Skip to main content

Full text of "Philippi Melanthonis Opera quae supersunt omnia"

See other formats


THE    LIBRA^ 
BRIGHAM  YOUNG  U'.  IV-RSITY 
PROVO,  UTAH 


C  ORPUS 
R  EFORMATORUM. 


PO  S  T 

CAROL  GOTTL.  BRETSCHOIDERIM, 

PHILOS.  ET  THEOL.  DOCTOREM  ETC. 
E  D  I  D  I  T 

HENRICIS  ERNESTUS  BIOSEIL, 

PHILOS.  DOCTOR,  PROFESSOR, 

BIBLIOTHECAE    REGIAE    ACADEMIAE    FRIDERICIANAE    HALENSIS    CUM    VITEBERGENSI    CONSOCIATAE 

PRAEFECTUS    SECUNDARIUS, 
SOCIETATIS  GERMANICAE  ORENTALIS,  HISTORICO-THEOLOGICAE  LD7SIENSIS,  ET  INSTITUTI  AFRICANI  PARISIENSIS  SODALIS. 


VOLUMEN  niv. 


BRUNSVIGAE 
APUD    C.    A.    SCHWETSCHKE   ET    FILIUML 

(H.  BRUHH.) 

1856. 


PHILIPPI  MELANTHONIS 


OPERA 


QUAE   SUPERSUNT   OMNIA 


P  0  S  T 

CAROL.  GOTTL.  BRETSCHNEIDERUM 

E  D  \  D  I  T 

HENRICUS  ERNESTUS   BINDSEIL. 


VOLUMEN  XXIV. 


BRUNSVIGAE. 

APUD    C.  A.    SCHWETSCHKE    ET    FILIUM 


(M.  BRUHN.) 

185  6. 


Digitized  by  the  Internet  Archive 
in  2011  with  funding  from 
Brigham  Young  University 


http://www.archive.org/details/philippimelantho24mela 


LIBRI  PHILIPPI  MELANTHONIS 

IN  QUIBUS  ENARRAVIT  SCRIPTURAM  SACRAM. 


YOLUMEN  XXIY. 

POSTILLAE  MELANTHONIANAE 

PARTES  I.  ET  II. 


Prolegomena  XIII  sqq. 


POSTILLAE  MELANTHOMAME 

PARS  I. 

A  DOMINICA  ADVENTUS  AD  DOMINICAM  QUINQUAGESIMAE. 


pag- 

Dominica  I.  Adventus.  Matth.  21.      ...  1  sqq. 

Dominica  II.  Adventus.  Luc.  21 17  — 

Dominica  III.  Adventus.  Matth.  21.    ...  32  — 

Dominica  IV.  Adventus.  Ioh.  1 55  — 

In  die  Nativitatis  Christi.    Ioh.  1.       ...  71  — 

Die  Stephani.  Act.  6.  et  7 83  — 

In  historiam  Nativitatis  Christi 109  — 

Explicatio  grammatica  Psalmi  II.    Domiuica 

sequente  Calend.  Ianuarii 136  — 

Die  Iohannis  Evangelistae.    Ioh.  21.       .     .  147  — 

Die  Innocentum.    Matth.  2 167  — 

Dominica   post   Festum   Nativitatis   Christi. 

Luc.  2 186  — 

In  die  Circumcisionis  Christi.   Luc.  2.  .     .  202  — 


pag- 

Die  Epiphaniae.    Matth.  2 219  sqq. 

De  Baptismo  Christi.    Matth.  3 234  — 

Dominica  I.  post  Epiphania.   Luc.  2.      .     .  257  — 

Dominica  II.  post  Epiphania.   loh.  2.      .     .  272  — 

Dominica  III.  post  Epiphania.   Matth.  8.      .  288  — 

Die  Conversionis  Pauli.   Act.  9 297  — 

Dominica  IV.  post  Epiphania.   Matth.  8.      .  330  — 

Die  Purificationis  Mariae.  Luc.  2.      .     .     .  337  — 

Dominica   proxime    sequente   Festum   Puri- 

ficationis >.         ....  351  — 

Dominica  V.  post  Epiphania.   Matth.  13.  365  — 

Dominica  Septuagesimae.   Matth.  20.      .     .  376  — 

Dominica  Sexagesimae.    Luc.  8 391  — 


XI 


XII 


PARS  II. 

A  DOMINICA  QUIJSQUAGESIIMAE  USQUE  AD  FESTUM  TRINITATIS. 


pag- 

Historia  de  Zachaeo  Luc.  19 413  sqq. 

Dominica  Esto  mihi,  quae  et  Quinquagesima 

nominatur.    Luc.  18 434  — 

Dominica  Invocavit.  Matth.  4 446  — 

Dominica  Reminiscere   Matth.   15.     .      .     .  465  — 

Dominica  Oculi.   Luc.  11 488  — 

Dominica  Laetare.    Ioh.  6 514  — 

Dominica  ludica.    Ioh.  8 541  — 

Evangelium    in    die   Annuntiationis    Mariae. 

Luc.  1 562  — 

Dominica  Palmarnm.    Matth.  21 588  — 

Explicatio  Capitis  17.  Iohannis,    in    die  Vi- 

ridium 607  — 

In  die  Viridium,  sive,    in   die  Coenae  Do- 

mini.    Exodi  12 636  — 

De    meditatione  Passionis  Christi,    die  Pa- 

rnsceues 651  — 

Enarratio  Capitis  53.    Esaiae 656  — 

Penultima  lectio  Phil.  Mel.  die  Viridium  1560.  672  — 
Ultima  lectio  Phil.  Mel.  ex  cap.  53.  Esaiae, 


pag- 


in    die    Parasceues    praecedentis    Pascha 

1560 678  sqq. 

Die  Paschatis.   Marc.  16.  et  1.  Cor.  5.  .     .  683  — 

Feria  II.  Paschatis.   Luc.  24 705  — 

Feria  III.  Paschatis.    Enarratio  Psalmi  16.  726  — 

Dominica  Quasi  modo  geniti.    Ioh.  20.     .     .  743  — 

Dominica  Misericordiae  Domini.    loh.  10.    .  765  — 

Pictura-seu  imago  Georgii 783  — 

Die  Philippi  et  Iacobi 787  — 

Dominica  Iubilate.    Ioh.  6 788  — 

Dominica  Cantate.   Ioh.  16 805  — 

Dominica  Vocem  lucunditatis.  Ioh.  16.  .     .  822  — 

In  Festo  Ascensionis  Christi 840  — 

Dominica  Exaudi.    Ioh.  15.  et  16.       ...  862  — ■ 

In  Festo  Pentecostes.    Ioh.  14 882  — 

Explicatio  Capitis  2.  Actorum 908  — 

Historia  de  Cornelio,  Act.  10,  explicatio  in 

feriis  Pentecostes 934  — 

Explicatio  Capitis  5.  Actorum,   proposita  in 

feriis  Pentecostes 955  — 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 

Hic  quidem  liber  non  ab  ipso  Melanthone  literis  consignatus ,  sed  ex  eius  familiariter  disseren- 
tis  ore  a  discipulis  quibusdam  calamo  exceptus  et  a  Christophoro  Pezelio,  fideli  eius  discipulo,  qui 
etiam  Epistolas  et  Consilia  eius  atque  Philippica  Argumenta  edidit,  in  hunc  ordinem  redactus  est:  tamen  non 
dubitavi  hoc  opus  inter  eius  scripta  recipere;  eodem  enim  iure  inter  haec  referendum  est,  quo  eius  Locorum 
theologicorum  prima  adumbratio  et  quaedam  alia*),  quae  item  non  ab  ipso  perscripta  aut  certe  non  edita,  sed 
ab  aliis  calamo  ex  eius  ore  excepta  atque  evulgata  sunt,  inter  Melanthonis  libros  referuntur. 

Historiam  huius  operis  Pezelius  editor  iu  Partis  I.  praefatione  infra  recudenda  prolixius  enarravit, 
ex  qua  h.  1.  haecce  refero.  Quum ,  bello  Schmalcaldico  finito,  Academia  Witebergensis  instaurata  esset,  Phi- 
lippus  Melanthon  a.  1549.  multis  Hungaris,  quippe  qui  Germanicas  conciones  in  templis  intelligere  non  pote- 
rant,  domi  suae  instituit  diebus  festis  explicationem  Evangeliorum  Dominicalium;  mox  autem,  aliorum  concursu 
aucta  frequentia  auditorum,  in  auditorium  publicum  transtulit  eas  sive  praelectiones  sive  conciunculas ,  quas 
usque  ad  mortem  suam  a.  1560.  continuavit.  In  his  familiari  sermone  insigniora  singulorum  textuum  explica- 
bat,  et,  ad  captum  auditorum  praesentium,  quorum  plerique  adolescentes  erant,  multi  etiam  adhuc  pueri,  enar- 
rationes  suas  dirigens,  tum  grammatica  et  historica,  tum  vero  etiam  catechetica  et  theologica  miscere  solebat, 
ut  non  modo  utilis,  sed  etiam  suavis  et  iucunda  ea  praelectio  esset.  Quam  ob  rem  vix  alia  tunc  teruporis 
lectio  Witebergae  magis  erat  frequentata,  quam  haec  ipsa.  **) 

Etsi  autem  Melanthon  dictare  nihil  solebat ,  extemporaneo  sermonis  genere  utens ,  ut  et  subirent 
animos    celerius   quae    dicebantur,    et   ipse   ad  horae  clepsydram  plura  absolveret:    oon  defuerunt  tamen,    qui, 


*)  Conf.  Prolegomena  mea  in  Melanthonis  Sebolia  in  Balracbomyomactaian  Homeri,  in  huius  Corporis  Vol.  XVIII.  p. 
137  sq.,  item  in  Locorum  ttaeol.  primam  adumbrationem,  in  Vol.  XXI.  p.  5  sq. ,  denique  quae  in  Prolegomenis  in. 
eius  Catectaesin  puerilem  in  Vol.  XXIII.  p.  103  sqq.  nota  tt)  de  Brentianae  tauius  libri  ediiione  attuli. 

**)  Conf.  quae  Pezelius  in  Praefatione  Partis  II.  infra  recudenda  de  hoc  auditorio  refert  hisce  verbis:  „Non  enim  eo- 
gitant,  quae  ratio  fuerit  auditorii  illius,  in  quo  Comites,  Barones,  nobiles,  et  omnium  ordinum  ac  professionum 
studiosi,  senes,  iuvenes,  pueri  in  maxima  frequentia  ab  ore  docentis  pendebant. " 


XV  PHIL.  MEL.  SCBIPTA  EXEGETICA.  XVI 

cum  manus  celeritate  in  scribendo  valerent,  pleraque  ex  ore  familiariter  disserentis  excipere,  ac  in  chartas  re- 
ferre  studebant;  fuitque  tanta  aliquorum  industria,  ut  ne  naQfQya  q,uidem  praetermitterent,  quin  ea  quoque  an- 
notarent.  Hamni  conciuncularum  memoriam  cum  recordatione  suavissima  conservarunt  multi  ex  auditoribus,  qui 
quidem  vehementer  optarunt  illarum  reliquias,  ne  plane  perirent,  colligi  atque  in  publicum  edi.  Quorum  ex 
numero  fuerunt  inprimis  Dr.  Andreas  Pauli  Iurisconsultus,  Dr.  Caspar  Peucerus,  gener  Melanthonis 
aliique.  Hi  a  Dr.  ClTristophoro  Pezelio;  Ecclesiae  et  Scholae  Bremensis  Pastore  ac  Professore  Theo- 
logiae,  quem  nominis  et  doctiinae  Melanthonianae  amantissimum  esse  sciebant,  contenderunt,  ut  eum  laborem 
in  manus  sumeret. 

His  iudiciis  ac  votis  praestantium  virorum  confirmatus ,  suaque  sponte  ad  colligendas  reliquias  do- 
ctrinae  Melanthonianae  incitatus,  Pezelius  ad  hunc  laborem  accessit,  quamquam  initio  adminiculis  necessariis 
destitutus  erat;  nam  pauca  tantum  inter  chartas  suas  reperiebat,  quae  ex  docentis  ore  manu  sua  exceperat, 
quia  ei  non  licuerat  in  Academia  Witebergensi  diu  audire  Melanthonem.  Verum  opportune  ei  accidit,  ut  alio- 
rum  collectanea  nancisceretur.  Primum  enim  M.  Ioachimus  Meisterus,  eiusdem  Scholae  Bremensis 
Rector,  ei  praebuit  collectanea  quaedam  lectionum  Philippicarum ,  quae,  antequam  illuc  venerat,  ab  Abra- 
hamo  Bucholcero,  necessario  suo,  nactus  fuerat,  in  quibus  erant  annorum  1549  — 1551.  Rhapsodiae 
evangelicae.  Quorum  annorum  Rhapsodias  suas  etiam  Henricus  Mollerus  Theologiae  Doctor  cum  eo  com- 
municavit.  Postea  et  Doctor  Andreas  Pauli,  cuius  supra  mentio  est  facta,  per  affinem  suum  Dr.  An- 
dream  a  Dham,  consiliarium  Ducum  Luneburgensium,  Rhapsodias  annorum  1555.  et  1556.  ei  curavit,  quas 
in  privatum  suum  usum  conscripserat  Andreas  Schoppius  Leobergensis.  Ad  has  accesserunt  Rhapsodiae 
diversorum  annorum,  quas  D.  Iacobus  Monavius,  cum  in  Paunonias  aliquando  ex  patria  negotiorum  suorum 
causa  exspatiatus  esset,  a  pastoribus  illorum  locorum  editori  impetraverat.  Postea  cum  Pezelius  Noribergae 
esset,  biennio  iam  et  aliquanto  amplius  exacto,  ibique  cum  amicis  de  reliquiis  illis  Scholarum  Philippicarum 
in  colloquium  venisset,  hi,  inprimis  D.  Mauricius  Hellingus,  M.  Laurentius  Durnhoferus  et  M. 
Matthias  Schilerus,  non  modo  eum  hortati  sunt,  ut  laborem  susceptum  publicae  utilitatis  causa  urgeret 
atque  perficeret,  sed  etiam,  quas  in  Bibliothecis  suis  habebant,  consignationes  annorum  plurium  cum  eo  com- 
municarunt.  Denique  etiam  Andreas  Scato,  artis  Medicae  Doctor  et  Professor,  explicationem  Philippicam 
anni   1551.  cum  editore,  quum  Witebergam  transiisset,  communicavit,  ut  cum  aliis  exemplaribus  conferret. 

Postquam  hoc  modo  Pezelius  a  pluribus  viris  spectatissimis  humanissime  haud  exigua  admini- 
culorum  copia  ad  hoc  opus  instructus  erat,  ab  aliis  vero  aliquot  annorum  Rhapsodias ,  quas  ad  continuandam 
seriem  annorum  ab  anno  1549.  usque  ad  annum  1560.  invicem  se  subsequentium  adhuc  desiderabat,  frustra 
requisiverat,  tandem  manum  operi  suscepto  admovit,  idque  initio  sic  instituit,  ut  exemplaria  non  unius  saltem, 
sed  plurium  annorum  conferret,  insigniora  ex  singulis  Rhapsodiis  notaret,  excerperet,  in  ordinem  redigeret  et 
suis  quaeque  locis  reponeret,  non  ex  singulis  Rhapsodiis  singulas  conciunculas ,  sed  ex  universis  aunorum 
plurium  unam  concionem  adornans  et  quasi  in  unum  corpus  redigens,  hoc  ordine  plerumque  servato,  ut  primum 
grammatica  et  historica ,  postea  vero  doctrinae  locos  recitaret,  quo  ipso  ordine  videbat  et  Melanthonem 
magna  ex  parte  usum  fuisse,  qui  tamen  aliis  atque  aliis  annis  aut  plura  aut  minora,  quae  ad  grammaticam 
spectabaut,  et  doctrinae  locos  alios  atque  alios  hoc  aut  alio  ordine  libere  tractare  solebat.  In  hoc  labore  sic 
instituto  editori  quidem  religio  fuit  discedere  a  verbis  et  phrasibus  Philippicis,  tamen  subinde  haec  ex  parte 
eo  mutavit,  quod  Germanica  multa  inter  docendum  adspersa  Latine  reddebat,  aut  ex  Rhapsodiis  diversorum 
annorum  evidentiora  deligebat,  aut  quae  in  pluribus  Rhapsodiis  diversa,  sed  ad  unam  eandemque  doctrinam 
illustrandam  utilia  se  offerebant,  quomodocunque  connectebat. 

Hunc  modum  postquam  iiiter  initia  huius  laboris  aliquamdiu  prosecutus  erat  editor,  postea  tamen 
certis  de  causis  mutavit:  primum,  quia  nimium  temporis  ad  illum  requiri  videbat;  deinde,  si  unam  saltem 
concionem  ex  omnibus ,  quas  annorum  diversorum  penes  se  haberet,  Rhapsodiis  contexere  pergeret,  metuebat, 
ne  prolixitas  fastidium  lectori  pareret.  Ad  haec  experiebatur  ordinem  subinde  mutandum,  quem  Melanthon 
usurpaverat,  saepe  etiam  earumdem  rerum  declarationes  uberiores  aut  alio  loco  inserendas,  aut  plane  omitten- 
das  esse.  Sed  et  lectori  gratum  fore  putabat,  iniegras  aliquas  conciunculas  eo  modo  descriptas  videre,  quo 
erant  habitae  a  Melanthone.  Denique  singula  maiorem  fidem  habitura  existimabat,  atque  suaviora  iis,  qui 
Philippum  ipsum  audivissent,  fore  sibi  persuadebat,  si,  quae  de  textu  proposito  uno  tempore  familiariter  et 
dictione  extemporanea  ille  disseruisset,  una  etiam  conciuncula  eodem  prorsus  modo,  quo  illa  a  Melanthone 
habita  esset,  suo  quaeque  loco  retineietur.  Has  ob  rationes  mutato  priori  instituto,  tum  non  plures  Rhapso- 
dias  una  concione  complecti,  sed  ex  toto  cumulo  Rhapsodiarum ,  quas  ad  manum  habebat,  conciunculam  eam 
ad  Dominicas  singulas  ,    quae  visa  fuit  plenior,  integram  describendam  curavit,    neque    demptis,    neque    additis 

*  **  C     L  I  B  R  : 
vni 


xvn 


POSTILLA  MELANTHONIANA.  XVIII 


aliis,  quae  in  ea  concione  non   haberentur.     Huic   vero  integrae  concioni  seorsim  subiecit,  quae  ex  Rhapsodiis 
singulis    ad  pietatem    et    eruditionem  pertinentia  utiliter  addi  posse  videbantur. 

Hoc  opus  ex  illis  variis  collectaneis  ratione  descripta  compositum.   in  quatuor  tomos,    quos  diversis 
dedicavit.  dispertitum  Pezelius  sic  iuscripsit: 

Postilla  I  Melunthoniana.  \  Hoc  est;  \  Lectionvm  Evange-  \  licarum:  qvae  more  re-  j  cepto  et  vsi- 
tato,  in  plaerisque  Ecclesiis  I  Christianis,  dkbus  Dominicis  et  festis  \  proponuntur :  |  Explita- 
tiones  !  piue  ac  eruditae  \  Philippi  Melanthonis,  \  totius  quondam  Germaniae  praeceptoris: 
ln  vnum  quasi  corpus  collectae:  \  d  |  Christophoro  Pezelio ,  \  Theologiae  Doctore.  \  In  qvibus 
grammatica  quadam  \  diligentia,  vocabulorum  Enarratio  traditur,  et  Circum-  \  stantiarum,  quae 
se  in  Concionibus  Christi,  et  narralioni-  \  bus  Evongelistarum  offerunt  •■  Et  familiari  atque  ad 
captum  j  rudiorum  accommodata  Methodo,  et  Orationis  genere  per-  \  spicuo  et  simplici  expo- 
nuntur  Praecipui  loci  vniuersae  do-  \  ctrinae  Christianae.  Et  de  plaerisque  Loeis  Discrimen 
'  monstra-  \  tur  humanae  et  diuinae  sapientiae.  j  IMrs  I.  j  A  Dominica  Aduentus,  ad  Domini- 
cam  |  Quinquagesimae.  \  Heidelbergae ,  j  Apud  losuam  Harnisch,  impensis  Matthiae  patris.  | 
Anno  MDXCJV.  51'/2  P^a§S-'  quarum  prima  cruce  f.  ceterae  litteris  A — Z,  Aa — Zz.  Aaa — Eee 
(Eee  %  plag.)  signatae  sunt.  prima  8  foll.  non  num.,  seqq.  808  pagg.  num.,  8°.  (fol.  f  2a  —  8b 
Chrph.  Pezelii  epistola  dedicatoria  ad  Georgium  Tribelium,  Curatorem  venarum  metallicarum  Schmel- 
nicensium,  data  Cremae  m.  Martio  a.  1594.;  pag.  1  —808.  [fol.  A  1"  —  Eee  4b  ]  Postillae  pars 
inde  a  Dominica  I.  Adventus  usque  ad  Dominicam  Sexagesimae,  cum  permultis  annotationibus 
marginalibus). 

Explicatio-  j  nvm  Melanchtho-  \  niarvm  in  Eoangelia  j  Dominicalia ,  \  Pars  II.  \  A  Dominica  Quin- 
quagesimae  vsque  \  ad  Festum  Trinitatis.  |  Dedicata  Pastoribvs  |  et  Magistratibvs  in  Ecclesiis  j 
Pannoniae  et  Transsyluaniae,  purio-  |  rem  doctrinam  Euangelii  j  profitentibus.  \  (Infra  haec  est 
Insigne  typogr.)  Hanoviae  \  Apud  Guilielnwm  Antoiuum ,  sumptibus  j  Matthuei  Harnisch.  | 
Anno  MDXCIV.  64%  plagg.,  quarum  prima  signo  )(,  ceterae  litteris  A — Z,  AA — ZZ,  AAA— SSS 
(SSS  \'2  plag.)  signatae  sunt.  prima  8  foll.  non  num.,  seqq.  1013  pagg.  mim.,  extremae  .3  pagg. 
albae,  8°  (fol.  )(  2a  —  8*  Pezelii  epistola  dedicat.  ad  pastores,  iudices  regios,  consules  et  sena- 
tores  urbium  Panncniae  et  Transsylvaniae  ,  quae  puriorem  doctrinam  Evangelii  proliientur,  data 
Bremae  m.  Iunio  a.  1594.;  fol.  )(  8b  Epigramma  Casp.  Peuceri  in  Philippomastigas;  pag.  1 — 1013. 
Tfol.  A  la  —  SSS  3a  ]  Postillae  pars  inde  a  Historia  de  Zachaeo,  quae  explicationi  Evangelii 
Dominicae  Esto  mihi  seu  Quinquagesimae  proxime  antecedit,  usque  ad  explicationem  capitis  V. 
Actorum,  propositam  in  feriis  Pentecostes .  cum  permultis  annotatt.  margg. ;  fol.  SSS  3b  —  il 
vacant). 

Philippi  \  Melanchthonis,  j  riri  svmmi  et  incompa-  |  rabilis ,  et  Lotins  Germaniae  otim  \  prae- 
ceptoris,  |  Explicationvm  irt  \  Academia  IVitembergensi  traditarum  su-  j  per  textus  Euange- 
Horum  Domi-  |  nicaliutn,  Pars  III.  j  A  Dominica  Trinitatis,  et  deinceps.  \  Dedicata  Illustriss. 
Principi  ac  Domino,  D.  Mav-  \  ricio,  Principi  Auraico,  Comiti  Nassouio,  etc.  J  Gubernatjri 
Hollandiae,  Selandiae,  ei  aliarum  pro-  |  uinciarum  vnitarum  Belgii.  In  qua  est  Gratula-  j  tio 
de  recenti  expugnatione  vrbis  Groningae  \  in  Frisia  occidentali.  J  15  (Insigne)  94.  |  Hanoviae  ! 
Apud  G.  Antonium,  impensis  Matthaei  Harnisch.  53  plagg.,  quarum  1 1/2  priores  asteriscis  *,  **, 
ceterae  litteris  a— z,  aa — zz,  aaa. — fff  (fff  l/2  plag.)  signatae  sunt,  prima  12  foll.  non  num.,  seqq. 
812  pagg.  num.,  ult.  folium  album,  8°  (fol.  *2a  —  **4b  Pezelii  epistola  dedicat.  ad  Principem 
Mauricium  data  Bremae  sub  finem  m.  Iulii  a.  1594.;  pag.  1  — 812.  [fol.  a  ll  —  fff  3b  J  Postillae 
pars  inde  a  Dominica  Trinitatis  usque  ad  Dominicam  XIV.  post  Trinitatis.  cum  permultis  annotatt. 
margg. ;  fol.  fff  4  vacat). 

Explicationvm  |  Melanthoniurvm  j  in    Evangelia  |  Dominicatia,  j  Pars   postremu.  \    A    Dominicu 
post  Trinitatis  j  vsque  ad  fincm  anni.  |    Dedicata  illustri  et  gemroso  Domino  j  Wilhelmo-Lv- 


MELANTH.  OPEB.  VOI..  XXIV. 


« 


XIX 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


XX 


priores  signis  )(,  )()(,  ceterac  litteris  Aa— Zz,  Aaa--Zzz,  Aaaa  — Ffff  signatae  sunt,  prima  16  foll. 
non  num.,  seqq.  829  pagg.   nuiii.,    ult.  3  pagg.    albae,    8°  (fol.  )(  2a  —  7b  Pezelii  epistola  dedicat! 

ad  Comitem  Wilhelmum  -  Ludovicum    data  Bremae   m.  Augusto  a.   1594.;  fol.  )(  8*  )(  ")(  ,Sh     In 

Lutheri    de  Wesseli  pwintfai     Sonfontw»  «i:„... 
Postillae  pars  inde  a  D„. 

cum    permultis    annotatt.    margg. ;   fol.    Ffff  7'> 


Epitome  Bibliothecae  G< 


nciii      fi  iiiiriiiiiiin  -   i  >im  iw  >  i.  ihii      unio    AJiirjuac      111.     AUgUSlU     a. 

Bibliothecae  Gesneri;    Iudicium  Lutheri    de  Wesseli  scriptis;    Sententiae  aliquot    Wesseli 
pag.   1 — 829.   [fol.  Aa  la  —  Ffff7a  ]     Postillae  pars  inde  a  Dominica  XV.  post  Trinitatis  usque  ad 
Historica  de  Nicolao ,    quibus  Postilla  finitur  , 


vacant).  *) 


8" 


Praeter  hos  quatuor  Tomos  a  Pezelio  collectos  editosque  in  mea  Bibliotheca  sunt  duo  Codices 
mapuscripti  forma  quaternaria,  qui  h.  I.  accuratius  describendi  sunt: 

Codex  1.  continet  7  foll.  non  num.,  645  pagg.  num.,  7  pagg.  non  num.,  ult.  fol.  album.  Primi  folii 
pars  antica  habet  inscripiionem: 

Ex    ore    domini  pfrifippi  Melanch  \  thonis    collecta    anno    domini  1550  et   1551  [  (his  tribus   line-a 
rubro  colore  scriptis    ab  alia  manu  atro  colore  subiunctae  sunt  haece    duae:)    Fridericus    Einwaq  I 
potten  steinensis. 

Fol.  2 — 7.  cont.  Indicem  alphabeticum  rerum  et  verborum  binis  columnis  scriptum ;  seqq.  pag».  num. 
1 — 645.  cum  subseqq.  7  pagg.  ncn  num.  exhibeut  Postillam  Melauthonianam  inde  a  Dominica  Trinitatis. 
loannis  3.  usque  ad  Feriam  III.  Pentecostes,  expticationem  lectionis  Actorum  capite  quinto.  (Evangelium 
de  vinea,  Matth.  20.  suo  loco  pag.  354.  praetermissum ,  in  huius  Cod.  parte  extiema,  post  Feriam  III.  Pente- 
costes,  supplementi  loco  adiectum  est.)  In  margine  aliquot  annotationes  brevissimae  rubro  colore  adscriptae 
sunt,  et  una  longior  atro  colore.**) 


Couciones,  quae  in  hoc  Cod.   continentur,  sic  dispositae  sunt: 


Dominica  Trinitalis.     loanuis  ; 
Dominica  I.  post  Trinitatem. 
Dominica   II.  post  Trinitatem. 
Dominica  III.  post  Trinitatem. 
In  die  Ioannis  Baptistae 
Dominica  IV.  post  Trinitatem. 
In  Festo  Petri  et  Pauli 
Iu  die  Visitationis  Mariae 
Dominica  V.  post  Trinitatem. 
Dominica  VI.  post  Trinitatem. 
Dominica  VII.  post  Trinitatem. 


5 

1 

Lucae  16. 

12 

Luc.   1  4. 

23 

Luc.  1  5. 

37 

49 

Luc.  6. 

61 

72 

85 

Luc.  5. 

97 

Matth.  5. 

100 

Luc.  7. 

104 

?qq. 


Dominica  VIII.  post  Trinitatem.     Matth.   7. 
Dominica  IX.     post    Trinitatem.      Evangel. 

(Luc.   16.)  explicatum  anno   1551. 
Dominica  X.    (post    Trinitatem).     Luc.    19. 

Die  S.  Laurentij. 
DominicaXI.  post  Trinitatis  festum.  Luc.  18. 
Dominica    XII.    post    Trinitatis    festum. 

Marc.   1. 
Dominica ,  XIII.    post    Trinitatis     festum. 

Luc.   10. 
Dominica  XIV.     Trinitatis.     Luc.   17. 


111 


sqq. 


117  — 

124  — 

130  — 

137  — 

143  — 

152  — 


•)  Hoc  opus  tategruni  IV  tomos  complectens  exstat  in  Halensibus  Bibliothecis  Academica,  Mariana  atque  Orpbanotrophei,  in 
Bibliotheca  regia  Berolinensi,  academicis  Vratisiaviensi  et  Erlangensi,  ducalibus  Gothana  et  Guelferbytana ,  atque  sena- 
toriis  Hamburgensi  et  Norimbergensi;  JTom.  1  —3.  in  meis  lihris  sunt,  Tom.  1.  etiam  in  Bibl.  magniducali  Wimariensi  et 
Tom.  '2—4.  in  Bibl.  regia  Dresdensi  reperiuntur.  —  Recensetur  hoc  opus  a  Strobelioinl.  Historisch-  Litterarische 
Nachricht  von  Philipp  Melanchthons  Verrfiensten  um  die  heilige  Schrift  (Altdorf  und  Numberg  1773.  8.) 
p.  88—94.  et  in  huius  Corporis  Vol.  XIV.  p.  161—164. 

•")  Ad  hunc  Codicem  spectant,  quae  Friedr.  Galle  in  1.  Vcrsuch  einer  Charakteristik  Metanchthons  ats  Theologen 
und  einer  Enfwickelung  seines  Lehrbegriffs.  (Halle  1840.  8.)  p.  16.  nota  1.  adnotavit  :  „Fch  habe  Getegenheit 
gehabt ,  ein  altes  Manuscript ,  welches  die  \ortesungen  Metanchthons  iiber  die  Eoangelien  vom  ersten 
Trinitatissonntage  1550  bis  zum  dritten  Pfingsttage  1551  entha.lt,  zu  vergleichen,  in  welchem  sich  so  manchc 
Bemerkungen,  die  in  der  Postille  nicht  gedruckt  sind,  finden.  Die  Schrift  ist  iiberaus  deutlich  und  der 
Schiiler  hat  Melanchthons  Hand  nachahmend  das  ganze  Heft  uberschrieben :  Ex  ore  doinini  philippi  Melanr.h- 
thonis  collecta  anno  domini  1550  et  1551." 


XXI 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


XXII 


Dominica  XV.  post  Trinitatem.    Matth.  6. 
Dominica  XVI.    post    Trinitatem.     Luc.   7. 

De  Matthaeo. 
ln  Festo  Miehaelis.     Epistola  Iudae. 
Dominica    XVIII.     (post   Trinitatem). 

Matth.  22. 
Dominica  XIX.  (post  Trinitatem).  Matth.  9. 
Dominica    XX.    post    festum    Trinitatis. 

Matth.  22. 
Dominica  XXI.  post  Trinitatem.     Io.   4. 
Dominica   XXII.    post    festum    Trinitatis. 

Matth.  18. 
Explicatio  Evangelii    in    festo   omnium  san- 

ctorum.     Matth.  5. 
Dominica  XXIII.  post  Trinitatem.    Matth.  22. 
Dominica    XXIV.    post    festum    Trinitatis. 

Matth.  9. 
Dominica    XXV.    post    Trinitatis     festum. 

Matth.  24. 
Dominica  Adventus.     Matth.   21. 
Dominica  I.  post  Adventum.     Luc.  21. 
Dominica  H.  post  Adveutum.     Matth.   11. 
Dominica  III.  post  Adventum.     Io.   1. 
In  die  Nativitatis  Christi.     Luc.  2. 
In  die  Sancti  Stephani.     Act.  6.  et  7. 
In  die  Ioannis  Erangelistae. 
Dominica  post  festum  Nativitatis.    Matth.  2. 

Anno    domini    1551 

In  die  Circumcisionis   Domini.     Luc.  2. 
Dominica  post  festum  Circumcisionis  Domini. 

De  Baptismo  Christi. 
In  Epiphaniis  Domini.     Matth.  2. 
Dominica  I.  post  Epiphaniam.  Luc.   2. 
Dorninica  II.  post  Epiphaniam.     Io.   3. 
In  die  Conversionis  Pauli.     Act.  9. 
De  Historia  Zachaei.     Luc.   19. 
Dominica  III.  post  Epiphaniam.    Matth.  8. 
Dominica  IV.  post  Epiphaniam.     Matth.  8. 


pag.  pag. 

155    sqq.      Dominica  V.  post  Epiphaniam.    Matth.   13.  398  sqq. 

Dominica  Sexagesimae.     Luc.  8.  401  — 
1 64    —        ln  die    Purificationis    Mariae.      Evang. 

175    —  (Luc.  2.)  404  — 

i  Dominica   Quinquagesimae.     Luc.  18.  415  — 

180    —      j  Dominica  Invocavit.     Matth.  4.  428  — 

187    —     j  Dominica  Reminiscere.     Matth.    15.  435  — 

i  Dominica  Oculi.     Luc.  11.  448  — 

194    —        Dominica  Laetare.     Io.   6.  462  — 
202    —     |  Dominica     ludica.      Explicatio    historiae    I. 

lib.  Macabeorum  cap.   7.  471  — 

206    —  Explicatio  Evaugelii  lo.  8.  478  — 

i  In  die  festo  Annuntiationis  Mariae.    Luc.   1.  482  — 

910    —        In  die  Palmarum.     Matth.   21.  494  — 

215    —        Am  Grunen  Donnerstag.  Io.   17.  504  — 

Die  Veneris  proxima  ante  Festum  Paschatis. 

222    —  Explicatio  capitis   53  Esaiae.  513  — 

Explicatio  Passionis  Christi,  tractata  a  phi- 
230    —  lippo  Melan:  proxima  die  ante  Festum 

240    —  Paschatis.  521  — 

248    —        Die    Paschatis    explicatio    loci    Paulini    ad 

258    —  Corinthios  epistolae  I.  capitis  5.  531  — 

264    —        Feria  I.  post  Paschatis  festum.     Luc.  24.  537  — 
274    —        Feria    II.    post   Pascha.       Explicatio 

284    —  Psalmi  16.  541  — 

292     —        Dominica  I.  post  Pascha.     lo.   20.  555  — 

300    —        Dominica  II.  post  Pascha.     Io.   10.  564  — 

Dominica  Iubilate.      lo.   16.  569  — 

'  Dominica  Cantate.     lo.    16.  576  — 

j   Dominica  Vocem  lucunditatis.     lo.    1G.  585  — 
309    —        Iu  Festo    Ascensionis    Domini.     Explicatio 

Psalmi  68.  594  — 

319    —        Dominica  Exaudi.     Io.   15.  et   16-  605  — 

327    —        In  Festo  Pentecostes.     lo.   14.  615  — 
333    —        Feria  II.  Pentecostes.     Act.   10.  de  Corrie- 

342    —  lio  historia  explicata  anno   1551.  625  — 

354    —        Feria  III.  Pentecostes.     Explicatio  lectionis 

366    —     i  Actorum  capite  5.  637  — 

377    —     [  Evangelium  de  vinea.    Matth.  20.  quod  supra 

387     —  debuit  recitari  folio   354.  64C  — 


Codex  2-  continet  2  foll.  non  num.  et  391  foll.  num.  (primitus,  id  quod  ex  Indice  Miscellaneorum 
infra  afferendo  intelligitur,  394  foll.  num.  continuit,  quorum  tria  extrema  nuric  desunt).  Primum  folium  non 
num.  in  parte  antica  habet  inscriptionem: 

POSTILLA    \  MELANCHTHONIANA.   \  (cui    ab  alia  manu  superscriptum  est  nomen:)  Borthof: 
FRENZEL. 

Infra  hanc  inscriptionem  adscriptae  sunt  sex  sententiae  graecorum  auctorum  Pindari ,  Thucydidis  et 
al.  partim  latinp,  partim  graece  et  latine  (quibus  in.interiore  parte  anterioris  involucri  17  sententiae  graecorun 
ac  latinorum  scriptorum  praecedunt).  Fol.  lb  ccnt.  Capita  Concionis  De  castis  Angelis.  Fol.  2a — 2b.  Indeu 
Contentorum  in  hoc  Codice  rnanuscripto ,  quem  h.  I.  integrum  adscribo.  Prior  eius  pagina.  j.traeter  illam  in- 
scviptionem  haecce  duabus  columnis  scripta  exhibet: 


XXIII 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


XXI\ 


Postilla  Melanthoniana. 


In  Evangelia  Dominicalia- 

Dominica  S.  Trinitatis.  Ioh.  3. 

—       I.  post  Trinitat.  Luc.  16. 


—  II. 

—  III.  — 

—  IV.  — 

—  V.  — 

—  VI.  — 

—  VII.  — 

—  VIII.  — 

—  IX.  — 

—  X.  — 

—  XI.  — 

—  XII.  — 

—  XIII.  — 

—  XIV  — 

—  XV.  — 

—  XVI.  — 

—  XVII.  — 
In  Festo  Michaelis. 
Dominica  XVIII.  — 

—  XIX.     — 

—  XX.      — 

—  XXI.     — 

—  XXII.  — 

—  xxnr.  — 

—  xxiv.  — 
_      xxv.  — 

—  Adventus.    Matth.  21. 

—  I.  post  Adventum.    Matth.  21. 

—  II.  —  Matth.   11. 

—  III.        —  Ioh.  1. 
in  Die  Nativitatis  Christi.    Luc.  2. 
Dominica  post  festum  Nativ.  Christi.    Matth.  2. 
in  Die  Circumcisionis  Domini.    Luc.  2. 
Dominica  post  festum  Circumcis.  Domini  de  ba- 

ptismo  Christi 
in  Epiphaniis  Domini.    Matth.  1. 

Dominiea  I.   post  festum  Epiphan.  Luc.  2. 

—  II.        —                —  loan.   2. 
_        III.      ._               _  Matth.  8. 
__        IV.      —                —  Matth.  8. 

—  V.       —  —  Matth.  13. 
Dominica  Septuagesimae.    Matth.  20. 


Luc.  14. 
Luc.  15. 
Luc.  6. 
Luc.  5. 
Matth.  5. 
Luc.  7. 
Matth.  7. 
Luc.  16. 
Luc.  19. 
Luc.  18. 
Marc.  7. 
Luc.  10. 
Luc.  17. 
Matth.  6. 

1 .  Luc.  9.  de  Matthaeo 

2.  Luc.  7. 
Luc.   14. 

Epistola  ludae**) 
Matth.  22. 
Matth.  9. 
Matth.  22. 
Ioh.  4. 
Matth.   18. 
Matth.  22. 
Matth.  9. 
Matth.   24. 


fol.*) 
1» 

5b 

11« 

16" 

22» 

27» 

29» 

30" 

33» 

36» 

39» 

41b 

44b 

47b 

51b 

53» 

56° 
270» 

59» 

62» 

64» 

68» 

71» 

74b 

76b 

78» 

81» 

84» 

88»- 

92» 

96» 

99» 
102» 
107» 
110» 

115» 

I18b 
121» 
124» 
1.29* 
133» 
136» 
137» 


Dominica  Sexagesimae.    Luc.  8. 

—  Quinquagesimae.    Luc.  18. 

—  Invocavit.    Matth.  4. 

—  Reminiscere.    Matth.  15. 

—  Oculi.    Luc.  1 1. 

—  Laetare.     Ioan.  6. 

—  Iudica,  explicatio  historiae  1.  Macab.  7. 

explicatio  Evangelii  Ioan.   8. 

—  Palmarum.    Matth.  21. 

Die  Paschatis  explicatio  loci   1.  Corinth.  5. 
Feria  I.  post  Paschatis  festum ,  Luc.   24. 

—  II.       —  explicatio  Psalm.  16. 
Dominica  I.  post  Pascha.    Iohan.  20. 

—  II.        —  Iohan.  10. 

—  Iubilate.  Ioh.  16. 

—  Cantate.  —  — 

—  Vocem  Iucund.  —   — 

inFesto  AscensionisDomini,  explicatio  Psalm.  68. 

Dominica  Exaudi.    Ioh.  15.  et  16. 

in  Festo  Pentecostes.    Iohan.  14. 

Feria  II.  Pentecostes.  Act.  10.  de  Cornelio  hi- 

storia.    Anno  1551. 
Feria  III.  Pentecostes,  explicatio  lectionis  Act.  5. 

In  Evangelia  festivalia. 

In  die  Ioannis  Baptistae. 

—  S.  Apostolor.  Petii  et  Pauii.  Matth.  16. 
in  festo  Visitationis  Maviae.    Luc.   1. 

in  die  S.  Stephani.    Act.  6.  et  7. 

—  Iohannis  Evangelistae. 

—  Convorsionis  Pauli.    Act.   9. 
de  historia  Zachaei.    Luc.  19. 

in  die  Purificationis  Mariae.    Luc.  2. 

—  Annuntiationis    —         Luc.  1. 

pridie  die  Parasceves,    ain  griinen   SDonneretage, 

explicatio  precationis  Christi  Iohan.  17. 
in  die  Parasceves,  auff  ben  ftiflen  ^retytag,  expli- 

catio  cap.  53.  Iesaiae. 
Explicatio  passionis  Christi  in  profesto  Paschatis 
Historia  Augustini  et  Hieronymi  explicata  1551 

30.  Aug. 
de   Angelis   fol.   279»   conf.    in    festo  Michaelis 

Epistola  Iudae  fol.  62». 


fol. 
139b 
140» 
145» 
147" 
152» 
158» 
161» 
164» 
166» 
171» 
173» 
177» 
181» 
184» 
187» 
190» 
193» 
197» 
202» 
206b 

211» 
215» 


220* 

224» 

229» 

233» 

237 

240» 

245» 

249» 

254» 


a 


258» 

262» 
266» 

275» 


*)    In  ipso  Cod.  MS.  non  fol.,  sedp.  in  uoc  Indice  uliique  leguntur;  at  non  singulae  paginae,  sed  singula  folia  in  hoc  Cod. 
numerata  sunt;  quapropter  loco  p.  1.,  p.  5.,  p.  11.  etc.  scripsi  fol.  1",  fol.  5»,  fol.  11»  etc. 

"*)    Haec  concio  in  Indice,  hoc  quidem  loco  omissa,  in  fine  concionum  in  Evangelia  festivaiia  po*t  concionem  de  Angelis  me- 
moratur. 


XXV  POSTILLA  MELANTHONIANA.  XXVI 

ln  altera  Indicis  pagina  haecce  leguntur: 

Postillae  Melanchthonianae  accesserunt 
Miscellanea  quaedam,  nempe: 

1.  Quaedam  insignia  obiter  excerpta  ex  ore  D.  Martini  Lutheri  in  mensa  ab  eo  narrata  fol.  281 b. 

2.  De  infantibus  in  utero  matris  baptizandis:  de  abortubus  et  puerperis  fol.  330'.  Ad  hoc  argumentum 
pertinent  Epistolae  quatuor  Lutheri,  quarum  prima  inscripta  est  Ioanni  Sorimano,  fol.  330b,  secuuda 
Antonio,  fol.  332a,  tertia  Leonharto  Baier,  fol.  333* ,  quarta  Hieronymo  Wellero,  fol.   334». 

3.  Epistola  D.  Philippi  Melanthonis  ad  concionatores  Goldpergenses,  quae  continet  1.  utrum  arcendi 
sint  a  ceremoniis  baptismi,  qui  aliter  sentiant  de  coena  Domini,"  quam  nos?  2.  Quaestio  hic  gita- 
tur  de  elevatione  Sacramenti.    fol.  334a. 

4.  Rationes,  propter  quas  ceremonia  elevationis  corporis  et  sanguinis  Domini  Wittembergae  abrogata  sit 
Anno  44.  fol.  .335». 

5.  An  et  quomodo  orandum  sit  pro  adversariis  Philippi  iudicium  fol.  335b. 

6.  Vitulus  Iudaeorum  fol.  337b. 

7.  Confutatio  Iudaeorum  ibid. 

8.  De  Iudaeis  baptizandis,  postquam  conversi  sunt.  fol.  338». 

•  . 

9.  Quaedain  iusignia  obiter  inter  legendum  narrata,  et  ex  annotationibus  Ph.  Melanthonis  excerpta  fol.  339». 
Huc  referenda  puto.esse  et  ea,  quiblis  fol.  343a  praescriptum  est:  Paulus  Eberus,  quamquam 
suspicari  quis  posset,  ea  ex  Pauli  Eberi  lectionibus  aut  colloquiis  fuisse  hausta. 

10.  Hendecasyllabi,  quos  dictabat  in  Schola  Ihonensi  Ioannes  S*'gelius,  poeta  facundus  et  castus  Anno 
1553.  30.  die  Maij ,  initium  eorum :  Sic  nos  haec  terit  et  fatigat  aetas.    fol.  349a. 

11.  Sententia  D.  Praeceptoris  Philippi  Melanthonis  de  propositione :  Utrum  bona  opera  sint  necessaria  ad 
salutem  etc.   1553.  fol.  350». 

12.  Discrimen  doctrinae  Osiandri;  adversariorum  doctorum ,  et  nostrae  Ecclesiae  in  articu'o  de  Iustifica- 
tione.    fol.   351». 

13.  Distributio  et  Numeratio  dierum  mensis  Attici.    fol.  352b. 

14.  Duplex  ordo  Mensium  Ebraicorum.    fol.  353k. 

15.  Tabula  exhibens  certarum  Stellarum  ortus  et  occasus  cum  Sole  et  aliis  Planetis,  iuxta  seriem  signo- 
rum  Zodiaci  ad  horizontem  Witebergensem.  fol.  354b  (cui  fol.  353b  —  354a  praemissa  est  instructio: 
De  usu  Tabulae  sequentis). 

1G.     Colloquium  D.  Doctoris  Erhardii  Schnepfii  et  Theobaldi  Thameri  1553.  Ienae  ad  Salam.  fol.  357b. 

17.  Historia  publice  recitata  a  D.  Vito  Ortel.  Winshemio  Anno  1546.  fol.  381b  de  Comite  quodam  a 
Gleichen.     Historiam  hanc  aliae  excipiunt  histoiuae,  dicta,  sententiae,  vel   his  similia. 

18.  Epistola  inscripta  loanni  Stolsio ,  Christi  ministro  in  aula  Vinariensi  (cui  subscriplum  nomen  Nicolai 
Amsdorfli)  fol.  392. 

19.  Alia  D.  Erhardi  Schnepffii  ad  Alexium  Bresnicenum  Pastorem  et  Superintendentem  Aldenburgensem. 
fol.  394. 

20.  Carmen  in  obitum  Mauricii  Ducis  Saxonum,  Electoris.  *) 


*)  Haec  (ria  estre/na  nr.  18  —  20.  in  hoc  CotL^unc  desunt,  quoniam  fol.  392  —  394.  exscissa  sunt. 


XXVII  PHIL.  MEL.  SCKIPTA  EXEGETICA.  XXVIII 

Hunc  Indicem  ab  alio  serius  confectum  atque  praefixum  subsequitur  ipse  Codex  Postillae  et  Mi- 
scellaneoruni  ei  annexorum,  a  quodam  annis  1552  et  1553.  manu  exaratus ;  nam  fol.  21 9a  in  fme  Explicationis 
Actor.  5.  leguntur  haec  verba:  „Descripsi  Ronneburyi  Anno  Christi  1552  postridie  S.  Matthaei  Apostoli.  "• 
et  fol.  269b  in  fine  Explicationis  Passionis  Christi:  „Ronneburyi  Anno  christi  1552.  3.  Octobris  absoluj." 
atque  lol.  348b  in  finc  eorum,  quae  in  Indice  Miscellaneorum  nr.  9.  afferuntur:  ,,Descripsi  Ronneburyi  Anno 
1553.  6.  Idibus  Ianuarij."  Fol.  1 45a  idem  in  concion"  Dominica  Quinquagesimae  habira,  ad  verba  ,,Hoc  ipso 
in  loco  sedens  Vitus  Amerbachius  ante  aliquot  annos  disputabat  de  dicto  Geneseos  15."  rubro  colore  adno- 
tavit:  „Huic  disputationi  intereram  Witeberyae,  si  bene  inemini,  Anno  1538."  Praeler  hanc  multae  quoque 
aliae  annotationes  in  margine  eadem  manu  adscriptae  sunt  rubro  colore,  quo  etiam  inscriptiones  paene  omnium 
concionum,  ac  interdum  siugulae  earum  voces  exaratae  sunt.  Denique  memorandum  est  in  interiore  parte  po- 
sterioris  involucri  legi  Epitaphium  Eccii  per  Philipp.  Melanthonem  et  varia  aliquot  dicta. 

Hi  duo  Codices  modo  descripti  ordine  quidem  concionum  Postillae  Melanthonianae,  quas  exhibent, 
inter  se  difterunt,  at  verbis  ipsis  consentiunt,  et  tantummodo  scriptione  quarundam  vocum  et  praesertim  scri- 
pturae  compondiis  dissentiunt.  Quodsi  vero  cum  Pezelii  editione  Postillae  Melanthonianae  eos  conferas, 
muStas  diversitates  reperies ,  quarum  causae  ex  illius  collectoris  consilio  supra  proposito  explicandae  sunt. 
Fortasse  lector  reprehendet,  quod  has  diversitates  singulis  concionibus  Pezelianae  collectionis  non  adscripse- 
rirn  ;  quoniam  vero  ex  bibliopolae  voluntate  omnes  annotationes  criticae  in  hoc  libro  sunt  omittendae ,  coactus 
sum,  ut  primum  illam  Pezelii  collectionem  integram,  omissis  tamen  notis  ab  eo  in  margine  adscriptis,  re- 
cudendam  curem ,  tuni  vero  in  Appendice  diversitates  maioris  momenti  addam,  quibus  illi  Codices  ab  hac 
collectione  discrepant. 

Priusquarn  autem  ad  Postillae  Melanthonianae  collectionem  Pezelii  transgredimur,  duae  Praefationes 
eius,  quas  duabus  prioribus  Partibus  ptaefixit,  afferendae  sunt,  in  quarum  priore  historiam  huius  collectionis 
proposuit,  in  altera  autem  docet,  quantum  frucium  praebeat.  Duarum  vero  posteriorum  Partium  Praefationes. 
quippe   quae   nihil   continent.  quod  ad   hoc  opus  ipsum  spectet,   omittendas   <«sse  censui. 


Praefatio     Partis     1. 


Clarissimo  \iro,  vera  in  Deum  pietate,  sapientia,   virtute,    ac  dignitate  praestantissimo: 

D.   Georgio  Tribelio,  Curatori  venarum  metallicarum  Schmelnicensium : 

patrono  suo   reverenter  colendo,     S.  P.  D. 

Cbristophorus     Pezelius     Theologiae    Doctor:     et     in     Ecclesia    ac    Schola 

Bremensi   Pastor   et  Professor. 

Constat  primis  Ecclesiae  veteris  temporibus  integros  Scripturae  sacrae  libros  populo  Christiano 
praelectos  singulasque  eorum  partes  continua  serie  a  Doctoribus  explicatas  fuisse.  Ostendunt  id  in  Graeca 
et  Latina  Ecclesia  scriptorum  vctustissimorum  Enarrationes  in  libros  tum  Veteris,  tum  Novi  testamenti,  quae 
extant.  Sed,  nisi  tituli  Sermonum  de  tempore  fallunt,  qui  Augustini  nomen  prae  se  ferunt,  apparet  paulatim 
ex  integris  Evangelistarum  scriptis  selectas  quasdam  lectiones  excerptas,  ac  certis  anni  teHiporibus  accommo- 
datas  fuisse.  Continetur  igitur  et  iuter  Gregorii  Magni  opera  liber  Secundino  Lauiimitano  Episcopo  inscriptus: 
in  quo  Homiliae  recitantur  quadraginta  in  totidem  particulas  textuum  Evangelicorum,  quae  in  Ecclesia  Romana 
diebus  certis  legi  ex  more  solitae  fuerunt.  Sed  et  Beda  Anglus,  qui  Venerabilis  cognomentum  ex  vitae 
sanctitate,  morumque  gravitate  adeptus  est,  Homilias  aestivales  ac  hyemales,  de  tempore ,  et  de  sanctis  edidit 
iri  particulas  seu  lectiones  certas,  excerptas  ex  Evangelistarum  narrationibus. 

Is  vero,  qui  hodie  inPostillis.  quas  vocant,  ordo  Dominicalium  lectionum  conspicitur,  et  in  raagna 
parte  orbis  Christiani  adhuc  usurpatur,  ab  aliis  ad  Alcuinum  Caroli  Magni  praeceptorem.  ak  aliis  ad  Pauluni 
Diaconum  refertur:  haud    alio    argumento.    quam    quod    homilias  eertas    patrum    particulis    illis    Evangeliorum 


XXIX  POSTILLA    MELANTHONIANA.  XXX 

Dominicalium  accommodavit,  ut  ostendit  liber  ille,  qui  Homiliarius  inscribitur:  in  cuius  praofatione  Imperator 
Carolus  Magnus  fatetur,  se  Paulo  Diacono  familiari  suo  iniunxisse,  ut  patrum  dicta  super  Evangelia  in  ordinem 
redigeret,  et  certos  flosculos  ex  florentissimis  eorum  pratis  legeret,  et  in  unum  quasi  sertum  aptaret.  Quod 
cum  ille  fecisset,  opere  absoluto  his  versibus  Carolo  Magno  laborem  suum  commendat: 

Utere  felix,  Munere  Christi,  Pluribus  nnnis 

Luxque  decusque  Magne  tnorum.  Carole  princeps. 

Atque  togate  Arbiter  orbis,  Dardanidaeque 
Gloria  gentis. 

Inde  vero  nondum  satis  liquet,  Paulum  Diaconum  ipsas  lectiones  primum  distinxisse,  sed  lectionibus 
iam  ante  usitatis,  homilias  saltem  patrum,  quae  una  cum  lectionibus  illis  Evangelicis  in  Ecclesia  recitarentur, 
adiunxisse.  Quocunque  ergo  auctore  distributio  textuum  Dominicalium  constituta  ab  initio  fuerit,  eam  tamen  ob 
caussam  communi  consensu  Ecclesiae  Christiani  orbis  tot  seculis  lectiones  istas  retinuerunt,  ut  rude  vulgus, 
cum  nec  integra  Biblia  legere,  nec  ab  aliis  praelecta  conservare  memoria  possit,  historiam  Christi  et  praecipua 
aliqua  testimonia  de  articulis  fidei  itemque  de  poenitentia  serio  agenda,  deque  officiis  omnibus  dilectionis  erga 
Deum,  et  proximum,  ex  usitatis,  et  quolibet  anno  repetitis  et  inculcatis  lectionibus  Dominicalium  Evangeliorum 
et  Epistolarum  addisceret.  / 

Eandem  ob  caussam  (etsi  sub  Papatu  abusus  accesserunt  non  leves,  ut  quod  Bibliorum  lectio  adeo 
in  desuetudinem  venit,  ut  Theologi  multi  extiterint  seculis  superioribus,  qui  ne  viderint  quidem  unquam  Biblia 
integra:  et  quod  ad  Missas  fucandas  palliandasque  textus  illi  translati  fuerunt)  tamen  Ecclesiae  etiam  repur- 
gatae  pleraeqiy^  per  Germaaiam,  ut  infirmitati  rudiorum  consulatur,  consuetudinem  illam  receptam  in  lectionibus 
certis,  singulis  Dominicis  et  festis  diebus  proponendis  ad  populum  retinent ,  salvo  nihilominus  usu  libertatis 
Christianae,  ut  vel  in  festis  praecipuis  vaticinia  prophetarum  de  Christo  maxime  illustria  explicentur,  vel  etiam 
integrum  aliquod  scriptum,  sive  Prophetae  alicuius,  sive  Evangelistae  continuo  ordine  enarretur.  Quod  quidem  in 
Ecclesiis  frequentioribus  fere  fit  diebus  profestis,  quibus  ad  conciones  sacras  populus  in  templis  convenire  solet. 

Hac  libertate  relicta,  ut  par  est,  Ecclesiis  diversis  (nequ^  enim  omnia  omnibus  conveniunt)  citra 
superstitionem  conservatus  fuit  etiain  in  Wittembergcnsi  Ecclesia,  mos  annuatim  repetendi ,  atque  in  suggestu 
et  pulpito  enarrandi  textus  Dominicales. 

Instaurata  igitur  Academia  post  bellum  Germanicum,  quia  Hungari  multi  Germanicas  conciones  in 
templis  intelligere  non  poterant,  Philippus  Melanchthon,  qui  vere  erat  dvqo  icfrXog  xoivov  dyad-ov ,  in 
illorum  gratiam  domi  suae  instituit  diebus  festis  explicationem  Evangeliorum  Dominicalium:  Mox  aliorum  con- 
cursu  aucta  frequentia  auditorum,  in  auditorium  publicum  transtulit  eas  sive  Praelectiones  sive  conciunculas, 
in  quibus  familiari  sermone  insigniora  singulorum  textuum  explicare  solebat.  Nam  ut  in  docenda  iuventute 
exercitatissimus  erat,  et  copia  multiplicis  doctrinae  instructissimus;  sic  ad  captum  auditorum  praesentium, 
quorum  plerique  adolescentes  erant,  multi  etiam  adhuc  pueri,  enarrationes  suas  dirigens,  tum  Grammatica  et 
Historica,  tum  vero  etiam  Catechetica  et  Theologica  miscere  solebat,  ut  non  modo  utiiis,  sed  etiam  suavis 
et  iucunda  ea  praelectio  esset  omnibus.  Ac  meminerunt,  qui  ab  anno  1549,  usque  ad  beatam  illius  ex  hac 
vita  migrationem,  quae  anno  1560  contigit ,  Witebergae  operam  dederunt  studiis,  vix  aliam  fuisse  lectionem 
magis  frequentatam,  quam  hanc  ipsam,  in  qua  perpetuo  ille  praeceptum  hoc  veteris  dicti  sequebatur: 

Ov  fioi,  Xiye  xofnpa,   dXX'  cav  deftat  nolvg. 
Et  Horatianum  illud: 


Onme  tulit  punctum,  qui  miscuit  utile  dulci. 


Vel  potius  quod  Dominus  et  Salvator  noster  inquit  Matth.   13.  Omnis  scriba  doctus  in  regno  coelorum,    similis 
est  homini  patrifamilias,  qui  profert  de  thesauro  suo  nova  et  vetera. 

Etsi  autem  dictare  ille  nihil  solebat,  extemporaneo  sermonis  genere  utens,  ut  et  subirent  animos 
celerius  quae  dicebantur,  et  ipse  ad  horae  clepsydram  plura  absolveret:  non  defuerunt  tamen,  qui,  cum  manus 
celeritate  in  scribendo  valerent,  de  qua  a  Poeta  dictum  est: 


XXXI  PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA.  XXXR 

Currant  verba  licet,  manus  est  velocior  illis. 

pleraque  ex  ore  familiariter  disserentis  excipere,  ae  in  chartas  referre  studebant:  fuitque  tanta  aliquorum  in- 
dustria,  ut  ne  jtu^fqyu  quidem  praeterniitterent,  quin  ea  quoque  annotarent.  Tantus  tunc  fervor,  tantum  studium 
erat  in  audiendo  praeceptore  optimo,  et  excipiendis  monitis  sanctissimis,  quibus  et  iudicium  forniari,  et  pietas 
atque  eruditio  augeri  posse  videretur. 

