Progne 'si gratia' dixit
'Ulla mea est , vel me visendam mitte sorori ,
Vel soror huc veniat : redituram tempore parvo
Promittes socero : magni mihi muneris instar
Germanam vidisse dabis .* iubet ille carinas
445 In freta deduci , veloque et remige portus
VI , 409-488 . PEOONK 119
Cecropios inlral Piraeaque lilora langit.
Ul priraum soceri data copia , dextera dexlrae
lungitur , el fausto commiltilur omiue sermo .
Coeperal adventus causam , mandata referre
460 Coniugis , et celeres missae spondere recursus :
Ecce venit magno dives Plnlomela paralu,
Divitior forma . [quales audire solemus
Naidas et dryadas mediis incedere silvis,
Si modo des illis cultus similesque paratus .]
455 Non secus exarsit conspecla virgine Tereus,
Quam siquis canis ignem subponat aristls ,
Aut frondem positasque cremet faenilibus herbas .
Digna quidem facies ; sed el hunc innata libido
Exstimulat , pronumque genus regionibus iliis
460 In Venerem est : flagrat vitio gentisque suoque ,
Impetus esl iili comitum corrumpere curam
Nulricisque fidem , nec non ingentibus ipsam
SoiJicitare datis , totumque inpendere regnum ;
Aut rapere el saevo raplam defendere belio ;
465 Et nihil est , quod non efl^reno captus amore
Ausit ; nec capiunt inclusas pectora flammas.
lamque moras male fert , cupidoque revertitur ore
Ad mandata Procnes , et agit sua vota sub illa.
Facundum faciebat amor ; quotiensque rogabat
470 Ulterius iusto , Prognen ita velle ferebal .
Addidit et lacrimas , tamquam mandasset et ilias .
Pro superi , quantum mortaiia peclora caecae
Noctis habent ! ipso sceleris molimine Tereus
Creditur esse pius laudemque a crimine sumil.
475 Quid , quod idem Philomela cupit , patriosque lacertis
Blanda tenens umeros , ut eal visura sororem ,
Perque suam contraque suam petit ipsa sakitem .
Spectat eam Tereus , praecontrectalque videndo ,
Osculaque et collo circumdata bracchia cernens
480 Omnia pro stimulis facibusque ciboque furoris
Accipit , el quotiens amplectitur illa parentem,
Esse parens vellet : — neque enim minus impius esset
120 PHILOMELA METAMM .
Vincitur ambarum genitor prece . gaudet agitque
Illa patri grates , et successisse duabus
485 Id putat infelix , quod erit lugubre duabus .
lam labor exiguus Phoebo restabat , equique
Pulsabant pedibus spatium declivis Olympi:
Regales epulae mensis et Bacchus in auro
Ponitur . hinc placido dantur sua corpora somno .
490 [At rex Odrysius , quamvis secessit , in illa
Aestuat ; et repetens faciem motusque manusque
Qualia vult fingit quae nondum vidit , et ignes
Ipse suos nutrit cura removenle soporem .]
Lux erat , et generi dextram complexus euntis
496 Pandion comitem lacrimis commendat obortis ;
*Hanc ego, care gener, quoniam pia causa coegit,
Et vohiere ambae , voUiisti tu quoque , Tereu ,
Do tibi . perque fidem cognataque pectora supplex,
Per superos oro , patrio ut tuearis amore ,
600 Et mihi sollicitae lenimen dulce senectae
Quam primum — omnis erit nobis mora longa —
remittas .
Tu quoque quam primum — satis est procul esse
sororem —
Si pietas ulla est , ad me , Philomela , redito .'
Mandabat , pariterque suae dabat oscula natae ,
605 Et lacrimae dites inter mandata cadebant .
Utque fide pignus dextras utriusque poposcit,
Inter seque datas iunxit , natamque nepotemque
Absentes pro se memori rogat ore salutent;
Supremumque vale pleno singultibus ore
610 Vix dixit , timiiitque suae praesagia^^aentis .
Ut semel inposita est pictae Philomela carinae ,
Admotumque fretum remis tellusque repulsa est,
'Vicimus !' exclamat 'mecum mea vota feruntur !'
Exultatque et vix animo sua gaudia differt
515 Barbarus , et nusquam lumen detorquet ab illa :
Non aliter , quam cum pedibus praedator obuncis
Deposuit nido leporem lovis ales in alto;
VI, 483 — 552. PHILOMELA 121
Nulla fuga est capto , spectat sua praemia raptor .
lamque iler eirectum , iamque in sua lilora fessis
520 Puppibus exierant , cum rex Pandione nalam
In slabula alta trahit silvis oliscura vetustis,
Atque ibi pallentem trepidamque et cuncla timentcm
El iam cum lacrimis , ubi sit germana , rogantem,
Includil , fassusque nefas et virginem et unam
525 Vi superat , frustra clamato saepe parente ,
Saepe sorore sua , magnis super omnia divis .
llla tremit , velul agna pavens , quae saucia cani
Ore excussa lupi nondum sibi tuta videlur;
Utque columba suo madefactis sanguine plumis
530 Horret adhuc , avidosque timet , quibus haeserat ,
ungues .
Mox ubi mens rediit , passos laniata capillos ,
[Lugenti similis , caesis plangore lacertis ,]
Intendens palmas 'o diris barbare factis !
0 crudelis !' ait *nec te mandata parenlis
535 Cum lacrimis movere piis , nec cura sororw
Nec mea virginitas nec coniugialia iura?
Omnia turbasti . [pelex ego facta sororis ,
Tu geminus coniunx . hostis mihi debita poena .]
Quin animam hanc , ne quod facinus tibi , perfide ,
restet ,
540 Eripis ? atque utinam fecisses ante nefandos
Concubitus ! vacuas habuissem criminis umbras .
Si tamen haec superi cernunt , si numina divum
Sunt aliquid , si non perierunt omnia mecum ,
Quandocumque mihi poenas dabis . ipsa pudore
545 Proiecto tua facta loquar. si copia detur,
In populos veniam : si silvis clausa tenebor,
Implebo silvas , et conscia saxa movebo .
Audiat haec aclher , et si deus ullus in illo est.*
Talibus ira feri postquam comnrota tyranni,
650 Nec minor hac metus est , causa stimulatus utraque
Quo fuit accinctus , vagina liberat ensem ,
Arreptamque coma llexis post terga lacertis
122 PHILOMELA METAMM .
Viiicla pali cogit . iugulum Philomela parabat ,
Spemque suae morlis viso conceperat ense .
555 Ille indignantem [et nomen patris usque vocantem
Luctantemque loqui] comprensam forcipe linguam
Abstulit ense fero . [radix micat ullima linguae ,
I{/sa iacet , terraeque tremens inmurmurat atrae .
Ulque salire solet mulilatae cauda colubrae,
660 Palpitat , et moriens dominae vestigia quaerit .]
Hoc quoque post facinus — vix ausim credere —
fertur
Saepe sua lacerum repetisse libidine corpus .
Sustinet ad Prognen post taligi facta reverli,
Coniuge quae viso germanam quaerit . at ille
565 Dal gemitus fictos , commentaque funera narrat;
Et lacrimae fecere fidem . velamina Progne
Diripit ex umeris auro fulgentia lato,
Induiturque atras vestes , et inane sepulchrum
Constituit , falsisque piacula manibus infert,
570 Et luget non sic lugendae fata sororis.
Signa deus bis sex acto lustraverat anno .
Quid faciat Philomela ? fugam custodia claudit:
Structa rigent solido stabulorum moenia saxo:
Os mutum facti caret indice . grande doloris
675 Ingenium est , miserisque venit sollertia rebus
Stamina barbarica suspendit Pallade telae,
Purpureasque notas filis intexuit albis,
Indicium sceleris ; perfectaque tradidit uni ,
Utque ferat dominae gestu rogat illa . rogata
680 Pertulit ad Prognen , nec scit , quid tradat in illis .
Evolvit vestes saevi matrona tyrarmt^
Germanaeque suae carmen miserabile legit,
Et — mirum potuisse — silet . dolor orsa repressit,
Verbaque quaerenti satis indignantia linguae
585 Defuerunt . nec flere vacat , sed fasque nefasque
Confusura ruit , poenaeque in imagine tota est.
Tempus erat , quo sacra solent trieterica Bacchi
Sithoniae celebrare nurus : nox conscia sacris .
VI , 568 — 624 . PHILOMELA 123
Nocte sonat Rhodope tinnitibus aeris aciili :
690 Nocte sua est egiossa domo regina , deique
Rilibus instruitur , furialiaque accipit arma :
Viie caput tegitur , lateri cervina sinistro
Vellera dependent , umero levis incubat hasta .
Concita per silvas lurba comitante suarum
695 Terribilis Progne furiisque agitata doloris,
Bacche , tuas simulat . venit ad stabula avia tandem ,
Exululatque , euhoeque sonat , portasque refringit
Germanaiiique rapit , raptaeque insignia Bacchi
Induit , et vultus hederarum frondibus abdit,
600 Attonitamque trahens intra sua moenia ducit .
Ut sensit tetigisse domum Philomela nefandam,
Horruit infelix totoque expalhiil ore .
Nacta locum Progne sacrorum pignera demit,
Oraque develat miserae pudibunda sororis,
605 Amplexuque petit . sed non attoilere contra
Sustinet haec oculos , paelex sibi visa sororis :
Deiectoque in humum vultu iurare volenti
Testarique deos , per vim sibi dedecus illud
lilatum , pro voce manus fuit . ardet , et iram
610 Non capit ipsa suam Progne , fletumque sororis
Corripiens 'non est lacrimis hoc' inquit *agendum,
Se4 ferro , sed siquid habes , quod vincere ferrum
Possit . in omne nefas ego me , germana , paravi.
Aut ego , cum facibus regalia tecta cremaro ,
615 Artificem mediis inmittam Terea flammis,
Aut linguam aut oculos et quae tibi membra pudorem
Abstulerunt , ferro rapiam , aut per vulnera mille
Sontem animam expellam . magnum quodcumqiie
paravi :
Quid sit , adhuc dubito .' peragit dum taHa Progne,
620 Ad matrem veniebat Itys . quid possit , ab illo
Admonita est . oculisque tuens inmitibus *a , quam
Es similis patri !' dixit . nec plura locula
Triste parat facinus tacitaque exaestuat ira.
Ut tamen accessit natus , matrique salutem
124 PHILOMELA METAMM .
625 AtUilit , et parvis addiixit colla lacertis,
Mixtaque blanditiis puerilibiis oscula iunxit,
Mola quidem est genetrix , infractaque conslitit ira :
Invitique oculi lacrimis maduere coactis .
Sed simul ex nimia mentem pietate labare
630 SejBsit , ab hoc iterum est ad vultus versa sororis :
Inque vicem spectans ambos 'cur admovet' inquit
'Alter blanditias , rapta silet altera lingua ?
Quam vocat hic matrem , cur non vocat illa sororem ?
Cui sis nupta , vide , Pandione nata ! marito
635 Degeneras ? scehis est pietas In coniuge Tereo .'
Nec mora , traxit Ityn , veluti Gangetica cervae
Lactentem fetum per silvas tigris opacas.
Utque domus altae partem tenuere remotam,
Tendentemque manus et iam sua fata videntem
640 Et 'mater , mater' clamantem et colla petentem
En.se ferit Progne , lateri qua pectus adiiaeret ,
Nec vultum vertit . satis illi ad fata vel unum
Vulnus erat : iugulum ferro Philomela resolvit .
Vivaque adhuc animaeque aliquid retinentia membra
645 Dilaniant ; pars inde cavis exultat aenis ,
Pars veribus stridunt : manant penetraha tabo .
His adhibet coniunx ignarum Terea mensis,
Et patrii moris sacrum mentita , quod uni
Fas sit adire viro , comites famulosque removit .
650 Ipse sedens soUo Tereus sublimis avito
Vescitur , inque suam sua viscera cengerit alvum .
Tantaque nox animi est , 'Ityn huc accersite' dixit .
Dissimulare nequit crudeHa gaudia Progne:
[lamque suae cupiens existere nuiilicr-cladis ,]
655 'Intus habes , quem poscis' ait . circumspicit ille ,
Atque ubi sit , quaerit . quaerenti iterumque vocanti ,
Sicut erat sparsis furiaU caede capiUis,
Prosiluit , Ityosque caput Phiiomela cruentum
Misit in ora patris : nec tempore mahiit ullo
660 Posse loqui et meritis testari gaudia dictis .
Thracius ingenti mensas clamore repeUit,
VI , 625—698 . OBiTHnx 125
VipcFeasque ciet Slygia de valle sorores :
El modo , si possel , reserato pectore diras
Egerere inde dapes emersaque viscera geslit:
665 Flet modo , seque vocal bustum miserabile nati :
Nunc sequitur nudo genitas Pandione ferro .
Corpora Cecropidum pennis pendere putares: t.xcxy.
Pendebant pennis . quarum petit altera silvas,
Ailera tecta subit ; nequc adhuc de pectore caedis
670 Excessere notae , signataque sanguine pluma est .
Ille dolore suo poenaeque cupidine velox
Vertitur in volucrem , cui stant in vertice cristae ,
Prominet inmodicum praelonga cuspide rostrum .
Nomen Epops volucri , facies armata videtur .
675 Hic doior ante diem longaeque extrema senectae
Tempora Tartareas Pandiona misit ad umbras .
Sceptra loci rerumque capit moderamen Erechtheus ,
lustitia dubium , validisne potentior armis .
Quattuor ille quidem iuvenes totidemque crearat
680 Femineae sortis : sed erat par forma duanim ,
E quibus Aeolides Cephalus te coniuge felix ,
Procri , fuit : Boreae Tereus Thracesque nocebant ,
Dilectaque diu caruit deus Orithyia,
Dum rogat et precibus mavult quam viribus uti .
685 Ast ubi blanditiis agitur nihil , horridus ira ,
Quae solita est illi nimiumque domestica vento,
'Et merito !' dixit 'quid enim mea tela reliqui,
Saevitiam et vires iramque animosque minaces,
Admovique preces , quarum me dedecet usus ?
690 Apta mihi vis est : vi tristia nubila pello ,
Vi freta concutio , nodosaque robora verto ,
Induroque nives et terras grandine pulso .
Idem ego cum fratres caelo sum nactus aperto —
Nam mihi campus is est — tanto molimine luctor,
695 Ut medius nostris concursibus insonet aether,
Exiliantque cavis elisi nubibus ignes .
Idem ego cum subii convexa foramina terrae ,
Subposuique ferox imis mea terga cavernis,
126 BOBEADAE METAMM .
Sollicito manes totumque tremoribus orbem ,
700 Hac ope debueram thaiamos petiisse ; socerque
Non orandus erat , vi sed faciendus Erechtheus .'
Haec Boreas aut liis non inferiora locutus
Excussit pennas , quarum iactatibus omnis
Adflata est tellus latumque perhorruit aeqiior :
705 Pulvereamque trahens per summa cacumina pallam
Verrit humum , pavidamque metu caligine tectus
Orithyian amans fulvis amplectitur alis.
Dum volat , arserunt agitati fortius ignes .
Nec prius afirii cursus subpressit habenas,
710 Quam Ciconum tenuit populos et moenia raptor .
Illic et gelidi coniunx Actaea tyranni
Et genetrix facta est , partus enixa gemellos ,
Cetera qui matris , pennas genitoris liaberent .
Non tamen has una memorant cum corpore natas ; f- aov.
715 Barbaque dum rutilis aberat subnixa capillis ,
Inplumes Calaisque puer Zetesque fuerunt .
Mox pariter pennae ritu coepere volucrum
Cingere utrumque latus , pariter flavescere malae .
Ergo ubi concessit tempus puerile iuventae ,
720 Vellera cum Minyis nitido radiantia villo
Per mare non notum prima petiere cailna .
LIBEK SEPTIMTJS.
lamque fretum Minyae Pagasaea puppe secabant:
Perpetuaque trahens inopem sub not^ senectam
Phineus visus erat , iuvenesque Aquilone creati
V^irgineas volucres miseri senis ore fugarant:
5 Multaque perpessi claro sub lasone tandem
Contigerant rapidas limosi Phasidos undas :
Dumque adeunt regem Phrixeaque vellera poscunt,
— Usque datur numeris magnorum horrenda laborum .
Concipit interea validos Aeelias ignes
VI , 699— VII , 44 . MEDEA 127
10 Et luctata diii , poslquam ratione furorem
Vincere non polerat , 'frustra , Medea , repugnas :
Nescio quis deus obstat ;' ait 'mirumque , nisi hoc est ,
Aut aliquid certe simile huic , quod amare vocatur .
Nam cur iussa palris nimium milii dura videntur?
16 Sunt quoque dura nimis . cur , quem modo deni-
que vidi ,
Ne pereat , timeo ? qiiae tanti causa timoris ?
Excute virgineo conceptas pectore flammas,
Si potes , infelix . si possem , sanior essem .
Sed gravat invitam nova vis . aliudque cupido ,
20 Mens aliud suadet . video meliora proboque ,
Deteriora sequor . quid in hospite , regia \irgo ,
Ureris , et thalamos aUeni concipis orbis ?
Haec quoque terra potest , quod ames , dare . vivat,
an ille
Occidat , in dis est . vivat tamen : idqiie precari
25 Vel sine amore licet . quid enim commisit lason ?
[Quem, nisi crudelejn, non tangat lasonis aetas
Et genus et virtus ? quem non , ut cetera desint,
Ore movere potest ? certe mea pectora movit .]
At nisi opem tulero , taurorum adflabitur igne ,
30 Concurretque suae segetis tellure creatis
Hostibus , aut avido dabitur fera praeda draconi .
Hoc ego si patiar , tum me de ligride natam ,
Tum ferrum et scopulos gestare in corde fatebor .
Cur non et specto pereuntem , oculosqiie videndo
35 Conscelero ? cur non tauros exhortor in illum
Terrigenasque feros insopitumque draconem?
Di meliora velint . quamquam non ista precanda ,
Sed facienda mihi . prodamne ego regna parentis ,
Atcpie ope nescio quis servabitur advena nostra ,
40 Ut per me sospes sine me det lintea ventis,
Virque sit alterius , poenae Medea relinquar ?
Si facere hoc , aliamve potest praeponere nobis ,
Occidat ingralus . sed non is vultus in illo ,
Non ea nobilitas animo est , ea gratia formae ,
128 MEDEA METAMM .
45 Ut timeam fraiidem merilique oblivia nostri
Et dabit ante fidem . cogamque in foedera testes
Esse deos . quin tuta times ! accingere et omnem
Pelle moram ! libi se semper debebit lason ,
Te face sollemni iunget sibi , perque Pelasgas
50 Servatrix urbes matrum celebrabere turba .
Ergo ego germanam fratremque patremque deosque
Et natale solum , ventis ablata , relinquam ?
Nempe pater saevus , nempe est mea barbara tellus,
Frater adhuc infans . stant mecum vota sororis :
55 Maximus intra me deus est . non magna relinquam :
Magna sequar : titulum servatae pubis Achivae ,
Notitiamque loci melioris , et oppida , quorum
Hic quoque fama viget , cultusque artesque locorum ;
Quemque ego cum rebus , quas totus possidet orbis ,
60 Aesoniden mutasse velim , quo coniuge felix
Et dis cara ferar et vertice sidera tangam .
Quid , quod nescio qui mediis incurrere in undis
Dicuntur montes , ratibusque inimica Charybdis
Nunc sorbere fretum , nunc reddere , cinctaque saevis
65 Scylia rapax canibus Siculo latrare profundo?
Nempe tenens quod amo , gremioque in lasonis haerens
Per freta longa ferar . nihil illum amplexa verebor ;
Aut , siquid metuam , metuam de coniuge solo .
Coniugiumne putas , speciosaque nomina culpae
70 Inponis , Medea , tuae ? quin aspice , quantum
Aggrediare nefas , et dum licet , effuge crimen .*
Dixit : et ante oculos rectum pietasque pudorque
Constiterant , et victa dabat iam terga Cupido .
Ibat ad antiquas Hecates Persei^es, aras ,
75 Quas nemus umbrosum secretaque silva tegebat.
Et iam fortis erat , pulsusque recesserat ardor :
Cum videt Aesonideu , extinctaque flamma reluxit ,
[Erubuere genae , totoque recanduit ore ,
Utque solet ventis alimenta assumere , quaeqiie
80 Parva sub inducta latuit scintilla favilla ,
Crescere et in veteres agitata resurgere vires,
VII , 45-118. MEDEA 129
Sic iam lenlus amor , iam qiiem languere putares ,
Ul vidit iuvenem , specie praesenlis inarsit .]
Et casu solito formosior Aesone natus
85 Illa luce fuit : posses ignoscere amanti .
S|)ecl<it , et in vultu veluti tum denique viso
Lumina fixa tenet , nec se mortalia demens
Ora videre putat , nec se declinat ab illo .
Ut vero coepitque loqui dexlramque prehendil
90 Hospes , et auxilium summissa voce rogavil ,
Promisitque torum , lacrimis ait illa profusis:
'Quid faciam , video : nec me ignorantia veri
Pecipiet , sed amor . servabere munere noslro :
Servatus promissa dalo .' per sacra triformis
95 Ille deae , lucoque foret quod numen in illo ,
Perque patrem soceri ccrnentem cuncta futuri ,
Eventusque suos et tanta pericula iurat.
Credilus accepit cantatas protinus herbas,
Edidicitque usum , laetusque in tesca recessit .
100 Postera depulerat stellas aurora micantes:
Conveniunt populi sacrum Mavortis in arvum,
Consistuntque iugis . medio rex ipse resedit
Agmine purpureus sceptroque insignis eburno .
Ecce adamanteis vulcanum naribus efllant
105 Aeripedes tauri , tactaeque vaporibus'herbae
Ardent . utque solent pleni resonare camini ,
Aut ubi terrena silices fornace soluti
Concipiunt ignem liquidarum aspergine aquarum ;
Pectora sic intus clausas volventia flammas
110 Gutturaque usta sonant . tamen illis Aesone natas
Obvius it . vertere truces venientis ad ora
Terril)iles vultus praefixaque cornua ferro,
Pulvereumque solum pede pulsavere bisulco,
F^umificisque locum raugitibus impleverunt.
115 Deriguere mctu Minyae . subit ille , nec ignes
Sentit anhelatos — tantum medicamina possunt —
Pendulaque audaci mulcet palearia dextra,
Subpositosque iugo pondus grave cogit aratri
oviD . n . 9
130 MEDEA METAMM .
Ducere et insuetiim ferro proscindere campum .
120 Mirantur Colchi : Minyae ciamoribus augent
Adiciuntque animos . galea lum sumit aena
Vipereos dentes , et aratos spargit in agros .
Semina moiiit humus valido praetincta veneno,
Et/crescunt fiuntque sati nova corpora dentes . /.xovi.
125 Utque hominis speciem materna sumit in aivo,
Perque suos intus numeros componitur infans,
Nec nisi maturus communes exit in auras ;
Sic ubi visceribus gravidae telluris imago
Effecta est hominis , feto consurgit in arvo ;
130 Quodque magis mirum est , simul edita concutit arma .
Quos ubi viderunt praeacutae cuspidis hastas
In caput Haemonii iuvenis torquere parantes,
Demisere metu vultumque animumque Pelasgi .
Ipsa quoque exlimuit , quae tutum fecerat illum,
135 Utque peti vidit iuvenem tot ab hostibus unum,
Palluit et subito sine sanguine frigida sedit;
iNeve parum valeant a se data gramina , carmen
Auxiliare canit , secretasque advocat artes.
lile gravem medios silicera iaculatus in hostes
140 A se depulsum Martem convertit in ipsos ,
Terrigenae pereunt per mutua vulnera fratres,
Civifique cadunt acie . gratantur Achivi,
Victoremque tenent avidisque amplexibus haerent .
Tu quoque victorem complecti , barbara , velles ;
145 [Obstitit incoepto pudor . at complexa fuisses ;
Sed te , ne faceres , tenuit reverentia famae .]
Quod licet , aspectu tacito laetaris , agisque
Carminibus grates et dis auctoribus^wrum .
Pervigilem superest herbis sopire draconem .
160 [Qui crista linguisque Iribus praesignis et uncis
Dentibus horrendus custos erat arboris aureae .]
Hunc postquam sparsit Lelhaei gramine suci
Verbaque ter dixit placidos facientia somnos,
Quae mare turbatum , quae concita flumina sistunt ,
155 Somnus in ignotos «culos sibi venit , et auro
Vll. 119—191 . MBDEA 131
Heros Aesonius potitur . spolioque superbus
Muneris auclorem secum , spolia altera , porlans
Viclor lolciacos tetigit cum coniuge portus.
Ilaemouiae matres pro gnatis dona receptis
160 Grandaevique ferunt palres , congeslaque Hamma
Tura liquefaciunt , inductaque cornibus aurum
Victima vola litat . sed abest gratantibus Aeson,
lam propior leto fessusqiie senilibus annis .
Cum sic Aesonides : *o cui debere salutem
165 Confiteor , coniunx , quamquam mihi cuncta dedisti ,
Excessitque fidem meritorum summa tuorum:
Si tamen hoc possunt , — quid enim non carmina
possunl? —
Deme meis annis , et demptos adde parenti .'
Nec tenuit lacrimas . mota est pietate rogantis,
170 Dissimilemque animum subiit Aeeta relictus.
Nec tamen afTectus tales confessa 'quod' inquit
'Excidit ore tuo , coniunx , scelus ? ergo ego cuiquam
Posse tuae videor spatium transcribere vitae?
i\ec sinat hoc Ilecate , nec tu petis aequa . sed isto ,
175 Quod petis , experiar maius dare munus , lason .
Arte mea soceri longum teniptabimus aevum,
Non annis renovare tuis ; modo diva triformis
Adiuvet et praesens ingentibus annuat ausis .'
Tres aberant noctes , ut cornua tota coirent
180 Efdcerentque orbem . postqiiam plenissima fulsit
Ac solida terras spectavit imagine luna,
Egreditur tectis vestes induta recinctas,
Nuda pedem , nudis umeros infusa capillis,
Fei tque vagos mediae per muta silentia noctis
185 Incomitata gradus . homines volucresque ferasque
Solverat alta quies : nullo cum murmure saepes,
Inmotaeque silent frondes ; sUet umidus aer:
Sidera sola micant . ad quae sua bracchia ter>lens
Ter se convertit , ter sumptis flnmine crinem
190 Inroravit aquis , ternisque ululatibus ora
Solvit , et in dura summisso poplite terra
9'
132 MEDEA METAMM .
*Ncx' ait *arcanis fidissima , quaeque diurnis
Aurea cum luna succeditis ignibus , astra ,
Tuque triceps Ilecate , quae coeptis conscia nostris
195 Adiutrixque venis cantusque artisque magorum,
Quaeque magos , Tellus , pollentibus instruis herbis ,
Aupaeque et venti montesque amnesque lacusque,
Dique omnes nemorum , dique omnes noctis adeste :
Quorum ope , cum volui , ripis mirantibus amnes
200 In fontes rediere suos , concussaque sisio ,
Stantia concutio cantu freta , nubila pello
Nubilaque induco , ventos abigoque vocoque ,
Vipereas rumpo verbis et carmine fauces,
Vivaque saxa sua convulsaque robora terra
205 Et silvas moveo , iubeoque tremescere montes
Et mugire solum , manesque exire sepulchris .
Te quoque , Luna , traho , quamvis Temesaea iabores
Aera tuos minuant : currus quoque carmine nostro
Pallet avi ; pallet nostris Aurora venenis .
210 Vos mihi taurorum (lammas hebetastis , et unco
Inpatiens oneris collum pressistis aratro .
Vos serpentigenis in se fera bella dedistis,
Custodemque rudem somni sopistis , et aurum
Vindice decepto Graias misistis in urbes.
215 Nunc opus est sucis , per quos renovata senectus
In florem redeat , primosque recolligat annos .
Et dabitis . neque enim micuerunt sidera frustra ,
Nec frustra volucrum tractus cervice draconum
Currus adest .' aderat demissus ab aethere currus .
220 Quo simul ascendit , frenataque colla draconum
Permulsit , manibusque leves agitavit^iabenas ,
Sublimis rapitur , subiectaque Thessala Tempe
Dispicit , et Tricces regionibus applicat angues :
Et quas Ossa tulit , quas altum Pelion herbas ,
225 Othrys quas Pindusque et Pindo maior Olympus ,
Perspicit , et placitas partim radice reveliit ,
Partim succidit curvamine falcis aenae.
Multa quoque Apidani placuerunt gramina ripis,
VII, 192—264. MEDKA 133
Multa qiicque Amphrysi ; neque eras inmunis , Enipeu :
230 Nec non Peneus , nec non Spercheldes undae
Contribuere aliquid , iuncosaque lilora Boebes.
Carpsit el Euboica vivax Antiiedone gramen,
iNondum mulato vulgatum corpore Glauci .
Et iam nona dies curru pennisque draconum
235 Nonaque nox omnes lustrantem viderat agros,
Cum rediit . ne^iue erant tacti , nisi odore , dracones ,
Et lamen annosae pellem posuere senectae .
Constitit adveniens cilra limenque foresque,
Et tantura caelo tegitur : refugitque viriles
240 Contactus . statuitque aras e caespite binas,
Dexteriore Hecates , ast laeva parte luventae .
Has ubi verbenis silvaque incinxit agresti,
Haud procul egesta scrobibus tellure duabus
Sacra facit , cultrosque in guttnra velleris atri
245 Conicil , et patulas perfundit sanguine fossas .
Tum super invergens liquidi carchesia bacchi
Aeneaque invergens tepidi carchesia lactis
Verba simul fudit , terrenaque numina civit,
Umbrarumque rogat rapta cum coniuge regera,
250 Ne properent artus anima fraudare senili .
Quos ubi placavit precibusque et murmure longo,
Aesonis effetum proferri corpus ad auras
lussit , et in plenos resolutum carmine somnos
Exanimi similem stratis porrexit in herbis .
256 ilinc procul Aesoniden , procul hinc iubet ire
ministros ,
Et monet arcanis oculos removere profancs.
Diflugiunt iussi . passis Medea capillis
Bacchanlum ritu flagrantes circuit aras,
Multifidasque faces in fossa sanguinis atra
260 Tinguit , et infectas geminis accendit in aris:
Terque senem flamma , ter aqua , ter sulpure lustrat.
Interea validum posito medicamen aeno
Fervet et exultat spumisque tumentibus albet.
IUic Haemonia radices valle resectas
134 MEDEA MBTAMM .
265 Seminaque floresqiie et siicos incoquit acres .
Adicit extremo lapides oriente petitos
Et quas Oceani refluum mare lavit , harenas j
Addit et exceptas luna pernocte pruinas
Et strigis infames ipsis cum carnibus alas,
270 Inmie virum soliti vultus mutare ferinos
Anibigui prosecta lupi ; nec defuit illic
Squamea Cinyphii tenuis membrana chelydri
Vivacisque iecur cervi , quibus insuper addit
Ora caputque novem cornicis saecula passae .
275 His et mille ahis postquam sine nomine rebus
Propositum instruxit remorari Tartara munus,
Arenti ramo iampridem mitis olivae
Omnia confudit sunmiisque inmiscuit ima .
Ecce vetus calido versatus stipes aeno
280 Fit viridis primo , nec iongo tempore frondes
Induit , et subito gravidis oneratur olivis .
At quacumque cavo spumas eiecit aeno
Ignis , et in terram guttae cecidere calentes ,
Vernat humus , floresque et mollia pabula surgunt .
285 Quae simul ac vidit , stricto Medea reckidit
Ense senis iuguhim , veteremque exire cruorem
Passa , replet sucis . quos postquam conbibit Aeson
Aut ore acceptos aut vuhiere , barba comaeque
Canitie posita nigrum rapuere colorem. f. xcTii.
290 Pulsa fugit macies , abeunt pallorque situsque ,
Adiectoque cavae suoplentur corpore rugae,
Membraque luxuriant . Aeson miratur et olim
Ante quater denos hunc se reminiscitur annos.
Viderat ex alto tanti miracula monstri f xcvui.
295 Liber . et admonitus iuvenes nutricibus annos
Posse suis reddi , capit l)oc a Colchide munus .
Neve doli cessent , odium cum coniuge falsum
Phasias assimulat , Peliaeque ad limina supplex
Confugit. atque illam, quoniam gravis ipse senecta est,
300 Excipiunt natae . quas tempore callida parvo
Colchis amicitiae mendacis imagine cepit.
VII , 265—338. PELIA8 135
Diitnque refert inler meriloriim maxima , demptos
Aesotiis esse sitns , atquo liac in parte moratur,
Spes esl virpinil)us Pttlia snl)iocta creatis,
305 Artc suum parili reviresccrc posse parentem .
lamipie pelunt , pretiumque iuhent sine finepacisci.
Illa brevi spatio silet et duhitare videtur,
Suspendilque animos ficta gravitate roganfum.
Mox ubi poliicita est , 'quo sil fiducia maior
310 Muneris huius ,' ait 'qui vcslras maxinius acvo esl
Dux gregis inter oves , agnus medicamine fiet .*
Protinus innumeris efTetus laniger annis
Attrahitur flexo circum cava tempora cornu :
Cuius ut Haemonio marcenlia gultura cullro
315 Fodit , et exigno maculavit sanguine fcrrum,
Membra simul pccudis validosque venefica sncos
Mcrgit in aere cavo : [minuunt ea corporis artus ,
Cornuaque exurunt , nec non cum cornibus annos :
El tener auditur medio balatus aeno .
320 Nec mora , balalum] mirantibus exilit agnus ,
Lascivilque fuga , lactantiaque ubera quaeril .
Obstipuere satae Pelia : promissaque postquam
Exhibuere fidem , tum vero inpensius instant .
Ter iuga Phoebus equis in Hibero fiumine mersis
325 Dempserat , et quarta radiantia nocte micabant
Sidera , cum rapido fallax Aeetias igni
Inponit purum laticem et sine viribus lierbas .
lamque neci similis resoluto corpore regeni
El cimi rege suo custodes somnus habebat ,
8.30 Qnem dederanl cantus magicaeque potentia linguae
Intrarant iussae cum Colchide limina natae,
Ambierantque torum . *quid nunc dubilatis inerles?
Stringite' ail 'gladios , veteremqne haurile cruorem ,
Ul repleam vacuas iuvenali sanguine vcnas ,
335 In manihus vestris vita est aetasque parentis .
[Si pietas ulla est , nec spes agitatis inanes,]
Officium praeslate patri , telisque senectam
Exigite , et saniem coniecto emiltite ferro .*
136 MEDEA METAMM .
His , ut quaeqiie pia est , hortatibus impia prinja est ,
340 [Et ne sit scelerata , facit scelus . haud lamen ictus
Ulla suos spectare potest , oculosque reflectunt ,]
Caecaque dant saevis aversae vuhiera dextris .
[lle , cruore fluens , cubito tamen allevat artus ,
SeAtiilacerque toro temptat consurgere , et inter
346 Tet medius gladios pallentia bracchia tendens
'Quid facitis , gnatae ? quid vos in fata parenlis
Armat ?' ait . cecidere illis animique manusque .
Phua locuturo cum verbis guttura Colchis
Abstulit , et calidis laniatum mersit in undis .
350 Quod nisi pennatis serpentibus isset in auras,
Non exempta foret poenae , fugit alta superque
Pelion umbrosum , Philyreia tecta , superque
Othryn et eventu veteris loca nota Cerambi. f. xcix
Hic ope nympharum sublatus in aera pennis
366 Cum gravis infuso tellus foret obruta ponto,
Peucalioneas elfugit inobrutus undas .
Aeoliam Pilanen a laeva parte relinquit
Factaque de saxo longi simulacra draconis: t.o.
Idaeumque nemus , quo nati furta , iuvencum
360 Occuluit Liber falsi sub imagine cervi: f. d.
Quaque pater Corythi parva tumulatus harena: f cii.
Et quos Maera novo latratu terruit agros: f. cju.
Eurypylique urbem , qua Coae cornua matres f.civ.
Gesserunt tum cum discederet Herculis agmen:
365 Phoebeamque Rhodon et lalysios Telchinas,
Quorum oculos ipso vitiantes omnia visu
luppiter exosus fraternis subdidit undis. fov.
Transit et antiquae Cartheifa moenia—Qeae ,
Qua pater Alcidamas placidam de corpore natae
370 Miraturus erat nasci potuisse columbam. f . cvi.
Inde lacus Hyries videt et Cycneia Tempe ,
Quae subitus celebravit olor . nam Phyllius iilic
Imperio pueri volucresque ferumque leonem
Tradiderat domitos . taurum quoque vincere iussus
375 Vicerat , et spreto totiens iralus amore
VII, 339-412. TUK8EU9 137
Praeniia poscenti taiirum siiprema negabat.
lile indigiialus 'cupies dare' dixit , et alto
Desiluil saxo . cuncti cecidisse pulabant :
Factus olor niveis pendebat in aere pennis. f. evu.
380 At genetrix Ilyrie , servari nescia , Hendo f . oviu.
Dilicuit , stagnuiTKpie suo de noniine fecit .
Adiacet his Pleuron , in qua Irepidantibus alis
Ophias elTugit natorum vulnera Conibe . i.ax.
Inde Calaureae Letoidos aspicit arva ,
386 Iii volucrem versi cum coniuge conscia regis. t.en.
Dextera Cyliene est , in qua cum matre Menephron
Concubilurus erat saevarum more lerarum . f. oxi.
Cephison procul hinc deflentem fata nepotis
Respicit in tumidam phocen ab Apoliine versi: t. oxu.
390 Eumelique domum lugentis in aere natum. f. oxiii.
Tandem vipereis Ephyren Pirenida pennis
Contigit . hic aevo veteres mortalia primo
Corpora vulgarunt pluvialibus edita fungis. «. oxiv.
Sed postquam Colchis arsit nova nupta venenis,
396 Flagrantemque domum regis mare vidit utrumque ,
Sanguine natorum perfunditur impius ensis,
Ultacjue se male mater lasonis elfugit arma .
Hinc Titaniacis ablata draconibus inlrat
Palladias arces : quae te , iustissima Phene, f. oxv.
400 Teque, senex Peripha, pariter videre volanles, f- cxti.
Innixamque novis neptem Polypemonis alis. f . cxvii.
Excipit hanc Aegeus — facto damnandus in uno , —
Nec satis hospitium est: thalami quoque foedere iungit.
lamcjue aderat Theseus , proles ignara parenti,
406 Qui virtute sua himarem pacaverat Isthmon .
Huius in exitium miscet Medea quod olim
^ttulerat secum Scythicis aconiton ab oris .
/llud Echidneae memorant e dentibus ortum
Esse canis . specus est tenebroso caecus hlatu
no Et via declivis , per quam Tirynthius heros
Restanlem contraque diem radiosque micantes
Obliquantem oculos neiis adamante catenis
138 THESEUs METAMM .
Cerberon attraxit ; rabida qui concitus ira
Implevit pariter ternis latratibus auras
415 Et sparsit virides spumis albentibus agros .
Has concresse putant , nactasque alimenta feracis
Fecundique soli vires cepisse nocendi. f. cxvui.
Oiiiie quia nascuntur dura vivacia caute,
Agrestes aconita vocant . ea coniugis astu
420 Ipse parens Aegeus nato porrexit ut bosti .
Sumpserat ignara Tbeseus data pocula dextra,
Cuni pater in capulo gladii cognovit eburno
Signa sui generis , facinusque excussit ab ore .
EfTugit ilia necem nebulis per carmina motis .
425 At genitor , quamquam laetatur sospite nato,
Attonitus tamen est ingens discrimine parvo
Committi poluisse nefas . fovet ignibus aras ,
Muneribusque deos implet , feriuntque secures
CoIIa torosa boum vinctorum cornua vittis.
4.30 Nulhis Erechthidis fertur celebratior illo
Inhixisse dies . agitant convivia patres
Et medium vulgus . nec non et carmina \ino
Ingcnium faciente canunt . 'te , maxime Theseu ,
Mirata est Marathon Cretei sanguine tauri:
435 Quodque suis securus arat Cromyona colonus,
Munus opusque tuum est . tellus Epidauria per te
Clavigeram vidit Vulcani occumbere prolem;
Vidit et inmitem Cephisias ora Procrusten :
Cercyonis letum vidit Cerealis Eleusin .
440 Occidit ille Sinis , magnis male viribus usus,
Qui poterat curvare trabes et agebat ab alto
Ad terram late sparsuras corpora piniis .
Tutus ad Alcathoen , Lelegeia moenia , Um^s
Composito Sciro.ne patet : sparsisque latronis
445 Terra negat sedem , sedem negat ossibus unda :
Quae iactata diu fertur durasse vetustas
In scopulos; scopulis nomen Scironis inhaeret . t- oxix.
Si titulos annosque tuos numerare velimus,
Facta premant annos . pro te , fortissime, vota
VII, 413—485. MIN08 . AEAC-US 139
450 Fiiblica suscipimus , bacchi tibi sumimus haustus.'
Consonat assensu populi precibusque favcntiim
Regia ; ncc tota trislis iocus ullus in urbc esl .
Nec tamen — U3<]ue adeo nulla est sincera voluptas ,
Sollicitumque aliquid laetis intervenit — Aegeus
455 Gaudia percepit nato secura recepto .
Bella parat Minos . qui quamquam milite , quamquam
Ciasse valet , patria tamen est firmissimus ira
Androgeique necem iustis ulciscitur armis.
Ante tamen bello vires acquirit amicas,
460 Quaque potens habitus , volucri freta classe pererral .
Hinc Anaphen sibi iungit et Astypaleia regna ,
Promissis Anaphen , regna Astypaleia bello ;
Hinc hurnilem Myconum cretosaque rura Cimoli
Florentemque Syron , Cythnum , planamque Seripiion ,
465 Marmoreamque Paron , quamque impia prodidit Arne
Siphnon et accepto , quod avara poposcerat , auro
Mutata est in avem , quae nunc quoque diligit f.oxx.
aurum ,
Nigra pedes , nigris velata monedula pennis.
At non Oliaros Didymaeque et Tenos et Andros
470 Et Gyaros nitidaeque ferax Peparethos olivae
Gnosiacas iuvere rates , latere nide sinistro
Oenopiam Minos pelit , Aeacideia regna .
Oenopiam veteres appellavere . sed ipse
Aeacus Aeginam genetricis nomine dixit.
476 Turba ruit tantaeque virum cognoscere famae
Expetit . occurrunt illi Telamonque , minorque
Quam Telamon Peleus , et proles tertia Phocus .
Ipse quoque egreditur tardus gravitate senili
Aeacus , et quae sit veniendi causa , requirit .
480 Admonitus patrii luctus suspirat , et ilh
Dicla refert rector populorum talia centum:
'Arma iuves oro pro gnato sumpta , piaeque
Pars sis militiae : tumulo solacia posco .'
Huic Asopiades 'petis irrita' dixit 'et urbi
485 Non facienda meae ; neque enim coniunctior ulla
140 AEACB8 METAMM .
Cecropidis hac es! telliis : ea foedera nobis .*
Tristis abit 'stabimt' que *tibi tua foedera inagno'
Dixit , et utilius bellum putat esse minari,
Quam gerere atque suas ibi praeconsumere vires.
490 Classis ab Oenopiis etiamnum Lyctia mnris
Sp«ctari poterat , cum pleno concita velo
Atiica puppis adest in portusque intrat amicos,
Quae Cephalum patriaeque simul mandata ferebat.
Aeacidae longo iuvenes post tempore visum
495 Agnovere tamen Cephalum , dextrasque dedere ,
Inque patris duxere domum . spectabilis heros
Et veteris retinens etiamnum pignera formae
Ingreditur , ramumque tenens popularis olivae
A dextra laevaque duos aetate minores
500 Maior habet , Clyton et Buten , Paliante creatos .
Postquam congressus primi sua verba tulerunt,
Cecropidum Cephalus peragit mandata , rogatque
Auxiiium , foedusque refert et iura parentum ,
Imperiumque peti totius Achaidos addit.
605 Sic ubi mandatam iuvit facundia causam,
Aeacus, in capulo sceptri nitente sinistra,
'Ne petite auxilium , sed sumite ,' dixit 'Athenae ;
Nec dubie vires , quas haec habet insula , vestras
Ducite : et omnia habet . rerum status iste mearum ,
610 Robora non desunt ; superat mihi miles et hosti .
Gratia dis , felix et inexcusabile tempus .*
'Immo ita sit ,' Cephalus 'crescat tua civibus opto
Urbs !' ait '^adveniens equidem modo gaudia cepi ,
Cum tam pulchra mihi , tam par aetate iuventus
616 Obvia processit . multos tamen inde-^quiro ,
Quos quondam vidi vestra prius urbe receptus.*
Aeacus ingemuit , tristique ita voce locutus :
'Flebile principium melior fortuna secuta est.
Hanc utinam possem vobis memorare sine illo!
520 Ordine nunc repetam . neu longa ambage morer vos :
Ossa cinisque iacent , memorj quos mente requiris .
Et quota pars ilii rerum periere mearum!
VII, 486—659. AKi.cL'8 Ul
Dira liies ira populis lunonis iniquae
Incidit , exosae diclas a paelice terras .
625 Duni visum mortale maluui , lantaeque latebat
Causa nocens cladis , pugnalum est arte medendi .
Exitium superabat opem , quae \icta iacebat.
Principio caelum spissa caligine terras
IVessit , et ignavos inclusit noctibus aestus;
680 Dumque quater iunctis explevit cornibus orbem
Luna , quater plenum tenuata retexuit orbem,
Lctiferis calidi spirarunt flatibus austri .
Constat et in fontes vitium venisse lacusque,
Miliaque incultos serpentum multa per agros
636 Errasse atque suis fluvios temerasse venenis .
Strage canum primo volucrumque oviumque boumque ,
Inque feris subiti deprensa potentia morbi.
Concidere infelix validos miratur arator
Inter opus tauros , medioque recumbere sulco .
640 banigeris gregibus balatus dantibus aegros
Sponte sua lanaeque cadunt et corpora tabent .
Acer equus quondam magnaeque in pulvere famae
[Degeneral palmas , veterumque oblitus honorum]
Ad praesepe gemit leto moriturus inerti.
546 Non aper irasci meminit , non fidere cursu
Cerva , nec armentis incurrere fortibus ursi .
Omnia languor habet : silvisque agrisque viisque
Corpora foeda iacent : vitiantur odoribus aurae .
Mlra loquar , non illa canes avidaeque volucres ,
650 ISon cani tetigere lupi ; dilapsa liquescunt,
Afflatuque nocent et agunt contagia late .
Pervenit ad miseros damno graviore colonos
Pestis , et in magnae dominalur moenibus urbis .
Viscera torrentur primo , flamniaeque latenlis
566 Indicium rubor est et diictus anhelitus igni .
Aspera lingua tumet , tepidisque arentia ventis
Ora patent , auraeque graves captantur hiatu
Non stratum , non ulla pati velamina possunt,
Dura sed terra ponunt praecordia : nec fit
142 AEAcus METAMM .
660 Corpiis hiimo gelidum , sed liumus de corpore fervet .
Nec moderator adest , inque ipsos saeva medentes
Erumpit clades , obsuntque auctoribus artes .
Quo propior quisque est servitque fideiius aegro,
In ,partem leti citius venit , utque salutis
665 Sp^s abiit , finemque vident in funere morbi ,
Indulgent animis et nulla , quid utile , cura est ;
Utile enim nihil est . passim positoque pudore
Fontibus et fluviis puteisque capacibus haerent .
[Nec sitis est extincta prius quam vita bibendo .]
570 Inde graves multi nequeunt consurgere , et ipsis
Inmoriuntur aquis . aliquis tamen haurit et illas .
Tantaque sunt miseris invisi taedia lecti,
Prosiliunt , aut si prohibent consistere vires ,
Corpora devolvunt in humum : fugiuntque penates
575 Quisque suos , sua cuique domus funesta videtur .
[Et quia causa latet , locus est in crimine notus ,]
Semianimes errare viis , dum stare valebant,
Aspiceres ; flentes alios terraque iacentes ,
Lassaque versantes supremo lumina motu
580 [Membraque pendentis tendunt ad sidera caeli,]
Hic , illic , ubi mors deprenderat , exhalantes ,
Quid mihi tunc animi fuit ? an quod debuit esse ,
Ut vitam odissem et cuperem pars esse meorum?
Quo 36 cnmque acies oculorum flexerat , illic
585 Vulgus erai: stratum , veluti cum putria motis
Poma cadunt ramis agitataque ilice glandes.
Templa vides contra gradibus sublimia longis:
luppiter illa tenet , quis non aharibus illis
Irrita tura tuJit ? quatiens pro coniuge coniunx,
590 Pro gnato genitor , dum verba precantia dicit,
Non exoratis animam finivit in aris,
Inque manu turis pars inconsumpta reperta est!
Admoti quotiens templis , dum vota sacerdos
Concipit et fundit purum inter cornua vinum,
595 Haud expectato ceciderunt vulnere tauri !
Ipse ego sacra lovi pro me patriaque tribusque
VII, 561 — 633. AEACUB 143
Ciini facerem natis , mugitus victima diros
Eduiit et subito collapsa sine iclibus uilis
Exiguo tinxit subiectos sanguine cullros.
600 Fibra quoque aegra nolas veri monitusque deorum
Perdiderat ; tristes penelrant ad viscera morbi.
Ante sacros vidi proiecta cadavera postes,
Ante ipsas , quo mors foret iuvidiosior , aras .
Pars animara la((ueo claudunl , mortisque tiniorem
606 Morte fugant , ultroque vocant venientia fata .
Corpora missa neci nuUis de niore feruntur
Funeribus : neque enim capiebant funera porlae .
Aut inhumata premunt terras , aut dantur in altos
Indotata rogos . [et iam reverentia nulia est,
610 Deque rogis pugnant alienisque ignibus ardent.]
Qui lacriment , desunt . indefletaeque vagantur
Natorum queribundae animae iuvenumque senumque :
Nec locus in tumulos , nec sufflcit arbor in ignes .
Attonitus tanto miserarum turbine rerura,
616 "luppiter 0 !* dixi 'si te non falsa loquuntur
Dicta sub amplexus Aeginae Asopidos isse,
i\ec te , magne pater , nostri pudet esse parentem :
Aut mihi redde meos , aut me quociue conde sepulchro."
Ille notam fulgore dedit tonitruque secundo .
620 "Accipio , sintque ista , precor , felicia mentis
Signa tuae !' dixi 'quod das mihi , pigneror omen .*'
Forte fuit iuxta patulis rarissima ramis
Sacra lovi quercus de semine Dodonaeo.
Hic nos frugilegas aspeximus agmine longo
625 Grande onus exiguo formicas ore gerentes
Rugosoque suum servantes cortice callem.
Dum numerum miror , "totidem , pater optime,* dixi
'Tu mihi da cives , et inania moenia supple ."
Intremuit ramisque sonum «ine llamine motis
630 Alta dedit quercus . pavido mihi membra timore
Horruerant stabantque comae . tamen oscula terrae
Roboribusque dedi : nec me sperare fatebar,
Sperabam tamen atque animo mea vola fovebam.
144 MYRMID0NE8 METAMM .
Nox siibit , el curis exercita corpora somnus
635 Occupat . ante oculos eadem milii quercus adesse
Et promittere idem , totidcmque animalia ramis
Ferre suis visa est , pariterque tremiscere motu ,
Granifeiumque agmen subiectis spargere in arvis;
Cijpscere quod subito et maius maiusque videri ,
640 Ac se tollere humo rectoque assistere trunco, f. oxxi.
El maciem numerumque pedum nigrumque colorem
Ponere , et humanam membris inducere formam .
Somnus abit . damno vigilans mea visa , querorque
In superis opis esse nihil . at in aedibus ingens
645 Murmur erat , vocesque hominum exaudire videbar
lam mihi desuetas . dum suspicor has quoque somni ,
Ecce venit Telamon properus , foribusque reclusis
"Speque fideque , pater ,' dixit 'maiora videbis .
Egredere l" egredior : qualesque in imagine somni
650 Visus eram vidisse viros , ex ordine tales
Aspicio noscoque . adeunt , regemque sahitant .
Vota lovi solvo , popuHsque recentibus urbem
Partior et vacuos priscis cultoril)us agros :
Myrmidonasque voco , nec origine nomina fraudo .
655 Gorpora vidisti : mores quos anle gerebflut ,
Nunc quoque habent , parcumque genus patiensqi>e
laborum ,
Quaesitique tenax et quod quaesita reservet.
Hi te ad bella pares annis animisque sequentur,
Cum primum qui te feUciler attuUt , eurus' —
660 Eurus enim attuierat — 'fuerit mutatus in austros .'
Talibus atque aliis longum sermonibus ilU
Implevere diem . hicis pars ultimanBensae
Est data , nox somnis . iubar aureus extulerat sol :
Flabat adhuc eurus redituraque vela tenebat.
666 Ad Cephalum Pallante sati , cui grandior aetas ,
Ad regem Cephalus simul et Pallante creati
Conveniunl . sed adhuc regem sopor altus habebat .
Excipit Aeacides ilios in Umine Phocus:
Nam Telamon fraterque viros ad beUa legebant.
Vll , 634 — 705. CKPHALU8 145
670 Phociis in inlerius spatium pulchrosque recessus
Cecropidas ducit , cum quis sinuil ipse resedit .
Aspicit Aeoliden ignota ex arbore factum
Ferre manu iacuhmi , cuius fuit aurea cuspis .
Pauca prius mediis sermonibus ille locutus
675 'Sum nemorum studiosus' ait 'caedisqiie ferinae ;
Qua tamen e silva teneas hastile recisum,
landudum dubito : certe si fraxinus esset,
Fulva colore foret ; si cornus , nodus inesset.
Unde sit , ignoro . sed non formosius isto
680 Viderunt oculi telum iaculabile nostri .'
Excipit Actaeis e fratribus alter , et 'usum
Maiorem specie mirabere' dixit *in isto .