Post  obitum  viri  tanti ,  cui  parem  futura  non  habebunt  saecula,  cum  gubernatores  studiorum  publi- 
corum  in  Academia  Witembergensi  iudicarent  propter  adolescentes  externarum  nationura,  conservandam  esse 
consuetudinem  ennrrandi  Evangelica  Dominicalia:  Paulus  Eberus  Ecclesiae  pastor,  vestigia  praelectionum 
Philippicarum  sequi  conatus,  interdum  conciunculas  Philippi  integras  de  scripto  recitavit;  uonnunquam  vero 
alia  addendo,  alia  demendo,  suas  quasdam  conciones  scholae  proposuit.  Extant  hae  Pauli  Eberi  conciun- 
culae  post  mortem  eius ,  etsi  non  magno  cum  iudicio  collectae,  et  editae  a  Ioaime  Cellario  Bu- 
dissino:  quae  tamen  vel  propter  hanc  solam  opinionem,  quod  Philippicum  aliquid  retinerent,  avide  a  multis 
arreptae  sunt. 

Post  Eberum  vir  clarissimus  D.  Caspar  Cruciger  explicationem  Evangeliorum  Dominicalium  in 
se  recepit.  et  ut  auditores  repetendi.,  quae  docerentur,  occasionem  haberent,  non  diu  ante  dissipationem  Acade- 
miae  (quam  saevi  quidam  hypocritae  praetextu  certaminum  de  persona  Christi,  et  Coena  Domini  Anno  1574. 
moliti  sunt)  dictando  proposuit  Scholae  homilias,  in  quibus  suo  quodam  consilio  summas  explicationum  Philip- 
picarum  sic  contexebat,  interdum  oratione  continua,  saepe  etiam  quaestionibus  adhjbitis,  ut  doctrinam  Melan- 
chthonianam  retinere   studeret:  inethodum  autem  et  genus  orationis  aliud  stilo  suo  proprio  adhiberet. 

.V 

Sed  huius  laboris  sui  editionem  impetrari  a  se  hactenus  p&ssus  uon  est;  vel  molestiam  retexendi 
inter  aerumnas  exilii  multiplices,  vel  varietatem  diversitatemque  iudiciorum  veritus;  vel  etiam,  quia  satisfecisse 
suo  muneri  se  existimavit,  quod  viva  voce  illa  auditoribus  suis  olim  proposuisset,  quorum  multos  sciebat 
adhuc  asservare,  quae  dictata  ab  ipso  essent.  Quae  mihi  tamen  caussae.  quod  pace  illius  dixerim.  cum  ad 
excusandum  non  videantur  satis  idoneae  (Nemo  enim  lucernam  accensam  ponit  rubtus  modium ,  sed  supra 
mensam  collocat,  ut  luceat  omnibus,  qui  in  domo  sunt)  etiamnum  meo  et  Ecclesiae  nomine  eum  rogo,  ut  collegam 
et  amicum  veterem ,  adeoque  propter  publicam  utilitatem  obtesfor,  ut  illa  tamquam  iQtCxcia  Scholae  Witember- 
gensis  veteris  in  publicum  proferat,  si  non  Philippi,  saltem  suo  piaescripto  nomine. 

Conciuncularum  autem  a  Philippo  ipso  habitarum  memoriam  cum  recordatione  suavissima  conserva- 
runt  multi  ex  auditoribus,  quorum  aliqui  ad  summos  in  Republica  honores  postea  evecti  sunt,  qui  quidem 
vehementer  optarunt  illarum  reliquias  tamquam  fragmenta  de  uberi  mensa  cadentia,  ne  plane  perirent,  colligi, 
atque  in  publicum   edi. 

Horum  ex  numero  fuit  vir  eximius,  Doctor  Andreas  Pauli  Iurisconsultus ,  qui  duobus  Saxoniae 
Electoribus ,  Augusto  et  Christiano ,  piae  memoriae,  propter  prudentiam  et  fidem  charus  fuit :  Saepe  etiam  in 
legationibus  ad  Reges  et  Principes  potentes  missus  est:  ubi  summi  viri,  eius  integritatem  et  in  omni  officio 
diligentiam  valcle  probarunt :  nos  etiam  eruditionem  et  pietatem,  et  curam  Ecclesiae  iuvandae  vere  celebrarc 
possumus.  Hic,  ut  publice  docentem  Melanchthonem  multis  annis  audiverat,  et  domestico  eius  con\  ictu  usus 
fuerat:  sic  aqtate  atque  iudicio  iam  confirmatus,  nihil  magis  in  votis  habebat,  quam  ut  ea,  quae  adolescens 
maxima  cum  voluptate  ex  illo  didieerat,  sua  et  aliorum  caussa  publice  extarent. 

Itaque  per  amicos  a  me  contendere,  eum  ut  laborem  in  mauus  sumerem,  quem  nominis  et  doctrinac 
Melanchthonianae  amantissimum  esse  ignorare  non  poterat  ex  qualibuscunque  scriptis  a  me  editis,  ac  potissi- 
mum  ex  Obiectionibus  et  Resp  o  ns  ion  ib  us  theologicis,  quas  Philipp  icorum  argum  en  torun: 
titulo  in  usum  inventutis  Scholasticae  in  publicum  emisi,  de  quibuK  ipse  aliquando  ad  nie  scripsit:  Iudicarc 
se  doctrinam  Ecclesiarum,  quae  Dei  beneficio  restituta  esset  in  (rermania  per  magnos  illos  heroas,  Dominum 
Lutherum  et  Philippum  Melanchthonem,  ita  in  scripto  illo  argumentorum  Philippicorum  repetitam  atque  expli- 
catam  esse,  ut  spes  sit  illam  ea  ipsa  ratione  feliciter  ad  posteritatem  propagari :  atque  etiam  rixis  fanaticorum 
et  opinionum  novarum  commentis  corruptam,  et  obscuratam,  instaurari  inde  posse.  De  quo  aliorum  sane  iudi- 
cium  esto,  qui  conferre  atque  comparare  laborem  illum  volent  cum  norma  Scripturae  Sacrae ,  et  perpetuo 
consensu  repurgatorum  doctrinae  Evangelii,  quod  ad  fundamentum  fidei  Orthodoxae  attinet,  quod  fideliter  illu 
strare  me  studuisse  optiina  conscientia  affirmo. 


XXXIII  POSTILLA   MELANTHONIANA.  XXXIV 

Accessit  ad  Andreae  Pauli  votum  atque  desiderium,  etiam  aliorum  auctoritate  praestantium 
iudicium:  et  inter  hos  viri  praestantissimi,  generi  Melanchthonis,  et  veritatis  Orthodoxae  constantis  Confessoris 
D.  Caspari  Peuceri,  quem  dicere  memini:  Existimare  se,  quicquid  sit  divinae  et  humanae  sapientiae,  quae 
in  hac  vita  cadere  in  hominem  possit,  eius  imaginem  relucere  tum  in  caeteris  scriptis  Melanchthonianis ,  tum 
inprimis  in  Praelectionibus  eius  Evangelicis  et  Chronicis. 

His  iudiciis  praestantium  virorum  confirmatus,  et  mea  sponte  ad  colligendas  reliquias  doctrinae 
Melanchthonianae  incitatus,  in  optima  tamen  voluntate  atque  proposito  cunctantius  ad  laborem  hunc  accessi, 
quod  et  adminiculis  necessariis  destitui  me  videbam:  nam  quia  per  fortunae  iniquitatem  non  licuerat  mihi  in 
Academia  Witebergensi  diu  audire  suavissimam  vocem  Melanchthonis,  pauca  inter  chartas  meas  reperiebam, 
quae  ex  docentis  ore  manu  mea  excepissem:  Et  cum  nullus  sit  usus  diligentiae,  nisi  tempus  ad  laborem  sup- 
petat,  sentiebam  me  propter  vocationis  meae  operas  in  Ecclesia  et  Schola  assidue  praestandas,  ne  quidem  otii 
tantum  habere,  ut  tentare  laborem  eiusmodi  auderem. 

Verum  opportune  accidit,  ut  Scholae  nostrae  Rector  esset,  vir  etPoeta  doctissimus  M.  loachimus 
Meisterus,  qui,  antequam  huc  venisset,  ab  Abrahamo  Bucholcero  necessario  suo,  collectanea  quaedam 
lectionum  Philippicarum  nactus  fuerat,  in  quibus  erant  anni  quadragesimi  noni,  et  duorum  sequentium  annorum 
Rhapsodiae  Evangelicae.  Quorum  annorum  Rhapsodias  suas  etiam  Henricus  Mollerus  Theologiae  Doctor, 
et  collega   quondam  meus  charissimus,  paulo  ante  mortem  suam  amantissime  mecum  communicavit. 

Postea  et  Doctor  Andreas  Pauli,  qui  laboris  istius  suscipiendi  auctor  mihi  fuerat,  per  cognatum 
atque  affinem  suum  virum  Clarissimum  D.  Andream  aDham,  consiliarium  lllustrissimorum  Ducum  Lune- 
burgensium,  Rhapsodias  anni  quinquagesimi  quinti,  et  quinquagesimi  sexti  mihi  curavit,  quas  in  privatum  suum 
usum  conscripserat  vir  pietate  et  eruditione  insignis,  Dominus  Andreas  Schoppius  Leobergensis. 

Ad  has  accessit  studium  viri  ornatissimi,  et  propter  doctrinae  excellentiam ,  et  humanitatem,  et  prom- 
ptltudinem  in  officiis  honestis  praestandis,  omnibus  in  universa  pene  Europa  bonis  ac  doctis  charissimi, 
D.  Iacobi  Monavii,  qui,  cum  me  in  hoc  labore  versari  cognovisset,  non  desiit  esse  iQyodicoxrqg  in  urgendo 
hoc  instituto;  et  cum  in  Pannonias  aliquando  ex  patria  negotiorum  suorum  caussa  exspatiatus  esset,  a  pasto- 
ribus  illorum  locorum  Rhapsodias  diversorum  annorum  mihi  impetravit,  quibus  magnopere  me  adiutum  esse 
ingenue  profiteor. 

Ad  extremum,  Noribergae  cum  essem,  biennio  iam  et  aliquanto  amplius  exacto,  ibique  cum  amicis 
tpikoyikhntoig  de  reliquiis  illis  Scholarum  Philippicarum  in  colloquium  venissem,  non  modo  hortati  me  illi  sunt, 
ut  laborem  susceptum  publicae  utilitatis  caussa  urgerem  atque  perficerem,  sed  etiam,  quas  in  Bibliothecis  suis 
habebant,  consignationes  annorum  plurium,  humanissime  mecum  communicarunt,  iisque,  donec  ad  metam 
optatam  labor  perductus  esset,  uti  me  haud  inviti  permiserunt.  Ex  his  honoris  caussa,  et  ut  posteri  gratitu- 
dinem  se  eis  debere  intelligant,  non  possum  non  nominare  viros  Reverendos  i>.  Mauritium  Hellingum 
et  M.  Laurentium  Durnhoferum,  et  doctrina  ac  virtute  et  usu  rerum  politicarum  ornatissimum  virum 
M.  Matthiam  Schilerum,  Reipublicae  Noribergensi  ab  epistolis  secretioribus. 

Suum  etiam  iTtifiaklov  fisQog  contulit  ad  hunc  laborem  vir  humanissimus  Andreas  Scato,  artis 
Medicae  Doctor  et  Professor,  qui  anni  quinquagesimi  primi  explicationem  Philippicam,  ut  cum  aliis  exempla- 
ribus  conferrem,  perhumaniter,  cum  Witebergam  transirem,  mecum  communicavit. 

Quamobrem  singulari  Dei  providentia  adminiculis  istis  instructus,  etsi  dolebam  aliquot  annorum 
Rhapsodias  ad  manum  mihi  nou  esse ,  quas  ad  continuandam  seriem  annorum  ab  anno  quadragesimo  uono,  ad 
annum  sexagesimum  invicem  se  subsequentium  frustra  ab  aliquibus  requisiveram  (qui  collectanea  sua  nescio 
quo  consilio  premere  maluerunt,  quam  ut  vel  ipsi  ad  publicam  utilitatem  eis  uterentur,  vel  alios  uti  sinerent: 
similes  cani  illi  Aesopico,  qui  corpore  suo  stratus  in  praesepi,  neque  ipse  vesci  foeno  poterat,  neque  equos 
aut  boves  eo  pasci  sinebat). 

Ne  tamen  aliorum  annorum  consignationes  temere  accepisse  ab  amicis  viderer,  Deo  ducente,  manum 
tandem  operi  admovi,  idque  horis  succisivis,  quas  impendere  huic  labori  malui,  quani  polemicis  scriptis  pluribus 
adornandis,  in  tanta  adversariorum  veritatis  rabie,  qua  exemplo  caprae  efferentis  se  propter  loci  securitatem, 
et  leoni  petulanter  ac  contumeliose  insultantis,  multo  nunc  studio  habent,  petulanter  incessere  alios  neque  vivis 
parcentes,  neque  mortuis. 


MELANXH.  OPER.  VOL.  XXIV. 


S 


XXXV  PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETfCA.  XXXVI 

Non  possum  autem  non  profiteri,  multo  labore  et  temporis  impendio  non  exiguo,  mihi  praesertim 
initium  operis  huius  suscepti  constitisse.  Nam  quia  Rhapsodiae  pleraeque  celeri  manu  exceptae  erant,  et 
notis  abbreviationum  plurimis  constabant,  difficile  mihi  fuit  assequi  legendo,  quae  festinanti  calamo,  sine  di- 
stinctionibus  membrorum  et  periodorum  plerumque  scripta  erant.  Deinde  uon  sine  taedio  fuit,  conferre  exempla- 
ria  non  unius  saltem,  sed  plurium  annorum:  praeterea  insigniora  ex  singulis  Rhapsodiis  notanda,  excerpenda, 
\a  ordinem  redigenda,  et  suis  quoque  locis  reponenda  fuerunt,  propterea  quod  initio  non  ex  singulis  Rhapso- 
diis  singulas  conciunculas,  sed  ex  universis  annorum  plurium,  unam  concionem  adornare,  et  quasi  in  unum 
corpus  redigere  instituerara;  hoc  ordioe  plerumque  servato,  ut  primum  grammatica  et  historica,  postea 
vero  doctrinae  locos  recitarem:  quo  ipso  ordine  videbam  et  D.  Philippum  magna  ex  parte  usumfuisse;  qui 
tamen  aliis  atque  aliis  annis,  aut  plura  aut  pauciora,  quae  ad  Grammaticam  spectabant,  et  doctrinae  locos  alios 
atque  alios,  hoc  aut  alio  ordine  libere  tractare  solebat. 

Etsi  autem  religio  mihi  fuit,  discedere  a  verbis  et  phrasibus  Philippicis,  tamen  subinde  res  postula- 
vit,  ut  aut  Germanica  multa  inter  docendum  aspersa  Latine  reddenda;  aut  ex  Rhapsodiis  diversorum  annorum 
evidentiera  deligenda,  aut  quae  in  pluribus  Rhapsodiis  diversa,  sed  ad  unam  eandemque  doctrinam  illustrandam 
utilia  se  offerebant,  connectenda  quomodocunque  fuerint. 

Hanc  G(i)fjb(xTonoitav  cum  inter  initia  huius  laboris  aliquamdiu  prosecutus  essem:  postea  tamen  certis 
de  caussis  mutavi:  primum,  quia  nimium  temporis  ad  illam  requiri  videbam,  quo  iuter  assiduas  vocationis  meae 
operas,  et  impedimenta  studiorum  plurima,  minime  equidem  abundabam.  Deinde  si  unam  saltem  concionem  ex 
onmibus,  quas  annorum  diversorum  penes  me  haberem,  Rhapsodiis  contexere  pergerem,  metuebam,  ne  prolixi- 
tas  fastidium  lectori  pareret.  Ad  haec  experiebar  ordinem  subinde  mutandum,  quem  Melanchthon  usurpaverat: 
saepe  etiam  earumdem  rerum  declarationes  uberiores  aut  alio  loco  insereudas,  aut  plane  omittendas  esse.  Sed 
et  lectori  gratum  fore  putabam,  integras  aliquas  conciunculas  eo  modo  descriptas  videre,  quo  erant  habitae  a 
Melanchthone.  Denique,  singula  maiorem  fidem  habitura  .existimabam,  addo  etiam  suaviora,  iis  qui  Philippum 
ipsum  audivissent,  fore  mihi  persuadebam,  si  quae  de  textu  proposito  uno  tempore  familiariter,  et  dictione  ex- 
temporanea  ille  disseruisset,  una  etiam  conciuncula  eodem  prorsus  modo,  quo  illa  habita  a  D.  PhiJippo  esset, 
suo  quaeque  loco  retineretur. 

Mutato  ergo  priori  instituto ,  iam  non  plurium  Rhapsodiarum  ccofxaTOTToitav  una  concione  complecti, 
sed  ex  toto  cumulo  Rhapsodiarum ,  quas  ad  manum  habere  potui ,  conciunculam  eam  ad  Dominicas  singulas, 
quae  visa  fuit  plenior,  integram  describendam  curavi,  neque  demptis,  neque  additis  aliis,  quae  in  ea  concione 
non  haberentur.  Huic  vero  integrae  concioni  seorsim  subieci,  quae  ex  Rhapsodiis  singulis,  ad  pietatem  et 
eruditionem  pertinentia,  utiliter  addi  posse  videbantur. 

Nec  vero  arbitror  opus  esse,  ut  qualiacunque  ista  collectanea  lectori  commendem,  cum  eorum  uti- 
litas  et  suavitas  ex  ipsa  lectione  facile  percipi  possit.  Et  eduntur  ista,  non  nasutulis  aut  fastidiosis  lectoribus, 
sed  studiosis  atque  amantibus  doctrinae  Melanchthonianae,  cuius  pene  singula  verba,  oraculorum  instar  sunt 
afferenti  studium  meditationis :  ut  de  Euripide  pronuntiavit  Cicero,  Singulos  eius  versus,  singula  esse  oracula. 

Tuae  vero  dignitati,  vir  amplissime,  dedicandam  atque  inscribendam  hanc  primam  operis  huius  par- 
tem  existimavi,  quod  ex  literis  Iacobi  Monavii,  viri  Clarissimi  et  amici  utriusque  nostriim  singularis,  quin 
et  ex  tuis  ipsius  ad  me  literis,  humauissime  aliquoties  perscriptis,  lucide,  non  obscure  perspexi,  unum  te  esse 
ex  iis,  qui  et  nomen  et  scripta  Philippi  Melanchthonis  admirautur,  magnifaciunt ,  et  amant. 

Deinde  quod  ex  fama  publica  cognovi,  te  pietate  sincera,  et  aliis  virtutibus  multis  excellentibus 
praeditum  (ubicunque  enim  vcra  in  Deum  pietas  est,  ibi  chorus  aliarum  virtutum  deesse  non  potest)  inprimis 
vero  studio  beneficentiae,  optime  mereri  de  Ecclesiis  istarum  regionum,  et  in  uuiversum  de  studiis  eruditis,  et 
de  literatis  hominibus. 

Est  autem  haec  virtus  eximia,  et  rarum  Dei  donum,  excitantis  subinde  aliquos,  qui  ad  fovendas  et 
ornandas  Ecclesias  et  Scholas,  et  provehendos  eos,  qui  doctrinarum  studiis  dediti  sunt,  liberalitatem  suam 
exercent  et  beneficentiam.  Nec  exiguum  est  magnorum  et  praestantium  virorum  elogium  illud,  quod  apud  Co- 
micum  exstat,  Et  habet  quod  det,  et  nemo  dat  eo  largius.  Nam  si  qui  tales  sunt,  decus  multarum  virtutum 
exercent:  quia  et  facto  probant,  se  intelligere,  quis  sit  verus  divitiarum  usus,  et  cum  hilari  animo  operam 
dant,  ut  de  fontibus  suis  rivuli  ad  alios  iuvandos   promanent,  multipliciter  fideni  suam   erga  Deum   ostendunL 


XXXVII  POSTILLA  MELANTHONIANA.  XXXVIII 

Statuunt  non  casu  obiici  bona,  sed  vere  a  Deo  dari:  Obtemperant  voluntati  Dei ,  qui  iubet  sperare,  non  in  in» 
certo  divitiarum ,  sed  in  Deo  vivo,  qui  praestat  nobis  omnia  abunde  ad  fruendum,  bene  agere,  divites  fieri  in 
bonis  operibus,  prompte  tribuere,  et  communicare  aliis,  thesaurizare  sibi  fundamentum  bonum  in  futurum,  ut 
apprehendatur  vera  vita:  Denique  petunt  et  expectant  a  Deo  praemia  et  compensationem  secundum  promissiones 
eius:  Foeneratur  Domino,  qui  iuvat  pauperem  iustum. 

Accipe  ergo  vir  clarissime  hunc  laborem  nostrum  iam  pridem  animo  meo  tibi  destinatum,  tamquam 
observantiae  erga  te  meae  testimonium,  et  virtutum  tuarum,  quibus  de  bonis  bene  mereri  assidue  studes,  mo- 
numentum  perpetuum;  et  quicquid  utilitatis  ex  hoc  scripto  ad  iuventutem  studiosam  redire  poterit,  sub  augusto 
tuo  nomine  ad  alios  promanare  sine. 

Filium  Dei  Dominum  nostrum  Iesum  Christum,  crucifixum  et  resuscitatum  pro  nobis,  et  gloriose  re- 
gnantem  ad  dexteram  patris  toto  pectore  oro,  ut  Ecclesias  Pannonias,  quarum  tu  decus  es  et  praesidium,  cle- 
menter  tueatur  depulsis  armis  Turcicis:  Te  etiam  tuosque  in  praesentis  belli  periculis  salvos  et  sospites  ser- 
vet,  et  omni  benedictionis  genere  in  perpetuum  cumulet,  et  augeat.  Bene  et  feliciter  vale,  vir  praestantissime, 
et  perpetua  observantia  mihi  colende.     Bremae,  mense  Martio,  Anuo  Christi   1594. 


Praefaiio   Partis   II. 

Reverendis  et  amplissimis  clarissimis  viris,  pietate,  eruditione,  sapientia  et  omni  virtutum  genere  prae- 

stantibus  Dominis  pastoribus:  iudicibus  regiis:  consulibus  et  Senatoribus  urbium  Pannoniae  et 

Transsylvaniae,  quae  puriorem  doctrinam  Evangelii  profitentur;  Dominis  et  amicis  suis 

reverenter  colendis,  S.  P.  D.  Christophorus  Pezelius  D. 

Memorabile  est  hoc  Xenophontis  dictum:  Ov  jidvv  ye  qddiov  iaztv  evQetv  eQyov,  iy  O)  ovx  dv  ztg 
aixiav  e%et.  XaXendv  yuQ,  ovtco  zt  nottjaat  uiaie  fj,r;8ev  dfiaQreiv.  XaXenov  de,  xal  dvapaQTrjTcog  rt  TCottjaavjag ,  fir) 
dyvcojnovt  xQtrtj  neQtTvxeiv:  hoc  est,  Non  facile  est  invenire  opus ,  in  quo  quis  non  habeat  quod  culpet.  Diffi- 
cile  enim  est,  aliquid  ita  facere ,  ut  non  aberres :  Difficile  est  quoque  eos,  qui  sine  errore  aliquid  fecerint,  in 
malignum  iudicem  non  incidere.  Non  igitur  in  hoc  labore  (in  quo  reliquias  Scholarum  Melanchthoniarum  in  Evan- 
gelia  Dominicalia  colligere,  et  ab  interitu  vindicare  conatus  sum)  praecipuam  aliquam  fortunam  mihi  polliceri 
debeo,  neque  vel  diversitatem  iudiciorum,  vel  etiam  multorum  reprehensiones  effugiturum  me  sperare  possum. 

Ut  autem  me  ipsum  erigo,  atque  sustento  partim  testimonio  conscientiae  propriae,  partim  spe  recto- 
rum  iudiciorum,  in  his,  qui  candide,  et  siue  malevolentia  iudicaturi  sunt:  sic  aequum  lectorem  haud  inique 
laturum  confido,  si  aliquibus  saltem  improborum  calumniis,  aut  non  prorsus  malorum,  pravis  opinionibus  atque 
praeiudiciis  aliquo  modo  occurrere  studeam. 

I.  Sunt  enim  aliqui,  qui  etiam  memoriam  nominis  et  scriptorum  Philippi  aversantur,  odio  erga  per- 
sonam  tanti  viri  tam  pertmaciter  concepto,  ut  ne  quidem  post  mortem  eius  exuere  illud,  atque  deponere  posse 
videantur.  Hi  vero  cum  animi  sui  morbum  ipsi  proilant  et  ingratitudinem,  curandi  mihi  non  esse  videntur. 
Ut  enim  Moyses  surrexisse  in  Aegypto  scribit,  qui  ignorarunt  Ioseph:  ita  isti  horribili  cum  ingratitudine  obliti 
omnium  meritorum  Mclanchthonis,  etiam  memoviam  scriptorum  eius  abolitam  esse  cuperent.  Iilud  autem  dolen- 
dum  est,  eo  rem  devenisse,  ut  nec  in  scholis  ferantur  amplius,  nec  impune  edantur  aut  distrahantur  scripta 
Melanchthonis  iis  ipsis  in  locis,  ubi  ille  ad  annos  quadraginta  fideliter  docuit,  et  ut  est  in  eius  Epitaphio: 

Vitam.  fortnnasque  saas  studiumque  laboris, 

Atque  operam  sanctam  consiliique  ficlem 
Impendit,  divina  tuis,  Ecclesia,  rebus: 

Teque  pius  varia  iuvit  et  auxit  ope. 

Multo  vero  magis  serio  motu  pectoris  deploranda  est  haec  Ecclesiae   calamitas,   quod   isthic   locorum,   ubi   ex 
immota   verbi  divini  auctoritate   veritatem    orthodoxam   de   omnibus   Christianae  religionis    capitibus   sincere  D. 


XXXIX  PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA.  XL 

Philippus  tradidit,  ibi  nunc  Ubiquitarii  regnant,  qui  extincta  veteri  doctrina  ac  luce,  mera  sophismata  et  tene- 
bras  Ecclesiae  obtrudunt  de  persona  Christi:  de  naturarum  distinctione  et  proprietatibus :  de  vera  atque  unica 
caussa  invocationis  Christi :  de  legitimo  Sacramentorum  usu:  receptis  paradoxis  absurdiseimis  de  communicatione 
reali  proprietatum  in  naturis :  de  omni-praesentia  seu  ubiquitate  carnis  Christi:  de  adoratione  ad  Christi  huma- 
nitatem  dirigenda,  propter  omni-maiestatem  divinam  in  eam  translatam ,  sive  realiter  effusam:  de  vi  et  efficacia 
Sacramentorum  ex  opere  operato :  de  rei  in  Sacramentis  promissae  participatione  piis  ac  impiis^  fide  vera  prae- 
ditis,  et  ea  omnino  carentibus,  communi. 

De  his  falsissimis  persuasionibus  cum  errores  suos  mordicus*  retineaut  harmostae  illi  novi ,  et  veri- 
tatein  orthodoxam  persequantur  Vatiniano  odio,  comprehensam  in  scriptis  Philippi  (in  quibus  toties  hoc  inculca- 
tur),  Physicam,  seu  realem  communicationem  idiomatum  re  ipsa  Eutychianam  naturarum  confusionem  esse, 
et  Sacramenta  tantum  in  his,  qui  vera  fide  sumunt,  rationem  Sacramenti,  id  est,  cyqayCSog  nCoieojg  habere, 
nec  aliter  fieri  applicationem  Christi  et  beneficiorum  eius,  quam  sola  fide.  Mirum  non  est,  illis  etiam  eos 
invisos  atque  odiosos  esse,  qui  scripta  Philippi  sarta  tecta  conservari  in  Ecclesia  cupiunt. 

Sed  ut  Orphei  lyra  dicitur  abiecta  in  fluvium,  aliquamdiu  edidisse  sonum:  sic  quam  diu  volet  Do- 
minus  in  aliquibus  Ecclesiis,  tum  in  Germauia,  tum  extra  Germaniam  retinere  aliquid  puritatis,  servabit  sonuin 
vocis  Melanchthonianae  ex  scriptis  eius  adhuc  resultantem. 

Isti  autem  novi  harmostae  ne  vultum  quidem  Melanchthonis  ferre  potuissent,  etsi  superstite  Luthero, 
cuius  ipsi  nomine  turpiter  abutuntur,  dissensionem  commenti  fuissent  inter  duos  illos  summos  heroas,  quorum 
opera  Deus  usus  est  in  instauranda  doctrina  Evangelii,  audivissent  ab  ipso  Luthero  haud  dubie:  Qui  Philip- 
pmn  non  agnoscit  praecepiorem,  eum  beanum  esse  oportet,  et  stupidissimum  pecus  Arcadicum.  Eiusdem  D. 
Lutheri  iudicium  opponere  si  vell»ent,  etiamnum  possent,  quae  ille  anno  proximo  ante  mortem  suam,  scripta 
reliquit,  in  praefatione  primi  Tomi  suorum  operum:  Quid  operatus  sit  Dominus  per  Philippum  Melan- 
chthonem  tamquam  organum  suum,  non  in  literis  tantum,  sed  in  Theologia,  satis  testantur  eius  opera, 
etiamsi  irascatur  Satan,  et  omnes  squamae  eius.  Item,  Inter  libros  methodicos  Loci  communes  Philippi 
excellunt,  quibus  Theologus  et  Episcopus  pulcre  et  abunde  formari  potest,  ut  sit  potens  in  sermone  do- 
ctrinae  pietatis. 

Sed  non  tam  refutandi  verbis,  quam  cohercendi  severius  erant  hostes  illi  Scriptorum  et  doctrinae 
Melanchthonianae:  et  petendum  a  Deo,  ut  istos  apros  turbantes  fontes  limpidissimos  veritatis  orthodoxae,  et 
pacem  ac  tjttnquillitatem  Ecclesiaruin  Evangelicarum  horribiliter  proculcantes  compescat,  et  Ecclesiis  ogiJodo^Cav 
pariter,  atque  o/juovoiav  restituat  atque  conservet. 

II.  Sunt  autem  et  alii,  qui  Confessioni  ac  fidei  Melanchthonis  op.oipfjcpot  esse  ac  videri  volunt:  sed 
persuasione  excellentis  doctrinae  et  eximiae  cuiusdam  sapientiae  suae  opinione,  scripta  Philippica  contemuunt, 
quia  nimis  sint  popularia  et  facilia,  cum  ipsi  argutum  et  subtile  aliquid  requirant.  Itaque  tenuiora  esse  illa 
existimant,  quam  ut  eis  legendis  tempus  aliquod  tribuendum  esse  videatur.  Hi  delicatuli  et  fastidiosi,  partim 
(piXavrCa  peccant,  tribuentes  sibi  ipsis  antecellentiam :  ut  cum  Darius  ante  Sesostris  statuam  collocari  imaginem 
suam  iubebat,  cuius  rerum  gestarum  magnitudinem  ut  recte  templi  illius  sacerdos  monuit,  neutiquam  adaequas- 
set,  multo  autem  minus  superasset:  partim  ignavia,  ne  quidem  legentes  accurato  cum  iudicio,  scripta  Me- 
lanchthoniana,  in  quibus  res  necessario  retinendae  in  Ecclesia  singulari  studio  delectae,  et  proprio  sermonis 
genere,  ac  maxime  perspicuo  expositae  sunt,  de  quo  Horatianum  illud  usurpari  verissime  potest: 

ut  sibi  quivis 

Speret  idem,  sudet  multum,  frustraque  laboret. 
Ausus  idem,  etc. 


■■■> 


Taceo,  quod  propter  hanc  ipsam  caussam  iuventuti  Philippica  maxime  prosunt,  quia  sunt  populariter  exposita. 
Nec  enim  frustra  in  Epitaphio  Epicharmi  scriptum  est:  xQWWa  &te  naiaC-  ptyaXa  avioj  x"Qi$-  Et  quod  in 
Scholis  vulgo  fertur:  Qui  puerum  vult  docere,  eum  puerum  fieri  necesse  est. 

III.  Verum  indignabuntur  alii,  obtrudi  lectoribus  non  modo  scripta  et  dictata  Melanchthonis ,  sed 
etiam  sermones  familiares,  et  colloouia  inter  auditores  habita.  Id  enim  perinde  esse  dicunt,  ac  si  quis  collo- 
quia  omnia  patrisfamilias  cum  liberis  et  caeteris  domesticis  suis  efferre  atque  evulgare  velit.  Imo  vero  liberis 
generosis  etiam  dictorum  singulorum,  quae  ex  parentibus,    praesertim  morti  vicinis,   audiverunt,  memoria  atque 


XLI  POSTILLA   MELANTHONIANA.  XLII 

recordatio  grata  atque  iucunda  esse  solet.  Et  accedunt  aliae  caussae,  cur  prosit  ea  asservare,  quae  a  magnis 
viris  inter  docendum  prolata  sunt:  quia  multa  hac  occasione  declarantur,  quae  minus  plene  aut  brevius  atque 
concisius,  saepe  etiam  obscurius  in  scriptis  publicis  exposita  sunt.  Hic  enim  pressius  omnia,  illic  vero  libe- 
rius  et  familiarius  pleraque  tractantur.  Testimonium  etiam  perhibetur  constantis  professionis  unius  eiusdemque 
vocis  doctrinae.  Et  adsperguntur  subinde  paternae  commonefactiones  ad  praesentes  auditores,  quae  ad  excitan- 
dos  animos  plurimum  momenti  habent. 

Nec  inelegans  est  apud  Philostratum  narratio  de  Damide  Assyrio,  socio  Apollonii,  viri  sapientis  et 
divini.  Is  enim  in  libro  quodam  conscripserat,  quae  ab  Apollonio  dicta  aut  facta  fuerant,  idque  ea  d;ligentia, 
ut  minima  etiam  collegisse  eum  appareret.  Erat  autem  alius  quidam  vir  otiosus  et  invidus,  qui  caetera  qui- 
dem  ab  eo  scripta  bene  recteque  se  habere  dicebat,  quod  sententias  et  opiniones  Apollonii  memoratu  dignas 
collegisset:  id  vero  negabat  se  probare,  quod  minima  eiiam  dicta  suo  operi  inseruisset,  catellos  imitatus, 
qui  coenantibus  dominis  micas  de  mensa  cadentes  colligunt.  Huic  respoudens  Damis:  Recte  dicis  (inquit) 
verum  et  Deorum  est  convivium,  et  Dii  convivae  sunt,  et  korum  ministris  maxima  cura  est,  ne  qua  etiam 
minima  ambrosiae  particula,  si  forte  ceciderit,  pereat.  Sed  nos  in  Ecclesia  etiam  a  Christo  praeceptum 
esse,  meminimus:  Colligile  fragmenta,  ne  quid  pereat.  Denique  in  veteri  Testamento  Deus  in  memoriam  mi- 
raculosae  pastionis  Israelitarum  in  deserto.,  asservari  iussit  Manna,  etiam  cum  illius  nullus  amplius  ad  vescen- 
dum  usus  esse  videretur. 

IV.  Sed  nimis  sero  haec  proferuntur,  obiicient  aliqui.  Anni  enim  triginta  quatuor  nunc  effluxerunt 
post  beatam  Philippi  ex  hac  vita  migrationem.  Utinam  vero  iam  pridem  aliquis  extitisset,  qui  laborem  hunc 
colligendi  atque  in  publicum  edendi  fragmenta  ista  Scholarum  Philippicarum  recipere  in  se  voluisset!  Mihi  qul- 
dem  ante  annos  complures  animus  non  defuit  colligendi  istas  micas  cadentes  de  mensa  Philippi  Melanchthonis, 
sed  occasiones  defuerunt:  quae,  ut  sunt  dona  Dei,  ita  aliis  atque  aliis  temporibus  se  magis  minusque  offerunt. 
Neque  vero  quicquid  per  se  bonum  est,  reprehendi  debet,  quocunque  sane  tempore  proferatur.  Atque  utinam 
vel  nunc  editio  harum  Scholarum  Philippi  (in  quibus  summa  simplicitate  ac  proprietate  res  necessariae  et  utiles 
explicantur)  exemplo  esset  fanaticis  multis.,  ut  absurda  aut  ambigua  dicta  maiori  studio  caverent,  quae  nihil 
aliud,  quam  doctrinae  confusionem  et  tenebras  pariunt. 

Etsi  enim  in  populo  maiores  plausus  cient  illa  &avfiara  Qyfidicov,  sicut  et  Thucydides  suos  cives 
obiurgat,  quod,  fastidiant  usitata,  et  mirentur  absurda:  tamen  licentia  illa  in  dicendo,  in  Ecclesia  horribilis 
pernicies  est,  sive  consulto  aliquis  ludat  praestigiis  sophismatum,  ut  fecerunt,  et  faciunt  multi  blasphemi ;  sive 
inscitia  spargat  improprie  dicta,  quae  dissimiles  opiniones  in  animis  auditorum  relinquunt. 

V.  At  non  Theologica  tantum,  verum  etiam  Grammatica  et  Historica  multa  in  his  Scholis  recitan- 
tur.  Id  morosi  aliqui  ac  nimis  superstitiosi  cavillantur  praeter  decorum  esse.  Sed  faciunt  nae  intelligendo  isti, 
ut  nihil  intelligant.  Non  enim  cogitant,  quae  ratio  fuerit  auditorii  illius,  in  quo  Comites,  Barones,  nobiles,  et 
omnium  ordinum  ac  professionum  studiosi,  senes,  iuvenes,  pueri  in  maxima  frequentia  ab  ore  docentis  pendebant. 
Singulis  ergo,  ut  fructum  aliquem  afferrent  lectiones  singulae,  de  industria  proferre  solebat  ex  thesauro  multipli- 
cis  copia  doctrinae  suae  vetera  et  nova,  ut  Christus  in  parabola  de  patrefamilias  loquitur.  Studio  etiam  habe- 
bat  saepe  multumque  ccnferre  inter  se  Philosophica  et  Theologica,  ut  ostenderet,  quid  deesset  sapientiae  hu- 
manae,  et  quantum  doctrina  Ecclesiae  antecelleret  Philosophiae,  quae  exigua  particula  legis  est.  Denique  api- 
culas  imitabatur,  quae  ex  vario  florum  genere  succum  mellis  generosissimum  conficiunt,  ut  est  in  versibus 
Manilii : 

Floriferis  ut  apes  in  saltibus  omnia  libant: 
Omnia  nos  itidem  depascimur  aurea  dicta. 
Aurea  perpetua  semper  dignissima  vita. 

Tantum  igitur  abest,  ut  vitio  verti  debeat,  quod  D.  Philippus  non  inter  rude  vulgus,  non  in  templis 
docens,  sed  in  coetu  studiosorum,  et  in  schola  sedens,  utilia  dulcibus  miscebat,  ut  laudem  potius  dexteritatis  et 
eruditionis  modus  ille  docendi  mereatur.  Nam  et  hoc  artis  est,  xoivd  xavvdSg,  et  xaivd  xoivwg  in  docendo  pro- 
ponere. 

Postremo  offendentur  forte  nonnulli  crebra  earundem  rerum  repetitione:  solebat  enim  sine  omni  af- 
fectatione  novitatis,  eadem  Melanchthon  repetere  et  inculcare,  quae  utilia  et  necessaria  esse  iudicabat,  et  non 
modo  Pauli  auctoritate  se  tuebatur,  qui  ad  Philippenses  ait:  Eadem  vobis  scribere,  mihi  quidem  non  mole- 
stum,  vobis  autem  est  necessarium:  sed  etiam  Socratis  exemplum  crebro  allegabat,  qui  contra  Hippiam  Sophi- 


:XLHI  PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA.  XLIV 

stam,  laudi  sibi  ducit,  quod  de  iustitia  dicat  perpetuo  id  avid  iteql  tcov  avxcov,  ut  est  aputl  Xenophontem  in 
'AnofivtjpovevztxoTg. 

Delectabatur  etiam  dictis  Epicteti  et  Platonis :  quorum  ille,  Scire,  inquit,  oportct,  quod  non  facile  sit 
homini  compre/iendere  doctrinam  aliquam,  nisi  quotidie  eadem  et  dicat  aliquis  et  audiat,  et  simul  ad  usum 
in  tita  transferat.  Hic  vero  etiam  iam  senex  scripsit,  noXXdxtg  ol  Xeyofieva  xal  del  dxovofteva,  xal  noXXd  htj, 
fioytg  wgiteo  /^wccg  ixxad^aCqezat  fiexd  noXXrjg  noayfiaxeCag.  Etiam  cum  saepe  doctrina  eadem  repetitur,  et 
semper  auditur  multis  annis,  vix  lamen  ut  aurum  perpurgatur  cum  magnis  exercitiis. 

Quid?  quod  beata  illa  anima  Philippi  toties  afflrmabat  studium  novitatis  omnibus  temporibus,  erro- 
res  in  Ecclesiam  invexisse?  de  quo  citabat  Hieronymi  Schurfii  dictum  viri  sapientissimi,  et  in  doctrina  Evan- 
gelii  recte  instituti ,  qui  existimarit  illam  fuisse  primam  occasionem ,  cur  Ecclesiae  doctrina  corrupta  sit,  quia 
docentes  habuerint  studium  nova  docendi ,  et  populus  consueta  fastidiens ,  novi  aliquid  audire  volucrit.  Uti- 
nam  igitur  possemus  eadem,  quae  vera  sunt  et  utilia,  non  tantum  iisdem  verbis,  sed  etiam  iisdem  literis  et 
syllabis  efferre,  ut  magnum  commodum  est,  quod  iisdem  characteribus  in  scribendo  et  numerando  omnes  utimur. 

Quae  cum  ita  sint,  et  nomen  Philippi,  propter  dona  Dei  in  eum  collata,  et  merita  ipsius  in  Eccle- 
siam  et  scholas  memoria  et  veneratione  perpetua  dignissimum  sit,  et  scriptorum  ipsius  utilitas  sit  manifesta^ 
atque  illa  etiam  quae  parva  videntur,  vere  magna  sint,  neque  iis  saltem,  qui  tunc  eum  docentem  audiverunt, 
sed  etiam  posteritati  plurimum  prodesse  queant:  collatio  item  philosophicarum  disputationum  discrimen  Philoso- 
phiae  et  Evangelii  illustret,  quemadmodum  et  Grammaticae  explicationes  vocabulorum  et  phrasium,  et  circum- 
stantiarum  historicarum  expositiones  magnum  lumen  afferunt  rebus  ipsis  penitius  cognoscendis.  Denique  cum 
eorumdem  crebra  repetitio  confirmet  iudicia  legentium:  Confido  sane,  bonos  candide  de  hoc  labore  iudicaturos 
esse,  quo  conatus  sum  colligere  iuxta  Christi  praeceptum  xd  xXdcftaxa  xd  neqtccevovxa,  ne  quid  periret  eorum, 
quae  salutariter  erudire  posteritatem  possint  de  vera  Dei  agnitione ,  et  cultu,  et  salute  hominum.  Hoc  meum  in- 
stitutum  si  approbaverint  boni  ac  pii  viri,  est  in  quo  per  Dei  gratiam  acquiescam:  Malos  et  insanaqiles  nihil 
moror,  cum  in  parte  laudis  sit  displicuisse  malis. 

Dedicare  autem,  et  quasi  consecrare  hanc  partem  laboris  istius  vobis,  Reverendi,  magnifici,  pru- 
dentissimi  ac  honestissimi  viri,  qui  gubernationi  Ecclesiarum  et  Rerumpublicarum  in  civitatibus  Ungaricis  et 
Transsylvanicis  amplectentibus  puram  Evangelii  doctrinam  praeestis,  volui:  primum,  quia  Hungarorum  caussa, 
qui  per  tam  longinqua  et  difficilia  itinera  Vitebergam  se  studiorum  caussa  aliis  atque  aliis  temporibus  contule- 
rant,  onus  hoc  Praelectionum  Dominicalium  primum  in  se  recepit  D.  Philippus,  nullam  praetermittens  occasio- 
nem  erudiendi  adolescentes  vestrae  gentis,  et  provehendi  in  pietatis  et  optimarum  artium  studiis. 

Deinde,  quia  mihi  ipsi  Vitebergae  docenti  dulcis  amicitia  fuit  cum  multis  ex  honestissima  natione 
vestra:  et  Clarissimus  vir  D.  lacobus  Monavius  Vratislaviensis  ex  Ungaria  atque  Transsylvania  vestra  ad  hunc 
laborem  suscipiendum  mediocrem  copiam  consignationum  ex  ore  D.  Philippi  exceptarum,  a  multis  vestrum 
impetravit,  mihique  suppeditavit.  Ut  igitur  agricolas  par  est  fructum  sementis  suae  percipere,  ita  gratitudinem 
meam  declarandam  vobis  esse  in  scriptione  huius  partis  Postillae  Melanchthonianae  putavi,  pro  liberalissima 
communicatione  vestrorum  in  hoc  genere  thesaurorum,  quos  in  seriniis  ante  a  vobis  asservatos,  publicae  nunc 
utilitati  servire,  haud  dubie  pro  vestra  pietate,  dulce  vobis  erit. 

Accedit  huc,  quod  testari  volui  me  cogitantem  de  xotvcovCa  t&SV  dyCatv,  quam  in  articulo  Symboli 
profitemur,  vera  benevolentia  amplecti  Ecclesias  vestras,  retinentes  puritatem  doctrinae  coelestis,  et  vTtozvnboctv 
vytaivovroov  Xoycov :  Et  laetari  toto  pectore,  quod,  cum  in  Germania  multi  doctrinam  veram  nequiter  corrumpant, 
alii  (ftXovetxCa,  alii  coytGiofiavCa:  in  illis  tamen  oris  vestrarum  regionum  retineatur  praeclarum  illud  depositum 
doctrinae  Melanchthonianae ,  congruens  cum  norma  scripturae  propheticae  et  Apostolicae,  et  cum  consensu  per- 
petuo  Orthodoxae  Ecclesiae  omnium  temporum. 

Postremo,  cum  arma  Turcica  hoc  tempore  in  conspectu  sint,  quae  a  cervicibus  Germaniae  Deus 
longo  tempore,  virtute  vestrae  gentis  depulit,  et,  ut  spero,  deinceps  quoque  depe.Uet:  testatum  hac  compella- 
tione  volui ,  me  ex  animo  socium  esse  vestrarum  precum,  et  Deum  ardentibus  gemitibus  vobiscum  invocare,  ut 
Ecclesias  et  Respublicas  honestas  in  vestra  gente  tueatur,  et  veram  religionem  ac  disciplinam  conservet,  de- 
pulso  iugo  servitutis  Turcicae,  ut  conspiciatur  testimonium  praesentiae  Filii  Dei;  et  appareat  veram  esse  pro- 
missionem  in  Daniele  traditam:  Tunc  stabit  Michael  princeps  magnus,  et  pugnabit  pro  filiis  populi  sui:  Cuius 
divinae  et  clemcntissimae  protectioni,  et  vos  et  familias  vestras,  et  universam  patriam  vestram  veris  suspiriis  et 


XLV  POSTILLA  MELANTHONIANA.  XLVI 

precibns  ardentibus  fidelissime  commendo.  Hanc  vero  compellationem  meam  publicam ,  ut  in  optimam  partem 
accipiatis,  et  munus  hoc  Melanchthoniaiium  gratum  acceptumque  esse  vobis  sinatis ,  reverenter  rogo  atque  oro. 
Bremae,  mense  Iunio.     Anno  Christi   1594. 

Epigramma  Casparis  Peuceri  in  Philippomastigas. 

Gratia  pro  meritls  tibi,  Magnc  Philippi,  refertur, 

Ceu  solet  ingratum  reddere  in  orbe  genus. 
Nainque  vehd  rabidi  lacerant  tua  scripta  Molossi, 

Sed  tua  persistet  vindice  caussa  Deo. 

In  hac  altera  Praefatione  Pezelius  se  defendit  a  reprehensoribus  suae  collectionis,  et  fructum 
indigitat,  qui  ex  his  sermonibus  percipi  possit.  Qui  de  fructu  dubitet,  legat  praeter  alios  praesertim  Gallii 
librum  supra  luudatum,  in  quo  innumeris  locis  haec  Pezelii  collectio  allegatur,  undo  elucet,  quanti  momenti  sit 
haec  Postilla.  Strobelius  in  libro:  <§i[torifcfy  =  £iUerarifcbe  91ad?rid)t  t>on  ^biltpp  2Mand;tf;on3  QSerbienften  um  bte 
t;eilige  @d)rift  p.  91  sq.  de  hac  collectione  hoc  fert  iudicium:  u%\  bicfen  4  99dnben  fiecft  ungemein  tnet  guteS,  unb 
ber  3nf;att  berfel6en  jeixcrt  red?t  betttltd?  fcon  ber  groffen  JtenntniS  20Mand;tf;on3  fafi  tn  atlen  geletjrten  S55iffcnfcf?aftert.  2)er 
£t;eoIog  ntd)t  nur,  fonbern  auct)  ber  Surtfi,  2ftebictner  unb  QJIjttofopt;  reirb  in  Sefung  btefer  $oflille  mand;e3  ftnben ,  fo  i&m 
9iu&en  uttb  93ergniigen  6ringen  fan.     23ejef  jeigt  aucf)  fcbon  auf  bem  &itel6tat  beS  erften  £f)eit3  an,  tt>a§  man  I)ierinnen  jtt 

ftnDen  t)aSe. <So  fciele  $ue3fd;it>eifungen  a&et  aud)  fjie  unb  ba  oorfommen,    bie  eben  jttr  (Mtdrung  be3  @oange= 

Iifci)en  %att§  nid?t3  bettragen,  fo  mif?t  man  fie  bod)  nid;t  gem,  juntat  bie  tueten  etnoerIei6ten  f)tfiorifd;en  (Srjdfttungen  bon 
tnand)en  ©etet;rten  unb  93ege6enf)eiten  forcot  bamatiger,  atS  aucb  dtterer  3riten,  bie  man  fonfi  nirgenbS,  atu  wenigfien  aber 
in  einer  93oitifle  anjutreffen  pffeget.  etc. 

Denique  alia  Postilla  memoranda  est,  quae  quidem  aliqua  ex  parte  item  Melanthonianas  conciones 
complectitur  et  ante  illam  a  Pezelio  collectam  prodiit  sic  inscripta: 

Euangeliorum  Dominicalium  Expositio  pia,  diligens  et  ingeniosa:  in  qua  multa  utilissima,  qualia 
rarius  alibi  occurrunt ,  singulari  dexteritate  suauitate  et  gratia  traduntur  alque  declarantur: 
ad  pietatem  tum  excitandam,  tum  alendam,  perquam  idilis  futura  omnibus  D.  Paulo  Ebero 
Authore  a  loh.  Cellario  Dudissino  in  lucem  edita.  Francofurti  ad  Moenum  apud  Nic.  Bas- 
saeum.     1576.    61  plagg.  8.*) 

de  qua  Pezelius  in  Praefatione  Partis  I.  suae  collectionis  haec  refert:  ,,Post  obitum  viri  tanti,  cui  parem 
futura  non  habebunt  saecula,  [Melanthonis]  cum  gubernatores  studiorum  publicorum  in  Academia  Witembergensi 
iudicarent  propter  adolescentes  exterarum  nationum,  conservandam  esse  consuetudinem  enarrandi  Evangelia  Do- 
minicalia:  Paulus  Eberus,  Ecclesiae  pastor,  vestigia  praelectionum  Philippicarum  sequi  conatus ,  interdum 
conriunculas  Philippi  integras  de  scripto  recitavit;  ncnnunquam  vero  alia  addendo,  alia  demendo,  suas  quasdam 
conciones  scholae  proposuit.  Extant  hae  Pauli  Eberi  conciunculae  post  mortem  eius,  etsi  uon  magno  cum  iu- 
dicio  collectae  et  editae  a  Ioanne  Cellario  Budissino,  quae  tamen  vel  propter  hauc  solam  opinionem, 
quod  Philippicum  aliquid  retinerent,  avide  a  multis  arreptae  sunt." 


*)  Hic  liber,  qui  a  Strobelio  1.  1.  p.  94  sq.  et  in  huius  Corporis  Vol.  XIV.  p.  163  sq.  recensetur,  in  Biblioth.  senat.  No- 
rimberg.  asservatur. 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


DOMINICA   I.   ADVENTUS. 


Evangelium  Matthaei  21. 


Explicatio    Grammatica  vocabulwum  3    in   Historia 
ingressus  Christi  in  urbem  Hierosolymam. 

Vetustas  nominavit  hoc  tempus,  Adventum, 
ut  esset  praeparatio  ad  Festum  Natalitium.  Sunt 
autem    distincti   adventus    Christi.      Ideo    lectiones 

Juoque  Evangelicae  diversae  proponuntur  istis 
kuninicis,  quibus  ab  adventu  nomen  est  inditum. 
Hodierni  Evangelii  textus  loquitur  de  adventu 
seu  ingressu  Christi  in  urbem  Hierosolymam  ad 
patiendum.  Postea  sequitur  lectio  de  adventu  ad 
novissimum  iudicium.  Sequentibus  duabus  Domi- 
nicis  agitur  de  adventu  Christi  ad  praedicationem, 
ubi  fit  simul  mentio  lohannis  Baptistae,  qui  fuit 
praecursor  Christi  in  ministerio  m*vi  Testamenti. 
Tandem  in  ipso  festo  Natalitio  proponitur  historia 
adventus  seu  Nativitatis  Christi  in  carnem. 

Non  volo  autem  disputare  subtilius  de  distri- 
butione  illa  adventuum ,  quos  veteres  sic  nomi- 
narunt.  Hoc  tantum  moneo,  filium  Dei  inde  usque 
ab  initio  missum  fuisse  ad  Ecclesiam,  ad  pate- 
faciendum  Evangelium.  Et  quanquam  anni  seu 
tempora  difierunt,  Nativitatis  Christi,  et  praedica- 
tionis  eius  in  carne,  et  passionis:  tamen  compre- 
hendi  ista  opera  omnia  possunt  sub  appellatione 
Adventus,  seu  missionis  Christi  ad  humiliationem. 
Adventus  vero  ad  ultimum  iudicium  fiet  ad  osten- 
dendam   gloriam   Christi,   et   finalem   liberationem 

MELAHTH.  OPER   VOL.  XXIV. 


Ecclesiae  glorificandae  in  tota  aeternitate.  Et  sic 
Prophetae  solent  discernere  adventus  Christi.  Lo- 
quuntur  enim  alias  de  Messia  humiliato  ac  pa- 
tiente :  alias  de  regnante  divina  potentia  post 
glorificationem,  seu  resuscitationem  ex  morte. 

Iudico  autem  utiliter  moneri  homines,  etiam 
de  prima  missione  filii  Dei  ad  patefaciendum  Evan- 
gelium  et  ad  colligendam  Ecclesiam  ex  genere 
humano  omnibus  temporibus,  etiam  ante  assumptio- 
nem  naturae  humanae.  Hic  adventus  coepit  in 
Paradiso.  Quia  Xoyog  seu  filius  Dei  ipse  alloquutus 
est  Adam  edita  promissione,  Semen  mulieris  con- 
culcabit  caput  serpentis:  Et  sonante  hoc  verbo 
externo ,  idem  Xoyog  intus  fuit  efficax  in  c<jrde 
Adae  et  Evae  et  consolatione  erexit  eos,  ne  rue- 
rent  in  aeternam  mortem.  Postea  hic  loyog  semper 
adfuit  Ecclesiae,  ut  recte  Irenaeus  dixit:  locutus 
est  cum  Patribus,  et  adfuit  eis  in  gravissimis  cer- 
taminibus.  Adfuit  Noae  in  arca^  Abrahae  in  exilio, 
losepho  in  carcere,  Danieli  inter  leones. 

Haec  perpetua  missio  filii  Dei  ad  Ecclesiam 
inde  usque  ab  initio  non  est  omittenda.  Et  saepe 
cogitandum  est  de  assidua  praesentia  filii  Dei, 
quae  pertinet  universaliter  ad  Ecclesiam  omnium 
temporum:  De  qna  dicitur:  ubi  duo  aut  tres  con- 
gregati  sunt  in  nomine  meo,  ero  in  medio  ipsorum. 
Item,  Ego  sum  vobiscum  usque  ad  consummatio- 
nem  seculi. 

Hac  praesentia  nos  quoque  ;  consolemur, 
sciamus  filium  Dei  nunc  quoque  nobiscum  esse, 
et  audiamus  Evangelium,  per  quod  vult  esse  in 
nobis  efficax.  Haec  sufficiant  de  appellatione 
huius  temporis.    Nunc  dicemus  de  vocabulis  quae 

sunt  in  hodierno  textu. 

l 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


Prinium  fit  mentio  locorum  Ierosolymae  et 
Bethphage. 

Ierusa!em  antea  dicta  fuit  Salem  a  pace.  Fuit 
olim  sedes  Melchisedeck,  qui  nominatur  Rex,  et 
Sacerdos  Dei  altissimi.  Bethphage  fuit  vicus  seu 
oppidulum  ad  montem  oliveti,  qui  mons  interiectus 
fuit  inter  Bethaniam  et  Ierosolymam.  Ac  Betha- 
nia  dimidio  miliari:  Bethphage  aliquanto  propius 
abfuit  a  Ierosolyma. 

Nomen  Bethphage  est  nomen  grossorum  seu 
primarum  ficuum:  Nam  quaedam  ficus  bis  profe- 
runt  fructus.  Primus  fructus  nominatur  grossus, 
id  est,  verna  ficus,  Graece  oXvvdog  quasi  hlov  av&og, 
id  est,  fructus  totus  viridis,  seu  non  maturescens, 
ideoque  insuavior.  Alter  fructus  est  ficus  aestiva, 
Graece  avxa.  Hic  fructus  est  dulcior,  quia  rnelius 
coqiiitur  aestivo  calore. 

Christus  paucis  diebus  ante  passionem,  de- 
fatigatus  itinere ,  et  famelicus,  conspecta  arbore 
ficu,  quaerit  ibi  fructum,  Et  cum  non  invenisset, 
maledicit  arbori,  Id  quia  factum  est  in  vere,  non 
dubium  est,  intelligendum  esse  fructum  grossorum, 
quae  sunt  ficus  praecoces  seu  praecoquae.  His 
utebantur  homines  tenuiores  ad  famem  pellendam, 
estque  adhuc  in  medicina  illarum  pluriinus  usus. 
Possunt  nominari  bie  crften  ober  ftucn  ober  bie  »n* 
reiffen  feiqen,  id  est,  primae  seu  immaturae  ficus. 
Etsi  in  suo  genere  peeuliare  hoc  habent,  ut  nun- 
quam  perveniant  ad  maturitatem. 

Aliter  loquimur  de  uvis  maturis  et  immaturis. 
Immaturae  uvae  dicuntur  ZfMpaxtg,  ab  w[i(Q,  id  est, 
crudus  et  tpv.yiiv  comedere.  Etsi  Aristoteies  adie- 
ctive  quoque  usus  est  hac  voce,  cum  nominat 
hfitpaxa  ogyqv,  id  est ,  iracundiam  recentem,  quae 
est  cruda  et  vehemens.  Fiunt  autem  ex  immaturis 
uv:s  suo  tempore  uvae  maturae.  Ideo  o/Mpaxig 
sunt  eiusdem  generis  cum  uvis.  Grossi  autem  seu 
bXvv&ot  sunt  fici  sui  cuiusdam  generis,  quae  nascun- 
tur  principio  veris,  quam  primum  folia  prodeunt. 
Et  differunt  a  ficis  aestivis,  qui  est  fructus  multo 
melior  et  suavior.  In  Graecia  fuit  civitas  Olynthus, 
quam  puto  nomen  habere  a  grossis,  quae  aliis 
atque  aliis  in  locis  generosiores  fuerunt. 

Est  autem  pulchra  pictura  Ecclesiae.  In  hac 
alius  est  populus  legis,  nondum  habens  maturos 
fructus,  indigens  disciplina,  carcere,  poenis,  sicut 
regimina  non  possunt  carere  eiusmodi  nervis. 
Postea  est  novus  populus,  qui  intus  renascitur 
unctus  verbo  Dei  et  Spiritu  sancto,  quem  effundit 
in  corda  Filius  Dei,  Sol  iustitiae,  qui  est  efficax 
per  ministerium  Evangelii. 

Tales  picturas  considerarunt  patres  et  Pro- 
phetae,  cuin  in  agris  viderunt  arbores  et  fructus 
istos.  Cogitarunt  dissimilia  genera  hominum  esse 
in^  populo  Dei.  Aliqui  nondum  sunt  vere  renatij 
etiamsi  utcunque  cogantur,  ut  praestent  disciplinam 


externam.  Alii  sunt  vere  renati,  in  quibus  accensa 
sunt  initia  lucis,  iustitiae,  et  vitae  aeternae. 

Similis  typus  est  in  asinis,  quos  iubet  Christus 
hoc  loco  ad  se  adduci. 

Asina  domita  significat  populum  Iudaicum, 
qui  in  illa  politia  magis  fuit  cicuratus  disciplina 
legali.  Pullus  asinae  adhuc  indomitus  sunt  Ethnici 
seu  gentes  adhuc  indomitae  viventes  sine  lege  et 
disciplina.  Colligit  autem  Christus  Ecclesiam  ex 
Iudaeis  et  Ethnicis.  Et  quidem  ut  asini  isti  ad- 
ducuntur  ex  Bethphage  ad  Christum,  ita  oportet 
inchoari  disciplinam  in  omnibus ,  quia  non  potest 
fieri  renovatio  spiritualis,  quamdiu  homines  manent 
in  delictis  contra  conscientiam.  Fit  et  inchoatio 
praedicationis  Evangelii  in  populo  legis,  et  asinae 
domitae  adhaeret  pullus,  id  est,  ad  societatem 
Ecclesiae  populi  Iudaici  aggregantur  gentes. 

Hae  imagines  seu  picturae  non  sunt  negligen- 
dae.  Sed  sit  inprimis  in  conspectu  discrimen 
iustitiae  carnis,  quae  est  externa  disciplina,  et 
verae  iustitiae,  in  qua  corda  conversa  per  poeni- 
tentiam  iam  accensa  sunt  fide,  ut  luceat  in  eis 
notitia  et  laetitia.  Haec  iustitia  spiritualis  est  res 
multo  excellentior ,  quam  communis  disciplina. 
Nam  disciplina  tantum  est  obedientia  in  exteinis 
factis  secundum  legem  Dei,  eine  eufferticbe  $ud)t,  ut 
si  cogites  de  disciplina  militari,  quam  praestant 
milites  iuxta  leges,  ad  quas  iuramento  sunt  astricti. 
Sic  in  genere  disciplina  est  externa  inorum  gu- 
bernatio  honesta,  secundum  ius  naturae,  aut  legem 
Dei,  ne  vivant  homines  ut  bestiae,  aut  ex  uno 
scelere  ruant  in  aliud,  sicut  Diaboli. 

Nero  est  sine  Jisciplina,  mcretrices  sunt  sine 
disciplina,  item  latrones,  helluones  sunt  sine  di- 
sciplina  Nicodemus  Pharisaeus,  qui  noctu  venit  ad 
Christum,  fuit  ornatus  disciplina,  id  est,  vixit,  quo 
ad  mores  seu  vitam  externam,  secundum  omnia 
praecepta  Dei. 

Inter  Ethnicos  etiam  fuerunt  aliqui  honesti 
viri,  ornati  disciplina,  etiamsi  minus  vinculorum, 
aut  legum  infer  gentes  fuit,  Et  contra  primam 
tabulam  cultus  idolorum  fuit  promiscuus.  Fuit  vir 
honestus  Xenophon  in  vita  et  moribus,  sed  habuit 
tetrum  naevum,  quod  coluit  idola.  Interim  quod 
ad  secundam  tabulam  attinet,  non  fuit  adulter, 
scortator,  homicida,  fur,  fuit  beneficus,  ubicunque 
pofuit  benefaccre  aliis. 

Sed  haec  tota  disciplina  externa  quid  est,  nisi 
grossi  seu  oXw&oi,?  Qui  autem  vere  sunt  renati, 
luce  et  novitate  interiore,  ii  demum  similes  sunt 
ficis  dulcibus. 

In  Athenaeo,  ubi  describitur  grossus,  recitatur 
hic  versus  dignus  memoria. 

2vxa  ytX  oqvi&foot,  tpvitvttv  d'  ovx  i&eXovot,  id 
est,  fici  sunt  charae  avibus,  plantare  autem  non 
volunt,  Tales  sunt  multi  inter  homines,   qui  volunt 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


6 


frui  aliorum  laboribus,  sed  non  volunt  ferre  par- 
tem  communium  laborum,  contra  dictum:  Qui  non 
laborat,  non  manducet. 

Pueri  hoc  etiam  observent,  aliam  significatio- 
nern  esse  vocabuli  grossus,  cum  transfertur  ad 
genus  monetae,  ut  cum  apud  Germanos  Grossi 
dicuntur  flrofcfyen  ober  grobe  9Jcun$  q.  d.  moneta 
figura  et  valore  maior,  quam  sunt  nummi  et  asses 
vulgares.  Hae^  signifieatio  etsi  nunc  recepta  est 
in  sermone  populari:  tamen  non  fuit  in  antiqua 
consuetudine  sic  loqui:  puto  Germanicam  vocem 
feigen  sicut  et  Latinam  appellationem  ficus  esse  ab 
Hebraeo  phagim  quod  in  regimine  legitur  phage. 

Sed  pergo  ad  alia.  Scribunt  Evangelistae 
occurrisse  Christo  populum  cum  ramis  palmarum 
et  olearum.  Id  usitatum  fuit  in  pompis  triumpha- 
libus,  cum  Princeps  aliquis  in  urbem  a  se  occu- 
patam  ingressus  est,  aut  cum  victori  redeunti  es 
bello  leliciter  confecto  obviam  progressi  sunt  cives 
honoris  causa. 

Hic  rursus  considerentur  vocabula  et  picturae, 
de  quibus  illa  monent. 

Triumphus  dicitur  a  itqCa^  id  est,  folium  fici, 
et  dfifievu)  circumdo  seu  circumligo.  Nam  olim 
victores  coronabantur  foliis  fici,  quia  victoria  est 
dulcis:  et  dulce  est  meminisse  laborum,  sicut  Pin- 
darus  ait:  Melb  dulcior  est  victoria:  et  hoc  verum 
est,  non  tantum  de  bellis,  sed  etiam  de  aliis  labo- 
ribus,  Jn  quibus  subeundum  fuit  aliquod  grave  peri- 
culum,  qua  superato,  cum  felici  successu  laborem 
confecimus,  et  secundos  eventus  habuimus,  non 
potest  non  hoc  nobis  dulcissimum  esse. 

Sed  Cadmaea  victoria  luctuosa  est,  bo  eS  atled 
auff  einem  f)auffen  bleibt,  id  est,  cum  utrinque  cruenta 
est  victoria  et  partes  inter  se  contendentes  mutuis 
armis  se  conficiunt,  ut  fit  plerumque  in  bellis 
civilibus.  De  hac  Cadmaea  victoria  dicitur  in 
versu : 

KXalev  6  vixfj&elg^  o  Se  vixijGag  dnoXwkev^ 

Flet  victus,  sed  victor  interiit. 

De  more  triumphandi  alias  dicemus,  cum 
historia  Ascensionis  Christi  explicanda  erit,  nunc 
adolescentes  Etymologiam  vocabuli  observent,  ut 
sciant  triumphum  fuisse  pompam  in  qua  victores 
coronati  erant  foliis  fici. 

Aliud  vocabulum  est  Trophaeum :  Id  erat 
columna  aut  statua,  aut  arcus,  aut  quodcunque 
monumentum  erectum  eo  loco,  ubi  hostis  fugatus 
erat.  Nomen  est  a  rqon^  id  est,  a  fugatione,  quia 
erat  signum  fugati  hostis. 

Sed  cur  praeferebantur  rami  oleae  et  palma- 
rum?  Respondco.  Olea  significat  pacem:  et  prae- 
ferre  ramum  olivae,  erat  signum  petentis  pacem, 
ut  saepe  est  in  Livio.  Exemplum  insigne  est  de 
classe  Punica,  quae  accessit  ad  classem  Scipionis, 
ubi  Scipio  edixit   militibus  suis,  ut  pararent  se  ad 


dimicandum.  Sed  vidit  navim  propius  accedentem 
in  prora  tenere  ramum  olivae,  Animadvertit  ergo, 
quod  venirent  petitum  pacem.  Ita  hic  procedunt 
obviam  Christo  cum  ramis  oleae.  Quo  significatur 
eum  esse  datorem  et  instauratorem  pacis. 

In  imperiis  et  Rebuspublicis  ita  debebant  geri 
bella,  ut  pax  constitueretur,  sicut  de  Carolo  Quinto 
in  obsidione  urbis  Witenbergensis  factus  est  hic 
versus : 

Una  gerit  bellum,  pacem  manus  altera  reddit. 

Nihil  gloriosius  dici  potest  de  gubernatoribus, 
quam  si  haec  laus  veie  eis  tribui  possit.  Tale 
fuit  Augusti  imperium.  Quando  strinxit  gladium, 
fuit  bellum:  Quando  condidit  gladium  in  vaginam, 
quievit  bellum  et  fuit  pax.  Sed  plerumque  fit  con- 
trarium,  ut  bella  serantur  ex  bellis. 

Valde  dulcis  res  est  olea,  et  usus  fructuum 
eius  maxime  salubris  est  corporibus,  et  victui 
utilis:  Tale  quippiam  est  pax,  sine  qua  homines 
non  possunt  habere  nutricationem,  aut  ullam  vitae 
suavitatem. 

Palma  significat  victoriam,  quia  natura  palmae 
est,  ut,  quando  oneratur,  resurgat  contra  onus. 
Fructus  palmae  nominantur  palmulae  batteln,  quod 
est  Graece  ddxivXog.  Nos  non  habemus  in  nostris 
regionibus  palmas,  et  haud  scio  an  praestantiores 
palinae  olim  fuerint,  quam  in  Iudaea,  etsi  in  Chal- 
daea  quoque  repertae  fuerunt. 

Fuit  Medicus  Damasci,  qui  quotannis  misit 
Augusto  palmulas  conditas,  natas  in  Iudaea  circa 
Iericho.  Eas  Augustus  nominare  solebat  Nicolaas 
vixoXaovg  a  Nicolao  Peripatetico  Damasceno.  Fuit 
ille  vir  doctus,  et  scripsit  de  variarum  rerum  usu 
in  medicina:  Nec  est  inusitatum  homines  sapientes 
mittere  res  in  victu  utiles,  aut  alioqui  gratas 
magnis  Dominis,  Sicut  Imperatori  Carolo,  cum 
esset  Augustae  Vindelicorum,  memini  missa  fuisse 
condimenta  ex  regnis  procul  dissitis. 

Significatur  igitur  per  ramos  palmarum,  lau- 
dem  victoriae  etiam  Christo  recte  cornpetere.  Et 
intelligatur  victoria  Christi,  quod  non  ipse  tantum 
sit  victor  peccati,  mortis  et  inferni,  sed  quod  nos 
etiam  per  ipsum  vincamus. 

Quid  potest  autem  maius  tribui  ulli  principi, 
quantumvis  glorioso,  quam  si  tribuantur  ei  hae 
laudes,  quod  instauret  pacem,  et  fortiter  ac  felici- 
ter  vincat  hostes?  Hae  duae  laudes  tribuebantur 
Augusto  ingredienti  Romam,  quod  esset  instaura- 
tor  pacis  et  victor  hostium.  Haec  politica  sunt 
imagines ,  quae  nos  debent  commonefacere  de 
rebus  maioribus,  sicut  Prophetae,  cum  loquuntur 
de  regno  Messiae,  saepiss.ime  utuntur  imaginibus 
sumptis  a  rebus  politicis.  Ipsa  vero  pax,  et  vi- 
ctoria  Christi,  qualia  sint,  saepe  alias  dicitur:  et 
erit  postea  breviter  dicendum,  cum  dictum  Zacha- 
riae   enarrabimus.      In   acclamatione   populi,    qua 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


8 


Mtuntur  ex  P.salmo,  retenta  est  in  textu  Latino 
vox  Hosianna.  Est  autem  vox  Hebraea  tomposita 
ex  bah  quae  est  interiectio  et  nota  affectus,  sicut 
nos  Germani  dicimus  211),  cum  ardenter  aliquid 
optamus.  Hosianna  est  imperativus,  salva,  iuva, 
fer  opem,  sicut  nos  Germani  dicimus  rjiilff,  radix 
est  losua:  unde  est  etiam  Iesus  et  Iosua  etn  .£)elffer, 
ober  ein  -£>eilant>.  In  vulgari  serrnone  pro  Hosianna 
dixerunt  Hosanna,  omissa  una  litera,  sicut  multa 
vocabula  mutilantur  in  vulgari  sermone. 

Sumpta  est  autem  haec  precatio  ex  Psal.  118. 
Confitemini  Domino,  quoniam  bonus:  Nam  Psalmus 
iste  est  triumphale  carmen,  et  populus  solitus  est 
eum  cantare  in  teinplo  et  synagogis,  quando  pete- 
bant  adventum  Messiae.  Ideo  vulgus  quoque  me- 
moriter  eum  tenebat,  et  norat  de  Messia  scri- 
ptum  esse. 

Verba  illa,  Benedictus  qui  venit  in  nomine 
Domini,  quae  sunt  ex  eodem  Psalmo  sumpta,  allu- 
dunt  ad  promissionein  traditam  patribus:  In  semine 
tuo  benedicentur  omnes  gentes.  Estque  haec  sen- 
tentia  istorum  verborum:  Agnoscimus  hunc  esse 
Messiam,  per  quem  benedicemur,  quia  ipse  est  a 
Deo  benediclus,  ut  nobis  benedicatur  per  ipsum,  et 
propter  ipsum. 

In  omnibus  linguis  benedicere  est  bona  alteri 
optare  a  Deo,  <Seg,enen.  Sed  cum  de  Deo  dicitur, 
efficacem  donationem  alicuius  muneris  significat, 
quia  Deus  benedicendo  benefacit,  iuxta  illud:  Dixit 
et  facta  sunt.  Deus  creat  dicendo.  Et  benefacit 
benedicendo. 

Maledicere  est  alicui  mala  optare,  id  est,  in- 
vocare  Deuin,  ut  alicui  noceat.  Cum  homines 
alicui  benedicunt,  invocant  Deum,  ut  ei  benefaciat. 
Contra  cum  maledicunt  seu  execrantur  aliquem, 
imprecantur  ei  mala  a  Deo.  In  Prophetis  saepe 
legitur :  Deus  percussit  terram  anathemate.  Haec 
est  horribilis  oratio,  qua  significatur  Deum  ita  ma- 
ledixisse  terrae,  ut  perpetua  ibi.sit  futura  vastitas, 
ut  nunc  in  Asia  et  Africa,  non  solum  nullae  sunt 
reliquiae  Ecclesiae,  sed  ne  quidem  honesta  vita 
politica.  E  contrario,  cum  Deus  dicitur  benedixisse 
terrae ,  significatur  florens  status  oeconomicus, 
politicus,  et  Ecclesiasticus,  in  quo  abunde  suppe- 
tunt  necessaria  ad  victum,  ubi  est  pax  et  virtus, 
et  ubi  est   vera  Dei  agnitio,   et  verus  cultus  Dei. 

Sed  quomodo  congruunt  haec,  quod  hic  ca- 
nunt:  Benedictus  qui  venit  in  nomine  Domini,  In 
quibus  verbis  est  confcssio,  quod  ille  sit  Messias, 
unctus  ab  aeterno  patre,  et  missus,  ut  per  eum 
benedictio  contingat  generi  humano:  et  quod  ta- 
men  clamant  Hosianna,  id  est,  Domine  adesto, 
fer  opem  filio  David:  Ita  enim  nominant  Meosiam, 
quia  ex  Davidis  posteritate  venturum  sciebant: 
Quomodo  igitur  orant  ipsi  pro  Christo?    Respon- 


deo:  orant  pro  toto  regno  Christi,  et  complectun- 
tur  salutem  totius  Ecclesiae. 

Similiter  nos  debemus  gemitum  istum  seu  hoc 
votum  perpetuo  usurpare:  ut  Psalmus  122.  prae- 
cipit:  Rogate  quae  ad  pacem  sunt  lerusalem,  id 
est,  Petite  ut  Deus  conservet  Ecclesiam,  et  det 
felicem  gubernationem  Ecclesiae.  Hoc  praeceptum 
Psalmi  semper  sonet  in  nostris  auribus,  praesertim 
his  luctuosis  et  miseris  temporibus,  in  quibus  vide- 
mus,  quanta  sint  pericula,  quantum  miseriarum,  et 
quam  horribilia  mala  impendeant,  vastationes  reg- 
norum,  et  dissidia  in  Ecclesia. 

Haec  magna  mala  considerare  debemus,  et 
subinde  gemere  ac  suspirare  ad  Deum:  Ah  Domine 
serva  nobis  Ecclesiam,  ne  sinas  fieri  vastationes 
barbaricas,  ne  percutias  terram  anathemate.  Sint 
aliquae  reliquiae,  quae  te  celebrent.  Haec  qui  non 
cogitant,  stupidiores  sunt  illis  ipsis  asinis  brutis, 
qui  alligati  erant  in  Bethphage. 

Aliqui  referunt  hanc  precationem  ad  passio- 
nem  Christi,  in  qua  sicut  ipse  orat  se  servari  et 
gloriose  liberari,  loan.  17.  Ita  vult  eandem  esse 
suam  et  Ecclesiae  vocem.  Nec  dubium  est  etiam 
Ecclesiam  coelestem,  Moysen,  Heliam,  (quos  Lucas 
scribit  in  monte  locutos  esse  cum  Christo)  item 
Angelos  una  cum  Christo  humiliato  et  patiente 
precatos  esse.  Maria  certe  precata  est  una  cum 
filio,  ut  Deus  glorificaret  nomen  suum  in  illa  mi- 
randa  passione.  Ac  debet  totus  Psalmus  118. 
saepe  legi,  et  conferri  cum  hac  pompa  ingressus 
Cbristi  in  urbem  Ierosolymam,  quae  ideo  facta  est, 
ut  postea  rursus  dicatur,  Quia  voluit  Dominus  ex- 
tare  etiain  hoc  signum  et  testimonium,  quod  esset 
Messias  exhibitus,  praesertim  cum  iam  instaret 
passio.  Vult  enim  agnosci  in  Ecclesia,  etiamsi 
dissimiliter  conspicitur,  quam  Alexander,  aut  Cyrns, 
qui  magnis  exercitibus  instructi  vagantur  per 
Asiam,  unde  et  res  gestae  ipsorum  magis  incur- 
runt  in  oculos.  Facta  Christi,  sicut  et  caetera 
pleraque  quae  in  Ecclesia  fiunt,  non  ita  geruntur 
in  conspectu  omnium:  Et  tamen  vult  Christus  no- 
tam  esse  Ecclesiam  suam  in  mundo,  vult  se  quo- 
que  cerni  et  exaudiri  in  genere  humano.  Exhibet 
igitur  hanc  publicam  pompam,  et  facit  multa  mira- 
cula  in  toto  ministerio  suo,  ut  agnosci  et  cerni 
possit.  Inter  haec  miracula  et,  quod  paulo  ante 
resuscitavit  Lazarum,  et  quod  ingressus  templum 
evertit  mensas  nummulariorum.  Quod  factum 
Christi  Hieronymus  ait,  se  non  minus  mirari,  quam 
resuscitationem  Lazari. 

Sed  quid  sunt  nummularii?  Respondeo.  Vicina 
nomina  sunt  Trapezitae,  Argentarii,  KoXKv^Cata^ 
nummularii,  Germani  una  voce  nominant  bie  2Bect)$* 
(er.  Et  xoXkvfiog  significat  pecuniam,  quac  datur 
pro  permutatione  monetae,  ba$  2luffgclb,  Vocabulum 
est  apud  Pollucem  -et  apud  Ciceronem  in  Verrina. 


9 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


10 


Ac  Trapezitae  et  Argentarii  nominanfur  magni 
illi  Domini,  qui  magnas  summas  pecuniae  collocant 
ad  Bancum,  ut  nominant.  KoXkv^Cara»  et  nummulla- 
rii  sunt  ministri  illorum,  qui  seryiunt  quibusvis  cu- 
pientibus  fieri  permutationem ,  ut  si  quis  habeat 
nummos  aureos,  et  pro  his  expetat  monetam  argen- 
team,  acceditad  numinularium,  et  facitpermutationein 
Hato  xollvfioj.  Item  si  quis  Romae  velit  sibi  solvi 
centum  florenos,  quos  periculi  causa  veretur  secum 
gestare  in  itinere,  deponit  Noribergae  totidem  flo- 
renos,  et  dat  xolivfiov  accepta  schedula,  quam  Ro- 
mae  exhibens,  sine  periculo  obtinet  sumrnam  pecu- 
niae,  de  qua  pepigit.  Hodie  Fuccari.  Belsari,  Boin- 
gardneri,  et  similes  sunt  Trapezitae,  penes  quos 
est  praecipua  pecunia  totius  Europae.  Cum  Caro- 
lus  V.  pacem  fecisset  cum  Rege  Gallieo,  ipsi  pro 
Roge  solverunt  Imperatori  multas  Thonnas  auri, 
exiguo  intervallo  temporis.  Est  apud  Suetonium, 
avum  Augusti  Caesaris  fuisse  Argentarium. 

Quomodo  autem  nummularii  potuerunt  lucruin 
faceie  in  templo?  Respondeo:  In  solo  teinplo  fie- 
bant  sacrificia.  Non  poterant  autem  peregrini  vi- 
etimas  secum  adducere  ex  locis  procul  dissitis. 
Captabant  igitur  sive  Levitae,  sive  alii  lucrum  ex 
permutatione  pecuniae,  quae  erat  solvenda  pro  vi- 
ctimis  emendis,  quae  magno  numero  vendebantur 
pope  templum.  Imo  sacerdotes  arte  rem  sic  in- 
struebant,  ut  unam  victimam  saepius  venderent. 
pluribus,  antequam  in  sacrificio  offerreretur.  Inde 
faciebant  magnum  quaestum,  ut  si  unus  vitulus  va- 
luit  dimidium  florenum,  ipsi  decies  si  vendidissent, 
quinque  florenos  accipere  inde  poterant,  sicut 
non  dissimili  ratione  in  Papatu  saciificuli  pro 
una  Missa  saepe  ter  aut  quater,  aut  etiam  saepius 
pecuniam  a  diversis  exigebant. 

Erat  in  hac  ipsa  Academia  sub  initium  repur- 
gati  Eyangelii  quidam  Professor  Hebraieus,  qui  sa- 
cris  initiatus  erat.  Is  sive  morositate  naturae,  sive 
taedio  operarum  scholasticaruin,  abitum  hinc  pa- 
rans  dicebat:  Quid  ego  hic  agerem,  ubi  tam  vile 
stipendium  habeo,  ut  vix  me  alere  possim?  Pos-^ 
sum  plus  habere  Ratisponae  in  ctio,  unde  laute  et^ 
delicate  vivam  sine  labore  magno.  Nam  si  mane 
valetudinis  causa  obambulo  in  templo,  venit  aliqua 
anus,  dat  mihi  unum  aut  alterum  Batzionem,  ut 
celebrem  pro  ea  missam.  Mox  venit  alia,  item  ter- 
tia,  quarta,  saepe  etiam  plures.  Singulae  solvuunt 
mihi  pecuniam,  tandem  lego  unam  missam  pro 
omnibus. 

Similis  quaestus  fuit  apud  Sacerdotes  Iudaicos. 
Venit  hospes  aliquis,  oblaturus  sacrificium,  huic 
obtruserunt  pecudem,  quam  promiserunt  se  velle 
offerre  pro  illo  :  acceperunt  pecuniam :  postea  venit 
alius  hospes,  emit  ab  illis  eandem  pecudem.  Et 
sic  deinceps,  una  et  eadem  victima  aliquoties  ven-  | 


dita  est.  Ac  ne  mora,  seu  impedimentum  afferretur 
solvendo  pretio,  mensae  ibi  positae  erant,  quarum 
adminiculo  fiebat  permutatio  pecuniae.  Adeo  cul- 
tusDei  depravatus  erat,  et  sacra  omnia  serviebant 
quaestui. 

In  fine  textus  recitatur  ex  8.  Psalmo:  Ex  ore 
infantium  et  lactentium  perfecisti  laudem  tuam. 
Hic  etiam  consideranda  est  Granimatica.  Differunt 
Lactans  et  lactens:  Lactans  est  activae  significatio- 
nis.  Est  enim  praebentis  lac.  Lactens  est  neu- 
trale,  Quia  est  accipientis  et  sugentis  lac.  Mulier 
lactat  infantem,  Infans  est  lactens,  ut  in  Cicerone 
dicitur,  Romulus  lactens.      Et   apud  Virgilium  est: 

Frmnenta  in  viridt  stipula  lactentia  turgent. 

Est  igitur  in  versis  Psalmi  iegendum,  non  la- 
ctantium,  sed  lactcntiuni.  Sententia  autem  huius 
versus  est  dulcissima.  Nos  omnes  sumus  lactentes. 
Lac  est  verbum  Dei,  ubera  niatris  sunt  ministerium 
Ecclesiae.  Debemus  igitur  discere  verbum  Dei, 
et  pendere  ab  uberibus,  seu  papilla  ministerii,  nec 
indulgere  aliis  speculationibus  extra  verbum  Dei. 

Sumus  etiam  infantes,  hoc  est,  non  intelligi- 
mus  maiestatem  et  magnitudinem  rerum  diviharum. 
Vix  pauca  assequimur  in  natura  rerum.  Quotus- 
quisque  intelligit  mirabile  opi^icium  oculi,  et  quo- 
modo  fiat  visus?  Quis  assequitur,  qui  fiat,  ut  sint 
tam  mirabiles  motus  in  corde,  et  tani  varii,  cum 
substantia  cordis  sit  caro  non  admodum  pulchra 
aspectu? 

Multo  minus  scimus  aut  pervestigare  possu- 
mus  illa  mirabilia  Dei  consilia,  quare  voluerit  ge- 
nus  humanum  redimere  per  filium,  nisi  quod  magni- 
tudinem  peccati  inde  aestimare  possumus,  quod 
Deus  talem  victimam  seu  hostiam  pro  peccato 
constituit.  Quam  mirabile  est,  quod  Deus  suscita- 
turus  est  mortuos,  et  quis  potest  intelligere,  quo- 
modo  sit  futura  resuscitatio  mortuorum? 

Denique  ubi  etiam  initia  fidei  sunt,  tamen  vix 
parvae  scintillulae  sunt.  Et  sapientissimi  ac  sum- 
mi,  tamen  sunt  infantes.  Ideo  omnes  debemus  au- 
dire  hanc  consolationem:  Ex  ore  infantium  et  la- 
ctentium  perfecisti  tibi  laudem,  ut  sciamus  Deo 
gratam  esse  agnitionem  essentiae  et  voluntatis 
ipsius  traditam  in  verbo,  etiamsi  sit  languida  et  im- 
perfecta,  item  quod  grata  ei  sit  invocatio  nostra, 
et  tota  obedientia,  quantumvis  infirma  sit,  et  sor- 
dida,  ac  inquinata. 

In  Hebraeo  non  tam  de  laude  dicitur,  quam  de 
robore  seu  victoria,  et  additur,  ut  vincas.  Haec 
est  mirabilis  victoria,  Diabolus  infantium  ore  re- 
pellitur.  Multae  etiam  calamitates  mitigantur  no- 
bis,  infantili  nostra  invocatione. 

Haec  dixi  hactenus  de  Grammatica  explicatione 
vocabulorum.    Quia  haec  ipsa  Grainmatica  de  mul- 


11 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


12 


tis  rebus  nos  simul  monet:  Et  qui  diligens  est  in 
Grammatica,  is  diligeus  est  etinra  in  rebus  ipsis  in- 
quirendis. 


Loci  Doctrinae. 

Addemus  autem  aliquid  de  ipsa  historia,  in  qua 
hic  locus  est  principalis,  quod  scilicet  historia  ista 
est  testimonium,  quod  Christus  sit  exhibitus.  Ideo 
antea  dixi,  hanc  esse  causam  praecipuam  istius 
ingressus  in  urhem,  ut  Christus  spectandum  se 
praeberet  toti  populo,  Quia  Deus  vult  conspici  et 
exaudiri  filium  in  genere  humano.  Vult  doctrinam 
suam  notam  esse,  vult  Eeclesiam  esse  visibilem, 
et  propterea  Deus  dat  loca  certa,  ubi  sint  scholae 
et  Ecclesiae,  ubi  exaudiatur  vox  doctrinae.  Et 
quanquam  Ecclesia  novi  Testamenti  non  est  alli- 
gata  ad  unum  certum  locum,  ut  in  populo  Israel: 
tamen  Deus  excitat  passim  Ecclesias,  quas  vult 
sonare  vocem,  quam  exaudiat  totum  genus  huma- 
nuin.  Non  vult  Ecclesiam  suam  aut  doctrinam  a 
se  patefactam  esse  sacra  Eleusinia. 

Atque  hic  rursus  adolescentes  cogitent  de 
significatione  vocabulorum. 

Dicta  sunt  Eleusinia  ab  Eleusi  oppido,  quod 
distabat  duobus  miliaribus  ab  Athenis.  Nomen  vero 
oppidi  istius  est  a  rege  Eleusio,  qui  cum  Cererem 
benigne  excepisset  hospitio,  donatus  esse  ab  ea 
scribitur  fertilitate  agrorum.  Eleusii  filius  fuit  Tri- 
ptolemus,  qui  fingitur  curru  volasse  in  aere,  et 
sparsisse  frumentum.  Cumque  pervenisset  in  ur- 
bem  Patrarum,  quae  est  in  Achaia,  non  procul  a 
Sicyonia  (ubi  Andreas  Apostolus  concionatus  est, 
et  cruci  affixus)  voluit  Triptolemi  factum  imitari 
Anteas,  et  currum  Triptolemi  ascendit,  quem  tra- 
hebant  duo  dracones.  Sed  est  excussus  ex  curru 
idxta  Patras. 

Haec  sunt  fabulosa,  sed  tamen  est  exemplum 
ambitiosae  imitationis,  ut  cum  Antonius  cogitat: 
Ego  volo  movere  talem  tumultum  sicut  Iulius  Cae- 
sar:  Ergo  ego  quoque  ero  alter  lulius. 

In  oppido  ergo  Eleusi  celebrabatur  certis  tem- 
poribus  arcanum  quoddam  sacrum,  in  quo  Duces 
Graeciae  obligabant  se  ad  capita  quaedam  arcanae 
confoederationis.  Cicero  ait  tale  fuisse  foedus,  ut 
essent  obligati  inter  se  ad  quaedam  honesta  cffi- 
cia:  sicut  fraternitas  illa  nostro  tempore,  quae  no- 
minatur,  Vellus  aureum,  fcaS  ©ulbene  gltefS. 

Usurpantur  autem  Eleusinia  in  genere  de  con- 
ventibus  et  sacris  claudestinis.  Talia  Eleusinia  non 
vult  Deus  esse  Ecclesiam  aut  doctrinam  suam: 
Ideo  dicitcr:  In  oinnem  tcrram  exivit  sonus  eorum. 
Item,  Dcus  vult  omnes  homines  salvos  fieri,  et  ad 
agnitionera  veritatis  pervenire. 


Secundus  locus  in  hac  historia  est,  doctrina 
de  regno  Christi.  Ingreditur  Christus  urbem  ut 
Rex.  IJnde  per  calumniam  accusatur  a  Pharisaeis, 
quod  velit  movere  populum.  Item,  movere  seditio- 
nem.  Quorum  tamen  nihil  in  animo  habuit  Chri- 
stus.  Sed  calumniae  istae  natae  sunt  ex  eo,  quod 
ignorabant,  quale  sit  regnum  Messiae,  de  quo 
postea  dicemus  ex  dicto  Zachariae.  Prius  enim 
argumenta  illa  puerilia  solvemus. 

Furtum  est  contrectatio  rei  alienae  invito  Do- 
mino. 

Christus  iubet  adducere  sibi  asinam  et  pullum 
asinae,  atque  ita  contrectat  rem  alienam  invito  Do- 
mino. 

Ergo  non  recte  facit. 

Respondeo.  Christus  non  contrectat  rem  alie- 
nam,  quia  est  Rex  istius  populi,  Ideo  addit :  Dicite, 
Dominus  his  opus  habet:  Ubi  pueri  observent  non 
esse  Latinam  constructionem,  sed  Graecam  in  hac 
phrasi.  Latini  non  dicunt:  Ego  opus  habeo  hac 
re,  sed  mihi  opus  est.  Principes  in  Imperiis  saepe 
rapiunt  ad  se  bona  subditorum,  quando  non  opus 
est.  Id  est  contra  Praeceptum :  Non  furtum  facies, 
quod  obligat  omnes  homines,  summos  et  infimos. 
Alia  res  est,  si  publica  necessitas  postulet,  confe- 
rant  aliquid  propter  rationem  probabilem:  In  eo 
casu  non  est  contrectatio  rei  alienae.  Ita  Christus 
hic  iubet  adduci  asii.am,  tanquam  Rex  in  illo  po- 
pulo,  et  ftut  hic  casus  necessitatis. 

Si  cui  non  placet  haec  solutio,  utatur  altera 
illa:  Ministerio  docentium  debentur  officia  honesta, 
et  iustum  est  Doctoribus  solvi  didactra,  praestari 
alimenta,  exhiberi  benevolentiam  in  promovendis 
rebus,  praesertim  pertinentibus    ad  munus   illorum. 


Aliud  Arguraentum. 


Concionator  nihil  debet  facere  violentsr. 

Ckristus  violenter  evertit  mensas  nummulario- 
rum,  et  eiicit  vendentes  et  ementes  per  vim  ex 
templo. 

Ergo  non  recte  facit. 

Idem  est  arguraentum,  si  dicas: 

Concionator  non  debet  occidere  homines. 
Petrus  occidit  Ananiam. 
Ergo  male  fecit. 

Respondeo  ad  maiorem:  Concionator  nihil  de- 
bet  facere  violenter,  scilicet  vi  corporali,  seu  gla- 
dio,  qui  est  commendatus  Magistratui  poMtico. 
Deinde  ad  Minorem  respondeo:  Christus  evertit 
mensas,  sed  non  vi  corporali,  verum  ingenti  motu 


13 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


14 


diviuo  seu  Spiritu,  sicut  Evangelistae  citant  illud 
Psalmi:  Zelus  doinus  tuae  comedit  me.  Est  autem 
zelus  iusta  indignatio  propter  violationem  honoris 
et  gloriae  Dei.  Ita  Chrlstus  dolet,  quod  Deus  con- 
tumelia  afficiatur  prophanatione  templi.  Tali  zelo 
impulsus,  non  per  seditionem,  sed  secundum  sa- 
pientiam  suam  et  iustitiam  eiicit  istos  prophanatores 
templi.  Ita  Petrus  interfecit  Ananiam  niotu  divino. 
Haec  est  prima  solutio,  quae  est  bona  et  vera. 

Seeundo  potest  et  hoc  dici:  Christus  gerit  se 
hic  ut  Rex  legitimus  istius  populi,  etsi  noluit  uti 
externa  guberiiatione,  excussis  Romanis. 

Sed  addo  et  tertiam  solutionem:  Quisque  ha- 
bet  ius  defendendi  se  et  sua,  in  domo  sua,  sicut 
luriseonsulti  dicunt:  Sua  cuique  domus  tutissimus 
receptus  est.  Si  lairo  irrumperet  in  domum  pasto- 
ris  alicuius,  recte  faceret  pastor,  si  etiam  per  vim 
eum  eiiceret.  Faceret  enim  hoc  tanquam  pater- 
familias.  Ita  Christus  hic  est  in  sua  domo,  sicut 
inquit:  Domus  mea  domus  orationis.  Ideo  iuste 
ulciscitur  iniuriam  faetam  templo. 

Redeo  autem  ad  locum  de  regno  Christi,  quod 
quale  sit,  pulehre  pingitur  in  dicto  Zachariae:  Ecce 
Rex  tuus  venit  tibi  iustus  seu  iustiiicator,  et  salva- 
tor,  etc.  Hie  teneatur  definitio  regni  Christi,  quod 
est,  mitti  eum  ab  initio  ad  Ecclesiam,  ut  proferat 
Evangelium  ex  sinu  aetsrni  patris,  coiligat  aeter- 
nam  Ecclesiam  voce  Evangelii,  liberet  eam  a  pec- 
cato  et  morte,  donet  iustitiam  et  remissionem  pec- 
catorum,  viviticet  eam  dato  Spiiitu  sancto,  et  as- 
sumat  humanam  naturam,  ut  sit  redempfor  et  sal- 
vator,  et  protegat,  defendat,  servet  Ecclesiam,  et 
conservet  ministerium  Evangelii,  et  deinde  resusci- 
tet  mortuos,  ac  vestiat  eos  nova  natura,  adducat 
Ecclesiam  ad  aeternum  patrem,  ut  postea  sit  Deus 
omnia  in  omnibus  beatis. 

Haec  definitio  comprehendit  totum  cursum 
regni  Christi,  inde  usque  ab  initio  primae  missio- 
nis.  Est  enim  perpetua  collectio  Ecclesiae  et  libe- 
ratio  credentium  a  peccato  et  morte,  et  sanctitica- 
tio  per  Spiritum  sanctum,  et  assidua  defensio  et 
gubernatio  Ecclesiae,  donec  tandem  fiat  resuscita- 
tio  universalis,  et  glorificatio  electorum  in  vita  ae- 
terna.  Haec  beneficia  pertinent  ad  Ecclesiam 
omnium  temporum.  Sed  assumptio  humanae  natu- 
rae,  et  opus  redemptionis,  et  post  humiliationem 
exaltatio  ad  dextram  patris  in  natura  assumpta  sunt 
certi  temporis. 

De  humiliatione  loquitur  Zacharias,  cum  dicit, 
futurum  esse  pauperem.  quod  in  textu  Matthaei  est 
mansuetus,  seu  nqaog:  Quia  quando  aliquis  est  af- 
flictus  vel  pauper,  non  est  ita  elatus,  neque  cupi- 
ditatibus  suis  indulget,  quemadmodum  faciunt  divi- 
tes.  In  Psalmis  passim  ponitur  mansuetus  pro  af- 
flicto  seu  misero.  Sed  Hebraea  vox  Abii  congruit 
ad  afflictionem :  Et  Christus  dicitur  pauper,  id  est, 


humilis,  aerumnosus,  afllictus,  Quia  talis  est  totus 
cursus  vitae  et  ministerii  eius,  Sicut  inquit:  Filius 
hominis  non  habet,  ubi  reclinet  caput. 

Item  dicitur  pauper  ad  differentiam  Imperiorum 
seu  regnorum  huius  mundi.  Alexander  Magnus 
venit  cum  exercitu,  instructus  est  pecunia,  gerit 
bella  armis.  Nihil  horum  facit  Christus.  Novo  et 
admirando  modo  gerit  bellum,  videlicet  spirituale: 
Et  dat  pacem  non  quomodo  mundus  dat.  Tollit 
iram  Dei  et  damnationem,  et  reddit  nobis  aeternam 
iustitiam,  quae  inchoatur  in  hac  vita,  et  praeterea 
dat  consolationem  et  laetitiam  in  aerumnis,  et  de- 
fensionem  suo  mirabili  consilio. 

Atque  haec  est  pax,  quam  donat  nobis  Chri- 
stus.  ldeo  postea  inquit  Zacharias :  Abolebo  cur- 
rum,  et  equos  tollam  ex  Ephraim,  id  est,  regnum 
Christi  non  erit  regnuin  politicum,  non  habebit 
arina  et  praesidia  numana,  sine  quibus  non  pos- 
sunt  esse  regna  politica. 

Plato  recte  dicit:  Pax  est  iBane  nomen  in  Re- 
publica,  Quia  nullum  Imperium  habet  certam  et 
diuturnam  quietem.  Aut  externa  sunt  latrocinia, 
aut  domestici  tumultus,  quibus  turbantur  Imperia. 
vSed  imprimis  gubernatores  nunquam  sur.t  quieti,  su- 
stinent  magnos  labores  et  pericula,  etiamsi  subditi 
interdum  habeant  aliquam  tranquillitatem. 

At  in  Christi  regno  est  pax,  scilicet  spiritualis 
et  aeterna.  Sed  quomodo,  dices,  congruit  hoc  cum 
statu  Ecclesiae  in  hac  vita?  Respondeo.  Prophe- 
tae  quando  concionantur  de  regno  Christi,  loquun- 
tur  de  consummato  beneficio,  et  respiciunt  ad  statum 
vitae  aeternae.  lbi  fruemur  luce,  sapientia,  iustitia,  et 
laetitia  nunquam  desitura.  Ibi  et  peccatum  et  omnes 
poenae  peccatorum  cessabunt.  Non  erunt  cupidi- 
tates  privatae,  ex  quibus  oriuntur  dissidia. 

Interea  tamen  in  hac  vita  fit  inchoatio  pacis. 
Servat  Christus  corpus  Ecclesiae,  etiamsi  aliqua 
membra  interficiantur.  Sustentat  pios  in  mediis  af- 
flictionibus,  consolatur  corda,  flectit  animos  ad  stu- 
dium  concordiae,  defendit  suos  contra  diabolum. 
De  hac  pace  dicitur:  lustificati  fide  pacem  habemus 
cum  Deo.  Et,  pax  Dei  gubernet  corda  vestra, 
quae  superat  omnem  sensum. 

Est  et  hoc  membrum  dicti  Zachariae  opposi- 
tum  imaginationi  de  regno  politico:  Tu  educes  in 
sanguine  Testamenti  tui  vinctos  de  lacu,  in  quo  non 
est  agua.  Nominat  sanguinem  Testamenti,  sangui- 
nem  Messiae,  de  quo  Pater  fecit  Testamentum  seu 
foedus,  quod  propter  eius  obedientiam  et  mortem 
velit  nos  recipere,  remittere  peccata,  reddere  iusti- 
tiam  et  vitam  aeternam. 

De  hoc  sanguine  loquuntur  etiam  Apostoli. 
Iustificati  sanguine  eius,  inquit  Paulus,  intelligens 
totam  obedientiam  in  passione  et  morte,  quae  est 
sancita  sanguine.  lohannes  inquit:  Sanguis  filii  Dei 
Iesu  Christi  purificat  nos  ab  onmi  peccato.    Intel- 


15 


FHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


16 


ligit  autem  similiter  meritum  Christi.  Romanor.  3. 
lustificamur  gratis  gratia  ipsius  per  redemptionem 
factam  in  Christo  Iesu,  quem  proposuit  propitiato- 
rem  in  sanguine  suo. 

Iudaei  exponunt  verba  Zachariae  de  sanguine 
circumcisionis  et  mactatione  pecudum,  sed  circum- 
cisio  et  mactationes  pecudum,  non  sunt  illud  ae- 
ternum  pactum,  sed  fuerunt  signum  aeterni  Testa- 
menti  principaliter,  in  quo  Deus  promittit  aeterna 
bona  per  filium. 

Additur  autem  mentio  vinctorum,  quia  Diabo- 
lus  nos  coepit  per  peccatum.  Sed  fecit  Deo  iniu- 
riam,  quod  ei  dominium  suum  rapuit,  Ideo  dicitur: 
sunt  vincti  tui. 

Lacum,  in  quo  non  est  aqua,  vocat  infernum, 
seu  aeternam  mortem,  ubi  non  est  consolatio. 

Postea  additur:  Convertimini  ad  munitionem 
vincti  spei,  id  est,  qui  habent  spem  et  expectant 
liberationem  per  filiuni  Dei. 

Ita  Zacharias  ipse  se  interpretatur ,  quod  non 
loquatur  de  constitutione  regni  mundani 

Nominat  autem  Christurn  Regem  iustum,  ut  hac 
etiam  ratione  discernat  eum  ab  aliis  regibus,  quo- 
rum  gubernatio  nunquam  ita  felix  est,  quin  oppri- 
mantur  aliqui  iniuria.  Sed  Christus  est  iustus: 
primum  in  sua  persona,  deinde  iustificans  creden- 
tes:  Quod  fit  imputatione,  et  efficacia,  qua  inchoa- 
tur  mutatio  naturae  corruptae,  per  effectionem  no» 
vitatis  spiritualis.  Osiander  contra  imputationem 
obiicit  hoc  argumentum: 

Messias  affert  iustitiam  sempitemam. 
Jmputatio  non  est  aeterna  iustitia. 
Ergo  non  sumus  iusti  imputatione. 

Respondeo.  lustitia  sempiterna  significat  inte- 
grum  beneficium  Messiae.  Sumus  igitur  in  hac 
vita  iusti  coram  Deo  imputatione  iustitiae,  seu  me- 
riti  Christi,  et  hoe  Paulus  vult,  cum  ait,  nos  iusti- 
ficari  sanguine  Christi.  Postea  tamen  sequitur 
inchoatio  novitatis,  quae  tandem  consummabi- 
tur  in  aeterna  vita.  Hanc  Osiander  vult  esse  iu- 
stitiam  nostram,  etsi  ut  splendidius  loquatur,  non 
novitatem  ipsam,  sed  hoc  iustitiam  vocat,  quod  ef- 
fieit  nos  iusta  facere,  id  est,  essentialem  iustitiam 
Dei,  quae  impellat  nos  ad  iuste  faciendum.  Eius 
discipuli  quidam  cumularunt  ipsius  paradoxa,  et  te- 
tras  voces  ediderunt  de  sanguine  Christi,  quas  nolo 
recitare,  quia  sui:t  horribiles  blasphemiae. 

Nomen  Salvatoris  etiam  pertinet  ad  integrum 
beneficium,  et  complectitur  redemptionem  factam 
per  Christum,  et  salutem  nobis  impetratam,  hoc 
est,  liberationem  a  peccato  et  morte,  donationem 
remissionis  peccatorum,  vivificationem,  defensionem 
perpetuam  et  liberationem  finalem. 

Ex  hac  doctrina   debet  accendi  hdes,  invoca- 


tio,  et  spes  auxilii,  et  praesentiae  perpetuae  filii 
Dei.  Adolescentes  autem  hortor,  ut  legant  hodie 
totum  caput  9.  Zachariae,  in  cuius  fine  est  etiam 
haec  pulchra  descriptio  Ecclesiae:  Dabo  eis  fru- 
mentum,  quod  gignet  iuvenes,  et  vinum,  quod  gi- 
gnet  virgines,  id  est,  non  erit  propagatio  camalis, 
sed  filius  Dei  erit  per  Evangelium  (id  enim  vocat 
frumentum  et  vinum)  efficax  in  cordibus,  et  spiritu 
sancto  suo  accendet  in  eis  dona,  robur  animi,  et 
fidem  incorruptam. 

Postremus  locus  est  pictura  Ecclesiae.  Chri- 
stus  equitat  super  asinam  et  pullum,  id  est,  colli- 
git  sibi  Ecclesiam  ex  Iudaeis  et  gentibus,  Hodie  ad- 
huc  colligitur  Ecclesia  ex  domitis  et  indomitis. 
Vocat  per  Evangelium  ornatos  disciplina,  et  non- 
dum  disciplina  ornatos,  modo  desinant  ruere  con- 
tra  conscientiam  et  fiat  conversio.  Quanla  bonitas 
et  misericordia  est,  quod  colligitur  Ecclesia  Ro- 
mae  tempore  Neronis,  ubi  civitas  contaminatis- 
sima  erat?  Addam  et  hoc.  Nos  senes  sumus  asina 
vetula,  id  est,  doniiti,  cicurati,  frenati  lege  et  mi- 
seriis  huius  vitae.  Iuvenes  sunt  pulli  asinae,  libe- 
rius  adhuc  vagantes,  et  nondum  domiri. 

Apostoli,  id  est,  concionatores  adducunt  asi- 
nam  et  pullum  ad  Christum,  et  Christus  insidet,  id 
est,  agnoscitur  ab  eis,  et  regit  eos.  Non  autem 
Apostoli,  non  pontifices  sedere  debent,  id  est, 
regnare  in  Ecclesia,  hoc  est,  autoritatem  suam 
anteferre  Evangelio,  aut  potentiam  et  honores  sibi 
quaerere. 

Populus  prodit  obviain  Christo.  Aliqui  exci- 
piunt  eum  cum  ramis  olivae  et  palmae,  id  est, 
agnoscunt  euin  esse  victorem  vincentem  diabolum, 
tollentem  peccatum  et  mortem,  et  datorem  pacis. 
Hanc  laudem  nos  etiam  debemus  tribuere  Christo. 
Repugnemus  terroribus  peccati  et  mortis,  sciamus 
donari  nobis  ipsius  victoriam.  Erigamus  conscien- 
tiam,  et  accipiamus  consolationem. 

Quidam  etiam  canunt  et  voce  ipsa  celebrant 
hunc  Dominum ,  profitentur  publice  Christum  mis- 
sum  esse,  ut  afferat  benedictionem,  cum  ciamant: 
Benedictus  qui  venit  in  nomine  Qomini,  quasi  di- 
cant:  Iste  est  Messias,  de  quo  dictum  est:  In  se- 
mine  Abrahae  benedicentur  omnes  gentes.  Item 
precantur  pro  toto  regno  Christi:  Hosianna  Filio 
David.  Hi  sunt  cultus  fidei,  invocationis,  et  con- 
fessionis,  quos  praestare  etiam  nos  Christo  debe- 
mus,  et  precari  pro  tota  Ecclesia. 

Nonnulli  etiam  prosternunt  vestes.  Haec  ce- 
remonia  significat  ministerium  iuvandum  esse  colla- 
tione  facultatum  nostrarum,  imo  etiam  in  casu  con- 
fessionis  debemus  exuere  pellem  seu  cutem,  hoc 
est,  Corpus  et  vita  adducenda  est  in  discrimen  pro- 
pter  confessionem  vetae  doctrinae.  Nam  hoc  quo- 
que   est   exuere   vestes,    sicut   Ecclesia    canit   de 


17 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


18 


Martyribus:  Laverunt  stolas  suas,  seu  corpora  in 
sanguine  agni,  id  est,  passi  sunt  una  cuni  agno. 

Adsunt  et  Pharisaei,  qui  fremunt  et  indignan- 
tur,  Christum  sic  excipi,  ut  Messiam.  Hi  prohibent 
confessionem  puerorum,  et  clamores  populi.  Sed 
Christus  iespondet:  Si  isti  tacuerint,  lapides  cla- 
mabunt,  id  est,  semper  excitabit  Deus  aliquos,  qui 
veritatem  confitebuntur,  invitis  potentibus  et  sa- 
pientibus  huius  mundi. 

lianc  imaginein  saepe  iutueamur,  et  discamus, 
quod  Ecclesia  sit  populus  obviam  procedens  Chri- 
sto,  agnoscens  filium  Dei,  et  tide  accipiens  bene- 
ticia  eius,  et  ostendens  fidem  ccnfessione,  invoca- 
tione,  et  officiis  ac  studio  conservandi  ministerii. 
Non  autem  offeudamur,  quod  semper  sunt  multi 
hypooritae,  frementes  contra  Messiam,  adversantes 
Evangelio,  metuentes  regno  suo :  Sed  consolemur 
nos,  quod  Deus  velit  servare  Ecclesiam,  quanquam 
est  imbecilla.  infirma,  languida,  nec  habet  praesi- 
dia  humana.  Item,  quod  Deo  placeant  initia  fidei, 
confessio  nostra,  et  caeteri  cultus,  seu  opera,  qui- 
bus  studemus  ornare  gloriam  Christi,  et  servire 
Ecclesiae,  etiamsi  est  niagna  infirmitas  nostra, 
sieut  etiam  Apostoli  et  alii  plurimi  in  hoc  populo 
habuerunt  multas  opiniones  incommodas,  multi 
etiam  postea  in  passione  non  satis  firmi  fuerunt  in 
confessione.  Quia  in  hac  vita  etiam  in  sanctis 
semper  manet  multum  imperfectionis. 


DOMINICA  II.     ADVENTUS. 
Evangelium  Lucae  21. 

Narratio  huius  Evangelii  loquitur  de  re  omnium 
maxima.  videlicct  de  fine  huius  mundi,  et  de  mu- 
tatione  huius  status,  in  quo  generantur  et  moriun- 
tur  honiines,  et  in  quo  per  omnem  vitam  sunt  con- 
fusiones  horribiles:  Et  simul  praedicit  futurum,  ut 
Ecclesia  habeat  post  hanc  vitam  suam  beatitudinem 
et  gloriain,  impii  poenas  aeternas.  Est  igitur  coa- 
cio  haec  referenda  ad  articulos  symboli :  Credo  re- 
surrectionem  mortuorum,  et  vitam  aeternam,  item 
quod  rediturus  sit  filius  Dei  ad  universale  iudicium. 
Nos  primum  vocabula  quaedam  deelaiabimus. 

Cum  dicitur:  virtut.es  coelorum  movebuntur,  in- 
telligantur  exercitus,  seu  agmina  stellarum,  3)e6 
tjimel^  beev.  Nam  dvva/jig  Graece  significat  saepe 
exercitum  sicut  nos  Germani  nominamus  exer- 
citum  eine  macbt.  Multi  habent  mirabiles  phan- 
tasias  de  isto  textu,  Sed  haec  est  simplicissima  ex- 
positio:  Movebuntur  agmina  seu  «xercitus  stella- 
rum:  sicut  paulo  ante  dixit:  Erunt  signa  in  Soleet 
Luna  et  stellis,  quasi  dicat:  Erunt  horreruli  positus, 
siderum,  horribiles  coniunctiones  et  oppositiones 
planetarum,  tetrae  Eclipses  luminarium ,  Item,  Dirae  j 

MELAHTH.  OPSB.  VOL.  XXIV. 


et  terribiles  quassationes  seu  concursationes  ste)- 
larum,  et  alia  horrenda  spectacula  praeternaturalia. 
Nam  etsi  infausti  positus,  etiam  cum  usitato  natu- 
rae  ordine  congruentes,  satis  sunt  horribiles,  et 
quidem  sub  finem  mundi  crebriores,  et  terribiliores 
erunt:  tanien  credo  ante  novissimum  diem,  etiam 
turbationes  futuras  esse  ordinatorum  motuum,  sic- 
ut  in  passione  Christi  facta  est  Eclipsis  Solis  prae- 
ternaturalis:  Et  muita  puto  hactenus  etiam  facta 
esse  in  coelo,  praeter  communem  naturae  ordinem: 
Quao  etsi  vulgus  non  observat,  tanmi  artifices  de- 
prehendere  possunt,  qui  sciunt  hodie  insigniter  mu- 
tatam  esse  Eccentricitatem,  id  est,  intervallum  in- 
ter  centrum  mundi,  et  centrum  Eccentrici  orbis 
solaris. 

Quae  res  profecto  admiratione  digna  est.  Du- 
bitari  euim  potest,  utrum  propter  senectam  mundi, 
quasi  subsidat  coelum,  paumtim  ruente  seu  con- 
tabescente  natura  rerum:  An  vero  inferiori  mundo 
tanquam  effoeto,  et  sicut  fit  in  senilibus  corporibus, 
magis  magisque  languescente,  opus  sit  viciniore 
positu  Solis  eum  foventis.  Nam  hoc  teinpore  Sol 
propior  est  terris,  quam  fuit  Hipparehi  et  Ptolo- 
maei  temporibus:  Mutata  fere  quarta  parte  Eccen- 
tricitatis.  Fuit  enim  Ptolomaei  tempore  altior, 
nunc  vero  proprior  est  Sol  miliarum  Gennanico- 
rum  fere  decem  millibus. 

Omitto,  quae  artiHces  disputant  de  motu  trepi- 
dationis  in  firmamento,  in  quo  sunt  stellae  fixae. 
Sed  erunt  sub  finem  mundi  alia  quoque  horribilia, 
quae  incurrent  in  omnium  conspectum,  neque  con- 
venient  tamen  cum  usitato  motuum  coelestium 
ordine. 

In  fine  textus  hodierni  Evangelii  ejst:  Attendite, 
ne  gravenlur  corda  vestra  crapula.  Non  dicit  ven- 
tres,  quia  vult  servari  hunc  modum  in  cibo  et 
potu,  ut  non  graventur  corda,  id  est,  cogitatio, 
intentio  animi,  affectus  sobrius.  Qui  non  amant 
sobrietatem,  non  possunt  esse  idonei  ad  pieca- 
tionem,  et  ad  resistendum  tentationibus  satanae. 
In  ieiunio  cogitationes  sunt  meliores,  ardentiores, 
sanctiores.  Contra,  frigidior  est  invocatio  et  omnia 
exercit?a  pietatis  pleno  ventre.  Ideo  dicitur  in  pro- 
pheta:  Scortatio  et  ebrietas  auferunt  cor.  Seniper 
prophanitas  comitatur  assiduum  seu  crebriorem 
usum  voluptatum. 

Crapula  usurpatur  plerumque  de  helluatione, 
sed  hoc  fit  per  Metomyrmam  seu  Metalepsin.  Pro- 
prie  significat  materiam  illam  crudam,  quae  reliqua 
est  ex  helluationibus,  quae  affert  fastidium  et  nau- 
seam  in  ventriculo,  et  edit  malos  halitus,  turban- 
tes  caput.  Nomen  est  a  xdqa  et  naklw ,  id  est,  a 
vibratione  capitis,  Vulgo  nominant  Nauseam.  Sed 
Graeca  vox  plus  complectitur. 

Nam  in  ebrietate  ascendunt  confusi  halitus, 
qui    adhaerescuntj   cerebro,    sicut    fuligo     adhae- 

2 


19 


PH!L.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


20 


rescit  caminis,  et  paulatim  incenditur.  Isti  halitus 
turbant  Spiritus  animales  in  cerebro.  Ipsa  etiam 
Nausea  ciet  dolorem  capitis,  propter  consensum 
membrorum,  seu  propter  nervos  demissos  ex  ce- 
rebro  in  ventriculum. 

Qui  indulgent  ebrietati,  habent  capita  fumosa, 
et  fiunt  magis  magisque  amentes,  laeso  et  turbato  ce- 
rebro.  Ac  recte  dixit  Seneca:  Consuetudine  insaniae 
durata  vitia,  vino  concepta,  etiam  sine  vino  valent, 
hoc  est,  homines  ebriosi,  qui  perpetuo  ingurgitant 
vinum,  sunt  insani,  etiam  tunc  quando  sibi  viden- 
tur  esse  sobrii.  Mediei  quoque  verissime  dieunt, 
plurimorum  morborum  corporis  causam  csse  ebrie- 
tatein,  quia  mali  halitus,  qui  haerent  in  cerebro, 
afferunt  Apoplexian,  paralyses,  et  similes  morbos. 
Non  est  existimandurn  parvam  esse  quassationem 
capitis,  etiam  cum  semel  aliquis  factus  est  ebrius. 
Sed  accedit  multo  maior  debilitas  in  crebris  hel- 
luationibus. 

Cogita  autem,  quantun»  peccatum  sit  in  ista 
re.  Dedit  nobis  Deus  vires  animae  et  corporis,  ut 
sint^organa  Spiritus  sancti.  Vult  Deus  habitare  in 
tuo  corde  et  cerebro  tanquam  in  suo  domicilio,  et 
regere  spiritus  et  motus  in  corde  et  ccrebro.  Debe- 
bant  igitur  servire  Spiritus  nostri  cogitationi  de 
Deo,  et  tie  aliis  rebus  necessariis,  et  affectus  de- 
bebant  esse  sedati  et  compositi.  Sed  haec  omnia 
turbantur  furoribus  ebrieratis. 

Christus  liic  loquitur  de  postremis  temporibus, 
et  de  his  nominatim  praecipit:  Videte,  ne  corda 
vestru  graventur  crajmla  seu  ebrietate.  Significat 
igitur,  quod  in  maximis  nrseriis  postremi  temporis 
tamen  sit  futura  tanta  securitas,  ut  homines  magis 
indulgeant  ebrietati,  et  voluptatibus  corporum.  ld 
videmus  nunc  lieri.  Quo  plus  est  calamitatum,  eo 
maior  est  neffli^entia  et  securitas  hominum,  oui 
subinde  attrahunt  sibi  maiorem  caecitatem,  et  ex 
caecitate  ruunt  in  maiora  mala.  Haec  profecto 
sunt  tristia.  Ideoque  cogitandum  est  tanto  maiori 
severitate  voluisse  Christum  proponere  hanc  admo- 
nitionem  de  vitanda  crapula. 

Habent  Giaeci  aliud  quoque  vocabulum,  quo 
nomiuant  ebrietatem,  vidclicet  fjiitqv.  Nam  fjtdvofiat 
significat  ebriuru  esse,  quod  et  fiidvcxofiat  dicitur, 
quo  verbo  Paukis  utitur  ad  Ephes.  5.  firj  fiidvcxtctfc 
oTvrp,  iv  to  icvtv  dcwvCa.  Est  autem  a  fjidv,  quod 
significat  vinurn  merum,  id  est,  non  mixtum,  seu 
dilutum  aqua,  quali  utebantur  in  sacrificiis,  et  de- 
ducant  Grammatici  hanc  vocem  a  fitvd  et  dvttv,  id 
est,  simul  sacrificare.  Solebant  enim  in  sacrificiis 
convivia  instituere,  et  largius  una  bibere. 

A'cfOTiav  verterunt  luxum  apud  Paulum,  et  Ari- 
stoteles  norninat  Asotos  intemperantes,  et  ad  pro- 
fusionem  usque  sumptuosos,  quos  dicit  multa  vitl# 
simul  habere,  lib.  4.  Ethicorum.  Cicero  2.  de  Fi- 
nibus  describit  Asotos,    qui    in    raensam  vomant, 


qui  de  conviviis  auferantur,  et  crudi  rursus  se  po- 
stridie  ingurgitent,  qui  solem  nequc  oecidentem 
unquam  viderint,  nec  orientem,  qui  consumptis  pa- 
trimoniis  egeant,  etc.  No^ien  dawiCaq  est  a  non 
servando  seu  perdendo,  quia  coit,nv  Graecis  est  scr- 
vare  et  particula  a  est  aitqrjtix^  seu  privativa  in 
compositione. 