CoDsequitur quodcumque petit , fortunaque missum
Non regit , et revolat nullo referente cruentum .'
685 Tum vero iuvenis Nereius omnia quaerit,
Cur sit , et unde datum , quis tanti muneris auctor .
Quae petit , ille refert , sed enim narrare pudori esl ,
Qua tulerit mercede . silet , tactusque dolore
Coniugis amissae lacrimis ita fatur obortis:
690 'Hoc me , nate dea , — quis possit credere ? — telum
Flere facit , facietque diu , si vivere nobis
Fata diu dederint . hoc me cum coniuge cara
Perdidit . hoc utinam caruissem munere semper !
Procris erat , si forte magis pervenit ad aures
695 Orithyia tuas , raptae soror Orithyiae ;
Si faciem moresque veUs conferre duarum,
Dignior ipsa rapi . pater hanc mihi iunxit Erechtheus ,
Hanc mihi iunxit amor . felix dicebar eramque .
Non ita dis visum est , aut nunc quoque forsitan
essem .
700 Alter agebatur post sacra iugalia mensis,
Cum me cornigeris tendentem retia cervis
Vertice de summo semper florentis Hymetti
Lutea mane videt pulsis Aurora tenebris,
Invitumque rapit . liceat mihi vera referre
705 Pace deae . quod sit roseo spectabilis ore ,
OVID. u. 10
146 PR0CRI3 METAMM .
Quod teneat lucis , teneat confinia noctis,
Nectareis quod alatur aquis — ego Procrin amabam :
Pectore Procris erat , Procris mihi semper in ore .
Sacra tori coitusque novos thalamosque recentes
710 Primaque deserli referebam foedera lecti .
iMjBta dea est , et "siste luas , ingrate , quereHas :
Procrin habe !' dixit 'quodsi mea provida mens est,
^on habuisse voles" meque illi irata remisit .
Dum redeo , mecumque deae memorata retracto ,
716 Esse metus coepit , ne iura iugalia coniunx
Non bene servasset . facies aetasque iubebat
Credere adullerium ; prohibebant credere mores .
Sed tamen afueram : sed et haec erat , unde redibam ,
Criminis exemplum : sed cuncta timemus amantes .
720 Quaerere , quod doleam , statuo , donisque pudicam
SoUicitare fidem . favet luiic Aurora timori,
Iimiutatque meam — videor sensisse — figuram .
Palladias ineo non cognoscendus Athenas,
Ingrediorque domum . culpa domus ipsa carebat ,
725 Castaque signa dabat , dominoque erat anxia raplo .
Vix aditu per mille dolos ad Erechthida facto
Ut vidi , obstipui , meditataque paene reliqui
Temptamenta flde . male me , quin vera faterer ,
Continui ; male , quin , ut oportuit , oscula ferrem .
730 Tristis erat : sed nulla tamen formosior illa
Esse potest tristi ; desiderioque calebat
Coniugis abrepti . tu collige , qualis in illa ,
Phoce , decor fuerit , quam sic dolor ipse decebat .
Quid referam , quotiens temptamina nostra pudici
735 Reppulerint mores ? quotiens "ego^^^xerit 'uni
Servor ; ubicumque est , uni mea gaudia servo" ?
Cui non ista fide satis experientia sano
Magna foret ? non sum contentus , et in mea pugno
Vulnera , dum census dare me pro nocte paciscor,
740 Muneraque augendo tandem dubitare coegi .
Exclamo "male victa rea est ! ego tectus adulter
Verus eram coniunx . me , perfida , teste teneris !"
Vll , 706 — 780 . CKI-UALLB 147
Illa nihil . tacito tantummodo vicla pudore
Insidiosa malo cum coniuge limina lugil ;
745 Odensaque niei genus omne perosa virorinn
Montibus errabat , studiis operata Dianae .
Tum milu deserto violentior ignis ad ossa
Pervenit . orabam veniam et peccasse fatebar ,
Et potuisse datis simili succumbere culpae
750 Me quoque muneribus , si munera tanla darentur .
Haec mihi confesso , laesum prius ulla pudorem,
Redditur , et dulces concorditer exigil annos .
Dat mihi praeterea , tamquam se parva dedisset
Dona , canem munus , quem cum sua traderel illi
755 Cyntbia , "currendo superabit' dixerat 'omnes ."
Dat simul et iaculum, manibus quod, cernis, habemus.
Muneris alterius quae sit forluna , requiris ?
Accipe mirandum ; novitate movebere facti .
Carmina Laiades non intellecta priorum
760 Solverat ingeniis , et praecipitata iacebat
Inmemor ambagum vales obscura suarum.
763 Protinus Aoniis inmittitur altera Thebis
Pestis , et exitio multi pecorumque suoquo,
765 Rurigenae pavere feram . vicina iuventus
Venimus et latos indagine cinximus agros.
Illa levi velox superabat retia saltu,
Summaque transibat positarum lina plagarum .
Copula detrahilur canibus , quas illa scquentes
770 EHugit et celeri non segnior alite ludit.
Poscor et ipse meum consensu Laelapa magno :
Muneris hoc nomen . iandudum vincuia pugnat
Exuere ipse sibi , coiloque moranlia lendit.
Vix bene niissus erat , nec iam poteramus , ubi esset ,
775 Scire : pedum calidus vesligia puivis habebat,
Ipse oculis ereptus erat . non ocior illo
Hasta nec exulae contorto verbere glandes,
Nec Gortyniaco calanius levis exit ab arcu .
Collis apex medii suJ)iectis imminet arvis:
780 Tollor eo , capioque novi spectacula cursus ,
10*
148 paocRis METAMM .
Quo modo deprendi , modo se subducere ab ipso
Vulnere visa fera est . nec limite callida recto
In sjjatiumque fugit , sed decipit ora sequentis
Et redit in gyrum , ne sit suus impetus hosti ,
785 Imminet hic , sequiturque parem , simiUsque tenenti
lyon tenet et vanos exercet in aera morsus .
Ad iaculi vertebar opem . quod dextera Hbrat
Dum mea , dum digitos amentis addere tempto ,
Lumina deflexi : revocataque rursus eodem
790 Rettuleram : medio , mirum ! duo marmora f. cxxit
campo
Aspicio ; fugere hoc , ilkid latrare putares .
Scilicet invictos ambo certamine cursus
Esse deus vohiit , siquis deus affuit illis .*
Hactenus , et tacuit . Uaculo quod crimen in ipso est ?'
795 Phocus ait . iaculi sic crimina reddidit ille .
'Gaudia principium nostri sunt , Phoce , doloris :
Illa prius referam . iuvat o meminisse beati
Temporis , Aeacida , quo primos rite per annos
Coniuge eram feUx , feUx erat iUa marito .
800 Mutua cura duos et amor sociaUs habebat .
Nec lovis iUa meo thalamos praeferret amori,
Nec , me quae caperet , non si Venus ipsa veniret ,
UUa erat . aequales urebant pectora flammae .
Sole fere radiis feriente cacumina primis
805 Venatum in silvas iuvenaUter ire solebam ;
Nec mecum famulos nec equos nec naribus acres
Ire canes , nec lina sequi nodosa sinebam :
Tutus erani iaculo . sed cum satiata ferinae
Dextera caedis erat , repetebam Mgiis et umbras
810 Et quae de gelidis exhalat vallibus , auram .
Aura petebatur medio mihi lenis in aestu,
Auram expectabam ; requies erat Ula labori .
"Aura ,' recordor enim , 'venias ,' cantare solebam ,
'Mequc iuves , intresque sinus , gratissima , nostros ;
815 Utque facis , relevare velis , quibus urimur , aestus ."
Forsitan addiderim — sic me mea fata trahebant —
VII , 781—853 . PRocBiB 149
Blandilias plures et *'tu mihi magna voluptas/
Dicere sim solilus *tu me reficis^jue fovesque :
Tu facis , ut silvas , ut amem loca sola ; mcoque
8'iO Spiritus iste tuus semper captatur ab ore ."
Vocibus ambiguis deceptam praebuit aurem
Nescio quis , nomenque aurae tam saepe vocatum
Esse putans nymphae , nympham mihi credit amari .
Criminis extemplo ficti temerarius index
825 Procrin adit , linguaque refert audita susurra.
Credula res amor est . subito conlapsa dolore ,
Ut sibi narratur , cecidit : longoque refecta
Tempore se miseram , se fati dixit iniqui ;
Deque fide questa est et crimine concita vano
830 Quod nihil est , metuit , metuit sine corpore nomen ,
Et dolet infelix veluti de paelice vera .
Saepe tamen dubitat , speratque miserrima falli ,
Indicioque fidem negat , et , nisi viderit ipsa ,
Damnatura sui non est delicta mariti.
835 Postera depulerant Aurorae lumina noctem :
Egredior , silvamque peto ; victorque pererrans
''Aura veni ,' dixi 'nostroque medere labori — "
Et subito gemitus inter mea verba videbar
Nescio quos audisse . "veni* tamen 'optima !" dixi .
840 Fronde levem rursus strepitum faciente caduca
Sum ratus esse feram , teiumque volatile misi .
Procris erat , medioque tenens in pectore vulnus
"Ei mihi !" conclamat . vox est ubi cognita fidae
Coniugis , ad vocem praeceps amensque cucurri .
815 Semianimem et sparsas foedantem sanguine vestes
Et sua , me miserum ! de vulnere dona trahentem
Invenio , corpusque meo mihi carius ulnis
Moliibus attolio , scissaque a pectore veste
Vulnera saeva ligo , conorque inhibere cruorem ,
850 Neu me morte sua sceleratum deserat , oro .
Viribus illa carens et iam moribunda coegit
Ilaec se pauca loqui : "per nostri foedera lecti ,
Perque deos supplex oro superosque meosque,
150 MiNos METAMM .
Per siquid meriii de te bene , perque manentem
855 IVunc quoque , cum pereo , causam mihi mortis ,
amorem ,
Ne tlialamis Auram patiare innubere nostris."
fixit . et errorem tum denique nominis esse
t sensi , et docui . sed quid docuisse iuvabat ?
Labitur , et parvae fugiunt cum sanguine vires .
860 Dumque aliquid spectare potest , me spectat , el in me
Infelicem animam nostroque exhalat in ore .
Sed vultu mehore mori secura videtur.'
Flentibus haec lacrimans heros memorabat : et ecce
Aeacus ingreditur duplici cum prole novoque
865 Milite , quem Cephalus cum fortibus accipit armis .
LIBER OCTAVUS.
lam nitidum retegente diem noctisque fugante
Tempora Lucifero cadit eurus , et umida surgunt
Nubila : dant placidi cursum redeuntibus austri
Aeacidis Cephaloque , quibus feliciter acti
5 Ante expectatum portus tenuere petitos .
Interea Minos Lelegeia litora vastat,
Praetemptatque sui vires Mavortis in urbe
Alcathoi , quam Nisus habet , cui splendidus oslro
Inler honoratos medioque in vertice canos
10 Crinis inhaerebat , magni fiducia regni .
Sexta resurgebant orientis cornua lunae,
Et pendebat adhuc belli fortuna ; ditique
Inter utrumque volat dubiis Victoria pennis .
Regia turris erat vocalibus addita mms,
15 In quibus auratam proles Letoia fertur
Deposuisse lyram ; saxo sonus eius inhaesit .
Saepe illuc solita est ascendere filia Nisi
Et petere exiguo resonantia saxa lapillo,
Tum cum pax esset . bello quoque saepe solebat
VII , 864— VIII , 56 . SCYLLA 151
20 Speclare ex illa rigidi certamina Martis .
Iam(|iie mora beHi procerum qnoqiie nomina norat,
Arnia(|iie ecpiosqne liai)itiis(jue Cydoneasque pharolras .
Koveral aiite aiios faciem ducis Europei ,
Plus eliam , quam nosse sat est . hac iudice Minos,
25 Seu caput alididerat cristata casside pennis,
In palea formosus erat ; seu sumpserat auro
Kiilfieiiiem cli|)eum , clipeum sumpsisse decebat.
Toiseiat adduclis hastilia lenta lacertis:
Laudahat viigo iunctain cum viribus arlem .
30 liiposito calaino patulos sinuaverat arcus:
Sic IMioebum sumplis iurabat stare sagittis .
Cum vero faciem demplo nudaverat aere,
I*iirpureusque albi slratis insignia pictis
Terga premebat equi spumantiaque ora regebat,
35 Vix sua , vix sanae virgo Niseia compos
Meiilis eral : felix iaculum , quod tangeret ille ,
Qiiaeque manu premeret , felicia frena vocabal .
Impetus est illi , liceat modo , ferre per agmen
Virgiireos hoslile gradus ; est impetus illi
40 Tiirrihus e summis in Gnosia miltere corpus
Castra , vel aeralas hosli recludere portas,
Vel siquid Miiios aliud velit . utque sedebat
Candida Dictaei spectans tentoria regis,
'Laeter ,' ait 'doleamne geri lacrimabile belluni,
45 Iii dubio est : doleo , quod Minos hostis amanti est:
Sed iiisi bella forent , numquid mihi cognitus essel?
Me lameii accepta poterat deponere bellum
Obside ; me comitem , me pacis pignus haberet .
Si quae te genuit , talis , pulcherrime rerum,
50 Qualis es ipse , fuit , merilo deus arsit in illa .
0 ego ter felix , si pennis lapsa per auras
Gnosiaci possem castris insislere regis,
Fassaipie me llaminasque meas , qua dote , rogarem,
Vellet emi : tantum patrias ne posceret arccs .
65 Nam pereant polius sperata cubilia , quam sim
Prudilione potens . quamvis saepe utile vinci
152 8CYLLA METAMM.
Victoris placidi fecit clementia multis.
lusta gerit certe pro nato bella perempto,
Et causaque valet causamque tuentibus armis:
60 Ut puto , vincemur . qui si manet exitus urbem ,
Cur suus haec illi reseret mea moenia Mavors
Ey non noster amor ? melius sine caede moraque
Inpensaque sui poterit superare cruoris.
Non metuam certe , ne quis tua pectora , Minos ,
65 Vulneret inprudens . quis enim tam dirus , ut in te
Dirigere inmitem non inscius audeat hastam?'
Coepta placent et stat sententia tradere secum
Dotalem patriam finemque inponere bello.
Verum velle parum est . 'aditus custodia servat :
70 Claustraque portarum genitor tenet . hunc ego solum
Infeiix timeo , solus mea vota moratur .
Di facerent , sine patre forem ! sibi quisque profecto
Est deus . ignavis precibus Fortuna repugnat .
Altera iandudum succensa cupidine tanto
75 Perdere gauderet , quodcumque obstaret amori .
Et cur ulla foret me fortior ? ire per ignes
Et gladios ausim . nec in hoc tamen ignibus ullis
Aut gladiis opus est . opus est mihi crine paterno .
Illa mihi est auro pretiosior , illa beatam
80 Purpura me votique mei factura potentem .*
Talia dicenti curarum maxima nutrix
Nox intervenit ; tenebrisque audacia crevit .
Prima quies aderat , qua curis fessa diurnis
Pectora somnus habet , thalamos taciturna paternos
85 Intrat , et , heu facinus ! fatali nata parentem
Crine suum spoliat , praedaque potitJT-nefanda
88 Per medios hostes — meriti fiducia tanta est —
Pervenit ad regem . quem sic affata paventem est :
90 ^Suasit amor facinus . proles ego regia Nisi
Scylla tibi trrdo patriaeque meosque penates.
Praemia nulla peto , nisi te . cape pignus amoris
Purpureum crinem , nec me nunc tradere crinem ,
Sed patrium tibi crede caput' scelerataque dextra
VIII , 57—131 . 8CVLLA 153
95 Munera porrexit . Minos porrecla refiigit:
[Turbalusque novi responilit imagine facti :]
'Di te sunimoveant , o noslri infamia saecli,
Orbe suo ; tellusque libi ponluscjue negetur.
Certe ego non patiar lovis incunabula , Creten ,
100 Qui meus est orbis , tantum contingere monslrum .'
Dixit : et ut leges captis iustissimus auctor
llostibus inposuit , classis retinacula solvi
lussit et aeratas impleri remige puppes .
Scylla freto postquam deductas nare carinas,
105 Nec praestare ducem sceleris sibi praemia vidit,
Consumptis precibus violentam transit in iram ,
Intendensque manus , passis furibunda capillis
'Quo fugis ,* exclamat 'meritorum auctore relicta,
0 patriae praelate nieae , praelate parenti ?
110 Quo fugis , inmitis ? cuius victoria nostrum
Et scelus et meritum est . nec te dala munera , nec te
Noster amor movit , nec quod spes omnis in unum
Te mea congesta est ? nam quo deserta revertar ?
In patriam ? superata iacet . sed finge manere :
115 Proditione mea clausa est mihi . patris ad ora ?
Quem tibi donavi ? cives odere merentem :
— Finitimi exemplum metuunt . exponimur orbe
Terrarum , nobis ut Crete sola pateret .
Hanc quoque si prohibes , et nos , ingrate , relinquis ,
120 Non genetrix Europa tibi est , sed inhospila Syrtis ,
Armeniae tigres austroque agitala Charybdis .
Nec love tu natus , nec mater imagine tauri
Ducta tua est ; generis falsa est ea fabula : verus ,
[Et ferus et captus nuliius amore iuvencae]
125 Qui te progenuit , laurus fuit . exige poenas,
Nise pater ! gaudele malis , modo prodita , noslris
Moenia ! nam fateor , merui et sum digna perire .
Sed tamen ex illis aliquis , quos impia laesi ,
Me perimat . cur , qui vicisti crimine nostro ,
130 Insequeris crimen ? scelus hoc patriaeque patrique ,
Officium tibi sit . te vere coniuge digna est,
154 DAEDALU8 METAMM .
Ouae torviim ligno decepit adiiltera tauriim,
Discordemque ulero fetum tulit . ecquid ad aures
Perveniunt mea dicta tuas ? an inania venli
135 Verba ferunt , idemque tuas , ingrale , carinas ?
lam iam Pasiphaen non est mirabile taurum
Prieposuisse tibi : tu plus ferilalis habebas .
Me miseram ! properare iuvat , divulsaque remis
Unda sonat . mecum simul a ! mea terra recedil .
140 Nil agis , o frustra meritorum oblite meorum :
Insequar invitum , puppimque amplexa recurvam
Per freta longa trahar .' vix dixerat , insilit uiidis ,
Consequiturque rates , faciente cupidine vires ,
Gnosiacaeque haeret comes invidiosa carinae .
145 Quam pater ut vidit — nam iam pendebat iu auras ,
Et modo factus erat fulvis haliaeetos alis — t. cxxui.
Ibat , ut haerentem rostro laceraret adunco .
Illa metu puppim dimisit , et aura cadentem
Sustinuisse levis , ne tangeret aequora , visa est :
150 Pluma fuit : plumis in avem mutata vocatur
Ciris, et a tonso est hoc nomen adepta capillo . f. cxxiv.
Vota lovi Minos taurorum corpora centum
Solvit , ut egressus ratibus Curetida terram
Contigit ; et spoliis decorata est regia fixis .
155 Creverat obprobrium generis , foedumque patebat
Matris adulterium monstri novilate biformis .
Destinat hunc Minos thalamis removere pudorem,
Multiplicique domo caecisque includere tectis .
Daedalus ingenio fabrae celeberrimus artis
160 Ponit opus ; turbatque notas , et lumina flexum
Ducit in errorem variarum ambage^viarum .
Non secus ac hquidus Phrygiis Maeandros in arvis
Ludit , et ambiguo lapsu refluilque fluilque,
Occurrensque sibi venturas aspicit undas,
165 El nunc ad fontes , nunc ad mare veisus apertum
Incertas exercet aquas : ita Daedalus implet
Innumeras errore vias , vixque ipse reverti
Ad limen potuit ; tanta est fallacia lecti .
VIII, 132—204. DABDALU8 155
Quo postquam geminam tauri iuvenisque flguram
170 Clausil , et Aclaoo bis pastum sanguine monstrum
Tertia sors annis domuit repetila novenis;
Ulque ope virginea nullis iterata priorum
lanua dilTjcilis (iio est inventa relecto :
Protinus Aegides rapta Minoide Diam
17f) Vela dedit , comitemque suam crudelis in illo
Litore destituit . desertae et mulla querenti
Amplexus et opem Liber tulit ; utque perenni
Sidere clara foret , sumptam de fronte coronam
Inmisit caelo . tenues volat illa per auras ,
180 Dumque volat , gemmae nitidos vertuntur in fcxxv.
ignes
Consistuntque loco , specie remanente coronae ,
Qui medius Nixique genu est , Anguemque tenentis .
Daedalus interea Creten longumque perosus
Exilium tactusque loci natalis amore,
185 Clausus erat pelago . Herras licet' inquit *et undas
Obstruat : at caelum certe patet . ibimus illac .
Omnia possideat , non possidet aera Minos .'
Dixit , et ignotas animum dimittit in artes,
Naturamque novat . nam ponit in ordine pennas,
190 [A minima coeptas , longam breviore sequenti ,]
Ut clivo crevisse pules : sic rustica quondam
Kistula disparibus paulatim surgit avenis .
Tum lino medias et ceris alligat imas ,
Atque ita compositas parvo curvamine fleclit,
195 Ut veras imitetur aves . puer Icarus una
Stabat et , ignarus sua se tractare pericla ,
Ore renidenli modo quas vaga moverat aura,
Caplabat plumas , flavam modo poliice ceram
Moilibat , lusuque suo mirabiie patris
200 Impediebat opus . postquam manus uitima coeptis
Inposita est , geminas opilex libravit in alas
Ipse suum corpus , motaque pependit in aura .
Instruit et natum , 'medio' que 'ut limite curras,
Icare ,' ait 'moneo , ne , si demissior ibis ,
156 icABUs METAMM .
205 Unda gravet pennas , si celsior , ignis adurat .
Inter utrumque vola . nec te spectare Booten
Aut Helicen iubeo strictumque Orionis enseni :
Me duce carpe viam .' pariter praecepta volandi
Tradit et ignotas umeris accommodat alas.
210 Inter opus monitusque genae maduere seniles ,
Et patriae tremuere manus . dedit oscula nato
Non iterum repetenda suo , pennisque levatus
Ante volat , comitique timet , velut ales , ab alto
Quae teneram prolem produxit in aera nido;
216 Hortaturque sequi , damnosasque erudit artes ,
Et movet ipse suas et nati respicit alas.
Hos aliquis tremula dum captat harundine pisces ,
Aut pastor baculo stivave innixus arator
Vidit et obstipuit , quique aethera carpere possent ,
220 Credidit esse deos . [et iam lunonia laeva
Parte Samos fuerat Delosque Parosque relictae,]
Dextra Lebinthus erat fecundaque melle Calymne,
Cum puer audaci coepit gaudere volatu,
Deseruitque ducem caelique cupidine tractus
225 Altius egit iter . rapidi vicinia solis
Mollit odoratas , pennarum vincula , ceras .
Tabuerant cerae ; nudos quatit ille lacertos ,
Remigioque carens non ullas percipit auras,
Oraque caerulea patrium clamantia nomen
230 Excipiuntur aqua : qnae nomen traxit ab illo . t. oxx>i.
At pater infelix , nec iam pater , ^lcare ,' dixit ,
'Icare ,' dixit 'ubi es ? qua te regione requiram ?'
'Icare' dicebat , pennas aspexit in undis ,
Devovitque suas artes , corpusque sepilkhro
235 Condidit . et tellus a nomine dicta sepulti .
Hunc miseri tumulo ponentem corpora nati
Garrula limoso prospexit ab elice perdix,
Et plausit pennis testataque gaudia cantu est;
Unica tunc volucris , nec visa prioribus annis ,
240 Factaque nuper avis ; longum tibi , Daedale , crimen .
Namque huic tradiderat , fatorum ignara , docendam
Vlll , 205—278. PEiiDix 157
Progeniera germana suam , nalalibus actis
Bis puerum senis , animl ad praecepla caparis .
llle eliam medio spinas in j^isce notalas
245 Traxit in excmplum , ferroque incidit acuto
Perpeluos dentes el serrae repperit usum .
Primus el ex uno duo ferrea bracchia nodo
Vinxit , ut aequali spatio distanlibus illis
Altera pars starel , pars altera duceret orbem .
260 Daedalus invidit , sacraque ex arce Minervae
Praecipilem misil, lapsum mentitus. at illum t. cxxvii
Quae favet ingeniis , excepit Palias , avemque
Reddidit , el medio velavit in aere pennis .
Sed vigor ingenii quondam velocis in aias
265 Inque pedes abiit : nomen quod et ante , remansit .
Non tamen haec alte volucris sua corpora tollit,
Nec facit in ramis altoque cacumine nidos;
Propter humum volitat , ponitque in saepibus ova,
Antiquique memor metuit sublimia casus .
260 lamque fatigatum tellus Aetnaea tenebat
Daedalon , et sumptis pro supplice Cocalus armis
Milis habebatur : iam lamentabile Athenae
Pendere desierant Thesea laude tributum .
Templa coronantur , bellatricemque Minervam
265 Cum love disque vocant aliis , quos sanguine voto
Muneribusque datis et acerris turis adorant .
Sparserat Argolicas nomen vaga fama per urbes
Theseos , et populi , quos dives Achaia cepit,
Huius opem magnis inploravere periclis .
270 Huius opem Calydon , quamvis Meleagron haberel,
Sollicita supplex petiit prece . causa petendi
Sus erat , infestae famulus vindexque Dianae .
Oenea namque ferunt pleni successibus anni
Primitias frugum Cereri , sua vina Lyaeo ,
275 Palladios flavae latices libasse Minervae .
Coeptus ab agricolis superos pervenit ad omnes
Anibitiosus honor : solas sine lure relictas
Praeteritac cessasse ferunt Latoidos aras.
158 CALYDON METAMM.
Tanglt et ira deos . *at non inpune feremus ,
280 Quaeque inhonoratae , non et dicemur inultae'
Inquit , et Oeneos ultorem spreta per agros
Misit aprum , quanto maiores herbida tauros
Non/habet Epiros et habent Sicula arva minores .
Saniguine et igne micant oculi, riget ardua cervix,
285 Et saetae similes rigidis hastilibus horrent :
287 Fervida cum rauco latos stridore per armos
Spuma fluit . dentes aequantur dentibus Indis :
Fulmen ab ore venit , frondcs afflatibus ardent .
290 Is modo crescentes segetes proculcat in herba ,
Nunc matura metit fleturi vota coloni,
Et Cererem in spicis intercipit . area frustra
Et frustra expectant promissas horrea messes.
Sternuntur gravidi longo cum palmite fetus
295 Bacaque cum ramis semper frondentis olivae .
Saevit et in pecudes . non has pastorve canesve ,
Non armenta truces possunt defendere tauri.
Diff^ugiunt populi , nec se nisi moenibus urbis
Esse putant tutas : donec Meleagros et una
300 Lecta manus iuvenum coiere cupidine laudis :
Tyndaridae gemini , spectatus caestibus alter ,
Alter equo , primaeque ratis molitor lason ,
Et cum Pirithoo , felix concordia , Theseus ,
Et duo Thestiadae , proles Aphareia , Lynceus
305 Et velox Idas , et iam non femina Caeneus ,
Leucippusque ferox iaculoque insignis Acastus,
Hippothousque Dryasque et cretus Amyntore Phoenix ,
Actoridaeque pares , et missus ab Elide Phyleus .
Nec Telamon aberat magnique creator^chillis ,
310 Cumque Pheretiade et Hyanteo lolao
Impiger Eurytion et cursu invictus Echion,
Naryciusque Lelex Panopeusque Hyleusque feroxque
Hippasus , et primis etiamnum Nestor in annis ,
Et quos Hippocoon antiquis misit Amyclis,
315 Penelopesque socer cum Parrhasio Ancaeo,
Ampycidesque sagax et adhuc a coniuge tutus
VIII , 279—353 . CALYDON 150
Occlidos , nemorisqiie decus Tegeaea Lycaei .
Rasilis iuiic summam inoidebat (ibiila vestem ;
Crinis erat simple.x , nodiim collectus in umim:
320 Kx umero peiidens resonabat eburnea laevo
Telorum ciistos , arcum quoque laeva tenebal .
Talis eral cultu : facies , quam dicere vere
Virgincam in piiero , puerilem in virgine posses.
Hanc pariter vidil , pariter Calydonius Iieros
325 Optavit , renuente deo , llammasque latentes
Haiisit , et 'o folix , siquem dignabitur' inqiiit
*Ista virum !* nec plura sinit tempusque pudorque
Dicere : maius opus magni certaminis urguet .
Silva frequens trabibus, quam nulla ceciderat aetas,
330 Incipit a plano , devexaque prospicit arva .
Quo postquam venere viri , pars retia tendunl,
Vincula pars adimunt canibus , pars pressa se(|uuntur
Signa pedum , cupiuntque suum reperire periclum .
Concava vallis erat , quo se demittere rivi
335 Assuerant pluvialis aquae : tenet ima lacunae
Lenta salix ulvaeque leves iuncique palustres
Viminaque et longa parvae sub barundine cannae .
Hinc aper excitus medios violentus in hostes
Fertur , ut excussis elisi nubibus ignes .
340 Sternitur incursu nemus , et propulsa fragorem
Silva dat . exclamanl iuvenes , praetentaque forti
Tela tenent dextra lato vibrantia ferro .
Ille ruit spargitque canes , ut quisque furenti
Obstat , et obliquo latrantes dissipat ictu .
345 Cuspis Ecliionio primum contorta lacerto
Vana fuit , truncoque dedit leve vulnus acerno .
Proxima , si nimiis mittentis viribus usa
Non foret , in tergo visa est baesura pelito :
Longius it . auctor teli Pagaseus lason .
350 'Phoebe ,' ait Ampycides 'si te coluique coloque ,
Da mihi quod petitur certo contingere telo !'
Qua potuit , precibus deus annuit . ictus ab illo est ,
Sed sine vulnere , aper : ferrum Diana volanti
160 CALYDON METAMM.
Abstulerat iaciilo ; lignum sine acumine venit .
355 Ira feri mota est , nec fulmine lenius arsit :
Emicat ex oculis , spirat quoque pectore flamma .
Utque volat moles adducto concita nervo,
Cuibi petit aut muros aut plenas milite turres,
Ii/ iuvenes vasto sic impete vulnificus sus
360 Fertur , et Eupalamon Pelagonaque , dextra tuentes
Cornua , prosternit . socii rapuere iacentes .
At non letiferos effugit Enaesimus ictus
Hippocoonte satus . trepidantem et terga parantem
Vertere succiso liquerunt poplite nervi.
365 Forsitan et Pylius citra Troiana perisset
Tempora : sed sumpto posita conamine ab hasta
Arboris insiluit , quae stabat proxima , ramis ,
Despexitque , loco tutus , quem fugerat hostem .
Dentibus ille ferox in querno stipite tritis
370 [Imminet exitio , fidensque recentibus armis]
Eurytidae magni rostro femur hausit adunco.
At gemini , nondum caelestia sidera , fratres ,
Ambo conspicui , nive candidioribus ambo
Vectabantur equis , ambo vibrata per auras
375 Ilastarum tremulo quatiebant spicula motu .
Vulnera fecissent , nisi saetiger inter opacas ,
Nec iaculis isset nec equo loca pervia , silvas .
Persequitur Telamon , studioque incautus eundi
Pronus ab arborea cecidit radice retentus.
380 Dum levat hunc Peleus , celerem Tegeaea sagittam
Inposuit nervo sinuatoque expulit arcu.
Fixa sub aure feri summum destringit harundo
Corpus , et exiguo rubefecit sangliiite saetas .
Nec tamen iUa sui successu laetior ictus ,
385 Quam Meleagros erat . primus vidisse putatur ,
Et primus sociis visum ostendisse cruorem,
Et 'meritum' dixisse 'feres virtutis honorem.*
Erubuere viri , seque exhortantur et addunt
Cum clamore animos , iaciuntque sine ordine tela .
390 Turba nocet iactis , et quos petit , impedit iclus .
VIII, 864—487. CALYUON 161
Ecce furens cont.ra sun fala bipenniier Arc.as
'Discile , femineis quid tela virilia pracstent,
0 iuvenes , operique meo concedite !' dixit
'Ipsa suis licet hunc Latonia prolegat armis,
395 Invita tamen hunc perimet mea dextra Diana /
Talia magniloquo tumidus memoraverat ore,
Ancipitemque manu tollens ulraque securim
Institerat digitis , pronos suspensus in artus .
Occupat audenlem , quacjue est via proxima leto ,
400 Summa ferus geminos direxit ad inguina dentes .
Concidit Ancaeus , glomerataque sanguine multo
Viscera lapsa fluunt , madefactaque terra cruore e8( .
Ibat in adversum proles Ixionis hostem
Pirithous , valida quatiens venabula dextra .
405 Cui 'procui,' Aegides 'o me mihi carior' inquit
T*ars animae consiste meae ! licet eminus esse
Fortibus : Ancaeo nocuit temeraria virtus .'
Dixk , et aerata torsit grave cuspide cornum ;
Cui bene librato votique potente futuro
410 Obstitit obstipa frondosus ab arbore ramus .
Misit et Aesonides iacukun , quod casus ab iilo
Vertit in inmeriti fatum latrantis , et inter
lUa coniectum tellure per ilia fixum est.
At manus Oenidae variat , missisque duabus
415 Hasta prior terra , medio stetit altera tergo .
Nec mora , dum saevit , dum corpora versat in orbem
Stridentemque novo spumam cum sanguine fundit,
Vulneris auctor adest , hostemque irritat ad iram ,
Splendidaque adversos venabula condit in armos .
420 Gaudia testanlur socii clamore secundo ,
Victricemque petunt dextrae coniungere dextram;
Inmanemque ferum multa tellure iacentem
Mirantes spectant , neque adhuc contingere tutum
Esse putant , sed tela tamen sua quisque cruentat .
42.') Ipse pede inposito caput exitiabile pressit,
Atque ita 'sume mei spolium , Nonacria , iuris /
Dixit 'et in partem veniat mea gloria tecum .'
oviD. n. 11
162 MELEAGKB METAMM .
Protiniis exuvias , rigidis horrenlia saetis
Terga dat et magnis insignia denlibiis ora .
430 Ilii laetitiae est cum munere muneris auctor .
Invidere alii : totoque erat agmine murmur .
E ouibus ingenti tendentes bracchia voce
'P(Hie age , nec litulos intercipe , femina , nostros /
Thestiadae clamant 'nec te fiducia formae
435 Decipiat , ne sit longe tibi captus amore
Auctor' et huic adimunt munus , ius muneris illi .
Non tulit , et tumida frendens Mavortius ira
'Discite , raptores alieni' dixit 'honoris ,
Facta minis quantum distent' hausitque nefando
440 Pectora Plexippi , nil tale timentia , ferro .
Toxea , quid faciat , dubium , pariterque volentem
Ulcisci fratrem fraternaque fata timentem
Haud patitur dubitare diu , calidumque prioris
Caede recalfecit consorti sanguine telum .
445 Dona deum templis nato victore ferebat,
Cum videt extinctos fratres Allhaea referri.
Quae plangore dato maestis clamoribus urbem
Implet , et auratis mutavit vestibus atras :
At simul est auctor necis editus , excidit omnis
450 Luctus , et a lacrimis in poenae versus amorem est .
Stipes erat , quem , cum partus enixa iaceret
Thestias , in flammam triplices posuere sorores j
Staminaque inpresso fatalia poUice nentes
^Tempora' dixerunt *eadem lignoque tibique,
455 0 modo nate , damus .' quo postquam carmine dicto
Excessere deae , flagrantem mater ab igne
Eripuit torrem sparsitque hquentibns--tmdis .
llle diu fuerat penetralibus abditus imis,
Servatusque tuos , iuvenis , servaverat annos .
460 Protuiit hunc genetrix , taedasque et fragmina poni
Imperat , et positis inimicos admovet ignes .
Tum conata quater flammis inponere ramum,
Coepta quater tenuit . pugnant materque sororque ,
Et diversa tralmnt unum duo nomina pectus.
VIII, 428 — 501 . MELKAOER 163
466 Saepe metu sceleris pallebant ora fuliiri,
Saope suum fervens oculis clabat ira ruborem ;
Et modo uescio quid similis crudele minanti
Vultus erat , modo quem misereri credere posses .
Cumque ferus lacrimas animi siccaverat ardor,
470 Inveuiebantur lacrimae tamen . utque carina ,
Quam venlus vent0(|ue rapit contrarius aestus,
Vim geminam sentit , paretque incerta duobus :
Thestias haud aliter dubiis alTectibus errat,
Perque vices ponit positamque resuscitat iram.
475 Incipit esse tamen melior germana parente ,
[Et consanguineas ut sanguine leniat umbras,
Impietate pia est . nam postquam pestifer ignis
Convaluit , 'rogus iste cremet mea viscera' dixit .
Utque manu dira lignum fatale tenebat,
480 Ante sepulchrales infeUx astitit aras ,]
'Poenarum' que 'deae triplices , furialibus ,* inquit
'Eumenide^ , sacri» vultus advertite vestros .
Ulciscor facioque nefas . mors morte pianda est :
In scelus addendum scelus est , in funera funus :
486 Per coacervatos pereat domus impia luctus .
An felix Oeneus nato victore fruetur,
Thestius orbus erit ? melius lugebitis ambo .
Vos modo , fraterni manes animaeque recentes,
Officium sentite meum , magnoque paratas
490 Accipite inferias . [uteri mala pignora nostri .]
Ei mihi ! quo rapior ? fratres ignoscite matri !
Deficiunt ad coepta manus . meruisse fatemur
IHum , cur pereat : mortis mihi displicet auctor .
Ergo inpune feret , vivusque et victor et ipso
495 Successu tumidus regnum Calydonis habebit,
Vos cinis exiguus gehdaeque iacebitis umbrae ?
Haud equidem patiar . pereat sceleratus , et ille
Spemque patris regnique trahat patriaeque ruinam .
Mens ubi materna est ? ubi sunt pia iura pareatum ?
500 Et quos sustinui bis mensum quinque labores ?
0 utinam primis arsisses ignibus infans,
11*
164 MELBAOBIDEB METAMM .
Idqiie ego passa forem ! vixisti munere nostro ;
Nunc merito moriere tuo . cape praemia facti ,
Bisque datam , primum partu , mox stipite rapto ,
505 Kcdde ariimam . [vel me fraternis adde sepulchris .]
Et cupio et nequeo . quid agam? modo vulnera fratrum
Ariie oculos mihi sunt et tantae caedis imago:
Nunc animum pietas maternaque nomina frangunt.
Me miseram ! male vincetis , sed vincite , fratres :
510 [Dummodo quae dedero vobis solacia , vosque]
Ipsa sequar .' dixit , d«xtraque aversa trementi
Funereum torrem medios coniecit in ignes.
Aut dedit , aul visus gemitus est ille dedisse
Stipes , ut invitis correptus ab ignibus arsit .
515 Inscius atque absens flamma Meleagros ab illa
Uritur , et caecis torreri viscera sentit
Ignibus , ac magnos superat virtute dolores .
Quod tamen ignavo cadat et sine sanguine leto,
Maeret , et Ancaei felicia vulnera dicit :
520 Grandaevumque patrem fratresque piasque sorore»
Cum gemitu sociamque tori vocat ore supremo,
Forsitan et matrem . crescunt ignisque dolorque ,
Languescuntque iterum : simul est extmctus uterquts ,
Inque leves abiit paulatim spiritus auras
626 Paulatim cana prunam velante favilla .
Alta iacet Calydon : lugent iuvenesque senesque ,
Vulgusqiie proceresque gemunt , scissaeque capillos
Planguntur matres Calydonides Eueninae .
Pulvere canitiem genitor vultusque seniles
530 Foedat humi fusus , spatiosumque increpat aevua .
Nam de matre manus diri sibi conscia facti
Exegit poenas acto per viscera ferro .
Non mihi si centum deus ora sonantia linguis
Ingeniun>que capax totumque Helicona dedissel,
636 Tristia persequerer miserarum voce sororum.
Inmemores decoris liventia pectora tundunt;
Dumaue manet corpus , corpus refoventque foveatqoe ,
Oscula dant ipsi , posito dant oscula lecto :
VIII , 502-676 . ACHKU018 165
Post ciDerem cineres haustos ad pectora pressant ,
640 Adfusaeque iacent lunnilo , signataque saxo
Nomina coniplexae lacrimas in nomina fundunt .
Quas Parlhaoniae tandem Lalonia clade
Exsatiata domus [praeter Gorgenque nurumque
Nobiiis Alcmenae] natis in corpore pennis
545 Allevat et longas per braccliia porrigit alas
Corneaque ora facit versasque per aera mittit. f.oxxTiii.
Interea Theseus sociati parte laboris
Functus Erechtheas Tritonidos ibat ad arces.
Clausit iter fecitque moras Achelous eunti
560 Imbre timiens . 'succede meis ,* ait Unclite , tectis ,
Cecropida , nec te committe rapacibus undis .
Ferre trabes solidas obliquaque volvere magno
Murmure saxa solent . vidi contermina ripae
Cum gregibus stabula alta trahi ; nec fortibus illic
666 Profuit armentis , nec equis velocibus esse .
Multa quoque hic torrens nivibus de monte solutis
Corpora turbineo iuvenalia vertice mersit.
Tutior est requies , solito dum flumina currant
Limite , dum tenues capiat suus alveus undas .
660 Annuit Aegides 'utar ,' que 'Acheloe , domoque
Consilioque tuo* respondit . et usus utroque est .
Pumice multicavo nec levibus atria tophis
Structa subit : molli tellus erat umida musco ;
Summa lacunabant alterno murice conchae .
665 lamque duas lucis partes Hyperione menso
Discubuere toris Theseus comitesque laborum:
Flac Ixionides , illa Troezenius heros
Parte Lelex , rar is iam sparsus tempora canis ,
Quosque alios parili fuerat dignatus honore
570 Amnis Acarnanum , laetissimus hospite tanto .
Protinus appositas nudae vestigia nymphae
Instruxere epulis mensas , dapibusque remotis
hi gemma posuere merum . tum raaximus heros ,
Aequora prospiciens oculis subiecta , 'quis' inquit
§76 *Ille locus ?' digitoque ostendit , et Mnsula nomen
166 ECHINADES METAMM .
Quod gerit illa , doce : quamquam non una videtur .'
Amnis ad haec *non est' inquil 'quod cernitis, unum .
Quinque iacent terrae : spatium discrimina fallit .
Quoque minus spretae factum mirere Dianae,
580 rVaLdes hae fuerant , quae cum bis quinque f. cxxix
/ iuvencos
Mactassent rurisque deos ad sacra vocassent,
Inmemores nostri festas duxere choreas .
Intumui , quantusque feror , cum phirimus umquam ,
Tantus eram , pariterque animis inmanis et undis
585 A silvis silvas et ab arvis arva revulsi,
Cumque loco nymphas , memores tum denique nostri ,
In freta provolvi . fluctus nosterque marisque
Continuam diduxit humum , partesque resolvit
In totidem , mediis quot cernis Echinadas undis .
590 Ut tamen ipse vides , procul en procul una recessit
Insula , grata mihi ; Perimelen navita dicit .
Huic ego virgineum dilectae nomen ademi.
Quod pater Hippodamas aegre tulit , inque profundum
Propulit e scopulo periturae corpora natae.
Excepi , nantemque ferens "o proxima mundi
596 Regna vagae' dixi 'sortite tridentifer undae ,
601 Adfer opem , mersaeque , precor , feritate paterna
Da , Neptune , locum ; vel sit locus ipsa , Ucebit ."
609 Dum loquor , amplexa est artus nova terra natantes
610 Et gravis increvit mutatis insula membris .' f. cxxx.
Amnis ab his tacuit . factum mirabile cunctos
Moverat . irridet credentes , utque deorum
Spretor erat mentisque ferox Ixione natus,
*Ficta refers , nimiumque putas , Aeheloe , potentes
615 Esse deos ,' dixit 'si dant adimuntque figuras .'
Obstipuere omnes , nec talia dicta probaiunt ;
Ante omnesque Lelex , animo maturus et aevo ,
Sic ait : 'inmensa est fi^nemque potentia caeli
Non habet , et quicquid superi voluere , peractiun est .
620 Quoque minus dubites , tiliae contermina quercus
Collibus est Phrygiis , modico circnmdata muro :
VIII. 576 — 661. PHILEMON. BArCIH 167
Ipse locum vidi ; iiaDi ine Pelopela Pittheus
Misil in arva , suo quondam regnata parenti .
Ilaiid prociil liinc stagniini est , leilus habitabilis olim,
625 Nunc celebres mergis fiilicisque paiustribus undae .
luppiter huc specie morlali , cumque parente
Vcnit Atlantiades positis caducifer alis .
Mille domos adiere , locum requiemque petentes :
Mille domos clausere serae . tamen una recepit,
630 Parva quidem , stipulis et canna tecta palustri :
Sed pia Baucis anus parilique aetate Philemon
Illa sunt annis iuncti iuvenalibus , illa
Consenuere casa ; paupertatemque fatendo
Effecere levem nec iniqua mente ferendo .
635 Nec refert , dominos illic , famulosne requiras :
Tota domus duo sunt , idem parentque iubentque .
Ergo ubi caelicolae placitos tetigere penates,
Summissoque humiles intrarunt vertice postes,
Membra senex posito iussit relevare sedili,
640 Quo superiniecit textum rude sedula Baucis .
Inde foco tepidum cinerem dimovit et ignes
Suscitat hesiernos foliisque et cortice sicco
Nutrit et ad flammas anima producit anili,
MuUifidasque faces ramaliaque arida tecto
645 Delulit et minuit , parvoque admovit aeno .
Quodque suus coniunx riguo collegerat liorto,
Truncat holus foliis . furca levat ille bicorni
Sordida terga suis nigro pendentia tigno,
Servatoqiie diu resecat de tergore partem
650 Exiguam , sectamque domat ferventibus undis .
Interea medias fallunt sermonibus horas,
655 Concutiuntque torum de molli fluminis ulva
Inpositum lecto , sponda pedibusque salignis .
Vestibus hunc velant , quas non nisi tempore festo
Sternere consuerant : sed et haec vilisque vetusque
Vestis erat , lecto non indignanda saligno .
660 Accubuere dei . mensam succincta tremensque
Ponit anus . mensae sed erat pes tertius inpar :
168 PHiL. BAUCI8 METAMM.
Testa parem fecit . quae postqitam subdita clivum
SustuKt , aequatam mentae tersere virentes .
Ponitur hic bicolor sincerae baca Minervae,
865 Conditaque in liquida corna autumnalia faece ,
Inlibaque et radix et lactis massa coacti,
Qvaque non acri leviter versata favilla,
Omnia fictilibus . post haec caelatus eodem
Sistitur argento crater fabricataque fago
670 Pocula , qua cava sunt , flaventibus illita ceris .
Parva mora est , epulasque foci misere calentes ,
Nec longae rursiis referuntur vina senectae,
Dan-tque locum mensis paulum seducta secundis .
Hic nux , hic mixta est rugosis carica palmis
675 Prunaque et in patulis redolentia mala canistris
Et de purpureis collectae vitibus uvae .
Candidus in medio faviis est . super omnia vultus
Aeeessere boni nec iners pauperque voluntas.
Interea totiens haustum cratera repleri
680 Sponte sua , per seque vident succrescere vina :
Attoniti novitate pavent , manibusque supinis
Concipiimt Baucisque preces timidusque Philemon,
Et veniam dapibus nullisque paratibus orant.
Unicus anser erat , minimae custodia villae ,
685 Quem dis hospitibus domini mactare parabant .
IHe celer penna tardos aetat.e fatigat,
Eluditque diu , tandemque est visus ad ipsos
Confugisse deos . superi vetuere necari :
"Di' que 'sumus , meritasque luet vicinia poenas
690 Impia ;' dixerunt *vobis inmunibus huius
Esse mali dabitur . modo vestra reliaquite tecta
Ac nostros comitate gradus et in ardua montis
Ite simul ." parent ambo , baculisque levati
Nituntur longo vestigia ponere clivo .
695 Tantum aberant summo , quantum semel ire sagitta
Missa potest : flexere oculos , et mersa palude
Cetera prospiciant , tantum sua tecta manere .
Dumque ea mirantur , dum deflent fata suorum ,
Vm, 662—736. PHiL. BAi'CM 169
Illa ?etus , dominis eliam casa parva duobiis
700 Verlitur in teniplum : furcas subiere cohuiinae ,
Stramina flavescunt auralaque tccta videntur,
Caelataeque fores , adoperlaque marmore tellus .
Talia tum placido Saturnius edidit ore :
"Dicite , iuste senex et femina coniuge iusto
706 Digna , quid optetis ." cum Baucide pauca locutus ,
ludicium superis aperit commune Philemon :
"Esse sacerdotes delubraque vestra tueri
Poscimus ; et quoniam concordes egimus annos ,
Auferat hora duos eadem , nec coniugis umquam
710 Busta meae videam , neu sim tumulandus ab illa."
Vota fides sequitur . templi tutela fuere ,
Donec vita data est . annis aevoque soluti
Ante gradus sacros cum starent forte locique
Navarent curas , frondere Philemona Baucis, f. cxxxi.
716 Baucida conspexit senior frondere Philemon .
lamque super geminos crescente cacumine vultiis
Mutua , dum licuit , reddebant dicta "vale* que
*0 coniunx" dixere simul , simul abdita texit
Ora frutex . ostendit adhuc Cibyrelus illic
72Q Incola de gemino vicinos corpore tnincos .
Haec mihi non vani , neque erat cur fallere vellent ,
Narravere senes . equidem pendentia vi4i
Serta super ramos , ponensque recentia dixi
"Cura pii dis sunt , et qui coluere , coluntur .*"
725 Desierat ; cunctosque et res et moverat auctor :
Thesea praecipue . quem facta audire volentera
Mira deum , innixus cubito Calydonius amnis
TaUbus alloquitur : 'sunt , o fortissime , quorum
Forma semel mota est , et in hoc renovamine mansit ;
730 Sunt , quibus in plures ius est transire figuras,
Ut tibi , complexi terrara maris incola , Proteu .
Nam modo te iuvenem, modo te videre leonem;f.cxxxu.
Nunc violentus aper , nunc , qucm tetigisse timerent ,
Anguis eras ; modo te faciebant cornua taurura :
735 Saepe lapis poteras , arbor quoque saepe videri:
170 EBY8ICHTH0N METAMM .
Interdum , faciem liquidarum imitatus aquarum ,
Flumen eras , interdum undis contrarius ignis .
Nec minus Autolyci coniunx , Erysichlhone nata,
luris hahel . pater huius erat , qui numina divum
740 S^erneret el nullo« aris adoleret honores .
me etiam Cereale nemus violasse securi
Dicitur et lucos ferro temerasse vetustos .
Stahat in his ingens annoso robore quercus,
Una nemus . vittae mediam memoresque tabellae
745 Sertaque cingebant , voti argumenta potentis .
Saepe sub hac dryades festas duxere choreas :
Saepe etiam manibus nexis ex ordine trunci
Circuiere modum , mensuraque roboris ulnas
Quinque ter implebat . nec non et cetera tanto
750 Silva sub hac , silva quanto fuit herba sub omni .
Non tamen idcirco ferrum Triopelus illa
Abstinuit , famulosque iubet succidere sacrum
Robur : et ut iussos cunctari vidit , ab uno
Edidit liaec rapta sceleratus verba securi:
765 "Non dilecta deae solum , sed et ipsa licebit
Sit dea , iam tanget frondente cacumine terram .'*
Dixit , et obliquos dum telum librat in ictus ,
Contremuit gemitumque dedit Deoia quercus :
Et pariter frondes , pariter pallescere glandes
760 Coepere ac longi pallorem ducere rami .
Cuius ut in trunco fecit manus impia vulnus,
Haud aliter fluxit discusso cortice sanguis,
Quam solet , ante aras ingens ubi victima taurus
Concidit , abrupta cruor e cervice profundi .
765 Obstipuere omnes : aliquisque ex:"iminibus audet
Deterrere nefas , saevamque inhibere bipennem .
Aspicit hunc , "mentis* que *piae cape praemia !" dixit
Thessalus , inque virum convertit ab arbore ferrum ,
Detruncalque caput ; repetitaque robora caedit ,
770 Redditus e medio sonus est cum robore talis :
"Nympha sub hoc ego sum Cereri gratissima ligno,
Quae tibi factorum poenas instare tuorum
VIII , 786— 810 . EBV8ICHTH0N 171
Vaticinor nioriens , nostri solacia leti ."
Persequitiir sceliis iile suum : labefaclaque tandem
776 Iclibus innumeris adduclaque funibus arbor
Corruit et multam proslravit pondere silvam .
Attonitae dryades damno nemorumqire suoque,
Omnes germanae , Cererem cum veslibus atris
Maerentes adeunt poenamque Erysicbtbonis orant .
780 Annuit bis , capilisque sui j)ulcberrima motu
Concussit gravidis oneratos messibus agros :
Moliturque gemis poenae miserabile , si non
llie suis esset nulli miserabilis actis,
Pestifera lacerare Fame . quae quatinus ipsi
786 Non adeunda deae est — neque enim Cereremque
Famemque
Fata coire sinunt — montani numinis unam
Talibus agrestem compellat oreada dictis :
"Est locus extremis Scytbiae glacialis in oris ,
Triste soium , steriiis , sine fruge , sine arbore teilus ;
790 Frigus iners illic habitant Pallorque Tremorque
Et ieiuna Fames . ea se in praecordia condat
Sacrilegi scelerata , iube : nec copia rerum
Vincat eam , superetque meas certamine vires .