Fere  hic  effectus  est  helluationis,  perdit  cor- 
pus,  facultates  et  animam.  Ideo  saepe  solco  con- 
(jueri  de  moribus  nostrorum  houiinum.  2JBtr  1)eubf 
Kbert  freffen  vnt>  fauffen  wnd  fraucf,  arm,  t>nb  in  tie^)eU 
r)intin.  ld  est,  nos  Germani  accersiinus  nobis  in- 
temperantia  nostra  morbos  corporum,  damna  for- 
tunaium,  et  interitura  animae. 

Iminoror  autem  in  his  vocabulis  declarandis, 
quia  adolescentes  quoque  niinium  sibi  indulgent 
potationibus.  Scio  multos  ex  scholasticis  misere 
vivere,  et  propter  paupertatem  cogi,  ut  sint  tem- 
perantes.  Sed  sunt  alii,  qui  certe  excedunt  mo- 
dum,  et  sua  intemperantia  turbant  et  iinpediunt 
studia  sua.     Ideo  addo  hoc  quoque. 

Est  antiqua  illa  distributio  aetatum  mundi,  quae 
accommoihitur  ad  praecipuas  potentias  animae,  Nam 
Plato  dicit,  tres  esse  partes  animae,  yytfiovixdv,  &v- 
fxixov ,  iTrtiJvfji^xtx6v.  Haec  sunt  antiquissima  nomina, 
quibus  distinguuntur,  seu  facultates,  seu  potentiae 
anirnae.  'Htytfiovtxdv  est  pars  animae  rationalis,  hoc 
est  intellectus  et  voluntas.  Habet  nomen  ab  iinpe- 
rando,  quasi  dicas,  pars  rectrix,  Sedes  eius  cst  in 
cerebro.  Ovfitxdv  comp^ehendit  motus  cordis.  Ap- 
pellatio  suinpta  est  ab  ira,  quasi  dicat,  pars  ira- 
scens.  Ponitur  species  pro  genere,  sed  significan- 
tur  omnes  veheinentiores  et  ardentiores  motus, 
quorum  sedes  est  cor.  'Entdvfirjnxdv  habet  noinen 
a  concupiscentia.  Complectitur  appetitiones  tibi, 
potus  et  aliarum  voluptatum  corporis.  Sedes  est 
in  inferiori  vcntre,  praesertim  in  epate. 

Secundum  has  partes  animae  uistribuerunt 
tempora  mundi,  accommodatis  diversis  aetatibus 
ad  vires  seu  facultates  istas  animae. 

Primo  tempore  regnavit  qyifiovtxtv,  id  est,  sa- 
pientia.  Nam  illa  prima  aetas  excelluit  ingeniis, 
invenit  artes.  Fuerunt  tum  artifices  in  omni  genere 
praestantissimi,  sicut  Moises  scribit  etiam  in  po- 
steritate  Cairi  inventas  csse  plurimas  artes.  Ho- 
mines  turn  certabant  inter  sese  ingeniis,  etsi  sa- 
pientia  humana,  tunc  etiam  valde  peccavit  idolo- 
latria.  Huius  aetatis  finis  constitui  potest  circa 
tempora  Nini,  Quia  postca  Imperia  sunt  parta,  de- 
fensa,  amplificata  bellis,  cum  antea  autoritatc  et 
gubernatione  paterna  homines  in  officio  contine- 
rentur. 

In  secunda  aotate  a  Nino  usque  ad  Iulium  re- 
gnavit  dvfjtxov,  id  cst,  fuit  aetas  bellatorum,  excel- 
luit  tunc  fortitudo  Heroica.  Constituta  sunt  im- 
peria  armis,   vlxerunt   ibi  Gigantes,    qui    et   animo 


21 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


22 


fuerunt  elati,  et  grandi  statura  corporum  praediti. 
Postea  paulatim  extiterunt  alii  bellatores  fortes.  Ac 
pulchrtun  est  in  historiis  considerare,  qui  fuerint 
iu  Ecclesia  et  apud  Ethnicos  coaetanei,  ut  Hercu- 
letn  et  Samsonem  puto  Synchronos  fuisse:  item 
Achillem  et  Davidem.  Quantus  bellator  fuit  Alex- 
ander,  qui  instar  sagittae  circumvolitat  in  toto 
orbe  terrarum.  lulium  existimo  recfe  poni  ultiinum 
in  aetate  dvtiixrj.  Augustus  non  fuit  bellator,  et 
facta  sunt  paulatirn  omnia  languidiora.  Non  fue- 
runt  postea  tam  bellicosi  homines  et  magnanimi. 
lulius  potuit  sistere,  et  retrahere  fugienfem  exer- 
cituin.  Cuius  nunc  est  tanta  fortitudo  aniini,  qui 
hoc  possit  facere? 

Nos  liodie  sumus  ventriculi  prae  istis  homini- 
bus,  sive  sapientiam  spectes,  sive  fortitudinem.  Et 
tamen  sumus  pleni  superbia,  pleni  fasfu  et  arro- 
gantia  Sed  tales  sunt  stulti,  Quia  universaliter 
superbia  est  comes  stulfitiae.  Id  expericntia  osten- 
dit  in  quotidianis  exemplis.  Nulla  re  magis  offen- 
duntur,  quia  non  sunt  sanae  menlis,  quam  cuni 
audi>:it  aliquid  dici  contra  suam  opinionem.  Indi- 
gnautur  ac  stomachantur,  cum  existimant  laedi 
suam  exisliinafonem.  Vicissim  placantur,  quando 
evehuntur  et  laudantur.  Fiunt  mitiores  et  suavio- 
res,  cum  audiunt  blanditias.  Id  exnerimur  fieri  in 
his,  qui  natura  sunt  bardi  seu  fatui.  Sed  item  fit 
de  nobis  omnibus,  qui  tainen  volumus  videri  sa- 
pientes,  ut  recte  dicere  possis,  omnis  stultus  est 
superbus,  et  omnis  superbus  est  stulfus.  Iactitant 
nostri  homines  fortitudinem.  Volunt  videri  rnagna- 
nimi,  scilicet,  cum  sunt  soli.  Sed  ubi  est  fortiludo 
illa,  qualem  describit  Hesiodus  in  versu,  qui  cita- 
tur  apud  Polybium:  AiaxiSal  noXifift}  xtxaQrjoiig  r]i 
ye  fianl.  Aeacidae  magis  praelio  laetautur,  quam 
convivio.  Ita  nec  sapientia  illa  vetus  reperitur 
hodie.  Vix  onservare  possuinus  llla,  quae  a  ma- 
ioribus  sunt  tradita. 

Tantum  dedita  est  haec  aetas  voluptatibus  ven- 
tris.  Ideo  recte  dicitur:  In  hac  delira  et  languida 
senecta  mundi  regnare  intifvfi^nxov.  Homines  nunc 
pleiique  sunt  avidi  otii  et  voluptatum.  Et  quanquam 
in  omnibus  regnis  multum  est  inquietudinis  et  bel- 
lorum:  Tamen  non  tam  belia  sunt.  quam  rumores 
bel.'01'iim,  id"  est,  non  geruntur  bella  legitima,  qui- 
bus  constifuantur  aut  ornentur  Imperia.  Tantum 
sunt  tumultus  turbantes  pacem,  vastantes  mundtun, 
ut  si  ccgites  de  hominibus  temulentis,  qui  et  se  et 
alios  turbant  suis  clamoiibus. 

Nec  modo  in  aulis,  sed  et  in  privatorum  fami- 
liis  regnat  intemperantia  in  victu  et  voluptatibus. 
Ista  debebamus  moderari ,  sed  nescio  quomodo 
possit  fieri,  Quia,  cum  vitia  abeunt  in  mores,  non 
facile  est  mederi  vitiis.  Nostrae  mulieres  putant, 
quando  non  sumus  farcti  instar  farciminum,  id  est, 
ita  repleti  cibo  et  potu,  ut  nihil  assumere  amplius 


ciborum  possimus,    nos  nondum  satis  habere,    aut 
periclitari  de  famc. 

Etiam  maiorum  nostrorum  saeculo  nonduin 
fuit  talis  ingluvies,  qualis  apud  nostros  homines 
magis  magisque  crescit.  Capnio  ad  coenam  non 
sumebat  plus  uno  ferculo,  et  bibebat  loram,  et 
qtiidem  in  aestate,  cum  idem  mihi  non  concederet. 
Est  autem  lora  potus  ille,  qui  fit  infusa  aqua  su- 
per  uvas,  postquam  expiessum  est  mustum,  et  quo 
magis  exprimitur  mustuni,  et  plus  infunditur  aquae, 
eo  lora  fit  tenuior.  Egressus  est  Capnio  annum 
aetatis  septtiagesimum.  Etiam  meus  pater  erat 
valde  temperans.  Cum  fuisset  aliquando  in  his 
regionibus,  laudabat  hanc  consuetudinem,  quod 
piimum  daretur  assatura,  quia  ipse  nihil  solebat 
comedere,  nisi  de  primo  ferculo.  Ego  ipse  non 
possuin  mihi  ita  temperare  in  cibo  et  potu :  Qu»»d 
fit,  quia  taiis  est  cunsuetudo,  et  puto  tamen,  me 
non  plane  esse  intemperantem. 

Non  potuisset   meilus    describi  postrema  aetas 
mundi,  quam  verbis  illis,  quibus  Christus  utitur  in 
hoc  textu:   Videte  ne  corda  vestra  graventur  crapula 
et  curis   victus.     Voluit  haud    dubie  pingere  han  o 
vitam  nostram  barbaricam. 

Est  autem  addita  adhortatio  in  fine  de  preca- 
tione  valde  insigms:  Vigilale  omni  tempore  precan- 
tes,  ut  possitis  effugere.  In  Graeco  est  xaxa^Ha&fjie 
ut  sitis  digni  effugere.  Id  non  intelligendum  est  de 
inerito,  sed  est  graecismus  valde  usitatus.  Graeci 
utuntur  generaliter  verbo  dl-iovaitai.  Sententia  est, 
ut  possitis  esse  tales,  vel  fieri  tales. 

Sed  videtur  textus  pugnare  secum.  Dicit  illa 
ventura  esse,  et  tamen  dicit  nos  effugituros  esse. 
Si  venturae  sunt  calamitates,  quomodo  eftugiemus, 
cum  bellam  aliquod  ingruit,  aut  eversio  imperii  ali- 
cuius:  aut  interficiunfur  homines,  aut  si  qui  non 
interficiuntur,  ii  saepe  duriora  patiuntur,  in  exilium 
mittuntur,  aut  opprimuntur  sei  vitute  domestica,  quae 
tristior  est  morte,  ut  quando  Turca,  Thraciam, 
Graeciam,  Hungariam  occupavit,  quid  reliquum  est 
nisi  miserrima  servitus? 

Melius  agi  videtur  cum  illis,  qui  interficiuntur, 
sicut  apud  Virgilium  inquit  Aeneas: 

.  .  .  o  terque  quaterque  beati 
Queis  ante  ora  patrum,  Troiae  sub  moenibus  altis 
Contigit  oppetere 

Respondeo.  Verba  illa,  ut  possitis  efFugere, 
sunt  intelligenda  de  miligatione  publicarum  calami- 
tatum,  Quia  Deus  etiam  inter  illa  mala  postremi 
temporis  servabit  reliquias  Ecclesiae.  Iubet  enim 
attollere  capita.  Unde  sequitur,  quod  mansura  sit 
Ecclesia  illo  tiistissimo  tempore.  Sicut  Paulus 
etiam  inquit:  Hoc  facite,  donec  Christus  veniet. 
Etsi  autem  reliquiae  illae  in  publicis  calamitatibus 
etiam  duriter  quassantur ,  iuxta  dictum :    Intrant  in 


23 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


24 


thalamos  publica  damna  tuos,  Tamen  mitigantur  eis 
calamitates. 

Similia  multa  sunt  in  prophetis,  ut  cum  Amos 
9.  dicitur:  Ecce  oculi  Domini  super  regnum  peccans, 
et  conteram  illud  a  facie  terrae.  Vocat  regnum 
peccans,  quod  iam  est  reum  seu  destinatum  poenis. 
Alioqui  nullum  est  regnuin,  quod  non  peccet,  seu 
quod  non  habeat  peccatum.  Loquitur  ibi  propheta 
de  regno  Samariae,  quod  deletum  est,  etiamsi  am- 
plas  et  magnificas  promissiones  habuerat,  sicut 
postea  etiam  regnum  Iudae  est  deletum,  quod  ad- 
huc  maiores  promissiones  habuit.  Additur  autem 
in  Propheta  Ainos :  Veruntamen  non  conlerens  con- 
teram  domum  Iacob,  quasi  dicat:  Destruam  regnum, 
sed  ita  tainen  ut  serventur  aliquae  relsquiae,  et  mi- 
tigentur  calamifates. 

SieOseaell.  dicitur:  Quomodo  dabo  te  Ephra- 
imf  quomodo  perdam  te  Israel?  an  sicul  Sodomam 
et  Gomorrham  ponam  te?  Conversum  est  in  me  cor 
meum.  Non  faciam  furorem  irae  meae,  Non  perdam 
prorsus  Ephraim,  quia  Deus  ego  sum,  non  homo. 
Cur  hoc  dicit?  Respondeo.  Diflerunt  Deus  et  ho- 
mo  in  puniendo.  Homo  punit  primum  ad  destru- 
ctionem ,  id  est,  homines  irati  ruunt  in  punien- 
do  ad  p<  rdilionem.  Deus  vero  primum  punit 
ad  emendationem.  Hanc  enim  potissimum  quae- 
rit,  et  illis,  qui  se  emendant,  mitigat  calamitates. 
Haec  consolatio  nisi  sustenfaret  animos  in  miseriis, 
non  possemus  non  exanimari  in  doloribus.  Sequi- 
tur  autem  in  Osea:  Sum  in  medio  tui  sanctus,  id 
est,  dedi  Ecelesiae  verbum  meum,  et  volo  in  hac 
agnosci  et  celebrari.  Veruntamen  non  intrabo  in 
civitatem,  hoc  est,  non  conservabo  in  ea  regnum, 
Nam  intrare  sgnificat  regnare.  Sicut  alibi  dieitur 
in  Moise:  Non  intrabunt  spurii  in  domum  Domini, 
hoc  est,  non  debent  adhiberi  ad  functiones  publicas. 

Similis  locus  est  apud  Esaiam,  cap.  65.  No- 
vissimo  tempore  servabo  populum,  ut  cum  in  slerilitale 
crescunt  paucae  urae,  et  ut  alibi  dicitur:  Sicut  in 
vindemia  olivarum,  cum  duae  olivae  aut  tres  dccu- 
tiunlur  ex  summitate  rami.  Significatur  Deum  pu- 
nire  mundum,  destruere  regna,  mutare  statum  uni- 
versalem  politiarum,  sed  tamen  servare  aliquas  re- 
liquias,  quae  etsi  duriter  aliquando  exercentur,  ta- 
men  sentiunt  mitigationeir.  c;ilamitatum. 

Sunt  horlie  etiam  sub  Turcis  aliquae  relujuiae, 
id  est,  Ecclesiolae  aliquae,  sed  quod  ad  externum 
statum  attinet^  admodum  squalid^e.  Et  fieri  tamen 
potest,  ut  sint  ardentiores  in  invocatione,  et  diligen- 
tiores  in  omni  vita,  quam  nos,  Quia  magnitudo  ca- 
lamitatum  illos  premit,  et  excitat  ad  diligentiam. 
Nos  in  otio  effieimur  securi  et  negligentes,  sicut 
«emper  res  secundae  pariunt  negligentiam,  ut  dicitur: 

Luxuriant  animi  rebus  plerumque  secundis 
Nec  facile  est  aequa  commoda  rnenti  pati. 


Item.       Otia  dant  viiia. 


Et: 


Otia  securis  insidiosa  nocent.        Et: 
Homines  nihil  agendo  mala  agere  discunt. 

Sic  igitur  Christus  hoc  loco  utrumque  dicit, 
Venturas  esse  calamitates:  et  tamen  orandum  esse, 
ut  possirnus  eftugere,  quae  ventura  sint.  Si  quae- 
ris,  quomodo  haec  sint  concilianda?  Dico  impetrare 
pios  mitigationem  calamitatuin.  leremias  in  ruina 
patriae  non  fuit  expers  communium  calamitatum, 
sed  mitigatae  tamen  ei  sunt  aerumnae,  et  eius  voce 
ac  ministerio  multi  sunt  salvati. 

Hic  discenda  est  solutio  etiam  argumenti,  quo 
aliqui  Stoicam  seu  absolutam  n.ecessitatem  stabiliunt 
in  omnibus  eventibus: 

Istae   calamiiates    inquiunt   et  confusiones  sunt 

praedictae. 
Ergo  necesse  est  eas  fieri,  Quia  divinilus  prae- 

dicla  sunt  immutabilia. 

Hoc  argiKnentum  simile  est  itli.    de  urbe  Ninive: 

Deus  est  verax. 

Deus  iussit  praedici  Ninivae  interitnm  per  lo- 

nam. 
Ergo  necessario  Ninive  deiebitur. 

Respondeo  ad  maiorem:  Deus  est  verax,  sicut 
se,  patefecit,  et  praedicta  divinitus  certo  eveniunt, 
scihcet,  iuxta  interp-retationein  praedictionuin,  simul 
divinitus  traditam.  Sic  autem  scriptura  nos  docet, 
quod  commin'\tiones  semper  sint  intelligendae,  cum 
exceptione  poenitentiae.  Narn  in  poenitentibus  ac 
invocantibus  vel  onmino  tolluntur  calamitates,  ut 
factum  est  de  Ninive,  tempore  lonae,  etsi  postea 
deleta  est  Ninive  post  annos  60.  Vel  si  non  pior- 
sus  tolluntur,  mitigantur  tamen,  ut  experitur  Eccle- 
sia  omnibus  teinporibus. 

Haec  est  valde  necessaria  doctrina,  refutans 
necessitatem  illam,  qualem  cogitant  Stoici,  et  saepe 
a  nobis  consideranda  est  propter  consolationem. 
Quae  ut  sit  efficacior,  conferendi  sunt  gradus  pro- 
missiouum  et  comminationum  divinarum. 

Promissiones  propriae  Evangelii  sunt  simplici- 
ter  ratae  crederti  seu  accipienti.  Promissiones  bo- 
norum  corporalium  sunt  intelligendae  cum  excep*io- 
ne  crucis  et  castigationis.  Item ,  ne  rapiamus  eas 
nostro  consilio,  et  ne  praescribamus  Deo  modum 
et  tempus.  E  contrario  comminatio  poenae  aeter- 
nae,  quae  est  rata  in  impoenitentibus,  tamen  cre- 
dentibus  fit  dispensabilis,  iuxta  vocem  iuramenti 
divini:  Vivo  ego,  nolo  mortem  peccatoris,  sed  ut 
convertatur  et  vivat.  Multo  magis  comminationes 
poenarum  tempcralium  sunt  dispensabiies  agenti- 
bus  poenitentiam. 

Quia  autem  impoenitentes  opprimuntur  etiam 
temporalibus  poenis:     Ideo  hoc  quoque   recte   dici 


25 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


26 


potest,  Praedictiones  de  poenis  esse  Synecdochas, 
id  est,  loqui  de  maiore  parte,  quae  non  convertitur,  j 
cum  quidem  serventur  reliquiae  Ecclesiae,  et  poe- 
nitentibus  singulis  contingat  mitigatio.  Servat 
Deus  eomminationes  suas,  cum  punit  impiam  mul- 
titudinem,  item  cum  castigat  suos,  quibus  tamen 
mitigat  mala,  ut  dicitur  in  Psalmo:  Visitabo  in  vir- 
ga  iniquitates  eorum,  sed  misericordiam  meam  non 
aufsram  ab  eis. 

Mihi  quidem  gratissima  est  haec  consolatio,  et 
debet  omnibus  esse  grata  et  dulcis.  Orate  ut  pos- 
sitis  effugere  haec  mala.  Hinc  enim  sequitur,  per 
nostram  invocationem  in  vera  conversione  ad  De- 
um  mitigari  calamitates.  Shnus  ergo  ardentes  in 
precando,  et  oremus  veris  gemitibus,  nec  dubite- 
mus  de  exauditione.  Non  simus  perpetuo  ebrii  et 
furentes,  non  repleamus  nos  quotidie,  quia  non  so- 
lum  furiosa  ebrietas,  sed  etiam  quotidiana  repletio 
magnum  est  impedimentum  invoeationis. 

Recte  etiam  utamur  benelicio  Dei,  si  quando 
dat  mitigationem  et  tranquillitatem  aliquam,  qua 
plerumque  abutitur  inundus  Id  fieri  experimur 
etiam  in  Germania  nostra,  ubi  Ecclesiae  Evangeli- 
cae  constitutae  sunt,  in  quibus  videmus  Principes 
inflectere  religionem  ad  privatas  suas  utilitates, 
vulgus  ad  licentiam  et  voluptates  suas.  Obiiciunt 
hoc  nobis  odiose  adversarii,  sicut  Monachus  ille  di- 
cebat  ad  me  in  conventu  Augustano:  Vestri  homi- 
nes  propter  tria  peccata  receperunt  hanc  doctrinam: 
coneionatores  propter  superbiam,  Principes  propter 
avaritiam,  vulgus  propter  heliuationes.  Hic  est 
valde  tristis  abusus  publicae  tranquillitatis,  quem 
Deus  non  sinet  esse  impunitum.  Et  haec  de  gram- 
matica  explicatione  vocabulorum  et  phrasium  hacte- 
nus,  etsi  subinde  commonefactiones  grammaticae 
monent  de  multis  bonis  rebus.  Nunc  de  principali 
loco  doctrinae  in  hoc  textu  agemus. 

Nam  quia  hic  est  praedictio,  non  modo  quale 
sit  futurum  lempus  ultimum,  et  quae  signa  sint 
praecessura  finein  mundi:  sed  etiam  quod  postea 
sit  futura  resuscitatio  mortuorum,  et  iudicium,  in 
quo  omnes  aspiciemus  filium  Dei  iudicantem,  et 
cernemus  glorificari  Ecclesiam,  et  abiici  in  aeternos 
cruciatus  omnes  iinpios,  Diabolos  et  horum  satelli- 
tes  et  organa:  Diligenter  quaerendae  sunt  causae, 
quare  ista  praedicta  sint. 

Primum  igitur  praedictiones  istae  traditae  sunt, 
quia  oportet  Ecclesiam  scire,  quod  finis  futurus  sit, 
miseriaruin  huius  mundi.  Oportet  sciri,  quod  Ec- 
clesia  sit  aliquando  liberanda,  et  quod  simus  habi- 
turi  vitam  aeternam ,  in  qua  vivemus  sine  peccato 
et  morte,  et  fruemur  aeterna  consuetudine  cum  Deo, 
cuius  quanta  sit  futura  Jaetitia  et  gloria,  neria,  ne- 
mo  potest  in  hac  carne  comprehendere,  sicut.  Pau- 
tus  inquit :  Videmus  nunc  in  aenigmate,  Item :  Quae 
\u  cor  hominis  non  descenderunt. 


Hunc  ergo  finem  scire  nos  oportet:  Et  facien- 
da  est  hic  antithesis.  Philosophia  seu  ratio  natu- 
ralis  non  potest  constituere  aliquid  certi,  de  prin- 
cipio,  aut  fine  mundi.  Epicurei  fingunt  subinde 
alios  mundos  nasci  et  interire  ex  confusione  atomo- 
rum.  Plato  etsi  fatetur  mundum  esse  conditum, 
tamen  multa  millia  annorum  retro  numerat.  Dicit 
ante  novem  annorum  millia  alias  fuisse  Athenas 
multo  pulchiiores,  et  cives  quoquelonge  praestan- 
tiores.  Fortassis  voluit  laudare  superiorum  tempo- 
rurn  statum,  sicut  plerumque  senes  sunt  laudatores 
temporis  acti ,  Quia  vident  paulatim  crescere  mi- 
serias,  ltem  senectus  magis  afficitur  rebus  praesen- 
tibus,  quam  facit  inventus.  Naui  iu^enilis  animus 
non  ainat  dolores  ved  (pQwitg  dXyur  ov  yiXu.  Etiam- 
si  vivunt  iuvenes  in  mundo  inter  calamitates  publi- 
cas  et  privatas:  tamen  non  serio  cogitant,  non  ar- 
denter  dolent  de  communibus  miscriis.  (5:6  cje^et 
Jnen  ntdu  t'o  tieff  $u  gemiiti),  tlmt  inen  nicbt  io  tuc^e, 
Ideo  dicitur,  O  iucjent  roeiftu  tugent,  fo  roerftu  mtt 
cjelb  nict)t  ju  L>e^a()Ien.  Senes  magis  cogitant  de  re- 
bus:  Ideo  existimo  Platonem  voluisse  conqueri  de 
praesenti  statu  Athenarum,  et  laudare  statum  vete- 
rem.  Herodotus  [lib.  II. J  autem  ait  ab  Aegyptiis 
decem  millia  annorum  et  amplius  recenseri,  et  ob- 
servatum  esse,  in  hoc  tanto  spatio  annorum  bis  mu- 
tata  esse  loca  ortuum  et  occasuum  Soljs,  ita  ut  Sol 
ortus  sit  bis,  ubi  nunc  occidit:  et  bis  descenderit, 
ubi  nunc  oritur.  Aristoteles  neque  finem  neque 
initium  mundi  agnoscit.  Disputat  de  aeternitate 
mundi. 

Sic  de  resurrectione  mortuorum  nibil  novit  ra- 
tio.  Plato  sensit  animas  esse  inmiortales,  sed  de 
instauratione  corporuin  nihil  novit.  Stoici  dixerunt 
animas  vivere  inultis  seculis.,  postea  interire,  sicut 
flammula  seu  igniculus  aliquantisper  inanet,  donec 
extinguatur.  De  Cainpo  Elysio,  et  poenis  infero- 
rum  habent  aliqua  poetae,  sed  depravata  fabulis 
poeticis. 

Sola  Ecclesia  nos  docet,  quod  mundus,  quem 
cerniMius,  sit  opus  a  Deo  conditum,  et  quod  sit 
unus  tantum  mundus  visibilis,  sicut  dicitur:  Quie- 
vit  Deus  die  septimo.  Item  Christum  oportuit  se- 
mel  mori,  qui  etiam  in  hoc  unico  mundo,  non  in 
alio  est  mortuus,  et  quidem  pro  genere  humano, 
quod  est  in  hoc  mundo,  cui  iussit  praedicari  Evan- 
gelium.  Id  opponendum  est  commentis  Democriti 
fingentis  innumerabiles  mundos. 

Sola  etiam  Ecclesia  docet,  quando  coeperit  hic 
mundus,  et  annos  duraHonis  mundi  numerat.  Sola 
docet,  quod  haec  vita  hominum,  qualis  nunc  est, 
sit  desitura:  ccntra  Platonis  et  Aristotelis  imagina- 
tiones.  Denique  sola  Ecclesia  certo  docet,  quale 
discrimen  sit  futurum  inter  mortuos  resuscitatos: 
et  quod  Ecclesia  sit  victura  in  aeterna  luce  et 
iustitia,    et  damnati  abiiciendi  in  aeternos   crucia- 


27 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


28 


tus,  sicut  statici  prima  concio  ad  Cain  loquitur  de 
iudicio  futuro:  Peoeatum  tuum  cubabit,  doncc  re- 
velabilur.  Et  in  Epistol.  Iudae  scribitur,  quod 
Enoch  expresse  concionatus  sit  de  venturo  iudicio. 
Et  notae  sunt  caelerae  conciones  propheticae  et 
Apostolicae,  quae  simul  plerasque  circumstantias 
futuri  judicii  deelarant ,  Atque  haec  est  prima  et 
principalis  causa,  cur  Dominus  volcerit  praedi- 
cere  finem  mundi.  ef  quae  tum  antecessura,  tum 
consecutura  sint.  Postea  sunt  aliae  causae,  quas 
etiam  considerare  debemus. 

Est  igitur  secunda  causa.  Praedictae  sunt  illae 
temporales  ealamitate-».  ut  sciamus,  quando  eve- 
niunt,  eas  non  casu  aciidere.  Nam  quia  divinitus 
praedicuntur,  facilc  intelligi  potest,  quod  Deus  si- 
nat  illas  evenire  miiabili  suo  consilio.  Hic  vero 
statim  subire  aninuun  debet,  quae  sint  proximae 
causae,  seu  qui  sint  fontes  horum  malorum.  Cur 
enim  cumulantur  miseriae  in  genere  humano  sub 
finem  mundi?  Respondeo.  Hoc  fit  primum,  quia 
cumulantur  peecats.  ab  liominibu^,  ideo  crescunt 
eliam  poenae.  Deinde-  Diabolus  scit  brevi  instare 
iudicium  suum,  ideo  fit  rabiosior.  Scit  enim  se 
abiiciendum  esse  in  aeternas  poenas,  et  ad  se  non 
pertinere  beneficia  filii  Dei,  sed  tantum  ad  homincs, 
sicut  dicitur  in  symbolo:  propter  nos  homines,  et 
propter  nostram  salutem  descendit  e  coelo.  Item, 
Ite  in  ignem  aeternum,  qui  paratus  est  Diabolis  et 
angelis  eius.  Hoc  suum  iudicium  sciunt  Diaboli. 
Sciunt  etiam  instare  tempus ,  in  quo  fiet  revelatio 
iudicii  coram  omnibus  angclis  et  hominibus,  et  de- 
tegetur  illa  tetra  turpitudo  Diabolorum,  et  omnium 
scelerum  et  flagitiorum,  ad  quae  impulit  Diabolus 
homines  in  hac  vita.  Idco  horribiliter  nunc  fremi 
et  grassatur. 

Idque  propterea  cogifandum  est,  ut  simus  dili- 
gentiores  in  precatione,  Quia  quanto  magis  insanit, 
et  rabiosius  grassatur  Satan  in  genere  humano, 
tanto  magis  orare  debemus  filium  Dei,  ut  servet, 
regat,  et  liberet  nos. 

Valde  dolcndum  est  istis  postremis  temporibus, 
tam  horribiles  Idololatrias  esse  in  mundo,  et  tam 
late  grassari.  Maxima  pars  generis  humani  est 
Mahometica.  Multi  alii  sunt  ignari  omnis  religio- 
nis,  neque  ullas  res  honestas  curant,  sed  vivunt  ut 
bestiae,  ut  in  Africa  et  aliis  locis.  In  Europa  exi- 
gua  pars  est,  quae  habet  nomen  Ecclesiae  Christia- 
nae.  Et  tamen  inter  hos  ipsos,  qui  Christiani  vo- 
cantur,  pauci  habent  veram  doctrinam.  Plurinu  de- 
fendunt  manifesta  idola,  quales  sunt  pontificii,  quo- 
rum  maxima  pars  est  Epicuraea  et  idololatrica. 
mordicus  retinens  invocationem  mortuorum,  et  abo- 
minationes  missarum.  Denique  inter  eos  quoquc, 
qui  habent  lucem  doctrinae  Evangelii,  sunt  valde 
pauci,  recte  invocantes  Deum. 


Hanc  pancitatem  vere  piorum  cum  considera- 
mus,  expavescant  animi  nostri.  Non  blandiamur 
nobis:  Non  putemus  unumquemque,  qui  vivit  in 
mediocri  discipliua,  salvum  fore  in  sua  religio.ie. 
Cogitemus  et  portenta  illa  Idololatriaruin  et  caetc- 
ros  furores,  et  turpitudines  hominum  esse  causas 
miseriarum  postremi  temporis,  et  agnoscamus  in 
his  diabcli  rabiem,  magis  ct  atrocius  nunc  saevien- 
tis  in  mundo  propter  imminens  iudicium.  a  quo 
nulla  pars  diabolorum  liberabitur. 

Tertia  causa  esi.  Sunt  revelatae  istae  prae- 
dictiones,  ut  revocemur  ad  poenitentiam,  et  quaera- 
mus  mitigationem.  Nihil  enim  prodesset ,  prae- 
dictiones  editas  esse,  nisi  promissa  esset  mitigatio 
et  liberatio  ex  istis  malis.  Ita  autem  mitigantur 
nobis  praesentes  poenae,  si  emcndemus  nos. 

Ideo  abiiciamus  peccala,  fugiamus  Idololatrias, 
et  clamemus  ad  filium  Dei:  Domine  Iesu  Christe 
tu  apparuisli,  ut  destruas  opera  diaboli,  conculca 
caput  serpentis,  serva,  rege  nos  Spiriiu  sancto,  et 
in*ercede  pro  nobis  apud  patrem.  Tales  pr^ces 
sciamus  non  fore  irritas,  et  ut  sit  ardor  illarum 
precum  feivenlior,  semper  sit  in  conspectu  magni- 
tudo  miseriarum  illarum,  quas  vox  divina  praedicit 
maiores  futuras  esse  postremis  temporibus. 

Nemo  nostrum  est,  quin  habeat  multas  causas 
dolendi.  Habemus  nostra  privata  peccata,  et  com- 
rnunia  seu  publica.  Sumus  impliciti  nniltis  malis 
privatis  et  publicis.  Multae  miseriae  onerant  non 
solum  nos,  sed  etiam  familias  nostras.  Denique 
qui  non  sunt  plane  stulti,  non  possunt  non  esse  in 
magno  dolore.  Quam  habemus  autem  aliam  conso- 
lationem,  nisi  istam,  quod  scimus  Deum  agentibus 
poenitentiam  et  invocantibus  eum  remittere  peccata 
mitigare  mala,  et  servare  suos  inter  ruinas  lmperio- 
rum,  et  inter  multiplices  fluctus  ac  tempestates. 
ldque  fieri  mirabiliter,  Quia  nenip  certe  dicere  po- 
test,  quomodo  fiat,  nisi  quod  videmus,  non  fieri 
ista,  nec  gubernari  consilio  aut   sapientia  humana. 

Necesse  est  nos  fateri,  Deum  mirabiliter  ser- 
vare  genus  humanum  et  Ecclesiam.  Ita  Adam  ipse 
servatus  est  primo  tempore,  inter  horrihiles  insi- 
dias  Diaboli  mirabilibus  modis.  Servati  sunt  Israe- 
litae  stantes  ad  inare  rubrum,  Daniel  inter  leones, 
Denique  Ecclesia  omnium  temporum  servata  est  mi- 
rabiliter.  Ita  speremus  Deum  nos  etiam  servatu- 
rum  esse  inter  horrendas  insidias  Diaboli,  inter  fu- 
rores  mund:,  inter  ruinas  regnorum,  et  infer  caetera 
mala  postremi  teinporis,  et  hac  spe  ardenter  oremus, 
et  ut  possimus  orare,  serio  agamus  poenitentiam. 

Hae  sunt  causae  praecipuae  praedictionum  di- 
vina^um,  quas  non  debeinus  existimare  parvi  mo- 
menti  esse,  multo  minus  aspernari ,  et  omnem  de 
iis  cogitationem  abiicere,  sicut  mundus  occupatur 
quaerendis    suis  voluptatibus,  deiiciis,  quaestibus, 


29 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


30 


negotiationibus,  rixis,  altercationibu»,  nihii  cogitans 
de  praesenti  aut  futuro  statu  mundi. 

Propter  tales  non  sunt  scriptae  aut  traditae 
praedictiones,  quas  etiamsi  audiant  isti:  tamen  co- 
gitant,  sive  eveniant  sive  non  eveniant,  no.i  interim 
consulere  nobis  volumus,  ut  Cyclops  ait  apud  Eu- 
ripidem:  Ego  non  curo  lovis  fulmina  etimbres-  sum 
munitus  sub  ista  rupe,  abundo  lacte,  Timeant  alii, 
qui  sunt  expositi  fulminibus,  qui  carent  victu.  Haec 
est  imago  plurimorum  hominum,  qui  similiter  vi- 
vunt  in  prophanitate. 

Verum  pii  orent  Deum,  ut  ipse  accendat  in 
animis  veram  lucem,  et  regat  nos  Spiritu  sancto. 
Debemus  petere  gubernationem  a  Deo,  et  non  esse 
ita  amentes,  ut  nihil  curemus.  Non  debemus  eogi- 
tare:  Illa  eveniunt,  ego  non  potero  ista  impedire, 
proscipiam  igiiur  mihi  quantum  potero.  Imo  vero 
sic  cogitare  debemus:  illa  evenient,  et  tu  eris  pars 
illorum,  sed  tamen  promisit  Deus  mitigationem. 
llanc  volo  petere,  et  convertere  me  ad  Deum,  non 
volo  me  volutare  in  aliis  sordibus,  aut  mergere  in  cu- 
ras  exitiosas  quae  me  abducunt  a  Deo.  Hic  locus 
doctrinae  est  praecipuus  in  hoc  textu. 

Alter  locus  doctrinae  est,  Accommodatio  signo- 
rum,  quae  hic  recensentur,  ad  siatum  postrcmorum 
temporum.  Non  volo  autem  de  signis  istis  scrupu- 
lose  disptitare.  Textus  est  satis  peispicuus  illis, 
qui  considerant  ea,  quae  nunc  fiunt  in  mundo. 
Christus  hic  ait:  Insurget  gens  contra  gentem,  et 
erwit  rumores  bellorum.  Haec  videmus  iam  fieri. 
Etsi  enim  omnia  regna  paulatim  fiunt  squalida,  quo- 
cunque  tempore,  tamen  maiores  nunc  sunt,  et  dein- 
ceps  erunt  regnoruni  confu>iones,  quam  fuerunt 
ante.  Aspiciaiwus  Thraciam,  Graeciam,  Ungariam, 
qualcs  sunt  ibi  ruinae.  Tales  etiam  erunt  aliquanto 
post  ifti  Germania,  Gallia,  Italia.  Quam  pulcher 
status  fuit  Italiae  tempore  Scipionis,  et  postea  Au- 
gusti,  qui  Italiam  erexit,  et  quales  ruinae  pe»stea  I 
sceutae  sunt?  et  quid  hodie  ibi  tit?  Ita  in  caeteris  | 
regnis  series  historiarum  intuenda  est.  Magna  est 
enim  barbaries,  nihil  velle  scire  de  antiquitate. 

De  rumoribus  bellorum  antea  quoque  dixi.  Olim 
fuerunt  beila  heroica,  et  ex  bellis  constituta  sunt 
Imperia.  Cyrus  domita  Asia  constituit  Monarchiam 
Persicam,  Alexander  Monarchiam  Graecam.  Ro- 
mani  restituerunt  orbem  terraruai  turbatum  bellis 
regum  Syriae,  Aegypti,  Macedoniae.  Nunc  nihil 
virtute  geritur,  et  tamen  sunt  magnae  turbationes. 
Nullae  fiunt  instaurationes ,  sed  cumulantur  saltem 
confusiones  plures.  Quidam  Princeps  ante  multos 
annos,  cum  suscepta  essent  bella  non  necessaria, 
dicebat  ad  me:  Quem  tinem  constituerunt  isti  in 
suis  bellis,  aut  quid  postea  est  constitutum?  Con- 
querebatur,  quod  non  sit  cura  seria  constituendi 
boni  status  publici. 

Habet  nomen  a  vastatione  Turca.     Nam  Turca 


est  idem  quod  vastator.  Tota  Asia,  qua  antea  fuit 
literis  et  sapientia  fiorentissima,  est  vastitas.  Sunt 
ibi  latronum  et  bestiarum  stabula,  et  nihil  praeterea. 
In  caeteris  Regnis  plerisque,  paulatim  etiam  res  ad 
vastationes  inclinant.  Id  fit  propter  peccata  homi- 
num,  quae  in  causa  sunt,  cur  Deus  non  det  guber- 
natores  idoneos,  iuxta  comminationem  propheticam: 
Effaeminati  dominabuntur  eorum. 

Has  et  similes  turbationes  politicas,  seu  rui- 
nas  regnorum  numerat  Christus  infer  signa,  quod 
instet  posttemus  dies. 

Nimis  longum  foret  dicere  de  physicis  turba- 
tionibus  in  coelo,  aere,  aqua,  terra,  animantibus,  etc. 
Certe  nulla  aetas  fuit,  quae  habuerit  tam  crebra  et 
horribilia  prodigia,  quam  haec  nostra  tempora. 

Dogmatum  vero  confusiones  in  Ecclesia  vide- 
mus  magis  magisque  crescere  in  tanta  pctulantia 
ingeniorum.  Haec  non  indigent  longiore  comme- 
moratione,  cum  in  conspectu  sint  omnium:  Et  ne- 
mo  lachrymis  mala  illa  satis  deplcrare  possit. 

Quod  autem  Christus  inquit :  Homines  pme  an- 
gustia  confabescent,  id  quoque  experimur  fieri.  Multi 
homines  extinguuntur  dolore  animi,  et  sancti  quo- 
que  qui  sustentant.  se  consolatione  divina,  tamen 
non  possunt  non  dolore  in  hac  miserabili  confu- 
sione  omnium  rerum.  Non  sunt  igitur  signa  vana, 
de  quibus  Christus  loquitur.  Sed  oVdiciunt  aliqui 
contra  observationem  signorum: 

Sanptum  est:  A  signis  coeli  nolite  metuere. 
Ergo  nihil  significant. 

Respondeo.  Est  fallacia  secundum  non  causam 
ut  causam.  Non  enim  ideo  non  timenda  sunt,  quod 
nihil  significent,  sed  ideo  quia  sunt  signa,  et  signi- 
ficant  aliquid  consolatio  divinitus  est  tradita.  Se- 
quitur  enim  ex  ipsa  appellatione  signorum,  quod 
aliquid  signiiicent,  quia  signum  est,  quod  aliam 
rem  significat.  Concedendum  ergo  est  hoc,  quod 
cum  vox  divina  nominet  signa,  haud  dubie  aliquid 
significeiit.  Et  quid  orus  esset  consolatione,  si 
non  significarent  aliquid  mali? 

Consolatio  autem  est  in  his  verbis:  Nolite  ti- 
mere,  id  est,  non  frangamini  timore,  ut  veniatis  in 
desperatbnem,  deficiatis  a  Deo,  et  desinatis  invo- 
care  Deum.  Nam  verba  Hebraea  saepe  significant 
compietive,  ut:  noli  flere,  ne  sitis  solliciti,  ne  ti- 
meatis  eos,  qui  occidunt  corpus.  Non  est  sic  ra- 
tiocinandum : 

Nolite  timere  mortem, 
Ergo  mors  non  est  mala. 

Item :        Nolite  timere  probra  hominum, 

Ergo  probra  non  sunt  aliquid  malum. 

Nam  dicta  illa  scripturae  non  negant  mala  esse, 
sed  sunt  consolatio  opposita  illis  malis. 

Apud  Gellium  ridentur  Mathematicae  praedictio- 


31 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


32 


nes  hoc  dicto :  Si  opus  est  pati,  quid  opus  cst  prae- 
scireV  Siniiles  sunt  irrisiones  signoruin  apud  mul- 
tos,  quae  non  sunt  probandae   in  Ecclesia. 

Etiamsi  non  omnia  mala  toluntur,  tamen  multa 
mitigantur  piis,  et  recte  dictum  est  a  poeta: 

Qui  sapit,  ille  animum  fortunae  praeparat  omni, 
Praevisumque  potest  arte  levare  malum. 

Iulius  fuit  animo  gladiatorio,  non  multum  curavit 
signa.  Ideo  contempsit  periculum  praedictum  a 
Sosigene  Mathematico.  Apud  Homerum  rident 
Proci  Penelopes,  cum  parietes  sudant  sanguinem. 

Est  autem  et  in  alteram  partem  praemuniendus 
animus,  ut  faciamus  necessaria,  et  omittamus  non 
necessaria,  nec  incitemur  stultis  imaginationibus  aut 
observationibus  ad  facienda,  quae  non  requirit  vo- 
catio,  et  necessitas,  sicut  dicunt,  Pompeiurn  dece- 
ptum  esse  somnio,  ut  moveret  bellum  civile,  quia 
somniaverat  se  sedere  in  Amphitheatro,  fieri  ibi 
spectacula,  et  sibi  applaudi. 

Christus  hic  praedietioni  signorum  miscet  con- 
solationem :  Erigile  vos ,  inquit ,  et  suscipite  seu  le- 
nate  capita  vestra,  id  est,  quando  magnae  calami- 
tates  qnassabunt  orbem  terrarum,  quanquam  vos 
quoque  illa  affligent:  tamen  cogitate  brevi  ventu- 
rum  esse  Doniinum  ,  et  erepturum  esse  Ecclesiam 
ex  his  miseriis  Erasmns  moriturus  saepe  ingemi- 
navit  hanc  vocem:  Domine  fac  flnem,  Domine  fac 
ftnem.  Puto  eum  cogitasse  non  tantum  de  fine  vi- 
tae  suae,  sed  etiam  de  fine  multiplicis  confusionis 
in  mundo.  Ita  et  nos  petamus,  et  expectemus  li- 
berationem,  et  inter  pericula  postremi  temporis 
tide  nos  sustentemus.  Et  quanquam  non  possu- 
mus  constituere  certum  tempus  adventus  Chrisii  ad 
iudicium :  tamen  consentaneum  est,  quod  non  pro- 
cul  absit  ultisp.us  et  laetissimus  dies,  qui  utinam 
cito  eJucescat. 

Vetustas  amavit  dictum  Heliae:  Sex  millia  an- 
norum  stabit  mundus,  sed  deerunt  anni,  qui  dee- 
runt.  Duo  millia  inane  ,  Duo  millia  lex,  Duo  millia 
dies  Messiae. 

Nominarunt  hoc  dictmn  Cabalam.  Significat 
autem  Cabala  doctrinam  per  manus  traditam,  quasi 
dicas,  receptionem.  Non  dubium  est  illos  prae- 
stantissimos  homines  Eliam,  Elisaeum,  et  alios 
multa  dixisse,  quae  non  sunt  relata  in  libros  Cano- 
nicos.  Puto  autem  inane  dici,  quia  nondum  fue- 
runt  Imperia,  et  quanquam  mundus  tunc  fuit  pul- 
chrior:  tamen  nondum  fuerunt  aedificia  tam  imma- 
nia,  nec  regiones  procul  dissitae  habitatae  fuerunt. 
Dies  legis  sunt  tempus  post  vocationem  Abrahae 
usque  ad  adventum  Messiae,  Dies  Messiae  signifi- 
cant  Ecclesiam  Novi  Testamenti.  Dicitur  autem  in 
fine  fore  abbreviationem. 

Non  recito  hoc  dictum   tanquani   demonstratio- 


nem  indubitat^m,  sed  ut  coniecturam,  nec  volo  in 
aliam  sententiam  detorqueri,  ut  inulti  per  calumniam 
faciunt. 

In  Daniele  praedicitur  series  quatuor  Monar- 
chiarum,  ex  quibus  quarta  seu  ultima  vergit  iam 
ad  interitum.  Adolescentcs  considerent  picturam, 
seu  statuam  illam  Gigantacam  apud  Daaielem.  Caput 
aureum  est  prinia  Monarchia,  quam  Chaldaei  et 
Assyrii  tenuerunt.  Pectus  argenteum  est  Imperium 
Persicum,  Venter  aeneus  est  Alexandri  regnum  vel 
Graecum.  Postea  femora  ferrea  sunt  Uomani. 
Pedes  partim  ferrei  partim  iutei  sunt  regna  postremi 
temporis.  Sed  venit  tandem  lapis  ille  Christus,  et 
evertit  totam  statuam. 

Hanc  seriem  Monarchiarum  eeu  regnoruin 
mundi  praedixit  Deus  propter  gravissimas  causas. 
Primum  ut  sciamus  regi  divino  consilio  genus  hu- 
manuiii,  et  regna  non  casu  oriri  et  occidere.  Deinde 
ut  praedictio  ista,  cui  eventus  respondent,  sit  testi- 
monium,  quod  doctrina  Ecclesiae  sit  divina.  Dia- 
bolus  multa  praedicit,  quae  ipse  vult  facere,  et  quae 
ex  variis  indiciis  ut  spiritus  callidus  animadvertit 
futura  esse,  quae  tamen  cum  in  Dei  manu  sint, 
ambiguis  oraculis  profert.  Sed  non  potest  dicere, 
quae  regna  ventura  sint,  nec  potest  praedicere  de 
tempore  certo,  sicut  Danicl  praedicit  tempus  de- 
terminatum,  id  est,  septuaginta  hebdomadas,  usque 
ad  Christum  venturum. 

Sunt  et  aliae  causae,  cur  praedictae  sint  Mo- 
narchiae.  Inter  quas  haec  quo^ue  est,  quod  per 
illas  Deus  voluit  distinguere  tempora  mundi  post 
diluvium,  ut  sciremus  perpetuam  seriem  revelatio- 
num  divinarum,  sciremus,  ubi,  et  quibus  testimoniis 
se  patefecerit  Deus,  quae  religio  sit  antiquior  seu 
piior,  quae  posterior  seu  recentior. 

Item  praedictiones  illae  testantur,  quod  tandem 
destruendus  sit  hic  mundus,  et  Ecclesia  habitura 
sit  liberationem  ex  horrendis  confusionibus ,  quas 
habebunt  postrema  tempora. 

Haec  diligenter  consideremus,  et  orernus  ac 
clamemus  assidue,  ut  Deus  cito  faciat  finem,  et 
liberet  Ecclesiam  propter  suam  gloriam,  non  solum 
ex  miseriis  calamitatum,  sed  etiam  ex  peccatis  et 
blasphemiis,  quae  aliquanto  post  multo  maiores 
erunt.     Veni  igitur  Domine  Iesu,  veni. 

DOMINICA  III.  ADVENTUS. 
Evangeliurn  Matthaei  21. 
Cum  loannes  audivisset  in  carcere,  etc. 

Principalis  materia,  ad  quam  directa  est  haec 
concio,  est  doctrina,  et  consolatio  opposita  imagi- 
nationibus   humanis    de    Messia,    et   huius    regno. 


33 


FOSTILLA   MELANTHONIANA. 


34 


Iudaei  somniabant,  Messiam  futurum  politicum  Re- 
gem.  Nos  soinniamus  florentem  statum  Imperiorum, 
si  amplectamur  Evangelium  de  Christo.  Nec  alia 
fuit  occasio  quaestionis,  quae  hic  proponitur  a  Di- 
scipulis  Baptistae,  quam  quod  intuentes  humilem 
speciem  Christi.  quem  videbant  vagari,  ut  medicum, 
et  scholasticum,  disputabant,  utrum  iste  esset  Mes- 
sias.  Se;l  non  tantum  ad  refutandas  imaginationes 
politicas  illius  temporis  hic  textus  referendus  est: 
Sed  ut  universaliter  consoJatio  sit  contra  aerumno- 
sam  et  miserabilem  speciem  Ecclesiae,  qualis  sem- 
per  fuit,  et  nunc  etiam  est,  et  erit  deinceps,  quam- 
diu  hic  mundus  stabit. 

Ip.itio  textus  fit  mentio  Carceris  Ioannis.  Do- 
cuerat  Ioannes  in  publico  ministerio,  ad  quod  sin- 
gulariter  vocatus  fuit,  circiter  biennium.  Coniectus 
est  autem  in  carcerem  propter  Herodem  Antipam 
reprehensum,  quod  fratris  Philippi  uxerem  rapuisset, 
et  incesta  eius  consuetudine  uteretur.  In  hoc  car- 
cere  fuit  aliquamdiu  detentus,  et  potuerunt  ad  eum 
accedere,  et  coiloqui  cum  eo  discipuli. 

Nam  humaniores  olim  gentes  non  ita  abiicie- 
bant  homines  in  imas  turres,  ut  fit  apud  nos.  Tan- 
tum  custodiebantur  captivi  in  locis,  in  quibus  adiri 
poterant.  Salis  fuit  carcer  loseph  in  Aegypto,  et 
Pauli  Apostoli  Romae.  Sederunt  una  multi,  collo- 
cuti  sunt.  Accedebant  et  alii  foris,  conferebant  cum 
captivis  sermones.  Est  in  Demosthene.  Aeschinem, 
cum  in  carcere  esset,  fuifse  a  reliquis  captivis  ex- 
communicatum,  ut  nemo  comederet  cun:  eo,  nemo 
lychnum  ei  accenderet.  Unde  apparet,  etiam  capti- 
vos  habuisse  suam  quandam  politiam  in  carcere. 
In  summa.  Carceres  olim  erant  tantum  custodia,  sic- 
ut  et  Iurisconsulti  dicunt,  carcerem  debere  esse 
custodiam,  non  cruciatum. 

Postea  est  in  textu:  Pauperes  Evangeli%a.itur. 
Quod  in  Graeco  dicitur,  mwxol  tvayytXC^ovxat ,  ut  si 
dicas  Germanice:  Die  Strmen  roerben  cjeprebiget.  Est 
autem  Hebraismus.  Mollius  esset,  si  diceretur: 
Evangelizatur  pauperibus,  vel  pauperibus  annuncia- 
tur  Evangelium. 

Est  autem  vocabulum  Evangelii  divinitus  tra- 
ditum,  ut  perspicua  distinctio  esset  doctrinae  et 
promissionum  Evangelii  et  legis.  Significat  enim 
Evangelium  proprie,  bonum  nuntium,  eine  gute  33ot* 
fcfyafft.  In  Homero  usurpatur  pro  mercede,  quae 
datur  pro  laeto  nuntio.  Sed  haec  est  Metonymia. 
Apud  Isocratem  legitur  Phrasis,  Evangelia  itvtiv. 
Haec  est  Elliptica  oratio,  quasi  dicas,  sacrificare 
propter  rem  laetam  nuntiatam,  ut  nunc  fit,  cum 
iiuntiatur  victoria,  Convenitur  in  templis ,  et  agun- 
tur  gratiaeDeo,  et  ostenduntur  signa  laetitiae.  Ro- 
mani  eiusmodi  festa,  instituta  pro  bono  nuntio,  no- 
minabant  supplicationes ,  Ut  in  Cicerone  et  Livio 
saepe  dicitur  supplicatio  Diis  decreta  esse,  id  est, 
honor    pro   victoria,    et  gratulatio   pro  rei  felicitei' 


gestae  narratione.  Homeri  locus  est  Odyss.  £. 
tvayyiXtov  Js  fiot  to~iu>.  Et  Cicero  ad  Atticum:  O 
suaves  tuas  Epistolas,  quibus  Evangeli  deberi  fa- 
teor. 

Sequitur  in  textu:  Beatus  qui  non  fuerit  in  me 
scandalizatus.  Sententia  est,  Beatus,  quem  non 
ofFenderit  species  meae  infirmitatis  et  humilitatis 
Vox  Scandali  est  vel  a  axd%w.  id  est,  claudico, 
ut  cum  aliquis  impingit  in  lapidem,  aut  lignum,  et 
pedem  laedit:  vel  a  axdfi^ov,  id  est:  curvum.  Est 
enim  Scandalum  propria  tendicula,  id  est,  lignum 
illud  curvum,  seu  tigillum  in  decipulis,  quo  calcato 
vel  moto  decipula  clauditur:  2)er  fcfylao,  in  eincr 
sI^eufe  fatlen,  ober  in  einer  anbern  fallen,  9113  rocnn  man 
ben  ^ucbfen  ober  33ogeln  ftetlet.  Nam  ista  instrumen- 
ta  omnia,  quibus  mures,  vulpeculae,  aut  similes 
bestiae  capiuntur,  nominantur  decipulae.  In  his, 
quoties  tigillum  seu  lignum  curvum  movetur,  fit  ut 
capiantur  bestiolae  illae  clausis  decipulis. 

Idem  tigillum  nominatur  axavddXq&Qov.  Quod 
vocabulum  extat  apud  Aristophanem ,  qui  nominat 
cxavddXq&pa  tTiojv,  id  est,  pedicas  et  tendiculas  vev- 
borum,  significans  per  Metaphoram  captiosa  et  in- 
sidiosa  sophismata,  quibus  circumveniuntur  homi- 
nes  in  iudiciis :  etsi  generaliter  Sophismatis  demen- 
tantur  bomines,  ut  postea  ruant  in  interitum  de- 
cepti  opinionibus. 

Hesiodus  de  murium  deripulis  usus  est  voca- 
bulo  Myagra,  etne  SfteufSfaUe.  Avium  decipula,  ein 
Stlob  obcr  <&px'mde\,  bamit  man  bie  s£o(jel  fe^et.  nomi- 
natur  etiam  alio  vocabulo  -nizavQov,  a  ntiafxat  et 
o.Tq(o,  quo  aves  insidentes  attrahuntur. 

Hebraei  duas  habent  voces,  quibus  exprimunt  vo- 
cabulum  Scandali.  Primum  Mokesch,  significat 
propri»  pedicam,  ein  (Stricf  ober  galte  ba  einer  innen 
ejefancjen  ift.  Legitur  Exodi  23.  Si  servieris  Diis 
eorum,  erit  tibi  in  scandalum,  vel  laqueum,  et 
Psalm.  106.  Commixti  sunt  inter  gentes,  et  didi- 
cerunt  opera  eorum,  et  servierunt  sculptilibus  eo- 
rum,  et  facta  sunt  illis  in  scandalum  seu  laqueum. 
Et  Proverbiorum  22.  Noli  esse  amicus  iracundo, 
neque  ambules  cum  viro  furioso,  ne  forte  discas 
semitas  eius,  et  accipias  scandalum  animae,  id  est, 
laqueum. 

Deinde  habent  Hebraei  aliam  vocem,  Mischol, 
id  est,  offendiculum ,  ad  quod  impingens  aliquis 
corruit,  ut  Levit.  19.  Coram  caeco  ne  ponas  of- 
fendiculum,  et  Psalm.  119.  Pax  multa  diligentibus 
verbum  tuum,  et  non  est  illis  scandalum. 

Esaiae  8.  Utraque  vox  recitatur  in  uno  versu, 
Etsi  ibidem  alia  quoque  vocabula  cognatae  signi- 
ficationis  usurpantur. 

Latini  nominant  etiam  scandalam  eine  €>ct)inbel, 
id  est,  lignum,  quo  casae  seu  domus  teguntur. 

Non  est  autem  diflicile  intelligere,  quomodo 
Scandali  nomen  translatum   sit  in  doctrina  Eccle- 


MBIAMTK    OPKB.  VOL    XXIV. 


35 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


36 


siae,  ad  eas  res,  quibus  animi  hominum  decipiun- 
tur,  Quia  metaphorae  sumuntur  vel  ex  corporum 
aut  figuraruin  similitudine  effectionte,  u\  cum  dici- 
tur,  mala  doctrina  est  venenum,  sumitur  Metapho- 
ra  ab  effectu.  Sed  quando  nomino  arietem,  instru- 
mentum  quo  quatiuntur  muri,  sumitur  Metaphora 
a  figura. 

Ita  scandalum,  seu  <rxavdd\yS ]qov  ,  Metaphorice 
usurpatur,  pro  re  qualibet,  qua  tanquam  tendicula 
capitur  aliquis,  ut  si  dicas,  pravum  sodalitium  esse 
scandalum  seu  decipulam  bonarum  mentium.  Quia 
experientia  ostendit,  etiam  bona  ingenia  corrumpi 
malis  sodalitiis,  et  pravis  exemplis,  sicut  Paulus 
citat  Graecum  versum:  <p&tCQov<stv  fji)rj  XQ*!G&'  ofiilCat 
xaxaC.  Corrumpunt  bonos  mores  colloquia  prava. 
Et  Aeschyius  inquit:  xotoviog  tcnv  txaciog  olg  cvvij- 
Stxai.  Talis  quisque  est,  qualium  delectatur  con- 
sortio. 

Quomodo  autem  Christus  hic  dicit  se  esse 
scandalum?  Quod  haud  «iubie  sumpsit  ex  Esaia, 
qui  praedicens  de  Messia  inquit:  Erit  in  lapidem 
percussionis,  et  in  petram  offensionis,  duabus  do- 
mibus  Israel,  et  in  laqueum,  et  tendiculam  habita- 
tori  Ierusalem,  et  inipingent  in  his  plurimi,  et  ca- 
dent,  et  conterentur,  et  irretien(ur,    et  capientur. 

Haec  quomodo  congruunt  ad  Christum?  Sic 
enim  arguinentor : 

Scandulum  est  res  mala,  id  est,  quiddum  decipiens 

et  laedetis  alios. 
Christus  non  decipit,  seu  laedit  homines. 
Ergo    non    est   scandalum,    seu   neminem    afficit 

scandalo. 

Respondeo  ad  Maiorem.  Duplex  est  scanda- 
lum,  acceptum  et  datum.  Scandalum  acceptum 
est  scandalum  Pharisaicum,  cum  mali  re  bona  of- 
fenduntur.  Scandalum  datum  est  proprie  stc 
dicturn  scandalum,  cum  vel  impio  dogmate  vel 
pravo  exemplo  redduntur  alii  deteriores.  De  hoc 
scandalo,  proprie  sic  dicto,  loquitur  Christus  Matfh. 
18.  Oportet  renire  scandala,  sed  vae  illi,  per  quem 
renit  scandalum.  Quod  si  de  hoc  scandalo  intelli- 
gas  conclusionem  argumenti,  concedi  potest,  Chri- 
stum  non  esse  scandalum,  scilicei  propiie  sic 
dictum. 