Neve viae spatium te terreat , accipe currus ,
795 Accipe , quos frenis alte moderere , dracones"
Et dedit . illa dato subvecta per aera curru
Devenit in Scytbiam , rigidique cacumine montis,
Caucason appellant , serpentum colla levavit:
Quaesitamque Famem lapidoso vidit in agro
800 Uiiguibus et raras vellentem dentibus herbas .
Hirtus erat crinis , cava lumina , pallor in ore ,
Labra incana situ , scabrae rubigine fauces ,
Dura cutis , per quam spectari viscera possent :
Ossa sub incurvis extabant arida lumbis,
805 Ventris erat pro ventre locus ; genuumque tumebat
808 Orbis , et inmodico prodibant tubere tah .
Hanc procul ut vidit, — neque enim est accedere iuxta
Ausa — refert mandata deae : paulumque morata ,
172 EHT81CHTH0N METAMM .
Ouamquam aberat longe , quamquam modo venerat
illuc ,
Visa tamen sensisse famem ; retroque dracones
Egit in Haemoniam , versis sublimis habenis .
/ Dicta Fames Cereris , quamvis contraria semper
815 Iflius est operi , peragit , perque aera vento
Ad iussam delata domum est , et protinus intrat
Sacrilegi thalamos , altoque sopore solutum —
Noctis erat tempus — geminis amplectitur ulnis :
Seque viro inspirat , faucesque et pectus et ora
820 Aftlat f et in vacuis spargit ieiunia venis .
[Functaque mandato fecundum deserit orbem,
Inque domos inopes , adsueta revertitur antra .]
Lenis adhuc somnus placidis Erysichthona pennis
Mulcebat : petit ille dapes sub imagine somni ,
826 Oraque vana movet dentemque in dente fatigat,
Exercetque cibo delusum guttur inani,
Proque epulis tenues nequiquam devorat auras .
Ut vero est expulsa quies , furit ardor edendi ,
Perque avidas fauces inmensaque viscere regnat.
830 Nec mora : quod pontus , quod terra , quod educat aer ,
Poscit ; et appositis queritur ieiunia mensi« ,
Inque epulis epulas quaerit : quodque urbibus esse ,
Quodque satis populo poterat , non sufficit uni :
Plusque cupit , quo plura suam demittit in alvum .
836 Utque fretum recipit de tota flumina terra ,
Nec satiatur aquis , peregrinosque ebibit amnes ,
Utque rapax ignis non umquam alimenta recusat,
Innumerasque trabes cremat , et quo copia maior
Est data , plura petit , turbaque voracior ipsa est :
840 Sic epulas omnes Erysichthonis ora profani
Accipiunt , poscuntque simul . cibus omnis in illo
Causa cibi est , semperque locus fit inanis edendo .
lamque fame patrias altaque voragine vcntris
Attenuarat opes : sed inattenuata manebat
845 Tum quoque dira fames , inplacataeque vigebat
Flamma gulae . tandem , demisso in viscera censu ,
VIII, 811 — 882. MKSTRA 173
Filia restabat , non illo digna parente .
Hanc quoque vendit inops . doniinum generosa recusat ,
El vicina suas tendens super aequora palmas
850 "Eripe me doniino , qui raptae praemia nobis
Virginitalis habes" ait . tiaec Neptunus habebat .
Oul prece non spreta , quamvis modo visa seq-uenti
Esset ero , formamque novat vullumque virilem t. oxxxiu
Induit , et cultus pisces capientibus aptos .
855 Ilanc dominus spectans "o qui peiidentia parvo
Aera cibo celas , moderator harundinis ,* inquit
*Sic mare compositum , sic sit tihi piscis in unda
Credulus , et nuilos , nisi fixus , senliat hamos :
Quae modo cum vili turbatis veste capillis
860 Litore in hoc steterat , nam stanlem in Utore vidi ,
Dic ubi sit : neque enim vestigia longius extant ."
llla dei munus bene cedere sensit , et a se
Se quaeri gaudens , his est resecuta rogantem :
"Quisquis es , ignoscas ; in nullam lumina partem
865 Gurgite ab hoc flcxi , studioque operatus inhaesi .
Quoque minus dubites , sic has deus aequoris artes
Adiuvet, ut nemo iandudum Htore in isto,
Me tamen excepto , nec femina constilit ulla ."
Credidit , et verso dominus pede pressit harenam ,
870 Elususque abiit . illi sua reddita forma est .
Ast ubi habere suam transformia corpora sensit,
Saepc pater dominis Triopeida tradit . at illa
Nunc equa , nunc ales , modo bos , modo cervus abibat ,
Praebebatque avido non iusta alimenta parenti .
875 Vis tamen illa mali postquam consumpserat omnem
Materiam , dederatque gravi nova pabula morbo,
Ipse SU08 artus lacero divellere morsu
Coepit , et infeHx minuendo corpus alebat .
Quid moror externis ? etiam mihi saepe novandi eal
880 Corporis , o iuvenes , numero finita potestas .
Nam modo qui nunc sum videor : modo flector in
anguem :
Armenti modo dnx rires in cornua sumo;
174 ACHELOus METAMM .
Cornua , dum potui . nunc pars caret altera telo
Frontis , ut ipse vides .' gemitus sunt verba secuti.
/
LIBER NONUS.
Quae gemitus truncaeque deo Neptunius heros
Causa rogat frontis . cum sic Calydonius amnis
Coepit , inornatos redimitus liarundine crines :
'Triste petis munus . quis enim sua proelia victus
5 Commemorare velit ? referam tamen ordine . nec tam
Turpe fuit vinci , quam contendisse decorum est ;
Magnaque dat nobis tantus solacia vietor.
Nomine siqua suo tandem pervenit ad aures
Deianira tuas — quondam pulcherrima virgo
10 Multorumque fuit spes invidiosa procorum .
Cum qulbus ut soceri domus est intrata petiti,
"Accipe me generum ,' dixi 'Parthaone nate :"
Dixit et Alcides . alii cessere duobus .
Ille lovem socerum dare se , famamque laborum ,
15 Et superata suae referebat iussa novercae .
Contra ego "turpe deum mortali cedere:' dixi —
Nondum erat ille deus — 'regem me cernis aquarum
Cursibus obUquis inter tua regna fluentum.
Nec gener externis hospes tibi missus ab oris,
20 Sed popularis ero et rerum pars una tuarum .
Tantum ne noceat , quod me nec regia luno
Odit , et omnis abest iussorum poena laborum .
Nam , quo te iactas , Alcmena nate-,^ creatum ,
luppiter aut falsus pater est , aut crimine verus .
25 Matris adulterio patrem petis . elige , fictum
Esse lovem malis , an te per dedecus ortum ."
Talia dicentem iandudum lumine torvo
Spectat , et accensae non fortiter imperat irae ,
Verbaque tot reddit ; "melior mihi dextera lingua .
ao Dummodo pugnando superem , tu vince loquendo"
VIII , 883 — IX , 67 . ACHEL0U8 175
Congreditiirque lerox . puduil modo magna locutiim
Cedere : reieci viridem de corpore vest^m,
Bracchiaque opposui , tenuique a pectore varas
In statione manus et pugnae membra paravi .
36 Ille cavis hausto spargit me pulvere paimis,
Inque vicem fulvae tactu flavescit harenae .
Et modo cervicem , modo crura micantia eaptat,
Aut caplare putes , omnique a parte lacessit .
Me mea defendit gravitas : frustraque petebar ;
40 Ilaud secus ac moles , magno quam murmure fluctus
Oppugnant ; manet ilia , suoque est pondere tuta .
Digredimur pauhim , rursusque ad bella coimus ,
Inque gradu stetimus , certi non cedere ; eratque
Cum pede pes iunctus , totoque ego pectore pronus
45 Et digitos digitis et frontem fronte premebam .
Non aUter vidi fortes concurrere tauros,
Cum pretium pugnae toto nitidissima saltu
Expetitur coniunx : spectant armenta paventque
Nescia , quem maneat tanti victoria regni .
60 Ter sine profectu voluit nitentia contra
Reicere Alcides a se mea pectora : quarto
Excutit amplexus , adduclaque bracchia solvit,
Inpulsumque manu — certum est mihi vera fateri —
Protinus avertit , tergoque onerosus inhaesil .
55 Siqua fides , — neque enim ficta mihi gloria voce
Quaeritur — inposito pressus mihi monte videb;ir .
Vix tamen inserui sudore fluentia multo
Bracchia , vix solvi duros a pectore nexus .
Instat anhelanti , prohibetque resumere vires,
60 £t cervice mea potitur . tum denique telhis
Pressa genu nostro est , et harenas ore momordi .
Inferior virtute , meas divertor ad artes ,
Elaborque viro lengum formatus in anguem. t. oxxxk
Qui postquam flexos sinuavi corpus in orbes ,
65 Cumque fero movi linguam slridore bisulcam,
Risit , et ilhidens nostras Tirynthius artes
"Cunarum labor est angues superare mearom,'
176 ACHKLODS METAMM.
Dixit 'et ut vincas alios , Acheloe , dracones ,
Pars quota Lernaeae serpens eris unus echidnae?
70 Vulneribus fecunda suis erat illa , nec ullum
De centum numero caput est inpune recisum,
Quin gemino cervix herede valentior esset.
^anc ego ramosam natis e caede colubris
Crescentemque malo domui , domitamque reclusi .
75 Quid fore te credas , falsum qui versus in anguem
Arma aliena moves ? quem forma precaria celat ?"
Dixerat , et summo digitorum vincula coUo
Inicit : angebar , ceu guttura forcipe pressus ,
Pollicibusque meas pugnabam evellere fauces.
80 Sic quoque devicto restabat tertia tauri t. •xxxt.
Forma trucis . tauro mutatus membra rebello .
Induit ille toris a laeva parte lacertos,
Admissumque trahens sequitur , depressaque dura
Cornua figit humo , meque alta sternit harena .
85 Nec satis hoc fuerat : rigidum fera dextera cornu
Dum tenet , infregit , truncaque a fronte revellit .
Naides hoc , pomis et odoro flore repletum ,
Sacrarunt ; divesque meo Bona Copia cornu esl .*
Dixerat : et nymphe ritu succincta Dianae ,
90 Una ministrarum , fusis utrimque capillis ,
Incessit totumque tulit praedivite cornu
Autumnum et mensas , felicia poma , secundas .
Lux subit ; et primo feriente cacumina sole
Discedunt iuvenes . neque enim , dum flumina pacen
95 Et placidos habeant lapsus , totaeque residant ,
Opperiuntur , aquae . vultus Achelous agrestes
Et lacerum cornu mediis caput abdjdit undis.
Hunc tamen ablati domuit iactura decoris,
Cetera sospes habet . capitis quoque fronde saligna
100 Aut super inposita celatur harundine damnum .
At te , Nesse ferox , eiusdem virginis ardor
Perdiderat volucri traiectum terga sagitta.
Namque nova repetens patrios cum coniuge muroe
Venerat Eueni rapidas love natus ad undas ,
IX, 68 — 141. NESSU8 177
105 Uberior solilo , nimbis biemalibiis aiictus,
Verticibusiiue IVeiiucns erat al([ue inpervius amnis .
Inlrepidum pro se , curam de coniuge agentem
Nessus adit , membrisque valens scilusque vadorum ,
'Ofticio' que 'meo ripa sisletur in illa
110 llaec / ait 'Alcide . tu viribus utere nando :'
Pallenleuuiue metu , lluviumque ipsumque timentem
Tradidit Aonius pavidam Calydonida Nesso .
Mox , ut erat , pliaretraque gravis spolioque leonis —
Nam clavam et curvos trans ripam miserat arcus —
115 'Ouandoquidem coepi , superentur flumina' dixit,
Nec dubitat , nec , qua sit clementissimus amnis,
Quaerit , et obsequio deferri spernit aquarum .
lamque tenens ripam , missos ciim tolleret arcus ,
Coniugis agnovit vocem : Nessoque paranli
120 Fallere depositum 'quo te fiducia' clamat
'Vana pedum , violente , rapit ? tibi , Nesse biformis ,
Dicimus . exaudi , nec res intercipe nostras .
Si te nulla mei reverentia movit , at orbes
Concubilus vetitos poterant inhibere paterni .
125 Haud tamen elfugies , quamvis ope fidis equina .
Vulnere , non pedibus te consequar .' ultima dicta
Re probat , et missa fugientia terga sagitta
Traicit . extabat ferrum de pectore aduncum .
Quod simui evulsum est, sanguis per utrunique foramen
130 Emicuit , mixtus Lernaei tabe veneni .
Excipit hunc Nessus : 'neque enim moriemur inulli'
Secum ait , et calido velamina tincta cruore
Dat munus raptae velut irritamen amoris .
Longa fuit medii mora tcmporis : actaque magni
135 Ilercuhs implerant terras odiumque novercae .
Victor ab Oechaiia Cenaeo sacra parabat
Vota lovi , cum fama loquax praecessit ad aures ,
Deianira , tuas , quae veris addere falsa
Gaudet , et e minimo sua per mendacia crescit,
140 Amphitryoniaden loles ardore teneri .
Credit amans , venerisque novae perterrila fama
oyiD. n. 12
178 DEIANIRA METAMM.
Indulsit prlmo lacrimis , flendof|ue dolorem
Difiudit miseranda suum . niox deinde 'quid autem
Flemus T ait 'paelex lacrimis laetabitur istis .
U5 Quae quoniam adveniet , properandum aliquidque
^novandum est,
um licet, et nondum thalamos tenet altera nostros .
Conquerar , an sileam ? repetam Calydona , morerne ?
Excedam tectis ? an , si nihil amplius , obstem?
Quid si me , Meleagre , tuam memor esse sororem
150 Forte paro facinus , quantumque iniuria possit
Femineusque dolor , iugulata paelice testor?'
Incursus animus varios habet . omnibus iliis
Praetuiit imbutam Nessco sanguine vestem
Mittere, qtiae vires defecto reddat amori.
155 Ignaroque Lichae , quid tradat , nescia , luctus
Ipsa suos tradit . blandisque miserrima verbis
Dona det illa viro , mandat . capit inscius heros,
Imluiturque umeris Lernaeae virus echidnae.
Tura dabat primis et verba precantia flammis,
160 Vinaque marmoreas patera fundebat in aras :
Incaluit vis illa mali , resolutaque flammis
Ilerculeos abiit late difl^usa per artus .
Dum potuit, solita gemitum virtute repressit.
Victa malis postquam est patientia , reppulit aras,
165 Implevitque suis nemorosum vocibus Oeten .
Nec mora, letiferam conatur scindere vestem:
Qua trahitur, trahit illa cutem , foedumque relatu,
Aut haeret membris frustra temptata revelli,
Aut laceros artus et grandia detegit ossa.
170 Ipse cruor , gelido ceu quondamlainmina candens
Tincta lacu , stridit coquiturque ardcnte veneno .
Nec modus est, sorbent avidae praecordia flammae,
Caeruleusque fluit toto de corpore sudor,
Ambuslique sonant nervi , caecaque medullis
175 Tabe liquefactis tendens ad sidera palmas
'Cladibus,' exclamat 'Saturnia , pascere nostris:
Pascere , et hanc pestem specta , crudelis , ab alto ,
IX, 142 — 213. HERC. OETAEIS 179
Corque ferum satia . vel «i miserandus el hosli,
Hoc est , si tibi sum , tliris crucialibus aegram
180 Invisamque animam nalamque laboribus aufer ,
Mors mihi munus erit . decet haec dare dona
uovercam .
Ergo ego foedantem peregrino templa cruore
Busirin domui ? saevoque alimenla parentis
.\ntaeo eripui ? nec me pastoris Iliberi
185 Forma triplex , nec forma triplex tua , Cerbere , movit ?
Vosne , manus , validi pressistis cornua tauri ?
Vestrum opus Elis habet, vestrum Stymphalides undae,
Partheniumquc nemus ? vestra virtute relatus
Thermodonliaco caelatus balteus auro,
190 Pomaque ab insomiii concustodita dracone?
Nec mihi Centauri poluere resistere , nec mi
Arcadiae vastator aper ? nec profuit hydiae
Crescere per damnum geminasque resumere vires?
Quid , cum Thracis equos humano sanguine pingues
195 Plenaque corporibus laceris praesepia vidi,
Visaque dcieci , dominumque ipsosqiie peremi ?
Ilis elisa iacet moles Nemeaea lacertis :
Ilac caelum cervice tuli . defessa iubendo est
Saeva lovis coniunx : ego sum indefessus agendo .
200 Sed nova pestis adest , cui nec virtute resisti
Nec telis armisque potest. pulmonibus errat
Ignis edax imis , perque omnes pascitur artus .
At valct Eurystheus ! et sunt , qui credere possint
Esse deos ?' dixit , perque altum saucius Oeten
205 Ilaud aliter gradilur , qnam si venabula taurus
Corpore fi.xa gerat , factique refugerit auctor.
Saepe lllum gemilus edentem , saepe frementem,
Saepe retemptantem totas refringere vestes
Sternentemque trabes irascentemque videres
210 Montibus aut patrio tendentem bracchia caelo .
Ecce Lichan trepidum latitantem rupe cavata
Aspicit , utque doior rabiem collegerat omnem,
'Tune , Licha ,' dixit 'feralia dona dedisti?
12*
180 "CHA8 METAMM.
Tune meae necis auctor eris ?' tremit ilie , pavetque
215 Pallidus , et timide verba excusantia dicit .
Dicentem genibusque manus adhibere parantem
Corripit Alcides , et terque quaterque rotatum
Mittit in Euboicas tormento forlius undas.
/llle per aerias pendens induruit auras: f. ox:cxvi.
220 Utque ferunt imbres gelidis concrescere ventis,
Inde nives fieri , nivibus quoque moUe rotatis
Astringi et spissa glomerari grandine corpus,
Sic illum validis actum per inane lacertis
Exsanguemque metu nec quicquam umoris habentem
225 In rigidos versum silices prior edidit aetas .
Nunc quoqiie in Euboico scopulus brevis emicat aJto
Gurgite et liumanae servat vestigia formae,
Quem , quasi sensurum , nautae calcare verentur ,
Appellantque Lichan . at tu , lovis inclita proles ,
230 Arboribus caesis , quas ardua gesserat Oete ,
Inque pyram structis arcum pharetramque capacem
Regnaque visuras iterum Troiana sagittas
Ferre iubes Poeante satum , quo flamma ministro
Subdita . dumque avidis comprenditur ignibus agger ,
235 Congeriem silvae Nemeaeo vellere summam
Sternis , et inposita clavae cervice recumbis ,
Haud alio vultu , quam si conviva iaceres
Inter plena meri redimitus pocula sertis .
lamque valens et in omne latus diffusa sonabat,
240 Securosque artus contemptoremque petebat
Flamma suum . timuere dei pro vindice terrae .
Quos ita , sensit enim , laeto Saturnius ore
luppiter alloquitur : 'nostra est timdr iste voluptas ,
0 superi , totoque libens mihi pectore grator,
245 Quod memoris populi dicor rectorque paterque
Et mea progenies vestro quoque tuta favore est .
Nam quamquam ipsius datur hoc inmanibus actis,
ObUgor ipse lamen . sed enim nec pectora vano
Fida metu paveant . istas ne , spernite flammas !
250 Omnia qui vicit , vincet , quos cernitis , ignes ;
IX,214— 2S6. HEBCULES 181
Nec nisi oialerna vulcanum parte polenlem
Senliet . aeternum est a nie (juod traxlt , et expers
Atque inmune necis , nullaque domabile flamma .
Idque ego defunctum terra caeleslibus oris
255 Accipiam , cunctisque meum laelabile faclum
Dis fore confido . siquis tamen Ilercule , siquis
Forte deo doliturus erit , data praemia nt^lel,
Sed meruisse dari sciet , invitusiiue probabit .'
Assensere dei . coniunx quoque regia visa est
260 Cetera non duro , duro tamen ultima vultu
Dicta tulisse lovis , seque indoluisse notatam .
Interea quodcumque fuit populabile flammae,
Mulciber abstulerat : nec cognoscenda remansit
Herculis effigies , nec quicquam ab imagine ductum
265 Matris habet , tantumque lovis vestigia servat .
Utque novus serpens posita cum pelle senect*
Luxuriare solet , squamaque virere recenti :
Sic ubi mortales Tirynthius exuit artus,
Parte sui meliore viget , maiorque videri
270 Coepit et augusta fieri gravitate verendus. «. crkxvU.
Quem pater omnipotens inter cava nubila raptum
Quadriiugo curru radianlibus intulit aslris .
Sensit Atlas pondus . neque adhuc Stheneleius
iras
Solverat Eurystheus , odiumque in prole paternum
275 Exercebat atrox . at longis anxia curis
Argolis Alcmene , questus ubi ponal aniles,
Cui referat nati testatos orbe labores,
Cuive suos casus , lolen habet . Herculis illam
Imperiis thalamoque animoque receperat Ilyllus,
280 Impleratque uterum generoso semine . cum sic
Incipit Alcmene : 'faveant tibi numina saltem,
Corripiantque moras tum cum matura vocabis
Praepositam timidls parientibus Ilithyiam,
Quam mihi difficilem lunonis gratia fecit.
285 Namque laboiiferi cum iam natalis adesset
Ilerculis et decimum premeretur sidere signum,
182 aALANTHis METAMM .
Tendebat gravitas uteriim milu , quodque ferebam ,
Tantum erat , ut posses auctorem dicere tecti
Ponderis esse lovem . nec iam tolerare labores
290 Ulterius poteram . quin nunc quoque frigidus artus ,
Dum ioquor , horror habet , parsque cst meminisse
/ doloris .
Septcm ego per noctes , totidem cruciata diebus ,
Fessa malis , tendensque ad caehun bracchia , magno
Lucinam Nixosque patres clamore vocabam .
295 llla quidem venit , sed praecorrupta , meumque
Quae donare caput lunoni vellet iniquae .
Utque meos audit gemitus , subsedit in illa
Ante fores ara , dextroque a poplite laevum
Pressa genu et digitis inter se pectine iunctis
300 Suslinuit partus . tacita quoque carmina voce
Dixit , et incoeptos tenuerunt carmina partus .
Nitor , et ingrato facio convicia demens
Vana lovi , cupioque mori , moturaque duros
Verba queror silices . matres Cadmeides adsunt,
305 Votaque suscipiunt , exhortanturque dolentem .
Una ministrarum , mcdia de plebe , Galanthis,
Flava comas , aderat , faciendis strenua iussis ,
Officiis dilecta suis . ea sensit iniqua
Nescio quid lunone geri : dumque exit et intrat
310 Saepe fores , divam residentem vidit in ara
Bracchiaque in genibus digitis conexa tenentem,
Et '^quaecumque es ,* ait Mominae gratare . levala est
Argolis Alcmene , potiturque puerpera voto .'*
Exsiluit , iunctasque manus pavefacta remisit
315 Diva potens uteri : vinclis levorfpsS" remissis .
Numine decepto risisse Galanthida fama est.
Ridentem prensamque ipsis dea saeva capillis
Traxit , et e terra corpus relevare volenlem
Arcuit , inque pedes mutavit bracchia primos .
320 Strenuitas anliqua manet ; nec terga colorem
Amisere suum : forma est diversa priori .
Quae quia mendaci parientem iuverat ore, f. cxxxvui.
IX,2a7— 35S. i-uiuiK 183
Oro parit ; nostrasque domos , ul cl aulc, frcqiienlat .*
Dixil , et admouitu veleris commola ministrae
325 Iiigemuil . quam sic nurus cst afTata dolenlem :
*Te tamen , o genetrix , alienae sanguine noslro
Hapta movet facies . quid si tibi mira sororis
Fala meae rcferam ? quamquam lacrimaeque dolorque
Impediunt , prohihenlque loqui . fuit unica matri —
330 Me patcr ex alia genuit — nolissima forma
Oechalidum Dryope . quam virginitate carentem
Vimque dei jiassam Dclphos Delonque tenentis
Excij)it Andraemon , et hahetur coniuge fc.lix .
Est lacus , acclinis devcxo margine formam
335 Litoris efficicns : summum myrleta coronant .
Venerat huc Dryope fatorum nescia , quoque
Indignere magis , nymphis latura coronas ;
Inque sinu puerum , qui nondum impleveral annum,
Dulce ferchat onus tepidique ope lactis alehal ,
34 Haud procul a stagno Tyrios imitata colores
In spem hacarum florehat aqualica lotos.
Carpserat hinc Dryope , quos ohlectamina nalo
Porrigeret , flores : et idem faclura videhar : —
Namque aderam — vidi gultas e flore cruentas
345 Decidere et tremulo ramos horrore moveri .
Stilicel , ul referunt tardi nunc denique agresles,
Lotis in hanc nymphe , fugiens ohscena Priapi ,
Contulerat versos , servato nomine , vullus. f. cxxxi.t.
Nescierat soror hoc . quae cum perterrita relro
350 Ire et adoratis vellet discedere nymphis,
Hacserunt radice pedes . corveilere pugnat:
Nec quicquam, nisi sumnia movet . suhcrescit ab imo,
Totaque paulatim lcnlus premit inguina cortcx.
Ut vidit , conata manu laniare capillos ,
S55 Fronde manum implevit : frondes caput omne
tenehant.
At puer Amphissos , namque hoc avus Eurylus illi
Addiderat nomen , matcrna rigcscere scnlit
Ubera ; nec sequitur ducentem lactcus umor .
184 DRvopE METAMM .
Spectafrix adcram fati cnidelis , npemque
360 Non poteram tibi ferre , soror : quantumque valebam,
Crescentem truncum ramosque amplexa morabar,
Et , fateor , volui sub eodem cortice condi .
Ecce vir Andraemon genitorque miserrimus adsunt,
/Et quaerunt Dryopen : Dryopen quacrentibus illis
365 Ostendi loton . tepido dant oscula ligno ,
Affusique suae radicibus arboris baerent.
Nil nisi iam faciem , quod non foret arbor , habebas ,
Cara soror : lacrimae misero de corpore factis
Inrorant foliis ; ac dum licet , oraque praestant
370 Vocis iter , tales effundit in aera questus :
"Siqua fides miseris , hoc me per numina iuro
Non meruisse nefas . patior sine crimine poenam .
Viximus innocuae . si mentior , arida perdam
Quas habeo frondes , et caesa securibus urar.
376 Hunc tamen infantem maternis demite ramis ,
Et date nutrici . nostraque sub arbore saepe
Lac facitote bibat , nostraque sub arbore ludat .
Cumque loqui poterit , matrem facitote salutet ,
Et tristis dicat "'latet hoc iii stipite mater .'"
380 Stagna tamen timeat , nec carpat ab arbore flores ,
El frutices omnes corpus putet esse dearum.
Care vale coniunx , et tu , germana , paterque !
Qui , siqua est pietas , ab acutae nilnere falcis ,
A pecoris morsu frondes defendite nostras.
385 Et quoniam mihi fas ad vos incumbere non est ,
Erigite huc artus , et ad oscula nostra venite ,
Dum tangi possum , parvumque attollite natum .
Plura loqui nequeo . nam iam peR^candida mollis
CoIIa liber serpit , summoque cacumine condor .
390 Ex oculis removele manus . sine munere vestro
Contegat inductus morientia lumina cortex ."
Desierant simul ora loqui , simul esse . diuque f . cxi.
Corpore mutato rami caluere recentes.'
Dumque refert lole factum mirabile , dumque
395 Eurytidos lacrimas admoto pollice siccat
IX , 359 — 432 . ALCMAEOXIDAE 185
Alcmene , flet et ipsa lamen , compescuit oninem
Res nova (risliliam . nam liminc conslilit allo
Paene puer dubiaque tfgens lanugine malas,
Ora reformatus primos lolaus in annos .
•tOO Iloc ilii dederat lunonia muncris Ilebe,' f . cxh.
Victa viri precibus . qme cum iurare pararet,
Dona tributuram post hunc se talia nulli,
Non est passa Themis . 'nam iam discordia Thcbae
Bclla movent ,' dixit 'Capaneusque nisi ab love vinci
405 Ilaud poterit , fientque parcs in vuhiere fralres,
Subductaque sitos manes tcllure videbit
Vivus adhuc vates ; ultusque parente parentem
Natus erit facto pius et scelcratus eodem :
Attonitusque malis , exul mentisque domusque,
410 Vultibus Eumenidum matrisque agitabitur umbris,
Donec eum coniunx fatale poposcerit aurum,
Cognatumque latus Phegeius hauserit ensis.
Tum demum magno petet hos Acheloia supplex
Ab love Callirhoe natis infantibus annos,
415 Neve necem sinat esse diu cultoris inultam .
luppiler his , motus , privignae dona nurusque ,
Praecipiet , facietque viros inpubibus annis.' f . cxUi.
Ilaec nbi faticano venturi praescia dixit
Ore Themis , vario superi sermon* fremebant,
420 Et , cur non aliis eadem dare dona liceret,
Murmur erat . queiitur veteres Pallantias annos
Coniugis esse sui : queritur canescere mitis
lasiona Ceres : repetitum Mulciber aevum
Poscit Erichthonio : Vencrem quoque cura futuri
425 Tangit , et Anchisae renovare paciscitur annos .
Cui studeat , deus omnis habet ; crescitque favore
Turbida sedilio , donec sua luppiter ora
Solvit , et 'o ! nostri siqua esl reverentia,' dixit
'Quo ruitis ? tantumne aiiquis sibi posse videfur,
430 Fata quoque ut superet ? fatis lolaus in annos ,
Quos egit , rediit . fatis iuvenescere debent
Callirhoe geniti , non ambitione nec armis.
186 BVBLia METAMM .
Vos eliam , quoqvie hoc animo meliorc feratis,
Me qiioque fala regunt . quae si mutarc valerem ,
435 Nec noslrum seri curvarent Aeacon anni,
Pcrpcluumque aevi florem Rliadamanthus haheret
Cum Minoe meo , qui ijroplcr amara senectae
Pondera despicilur , nec quo prius ordine regnat .'
'j)icta lovis movere deos ; nec sustinel ullus ,
440 Cum vidcat fessos Rhadamanthon et Aeacon annis
Et Minoa , queri . qui , dum fuit integer aevi ,
Terruerat magnas ipso quoque nomine gentes,
Tunc erat invalidus , Deionidenque iuventae
Robore Miletum PhoeLoque ])arente superbum
445 Pertimuit , credensque suis insurgere regnis,
Ilaud tamcn est patriis arcere penatibus ausus.
Sponte fugis , Milete , tua , celerique carina
Aegaeas metiris aquas , et in Aside terra
Moenia constiluis positoris habentia nomen .
450 Ilic tibi , dum sequitur patriae curvamina ripae,
FiUa Maeandri totiens redeuntis eodem
Cognita Cyanee , praestanti corpora forma ,
Bybhda cum Cauno , prolem est enixa gemellam .
Byhlis in exemplo est , ut ament concessa puellae:
455 BybUs ApoUinei correpta cupidine fratris
Non soror ut fratrem , nec qua dcbebat , amavit .
lUa quidem primo nullos intellegit ignes,
Ncc peccare putat , quod saepius oscula iungat,
Quod sua fralerno circumdet braccliia coUo;
4G0 Meudacique diu pietatis faUitur umbra .
Paulatim decUnat amor : visuraque fratrem
Cuka venit , nimiumque cupit formosa videri :
Et siqua est ilUc formosior , invidet illi .
Sed nondum manifesta sibi est , nullumque sub illo
465 Igne facit votum : verumtamen aestuat intus .
lam dominum appellat , iam nomina sanguinis odit :
Byblida iam mavult , quani se vocct ille soi orem .
Spes tamen obscenas animo demittere non est
Ausa suo vigilans . placida resoluta quiete
IX , 433—505. Bvuus 187
470 Saepe videt , quod amat . visa est quoque iungere fralri
Corpus ; et erubuit , quamvis sopita iacebat .
Somnus abit : silet illa diu , repetitque quietis
Ipsa suae speciem , dubiaque ita mente profatur :
*Me miseram ! tacitae quid vult sibi noctis imapo,
475 Quam noliiu rata sit ? cur haec ego somnia vidi ?
llle quidem est oculis quamvis formosus iniquis,
Et placet , et possim , si non sit frater , amare ,
Et me dignus erat . verum nocet esse sororem .
Dummodo tale nihil vigilans committere lemptem,
480 Saepe licet simili redeat sub imagine somnus .
Testis abest somno , nec abest imitata voluptas .
Pro Veims et tenera volucer cum matre Cupido,
Gaudia quanta luli ! quam me manifesta libido
Contigit ! ut iacui totis resoluta meduHis!
485 Ut meminisse iuvat ! quamvis brevis illa voluptas,
Noxque fuit praeceps et coeptis invida nostris.
0 ! ego , si liceat mutato nomine iungi ,
Quam bene , Caune , tuo poteram nurus esse parenti!
Quam bene , Caune , meo poteras gener esse parenti !
490 Omnia , di facerent , essent communia nobis ,
Praeter avos . [tu me vellem generosior esses .]
Nescio quam facies igitur , pulcherrime , matrem :
At mihi , quae male sum , quos tu , sorlita parentes,
Nil nisi frater eris . quod obest , id habebimus umim .
495 Quid mihi significant ej'go mea visa ? — quod autem
Somnia pondus habent ? — an habent et somnia
pondus?
Di melius ! — di nempe suas habuere sorores .
Sic Saturnus Opem , iunctam sibi sanguine , duxit:
Oceanus Tethyn , lunonem rector Olynipi . —
600 Siint superis sua iura . quid ad caeleslia ritus
Exigere humanos diversaque foedcra tempto?
Aut nostro vetitus de corde fugabitur ardor,
Aut hoc si nequeo , peream precor ante , toroque
Mortua componar , positaeque det oscnla frater . —
505 Et tamen arbitrium quaerit res ista duorum .
188 BVBLI8 METAMM .
Finge placere milii , sceliis esse videbilur illi .
At non Aeolidae thalamos timuere sororum.
Unde sed hos novi ? cur hacc exempla paravi ?
Quo feror ? obscenae procul hinc discedite flammae ,
510 Nec , nisi qua fas est germanae , frater ametur —
/Si tamen ipse meo captus prior esset amore,
Forsitan illius possem indulgere furori .
Ergo ego , quem fueram non reiectura petentem ,
Ipsa petam ? poterisne loqui ? poterisne fateri ?
615 Coget amor , potero . vel , si pudor ora tenebit,
Littera celatos arcana fatebitur ignes.
Hoc placet , haec dubiam vicit sententia mentem .
In latus erigitur , cubitoque innixa sinistro
'Viderit : insanos' inquit 'fateamur amores .
520 Ei mihi ! quo labor? quem mens mea concipit ignem?'
Et meditata manu componit verba trementi .
Dextra tenet ferrum , vacuam tenct altera ceram .
Incipit , et dubitat ; scribit , damnatque tabellas :
Et nolat , et delet : mutat , culpatque , probatque :
525 Inque vicem sumptas ponit , positasqiie resumit .
Quid velit , ignorat ; qiiicquid factura videtur ,
Displicet . in vultu est audacia mixta piulori .
Scripta 'soror' fuerat : visum est delere sororem ,
Verbaque correctis incidere talia ceris:
530 'Quam , nisi tu dederis , non est habitura salutem,
Hanc tibi mittit amans . pudet , a ! pudet edere nomen .
Et si , quid cupiam , quaeris , sine nomine vellem
Posset a^i mea causa meo , nec cognita Byblis
Ante forem , quam spes votornm certa fuisset .
535 Esse quidem laesi poterat tibi peet/^ris index
Et color et macies et vultus , et umida saepe
Lumina , nec causa suspiria mota patenti ,
Et crebri amplexus , et quae , si forte notasti,
Oscula sentiri non esse sororia possent.
540 Ipsa tamen , quamvis animo grave vulnus habebam,
Quamvis intus erat furor igneus , omnia feci,
Sunt mihi di testes , ut tandem sanior essem;
IX, 506-579. BVDLI8 189
Pugnaviqiie diii violenta Ciipidinis arnia
EfTugere infelix , et plus , quam ferre puellam
545 Posse putes , ego dura tuli . superata fateri
Cogor , opemque tuam timidis exposcere votis .
Tu servare potes , tu perdere solus amantem .
Elige , utrum facias . non lioc inimica precatur,
Sed quae , cum libi sit iunctissima , iunctior esse
660 Expetit et vinclo tecum propiore ligari .
lura senes norint , et quid liceatque nefasque
Fasque sit , inquirant , legumque examina servent .
Conveniens Venus est annis temeraria noslris.
Quid liceat , nescimus adhuc , et cuncta licere
655 Credimus , et seqiiimur magnorum exempla deorum .
Nec nos aut durus pater aut reverenlia famae
Aut timor impedient ; tantum sit causa timendi .
Dulcia fraterno sub nomine furta tegemus .
Est mihi Hbertas tecum secreta loquendi ,
660 Et damus amplexus , et iungimus oscula coram .
Quantum est, quod desit ? miserere fatentis amorem,
Et non fassurae , nisi cogeret ultimus ardor :
Neve merere meo subscribi causa sepulchro.*
Talia nequiquam perarantem plena reUquil
565 Cera manum , summusque in margine versus adhaesit .
Protinus impressa signat sua crimina gemma,
Quam tinxit lacrimis ; linguam defecerat umor:
Deque suis unum famuHs pudibunda vocavit,
Et pavidum blandita 'fer has , fidissime , nostro* —
570 Dixit , et adiecit longo post tempore 'fratri .'
Cum daret , elapsae manibus cecidere tabellae .
Omlne turbata est , misil tamen . apta minisler
Tempora nactus adit traditque latentia verba .
Attonitus subita iuvenis Maeandrius ira
675 Proicit acceptas lecta sibi parte tabellas ,
Vixque manus retinens trepidantis ab ore ministri,
*Dum licet, o! vetitae scelerate libidinis auctor,
Effuge I' ait 'qui , si noslrum tua fata pudorem
Non traherent secum , poenas mihi morle dedisses .*
190 BYBLis METAMM .
580 Ille fiigit pavidiis , dominaeqiie ferocia Canni
Dicta refeit , palles audita , Bybli , repulsa ,
Et pavet obsessum glaciali frigore corpus.
Mens tamen ut rediit , pariter rediere furores ;
Linguaque vix tales icto dedit aere voces:
58i 'Et merito ! quid enim temeraria vulneris huius
fndicium feci ? quid , quae ceianda fuerunt,
Tam cito commisi propera-lis verba tabellis ?
Ante erat ambiguis animi sententia dictis
Praetemptanda mihi . ne non sequeretur euntem;,
5S0 Parte aliqua veli , qualis foret aura , notare
Debueram , tutoqiie rnari decurrere , quae nunc
Non exploratis implevi lintea ventis.
Auferor in scopulos igitur , subversaque toto
Obruor oceano , neque habent mea vela recursus.
595 Quid quod et ominibus certis prohibebar amori
Indulgere meo , tum cum mihi ferre iubenti
Excidit et fecit spes nostras cera caducas?
Nonne vel illa dies fuerat , vel tota voluntas ,
Sed potius mutanda dies ? deus ipse monebat
600 Signaque certa dabat , si non male sana fuissem .
Et tamen ipsa loqui , nec me committere cerae
Debueram , praesensque meos aperire furores .
Vidisset lacrimas , vultum vidisset amantis ;
Plura loqui poteram , quam quae cepere tabellae .
605 Invito potui circumdare bracchia collo,
Et , si reicerer , potui moritura videri
Amplectique pedes , alTusaque poscere vitam .
Omnia fecissem , quorum si singula duram
Flectere non poterant , potuissent^enmia , mentem .
610 Forsitan et missi sit quaedara culpa ministri :
Non adiit apte , nec legit idonea , credo ,
Tempora , nec petiit horamque animumque vacantem
Haec nocuere mihi . neque enim de tigride natus
Nec rigidas silices solidumve in pectore ferrum
615 Aut adamanta gerit , nec lac bibit ille leaenae .
Vincetur . repetendus erit . nec taedia coepti
IX , 580-652. DVDUS 191
l'IIa mei capiam , «ium spirilus iste mancbit.
Nam primum , si facta mihi revocare liceret,
Non coepisse fuit : coepla expugnare secuntlum est.
620 Quippe nec ille polest , ut iam mea vola relinquam,
Non tamen ausorum scniper niemor esse meorum .
Et , (|uia (lesierim , leviter voiuisse videbor,
Aul etiam temptasse illum insidiisque petisse :
Vel certe non hoc , qui plurimus urguet et urit
625 Peclora nostra , deo , sed victa libidine credar.
Denique iam nequeo nil commisisse nefandum .
Et scripsi et petii : tcniorata est nostra voluntas.
Ut nihil ndiciam , non possum innoxia dici .
Quod superest , multum esl in vota , in crimina
parvum .*
630 Dixit : et incertae tanta est discordia montis,
Cum pigeat tomptasse , libet temptare . modumque
Exit , et infelix committit saepe repelli.
Mox ubi (inis abest , patriam fugit ille nefasque,
Inque peregrina ponit nova moenia terra .
635 Tum vero maestam tota Miletida mente
Defecisse ferunt , tum vero a pectore vcstem
Diripuit planxitque suos furibunda lacertos ;
lamque palam est demens , inconcessam^pie fatelur
Spem veneris , sine qua patriam invisosque penales
640 Deserit , et profugi sequitur vestigia fratris .
Ut^pie tux) motae , proles SemeleTa , thyrso
Ismariae celebrant repetita triennia bacchae,
Byblida non aliter latos ululasse per agros
Bubasides videre nurus . quibus illa relictis
645 Caras el armiferos Lelegas Lycinmque pererrat .
lam Cragon et Limyren Xanthiciue reliquerat undas,
Quoque Chimaera iugo mediis in partibus ignem,
Peclus et ora leae , caudam serpontis habebat.
Deficiunt silvae : cum tu lassata sequendo
650 Concidls , et dura positis tellure capillis,
Bybli , iaces , frondesque tuo promis orc caducas .
Saepe etiam nymphae tcneris Lelegeldes ulnls
192 ii'Hi3 METAMM. ji
Tollere conantur : saepe , iit medeatur amori, |
Praecipiunt , surdaeque adhibent solacia menti . ]
655 Muta iacet , viridesque suis tenet unguibus iierbas '
Byblis , et umectat lacrimarurn gramina rivo .
Naidas his venam , quae numquam arescere posset ,
Subposuisse ferunt . quid enim dare maius habebant ?
Protinus , ut secto piceae de cortice guttae ,
660 Utve tenax gravida manat tellure bitumen ;
Utve sub adventu spirantis lene favoni
Sole remoUescit quae frigore constitit unda;
Sic lacrimis consumpta suis Phoebeia Byblis t. cxiiii.
Vertitur in fontem , qul nunc quoque vallibus illis
665 Nomen habet dominae , nigraque sub iUce manal.
Fama novi centum Creteas forsitan urbes
Implesset monstri , si non miracula nuper
Iphide mutata Crete propiora tulisset.
Proxima Gnosiaco nam quondam Phaestia regno
670 Progemiit telhis ignoto nomine Ligdum ,
Ingenua de plebe virum . nee census in illo
Nobilitate sua maior , sed vita fidesque
Inculpata fuit . gravidae qui coniugis aures
Vocibus his monuit , cum iam prope partus adesset :
675 ^Qiiae voveam , duo sunt : minimo ut relevere labore,
Utque marem parias . onerosior altera sors est,
Et vires fortuna negat . quod abominor , ergo
Edita forte tuo fuerit si femina partu , —
Invitus mando ; pietas , ignosce ! — necetur .*
680 Dixerat : et lacrimis vultum lavere profusis
Tam qui mandabat , quam cui mandata dabantur .
Sed tamen usque suum vanis Telethusa maritum
SoIIicitat precibus , ne spem sibi ponat in arto .
Certa sua est Ligdo sententia . iamque ferendo
685 Vix erat illa gravem maturo pondere ventrem,
Cum medio noctis spatio sub imagine somni
Inachis ante torum , pompa comitata suorum ,
Aui stetit aut visa est . inerant lunaria fronti
Cornua cum spicis nitido flaventibus auro
IX, 653—726. iPHis 193
690 Et regale decus : cum ijua latrator Anubis ,
Sanctaque Bubastis , variusque coloribus Apis ,
Quique premit vocem digitoque silcntia suadet;
Sistraque erant , numquamque satis quaesitus Osiris ,
Plenaque somniferis serpens peregrina venenis .
695 Tum velut excussam somno et manifesta videntem
Sic afTala dea est : 'pars o Telethusa mearum ,
Pone graves curas , mandataque falle marili .
Nec dubites , cum te partu Lucina levarit ,
ToUere quicquid erit . dea sum auxiliaris opemque
700 Exorata fero . nec te coluisse quereris
Ingratum numen .* monuit , thalamoque recessit .
Laeta toro surgit , purasque ad sidera supplex
Cressa manus tollens , rata sint sua visa , precatur .
Ut dolor increvit , seque ipsum pondus in auras
705 Expulit , et nata est ignaro femina patre ,
lussit ali puerum mater mentita . fidemque
Res habuit , neque erat ficti nisi , conscia , nutrix .
Vota pater solvit , nomenque inponit avitum :
Iphis avus fuerat . gavisa est nomine mater ,
710 Quod commune foret , ne quemquam falleret illo .
Inpercepta pia mendacia fraude latebant.
Cullus erat pueri ; facies , quam sive puellae ,
Sive dares puero , fuerat formosus uterque .
Tertius interea decimo successerat annus:
715 Cum pater , Iphi , tibi flavam despondet lanthen ,
Inter Phaestiadas quae laudatissima formae
Dote fuit virgo , Dictaeo nata Teleste .
Par aetas , par forma fuit , primasque magistris
Accepere artes , elementa aetatis , ab isdem .
720 Hinc amor ambarum tetigit rude pectus , et aequum
Vulnus utrique dedit . sed erat fiducia dispar :
Coniugium pactaeque exspectat tempora taedae,
Quamque virum putat esse , suum fore credit lanthe ;
Iphis amat , qua posse frui desperat , et auget
725 Hoc ipsum flammas , ardetque in virgine virgo ;
Vixque tenens lacrimas 'quis me manet exitus ,' inquit
oviD.n. 18
194 1PHI8 METAMM .
*Cognita quam niiUi , quam prodigiosa novaeque
728 Cura tenet Veneris ? si di mihi parcere vellent ,
730 Naturale malum saltem et de more dedissent .
Nec vaccam vaccae , nec equas amor urit equarum :
Urit oves aries , sequitur sua femina cervum .
Sic et aves coeunt , interque animalia cuncta
Femina femineo correpta cupidine nulla est.
735 Vellem nulla forem . ne non tamen omnia Crete
Monstra ferat , taurum dilexit filia Solis :
Femina nempe marem . meus est furiosior illo ,
Si verum profitemur , amor . tamen illa secuta est
Spem Veneris ; tamen illa dolis et imagine vaccae
740 Passa bovem est , et erat , qui deciperetur adulter ,
Huc licet ex toto sollertia confluat orbe,
Ipse licet revolet ceratis Daedalus alis,
Quid faciet ? num me puerum de virgine doctis
Artibus efficiet ? num te mutabit , lanthe ?
745 Quin animum firmas , teque ipsa recoUigis , Iphi ,
Consiliique inopes et stultos excutis ignes?
Quid sis nata , vide , nisi te quoque decipis ipsam ,
Et pete quod fas est , et ama quod femina debes .
Spes est , quae capiat , spes est , quae pascat amorem .
750 Hanc tibi res adimit . non te custodia caro
Arcet ab amplexu , nec cauti cura mariti ,
Non patris asperitas , non se negat ipsa roganti ,
Nec tamen est potiunda tibi : nec , ut omnia fiant ,
Esse potes felix ; ut dique hominesque laborent .
755 Nunc quoque votorum nulla est pars vana meorum,
Dique mihi faciles , quicquid valuere , dederunt ;
Quodque ego , vult genitor , vult ipsa , socerque
futurus .
At Bon vult natura , potentior omnibus istis ,
Quae mHii sola nocet . venit ecce optabile tempus ,
760 Luxque iugalis adest , et iam mea fiet lanthe
Nec mihi continget : mediis sitiemus in undis .
Pronuba quid luno , qnid ad haec , Hymenaee , venitis
Sacra , quibus qui ducat abest , ubi nubimus ambae ?'
IX, 727—797, iPHis 195
Pressit ab his vocem . nec lenius altera virgo
7«6 Aestuat , utque celer venias , Hymenaee , precatur ,
Quod petit iiaec , Teletliusa timens modo tempora
differt ,
Nunc ficto languore moram trahit , omina saepe
Visaque causatur . sed iam consumpserat omnem
Materiam ficti, dilataque tempora taedae
770 Institerant , unusque dies restabat . at illa
Crinalem capiti vittam nataeque sibique
Detrahit , et passis aram complexa capillis
'Isi , Paraetonium Mareoticaque arva Pharonque
Quae coUs , et septem digestum in cornua Nikim :
775 Fer, precor,* inquit 'opem , nostroque medere timori.
Te , dea , te quondam tuaque haec insignia vidi
[Cunctaque cognovi , sonitum comitantiaque aera]
Sistrorum , memorique animo tua iussa notavi .
Quod videt haec lucem , quod non ego punior , ecce
780 Consihum munusque tuum est . miserere duarum,
AuxiUoque iuva .' lacrimae sunt verba secutae .
Visa dea est movisse suas , et moverat , aras ,
Et templi tremuere fores , imitataque lunam
Cornua fulserunt , crepuitque sonabile sistrum .
786 Non secura quidem , fausto tamen omine laeta
Mater abit templo . sequitur comes Iphis euntem,
Quam sohta est , maiore gradu : nec candor in ore
. Permanet , et vires augentur , et acrior ipse est
Vultus , et incomptis brevior mensura capillis :
790 Plusque vigoris adest , habuit quam femina , nam quae
Femina nuper eras , puer es . date munera templis ,
Nec timida gaudete fide ! dant munera templis,
Addunt et titulum: titulus breve carmen habebat
'Dona puer solvit quae femina voverat Iphis*.
795 Postera lui radiis latum patefecerat orbem, f. cxiiv.
Cum Venus et luno sociosque Hymenaeus ad ignes
Conveniunt , potiturque sua puer Iphis lanlhe .
13'
196 0BPHEC8 METAMM .
LIBER DECIMUS.
Inde per inmensum croceo velatus amictu
Aetihera digreditur , Ciconumque Hymenaeus ad oras
Tendit , et Orphea nequiquam voce vocatur .
Affuit ille quidem , sed nec sollemnia verba
5 Nec laetos vultus nec felix atlulit omen ,
Fax quoque , quam tenuit , lacrimoso stridula fumo
Usque fuit , nullosque invenit motibus ignes .
Exitus auspicio gravior . nam nupta per herbas
Dum nova naiadum turba comitata vagatur,
10 Occidit in talum serpentis dente recepto .
Quam satis ad superas postquam Rhodopeius auras
Deflevit vates , ne non temptaret et umbras ,
Ad Styga Taenaria est ausus descendere porta:
Perque leves populos simulacraque functa sepulchre
15 Persephonen adiit inamoenaque regna tenentem
Umbrarum dominum . pulsisque ad carmina nervis
Sic ait : *o positi sub terra numina mundi ,
In quem reccidimus , quicquid mortale creamur :
Si licet , et falsi positis ambagibus oris
20 Vera loqui sinitis , non huc , ut opaca viderem
Tartara , descendi ; nec uti villosa colubris
Terna Medusaei vincirem guttura monstri.
Causa viae coniunx , in quam calcata venenum
Vipera diffudit , crescentesque abstuUt annos .
25 Posse pati volui , nec me temptasse negabo :
Vicit Amor . supera deus hic bene notus in ora est :
An sit et hic , dubito ; sed et hic tamen auguror esse ,
Famaque si veteris non est mentita rapinae,
Vos quoque iunxit amor . per ego haec loca plena
tunoris ,
30 Per Chaos hoc ingens vastique sikntia regni ,
Eurydices , oro , properata retexite fata .
Omnia debentur vobis , paulumque morati
Serius aut citius sedem properamus ad unam.
X , 1 — 70 . 0»PHEUB 19?
Tendimus huc omnes , haec est domus ultima , vosque
8i Humaui generis longissima regna tenelis .
Haec quoque , cum iustos matura peregerit annos ,
luris erit vestri : pro munere poscimus usum .
Qiiod si fata negant veniam pro coniuge , certum est
Nolle redire mihi : leto gaudete duorum .*
40 Talia dicentem nervosque ad verba moventem
Exsangues flebant animae : nec Tantalus undani
Captavit refugam , stupuitque Ixionis orbis ,
Nec carpsere iecur volucres , urnisque vacarunt
Belides , inque tuo sedisti , Sisyphe , saxo .
46 Tunc primum lacrimis victarum carmine fama est
Eumenidum maduisse genas . nec regia coniunx
Sustinet oranti , nec qui regit ima , negare :
Eurydicenque vocant . umbras erat illa recentes
Inter , et incessit passu de vulnere tardo .
60 Hanc simul et legem Rhodopeius accipit Orpheus ,
Ne flectat retro sua lumina , donec Avernas
Exierit valles ; aut irrita dona futura .
Carpitur acclivis per muta silentia trames,
Arduus , obscurus , caUgine densus opaca .
66 Nec procul afuerunt telluris margine summae :
Hic , ne deficeret , metuens , avidusque videndi ,
Flexit amans oculos : et protinus illa relapsa est,
Bracchiaque intendens prendique et prendere certus
Nil nisi cedentes infelix arripit auras .
60 lamque iterura moriens non est de coniuge quicquam
Questa suo : quid enim nisi se quereretur amatam ?
Supremiunque vale , quod iam vix auribus ille
Acciperet , dixit , revolutaque nirsus eodem est .
Non aliter stupuit gemina nece coniugis Orpheus,
66 Quam tria qui timidus , medio portante catenas,
Colla canis vidit ; quem non pavor ante reliquit ,
Quam natura prior , saxo per corpus oborto: «. oxiv.
Quique in se crimen traxit voluitque videri
Olenes esse nocens , tuque , o confisa figurae ,
70 Infelix Lethaea , tuae , iunctissima quondam
198 oBPHEus METAMM .