Quod  autem  nun  solum  Esaias,  sed  etiam 
Christus  ipse  ait  se  esse  scandalum,  id  fit  per 
accidens.  Venit  enim  ipse,  ut  afferat  res  bonas, 
sed  mali  adversantur  suo  furore  seu  scelere.  Ideo 
si  hoc  modo  argumenteris: 

Scandalum  est  res  mala. 
Christus  est  scandatur.i. 

Ergo   est  res  mala ,    seu  quiddam  perniciosum 
et  laedens. 

Hic  nego  Minorem,   quia  fit  saepe,  ut  mali  re 


bona  offendantur.  Non  igitur  semper  obiectum, 
quo  offenditur  alius,  est  malum,  sed  potius  furor 
in  illis,  qui  in  re  bona  offenduntur,  est  quiddam 
malum.  Ita  Evangelium  est  res  bona,  quia  est  vox 
divina,  ostendit  vitam  aeternam,  est  vehiculum 
Spiritus  sancti,  est  potentia  Dei  ad  salutem  omni 
credenti.  Sed  est  scandalo  malis  per  accidens,  id 
est,  mali  suo  furore,  impietate,  pertinacia,  contem- 
ptu,  adversantur  Evangelio.  Estque  mala  voluntas 
in  illis  causa  per  se  scindali. 

Sunt  autein  gradus  etiam  scandali  accepti  seu 
scandali  impraprie  sic  dicti.  Est  enim  quoddam 
scandalum  acceptum  ex  infirmitate,  ut  multi  infir- 
mi  offensi  fuerunt  tunc  humili  specie  Christi ,  et 
nunc  etiam  offenduntur  multi  paucitate,  cruce,  et 
aerumnis,  seu  dilacerationibus  Ecclesiae.  Quando 
autem  accedit  pertinacia,  fit  scandalum  pharisai- 
cum,  ut  cum  hypoeritae  aegre  ferunt  taxari  falsas 
opiniones  suas,  aut  impediri  quaestum  suum,  et  per- 
tinaciter  adversantur  verae  doctrinae.  Idem  est 
argumentum,  si  hoc  modo  formatur: 

Praebens  causam  scandalo  mule  facit. 
Christus  praebet  causam  scandaio. 
Ergo  male  facit. 

Respondeo.  Maior  est  vera  de  scandalo  dato, 
quod  est  res  per  se  niala,  id  est  dogma,  aut  exem- 
plum  malum:  Etsi  nonnunquam  res  bona,  si  intem- 
pestive  fiat,  etiain  potest  esse  scandalum  datum, 
ut  sunt  quaedam  dicta  aut  tacta  liberius,  non  ad- 
versus  pertinaces,  sed  ad  imbecilles,  et  nondum 
recte  institutos  usurpata.  De  quo  disputat  Paulus 
Rom.  14.  Ubi  inter  caetera  inquit:  Omnia  quidem 
pura:  sed  malum  est  homini,  qui  edit  cum  offendi- 
culo.  Sed  relinquamus  iam  illam  disputationem  de 
usu  vel  abusu  libertatis  Christianae.  Proprie  au- 
tem  scandalum  datum  et  per  se,  est  res  in  se  ipsa, 
seu  in  sua  natura  perniciosa.  Hic  locum  iiabet 
dictum  Christi,  vae  homi.ni,  per  quem  venit  scanda- 
lum,  scilieet  datum.  Vae  Ario,  aut  Mahometo,  per 
quein  venit  mala  doctrina.  Vae  Davidi,  per  quem 
venit  exemplum  malum,  scili«:et  in  adulferio. 

In  argumento  autem  Mi.ior  loquitur  de  scanda- 
lo  accepto,  quod  eoncipirui  sine  vera  eausa,  ut 
mulfos  offendunt  conciones  Christi,  quia  non  con- 
gruunt  rationi.  et  ad  opiniones  anie  coeptas,  quas 
plerique;  tuentur  pertinaciter  Multos  offendit  pas- 
sio  Ghristi,  sicut  nec  Petrus  capere  potest,  qu<  d 
opoi  (eat  Messiam  rnori,  Ideo  cum  audiret  Christir.n 
passurum  esse.  inquit:  Propifius  sis  tibi  Domine. 
Sed  durissime  obiurgatur:  Abi*  Satan.  Nulla  est 
durior  vox,  aut  reprehensio  in  Evangelio  ad  ullum 
membrum  Eeclesiae,  quam  haec  est  ad  Petrum. 

lnitio  repurgationis  Evangelii  multos  offendit 
coniugium    sacerdotum,     Henricus,    Angliae    Rex, 


37 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


38 


volebat  videri  maxime  religiosus,  sed  magis  abhor- 
rebat  a  coniugio  sacerdotum,  quam  ab  ulla  alia  re. 

Sed  apud  multos  alios  non  infirmitas,  sed  per- 
tinaeia  et  malitia  parit  offensiones  seu  scandala 
Pharisaiea,  ut,  cum  in  controversiis  profertur  ve- 
ritas,  multi  fremunt,  indignantur,  concipiunt  odia 
Cainica.  Propter  talia  scandala  res  bona  non  fit 
niala.  Ipsi  ex  se  gignunt  illa  immania  odia,  res 
ipsa  non  affert. 

Ex  eadem  distinctione  scandali  discant  ado- 
lescentes  respondere  etiam  ad  hoc  argumentum, 
quod  perpetuo  nobis  obiioiuirt   Papistae: 

Scandala  sunt  vitanda. 

Vos   Lutherani  excitastis   scandalum,    quia  fe- 

cistis  secessionem  ab  Ecclesia  Romana. 
Ergo  male  fecistis. 

Respondeo  ad  Maiorein.  Est  quoddam  scan- 
dalum  vitandum,  quod  nunquam  faciendum  est, 
videlicet  laedere  alios,  aut  facere  distractiones  re 
inala,  id  est,  malo  dogmate,  aut  malis  exemplis. 
Alia  vero  sunt  scandala  pharisaiea,  ubi  Pharisaei 
et  horum  similes  offenduntur  rebus  bonis  et  neces- 
sariis.  Haec  neque  possunt  vitari,  nec  debent  im- 
pedire,  quo  miims  riat,  quod  rectum  et  iustuin  est, 
nisi  Deum  ipsum,  et  religionem  omnem  abiicere 
velimus. 

Citatur  apud  Eusebium  quoddam  dictum  Dio- 
nysii  Corinthii:  Non  minus  peccatum  est  Schisma, 
quam  Idololatria.  Hoc  dictum  est  quidem  verum, 
sed  tamen  est  Hyperbole,  quia  oportet  constitui 
gradus.  Schisma  aliquando  habet  excusationem. 
Idololatria  nunquam  habet  excusationem.  Loqui- 
tur  autem  Dionysius  de  Schismate,  quod  oritur  ex 
falso  seu  malo  dogmate,  et  nominatim  hoc  dicit 
contra  Catharos  seu  Novatianos,  qui  negabant, 
lapsis  post  Baptismum  reditum  esse  ad  Ecclesiam 
per  poenitentiam. 

Novatiani  sic  dicti  sunt  a  Novato,  sed  hic  non 
primus  autor  fuit  eius  erroris,  sed  defensor  prae- 
cipuus.  Nam  Meletius  in  Ecclesia  Alexandrina 
primus  hunc  errorem  sparsit,  cui  adversatus  est 
Petrus  Episcopus  Alexandrinus. 

Nominarunt  se  isti  Catharos  xa&aoovg,  id  est, 
puros  et  mundos,  et  propter  opinionem  sanctitatis 
habuerunt  magnam  frequentiam.  Adhaerebant 
plurimi  Meletio,  quibus  videbatur  doctrina  ipsius 
religiosior.  Et  haec  magna  specie  occupabat  arii- 
mos  superstitiosorum,  sicut  semper  stoicae  phanta- 
siae  dementant  homines.  Putant  gloriosum  esse 
praestare  talem  constantiam,  ut  non  labaris,  non 
pecces  post  baptismum.  Hodie  Enthusiastae,  Ana- 
baptistae,  et  similes  eundem  errorem  retinent,  et 
dementant  homines  specie  superstitionis.  Quia  Di- 
abolus  semper  habet  in  mundo  suos  Monachos, 
sed    non    semper  iisdem   cucullis  eos  induit.     2)ev 


Xeuffel  |(ti  aUwegr  feinc  Woncbe,  er  jembt  j$n  aber  ntcbt 
alle  einerlei?  ftappen  an.  Habet  multos  cucullos, 
quibus  vestire  potest  suos  Monachos,  et  tamen 
subinde  eosdem  aut  similes  errores  admirantur  ho- 
mines,  quorum  mentes  tenentur  captivae  falsis 
opiniouibus. 

Meletius  exaggerabat  lapsus  et  peccata  eorum, 
qui  defecissent  a  confessione,  et  contempsissent  De- 
urn.  Dicebat  indignum  esse  tales  recipi.  Etsi  au- 
tem  lapsus  non  sunt  extenuandis  tamen  non  debet 
negari,  quin  redire  possint  lapsi  ad  poenitentiam, 
et  quod  poenitentes  sint  recipiendi,  Quia  dicitur 
clarissiniis  verbis:  septuagies  septies  reniittes  fra- 
tri  tuo.  Et  Paulus  recipit  Corinthium  incestum,  Chri- 
stus  recipit  Petrum.  Talia  testimonia  et  exempla 
multa  sunt,  quae  Petrus  Alexandrinus  opposuit  Me- 
letio,  allegatis  etiam  exemplis  prioris  Ecclesiae,  ut 
cum  Ioannes  Apostolus  recipit  discipulum  suum, 
qui  fuerat  factus  dux  latronum. 

De  hoc  ergo  Schismate,  quod  Meletius  et  No- 
vatiani  faciebant  ex  nialo  dogmate,  valet  dictum 
Dionysii  Corinthii.  Et  de  hoc  veruin  est  argumen- 
tum : 

Scandala  sunt  vilanda. 

Meletius  fecit  scandalum  excitato  Schismate. 

Ergo  Meletius  scelerate  fecil. 

Pauius  dicit :  Omnia  ad  gloriam  Dei  facite ,  et 
non  sitis  scandalo  Ecclesiae.  Sed  non  valet  ar- 
gumentum  Papistarum  adveisus  nostras  Ecclesias, 
cum  dicunt: 

Non  sunt  facienda  scandala. 

Ergo  vos  Lutherani  non  debuistis  facere  seces- 

sionem  ab  eo  corpore,  quod  vocatur  Eccle- 

sia  Rornana. 

Nam  quod  offenduntur  Papistae  seiunctione 
nostra  ab  Ecclesia  Romana:  id  Pharisaicum  scan- 
dalum  est:  Verum  in  scandalis  Pharisaicis  oportet 
dii.udicari,  quae  sint  necessaria,  qualia  sunt  man- 
data  Doi,  de  quibus  Ezechiel  inquit:  In  praeceptis 
meis  ambulate,  et  non  in  praeceptis  patrum  vestro- 
rum.  Sed  quae  sunt  illae  causae  necessariae,  ut 
te  seiungas  a  Papistis  ?  Respondeo:  Si  quis  aliud 
Evangelium  docuerit,  anatheina  sit.  Docent  autem 
Papistae  aliena  ab  Evangelio.  Non  recte  docent 
de  lege,  de  peccato,  de  Evangelio,  de  remissione 
peccatorum,  et  defendunt  pertinaciter  illos  errores. 
Habent  manifestam  idoloiatriam  in  invocatione,  et 
cultu  sanctorum,  Prohibent  eoniugia ,  Coenam  Do- 
mini  mutant  in  Idolum.  Haec  exempli  causa  re- 
censeo,  Quia  in  magnis  causis  oportet  nobis  in 
promptu  esse  magna  et  illustria  argumenta,  De 
parvis  rebus  non  sunt  movendae  contentiones. 

Cogita  autem,  quam  sit  tetra  Idololatria,  quod 
homines    procumbunt    ad    statuas,    et   invocant  id, 


39 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGLTICA. 


40 


quod  non  est  Deus,  tribuunt  creaturae  divinum  ho- 
norem,  et  quidem  eiusmodi  creaturae,  quae  non  ex- 
audit  preces.  Certe  cum  aliquis  invocat  Petnim, 
Paulum,  et  alios  mortuos,  quid  invocat  nisi  Idolum? 
Invocat  enim  aliquid  quod  non  audit,  et  tribuit  ei 
potentiam,  quod  inspiciat  corda,  et  quod  possit  iu- 
vare.    Qui  est  suminus  houos,  uni  soli  Deo  debitus. 

Sic  prohibitio  coniugii  manifeste  pugnat  cum 
scriptura,  quae  docet  hanc  prohibitionem  esse  do- 
ctrinam  Daemoniorum,  et  praebet  impurus  coeliba- 
tus  causam  multis  flagitiosis  libidinibus,  propter 
quas  Deus  irascitur  toti  generi  humano. 

Ita  sine  ulla  dubitatione  circumgestatio  et  ad- 
oratio  panis  consecrati,  et  Missa  Pontificia  horribile 
idolum  est.  Sed  homines  non  magnifaciunt  ista, 
quia  plerique  sunt  ebrii  consuetudine,  et  maximus 
tyrannus  est  consuetudo.  Omnes  volumus  dici, 
sicut  affecti  sumus.  Amamus  similia:  Sicut  est  in 
versu  Empedoclis :  xo  yXvxv  inl  ykvxtT,  xal  tuxqov  inl 
ntxQfo.   Dulce  ad  dulce,  amarum  ad  amarum  tendit. 

Sic  igitur  dico.  Scandala  sunt  vitanda,  scili- 
cet  illa  scandala,  quae  sunt  res  malae:  sed  scan- 
dalum  pharisaicum  non  potest  vitari,  quia  oportet 
nos  obedire  mandato  divino:  Fugite  idola. 

Nec  valet  argumentum: 

Bona  farna  est  appetenda- 

Praeoens  occasionem  scandalis  negligit  famam. 

Ergo  non  recte  facit. 

Respondeo  ad  Maiorem.  Bona  fama  est  appe- 
tenda,  scilicet  suo  ordine.  Primum,  ut  conserven- 
tur  mandata  divina,  seu  ut  non  discedatur  ab  hoc 
primo  et  summo  mandato :  Fugite  idola.  Huic  man- 
dato  qui  obtemperat,  et  fugit  idololatriam,  habet 
famam.  Sed  ubi  et  apud  quos?  Respondeo:  In  ve- 
ra  Ecclesia  apud  recte  iudicantes.  Alii  suntautem 
multi  calumniatores ,  qui  etiam  recte  facta  depra- 
vant.  Quanquam  autem  verum  est  quod  Salomon 
inquit:  calumnia  turbat  sapientem  et  labefactat  ro- 
bur  cordis.  et  ubique  locorum  sunt  hoinines  natu- 
ra  maledici,  qui  vident  festucam  in  oculo  alterius, 
trabem  autem,  qui  est  in  ipsorum  oculo,  non  con- 
siderant:  tainen  non  ita  extimescenda  sunt  p-robra 
talium  hominum,  ut  omittamus  necessaria.  Debe- 
mus  enim  dirigere  nostra  consilia,  actiones,  facta, 
ad  normam  mandati  divini.  Debemus  recte  doce- 
re,  intenti  esse  in  retinendam  et  tuendam  veritatem 
doctrinae.  Ita  erga  Deum  fruemur  bona  conscien- 
lia,  et  habebimus  bonam  famam  apud  recte  iudi- 
cantes  in  Ecclesia. 

Fui  prolixior  in  his  declarandis,  quia  latissime 
patet  hoc  dictum :  Beatus,  qui  non  fuerit  scandali- 
%atus  in  me:  Et  plurimum  refert  distinguere  species 
diversas  scandali.  Teneatur  autem  Regula,  quod 
omne  scandalum  pharisaicum  sit  fallacia  accidentis. 


Iam  venio  ad  caetera,  quae  etiam  sunt  Grammatica 
in  hoc  textu. 

Negat  Christus  Ioannem  esse  Calamum  ven- 
tis  agitatum.  Haec  pictura  significat  hominem  ali- 
quid  instituentem  sua  curiositate.  Nam  omnia  hu- 
mana  instituta  citra  verbum  Dei  sunt  arundines, 
quae  agitantur  a  ventis.  Pharisaeorum,  Anabapti- 
starum,  et  aliarum  sectarum  doctrina,  est  calarnus, 
qui  a  ventis  agitatur.  Et  ostendit  tandem  eventus, 
verum  esse  ifiud  Christi:  Omnis  plantatio,  guam 
non  plantavit  pater  meus  coelestis ,  eradicabttur. 
Item,  Quod  non  est  ex  Deo  dissoivetur.  Contra 
Ioannes  non  est  calamus,  ventis  agitatus,  id  est, 
sua  curiositate  aliquid  novi  instituens. 

Simul  autem  pingit  imago  arundinis  inconstan- 
tiam  eorum,  qui  consilia  aut  doctrinam  inflectunt 
ad  cupiditates  vel  applausus  vulgi,  et  potentum: 
Quanquam  hoc  vitium  rectius  refertur  ad  sequens 
membrum,  cum  Christus  negat  Ioannem  indutum 
esse  mollibus  vestibus. 

Significat  enim  dissimilem  esse  assentatorum 
in  aulis,  inflectentium  se  ad  placita  Regum  ac  Prin- 
cipum.  Et  tamen  non  modo  potentes  delectantur 
adulatoribus ,  sed  etiam  stultae  multitudini,  nihil 
est  illis  gratius.  Sed  loquamur  nunc  de  aulis,  quas 
Christus  etiam  hic  diserte  nominat. 

Homo  ergo  amictus  mollibus  vestimentis  est 
parasitus  aulicus,  qui  non  est  hirsutus,  vel  hispidus 
Domino  suo.  Scribitur  Solon  interrogasse  Aeso- 
pum,  quomodo  deberet  loqui  cum  Croeso.  Respon- 
dit  Aesopus:  Aut  quam  minimum,  aut  quam  sua- 
vissimum  ijxuna,  tj  tjdtara.  Est  quidam  libellus 
Italica  lingua  scriptus  de  vita  auliea  ad  imitationem 
trium  librorum  de  Oratore.  In  eo  scripto  multa  di- 
cuntur  de  artibus  aulicis.  De  quibus  est  otiam 
hic  versus  ad  vitam  aulicam  accorjmodatus : 

Da,  capias,  quaerus,  plurima,  pauca,  nihil. 

Constructio  haec  est.  Da  plurima ,  capias 
pauca,  quaeras,  id  est,  scisciteris  nihil.  2Ber  \w 
^of  wel  fra^en  »nb  reformier^n  \x>\\,  ber  leufft  f(i)eu6ltc^ 
an.    Nec  temere  dictum  est: 

Exeat  aula,  qui  vult  esse  pius. 

Vocat  Deus  etiam  Principes,  et  alios  sanctos 
homines,  qui  cum  iis  sunt  in  aulis,  ad  societatem 
Ecclesiae.  Tales  agnoscunt  Deum,  et  praebent  ho- 
spitia  Ecclesiae.  Sed  sunt  hi  alias  plures,  alias 
pauciores.  Dat  tamen  Deus  aliquos  pro  sua  boni- 
tate,  Sicut  scriptum  est :  Reges  gentium  adorabunt 
eum.  Item,  In  conveniendo  Regcs  et  Principes  in 
unum,  ut  serviant  Doinino.  Quod  dictum  est  descri- 
ptio  optimi  status  in  genere  humano.  Ibi  enim  flo- 
rent  regimina,  ubi  rex  et  populus  sunt  concordes, 
et  conveniunt  in  Ecclesia  ad  veri  Dei  invocationem, 
ubi   non  sunt  dissensiones ,    non  persecutiones  ve- 


41 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


42 


rae  doctrinae,  ubi  singuli  faciunt  suum  officium,  in 
docendo,  in  gubernando,  in  puniendis,  et  amoven- 
dis  scandalis.  Adolescentes  observent  hoc  dictum 
etiam  propter  Grammaticam.  Non  est  Latina  ora- 
tio:  In  conveniendo  principes,  sed  sic  resolvenda 
est,  cum  conveniunt  Reges  et  populi. 

Talis  status  in  hac  delira,  et  squalida,  et  lan- 
guida  senecta  mundi  rarus  est:  Et  si  est  alicubi, 
tamen  sua  quaedam  mala  habet,  et  alibi  magis  est 
placidus,  alibi  minus.  Loquimur  autem  hic  in  ge- 
nere  de  aulis.  Nam  etiara  bonae  aulae  habent  col- 
luviein  magnam  malorum  hominum.  Et  vere  Iuve- 
nalis  dicit :  Maxima  quaeque  domus  servis  est  ple- 
na  superbis.  2Bcnu  ctncr  cin  Staljung,  ju  ^)of  ift,  fo 
ift  cr  ftol&er,  kenn  ein  dnbercr. 

In  dicto  Menandri  recensentur  praecipui  gra- 
dus  hominura  in  aulis.  Haec  vita  hominum  maxi- 
me  gaudet  improbis,  inter  quos  primas  adulator 
tenet.  Secundas  habet  Sycophanta.  Tertius  xaxorj- 
d-rjg,  id  est,  invidus,  qui  artes  nocendi  scit  astutis- 
sime,  Talia  communia  dicta  debent  considerari,  Ha- 
bent  enim  'jominonefactiones  de  multis  rebus,  et 
monent  nos,  ut  simus  cautiores  et  modestiores. 

Ioannes  igitur  (inquit  Christus)  non  est  talis. 
Non  fuit  vestitus  molliter,  sed  fuit  hirsutus  suo  regi 
Herodi,  et  Pharisaeis. 

De  verbis,  Quod  sit  maior  Propheta,  dicemus 
postea  in  explicatione  locorura.  Est  enim  prius 
exponenda  Grammatice  haec  quoque  sententia:  Re- 
gnum  coelorum  vim  patitur.  Ita  enim  habet  versio 
usitata.  Graece  est:  r}  §agiXcta  tojv  ovqavoav  (ttd^cjai. 
Id  alii  explicarunt  passive  de  persecutione ,  quam 
a  multis  patitur  Ecclesia.  Alii  stoice  seu  Enthu- 
siastice  interpretantur,  quasi  homines  salvandi  hosti- 
liter  et  repugnative  habeant  se  in  conversione,  seu 
cogantur  a  Deo. 

Sed  verbum  fttd&Tai  non  passive,  sed  absolute 
seu  neutraliter  hic  est  exponendum.  Regnum  coe- 
lorum  vi  erumpit,  vi  procedit,  seu  vi  enititur,  et 
quidem  vi  non  corporali,  aut  politica,  sed  spirituali 
ac  divina.  $6  brincjct  mit  mact)t  ober  geroaltig  burcr), 
fcaS  manS  nicbt  fyinbem  fan,  id  est,  non  potest  impe- 
diri  a  Diaboli  et  mundi  potentia.  Est  enim  conso- 
latio  de  collectione  et  conservatione  Ecclesiae,  fre- 
mentibus  et  frustra  repugnantibus  Imperiis  mundi, 
et  portis  inferorum. 

Haec  est  simplicissima  sententia  horum  verbo- 
rum :  Ecclesia  colligitur  et  servatur  potentia  divi- 
na.  Excerpit  Deus  Ecclesiam  ex  toto  genere  hu- 
raano,  regit  et  defendit  eam  inter  furores  Satanae 
et  muraii,  et  mansura  est  Ecclesia,  etiamsi  Diabo- 
lus  se  opponat  et  mundus ,  summa  cum  potentia 
et  malitia. 

Additur  autem:  violenti  rapiunt  illud.  Ante 
dixit  de  regno  coelorum,  id  est,  de  ipso  iilio  Dei, 
et  de  voce  Evangelii,    per   quam  colligitur  Eccle- 


sia,  sicut  filius  Dei  ipse  est  caput  Ecclesiae,  colli- 
gens  et  servans  divina  pot^ntia  Ecclesiarn.  Nunc 
de  auditoribus  seuvivisraembris  Ecclesiaedicit,  Quod 
riolenti  rapiant  regnum  coelorum,  (Jiaoiai  aond^w- 
aiv  ttjv  {lacdciav,  id  est,  omnes  qui  non  fiaiigiMiiur 
terroribus  mundi,  scandalis,  opinionibus  contrariis, 
et  quibuscunque  aliis  impedimentis. 

Tales  confirmantur  a  fllio  Dei,  ut  vincant,  at- 
que  ideo  etiam  vocantur  fiiacial  seu  violenti,  scili- 
cet  respectu  hostium,  qui  reprimendi  ac  vincendi 
sunt,  item  respectu  impediraentoruin  seu  obstacu- 
lorum,  quae  undecunque  Diabolus  obiicit. 

Non  intelligantur  violenti  ,  qui  sint  coacti  ra- 
pdbus  enthusiasticis  aut  fatalibus  impressionibus, 
nec  detorqueatur  haec  violentia  ad  conatum  pro- 
pagationis  doctrinae  per  vim  corporalem,  sed  de 
exercitiis  verae  poenitentiae,  fidei,  invocationis, 
confessionis.  Haec  est  enim  illa  vis,  quae  assidue 
certandum,  ac  praeliandum  est,  contra  Diabolum  et 
potentiam  mundi. 

Estque  adhortatio  inclusa  his  verbis,  videlicet 
ut  pii  fortiter  ac  constanter  pergant  retinere,  pur- 
gare,  tueri  veritatera  Evangelii,  non  cedant  rainis 
aut  terroribus  hostium,  non  defugiant  certainina 
et  pericula,  quae  aflfert  in  vocatione  confessio  ne- 
cessaria.  Hoc  qui  faciunt,  illis  promissio  est  tra- 
dita,  quod  sint  futuri  perpetui  cives  regni  Dei, 
sicut  alibi  dicitur :  Deus  qui  dedit  velle,  dabit  etiam 
perficere. 

Hoc  modo  explicata  phrasi,  dici  non  potest, 
quam  dulcis  sit  sententia  utriusque;  membri  in  hoc 
dicto.  Ipse  filius  Dei,  et  vox  Evangelii  vi  erum- 
punt  et  enituntur.  Sicut  sol  supra  Horizontem 
enititur  per  nubes,  et  non  potest  impediri  ab  ulla 
re:  sic  regnum  coelorura  (lid&Tai,  id  est,  perrumpit, 
nec  potest  impediri  ulla  violentia  hostium  adver- 
santium.  Venit  nunc  tempus,  inquit  Christus,  ut 
afferam  vocem  Evangelii,  et  spargam  in  toto  orbe 
terrarum.  Hoc  nemo  potest  impedire,  quantumvis 
non  modo  Diaboli,  sed  etiam  potentia  mundi  ad- 
versabitur,  id  in  exemplis  clarius  cenr.tur.  Syna- 
goga  horribiliter  se  primum  opposuit,  sed  frustra. 
Tollebant  Iudaei  Christum ,  quanquam  sciebant 
ipsum  mortuos  resuscitasse ,  tamen  tantus  fuit  in 
ipsis  furor  et  pertinacia ,  ut  interficerent  eum. 
Sic  putabant  bene  stabilitam  esse  suam  potentiam. 
Sed  resurgit  Christus,  nec  potest  detineri  mortuus 
in  sepulchro.  Postea  eum  resuscitatum  praedicant 
Apostoli.  Hos  quoque  ludaei  incipiunt  persequi, 
et  adhuc  cogitant  de  retinenda  politia.  Sed  per- 
rumpit  doctrina  Apostolorum,  et  destruitur  tandem 
politia  Iudaica. 

Deinde  propagato  inter  gentes  Evangelio, 
Nero,  Diocletianus,  Iulianus  cogitant  se  velle  de- 
lere  nomen  Christianorum ,  jd  est,  omnino  incum- 
bunt    in    hoc,   et    quidvis    moliuntur,    ut    abolean 


43 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


44 


Evangelium,  sed  non  potuerunt.  Ita  reliquis  tem- 
poribus  filius  Dei  et  vox  Evangelii  vi  erumpunt 
et  perrumpunt  per  munduin  furentibus  et  repu- 
gnantibus  Diabolis,  et  multiplici  potentia  mundi, 
nec  possunt  impediri  potentia  ullius  creaturae. 

Haec  est  multo  maior  vis »  quam  cum  Mo- 
narchae  colligunt  exercitus,  ut  perrumpant  per 
hostes  suos.  Et  hac  vi  seu  potentia  Deus  miia- 
biliter  servat  etiam  singulos  pios,  ut  perficiant 
curriculum  suuin  ,  fremente  mundo  et  Diabolis. 
Christus  ipse  fungitur  suo  ministerio,  donec  ab- 
solvat  cursum  suum,  et  Paulus  replet  Evangelio 
Asiam,  Italiam,  lllyricum,  donec  perficiatur  eius 
cursus.  Colligit  Deus  per  illum  Ecclesiam,  adver- 
santibus  Diabolis,  resistentibus  Principibus,  et 
malis  doctoribus. 

Monemur  autem  etiam  de  nostro  officio, 
ciolenti  rapiunt  regnum  coelorum.  Non  debemus 
esse  ignavi,  otiosi,  stertentes,  timidi,  Debemus 
cogitare  adversationes  et  impetlinienta,  quae  obii- 
ciuntur  fidei ,  confessioni ,  operibus  vocationis 
nostrae.  Scholastici  pauperes  sentiunt  suas  mise- 
rias:  deseruntur  multi  a  suis  cognatis,  quod  non 
volunt  accqjere  sacerdotia.  Nos  seniores  longe 
plures  habemus  adversationes ,  odia  magnorum 
Principum  et  venenatorum  ingeniorum,  multarum 
et  magnarum  factionuni.  Hic  tu  contra  audentior 
ito,  et  sustenta  te  hac  consolatione,  quod  in  tua 
infirmitate,  modo  habeas  studium  recte  faciendi, 
nec  patiaris  te  avelli  a  cursu  pietatis,  virtus  Dei 
in  te  sit  futura  efficax. 

Hanc  sententiam  corrumpunt  illi,  qui  Mani- 
chaeorum  more  disputant  de  coactione  et  necessi- 
tate,  quasi  rapiat  te  Deus  raptu  quodam  violento, 
ut  necesse  sit  te  credere,  sive  velis  sive  nolis. 
Ista  huc  non  pertinent,  et  refutantur  ipsa  experien- 
tia  spirituali.  Nos  audito  verbo  debemus  assentiri. 
Assentiuntur  autem  mentes,  et  convertuntur  corda 
movente  Spiritu  Sancto,  et  fiunt  etiam  postea  m 
nobis  bona  opera,  non  repugnantibus  nobis,  sed 
volentibus  quatenus  coepit  in  nobis  voluntas  re- 
nasci.  Quamdiu  enim  homo  prorsus  repugnat, 
nulla  adhuc  facta  est  conversio. 

Semper  igitur  violenti  rapiunt,  id  est,  in  qui<- 
bus,  non  sine  lucta,  accensa  sunt  initia  fidei,  hi 
iuvante  Deo  pergunt,    nec  patiuntur    se  impediri. 

Hoc  singuli  ad  se  applicent,  Dedit  tibi  Deus, 
ut  non  sis  Epicuraeus,  non  sis  contemptor  verbi 
Dei  ,  habes  iam  aliquam  scintillam  fidei,  audis 
vocem  Evangefci,  et  libenter  velles,  te  ardere  fide, 
sentis  imbecillitatem  tuam,  huic  non  debes  indul- 
gere,  sed  repugnare  Spiritu,  et  veris  gemitibus  ac 
votis  petere,  ut  magis  magisque  te  confirmet  Spi- 
ritus  sanctus.  Ita  fiet,  ut  serveris,  invitis  et  repu- 
gnantibus  Diabolis. 


Servatus  est  Adam,  id  est,  ereptus  ex  fau- 
cibus  Diaboli,  qui  hoc  egit,  ut  illum  impelleret  ad 
desperationem.  Sed  filius  Dei  sustentavit  eum 
invocantem,  et  Adam  ipse  fuit  §ia<nqg,  vicit  poten- 
tiam  Diaboli,  et  penetravit  in  regnum  coelorum. 
Sic  nos  multis  et  horribilibus  insidiis  Diaboli  impu- 
gnamur,  sed  iuvamur  a  filio  Dei  eripientis  nos  ex 
faucibus  Diabolorum:  et  repugnantes  peccatis  et 
tentationibus  Satanae  per  verbum  et  Spiritum 
sanctum,  sumus  piaotal,  vincimus  Diabolum,  et 
eluctamur  ex  periculis,  adiuti  a  Deo. 

Haec  Grammatica  observanda  sunt,  nec  du- 
bium  est,  homini  ingenioso  admodum  gratum  esse, 
nosse  proprietatem  sermonis,  Quia  hinc  nativam 
sententiam  dictorum  scripturae  diseimus. 

Etsi  enim  parum  est,  quod  scimus  in  Graeca 
et  Hebraica  lingua,  tamen  hoc  nobis  gratius  esse 
debet  oinni  auro,  aut  Imperio  Turcico.  Ego  mini- 
mum  scio:  tamen  nolim  pro  illa  cognitione  acci- 
pere,  quicquid  auri  est  in  omnibus  regnis  mundi. 
Multae  res  non  possunt  intelligi,  sine  linguarum 
cognitione.  Ideo  servat  Deus  scholas  mirabiliter, 
adversantibus  tyrannis  et  venenatis  hypocritis,  qui 
nunc  plus  nocent  scholis,  quam  Tyranni. 

Landgravius  Philippus  senior  ad  me  dicebat 
ante  aliquot  annos,  in  tumultu  Anabaptistarum  Mo- 
nasteriensium ,  se  nunc  magis  amare  studia  litera- 
rum,  et  maiori  sumptu  fovere  eas  velle,  quia  vide- 
ret.  opus  esse  iiteris  adversus  phanaticas  opiniones, 
quibus  non  satis  resisti  possit  sine  eruditione. 
Quam  multi  sunt  autem  hodie,  qui  crescere  apud 
vulgus  conantur  vituperatione  studiorum  doctrinae? 
Sed  tales  plerumque;  suis  opinionibus  indulgent, 
et  quia  ipsi  sunt  indocti,  volunt  latere  in  turba 
sui  similiuin. 

Nunc  addemus  commonefactiones  de  locis 
praecipuis,  qui  sunt,  in  hac  narratione.  Ex  his 
primus  locus  est,  Exemplum  confirmationis  imbecil- 
!ium,  qui  habent  studium  discendi,  sicut  discipuli 
loannis  hic  mittuntur  ad  Christum,  ut  confinnentur, 
et  provehantur  in  cognitione  vericafis.  Cogitemus 
semper  in  Ecclesia,  id  est,  in  iilo  ipso  coetu,  qui 
est  conversus  ad  Deum,  magnam  esse  imbecillita- 
tem.     Etiam  in  sanctis  multum  est  caliginis. 

Videinus ,  quantum  sit  difficultatis  in  illis 
rebus  iudicandis ,  quae  huinana  sapientia  aliquo 
modo  comprehendere  potest.  Quanto  maior  est 
imbecillitas,  in  doctrina  Evangelii  tinniter  appre- 
hendenda,  quae  supra  et  extra  sapientiam  huma- 
nam  posita  est,  nec  nisi  luce  divina  cernitur? 

Valde  exigua  scintillula  fidei  est.  in  nobis  prin- 
cipio,  sed  vult  tamen  Deus  nos  paulatim  proficere, 
sicut  dicitur:  habenti  dabitur.  Est  antiquum  dictum, 
Homo  aut  proficit  aut  deficit.  Id  verum  etiam  est 
in  artibus,  ubi  facile  situm  et  squalorem  obducimus, 
omissa    exercitatione.      Multo    magis    in    exercitiis 


45 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


46 


fidei  res  postulat,  ut  annitamur  proticere.  Talis 
est  enini  natura  hominum  universaliter ,  ut  non 
nianeat  in  eodem  statu,  et  ubi  non  proficimus,  ibi 
magis  magisque  experimur,  nos  et  alios  subinde 
deficere. 

Haec  commonefactio  plus  habet  utilitatis,  quam 
otiose  hoc  loco  quaerere,  an  Ioannes  dubitaverit 
de  Christo.  Nain  quod  aliqui  fabulantur,  loannem 
scivisse,  quod  venerit  Messias,  sed  nondum  sci- 
visse^  quod  hic  Iesus  Nazarenus,  dc  quo  audierat, 
Messias  esset,  id  prorsus  reiicio,  et  affirmo  loan- 
nem  non  dubitasse,  neque  ignotam  ei  fuisse  per- 
sonam  Cbristi.  Non  igitur  misit  sua,  sed  disci- 
pulorum  eausa,  in  quibus  videbat  multum  esse 
imbecillitatis  et  dubitationum.  Ideo  voluit,  ut 
Christuin  ipsuin  audirent  et  viderent  ,  Quod  in 
omnibus  rebus  plurimum  refert.  Nam  quae  coram 
audiuntur,  altius  penetrant  mentem,  quain  quae  ab 
aliis  narrantur.  Sed  in  primis  oculi  sunt  fidelis- 
simi  testes,  sicut  dicitur,  6(p&alfxol  niGTwxtqov  dhtav. 
Item  plus  valet  unus  oculatus  testis ,  id  est, 
avionxrig,  quam  auriti  decem. 

Biande  autem  et  comiter  excipit  eos  Christus. 
Id  congruit  cuin  dicto  Fauli  :  /nfirmum  in  fide 
assiuiute,  non  ud  dubitationem.  Sunt  autem  in- 
firmi,  qui  sunt  dociles,  et  qui  cupiunt  proficere. 
Alii  qui  11011  sunt  dociles,  et  qui  agnitae  veritati 
repugnant,  non  sunt  habendi  pro  infirinis.  Sunt 
enim  pertinaces,  ut  pbarisaei  praefracti.  Et  tales 
sunt  universaliter  superbi,  admiratores  sui  ,  et 
ntXaviol,  intlati  persuasione  suae  sapientiae,  quales 
in  rebus  poiiticis  quoque  multi  sunt,  qui  volitant 
in  equo  Bellerophontis :  Volunt  in  coeluni  vehi, 
sed  decidunt  tandem,  et  puniuntur  a  Deo. 

Foetae  dieunt  Bellerophontem  vectum  fuisse 
a  Pegaso,  quem  cum  non  posset  domare,  dedit 
ei  Fallas  frenum  aureuin ,  quod  significat  sapien- 
tiani,  et  bona  consilia.  Oportet  enim  sapientiam 
coniunctam  esse  cum  motibus  heroicis  et  fortitu- 
dine.  Gessit  igitur  Bellerophon  res  magnas.  Inter- 
fecit  Chymaeram,  repressit  tyrannos  et  seditiosos: 
Sed  postea  factus  est  insolens,  Voluit  vehi  in  coe- 
.l«m,  ut  cogno.sceret  consilia  lovis,  hoc  est,  ten- 
tavit  Deum,  suscepif  non  mandata.  Ideo  praecpi- 
tatus  est  aestro  a  love  immisso  in  Fegasum.  Ex 
eo  casu  allisus  terrae,  fregit  crus,  et  doiore  animi 
tandein  extinetus  est. 

Huic  Bellerophonti  similes  sunt  multi,  etiam 
in  Ecclesia,  qui  fingunt  dogmata  adrniratione  sui, 
inflati  et  elati  persuasione  sapientiae  prae  caeteris. 
Et  moniti  de  suis  erroribus  pertinaciter  pergunt 
turbare  Ecclesiam.  Tales  non  sunt  infirmi,  sed 
pertinaces :  qui  aguntur  a  Diabolo ,  et  tandem 
sentient  poenas  suas. 

Secundus  locus  est,  de  Testimoniis,  quae  Cbri-  i 
stus  in  responsione  sua  allegat,  ut  confirmet  disci-  \ 


pulos  loannis:  et  quod  exbibitus  sit  Messias,  et 
quod  ipse  sit  ille,  de  quo  promissiones  traditaepa- 
tribus  loquuntur:  et  quod  non  sit  alius  Messias  ex- 
pectandus.  Citat  autem  testimonia  divina  eiusmodi, 
quae  praedicta  antea  erant  in  prophetis.  Nam  hunc 
syllogismum  eis  vult  proponere: 

Praedictitm  est,  quando  Messias  venerit,  fore  ut 
talibus  miruculis  ornetur:  claudi  ambulabunt, 
coeci  videbunt,  mortui  resurgevt,  etc 

Videtis  uutem  Deum  Meue  vocationi  dare  talia  te- 
stimonia. 

Ergo  sciatis  hunc  esse  Messiam,  quem  videtis. 

Hic  repetatur  communis  doctrina  de  miraculis. 
Vult  Deus  agnosci  in  .operibus,  non  tantum  ordina- 
riis,  sed  etiam  extraordinariis.  Ordinaria  opera 
sunt  ordo  in  tota  natura  rerum :  unde  colligimus 
mundum  non  casu  extitisse,  nec  partes  eius  con- 
fluere  temere  ex  atornis  Democriti.  Sed  extra  or- 
dinaria  opera  sunt  miracula,  quae  ostendunt,  Deum 
non  esse  alligatu.n  causis  secundis,  Esse  agens 
liberrimum,  et  posse  mutare  hunc  naturae  ordinem 
Talia  opera  addit  Deus  verbo  suo,  quia  est  igno- 
tum  rationi. 

Haec  igitur  Christus  quoque  de  se  aliegat  et 
debemus  nos  quoque  testimonia  illa  assidue  cogi- 
tare,  et  proponere  nobis  ea,  quae  inde  usque  a 
principio  Ecclesiae  facta  sunt?  et  nos  confirmare 
voce  divina,  et  testimoniis  a  Deo  additis.  Inter 
quae  haud  dubie,  primum  et  suinmum  miraculum 
est,  quod  Adam  et  Eva  vivificantur  post  lapsum, 
edita  promissione  de  Messia,  cum  illi  iam  sentirent 
initia  mortis  aeternae.  Id  miraculum  multo  inaius 
est,  quod  eductio  populi  ex  Aegypto,  et  introductio 
in  terrain  Canaan,  quia  Deo  facilius  est  mutare  or- 
dineni  naturae,  et  aquam  aut  solem'  sistere,  quam 
dispensare  de  sua  iege,  sicut  tunc  dispensavit  de 
comminatione  ante  tradita:  Quacunque  die  vescemini 
de  illo  fructu,  morte  moriemini. 

Christus  hic  post  caetera  miracula  subiungit, 
quod  Evangelizaniur  pauperes.  Significat  igitur,  an- 
nuntiationem  Evangelii  ad  pauperes,  non  modo  per 
se  esse  maximum  miraculuin ,  sed  etiam  ad  hunc 
finem  fieri  miracula  reliqua,  ut  colligatur  Ecclesia, 
et  convertantur  honiines  ad  Deum.  Agnoscamus 
autem  hanc  bonitatem  Dei,  mittentis  filium  ad  col- 
ligersdam  Ecclesiam.  Sciamus  filium  Dei  esse  loyov 
et  vivificatorem,  et  penitus  interiturum  fuisse  ge- 
nus  humanum,  nisi  dectetum  esset,  ut  filius  Dei 
assumeret  massam  naturae  humanae,  et  nos  sibi 
insereret,  et  vivificaret.  Hoc  autem  decretum  de 
salute  nostra  annuntiatur  per  praedicationemEvan- 
gelii,  per  quam  colligitur  Ecclesia,  quantumvis  ad- 
versetur  potentia  mundi  et  Diaboli,  nec  colligitur 
solum,    sed   etiam  servatur  Ecclesia,    etiamsi  non 


47 


PHIL.  MEJL.  SCRIPTA  XEEGETICA. 


48 


habeat  humana  praesidia.     Non  frustra  igitur  Chri- 
stus  annumerat  hoe  miraculum  caeteris. 

Pauperes  intelligantur  pauperes  Spiritu,  id 
est,  illi  qui  sunt  eontristati  magnis  doloribus  propter 
peccata,  de  quibus  apud  Prophetam  dicitur:  Ubi 
habitabit  Domimis,  nisi  in  spiritu  contrilo  et  tremente 
sermones  meos? 

Deinde  accommodetur  haec  appellatio  paupe-  | 
rum  ad  statum  Ecclesiae,  quae  non  habet  defensio- 
nem  per  Imperia  et  potentiam  mundi,  de  quo  est 
apud  Sophoniam  Prophetam:  Reliqui  mihi  populum 
egenum  ct  pauperem,  sed  sperantem  in  nomen  Do- 
mini.  Et  in  Zacharia  est  imago  pulcherrima,  quae 
semper  debet  nobis  esse  in  conspectu.  Redierat 
populus  ex  Babylone  erat  magna  multitudo  senum, 
puerorum,  mulierum,  inter  quas  multae  erant  gra- 
vidae,  multae  puerperae:  Non  habebant  loca  munita, 
non  exercitus,  quibus  se  tueri  possent  contra  vici- 
nos,  et  alia  latrocinia.  Ibi  Dominus  tradit  hanc 
consolationem,  quae  congruit  cum  mentione  huius 
miraculi,  de  collectione  et  conservatione  Ecclesiae 
in  tanta  infirmitate  nostra:  Non  in  robore,  non  in 
exercitu,  sed  in  spiritu  meo  servabo  cos.  Ego  ero 
murus  igneus  in  circuitu  eorum. 

Cogitemus  autem  hoc  quoque,  Christum  men- 
tione  pauperum  voluisse  monstrare  discrimen  Ec- 
clesiae,  seu  regni  Messiae,  et  dominationis  munda- 
nae,  seu  politicorum  regnorum.  Et  quia  mundus 
offenditur  non  solum  humilitate  Christi,  sed  etiam 
ir.isera  conditione  et  specie  Ecclesiae,  ideo  mox 
addit  Epiphonema :  Beatus,  qui  non  fuerit  offensus 
in  me.     De  quo  antea  diximus. 

Tertius  locus  est  de  ministerio  loannis,  de  quo 
Christus  hic  dicit :  Non  surrexit  maior  Icanne  inter 
natos  mulierum.  Loquitur  autem  de  magnitudine  et 
praestantia  officii.  Monachi  obiiciunt  hoc  argumen- 
tum: 

Maria  fuit  ornata  maioribus  donis  quam  Ioannes. 
Ergo  Maria  est  maior  Ioanne. 

Respondeo.  Christus  loquitur  de  officio,  sicut 
mox  addit:  Est  plus  quam  Propheta.  Iudaei  intelli- 
gebant  prophetam  ministrum  veteris  Testamenti,  et 
simul  tractantem  consilia  politica.  Nam  prophetae 
olim  non  docebant  tantum,  sed  etiam  regebant  con- 
siliai  Reipublicae,  saltem  praecipui,  utElias,  Elisae- 
us,  Esaias,  Ieremias,  Daniel,  etc.  Ioannes  autem 
non  est  talis,  non  est  minister  in  Levitico  statu, 
nec  habet  gubernationem  politicam. 

Haec  causa  est,  cur  loannes  alibi  neget  se 
prophetam  esse.  Christus  autem  maiorem  prophe- 
tis  nominat,  quia  ministerium  Ioannis  est  inchoatio 
pracdicationis  novi  Testamenti,  id  est,  testificatio 
de  praesentia  Messiae,  inchoatio  Baptismi,  et  col- 
lectionis  novae  Ecclesiae  ex  gentibus  et  Iudaeis, 
idque  non  ut  antea  fiebat  in  populo  legis,   per  mi- 


nisterium  Leviticum,  sed  per  praedicationem  poeni- 
tentiae  et  remissionis  peccatorum,  propter  agnuni 
illum,  quem  Ioannes  inonstrabat  digito. 

Est  autem  idetn  ministerium ,  quo  funguntur 
Apostoli,  et  qui  horum  doctrinam  sequuntur,  cum 
ministerio  Ioannis,  nisi  quod  Baptista  fuit  l%aQx<>s, 
seu  inchoator  huius  ministerii,  et  de  praesente  qui- 
dem,  Sed  tamen  adhuc  passuro  et  resuscitando  Mes- 
sia  docuit.  Apostoli  vero  et  nos  hodie  docemus 
de  Christo  iam  passo  et  resuscitando.  Alioqui  ea- 
dem  est  vox  ministerii,  et  effectus  idem. 

Omnes  qui  credebant  voci  Ioannis,  accipiebant 
remissionem  peccatorum,  et  sanctificabantur  per 
Spiritum  sanctum,  Sicut  postea  qui  voci  Apostolo- 
rum  crediderunt.  Nec  debemus  imaginari,  doctri- 
nam  loannis  fuisse  praedicationem  poenitentiae,  si- 
ne  praedicatione  rernissionis  peccatorum.  Nam 
praedicatio  poenitentiae,  sine  praedicatione  remis- 
sionis  peccatorum,  nihil  est,  nisi  Sophoclis  vel  Eu- 
ripidis  conciones  tragicae.  At  in  hoc  differt  doctri- 
na  Ecclesiae  ab  Ethnica  sapientia. 

Vident  Ethnici  magnas  poenas  sequi  peccata, 
vident  puniri  familias  Regum  praedicant  poeniten- 
tiam,  et  iubent  homines  esse  modestos,  sed  nihil 
dicunt  de  remissione  peccatorum.  Vox  divina  in 
Ecclesia  concionatur  de  ulroque,  de  poenitentia  et 
remissione  peccatorum.  Accusat  peccatum,  et  si- 
mul  ostendit  fiiium  Dei. 

Si  Ioannes  tantum  praedicasset  poenitentiam, 
non  remissionem  peccatorum,  quid  aliud  docuisset, 
quam  homines  manere  in  dubitatione,  et  fremitu 
contra  Deum?  Sed  et  in  Luca  clare  dicitur,  quod 
Ioannes  praedicaverit  Baptisnmm  poenitentiae  ad 
remissionem  peccatorum,  et  Ioannes  Apostolus 
multas  recitat  conciones  Baptistae,  quae  expresse 
loquuntur  de  beneficiis  Messiae  praesentis,  ut:  Ex 
plenitudine  eius  omnes  accepimus  gratiam  pro  gratia. 
Gratiam,  id  est,  remissioneni  peccatorum,  et  recon- 
ciliationem  cum  Deo.  Pro  gratia,  scilicet  qua  pla- 
cet  filius.  Item,  Lex  per  Mosen  data  est,  id  est, 
non  suinus  lege  iusti,  et  politia  constituta  a  Mose 
peribit,  nec  est  illud  summum  bonum  promissum 
olim  patribus.  Gratia  autem  et  veritas  per  Christum 
facta  est,  hoc  est,  Oportet  agnoscere  in  Christo 
quiddam  excellentius  lege.  Id  bonum  est  gratia, 
videlicet,  remissio  peccatorum,  et  veritas,  id  e«t, 
non  umbrae,  non  bona  peritura  huius  vitae,  sed 
vera  et  durabilia  bona,  sapientia,  iustitia,  vita  et 
laetitia  aeterna.  Haec  cogitari  oportet,  ut  intelliga- 
tur  magnitudo  illius  officii,  seu  ministerii,  quo  fun- 
ctus  est  Baptista. 

Sed  cur  addit  Christus:  Minimus  in  regno 
coelorum  est  maior  loanne?  Respondeo.  Etsi  pos- 
sunt  afferri  aliae  inlerpretationes,  tamen  credo 
quod  proprie  de  sua  persona,  seu  de  se  ipso 
loquatur  Christus.  Et  memini  hanc  sententiam  pla* 


/ 


40 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


50 


cere  etiam  Doctori  Luthero.  Nominat  autem  se 
minimum,  quia  humiliat  se  coram  Patre  prae  omni- 
bus  angelis  et  hominibus.  Ipse  enim  perfecte  no- 
vit  patrem. 

Nonne  quo  quisque  magis  intelligit  praestan- 
tiam  bcni  in  aliquo,  eo  magis  se  ei  submittit? 
Certe  qui  intelligit  virtutem,  non  invidet  alteri  vir- 
tutc  praedito :  sed  veneratur  eum  propter  virtutem, 
nisi  sit  natura  monstrosa  aut  impediatur  a  Diabolo. 
Poetas  veteres  pluris  facit,  qui  intelligit,  quantum 
boni  in  eis  sit,  quam  alii,  qui  obiter  illos  legunt. 
Denique  universaliter  hoc  verum  est,  ut  quisque 
optime  intelligit  aliquid,  et  rei  bonitatem  videt,  ita 
maxime  rem  illam  veneratur.  Fegulare  etiam  est, 
ut  quo  quisque  est  sapientior,  eo  sit  humilior. 

Ac  fieri  potest,  ut  propterea  spretus  et  con- 
temptus  sit  filius  Dei  a  Diabolis,  quod  viderunt 
maiorem  in  eo  subiectionem,  quani  in  ulla  creatura 
esse  posset. 

Nec  vero  pugnant  haec  inter  se,  quod  filius  est 
aequalis  patri,  et  quod  tamen  veneratur  patrem, 
Nam  aequalitas  essentiae  et  potentiae:  Sed  reve- 
rentia  et  humilitas  monstrat  ordinem  personarum. 
Sunt  enim  personae  distinctae,  et  filius  habet  esse 
suum  a  pafcre.  Inde  sumenda  est  solutio  obiectio- 
nis: 

Honorans  est  minor  honorato. 
Filius  honorat  patrem. 
Erge  est  minor  patre. 

Respondeo.  Honos  non  tollit  aequalitatem  es- 
sentiae  vel  potentiae,  sed  discernit  ordinem  perso- 
narum. 

Omnium  autem  maxime  declaravit  filius  Dei 
humilitatem  suam,  quando  assumpsit  humanam  na- 
turam.  Subiecit  se  voluntati  patris,  qua  voluit  ae- 
ternus  pater  iustitiae  suae  salisfieri  derivata  ira  in 
filium.  Ita  cum  abiecit  se  infra  omnes  creaturas, 
et  sustinuit  poenam  pro  nobis,  quasi  ipse  se  pol- 
luisset  meis,  et  tuis,  et  omnium  hominum  peccatis. 

De  hac  humiliatione  filii  Dei  loquuntur  haec 
dicta:  Ego  honoro  patrem  meum.  Item  :  Factus  est 
pro  nobis  peccatum  et  malediclum.  Item :  In  prin- 
cipio  libri  de  me  scriptum  est:  Voluntalem  tuam  fa- 
ciam.  Et  illud  pulchcrrimum  dictum  Pauli:  Cum 
esset  in  forma  Dei,  non  ducit  rapinam  esse  aequalem 
Deo,  id  est,  cum  esset  vere  Deus  et  haberet  talem  sa- 
pientiam,  iustitiam,  et  potentiam,  qualem  ipse  pater  ha- 
bet,  tamen  non  rapuit  ac]ualitatem  Dei,  scilicet  con- 
tra  vocationem,  qua  certo  tempore  missus  fuit  ad 
humiliationem.  Qualis  autem  sit  haec  humiliatio,  in 
eodem  dicto  docet  Apostolus :  Exinanivit  se,  et  for- 
mam  servi  aicepit.  id  est,  assumpsit  naturam  hu- 
manam,  et  in  hac  similis  fuit  servo  carenti  defen- 
sione:  Et  habitu  inventus  est  ut  homo,  id  est,  doluit, 
tristatus  est,  passus  ac  mortuus  est  ut  homo.  Nam 
cx^fia  hic  non  significat  figuram  Geometricam  (etsi 

MELAMTH    OPER.  VOL.  XXIV. 


corpus  ipsius  vere  habuit  figuram  certam,  id  est, 
dimeosiones  et  symmetriam  membrorum),  sed  signi- 
ficat  aftectum,  sicut  alibi  quoque  Paulus  ita  loqui- 
tur:  Non  fiatis  similes  mundo,  affectibus,'  (Jbij  (inctGxi- 
liaxC^eai^av  x<p  xocfMp  Tovzqi.  Postea  sequitur:  Et 
factus  est  patri  obediens  usque  ad  mortem,  mortem 
autem  crucis. 

Haec  dicta  cos;itantes,  aliquo  modo  considera- 
re  possumus.  Christum  singulare  aliquid  significa- 
re  voluisse,  cum  nominat  se  minimum  in  regno 
coelorum.  Et  quanquam  haec  procul  sunt  extra 
captum  omnium  hominum  :  tamen  moveri  iis  debe- 
mus,  ut  ardenter  filio  Dei  gratias  agamus,  quod 
etiam  nostra  causa  se  tantum  humiliavit.  Et  intu- 
entes  in  hoc  exemplum  perfectissimae  humilitatis, 
discamus  nos  quoque  aliquantulum  gradum  toleran- 
tiae,  non  dico  humilitatis ,  in  ista  nostra  terra  et 
turpi  superbia,  cuius  certe  pudere  nos  debebat,  il 
iuxta  ipsius  Christi  mandatum  emendare  illam,  sic- 
ut  inquit:  Discite  a  me,  quia  mitis  mm  et  humilis 
corde. 

Postremus  locus  est  de  dicto :  Lex  et  prophetae 
usque  ad  Ioannem.  Loquitur  autem  Christus  in  hoc 
dicto  de  politia  illa,  sancita  in  hoc  populo  per  le- 
gem,  quod  ea  sit  desitura,  ut  colligatur  nova  Ec- 
clesia  ex  gentibus  et  Iudaeis.  Vult  enim  docere, 
quod  regnum  Messiae  iam  inchoetur,  et  quod  sit 
finis  politiae  Mosaicae:  etsi  hoc  quoque  significat, 
quod  iam  fiant,  quae  significata  sunt  in  lege:  Sic- 
ut  etiam  illa,  quae  a  prophetis  sunt  praedicta,  iam 
eventura  esse  significat.  Sed  principale  est,  quod 
vult  ostendere  futurum  esse  finem  totius  ministerii 
Levitici,  et  novum  ministerium,  id  est,  non  veteris, 
sed  novi  Testameuti  inchoatum  iri. 

Hic  vero  repetatur  communis  et  necessaria  do- 
ctrina  de  partibus  legis.     Sic  eniiti  obiicio: 

Aeterna  et  immutabilia  non  cessant. 

Lex  divina  est  aeterna,  et  immutabilis^  qnia 
est  ipsa  sapientia  et  norma  iustitiae  in  Deo, 
quae  tam  nun  potest  mutari,  quam  Deiw 
ivse  mutari  non  potest. 

Ergo  lex  non  desinit  in  Ioanne. 

Respondeo  ad  maiorem.  Aeterna  non  cessant, 
scilicet,  quae  sunt  in  ipso  Deo.  llaec  enim  sunt 
immutabilia.  Sed  quae  sunt  extra  ipsum,  ut  poli- 
tica  seu  forensia  et  ceremonialia,  sunt  mutabilia. 
Non  loquitur  autem  Christus  in  hoc  dicto  de  sapien- 
tia  illa*  et  norma  iustitiae  in  Deo,  quae  est  lex 
Moralis,  qua  postulat  conformitatem  in  creaturis  ra- 
tionalibus  cum  Deo,  Sed  de  lege  ceremoniali  et  iu- 
diciali  pertinente  ad  politiam  istius  popul:. 

Opponit  enim  hoc  dictum  imaginationi  Iudaeo- 
rum,  qui  stulte  cogitabant,  Politiam  Mosaicam  de- 
bere  propagari  in  totum  mundum.  Contra  hunc  er- 
rorem  affirmat   hic  Christus,    Politiam  cessaturam 


51 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETIGA. 


52 


esse  veniente  Chiisto:  Et  quia  6oncionetur  iam  lo- 
annes,  ait  vaticinia  Prophetarum  impleta  esse,  et 
Christum  esse  exhibituin.  Haec  est  sinrplicissima 
sententia  horum  verborum:  lex  scilicet  cereinonia- 
l:s  et  iudicialis  usque  ad  loannem. 

Sic  et  prophetae  sunt  usque  ad  Ioannem,  hoc 
est,  Prophetae  praedixerunt  de  adventu  Messiae. 
Ilae  praedictiones  iam  sunt  completae.  Item  quae 
Prophetae  docuerunt  de  significatione  legis,  haec 
quoque  in  regno  Messiae  complebuntur. 

Denique  finis  erit,  totius  ministerii  Levitici, 
non  solum  quo  ad  ccremonias,  sed  etiam  quo  ad 
praedicationem  disciplinae  civilis  seu  forensis,  per- 
tinentem  ad  illam  politiam  Mosaicam,  Quia  sancti 
in  novo  Testamento  habebuut  hoc,  quod  lex  prae- 
cipi,t,  et  quod  in  lege  principaliter  significatum esse 
prophelae  docuerunt. 

Nunc  Christus  est  nostra  lex,  id  est,  lcx  im- 
pleta.  Et  nos  habentes  Christum,  habemus  res  si- 
gnificantes  p?r  legem.  Nam  mactationes  victima- 
rum  significabant  meritum  Christi,  et  remissionem 
peccatorum.  Item  lex  Moralis  significabat  iustiiiam 
donandam  per  Christum,  in  quo  habemus  nunc  iu- 
stitiam  imputatam,  item  sanctificationem  et  vitam 
aeternam. 

Sublata  igitur  uinbra  legis  impletur  iam  signl- 
ficatio,  et  Instauratur  in  sanctis  hoc,  quod  est  in 
Deo  aeternum,  Quia  sanctis  communicatur  iustitia 
divina,  ut  fiant  similes  Deo. 