Pectora, nunc lapides, quos umida sustinet Ide. foxiTi
Orantem frustraque iterum transire volentem
Portitor arcuerat . septem tamen ille diebus
Squaiidus in ripa Cereris sine munere sedit:
76 Cura dolorqiie animi lacrimaeque alimenta fuere .
Esse deos Erebi crudeles questus , in altam
Se recipit Rhodopen pulsumque aquilonibus Haemum .
Tertius aequoreis inclusum Piscibus annum
Finierat Titan , amnemque refugerat Orpheus
80 Femineam Venerem , seu quod male cesserat illi ,
Sive fidem dederat . multas tamen ardor Iiabebat
lungere se vati : multae doluere repulsae .
IUe etiam Thracum populis fuit auctor , amorera
In teneros transferre mares , citraque iuventam
85 Aetatis breve ver et primos carpere flores .
Collis erat , collemque super planissima campi
Area , quam viridem faciebant graminis herbae .
Umbra loco deerat . qua postquam parte resedit
Dis genitus vates et fila sonantia movit,
90 Umbra loco venit . non Chaonis afuit arbor ,
Non nemus Heliadum , non frondibus aesculus altis ,
Nec tiliae molles , nec fagus et innuba laurus ,
Nec coryli fragiles et fraxinus utilis hastis
Enodisque abies cirrataque glandibus ilex
95 Et platanus genialis acerque coloribus inpar,
Amnicolaeque simul salices et aquatica lotos
Perpetuoque virens buxum tenuesque myricae
Et bicolor myrtus et bacis caerula tinus.
Vos quoque , flexipedes hederae , vems^ et una
100 Pampineae vites et amictae vitibus ulmi :
Ornique et piceae pomoque onerata rubenti
Arbutus et lentae , victoris praemia , palmae
Et succincta comas hirsutaque vertice pinus,
Grala deum matri ; siquidem Cybelelus Attis
105 Exuit hac hominem, truncoque induruit illo. t oxivii.
Aff^uit huic turbae metas imitata cupressus,
Nunc arbor, puer ante deo dilectus ab illo,
X , 71 — 144 . cy^A.RisBU8 199
Qui citharam nervis et nervis temperat arcum .
Namque sacer nymphis Carthaea tenentihus arva
110 Ingens cervus erat , laleque palentihus altas
Ipse suo capiti praehebat cornihus umhras .
Cornua fulgehant auro , demissaque in armos
Pendehant lereti gemmata moniUa collo .
Bulla super frontem parvis argentea loris
115 Vincta movehatur , parilique aetate : nitehant
Aurihus e geminis circum cava tempora bacae .
Isque metu vacuus naturalique pavore
Deposito celebrare domos , mulcendaque colla
Quamlibet ignotis manibus praebere solebat .
120 Sed lamen ante alios , Ceae pulcherrime gentis,
Gratus erat , Cyparisse , tibi . tu pabula cervum
Ad nova , tu liquidi ducebas fontis ad undam :
Tu modo texebas varios per cornua flores,
Nunc eques in tergo residens huc laetus et illuc
125 Mollia purpureis frenahas ora capistris .
Aestus erat , mediusque dies ; solisque vapore
Concava litorei fervebant bracchia Cancri :
Fessus in herbosa posuit sua corpora terra
Cervus , et arhorea frigus ducebat ab umbra .
130 Hunc puer inprudens iaculo Cyparissus acuto
Fixit : et ut saevo morienlem vulnere vidit ,
Velle mori statuit . quae non solacia Phoehus
Dixit , at utililer pro materiaque doleret,
Admonuit ! gemit ille lamen , munusque supremum
135 Hoc petit a superis , ut tempore lugeat omni .
lamque , per inmensos egesto sanguine flelus ,
In viridem verti coeperunt membra colorem,
[Et modo qui nivea pendebant fronte capilli,]
Horrida caesaries fieri , sumploque rigore
140 Sidereum gracili speclare cacumine caelum. f. cjd^-iii
Ingenuiit , Iristisque deus 'lugebere nobis ,
Lugebisque alios , aderisque dolentibus' inquit .
Tale nemus vates attraxerat , inque ferarum
Concilio medius turba volucrumque sedebat.
200 HYACINTHDS METAMM .
145 Ut satis inpulsas temptavit poUice chordas
Et sensit varios , quamvis diversa sonarent ,
Concordare modos , lioc vocem carmine movit :
'Ab love , Musa parens , — cedunt lovis omnia
regno —
Carmina nostra move . lovis est mihi saepe potestas
150 Dicta prius : cecini plectro graviore Gigantas
Sparsaque Phlegraeis victricia fulmina campis :
Nunc opus est leviore lyra , puerosque canamus
Dilectos superis , inconcessisque puellas
Ignibus attonitas meruisse libidine poenam .
155 Rex superum Phrygii quondam Ganymedis amore
Arsit ; et inventum est aliquid , quod luppiter esse,
Quam quod erat, mallet. nulla tamen alite verti t. oxiix.
Dignatur , nisi quae posset sua fulmina ferre .
Nec mora , percusso mendacibus aere pennis
160 Abripit Iliaden ; qui nunc quoque pocula miscet,
Invitaque lovi nectar lunone ministrat.
Te quoque , Amyclaide , posuisset in aethere
Phoebus ,
Tristia si spatium ponendi fata dedissent.
Qua licet , aeternus tamen es : quotiensque repellit
165 Ver hiemem , Piscique Aries succedit aquoso ,
Tu totiens oreris , viridique in caespite flores .
Te meus ante omnes genitor dilexit , et orbe
In medio positi caruerunt praeside Delplii,
Dum deus Eurotan inmunitamque frequentat
170 Sparten . nec citharae nec sunt in honore sagittae :
Inmemor ipse sui non retia ferre rectisat,
Non tenuisse canes , non per iuga montis iniqui
Isse comes ; longaque aUt assuetudine flammas .
lamque fere medius Titan venientis et actae
175 Noctis erat , spatioque pari distabat utrimque :
Corpora veste levant , et suco pinguis olivi
Splendescimt , latique ineunt certamina disci .
Quem prius aerias libratum Phoebus in auras
Misit , et oppositas disiecit pondere nubes .
X, 145—216. HTAC1NTHU8 201
180 Reccidit in solidam longo post lempore terram
Pondus , et exhibiiit iunctam cum viribus artem .
Protinus inprucfens aclusque cupidine lusus
Tollere Taenarides M'bem properabat . at illum
Dura repercusso subiecit verbere tellus
186 In vultus , Hyacinthe , tuos , expalluit aeque
Onam puer ipse deus , collapsosque excipit artus ,
Et modo te refovet , modo tristia vuhiera siccat ,
Nunc animam admotis fugientem sustinet herbis .
Nil prosunt artes ; erat inmedicabile viihius .
l»0 Ut siquis violas riguove papaver in horto
LiUaque infringat , [fulvis haerentia lignis
Marcida demittant subito caput illa gravatum,
Nec se sustineant , spectentque cacumine terram ;
Sic viiltus moriens] iacet et defecta vigore
195 Ipsa sibi est oneri cervix umeroque recumbit.
"Laberis , Oebalide , prima fraudate iuventa /
Phoebus ait 'videoque tuum , mea crimina , vulnus .
Tu dolor es facinusque meum : mea dextera leto
Inscribenda tuo est ! ego sum tibi funeris auctor .'*
200 [Quae mea culpa tamen ? nisi si lusisse vocari
Culpa potest , nisi culpa potest et amasse vocaii .
Atque utinam merito vitam, tecumve liceret
Reddere ! quod quoniam fatali lege tenemur ,
Semper eris mecum , memorique haerebis in ore .
206 Te lyra pulsa manu , te carmina nostra sonabunt :
Flosque novus scripto gemitus imitabere nostros .
Tempus et illud erit , quo se fortissimus beros
Addat in hunc florem , foUoque legatur eodem ."
Talia dum vero memorantur ApoIIinis ore,]
210 Ecce cruor , qui fusus humo signaverat herbas, ». oi.
Desinit esse cruor , Tyrioque nitentior ostro
FIos oritur , formamque capit quam liiia , si non
Purpureus color his , argenleus esset in illis .
[Non satis hoc Phoebo est — is enim fuit auctor
honoris — ]
216 Ipse 8U0S gemitus foliis ingcribit , et AI AI
202 CERASTAB METAMM .
Flos habet inscriptum , funestaque littera ducta est .
Nec gcnuisse pudet Sparlen Hyacinthon , honorque
Durat in hoc aevi, celebrandaque more prionim
Annua praelata redeunt Hyacinthia pompa .
220 At si forte roges fecundam Amathunta mctallis,
An genuisse veUt Propoetidas , abnuet aeque
Atque illos , gemino quondam quibus aspera corni>
Frons erat ; unde etiam nomen traxere Cerastae .
Ante fores horum stabat lovis Hospitis ara,
225 Ingluvie sceleris . quam siquis sanguine tinctam
Advena vidisset , mactatos crederet illic
liactantes vitulos Amathusiacasque bidentes.
Hospes eral caesus . sacris offensa nefandis,
Ipsa suas urbes Ophiusiaque arva parabat
230 Deserere alma Venus . "sed quid loca grata , qiiid
urbes
Peccavere meae ? quod crimen' dixit *in illis ?
Exilio poenam potius gens impia pendat,
Vel nece , vel siquid medium mortisque fugaeque .
Idque quid esse potest, nisiversaepoenafigurae?"f. cu.
235 Dum dubitat , quo mutet eos , ad cornua vultum
Flexit , et admonita est haec illis posse relinqui :
Grandiaque in torvos transformat membra iuvencos .
Sunt tamen obscenae Venerem Propoetides ausae
Esse negare deam . pro quo sua , numinis ira,
240 Corpora cum forma primae vulgasse fermitur :
Utque pudor cessit, sanguisque induruit oris,
In rigidum parvo silicem discrimyie versae. f «iii.
Quas quia PygmaUon aevum per crimen agentes
Viderat , offensus vitiis , quae plurima menti
245 Femineae natura dedit , sine coniuge caelebs
Vivebat , thalamique diu consorte carebat .
Interea niveum mira felicjter arte
Sculpsit ebur , formamque dedit , qua femina nasci
NuUa potest : operisque sui concepit amorem .
250 Virginis est verae facies , quam vivere credas ,
Et , si non obstet reverentia , velle moveri :
X, 216—288. pyoiiALiON 203
Ars adeo lalet arte siia . miratiir , et haurit
Pectore Pygmalion simiilali corporis ignes .
Saepe manus operi temptantes admovet , an sit
265 Corpus , an illud ebur : nec adhuc ebur esse fatelur .
Oscula dat , reddique putat ; loquiturque , tenetque ,
Et credit tactis digitos insidere membris:
Et metuit , pressos veniat ne livor in artus .
Et modo blanditias adhibet , modo grala puellis
260 Munera fert illi , conchas teretesque lapillos ,
Et parvas volucres et flores mille colorum,
Lihaque pictasque pilas et ab arbore lapsas
HeUadum lacrimas . ornat quoque vestibus artus :
Dat digitis gemmas , dat longa monilia collo ;
265 Aure leves bacae , redimicula pectore pendent .
Cuncta decent : nec nuda minus formosa videtur .
Collocat hanc stratis concha Sidonide tinctis,
Appellatque tori sociam , adclinataque colla
MoIUbus in plumis , tamquam sensura , reponit .
270 Festa dies Veneris tota celeberrima Cypro
Venerat , et pandis inductae cornibus aurum
Conciderant ictae nivea cervice iuvencae,
T iraque fumabant : cum munere functus ad aras
Constitit et timide **si di dare cuncta potestis,
276 Sit coniunx , opto' non ausus 'eburnea virgo"
Dicere , Pygmalion 'simiUs mea' dixit 'eburnae .**
Sensit , ut ipsa suis aderat Venus aurea festis :
[Vota quid iJIa velint : et , amici numinis omen ,]
Flamma ter accensa est apicemque per aera duxit .
280 Ut rediit , simulacra suae petit ille puellae ,
Incumbensque toro dedit oscula . visa tepere est :
[Admovet es iterum , manibus quoque pectora temptat :
Temptatum mollescit ebur , positoque rigore
Subsidit digitis , ceditque , ut Hymettia sole
285 Cera remollescit , tractataque pollice multas
Flectitur in facies , ipsoque fit utilis usu .
Dum stupet , et dubie gaudet , faUique veretur ,
Rursus amans rursusque manu sua vota retractat.]
204 MTKEHA METAMM .
Corpus erat : saliunt temptatae pollice venae. «.cuii.
290 Tum vero Paphius plenissima concipit heros
Verba , quibus Veneri grates agit , oraque tandem
Ore suo non falsa premit : dataque oscula virgo
Sensit , et erubuit , timidumque ad lumina lumen
Attollens pariter cum caelo vidit amantem.
295 Coniugio , quod fecit , adest dea . iamque coactis
Cornibus in plenum noviens lunaribus orbem
IHa Paphon genuit , de qua tenet insula nomen .
Editus hac ille est , qui , si sine prole fuisset ,
Inter felices Cinyras potuisset haberi.
300 Dira canam . procul hinc natae , procul este parentes .
Aut , mea si vestras mulcebunt carmina mentes ,
Desit in hac mihi parte fides , nec credite factum ;
Vel , si credetis , facti quoque credite poenam .
304 Si tamen admissum sinit boc natura videri,
306 Gratulor huic terrae , quod abest regionibus illi« ,
Quae tantum genuere nefas . sit dives amomo ,
Cinnamaque costumque suum sudataque ligno
Tura ferat , floresque alios Panchaia tellus ,
310 Dum ferat et murram . tanti nova non fuit arbor.
Ipse negat nocuisse tibi sua tela Cupido,
Myrrha , facesque suas a crimine vindicat isto .
Stipite te Stygio tumidisque adflavit echidnis
E tribus una soror . soelus est odisse parentem :
315 Hic amor est odio maius scelus . undique lecti
Te cupiunt proceres , totoque oriente iuventa
Ad thalami certamen adest . ex omnibus unum
Elige , Myrrha , virum : diun ne^it in omnibus unus .
Illa quidem sentit , foedoque repugnat amori ,
320 Et secum "quo mente feror ? quid molior ?' inquit:
*Di , precor , et Pietas , sacrataque iura parentum ,
Hoc prohibete nefas , scelerique resistite nostro :
Si tamen hoc scelus est . sed enim damnare negaret
Hanc Venerem Pietas . coeunt animalia nullo
325 Cetera dilectu , nec habetur turpe iuvencae
Ferre patrem tergo ; fit equo sua filia coniunx ,
X , 289—362 . UTRBHA 205
Quasque creavit init pecudes caper ; ipsaque , cuius
Semine concepla est , ex illo concipit ales .
Felices , quibus ista licent ! humana malignas
830 Cura dedit ieges , et quod natura remittit ,
Invida iura negant . gentes tamen esse feruntur ,
In quibus et nato genetrix et nata parenti
lungitur , et pietas geminato crescit amore .
Me miseram , quod non nasci mihi contigit illic ,
335 Fortunaque loci laedor ! — quid in ista revolvor ?
Spes interdictae discedite ! dignus amari
Ille , sed ut pater , est — ergo si fiUa magni
Non essem Cinyrae , Cinyrae concumbere possem .
Nunc quia tam meus est , non est meus , ipsaque
damno
840 Est mihi proximitas : aliena potentior essem .
Ire libet procul hinc patriaeque relinquere fines,
Dum scelus efTugiam . retinet malus ardor amantem :
Ut praesens spectem Cinyram , tangamque , loquarque ,
Osculaque admoveam , si nil conceditur ultra —
345 Ultra aut respectare aliquid potes , impia virgo ?
Ft quot confundas et iura et nomina , sentis ?
'iune eris et matris paelex et adultera patris?
Tune soror nati genetrixque vocabere fratris?
Nec metues atro crinitas angue sorores,
860 Quas facibus saevis oculos atque ora petentes
Noxia corda vident ? at tu , dum corpore non es
Passa nefas , animo ne concipe , neve potentis
Concubitu vetito naturae pollue foedus .
Velle puta , res ipsa vetat . pius ille , memorque
866 Moris — et 0 vellem similis furor esset in illo !"
Dixerat . at Cinyras , quem copia digna procorum ,
Quid faciat , dubitare facit , scitatur ab ipsa,
Nominibus dictis , cuius velit esse mariti .
Illa silet primo : patriisque in vultibus haerens
360 Aestuat , et tepido suffundit lumina rore .
Virginei Cinyras haec credens esse timoris,
Fiere vetat , siccatque genas , atque oscula iungit .
206 MyRRHA METAMM .
Myrrha datis nimium gaudet : consultaque , qualem
Optet habere virum , "similem tibi" dixit . at ille
365 Non inteilectam vocem conlaudat , et "esto
Tam pia semper" ait . pietatis nomine dicto
Demisit vultus sceieris sibi conscia virgo .
Noctis erat medium , curasque et corpora somnus
Solverat . at virgo Cinyreia pervigii igni
370 Carpitur indomito , furiosaqiie vota retractat .
Et modo desperat , modo vult temptare . pudetque ,
Et cupit , et , quid agat , non invenit . utque securi
Saucia trabs ingens , ubi plaga novissima restat ,
Quo cadat , in dubio est , omnique a parte timetur :
375 Sic animus vario labefactus vulnere nutat
Huc levis atque iHuc , momentaque sumit utroque .
Nec modus aut requies , nisi mors , reperitur amoris.
Mors placet . erigitur , laqueoque Innectere fauces
Destinat . et zona summo de poste revlncta
380 ''Care vale Cinyra , causamque intellege mortis !"
Dixit , et aptabat patienti vincula collo .
Murmura verborum fidas nutricis ad aiu-e»
Pervenisse ferunt , limen servantis alumnae .
Surgit anus , reseratque fores : mortisque paratae
386 Instrumenta videns , spatio conclamat eodem
Seque ferit scinditque sinus ereptaque coUo
Vincula dilaniat . tum denique flere vacavit ,
Tum dare complexus , laqueique requirere causam .
Muta silet virgo terramque inmota tuetur,
390 Et deprensa dolet tardae conamifia mortis ,
Instat anus , canosque suos et inania nudans
Ubera per cunas alimentaque prima precatur,
Ut sibi committat , quicquid dolet . illa rogantem
Aversata gemit . certa est exquirere nutrix
396 Nec solam spondere fidem . "dic' inquit 'opemque
Me sine ferre tibi . non est mea pigra senectus .
Seu furor est , habeo , quae carmine sanet et herbis .
Sive aliquis nocuit , magico lustrabere ritu .
Ira deum sive est , sacris placabilis ira .
X , 363—433 . MYBHHA 207
400 Quid rear ullerius ? certe fortuna domusque
Sospes et in cursu est . vi\nnt genetrixque , paterque ."
Myrrha , patre audito , suspiria duxit ab imo
Pectore . nec uutrix etiamnum concipit ullum
Mente nefas , aliquemque tamen praesenlit amorem .
405 Propositique tenax , quodcumque est , orat , ut ipsi
Indicet , et gremio lacrimantem tollit aniii ,
Alque ita complectens infirmis membra lacertis,
"Sensimus ,' inquit 'amas . et in hoc mea , pone
timorem ,
Sedulitas erit apta tibi , nec sentiet umquam
410 IIoc pater ." exsiluit gremio furibunda , torumque
Ore premens , "discede , precor , miseroque pudori
Parce !" ait . instanti "discede , aut desine' dixit
'Quaerere , quid doleam . scelus est , quod scire
iaboras ."
Horret anus , tremulasque manus annisque metuque
4i5Tendit, et ante pedes supplex procumbit alumnae,
Et modo blanditur , modo , si non conscia fiat ,
Terret , et indicium laquei coeptaeque minatur
\ ortis , et offlcium commisso spondet amori .
Extulit illa caput , lacrimisque implevit obortis
420 Pectora nutricis ; conataque sflepe fateri ,
Saepe tenet vocem , pudibuudaque vestibus ora
Texit et "o' dixit 'felicem coniuge matrem!'*
Ilactenus , et gemuit . gelidos nutricis in artus
Ossaque , sensit enim , penetrat tremor , albaque toto
425 Vertice canities rigidis stetit hirta capillis .
Multaque , ut excuteret diros , si posset , amores ,
Addidit . at virgo scit se non falsa moneri ,
Certa mori tamen est , si non potiatur amore .
"Vive / ait liaec 'potiere tuo" — et , non ausa
*'parente"
430 Dicere , conticuit ; promissaque numine firmat.
Festa piae Cereris celebrabant annua matres
Illa , quibus nivea velatae corpora veste
Primitias frugum dant spicea serta suarum.
208 MYRBHA METAMM .
Perque novem noctes venerem tactusque viriles
435 In vetitis numerant . turba Cenchreis in illa ,
Regis adest coniunx , arcanaque sacra frequentat .
Ergo legitima vacuus dum coniuge lectus,
Nacta gravem vino Cinyram male sedula nutrix,
Nomine mentito , veros exponit amores,
440 Et faciem laudat . quaesitis virginis annis
"Par* ait *est Myrrhae .'* quam postquam adducere
iussa est,
Utque domiim rediit , "gaude , mea' dixit 'alumna :
Vicimus ." infelix non toto pectore sentit
Laetitiam virgo , praesagaque pectora maerent,
445 Sed tamen et gaudet : tanta est discordia mentis .
Tempus erat , quo cuncta silent ; interque Triones
Flexerat obUquo plaustrum temone Bootes .
Ad facinus venit illa suum . fugit aurea caelo
Luna , tegunt nigrae latitantia sidera nubes :
450 Nox caret igne suo . primus tegis , Icare , vultus ,
Erigoneque pio sacrata parentis amore .
Ter pedis offensi signo est revocata , ter omen
Funereus bubo letaU carmine fecit.
It tamen , et tenebrae minuunt noxque atra pudorem ;
455 Nutricisque manum laeva tenet , altera motu
Caecum iter explorat . thalami iam limina tangit ,
lamque fores aperit , iam ducitur intus . at iUi
Poplite succiduo genua intremuere , fugitque
Et color et sanguis , animusque relinquit euntem .
460 Quoque suo propior sceleri est , magis horret , et ausi
Paenitet , et vellet non cognita posse reverti .
Cunctantem longaeva manu deducit , et alto
Admotam lecto cum traderet , "accipe ,' dixit
*Ista tua est , Cinyra" devotaque corpora iunxit .
465 Accipit obsceno genitor sua viscera lecto ,
Virgineosque metus levat , hortaturque timentem .
Forsitan aetatis quoque nomine "fiUa" dixit:
Dixit et Ula "pater ," sceleri ne nomina desint.
Plena patris thalamis excedit , et impia diro
X, 434-506. MYRBHA 209
470 Semina fert iitero , conceptaque crimina portat .
Postera nox facinus geminat , nec finis in iila est ;
Cum tandem Cinyras , avidus cognoscere amantem
Post tot concubitus , illato lumine vidit
Et scelus et natam : verbisque dolore retentis
475 Pendenti nitidum vagina diripit ensem .
Myrrha fugit , tenebrisque et caecae munere noctis
Intercepta neci est : latosque vagata per agros
Palmiferos Arabas Panchaeaque rura relinquit .
Perqiie novem erravit redeuntis cornua lunae ,
480 Cum tandem terra requievit fessa Sabaea ,
Vixque uteri portabat onus . tum nescia voti
Atque inter morlisque metus et taedia vitae
Est tales camplexa preces : **o siqua patelis
Numina confessis , merui nec triste recuso
485 Supplicium . sed ne violem vivosque superstes
Mortuaque extinctos , ambobus pellite regnis ,
Mutataeque mihi vitamque necemqiie negate /*
Numen confessis aliquod patet . ultima certe
"^ota suos habuere deos : nam crura loquentis
490 Terra supervenit , ruptosque obliqua per ungues
Porrigitur radix , longi firmamina trunci ;
Ossaque robur agunt , mediaque manente medulla
Sanguis it in sucos , in magnos bracchia ramos ,
In parvos digiti ; duratur cortice pellis .
495 lamque gravem crescens uterum perstrinxerat arbor,
Pectoraque obruerat , collumque operire parabat :
Non tulit illa moram , venientique obvia ligno
Subsedit , mersitque suos in cortice vultus . f. dir.
Quae qiiamquam amisit veteres cum corpore sensus,
500 Flet tamen , et tepidae manant ex arbore guttae .
Est honor e lacrimis ; stillataque cortice murra
Nomen erile tenet nullique tacebitur aevo .
At male conceptus sub robore creverat infans ,
Quaerebatque viam , qua se genetrice relicta
605 Exsereret . media gravidus tumet arbore venter ;
Tendit onus matrem . neque habent sua verba dolores,
oviD.n. 14
210 AD0KI8 METAMM .
Nec Liicina potest parientis voce vocari .
Nitenti tamen est similis , ciirvataqiie crejjros
Dat gcmitus arbor , lacrimisque cadentibus umet .
510 Constitit ad ramos mitis Lucina dolentes ,
Admovitque manus et verba puerpera dixit .
Arbor agit rimas et fissa cortice vivum
Reddit onus ; vagitque puer : qiiem mollibus herbis
Naides inpositum lacrimis unxere parentis .
515 Laudaret faciem Livor quoque , quaiia namque
Corpora nudorum tabula pinguntur Amorum ,
Talis erat : sed , ne faciat discrimina cultus ,
Aut huic adde leves , aut illi deme pharetras .
Labitur occulte fallitque volatilis a«tas ,
620 Et nihil est annis velocius . ille sorore
Natus avoque suo , qui conditus arbore nuper ,
Nuper erat genitus , modo formosissimus infans ,
lam iuvenis , iam vir , iam se formosior ipso est :
lam placet et Veneri , matrisque ulciscitur ignes .
525 Namque pharetratus dum dat puer oscula matri,
Inscius extanti destrinxit harundine pectus .
Laesa manu natum dea reppulit . altius actum
Vulnus erat specie , primoque fefellerat ipsam .
Capta viri forma non iam Cythereia curat
530 Litora , non alto repetit Paphon aequore cinctam
Piscosamque Gnidon , gravidamve Amathunta metaUis :
Abstinet et caelo : caelo praefertur Adonis .
Hunc tenet , huic comes est : assuetaque semper
— ^ in umbra
Indulgere sibi formamque augere colendo,
535 Per iuga , per silvas dumosaque saxa vagatur
Fine genus vestem ritu succincta Dianae ;
Hortaturqiie canes , tutaeque animaUa praedae ,
Aut pronos lepores , aut celsum in cornua cervum ,
Aut agilat dammas : a fortibus abstinet apris ,
640 Raptoresque lupos armatosque unguibus ursos
Vitat et armenti saturatos caede leones .
Te quoque , ut hos timeas , siqnid prodesse monendo
X, 507—579. ADONis . atalante 211
Possit, Adoni, monet, "fortis' qiie 'fiigacibus esto:*
Inquit Un audaces non est audacia tuta .
645 Parce meo , iuvenis , temerarius esse periclo ;
Neve feras , quibus arma dedit natura , lacesse,
Stet mihi ne magno tua gloria . non movet aetas
Nec facies nec quae Venercm movere , leones
Saetigerosque sues , oculosque animosque ferarum .
650 Fuhnen habent acres in aduncis denlibus apri :
Impetus est fulvis et vasta leonibus ira;
Invisumque mihi genus est ." quae causa , roganti
"Dicam ,' ait *et veteris monstrum mirabere culpae .
Sed labor insolitus iam me lassavit , et ecce
6ij5 Opportuna sua blanditur popuhis umbra,
Datque torum caespes : lil)et hac requiescere tecum"
Et requievit humo , pressitque et gramen el ipsum ,
Inque sinu iuvenis posita cervice rcclinis
Sic ait , ac mediis interserit oscula verbis .
660 "Forsitan audieris aliquam certamine cursus
Veloces superasse viros . non fabula rumor
lii ^ fuit ; superabat enim . nec dicere posses ,
Laude pedum , formaene bono praestantior esset.
Scitanti deus huic de coniuge '"coniuge' dixit
665 'IVil opus est , Atalanta , tibi . fuge coniugis usum .
Nec tamen effugies , teque ipsa viva carebis .'"
Territa sorte dei per opacas innuba silvas
Vivit , et instanlem turbam violenla procorum
Condicione fugat , nec '"sum potiunda , nisi' inquit
670 'Victa prius cursu . pedibus contendite mecum :
Praemia veloci coniunx thalamique dabuntur;
Mors pretium tardis . ea lex certaminis esto ."'
IUa quidem inmitis : sed tanta polenlia formae est,
Venit ad hanc legem temeraria turba procorum .
675 Sederat Hippomenes cursus spectator iniqui,
Et '"petitur cuiquam per tanta pericula coniunx ?'"
Dixerat , ac nimios iuvenum damnarat amores .
Ut faciem et posito corpus velamme vidit,
Quale meum , vel quale tuum , si femina fias ,
14»
212 HIPP0MENE8 METAMM .
680 Obstipuit , tollensque manus "'ignoscite / dixit
*Quos modo culpavi . nondum mihi praemia nota ,
Quae peteretis, erant .'" laudando concipit ignes,
Et , ne quis iuvenum currat velocius , optat
Invidiaque timet . ["*sed cur certaminis huius
685 Intemptata mihi fortuna relinquitur ?' inquit
*Audentes deus ipse iuvat ."' dum talia secum
Exigit Hippomenes , passu volat alite virgo .
Quae quamquam Scythica non secius ire sagitta
Aonio visa est iuveiii , tameu ille decorem
590 Miratur magis . et cursus facit ille decorem .
Aura refert ablata citis taiaria plantis:
Tergaque iactantur crines per eburnea , quaeque
Popiitibus suberant picto genualia limbo:
Inque pueliari corpus candore ruborem
695 Traxerat , haud aliter , quam cum super atria velum
Caadida purpureum simulatas inficit umbras .
Dum notat haec hospes,] decursa novissima meta est,
Et tegitur festa victrix Atalanta corona.
Dant gemitum victi , penduntque ex foedere poenas .
600 Non tamen eventu iuvenis deterritus horum
Constitit in medio , vultuque in virgine fixo
*"Quid facilem titulum superando quaeris inertes?
Mecum confer !' ait ^seu me fortuna potentem
Fecerit , a tanto non indignabere vinci .
605 Namque mihi genitor Megareus Onchestius : illi
Est Neptunus a^^us : pronepos ego regis aquarum .
Nec virtus citra genus est . seu Tincar , habebis
Hippomene victo raagnum et memorabile nomen.'"
Talia dicentem molU Schoeneia vultu
610 Aspicit , et dubitat , superai'i an vincere malit .
Atque ita '"quis deus hunc forraosis' inquit Uniquus
Perdere vult , caraeque iubet discrimine vitae
Coniugium petere hoc? non sum, me iudice, tanti.
Nec forma tangor , — poterara tamen hac quoque
tangi —
616 Sed quod adhuc puer est. non me movet ipse, sed aeias.
X , 580—650 . ATALANTE 213
Qiiid , quod inest virlus et mens interrita leli ?
Quid, quod ab aequorea numeratur origine quartus?
Quid , quod aniat , tantique putat conuhia nostra ,
Ut p«reat , si me fors illi dura negarit ?
620 Dum licet , hospes , abi , thalamosque reHnque
cruentos .
Coniugium crudele meum est . tibi nubere nulla
Nolet ; et optari potes a sapiente puella .
Cur tamen est mihi cura tui , tot iam ante peremptis?
Viderit ! intereat , quoniam tot caede procorum
625 Admonilus non est , agiturque in taedia vitae . —
Occidet hic igitur , vohiit quia vivere mecum ,
Indignamque necem pretium patietur amoris ?
Non crit invidiae victoria nostra ferendae .
Sed non culpa mea est . utinam desistere velles !
630 Aul , quoniam es demens , utinam velocior esses! —
At quam virgineus puerili vultus in ore est !
A ! miser Hippomene , noUem tibi visa fuissem !
Vivcre dignus eras . quod si feUcior essem ,
Nec mihi coniugium fata inportuna negarent,
635 Unus eras , cum quo sociare cubiha vellem .***
Dixcrat : utque nidis , primoque Cupidine tacta ,
Quid facit, ignorans, amat et non sentit amorem.
lam solitos poscunt cursus popuhisque paterque:
Cum me solUcita proles Neptunia voce
640 Invocat Hippomenes , '"Cytherea' que 'comprecor ,
ausis
Assit' ait 'noslris et quos dedit , adiuvet ignes .'"
DetuUt aura preces ad me non invida blandas;
Motaque sum, fateor . nec opis mora longa dabatur.
Est ager , indigenae Tamasenum nomine dicunt ,
645 Telhiris Cypriae pars optima , quam mihi prisci
Sacravere senes , tempUsque accedere dotem
Hanc iussere meis . medio nitet arbor in arvo,
Fulva comam , fulvo ramis crepitantibus auro .
Hinc tria forte mea veniens decerpta ferebam
650 Aurea poma manu : nulUque videnda nisi ipsi
214 HippoMENEs METAMM .
Ilippomenen adii , dociiique , quis usiis in ilUs .
Signa tubae dederant , cum carcere pronus uterque
Emicat , et summam celeri pede Ubat liarenam .
Posse putes illos sicco freta radere passu,
655 Et segetis canae stantes percurrere aristas .
Adiciunt animos iuveni clamorque favorque,
Verbaque dicentum "'nunc, nunc incumbere tempus,
Ilippomene , propera ! nunc viribus utere totis .
Peile moram , vinces :"' dubium , Megareius heros
660 Gaudeat , an virgo magis his Schoeneia dictis .
0 quotiens , cum iam posset transire , morata est,
Spectatosque diu vultus invita reliquit !
Aridus e lasso veniebat anhelitus ore,
Metaque erat longe . tum denique de tribus unum
665 Fetibus arboreis proles Neptunia misit .
Obstipuit virgo , nitidique cupidine pomi
Declinat cursus , aurumque volubile toliit :
Praeterit Ilippomenes : resonant spectacula plausu .
Illa moram celeri cessataque tempora cursu
670Corrigit, atque iterum iuvenem post terga relinquit.
Et rursus pomi iactu remorata secundi,
Consequitur transitque virum . pars ultima cursus
Restabat. '"nunc' inquit 'ades, dea muneris auctor!'"
Inque latus campi , quo tardius illa rediret ,
675 lecit ab obUquo nitidum iuvenaliter aurum .
An peteret , virgo visa est dubitare : coegi
Toilere , et adieci sublato pondera malo ,
Impediique oneris pariter gravitate^oraque .
Neve meus sermo cursu sit tardior ipso,
680 Praeterita est virgo : duxit sua praemia victor ,
Dignane , cui grates ageret , cui turis honorem
Ferret , Adoni , fui ? nec grates inmemor egit ,
Nec mihi tura dedit . subitam convertor in iram :
Contemptuque dolens , ne sim spernenda futuris ,
685 Exemplo caveo , meque ipsa exliortor in ambos .
Templa , deum Matri quae quondam clarus Echion
Fecerat ex voto , nemorosis abdita silvis ,
X, 651 — 724. A.D0M8 215
Transibant , et iter longum requlescere suasit.
Illic concubilus inlempestiva cupido
690 Occupat Hij)pomenen , a numine concita nostro .
Limiinis exigui fuerat prope templa r-ecessus,
Speluncae similis , nativo pumice lectus ,
Religione sacer prisca , quo nuilta sacerdos
Lignea contulerat veterum simulacra deorum .
695 Ilunc init , et vetilo temerat sacraria probro .
Sacra retorserunt oculos ; turritaque Mater,
An Stygia sontes , dubitavit , mergeret unda .
Poena levis visa est . ergo modo levia fulvae
Colla iubae veiant , digiti curvantur in ungues , t. oiv.
700 Ex umeris armi liunt , in pectora totum
Pondus abit , summae cauda verrunlur harenae .
Iram vultus habet , pro verbis murmura reddunt,
Pro thalamis celebrant silvas : aliisque timendi
Dente premunt domito Cybeleia frena leones .
705 Hos tu , care , milii cumque his genus omne ferarum ,
Quod non terga fugae , sed pugnae pectora praebet,
EITuge , ne virtus tua sit damnosa duobus ."
Ula quidem monuit , iunctisque per aera cygnis
Carpit iter . sed stat monitis contraria virtus .
710 Forte suem latebris vestigia certa seculi
Excivere canes , silvisque exire parantem
Fixerat obUquo iuvenis Cinyreius ictu .
Protinus excussit pando venabula rostro
Sanguine tincta suo , trepidumque et tuta pelentem
715 Trux aper insequitur , totosque sub inguine dentes
Abdidit , et fulva moribundum stravit harena .
Vecta levi curru medias Cytherea per auras
Chytron olorinis nondum pervenerat alis :
Agnovit longe gemitum morientis , et albas
720 Flexit aves illuc . utque aethere vidit ab alto
Exanimem inque suo iactantem sanguine corpus,
Desiluit , pariterque sinum pariterque capillos
Rupit , et indignis j^ercussit pectora palmis .
Questaque cum fatis "at non tamen omnia veslri
216 OBPHEUS METAMM .
725 luris eriint :' dixit 'liictus monimenta manebunt
Semper , Adoni , mei ; repetitaque mortis imago
Annua plangoris peraget simulamina nostri.
At cruor in florem mutabitur . an tibi quondam
Femineos artus in olentes vertere menthas, f.oM.
730 Persephone , licuit , nobis Cinyreius heros
Invidiae mutatus erit ?" sic fata cruorem
Nectare odorato spargit ; qui tactus ab illo
Intumu-it sic , ut pluvio perUicida caelo
Surgere buUa solet . nec plena longior hora t. ciTii.
735 Facta mora est, cum flos de sanguine concolor ortus,
Qualem , quae lento celant sub cortice granum ,
Punica ferre solent . brevis est tamen usus in illo :
Namque male haerentem et nimia levitate caducum
Excutiunt idem , qui praestant nomina , venti .'
mm UNDECIMUS .
Carmine dum tali silvas a.nimosque feraruni
Threicius vates et saxa sequentia ducit,
Ecce nurus Ciconum , tectae lymphata ferinis
Pectora velleribus , tumuli de vertice cernunt
6 Orphea percussis sociantem carmina nervis .
E qiiibus una , leves iactato crine per auras ,
'En ,' ait 'en hic est nostri contemptor !' et haslam
Vatis ApolUnei vocaUa misit in ora,
Quae foUis praesuta notam sine vuUiere fecit.
10 Alterius telum lapis est , qui missus in ipso
Aere concentu victus vocisque lyraeque est,
Ac veluti supplex pro tam furiaUbus ausis
Ante pedes iacuit . sed enim temeraria crescunt
BeUa , modusque abut , insanaque regnat Erinys .
15 Cunctaque tela forent cantu mollita : sed ingens
Clamor et infracto Berecyntia tibia cornu
Tympanaque et plausus et Bacchei ululatus
Obstrepuere sono citharae . tum denique saxa
X , 725— XI , 54 . 0BPHED8 217
Non exaiiditi rubueriint sanguine vatis .
20 Ac primum attonitas etiamnum voce canenlis
Innumeras volucres anguesque agmenque ferarum
Maenades Orphci titulum rapuere IriumplU ,
Inde cruentatis vertuntur in Orphea dextris
Et coeunt ut aves , si quando luce vagantem
25 Noctis avem cernunt . structoque utrimque theatro
Ceu matutina cervus periturus harena
Praeda canum est , vatemque petunt et fronde
virentes
Coniciunt Ihyrsos , non haec in munera factos ;
llae glaebas , illae direplos arbore ramos,
30 Pars torquent silices , neu desint tela furori,
Forte boves presso subigebant vomere terram,
Nec procul hinc multo fructum sudore parantes
Dura lacertosi fodiebant arva coloni .
Agmine qui viso fugiunt , operisque relinquunt
35 Arma sui . vacuosque iacent dispersa per agros
Sarculaque rastrique graves longique ligones .
Quae postquam rapuere ferae , cornuque minaces
Divulsere boves , ad vatis fala recurrunt ,
Tendentemque manus atque illo tempore primum
40 Irrita dicentem nec quicquam voce moventem
Sacrilegae perimunt . perque os , pro luppiter ! illud
Auditum saxis intellectumque ferarum
Sensibus in ventos anima exhalata recessit.
Te maestae volucres , Orpheu , te turba ferarum ,
45 Te rigidi silices , te carmina saepe secutae
Fleverunt silvae : positis te frondibus arbos
Tonsa comam luxit . [lacrimis quoque flumina dicunt
Increvisse suis : obstrusaque carbasa pullo
Naides et dryades passosque habuere capilles.]
60 Membra iacent diversa locis. caput, Hebre, lyramque
Excipis : et — mirum ! — medio dum labitur amne ,
Flebile nescio quid queritur lyra , flebile lingua
Murmurat exanimis , respondent flebile ripae .
lamque mare inveclae flumen populare rehnquunt,
218 ORPHEUS METAMM .
55 Et Metliymnaeae potiuntur litore Lesbi .
Hic ferus exi)ositum peregrinis anguis harenis
Os petit et sparsos stillanti rore capillos .
Tandem Phoebus adest , morsusque inferre parantem
Arcet , et in lapidem rictus serpentis apertos f • ciTiu .
60 Congeiat et patulos , ut erant , indurat hiatus .
Umbra subit terras , et quae loca viderat ante ,
Cuncta recognoscit : quaerensque per arva piorum
Invenit Eurydicen , cupidisque amplectitur uhiis .
Hic modo coniunctis spatiantur passibus atnbo,
65 Nunc praecedentem sequitur , nunc praevius anteit ,
Eurydicenque suam iam tuto respicit Orpheus .
Non inpune tamen scehis hoc sinit esse Lyaeus:
Amissoque dolens sacrorum vate suorum,
Protinus in silvis matres Edonidas omnes,
70 Quae videre nefas , torta radice hgavit. f. cUx.
[Quippe pedum digitos , in quantum quaeque secuta est,
Traxit , et in sohdam detrusit acumine terram .
Utque suum laqueis , quos caUidus abdidit auceps ,
Crus ubi commisit volucris , sensitque teneri ,
75 Plangitur , ac trepidans astringit vincula motu ;
Sic , ut quaequ-8 solo defixa cohaeserat harum,
Exsternata fugam frustra temptabat : at illam
Lenta tenet radix , exsultantemque coercet .
Dumque ubi sint digiti , dum pes ubi , quaerit,
et ungues,
80 Aspicit in teretes hgnum succedere suras .
Et conata femur maerenti plangecfiL^extra,
Rabora percussit . pectus quoque robora fiunt :
Robora sunt umeri : longos quoque bracchia veros
Esse putes ramos , et non fallare putando .]
85 Nec satis lioc Baccho est . ipsos quoque deserit
agros ,
Cumque choro mehore sui vineta TimoU
Pactolonque petit ; quamiis non aureus illo
Tempore nec caris erat invidiosus harenis.
Hunc assueta cohors satyri bacchaeque frequentant:
XI , 56 — 126 . MIDA8 219
90 Al Silenus abesl . tiiubantem annisque meroque
RuricoJae cepere Pln-yges , vinctumque coronis
Ad regem diixere Midan , cui Thracius Orpheus
Orgia tradidcrat cum Cecropio Eumolpo .
Qui simul agnovit socium comitemque sacrorum,
»5 llospitis adventu festum geniaUter egit
Per bis quinque dies et iunctas ordine noctes .
Et iam stellarum sublime coegerat agmen
Lucifer undecimus , Lydos cum laetus in agros
Rex venit , et iuveni Silenum reddit aUunno .
100 Iluic deus optandi gratum , sed inutile , fecit
Muneris arbitrium , gaudens altore recepto .
Ille , male usurus donis , ait 'effice , quicquid
Corpore contigero , fulvum vertatur in aurum .*
Annuit oplatis , nocituraque munera solvit
106 Liber , et indoluit , quod non meliora petisset.
Laelus abit gaudctque malo Berecyntius heros:
Pollicitique fidem tangendo singula temptat.
[Vixque sibi credens , non alta fronde virentem]
Ilice detraxit virgam : virga aurea facta est . f • cix
110 Tollit humo saxum : saxum quoque palluit auro.
Contigit et glaebam : contactu glaeba potenti
Massa fit . arentes Cereris decerpsit aristas :
Aurea messis erat . demptum tenet arbore pomum :
Hesperidas donasse putes . si postibus altis
115 Admovit digitos , postes radiare videntur.
Ille etiam liquidis palmas ubi laverat undis,
Unda fluens palmis Danaen eludere posset.
Vix spes ipse suas animo capit , aurea fingens
Omnia . gaudenli mensas posuere ministri
120 Exstructas dapibus nec tostae frugis egentes :
Tum vero , sive ille sua Cerealia dextra
Munera contigerat , Cerealia dona rigebant ;
Sive dapes avido convellere dente parabat,
Lammina fulva dapes , admoto dente , premebat
126 Miscuerat puris auctorem muneris undis :
Fusile per rictus aurum fluitare videres
220 MiDAs METAMM.
Attonilus novitate mali , divesque miserque ,
Effugere optat opes et quae modo voverat , odit .
Copia nulla famem relevat ; sitis arida guttur
130 Urit , et inviso meritus torquetur ab auro .
[Ad caelumque manus et splendida bracchia tollensj
'Da veniam , Lenaee pater ! peccavimus ;' inquit
*Sed miserere , prccor , speciosoque eripe damno .*
Mile deum numen Bacchus peccasse fatentem
135 Restituit , factique fide data munera solvit .
'Neve male optato maneas circumUtus auro,
Vade' ait *ad magnis vicinum Sardibus amnem,
Perque iugum montis labentibus ohvius undis
Carpe viam , donec venias ad fluminis ortus ;
140 Spumigeroque tuum fonti , qua plurimus cxit ,
Siibde caput , corpusque simul , simul elue crimen .'
Rex iussae succedit aquae . vis aurea tinxit f . cixi.
Flumen , et humano de corpore cessit in amnem .
[Nunc quoque iam veteris percepto semine venae
145 Arva rigent auro madidis pallentia glaebis .]
Ille , perosus opes , silvas et rura colebat ,
Panaque montanis habitantem semper in antris.
Pingue sed ingenium mansit ; nocituraque , ut ante,
Rursus erant domino slolidae praecordia mentis .
150 Nam freta prospiciens late riget arduus alto
Tmolus in ascensu , clivoque extensus utroque
Sardibus hinc , illinc parvis finitur Hypaepis .
Pan ibi dum teneris iactat sua carmina nymphis
Et leve cerata modulatur harundin^ carmen,
155 Ausus Apollineos prae se contemnere cantus,
ludice sub Tmolo certamen venit ad inpar .
Monte suo senior iudex consedit , et aures
Liberat arboribus ; quercu coma caerula tantum
Cingitur , et pendent circurn cava tempora glandes .
160 Isque deum pecoris spectans 'in iudice' dixit
'NuUa mora est .' calamis agrestibus insonat iUe :
Barbaricoque Midan — aderat nam forte canenti -—
Carmine delenit . post hunc sacer ora retorsit
XI, 127—200. MiDAS 221
Tmolus ad os Plioebi ; vultiim sua silva secuta est .
165 iUe caput flavum lauro Parnaside vinctus
Verrit liumum Tyrio saturata murice palia :
Instrictamque fidem gemmis et dentibus Indis
Sustinet a laeva : tenuit manus altera piectrum .
Artilicis status ipse fuit . tum stamina docto
170 Pollice sollicilat , quorum dulcedine captus
Pana iubet Tmolus citharae summittere caimas .
ludicium sanctique placet sententia montis
Omiiibus . arguitur tamen atque iniusta vocatur
Unius sermone Midae . nec Delius aures
175 Ilumanam stolidas patitur retinere figuram: f. cixa.
Sed traliit in spatium , villisque albentibus implet,
Instabilesque imas facit et dat posse moveri .
Cetera sunt hominis : partem damnatur in unam ,
Induiturque aures lente gradientis aselU .
180 Ille quidem celare cupit , [turpique pudore
Tempora purpureis temptat] velare tiaris .
Sed soiitus longos ferro resecare capillos
Viderat hoc famulus . qm cum nec prodere visum
Dedecus auderet , cupiens efferre sub auras ,
185 IVec posset reticere tamen , secedit , humumque
Effodit , et , domini quales aspexerit aures ,
Voce refert parva , terraeque inmurmurat haustae ;
Indiciumqne suae vocis tellure regesta
Obruit , et scrobibus tacitus discedit opertis .
190 Creber harundinibus tremulis ibi surgere lucus
Coepit , et , ut primum pleno maturuit anno ,
Prodidit agricoiam : leni nam motus ab austro
Obruta verba refert, dominique coarguit aures. f. cixiu.
Ultus abit Tmolo , liquidumque per aera vectus
195 Angustum citra pontum NepheIeido5 Helles
Laomedonteis Latoius astitit arvis .
Dextera Sigci , Rhoetei laeva profundi
Ara Panomphaeo vetus est sacrata Tonanti.
Inde novae primum moliri moenia Troiae
200 Laomedonta videt , susceptaque magna labore
222 HESioNE METAMM .
Crescere difficili , nec opes exposcere parvas :
Ciimque tridentigero tiimidi genitore profundi
Morlalem induitur formam , Plirygiaeque tyranno
Aedilicat muros , pactus pro moenibus aurum .
205 Stabat opus : pretium rex inficiatur , et addit ,
Perfidiae cumulum , falsis periuria verbis .
'Non inpune feres* reetor maris inquit : et omnes
Inclinavit aquas ad avarae litora Troiae .
Inque freti formam terras complevit , opesque
210 Abstulil agricolis et fluctibus obruit agros .
Poena neque haec satis est : regis quoque fdia monstro
Poscitur aequoreo . quam dura ad saxa revinctam
Vindicat Alcides , promissaque munera , dictos
Poscit equos ; tantique operis mercede negata
215 Bis periura capit superatae moenia Troiae .
Nec pars militiae , Telamon , sine honore recessit ,
Hesioneque data potitur . nam coniuge Peleus
Clarus erat diva . nec avi magis ille superbit
Nomine , quam soceri ; siquidem lovis esse nepoti
220 Contigit haud uni , coniunx dea contigit uni .
Namque senex Thetidi Proteus Mea' dixerat ^indae ,
Concipe . mater eris iuvenis , qui fortibus annis
Acta patris vincet maiorque vocabitur illo .'
Ergo , ne quicquam mundus love maius haberet ,
225 Quamvis haud tepidos sub pectore senserat ignes,
luppiter aequoreae Thetidis conubia fugit,
In suaque Aeaciden succedere vota nepotem
lussit et amplexus in virginis ire-H^arinae .
Est sinus Haemoniae curvos falcatus in arcus,
230 Bracchia procurrunt : ubi , si foret altior unda,
Portus erat ; summis inductum est aequor harenis .
Litus habet solidum , quod nec vestigia servet ,
Nec remoretur iter , nec opertum pendeat alga .
Myrtea silva subest , bicoloribus obsita bacis .
235 Est specus in medio , natura factus , an arte ,
Ambiguum ; magis arte tamen : quo saepe venire
Frenato delphine sedens , Theti nuda , solebas .
XI , 201—272 . TUETifl 223
Illic te Peleus , ut somno vincta iacebas ,
Occtipat : et quoniam precibus lemplata repugnas,
240 Vim parat , innectens ambobus colla lacertis .
Quod nisi venisses , variatis saepe (iguris, f. eixiv.
Ad solitas artes , auso foret llle potitus .
Sed modo lu volucris — volucrem tamen ille tenebat;
Nunc gravis arbor eras : haerebat in arbore Peleus .
245 Terlia forma fuit maculosae tigridis : illa
Territus Aeacides a corpore bracchia solvit.
Usque deos pelagi vino super aequora fuso
Et pecoris fibris et fumo turis adorat,
Donec Carpathius medio de gurgite vates
250 'Aeacide ,' dixit 'thalamis poliere petitis :
Tu modo , cum rigido sopila quiescet in antro ,
Ignaram laqueis vincloque innecte tenaci.
Nec te decipial centum mentita figuras ,
Sed preme , quicquid erit , dum quod fuit ante ,
reformet .*
255 Dixerat haec Proteus et condidit aequore vultum ,
Admisitque suos in verba novissima lluctus .
Pronus erat Titan inclinatoque tenebat
Hesperium temone fretum , cum pulchra relecto
Nereis ingreditur consueta cubilia saxo .
260 Vix bene virgineos Peleus invaseral artus ,
Illa novat formas , donec sua membra teneri
Sentit et in partes diversas bracchia tendi .
Tum demum ingemuit : 'neque' ait 'sine numine
vincis ,
Exhibita estque Thetis .' confessam amplectitur heros ,
265 El potitur votis ingentique implet Achille .
Felix et nato , felix et coniuge Peleus ,
Et cui , si demas iugulati crimina Phoci ,
Omnia contigerant . fraterno sanguine sontem
Expulsumque domo patria Trachinia tellus
270 Accipit . hic regnum sine vi , sine caede regebat
Lucifero genitore satus , patriumque nitorem
Ore ferens Ceyx . illo qui tempore maestus
224 PELBU6 METAMM .
Dissimilisque sui fratrem lugebat ademptnm.
Quo postquam Aeacides fessus curaque viaque
275 Venit , et intravit paucis comitantibus urbem ,
Quosque greges pecorum, quae secum armenta
trahebal ,
Haud procul a muris sub opaca valle reliquit,
Copia cum facta est adeundi prima tyranni,
Velamenta manu praetendens supplice , qui sit,
280 Quoque satus , memorat . tantum sua crimina celat,
Mentiturque fugae causam ; petit , urbe vel agro
Se iuvet . hunc contra placido Trachinius ore
Talibus alloquitur : *mediae quoque commoda plebi
Nostra patent , Peleu , nec inhospita regna tenemus .
285 Adicis huic animo momenta potentia , clarum
Nomen avumque lovem . ne tempora perde precando :
Quod petis , omne feres . tuaque haec pro parte vocato ,
Qualiacumque vides . utinam mehora videres !'