Sed  oftert  se  hic  quaestio  illa,  quae  ctiam  est 
in  Irenaeo.  Nonne  omnia  quae  dicuntur  in  Evan- 
gelio,  seu  quae  affcruntur  in  novo  Tcstamento,  prius 
etiam  habuerunt  sancti  patres  in  veteri  Testamen- 
to?  Nonne  Adain,  Abraham,  et  alii  pii  noverunt 
Christum,  habuerunt  beneficia  novi  Testainenti,  sen- 
sirunt  se  per  Spiritum  sanctum  revocari  ex  media 
morte?  Quid  ergo  Christus  attulit  novi?  Kespondet 
Irenaeus:  Attulit  se  ipsum.  Haec  est  bona  respon- 
sio.  Attulit  se  ipsum,  et  implevit  illud  sacrihcium, 
propler  quod  patres  illi  reconciliati  sunt  Deoy  et 
sanetificati.  Item  inohoavit  in  sua  resurrectione  no- 
vum  et  aeternum  regnum,  quod  praedicturn  erat. 
Est  enim  ipse  primitiae  re^uscitatorum  ex  mortuis. 
Praeterea  propagavit  doctrii;am  Evangelii  inter  gen- 
tes,  quod  prius  non  ita  fiebat. 

Sed  redeo  ad  distinctionem  partium  legis.  Dif- 
ferunt  Lex  moralis,  teremonialis  et  forensis. 

Moralis,  appellatione  puerili  sic  nominatur, 
quia  doceat,  quales  dsbeant  esse  in  nobis  mores. 
Sed  compleatenda  est  cum  moribus  tota  conformi- 
tas  naturae  nostrae  cum  sapienna  et  iustitia  Dei. 
ldeo  intelligatur  lex  Moralis  illa  esse,  in  qua  de- 
scribitur,  qualis  sit  Deus,  et  quales  non  fieri  opor- 
teai.  Docet  enim  de  re  perpetua  in  Deo,  et  in 
nobU. 

Lex  ceremonialis  non  dieit  de  eo,  qr.od  est  in 


nobis,  sed  de  externis  ritibus,  quia  ceremonialia 
fuerunt  tantum  Paedagogicae  actiones,  seu  umbrae 
externae  significantes  aliud.  Item  sunt  tantum  certi 
alicuius  temporis,  nec  sunt  quiddam  perpetuum. 
Circumcisio  erat  amputatio  praeputii,  quae  semel 
fiebat.  Mactatio  pecudum ,  non  comedere  suillam, 
ablui  certis  ritibus,  erant  actiones  externae.  Non 
sunt  bonum  aliquod  perpetuum,  seu  manens  u:  ho- 
minibus.  Hoc  est  illustre  discrimen  inter  legem 
moralem  et  ceremonialem. 

Ac  assuefaciendi  sunt  animi,  ut  cogitantes  de 
lege  morali,  intueantur  fontem,  id  est,  sapientiam 
et  iustitiam  in  Deo.  Ita  enim  rectius  agnosci  po- 
test  magnitudo  rerum  istarum,  nec  dubium  est  ideo 
insitam  esse  legem  moralem  mentibus  hominum  in 
creatione,  ut  esset  testirnonium  de  Deo. 

Lex  forensis  est  guberaatio  politica  societatis 
exlernae,  necessaria  paci.  Est  autem  haec  quoque 
in  externis  actionibus,  scilicet  in  vita  civili,  sicut 
lex  ceremonialis  pertinebat  ad  externum  cultuni  in 
Ecclesia  istius  populi.  Significant  autem  leges 
qucque  forenses  aliquid  de  voluntate  Dei,  Quia 
hoc  totum,  quod  ad  executionem  disciplinae  spectat, 
testimonium  est,  quod  Deus  irascatur  peccatis,  et 
ea  puniat. 

Vult  Deus  iustitiam  politicam  testari  de  sua 
iustitia,  et  cum  magistratus  non  punit  delicta,  De- 
us  ipsc  punit  et  JV',agistratum  et  subditos.  Id  osten- 
dit  experientia,  Quia  omnibus  temporibus  iniuste 
facta  seu  iniuriae  evertunt  Imperia,  ut  dicitur: 
vfiqig  xal  fiayv^rag  ancoXtae  xai  xoXotpdova.  Quando 
Romani  Principes  negligebant  iudicia,  et  nimium 
gravabant  populum  exactionibus  ut  usuris,  paula- 
tim  labefactata  est  autoritas  et  potentia  Imperii  l«o- 
mani.  Denique  in  omnibus  gentibus  cuin  fit  laxa- 
tio  disciplinae,  id  est,  cum  non  puniuntur  scelera  (non 
dico :  cum  fiunt  scelera,  sed  cum  non  puniuntur,  Id  enim 
nominatur  discipiinae  laxatio)  turn  evertuntur  regna. 

Quanquam  autem  civilis  iustitia  est  testimont- 
um  de  Deo :  tamen  ipsa  disciplina  politica,  nondum 
est  res  illa  aeterna,  quam  principaliter  requirit  lex 
moralis. 

In  Augustino  est,  quod  Marcellinus  ei  obiece- 
rit  hoc  argumentum : 

Voluntas  Dei  est  immutabiiis. 

Voluntas  Dei  ordinavit  ceremonias  et  leges  fo- 
renses  Moisis. 

Ergo  non  sunt  mutabihs- 

Respondeo  ad  maiorem.  Voluntas  Dei  est  im- 
mutabilis,  scilicet  sicut  ipse  ordinavit.  Voluntas 
autem  Dei  ordinavit  ceremonias,  videlicet  ita  ut 
postea  abrogentur  veniente  Messia.  Sic  leges  fo- 
/enses  ordinavit,  ut  servirent  Politiae  i^tius  populi, 
et  abolerentur  cum  ipsa  politia,  propagato  regno 
Christi  j>er  totum  orbem  terrarum.  Ergo  exhibito 
Christo  *  ceremonialia   et   politica  illa  mutata  sunt, 


53 


POSllLLA  MELANTHONIANA. 


54 


quia  iam  finis  erat  istarum  umbrarum,  et  politiae 
illius,  quae  principalitcr  constituta  erat,  ut  esset 
eertus  locus,  in  quo  nasceretur,  ederet  testimonia, 
pateretur  Christus. 

Sed  annon  Paulus  etiam  de  lege  morali  seu 
Decalogo  inquit:  Non  estis  sub  Itge?  Estne  ergo 
etiam  Decalogus  abrogatus?  Respondeo,  est  abro- 
gatus  credemi,  qui  est  in  Christo,  quod  ad  con- 
demnationem  attinet,  non  quod  ad  obedientiam.  Lex 
Dei  non  accusat,  seu  non  condemnat  credentes. 
Tnterim  lex  iudicnt  ppccatum  in  Diabolis  et  omni- 
bus  impiis,  qui  sunt  sine  fide  et  manent  sub  ira 
Dei,  Nam  de  credentibus,  quibus  remittuntur  pec- 
cata  propter  filium,  singularis  est  dispensatio,  non 
nota  rationi  humanae.  Non  potuit  Adam,  neque  ul- 
lius  angeli  sapientia  solvere  argumentum  hoc: 

Oeus  esl  immutabiliter  Iustus. 

Iustitiae  Dei  est  abiicere  eum,  qui  peccavit. 

Ergo  Adam  est  abiectus  a  Deo. 

Sed  filius  Dei  solvit  hoc  argumentum,  revelata 
promissione  Evangelii,  unde  Minor  argumenti  sic 
declaranda  est:  Iustitiae  Dei  es4  abiicere  eum,  qui 
peccavit,  nisi  satisfiat  iustitiae  Dei,  derivata  poena 
m  Mediatorem,  per  quem  solvitur  aequivalens  pre- 
tium. 

Nec  sequitur,  quia  Deus  remittit  peccata,  pro- 
pterea  falsum  esse,  quod  dicitur  apud  Malachiam: 
Ego  Dominus  et  non  mutor.  Desinit  Deus  irasci 
credentibus  in  filium,  nec  tamen  mutatur  propterea, 
quia  ipse  decrevit,  quod  velit  remittere  peccata, 
agentibus  poenitentiam  et  credentibus  in  filium.  Ita 
lex  moralis  quoque  manet  aeterna  et  immutabilis, 
etiarosi  quod  ad  credentes  attinet,  accedit  inter- 
pretatio  Evangelii. 

Manet  etiam  voluntas  Dei,  et  obligatio  in  omni 
aeternitate,  quod  ad  obedientiam  attinet.  Credentes 
etsi  sunt  liberati  a  comiemnatione  legis :  tamen  non 
sunt  liberati  ab  obligatione  obedientiae.  Nam  haec 
propositio  etiam  in  coelo  erit  vera:  Lex  non  est 
abrogata,  ne  angelis  quidem,  neque  beatis  homini- 
bus,  quod  ad  obedientiam  attinet.  Semper  enim 
manet  hic  aeternus  crdo,  quod  creatura  rationalis 
debeat  Deo  obedientiam. 

Antincmi  obiiciunt:  lusto  non  est  lex  posita. 
Respondeo.  Intelligatur  appellatio  iusti,  in  quan- 
tum  aliquis  est  iustus,  Dcinde  positum  esse,  refe- 
ratur  ad  accusationem,  et  condemnationem  legis, 
item  quo  ad  coactionem. 

Haec  omnia  continentur  etiam  in  illo  dicto 
Christi:  Non  veni  solvere  legem,  sed  implere.  Im- 
plet  autem  non  modo  propria  sua  obedientia,  et 
derivando  in  se  poenam,  ut  propter  ipsum  detur 
nobis  remissio  peccatorum,  et  imputatio  iustitiae, 
sed  etiam  efficiendo  in  nobis  novitatem  congruen- 
tem  cum  lege.    Quae  tamen  effectio  in  hac  vita  est 


exigua  inchoatio,  in  alio  maior,  in  alio  minor,  do- 
nec  perficiatur  in  altera  vita. 

Idem  dicitur  etiam  in  hoc  Pauli  dicto:  Chri- 
stvs  est  finis  legis,  id  est,  impletio  legis.  Sed  ha;ic 
nobis  quoque  donat  partim  imputatione,  partim  ef- 
fectione. 

Recte  etiam  dicitur,  Christum  implere  legem 
praeter  alios  modos,  de  quibus  iam  dictum  est, 
Sanciendo  legexi,  docendo,  interpretando,  quia  non 
solum  ipse  repetivit  et  enarravit  legem:  sed  vult 
perpetuo  repeti  et  enarrari  eam  in  ministerio  Evan- 
gelii.  Quod  cum  sit  praedicatio  poenitentiae  et  re- 
missionis  peccatorum,  eo  ipso  repetit  et  declarat 
legem. 

Nec  valet  argumentum  Anabaptistarum,  qui 
ex  loco  Ierem.  31.  cavillantur: 

Dabo  legern  meam  in  corda  eorum,  et  non  di- 
cet  amplius  vir  ad  j/roximum  suum;  co- 
gnosce  Dnminum:  sed  omnes  erunt  docti  a 
Deo. 

Ergo  in  novo  Testamento  non  debet  esse  mi- 
nisterium}  Et  sic  neque  lex ,  neque  Evan- 
geliurn  praedicabitur. 

Respondeo.  Dictum  leremiae  loquitur  de  tota 
consummatione  novi  Testamenti  in  vita  aeterna. 
Sed  illa  consummatio  tamen  inchoatur  hic  per  vo- 
cem  Evangelii,  per  quam  Spiritus  sanctus  est  effi- 
cax.  Manet  autem  vera  illa  sententia,  quod  vir 
non  doceatur  a  viro.  Primum  quia  vox  ministerii 
non  est  '.iri,  sed  Spiritus  sancti.  Deinde  conver- 
sio  hominis  per  vocem  Evangelii  non  est  talis  pae- 
dagogia,  ut  cum  praeceptor  pueruin  improbum  co- 
git  verberibus,  aut  magistratus  in  carcerem  conii- 
cit,  vel  suspendit  furem.  Sed  Spiritus  sanctus  in- 
tus  nrovet  cor,  ut  accendatur  agnitione  Dei,  et  ar- 
deat  motibus  timoris  ac  dilectionis  Dei.  Comple- 
bitur  autem  hoc  in  vita  aeterna,  ubi  ministerii  nul- 
lus  erit  usus  amplius,  Quia  tum  Deus  erit  oinnia 
in  omnibus,  id  est,  immediate  nobis  communicabit 
se  et  bona  sua. 

Sed  nec  Antinomorum  argumentum  valet:  qui 
cum  dictum  Christi,  Lex  usque  ad  loannem,  accom- 
modent  etiam  ad  Decalogum:  inde  ratiocinantur, 
legem  postea  non  esse  praedicandam.  Re- 
spondeo.  Etsi  contentiosis  concedi  potest,  De- 
calogum  etiam  ruente  politia  Moisis,  desinere, 
quatenus  scilicet  intelligitur  fuisse  politica  disci- 
plina  cohercens  cives  huius  politiae  seu  popu- 
lum  legis:  Tamen  ministerium  spirit»iale,  quo 
arguuntur  peccata  interiora  et  exteriora,  est 
omnium  temporum  usque  ad  vitam  aeternam 
Manet  enim  vox  Dei  arguens  peccata,  et  Deca- 
logus  enarratur  ac  declaratur  in  ministerio  Evange- 
lii,  quod  Ioannes  inchoat,  ut  non  modo  accusentur 

4* 


55 


PHIL.  MEL   SCRIPTA  EXEGETICA. 


56 


peccata,    sed    addatur  promissio  Evangelii  propria 
de  remissione  peccatorum. 


DOMINICA  IIII.     ADVENTUS. 
Evangelium  Ioannis  1. 
Et  hoc  est  Testimonium  Joannis,  etc. 

Summa  huins  Evangelii  et  praecipuus  locus 
est  Testimonium  de  Christo,  quia  Ioannes  missus 
est,  ut  testis  esset  de  adventu  Christi,  et  monstra- 
ret  ipsum  praeser.tem,  sicut  in  hoc  ipso  textu  in- 
quit :  stat  in  medio  vestrum,  quem  vos  nescitis.  Post- 
ea  nailtae  dispuiationes  sequuntur  de  Ioanne  et 
Baptisino  eius,  de  quibus  dicemus,  si  Grammatica 
prius  declaraverimus. 

Evangelista  facit  menticnem  loci,  ubi  Ioannes 
docuit  et  baptizavit.  Hunc  locum  nominat  Be- 
thabara,  quam  vocem  aliqui  mutant  in  Bethara- 
ba.  Sed  non  recfe,  quanquam  credibile  est  plures 
pagos  fuisse,  qui  dicti  sint  Betharaba.  Significat 
autem  Betharaba  domum  seu  pagum  deserti.  Ac 
pagus  nomen  habet  a  nrjy^  id  est,  fons,  quia,  ubi 
fontes  seu  scaturigines  aquarum  sunt,  ibi  loca 
magis  sunt  idonea  ad  habitatidum.  In  Germania 
passim  locorum  satis  est  fontium  et  fiuminum, 
quod  non  est  parvum  beneficium  Dei:  Sed  in  aliis 
regionibus  rariores  sunt  fontes.  Ideo  ad  habitatio- 
nem  delecta  fuerunt  loca  illa,  quae  fonti  alicui 
erant  vicina.  Alii  vocabulum  pagi  a  nrJYWfn,  quod 
est  figo,  deducunt,  quia  palis  quibusdam  fixis  in 
cirouitu  muniebantur  pagi.  Est  et  aliud  vocabulum 
W/u-7,  quod  significat  vicum,  (Sin  Dorff.  Et  puto 
Germanicum  2)orff  esse  a  $r)ort)off,  ober  fur  t>em  £t)or, 
suburbium  vel  praedium  suburbanum.  Pagus  si- 
gnificat  villam. 

Est  autem  in  hoc  textu  non  Betharaba,  sed 
Bethabara,  quod  significat  domum  traiectus,  @in 
fovt  ba  man  ttberfefyrer.  Est  vocabulum  compositum 
a  Beth,  id  est,  domus,  et  abara,  quod  convenit 
cum  Germanica  voce  ttber.  Et  per  methatesin  furt. 
Qui  linguam  Bohemicam  tenent,  dicunt  Brad,  id 
est,  pagum  illum  vicinum  Wittebergae  trans  Al- 
bim,  significare  idem,  quod  traiectus.  Nam  ante- 
quam  pons  est  extructus  trans  Albim,  transvehe- 
bantur  ibi  homines  navigio.  Eadem  ratio  nominis 
est  in  vocabulo  33retfcr),  qui  pagus  medius  est  inter 
Wittebergam  et  Torgam.  Graecis  noQog  etiam 
significat  transitum,  et  congruit  Germanica  vox 
vhcv  cum  Graeco  vniQ.  Nec  dubium  est  iro  vicinia 
Wittembergae  fuisse  Vandalos,  Et  ex  Vandalica 
lingua  originem  suam  haber.t  Bohemica  et  Poloni- 
ca.  Multi  sunt  pagi  In  Bohemia,  qui  nominantur 
Broda,  t-afl  beifi  ein  ttberfurt.     Idem  ergo  sigr.ificat 


Bethabara,  ubi  loannes  habitare  voluit,  quia  ma- 
gna  multitudo  conveniebat  quotidie  ad  traiectum  il- 
lurn,  qui  proximus  erat  lordani,  ut  plures  posset 
docere,  et  esset  ad  eum  facilior  aditus.  Non  enim 
abdidit   se    in    latebras ,    non    fugit   in    solitudines 


ignotas. 


Deinde  in  hoc  textu  etiam  illud  est  Gramma- 
ticum,  considerare  significationem  vocum  in  dicto 
illo,  Ecce  agnus  Dei  qui  tollit  peccata  mundi.  Multi  co- 
gitant  Christum  nominari  agnum,  quia  ut  agnus  est 
animal  simplex,  nemini  nocens,  sic  Christus  fuerit 
placidus,  quietus,  innocens,  qui  nemini  nocuerit. 
Sed  haec  non  est  vera  interpretatio.  Noniinatur 
Christus  agnus  non  propter  placiditatem  vel  sim- 
plicitatem,  sed  quia  est  victima.  Est  igitur  haec 
sententia:  Ecce  agnus,  id  est,  victima. 

Additur  autem  agnus  Dei,  id  est,  non  Aaronis, 
non  Pontificum  vel  sacerdotum  agnus,  hoc  est, 
non  talis  agnus,  qualem  mactabant  sacerdotes,  sed 
agnus  a  Deo  constitutus,  et  delectus  mirabili  et  in- 
enarrabili  consilio  Dei  ad  tollenda  peccata  mundi. 
Nomen  Latinum  victimae  est  a  vincendo,  quia  vi- 
ctis  hostibus  fiebant  sacrificia,  item  precatio  et  gra- 
tiavum  actio.  Graeci  plures  habent  dictiones,  et 
magis  idoneas.  Etiam  apud  Hebraeos  nomen  victi- 
mae  est  a  mactatione.  Est  autem  vera  et  princi- 
palis  victima  Christus,  in  quem  derivata  est  ira  Dei, 
et  qua  mactata  intelligitur  placata  esse  ira  Dei. 

Veteres  in  magnis  periculis  ctiam  homines  ma- 
ctabant  contra  mandatum  divinum.  Cumularunt  et 
caetera  sacrificia  Iudaei  et  Ethnici  ex  superstitione. 
Nain  hic  error  inde  usque  ad  Cain  semper  fuit  in 
mundo,  ut  existimentur  sacrificia  valere  ex  opere 
operato,  id  est,  quod  plerique  cogitant  se  liberari 
ab  Ira  Dei,  modo  ofTerant  sacrificia.  Hicerror  ni- 
hil  est  aliud,  quam  stulta  quaedam  fiducia  nostri 
operis,  in  quam  passim  invehuntur  prophetae,  qui 
docent  Deum  velle  et  approbare  opera  ex  fide  ve- 
ra  accipiente  remissionem  peccatorum  propter  Chri- 
stum,  qui  est  principalis  victima.  Ita  docebat 
etiam  Zacharias  pater  Baptistae,  et.  alii  sancti  in 
populo  ludaico.  Nos  quidem  mactamus  istas  victi- 
mas,  scd  veniet  vera  victima,  propter  quam  habe- 
mus  remissionem  peccatorum.  Istae  nostrae  victi- 
mae  sunt  tantum  signa  ostendentia  illam  venturam 
victimam:  non  sunt  verae  vic'imae  propter  quas 
remittantur  peccata.  Intueamur  autem  et  nos  hanc 
victimam,  id  est,  Christum  et  propter  hunc  sciamus 
tolli  peccata. 

Et  quanquam  exhauriri  res  ta-ntae  non  possunt 
in  omni  aetevnitate,  tamen  debent  esse  initia  sapi- 
entiae  istius  in  cogitatione  et  studiis.  Recipit  De- 
us  immensa  misericordia  genus  humanum,  sed  ita 
recipit,  ut  simul  velit  suae  iustitiae  satisfieri.  Hoc 
mirabile  et  inenarrabile  temperamentum  iustithe  et 
misericordiae  in  Deo,  diligentissime  considerari  de- 


57 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


58 


bet.  Non  voluit  Deus  genus  humanum  interire 
funditus,  e*  propter  immensam  misericordiam  rece- 
pit  genus  humanum  post  lapsom.  Sed  cum  etiam 
iustus  sit,  voluit  simul  satisfieri  iustitiae.  Id  tam 
magnum  ©st,  ut  nulla  creatura  possit  satis  compre- 
hendere  aut  eloqui.  Imo  omnes  creaturae  in  tota 
aeternitate  cousiderabunt  cum  summa  admiratione 
hoc  temperamentum  iustitiae  et  misericordiae  Dei. 
Ut  igitur  satisfieret  iustitiae  Dei,  oportuit  aliquem 
in  genere  humano  esse,  qui  esset  innocens,  et  poe- 
nam  persolveret  pro  caeteris. 

liatio  obstupescit  ad  hacc,  et  magnitudine  ac 
immensitate  rerum  onerata  languefit,  cedit  oneri,  nec 
capere  potest  sublimitatem  istarum  rerum.  Sed 
oremus  filium  Dei,  ut  excitet  corda  nostra  Spiritu 
sancto,  ut  sint  in  ndbis  initia  lucis  et  scintillulae 
aliquae  fidei,  qua  aceipiamus  et  amplectamur  res 
tantas.  Et  liaec  vere  sunt  realia,  non  sunt  specu- 
lationes  inanes. 

Cernitur  hie  ingcns  et  horrenda  ira  Dei  adversus 
peccatum,  quod  Deus  non  vult  remittere  peccatum, 
nisi  iustitiae  eius  satisfiat.  Ideo  factum  est  decre- 
tum,  ut  aliquis  in  genere  humano  pateretur  pro 
caeteris,  qui  esset  innocens,  et  ut  iste  solveret  Xv- 
&qov  seu  pretium  aequivalens,  oportuit  euin  Deum 
esse.  Fit  igitur  filius  Dei  deprecator,  et  transfert 
in  se  poenam,  et  quia  est  natura  Dcus,  est  pretium 
aequivalens. 

Pcstea  accedunt  plures  causae,  cur  oportuerit 
Deum  esse,  scilicet,  ut  posset  sustinere  illam  im- 
mensam  iram,  quam  nulla  creatura  sustinere  potuit, 
ac  ne  angeli  quidem,  Item  ut  esset  victor  mortis  et 
instaurator  iustitiae  et  vitae  in  nobis,  seu  ut  redde- 
ret  nobis  iustitiam  et  vitarn,  item  ut  ingrederetur 
semper  in  sancta  sanctorum,  id  est,  in  arcanum 
consilium  aetei  ni  patris,  ac  perpetuus  esset  depre- 
cator  pro  nobis,  item  oportuit  mediatorem  esse  De- 
um,  et  habere  omnipotentiam,  ut  cum  sit  custos 
Ecclesiae,  haberet  potentiam  maiorem  potentia  Dia- 
boli,  ut  semper  et  ubique  adesse  nobis  posset,  et 
auxiliari,  exaudire,  defendere,  regere  Ecclesiam. 

Hae  causae  magni  momenti  sunt  propter  quas 
agnus  iste  non  tantum  horno  esse  debuit,  cum  pec- 
catum  ex  genere  humano  ortum  esset,  sed  etiam 
Deus  omnipotens. 

Verbum  tollere,  quod  Graecis  est  oTqoj 
respondet  duobus  verbis  Hebraeis,  quae  arnbo  sunt 
apud  Esaiam.  Unum  est  Sabal,  quod  significat 
baiulavit,  portavit,  gestavit  onus  impositum,  ut 
cum  Esaiae  53.  dicitur:  Vere  dolores  nostros  ipse 
portavit.  Item,  lniquitates  eorum  ipse  portabit: 
Nos  dicimus,  (Ir  fyatS  auff  ftcb  genommen,  (Sr  fjatg 
qetragen.  Iste  agnus  iacet  in  morte  sentiens  onus 
peccati  et  irae  Dei,  quod  nulla  creatura  sustinere 
poterat.  Ita  cuqw  Graecum  vocabulum,  et  tollo, 
Latinum,  significat   interdum  portare,    ut  aqart   vov 


5     I 


£vyov  ifiov,  Tollite  iugum  meum  super  vos,  id   est, 
portate  meum  iugum. 

Alterum  verbum  est  Nasa,  vel  Nasah,  significat 
idem  quod  sustulit,  abstulit.  (5r  IjatS  VDeg  a/nommen. 
Ita  usurpatur  etiam  verbum  aTQoo  in  dicto  Sophoclis, 
noXefiog  ovSiva  av$Qa  ixtav  oJqsv  novqQov,  dXXdiovg 
XQt]Giovg  dd,  id  est,  bellum  neminem  malum  nisi 
casu  tollit,  sed  optimum  quemque  sernper.  Item 
|Iohan.  11.  |  aQaie  tov  fa&ov,  id  est;  auferte  lapidem, 
"scilicet  d  sepulchro  Lazari  resuscitandi. 

Lutherus  pro  voce  Tollendi,  retinuit  hanc 
phrasin  in  Germanico :  2)ag  ber  nnlt  funbe  tregt. 
Sed  Graecum  et  Latinum  vocabulum  est  plenius. 
Et  utrumque  verum  est.  (£r  tregtS  »nb  nimbi^  r)in* 
roeg,  gestat  ac  sustinet  poenam  peccati,  et  praeterea 
aufert  peccatum  potenti  manu:  stat  coram  aeterno 
patre,  ct  est  umbraculuin  et  deprecator  pro  nobis, 
ne  imputentur  nobis  peccata:  item  donat  nobis  in 
verbo  iustitiam  suam,  inchoat  in  nobis  iustitiam  ac 
vitam  aeternam:  et  in  resurrectione  mortuorum, 
omni  peccato  sublato,  redditurus  est  nobis  integram 
iustitiam  et  vitam  ac  laetitiam  aeternam. 

Nominat  autem  Ioannes  peccatum  in  singulari 
numero,  Quia  comprehendit  totarn  molem  peccati, 
id  est,  ornnem  inobedientiam  et  damnationem  ge- 
neris  humani.  De  quo  Mundi  appellatio  intelligenda 
est,  Quia  Ioannes  voluit  significare  omnibus  olTerri 
remissionem  peccatonim,  nec  quenquam  excludi, 
nisi  incredulitate  sua. 

Itaque  sciamus  sententiam  huius  dicti  fide  ad 
nos  applicandam  esse,  sicut  dicitur:  Beati  omnes 
qui  confidunt  in  eo.  Apprehendamus  igitur  filium 
Dei  fide,  et  credamus  quod  revera  nobis  sit  agnus 
donatus,  et  quod  propter  ipsum  simus  accepti. 
Hanc  fidem  in  nobis  alat  pia  meditatio  huius  di- 
cti,  quod  quidem  istis  diebus  canunt  etiam  scho- 
lastici  in  plateis.  Quae  consuetudo,  quod  pueri 
in  plateis  eunt  canentes,  cum  eleemosynam  col- 
ligunt,  valde  mihi  placet,  et  puto  pulchrum  et 
honesturn  exemplum  esse  in  civitatibus,  Quia  est 
confessio  publica  ,  quod  ibi  sint  Christiani  ,  et 
cantilenis  istis  pellitur  Diabolus. 

Et  ut  concludam  tandem  Grammaticam  de- 
clarationem  istius  dicti,  quaero,  qualis  sit  praedi- 
catio:  Iste  est  agnus ,  videlicet  demonstrando 
Christum?  Respondeo.  Est  praedicatio  figurata. 
Agnus  cum  mactabatur ,  erat  signum  victimae 
venturae.  Est  igitur  Metonyrnia.  Iam  venio  ad 
locos  doctrinae,  qui  sunt  in  isto  textu. 

Primus  est  de  secessione  Ioannis,  qui  cum 
deberet  succedere  patri  in  Templo,  egressus  est 
ad  lordanem,  ubi  erat  traiectus,  et  instituit  ibi  rem 
novam.  Ilic  quaestio  incidit ,  an  recte  fecerit 
Ioannes  discedens  a,  ministerio  ordinario,  et  in- 
choans  novum  cultum  seu  ceremoniam.  Haec 
quaestio  magnas  disputationes  peperit  istis  tempo- 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


60 


ribus,  Idque  apparet  ex  interrogatione  illa,  <;uam 
Christus  proponit  Pharisaeis:  Et  ego,  inquit,  inter- 
rogabo  vos:  Baptismus  loannis  eratne  ex  Deo,  un 
ex  hominibus  ? 

Ac  ut  intelligatur  nequaquam  fuisse  rem 
parvam,  consideretur,  quam  sit  res  necessaria 
unitas  Ecclesiae.  Ad  hanc  tria  coneurrere  debent: 
I.  Consensus  in  doctrina.  II.  Consensus  in  usu 
Sacramentorum.  HI.  Reverentia  ministerii,  ne  quis 
faciat  avulsiones  a  ministris  ordinariis  sine  neces- 
saria  causa.  Fuit  autem  conservatio  unitatis  Ec- 
clesiae  maxime  commendata  isti  populo,  et  ut  ner- 
vus  esset  unitatis  conservandae ,  voluit  Deus  in 
isto  populo  unicum  teniplum  esse ,  nec  in  aliis 
locis  Jicuit  sacrificare  extra  hoc  templum.  Quin 
et  toti  generi  humano  universale  mandatum 
traditum  est ,  ne  ulli  instituantur  cultus  divini 
humana  autoritate.  Praeterea  Ioannes  fuit  natus 
sacerdos,  filius  Zachariae.  Debuit  igitur  servire 
templo,  sicut  pater.  Quod  cum  non  faciat,  mittunt 
ad  eum  Pharisaei  et  Sacerdotes,  et  volunt  scire 
causam,  cur  discedat  ab  ordinario  ministerio,  et 
novam  formam  cultus,  seu  rem  novam,  id  est, 
baptismum  instituat.     Sic  enim  argumentantur : 

Nemo  debet  discedere  ab  l.cclesia,  cum  man- 
datum  Dei  expressum  sit  de  coniunctione 
cum  Ecclesia. 

loannes  discedit  ab  Ecclesia  seu  templo  illo. 

Ergo  Ioannes  non  recte  facit. 

Est  autem  respondendum  ad  Maiorem.  Non 
est  discedendum  ab  Ecclesia,  seu  non  est  facien- 
dum  Schisma,  scilicet,  sine  mandato  divino,  sin- 
gulari  vel  universali.  Ioannes  secessit,  quia  ha- 
buit  novum  et  singulare  mandatum  a  Deo.  Id 
ostendunt  testimonia,  quibus  Deus  ornavit  voca- 
tionem  Ioannis.  Prophetae  Esaias  et  Malachias 
pracdixerunt  eum  fore  praecursorem  Messiae,  et 
quidem  Esaias  praelinit  ei  locum,  quod  in  deserto 
paraturus  sit  viam  Domino.  Deinde  angelus  nun- 
tians  patri  eius  coneeptionem  et  nativitatem  mira- 
culosam  ex  matre  sterili  et  effoeta,  voluntatem  et 
mandatum  Dei  expressit,  quod  et  Zacharias  pater 
in  Cantico  suo  repetit,  cum  sermo  prius  ademptus, 
miraculose  ei  restitutus  esset.  Praeterea  filius  Dei 
venit  ad  ipsius  baptismum,  et  ostenditur  illustris 
patefactio  divinitatis,  in  qua  aeternus  pater  filius  et 
Spiritus  sanctus  divina  autoritate  confirmarunt  voca- 
tionem  Ioannis.  Habuit  et  alia  multa  testimonia 
loannes ,  sicut  Lueas  scribit  faetum  esse  ad  eum 
verbum  Domini,  cum  inehoaturus  esset  ministerium 
suum,  et  Lucae  7.  nominatur  Baptismus  loannis, 
consilium  Dei.  * 

Hoc  ergo  singulare  mandatum  Dei  excusat 
secessionem  Ioannis.  Nos  hodie  habemus  man- 
datum    universale,    cum    discedimns    ab    Ecclesia 


Romana,  qualis  nunc  est,  ut  cum  dicitur:  Si  quis 
aliud  Evangelium  docuerit,  sit  anathema.  Item, 
Oportet  Deo  magis  obedire  quam  hominibus.  Et  si 
quis  dixerit  blasphemiam  contra  iSpiritum  sanctum, 
non  remittetur  ei,  neque  in  hoc,  neque  in  futuro 
seculo.  Haec  mandata  divina  cogunt  nos,  ut  disce- 
damus  a  Papistis  Idololatris  ,  et  persecutoribus 
verae  doctrinae.  Et  debent  illa  horrenda  fulmina, 
quae  sunt  addita  istis  mandatis,  inovere  omnes 
homines,  ut  amplectantur  veritatem,  et  acquiescant 
in  veritate  agnita,  et  reprehendant  mendacia,  et 
abiiciant  idola. 

Anathema  significat  quiddam  reum,  seu  de- 
stinatum  exitio,  3)a$  verbannet  vnb  fcerfhtcbt  ift,  »nt> 
5\i£  man  tobten  iof.  Hac  voce  utitur  Paulus  magno 
consilio  de  hostibus  verae  doctrinae,  quasi  dicat: 
Pharisaei  et  Pseudoapostoli  dicunt  nos  esse  ana- 
themata:  sed  sciamus  anathemata  esse  ipsos  falsa 
docentes. 

Quid  autem  dici  potest  atrocius  quam  quod 
Christus  inquit.  eum  qui  oppugnet  agnitam  veri- 
tatem,  habere  peccatum  irreinissibile?  Peccaremus 
ergo  in  Spiritum  S .,  si  approbavemus  errores  et 
idola  Papistarum,  Et  tamen  multi  sunt  inter  eos, 
qui  contra  conscientiam  suam ,  iirpiae  illorum  do- 
ctrinae  et  idololatriae  adhaerent.  Talibus  mandatis 
seu  argumentis  nulla  creatura  potest  contradicere, 
neque  evertere  illa. 

In  omnibus  conventibus  quando  disputandum 
nobis  fuit  cum  adversariis,  obiecerunt  illi  nobis 
Schisma,  et  reprehenderunt  nos,  quod  fecissemus 
seiunctionem  ab  Ecclesia.  Ab  hac  accusatione 
ordiebatur  Eccius  statim  in  primo  conventu  Wor- 
matiensi  affirman^  Ecclesiam  illam  Romanam  am- 
plius  mille  qaingentis  annis  stetisse.  et  nos  repre- 
hendens,  quod  ab  illa  discederemus.  Ego  respondi 
nos  necessario  discessisse,  sicut  Ieremias,  et  alii 
Prophetae,  item  Apostoli  et  loannes  Baptista  disces- 
serunt  a  pontificiis  ludaicis. 

Eccius  opponebat,  illa  exempla  fuisse  singu- 
laria,  illos  habuisse  pcculiare  mandatum  Dei.  Imo, 
dicebam,  nos  habemus  universale  mandatum,  quod 
arTert  multo  firmiorem  rationem:  Nam  quod  fit  se- 
cundum  universalem  regulam,  id  multo  tutius  est, 
quam  quod  fit  secundum  singularem  exceptionem. 
Universale  est  autem  mandatum:  non  habebis  Deos 
alienos.    item,  fugite  idola. 

Papistae  cumulant  errores  et  idola  sua  par- 
ricidiis,  interficiunt  inultos  sanctos  homines  recte 
sentientes,  sicut  interfecerunt  hactenus  quosdam 
praestantissimos  viros,  Henvicum  Zutphaniensem, 
Ioannem  Cressum,  et  alios  excellenter  doctos,  qui 
mrhi  fuerunt  notissimi.  Ab  horum  parricidiorum 
societate  necesse  est  ut  nos  seiungamus. 

Interea   autem   debemus  discernere  Schismata 
'•  ex  causis    necessariis  ab   aliis    seiunctionibus    non 


61 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


necessariis.  Quia  ubi  est  vera  Ecclesia,  ibi  prae- 
ceptum  Pauli  servandum  est:  Non  deserentes  con- 
gregationem  vestram.  Cum  in  syiubolo  dicis:  Credo 
Ecclesiam  sanctam  Catholicam  ,  debes  cogitare: 
Omnipotens  aeterne  Deus,  ago  tibi  gratias,  quod 
in  genere  huinano  coilegis  Ecclesiam,  et  eam  de- 
fendis,  et  in  hac  parte  generis  humain  habitas, 
fac,  ut  ego  quoque  sim  meinbrum  verae  illius  Ec- 
clesiae,  confirma  in  me  hanc  voluntatem,  quod 
cupio  esse  et  manere  i.i  illa  Ecclesia,  ut  in  Psalmo 
dicitur:  Unum  elegi,  et  hoc  desidero,  manere  in 
domo  Domini.  Item:  Beati  qui  habitani  in  taber- 
naculo  tuo. 

Tales  debent  esse  cogitationes  nostrae.  De- 
bemus  quaerere,  quac  et  ubi  sit  vera  Ecclesia,  et 
nos  ei  adiungere,  tanquam  cives  et  membra  yerae 
Ecclesiae.  Qui  non  colligit  mecum,  inquit  Dominus, 
dispergit.  Cogita,  quam  horrendum  sit,  dilacerare 
aut  saevire  in  Ecelesiam,  aut  discedere  a  vera 
Ecclesia:  Sicut  multi  sunt  eiusn;odi  nebuiones>  qui 
ut  captent  auram  popularem,  alios  recte  sentientes 
lacerant  conviciis.  Ac  plerumque  indocti,  qui 
sunt  sine  literis  et  eruditione,  sunt  eiusmodi  voci- 
feratores.  Alii  faciunt  hoc  in  gratiam  Praicipum. 
Alii  ut  mereantur  favorem  vulgi,  quod  eonteinnit 
doctrinam  usitatam,  et  admiratur  absurda.  Norin- 
betgae  quidam  vociferatur ,  Cliristum  iustihcare 
per  accidens,  Osiander  clamat :  Non  meritum  Christi, 
sed  iustitia   essentialis    Christi    est    nostra    iustitia. 

Consideremus  mandata  de  vitando  schismate 
non  neeessario.  Sed  non  reformidemus  probra 
illa  hostium  veritatis,  qui  fremunt,  quod  propter 
necessarias  causas  discessimus  a  Romana  Ecclesia, 
nec  curemus,  quod  clamant  Papistae,  se  esse  an- 
tiquam  Ecclesiam.  Ego  certo  scio ,  Pontifices  et 
Episcopos  pertiaaciter  deiendentes  falsa  dogmata, 
et  falsos  cultus,  esse  coetum  idololatricum,  et 
gaudeo,  quod  sim  in  vera  Ecclesia.  Et  possum 
dice-re,  ut  Erasmus  dtcebat:  No?i  habeo  conscien- 
tiam,  tjuod  nimium  fecerim,  sed  quod  minus  fecerlm. 

Adclescent.es  in  hac  disputatione  etiam  voca- 
bula  considerent.  lurisconsulti  faeiunt  differen- 
tiam  inter  schisma  et  haeresin,  et  verum  est  esse 
differentiam.  Nam  schisma  potest  habere  excu- 
sationcin,  haeresis  nullam.  Germani  haeresin  vo- 
cant*  fefjerer;,  quod  vocabulum  fortassis  est  a  ©6$e* 
rer/,  id  est,  idololatria.  Antiqua  appellatione  haere- 
sis  signilicat  sectam,  a  verbo  aiQovfiat,  uiide  etiain 
est  uQoaiQtotg,  id  est,  singularis  electio,  @in  fonfrer* 
licb  furnemen.  Sed  in  Ecclesia  liaeresis  sigrjificat 
eiusmodi  sectam,  quae  dogma  impium  habet,  et 
nova  opinione  discedit  ab  Ecclesia.  Est  autem 
omnis  prava  opinio,  mendaciuin,  et  cum  est  eiroi- 
conlra  articulos  fidei,    tum    est    gravis  idoloiatria. 

Schisma  autem  significat  separationem,  ©inc 
iimbetung.     Sigismundus  lmperator  in  concilio  Con- 


stantiensi,  cum  esset  eiigendus  novus  Papa,  dixit 
ad  Cardinales:  Nos  non  volumus  amplius  pati 
schismam,  etsi  aliqui  etiam  axtcfiovg  horribiles  eura 
dixisse,  et  de  his  conouestum  esse  scribunt.  Fuit 
autem  irrisus  a  Cardinali  Placentino  quod  contra 
Grammaticam  peccaret.  Sed  respondit  Imperator: 
Non  places  mihi,  Placentine ,  quia  Imperatorern 
oportet  esse  intentum  in  res,  non  in  Graminaticam : 
Et  cum  sit  solutus  legibus  politicis,  non  debet  ser- 
vire  praeceptis  Grammatices.  Sic  igitur  in  Ecele- 
sia  nominatur  Schisma  scissio  scu  dilaceratio  Ec- 
clesiae,  Et  sic  Paulus  loquitur:  Non  sint  inter  vos 
schismata. 

In  Republica  nominatur  seditio,  quasi  seorsim 
itio,  etn  abvueicfyung,  D  est  interpositum  propter  Eu- 
phoniam,  sicut  in  redeo.  Estque  hoc  nomen  minus 
atrox  et  mollius,  atrocissimae  et  turbulentissimae 
rei  inditum  a  Romanis  propter  cives,  qui  ex  urbe 
in  vicinos  montes  secesserant.  Ideo  ut  revocaren- 
tur,  noluerunt  eos  vocare  hostes  et  perfidos. 

Graeci  dicunt  ozdow,  quod  est  vocabnlum  atro- 
cius,  sicut  Germani  quoque  nominant  (£in  (Smporung, 
cum  subditi  sumunt  arnia  contra  superiores,  mu- 
tandi  status  publici  causa. 

Aliud  est  vocabuium  tumultus ,  qaod  differt 
a  beilo,  quia  bellum  est ,  quod  ordinarie  per  magi- 
stratum  suscipitur,  sive  sit  iustum,  sive  iniustum 
bellum.  Tamultus  est  qualiscunque  concursus  seu 
paucorum,  seu  plurium,  quasi  dicas,  timor  niultus, 
id  est,  subita  commotio.  Quando  est  atrocior  tu- 
muitus,  fit  seditio,  Ut  tumultus  Catiiinae  e^t  se- 
ditio,  Tumultus  rusticorum  nostro  tempore  fuit  se- 
ditio.  Conabantur  abolere  reditum,  seu  censum, 
et  ordinarias  potestates,  et  praetexebant  libertatem 
Christianam. 

De  dicto  Dionysii  Corinthii  apud  Eusebiuiu, 
[Hist.  Eccles.  iib.  II.  cap.  ult.J,  dixi  alias:  Non 
minus  peccatum  est  schisma  quam  idololatria.  Haec 
sententia  est  vera,  quando  schisma  non  habet  cau- 
sam  necessariam,  seu  quando  schisma  est  impium: 
Idque  variis  de  causis  rieri  potest.  Saepe  fit  Schis- 
ma  cum  impio  dogmate:  Saepe  propter  mores,  at 
Donatistae  faciebant  Schisma,  quia  improbabant 
aliquorum  mores,  etsi  hoc  ipsum  erat  dogma  im- 
pium,  detrahere  efficaciam  ministerio,  propter  per- 
sonarum  vitia.  Interdum  mutatione  rituum,  qui 
sunt  suo  genere  indifferentcs,  aliqui  faciunt  seces- 
sionem  ab  aliis :  Sicut  Doctor  Iekel  in  natali  Christi 
concionabatur  de  Resurrectione,  et  in  Festo  Pa- 
schatis  de  Nativitate,  Dicebat  esse  Papisticum, 
alligatum  esse  tempori.  Postea  moriebatur  ex  ine- 
dia  voluntaria.  Talis  est  malitia  multorum,  qui 
non  possunt  pati  ullum  01  diuem,  et  praetexunt  liber- 
tatem  Christianam.  Vituperant  nos ,  quod  ser- 
vemus  ritum  ordinationis  ministrorum.  Nonnun- 
quam  odio  certarum  personarum  excitatur  schi  ;ma, 


ea 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


64 


ut   nunc   quoque    multi    depravant    aliorum    recte 
dicta  et  facta,  et  divellunt  Ecclesias. 

A  talibus  Schismatis  omnes  debent  sibi  cavere. 
Kon  cogites  virtutem  esse  tnmultuari,  et  disturbare, 
quaecunque  recte  constituta  sunt.  Iurisconsulti 
dicunt,  quod  non  sit  mutanda  lex,  nisi  sit  evidens 
utilitas.  Ita  non  est  faciendum  schisma,  nisi  sit 
evidens  veritas,  propter  quam  sit  discedendum  ab 
aliis.  Qui  sine  iusta  causa  facit  schisma.  est  par- 
ricida  Ecclesiae.  Adversus  hostes  simus  intenti 
et  vigilantes.  Civibus  autcm  oportet  quaedam  con- 
donari,  sicut  Christus  jMattb.  10.]  monet:  Estote 
prudentes  sicut  serpentes,  et  simplices  sicut  columbe. 
Columba  est  sine  felle.  Ita  vult  nos  esse  candidos 
sine  malevolentia ,  et  sine  acerbitate  animorum. 
Nominat  simplicitatem,  non  stoliditatem,  sed  can- 
dorem,  benevolentiam,  studium  concordiae  et  con- 
sociationis.  Deinde  duo  sunt  propria  serpentum. 
Serpens  est  cautissimus  in  tegendo  capite:  sic  nos 
debemus  esse  vigilantes  in  custodiendo  capite,  id 
est,  in  Principali  doctrina.  Deinde  cum  laesus  est 
serpens,  etiamsi  multi  simul  sunt,  tavnen  novit  ho- 
stem  suum,  et  invadit  euin,  qui  ipsum  laesit.  Ita 
debemus  esse  intenti  in  hostes.  Aliter  agere  cum 
adversariis,  qui  abiiciunt  fundamentum  verae  do- 
ctrinae,  aliter  cum  civibus  eiusdem  Ecclesiae. 

Uaec  propterea  dixi  tam  copiose,  quia  in  ex- 
cusatione  schismatis,  quod  obiectum  est  loanni,  et 
quod  hodie  nobis  obiicitur,  utrumque  est  docendum, 
ubi  sint  facienda  schismata,  ubi  non:  Et  quia  in 
hac  dvagyfa,  quae  nunc  passim  regnat,  valde  neces- 
saria  est  haec  commonefactio  de  amanda  coniun- 
ctione  cum  vera  Ecclesia,  et  quod  non  sit  facienda 
discessio  sine  gravi  causa,  sicut  multi  iam  putant, 
parum  refeire,  si  faciant  disturbationes  et  distra- 
ctiones  in  Ecclesiis  Evangelicis,  quibus  praetexunt 
dissimiles  causas :  ut  dicitur:  Quemque  suae  rapiunt 
sceleratu  in  praelia  causae. 

Secundus  locus  est  de  distinctione  vocationis 
propheticae  in  veteri  Testamento  :  et  vocationis 
Baptistae  inehoantis  ministerium,  quod  est  novi 
Testamenti  proprium.  Quaerunt  legati  ex  loanne: 
Tu  quis  es?  Esne  Christus?  Respondet  loannes: 
Non  surri.  Esne  Elias?  respondet  iterum:  Non 
sum  Elias.  Contra  Christus  expresse  dicit  eum 
esse  Eliam.  Quomodo  haec  sunt  concilianda? 
Ioannes  non  Elias,  id  est,  persona  illa  Eliae  Thes- 
bitae,  qui  vixit  sub  Rege  Achab,  et  vivus  s;iblatus 
est  in  coelum,  sed  Christus  'oannem  nominat  Eliam, 
scilicet  (ut  angelus  antea  ad  Zachariam  dixerat) 
quia  praecedebat  Messiam  in  spiritu  et  virtute 
Eliae,  non  sicut  Iudaei  volebant,  qui  restitueret 
ipsis  regnum,  aut  faceret  mutationem  status  poli- 
tici ,  sed  quod  ad  ministerium  docendi  attinet. 
loannes  tradidit  eodem  spintu,  seu  simili  motu  et 
impetu  Spiritus  sancti  veram  doctrinam,  declaravit 


legem,  ostendit  Messiam,  arguit  et  refutavit  idolo- 
latrias,  et  opiniones  pharisaicas,  sicut  olim  Elias 
ingenti  ardore  Spiritus  repurgavit  Ecclesiam,  et 
acerrime  invectus  est  in  idololatriam. 

Pergunt  autem  quaerere:  Esne  propheta?  re- 
spondet :  Non  sum.  Respicit  ad  imaginationes 
ipsorum,  qui  somniabant  talem  Prophetam,  qui  et 
doceret,  et  esset  gubernator  politicus,  Sicut  Sa- 
muel  cum  esset  erepta  arca,  erexit  rursus  statum 
politicum  et  Ecclesiasticum  collapsum,  et  alii  multi 
prophetae  fecerunt  mutationes  in  regnis.  Talem 
illi  somniabant  prophetam,  qui  inciperet  movere 
tumultus  et  faceret  praeparationem  ad  novum  re- 
gnum  Messiae.  Sentiebant  aliquid  novi  facturum 
esse  Messiam,  et  prophetam  qui  praecessurus 
esset,  inchoaturum  esse  initia  mutationum. 

Zacharias  in  Cantico  dicit,  Ioannem  futurum 
esse  prophetam.  Sed  hoc  non  intelligit  de  guber- 
natore  politico,  sed  de  doctore  interpretante  scri- 
pturam,  et  praedicente  aliqua  futura,  Sicut  Ioannes 
praedixit  finem  fore  illius  Politiae. 

Hic  consideretur  discrimen  inter  Prophetam  in 
populo  Israelitico  seu  veteris  Testamenti,  et  inter 
Prophetam  novi  Testamenti,  ut  cum  Paulus  inquit: 
Volo  omnes  prophetare.  Item:  Nolite  contemnere 
prophetias.  Consideretur  item  discrimen  Doctorum 
novi  Testamenti.  Propheta  in  veteri  Testamento 
est  persona  immediate  vocata  a  Deo  ad  docendam 
legem  et  iliustrandam  promissionem  de  Messia  et 
ad  partem  aliquam  gubernationis  politicae,  habens 
testimonium  quod  non  erret.  Ita  Moises  fuit  gu- 
bernator  Politicus,  praeterquam  quod  fuit  Doctor. 
Item  Samuel,  Elias,  Elisaeus,  Esaias,  Ieremias, 
Daniel,  Haggaeus,  fuerunt  vel  gubernatores  poli- 
tici,  vel  consiliarii  in  regnis  et  politia  Iudaica, 
Etsi  alii  maioribus  negotiis  occupati  fuerunt,  quam 
alii.  Talem  prophetam  volebant  Iudaei,  qui  iret 
Romam,  et  everteret  domum  Imperatoris  Tiberii, 
Et  domitis  Provincirs  distribueret  Imperium  inter 
ludaeos. 

Prophetae  in  novo  Testamento  sunt  interpre- 
tes  Scripturae  sacrae,  et  eam  accommodantes  ad 
usum  Ecclesiae,  et  corrigentes  vitiosas  opiniones» 
Horum  aliqui  etiam  piaedixerunt  futura,  ut  Agabus 
in  Actis.  Credo  Ioannem  Hilden  habuisse  Spiri- 
tum  Pro})hetiae.  Fuit  in  monasterio  Magdebur- 
gensi  Franciscano,  et  Isenacensi,  ubi  reliquit  prae- 
tttctiones  sua  manu  scriptas  in  Danielem,  et  inter 
caetera  clicit:  Anno  1516.  incipiet  nova  reformatio 
Ecclesia.  Scimus  autem  mox  sequenti  anno  1517. 
coepisse  Lutherum  scribere  contra  Papatum.  Idem 
Ioannes  Hilden  etiam  hoc  scripsit:  Anno  1600. 
Turci  dominabuntur  in  Italia  et  Germania.  Etiamsi 
non  omnia  teneant,  tamen  fieri  potest,  ut  magnam 
partem  occupent. 


65 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


65 


Hoe  modo  Ioannes  recte  nominatur  Propheta. 
Fuit  instaurator  doctrinae,  et  quanquam  monstravit 
praesentem  Christum,  tamen  dixit  futurum,  ut  pa- 
teretur,  item  fore  ut  deleretur  illa  politia,  et  post- 
ea  colligeretur  Ecclesia  novo  modo.  In  doctrina 
praedicavit  omnes  articulos  fidei,  sicut  nostri  pa- 
stores,  qui  recte  docent,  eosdem  articulos  fidei  tra- 
dunt,  nisi  quod  circumstantia  temporis  mutata  est. 
loannes  dixit  de  Christo  nondum  passo.  Nostri 
pastores  dicunt  de  passo  et  resuscitato.  Aliud  dis- 
crimen,  quod  ad  doctrinam  attinet,  nullum  est.  Et 
hunc  articulum  de  Christo  passo  et  resuscitato  do- 
cuerunt  etiam  Apostoli,  qui  primi  fuerunt  praeco- 
nes  huius  articuli  inter  Iudaeos  et  gentes. 

Quid  differunt  autem  Apostolus  et  Episcopus? 
Respondeo:  Apostolus  est  persona  vocata  imme- 
diate  a  Christo  ad  praedicandum  Evangelium  Chri- 
sti,  non  aatem  ad  gubernationem  politicam,  habens 
mandata  ubique  docendi,  quocunque  locorum  ve- 
niat,  item  habens  testimonia  quod  non  erret.  Epi- 
scopus  est  persona  mediate  vocata  ad  docendum, 
quae  debet  accipere  doctrinam  ab  Apostolis,  et 
cum  discedit  ab  ea  doctrina,  errat,  et  obligatur 
certae  Ecclesiae,  ad  quaro  vocationem  suam  habet. 

Paulus  nunquam  appetivit  ullam  partem  Poli- 
tiae.  Concionatur  Romae  etiam  in  carcere,  non 
liberat  se  inde,  non  expellit  Neronem,  nec  evertit 
Romanum  Imperium.  Sic  caeteri  Apostoli  non  ra- 
puerunt  politicam  gubernationem,  multo  minus  Epi- 
scopi  et  pastores  vocati  sunt  ad  Imperia. 

Postquam  autem  loannes  negavit  se  esse  Chri- 
stum,  Eliam,  Prophetam,  scilicet  qualem  illi  cu- 
piebant  (Intuetur  enim  eorum  voluntates  et  affe- 
ctus,  qui  non  cogitabant  de  doctrina,  non  de  in- 
stauratione  veri  cultus,  sed  qui  mutaret  regimen) 
tum  pergunt  illi  quaerere :  Quid  ergo  dicis  de  te 
ipso?  respondet  Ioannes  allegato  dicto  Esaiaje: 
Ego  sum  vox  clamantis  in  deserto :  parate  viam  Do- 
mino.  Dicit  se  esse  ministrum  Evangelii,  docto- 
rem  novi  Testamenti  et  testem  quod  iam  adsit  Mes- 
sias.  Estque  in  verbis  illis:  Ego  sum  vox  claman- 
tis :  praedicatio  figurata  per  Metalepsin,  quasi  di- 
cat,  ego  sum  persona  sonans  Evangelium.  Sed  lo- 
quitur  sic  propter  Emphasin,  ut  intelligatur  ministe- 
rium  esse  distinctum  a  persona,  hoc  est,  ut  scia- 
mus  non  esse  miscenda  ministerio  personalia,  sa- 
pientiam  nostram,  potentiam,  affectus  nostros. 

Minister  Evangelii  non  debet  addere  aliquid  de 
suo,  sed  debet  esse  vox,  id  est,  sonare  doctrinam 
Evangelii  puram  et  incorruptam:  Item,  minister 
Evangelii  debet  esse  Doctor  tantum,  non  rapere 
Principatus,  non  armis  tumultuari,  non  quaerere 
praesidia  humana.  Hoc  non  fecit  Papa,  qui  cum 
deberet  esse  pastor  Ecclesiae,  arripuit  sibi  ius  trans- 
ferendi  Imperia,  et  potestatem  utriusque  gladii.  Multi 
etiam  ex  aliis  ministris  in  hac  re  peccant,    qui  sic 


MELAKTH.  OPER   VOL.  XXIV. 


cogitant:  Ego  sum  in  ministerio.  Ergo  mihi  est 
obtemperandum.  Est  quidem  ministerium  afficien- 
duin  honore,  sed  non  est  praetextum  ministerii  quae- 
rendum,  quod  non  est  ministerii,  neque  est  indul- 
gendum  affectibus.  Praecipue  vero  in  doctrina  non 
est  affingendum  aliquid,  aut  assuendum  de  nostro. 
Sciamus  nos  esse  legatos,  habentes  mandatum  prae- 
scriptis  verbis. 

lurisconsulti  dicunt  legatos  mitti  dupliciter: 
Aliis  traditur  mandatum  praescriptis  verbis,  id  est, 
(Sin  cjett>if]et  befeljl.  Alii  vero  mittuntur  cum  libera, 
scilicet  potestate  deliberandi.  Dux  Georgius  mise- 
rat  Doctorem  Breittenbach,  et  dederat  ei  mandatum 
praescriptis  verbis.  Cum  rediisset,  interrogat  Dux, 
quid  effecisset:  respondet  ille,  se  propter  circum- 
stantias  rei  perficiendae  coactum  fuisse  aliquid  mu- 
tare  de  mandato,  sed  eventum  rei  fuisse  felicem. 
Dux  sedet  cogitabundus  aliquantulum ,  postea  in- 
quit:  Non  es  executus  meum  mandatum,  et  quan- 
quam  bene  res  successit,  tamen  noli  idem  facere 
in  posterum. 

Pontanus,  qui  fuit  duorum  Regum  Cancella- 
rius,  scribit,  quod  Friedericus  pater  plerumque  mi- 
serit  legatos  cum  libera,  Alphonsus  fiiius  semper 
praescriptis  verbis.  Et  hoc  magis  probat  Ponta- 
nus  ipse. 

In  Ducatu  Wirtenbergensi  iuerunt  aliquando 
missi  tres  legati:  Primus  erat  eques  auratus,  cui 
nomen  erat  Caspar  Spedt:  AAtev.  erat  doctorluris: 
Tertius  senex  quidam.  IUe  Caspav  eques,  ut  erat 
ingeniosus,  disputabat  dbcedendum  esse  a  man- 
dato,  quod  ipsis  iniunctum  erat,  propter  quasdam 
circumstantias  rerum  et  personarum,  cum  quibus 
agendum  erat.  Doctor  etiam  pro  et  contra  dispu- 
tabat.  Tandem  senex  dixit,  se  cogitare  tres  esse 
gradus  consiliariorum  Principis.  Primum,  inquit, 
sunt  aliqui  sapientia  et  auctoritate  valentes.  Sa- 
pientia,  ut  videant,  quid  sit  consulendum.  Autori- 
tate,  ut  excusare  rem  possint :  Qualis  tunc  erat 
cancellarius  Lamparter.  Alter  gradus  est  consilia- 
riorum,  qui  valent  sapientia,  sed  non  excellunt  au- 
toritate.  Hi  possunt  videre,  ubi  sit  aliquid  mutan- 
dum,  sed  non  audent  mutare,  ne  incurrant  in  iram 
Principis.  Tertius  gradus  est  eorum,  in  quo  ego 
puto  me  quoque  esse,  qui  non  excellunt  sapientia, 
nec  autoritate.  Itaque  ego  iudico  mihi  faciendum 
esse,  quod  mandato  Principis  est  iniunctum.  Recte 
iudicavit  hic  senex,  et  nos  idem  facere  debemus  in 
Ecclesia,  qui  habemus  mandata  praescriptis  verbis. 
Haec  moneat  nos  forma  illa  orationis,  qua  Ioannes 
inquit :  Ego  sum  vox :  quasi  removens  illa  quae 
sunt  subiecti.  Si  dixisset:  Ego  sum  sonans,  prae- 
dicatum  fuisset  admixtum  subiecto. 

Cogitate  autem,  quid  est  fragilius,  quid  imbe- 
cillius  voce,  quam  sit  ridiculum  apud  sapientes 
huius  mundi  dicere.  quod  Deus  sibi  colligat  Eccle- 

5 


67 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA, 


68 


siam  voce?  Et  tamen  verissimum  est,  quod  per  il- 
lam  vocem  Deus  sit  efficax,  sicut  dicitur:  Evange- 
lium  est  potenlia  Dei  ad  salutem  omni  credenti. 
Item,  Evangelium  est  ministerium  spiritus.  Et  hic 
dicitur:  Sum  vox  Clamantis,  id  est,  filii  Dei, 
qui  ex  sinu  patris  protulit  Evangelium,  et  qui  lo- 
quitur  per  ministros,  et  est  efficax  perverbum  vo- 
cale.  Non  est  igitur  tantum  vox  humana  sonans 
in  ministerio,  sed  Christus  ipse,  et  loquitur  per 
ministros,  et  per  vocein  illam  est  effieax. 

Additur  autem:  In  deserto.  ld  pertinet  qui- 
dem  ad  circumstantiam  loci  in  praedicatione  Ioannis : 
Sed  totum  genus  humanum  est  desertum  et  mise- 
rum  sine  luce  Evangelii.  Quid  fuit  pulchrius  Athe- 
nis,  quando  fuit  in  flore?  et  tamen  est  locus  de- 
sertus,  quia  non  est  ibi  lux  Evangelii. 

In  verbis:  Parate  viam  Domino,  describitur 
summa  doctrinae  ministerii.  Est  enim  eadem  sen- 
tentia  cum  illis  dictis:  Excipite  venientem  Dominum, 
osculamini  filium.  Agite  poenitentiam  et  credite 
Evangelio.  Haec  fuit  praedicatio  Ioannis,  et  esse 
debet  omnium  ministrorum  Ecclesiae.  Hanc  vocem 
debent  etiam  audire  omnes,  qui  volunt  esse  mem- 
bra  Ecclesiae. 

Et  assuefaciendi  sunt  animi,  ut  discamus  diri- 
gere  mentes  et  corda  in  vocem  sonantem  in  mini- 
sterio,  et  acquiescere  huic  voci,  tanquam  filius  Dei 
nobiscum  loqueretur  de  coelo.  Prophani  homines 
non  curant  hoc.  Et  contemnant  sane.  Sed  in  ve- 
ris  doloribus,  et  tentationibus  experimur  hunc  esse 
unicum  portum  consolatfonis.  Certe  oportet  nos 
Deum  invocare,  qui  tradidit  nobis  hanc  vocem  per 
filium:  Quidquid  petierilis  patrem  in  nomine  meo, 
dabit  vobis.  Huius  promissionis  fiducia  oportet  te 
confirmare  animum,  ut  statuas  te  a  Deo-  exaudi- 
tum  iri. 

Propone  cogitationi  tuae  hominem  damnatum 
ad  supplicium.  Quid  vis  tali  consolationum  propo- 
nere?  non  debes  cum  eo  disputare  de  arcana  ele- 
ctione:  non  deducere  ad  sensum  novorum  et  illu- 
strium  motuum  hoc  modo:  Si  es  electus,  Deus  fa- 
ciet  in  te  novum  motum,  ut  hilariter  et  libenter  mO- 
riaris,  et  omnia  contemnas.  Imo  vero  sic  ei  est 
vlicendum:  Audi,  hoc  est  mandatum  divinum:  Age 
poenifentiam,  et  crede  Evangelio.  Item :  Hic  cst  fi- 
lius  meus  dilectus,  Ipsum  audite.  Item  filius  Dei  di- 
cit:  Sic  Deus  olUexit  mundum.  Hanc  vocem  statuas 
et  tibi  divinitus  traditam  esse,  et  hac  voce  te  sus- 
tenles,  ut  acquiescas  in  filio  Dei.  Quod  si  fece- 
ris,  habebis  consolationem,  et  es  iam  haeres  vitae 
aeternae. 

Erat  Isenaci  quidain  miser  homo,  iuvenis, 
duxerat  uxorem,  non  didicerat  artificium,  egebat. 
Alius  quidam  senex  solitarius,  motus  nrisericordia, 
recepeiat  eum  in  aedes.  Habuit  aliquid  pecuniae 
senex  iste  aureos  circiter   sexaginta  in  moneta  au- 


rea,  et  quia  putabat  iiium  suum  inquilinum  fidelem 
esse,  non  occultabat  ad  eum  suum  istum  thesau- 
rum.  Miser  ille  iuvenis  incitatus  a  Diabolo,  motus 
spe  pecuniae  aufcrendae  interficit  senem,  aufert 
pecuniain,  et  egreditur  ex  oppido.  Pervenit  tantum 
ad  porcam,  nec  potuit  ulterius  progredi.  Ita  oppres- 
serant  eum  dolores.  Vicini  patefacta  domo  repe- 
riunt  bonum  senem  iugulatum.  Quaeritur  statim 
autor  caedis,  et  invenitur  ante  portam,  latitans  in 
domuncula  quadam  sub  gradibus  scalarum.  Inde 
abducitur  in  carcerem.  Ego  et  alii  Visitatores  ve- 
niebamus  eo  tempore  Isenacum.  Ille  miser  per 
suos  quosdam  amicos  orabat,  ct  obtestabatur  nos, 
ut  pro  ipso  intercederemus.  Nos  re  deliberata  di- 
cebamus,  non  posse  hoc  obtineri.  ut  vita  ei  done- 
tur,  quod  facinus  nimis  atrox  esset  et  immane,  in- 
terficere  hospitem  et  bene  meritum.  Sed  tamen 
hoc  impetraturos  a  senatu,  ne  rota  frangerentur 
ipsi  membra  corporis,  sed  ut  capite  plecteretur. 
Accessit  ad  eum  Fridericus  Miconius,  docuit  eum 
per  totum  triduum,  sed  ille  tanquam  stupens,  nul- 
las  consolationes  admisit.  Post  triduum  velut  ex- 
pergefactus  ex  profundo  somno  dixit:  o  Domine 
Friderice,  in  quanta  tentatione  fui,  et  quatn  parum 
abfuit,  ut  mihi  consciscerem  morlem,  sed  Dei  be- 
neficio  sum  eluctatus,  et  credo  illi  eonsolationi, 
quam  me  docuisti  ex  verbo  Dei,  quod  Dominus 
iurat :  Vivo  ego,  nolo  mortem  peccatoris,  sed  ut  con- 
vertatur  et  vivat.  Nunc  volo  praestare  Deo  obe- 
dientiam  in  supplicio,  et  scio  mihi  remissa  esse 
peccata  propter  Christum:  Postea  mortuus  est  in 
confessione  et  invocatione  fiiii  Dei,  contentus  au- 
dita  voce  Evangelii  et  in  ea  acquiescens. 

Tertius  locus  est  de  Baptismo  Ioannis.  Quaero, 
an  sit  idem  Baptismus  loannis  et  nostri  prstoris? 
Respondeo.  Idem  est  Baptismus  loannis,  cum  eo, 
qui  nunc  est  in  Ecclesia,  nisi  quod  inchoatus  est 
a  loannc,  tanquam  primo  ministro  novi  Testamenti. 
Andreas  Musculus  Franeofurtensis  Doctor  edidit 
propositiones  ante  aiiquot  annos,  in  quibus  assere- 
bat  Baptismum  Ioannis  non  habuisse  remissionem 
peccatorum,  Apostolorum  autem  Baptismum  annun- 
tiare  remissionem  peccatorum.  Atque  ita  scripsit 
etiam  Magister  sententiarum.  Et  sunt  alii  multi, 
qui  ita  sentiunt,  qui  delectentur  suis. 

Ego  sic  dico:  Baptisnms  divinitus  institutus 
continet  totam  poenitentiam.  Poenitentia  autGm 
sine  remissione  peccatorum  non  difiert  a  tragoediis 
Sophoclis  et  Euripidis:  Et  praedicare  poenitentiam 
tantum  ad  contritionem  est  legalis  concio,  non  au- 
tem  Evangelica.  Sicut  ergo  praedicatio  totius  novi 
Testamenii  inchoata  est  per  loannem,  ita  etiam  Ba- 
ptismus  Ioannis  habuit  non  modo  accusationem  pec- 
cati,  sed  etiam  annunciationem  remissionis  pecca- 
torum.  Ccntinet  igitur  contritionem  ct  fidem,  et 
confirmabat  eos,  qui  baptizabantur,  quod  haberent 


69 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


7i> 


remissionem  peccatorum  in  Messia  illo,  quem  digito 
monstrabat,  ut  agnum  Dei,  tollentem  peccata  mun- 
di.  Praeterea  auditores  loannis  baptizabantur  ab 
eo,  ut  essent  nova  membra  Ecclesiae.  Fuerunt  igi- 
tur  tales,  qui  fide  accipiebant  remissionem  pecca- 
torum.  Hanc  igitur  non  dubito  ipsum  annuntiasse. 
kaque  etsi  reprehendor  ab  aliquibus,  tarncn  relin- 
quo  iudicium  omnibus  sanis. 

Dico,  quod  ad  effectum  attinet,  eundem  esse 
baptismum  loannis  et  omnium  ministrorum.  Sed 
Ioannes  baptizabat  in  passurum  Messiam,  Nos  in 
passum  et  resuscitatum.  Differentia  est  igitur  tan- 
tum  in  circumstantia  temporis.  Ac  ne  plura  verba 
faciam,  Lucas  expresse  dicit,  quod  loannes  praedi- 
caverit  Baptismum  poenitentiae  in  remissionem  pec- 
catorum. 

Quidam  dicunt  Sacramenta  esse  signa  profes- 
sionis.  Verum  hoc  nondum  satis  est:  Sacramenta 
sunt  principaliter  testimonia  promissionis.  Ideo  an- 
tiquitas  etiam  nominat  ea  gratiae  signa.  Ita  ba- 
ptismus  loannis  est  signum  gratiae,  sicut  baptismus 
Pauli  et  nostri  pastoris.  Quare  autem  dicit:  Ego 
baptizo  aquu,  ille  baptizabit  vos  Spiritti  sancto  et 
igni?  Respondeo,  Distmguit  suam  personam  a  per- 
sona  Christi,  et  ostendit,  unde  sit  efficacia  Ba- 
ptismi.  Ioannes  et  caeteri  pastores  tantum  sunt 
ministri  externi  ministerii,  et  sunt  homines  tantum, 
sed  Christus  est  Deus  et  homo,  et  est  efficax  in 
illo  externo  ministerio:  Vere  adest  ministerio  illi, 
recipit  et  sanctificat  credentes. 

Hoc  satis  clare  intelligi  potest.  Ministri,  Io- 
annes,  Petrus,  Paulus,  Pastor,  Diaconus,  qui  sunt 
in  vocatione  ministerii  legitima,  tantum  sunt  mini- 
stri  externi  operis,  Baptizant  aqua,  id  est,  fungun- 
tur  externo  ministerio,  non  sunt  redemptores  aut 
salvatores,  sed  filius  Dei  est  efficax  per  ministe- 
rium,  et  est  redemptor,  et  salvator,  quia  est  per- 
sona,  in  quam  derivata  est  ira  Dei,  et  propter  il- 
lum  recipimur.  Deinde  cum  sumus  recepti  propter 
eum,  simul  vos  vivificat,  sanctificat,  instaurat  iu- 
stitiam  et  vitam  aeternam,  sicut  hic  dicitur:  bapti- 
zabit  vos  igni  et  sjiiritu:  Igni,  id  est,  iudicio  argu- 
ente  peccata,  Et  spiritu,  sciiicet  consolante  cor,  et 
excitante  motus,  qualis  est  ipse.  Nam  Deus  ista 
duo  facit  in  homine,  mortificat,  et  vivifieat,  ut  Eze- 
chias  ait:  Sicut  Leo  contrivit  omnia  ossa  mea,  et 
tamen  addit:  tu  eripuisti  animam  meam  ex  morte. 
Ille  miser  Isenacensis,  de  quo  antea  dixi,  sensit 
magnitudinem  peccati  toto  triduo,  et  luctatus  est 
gemitu  inenarrabili,  donec  Spiritu  S.  eum  susten- 
tante  et  consolante,  per  verbum  vicit  mortem.  Ibi 
baptizatus  est  igne  et  spiritu.  Haec  facit  filius 
Dei.  Ioannes  non  potest  facere.  Et  tamen  Deus 
sic  et  non  aliter  vult  colligere  Ecclesiam,  videlicet, 
per  ministerium. 

Si  vis  certus  esse  te  insertum  esse  Ecclesiae. 


utatis  ministerio.  Non  quaeramus  novas  revelatio- 
nes  ut  Schuuenckfeldius,  qui  dicit,  Verbum  tantum 
esse  exercitium  externi  hominis,  quale  apud  Iu- 
daeos  erat  non  edere  carnem  suillam.  Sed  nos 
sciamus  Verbum  Dei  esse  instrumentum,  per  quod 
filius  Dei  est  efficax.  Item  seiamus  sacramenta 
etiam  esse  signa  testificantia  et  applicantia,  id  est, 
confirmantia  fidem,  sicut  Paulus  vocat  circumcisio- 
nem  ccpquytda.  Tu  debes  statuere  vejte  ad  te  per- 
tinere  promissiones,  cum  hoc  Gigno  uteris.  Sed  fi- 
des  nitatur  ipso  Christo,  et  teneatur  semper  discri- 
men  inter  Christum  et  caeteros  ministros  onmes. 

Pharisaei  putabant  Christum  tantum  esse  do- 
ctorem,  sicut  etiam  nostro  tempore  quidam  scripse- 
runt,  Christum  attulisse  tantum  meliorem  legem. 
Dicunt  triplices  esse  leges  diversis  temporibus  in 
Ecclesia,  Legem  naturae,  legem  Moisis,  et  legem 
Evangelii:  Hae  sunt  stultae  imaginationes. 

Sed  et  ex  veteribus  aliqui  cum  de  Christo  dis- 
putant,  agunt  de  eo  tanquam  doctore  tantum,  ut 
Lucianus  non  sophista  ille,  sed  alius,  qui  vertit 
Biblia,  scripsit  orationem  ad  gentes,  in  qua  recitat 
initio  commemorationem  satis  longam,  quod  Ethnici 
sint  in  magnis  tenebris,  fingant  varia  numina,  imo 
etiam  Deos  obscoenos,  Priapum  etVenerem.  Post- 
ea  dicit  Christum  venisse,  ut  liberet  eos  ex  tene- 
bris,  quia  attulerit  praecepta  melioris  vitae,  de 
agnitione  unius  veri  Dei,  et  vita  casta.  Potest 
fieri,  quod  plus  intellexerit,  quia  fuit  vir  doctus, 
sed  tamen  descriptio  Christi  est  insufficiens,  qualis 
tamen  passim  est  etiam  in  Lactantio,  et  multis 
aliis. 

Nos  scire  oportet,  Christum  non  tantum  esse 
doctorem,  sed  Redemptorem,  et  Salvatorem.  Re- 
dimere  est  solvere  pretium.  Ideo  redemptor  est, 
quia  cum  patitur,  persolvit  Xviqov  pro  nobis.  Sal- 
vator  est,  quia  restituit  nobis  iustitiam  et  vitam 
aeternam.  Inchoat  eam  in  nobis  in  hac  vita,  et 
postea  complet.  Simul  etiam  est  Interpellator  co- 
ram  Deo  pro  nobis,  ut  tegantur  reliquiae  peccato- 
rum  nostrorum,  et  non  absorbeamur. 

Haec  Ioannes  etiam  alibi  saepe  docuit,  Et  hic 
inquit :  In  medio  vestrum  stetit,  quem  non  no-oistis, 
cuius  non  snm  dignus  solvere  corrigiamenta  calceo- 
rum,  vel  gestare  calceamenta  eius.  Calceus  signifi- 
cat  ministerium,  quia  nuntius  facit  iter  calceatus. 
Vult  igitur  dicere:  Ego  non  sum  dignus  tanto  mi- 
nisterio.  Id  multo  magis  singuJi  nostrum  agno- 
scant.  Nemo  est  par  tantae  moli.  Sunt  in  nobis 
magnae  infirmitates,  sed  requiritur  fidelitas,  id  est, 
bonum  propositum  seu  bona  conscientia,  ut  veli- 
inus  diligenter  facere  nostrum  officium,  et  non  ser- 
viamus  nostris  cupiditatibus,  ambitioni,  cupiditati 
vindictae,  et  aliis  furoribus,  quos  multi  miscent 
ministerio.  Quod  dicitur:  post  me  venil  qui  ante  me 
fuit,  simpliciter  ita  intelligatur,    quod  filius  Dei  sit 

5* 


1\ 


PHIL.  MEL.  SCMPTA  EXEGETICA. 


72 


coaeternus  palri,  et  quod  fuerit,  antequam  assunie- 
ret  humanam  naturam.  Illud  autem,  Est  prior  me, 
idem  est,  quod  potior  me,  non  solum  persona  seu 
essentia,  sed  etiam  officio:  ego  sum  minister,  ille 
est  Dominus:  Ille  est  sponsus,  ego  amicus  sponsi, 
ut  alibi  inquit.  Ego  sum  vocatus  ad  docendum  et 
baptizandum:  Ille  est  ordinatus  ad  proferendum  ex 
sinu  patris  Evangelium,  et  ad  redemptionem,  iusti- 
ficationem  et  salvationem  Ecclesiae.  Antecellit  igi- 
tur  in  infinitum  hic  summus  sacerdos  et  aeternus 
rex  Ecclesiae,  dignitate,  potentia,  et  gloria,  reliquos 
omnes  doctores. 


IN  DIE  NATIVITATIS  CHRISTI. 

Evangelium  Ioannis  I. 

Scitis  nos  convenire  mandato  Dei,  tum  in  cae- 
teris  diebus  festis,  tum  inprimis  in^  lioc  omnium 
summo  et  maximo  festo,  in  quo  celebratur  memo- 
ria  nativitatis  Christi:  Quia  Deus  non  frustra,  ne- 
que  ad  interitum  condidit  totum  genus  humanum, 
sed  ut  colligat  sibi  inde  Ecclesiam,  in  qua  ipse  ha- 
bitet,  et  cui  communicet  suam  lucem,  sapientiam, 
iustitiam,  laetitiam,  ac  vitam  aeternam :  et  a  qua 
vicissim  agnoscatur  et  celebretur.  Utrumque  fit  in 
hac  vita,  mediante  ministerio  docendi,  et  quidem  in 
his  ipsis  congressibus,  quos  mirabiliter  Deus  con- 
servat,  ut  conspiciatur,  quae  et  ubi  fit  vera  Ec- 
clesia. 

Agamus  igitur  gratias  Deo  aeterno  patri  Do- 
mini  nostri  Iesu  Christi,  quod  se  patefecit  illustri- 
bus  testimoniis  multiplicibus :  In  primis  vero,  quod 
misit  filium  suum  Dominum  nostrum  lesum  Chri- 
stum :  et  quod  sibi  per  et  propter  hunc  perpetuo 
in  genere  humano  colligit  aeternam  Ecclesiam. 

Cum  autem  in  hac  ipsa  Ecclesia  assidue  so- 
nare  debeat  vox  doctrinae  divinitus  patefactae,  ut 
accendatur  invocatio  et  gratiarum  actio:  Volumus 
nunc  etiam  repetere  partem  aliquam  doctrinae  ne- 
cessariae,  De  qua  sciamus  in  hoc  festo  tria  esse 
praecipue  cogitanda,  Primum,  quae  sit  ista  persona, 
quae  nascitur  ex  Maria  virgine,  Ubi  tenere  oportet 
articulum  fidei  de  duabus  naturis  in  Christo,  et 
causae  considerandae  sunt  aliquo  modo,  quare  me- 
diator  sit  Deus  et  homo.  Secundo  quae  bona  Chri- 
stus  attulerit,  seu  quae  beneficia  proprie  dicantur 
per  hanc  personam  dari.  Tertio  quomodo  fiat  ap- 
plicatio  Christi,  et  beneficiorum  eius. 

In  his  tribus  capitibus  continetur  summa  do- 
ctrinae  de  hodierno  festo,  et  hanc  Ioannes  in  ex- 
ordio  Evangelii  sui  complexus  est,  ut  in  loco  illu- 
stri  posita,  magis  esset  in  conspectu. 

Describit  enim  expresse  utramque  naturam  in 


Christo.  Divinam  naturam  nominat  Verbum.  Hu- 
manam  describit  appellatione  carnis.  Nominatim 
etiam  exprimit  beneficia  filii  Dei.  Denique  diserte 
meminit  fidei,  qua  fit  applicatio.  Eadem  a  nobis 
quoque  sunt  dicenda  et  saepe  dicuntur. 


De  persona  Messiae. 

Primum  igitur  ut  de  persona  dicamus:  Opor- 
tet  omnibus  notissimam  esse  communem  doctrinam 
deDeo,  et  tribus  personis.  Ac  sint  adolescentibus 
notae  descriptiones  Dei,  et  trium  personarum,  quia 
nos  in  Ecclesia  debemus  seiungere  nostram  invo- 
cationem  ab  Ethnica,  quod  fieri  non  potest,  nisi 
verum  Deum  agnoscamus,  sicut  se  patefecit,  et  dis- 
cernamus  in  Deo  personas  tres,  quae  differunt 
proprietatibus  internis  et  externis. 

Ideo  toties  repetimus  formani  verborum,  qui- 
bus  fieri  debet  invocatip :  Omnipotens  aeterne  Deus 
pater  Domini  nostri  Iesu  Christi  creator  coeli  et 
terrae  et  hominum:  una  cum  filio  tuo  Domino  no- 
stro  Iesu  Christo,  hoy(p  xoi.1  elxovi  aov:^  Et  Spiritu 
sancto  tuo:  Miserere  nostri,  et  remitte  nobis  pec- 
cata  nostra  propter  filium  tuum,  quem  mirando 
consilio  constituisti  mediatorem,  et  sanctifica  ac 
rege  nos  Spiritu  sancto  tuo,  effuso  in  Apostolos: 
Da  nobis,  ut  vere  te  agnoscamus,  et  celebremus 
in  tota  aeternitate. 

Talis  aliqua  forma  invocationis  sit  nobis  in 
conspectu,  ut  distinguamus  preces  nostras  ab  alia- 
rum  gentium  clamoribus:  Item  ut  discernamus  fi- 
dem  et  confessionem  nostram  a  furoribus  multo- 
rum  haereticorum,  quibus  evertitur  vera  Dei  agni- 
tio  et  invocatio.  Horum  semina  cum  passim  hac 
aetate  spargantur,  non  debet  cuiquam  molestum 
esse,  quod  veras  et  usitatas  descriptiones  Dei  et 
singularum  personarum  Divinitatis  toties  apud  iu- 
ventutem  repetimus. 


Quid  est  Deus? 

Deus  est  essentia  spiritualis,  intelligens,  aeter- 
na,  alia  a  creaturis  omnibus,  verax,  bona,  iusta, 
casta,  misericors,  benefica,  liberrima,  immensae  sa- 
pientiae,  et  potentiae,  irascens  peccatis,  pater  ae- 
ternus,  qui  filium  imaginem  suam  ab  aeterno  ge- 
nuit,  et  filius  imago  patris  coaeterna,  et  Spiritus 
sanctus  procedens  a  patre,  et  filio,  sicut  patefacta 
est  divinitas,  certo  verbo  et  testimoniis  divinis, 
quod  pater  aeternus  cum  filio  et  Spiritu  sancto, 
condiderit  et  conservet  coelum  et  terram  et  omnes 
creaturas,  et  adsit  omnibus  creaturis,  quo  ad  con- 


73 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


74 


servationem,  et  colligat  sibi  in  genere  humano  Ec- 
clesiam  propter  filium,  et  per  eum,  et  sit  iudex  iu- 
storum  et  iniustorum. 

Haec  descriptio  Dei  differt  a  Platonica,  quia 
nos  deducit,  non  tantum  more  philosophico  ad  es- 
sentiales  quasdam  proprietates  in  Deo,  ut  cum 
Plato  inquit:  Deus  est  mens  aeterna,  causa  boni  in 
natura:  sed  monstrat  etiam  tres  personas  in  Deo: 
et  facit  expressam  mentionem  patefactionum  Dei, 
secundum  quas  vult  a  nobis  agnosci  in  verbo  tra- 
dito  nobis  ab  ipso,  et  in  operibus  creationis,  et 
conservationis  rerum,  et  collectionis  ac  salvationis 
Ecclesiae,  donec  tandem  in  iudicio  universali  osten- 
dat  aeternum  discrimen  inter  electos  et  damnatos. 


Quae  sunt  singularum  personarum  de- 
scriptiones  ? 

Pater  aetemus  est  prima  persona  divinitatis, 
non  nata,  nec  aliunde  procedens,  sed  quae  ab  ae- 
teino  genuit  filium  imaginem  suam,  et  a  qua  pro- 
cedit  Spiritus  sanctus,  et  quae  cum  filio  et  Spiritu 
sancto  omnes  alias  res  creavit,  et  earum  substan- 
tias  conservat. 

Filius  aeternus  est  secunda  persona  divinitatis, 
quae  est  substantialis  et  integra  imago  aeterni  pa- 
tris,  quam  pater  sese  intuens  et  considerans  ab 
aeterno  gignit,  quae  nobis  quidem  sic  manifestatur, 
quod  sit  persona,  per  quam  pater  dicit  decretum, 
et  totum  ordinem  creationis,  et  reparationis  homi- 
num,  et  mittitur,  ut  patefaciat  Evangelium,  et  as- 
sumat  humanam  naturam,  et  sit  Mediator,  Redem- 
ptor,  iustificator,  et  salvator. 

Spiritus  sanctus  est  tertia  persona  Divinitatis, 
procedens  a  patre  et  filio,  et  est  substantialis  amor 
et  laetitia  coaeterna  inter  patrem  et  filium,  Et  sic 
nobis  manifestata  est,  quod  mittatur  in  corda  cre- 
dentium,  ut  tales  motus,  amorem  et  laetitiam  ac- 
quiescentem  in  Deo,  in  eis  accendat,  qualis  est 
ipse,  sicut  2.  Timoth.  1.  expresse  scriptum  est : 
Non  dedit  nobis  spiritum  timiditatis,  sed  roboris, 
dilectionis  Dei,  et  castificationis. 

Has  descriptiones  opoitet  familiarissime  notas 
esse  omnibus,  nec  Christiani  nomine  dignus  est, 
qui  vel  ignorat  ista,  vel  contemnit.  Nec  aliud  est 
officium  docentium  in  Ecclesia  et  scholis  magis  ne- 
cessarium,  quam  saepe  repetere,  et  inculcare  ista, 
ut  conservetur  doctrina  huius  articuli,  qui  est  in 
Ecclesia  primus  et  praecipuus,  et  discernit  Eccle- 
siam  ab  omnibus  aliis  gentibus  et  sectis. 

Sint  autem  in  conspectu  testimonia  vocis  divi- 
nae,  Quia  doctrina  ista  non  est  cogitatio  humana: 
sed  accepta  ex  revelationibus  divinis.      Neque  ho- 


mini  ulli  neque  angelo  crederetur  de  tanta  re,  nisi 
Deus  se  ita  patefecisset.  Ideo  teneantur  verba  no- 
stri  Baptismi,  et  patefactio  trium  personarum  in 
Baptismo  Christi  ad  Iordanem,  Nunc  vero  prae- 
cipue  agimus  de  secunda  persona  Divinitatis. 

Haec  persona  quanquam  certo  tempore  nasci- 
tur  ex  virgine,  tamen  est  filius  aeterni  patris,  ge- 
nitus  ex  eius  substantia.  Non  est  enim  dSeXcpog 
patris,  sicut  recte  inquit  Basilius:  Pater  et  filius 
non  sunt  duo  ddelyd.  Si  non  esset  ex  substantia 
patris  genitus,  tum  esset  ddeXyog.  Verum  scriptura 
nos  docet,  quod  filius  de  patris  essentia  natus  sit. 
Fuit  igitur  filius,  antequam  assumeret  humanam 
naturam.  Iam  vero,  postquam  natus  est  ex  virgine 
Maria,  sunt  in  Christo  naturae  duae:  Divina,  quae 
est  loyog  et  elxwvt  verbum  et  imago  aeterni  patris: 
Et  Humana,  assumpta  ex  virgine. 

Consideretur  autem  ratio  appellationum.  A 
Ioanne  dicitur  loyog,  a  Paulo  rixwv.  Haec  duo  vo- 
cabula  declarant  se  mutuo.  Ideo  enim  sic  dicitur 
respectu  patris,  quia  nascitur  cogitatione  patris  in- 
tuentis  semet  ipsum,  et  est  imago  integra  et  sub- 
stantialis,  aeterni  patris. 

Scimus  in  nobis  quoque  cogitatione  formari 
imagines.  Sed  hae  imagines  sunt  evanescentes,  et 
sunt  accidentia.  llla  vero  imago  patris,  quae  est 
lilius,  est  vcpigTafiivtj,  nec  est  evanescens  quiddam: 
Et  sic  ad  Hebr.  dicitur,  quod  filius  sit  dnavyacfia^ 
quasi  dicas  fulgor,  qui  est  dnd  avytjg  zovg  naiqog,  id 
est,  splendor  claritatis  et  lucis  paternae,  et  chara- 
cter,  id  est,  effigies  substantiae  patris. 

Nondum  dicimus  in  hac  enarratione  de  officio 
filii:  De  quo  suo  loco  recte  dici  potest;  quod  no- 
minetur  etiam  respectu  nostri,  loyog  et  imago.  Et 
quidem  magis  tunc  dulcescunt  nobis  istae  appella- 
tiones,  cum  agnoscimus  filium  esse  personam  illam, 
quae  alloquitur  Ecclesiam  omnibus  temporibus. 
Protulit  initio  ex  sinu  patris  mirandum  illud  decre- 
tum  de  reparatione  hominum,  et  postea  semper  ad- 
est  Ecclesiae,  conservat  ministerium,  et  per  illud 
est  efficax. 

Haec  est  valde  dulcis  enarratio  vocabuli  Xoyog, 
sicut  etiam  elxcov  seu  imago  est  nostri  respectu, 
quia  vere  nobis  ostendit  patrem.  Non  est  voluntas 
alia  patris,  quam  sicut  filius  eam  ostendit,  ut  dici- 
tur:  Nemo  novit  patrem  nisi  filius,  et  cui  vOtuerit 
filius  revelare. 

Pertinent  autem  haec  ad  officium  Filii.  Neque 
tamen  prior  enarratio  illa,  cur  Fiiius  nominetur 
Xoyog  et  tlxobv  respectu  patris  aspernanda  est:  Quia 
monstrat  ordinem  personarum,  Ac  docet,  filium 
esse  verbum  et  imaginem  patris,  etiamsi  nunquam 
conditus  esset  hic  mundus.  Ideo  veteres  scripto- 
res  Graeci  ac  Latini  plurimum  usi  sunt  hac  expli- 
catione  vocabulorum  respectu  patris,  ut  est  apud 
Basilium,  Nazianzenum,  Augustinum,  et  alios. 


75 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


76 


Et  quia  utitur  scriptura  appellationibus  sum- 
ptis  ex  natura  hominis,  quae  nos  deducunt  ad  si- 
miliiudinem  eorum,  quae  fiunt  in  nobis,  saepe  nos 
ipsos  aspiciamus,  et  consideremus  actiones  animae 
in  nobis.  Magis  etiam  amemus  studia  doctrinae, 
ut  aliquo  modo  declarare  possimus  haec  vocabula. 

Non  tribuitur  Spiritui  sancto  nasci,  sed  filio, 
Spiritus  sanctus  autem  dicitur  procedere,  Quia  na- 
sci  est  a  potentia  cogitante.  Nam  cogitatione  forman- 
tur  imagines,  prccedere  est  apotentia  volente,  seu 
appetente,  in  qua  sunt  motus  affectuum.  Aeternus 
pater  intuens  sese  gignit  filium:  Et  filius  nascitur 
imago  coaeterna  patris :  Spiritus  sanctus  est  motor 
seu  agitator,  et  est  amor,  et  laetitia  coaeterna  et 
substantialis  inter  patrem  et  filium. 

Ita  sunt  in  homlne  umbrae  quaedam  istarum 
maximarum  rerum,  quae  fuissent  illustriores,  si  na- 
tura  mansisset  integra,  ubi  magis  fulsisset  Divini- 
tas  in  nobis.  Nunc  vix  attollere  oculos  possumus 
ad  tantarum  rerum  considerationem.  Sed  tamen 
debemus  retinere  confessionem  veritatis,  et  eam 
sonare  adversus  Diabolum,  quantumvis  imbecilles 
et  infirmi  sumus,  sicut  infantuli,  de  quibus  dicitur, 
ex  ore  infantium  et  lactentiumperfecisti  laudemtuam. 

Iam  conferamus  cum  his,  quae  de  persona  Fi- 
lii  diximus,  narrationem  Ioannis,  qui  in  exordio 
Evangelii  sui  primum  omnium  ponit  propositionem, 
quae  est  asseveratio  de  coaeternitate  Filii  cumPa- 
tre:  In  principio  erat  Verbum.  Deinde  discernit 
personam  Filii  a  Patre,  cum  inquit:  Verbum  erat 
apud  Deum.  Hac  forma  verborum  significat  etiam 
arcanas  deliberationes  inter  Patrem  et  Filium,  sicut 
in  creatione  quoque  deliberat  Pater  cum  Filio:  Fa- 
ciamus  hominem  ad  imaginem  nostram.  Postea 
addit:  Et  Deus  erat  Verbum.  De  hac  propositione 
quaero :  Quae,  qualis,  quanta  ?  Respondeo.  Cate- 
gorica,  Affirmativa,  Singularis.  Verbum  ponitur 
loco  Subiecti.  Deus  loco  Praedicati.  Haec  est 
igitur  constructio.  Verbum  erat  Deus,  6  loyog  rjv 
&eog.  Qui  non  viderunt,  Verbum  seu  lcyov  esse 
Subiectum  in  hac  propositione,  valde  se  cruciarunt 
in  explicatione  huius  loci.  Excogitarunt  obscuras 
et  alienas  expositiones ,  sicut  necesse  est  fieri, 
quando  ignoratur  Grainmatica.  Etiam  in  communi 
sermonenomen  communius  est  Praedicatum:  Sedhic 
ex  articulo  addito  iudicari  potest  de  Subiecto :  nam 
Articulus  Graecus,  ubicunque  ponitur,  monstrat 
Subiectum:  Estque  expressa  affirmatio,  loyov  esse 
personam  divinum:  Nec  ponitur  hicDeus  metapho- 
rice,  sed  essentialiter.  Ideo  mox  addit:  Omnia  per 
ipsum  facta  sunt,  et  sine  ipso  factum  est  nihil  quod 
factum  est:  quasi  dicat:  Ipse  non  est  factus,  sed 
est  factor  rerum  omnium. 

Loriotus  negabat  Patrem  esse  creatorem,  sed  Fi- 
lium  tantum  dicebat  creatorem  esse^quia  hic  scri- 
•ptum  sit:  Omnia  per  ipsum  facta  sunt. 


Etsi  autem  in  Latino  textu  est  ambiguitas, 
quia  particula  Per  ipsum  Latinis  saepe  significat 
autorem  unicum  agentem:  tamen  in  Graeco  non 
est  vno,  sed  dia,  quae  vox  non  excludit  alium  si- 
mul  agentem.  Adeo  multum  refert,  in  omnibus 
textibus  scripturae  considerare  Grammaticam.  Est 
enim  Creatio  commune  opus  Patris  et  Filii  et  Spi- 
ritus  sancti,  sed  certo  ordine  tribuitur  personis  sin- 
gulis.  Pater  vult  creationem,  et  dicendo  eam  effi- 
cit  per  Filium.  Filius  exequitur  voluntatem  Patris, 
et  per  se  tribuit  rebus  omnibus,  ut  fiant,  et  sint 
aliquid.  Spiritus  sanctus  vigore  suo  fovet  res  quae 
creantur,  et  movet  eas.  Quod  autem  dicitur:  Sine 
ipso  factum  est  nihil  quod  factum  est:  Id  additur 
exclusionis  causa,  quasi  dicat:  Aliqua  nunc  sunt, 
quae  non  sunt  facta,  ut  peccatum  et  mors.  Haec 
non  sunt  per  eum  facta,  sed  per  Diabolum  irrupe- 
runt  in  mundum.  Addit  deinceps  Ioannes  :  In  ipso 
erat  vita,  hoc  est,  Filius  est  vivificator,  seu  dator 
vitae.  Et  haec  est  causa,  cur  statim  post  lapsum 
missus  sit  ad  genus  humanum.  Si  natura  hominum 
non  fuisset  lapsa,  tamen  loyog  habitasset  in  homi- 
nibus,  vivificans  eos.  Idem  multo  magis  nunc 
opus  est  homini.  Et  propterea  inde  usque  ab  initio 
missus  est  ad  Ecclesiam,  ut  rursus  vivificet  creden- 
tes,  et  liberet  ab  aeterna  morte. 

Quodautemadditur:  Et  vita  erat  lux  hominum: 
neque  de  vita,  neque  de  luce  tantum  corporali  est 
intelligendum,  seli  de  vita  et  luce  spiritual?.  Haec 
lux  est  notitia  voluntatis  Dei  per  Verbum,  quod 
Filius  revelavit  Patribus,  per  quod  etiam  efficit  in 
credentibus  novos  motus,  dato  Spiritu  sancto.  Ita 
Filius  simul  est  et  vivificator  et  illastrator. 

Est  autem  tristis  descriptio  impiorum  non  agno- 
scentium  lucem,  scilicetFilium  Dei,  nec  habentium 
veram  Dei  notitiam,  cum  Ioannes  totum  genus  hu- 
manum  vocat  tenebras :  Et  htx  in  tenebris  lucet,  et 
tenebrae  eam  non  comprehenderunt.  Ab  his  tene- 
bris  discernitur  tamen  vera  Ecclesia ,  in  qua  sunt 
electi,  in  quibus  est  notitia  filii  Dei,  seu  in  quibus 
suam  lucem  per  Evangelium  accendit.  Ideo  inquit 
postea:  Erat  lux  vera,  quae  illuminat  omnem  homi- 
nem,  scilicet,  qui  illuminatur.  Nam  sic  interpre- 
tanda  est  universalis  particula,  ut  occurratur  obie- 
ctioni. 

Non  omnes  homines  illuminantur. 
Ergo  haec  propositio  non  recte  ponitur  univer- 
saliter. 

Respondeo.  Universalis  illa  est  restringenda 
in  hanc  sententiam  :Quicunque  illuminantur,  hi  non 
nisi  per  filium  Dei  illuminantur.  Qualis  explicatio 
etiam  est  in  illo  dicto:  Misereor,  cuius  misereor, 
id  est,  Quicunque  misericordiam  accipiunt,  non  ex 
operibus  et  meritis  suis,  sed  ex  gratcita  misericor- 
dia  Dei  eam  consequuntur.     Vulgata  versio  habet: 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


78 


hominem  venientem:  Sed  debebat  esse,  veniens. 
Nam  dicitur  de  Filio  Dei,  non  de  aliis  hominibus: 
Ille  Filius  Dei  veniens  in  mundum,  erat  lux  omni- 
bus  hominibus. 

Repetitio  est  autem  priorum,  cum  addit  Ioan- 
nes:  In  mundo  erat,  et  mundns  per  ipsum  factus 
est.  H»ec  repetitio  confirmat  priorem  asseveratio- 
nem,  quod  loyog  sit  conditor  rerum  cum  patre,  et 
omnipotens,  et  vere  ac  essentialiter  Deus. 

Postremo  haec  propositio  subiicitur:  Verbum 
Caro  factum  est,  qua  docetur,  quod  filius  Dei  as- 
sumpserit  humanum  naturam,  seu  factus  sit  verus 
homo.  Non  enim  caro  tantum  corpus,  sed  totum 
hominem  significat.  Sed  loannes  propter  Emphasin 
usus  est  appellatione  carnis,  ad  significandam  in- 
firmitatem  naturae  assumptae,  quae  fuit  sine  pec- 
cato,  sed  tamen  subiecta  morti. 

Ac  factum  esse,  non  intelligatur  de  conver- 
sione,  aut  commutatione,  aut  amissione  naturae 
zov  Xoyov,  sed  de  copulatione,  seu  assumptione,  seu 
unione.  Cum  dico:  aqua  est  factavinum,  significo 
aquam  conversam  esse  in  vinum,  et  mutatam  esse 
naturam  aquae:  Sed  propositio  Ioannis  non  est  in- 
telligenda  de  extinctione  vel  mutatione  alterutrius 
naturae^  sed  quod  duae  naturae  unitae  seu  copu- 
latae  sint  retenta  utriusque  essentia  et  proprietati- 
bus.  Verbum  est  factum  caro,  id  est,  filius  Dei 
est  factus  homo,  manente  natura  divina.  Hucper- 
tinet  tota  doctrina  de  Unione  hypostatica,  et  de 
distinctis  modis  praesentiae  Dei  in  creaturis. 

Postea  allegat  Ioannes  testimonia,  quae  mani- 
feste  ostendunt  in  Cfcristo  esse  naturas  duas:  Ha- 
bitavit  in  nobis,  id  est,  conversatus  est  inter  homi- 
nes,  et  secundum  humanitatem  fecit  et  passus  est, 
quae  facere  et  pati  solent  homines.  Nam  vox 
ioxrjvwae  significat  commoratonem  in  eodem  taber- 
naculo,  qualis  est  inter  commilitones  seu  eiusdem 
militiae  socios.  Item,  vidimus  gloriam  eius,  gloriam 
quasi  unigeniti,  hoc  est,  testimonia  coelitus  ei  data, 
et  miranda  eius  opera,  resuscitationem  mortuorum 
et  alia,  quibus  dcmonstratum  est,  eum  esse  filium 
Dei,  et  Deum  omnipotentem. 


Causae,  cur  mediator  sit  Deus   et  homo. 

Iam  consideremus  causas,  cur  filius  assumpse- 
rit  humanam  naturam,  non  pater  aut  Spiritus  san- 
ctus.  Ex  his  praecipue  sunt,  quia  si  pater  assume- 
ret  humanam  natuvam,  tum  esset  et  pater  et  filius, 
Si  Spiritus  Sanctus,  essent  duo  filii.  Ut  igitur  sit 
unus  filius,  assumit  humanam  naturam,  qui  in  di-# 
vina  quoque  natura  est  filius.  Hanc  causam  reci- 
tat  Augustinus.  Deinde  Athanasius  pulchre  inquit : 
Congruebat,    ut   illa   persona  assumeret  humanam 


naturam,  quae  est  propriissime  et  quideni  substan- 
tialis  imago  Dei,  ut  in  nobis  quoque  restitueret 
Dei  imaginem. 

Ut  autem  intelligatur,  quomodo  restituatur  in 
nobis  imago  Dei,  causa  finalis,  et  impulsivae  cau- 
sae  considerandae  sunt,  cur  in  Mediatore  necesse 
fuerit  naturas  duas  esse. 

Finaiis  igitur  causa  incarnationis  Filii  est ,  ut 
sit  victima,  placator  irae  Patris,  et  reddat  nobis 
iustitiam  et  vitam  aeternam. 

Seo  causae  impulsivae,  cur  fecerit  Deus  hoc 
mirabile  deeretum,  ut  velit  recipere  et  salvare  ge- 
nus  humanum,  hoc  modo,  non  aliter  :  deducunt  nos 
ad  considerationem  iustitiae  et  misericordiae  in 
Deo,  et  ad  actiones  distinctas  naturarum  in  Chri- 
sto,  quae  concurrunt  in  opere  redemptionis  et  sal- 
vationis. 

Ac  continet  haec  tota  doctrina  de  causis  co- 
pulationis  duarum  naturarum  in  Christo,  inenarra- 
bilem  sapientiam. 

Prima  causa  est:  Quia,  nisi  decretum  esset,  ut  X6- 
yog  (per  quem  creatum  fuerat  genus  humanum)  as- 
sumeret  naturam  nostram,  funditus  periisset,  et  in 
nihilum  redacta  fuisset  tota  massa  naturae  huma- 
nae:  Totum  etiam  opus  mundi  frustra  fuisset  con- 
ditum.  Adam  et  Eva  oppressi  fuissent  aeterna 
morte,  nec  generassent  posteros  ullos.  Haec  cau- 
sa  magni  momenti  est,  de  qua  saepe  recito  illos 
versiculos : 

Nil  sum,  nulla  miser  novi  solatia  massam 
Humanam  nisi  quod  tu  quoque   Christe  geris. 

Ideo  nos  sumus:  Ideo  salvamur,  quia  filius 
assumpsit  massam  nostrae  carnis.  Non  autem  fru- 
stra  assumpsit,  sed  ut  sibi  inserat  nos  tanquam 
surculos,  ut  ipse  sit  vitis,  nos  palmites.  Quare 
versiculis  iliis  addere  soleo: 

Hoc  mirum  foedus  mens  semper  cogitet,  Uno 
Hoc  est  ne  dubita  foedere  parta  salus. 

Item: 

Tu  me  suslenta  fragilem,  tu  Christe  guberna. 
Fac,  ut  sim  massae  surculus  ipse  tuae. 

Haud  tlubie  haec  est  summa  omnium  consola- 
tionunij  de  cuius  magnitudine  non  potest  satis  dici 
vel  cogitari. 

Altera  causa,  quare  congruebat  Christum  esse 
hominem,  est.  Quia  homo  peccaverat,  congruebat 
iustiae  Dei,  ut  aliquis  ex  genere  humano  sustineret 
poenam,  quia  Deus  non  remittit  peccata  ex  futili- 
tate,  sine  compensatione ,  sed  vult  satisfieri  suae 
iustitiae.  Et  quoniam  in  specie  illa  humana  pec- 
catum  erat  admissiun,  conveniebat.  ut  aliquis  in 
eadem  specie  esset  victima.  Est  autem  immensae 
misericordiae.  quod  cum  nemo  hominum  esset  sine 


79 


PHIL.  MEL,  SCRIPTA  EXEGETICA. 


80 


peccato,  ut  pro  se  aut  aliis  posset  satisfacere, 
Deus  poenam  transtulit  in  hominem  innocentem, 
qui  est  Christus. 

Sed  non  tantum  de  causis  assumptionis  natu- 
rae  humanae  cogitandum  est:  Verum  etiam  causae 
considerandae  sunt,  quare  natura  divinam  oportue- 
rit  esse  in  hoc  mediatore?    Respondeo. 

Primum,  quia  humana  natura  sola  non  potuis- 
set  sustinere  poenam  et  tribuere  Deo  laudem  iu- 
stitiae.  m 

Secundo,  nulla  creatura  potuisset  esse  aequi- 
valens  pretiiun,  non  modo,  quia  oneri  poenarum 
sustinendo  par  esse  non  potest,  sed  etiam  quia 
compensationem,  quarn  Deus  postulat  pro  infinita 
malitia  peccati,  nulla  natura  finita  praestare  potest. 

Tertio,  quia  sola  creatura  non  potest  propria 
potentia  vincere  et  abolere  mortem  et  peccatum, 
restituere  iustitiam  et  vitam  aeternam. 

Quarto,  Mediatorem  oportet  esse  talem,  qui 
stet  coram  aeterno  patre  omnibus  temporibus,  et 
interpellet  pro  tota  Ecclesia,  et  singulis  invocan- 
tibus,  item  qui  norit  ac  vidcat  pectus/^  et  intimas 
cogitationes  patris.  Quod  non  nisi  iilius  fecere 
potest,  qui  est  in  sinu  patris,  sicut  dicitur:  Nemo 
patrem  novit  nisi  filius.  Angcli  tantum  sciunt,  quan- 
tum  eis  Deus  patefacit.  Sed  mediator  ille  videt 
totum  consilium,  introspicit  totum  pectus  patris. 

Quinto,  quia  mediator  est  custos,  sustentator 
et  vivificator  Ecclesiae ,  quae  sunt  opera  omnipo- 
tentis  naturae:  sicut  dicitur :  Nemo  rapiet  ovesmeas 
ex  manibus  meis,  Quia  ego  et  pater  s.imus  unam. 

Has  causas  saepe  recitamus,  etsi  sunt  instar 
parvi  alphabeti.  Non  enimpossumus  exhaurire  to- 
tam  hanc  sapientiam. 

Nunc  de  sccundo  articulo  seu  parte  huius  do- 
ctrinae  dicemus:  id  est,  de  beneficiis  incarnationis. 


De  beneficiis  Messiae. 

De  his  beneficiis  passim  concionantur  prophe- 
tae  magno  cum  splendore  orationis.  Sed  in  nar- 
ratione  Ioannis,  beneficia  praecipua  continentur  in 
illo  dicto:  Lex  per  Moisen  data  est,  gratia  et  veri- 
tas  facta  cst  per  Jesum  Christum.  Confert  Moisen 
et  Christum.  Moises  fuit  minister  legis,  proposuit 
populo  vocem  legis,  et  Deus  per  enm  constituit 
politiam  illam.  Habebant  autem  Iudaei  hac  opinio- 
nem,  quod  Messias  talis  futurus  esset,  qualis  erat 
Moises,  nisi  quod  gloria  Messiae  maior  futura  es- 
set.  Cogitabant:  Messias  proferet  imperium  suum 
longius,  geret  res  maiores,  quam  Moises,  sed  ta- 
men  similia  faciet,  et  amnlificabit  regnum  populi 
Iudaici. 

Hunc  errorem  Ioannes  refutat  antithesi  addita, 


qua  discernit  Christum  a  Moise,  Gratia,  inquit, 
et  veritas  per  Iesum  Christum  facta  est.  Gratia 
significat  remissionem  peccatorum  gratuitam  et  re- 
conciliationem,  item  imputationem  iustitiae.  Veri- 
tas  significat  res  veras,  seu  vera  et  aeterna  bona 
in  nobis  ipsis  inchoata,  qualia  sunt  vera  agnitio 
Dei,  seu  vera  sapientia.  Item  iustitia  nova*et  vita 
aeterna.  Haec  postea  consummabuntur  in  nobis. 
Ideo  complector  veritatis  appellatione  simulinchoa- 
tionem  et  consummationem. 

Ac  Ioannes  coniungit  gratiam  et  veritatem: 
quia  genus  humanum  non  modo  recipitur  propter 
filium  Dei,  sed  ille  ipse  filius  est  efficax  in  genere 
humano.  Dat  nobis  iustitiam  primum  remittens 
peccata,  seu  imputans  iustitiam  et  obedientiam  su- 
am.  Postea  efficiens  in  nobis  ipsis  iustitiam  no- 
vam,  et  accendens  initia  vitae  aeternae:  Quae  per- 
ficientur  in  resurrectione,  cum  erit  liberatio  integra 
a  peccato  et  morte,  et  fiet  consummatio  iustitiae, 
et  vitae  in  nobis.  Ac  tum  videbimus  haec  bona 
esse  res  veras,  quae  in  hac  vita  utcunque  incho- 
antur,  cum  fiet  restitutio  perfectae  naturae  nostrae. 

Haec  bona  non  affert  Moises,  Quia'  lex  ha- 
buit  tantum  umbras,  iustitiam  carnis  seu  discipli- 
nam,  et  externas  ceremonias:  Sed  Christus  affert 
veritatem,  id  est,  non  iustitiam  politicam,  et  inte- 
rituram,  non  externorum  rituum  observationem,  sed 
veram  iustitiam,  et  veram  vitam.  Propter  Chri- 
stum  certum  est,  te  non  modo  recipi,  sed  etiam 
sanctificari.  Quanquam  igitur  circumferimus  in 
hac  vita  naturam  miseram  ec  mortalem,  et  sunt  in 
nobis  reliquiae  peccati,  tamen  non  solam  iusti  re- 
putamur  propter  hunc  filium,  sed  etiam  renovatio 
in  nobis  inchoatur,  quae  tandem  complebitur  ac 
consummabitur  in  vita  aeterna. 

In  eodem  textu  Ioannis  est:  plenum  gratia  et 
veritate.  Quid  hoc  est?  Significat  Ioannes,  quod 
ipse  filius  et  placeat  Deo,  seu  sit  dilectus  patri,  et 
quod  habeat  illa  vera  bona,  veram  sapientiam  et 
veram  iustitiam.  Nos  autem  explenitudine  eius  ac- 
cipimus,  placemus  Deo  propter  Christum,  sicut  di- 
citur:  Sumus  dilecti  in  dilecto,  id  est,  diligimur 
propter  Christum,  et  ita  Ioannes  ipse  enarrat:  ac- 
cipimus  gratiam  pro  gratia,  id  est,  quia  ipse  est 
acceptus  seu  dilectus,  .acceptamur  nos  quoque  pro- 
pter  ipsum.  Postea  per  et  propter  ipsum  donan- 
tur  nobis  caetera  bona,  quae  nominavit  antea  ve- 
ritatem,  id  est,  lucem  seu  notitiam  spiritualem,  no- 
vam  iustitiam,  et  vitam  aeternam. 

Sic  et  Paulus  [2.  Cor.  5]  de  beneficiis  Chri- 
sti  inquit:  Eum  qui  non  ?iovit  peccatum,  fecit  pec- 
catum,  ut  nos  fieremus  Iustitia  Dei  in  eo.  Non  po- 
test  hoc  dictum  explicari  sine  Dialectica.  Funda- 
mentum  peccati  est  defectus  vel  mala  inclinatio, 
vel  mala  actio,  Terminus  peccati  est  reatus,  seu 
obligatio  ad  poenam.       Cum  igitur  Paulus   inquit: 


81 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


82 


Christus  non  novit  peccatum,  Hic  peccatum  ponitur 
pro  fundamento.  In  Christo  non  fuit  peccatum,  non 
defectus,  non  mala  inclinatio,  non  vitium  aliquod, 
non  mala  aliqua  actio.  Deinde  cum  dicitur:  Ilunc 
fecit  peccatum,  Ibi  peccatum  ponitur  pro  termino. 
Voluit  Deus  Christum  esse  reum  propter  nostra 
peccata,  cum  ipse  esset  insons  et  innocens. 

Quod  autem  additur,  Ut  nos  fieremus  iustitia 
Dei,  Metalepsis  est.  Ut  fiamus  iustitia,  id  est,  ut 
simus  iusti  et  accepti  Deo,  non  nostra  dignitate: 
sed  iustitia  a  Deo  imputata  propter  filium,  habea- 
nms  per  ipsum  remissionem  peccatorum.  Postea 
suo  ordine  sequitur,  Quod  sumus  per  eum  iusti, 
etiam  inchoatione  novae  iustitiae  in  nobis,  ac  tan- 
dem  consummatione. 

Haec  omnia  etiam  Esaias  [c.  62.]  complexus 
est,  cum  inquit:  Gaudebo  in  Domino  Deo  meo,  id 
est,  non  laetabor  propter  meam  iustitiam,  sed  in 
Domino  laetabor,  quia  induit  me  vestimento  iustitiae 
et  salutis.  Vestit  nos  Christus,  iustitia  sua,  id  est, 
primum  dat  nobis  remissionem  peccatorum,  quia 
ipse  pro  nobis  praestitit  obedientiam,  et  derivavit 
in  se  iram,  ac  sustulit  horrendum  iudicium  Dei 
advcrsus  nos:  deinde  efficit  in  nobis  novam  iusti- 
tiam,  quae  etsi  est  immunda:  tamen  plaeet  Deo: 
Quia  quicquid  est  immundiciei,  id  tegitur  imputata 
nobis  iustitia,  et  innocentia  CLristi,  tanquam  veste. 
Simul  etiam  vestit  nos  salute,  quia,  si  sumus  recepti, 
si  est  donata  remissio  peccatorum,  si  sunt  in  no- 
bis  initia  novitatis  spiritualis,  quanquam  sumus 
infirmi  et  imbecilles,  custodimur,  regimur,  susten- 
tamur  quoque  per  ipsum  in  hac  vita,  sicut  videmus 
Ecclesiam  servari  mirabilissimo  modo.  Denique 
sublato  peccato  tolletur  tandem  mors  aeterna,  red- 
detur  iustitia,  et  vita,  et  laetitia,  et  gloria  aeterna. 
Nam  haec  omnia  bona  cohaerent. 


De  applicatione    Christi    et   beneficiorum 

eius. 

Tertius  articulus  huius  doctrinae  est  de  appli- 
catione.  Non  satis  est  dicere  de  beneficiis,  sed 
oportet  nos  simul  cogitare,  quomodo  ingentia  illa 
beneficia  fiant  nostra ,  seu  quomodo  accipiantur 
a  nobis.  Hic  oportet  intelligi  connnunem  doctrinam 
de  conversione  et  de  fide. 

Non  est  fides  res  otiosa,  ut  si  scribas  in  libro 
aut  pariente  nomen  aut  picturam  alicuius  rei,  sed 
coniuncta  est  vera  fides  cum  viva,  et  vera  con- 
solatione,  quam  in  pavoribus,  et  veris  doloribus 
sentiunt  ilii,  qui  conveftuntur  ad  Deum.  Est  enim 
fides  non  tantum  notitia  in  mente,  sed  simul  est 
fiducia  in  voluntate  et  corde,  et  sic  consolationem 
affert,  quando    in  seriis  pavoribus   homo  sustentat 

MELANTH.  OPER.  VOL.  XXIV. 


se  voce  Evangelii,  et  intuetur  filium.  Tunc  enim 
revera  Spiritus  sanctus  est  efficax,  et  cor  fide 
acquiescens  inDeo  propter  filium,  experitur  pacem 
et  laetitiam. 

Hac  fide  non  aliter  accipiuntur  beneficia  Christi, 
imo  Christus  ipse.  Nec  tamen  propter  dignitatem 
fidei,  ac  multo  minus  propter  merita  aliorum  operum 
sumus  accepti,  sed  propter  illum  Spsum  filium  reci- 
pimur.  Ideo  cum  dicimus,  Nos  fide  iustifieari,  non 
noc  volumus,  quod  homo  sit  iustus  propter  quali- 
tatem  in  nobis,  sed  quod  iusti  simus  propter  Chri- 
stum,  et  quod  hoc  oporteat  fide  accipi.  Nam  fides 
tantum  est  medium  seu  instrumentum ,  quo  fit 
applicatio  Christi,  et  beneficiorum  eius,  et  hac 
fide  sustentantur  corda  contra  pavores  et  omnes 
tentationes  Diaboli. 

Cogitemus  autem,  quales  tenebrae  sint,  quando 
dixerunt,  et  adhuc  dicunt  ac  defendunt  Monachi, 
quod  homo  debeat  manere  in  dubitatione ,  item 
quod  alii  habent  hoc  somnium,  quod  propter  novi- 
tatem  simus  iusti,  ut  loquitur  liber  Interim. 

Sicut  autem  fide  accipiuntur  beneficia,  sic 
postea  retinentur  fide,  id  est,  fiducia  filii  Dei. 
Neque  est  fides  in  his,  qui  non  convertuntur ,  id. 
est,  qui  retinent  peccata  contra  conscientiam ,  et 
in  iis  perseverant.  Non  retinentilr  beneficia  Christi, 
quando  homines  indulgent  furoribus  et  cupiditati- 
bus:  Ideo  dicitur:  Nolite  errare,  scortatores,  adul- 
teri,  homicidae,  etc.  non  possidebunt  regnum  Dei, 
id  est,  perseverantes  in  iis  contra  conscientiam. 
Item:  Milita  bonam  militiam,  retinens  fidemetbonam 
conscientiam.  Item:  Vivo  ego,  nolo  mortem  pec- 
catoris,  sed  ut  convertatur  et  vivat.  Haec  est  copu- 
lativa  propositio.  Praecipitur  conversio,  et  tantum 
his,  qui  convertuntur,  promittitur  vita. 

Non  conversis  non  promittitur  vita,  sed  in- 
teritus  ,  sicut  contextus  in  concione  prophetica 
ostendit.  Sciamus  autem  semper  propositum  esse 
tempus  conversionis  in  hac  vita,  et  quandocunque 
homo  resurgit,  Deus  vult  eum  recipeie,  sicut 
multi  ac  magni  lapsus  sunt,  ex  quibus  sancti 
resurgunt,  ut  David,  Petrus,  Manasses,  et  alii. 

Haec  omnia  diligenter  consideranda  sunt,  cum 
cogitamus  de  applicatione ,  ut  sciamus,  quid  sit 
fides,  et  qua  re  nitatur,  Et  quod  non  sit  divellenrfa 
a  praesenti  conversione.  Cum  Psalmo  2.  dicitur: 
Beati  omnes  qui  confidunt  in  eo.  Item:  Osculamini 
filium.  Haec  intelligenda  sunt  de  applicatione 
Christi,  et  beneficiorum,  que  fit  fide. 

De  hac  applicatione  etiam  loquitur  loannes: 
Dedit  eis  potestatem  filios  Dei  fieri,  credentibus  w 
nomer  eius,  id  est,  quicunque  credunt  in  eum,  hi 
accipiunt  hanc  dignitatem,  et  praerogativam,  ut 
sint  filii  Dei  per  gratiam  seu  adoptionem. 

6 


83 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


84 


Postea  addit:  Qui  non  ex  sanguinibus ,  neque 
ex  voluntate  carnis  aut  voluntate  viri,  sed  ex  Deo 
nati  sunt. 