Et flebat . moveat tantos quae causa dolores ,
290 Peleusque comitesque rogant . quibus ille profatur :
*Forsitan hanc volucrem , rapto quae vivit et omnes
Terret aves , semper pennas habuisse putetis .
[Vir fuit . et tanta est animi constantia , quantum]
Frater erat belloque ferox ad vimque paratus,
295 Nomine Daedalion , illo genitore creatus ,
Qui vocat auroram caeloque novissimus exit.
Culta mihi pax est , pacis mihl cura tenendae
Coniugiique fuit : fratri fera bella placebant .
Illius virtus reges gentesque subegk,
300 Quae nunc Thisbaeas agitat mutata columbas .
Nata erat huic Chione , quae dotatissima forma
Mille procos habuit , bis septem nubilis annis .
Forte revertentes Phoebus Maiaque creatus,
Ille suis Delphis , hic vertice Cylleneo ,
306 Videre hanc pariter , pariter ti axere calorem .
Spem veneris differt in tempora noctis Apollo:
Non fert ille moras , virgaque movente soporem
Virginis os tangit . tactu iacet illa potenti ,
XI , 273—345 . DAEDALION 225
Vinique dei patiliir . nox caeliim sparserat astris:
810 Piioebus anum simulat , praereptaque gaudia sumil .
Ut sua malurus complevit tempora venter,
AHpedis de stirpe dei versuta propago
Nascilur , Aulolycus , furtum ingeniosus ad onine ;
Candida de nigris et de candenlibus alra
315 Qui facere adsuerat , patriae non degener artis .
Nascitur e Plioebo — namque est enixa gemellos —
Carmine vocali ciarus citharaque Philammon .
Quid peperisse duos et dis placuisse duobus
Et forti genitore et progenitore comanti
320 Esse satam prodest ? an obest quoque gloria multis ?
Obfuit huic certe . quae se praeferre Dianae
Sustinuit , faciemque deae culpavit . at illi
Ira ferox mota est, "factis' que 'placebimus" inquit.
Nec mora , curva^Ht cornu , nervoque sagittam
325 Inpulit , et merilam traiecH harundine linguam .
Lingua tacet, nec vox temptataque verba sequuntur;
Conantemque loqui cum sanguine vita reliquit.
Quam miser amplexans ego tum patruoque dolorem
Corde tuli , fratrique pio solacia misi ;
330 Quae pater haud aliter, quam cautes murmura ponti
Accipit , et nalam delamentatur ademptam :
Ut vero ardentem vidit, [qiiater impetus illi
In medios fuit ire rogos ; quater inde repulsus
Concita membra fugae mandat , similisque iuvenco
335 Spicula crabronum pressa cervice gerenti,
Qua via nulla , ruit . iam tum mihi currere visus
PIus Iiomine est , alasque pedes sumpsisse putares.
Effugit ergo omnes , veloxque cupidine leti
Vertice Parnasi potitur.j miseratus Apolk),
340 Cum se Daedalion saxo misisset ab alto ,
Fecit avem et subilis pendentem sustulit aIis,^oixv,
Oraque adunca dedit , curvos dedit unguibus hamos ,
Virtutem antiquam , maiores corpore vires .
Et nunc accipiter , nulli satis aequus , in omnes
345 Saevit aves , aliisque dolens fit causa dolendi .'
oviD. n. ' 15
226 PELEU8 METAMM .
Qiiae dum Lucifero genitus miraciUa narrac
De consorte suo , cursu festinus aiilielo
Advolat armenti custos Phoceus Anetor,
Et 'Peleu , Peieu ! magnae tibi nunlius adsum
350 Cladis' ait . quodcumque ferat , iubet edere Peleus .
Pendet et ipse metu trepidi Trachinius oris .
liie refert : 'fessos ad Utora curva iu-vencos
Appuleram , medio cum Sol altissimus orbe
Taiitura respiceret , quantum superesse videret;
355 Parsque boum fulvis genua inclinarat harenis,
Latarumque iacens campos spectabat aquarum,
Pars gradibus tardis iiluc errabat et illuc,
Nant alii celsoqu« instant super aeqiiora collo .
Templa mari siibsunt nec ' marmore dara nec auro , |
360 Sed trabibus densis lucoque umbrosa vetusto : ^
Nereides Nereusque tenent ; hos navita ponti
Edidit esse deos , dum retia Utore siccat .
luncta palus huic est , densis obsessa salictis , I
Quam restagnanlis fecit maris unda paludem . '
365 Inde fragore gravi strepitus loca proxima terret ;
Belua vasta , lupus mucisque paluslribus exit
Oblitus et spumis , exspersus sanguine rictus
Fulmineos , rubra suflusus lumina flarama .
Qui quamquam saevit pariter rabieque fameque,
370 Acrior est rabie . neque enira ieiunia curat
Caede boum diramque famera finire , sed orane
Vulnerat armentum , sternitque hostiliter omne .
Pars quoque de nobis funesto saiicia morsu,
Dum defensanTus , leto est data . sanguine litus
375 Undaque prima rubet demugitaeque }>aludes,
Sed mora damnosa est , nec res dubitare remittit .
Dum superest aUquid , cuncti coeamus , et arma ,
Arma capessamus , coniunctaque tela feramus .'
Dixerat agrestis . nec Pdea darana raovebant :
380 Sed , memor admissi , Nereida coIUgit orbam
Damna sua inferias extincto mittere Phoco. .
Induere arraa vu'os violentaque sumere tela
XI, 346 — 419. PSAMATHE 227
Rex iubet Oetaeus ; cum quis simul ipse parabat
Ire . sed Alcyone coniutix excita tunuiltu
885 Prosilit , et , nondum totos oruata capillos,
Disicit hos ipsos , coiIo(pie infusa niariti ,
Praestet ut auxilium sine se , verbistpie precatur
Et lacrimis , animasque duas ut servet in una .
Aeacides illi : 'pulchros , regina , piosque
390 Pone metus . plena est promissi gratia veslri .
Non placet arma mihi contra nova monstra moveri:
IVumen adorandum pelagi fest .' erat ardua turris
Arce loci summa , fessis lux grata carinis .
Ascendunt illuc , stratosque in litore tauros
S95 Cum gemitu aspiciunt , vastatoremque cruento
Ore ferum , longos infectum sanguine villos .
Inde manus tendens in aperti litora ponti,
Caeruleam Peleus Psamathen , ut finiat iram ,
Orat , opemque ferat . nec vocibus illa roganlis
400 Flectitur Aeacidae : Thetis hanc pro coniuge snpplex
Accepit veniam . sed enim revocatus in acri
Caede lupus perstat , dulcedine sanguinis asper ;
Donec inhaerentem lacerae cervice iuvencae
Marmore mutavit . corpus praeterque colorem t. cUvi.
405 Omnia servavit : lapidis color indicat , illum
lam non esse lupum , iam non debere timeri .
Nec tamen hac profugum consistere Pelea terra
Fata sinunt : Magnetas adit vagus exul , et illic
Sunrit ab Haemonio purgamina caedis Acaslo .
410 Interea fratrisque sui fratremque secutis
Anxia prodigiis turbalus pectora Ceyx,
Consulat ut sacras , hominum oblectamina , sortes ,
Ad Clarium parat ire deum . nam templa profanws
Invia cum Phlegyis faciebat Delphica Phorbas .
ii5 Consilii tamen ante sui , fidissima , cerlam
Te facit , Alcyone . cui protinus intinia frigus
Ossa receperunt , buxoque simiUimus ora
Pallor obit , lacrimisque genae maduere profusis .
Ter conata loqui ter fletibus ora rigavit,
15*
228 ALCYONE METAMM .
420 Singultuque pias interrumpente querellas
'Quae mea culpa tuam ,' dixit 'carissime , mentem
Vertit ? ubi est , quae cura mei prior esse solebat V
lam potes Alcyone securus abesse relicta ?
lam via longa placet ? iam sum tibi carior absens ?
425 At , puto , per terras iter est , tantumque dolebo ,
Non etiam metuam , curaeque timore carebunt .
Aequora me terrent et ponti tristis imago,
Et laceras nuper tabulas in litore vidi,
Et saepe in tumulis sine corpore nomina legi.
430 Neve tuum fallax animum flducia tangat ,
Quod socer Hippotades tibi sit , qui carcere fortes
Contineat ventos , et , cum velit , aequora placet.
Cum semel emissi tenuerunt aequora venti,
Nil illis vetitum est , incommendataque tellus
435 Omnis , et omne fretum . caeli quoque nubila vexant
Excutiuntque feris rutilos concursibus ignes.
Quo magis hos novi , — nam novi et saepe paterna
Parva domo vidi — magis hoc reor esse timendos .
Quod tua si flecti precibus sententia nullis,
440 Care , potest , coniunx , nimiumque es certus eundi ,
Me quoque tolle simul . certe iactabimur una ,
Nec nisi quae patiar , metuam ; pariterque feremus ,
Quicquid erit ; pariter super aequora lata feremur .'
Talibus Aeolidis dictis lacrimisque movetur
445 Sidereus coniunx : neqiie enim minor ignis in ipso est .
Sed neque propositos pelagi dimittere cursus,
Nec vult Alcyonen in partem adhtbfire pericli;
Multaque respondit timidum solantia pectus ,
Non tamen idcirco causam probat . addidit illis
450 Hoc quoque lenimen , quo solo flexit amantem :
'Longa quidem . est nobis omnis mora : sed tibi iuro
Per patrios ignes , si me modo fata remittent ,
Ante reversurum , quam luna bis impleat orbem .'
His ubi promissis spes est admota recursus,
455 Protinus eductam navalibus aequore tingui ,
Aptarique suis pinum iubet armamentis .
XI , .420—493 . CEYX 229
Qiia rursiis visa , veluti praesaga futurl ,
Horruit Alcyone lacrimasque emisit oborlas,
Amplexusque dedit , tristique miserrima tandem
460 Ore 'vale' dixit , collapsaque corpore toto est .
Ast iuvenes , quaerente moras Ceyce , reducunt
Ordinibus gemini« ad fortia pectora remos,
Aequalique ictu scindunt freta . sustulit illa
Umentes oculos , stantemque in puppe recurva
465 Concussaque manu dantem sibi signa marilum
Prima videt redditque notas : ubi terra recessiL
Longius , atque oculi nequeunt cognoscere vultus,
Dura licet , insequitur fugientem lumine pinum :
Ilaec quoque ut haud poterat, spatio summota, videri,
470 Vela tamen spectat summo fluitantia malo .
Ut nec vela videt , vacuum petit anxia lectum ,
Seque toro ponit . renovat lectusque locusque
Alcyonae lacrimas , et quae pars , admonet , absit .
Portibus exierant , et moverat aura rudentes :
475 Obvertit lateri pendentes navita remos ,
Cornuaque in summa locat arbore , totaque malo
Carbasa deducit venientesque accipit auras .
Aut minus , aut certe medium non amplius aequor
Puppe secabatur , longeque erat utraque tellus ,
480 Cum mare sub noctem tumidis albescere coepit
Fluctibus et praeceps spirare valentius eurus .
'Ardua iandudum demittite cornua ,' rector
Clamat 'et antemnis totum subnectite velum .'
Hic iubet : impediunt adversae iussa procellae,
485 Nec sinii audiri vocem fragor aequoris ullam .
Sponte tamen properant alii subducere remos ,
Pars munire latus , pars venlis vela negare :
Egerit hic fluctus , aequorque refundit in aequor,
Ihc rapit antemnas , quae dum sine lege geruntur,
490 Aspera crescit hiems , omnique e parte feroces
Bella gerunt venti fretaque indignantia miscent.
Ipse pavet , nec se , qui sit status , ipse fatetur
Scire ratis rector , nec quid iubeatve , vetetve :
230 CEYX METAMM .
Tanta mali moles , tantoqiie potentior arte est .
195 [Quippe sonant clamore viri , stridore riidentes ,
Undarum inciirsu gravis unda , tonitribus aether .]
Fluctibus erigitur caelumque aequare videtur
Pontiis , et inductas aspergine tangere nubes ;
[Et modo , cum fulvas ex imo verrit arenas ,
500 Concolor est illis , Stygia modo nigrior unda :]
Sternitur interdum , spumisque sonantibus albet .
Ipsa quoque his agitur vicibus Trachinia puppis:
Et nunc suJjlimis vehiti de vertice montis
Despicere in valles imumque Acheron.t*a videtur :
605 Nunc , ubi demissam curvum cu'cumstetit aequor ,
Suspicere inferno summum de gurgite caelum.
Saepe dat ingentem fliictu latus Lcta fragorem,
Nec levius pulsata sonat , quam ferreus olim
Cum laceras aries ballistave concutit arces.
510 [Utque solent sumptis incursu viribus ire
Pectore in arma feri protentaque tela leones:
Sic ubi se ventis admiserat unda coortis,
Ibat in arma ratis , mulloque erat altior illis .]
lamque labant cunei , spoliataque tegmine cerae
615 Rima patet , praebetque viam letalibus undis .
Ecce cadunt largi resolutis nubibus imbres,
[Inque fretum credas totum descendere caelum,
Inque plagas caeli tumefactum ascendere pontum.
Vela madent nimbis , et cum caelestibus undis]
520 Aequoreae miscentur aquae . caret ignibus aether ,
Caecaque nox premitur tenebrisTriemisque suisque .
Discutiunt tamen has praebentque micantia lumen
Fulmina : fulmineis ardescunt ignibus undae .
Dat quoque iam saltus intra cava texta carinae
525 Fluctus : et ut miles , numero praestantior omni ,
Cum saepe adsiluit defensae moenibus urbis,
Spe potitur tandem , iaudisque accensus amore
Inter mille viros murum tamen occupat unus:
Sic ubi pulsarunt noviens latera ardua fluctus,
530 Vastius insurgens d^cimae ruit impetus undae,
XI, 494—566. CBYX 231
Nec prius absistit fessam obpugnare carinam,
Quam velut in captae descendat moenia navis .
[Pars igilur temptabat adhuc invadere pinum,]
Pars maris intus erat . trepidant haud secius omnes,
635 Quam solet urbs , aHis murum fodientibus extra
Atque aliis murum , Irepidare , tenentibus intus .
Deficit ars , animique cadunt : totidemque videntur ,
Quol veniant (luctus , ruere atque irrumpere mortes .
Non tenet liic lacrimas ; slupet hic ; vocat ille bealos ,
540 Kunera quos maneant ; liic votis numen adorat ,
Bracchiaque ad caekim, quod non videt, irrita tollens
Poscit opem : subeunt ilU fratresque parensque ,
Huic cum pignoribus domus , et quod cuique
reiictum est .
Alcyone Ceyca movet ; Ceycis in ore
545 .\ulla nisi Alcyone est : et cum desideret unam,
Gaudet abesse tamen . patriae quoque vellet ad oras
Respicere , inque domum supremos vertere vultus :
Verum ubi sit , nescit ; tanta vertigine pontus
Fervet , et inducta piceis e nubibus umbra
550 Omne latet caelum , duplicataque noctis imago est.
Frangitur incursu nimbosi turbinis arbor;
Frangitur et regimen : spoliisque animosa superstes
Unda , velut victrix , sinuataque despicit undas :
Nec levius , quam siquis Athon Pindumve revulsos
555 Sede sua totos in apertum everterit aequor ,
Praecipitata cadit , pariterque et pondere et ictu
Mergit in ima ratem , cum qua pars magna virorum
Gurgite pressa gravi neque in aera reddita fato
Functa suo est . alii partes et membra carinae
560 Trunca tenent. lenet ipse manu, qua sceptra solebat,
Fragmina navigii Ceyx , socerumque patremque
Invocat heu ! frustra . sed plurima nantis in ore
Alcyone coniunx . illam meminitque refertque ;
Illius ante oculos ut agant sua corpora fluctus,
565 Optat , et exanimis manibus lumuletur amicis .
Dum natat , absentem , quotiens sinit liiscere lluctus .
232 iiLcvoNE METAMM .
Nominat Alcyonen , ipsisque inmiirmurat undis .
Ecce super medios fluclus niger arcus aquarum
Frangilur , et rupta mersum caput obruit unda .
670 Lucifer obscurus , nec quem cognoscere posses ,
lila luce fuit : quoniamque excedere caelo
Non licuit , densis texit sua nubibus ora .
Aeolis interea tantorum ignara malorum
Dinumerat noctes : et iam , quas induat ille ,
575 Festinat vestes , iam quas , ubi venerit ille ,
Ipsa gerat , reditusque sibi promittit inanes .
Omnibus illa quidem superis pia tura ferebat:
Ante tamen cunctos lurionis templa colebat,
Proque viro , qui nullus erat , veniebat ad aras ,
580 Utque foret sospes coniunx suus , utque rediret ,
Optabat , nullamque sibi praeferret . at illi
Hoc de tot votis poterat contingere solum .
At dea non ultra pro functo morte rogari
Sustinet ; utque manus funestas ^rceat aris, .
585 'Iri , meae* dixit 'fidissima nuntia vocis ,
Vise soporiferam Somni velociter aulam,
Exstinctique iube Ceycis imagine mittat
Somnia ad Alcyonen veros narrantia casus *
Dixerat : induitur velamina mille colorum
590 Iris , et arcuato caelum curvamine signans
Tecta petit iussi sub nube latentia regis .
Est prope Cimmerios longo spelunca recessu,
Mons cavus , ignavi domus et penetralia Somni :
Quo numquam radiis oriens mediusV» cadensve
695 Phoebus adire potest . nebulae caligine mixtae
Exhalantur humo dubiaeque crepuscula lucis.
Non vigil ales ibi cristati cantibus oris
Evocat Auroram , nec voce silentia rumpunt
SoUicitive canes canibusve sagacior anser .
600 Non fera , non pecudes , non moti flamine rami ,
Humanaeve sonum reddunt convicia linguae .
Muta quies habitat . saxo tamen exit ab imo
Rivus aquae Lethes , per quem cum murmure labens
XI , 567—640 . soifNUs 233
Invitat somnos crepitantibus unda lapillis .
605 Ante fores antri fecunda papdvera florent
Iiinumeracque herbae , quarum de iacte soporera
Nox legil et spargit per opacas umida terras .
lanua , ne verso stridores cardine reddat ,
Nulla domo tota ; custos in limine nullus .
610 Al medio torus est ebeno sublimis in anlro,
— Piumeus , unicolor , pullo velamine tectus ;
Quo cubat ipse deus membris languore solutis .
Ilunc circa passim varias imitanlia formas
Somnia vana iacent tolidem , quot messis aristas,
615 Silva gerit frondes , eiectas litus harenas. *
Quo simul intravit , manibusque obstantia virgo
Somnia dimovit , vestis fulgore reluxit
Sacra domus : tardaque deus gravitate iacentes
Vix ociilos tollens , iterumque iterumque rdabens
620 Summaque percutiens nutanti pectora mento ,
Excussit tandem sibi se , cubitoque levalus,
Quid veniat , — cognovit enim — scitatur . at illa :
'Somne, quies rerum, placidissime , Somne, denrum,
Pax animi , quem cura fugit , qui corpora duris
625 Fessa ministeriis mulces reparasque labori !
Somnia , quae veras aequent imitamine formas ,
Herculea Trachine iube sub imagine regis
Alcyonen adeant , simulacraque naufraga fingant .
Imperat hoc luno .' postquam mandala peregit,
630 Iris abit : neque enim ulterius tolerare vaporis
Vim poterat , labique ut somnum sensit in artus ,
Effugit , et remeat per quos modo venerat arcus ,
At pater e populo natorum mille suorum
Excitat artificem simulatoremque figurae
635 Morphea . non illo iussos sollertius alter
Exprimit incessus vullumque sonumque loquendi ;
Adicit et vestes et consuetissima cuique
Verba . sed hic solos honunes imitatur . at alter
Fit fera , fit volucris , fit longo corpore serpens .
640 Hunc Icelon superi , mortale Phobelora vulgus
234 ALcyoNB METAMM .
Nominat . est etiam diversae tertius artis
Phantasos ; ille in humum saxumque undamqiie
trabemque ,
Quaeque vacant anima fallaciter omnia transit.
Regihiis hi ducibusque suos ostendere vultus
645 Nocte solent , populos alii plebemque pererrant .
Praeterit hos senior , cunctisque e fratribus unimi
Morphea , qui peragat Thaumantidos edita , Somnus
Eligit : et rursus moUi languore solutus
Deposuitque caput , stratoque recondidit alto .
650 Ille volat nullos strepitus facientibus alis
Per tenebras , intraque morae breve tempus in urbem
Pervenit Haemoniam ; positisque e corpore pennis
In faciem Ceycis abit , simiptaque ligura f. obcvii.
Luridus , exanimi similis , sine vestibus ullis ,
655 Coniugis ante torum miserae stetit . uda videtur
Barba viri , madidisque gravis fluere unda capillis .
Tum lecto incumbens , fletu super ora refuso ,
Haec ait : 'agnoscis Ceyca , miserrima coniunx ?
An mea mutata est facies nece ? respice^ nosces ,
660 Inveniesque tuo pro coniuge coniugis umbram .
Nil opis , Alcyone , nobis tua vota tulerunt :
Occidimus . falso tibi me promittere noli .
Nubilus Aegaeo deprendit in aequore navem
Auster , et ingenti iactatam flamine solvit :
665 Oraque nostra , tuum frustra clamantia nomen ,
Implerunt fluctus . non haec tibi nuntiat auctor
Ambiguus , non ista vagis rumoribus^audis :
Ipse ego fata tibi praesens mea naufragus edo.
Surge, age, da lacrimas, lugubriaque indue, nec me
670 Indeploratnm sub inania Tartara mitte .'
Adicit Iiis vocem Morpheus , quam coniugis illa
Crederet esse sui . fletus quoque fundere veros
Visus erat , gestumque manus Ceycis habebat .
Ingemit Alcyone lacrimans , movet atque lacertos
675 Per somnum , corpusque petens amplectitur auras ;
Exclamatque 'mane ! quo te rapis ? ibimus una /
XI, 641 — 713. ALCYONK 235
Voce sua specieque viri turbata soporem
Exculit : et primo , si sit , circumspicit illic,
Qiii modo visus erat . nam moli voc? miuistri
680 Intulerant iumen . postquam non invenit usquam,
Percutit ora manu , laniatque a pectore vest«s,
Pectoraque ipsa ferit . nec crines solvere curat;
Scindit , et altrici , quae luctus causa , roganti
'NuUa est Alcyone , nulia est :' ait 'occidit una
685 Cum Ceyce suo . solantia lollite verba !
Naufragus interiit . vidi agnovique , manusque
Ad discedentem , cupiens retinere , tetendi .
Umbra fuit . sed et umbra tamen manifesta virique
Vera mei . non ille quidem , si quaeris , habebat
690 Adsuetos vultus , nec quo prius , ore nitebat .
Pallentem uudumque et adhuc umente capillo
Infelix vidi . stetit hoc miserabilis ipso
Ecce loco' — et quaerit, vestigia siqua supersint.
'Hoc erat , hoc , animo quod divinante timebam ,
695 Et ne , me fugiens , ventos sequerere , rogabam .
At certe vellem , quoniam periturus abibas ,
Me quoque duxisses . multum fuit utile tecum
Ire mihi . neque enim de vitae lempore quicqiiam
Non simul egissem , nec mors discrete fuisset .
700 Nunc absens perii , iactor quoque fluctibus absens,
Et sine te me pontus habet . crudelior ipso
Sit mihi mens pelago , si vitam ducere nitar
Longius , et tanlo pugnem superesse dolori .
Sed neque pugnabo , nec te , miserande , reUnquam ;
705 Et tibi nunc saltem veniam comes . inque sepulchro
Si non urna , tamen iunget nos littera : si non
Ossibus ossa meis , at nomen nomine tangam .*
Plura dolor prohihet , verboque intervcnit omni
Plangor , et attonito gemitus e corde trahuntur .
710 Mane erat . egreditur tectis ad litus , et iilum
Maesta locum repetit , de quo spectarat euntem .
[Dumque moratur ibi, dumque *hic retinacula sciJvit,
Hoc milii discedens dedit oscula Htore' dixitj
236 HALCYONES METAMM .
[Qiiae dum tota locis reminiscitur acta , fretumque]
715 Prospicit : in liquida , spatio distante , tuetur
Nescio quid quasi corpus , aqua . primoque , quid illud
Esset, erat duiuum . postquam paulum appulit unda,
Et , quamvis aberat , corpus tamen esse liquebat ,
Qui foret, ignorans, quia naufragus, omine mota est,
720 Et , tamquam ignoto lacrimam daret , 'heu ! miser ,'
inquil
'Quisquis es, et siqua est coniunx tibi!' fluctibus actum
Fit propius corpus . quod quo magis illa tuetur,
Hoc minus et minus est mentis . iam iamque
propinquae
Admotum terrae , iam quod cognoscere posset ,
725 Cernit : erat coniunx . 'ille est !' exclamat , et una
Ora comas vestem lacerat , tendefnsque trementes
Ad Ceyca manus 'sic , o carissime coniunx ,
Sic ad me , miserande , redis ?' ait . adiacet undis
Facta manu moles , quae primas aequoris iras
730 Frangit et incursus quae praedelassat aquarum .
Insilit huc. mirumque fuit potuisse ? volabat, f. cUviii.
Percutiensque levem modo natis aera pennis,
Stringebat summas ales miserabilis undas,
Dumque volat , maesto similem plenumque querellae
735 Ora dedere sonum tenui crepitantia rostro .
Ut vero tetigit mutum et sine sanguine corpus,
Dilectos artus amplexa recentibus alis,
Frigida nequiquam duro dedit oscula rostro .
Senserit hoc Ceyx , an vultum motiblts^ unda^
740 ToII-ere sit visus , populus dubitabat . at ille
Senserat . et tandem , superis miserantibus , ambo
Alite mutantur . fatis obnoxius isdem f. cixix.
Tunc quoque mansit amor , nec coniugiale solutum
Foedus in alitibus . coeunt , fiuntque parentes:
745 Perque dies placidos hiberno tempore septem
Incubat Alcyone pendentibus aequore nidis .
Tunc iacet unda maris . ventos custodit et arc.et
Aeolus egressu , praestatque nepotibus aequor .
XI, 714 — 786. AK8ACLS 237
IIos aliquis senior iunctim freta lata volantes
760 Spcclat , et ad tiiujm servatos laudat amores .
Proximus, aut idem, si fors tulit, Miic quoque,' dixil
*Quem mare carpentem subslrictaque crura gerenlem
Aspicis,' — ostendens spatiosum in guttura mergum —
'Regia progenies . sunt , si descendere ad ipsum
755 Ordine perpetuo quaeris , sunl huius origo
lius et Assaracus raplusque lovi Ganymedes
Laemedonque senex Priamusque novissima Troiae
Tempora sortitus . fraler fuit Ilectoris iste :
Qui nisi sensisset prima nova fata iuventa,
760 Forsitan inferius non Ilectore nomen liaLerel;
Quamvis est illum proles enixa Dymantis,
Aesacon umbrosa furtim peperisse sub Ida
Fertur Alexirhoe , Granico nata bicorni .
Oderat hic urbes , nitidaque remotus ab aula
765 Secretos montes et inambitiosa colebat
Rura , nec lUacos coetus nisi rarus adibat .
Non agreste tamen nec inexpugnabile amori
Pectus habens , siivas caplatam saepe per omnes
Aspicit Hesperien palria Cebrenida ripa,
770 Iniectos umeris siccantem sole ca])iIlos .
Visa fugit nymphe , veluti perterrita fulvum
Cerva lupum , longeque lacu deprensa relicto
Accipitrem fluvialis anas . quam Troius heros
Insequitur , celeremqne metu celer urguet amore .
775 Ecce latens herba coluber fugientis adunco
Dente pedem strinxit , virusque in corpore hquit .
Cum vita subpressa fuga est . amplectitur amens
Exanimem , clamatque "piget , pig^t esse seculum !
Sed non hoc timui , nec erat mihi vincere lanti .
780 Perdidimus miseram nos te duo : vulnus ab angue ,
A me causa data est . ego sum sceleratior illo :
Qui tibi morte mea mortis solacia mittam ."
Dixit , et e scopulo , qua rauca subederat unda ,
Se dedit in pontum . Tethys miserata cadentem
785 MoIUter excepit, nantemque per aequora pennis f.cixx.
238 AULis METAMM .
Texit , et optatae n©n est data copia mortis .
Indigiiatur amans invitum vivere cogi;
[Obstarique animae , misera de sede volenti
Exire . utque novas umeris adsumpserat alas ,
790 Subvolat atque iterum corpus super aequora mittit .
Pluma levat casus . furit Aesacos , nique profundum]
Pronus abit , letique viam sine fine retemptat .
[Fecit amor maciem : longa mternodia crurum ,
Longa manet cervix ; caput est a corpore longe .
795 Aequor amat , nomenque tenet , quia mergilur illo .'j
LIBEE DUODECIMUS.
Nescius adsumptis Priamus paler Aesacon alis
Vivere , lugebat . tumulo quoque nomen liabenti
Inferias dederat cum fratribus Hector inanes.
Defuit officio Paridis praesentia tristi,
5 Postmodo qui rapta longum cum coniuge bellum
Attulit in patriam , coniurataeque sequuntur
Mille rates gentisque simul commune Pelasgae .
Nec dilata foret vindicta , nisi aequora saevi
Invia fecissent venti , Boeotaque tellus
10 Aulide piscosa puppes tenuisset ituras .
Hic patrio de more lovi cum sacra parassent,
Ut vetus accensis incanduit ignibus ara ,
Serpere caeruleum Danai videre draconem
In platanum , coeptis quae stabat proxima sacris .
15 Nidus erat volucrum bis quattuor arbore summa ,
Quas simul et matrem circum sua damna volantem
Corripuit serpens avidoque abscondidit ore .
Obstipuere omnes . ^t veri providus augur
Tbestorides Vincemus ,' ait 'gaudete , Pelasgi .
20 Troia cadet ; sed erit nostri mora longa laboris'
Atque novem volucres in belli digerit annos .
Ille , ut erat , virides amplexus in arbore ramos
Fit lapis; et superat serpentis imagine saxum. t. cixi::.
XI , 786-— XII , 60 . rAMA 239
Permanel Aoniis Nereus violenliis in undis,
25 Bellaque non transfert ; et sunt qui parcere Troiae
Neptunum credant , quia moenia fecerat urbi .
At non Theslorides . nec enim nescitve tacetve,
Sanguine virgineo placandam virginis iram
Esse deae . postquam pietatem publica causa ,
30 Rexque patrem vicit , castumque datura cruorem
Flentibus ante aram stetit Iphigenia ministris,
Victa dea est , nubemque oculis obiecit , et inter
Officiura turi)amque sacri vecesque precantum
Subposita fertur mutasse Mycenida cerva . f • cixxii.
35 Ergo ubi , qua decuit , lenila est caede Diana ,
Et pariter Piioebes , pariter maris ira recessit,
Accipiunt ventos a tergo raiHe carinae,
Multaque perpessae Phrygia potiuntur harena .
Orbe locus medio est inler terrasque fretumque
40 Caelestesque plagas , triplicis confinia raundi :
Unde quod est usquam , quamvis regionibus aosit,
Inspicitur , penctratque cavas vox omnis ad aures .
Fama tenet , summaque domum sibi iegit in arce ,
Innumerosque aditus ac mille foramina tectis
45 Addidit , et nullis inclusit limina portis ,
Nocte dieque patet . tota est ex aere sonanti ;
Tota fremit , vocesque refert , iteratque quod audit.
Nulla quies intus , nullaque silentia parte .
Nec tamen est clamor , sed parvae nmrmura vocis :
50 Qualia de pelagi , siquis procul audiat , undis
Esse solent ; qualemve sonum , cum luppiter atras
Increpuit nubes , extrema tonitrua reddunt.
Atria turba tenet: veniunt leve vulgus euntque;
Mixtaque cum veris passim commenta vagantur
66 Milia runiorum , confusaque verba volutant .
E quibus hi vacuas implent sermonibus aures,
Ili nariata ferunt alio , mensui-aque ficti
Crescit , et auditis aliquid novus adicit auctor .
Illic Credulitas , illic temerarius Error
60 Vanaque Laetitia est consternatique Timores,
240 CYQNU8 METAMM .
Seditioque repens dubioqiie auctore Susurri.
Ipsa , quid iu caclo rerum pelagoque geratur
Et tellure , videt , totumque inquirit in orbem .
Fecerat haec notum , Graias cum milite forti
65 Adventare rates . neque inexpectatus in armis
Hostis adest . prohibent aditus , litusque tuentur
Troes ; et Hectorea primus fataUter hasta ,
Protesilae , cadis : commissaque proelia magne
Stant Danais, fortisque animae nece cognitus Hector; •
70 Nec Phryges exiguo , quid Achaica dextera posset ,
Sauguine senserunt . et iam Sigea rubebant
Litora , iam leto proles Neptunia , Cygnus
Mille viros dederat , iam curru instabat Achilles ,
Totaque Peliacae sternebat cuspidis ictu
75 Agmina ; perque acies aut Cygnum aut Hectora
quaerens
Congreditur Cygno . decimum dilatus in annum
Hector erat . tum colla iugo canentia pressos
Exhortatus equos , currum direxit in hostem ,
Concutiensque suis vibrantia tela lacertis
80 'Quisquis es , o iuvenis ,' dixit 'solamen habeto
Mortis , ab Haemonio quod sis iugulatus Achille .'
Hactenus Aeacides . vocem gravis hasta secuta est,
[Sed quamquam certa nuUus fuit error in hasla,
Nil tamen emissi profecit acumine ferri,]
85 Utque hebeti pectus tantummodo contudit ictu .
'Nate dea , nam te fama praenovimus ,' inquit
Ille 'quid a nobis vulnus iniraris^nbesse ?' —
Mirabatur errim — 'non haec , quam cernis , equinis
Fulva iubis cassis , neque onus cava parma sinisirae
90 AuxiRo mihi sunt ; decor est quaesitus ab istis .
Mars quoque ob hoc capere arma solet . removebitur
huius
Tegminis officium , tamen indestrictus abibo .
Est ahquid , non esse satum Nereide , sed qui
Nereaque et natas et totum temperet aequor.'
95 Dixit , et haesurum clipei curvamine telum
Xll, 96—131. cvaraTS 2-il
Misit in Aeaciden , qiiod et aes et proxima rupil
Terga novena boiiiH, decimo tamen orbe moraliim est.
Excutit boc beros , rursusque trementia forti
Tela manu torsit : rursus sine vulnere corpus
100 Sincerumque fuit . [nec tertia cuspis aperlum
Et se praebenlem valuit destringere Cygnum .]
Haud secus exarsit , quam circo taurus aperto ,
Cum sua terribili petit irritamina cornu,
Poeniceas vestes., elusaque vuhie<*a sensit.
105 !Num tamen exciderit ferrum , considerat , hastae
Ilaerebat hgno . ^manus est mea debilis ergo ,
Ouasque' ait 'ante habuit vires , elTudit in uno?
i\am certe valui , vel cum Lyrnesia primus
Moeuia deieci , vel cura Tenedonque suoque
110 Eetioneas implevi sanguine Thebas,
Vel cum purpureus populari caede Caicus
Fluxit , opusque meae bis sensit Telephus hastae .
Hic quoque tot caesis , quorum per litus acervos
Et feci et video , valuit mea dextra valetque .'
115 Dixit et , ante actis veluti male crederet , bastam
Misit in adversum Lycia de plebe Menoeten,
Loricamque simul subiectaque pectora rupit .
Quo plangente gravem moribundo vertice terram
Extrahit illud idem calido de vulnere telum ,
120 Atque ait 'haec manus est , haec , qua modo
vicimus , hasta .
Utar in hoc isdem ; sit in hoc , precor , exitus idem .'
Sic fatur Cygnumque petit , nec fraxinus errat,
Inque umero sonuit non evitata sinistro;
Inde velut muio solidaque a caute repulsa est.
126 Qua tamen ictus erat , signatum sanguine Cygnum
Viderat et frustra fuerat gavisus Achilles .
Vulnus erat nullum ; sanguis erat ille Menoetae .
Tum vero praeceps curru fremebundus ab alto
Desiht , et nitido securum comminus hostem
130 Ense petens parmam gladio galeamque cavari
Cernil , at in duro laedi quoque corpore ferrum .
oviD. n. 18
242 cyoNcs METAMM .
Haud tulit ulterius , clipeoque adversa recepto
Ter quater ora viri et capulo cava tempora piilsat;
Cedentique sequens instat , turbatque , ruitque ,
136 Attonitoque negat requiem . pavor occupat illum,
Ante oculosque natant tenebrae : retroque ferenti
Aversos passus medio lapis obstitit arvo .
Quem super inpulsum resupino pectore Cygnum
Vi mnlta vertit , terraeque adflixit Achilles .
140 Tum clipeo genibusque premens praecordia duris
Vincla trahit galeae : quae presso subdita mento
Elidunt fauces , et respiramen iterque
Eripiunt animae . victum spoUare parabat :
Arma relicta videt. corpus deus aequoris albamf- cixjtiii.
145 Contulit in vokicrem , cuius modo nomen habebit .
Hic labor, haec requiem multorum pugna dierum
Attulit et positis pars utraque substitit armis .
Dumque vigil Phrygios servat custodia muros,
Et vigil Argolicas servat custodia fossas,
160 Festa dies aderat , qua Cygni victor Achilles
Pallada mactatae placabat sanguine vaccae .
Cuius ut inposuit prosecta calentibus aris,
Et dis acceptus penetravit in aethera nidor,
Sacra tulere suam , pars est data cetera mensis .
166 Discubuere toris proceres et corpora tosta
Carne replent , vinoque levant curasque sitimque .
Non illos citharae , non illos carmina vocum
Longave multifori delectat tibia buxi,
Sed nocteni sermone trahunt , virlusque loquendi
160 Materia est . pugnam referunt hostisque suamque,
Inque vices adita atque exhausta pericula saepe
Commemorare iuvat . quid enim loqueretur Achilles,
Aut quid apud magnum potius loquerentur Achillem ?
Proxima praecipue domito victoria Cygno
165 In sermone fuit . visum mirabile cunctis,
Quod iuveni corpus nullo penetrabile tdo
Invictumque a vulnere erat , ferrumque terebal ,
Hoc ipse Aeacides , hoc mirabantur Achivi .
XII, 132 — 205. CABNEC8 243
Cum sic Nestor ait : *vestro fuil unicus aevo
170 Contemptor ferri nuHoque forabilis ictu
Cygnus . at ipse olim patientem vulnera mille
Corpore non laeso Perrhaebum Caenea vidi ;
Caenea Perrhaebum , qui factis inclitus Othryn
Incoluit . quoque id mirum magis esset in illo ,
176 Femina natus erat .* monstri novitate feruntur
Quisquis adest, narretque rogant . quos inter Achilles:
Tic age , nam cunctis eadem est audire voluntas,
0 facunde senex , aevi prudentia nostri ,
Quis fuerit Caeneus , cur in contraria versus ;
180 Qua tibi militia , cuius certamine pugnae
Cognitus ; a quo sit victus , si victus ab ullo esl .*
Tum senior : 'quamvis obstet mihi tarda vetustas ,
Multaque me fugiant primis spectata sub annis,
Plura tamen memini . nec quae magis haereat illa ,
186 Pectore res nostro est inter beUique domique
Acta tot . ac siquem potuit spatiosa senectus
Spectatorem operum multorum reddere , vixi
Annos bis cenlum ; nunc tertia vivitur aetas .
Clara decore fuit proles Elateia Caenis,
190 Thessalidum virgo pulcherrima , perque propinquas
Perque tuas urbes — tibi enim popularis , Achille , —
Multorum frustra votis optata procorum .
Temptasset Peleus thalamos quoque forsitan illos;
Sed iam aut contigerant illi conubia matris,
195 Aut fuerant promissa , tuae . nec Caenis in uUos
Denupsit thalamos . secretaque litora carpens
Aequorei vim passa dei est ; ita fama ferebat .
Utque novae Veneris Neptunus gaudia cepit,
"Sint tua vota licet' dixit *secura repulsae:
200 Elige , quid voveas ." eadem hoc quoque fama ferebat .
"Magnum' Caenis ait *facit haec iniuria vortum,
Tale pati nil posse , mihi . da , femina ne sim ,
Omnia praestiteris ." graviore novissima dixit
Verba sono , poteratque viri vox illa videri ;
205 Sicut erat . nam iam voto deus aequoris alti f- cbcxiv.
16*
244 CENTAUKI METAMM .
Anniierat , dederatqiie siiper , ne saucius uHis
Vulneribus fieri ferrove occumbere posset.
Munere laetus abit , studiisque virilibus aevum
Exigit Atracides , Penelaque arva pererrat .
210 Duxerat Hippodamen audaci Ixione natus,
Nubigenasque feros positis ex ordine mensis
Arboribus tecto discumbere iusserat antro .
liaemonii proceres aderant , aderamus et ipsi ;
Festaque confusa resonabat regia turba .
215 Ecce canunt Hymenaeon , et ignibus atria fumant,
Cinctaque adest virgo matrum nuruumque caterva,
Praesignis facie . felicem diximus illa
Coniuge Pirithoum 5 quod paene fefellimus omen .
Nam tibi , saevorum saevissime Centaurorum ,
220 Euryte , quam vino pectus tam virgine visa
Ardet , et ebrietas geminata libidine regnat .
Protinus eversae turbant convivia mensae,
Raptaturque comis per vim nova nupta prehensis .
Eurytus Hippodamen , alii , quam quisque probabant
225 Aut poterant , rapiunt ; captaeque erat urbis imago .
Femineo clamore sonat domus . ocius omnes
Surgimus , et primus "quae te vecordia ,' Theseus
'Euryte, pulsat/ ait , *qui me vivente lacessas
229 Pirithoum , violesque duos ignarus in uno ?"
232 Ille nihil contra : neque enim defendere verbis
Talia facta potest : sed vindicis ora protervis
Insequitur manibus , generosaque pectora pulsat .
236 Forte fuit iuxta signis extantibus asper
Antiquus crater , quem surgens vastior ipse
Sustulit Aegides , adversaque misit in ora .
Sanguinis iUe globos pariter cerebrumque meramque
Vulnere et ore vomens madida resupinus harena
240 Calcitrat . ardescunt germani caede bimembres ,
Certatimque omnes uno ore "arma , arma" loquuntur .
Vina dabant animos . et prima pocula pugna
Missa volant fragilesque cadi , curvique lebetes ,
Res epuUs quondam , nunc bello et caedibus aptde .
XII, 206-281. LAPITUAE 245
245 Primiis Ophionides Amycus penetralia donis
Haud timuit spoliare suis , et priraus ab aede
Lampadibus donsum rapuit funale coruscis;
Elatumque alte , veluti qui candida lauri
Rumpere sacrifica molitur colla securi,
260 Illisit fronti Lapithae Celadontis , et ossa ^
Non agnoscendo confusa relinquit in ore .
Exsiluere ocwli , disiectisque ossibus oris
Acta retro naris medioque est fixa palato .
Hunc pede convulso mensae Pellaeus acernae
255 Stravit humi Pelates deiecto in pectora mento,
Cumque atro mixtos sputantem sanguine dentes
Vulnere Tartareas geminato mittit ad umbras .
Proximus ut steterat , spectans altaria vultu
Fumida terribili "cur non' ait ^itimur istis ?"
260 Cumque suis Gryneus inmanem sustulit aram
Ignibus et medium Lapitharum iecit in agmen ,
Depressitque duos , Brotean et Orion . Orio
Mater erat Mycale , quam deduxisse canendo
Saepe reluctanti constabat cornua lunae .
265 "Non inpune feres , teli modo copia detur !"
Dixerat Exadius , telique habet instar , in alta
Quae fuerant pinu votivi cornua cervi .
Figitur hinc duplici Gryneus in lumina ramo ,
Eruiturque oculos , quorum pars cornibus haeret,
270 Pars fluit in barbam concretaque sanguine pendet .
Ecce rapit mediis flagrantem Rhoetus ab aris
Pruniceiun torrem , dextraque a parte Charaxi
Tempora perfringit, fulvo protecta capillo .
Correpti rapida , veluti seges arida , flamma
275 Ai-serunt crines , et vulnere sanguis inustus
Terribilem stridore sonum dedit ; ut dare ferrum
Igne rubens plerumque solet , quod forcipe curva
Cum faber eduxit , lacubus demittit , at illud
Stridet et in tepida summersum sibilal unda.
280 Saucius hirsutis avidum de crinibus ignem
Excutit , inque umeros limen tellure revulsum
246 CKNTAUBI METAMM .
Tollit , onus plaiistri . quod ne permittat in hostem ,
Ipsa facit gravitas . socium quoque saxea moles
Oppressit spatio stantem propiore Cometen .
285 Gaudia nec retinet Rhoetus : "sic , comprecor / inquit
'Cetera sit fortis castrorum turba tuorum!"
Semicremoque novat repetitum stlpite vulnus,
Terque quaterque gravi iuncturas verticis ictu
Rupit , et in liquido sederunt ossa cerebro .
290 Victor ad Euagrum Corythumque Dryantaque transit,
E quibus ut prima tectus lanugine malas
Procubuit Corythus , "puero quae gloria fuso
Parta tibi est ?" Euagrus ait : nec dicere Rhoetus
Plura sinit , rutilasque ferox in aperta loquentis
295 Condidit ora viri , perque os in pectora , flammas .
Te quoque , saeve Drya , circum capul igne rotato
Insequitur ; sed non in le quoque constitit idem
Exitus : asslduae successu caedis ovantem
Qua iuncta est umero cervix , sude figis obusta .
300 Ingemuit , duroque sudem vix osse revulsit
Rhoetus , et ipse suo madefactus sanguine fugit .
Fugit et Orneus Lycabasque et saucius armo
Dexteriore Medon et cum Pisenore Thaumas ;
Quique pedum nuper certamine vicerat omnes
305 Mermeros , accepto tum vulnere tardius ibat :
Et Pholus et Melaneus et Abas praedator aprorum ,
Quique suis frustra bellum dissuaserat , augur
Asbolus . ille etiam metuenti vulnera Nesso
"Ne fuge ! ad Herculeos' inquit 'servaberis arcus ."
310 At non Eurynomus Lycidasque et Areos et Imbreus
ElTugere necem : quos omnes dextra Dryantis
Perculit adversos . adversum tu quoque , quamvis
Terga fugae dederas , vulnus , Crenaee , tulisti :
Nam grave , respiciens , inter duo lumina ferrum ,
315 Qua naris fronti committitur , accipis , imae .
In tanto fremitu cunctis sine fine iacebat
Sopitus venis et inexperrectus Aphidas,
Languentique manu carchesia mixta tenebat,
XII , 282—366 . LAPiTHAK 247
Fusus in Ossacae villasis pellibus nrsae.
320 Ouem procul ul vidil fruslra nulla arma moventem ,
Inserit amenlo digitos , "miscenda' que dixit
Xuni Styge vina bibas" Phorbas , nec plura moratus
In iuvenem torsit iaculuni , ferrataque collo
Fraxinus , ut casu iacuit resupinus , adacta est .
325 Mors cai'uit sensu , plenoque e gutture fluxit
Inque toros inque ipsa niger carchesia sanguis .
Vidi ego Petraeum conantem vellere terra
Glandiferam quercum : quam dum complexibus ambit
Et quatit huc illuc , labefactaque robora iactat,
330 Lancea Pirithoi costis inmissa Petraei
Pectora cum duro luctanlia robore Cxit.
Pirithoi virtute Lycum cecidisse ferebant,
Pirithoi virtute Chromin . sed uterque minorem
Victori tituhim quam Dictys Helopsque dederunt.
335 Fixus Helops iaculo , quod pervia tempora fecit,
Et missum a dextra laevam penetravit ad aurem .
Dictys ab ancipiti delapsus acumine mon-tis,
Dum fugit instantem trepidans Ixione natum,
Decidit in praeceps , et pondere corporis ornum
340 Ingentem fregit , suaque induit iUa fractae .
Ultor adest Aphareus , saxumque e monte revulsum
Mittere conatur . mittentem stipite querno
Occupat Aegides , cubitique ingentia frangit
Ossa ; nec ulterius dare corpus inutile leto
345 Aut vacat , aut curat , tergoque Bienoris alti
Insilit , haud solito quemquam portare nisi ipsum ;
Opposuitque genu costis , prensamque sinistra
Caesariem retinens , vultum minitantiaque ora
Robore nodoso praeduraque tempora fregit.
360 Robore Nedymnum iaculatoremque Lycotan
Sternit , et inmissa protectum pectora barba
Hippason , et summis extantem Riphea silvis ,
Thereaque , Haemoniis qui prensos montibus ursos
Ferre domum vivos indignantesque solebat.
355 Haud tulit utentem pugnae successibus ultra
248 CKNTAURI METAMM .
Thesea Demoleon ; solido divellere duduin
Annosam pinum magno molimine temptal;
Quod quia non potuit , praefractam misit in hostem .
Sed procul a lelo Theseus veniente recessit
860 Pallados admonitu ; credi sic ipse volebat .
IS'on tamen arbor iners cecidit : nam Crantoris alti
Abscidit iugulo pectusque umerumque sinistrum .
Armiger ille tui fuerat genitoris , Achille ,
Quem Dolopum rector bello superatus , Amyntor
365 Aeacidae dederat pacis pignusque fidemque .
Hunc procul ut foedo disiectum vulnere Peleus
Vidit, "at inferias , iuvenum gratissime Crantor,
Accipe" ait , validoque in Demoleonta lacerto
— Fraxineam misit , mentis quoque viribus , hastam ,
370 Quae laterum cratem perrupit , et ossibus haerens
Intremuit . trahit llle manu sine cuspide lignum :
Id quoque vix seqiiitur ; cuspis puhnone retenta est .
Ipse dolor vires animo dabat : aeger in hostem
Erigitur , pedibusque virum proculcat equinis .
375 Excipit ille ictus galea cUpeoque sonantes ,
Defensatque umeros , praetentaque sustinet arma :
Perque armos uno duo pectora perforat ictu .
Ante tamen leto dederat Phlegraeon et Hylen
Elminus , Iphinoum collato Marte Claninque .
380 Additur his Dorylas , qui tempora tecta gerebat
Pelle lupi , saevique vicem praeslantia teli »
Cornua vara boum multo rubefacta cruore .
Huic ego , nam vires animus dabaK "aspice ,' dixi
'Quantiun concedant nostro tua cornu^ ferro"
385 El iaculum torsi . quod cum vitare nequiret ,
Opposuit dextram passurae vulnera fronti .
Affixa est cum fronte manus : fit clamor : at illum
Haerentem Peleus et acerbo vulnere victum —
Stabat enim propior — mediam ferit ense sub alvum .
390 Prosiluit , terraque ferox sua viscera traxit ,
Tractaque calcavit , calcataque rupit , et illis
Crura quoque impediit et inani concidit alvo .
XII, 366—428. LAPITHAE 249
Nec te pugnantem tua , Cyllare , forma redemii ,
Si modo naturae formam concedimus illi .
395 Darba erat incipiens , barbae color aureus , aurea
Ex umeris medios coma dependebat in armos .
Gratus in ore vigor ; cervix umerique manusque
Pectoraque artilicum laudatis proxima signis,
Et quacumque vir est ; nec equi mendosa sub illo
400 Deteriorque viro facies . da colla caputque ,
Castore dignus erit : sic tergum sessile , sic stant
Pectora celsa toris : totus pice nigrior atra ,
Candida cauda tamen , color est quoque cruribus
albus ,
Multae illum petiere sua de gente , sed una
405 Abstulit Hylonome , qua nulla decentior inter
Semiferos altis habitavit femina silvis .
Haec et blanditiis et amando et amare fatendo
Cyllaron una tenet ; cultu quoque , quantus in illls
Esse potest membris , ut sit coma pectine levis ,
410 Ut modo rore maris , modo se violave rosave
Implicet , interdum canentia lilia gestet,
Bisque die lapsis Pagaseae vertice silvae
Fontibus ora lavet , bis flumine corpora tinguat ,
Nec nisi quae deceant , electarumque ferarum
416 Aut umero aut lateri praetendat vellera laevo .
Par amor est illis : errant in montibus una,
Antra simul subeunt . et tum Lapitheia tecta
Intrarant pariter , pariter fera bella gerebanl .
Auctor in incerto est , iaculum de parte sinistra
420 Venit , et inferius , quam coUo pectora subsunt ,
Cyllare , te fixit . parvo cor vulnere laesum
Corpore cum toto post tela educta refrixit.
Protinus Hylonome morientes excipit artus,
Inpositaque manu vulnus fovet , oraque ad ora
425 Admovet atque animae fugienti obsistere temptat .
Ut videt extinctum , dictis , quae clamor ad aures
Arcuit ire meas , telo , quod inliaeserat illi ,
Incubuk , moriensque suum complexa maritum est .
250 CAENEU8 METAMM .
Ante oculos stat et ille meos , qui sena leonum
430 Vinxerat inter se conexis vellera nodis ,
Phaeocomes , hominemque simul protectus equumque :
Codice qui misso , quem vix iuga bina moverent ,
433 Tectaphon Oleniden a summo vertice frendit .
439 Ast ego , dum parat hunc armis nudare iacentem , —
Scit tuus hoc genitor — gladium spoliantis in ima
llia demisi . Chthonius quoque Teleboasque
Ense iacent nostro . ramum prior ille bifurcum
Gesserat , hic iaculum . iaculo mihi vulnera fecit .
Signa vides , apparet adhuc vetus inde cicatrix .
446 Tunc ego debueram capienda ad Pergama mitti :
Tum poteram magni , si non superare , morari
Hectoris arma meis . illo sed tempore nullus ,
Aut puer Hector erat : nunc me mea deficit aetas .
Quid tibi victorem gemini Periphanta Pyraethi,
450 Ampyea quid referam ? qui quadrupedantis Echetli
Fixit in adverso cornum sine cuspide vultu
Vecte Pelethronium Macareus in pectus adacto
Stravit Erigdupum . memini et venabula condi
Inguine Nesseis manibus coniecta Cymeli.
465 Nec tu credideris tantum cecinisse futura
Ampyciden Mopsum . Mopso iaculante biformi»
Occubuit frustraque loqui temptavit Hodites
Ad mentum lingua mentoque ad guttura fixo.
Quinque neci Caeneus dederat , Styphelumque
Bromumque
460 Antimachumque Elymumque securiferumque Pyracten .
Vulnera non memini , numerum nomenque notavi .
Provolat Emathii spoliis armatus Halesi,
Quem dederat leto , membris et corpore Latreus
Maximus . huic aetas inter iuvenemque senemque ,
465 Vis iuvenalis erat ; variabant tempora cani .
Qui clipeo gladioqiie Macedoniaque sarissa
Conspicuus faciemque obversus in agmen utrumque
Armaque concussit certumque equitavit in orbem,
Verbaque tot fudit vacuas animosus in auras:
XII, 429—504. CAENEDS 251
470 "Et te , Caeni , feram ? nam tu mihi femina semper ,
Tu mihi Caenis eris . nec te nalalis origo
Commonuit , mentemque subit , quo praemia faclo ,
Quaque viri falsam speciem mercede pararis ?
Vel quid nata , vide , vel quid sis passa ; columque ,
476 I , cape cum calathis , et stamina poliice torque :
Bella relinque viris ." iactanti taiia Caeneus
Extentum cursu missa latus eruit hasta,
Qua vir equo commissus erat . furit ille dolore ,
Nudaque Phyllci iuvenis ferit ora sarissa .
480 Non secus haec resilit , quam tecti a culmine grando ,
Aut siquis parvo feriat cava tympana saxo .
Comminus aggreditur , laterique recondere duro
Luctatur gladium : gladio loca pervia non sunt .
"Haud tamen effugies ! medio iugulaberis ense ,
485 Quandoquidem mucro est hebes" inquit , et in
kitus ensem
Obliquat longaque amplectitur iHa dextra,
[Plaga facit gemitus in corpore marmoris icti,]
Fractaque dissiluit percusso lammina callo .
Ut satis illaesos miranti praebuit artus,
490 "Nunc age ,' ait Caeneus 'nostro tua corpora ferro
Temptemus !" capuloque tenus demisit in armos
Ensem fatiferum , caecamque in viscera roovit
Versavitque manum , vulnusque in vulnere fecit .
Ecce ruunt vasto rabidi clamore bimembres,
495 Telaque in hunc omnes unum mittuntque feruntque .
Tela retusa cadunt , manet inpeifossus ab omni
Inque cruentatus Caeneus Elatelus ictu.
Fecerat attonitos nova res . '^heu dedecus ingensl*
Monychus exclamat 'populus superamur ab uno,
600 Vixque viro . quamquam ille vlr est , nos segnibus
aotis
Quod fuit ille , sumus . quid membra inmania prosunt ?
Quid geminae vires , et quod fortissima rerum
In nobis duplex natura animalia iunxit?
Nec nos matre dea , nec nos Ixione natos
252 CAENEDS METAMM.
505 Esse reor ; qui tantus erat , lunonis ut altae
Spem caperet . nos semimari superamur ab hoste .
Saxa trabesque super totosque involvite montes .
Vivacemque animam missis elidite silvis!
Silva premat fauces , et erit pro vulnere pondus .**
610 Dixit , et insani deiectam viribus austri
Forte trabem nactus , validum coniecit in hostem :
Exemplumque fuit . parvoque in tempore nudus
Arboris Othrys erat , nec habebat PeUos umbras .
Obrutus inmani cumulo , sub pondere Caeneus
515 Aestuat arboreo congestaque robora duris
Fert umeris . sed enim postquam super ora caputque
Crevit onus , neque habet , quas ducat , spiritus
auras, —
[Deficit interdum ; modo se super aera frustra
Tollere conatur , iactasque evolvere silvas ;
520 Interdumque movet : veluti , quam cernimus , ecce
Ardua si terrae quatiatur motibus Ide .]
Exitus in dubio est — alii sub inania corpus
Tartara detrusum silvarum mole ferebant:
Abnuit Ampycides , medioque ex aggere fulvis
525 Vidit avem pennis Uquidas exire sub auras, f.cixxv.
Quae mihi tunc primum , tunc est conspecta
supremum .
Hanc ibi lustrantem leni sua castra volatu
Mopsus et ingenti circum clangore sonantem
.4spexit , pariterque animis oculisque secutus
530 "0 salve ,' dixit 'Lapitheae gloria-^entis ,
Maxime vir quondam , sed nunc avis unica , Caeneu !"
Credita res auctore suo est . dolor addidit iram ,
Oppressumque aegre tulimus tot ab hostibus unum:
Nec prius abstitimus ferro exercere dolorem,
535 Quam data pars leto , partem fuga noxque removit .*
Haec inter Lapithas et semihomines Centauros
Proelia , Tlepolemus , PyUo referente , dolorem
Praeteriti Alcidae tacito non pertuUt ore,
Atque ait : 'Herculeae mirum est obUvia laudis
XII , 505 — 576 , PEBICLYMEKC8 253
640 Acta tibi , senior . certe mihi saepe referre
iVubigenas domilos a se pater ipse solebat .*
Tristis ad haec Pyliiis : 'quid me meminisse malorum
Cogis et obductos annis rescindere luclus,
Inque tuum genitorem odium olTensasque fateri?
645 llle quidem maiora fide , di ! gessit , et orbem
Iniplevit meritis , quod mallem posse negare .
Sed neque Delphobum nec Polydamanta nec ipsum
Ilectora laudamus . quis enim laudaverit hostem ?
Ille tuus genitor Messenia moenia quondam
650 Stravit , et inmeritas urbes Elinque Pyionque
Diruit , inque meos ferrum flammamque penates
Inpulit . utque aHos taceam , quos ille peremit,
Bis sex Nelidae fuimus , conspecta iuventu-s :
Bis sex Herculeis ceciderunt , me minus uno ,
555 Viribus . atque alios vinci potuisse ferendum est :
Mira Periclymeni mors est . cui posse figuras
Sumere quas vellet , rursusque reponere sumptas
Neptunus dederat , Nelei sanguinis auctor .
Hic ubi nequiquam est formas variatus in omnes,
560 Vertitur in faciem vohicris , quae fulmina curns t. cixxvi
Ferre solet pedibus , divum gratissima rogi .
Viribus asus avis pennis rostroque redunco
Hamatisque viri laniaverat unguibus ora .
Tendit in hanc nimium certos Tirynthius arcus,
565 Atque inter nubes subUmia membra ferentem
Pendentemque feri| , lateri qua subditur ala .
Nec grave vulnus erat ; sed rupti vuinere nervi
Deficiunt , motumque negant viresque volandi .
Decidit in terram , non concipientibus auras
670 Inferius pennis , et quae levis haeserat alae ,
Corporis affixi pressa est gravitate sagitta
Perque latus summum iugulo est exacta sinistro .
Num videor debere tui praeconia rebus
Herculis , o Rhodiae ductor puicherrime classis ?
675 Nec tamen ulterius , quam fortia facta silendo
Ulciscor fratres . solida est mihi gratia tecum .'
254 ACH1LLE8 METAMM .
Haec postquam dulci Nelelus edidit ore,
A sermone senis repetito munere Bacchi
Surrexere toris ; nox est data cetera somno .
580 At deus aequoreas qui cuspide temperat undas,
In volucrem corpus nati Phaethontida versum
Mente dolet patria ; saeviunque perosus Achillem
Exercet memores pkis quam civiliter iras .
lamque fere tracto duo per quinquennia bello
685 Talibus intonsum compellat Sminlhea dictis :
'0 mihi de fratris longe gratissime natis,
Irrita qui mecum posuisti moenia Troiae,
Ecquid , ubi has iam iam casuras aspicis arces ,
Ingemis ? aut ecquid tot defendentia muros
590 Milia caesa doles ? ecquid , ne persequar omnes ,
Hectoris umbra subit circum sua Pergama tracti?
Cum tamen ille ferox belloque cruentior ipso
Vivit adhuc , operis nostri populator , Achilles .
Det mihi se , faxo , triplici quid cuspide possim,
595 Sentiat . at quoniam concurrere comminus hosti
Non datur , occulta necopinum perde sagitta !'
Annuit , atque animo pariter patruoque suoque
Dehus indulgens nebula velatus in agmen
Pervenit Iliacum , mediaque in caede virorum
600 Rara per ignotos spargentem cernit Achivos
Tela Parin : fassusque deum , *quid spicula perdis
Sanguine plebis ?' ait . 'siqua est tibi cura tuorum ,
Vertere in Aeaciden , caesos^ue ulciscere ffatres !'
Dixit , et ostendens sternentem Tiujica ferro
606 Corpora PeUden , arcus obvertit in illum ,
Certaque letifera direxit spicula dextra.
Quod Priamus gaudere senex post Hectora posset,
Hoc fuit . ille igitur tantorum victor , Achille ,
Vinceris a timido Graiae raptore maritae !
610 At si femineo fuerat tibi Marte cadendum,
Thermodontiaca malles cecidisse bipenni .
lam timor ille Phrygum , decus et tutela Pelasgi
Nominis , Aeacides , caput insuperabile bello ,
XII, 577-Xin, 17. ACHILLIS ARMA 255
Arserat . armarat deus idem , idemqiie cremaral .
615 lam cinis est ; et de tam magno restat Achille
Nescio qiiid , parvam qaod non bene compleat urnam .
At vivit tolum quae gloria compleat orbem .
Haec iili mensura viro respond^t et hac est
Par sibi Pelides , nec inania Tartara sentit .
620 Ipse etiam , ut , cuius fuerit , cognoscere possis ,
Bella movet clipeus , deqiie armis arma feruntur .
Non ea Tydides , non audet Oileos Aiax ,
Non minor Atrides , non bello maior et aevo
Poscere , non alii . solis Telamone creato
626 Laerteque ftrit tantae fiducia laudis .
A se Tantalides onus invidiamque removit,
Argolicosque duces mediis considere castris
lussit et arbitrium litis traiecit in omnes .
LIBER TERTIUS DECIMTJS.
Consedere duces et vulgi stante corona
Surgit ad hos ciipei dominus septemplicis Aiax ;
Utque erat impatiens irae , Sigeia torvo
Litora respexit classemque in litore vultu ,
B Intendensque manus 'agimus , pro luppiter !' inquit
'Ante rates causam , et mecum confertur Ulixes !
At non Hectoreis dubitavit cedere flammis,
Quas ego sustinui , quas hac a classe fugavi ,
Tutius est igitur fictis contendere verbis,
10 Quam pugnare manu . sed nec mihi dicere promptum ,
Nec facere est isti : quantumque ego Marte feroci
Inque acie valeo , tanlum valet iste loquendo .
Nec memoranda lamen vobis mea facta , Pelasgi ,
Esse reor ; vidistis enim . sua narret Ulixes ,
15 Quae sine teste gerit , quorum nox conscia solaesl.
Praemia magna peti fateor : sed demit honorem
Aemulus : Aiaci non est tenuisse superbum ,
256 AKMOK. lUDlCIUM METAMM .
Sit licet lioc ingens , quicquid speravit Ulixes .
Iste tulit pretiiun iam nunc temptaminis huius,
20 Ouo cum victus erit , mecum certasse feretur .
Atque ego , si virtus in me dubitabilis esset ,
Nobilitate potens essem ; Telamone creatus ,
Moenia qui forti Troiana sub Hercule cepit,
Litoraque intravit Pagasea Colcha carina .
25 Aeacus huic pater est , qui iura siientibus illic
Reddit , ubi Aeoliden saxum grave Sisyphon urguet
Aeacon agnoscit summus prolemque fatetur
luppiter esse suam . sic ab love tertius Aiax .
Nec tamen haec series in causam prosit , Achivi ,
30 Si mihi cum magno non est communis Achille .
Frater erat ; fraterna peto . quid sanguine cretus
Sisyphio , furtisque et fraude simillimus illi
Inserit Aeacidis aUenae nomina gentis?
An quod in arma prior nulloque sub indice veni,
35 Arma neganda mihi ? potiorque videbitur ille ,
Ultima qui cepit , detrectavitque furore
MiUtiam ficto , donec soUertior isto
Sed sibi inutihor timidi commenta retexit
NaupUades animi , vitataque traxit in arma ?
40 Optima num sumai , quia sumere noluit uUa ?
Nos inhonorati et donis patruelibus orbi,
Obtulimus quia nos ad prima pericula , simus ?
Atque utinam aut verus furor Ule , aut creditus esset ,
Nec comes hic Phrygias umquam venisset ad arces
45 Hortator scelerum ! non te , Poeantia proles ,
Expositum Lemnos nostro cum crimine haberet:
Qui nunc , ut memorant , silvestribus abditus antiis
Saxa moves gemitu , Laertiadaeque precaris
Quae meruit , quae , si di sunt , non vana precaris ,
50 Et nunc iUe eadem nobis iuratus in arma ,
Heu ! pars una ducum , quo successore sagittae
HercuUs utuntur , fractus morboque fameque
Velaturque aUturque avibus , volucresque petendo
Debita Troianis exercet spicula fatis.
XIII , 18-91 . AiAx 25?
65 llle tamon vivii , qiiia non comitavit Ulixen .
Mallet el infolix Palamodes esse rcliclus,
58 Oueni male convicti nimium memor iste furoris
Piodere rem Danaam finxit , fictumque probavit
co Crinien el ostendit , quod iam praefoderat , aurum .
Ergo aul exilio vires sulKluxil Achivis,
Aut nece . sic pufjnat , sic est metuendus Ulixes.
Qui licet eloquio (idum quoque Nestora vincat ,
Haud tamen efficiel , desertum ut Nestora crimen
65 Esse rear nullum : qui cum imploraret Ulixen
Vuln«re tardus equi fessusque senilibus annis,
Proditus a socio est . non haec mihi crimina fingi
Scit benc Tydides , qui nomine saepe vocatum
Corrij)uit , trcpidoque fugam exprobravit amico.
70 Aspiciunt oculis superi mortalia iustis :
En eget auxilio , qui non tulit ; utque reliq*iit,
Sic linquendus erat : legem sibi dixerat ipse .
Conclamat socios . adsum , videoque trementem
Pallenlemque metu el trepidantem morte futura .
75 Opposui molem clii^ei texique iacentem ,
Servavique animam — minimum esl hoc laudis —
inertem .
Si perstas certare , locum redeamus in illum :
I{edde hostem vulnusque tuum solitumque timorcm,
Post cli|)eumque late , et mecum contende sub illo .
80 Al postquam eripui , cui standi vulnera vires
Non dederanl , nullo tardatus vulnere fugit .
Hcctor adest , secumque deos in proelia ducit :
Quaque ruit , non tu tantum terreris , Ulixe ,
Sed fortes etiam : tantum trahit ille timoris.
85 Hunc ego sanguineae succcssu caedis ovantem
Eminus ingenti resupinum ponderc fudi :
Hunc ego poscentem , cum quo concurrcret , unus
Sustinui : sortemque meam vovistis , Achivi ,
Et vestrae valuerc preces . si quaeritis huius
90 Forlunam pugnae , non sum superatus ab illo .
Ecce ferunt Troes ferrumque ignemque lovemque
oviD. n. 17
258 AiAx METAMM .
In Danaas classes . ubi nunc facundus Ulixes?
Nempe ego millc meo protexi pectore puppes,
Spem vestri reditus . date tot pro navibus arma .
95 Quod si vera licet mihi dicere , quaeritur istis ,
Quam mihi , maior honos , coniunctaque gloria
nostra est,
Atque Aiax armis , non Aiaci arma petuntur .
Gonferat his Ithacus Rhesum inbellemque Dolona
Priamidenque Helenum rapta cum Pallade captum.
100 Luce nihil gestum , nihil est Diomede remoto .
Si semel ista datis meritis tam vilibus arma,
Dividite , et pars sit maior Diomedis in illis .
Quo tamen haec Ithaco ? qui clam , qui semper
inermis
Rem gerit et furtis incautum decipit hostem?
105 Ipse nitor galeae claro radiantis ab auro
Insidias prodet manifestabitque latentem.
Sed neque Dulichius sub Achillis casside vertex
Pondera tanta feret , nec non onerosa gravisque
109 Pelias hasta potest inbellibus esse lacertis,
— Nec clipeus vasti concretus imagine mundi
Conveniet timidae nataeque ad furta sinistrae .
DebiUtaturum quid te petis , improbe , munus ?
Quod tibi si popuU donaverit error Achivi,
Cur spolieris , erit , non cur metuaris ab hoste ;
115 Et fuga , qua sola cunctos , timidissime , vineis,
Tarda futura tibi est gestamina tanta trahenti .
Adde quod iste tuus , tam raro^ixoelia passus,
Integer est clipeus : nostro , qui tela ferendo
Mille patet plagis , novHs est successor habendus .
120l>enique, quid verbis opus est ? spectemur agendo !
Arma viri fortis medios mittantur in hostes:
Inde iubete peti et referentem ornate relatis.'
Finierat Telamone satus ; vulgique secutum
Ultima murmur erat . donec Laertius heros
125 Astitit , atque oculos paulum tellure moratos
Sustulit ad proceres , expectatoque resolvit
XIII, 92-161. ULIXE8 259
Ora soDO ; neque abest facundis gratia dictis .
'Si mea cum vestris valuissent vota , Pelasgi ,
Non foret ambiguus taiili certaminis heres ,
130 Tuque tuis armis , nos te poteremur , Achiile.
Quem quoniam non aequa mihi vohisque negarunt
Fata ,' — manuque simul veluti lacrimantia tersit
Lumina — 'quis magno meUug succedat Achilli,
Quam per quem magnus Danais successit Achilles ?
135 Huic modo ne prosit , quod , uti est , hehes esse
videtur ;
Neve mihi noceat , quod vobis semper , Achivi ,
Profuit ingenium : meaque haec facundia , siqua est ,
Quae nunc pro domino , pro vobis saepe locuta est ,
Invidia careat , bona nec sua quisque recuset .
140 Nam genus et proavos et quae non fecimus ipsi ,
Vix ea nostra voco . sed enim quia rettulit Aiax
Esse lovis pronepos , nostri quoque sanguinis auctor
luppiter est , totidemque gradus distamus ab illo .
Nam mihi Laertes pater est , Arcesius illi ,
145 luppiter huic ; neque in his quisquam damnatus
et exul .
Est quoque per matrem Cyllenius addita nobis
Altera nobiUtas . deus est in utroque parente .
Sed neque materno quod sum generosior ortu,
Nec mihi quod pater est fraterni sanguinis insons,
150 Proposita arma peto . merilis expendite causam ;
Dummodo quod fratres Telamon Peleusque fuerunt
Aiacis meritum non sit , nec sanguinis ordo ,
Sed virtutis honor spoIUs quaeralur in istis.
Aut si proximitas primusque requiritur heres,
155 Est genitor Peleus , est Pyrrhus (ilius iUi .
Quis locus Aiaci ? Phtliiam haec Scyrumve ferantur,
Nec minus est isto Teucer patruelis Achilli .
Num petit ille tamen , num si petat , auferat Ula?
Ergo operum quoniam nudum certamen habetur,
160 Plura quidem feci , quam quae comprendere dictis
In promplu mUn sit . rerum tamen ordine ducar .
17*
260 CLIXE8 METAMM .
Praescia ventiiri genetrix Nereia leti
Dissinnilat cultu natum . deceperat omnes ,
In quibus Aiacem , sumptae fallacia vestis .
165 Arma ego femineis animum motura virilem
Mercibus inserui . neque adbuc proiecerat heros
Virgineos habitus , cum parmam hastamque tenenti
'^Nate dea / dixi 'tibi se peritura reservant
Pergama . quid dubitas ingentem evertere Troiam ?"
170 Iniecique manum , fortemque ad fortia misi .
Ergo opera illius mea sunt . ego Telephon hasta
Pugnantem domui , victum orantemque refeci .
Quod Tliebae cecidere , meum est . me credite
Lesbon,
3Ie Tenedon Chrysenque et Cillan , Apollinis urbes ,
175 Et Scyrum cepisse . mea concussa putate
Procubuisse solo Lyrnesia moenia dextra.
Utque ahos taceam , qui saevum perdere posset
Hectora , nempe dedi . per me iacet inclitus Hector .
IlUs haec armis , quibus est inventus Achilles,
180 Arma peto : vivo dederam , post fata reposco .
Ut dolor unius Danaos pervenit ad omnes,
Aulidaque Euboicam complerunt mille carinae,
Expectata diu , nulla aut contraria classi
Flamina erant : duraeque iubent Agamemnona sortes
185 Inmeritam saevae natam mactare Dianae .
Denegat hoc genitor , divisque irascitur ipsis ,
Atqiie in rege tamen pater est . ego mite parentis
Ingenium verbis ad pubUca commoda verti .
Nunc equidem fateor , fassoque ignoscat Atrides :
190 Difficilem tenui sub iniquo iudice causam .
Hunc tamen utiUtas popuU fraterque datique
Summa movet sceptri,Iaudem ut cum sanguine penset.
Mittor et ad matrem , quae non hortanda , sed astu
Decipienda fuit . quo si Telamonius isset ,
195 Orba suis essent etiam nunc Untea ventis .
Mittor et Iliacas audax orator ad arces,
Visaque et intrata est altae mihi curia Troiae:
XIII, 162—233. ULIXE8 261
Plenaciue adluic erat illa viris . interritus egi
Quam niihi mandarat commuuis Graecia causam ,
200 .Vccusoque Pariu luaedamque llelenamque reposco,
Et moveo Priamum Priamoque Antenora iunctum .
At Paris et fratres et qui rapuere sub illo,
Vix tenuere manus — scis lioc , Menelae ! —
nefandas:
Primaque iux nostri tecum fuit illa pericli .
205 Longa referre mora est quae consilioque manuque
Uliliter feci spatiosi tempore belli.
Post acies primas urbis se moenibus hostes
Continuere diu , nec aperti copia Martis
UUa fuit : decimo demum pugnavimus anno .
210 Quid facis interea , qui nil , nisi proelia , nosti ?
Quis tuus usus erat ? nam si mea facta requiris ,
Hostibus insidior , fossas munimine cingo ,
Consolor socios , ut longi taedia belli
Mente ferant placida : doceo , quo simus alendi
215 .\rmamlique modo ; mittor , quo postulat usus .
Ecce lovis monitu , deceptus imagine somni ,
Rex iubet incepti curam dimittere belli .
llle potest auctore suam defendere vocem .
Non sinat hoc Aiax , delendaque Pergama poscat ,
220 Quodque potest , pugnet . cur non remoratur ituros ?
Cur non arma capit , dat , quod vaga turba sequatur ?
Non erat hoc nimium numquam nisi magna loqueuti .
[Quid quod et ipsa fugit ? vidi , puduitque videre ,
Cum tu terga dares inhonestaque vela parares .
225 Nec mora , "quid facitis ? quae vos dementia' dixi
'Concitat , o socii , captam dimittere Troiam ?
Quidve domum ferlis decimo , nisi dedecus , anno ?"
Talibus atque aliis , in quae dolor ipse disertum
Fecerat , aversos profuga de classe reduxi .
230 Convocat Atrides socios terrore paventes :
Nec Telamoniades etiam nunc hiscere quicquam
Audet . at ausus erat reges incessere dictis
Thersites , etiam per me haud impune , protervis .]
262 CLIXE8 METAMM .
Erigor , et trepidos cives exhortor in hostem ,
235 Amissamqiie mea virtutem voce repono .
Tempore ab hoc , qiiodcuraque potest fecisse videri
Fortiter iste , meum est , qui dantem terga retraxi .
Denique de Danais quis te laudatve petitve? ,
At sua Tydides mecum communicat acta, i
240 Me probat et socio semper confidit Ulixe .
Est aliquid , de tot Graiorum milibus unum
A Diomede legi : nec me sors ire iubebat |
Sic tamen et spreto noctisque hostisque periclo 1
Ausum eadem , quae nos , Phrygia de gente Dolona
245 Interimo : non ante tamen , quam cuncta coegi
Prodere , et edidici , quid perfida Troia pararet .
Omnia cognoram , nec , quod specularer , habebam ,
Et iam promissa poteram cum laude reverti .
Haud contentus eo petii tentoria Rhesi,
250 Inque suis ipsum castris comitesque peremi :
Atque ita captivo victor votisque potitus
Ingredior curru laetos imitante triumphos .
Cuius equos pretium pro nocte poposcerat hostis,
Arma negate milii , fueritque benignior Aiax !
255 Quid Lycii referam Sarpedonis agmina ferro
Devastata meo ? cum multo sanguine fudi
Coeranon Iphitiden et Alastoraque Chromiumque
Alcandrumque Haliumque Noemonaque Prytaninque,
Exitioque dedi cum Chersidamante Thoona
260 Et Charopem , fatisque inmitibus Ennomon actum,
Quique minus celebres nostra su^^ioenibus urbis
Procubuere manu . sunt et mihi vulnera , cives ,
Ipso pulchra loco : nec vanis credite verbis .
Aspicite en !' vestemque manu diduxit et *haec sunt
265 Pectora semper' ait Vestris exercita rebus .
At nil inpendit per tot Telamonius annos
Sanguinis in socios , et habet sine viilnere corpus . _
Quid tamen hoc refert , si se pro classe Pelasga ■
Arma tulisse refert contra Troasque lovemque?
270 Confiteorque , tulit : neque enim benefacta maligne
XIH, 234-306. ULIXE8 263
Dctraclare meiini est . sed ne commiinia solus
Occiipel , alqiic aliqnem voi)is qnoque rexldat lionorem .
Rcpiinlil Actorides snl) imagine tnlns Acliillis
Troas ab arsnris cnm defensore carinis .
275 Ansum etiam Hectoreis soinm concurrere telis
Se putat , oblitns regisque ducumque meique ,
Nonns in olficio , et praelatns mnncre sortis .
Scd tamcn eventus vestrae , forlissime , pngnae
Qnis fuit ? est Ilector violatus vulnere nullo .
280 Me miserum , quanto cogor mcminisse dolore
Temporis rllius , quo Graium mnrus , Acliilles
Procubuit ! nec me lacrimae luctnsvc timorve
Tardarunt , quin corpus humo subiime referrMn .
His nmeris , his , inqnam , umeris ego corpus Achillis ,
285 Et simivl arma tnli . quae nunc quoque ferre laboro.
Sunt mihi , quae valeant in taha pondera , vires .
Est animus certe vestros sensurus honores.
Scilicet idcirco pro gnato caerula mater
Ambitiosa suo fliit , ut caelestia dona,
290 Artis opus tantae , rudis el sine pectore miles
Indueret ? neque enim clipei caelamina norit,
Oceanum et terras cumque alto sidera caelo ,
Pleladasque , Ilyadasque , inmunemque aequoris
Arcton ,
Diversasque urbes , nitidumque Orionis ensem .
295 Postulat , ut capial , quae non intellegit , arma .
Quid quod me duri fugientem munera belli
Arguit incepto serum accessisse labori,
Nec se magnanimo maledicere sentit Aciiiili ?
Si simulasse vocas crimen , simnlavimus ambo .
300 Si mora pro culpa est , ego sum maturior illo .
Me pia detinuit coninnx , pia mater Achillem ;
Primaque sunt illis data tempora , cetera vobis .
Haud timeo , si iam nequeo defendere , crimen
Cum tanto commune viro . deprensus Uhxis
305 Ingenio tamen ille : at non Aiacis Ulixes .
Neve in me stolidae convicia fundere linguae
264 vhixES METAMM .
Admiremiir eum , vobis quoqiie digna pudore
Obicit . an falso Palameden crimine turpe
Accusasse mihi , vobis damnasse decorum est ?
310 Sed neque Naupliades facinus defendere tantum
Tamque patens valuit , nec vos audistis in illo
Crimina : vidistis , praestoque obiecta patebant.
Nec Poeantiaden quod habet Vulcania Lemnos,
Esse reus merui . faclum defendite vestrum ;
315 Consensistis enim . nec me suasisse negabo ,
Ut se subtraheret bellique viaeque labori,
Temptaretque feros requie lenire dolores .
Paruit , et vivit . non haec sententia tantum
Fida , sed et felix ; cum sit satis , esse fidelem .
320 Quem quoniam vates delenda ad Pergama poscunt,
Ne mandate mihi : melius Telamonius ibit,
EIo((uioque virum morbis iraque furentem
MoIIiet , aut aliqua producet callidus arte .
Ante retro Simois fluet et sine frondibus Ide
825 Stabit , et auxilium promittet Achaia Troiae,
Quam , cessante meo pro vestris pectore rebus,
Aiacis stolidi Danais sollertia prosit.
Sis licet infestus sociis regique mihique,
Dure Philoctete ; licet exsecrere , meumque
330 Devoveas sine fine caput, cupiasque dolenti
Me tibi forte dari , nostrumque haurire cruorem :
[Utque tui mihi , sic fiat tibi copia nostri .]
Te tamen aggrediar , mecumque reducere nitar :
Tamque tuis potiar , faveat Fortuna^ sagittis ,
335 Quam sum Dardanio , quem cepi , vate potitus ;
Quam responsa deum Troianaque fata retexi ;
Quam rapui Phrygiae signum penetrale Minervae
Ilostibus e mediis . et se mihi comparat Aiax ?
Nempe capi Troiam prohibebant fata sine illo .
340 Fortis ubi est Aiax ? ubi sunt ingentia magni
Verba viri ? cur hic metuis ? cur audet Ulixes
Ire per excubias et se commitlere nocti,
Perque feros enses non lantum moenia Troum ,
Xiri, 307—380. CLixEs 265
Verum eliam summas arces inlrare suaque
346 Eripcre aede deam , raptam(]ue adferre per hostes?
Quae nisi fecissem , frustra Telamone creatus
Gestasset laeva laurorum tergora septcm .
Illa nocte miiii Troiae victoria parta est :
Pergama tunc vici , cum vinci posse coegi .
360 Desine Tydiden vultuque et murmure nol)is
Ostentare meum . pars est sua laudis in illo .
Nec tu , cum socia clipeum pro classe tenebas,
Solus eras . tibi lurba comes , mihi eonligit unus .
Qui nisi pugnacem sciret sapiente minorem
355 Esse , nec indomitae deberi praemia dextrae ,
Ipse quoque haec peteret . peteret moderatior Aiax ,
Eurypylusque ferox , claroque Andraemone natus ;
Nec minus Idomeneus , patriaque creatus eadem
Meriones ; peteret maioris frater Atridae :
360 Quippe manu fortes nec sunt mihi Marte secundi,
Consiliis cessere meis . tibi dextera bello
Ulilis ; ingenium est , quod eget moderamine nostro .
Tu vires sine mente geris : milii cura futuri .
Tu pugnare potes : pugnandi tempora mecum
365 Eligit Atrides . tu tantum corpore prodes,
Nos animo . quantoque ratem qui temperat , anteit
Remigis offlcium , quanto dux milite maior,
Tantum ego te supero . nec non in corpore nostro
Pectora sunt poliora manu ; vigor omnis in illis .
370 At vos , 0 proceres , vigili date praemia vcstro ;
Proque tot annorum cura , quibus anxius egi ,
Hunc titulum meritis pensandum reddite nostris .
lam labor in fine est , obstantia fata removi,
Altaque posse capi faciendo Pergama , cepi .
375 Per spes nunc socias casuraque moenia Troum ,
Perque deos oro , quos liosli nuper ademi,
Per siquid superest , quod sit sapienter agendum ,
Siquid adhuc aiidax ex praecipitiqiie petendum est,
[Si Troiae fatis aliquid rcstare putatis,]
380 Este mei memores ! aut si mihi non datis arma ,
266 AiAs METAMM .
Huic date !' et ostendit signum fatale Minervae .
Mota manus procerum est , et quid facundia posset ,
Re patuit ; forlisque viri tulit arma disertus .
Hectora qui solus , qui ferrum ignemque lovemque
386 Sustinuit totiens , unam non sustinet iram :
Invictumque virum vincit dolor . arriplt ensem ,
Et 'meus hic certe est . an et hunc sihi poscit
Ulixes ?
Hoc' ait 'utendum est in me mihi . quique cruore
Saepe Phrygum maduit , domini nunc caede madebit ,
390 Ne qmsquam Aiacem possit superare nisi Aiax .'
Dixit , et in pectus tum demum vuhiera passum
Qua patuit ferrum , letalem condidit ensem.
Nec valuere manus infixum educere tehim :
Expulit ipse cruor ; rubefactaque sanguine tellus
396 Purpureum viridi genuit de caespite florem, f. cixxTii.
Qui prius Oebalio fuerat de vuhiere natus .
Littera communis mediis pueroque viroque
Inscripta est fohis , haec nominis , illa querellae .
Victor ad Ilypsipyles patriam clarique Thoantis
400 Et veterum terras infames caede vtrorum
Vela dat , ut referat Tirynthia tela , sagittas .
Quae postquam ad Graios , domino comitante, revexit,
Inposita est sero tandem manus ultima bello .
[Troia simul Priamusque cadunt : Priameia coniunx
405 Perdidit infelix hominis post omnia formam ,
Externasque novo latratu terruit auras,
Longus in angustum qua claudituiHHellespontus .]
Ihon ardebat , neque adhuc consederat ignis ,
[Exiguumque senis Priami lovis ara cruorem
410 Conbiberat . tractata comis antistita Phoebi
Non profecturas tendebat ad aethera palmas.
Dardanidas matres patriorum signa deorum,
Dum licet , amplexas , succensaque templa tenentes
Invidiosa trahunt victores praemia Grai .
415 Mittitur Astyanax ilhs de turribus , unde
Pugnantem pro se proavitaque regna tuentem
XIII, 381—452. HECUBA 267
Saepe videre patrem monstratum a matre solebat.]
lamque viam suadet boreas , flatuque secundo
Carbasa mota sonant ; iubet uti navita ventis .
420 'Troia , vale ! rapimur' clamant , dant oscula terrae
Troades , et patriae fumanlia tecta relinquunt .
Ultima conscendit classem , miserabile visn ,
In mediis Hecuba est natorum inventa sepulchris:
Prensantem tumulos atque ossibus oscula dantem
4-25 Dulicbiae traxere manus . tamen unius hausit,
Inque sinu cineres secum lulit Ilectoris hauslos :
Hectoris in tumulo canum de vertice crinem,
Inferias inopes , crinem lacrimasque reliquit .
Est , ubi Troia fuit , Phrygiae contraria tellus
430 Bistoniis habitata viris . Polymestoris iUic
Regia dives erat , cui te commisit alendum
Clam, PoJydore, pater, Phrygiisque removit ab armis;
Consilium sapiens , sceleris nisi praemia magnas
Adiecisset opes , animi irritamen avari .
435 Ut cecidit fortuna Phrygum , capit impius ensem
Rex Thracum , iuguloque sui demisit alumni ;
Et tamquam tolli cum corpore crimina possent,
Exanimem scopulo subiectas misit in undas.
Litore Threicio classem reUgarat Atrides,
440 Dum mare pacatum , dum ventus amicior esset .
Ilic subito , quantus cum viveret esse solebat,
Exit humo late rupta , similisque minanti
Temporis illius vultum referebat Achilles,
Quo ferus iniusto petiit Agamemnona ferro :
445 'Inmemores* que 'mei disceditis' inquit 'Achivi?
Obrutaque est mecum virtutis gratia nostrae?
Ne facite ! utque meum non sit sine honore
sepulchrum ,
Placet Achilleos mactata Polyxena manes.'
Dixit : et , inmiti sociis parentibus umbrae ,
450 Rapta sinu matris , quam iam prope sola fovebat ,
Fortis et infelix et plus quam femina virgo
Ducitur ad tumulum , diroque fit hostia busto .
268 POLTXENA METAMM .
Qtiae memor ipsa sui , postqiiam crudelibiis aris
Admota est , sensitque sibi fera sacra parari ,
455 Utque Neoptolemum stantem ferrumque tenentem
Inque suo vidit figentem lumina vultu,
'Utere iandudum generoso sanguine !' dixit
'Nulla mora est . quin tu iugulo vel pectore telum
Conde meo !' iugulumque simul pectusque retexit .
460 'Scilicet aut ulli servire Polyxena vellem ?
Aut per tale sacrum numen placabitis ullum?
Mors tantum vellem matrem mea fallere pesset.
Mater obest , minuitque necis mibi gaudia : quamvis
Non mea mors illi , verum sua vita tremenda est .
466 Vos modo , ne Stygios adeam non libera manes,
Este procul , si iusta peto , tactuque viriles
Virgineo removete manus . acceptior illi ,
Quisquis is est , quem caede mea placare paratis,
Liber erit sanguis . siquos tamen ultima nostri
470 Verba movent oris , Priami vos filia regis ,
Non captiva rogat , genetrici corpus inemptum
Reddite ; neve auro redimat ius triste sepulchri,
Sed lacrimis . tunc , cum poterat , redimebat et auro .'
Dixerat . at populus lacrimas , quas illa tenebat,
475 Non tenet . ipse etiam flens invitusque sacerdos
Praebita coniecto rupit praecordia ferro .
llla , super terram defecto poplite labens ,
Pertulit intrepidos ad fata novissima vultus .
Tunc quoque cura fuit partes velare tegendas,
480 Cum caderet , castique decus servare^ pudoris .
Troades excipiunt , deploratosque recensent
Priamidas , et quod dederit domus una cruoris ;
Teque gemunt , virgo , teque , o modo regia coniunx ,
Regia dicta parens , Asiae florentis imago ,
485 Nunc etiam praedae mala sors , quam victor Ulixes
Esse suam nollet , nisi quod tamen Hectora partu
Edideras . dominum matri vix repperit Hector .
Quae corpus complexa animae tam fortis inane,
Quas totiens patriae dederat , natisque , viroqiie ,
Xrn, 453-525. HECUBA 269
490 Hiiic qiioque dal lacrimas . lacrimas in vulnera fundil,
Oscuhujue ore tegit , consuetaque pectora plangit,
Caniliomque suani concreto in sanguine verrcns
Plura quideni , sed et haec laniato pectore dixit :
*Nata , luae — quid enim superest ? — dolor
ultime matri,
495 Nata , iaces ; videoque tuum , mea vulnera , vulnus .
En , ne perdiderim quemquam sine caede meorum,
Tii quoque vulnus habes . at te , quia femina , rebar
A ferro lutam . cecidisti et femina ferro :
Totque tuos idem fratres , te perdidit idem,
500 Exilium Troiae nostriqne orbalor , Achilles.
At postquam cecidit Paridis Phoebique sagittis,
Nunc certe , dixi , non est meluendus Achillcs .
Nunc quoque mi metuendus erat . cinis ipse sepuUi
In genus hoc saevit : tumulo quoque sensimus hostem :
605 Aeacidae fecunda fui . iacet IHon ingens,
Eventuque gravi finita est pubUca clades,
Sed finita tamen : soh mihi Pergama reslant,
In cursuque meus dolor est . modo maxima rerum,
Tot generis nalisque potens nuribusque viroque,
510 Nunc tralior exul , inops , tumuhs avulsa meorum,
Penelopae munus . quae me data pensa trahentem
Matribus ostcndens Ithacis "liaec Hectoris illa est
Clara parens , haec est' dicet Triamela coniunx" .
Postque tot amissos tu nunc , quae sola levabas
515 Maternos iuctus , hostiUa busta piasti.
Inferias hosti peperi . quo ferrea resto ?
Quidve moror ? quo me servas , annosa senectus ?
Quo , di crudeles , nisi quo nova funera cernam,
Vivacem differtis anum ? quis posse pularet
620 FeHcem Priamum post dlruta Pergama dici ?
Felix morte sua est . nec te , mea nata , peremplam
Aspicit , et vitam pariter regnumque reHquit .
At , puto , funeribus dolabere , regia virgo ,
Condeturque tuum monumentis corpus avitis .
525 iSon haec est fortuna domus . tibi munera matris
270 POLYUGRUs METAMM .
Contingent fletus peregrinaeque haustus harenae.
Omnia perdidimus : superest , cur vivere tempus
In breve sustineam , proles gratissima matri ,
Nunc solus , quondam minimus de stirpe virili ,
530 Has datus Ismario regi Poiydorus in oras .
Quid moror interea crudelia vulnera lymphis
Abluere et sparsos inmiti sanguine vultus?*
Dixit , et ad Utus passu processit anili ,
Albentes lacerata comas . 'date , Troades , urnam*
535 Dixerat infelix , liquidas hauriret ut undas :
Aspicit eiectum Polydori in litore corpus,
Factaque Threiciis ingentia vulnera telis.
Troades exclamant . obmutuit illa dolore ,
Et pariter voces lacrimasque introrsus obortas
640 Devorat ipse dolor : duroque simillima saxo
Torpet , et adversa figit modo lumina terra ,
Interdum torvos sustollit ad aethera vultus,
Nunc positi spectat vultum , nunc vulnera nati ,
Vulnera praecipue ; seqiie armat et instrult ira .
545 Qua simul exarsit , tamquam regina maneret ,
Ulcisci statuit poenaeque in imagine tota est.
Utque furit catulo lactente orbata leaena,
Signaque nacta pedum sequitur , quem non videt ,
hostem
[Sic Hecuba , postquam cum luctu miscuit iram ,
560 Non obhta animorum , annorum oblita suorum ,]
Vadit ad artificem dirae , Polymestora , caedis ,
CoIIoquiumque petit : nam se monstrare relictum
Velle latens illi , quod nato redderet , aurum .
Credidit Odrysius , praedaeque assuetus amore
565 In secreta venit . tum Wando callidus ore
'ToUe moras , Hecuba , et' dixit 'da munera nato .
Omne fore illius quod das , quod et ante dedisti ,
Per superos iuro .' spectat truculenta loquentem
Falsaque iurantem , tumidaque exaestuat ira ,
560 Atque ita correpto captivarum agmina matrum
Invocat, et digitos in perfida lumina condit,
XIII, 626—697. HKCUBA 271
Expilatque genis ociilos , — facit ira valenlem —
Inmergitque manus , foedataque sanguine sonti
Non lumen , — neque enira superest — loca
luminis liaurit .
565 Clade sui Thracum gens irritala tyranni
Troada telorum lapidumque incessere iaclu
Coepit . at liaec missum rauco cum murmure saxum
Morsibus insequilur, rictuque in verba parato t. cIxxtih.
Latravit , conala loqui . locus extat , et ex re
570 .'Vomen liabet ; veterumque diu memor illa malorum
Tum quoque Silhonios uhilavit maesta per agros .
Illius Troasque suos hostesque Pelasgos ,
IlUus forluna deos quoque moverat omnes;
Sic omnes , ut et ipsa lovis coniunxque sororque
575 Eventus Hecubam meruisse negaverit illos .
Non vacat Aurorae , quamquam isdem faverat armis,
Cladibus et casu Troiaeque Ilecubaeque moveri .
Cura deam propior luctusque domesticus angit
Memnonis amissi , Phrygiis quem lutea campis
580 Vidit Achillea pereuntem cuspide mater;
Vidit , et ille color , quo matutina rubescunt
Tempora , palluerat , latuilque in nubibus aether
At non inpositos supremis ignibus artus
Sustinuit spectare parens , sed crine soluto ,
585 Sicut erat , magni genibus procumbere non est
Dedignata lovis , lacrimisque has addere voces :
^Omnibus inferior , quas sustinet aureus aether , —
Nam mihi sunt totum rarissima templa per orbem —
Diva lamen venio : non ut delubra diesque
590 Des mihi sacrificos caliturasque ignibus aras .
Si tamen aspicias , quantum tibi femina praestem
Tum cum luce nova noctis confmia servo,
Praemia danda putes . sed non ea cura neque hic est
Nunc status Aurorae , meritos ut poscat honores .
595 Memnonis orba mei venio , qul fortia frustra
Pro patruo tuHt arma suo , primisque sub annis
Occidit a forti — sic vos voluistis — Achille .
272 MEMNON METAMM .
Da , prccor , liuic aliquem , solacia mortis , honorem ,
Summe dcum rector , maternaque vulnera leni .'
600 luppitcr annuerat , cum Memnonis arduus alto
Corruit ignc rogus , nigrique volumina fumi
Infecere dicm , veluti cum flumina natas
Exlialant nebulas , nec sol admiltitur infra .
Atra favilla volat , glomerataque corpus in unum
605 Densetur , faciemque capit , sumilque calorem
Atque animam ex igni ; levitas sua praebuit alas :
Et primo similis volucri , mox vera volucris t • cixxix .
Insonuit pennis ; pariter sonuere sorores
Innumerae , quibus est eadem natalis origo .
610 Terque rogum lustrant , et consonus exit in auras
Ter clangor : quarto seducunt castra volatu:
Tum duo diversa populi de parte feroces
Bella gerunt , rostrisque et aduncis unguibus iras
Exercent , alasque adversaque pectora lassanl ;
615 Inferiaeque cadunt cineri cognata sepulto
Corpora , seque viro forti meminere creatas .
Praepetibus subitis nomen facit auctor . ab illo
Memnonides dictae , cum sol duodena peregit
Signa , parentali moriturae luce rebellant .
620 Ergo aliis latrasse Dymanlida flebile visum ;
Luctibus est Aurora suis intenta , piasque
Nunc quoque dat lacrimas et toto rorat in orbe .
Non lamen eversam Troiae cum moenibus esse
Spem quoque fata sinunt . sacra et , sacra altera ,
^ patrem
625 Fert umeris , venerabile onus , Cythereius heros .
De tanlis opibus praedam pius eligit illam
Ascaniumque suum , profugaque per aequora classe
Ferlur ab Antandro , scelerataque limina Thracum
El Polydoreo manantem sanguine terram
630 Linquit , et utilibus ventis aestuque secundo
Intrat ApoIIineam sociis comitantibus urbem.
Hunc Anius , quo rege fides , antistite Phoebus
Rite colebatur , temploque domoque recepit ;
XIJI , 589—669 . AE.NEAS . A.Nirs 273
Urbemque ostondit delubraque nota duasque
635 Latona quondam stirpes pariente retentas.
Ture dato nainmis vinoque in tura profuso
Caesarunique boum fibris de more crematis
Regia tecta petunt , positisque tapetiljus altis
Munera cum liquido capiunt Cerealia Baccho .
640 Tum pius Anchises : 'o Phoebi lecte sacerdos ,
Fallor , an et nalum , cum primum haec moenia vidi ,
Bisque duas natas , quantum reminiscor , habebas ?'
Huic Anius niveis circumdata tempora vittis
Concutiens et tristis ait : 'non falleris , heros
645 Maxime : vidisti nalorum quinque parentem,
Quem nunc — tanta homines rerum inconstantia
versat —
Paene vides orbum . quod enim mihi filius absens
AuxiHum , quem dicta suo de nomine telhis
Andros habet pro patre , locumque et regna tenentem ?
650 Delius augurium dedit huic . dedit altera Liber
Femineae stirpi voto maiora fideque
Munera . nam tactu natarum cuncta mearum
In segetem , laticemque meri , bacamque Minervae
Transformabantur , divesqiie erat usus in illis .
655 Hoc ubi cognovit Troiae populator Atrides ,
Ne non ex aliqua vestram sensisse procellam
Nos quoque parte putes , armorum viribus usus
Abstrahit invitas gremio genitoris , alantque ,
Imperat Argolicam caelesti munere classem .
660 EfTugiunt quo quaeque potest : Euboea duabus,
Et totidem natis Andros fraterna petita est.
Miles adest et , ni dedantur , bella minatur.
Victa metu pietas consortia pectora poenae
Dedidit . et timido possis ignoscere fratri .
665 Non hic Aeneas , non , qui defenderet Andron,
Ilector erat , per quem decimum durastis in annum .
lajnque parabantur captivis vincla lacertis:
Illae tollentes etiamnum libera caelo
Bracchia "Bacche pater , fer opem !" dixere . tulitque
oviD . n . 18
274 OENOTR. CORCNIDES METAMM
670 Muneris aiictor opem : si miro perdere more
Ferre vocalur opem . nec qua ratione figuram
Perdiderint , potui scire aut nunc dicere possum .
Sumnia mali nota est : pennas sumpsere , tuaeque
Coniugis in volucres , niveas abiere columbas .' f . cixxx.
676 Talibus atque aliis postquam convivia dictis
Implerunt , mensa somnum petiere remota .
Cumque die surgunt , adeuntque oracula Phoebi :
Qui petere antiquam matrem cognataque iussit
Litora . prosequitur rex , et dat munus ituris ,
680 Anchisae sceptrum , clilamydem pharetramque nepoti,
Crateram Aeneae , quam quondam transtulit illi
Hospes ab Aoniis Therses Ismenius oris .
Miserat hanc illi Therses , fabricaverat Alcon
Hyleus , et longo caelaverat argumento .
685 Urbs erat , et septem posses ostendere portas :
Hae pro nomine erant , et quae foret illa , docebant .
Ante urbem exequiae tumulique ignesque pyraeque
EfTusaeque comas et apertae pectora matres
Significant luctum . nymphae quoque flere videntur ,
690 Siccalosque queri fontes : sine froudibus arbor
Nuda riget : rodunt arentia saxa capellae .
Ecce facit mediis natas Orione Thebis,
Hac , non femineum iugulo dare vulnus aperto ,
Illac , demisso per inertia vulnere tela
695 Pro populo cecidisse suo pulchrisque per urbem
Funeribus ferri celebrique in parte cremari;
Tum , de virginea geminos exire favtHa, f. cixxxi.
Ne genus intereat , iuvenes , quos fama Coronas
Nominat , et cineri materno ducere pompam .
700 Hactenus antiquo signis fulgenlibus aere ,
Summus inaurato crater erat asper acantho.
Nec leviora datis Troiani dona remittunt,
Dantque sacerdoti custodem luris acerram ,
Dant pateram claramque auro gemmisque coronam .
705 Inde recordati Teucros a sanguine Teucri
Ducerq principium , Creten tenuere : locique
XIll, 670-742. scYLLA 275
FiMTe diu nequiere lovem , centumque relictis
Urbibus Ausonios optant contingore portus.
Saevit hiems , iactatque viros ; Strophadumque
receptos
710 Portubus infidis exterruit ales Aello.
Et iain Duliohios portus Ithacamque Samonque
iNeritiasque domus , regnum fallacis Ulixis ,
Praeter erant vecti : cerlatam lite deorum
Ambraciam , versique vident sub imagine saxum f. cixxxii.
715 ludicis , Actiaco quae nunc ab Apolline nota est,
Vocalemque sua terram Dodonida quercu ,
Chaoniosque sinus , ubi nati rege Molosso f . cixxxiu.
Irrila subiectis fugere incendia pennis.
Proxima Phaeacum felicihus obsita pomis
720 Rura petunt . Epiros ab his , regnataque vali
Buthrotos Phrygio simulataque Troia tenetur.
Inde futurorura certi , quae cuncta fideli
Priamides Ilelenus monitu praedixerat , intrant
Sicaniam . tribus haec excurrit in aeqiiora pinnis ,
725 E quibus imhriferos est versa Pachynos ad auslros;
Mollibus expositum zephyris Lilybaeon ; at Arctos
Aequoris expertes spectat boreamque Peloros .
Hac subeunt Teucri , et remis aestuque secundo
Sub noctem potitur Zanclaea classis harena .
730 Scylla latus dextrum , laevum inrequieta Charybdis
Infestant . vorat haec raptas revomitque carinas ,
lila feris atram canibus succingitur alvum,
Virginis ora gerens , et , si non omnia vates
Ficta reliquerunt , aliquo quoque tempore virgo .
735 Ilanc multi petiere proci : quibus illa repulsis
Ad pelagi nymphas , pelagi gratissima nymphis ,
Ibat , et elusos iuvenuni narrabat amores .
Cui dum pectendos praebet Galatea capilios,
TaUbus alloquitur , repetens suspiria , dictis :
740 'Te tamen , o virgo , genus haud inmite virorum
Expetit ; utque facis , potes liis inpune negare .
At mihi , cui pater est Nereus , quam caerula Doris
18*
276 GALATEA IMETAMM .
Enixa est , quae sum turba quoque tuta sororum ,
Non nisi per luctus licuit Cyclopis amorem
745 Effugere' et lacrimae vocem impediere loquentis .
Quas ubi marmoreo detersit pollice virgo,
Et solata deam est , Vefer , o carissima ,' dixit
'Neve tui causam tege — sum tibi fida — doloris .*
Nereis his contra resecuta Crataeide natam est:
750 ^Acis erat Fauno nymphaque Symaethide cretus ,
Magna quidem patrisque sui matrisque vohiptas,
Nostra tamen maior . nam me sibi iunxerat uni.
Pulcher et octonis iterum natalibus actis
Signarat dubia teneras lanugine malas .
755 Hunc ego , me Cyclops nulla cum fine petebat :
Nec , si quaesieris , odium Cyclopis , amorne
Acidis in nobis fuerit praefjientior , edam :
Par utrumque fuit . pro , quanta potentia regni
Est , Venus alma , tui ! nempe ille inmitis et ipsis
760 Horrendus silvis et visus ab hospite nullo
Inpune , et magni cum dis contemptor Olympi ,
Quid sit amor , sentit , validaque cupidine captus
Uritur , oblitus pecorum antrorumque suorum .
lamque tibi formae , iamque est tibi cura placendi
765 lam rigidos pectis rastris , Polypheme , capillos ;
lam libet hirsutam tibi falce recidere barbam,
Et spectare feros in aqua et componere vultus.
Caedis amor feritasque sitisque inmensa cruoris
Cessant , et tutae veniuntque abeuntque carinae .
770 Telemus interea Siculam delatus aff^Actnen ,
Telemus Eurymides , quem nulla fefellerat ales ,
Terribilem Polyphemon adit , "lumen' que , 'quod
unum
Fronte geris media , rapiet tibi' dixit 'Ulixes ."
Risit et "o vatum stohdissime , falleris ,' inquit
775 'Altera iam rapuit ." sic frustra vera monentem
Spernit , et aut gradiens ingenti litora passu
Degravat , aut fessus sub opaca revertitur antra .
Prominet in ponlum cuneatus acumine longo
Xm, 743—815. CYCLOPS 277
CoIIis ; iilrumque latus circumfluit aequoris unda.
780 Huc ferus ascendit Cyclops , mediusque resedit ;
Lanigerae pecudes nullo ducente secutae .
Cui postquam pinus , baculi quae praebuit usum ,
Ante pedes posita est , antemnis apta ferendis ,
Sumptaque harundinibus compacta est fistula centum,
785 Senserunt toti pasloria sibila montes ,
Senserunt undae . latitans ego rupe meique
Acidis in gremio residens procul auribus hausi
Talia dicta meis auditaque verba notavi;
"Candidior folio nivei , Galatea , ligustri,
790 Floridior pratis , longa procerior alno ,
Splendidior vitro , tenero lascivior haedo ,
Levior assiduo detritis aequore conchis,
Solibus hibernis y aestiv.-) gratior umbra ,
Nobilior forma ac platano conspectior alta,
795 Lucidior glacie , matura dulcior uva ,
Mollior et cygni plumis et lacte coacto,
Et , si non fugias , riguo formosior horto :
Saevior indomitis eadem Galatea iuvencis,
Durior annosa quercu , fallacior undis ,
800 Lentior et salicis virgis et vitibus albis ,
His inmobilior scopuhs , violentior amne ,
Laudato pavone superbior , acrior igni ,
Asperior tribuUs , feta truculentior ursa ,
Surdior aequoribus , calcato inmitior hydro ,
805 Et , quod praecipue vellem tibi demere possem ,
Non tantum cervo claris latratibus acto,
Verum etiam ventis volucrique fugacior aural
At bene si noris , pigeat fugisse , morasque
Ipsa tuas damnes et me retinere labores.
810 Sunt mihi , pars montis , vivo pendentia saxo
Antra , quihus nec sol medio sentitur in aestu ,
Nec sentitur hiems . sunt poma gravantia ramos ;
Sunt auro similes longis in vitibus uvae,
Sunt et purpureae ; tibi et has servamus et ilias .
815 Ipsa luis manibus silvestri nata sub umbra
278 CYCLOPs METAMM .
MoUia fraga leges , ipsa autumnalia corna
Prunaque , non solum nigro liventia suco ,
Verum etiam generosa novasque imitantia ceras .
Nec tibi castaneae me coniuge , nec tibi deerunt
820 Arbutei felus . omnis tibi serviet arbor .
Hoc pecus omne meum est . multae quoque
vallibus errant.
Multas silva tegit , multae stabulantur in antris .
INec , si forte roges , possim tibi dicere , quot sint
Pauperis est numerare pecus . de laudibus harum
825 Nil milii credideris : praesens potes ipsa videre ,
Ut vix circumeant distentum cruribus uber.
Sunt , fetura minor , tepidis in ovilibus agni ;
Sunt quoque , par aetas , aliis in ovilibus haedi .
Lac mihi semper adest niveum . pars inde bibenda
830 Servatur , partem liquefacta coagula durant .
Nec tibi dehciae faciles vulgataque tantum
Munera contingent , dammae leporesque caperque ,
Parve columbarum , demptusve cacumine nidus ;
Inveni geminos , qui tecum ludere possint ,
835 Inter se similes , vix ut dignoscere possis,
ViUosae catulos in summis montibus ursae:
Inveni et dixi '"dominae servabimus istos ."*
lam modo caeruleo nitidum caput exime ponto,
lam , Galatea , veni , nec munera despice nostra .
840 Certe ego me novi , liquidaeque In imagine vidi
Nuper aquae ; placuitque mUii mea~^rma videnti .
Aspice , sim quantus . non est hoc corpore maior
luppiter in caelo . nam vos narrare soletis
Nescio quem regnare lovem . coma plurima torvos
845 Prominet in vultus , umerosque , ut lucus , obumbrai ,
Nec mea quod rigidis horrent densissima saetis
Corpora , turpe puta . turpis sine frondibus arbor :
848 Turpis equus , nisi colla iubae flaventia velent ,
850 Barba viros hirtaeque decent in corpore saetae .
Uiuun est in media lumen mihi fronte , sed iiistar
Ingentis clipei . quid ? non haec omnia magno
XIII, S16-888. AC13 279
Sol videt e caelo ? Soli tamen unicus orbis .
Adde , quod in vcslro genitor nicus ae(juore regnat .
855 Ilunc libi do socerum . tantum misererc , precesque
Supplicis exaudi : tibi enim succumbimus uni.
Quique lovem et caelum sperno et penetrabile fulmen ,
Nerel , te vereor . tua fulmine saevior ira est .
Atque ego contemplus essem patienlior buius,
eco Si fugeres omnes . sed cur Cyclope repulso
Acin amas , praefersque meis ani|)lexibus Acin?
Ille tamen placealque sibi , place;ilque licebit,
Quod nollem , GalHtea , tibi : modo copia detur!
Sentiet esse niibi tanto pro corpore vires .
865 Viscera viva trabam , divulsaque membra per agros,
Perque luas spargam — sic sc tibi misceal ! —
undas.
Uror enim , laesusque exaesluat acrius ignis ,
Cumque suis videor translatam viribus Aetnam
Pectore ferre meo . nec tu , Galatea , moveris ."
870 Talia nequiquam questus — nam cuncta videbam —
Surgit , et ut taurus vacca furibundus adempta,
Stare nequit , silvaque et notis saltibus errat :
Cum ferus ignaros nec quicquain tale timentes
Me videt atque Acin , 'Video' que exclamat ^et ista
875 Ultima sit , faciam , Veneris concordia vestrae .'*
Tantaque vox , quanlam Cyclops iralus babere
Debuit , illa fuit . clamore perborruit Aelne .
Ast ego vicino pavefacta sub aequore mergor,
Terga fugae dedcrat convcrsa Symaelbius heros :
880 "AITer opem , Galalea , precor , mibi ! ferte parentes,*
Dixerat ^et vestris perilurum admittile regnis."
Insequitur Cyclops , partemque e monte revulsam
Mittit , et exlrenius quamvis pervcnit ad illum,
Angulus is molis totum tamen obruit Acin .
885 At nos , quod solum fieri per fata licebat,
Fecimus , ut vires assumeret Acis avitas .
Puniceus de mole cruor manabat , et intra
Temporis exiguum rubor evanescere coepit,
280 GLAocus METAMM .
Fitqiie color primo turbati fliiminis imbre,
890 Purgaturque mora . tum moles taetra dehiscit,
Vivaquje per rimas proceraque surgit liarundo,
Osque cavum saxi sonat exsultantibus undis:
Miraque res , subito media tenus extitit alvo
Incinctus iuvenis flexis nova cornua cannis,
895 Qui , nisi quod maior , quod toto caeruius ore ,
Acis erat . — sed sic quoque erat lamen Acis , in
amnem t. cIxxxIt..
Versus ; et antiquum tenuerunt flumina nomen .'
Desierat Gaiatea loqui ; coetuque soluto
Discedunt , placidisque natant Nereldes undis :
900 Scylla redit . neque enim medio se credere ponto
Audet , et aut bibula sine vestibus errat harena ,
Aut , ubi lassata est , seductos nacta recessus
Gurgitis , inclusa sua membra refrigerat unda .
Ecce freto stridens , alti novus incola ponti
906 Nuper in Euboica versis Anthedone membris ,
Glauciis adest , visaeque cupidine virginis haeret,
Et quaecumque putat fugientem posse morari,
Verba refert . fugit illa tamen , veloxque timore
Pervenit in summum positi prope litora montis .
910 Ante fretum est ; ingens apicem collectus in unum
Longus ab aequoribus convexus in aequora vertex .
Constitit hic , et tuta loco , monstrumne , deusne
Ille sit , ignorans , admiraturque colorem
Caesariemque umeros subiectaque terga tegentem,
915 Ultimaque excipiat quod tortilis ingui^ piscis .
Sejisit , et innitens , quae stabat proxima , moli ,
*Non ego prodigium nec sum fera belua , virgo ,
Sed deus' inquit ^aquae : nec maius in aequora
Protcus
lus habet et Triton Athamantiadesque Palaemon .
920 Ante tamen mortalis eram , sed scilicet altis
Deditus aequoribus ; iam tum exercebar in illis .
Nam modo ducebam ducentia retia pisces,
Nunc in mole sedens moderabar harundine linum.
Xlll, 889—959. GLAUCLS 281
924 Siint viridi prato confinia litora , quorum
— Altera pars undis , pars allera fundilur herbis,
Quas neque cornigerae morsu laesere iuvencae,
Nec placidae carpsistis oves hirtaeve capellae .
Non apis inde tulit collectos femine flores ,
Non data sunt capiti geniaUa serta , nequc umquam
9^0 Falciferae secuere manus . ego primus in illo
Caespite consedi , dum lina madentia sicco ,
Utque recenserem , captivos ordine pisces
Insuper exposui , quos aut in retia casus
Aut sua credulitas in aduncos egerat hamos .
935 Res similis ficlae : sed quid mihi fingere prodest?
Gramine contacto coepit mea praeda moveri,
Et mutare latus , terraque , ut in aequore , niti .
Dumque moror mirorque simul , fugit omnis in undas
Turba suas , dominumfjue novum Utusque relinquunt .
940 Obstipui , dubitoque diu , causamque requiro,
Num deus hoc aliquis , num sucus fecerit herbae .
"Quae tamen has' inquam S-ires habet herba ?"
manuque
Pabula decerpsi , decerptaque dente momordi .
Vix bene conbiberant ignolos gultura sucos,
945 Cum subito trepidare intus praecordia sensi,
Alteriusque rapi naturae pectus amore .
Nec potui restare diu , "repetenda' que 'numquam
Terra , vale !" dixi , corpusque sub aequora mersi .
Di maris exceptum socio dignantur honore,
950 Utque mihi quaecumque feram mortalia , demant ,
Oceanum Tethynque rogant . ego histror ab illis,
Et purgante nefas noviens milii carmine dicto
Pectora lluminibus iubeor supponere centum.
Nec mora , diversis lapsi de partibus amnes
965 Totaque vertuntur supra caput acquora nostrum .
Ilactenus acta tibi possum memoranda referre :
Hactenus haec memini . nec mens mea cetera sensit .
Quae postquam rediit , aUum me corpore toto f.cuxxr.
Ac fueram nuper , neque eundem mente recepi.
282 ciBCE METAMM .
960 Hanc ego tum primiim viridem fernigine barbam
CaesarienKiue meam , qiiam longa per aequora verro ,
Ingentesque umeros et caerula bracchia vidi
Cruraque pinnigero curvala novissima pisce .
Quid tamen haec species , quid dis placuisse marinis,
965 Quid iuvat esse deiun , si tu non tangeris istis T
Talia dicentem , dicturum phira , reUquit
— Scylla lurens . furit ille , irritatusque repulsa
Prodigiosa petit Titanidos atria Circes.
LIBER aUARTUS DECIMUS.
lamque Giganteis iniectam faucibus Aetnen
Arvaque Cyclopum , quid rastra , quid usus aratri ,
Nescia , nec quicquam iunctis debentia bubus ,
Liquerat Euboicus tumidarum cultor aquarum;
5 Liquerat et Zanclen adversaque moenia Rhegi
Navifragumque fretum , gemino quod litore pressum
Ausoniae Siculaeque tenet confinia terrae .
Inde manu magna Tyrrhena per aequora lapsus
Herbiferos adiit colles atque atria Glaucus
10 Sole satae Circes , variarum plena ferarum .
Quam simul aspexit , dicta acceptaque salute,
^Diva , dei miserere , precor ! nam sola levare
Tu potes hunc ,' dixit 'videar modixMiignus , amorem.
Quanta sit herbarum , Titani , potentia , nuili
15 Quam mihi cognitius , qui sum mutatus ab illis .
Neve mei non nota tibi sit causa furoris :
Litore in ItaUco , Messenia moenia contra,
Scylla mihi visa est . pudor est promissa precesque
Blanditiasque meas contemptaque verba referre .
20 At tu , sive aliquid regni est in carmine , carmen
Ore move sacro : sive expugnacior herba est ,
Utere temptatis operosae viribus herbae.
XIII, 960-XIV, 59. 8CVLLA 283
IVec medeare mihi sanesque liaec vulnera , mando ,
Fineque nil opus esl : partom ferat illa caloris .'
25 At Circe — neque enim flammis habet aptius ulla
Talibus ingenium , seu causa est huius in ipsa ,
Seu Venus indicio facit hoc ofTensa paterno —
Talia verba refert : 'melius sequerere volentem
Optantemque eadem , parilique cupidine captam .
30 Dignus eras ultro , poteras certeque , rogari ;
Et , si spem dederis , mihi crede , rogaberis ultro .
INeu dubites absitque tnae fiducia formae :
En ego , cum dea sim , nitidi cum filia Solis,
Carmine cum lantum , tantum quoque gramine possim,
35 Ut tua sim , voveo . spernentem sperne , sequenli
Redde vices , unoque duas ulciscere facto .'
Talia temptanti 'prius' inquit Mn aequore frondes'
Glaucus *et in summis nascentur montibus algae,
Sospite quam Scylla nostri mutentur amores.'
40 Indignata dea est : et lacdere quatenus ipsum
Non poterat , nec vellet amans , irascitur illi ,
Quae sibi praelata est : Venerisque ofTensa repulsa ,
Protinus horrendis infamia pabula sucis
Conterit et tritis Hecateia carmina miscet,
45 Caerulaque induitur velamina , perquc ferarum
Agmen adulantum media procedit ab aula,
Oppositumque petens contra Zancleia saxa
Rhegion , ingreditur ferventes aestibus undas ,
In quibus ut solida ponit vestigia terra,
60 Summaque decurrit pedibus super aequora siccis .
Parvus erat gurges , curvos sinuatus in arcus ,
(irata quies Scyllae : quo se referebat ab aestu
Et maris et caeli , medio cum plurimus orbe
Sol erat et minimas a vertice fccerat umbras.
65 IJunc dea praevitiat , portentificisque venenis
Itiquinat : hic fusos latices radice nocenti
Spargit , et obscurum verborum ambage novorum
Ter noviens carmen magico demurmurat ore .
Scylla venit : mediaque tenus descenderat alvo ,
284 CERCOPES METAMM .
60 Cum sua foedari latrantibus inguina monstris
Aspicit . ac primo non credens corporis illas
Esse sui partes , refugitque abigitque timetque
Ora praterva canum : sed quos fugit , attraliit una ,
Et corpus quaerens femorum crurumque pedumque
65 Cerbereos rictus pro partibus invenit illis: f. cIxxxti.
Statque canum rabie , subiectaque terga ferarum
Inguinibus truncis uteroque extante coercet.
Flevit amans Glaucus , nimiumque hostiliter usae
Viribus herbarum fugit conubia Circes .
70 Scylla loco mansit, cumque est data copia primum,
In Circes odium sociis spoliavit Ulixen .
[Mox eadem Teucras fuerat mersura carinas,
Ni prius in scopulum, qui nunc quoque saxeus extat,
Transformata foret . scopulum quoque navita
vitat .] t. cIxxxtU.
75 Hane ubi Troianae remis avidamque Charybdin
Evicere rates,'cum iam prope litus adessent
Ausonium , Libycas vento referuntur ad oras .
Excipit Aenean illic animoque domoque,
Non bene discidium Phrygii latura mariti,
80 Sidonis : inque pyra sacri sub imagine facta
Incubuit ferro , deceptaque decipit omnes .
Rursus harenosae fugiens nova moenia terrae
Ad sedemque Erycis fidumque relatus Acesten
Sacrificat tumulumque sui genitoris honorat.
85 Quasque rates Iris lunonia paene cremarat,
Solvit , et Hippotadae regnum , ter^asque calenti
Sulpure fumantes Acheloiadumque relinquit
Sirenum scopulos : orbataque praeside pinus
Inarimen Prochytenque legit , sterilique locatas
90 CoIIe Pithecusas , habitantum nomine dictas .
Quippe deum genitor fraudem et periuria quondam
Cercopum exosus gentisque admissa dolosae
In deforme viros animal mutavit, ut idem f. cixxxviii.
Dissimiles homini possent similesque videri;.
95 Membraque contraxit , naresque a fronte resimas
XIV , 60—132 . 6IBYLLA 285
Contiidit , et nigis peraravit anililms ora;
Totaque velatos llaventi corpora villo
Misit in has sedes . nec non prius abstulit usum
Verborum et natae dira in periuria linguae :
100 Posse queri tantum rauco stridore reliquit .
Has ubi praeteriit et Parthenopeia dextra
Moenia deseruit , [laeva de parte canori
AeoUdae lumuhim et] loca feta pahistribus undis,
Litora Cumarum , vivacisque antra Sibyllae
105 Intrat , et ad manes veniat pcr Averna paternos ,
Orat . at illa diu vultum telhire moratum
Erexit , tandemque deo furibunda recepto
'Magna petis ,' dixit 'vir factis maxime , cuius
Dextera per ferrum , pietas spectata per ignes .
110 Pone tamen , Troiane , metum : potiere petitis ,
Elysiasque domos et regna novissima mundi
Me duce cognosces simulacraque cara parentis.
Invia virtuti nulla est via .' dixit ; et auro
Fulgentem ramum silva lunonis Avernae
115 Monstravit , iussitque suo divellere trunco .
Paruit Aeneas , et formidabiUs Orci
Vidit opes atavosque suos umbramque senilem
Magnanimi Anchisae : didicit quoque iura locorum ,
Quaeque novis essent adeunda pericula belUs.
120 Inde ferens lassos adverso tramite passus ,
Cum duce Cumaea mollit sermone laborem .
Dumque iter horrendum per opaca crepuscuia carpit,
'Seu dea tu praesons , seu dis gratissima ,' dixit
'Numinis instar eris semper mihi ; meqite fatebor
125 Muneris esse tui , quae me loca mortis adire,
Quae loca me visae voluisti evadere mortis.
Pro quibus aerias meritis cvectus ad auras
Templa tihi statuam , tribuam tibi turis honorem .'
Respicit hunc vates et suspiralibus haustis
130 'Nec dea sum ,' dixit 'nec sacri turis honore
Ilumanum dignare caput . neu nescius erres:
Lux aelerna mihi carituraque fine dabatur,
286 ACUAilMEXIDES METAMM .
Si mea virginitas Phoebo patuisset amanti.
Dum tamen hanc sperat , dum praecorrumpere donis
135 Me cupit , 'elige / ait Wirgo Cumaea , quid optes :
Optatis potiere tuis / ego pulveris hausti
Ostendens cumulum , quot haberet corpora pulvis ,
Tot mihi natales contingere vana rogavi;
Excidit , ut peterem iuvenes quoque protinus annos .
140 IIos tamen ille mihi dabat aeternamque iuvcntam ,
Si Venerem paterer . contempto munere Phoebi
Innuba permaneo . sed iam felicior aetas
Terga dedit , tremuloque gradu venit aegra senectus ,
Quae patienda diu est . nam iam mihi saecula septem
145 Acta vides : superest , numeros ut pulveris aequem,
Ter centum messes , ter centum musta videre .
Tempus erit , cum de tanto me corpore parvam
Longa dies faciet , consumptaque membra senecta
Ad minimum redigentur onus . nec amata videbor
150 Nec placuisse deo . Phoebus quoque forsitan ipse
Vel non cognoscet , vel dilexisse ncgabit ;
Usque adeo mutata ferar : nullique videnda, f. dxxxix.
Voce tamen noscar , vocem mihi fata relinquent .'
Talia convexum per iter memorante Sibylla
155 Sedibus Euboicam Stygiis emergit in urbem
Troius Aeneas . sacrisque ex more litatis
Litora adit nondum nutricis habentia nomen .
Ilic quoque substiterat post taedia longa laborum
Neritius Macareus , comes experientis UUxei .
160 Desertum quondam mediis , en , flipibus Aetnae
Noscit Achaemeniden , inprovisoque repertum
Vivere miratus , ^qui te casusve deusve
Servat , Achaemenide ? cur' inquit 'barbara Graium
Prora vehit? petitur vestra quae terra carina?*
165 Talia quaerenti , iam non hirsutus amictu ,
lam suus , et spinis conserto tegmine nullis ,
Fatur Achaemenides : Uterum Polyphemon et illos
Aspiciam fluidos liumano sanguine rictus,
Hac mihi si potior domus est Ithaceque carina,
XIV, 133—204. POLvruEiii-8 287
170 Si minus Aenean vencror gcniiore . nec uniqiiani
Esse satis potero , praeslem lioel omiiia , gratus .
Quod loquor el spiro caelumque el sidera solis
Respicio , possimne ingralus et inmemor esse ?
lUe dedit , quod non anima haec Cyclopis in ora
176 Venit ; et , ut iam nunc lumen vitale relinquam ,
Ut tumulo aut certe non illa condar in alvo .
Quid milii tunc animi — nisi si limor abslulit omiiem
Sensum animumque — fiiit , cum vos petere alta
relictus
Aequora conspexi ? volui inclamare , sed hosti
180 Prodere me timui . vestrae quoque clamor lllixis
Paene rati nocuit . vidi , cum monte revulso
Inmanem scopulum medias permisit in undasj
Vidi iterum veluti tormenti viribus acta
Vasta Giganteo iaculantem saxa lacerto,
185 Et , ne deprimeret fluctus iactusve carinara ,
Perlimui , iam me non esse oblitus in illa .
Ut vero luga vos ab acerba morte reduxit,
Ille quidem totam gemebundus obambulat Aetnam,
Praetemptatque manu silvas , et luminis orbus
190 Rupibus incursat , foedataque bracchia tabo
In mare protendens gentem exsecratur Acliivam,
Atquc ait "o si quis referat mihi casus Ulixen,
Aut aUquem e sociis , in quem mea saeviat ira ,
Viscera cuius edam , cuius viventia dextra
195 Membra mea laniem , cuius mihi sanguis inundet
Guttur , et elisi trepident sub dentibus artus !
Quam nuUum aut leve sit damnum mihi lucis
ademptae !"
Haec et plura ferox . me luridiis occupat horror
Spectantem vultus etiamnum cacde madentes
200 Crudelesque manus et inanem luminis orbem,
Membraque et humano concretam sanguine barbam .
Mors erat ante oculos , minimum tamen iUa malorum .
Et iam prensurum , iam nunc mea viscera rebar
In sua mersuruin ; mentique haerebat imago
288 POLTPHEirrs METAMM .
205 Temporis illiiis , qiio vidi bina meonim
Ter qiiater affligi socioriim corpora terrae.
[Cum super ipse iacens hirsuli more leonis
Visceraque et carnes cumque albis ossa meduUis
Semianimesque artus avidam condebat iu alvum.
210 Me tremor invasit . stabam sine sanguine maestus :
Mandentemque videns eiectantemque cruentas
Ore dapes , et frusta mero glomerata vomentem .]
Talia fingebam misero mihi fata parari.
[Perque dies multos latitans , omnemque tremiscens
215 Ad strepitum , mortemque timens , cupidusque moriri ,
Glande famem pellens et mixta frondibus herba,
Sokis , inops , exspes , leto poenaeque relictus ,]
Hanc procul aspexi longo post tempore navem,
Oravique fugam gestu , ad litusque cucurri ,
220 Et movi : Graiumqiie ratis Troiana recepit .
Tu quoque pande tuos , comitum gratissime , casus
Et ducis et turbae , quae tecum est credita ponto .'
Aeolon ille refert Tusco regnare profundo,
Aeolon Hippotaden , cohibentem carcere ventos:
225 Quos bovis inchisos tergo , memorabile munus ,
Dulichium sumpsisse ducem . flatuque secundo
Lucibus isse novem et terram aspexisse petitam:
Proxima post nonam cum sese aurora moveret,
Invidia socios praedaeque cupidine victos
230 Esse ratos aurum , dempsisse ligamina ventis ;
Cum quibus isse retro , per quas modo venerat undas ,
Aeoliique ratem portus repetisse tyfanni.
'Inde Lami veterem Laestrygonis' inquit 'in urbem
Venimus . Antipliates terra regnabat in illa .
235 Missus ad hunc ego sum , numero comitante duorum ;
Vixque fuga quaesita salus comitique niihique ,
Tertius e nobis Laestrygonis impia tinxit
Ora cruore suo . fugientibus instat et agmen
Concitat Antiphates . coeunt et saxa trabesque
240 Coniciunt , merguntque viros , merguntque carinas.
Una tamen , quae nos ipsumque vekebat Ulixen ,
XIV , 205—277 . ciRCE 289
EfTiigit . amissa sociorum p.irte dolontes
Muileque conquesli terris aliabimur illis,
QiKK procul hiuc cernis . procul est , mihi crede ,
videnda
245 Insula , visa mihi : tuque , o iuslissime Troum ,
Nate dea , — neque enim finito Marte vocandus
llostis es , Aenea , — nioneo , luge Htora Circes .
Nos quoque Circaeo reUgata in litore pinu,
Antiphatae memores inmansuetique Cyclopis,
•250 Ire negabamus , sed tecta ignota suhire
Sorte sumus lecti ; sors me fidumque PoHten
Eurylochumque simul nimiumque Eipenora vino
Bisque novem socios Circaea ad moenia misit.
Quae simul attigimus , stetimusque in limine tecti ,
255 Mille lupi mixtaeque lupis ursaeque leaeque
Occursu fecere metum . sed nulla timenda ,
Nullaque erat nostro factura in corpore vulnus :
Quin etiam blandas movere per aera caudas,
Nostraque adulantes comitant vestigia , donec
260 Excipiunt famulae , perqiie atria marmore tecta
Ad dorainam ducunt . pulchro sedet illa recessu,
Sublimi solio , pallanique induta nitentem
Insuper aurato circumvelatur amictu .
Nereldes nymphaeque simul , quae vellera motis
265 IVuIla trahunt digitis nec fiia seqiientia ducunt:
Gramina disponunt , sparsosque sine ordine fiores
Secernunt calatliis variasque coloribus herbas .
Ipsa quod hae faciunt opus , exigit ; ipsa , quis usus
Quoque sit in folio , quae sit concordia mixtis,
270 No\it et advertens pensas examinat herbas .
Haec ubi nos vidit , dicla acceptaque salute ,
Diffudit vultus et reddidit omina votis.
Nec noora , misceri tosti iubet hordea grani
Mellaque vimque meri cum lacte coagula passo,
275 Quique sub hac lateant furtim dulcedine , sucos
Adicit . aocipimus sacra data pocula dextra .
Quae simul arenti sitientes hausimus ore,
ovii). n. 19
290 ciRCE METAMM.
Et tetigit summos virga dea dira capillos, —
Et piidet et referam — saetis horrescere coepi, t. cxc,
280 Nec iam posse loqui , pro verbis edere raucum
Murmur , et in terram toto procumbere vultu ;
Osque meum sensi pando occallescere rostro,
Colla tumere toris , et qua modo pocula parte
Sumpta mihi fuerant , illa vestigia feci .
285 Cumque eadem passis — tantum medicamina
posiunt! —
Claudor hara . sohimque suis caruisse Ijgura
Vidimus Eurylochum : solus data pocula fugit .
Quae nisi vitasset , pecoris pars una manerem
Nunc quoque saetigeri , nec tantae cladis ab illo
290 Certior ad Circen ultor venisset Ulixes .
Pacifer huic dederat florem Cyllenius album,
Moly vocant superi : nigra radice tenetur .
Tutus eo monitisque simul caelestibus intrat
llle domum Circes , et ad insidiosa vocatus
295 Pocula , conantem virga mulcere capillos
Reppulit , et stricto pavidam deterruit ense .
Inde fides dextraeque datae : thalamoque receptus
Coniugii dotem sociorum corpora poscit.
Spargimur ignotae sucis melioribus herbae,
300 Percutiturque caput conversae verbere virgae,
Verbaque dicuntur dictis contraria verbis:
Quo magis illa canit , magis hoc tellure levati f. cxci.
Erigimur , saetaeque cadunt , bifidosque relmquit
Rima pedes , redeunt umeri et snMecta lacertis
305 Bracchia sunt . flentem flentes amplectimur ipsi ,
Haeremusque ducis collo . nec verba locuti
UUa priora sumus , quam nos testantia gratos .
Annua nos illic tenuit mora : multaque praesens
Tempore tam loiigo vidi , multa auribus Iiausi .
310 Hoc quoque cum multis , quod elam mihi rettuiit una
Quattuor e famuUs ad taUa sacra paratis .
Cum duce namque meo Circe dum sola moratur,
llla mihi niveo factum de marmore signum
XIV, 278-350. picu? 291
OstPndil iuvenale , gerens in verticc piciim ,
315 Aede sacra positum mullisque insigne coronis.
Quis forel , et quare sacra colerelur in aede ,
Cur hanc ferret avem , quaerenti et scire volenli
"Accipe ,' ail 'Macareu , dominaeque polenlia quae sit ,
Ilinc quocjue disce meae : lu dictis adice nientem .
320 Picus in Ausoniis , proles Saturnia , lerris
Rex fuit , utilium bello sludiosus equorum .
Forma viro , quam cernis , erat . licel ipse decorem
Aspicias , fictaque probes ab imagine veram .
Par animus formae ; nec adluic speclasse pcr annos
'■i-2o Quin(iuennem poteral Graia qualer Elide pugnam.
lile suos dryadas Latiis in monlibus ortas
Verterat in vultus , illum fontana pelebant
Numina , naiades , quas .Albula , quasque Numici ,
Quas Anienis aquae , cursuque brevissimus Almo
330 ?iai"ve tulit praeceps el opacae Farfarus undae ,
Quaeque colunt Scythicae regnum nemorale Dianae
Finitimosque lacus . spretis tamen omnibus unam
Ille coUt nymphen , quam quondam in colle Palati
Dicitur innocuo peperisse Venilia lano .
335 Haec ubi nubilibus primum maturuit annis,
Praeposito cunctis Laurenti tradita Pico esl:
Rara quidem facie , sed rarior arte canendi ,
Unde Canens dicta est . silvas et saxa movere
Et mulcere feras et flumina longa morari
340 Ore suo , volucresque vagas retinere solebat .
Quae dum feminea modulatur carmina voce,
Exierat tecto Laurentes Picus in agros,
Indigenas fixurus apros ; tergumque premebat
Acris equi , laevaque hastilia bina ferebat ,
345 Poeniceam fulvo chlamydem contractus ab auro .
Venerat in silvas et filia SoUs easdem,
Utque novas legeret fecundis collibus herbas,
Nomine dicta suo Circaea reliquerat arva .
Quae simul ac iuvenem , virgultis abdita , vidit,
350 Obstipuit . cecidere manu , quas legerat herbas :
292 picLs METAMM .
Flammaqiie per totas visa est errare medullas.
Llt primiim valido menlem collegit ab aestu,
Quid cuperet , fassura fuit . ne posset adire,
Cursus ecpii fecit circumfususque satelles .
355 '*']\on' ait 'effugies , vento rapiare licebit ,
Si modo me novi , si non evanuit omnis
Herbarum virtus , nec me mea carmina fallunt .'"
Dixit , et effigiem , nullo cum corpore , falsi
Finxit apri , praeterque oculos transcurrere regis
360 lussit , et in densum trabibus nemus ire videri ,
Plurima qua silva est et equo loca pervia non sunt.
Haud mora , continuo praedae petit inscius umbram
Picus , equique celer spumantia terga relinquit ,
Spemque scquens vanam silva pedes errat in alta.
365 Concipit illa preces et verba venefica dicit
Ignotosque deos ignoto carmine adorat,
Quo solet et niveae vultum confundere Lunae
Et patrio capiti bibulas subtexere nubes .
Tum quoque cantato densetur carmine caelum
870 Et nebulas exlialat bumus , caecisque vagantur
Limitibus comites , et abest custodia regi .
Nacta locum tempusque '"per , o , tua lumina ,' dixit
'Quae mea ceperunt , perque hanc , pulcherrime ,
formam ,
Quae facit , ut supplex tibi sim dea , consule nostris
375 Ignibus , et socerum , qui pervidet omnia , Solem
Accipe , nec diu-us Tilanida despice Circen .'"
Dixerat . ille ferox ipsamque precesqite repellit ,
Et '"quaecumque es ,' ait 'non sum tuus . altera
caplum
Me tenet , et teneat per longum , comprecor , aevum .
330 Nec Venere externa socialia foedera laedam,
Dum mihi lanigcnam servabunt fata Canentem .'"
Saepe retemptatis precil)us Titania frustra,
"'Non inpune feres , neque' ait 'reddere Canenti !'"
[Laesaque quid faciat , quid amans , quid femiua ,
disces
XIV , 351—421 . ricua 293
385Rebus/ ait *sed amans et laesa el ffmiiia Circe!'"]
Tum bis ad occasus , bis se converlil ad orUis ,
Ter iuvenem baculo tetigit , tria carmma dixit .
lUe fugit , sed se solito velocius ipse
Currere miratur . pennas in corpore vidit: f. oxcu.
390 Seque novam subito Latiis accedere silvis
Indignatus avem , duro fera robora rostro
Figit , et iratus longis dat vulnera ramis .
Purpureum chlamydis pennae traxere colorem;
Fibula quod fuerat , vestemque momorderat aurum ,
395 Pluma fit , et fulvo cervix praecingitur auro :
Nec quicquam antiqui Pico nisi nomina restat.
Interea comites , clamato saepe per agros
Nequiquam Pico nuUaque in parte reperlo,
Inveniunt Circen , — nam iam tenuaverat auras,
400 Passaque erat nebulas ventis ac sole recludi —
Criminibusque premunt veris , regemque reposcunt,
Vimque ferunt , saevisque parant incessere telis .
iUa nocens spargit virus sucosque veneni ,
Et Noctem Noctisque deos Ereboque Chaoque
405 Convocat et longis Hecaten ululalibus orat:
Exsiluere loco — dictu mirabile — silvae,
Ingemuitque solum , vicinaque palluit arbor,
Sparsaque sanguineis maduerunt pabula guttis,
Et lapides visi mugitus edere raucos,
410 Et latrare canes et humus serpentibus atris
Squalere et tenues animae volitare silentum .
Attonitum monstris vulgus pavet : illa paventis
Ora venenata tetigit mirantia virga,
Cuius ab attaotu variarum monstra ferarum t. exdii.
415 In iuvenes veniunt . nulli sua mansit imago .
Sparserat occiduus Tartessia Utora Phoebus,
Et frustra coniunx oculis animoque Canentis
Expectatus erat . famuli populusque per omnes
Discurnint silvsj. aique ohvia lumina portant.
420 Nec satis est nym 'lae flere et lacerare capillos
Et dare plangorem : facit haec tamen omnia , seque
294 cANENs METAMM .
Proripit ac Latios errat vesana per agros.
Sex illam noctes , totidem redeuntia solis
Lumina viderunt inopem somnique cibique
425 Per iuga , per valles , qua fors ducebat , euntem .
Ultimus aspexit Thybris luctuque viaque
— Fessam et iam longa ponentem corpora ripa .
Illic cum lacrimis ipso modulata dolore
Verba sono tenui niaerens fundebat ; ut olim
430 Carmina iam moriens canit exequialia cygnus ,
Luctibus extremum tenues liquefacta medullas
Tabuit , inque leves paulatim evanuit auras . f . cxoir
Fama tamen signata loco est , quem rite Canentem
Nomine de nymphae veteres dixere Camenae."
435 Talia multa mihi longum narrata per annum
Visaque sunt . resides et desuetudine tardi
Rursus inire fretum , rursus dare vela iubemur :
Ancipitesque vias et iter Titania vastum
Dixerat et saevi restare pericula ponti .
440 Pertimui , fateor : nactusque Iioc litus , adhaesi .*
Finierat Macareus . urnaque Aeneia nutrix
Condita marmorea tumulo breve carmen habebat:
'Hic me Caietam notae pietatis alumnus
Ereptam Argolico quo debuit , igne cremavit .*
445 Solvitur herboso religatus ab aggere funis,
Et procul insidias infamataeque relinquunt
Tecta deae , lucosque petunt , ubi nubilus umbra
In mare cum flava prorumpit Thybris Iiarena .
Faunigenaeque domo potitur nataque XMiiii,
450 Non sine Marte tamen . bellum cum gente feroci
Suscipitur , pactaque furit pro coniuge Turnus.
Goncurrit Latio Tyrrhenia tota , diuque
Ardua sollicitis victoria quaeritur armis.
Auget uterque suas externo robore vires :
455 Et multi Rutulos , multi Troiana tuentur
Castra . neque Aeneas Euandri ad limina frustra,
At Venulus frustra profugi Diomedis ad urbem ,
Venerat . ille quidem sub lapyge maxima Daiuio
XIV, 422 — 405. DIOMKDES 295
Mocnia condiderat , dotaiiaque arva tenebat .
460 Sed Venulus Turni postquaui mandata peregit
Auxiliumque petit , vlres Aetolius lieros
Excusat ; nec se aut soceri committere pugnae
Velle sui populos , aut quos e gente suorum
Armet , liabere viros 'neve haec commenta putetis ,
465 Adnwnitu quamq«am luctus renoventur amari ,
Perpetiar memorare tamen . postquam alta cremata est
Ilion , et Danaas paverunt Pergama Diras,
Naryciusque lieros , a Virgine virgine rapta ,
Oiiam meruit poenam solus , digessit in omnes ,
470 Spargimur , et ventis inimica per aequora rapti
Fulmina , noctem , imbres , iram caelique marisque
Perpetimur Danai , cumulumque Capharea cladis .
Neve morer referens tristes ex ordine casus,
Graecia tum potuil Priamo quoque flenda videri.
475 Me tamen armiferae servatum cura Minervae
Fhictibus eripuit . patriis sed rursus ab agris
Pellor , et antiquo memores de vulnere poenas
Exigit alma Venus ; tantosque per alta labores
Aequora suslinui , tantos terrestribus armis ,
480 Ut mihi fehces sint ilh saepe vocati,
Quos communis hiems inportunusque Caphareus
Mersit aquis , vellemque honun pars una fuissem .
Ultima iam passi comites belloque fretoque
Deficiunt finemque rogant erroris . at Acmon
485 Fervidus ingenio , tum vero et cladibus asper,
"Quid superest , quod iara patientia vestra recuset
Ferre , viri ?' dixit ^quid habet Cytherea , quod ullra,
Velle puta , faciat ? nam dum pciora timentur,
Est locus in vulnus : sors autem ubi pessima rerum ,
490 Sub pedibus timor est , securaque summa malorum.
Audiat ipsa , hcet , et , quod facit , oderit omnes
Sub Diomede viros , odium tamen iUius omnes
Spernimus ; et raagno slat magniloquentia nobis .'*
Tahbus irritans Venerem Pleuronius Acmon
495 Instimulat verbis , veteremque resuseitat iram.
296 DIOMEDIAE AVES METAMM .
Dicta placent paucis . numeri maioris amici
Acmona corripimus . cui respondere volenti
Vox pariter vocisque via est tenuala : comaeque f. «wor.
In plumas abeunt , plumis nova coUa teguntur
600 Pectoraque et tergum ; maiores bracchia pennas
Accipiunt , cubitique leves sinuantur in alas ;
Magna pedum digitos pars occupat : oraque cornu
Indurata rigent , finemque in acumine ponunt .
Ilunc Lycus , hunc Idas et cum Rhexenore Nycteus ,
605 Hunc miratur Abas : et dum mirantur , eandem
Accipiunt faciem . numerusque ex agmine maior
Subvolat , et remos plausis circumvolat alis .
Si volucrum quae sit subitarum forma , requiris ,
Ut non cygnorum , sic albis proxima cygnis .
510 Vix equidem has sedes et lapygis arida Dauni
Arva gener teneo minima cum parte meorum .'
Hactenus Oenides . Venulus Calydonia regna
Peuceliosque sinus Mes&apiaque arva relinquit.
In quibus antra videt , quae multa nubHa silva
515 Et lcvibus cannis nutantia semicaper Pan
Nunc tenet . at quodam tenuerunt tempore nymphae .
Apulus has illa pastor regione fugatas
Terruit , et primo subiia formidine movit :
Mox , ubi mens rediit et contempsere sequentem ,
620 Ad numerum motis pedibus duxere choreas .
Improbat has pastor , saltuque imitatus agresti
Addidit obscenis convicia rustica dictis:
Nec prius os tacuit , quam guttura-^ondidit arbor .
Arbor enim est : suco Uceat cognoscere mores .
526 Quippe notam linguae bacis oleaster amaris
Exhibet : asperitas verberum cessit in illas. f. oxcvi.
Hinc ubi legati rediere , negata ferentes
Arma Aetola sibi , Rutuli sine viribus illis
Bella instructa gerunt . multumque ab utraque cruoris
530 Parte datur . fert ecce avidas iu pinea Turnus
Texta faces ; ignesque timent , quibus unda pepercit .
lamque picem et ceras aUmentaque cetera flammae
XIV , 496—569 . aeneae naves 297
Mulciber urebat , perque altum ad carbasa malum
Ibat , et incurvae fumabaul transtra carinae :
635 Cum memor has pinus Idaeo vertice caesas
Sancta deum genetrix tinnitibus aera pulsi
Aeris et inflati compievit murmure buxi,
Perque ieves domitis invecta leonibus auras
'Irrita sacrilega iactas incendia dextra,
540 Turne !' ait ^eripiam : nec me patienle cremabil
Ignis edax nemorum partes et membra meorum .'
Intonuit dicente dea , tonitrumque secuti
Cum saliente graves ceciderunt grandine nimbi,
Aeraque et tumidum subilis concursibus aequor
645 Astraei turbant et eunt in proelia fratres .
E quibus alma parens unius viribus usa,
Stuppea praerupit Phrygiae retinacula classis,
Fertque rates pronas , medioque swb aequore mergit .
Robore mollito lignoque in corpora verso t. cxcTJi.
550 [In capitum facies puppes mutantur aduncae,
In digitos abeunt et crura natantia remi,
Quodque sinus fuerat , latus est , mediisque carina
Subdita navigiis spinae mutatur in usum,
Lina comae molles , antemnae bracchia fiunt ;]
656 Caerulus, ut fuerat, color est; quasque ante timebant,
Illas virgineis exercent lusibus undas
Naides aequoreae . [durisque in montibus ortae
Molle fretum celebrant , nec eas sua tangit origo .
Non tamen oblitae , quam multa pericula saevo
660 Pertulerint pelago ,] iactatis saepe carinis
Subposuere manus , nisi siqua veiiebat Achivos .
[Cladis adliuc Phrygiae memores , odere Pelasgos :
Neritiaeque ratis viderunt fragmina laetis
664 Vullibus , et laetae videre rigescere puppim .
566 Spes eral , in nyniphas animata classe marinas
Posse melu monstri Rutulum desistere bello .]
Perstat , habetque deos pars utraque , quodque
deorum est
Instar , habenf animos . nec iam dotalia regna ,
298 ARDEA . AENEAS METAMM .
570 Nec sceptrum soceri , nec te , Lavinia virgo,
Sed vicisse petunt , deponendique pudore
Beila gerunt . tandcmque Venus victricia nati
Arma videt , Turnusque cadit : cadit Ardea , Turno
Sospite dicta potens . quam postquam Dardanus ignis
575 Al)stulit , et tepida latuerunt tecta favilla ,
Congerie e media tum primum cognita praepes f . cxcTiii.
Sabvolat , et cineres plausis everberat alis .
Et sonus et macies et pallor et omnia , captam
Quae deceant urbem , nomen quoque mansit in illa
580 Urbis ; et ipsa suis deplangitur Ardea pennis .
lamque deos omnes ipsamque Aeneia virtus
lunonem veteres finire coegerat iras :
Cum , bene fundatis opibus crescentis luli ,
Tempestivus erat caelo CythereTus heros .
585 Ambieratque Venus superos , colloque parentis
Circumfusa sui 'numquam mihi' dixerat 'uUo
Tempore dure pater , nunc sis mitissimus , opto :
Aeneaeque meo , qui te de sanguine nostro
Fecit avum , quamvis parvum des , optime , numen ,
590 Dummodo des aUquod . satis est inamabile regnum
Aspexisse semel , Stygios semel isse per amnes .*
Assensere dei ; nec coniunx regia vultus
Inmotos tenuit , placatoque annuit ore .
Tum pater 'estis' ait 'ca,elesti munere digni,
595 Quaeque petis , pro quoque petis . cape , nata ,
quod optas.*
Fatus erat . gaudet , gratesque agit^a parenti :
Perque leves auras iunctis invecta columbis
Litus adit Laurens , ubi tectus harundine serpit
In freta flumineis vicina Numicius undis .
600 Ilunc iubet Aeneae quaecumque obnoxia morti,
Abluere et tacito deferre sub aequora cursu .
[Corniger exsequitur Veneris mandata , suisque
Quicquid in Aenea fuerat mortale , repurgat
Et respersit aquis . pars optima restitit illi.]
605 Lustratum genetrix divino corpus odore f. cxcix.
XIV, 570—641. POJioNA 299
Unxit , et ambrosia cum dulci neclare mixta
Contigit os , fecilque deum . quem turba Quirini
Nuncupat Indigctem , temploque arisque recepit .
Inde sub Asranii dicione binominis Alba
610 Resque Lalina fuit . succedit Silvius illi :
Quo satus anliquo tenuit repelita Latinus
Nomina cum sceptro . clarus subit ecce Latinum
Epytus ex ilio . post hunc Capetusque Capysque ,
Sed Capys ante fuit . regnum Tiberinus ab illis
615 Cepit , et in Tusci demersus fluminis uudis
Nomina fecit aquae . de quo Remulusque feroxque
Acrota sunt geniti . Remulus maturior annis
Fulmineo periit , imitator fulminis , ictu.
Fratre suo sceptrum moderatior Acrota forti
620 Tradit Avenlino . qui , quo regnarat , eodem
Monte iacet positus , tribuitque vocabula monti .
lamque Palatinae summam Proca gentis habebat .
Rege sub hoc Pomona fuit , qua nulla Latinas
Inter hamadryadas coluit sollertius hortos,
625 Nec fiiit arborei studiosior altera fetus :
Unde tenet nomen . non silvas illa nec amnes,
Rus amat et ramos felicia poma ferenles .
Nec iaculo gravis est , sed adunca dcxtera falce ,
629 Qua modo luxuriem premit et spatiantia contra
— Bracchia compescit , fisso modo cortice lignum
Inscfit , et sucos alieno praestat alumno .
Nec sentire sitira patitur , bibulaeque retunsas
Radicis fibras labentibus irrigat undis .
Ilic amor , hoc studium . Veneris qiioque nulla
cnpido est.
635 Vim tamen agrestuni metuens pomaria clautlit
Intus , et accessus prohibet refugitque viriles.
Qiiid non et Satyri , saltalibus apta iuventus,
Ferere et pinu praecincti cornua Panes,
Silvanusque , suis semper iuvenilior annis,
640 Qnique deus fures vel falce , vel inguine terret,
Ut poterentur ea ? sed enim superabat amando
300 VEBTUMNU8 METAMM .
Hos quoque Vertumnus . neque erat felicior iliis
0 quoliens liabitu duri messoris aristas
Corbe tulit , verique fuit messoris imago !
645 Tempora saepe gerens faeno religata recenti
Desecfum poterat gramen ver&asse videri.
Saepe manu stimulos rigida portabat , ut illum
lurares fessos modo disiunxisse iuvencos .
Falce data frondator erat vitisque putator:
650 Induerat scalas , lectoirum poma putares .
Miles erat gladio , piscator harundine sumpta .
Deniqiie per multas aditum sibi saepe figuras
Repperit , ut caperet spectatae gaudia formae .
111« etiam picta redimitus tempora mitra,
655 Innitens baculo , positis ad tempora canis ,
Assimulavit anum , cultosque intravit in hortos; f. oc.
Pomaque mirata est . 'tanto' que 'potentior !' inquit ^
Pluraque laudatae ac dedit oscula , qualia numquam
Vera dedisset anus : glaebaque incurva resedit ,
660 Suspiciens pandos autumni pondere ramos .
Ulmus erat contra speciosa nitentibus uvis:
Quam compta postquam pariter virtute probavit,
'At si staret' ait 'caelebs sine palmite truncus,
Nil praeter frondes , quare peteretur , haberet .
665 Ilaec quoque , quae iuncta vitis requiescit in ulmo ,
Si non nupta foret , terrae acclinata iaceret .
Tu tamen exemplo non tangeris arboris huius,
Concubitusque fugis , nec te coniungere curas .
Atque utinam velles ! Helene horl^pluribus esset
670 SoIIicilata procis , nec quae Lapitheia movit
Proelia , nec coniunx timidi , aut audacis Uiixis .
Nunc quoque , cum fugias averserisque petentes,
Mille viri cupiunt et semideique deique
Et quaecumque tenent Albanos numina montes .
675 Sed tu si sapies , si te bene iuugere anumque
Hanc audire voles , quae te plus omnibus illis ,
PIus quam credis , amo , vulgares reice taedas ,
Vertumnumque tori socium tjbi selige . pro quo
XIV, 612 — 716. VKKTOINU8 . IPHI8 301
Me qiioque pignus habe . neque enim sibi notior
ille est,
630 Quam mihi . nec toto passim vagns errat in orbe ,
Nec loca magna colit , nec , uti pars magna procorum,
Quas modo vidit , amat . tu primus et ultimus iUi
Ardor eris , solii[iie suos tibi devovet annos .
Adde , quod est iiivenis , quod naturale dccoris
685 Munus habet , formasque apte fingetur in omnes,
Et quod erit iussus , iubeas licet omnia , iiet .
Qnid , quod amatis idem ? quod , quae tibi poma
coluntur ,
Primus habet , laclaque tenet tua munera dextra ?
Sed neque iam felus desiderat arbore demptos,
690 iNec , quas hortus alit , cum sucis mitibus herbas ,
Nec quicquam , nisi te . miserere ardentis , et ipsum
Quod petit , ore meo praesentem crede precari :
Uiloresque deos et pectoi-a dura perosam
Idalien memoremque time Rhamnusidis iram .
695 Quoque magis timeas , — etenim mihi multa vetustas
Scire dedit — referam tota nolissima Cypro
Facta , quibus flecti facile et mitescere possis .
Viderat a veteris generosam sanguine Teucri
Iphis Anaxareten , humili de slirpe creatus ;
700 Viderat , et totis perceperat ossibws aestum .
Luctatusque diu , postquam ratione furorem
Viircere non potuit , supplex ad limina venit :
Et modo nutrici miserum confessus amorem,
704 Ne sibi dura loret , per spes oravit alumnae 5
708 Interdum madidas lacrimarum rore coronas
Postibus intendit , posuitque in liminc duro
710 MoUe latus , trislisque serae convicia fccit .
Saevior illa freto surgente cadentibus Haedis,
Durior et ferro , quod IVoricus excoquit ignis ,
Et saxo , quod adhuc vivum radice tenetur ,
Spernit , et irridet ; factisque iiimilibus addit
715 Verba superba ferox et spe quoque fraudat amanlem.
Non tulit impatiens longi tormenta doloris
302 ANAXARETB METAMM .
Iphis , et ante fores haec verba novissima dixit :
"Vincis , Anaxarete , neque erunt tibi laedia tandem
UHa ferenda mei . laetos molire triumphos ,
720 Et Paeana voca , nitidaque incingere lauru .
Vincis enim , moriorque iibens . age , ferrea , gaudc .
Certe aliquid laudare mei cogeris amoris.
[Quo tibi sim gratus ; meritumque fat:ebere nostrum .]
Non tamen ante tui curam excessisse memento ,
725 Quam vitam : geminaque simul mihi hice carendum .
Nec tibi fama mei verttiu^a est nuntia leti;
Ipse ego , ne dubites , adero , praesensque videbor ,
Corpore ut exanimi crudelia lumina pascas.
Si tamen , o superi , mortalia facta videtis ,
730 Este mei memores — nihil ultra lingua precari
Sustinet — et longo facite ut narremur in aevo :
Et , quae dempsistis vitae , date tempora famae ."
[Dixit . et ad postes ornatos saepe coronis
Humentes oculos et palUda brachia tollens,]
735 Cum foribus laquei reUgaret vincula summis ,
"Haec tibi serta placent , crudelis et impia ?" dixit ,
Inseruitque caput , sed tum quoque versus ad illam ,
Atque onus infelix eUsa fauce pependit.
Icta pedum motu [trepidantem et multa timentem
740 Visa dedisse sonum] est , adapertaque ianua factum
Prodidit . exclamant famuli , frustraque levatum —
Nam pater occiderat — referunt ad Umina matris .
Accipit iUa sinu , complexaque frigida nati
Membra sui postquam miseroruin>erba parentum
745 Edidit , et matrum miserarum facta peregit ,
Funera ducebat mediam lacrimosa per urbem,
Luridaque arsuro portabat membra feretro .
Forte viae vicina domus , qua flebiUs ibat
Pompa , fuit ; duraeque sonus plangoris ad aures
750 Venit Anaxaretes , quam iam deus ultor agebat .
Mota tamen , "videamus' ait Wserabile funus ,"
Et patuUs imit tectum subUme fenestris.
Vixque bene inpositum lecto prospexerat Iphin,
XIV , 717—789 . LAUTDLAE 303
Derigiiere oeiili , calidusque e corpore sanguis
755 luduclo pallore fugit ; conataque retro *. cci.
Ferre pedes , haesit ; conata avertere vultus ,
IIoc quoque non potuit . paulatimque occupat artus
Quod fuit in duro iara pridem pectore saxum .
Neve ea ficta pmtes , dominae sub imagine signum
760 Servat adimc Salamis ; Veneris quoque nomine
templum
Prospicientis habet . quorum memor , o mea , lentos
Pone , precor , faslus , et amanti iungere , nymphe .
Sic tibi nec vernum nascentia frigus adurat
Poma , nec excutiant rapidi (lorentia venti .*
765 Ilaec ubi nequiquam forma deus acta senili
Edidit , in iuvenem rediit , et aniiia deniit
Instrumenta sibi , taUsque apparuit illi,
Qualis ubi oppositas nitidissima solis imago
Evicit nuhes , nullaque obstante rehixit .
770 Vimque parat : sed vi non est opus , inque figura
Capta dei nymphe est , et mutua vulnera sensit .
Proximus Ausonias iniusti miles Amuli
Rexit opes : Numitorque senex amissa nepotum
Munere regna capit: festisque PaUUbus urbis
775 Moenia conduntur . Tatiusque patresque Sabini
Bella gerunt , arcisque via Tarpeia reclusa
Dignam animam poena congestis exuit armis .
Inde sati Curibus tacitorum more luporum
Ore premunt voces et corpora victa sopore
780 Invadunt , portasque petunt , quas obice firmo
Clauserat Iliades . unam tamen ipsa rechisit
Nec strepitum verso Saturnia cardine fecit.
Sola Venus portae cecidisse repaguia sensit,
Et clausura fuit , nisi quod rescindere numquam
785 Dis Hcet acta deum . lano loca iuncta lenebant
Naides Ausoniae geUdo rorantia fonte.
Has rogat auxiUum . nec nymphae iusta petentem
Sustinuere deam , venasque et flumina fontis
EUcuere sui . nondum tamen invia lani
304 ROMULus METAMM .
790 Ora patentis erant , neque iter praecliiserat unda .
Lurida subponunt fecundo sulpura fonti,
Incenduntque cavas fumante bitumine venas .
Viribus his aliisque vapor penetravit ad ima
Fontis ; et Alpino modo quae certare rigori f.ccu
795 Audebatis aquae , non ceditis ignibus ipsis .
Flammifera gemini fumant aspergine postes:
Portaque , nequiquam rigidis promissa Sabinis ,
Fonte fuit praestructa novo , dum Martius arma
Indueret miles . quae postquam Romulus ultro
800 Obtuiit , et strata est tellus Romana Sabinis
Corporibus , strata estque suis , generique criiorcm
Sanguine cum soceri permiscuit impius ensis,
Pace tamen sisti bellum nec in ultima ferro
Decertare placet , Tatiumque accedere regno .
805 Occiderat Tatius , populisque aequata duobus,
Romule , iura dabas : posita cum casside Mavors
Talibus affatur divumque hominumque parentem:
'Tempus adest , genitor , quoniam fundamine magno
Res Romana valet , nec praeside pendet ab uno ,
810 Praemia quae promissa mihi dignoque nepoti,
Solvere , et ablatum terris inponere caelo .
Tu mihi concilio quondam praesente deorum —
Nam memoro memorique animo pia verba notavi —
*^Unus erit , qiiem tu tolles in caerula caeli"
815 Dixisti . rata sit verborum summa tuorum.'
Annuit omnipotens , et iiubibus aera caecis
Occuluit , tonitruque et fulgure teffwit orbem .
Quae sibi promissae sensit rata signa rapinae,
Innixusque hastae pressos temone cruento
820 Inpavidos conscendit equos Gradivus , et ictii
Verberis increpuit , pronusque per aera lapsus
Constitit in summo ncmorosi colle Palati:
Reddentemque suo iam regia iura Quiriti
AbstuUt Iliaden . corpus mortale per auras f. ccm
825 Dilapsum tenues , ut lata plumbea funda
Rlissa solet medio glans intabescere caelo.
XIV , 790— XV , 6 . HER8ILIA 305
Piilchra subit facies et pulvinaribus altis
Dignior , est qualis trabeati forma Quirini .
Flebat ut amissum coniunx : cum regia luno
830 Irin ad Hersiliam descendere limite curvo
Imperat , et viduae sua sic mandata referre :
'0 et de Latio , o et de gente Sabina
Praecipuum , matrona , decus , dignissima tanli
Ante fuisse viri , coniunx nunc esse Quirini,
83.5 Siste tuos fletus , et si tibi cura videndi
Coniugis est , duce me lucum pete , colle Quirini
Qui viret , et templum Romani regis obumbrat .*
[Paret , et in terram pictos delapsa per arcus ,
Ilcrsiliam iussis compellat vocibus Iris .]
840 liia verecundo vix toUens lumina vultu
'0 dea , — namque mihi nec , quae sis , dicere
promptum est,
Et liquet esse deam — duc , o duc* inquit *et ofl^er
Coniugis ora mihi . quae si modo posse videre
Fata semel dederint , caelum accepisse fatebor .*
845 Nec mora , Romuleos cum virgine Thaumantea
Ingreditur colles . [ibi sidus ab aethere lapsum
Decidit in terras , a cuius lumine flagrans
Hersiliae crinis cum sidere cessit in auras. f. cciv.
Hanc manibus notis] Romanae conditor urbis
850 Excipit , et priscum pariter cum corpore nomen
Mutat , Horamque vocat , quae nunc dea iuncta
Quirino esi
LIBER aUINTUS DECIMUS.
Quaeritur interea qui tantae pondera molis
Sustineat ,"tantoque queat succedere regi.
Destinat imperio clarum praenuntia veri
Fama Numam . non ille satis cognosse Sabinae
6 Gentis habet ritus : animo maiora capaci
Concipit , el , quae sit rerum natura , requirit .
oviD. n. 20
306 MTSCELLU8 METAMM .
Huius amor curae , patria Curibusque reliclis ,
Fecit, ut Ilerculei penetraret ad hospitis urbem.
Graia quis Italicis auctor posuissel in oris
10 Moenia , quaerenli sic e senioribus uniis
Rettulit indigenis , veteris non inscius aevi:
'Dives ab Oceano bubus love natus Hiberis
Litora felici tenuisse Lacinia cursu
Fertur , et armento teneras errante per herbas
15 Ipse domum magni nec inhospita tecta Crotonis
Intrasse et requie longum relevasse laborem;
Atque ita discedens , "aevo' dixisse 'nepotum
Hic locus urbis erit ." promissaque vera fuerunt.
N-am fuit Argolico generatus Alemone quidam
20 Myscelos , illius dis acceptissimus aevi .
Hunc super incumbens pressum gravitate soporis
Claviger alloquitur : "patrias , age , desere sedes :
I , pete diversi lapidosas Aesaris undas"
Et , nisi paruerit , multa ac metuenda minatur .
25 Post ea discedunt pariter somnusque deusque :
Surgit Alemonides tacitaque recentia mente
Visa refert , pugnatque diu sententia secum .
Numen abire iubet : prohibent discedere leges ,
Poenaque mors posita est patriam mutare volenti
30 Candidus Oceano nitidum caput abdiderat Sol ,
Et caput extulerat densissima sidereum Nox :
Visus adesse idem deus est eademque monere ,
Et , nisi paruerit , plura et graviora^inari .
Pertimuit . patriumque simul transferre parabat
35 In sedes penetrale novas , fit murmur in urbe ,
Spretarumque agitur legum reus . utque peracta est
Causa prior , crimenque patet sine teste probatum ,
Squalidus ad superos tollens reus ora manusque
"0 cui ius caeli bis sex fecere labores,
40 Fer , precor' inquit 'opem ! nam tu mihi criminis
auctor .'*
Mos erat antiquus niveis atrisque lapillis,
Ilis damnare reos , illis absolvere culpa .
XV , 7—79 . PYTHAG0RA8 307
Tunc quoque sic lata est sententia trislis ; et omnis
Calcuius inmitem demittitur ater in urnam .
45 Quae simul effudit numerandos versa laplllos ,
Omnibus e nigro color est mutatus in album, t.ccj.
Candidaque Herculeo sententia numine facta
Solvit Alemoniden . grates agit ille parenti
Ampbitryoniadae , ventisque faventibus aequor
50 Navigat lonium , Lacedaemoniumque Tarentum
— Praeterit et Sybarin Sallentinumque Neretum
Thurinosque sinus Crimisanque et lapygis arva;
Viique pererratis , quae spectant litora , terris ,
Invenit Aesarei fatalia fluminis ora,
65 Nec procul hinc tumulum , sub qiw sacrata Crotonis
Ossa tegebat humus : iussaque ibi moenia terra
Condidit , et nomen tumulali traxit in urbem /
Talia constabat certa primordia fama
Esse loci positaeque Italis in finibus urbis .
60 Vir fuit hic , ortu Samius ; sed fugerat una
Et Samon et dominos , odioque tyrannidis exul
Sponte erat . isque , licet caeli regione remotos,
Mente deos adiit et quae natura negabat
Visibus humanis , oculis ea pectoris hausit .
65 Cumque animo et vigili perspexerat omnia cura,
In medium discenda dabat , coetusque silentum
Dictaque mirantum magni primordia mundi
Et rerum causas et , quid natura , docebat :
Quid deus , unde nives , quae fulminis esset origo ,
70 luppiter an venti discussa nube tonarent ,
Quid quateret terras , qua sidera lege mearent ,
Et quodcumque latet . primusque animaUa meiisis
Arguit inponi : primus quum talibus ora
Docta quidem solvit , sed non et credita , verbis :
75 'Parcite , mortales , dapibus temerare nefandis
Corpora ! sunt fruges , sunt deducentia ramos
Pondere poma suo , tumidaeque in vitibus uvae ;
Sunt herbae dulces , sunt quae mitescere flamma
MoIIirique queant . nec vobis lacteus umor
20*
308 PYTHAaoRAs METAMM .
80 Eripitur , nec mella thymi redolentia flore
Prodiga divitias alimentaque mitia tellus
Suggerit atque epulas sine caede et sanguine praebet .
Carne ferae sedant ieiunia , nec tamen omnes .
Quippe equus et pecudes armentaque gramine vivunt :
85 At quibus ingenium est inmansuetumque ferumque ,
Armeniaeque ligres iracundique leones,
Cumque lupis ursi , dapibus cum sanguine gaudeni .
Heu quantum scelus esl in viscera viscera condi,
Congestoque avidum pinguescere corpore corpus,
90 Alteriusque animantem animantis vivere leto !
Scilicet in tantis opibus , quas optima matrum
Terra parit , nil te nisi tristia mandere saevo
Vulnera dente iuvat , rictusque referre Cyclopum ?
Nec , nisi perdideris alium , placare voracis
95 Et male morali poteris ieiunia ventris ?
At vetus illa aetas , cui fecimus aurea nomen ,
Fetibus arboreis et , quas humus educat , herbis
Fortunata fuit , nec poUuit ora cruore .
Tunc et aves tutae movere per aera pennas,
100 Et lepus inpavidus mediis erravit in herbis ,
Nec sua credulitas piscem suspenderat hamo :
Cuncta sine insidiis nullamque timentia fraudem
Plenaque pacis erant . postquam non utilis auctor
Victibus invidit , quisquis fuit ille , priorum ,
105 Corporeasque dapes avidam demersit in alvum,
Fecit iter sceleri . primaque e caede ferarum
Incaluisse putem maculatum sanguine ferrum:
Idque satis fuerat , nostrumque petentia letum
Corpora missa neci salva pietate fatemur .
110 Sed quam danda neci , tam non epulanda fuerunt.
Longius inde nefas abiit, et prima putatur
Ilostia sus meruisse necem , quia semina pando
Eruerat rostro spemque interceperat anni.
Vite caper morsa Bacchi mactatus ad aras
115 Dicitur ultoris . nocuit sua culpa duobus.
Quid meruistis oves , placidum pecus , inque tuendos
XV, 80—153. pyTUAOoaAS 309
Natum homines , pleno quac fertis in ubere neclar,
Mollia (|uae nobis vestras velamina lanas
Praebelis , vitaque magis quam morte iuvatis ?
1-20 Quid meruere boves , animal sine fraude doiisque ,
Innocuum , simplex , natuni tole-rare labores ?
Immemor esl , Deus nec frugum munere dignus,
Qiii potuit curvi dempto modo pondere aratri
Ruricolam mactare suum , qui trita labore
125 Illa , quibus toliens durum renovaverat aivum ,
Condiderat messes , percussit colla securi .
Nec satis est , quod tale nelas committitur : ipsos
Inscripsere deos sceleri , numenque supernum
Caede laboriferi credunt gaudere iuvenci .
130 Victima labe carens et praestantissima forma —
Nam placuisse nocet — vittis praesignis et auro
Sistitur ante aras , auditque ignara precantem ,
Imponique suae videt inter cornua fronti
Quas coluit , fruges , percussaque sanguine cultros
135 Iuficit in llquida praevisos forsitan unda .
Protinus ereptas viventi pectore fibras
Inspiciunt , mentesque deum scrutantur in illis .
— Unde fames homini vetitorum tanta ? ciborum est
Audetis vesci , genus o mortale ? quod , oro,
140 Ne facite , et monitis animos advertite nostris .
Cumque boum dabitis caesorum membra palato,
Mandere vos vestros scite et sentite colonos .
Et quoniam deus ora movet , sequar ora moventem
Rite deum , Delphosque meos ipsumque recludam
145 Aethera et augustae reserabo oracula mentis .
Magna , nec ingeniis evestigata priorum ,
Quaeque diu latuere , canam . iuvat ire per alta
Astra ; iuvat terris et inerti sede relicta
Nube vehi , vaUdique umeris insistere Allantis,
150 Palantesque homines passim ac rationis egentes
Despectare procul , trepidosque obitumque timentes
Sic exhorlari , seriemque evolvere fati .
0 genus attonitum gelidae formidine mortis!
310 PYTHAaoKAs METAMM .
Quid Styga , quid tenebras et nomina vana timetis ,
155 Materiem vatum , falsique pericula mundi ?
Corpora , sive rogus flamma , seu tabe vetustas
Abstulerit , mala posse pati non ulla putetis .
Morte carent animae ; semperque priore relicta
Sede novis domibus vivunt habitantque receptae.
160 Ipse ego — nam memini — Troiani tempore belli t. ccti
Panthoides Euphorbus eram , cui pectore qiiondam
Haesit in adverso gravis hasta minoris Atridae .
Cognovi clipeum , laevae gestamina nostrae ,
Nuper Abanteis templo lunonis in Argis .
165 Omnia mutantur , nihil interit . errat , et illinc
Huc venit , hinc illuc , et quoslibet occupat artus
Spiritus ; eque feris humana in corpora transit ,
Inque feras noster , nec tempore deperit uUo .
Utque novis facilis signatur cera flguris,
170 Nec manet ut fuerat , nec formas servat easdem ,
Sed tamen ipsa eadem est ; animam sic semper eandem
Esse , sed in varias doceo migrare flgiuras .
Ergo — nec pietas sit victa cupidine ventris —
Parcite , vaticinor , cognatas caede nefanda
175 Exturbare animas ; nec sanguine sanguis alatur .
Et quoniam magno feror aequore plenaque ventis
Vela dedi : nihil est toto , quod perstet , in orbe .
Cuncta fluunt , omnisque vagans formatur imago .
Ipsa quoque assiduo labuntur tempora motu,
180 Non secus ac flumen . neque enim consistere flumen
Nec levis hora potest : sed ut unda^impelhtur unda ,
Urgueturque eadem veniens urguetque priorem;
Tempora sic fugiunt pariter , pariterque sequuntur ,
Et nova sunt semper . nam quod fuit ante ,
relictum est,
185 Fitque quod haud fuerat , momentaque cuncta
novantur .
Cernis et emensas in lucem tendere noctes,
Et iubar boc nitidum nigrae succedere nocti.
Nec color est idem caelo , cum lassa quiete
XV, 154—225. pyTUAQORAs 311
Cuncta iacent media , cunique albo Lucifer exit
190 Clarus equo ; rursuscjue alius , cum praevia lucis
Tradendum Phoebo PaUanlias inficit orbem.
Ipse dei clipeus terra cum tollitur ima
Mane rubet , terraque , rubet , cum conditur ima ;
Candidus in summo est , melior natura quod illic
195 Aelheris est , terraeque procul contagia lugit .
Nec par aut eadem nocturnae forma Dianae
Esse potest umquam . semperque hodierna sequente ,
Si crescit , minor est ; maior , si conlrahit orbem .
Quid ? non in species succedere qualtuor annum
200 Aspicis , aetatis peragentem imitamina nostrae ?
Nam tener et lactens puerique simillimus aevo
Vere novo est : tunc herba recens et roboris expers
Turget , et iusoUda est , et spe delectat agrestes ,
Omnia tunc florent , florumque coloribus almus
205 Ludit ager , neque adhuc virtus in frondibus ulla est .
Transit in aestatem post ver robuslior annus,
Fitque valens iuvenis : neque enim robustior aetas
Ulla , nec uberior , nec quae magis ardeat , uUa est .
Excipit autunmus , posito fervore iuventae
210 Maturus milisque , inter iuvenemque senemque
Temperie medius ; sparsus quoque tempora canis ,
Indc senilis hiems tremulo venit horrida passu,
Aut spoliata suos , aut , quos habet , alba capillos .
Nostra quoque ipsorum semper requieque sine ulla
215 Corpora vertuntur ; nec quod fuimusve sumusve,
Cras erimus . fuit illa dies , qua semina tantum
Spesque hominum primae matris cubitavimus alvo.
Artitices natura manus admovit , et angi
Corpora visceribus distentae condita matris
220 Noluit , eque domo vacuas emisit in auras .
Editus in lucem iacuit suje viribus infans;
Mox quadrupes rituque tuUt sua membra ferarum;
Paulatimque tremens et nondum poplite tirmo
Conslitit , adiutis aliquo conamine nervis ;
225 Inde valens veloxque fuit , spatiunKpie iuveulae
312 PYTHAGOBAB METAMM.
Transit , et emeritis medii quoque temporis aunis
Labitur occiduae per iter declive senectae .
Subruit haec aevi demoliturque prioris
Robora : fletque Milon senior , cum spectat inanes
230 Illos , qui fuerant solidorum mole tororum
Herculeis similes , fluidos pendere iacertos .
Flet quoque , ut in speculo rugas aspexit aniles,
Tyndaris , et secum , cur sit bis rapta , requirit .
Tompus edax rerum , tuque , invidiosa vetustas ,
235 Omnia destruitis , vitiataque dentibus aevi
Paulatim lenta consumitis omnia morte .
Haec quoque non perstant , quae nos elementa vocamus :
Quasque vices peragant , — animos adhibete ! —
docebo .
Quattuor aeternus genitalia corpora mundus
240 Continet . ex illis duo sunt onerosa , suoque
Pondere in inferius , tellus atque unda , feruntur ;
Et totidem gravitate carent , nulloque premente
Alta petunt , aer atque aere purior ignis .
Quae quamquam spatio distant , tamen omnia fiunt
245 Ex ipsis , et in ipsa cadunt : resolutaque tellus
In liquidas rarescit aquas , tenuatus in auras
Aeraque umor abit ; dempto quoque pondere rursus
In superos aer tenuissimus emicat ignes .
Inde retro redeunt , idemque retexitur ordo .
250 Ignis enim densum spissatus in aera transit,
Hinc in aquas ; tellus glomerata cogUur unda .
Nec species sua cuique manet , rerumque novatrix
Ex aliis alias reparat natura figuras.
Nec perit in tanto quicquam , mihi credite , mundo ,
255 Sed variat , faciemque novat , nascique vocatur
Incipere esse aliud , quam quod fuit ante ; morique ,
Desinere iUud idem . cum sint huc forsitan illa ,
Haec translata illuc , summa tamen omnia constant .
Nil equidem durare diu sub imagine eadem
260 Crediderim . sic ad ferrum venistis ab auro
Saecula ; sic totiens versa est fortuna locorum .
XV, 226—298. pythaqoeas 313
Vidi ego quod fuerat quondam solidissima tellus,
Esse frolum : vidi factas ex aequore terras ;
Et procul a pelago concliae iacuere marinae,
2(3:} El vetus inventa est in monlibus ancora sumniis :
Quodque fuit campus , vallem decursus aquarum
Fecit , et eluvie mons est deduclus in aequor,
Eque paludosa siccis humus aret harenis ;
Quaeque sitim tulerant , stagnata pahidibus umenl .
270 Hinc fontes natura novos emisit , at illic
Clausit ; et aut imis commota tremoribus orbis
Fhimina prosihunt , aut excaecata residunt.
Sic ubi terreno Lycus est epotus hiatu ,
Existit procul hinc , aUoque renascitur ore .
275 Sic modo conbibitur , modo teclo gurgite lapsus
Rcdditur ArgoUcis ingens Erasinus in arvis .
Et Mysum capitisque sui ripaeque prioris
Paenituisse ferunt , aUa nunc ire , Caicum .
Nec non Sicanias volvens Amenanus harenas
280 Nunc fluit , interdum suppressis fontibus aret.
Ante bibebatur , nunc quas contingere noUs ,
Fundit Anigrus aquas , postquam , nisi vatibus omnis
Eripienda fides , iUic lavere bimembres f. ccvii.
Vulnera , clavigeri quae fecerat Herculis arcus .
285 Quid ? non et Scythicis Hypanis de montibus ortus,
Qui fuerat dulcis ,.salibus vitiatur amaris?
Fluctibus ambitae fuerant Antissa Pharosque
Et Phoenissa Tyros : quarum nunc insula nuUa est .
Leucada continuam veteres habuere coloni :
290 Nunc freta circumeunt . Zancle quoque iuncta fuisse
Dicitur Italiae , donec confinia pontus
AbsluUt , et mcdia tellurem reppulit unda .
Si quaeras HeUcen et Burin , Achaidas urbes,
Invenies sub aquis ; et adhuc oslendere nautae
295 Inclinata solent cum moenibus oppida mersis .
Est prope Pittheam tumulus Troezena , sine uIUs
Arduus arboribus', quondam planissima campi
Area , nunc tumulus : nam — res horrenda relatu —
314 PYTHAG0RA8 METAMM .
Vis fera ventorum , caecis inclusa cavernis ,
300 Exspirare aliqua cupiens , luctataque frustra
Liberiore frui caelo , cum carcere rima
NuUa foret toto nec pervia flatibus esset,
Extentam tumefecit humum , ceu spiritus oris
Tendere vesicam solet aut direpta bicornis
305 Terga capri . tumor ille loci permansit , et alti
CoUis habet speciem , longoque induruit aevo .
Plurima cum subeant audita et cognita nobis,
Pauca super referam . quid ? non et lympha figuras
Datque capitque novas ? medio tua , corniger Ammon ,
310 Unda die gelida est , ortuque obituque calescit.
Admotis Athamanas aquis accendere lignum
Narratur , minimos cum luna recessit in orbes .
Fiumen habent Cicones , quod potum saxea reddit
Viscera , quod tactis inducit marmora rebus .
315 Crathis et hinc Sybaris nostris conterminus arvis
Eleclro similes faciunt auroque capillos .
Quodque magis mirum , sunt qui non corpora tantum,
Verum animos etiam valeant mutare hquores .
Cui non audita est obscenae Salmacis undae
320 Aethiopesque lacus ? quos quisquis faucibus hausit,
Aul furit , aut patitur mirum gravitate soporem .
Clitorio quicumque sitim de fonte levarit,
Vina fugit , gaudetque meri§ abstemius undis :
Seu vis est in aqua caUdo contraria vino,
325 Sive , quod indigenae memorant , Amythaone natus ,
Proetidas attonitas postquam per cai^en et herbas
Eripuit furiis , purgamina mentis in illas f- ccTiii,
Misit aquas , odiumque meri permansit in undis .
Huic fluit efl^ectu dispar Lyncestius amnis,
330 Quem quicumque parum moderato gutture traxit,
Haud aliter titubat , quam si mera vina bibisset.
Est lacus Arcadiae , Pheneum dixere priores ,
Ambiguis suspectus aquis , quas nocte timeto :
Nocte nocent potae ; sine noxa luce bibuntur,
335 Sic alias aliasque lacus et llumina vires
XV, 299—372. pyTHAOOEAS 315
Concipiunt . tempusque fuil , quo navit in undis,
Nunc sedet Orlygie . tiniuit concursibus Argo
Undarum sparsas Sympiegadas elisarum,
Quae nunc inimotae perstant venlisque resistunt.
S40 Nec quae sulpureis ardet fornacibus Aetne
Ignea semper erit ; neque enim fuit ignea semper .
Nam sive est animal tellus et vivit liabetque
Spiracienta locis flammam exhalantia multis;
Spirandi mutare vias , quotiensque movetur,
345 Has finire potest , illas aj)erire cavernas :
Sive leves imis venti cohibentur in antris,
Saxaque cum saxis et habentem semina flammae
Maleriem iactant , ea concipit ictibus ignem ;
Antra relinquentur sedatis frigida ventis:
350 Sive bitumineae rapiunt incendia vires,
Luteave exiguis ardescunt suipura fumis,
Nempe ubi terra cibos alimentaque pinguia flammae
Non dabit absumptis per longum viribus aevum,
Naturaeque suum nutrimen deerit edaci;
365 Non feret illa famem , desertaque deseret ignes .
Esse viros fama est in Ilyperborea Pallene,
Qui soleant levibus velari corpora plumis, /. cdx.
Cum Tritoniacam noviens subiere paludem .
Haud equidem credo , sparsae quoque membra veneno
360 Exercere artes Scythides memorantur easdem .
Siqua fides rebus tamen est addenda probatis,
Nonne vides , quaecumque mora fluidove calore
Corpora tabuerint , in parva animalia verti ?
In scrobe Deoos mactatos obrue tauros, — t.ccx
365 Cognita res usu — de putri viscere passim
Florilegae nascuntur apes , quae more parentum
Rura colunt operique favent in spemque laborant.
Pressus humo bellator equus crabronis origo est.
Concava liloreo si demas bracchia cancro,
370 Cetera supponas terrae , de parte sepulta
Scorpius exibit caudaque minabitur unca .
Quaeque solent canis frondes tntexere filis
316 PYXHAGOHAS METAMM .
Agrestes tineae — res observata colonis — -
Ferali mutant ciim papilione figuram .
375 Semina limus iiabet virides generantia ranas,
Et generat truncas pedibus , mox apta natando
Crura dat , utque eadem sint longis sallibus apla,
Posterior partes superat mensura priores .
Nec catulus , partu quem reddidit ursa recenti ,
380 Sed male viva caro est : lambendo mater in artus
Fingit , et in formara , quantara capit ipsa , reducit.
Nonne vides quos cera tegit sexangula fetus
Meiliferarum apium , sine membris corpora nasci
Et serosque pedes serasque assumere pennas?
385 lunonis volucrem , quae cauda sidera portat,
Armigerumque lovis Cythereia-dasque columbas
Et genus omne avium m«diis e partibus ovi,
Ni sciret fieri , quis nasci posse putaret ?
Sunt qui , cum clauso putrefacta est spina sepulcliro ,
390 Mutari credant humanas angue medullas .
Haec tamen ex aliis generis primordia ducunt;
Una est , quae reparet seque ipsa reseminet , aies :
Assyrii plioenica vocant . non fruge neque herbis,
Sed turis lacrimis et suco vivit amomi .
395 Haec ubi quinque suae complevit saecula vitae ,
Ilicet in ramis tremulaeque cacumine palmae
Unguibus et puro nidum sibi construit ore .
Quo simul ac casias et nardi lenis ai'istas
Quassaque cum fulva substravit cinnama murra,
400 Se super imponit finitque in odoribus^ aevura .
Inde ferunt , lotidem qui vivere debeat annos ,
Corpore de patrio parvum phoenica renasci. f. ccxi,
Cum dedit huic aetas vires , onerique ferendo est ,
Ponderibus nidi ramos levat arboris altae,
405 Fertque pius cunasque suas patriumque sepulchrum ,
Perque leves auras Hyperionis urbe potitus
Ante fores sacras Hyperionis aede reponit.
Si tamen est aliquid mirae novitatis in istis, .
Alternare vices et quae modo femina tergo
XV, 373—446. p»thaoora8 317
410 Passa marem est, nunc esse marem miremiir hyacnam.
Id qiioqiie , quod venlis aninial nutritur et aura,
Protinus assimiilat , tetigit quoscumque colores.
Victa racemifero lyncas dedit India Baccho;
E quibus , ut mcmorant , quicquid vesica remisit ,
415 Vertitur in lapides et congelat aere tacto .
Sic et curalium quo primum conligit auras
Tempore , durescit ; moUis fuit lierha sub undis .
Desinet ante dies , et in aUo Phoehus anhelos
Aequore tinguel equos , quam consequar omnia verbis
420 In species translata novas . sic omnia verti
Ccrnimus , atque illas assumcre robora gentes ,
Concidere has . sic magna fuit censuque virisque ,
Pcrque decem potuit tantum dare sanguinis annos,
Nunc humilis veteres tantummodo Troia ruinas
425 Et pro diviliis tumulos ostendit avorum .
[Clara fuit Sparte : magnae viguere Mycenae :
Nec non et Cecropis , nec non Amphionis arces .
Vile sohim Sparle est , altae cecidere Mycenae :
Oedipodioniae quid sunt , nisi fabula , Thebae ?
430 Quid Pandioniae restant , nisi nomen , Athenae ?]
Nunc quoque Dardaniam fama est consurgere Romam,
Appenninigenae quae proxima Thybridis undis
Mole sub ingenti rerum fundamina ponit.
llaec igitur formam crescendo mutat , et olim
435 Inmensi caput orbis erit . sic dicere vates
Faticinasque ferunt sortes : quantumque recordor,
Dixerat Aeneae , cum res Troiana labaret ,
Priamides Ilelenus flenti dubioque salutis:
"Nate dea , si nota satis praesagia nostrae
440 Mentis habes , non tota cadet te sospite Troia .
Elamma tibi ferrumque dabunt iter : ibis , et una
Pergama rapla feres , donec Troiaeque tibique
Externum patria contingat amicius arvum .
Urbem etiam cerno Phrygios debere nepotes,
445 Quanta nec est nec erit nec visa prioribus annis.
Ilanc alii proceres per saecula longa potentem,
318 PYTUAG0RA8 METAMM .
Sed dominam rerum de sangiiine natus luli
Elficiet . quo cum tellus erit usa , fruentur
Aelheriae sedes , caelumque erit exitus illi /*
450 Haec Ilelenum cecinisse penatigero Aeneae
Mente memor refero , cognataque moenia laetor
Crescere , et utiliter Phrygibus vicisse Pelasgos .
Ne tamen oblitis ad metam tendere longe
Exspatiemur equis , caelum et quodcumque sub
illo esl ,
455 Immutat formas , tellus et quicquid in illa est .
Nos quoque, pars mundi, quoniam non corpora solum,
Verum etiam volucres animae sumus , inque ferinas
Possumus ire domos pecudumque in corpora condi.
Corpora quae possint animas habuisse parentum
460 Aut fratrum aut aliquo iunctorum foedere nobis
Aut hominum certe , tuta esse et honesta sinamus ,
Neve Thyesteis cumulemus viscera mensis.
Quam male consuescit , quam se parat ille cruori
Impius humano , vituli qui guttura ferro
465 Rumpit , et inmotas praebet mugitibus aures I
Aut qui vagitus similes puerilibus haedum
Edentem iugulare potest : aut alite vesci ,
Cui dedit ipse cibos ! quantum est , quod desit in istis
Ad plenum facinus ? quo transitus inde paratur ?
470 Bos aret , aut mortem senioribus imputet annis :
Horriferum contra borean ovis arma ministret:
Ubera dent saturae manibus pressanda- capellae .
Retia cum pedicis , laqueos , artesque dolosas
ToIIite ; nec volucrem viscata fallite virga,
475 Nec formidatis cervos illudite pennis ,
Nec celate cibis uncos fallacibus hamos.
Perdite siqua nocent , verum haec quoque perdite
tantum ;
Ora vacent epulis , alimentaque mitia carpant .*
Talibus atque aliis instructo pectore dictis
480 In patriam remeasse ferunt , ultroque petitum
Accepisse Numam populi Latiaris habenas:
XV, 447 — 518. EOERiA 319
Coninge qni felix nympha ducibusqne Camenis
Sacrificos docuit ritns , gentemque feroci
Assnetam bello pacis traduxit ad artes .
485 Qui postqnam senior regnumqne aevnmque peregit,
Extinctum Latiaeqne nnrus populusque patresque
Penevere Nnmam . nam coniunx urbe relicta
Vallis Aricinae densis latet abdita silvis,
Sacraque Oresteae gemitu questuque Dianae
490 Impedit . a ! qnotiens nymphae nemorisque lacusque,
Ne faceret , monuere et consolantia verba
Dixcrunt ! quotiens (lenti Theselus heros
'Siste modnm ,* dixit 'neque enim fortuna querenda
Sola tna est . similes ahorum respicc casus :
495 Mitius ista feres . utinamque exempla dolentem
Non mea te possent relevare ! sed et mea possunt.
Fando aliquem Hippolytum vestras si contigit aure'
Crednlitale patris , sceleratae fraude novercae
Occnbuisse neci — mirabere , vixque probabo :
500 Sed tamen ille ego sum . me Pasiphaeia quondam
[Temptatum frustra patrium temerare cubile,
Quod voluit , voluisse infelix crimine verso —
Indiciine melu magis , ofTensane repulsae? — ]
Arguit ; immeritumqne pater proiecit ab urbe,
505 Ilostilique caput prece detestatur enntis.
Pitlheam profugo curru Troezena petebam,
— lamque Corinthiaci carpebam litora ponti ,
Cum mare surrexit , cumulnsque immanis aquaium
In montis speciem curvari et crescere visus
510 Et dare mugitus summoque cacumine findi .
Corniger hinc taurus ruptis expellitur undis,
— Pectoribusque tenus molles erectus in auras,
Naribus et patulo partem maris evomit ore .
Corda pavent comitum : mihi mens interrita mansit,
615 Exiliis contenla suis : cum colla feroces
Ad freta converlunt , arrectisque auribus horrent
Quadrupedes , monstrique melu turbantur , et altis
Praecipitant currum scopulis . ego ducere vana
320 HiPPOLYTDB METAIVrM .
Frena manii spiimis albentibus oblita luctor,
520 Et retro lentas tendo resupinus habenas .
Nec tamen has vires rabies superasset equorum,
Ni rota perpetuum qua circumvolvitur axem,
Stipitis occursu fracta ac disiecta fuisset.
Excutior curru , lorisque tenentibus artus
525 Viscera viva trahi , nervos in stirpe teneri ,
Membra rapi partim , partimque reprensa relinqui ,
Ossa gravem dare fracta sonum , fessamque videres
Exhalari animani , nullasque in corpore partes ,
Noscere quas posses , unumque erat omnia vulnus .
530 Num potes aut audes cladi componere nostrae ,
Nympha , tuam ? vidi quoque luce carentia regna ,
Et lacerum fovi Phlegethontide corpus in unda.
Nec nisi ApoIUneae valido medicamine prolis
Reddita vita foret . quam postquam. fortibus herbis
535 Atque ope Paeonia , Dite indignante , recepi ,
Tum mihi , ne praesens augerem muneris huius
Invidiam , densas obiecit Cynthia nubes :
Utque forem tutus , possemque impune videri ,
Addidit aetatem nec cognoscenda reUquit f. cczii.
540 Ora mihi ; Cretenque diu dubitavit habendam
Traderet , an Delon . Delo Cretaque reUctis
Hic posuit , nomenque simul , quod possit equorum
Admonuisse , iubet deponere , "qui' que ^fuisti
Hippolytus ,' dixit ^nunc idem Virbius esto ."
545 Hoc nemus inde colo , de disqiie^inoribus unus
Numine sub dominae lateo atque accenseor ilU.'
Non tamen Egeriae luctus aliena levare
Damna valent ; montisque iacens radicibus imis
Liquitur in lacrimas , donec pietate dolentis
550 Mota soror Phoebi gelidum de corpore fontem f. ooxui.
Feoit , et aeternas artus tenuavit in undas .
Et nymphas tetigit nova res , et Amazone natus
Haud aliter stupuit , quam cum Tyrrhenus arator
Fatalem glaebam medus aspexit in arvis
555 Sponte sua primum nuUoque agitante moveri, t. ccxie.
XV , 519 — 592 . TAUE8 . CIPU8 321
Sumere mox hominis , terraeque amittere formam,
Oraque venluris aperire recentia fatis:
Indigenae dixere Tagen , qiii primus Etruscam
Edocuit gentem casus aperire fuluros : —
560 Utve Palatinis haerentem collibus olim
Cum subito vidit frondescere Romulus hastam,
Quae radice nova , non ferro stabat adacto , f- ccxy .
Et iam non telum , sed lenti viminis arbor
IVon expectatas dabat admirantibus umbras : —
565 Aut sua fluminea cum vidit Cipus in unda t- ccxTi.
Cornua . vidit enim , falsamque in imagine credens
Esse tidem , digitis ad frontem saepe relatis
Quae vidit , tetigit ; nec iam sua lumina damnans
Restitit , ut victor domito veniebat ab hoste ,
570 Ad caelumque oculos et eodem bracchia tolkns
'Quicquid ,' ait 'superi , monstro portenditur isto ,
Seu laetum est , patriae laetum populocpie Quirini ;
Sive minax , mihi sit .' viridique e caespite factas
— Placat odoratis herbosas ignibus aras ,
675 Vinaque dat pateris , mactatarumque bidentum ,
Quid sibi significent , trepidantia consulit exla .
Quae simul aspexit Tyrrhenae gentis haruspex,
Magna quidem rerum moHmina vidit in illis,
Non manifesta tamen . cum vero sustulit acre
680 A pecudis fibris ad Cipi cornua lumen ,
'Rex ,' ait 'o salve ! tibi enim , tibi , Cipe , tuisque
Hic locus et Latiae parebunt cornibus arces .
Tu modo rumpe moras , portasque intrare patentes
Appropera . sic fata iubent . namque Urbe receptus
585 Rex eris et sceptro tutus potiere perenni .*
Rettulit ille pedem , torvamque a moenibus Urbis
Avertens faciem 'procul , a ! procul omina' dixit
Talia di pellant ; multoque ego iustius aevum
Exul agam , quam me videant Capitolia regem .'
590 Dixit , et extemplo populumque gravemque senalum
Convocat . ante tamen pacali cornua lauro
Velat , et aggeribus faclis a milite forli
oviD. n. 21
322 CIPU8 METAMM.
Insistit , priscosque deos e raore precatus
'Est' ait Uiic unus , quem vos nisi pellitis urbe ,
595 Rex erit . is qui sit , signo , non noraine dicam :
Cornua fronte gerit . quem nobis indicat augur,
Si Romam intrarit , famularia iura daturum .
Ille quidem potuit portas irrumpere apertas:
Sed nos obstitimus , quamvis coniunctior illo
600 Nemo mihi est . vos urbe virum prohibete , Quirite? ,
Vel , si dignus erit , gravibus vincite catenis ,
Aut finite metum fatalis morte tyranni.'
QuaUa succinctis , ubi trux insibilat eurus ,
Murmura pinetis fiunt , aut qualia fluctus
605 Aequorei faciunt , siquis procul audiat illos ,
Tale sonat populus . sed per confusa frementis
Verba tamen vulgi vox eminet una , *quis ille est?'
Et spectant frontes , praedictaque cornua quaerunt .
Rursus ad hos Cipus 'quem poscitis ,' inquit 'habetis'
610 Et capiti dempta , populo prohibente , corona
Exhibuit gemino praesignia tempora cornu .
Demisere oculos omnes gemitumque dedere,
Atque illud meritis clarum — quis credere possit ? —
Inviti videre caput : nec honore carere
615 Ulterius passi , festam imposuere coronam.
At proceres , quoniam muros intrare vetaris ,
Ruris honorati tantum tibi , Cipe , dedere,
Qnantum depresso subiectis bobus aratro
Complecti posses ad finem lucis ab ortu.
620 Cornuaque aeratis miram referentia^^mam
Postibus insculpunt , longum mansura per aevum .
Pandite nunc , Musae , praesentia numina vatum , —
Scilis enim , nec vos fallit spatiosa vetustas —
llnde Coroniden circumflua Thybridis alveo
625 Insula Romuleae sacris acciverit urbis.
LMra lues quondam Latias vitiaverat auras,
Pallidaque exsangui squalebant corpora tabo.
Funeribus fessi postquam mortalia cernunt
Temptamenta nihil , niliil artes posse medentum ,
XV, 593—666. AEScuLAPius 323
630 Auxiliiiin caeleste petunt , mediamcfue tenenles
Orbis humum Delphos adeunt , oracula Plioebi ,
Utque sahuifera miseris succurrere rebus
Sorte velit , tantaeque urbis mala liniat , orant .
Et iocus et laurus et , quas habet ipse , pharelrae
635 Intremuere simul ; cortinaque reddidit imo
Hanc adyto vocem , pavelactaque pectora movit :
'Quod petis hinc , propiore ioco , Romane , pelisses ;
Et pete nunc propiore loco : nec Apoiline vobis ,
Qui minuat luctus , opus est , sed Apolline nalo .
640 Ite bonis avibus , prolemque accersite nostram .'
lussa dei prudens postquam accepere senatus,
Quam colat , explorant , iuvenis Phoebeius urbem ,
Quique petant ventis Epidauria litora , mittunt.
Quae postquam curva missl tetigere carina,
645 Concillum Graiosque patres adiere , darentque ,
Oravere , denm , qui praesens funera gentis
Finiat Ausoniae ; certas ita dicere sortes .
Dissidet et variat sententia : parsque negandum
Non pntat auxilium ; mulli relinere , suamque
650 Non emittere opem nec numina tradere suadent .
Dum dubitant , seram pepulere crepuscula lucem ,
Umbraque telUiris tenebras induxerat orbi:
Cum deus in somnis opifer consistere visus
Ante tuum , Romane , torum , sed qualis in aede
655 Esse solet ; baculumque tenens agreste sinistra
Caesariem longae dextra deducere barbae,
Et placido tales emittere pectore voces :
'Pone metus , veniam , simulacraque nostra relinquam .
Hunc modo serpentem , baculum qui nexibus ambit,
660 Perspice et usque nota visu , ut cognoscere possi.s .
Vertar in hunc : sed maior ero , tantusque videbor ,
In quantum debent caelestia corpora verti.*
Extemplo cum voce deus , cum voce deoque
Somnus abit , somnique fugam lux alma secuta est .
665 Postera sidereos aurora fugaverat ignes :
Incerti , quid agant , proceres ad templa pelili
21*
324 AESCULAPIU8 METAMM .
Conveniunt operosa dei , quaqiie ipse morari
Sede velit , signis caelestibus indicet , orant .
Vix bene desierant , cum cristis aureus altis
670 In serpente deus praenuntia sibila misit t. ccxrii,
Adventuque siio signumque arasque foresque
Marmoreumque solum fastigiaque aurea movit,
Pectoribusque tenus media sublimis in aede
r.onstitit atque oculos circumtulit igne micantes.
675 ferrita turba pavet . cognovit numina castos
Evinctus vitta crines albente sacerdob,
Et 'Deus en ; deus en ! animis linguisque favete ,
Quisquis ades !' dixit '^sis , o pulcherrime , visus
Utiliter , populosque iuves tua sacra colentes .'
680 Quisquis adest , visum veneratur numen , et omnes
Verba sacerdotis referunt geminata , piumque
Aeneadae praestant et mente et voce favorem .
Annuit his , motisque deus rata pignera cristis
Et repetita dedit vibrata sibila hngua .
685 Tum gradibus nitidis delabitur , oraque retro
Flectit et antiquas abiturus respicit aras,
Assitetasque domos habitataque templa salutat.
Inde per iniectis adopertam floribus ingens
Serpit humum , flectitque sinus , mediamque per urbem
690 Tendit ad incurvo munitos aggere portus .
Restitit hic , agmenque suum turbaeque sequentis
Officium placido visus dimiltere vultu
Corpus in Ausonia posuit rate . numinis illa
Sensit onus , pressa estque dei gravitctte carina .
695 Aeneadae gaudent , caesoque in litore tauro
Torta coronatae solvunt retinacula classis .
Impulerat levis aura ratem : deus eminet alte ,
Impositaque premens puppim cervice recurvam
Caeruleas despectat aquas . modicisque per aequor
700 lonium zephyris sexto Pallantidos ortu
Italiam tenuit , praeterque Lacinia templo
Nobihtata deae Scylaceaque htora fertur,
— Linquit lapygiam , laevisque Amphrisia remis
XV , 667—740 . AESCLXAnus 325
— Saxa fugit , dextra praerupta Celennia parte ,
— Romethi\imque legit Caulonaque Naryciamque ,
706 Evincitque fretum Siculique angusta Pelori
Hippotadaeque domos regis Temcsesque metalla,
Leucosiamque petit , tepidique rosaria Paesti .
Inde legit Capreas , proniunturiumque Minervae
7lol!)t Surrentino generosos palmite colies
Herculeamque urijem Stabiasque et in otia nalam
Parlhenopen et ab hac Cumaeae templa Sibyllae .
Hinc calidi fontes lciitisciferumque lenetur
Liternum , multamque trahens sub gurgite harenam
715 Volturnus , niveisque frequens Sinuessa columbis ,
Minturnaeque graves et quam lumidavit alumnus,
Antiphataeque domus , Trachasque obsessa palude
Et teikis Circaea et spissi Utoris Antium.
Huc ubi veliferam nautae advertere carinam —
720 Asper enim iam pontus erat — deus explicat orbes,
Perque sinus crebros et magna volumina labens
Templa parenlis init flavum tangentia litus.
Aequore pacato patrias Epidaurius aras
Linquit , et hospitio iuncti sibi numinis usus
725 Litoream tractu squamae crepitantis harenam
Sulcat , et innixus moderamine navis in alta
Puppe caput posuit , donec Castrumque sacrasque
Lavini sedes Tiberinaque ad ostia venit.
IIuc omnis populi passim matrumque patrumque
730 Obvia turba ruit , quaeque ignes , Troica , servant,
Vesta , tuos , laetoque deum clamore saiutant ;
Quaque per adversas navis cita ducitur undas,
Tura super ripas aris ex ordine factis
Parte ab utraque sonant , et odorant aera fumis ,
735 Ictaque coniectos incalfacit hostia cultros .
lamque caput rerum , Romanam intraverat urbem :
Erigitur serpens , summoque acclinia malo
Colla movet , sedesque sibi circumspicit aptas .
Scinditur in geminas partes circumfluus amnis,
740 Insula nomen habet ; laterumque e parte duorum
326 Div . IULIU8 METAMM .
Porrigit aequales media tellure lacertos
Huc se de Latia pinu Phoebeius auguls
Contulit , et finem specie caeleste resumpta
Luctibus imposuit venitque salutifer Urbi.
745 Ilic tamen accessit delubris advena noslris:
Caesar in Urbe sua deus est . quem Marte togaiiue
Praecipuum non bella magis finita triumphis
Resque domi gestae properataque gloria reruni
In sidus vertere novum stellamque comantem,
750 Quam sua progenies . neque enim de Caesaris actis
Ullum maius opus , quam quod pater extitit huius .
Scilicet aequoreos plus est domuisse Britannos,
Perque papyriferi semptemflua flumina Nili
Victrices egisse rates , Numidasque rebelles
755 Cinyphiumque lubam Mithridateisque tumentem
Nominibus Pontum populo adiecisse Quirini,
Et multos meruisse , aliquos egisse triumphos ,
Quam tantum genuisse virum ? quo praeside rerum
Humano generi , superi , favistis abunde .
760 Ne foret hic igitur mortati semine cretus ,
Ille deus faciendus erat . quod ut atirea vidit
Aeneae genetrix , vidit quoque triste parari
Pontifici letum et coniurata arma moveri,
Palluit et cunctis , ut cuique erat obvia , divis
766 'Aspice ,' dicebat 'quarrta milii mole parentur
Insidiae , quantaque caput cum fraude petatur ,
Quod de Dardanio solum mihi restat lulo .
Solane semper ero iivstis exercita^uris ?
Quam modo Tydidae Calydonia vulneret hasta,
770 Nunc male defensae confundant moenia Troiae :
Quae videam natum longis erroribus actum
lactarique freto sedesque intrare silentum,
Bellaque c«m Turno gerere , aut , si vera fatemur ,
Cum lunone magis ? quid nunc antiqua recordor
775 Damna mei generis ? timor hic meminisse priorum
Non sinit . in me acui sceleratos cernitis enses .
Quos prohibete , precor , faeimisque repelUte ! neve
XV, 741—813. DIV. 1L-LID8 327
Cacde sacerdotis flammas estinguite Veslae.*
Talia nequi(iiiam loto Venus anxia caelo
7S0 Verba iacit ; super^sque movet . qui rumpere
quamquam
Ferrea non possunl veterum decreta sororura,
Signa tamen luctus dant haud inccrta futuri.
Arma ferunt in^ter nigras crepilantia nubes
Terribilesque tiibas auditaque cornua caelo
785 Praemonuisse nefas . solis quoque tristis imago
Lurida sollicitis praebebat lumina terris .
Saepe faces visae mediis ardere sub astris :
Saepe inter nimbos guttae cccidere cruentae:
CaeruUis et vultum ferrugine Lucifer atra
790 Sparsus erat , sparsi Lunares sanguine currus :
Tristia mille locis Stygius dedit omina bubo:
Mille locis lacrimavit ebur , cantusque feruntur
Auditi sanctis et verba minantia lucis .
VictiflQa nulla iitat , magnosque instare tumultus
795 Fibra monet , caesumque capul reperitur in exlis .
Inque foro circumque domos et templa deorum
Nocturnos ululasse canes umbrasque silentum
Erra\isse ferunt , motamque Iremoribus urbem .
Non tamen insidias vcnturaque vincere fata
800 Praemonitus potuere deum : strictique feruntur
In templum gladii ; neque enim locus ullus in Urbe
Ad facinus diramque placet , nisi curia , caedem .
Tum vero Cytherea manu percussit utraque
Pectus , et Aeneaden molitur condere nube ,
805 Qua .prius infesto Paris est ereptus Atridae,
Et Diomedeos Aeneas fugerat enses.
Talibus hanc genitor : 'sola insuperabilc fatum,
Nata , movere paras ? intres licet ipsa sororum
Tecta trium ! cernes illic molimine vasto
610 Ex aere et solido rerum tabularia ferro,
Quae neque concussum caeli neque fulminis irara
Nec metuunt ullas tuta atque aeterna ruinas .
Invenies illic incisa adamante perenni
328 Div. iiTLius METAMM.
Fata tui generis . legi ipse animoque notavi
815 Et referam , ne sis etiamnum ignara futuri.
Hic sua complevit , pro quo , Cyllierea , laboras,
Tempora perfectis quos terrae debuit annis .
Ut deus accedat caelo templisque locetur,
Tu facies natusque suus ; qui nominis heres
820 Impositum feret unus onus , caedisque parenlis
Nos in bella suos fortissimus ultor liabebit.
Illius auspiciis obsessae moenia pacem
Victa petent Mutinae ; Pharsalia sentiet iHum ,
Emathiaque iterum madefient caede Philippi ,
825 Et magnum Sicuiis nomen superabitur undis :
Romanique ducis coniunx Aegyptia taedae
Non bene fisa cadet ; frustraque erit illa minata ,
Servitura suo Capitolia nostra Canopo .
Quid tibi barbariam , gentes ab utroque iacentes
830 Oceano numerem ? quodcumque habitabile tellus
Sustinet , huius erit : pontus quoque serviet illi .
Pace data terris animum ad civilia vertet
lura suum , legesque feret iustissimus auctor:
Exemploque suo mores reget , inque futuri
835 Temporis aetatem venturorumque nepotum
Prospiciens prolem sancta de coniuge natam
Ferre simul nomenque suum curasque iubebit,
Nec nisi cum senior similes aequaverit annos,
Aetherias sedes cognataque sidera tanget.
840 Hanc animara interea caeso der~6orpore raptam
Fac iubar , ut semper Capitolia nostra forumque
Divus ab excelsa prospectet lulius aede .'
Vix ea fatus erat , media cum sede senatus
Constitit alma Venus , nuUi cernenda , suique
845 Caesaris eripuit membris nec in aera solvi
Passa recentem animam caelestibus intuht astris.
Dumque tulit , lumen capere atque ignescere sensil ,
Emisitque sinu . luna volat altius ilk,
Flammiferumque trahens spatioso limite crihemf. ccxviii
850 Stella micat : natique videns benefacta fatetur
XV, 814-879. Div. iDLius 329
Esse suis maiora , et vinci gaudet ab illo .
Ilic sua praeferri quamqnam vetat acta paternis,
Libera fama tamen nullisque obnoxia iussis
Invitum praefert , unaque in parte repugnat .
6o5 Sic magni cedit titulis Agamemnonis Atreus ;
Aegea sic Theseus , sic Pelea vincit Acliilles .
Denique , ut exemplis ipsos aequantibus utar ,
Sic et Saturniis minor est love . luppiter arces
Temperat aetherias et mundi regna triformis ;
860 Terra^sub Augusto . pater est ct rector uterque .
Di , precor , Aeneae comites , quibus ensis et ignis
Cesserunt , dique Indigetes , genilorque Quirine
Urbis , et invicti genitor Gradive Quirini,
Vestaque Caesareos inter sacrata penates,
565 Et cum Caesarea tu , Phoebe domestice , Vesta ,
Quique tenes altus Tarpeias luppiter aedes,
Quosque alios vati fas appellare piumque est:
Tarda sit illa dies et nostro serior aevo,
Qua caput Augustum , quem temperat , orbe relicto
870 Accedat caelo faveatque precantibus absens .
lamque opus exegi , quod nec lovis ira nec ignis
Nec poterit ferrum nec edax abolere vetustas .
Cum volet , illa dies , quae nil nisi corporis huius
lus habet , incerti spatium mihi fmiat aevi :
875 Parte tamen meliore mei super alta perennis
Astra ferar , nomenque erit indelebile nostrum .
Quaque patet domitis Romana potentia terris,
Ore legar popuU , perque omnia saecula^ fama ,
Siquid habent veri vatum praesagia , vivara .
UNIVERSITY OF TORONTO
LIBRARY
Acme Library Card Pocket
Under Pat. " Ref. iDdex File."
Made by LIBEARY BUEEAU