Quod  ait:  non  ex  sanguinibus:  significat,  quod 
genus  seu  carnalis  generatio  non  efficiat  filios  Dei, 
sicut  Iudaei  cogitabant:  Nos  sumus  senien  Abrahae. 
Ergo  sumus  iusti,  et  haeredes  vitae  aeternae  propter 
generationem  ex  Abraham.  Et  Anabaptistae  ima- 
ginantur,  ex  sanctis  nasci  liberos  sine  peccato. 

Voluntatem  carnis  nominat  vires  naturales  et 
opera,  quaecunque  ab  hcminibus  praestari  possunt 
sine  regeneratione  ,  ut  Papistae  imaginantur  et 
Ethnici,  nos  propter  disciplinam  fieri  haeredes 
vitae  aeternae. 

Voluntas  viri  significat  motus  heroicos  et  opera 
heroica  sTne  fide,  Item,  Imitationem  operum  heroi- 
corum,  et  electionem  cultus  alicuius  peculiaris. 

Ita  statim  in  praefatione  Evangelii  sui  Ioan- 
nes  totam  doctrinam  cogitandam  in  hoc  festo 
complexus  est,  Primum  quae  persona  sit  Christus. 
Quia  XSyov  nominat  etiam  filium  unigcnitum,  qui 
est  natura  filius,  et  tamen  docet  eum  assumpsisse 
carnem,  sicut  inquit:  Verbo  caro  factum  est.  Sunt 
igitur  in  hoc  Christo  nato  ex  virgine  naturae  duae, 
divina  et  humana.  Deinde  de  beneficiis,  cum  alia 
multa  dicit,  tum  inprimis  quod  per  eum  gratia  et 
veritas  facta  sit.  Postremo  de  applicatione ,  qui 
credunt  in  eum,  hi  sunt  filii  Dei.  Haec  in  istis 
feriis  considerate,  et  exuscitate  animos  ad  gratia- 
rum  actionem  et  invocationem.  Sit  vobis  in  con 
spectu  tota  ista  concio  loannis  ,  et  coniungatur 
professio  symboli  Apostolici  et  Niceni,  in  quo  de 
persona  filii  Dei  contra  Arianos  dicitnr,  et  additur 
haec  dulcissima  sententia :  Qui  propter  nos  homines, 
et  propter  nostram  salutem  descendit  de  coelis. 

Hanc  sententiam  cogitemus  in  invocatione,  et 
petamus  nunc  quoque,  ut  filius  Dei  perpetuo  col- 
ligat  et  defendat  Ecclesiam,  et  nos  in  ea.  Tenea- 
mus  etiam  hanc  consolationem,  quod  sicut  susten- 
tat  suam  massam,  sic  velit  nos  quoque  sustentare. 
Quae  est  haud  dubie  una  ex  consolationibus  omnium 
maxima  et  efficacissima. 


DIE  STEPHANI. 

A  c  t  o  r.    6.     e  t    7. 

Quid  significat  nomen  StephaniY  Est  usitata 
barbaries  multorum,  ut  dicant  Stephanus  penultima 
longa,  cum  vocabulum  Graecis  sit  notissimum 
CTttpavog.  Significat  autem  idem,  quod  Corona. 
Dicunt  veteri  lingua  Vandalica  Lubeck  etiam  signi- 
ficare  coronam.  Lucas  dicit  Stephanum  fuisse 
Diaconuin.     Hic  adolescentes  discant  appellationes 


distinctas  praecipuorum  graduum,  qui  fuerunt  in 
Eccle?ia  veteri  :  Quales  sunt  Episcopus ,  pres- 
byter,  diaconus,  acoluthus,  elc.  Item  nomina  vicina, 
Clerici,  Liturgi ,  quorum  passim  fit  mentio  in 
historiis. 


De    nominibus    ordinum    Ecclesiasticorum 
apud   veteres. 

Puto  noinen  Clericorum,  quo  complectebantur 
totum  ordinem  Ecclesiasticum ,  usurpatum  esse 
imitatione  Levitarum.  Hi  dicebantur  sors  Domini, 
quasi  dicas,  peculiaris  pars  populi  segregata  ad 
ministerium.  Nam  xXyqog  significat  sortem,  id  est, 
portionem  peculiariter  delectum.  Retinuerunt  ergo 
in  veteri  Ecclesia  nomen  Clericorum  de  iis,  qui  ad 
ministerium  vocati  erant.  Et  hic  in  Iure  Canonico 
dicitur:  Qui  alteram  uxorem  duxerit,  non  sit  in 
clero,  id  est,  non  obtineat  amplius  locum  inter 
ministros  Ecclesiae.  Non  condemnarunt  tum  Diga- 
mos,  neque  excommunicarunt  prorsus  a  societate 
Ecclesiae,  sed  separarunt  a  ministerio. 

Liturgus  etiam  generale  nomen  est.  Signi- 
ficat  ministrum,  qui  est  in  aliquo  publico  munere, 
etn  jeber,  ber  ein  ampt  fyat.  Nam  Liturgia  significat 
administrationem  muneris  publici.  Et  XmovQyioa 
idem  est,  quod  fungor  ministerio  publico.  Papistae 
Missam  dicunt  nominari  Liturgiam  a  Atr?,  id  est, 
precatio.  Sed  sic  dicta  est  olim  distributio  Coenae 
Domini,  quia  est  muneris  publici  administratio. 
Etymologia  autem  vocis  UnovQyCag  est  a  Irfizov,  id 
est,  bonum  publicum,  et  tqvov.  Est  igitur  Xiticvoydg 
administrans  in  bonis  publicis. 

Episcopi  nomen  significat  inspectorem.  Sic 
in  Iure  Civili  nominantur  Episcopi  panum,  id  est, 
inspectores.  Ecclesia  delectata  est  hoc  nomine, 
quod  non  est  Tyrannidis,  sed  diligentiae  vel  vigi- 
lantiae  in  gubernatione.  Et  fuit  huius  nominis 
usus  olirn,  potissimum  in  politia  Attica.  Lacedae- 
monii  nominarunt  Magistratus  provinciales  aqnoGTag, 
id  est,  reformatores ,  Quia  imperium  Laconicum 
erat  durius.  Collocabant  in  urbes  harmostas  cum 
praesidio,  qui  mutabant  multa  in  legibus,  et  in 
formo  Reipublicae,  faciebant  oligarchias,  et  Tyran- 
nides,  adimebant  civibus  immunitates.  Ita  hodie 
faciunt  Turci,  Imponunt  singulis  civitatibus  harmo- 
sten,  quem  vocant  Chadan,  id  est,  iudicem.  Est 
enim  a  Dan,  quod  significat  iudicem. 

Athenienses  vero  nominarunt  magistratus  suos 
in  provinciis,  et  insulis  sibi  subiectis,  Episcopos 
aufffcfyer :  mollissimo  nomine,  et  significarent,  non 
mitti  eos  cum  imperio  aliquo  Tyrannico,  neque 
adimi  insulis  avjovofiCav ,    id  est,    leges  suas.      Fuit 


85 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


86 


enim  gubernatio  Attica  nritior  et  humanior,  quam 
Laconica.  Mutuata  est  igitur  Ecclesia  ,  nomen 
Episcopi  ex  consuetudine  sermonis  Attici,  Et  sic 
nominavit  vetustas  eos,  qui  erant  in  supremo  gradu 
ordinis  Ecclesiastici.  Quales  hodie  sunt  Super- 
intendentes,  qui  habent  inspectionem  doctrinae,  et 
gubernationis  Ecclesiae,  et  potestatem  ordinandi 
ministros  Ecclesiae.  et  ius  convocandi  caeteros. 

D.  Keisersberg,  qui  fuit  Concionator  Argenti- 
nensis,  vir  clarus  et  religiosus,  solitus  est  dicere: 
Se  libenter  revocare  nomen  Episcopi  ad  etyniolo- 
giam  Germanicam:  ut  sit  $Hfd)off  quasi  bet)  ben 
fcfyaffen.  Sed  non  moveri  Episcopos  qui  nunc  sint, 
sive  Graeca,  sive  Germanica  Etyinologia,  ut  facere 
velint  officium  suum.  Ideo  se  cogi,  ut  contrariam 
Etymologiam  afferat,  ut  dicatur  SMfdjoff  quasi  beifj 
ba6  fcbaff.  Sic  enim  magis  congruere  ad  praesentes 
Episcopos,  nomen  Germanicum  35ifd)off,  cum,  qui 
iam  habeant  nomen  Episcoporum,  non  sint  vel 
inspectores  veri  Ecclesiarum,  vel  pastores',  et 
curatores  ovium. 

Presbyteri  erant,  qui  adiuvabant  Episcopum 
in  gubernandis  iudiciis  Ecclesiae ,  et  habebant 
potestatem  docendi,  et  administrandi  Sacramenta. 
Nomen  est  ab  aetate  sumptum:  Quia  nQeoftvTtQog 
idem  est,  quod  senior.  Germanica  vox  priefter  inde 
originem  suam  habet. 

Alia  est  origo  nominis  Sacerdos,  quod  con- 
gruit  cum  significatione  Graecae  vocis  leQevg. 

Diaconi  nomen  generaliter  significat  ministrunv, 
quasi  dicas,  executorem  negotiorum  a  xmg,  qui 
versatur  in  pulvere  et  laboribus.  Postea  pecu- 
liariter  translatum  est  hoc  nomen  ad  eos,  qui  prae- 
erant  aerario  Ecclesiae ,  qui  administrarunt  con- 
signationem  et  collectionem  redituum,  et  eleemosy- 
narum:  Quaies  sunt  hodie,  qui  vocantur  faftenfyerrn. 

Qui  nunc  passim  dicuntur  Diaconi,  id  est,  col- 
legae  Pastorum,  cum  doceant  et  administrent  Sacra- 
menta,  aliud  munus  sustinent,  quam  qui  in  prima 
Ecclesia  vocati  suntDiaconi.  Dicam  autem  postea 
de  coilectione  redituum  Ecclesiae.  Prius  enim 
discrimen  ostendam  inter  nomina  Diaconi  et  Aco- 
luthi. 

Nomen  Acoluthi  deducitur  ab  dxoXov&etv,  quod 
est  comitari  vel  sequi  aliquem.  Episcopi  habebant 
ministros,  qui  comitabantur  eos,  ut  in  Academiis 
Pedelli  comitantur  Rectorem.  Alebantur  tales 
ministri  de  publico ,  Quia  occupatos  gubernatione 
publica  oportet  habere  scribas,  amanuenses,  famu- 
los,  per  quos  curent  sua  negotia,  accersant  ad  se 
homines.  Ita  Episcopi  habebant  acoluthos  suos, 
quorum  opera  utebantur  in  scribendo,  qui  comita- 
bantur  eos,  quos  huc  illuc  ablegabant.  Aliqui 
scribunt  hoc  nomen  per  ypsilon:  Acolythos,  quasi 
dicat,  non  prohibitus,  ab  «  et  xolvoo.  Alii  multo 
niftgis  depravant,  cum  dicunt  Coluthus.     Sed  per- 


peram.  Erant  acoluthi  proprie  ordinati,  ut  mini- 
strarent  et  comitarentur  Episcopos. 

Diaconi  communiter  serviebant  Ecclesiae,  non 
erant  ministri  unius  personae,  sicut  acoluthi.  Cura- 
bant  eleemosynas:  et  caetera  quae  in  prima  Ec- 
clesia  conferebantur  in  commune,  et  distribuebant 
ad  necessarios  usus  Ecclesiae.  Adhibebantur  etiam 
ad  iurisdictionem  Ecclesiasticam,  et  ad  causas  co- 
gnoscendas,  sicut  adhuc  Archidiaconi  in  Cathe- 
dralibus  Ecclesiis  adhibentur  ad  cognitionem  cau- 
sarum  matrimonialium.  Postea  fuerunt  alii  quoque 
gradus  inferiores,  Lectores,  Cantores,  Ianitores  seu 
Custodes. 

Ista  vocabulo  discenda  sunt,  ut  adoiescentes 
sciant  aliquid  de  veteris  Ecclesiae  forma.  Initio 
habuerunt  institua  vetera,  honestas  causas,  et  prod- 
erant  ad  bonum  ordinem ,  sed  postea  pleraque 
corrupta  sunt. 

De  constitutione  Diaconorum  narrat  Lucas 
Actor.  6.  quid  ei  rei  oceasionem  praebuerit.  Erant 
Apostoli  occupati  docendo.  Sed  quia  creverat 
multitudo  credentium,  et  in  ea  erant  pauperes  et 
aegroti,  sicut  fit  (ubicunque  enim  est  societas, 
oportet  in  hac  vita  cogitare  de  communibus  cor- 
porum  necessitatibus)  Ideo  ordinarunt  Diaconos, 
qui  haberent  rationem  pauperum,  et  aegrotorum, 
qui  circumirent  et  distribuerent  eis,  quae  ad  victum 
et  alias  res  necessarias  opus  essent.  Tota  haec 
vita  variis  adminiculis  indiget:  et  est  miserum  ho- 
spitale,  hoc  totum  noMievfia,  quod  vivimus  in  his 
terris,  ubi  necesse  est  alios  aliis  servire:  Et  qui 
praesunt  ministerio,  debent  ista  ordinare. 

Sic  Stephanus  ad  oeconomica  illa  officia,  cum 
suis  quibusdam  collegis  ordinatus  erat,  sicut  in 
locis,  ubi  plus  est  ordinis,  constituuntur  aliqui 
etiam  hodie,  qui  curent  pauperes,  circumeant,  et 
videant,  quibus  rebus  indigeant  aegroti.  Apud  nos 
in  ista  inopia,  et  malitia  hominum,  non  possumus 
instituere  talem  ordinem.  Etiamsi  libenter  vellem 
dare  pecuniam,  tamen  non  possem  habere,  qui 
velint  inservire  aegrotis.  Quod  saepe  soleo  con- 
queri. 

In  illa  prima  Ecclesia  magna  fuit  liberalitas 
in  dandis  eleemosynis.  Multi  etiam  venditis  suis 
possessionibus  pecuniam  conferebant  in  commune. 
Quaesiti  sunt  igitur  homines  industrii,  qui  praees- 
sent  bonis  Ecclesiasticis,  et  distribuerent  ea  certo 
ordine.  Adhuc  in  Canonibus  recitatur,  quomodo 
multis  saeculis  reditus  Ecclesiastici  fuerint  distri- 
buti.  Una  pars  erat  ministerii,  alia  scholarum,  alia 
pauperum,  alia  aedificationuin.  Sed  postquam  Ec- 
clesiasticus  status  transformatus  est  in  guberna- 
tionem  politicam,  videmus  magnos  illos  Dominos, 
Episcopos ,  Praelatos,  Canonicos  absumere  bona 
Ecclesiastica ,  defraudare  scholasticos  et  litteras, 
necare  fame  Ecelesiam,  et  Pastores  pios.    Interea 

6* 


87 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


88 


tamen  Deus  servat  reliquias  suae  Ecclesiae,  iuxta 
promissionem  suam.  Et  cessantibus  Episcopis  et 
aliis,  qui  occuparunt  bona  Ecclesiastica ,  debent 
Magistratus  pii,  et  caetera  membra  Ecclesiae  sti- 
pendia  dare  docentibus,  et  conferre  de  suo  aliquid, 
ad  usum  pauperum. 

Talcs  collationes  semper  fuerunt  usitatae  in 
Ecclesia  ,  quas  nominarunt  Collectas.  Et  puto 
etiam  nomen  Missae  inde  esse,  Quia  Deut.  16. 
ponitur  hoc  hoc  vocabulum  pro  collatione,  seu 
contributione.  Tertullianus  suo  tempore  valde 
laudat  hunc  morem  colligendi  eleemosynam,  quae 
postea  fideliter  distribuebatur. 

In  Ecclesia  debent  esse  mutua  auxilia.  Arbitror 
etiam,  quod  hic  mos  in  usu  fuerit  in  Ecclesia  pri- 
morum  patrum,  inde  usque  ab  eo  tempore,  quo 
coeperunt  colligi  coetus  aliquanto  frequentiores. 
Credo  enim,  quod  vetusti  etiam  patres  illi  convene- 
rint  et  publicos  congressus  habuerint,  Quia  Deus 
non  vult  Ecclesiam  esse  in  latebris,  aut  abdi  in 
specus,  sed  vult  in  conspectu  positam  esse,  ct  con- 
venire  in  honestis  coetibus.  lmo  propterea  servat 
politias  et  hospitia  Ecclesiae,  ut  sint  tales  con- 
gressus,  in  quibus  exaudiatur  vox  Evangelii,  admi- 
nistrentur  Sacramenta ,  fiant  preces  communes, 
sonet  confessio  et  gratiarum  actio  publica,  prae- 
stentur  officia  liberalitatis  erga  pauperes  et  egentes. 


De  communione  facultatum. 

Hic  vero  incidit  quaestio:  An  quia  prima  Ec- 
clesia  contulit  facultates  in  commune  temporibus 
Apostolorum,  Christiani  omnia  debeant  habere  com- 
mimia.  Sicut  multi  imaginantur,  pulchrum  esse 
Labere  Platonicam  politiam.  Sic  igitur  argumentor: 

Apostolorum  et  primae  illius  Ecclesiae  exempla 

sunt  imitanda. 
Apostoli  et  prima    illa   Ecclesia  contulerunt 

res  seu  facultates  in  commune. 
Ergo  et  nos  debemus  idem  facere. 

Respondeo  ad  Maiorem.  Exempla  Apostolo- 
rum  sunt  imitanda,  scilicet,  quae  habent  praeceptum, 
et  quae  congruunt  vocationi  singulorum,  sicut  dicitur : 
In  yraeceptis  meis  ambulate.  Item ,  Unusquisquc 
sicut  vocatus  est,  ambidet.  Alioqui  enim  vetns 
regula  est:  Non  exemplis,  sed  legibus  iudicandum 
est.  Semper  videndum  est,  an  exemplum,  congruat 
cum  praeceptis,  id  est,  an  res,  quae  in  exemplum 
trahitur,  sit  necessaria,  media  vel  prohibita.  Itein 
quid  pro  diversitate  locorum,  temporum,  persona- 
rum  fieri  deceat.  Exempla  igitur  sanctorum  sunt 
imitanda,  videlicet,  quae  habent  praecepta.  Sunt 
autem  alia  quaedam  in  sanctis,  quae  fuerunt  in  ipsis 


res  laudabiles.  Sed  sunt  res  mediae,  neque  omni- 
bus  sunt  possibiles,  aut  non  omnibus  temporibus 
congruunt.     Haec  non  necesse  e^t  imitari.. 

Ad  Minorem.  Apostoli  et  horum  auditores 
contulerunt  res  in  commune.  Sed  non  voluerunt 
hoc  esse  praeceptum,  sicut  nec  ipsis  praeceptum 
ea  de  re  traditum  erat,  Neque  hoc  universaliter 
fecerunt:  sed  illo  loco ,  et  illis  temporibus  fece- 
runt,  ubi  propter  confessionem  doctrinae  de  Christo, 
eiiciebantur  pii  ex  facultatibus  et  lundis  suis.  Ma- 
luerunt  igitur  vendere,  et  pecuniam  deponere  apud 
collegium  Apostolorum,  ut  et  ipsi  haberent,  unde 
viverent,  et  alii  pii  egentes  inde  iuvarentur.  Petrus 
clare  dicit  ad  Ananiam:  Tu  poluisti  retinere.  Erat 
igitur  res  libera,  et  fiebat  sine  superstitione. 

Haec  oportet  sciri  con+ra  furores  Anaba- 
ptisticos,  et  contra  eos,  qui  nimium  laudant  politiam 
Platonicam;  in  qua  nihil  sit  proprium. 

Bona  res  est,  et  reverenter  tuenda,  distinctio 
dominiorum,  et  proprietas  facultaturn.  Et  haec  san- 
citur  praecepto  iilo  :  Non  furtum  facies.  Vult  Deus 
suo  quemque  contentum  vivere,  et  suo  recte  uti. 
Pulchre  etiani  dictum  est  apud  Salomonem :  Fontes 
tui  deriventur  foras,  Sed  tu  Dominus  eorum  maneto. 
Item,  Ne  des  substantiam  tuam  crudeli.  Quos  vocat 
crudeles?  Validos  inendicos,  parasitos,  et  similes, 
qui  otiosi  vivunt  aliena  quadra,  et  sunt  ignavi  fuci. 
Talibus,  inquit,  non  des  honorem  tuum,  substan- 
tiam,  facultates. 

lllo  tempore  fuit  probabilis  causa  huius  con- 
silii,  quod  vendiderunt  facultates,  et  pecuniam  con- 
tulerunt  in  commune,  ut  inde  victitarent  ipsi  et 
alii  pii,  quamdiu  possent,  et  viaticum  haberent 
expuJsi  patria.  Cogitate  de  periculo  Christianorum, 
et  astutia  Iudaeorum  principum  istis  temporibus. 
Eripiebant  Pontifices,  Pharisaei,  et  caeteri  principes 
populi  Christianis  facultates  suas,  et  dabant  eas 
suis  sycophantis,  qui  accusabant  Christianos:  ut 
hac  praeda  confirmarent  eos,  et  retinerent  in  suis 
partibus?  ut  solet  fieri  in  foctionibus.  Nam  hic 
etiam  valet  illud,  quod  dicitur:  Quaerendum  in 
iudicio,  cui  bono  fuerit.  Sycophantis  erat  res  utilis, 
quod  accusabantur  ab  ipsis  Christiani^  et  eiicie- 
bantur  ex  facultatibus.  Adhuc  ita  fit  in  inquisitione 
Belgica  et  Hispanica.  Confirmantur  mali  homines, 
et  incitantur  contra  bonos.  Nam  Sycophantae, 
qui  accusant  addictos  doctrinae  Evangelii,  veniunt 
in  partem  praedae,  Reliqua  pars  assignatur   fisco. 

Unde  est  nomen  Sycophantae  ?  Graeci  nomi- 
narunt  Gvxocpdviag,  a  cvxov  ficus,  et  (patvw  monstro 
Erant  initio  custodes  hortorum:  Monstrabant  vel 
accusabant  illos,  qui  furabantar  ficos.  Sed  saepe 
falso  accusabant  aliquos,  quibus  volebant  facessere 
negotium.  Ideo  vocabulum  postea  venit  in  abusum. 
Et  dicti  sunt  Sycophantae,  calumniatores ,  SSer* 
leumbbev,  qui  falso  aliquem  accusant.     Nomen  calu- 


89 


TOSTILLA   MELANTHONIANA. 


90 


niae  est  a  xodtiv,  id  est,  a  vocando  in  iudieium, 
unde  est  et  vetus  illud  Latinum  vocabulum,  Calare 
et  Calendae. 

Multa  vocabula  veniunt  in  abusum,  propterea 
quia  homines  abutuntur  suo  officio.  Ita  Sophistae 
nomen  olim  honestum  fuit.  Significabat  docentem 
in  scholis.  Postea  tpiia  multi  fuerunt  praestigia- 
tores,  ^ocabulum  coepit  odio  haberi.  Curn  igitur 
in  prima  illa  Ecclesia  Hierosolymis  omnia  essent 
plena  Sycophantarum,  maluerunt  Christiani,  duin 
possent  commode,  facultates  suas  vendere.  Nec 
tamen  omnes  hoc  fecerunt,  neque  omnibus  in  locis 
hoc  erat  vel  opportunum,  vel  necessarium. 

Apud  Monachos  communio  bonornm,  quam 
ipsi  nominant  paupertatem  spontaneam,  partim  est 
superstitio,  partim  simulatio.  Dicunt  se  nihil  ha- 
bere  proprium.  Imo  vero  maxime  habent  pro- 
prium.  Sunt  pauperes  sine  defectu,  humiles  sine 
despectu,  et  divites  sine  labore.  Quid  potest  esse 
dulcius  occupato  studiis,  quam  vivere  in  convictu 
tali,  ubi  est  instructa  culina,  et  focus  ex  reditibus 
vel  ex  contributione  ?  Dux  Saxoniae  Albertus,  cum 
sederet  in  convivio,  et  alii  principes  praedicarent 
suas  Civitates,  et  quaereretur  ex  eo,  quid  ipse  ha- 
beret,  quod  insigne  esset  in  suis  ditionibus  ?  Nescio,  j 
inquit,  quid  possim  praedicare  de  meis  rebus.  I 
(Nam  viri  graves  et  heroici  non  multum  iactitant 
sua)  Habeo  tamen  Civitatem  unam,  in  qua  sunt 
tria,  quae  mihi  admiratione  digna  videntur.  In  urbe 
Lipsia  sunt  Monachi  triplices.  Unum  est  genus 
Monachorum,  qni  habentmultum  frumenti,  et  nul- 
los  agros.  2>a8  finbt  bie  SSarfiiffer.  Alterum  genus 
habet  multum  pecuniae,  et  nullos  reditus.  bte  pxo 
biger  mvincfyen.  Tertium  genus  habet  raultos  liberos, 
et  non  habet  uxores.  bie  Sarmeltten  mitncl)en.  Ita 
totum  hoc,  quod  est  apud  Monachos  mrn  habere 
proprium,  est  mera  simulatio. 

Haec  dixi  hactenus  de  antiqua  forma  Ecclesiae, 
et  de  communione  rerum,  quam  non  praecipit 
Evangelium.  Decalogus  expresse  sancit  distinctio- 
nem  dominiorum:  Et  Evangelium  approbat  Oeco- 
nomias,  et  politias. 

Sed  quid  respondendum  est  ad  dicta  illa : 
Beati  pauperes,  etc.  Vade  vende  omnia,  etc.  Da 
omni  petenti  te,  etc.  Item,  quod  Paulus  iubet  dare 
ut  sit  aequalitas  ?  Respondeo.  Textus  in  Matthaeo 
habet:  Beati  pauperes  spiritu.  Non  igitur  simplici- 
ter  de  paupertate  loquitur.  Illud:  Vade,  vende 
omnia,  est  praeceptum  particulare.  Pertinet  ad 
singularem  vocationem  illius  personae.  Da  omni 
petentite,  loquitur  de  genere,  id  est,  Da  bonis  et 
malis,  amico  et  inimico  egenti.  Pauli  dictum,  ut 
sit  aequalitas,  non  dicit  de  Arithmetica  aequalitate, 
sed  de  proportione  harmonica,  vel  Geometrica, 
quasi  dicat:  Qui  habet  multum,  det  multum,  Qui 
non  habet,   non  potest  dare.       Non  loquitur  etiam 


Paulus  de  necessitate  seu  coactione,   sed  de  exae- 
quatione  et  liberalitate  voluntaria. 


De  collegiis  diversis  in  Schola  Hiero- 
solymitana. 

Nunc  venio  ad  alia,  quae  etiam  simt,  Gram- 
matica  in  hac  narratione.  Dicitur  Stephano  fuisse 
certamen  cum  Synagoga  Alexandrina,  Libertina, 
Cyrenaica,  etc.  Fuerunt  Hierosolymis  multa  colle- 
gia,  et  scholae  plures,  in  quibus  erudiebantur  ado- 
lescentes  ex  aliis  atque  aliis  provinciis  eo  missi  ad 
discendum:  sicut  in  multis  Academiis  sunt  Collegia 
certarum  nationum,  ut  Pragae  Germanica  natio  ha- 
buit  suum  Collegium:  Hispanica  suum:  Polonica, 
Bohemica  item  proprium. 

Ita  Hierosolyma  fmt  ornata  multis  collegiis  et 
scholis,  quae  nominabantur  Synagogae.  Alibi  in- 
stituebantur  adolescentes  Cyrenaici,  alibi  filii  corum 
ludaeorum,  qui  erant  Alexandriae,  alibi  Libertini. 

Puto  libertinos  fuisse  Proselytos,  quorum  pa- 
rentes  venerant  in  servitutem,  qui  postea  manu- 
missi,  ve\  pretio  redempti,  et  libertate  donati  fue- 
runt.  Isti  libertini  ab  aliis  segregabantur,  Quia 
alii  ingenui  voluerunt  esse  nobiliores.  Fortassis 
constituta  fuit  eleemosyna  peculiaris,  pro  captivis 
et  servis  redimendis,  et  horum  filiis  in  schola  in- 
stituendis.  Quid  differunt  liber  et  libertus?  Liber 
dicitur  is,  qui  non  est,  nec  fuit  servus.  Libertus 
qui  manumissus  est,  et  liberatus  a  servitute.  Sic 
differunt  etiam  Ingenui  et  Libertini.  Ingenui  sunt 
nati  ex  liberis  parentibus.  Libertini,  qui  nati  sunt 
ex  libertis.  Servus  a  servando  dicitur,  Quia  ser- 
vatus  est  in  bello,  et  venit  postea  in  potestatem 
eius,  a  quo  est  servatus. 


De  causis  aceusationis  Stephani. 

lam  consideretur  causa,  propter  quam  Stepha- 
nus  venit  in  periculum.  Est  usitatum  dictum:  Sup- 
plicium  non  facit  martyrem,  sed  causa.  Semper  igi- 
tur  in  historiis  martyrum  considerandum  est  genus 
doctrinae.  Ita  hic  doctrinae  genus,  de  quo  dispu- 
tatur,  est  causa,  propter  quam  Stephanus  afficitur 
supplicio.  Cogitetur  ergo,  tum  de  accusatione  ad- 
versus  ipsura,  tum  de  responsione  eius. 

In  Graeco  sunt  ofioioTticoxa,  id  -est,  casus  simi- 
liter  desinentes,  xaxa  vofiov,  xaxd  totiov,  xaxa  Xaov. 
Illa  quae  similiter  desinunt,  habent  aliquam  gra- 
tiam,  quando  non  nimis  crebro  usurpantur.  Accu- 
satur    Stephanus,    quod   locutus   sit   contra  legem, 


91 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


92 


Quia  dicebat  desiturum  esse  hunc  cultum,  qui  ha- 
ctenus  fuerat  ex  lege  Mosaica  observatus.  Conlra 
locum:  quod  esset  delenda  urbs  Hierosolyma  et 
templum.  Contra  populum,  quod  desitura  esset  po- 
litia,  et  sicut  Daniel  inquit :  Iudaei  non  amplius  fu- 
turi  essent  populus  Dei.  Fuerunt  igitur  res  magnae, 
de  quibus  tunc  pugnandum  fuit  Stephano.  Sunt 
enim  haec  summa:  Lex  et  cultus  Dei.  Itein  poli- 
tia  a  Deo  constituta,  et  tantis  miraculis  hucusque 
defensa.  Item  Possessio  Ecclesiae  Dei  Homines 
amantes  patriae  durissime  accipiunt,  cum  dicitur 
eis,  patrios  ritus,  praesertim  veteres,  tollendos 
esse,  Statum  Reipublicae  esse  dissolvendum.  Multo 
durius  ista  acceperunt  Iudaei,  qui  sciebant  legem, 
et  cultum  Mosaicum,  et  totam  politiam  ludaicam  a 
Deo    esse,    et    gloriabantur  titulo  Ecclesiae  et  po- 

puli  Dei. 

Pertinet  autem  tota  haec  accusatio  ad  duo  cri- 
mina  omnium  gravissima:  ad  blasphemiam  et  cri- 
men  laesae  maiestatis.  Arguunt  eum,  quod  sit 
blasphemus,  et  quod  sit  seditiosus :  sicut  etiam 
Christo  haec  duo  crimina  obiecta  fuerunt :  Blasphe- 
mia,  quod  fecerit  se  filium  Dei:  Et  crimen  laesae 
maiestatis,  quod  fecerit  se  regem  istius  populi.  Si- 
milia  obiiciuntur  Ecclesiae  omnibus  temporibus, 
quod  sit  blasphema,  id  est,  contumelia  Deum  affi- 
ciat,  et  quod  sit  rea  criminis  laesae  maiestatis, 
hoc  est,  quod  sit  seditiosa.  Nec  possunt  ulla  cri- 
mina  dici  maiora.  Nam  blasphemia  pugnat  cum 
prima  tabula.  Crimen  lacsae  maiestatis  totam  se- 
cundam  tabulam  evertit. 


Apologia  Stephani.     . 

Respondet  autem  Stephanus  gravissime,  et  eru- 
ditissime,  repetita  commemoratione  historica  inde 
usque  ab  Abraham,  ad  recentia  istius  populi  tem- 
pora.  Huius  longae  narrationis,  principalis  status 
seu  scopus  est:  neque  blasphemum,  neque  seditio- 
sum  esse,  docere  contra  cultum  ceremoniarum ,  et 
praedicere  finem  politiae  istius,  exhibito  Messia. 
Sunt  enim  haec  duo  argumenta  praecipua,  ad  quae 
referenda  est  tota  narratio. 

Primum  Argumentum. 

Hic  cultus,  qui  non  fuit  apud  patres,  non  est 

cultus  principalis. 
Iste  cultus  in  ceremoniis  externis  non  fuit  apud 

patres. 
Ergo  non  est  cidtus  principalis. 

Secundum  Argumentum. 

Patribas  est  facta  promissio, 

Patres  non  acceperunt  hanc  politiam. 


Ergo  haec  politia  non  est  principaliter  res  pro- 
missa,  sed  aliud  quiddam  maius. 

Maior  in  utroque  argumento  per  se  est  mani- 
festa:  Quia  oportet  unum  et  eundem  cultum  Dei 
principalem  esse  omnibus  temporibus.  Deinde  cum 
ipsis  patribus  Deus  locutus  est,  tradens  eis  pro- 
missionem,  quae  principaliter  offert  benedictionein, 
pertmentem  etiam  ad  patres.  Minorem  probat  Ste- 
phanus  per  narrationem  historicam,  quae  cum  sit 
prolixior,  multi  eam  legentes^  nec  considerantes, 
quo  pertineat  aut  quorsum  referenda  sit,  putant 
intempestivam  esse,  et  alienam  ab  actione  contra 
ipsum  instituta.  Ideo  bene  infigendus  est  animis 
scopus  huius  narrationis,  quae  recitai  summas  hi- 
storiarum  veteris  Testamenti  a  vocatione  Abrahae 
usque  ad  Messiae  adventum. 

Dicam  autem  postca  plura  de  scopo  istius 
commemorationis.  Prius  grammatica  quaedam  rur- 
sus  explicabimus. 

Historica,  quorum  mentio  fit  in  narra- 
tione   Stephani. 

In  historia  Abrahae  fit  mentio  Charan,  et  Me- 
sopotamiae,  et  terrae  Chaldaeae. 

Abraham  primum  vocatus  est  ex  Chaldaea,  seu 
ut  Moises  loquitur,  ex  Ur  Chaldaeorum,  id  est,  ex 
cultu  idololatrico ,  qui  erat  in  Babylone,  ubi  cole- 
batur  ignis,  quem  Persae  vocarunt  Orimasda,  id 
est,  lumen  sacrum.  Nam  haec  prima  et  antiquis- 
sima  idololatria  fuit,  cuius  fit  mentio  in  historiis. 
Fortassis  origo  extitit  a  flammis  coelestibus,  qui- 
bus  accensae  fuerunt  victimae  patrum.  Graeci 
tGziav,  Romani  Vestam  nominarunt.  Non  sunt  passi 
igniculum  istum  sacrum  extingui,  sed  foverunt  per- 
petuo,  et  ad  eius  custodiam  adhibiti  fuerunt  sacer- 
dotes  certi.  Apud  Romanos  virgines  Vestales.  In 
Persia  cum  Rex  progrediebatur  cum  pompa,  prae- 
ibat  equus  gestans  aram,  in  qua  fuit  igniculus  sacer: 
Et  comitabantur  tot  sacerdotes,  quot  sunt  dies  unius 
anni:  sicut  Papa  hodie  in  pompa  solenni  habet  equum 
praecedentem,  in  quo  ponitur  panis  consecratus, 
inclusus  thecae,  quam  vocant  (Sine  SDtonftranfc.  Quae 
est  horribilis  abominatio. 

Nomen  Mesopotamiae  plaerumque  attribuitur 
regioni,  seu  spatio  inter  duos  fluvios  Euphratem  et 
Tigridem.  Unde  et  Interamma  dicta  est.  Fuit 
terra  bona  et  fertilis.  Ac  Tigris  dicitur  a  celeri- 
tate  cursus:  Quia  est  rapidissimus  fluvius.  Nam 
Tigris  significat  sagittam. 

Phrat  habet  nomen  vel  a  fructificando,  vel  a 
divisione,  Quia  est  discissus  in  multa  brachia,  quae 
nominantur  txpoXat. 

Interdum  tamen  Mesopotamiae  appellatione,  vi- 
cinae   quoque   regiones    comprehenduntur,   ut   est 


93 


POSTILLA  MELANTHOMANA. 


94 


apucl  Plinium,  qui  Babylonem  caput  Chaldaicarum 
gentium,  sicut  loquitur,  et  Assyriam  quoque  tribuit 
Mesopotamiae  propter  amnes  illos  vieinos  et  cir- 
cumfluos.  Quod  ideo  observandum  est,  ne  quis 
narrationem  Stephani  putet  pugnare  cum  Moise, 
qui  ex  Chaldaea  seu  Ur  Chaldaeorurn  ait  exiisse 
Abraham,  et  pervenisse  in  Charran.  Item  ne  Ste- 
phanus  ipse  existimetur  secum  pugnare,  qui  pri- 
mum  dicit  Abraham  vocatum  esse  in  Mesopotamia. 
Et  tamen  mox  addit :  exiisse  eum  de  terra  Chal- 
daeorum  et  habitasse  in  Charran.  Haec  ita  conci- 
lianda  sunt,  ut  sciamus,  Mesopotamiae  nomen,  non- 
nunquam  continere  seu  comprehendere  vicinam 
Chaldaeam  et  Assyriam. 

Charran  vero  fuit  oppidum  Mescpotamiae  pro- 
prie  sic  dictae.  Nomen  habet  ab  aestu,  Quia  illa 
loca  sunt  aestuosa,  arenosa,  et  pulverulenta. 

Audivi  Norimbergae,  laetari  Turcicos  exercitus, 
quando  ipsis  est  militandum  in  Ungaria,  ubi  terra 
minus  est  pulverulenta.  Nam  in  locis  aestuosis 
coguntur  milites  magna  cum  molestia  gestare  aquam, 
et  ferre  aestus,  et  pulveres,  qui  cum  venti  sunt 
adversi,  excitant  caliginem,  et  laedunt  oculos.  Fit 
mentio  oppidi  Charrae  in  historia  Crassi,  qui  non 
procul  inde  interfectus  est.  Ibi  etiam  tru^datus 
est  Bassianus  Caracalla.  Et  fuit  ibi  plaerumque 
limes  Imperii  Romani. 

Est  boc  loco  progressus  est  Abraham  post 
mortem  patris  sui,  in  amoenissimum  hortum  terrae 
Canaan.  Est  autem  Emphasis,  quod  ait  Stephanus, 
Deum  non  dedisse  Abrahae  possessionem  in  ea  terra, 
ne  quidem  vestigium  pedis,  nisi  quantum  emit  pe- 
cunia  sua  in  locum  sepulturae.  Sequitur  enim  hinc: 
Promissionem  principaJem  factam  Abrahamo  non 
pertinere  proprie  ad  bona  corporalia:  Et  quia  se- 
quentes  etiam  patres,  Isaac,  lacob,  et  huius  filii, 
usque  ad  Moisen  non  adepti  sunt  possessionem 
terrae  Canaan:  nequaquam  alligatam  esse  Eccle- 
siam  huic  politiae  aut  regno. 

Numerat  postea  Stephanus  annos  quadringen- 
tos  ab  Atraham  usque  ad  eductionem  ex  Aegypto. 
Paulus  Galat.  3.  ponit  numerum  quadringentorum, 
et  triginta  annorum. 

Aliqui  annos  quadringentos  Stephani  numerant 
a  nato  Isaac:  Quadringentos  vero  et  triginta  annos 
ab  eo  tempore,  quo  Abraham  una  cum  patre  exivit 
ex  Ur  Chaldaeorum.  Sed  saepe  fit,  ut  in  populari 
sermone  omittatur  praecisio,  et  cum  minores  aliqui 
numeri  additi  sunt  maiori  numero,  tantum  maior 
numerus  exprimatur,  relicto  seu  suppresso  ac  dis- 
simulato  numero  minori. 

Cum  autem  tam  longo  tempore  posteri  Abra- 
hae  caruerint  possessione  terrae  Canaan :  Vult  hoc 
Stephanus  inculcare  suis  adversariis,  promissionem 
eius  terrae,  et  totam  politiam  Mosaicam  non  esse 
principale  bonum,  de  quo  patribus  factae  sint  pro- 


missiones.  Et  quanquam  circumcisionis,  quae  Abra- 
hae  data  sit,  meminit:  tamen  diserte  antea  dixit, 
Abraham  gratuita  inisericordia  vocatum  et  rece- 
ptum  esse  a  Deo,  et  placuisse  ei  etiam  ante  Cir- 
cumsionem :  Unde  sequitur  Circumcisionem,  ac  mul- 
to  magis  reliquas  ceremonias,  quae  aliquot  saecu- 
lis  post  praescriptae  sunt  per  Moisen,  non  esse 
cultum  principalem. 

Quod  vero  in  textu  legitur:  Patres  translatos 
esse  in  Sichem,  et  positas  esse  in  monumento,  quod 
emerat  Abraham  pretio  argenti  a  fdiis  Emor  patris 
Sichem:  non  dubito  esse  acpaXfia,  seu  dfiaQz^fjta 
ypacpixov,  id  est,  erratum  librarium,  seu  commissum 
a  librario.  Facile  enim  et  saepe  hoc  fit,  ut  vitiose 
aliquid  scribatur,  ut  pro  everrit  domum,  scripserunt 
aliqui,  evertit  domum.  Pro  Charran  scripserunt 
Aran,  cum  haec  plurimum  differant.  Aran  est  fi- 
lius  Thare,  frater  Abrahae.  Charran  est  Civitas 
Mesopotamiae.  Nos  ipsi,  cum  nostra  scribimus, 
saepe  non  animadvertentes ,  erramus  in  scribendo, 
sicut  dicitur:  (§3  fcfyreibt  niemanb  snredjt,  berm  bie 
fcfyreiber.  Nemo  vitiose  scribit,  nisi  qui  scribendi  ha- 
bet  peritiam.  Nam  rustici,  qui  non  didicerunt  lite- 
ras,  non  possunt  scribere.  Ideo  nec  recte  nec  vi- 
tiose  scribunt. 

Ita  hoc  loco,  scriptus  est  Abraham,  pro  Iacob. 
Nam  Abraham  non  emit  locum  sepulturae  in  Si- 
chem,  sed  speluncam  duplicem,  non  procul  ab  He- 
j  bron  vel  Mambre :  Ubi  sepultus  est  ipse,  et  Saia: 
Et  postea  quoque  Isaac  et  Iacob.  Fuit  autem  He- 
bron  in  tribu  Iuda.  Sichem  est  alius  locus  in 
Ephraim.  Ibi  est  sepultus  Ioseph,  et  caeteri  fra- 
tres  eius,  ut  scribitur  in  libro  Iosuae  cap.  ultimo. 
Est  quaedam  diligentia  digna  studiosis  hominibus, 
considerare  loca,  et  quasi  venire  in  rem  praesentem. 
Fuit  Sichem  quasi  suburbanum  Samariae.  Voca- 
bulum  ipsum  significat  humerum:  Quia  fuit  in  colle, 
tanquam  in  humero.  In  hoc  loco  sedit  Christus 
apud  illam  mulierem  Samaritanam,  et  est  ei  con- 
cionatus,  Ioan.  4.  Ibi  vidit  Iacob  scalam,  in  cuius 
capite  apparuit  ei  filius  Dei.  Quae  est  dulcissima 
imago  Ecclesiae:  In  qua  patefacit  se  filius  Dei,  et 
dat  promissiones    suas. 

In  narratione  de  Moise  expresse  citat  Stepha- 
nus  vaticinium  Moisis  [Deut.  18.]  de  Christo :  Su- 
scitavit  vobis  Dominus  Deus  vester  e  fratribus  ve- 
stris  Prophetam,  sicut  me :  Jpsum  audite.  Hoc  ideo 
citat,  ut  intelligi  posset  Moisen  ipsum  praedixisse 
de  venturo  Christo,  quem  ipse  nunc  praedicet,  Nec 
voluisse  Moisen,  ut  in  Lege  et  Ceremoniis  per 
ipsum  tvaditis  Israelitae  acquiescerent,  sed  ut  in 
venturum  illumDominum  respicerent,  qui  allaturus  » 
esset  verbum  immediate  traditum  aDeo:  sicut  tunc 
Moises  mandata  a  Deo  accepta  attulerit  suo  modo 
in  constitutione  istius  politiae.  Vult  etiam  discer- 
nere  Christum  et  Prophetas  alios,  Quia  omnes  Pro- 


95 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


96 


phetae  post  Moisen  fuerunt,  auditores  et  cliscipuli 
Moisis.      Christus  non  est  discipulus  Moisis. 

In  recitatione  historiae  Israelitarum  in  deserto 
facit  mentionem  multipiicis  idololatriae.  Dicit  eos 
fecisse  vitulum.  De  quo  est  Exod.  32.  Haec  ido- 
lolatria  haud  dubie  nata  est  ex  superstitione  Aegy- 
ptiorum,  cui  assueverant  multi  ex  isto  populo,  Quia 
Herodotus  lib.  2.  narrat  apud  Aegyptios,  Apim, 
sive  bovem,  sive  vitulum  quendam  mirificum  seu 
peculiarem  fuisse  cultum  instar  numinis.  Et  apud 
eosdem  simulacra  vaccarum  fuisse. 

Postea  ex  Amos  citat:  SustiUistis,  vel  in  hume- 
ros  restros  sublatum  geslastis  tabernaculum  Moloch 
et  sidus  Dei  vestri  Remphan. 

Hic  Graecus  textus  variat  a  fontibus  Hebraici 
textus.  Nec  agam  nunc  de  tota  serie  aut  constru- 
ctione  istius  textus.  Tantum  declarabo  vocabulum 
Moloch,  et  Remphan. 

Moloch  est  idem  quod  Melech,  id  est,  rex. 
Etiam  nostri  Suevi,  Bavari,  Franci  horridius  pro- 
nuntiant  vocales,  quain  fieri  debebat.  Quam  cras- 
sum  A  faciunt  Pomerani?  ut  propemodum  sonet 
sicut  0.  Austriaci  etiam  dicunt,  Popa  pro  Papa. 
Reuchlinus  narrabat  nobis,  Pontificem  Romanum 
fuisse  offensum  illa  crassa  pronuntiatione  legati 
missi  a  Palatino,  qui  cum  dicendum  esset,  Sanctis- 
sime  Pater,  ipse  dicebat :  Sanctissimi  Poter.  Capnio 
elegantius  pronuntiabat,  et  ea  ratione  fuit  acceptior 
aulae  Romanae,  cum  in  eadem  legatione  Romam  rnis- 
sus  esset ,  ubi  etiam  didicit  linguam  Hebraeam  a  Iu- 
daeo  quodam ,  cui  pro  singulis  lectionibus  seu  horis 
didactriloco  persolvit  singulos  aureos.  Tantumautem 
ibi  didicit  de  lingua  Hebraea,  ut  reversus  in  Germa- 
raam  recte  alios  quoque  eam  docere  posset. 

Ex  Melech  igitur  crassiore  pronuntiatione  fa- 
ctum  est  illud  Moloch,  cuius  nomine  inteliexerunt 
Solem:  sicut  apud  Ieremiam  est  Regina  coeli,  pro 
Luna.  Omnes  fere  gentes  coluerunt  Solem  et  Lu- 
nam  :  unde  est  illud  apud  poetam :  Vos  o  clarissima 
mundi  sidera.  Valde  pulchrum  est  corpus  utrius- 
que  luminaris,  Et  motus  utriusque,  magnum  est 
miraculum  naturae.  Sed  homines  Ethnici  coluerunt 
tanquam  numina,  sicut  fieri  solet,  quando  homines 
discedunt  a  verbo  Dei.  Hanc  Idololatriam  imitati 
sunt  etiam  Iudaei. 

Pro  Remphan  est  in  Hebraeo  Civun.  Est  au- 
tem  facilis  mutatio  literae  Cav  inliteram  Res.  Nam 
quando  Cav  inter  scribendum,  non  integre  pingitur, 
degenerat  in  similitudinem  literae  Res.  Legerunt 
ergo  Riphun,  pro  Kiphun,  et  inserta  litera  M  fa- 
ctum  est  Remphan.  Aliqui  ex  Iudaeis  exponunt 
de  Saturno.  Alii  de  oppido  in  finibus  Ammonita- 
rum.  Quidam  Graecam  etymologiam  quaesiverunt. 
Romphaea  cnim  significat  quiddam  acuminatum  in 
duabus  extremitatibus,  quod  in  medio  habet  suam 
quandam  latitudinem:  ut  in  panibus,    quos  nomina- 


mus  SBecfe,  et  in  veteribus  hastis  seu  lanceis  talis 
figura  conspicitur.  Interpretantur  autem  de  Marte. 
Appellationes  idolorum  sunt  valde  fortuitae.  Ego 
puto  esse  erratum  graphieum,  quod  Remphan  legi- 
tur  in  Graeco  textu. 

Kiun  vero  quod  est  apud  Prophetam,  existimo 
idem  esse,  quod  xvoov,  id  est,  Sirius  vel  Canicula, 
quae  est  stella  in  ore  canis  maioris,  primae  ina- 
gnitudinis.  Erat  autem  apud  Aegyptios  praecipuus 
cultus  Sirii:  et  erat  eis  anni  initium,  Ortus  Cosmi- 
cus  Caniculae  vel  Sirii,  Quia  tunc  Nilus  incipiebat 
exuridare,  sicut  Herodotus  inquit:  Nilum  intume- 
scere  ab  aestivo  solstitio  ad  centum  dies,  et  pro- 
pe  totidem  diebus  retrocedere,  ac  relinquere  fluen- 
ta.  Pendebat  autem  ab  exundatione  Nili,  foecun- 
ditas  totius  Aegypti. 

Quando  Nilus  non  exundabat,  sequebatur  ste- 
rilitas,  ut  ante  mortem  Antonii  et  Cleopatrae  toto 
biennio  non  exundavit  Nilas.  Quo  simul  significa- 
batur  regni  mutaiio.  Sic  tempore  famis  sub  Clau- 
dio,  non  exundavit  Nilus,  et  iterum  sunt  secutae 
magnae  mutationes.  Quod  si  nimium  ascendebat 
Nilus,  tum  eti.am  sterilitas  sequebatur:  Quia  non 
poterant  iusto  tempore  conseri  agri.  Erat  igitur 
singulae  beneficium,  quoties  iusta  mensura  Nilus 
exundabat. 

Multi  quaesiverunt  causam  illius  exundationis, 
qua  fieret,  ut  in  prima  Lunatione  post  Solstitium 
inciperet  crescere  Nilus,  donec  exundaret,  et  cum 
stetisset  aliquamdiu  in  agris,  paulatim  decresceret, 
tantisper  dum  Sol  veniret  ad  principium  Librae. 

Sed  non  possunt  causae  reddi  ex  natura.  Fuit 
singulare  opus  Dei,  quod  tribus  istis  mensibus, 
Iulio,  Augusto,  Septembri  rigabantur  agri,  et  hac 
rigatione,  qua  simul  relinquebatur  limus,  instar  ster- 
corationis  in  agris,  fiebat  foecundatio. 

Quia  vero  exundatio  illa  Nili  erat  annua,  et 
toti  regioni  utilis:  diligenter  observatae  fuerunt 
stellae,  ad  quas  cum  accessisset  Sol,  fiebat  initium 
illius  exundationis.  Scribitur  etiam  in  ortu  Sirii 
visum  esse  animal,  quod  nominabatur  Oryx,  Fuit 
simile  caprae,  et  fuit  persuasio,  quod  adoraret  Ca- 
niculam,  quia  conspcctum  fuit,  quod  se  teinpore 
exundationis  obverteret  versus  ortum  Sirii. 

Instituerunt  ergo  Aegyptii  cultum  peculiarem, 
et  celebrarunt  festum  in  ortu  Sirii :  ut  significarent, 
se  laetari  illo  opere  naturae,  et  obtulerunt  sacrifi- 
cia,  et  precati  sunt,  ut  contingeret  commoda  et  idc- 
nea  exundatio  Nili.  Ita  enim  fit,  quando  homines 
discedunt  a  verbo  Dei,  ut  novos  cultus  fingant,  et 
quod  Deo  tribuendum  erat,  assignent  creaturis. 
Et  fuit  alioqui  gens  Aegyptia  admodum  supersti- 
tiosa. 

Diodorus  Siculus  scribit  Militem  Romanum, 
qui  erat  inter  praesidiarios,  interfecisse  felem,  quem 
Aegyptii  colebant  ut  Deum,  et  exortum  fuisse  tan- 


97 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


9S 


tum  tumultum,  ut  septem  millia  militum  praesidia- 
riorum  trucidata  sint,  et  vicissim  aliquot  millia  ci- 
vium  interempta.  Hoc  factum  est  tempore  Impe- 
ratoris  Tiberii.  Et  sicut  prius  Aegyptii  monstrosos 
Deos  habuerunt,  cattos.  seu  feles,  ciconias,  croco- 
dilos,  etc.  Sic  postea  habuerunt  monstrosas  opi- 
niones  et  dogmata. 

Late  ibi  Manichaeorum  furor  grassatus  est, 
Ubi  orti  sunt  etiam  Monachi.  Ariani  quoque  inde 
extiterunt.  Postea  venit  Mahometus,  qui  collecta 
manu  Saracenorum  primum  occupavit  Aegyptum, 
atque  ibi  regnum  constituit,  Semper  enim  fuit  ma- 
gna  opulentia  Aegypti  propter  ubertatem  terrae,  et 
opportunitates  navigationum.  In  Oceanum  possunt 
Aegyptii  navigare  per  mare  rubrum,  per  Nilum  in 
mare  mediterraneum. 

Hodie  praecipua  urbs  Aegypti  est  Alcairum 
quae  xut  i^oxrjy  sic  dicitur.  Al  est  articulus,  cair 
est  civitas.  Bredebach  dicit,  quod  sit  tanta  multi- 
tudo  in  hac  una  civitate,  quanta  sit  in  tota  Italia. 
Etsi  de  hoc  disputari  forte  potest,  tamen  consen- 
taneum  est  maximam  ibi  multitudinem  esse  homi- 
num.  Olim  fuerunt  duae  urbes,  quarum  una  ultra 
Nilum  dicta  est  Memphis:  altera  Babylotiia.  Sed 
hoc  totum  hodie  vocatur  Aicairum.  Miror  illos  pe- 
regrinatores,  qui  describunt  terras,  et  ibi  fuerunt, 
non  plura  scribere  de  iis,  quae  pertinent  ad  natu- 
ram  rerum:  cum  tamen  pulcherrimum  sit,  scire 
opera  Dei  in  natura.  De  his  valde  pauca  dicunt 
illi  scriptores.  Interim  nugas  tractant  de  reliquiis 
sanctorum,  quas  invenerint  hoc  aut  illo  loco.  Ve- 
risimile  est,  Nilum  adhuc  exundare,  ut  terra  simili 
modo  foecundetur,  sicut  olim. 

Haec  dixi  occasione  vocabuli  Remphan,  et 
Kiun,  quod  simpliciter  puto  esse,  xvcov,  id  est,  ca- 
nis  seu  canicula,  quae  colebatur  ab  Aegyptiis  pro- 
pter  exundationem  Nili.  Sunt  in  Bibliis  et  aliarum 
quarundam  stellarum  appellationes. 

Nam  in  Amos  propheta,  eodem  cap.  5.  fit 
mentio  Pleiadum  et  Orionis:  Ouaerite  eum,  qui  fa- 
cit  Pleiades  et  Orionem.  Hebraei  Orionem  vocant 
Kesil.  Inde  nomen  habei  mensis  Cisleu,  quasi  di- 
cas,  mensis  Orionaeus,  qui  respondet  partim  Octo- 
bri,  partim  Novembri  nostro,  Graeci  deducunt  Orio- 
nis  nomen  ab  ovqov  Urina,  Quia  ciet  tempestates. 
Ac  fortassis  Hebraea  quoque  appellatio  sumpta  est 
ab  inconstantia.  Et  congruit  Germanica  vox  ®e(eU. 
Virgilius  vocat  Nymbiosum  Orbioni,  et  alia  dicit: 
Saevus  ubi  hybernis  Orion  conditur  umbris. 

Pleiades  sunt  a  nlMco  plures.  Hebraei  vocant 
Kimah,  quod  nomen  etiam  est  a  multitudine.  Re- 
peritur  nomen  Pleiadum  et  Orionis  in  lib.  Iob.  cap. 
9.  et  38.  Et  additur  ibi  nomen  Arcturi,  qui  He- 
braeis  dicitur  Asch,  et  interposito  Iod,  Aiisch.  Ha- 
bet  nomen  a  congregatione  stellarum.  Latini  vocant 

MELANTH.  OPER.  VOL.  XXIV. 


Ursam,  etplaustrum,Quia  forma  sua  representatplau- 
strum  seu  currum,  et  in  modumplaustri  circumagitur. 

Fit  etiam  mentio  in  prophetis  Hesperi,  quem 
vocant  Hebraei  Aesch  a  fulgore  Graeci  inde  sumpse- 
runt  voceni  toog.  Latini  luciferum  quoque  nomi- 
nant,  quia  adducit  auroram,  seu  tempus  matutinum. 

Has  appellationes  et  earum  Etymologias  dulce 
est  considerare,  praesertim  iis,  qui  discunt  initia 
Astronomiae,  quae  est  antiquissima  doctrina,  etiam 
in  Ecclesia. 


Scopus  Concionis  Stephani. 

Sed  redeo  ad  statum  principalem  concionis 
Stephani,  ad  quem  etiam  hoc  pertinet,  quod  de  in- 
troductione  populi  in  terram  Canaan  dicit,  quae 
facta  est  sub  Iosua,  Item  de  regno  Davidis,  et  de 
templo  Salomonis. 

Fuit  magnum  beneficium,  quod  Deus  annis 
1500  certam  sedem  tribuit  isti  populo,  et  quod  ex 
eo  collegit  sibi  Ecclesiam  tot  seculis,  Quia,  etsi 
magna  fuit  confusio  malorum,  etiam  in  isto  populo, 
tamen  semper  ibi  fuerunt  aliqui  electi:  sicut  nunc, 
Ubi  est  ministerium  doctrinae  Evangelii,  non  est 
dubitandum,  quin  sint  electi  aliqui,  etsi  multi  mali 
sunt  mixti. 

Nunquam  autem  prorsus  quieta  fuit  politia  illa, 
sive  ante,  sive  post  Davidem?  Et  propter  peccata 
populi  subinde  fuerunt  variae  vices.  Inde  sequi- 
tur,  hanc  politiam  non  esse  principalem  haeredita- 
tem  promissam  patribus,  Sed  restare  aliam,  in  qua 
non  grassentur  peccata,  et  propter  peccata  dissi- 
pationes.  Illis  postremis  temporibus,  abductis  de- 
cem  tribubus,  reliquae  erant  duae  tantum  tribus, 
et  quidem  oppressae  servitute.  Vult  igitur  intelligi 
Stephanus,  desituram  esse  hanc  politiam,  et  hunc 
finem  politiae  non  pugnare  cum  promissione  tradita 
patribus. 

Quia  vero  neque  ante  Moisen  habuerunt  Israe- 
litae  tabernaculum,  neque  ante  Salonionem,  tem- 
plum,  ostendit  cultus  quoque  illos,  quibus  effere- 
bant  se,  non  esse  principales:  Quia  cuHus,  qui 
non  est  perpetuus,  non  potest  esse  principalis.  Isti 
autem  cultus  non  fuerunt  ab  initio.  Quomodo  igi- 
tur  possunt  principales  cultus  esse? 

Haec  bene  observanda  sunt,  ut  sciamus,  quid 
velit  Stephanus,  quo  tendat  in  hac  tam  prolixa  con- 
cione.  Respondet  enim  ad  crimina  sibi  obiecta.  Ait 
se  affirmare,  quod  ista  desitura  sint,  regnum,  et 
cultus  praesentes:  Et  tamen  hanc  asseverationem 
non  esse  contrariam  verbo  Dei.  lam  apparuisse 
Messiam.  Hunc  velle  Deum  audiri,  Per  hunc  velle 
dare  veram  haereditatem,  cuius  umbra  tantum  fue- 


99 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


100 


rit   regnum    corporale.     In    huius    etiam   agnitione 
praestandos  esse  cultus  spirituales. 

In  Epilogo  utitur  Stephanus  vehementi  obiur- 
gatione,  in  qua  graviter  refutat  usitatas  gloriationes 
Iudaeorum.  Nominat  eos  durae  cervicis,  et  incir- 
cumcisos  cordibus  et  auribas,  el  qui  resistant  Spiritui 
sancto.  Frustra  igitur  gloriabantur  de  circumcisione. 
Deinde  efferebant  se  Iudaei  propter  nobilitatcm 
generis,  et  propter  patres.  Stephanus  ait,  et  maio- 
res  ipsorum,  et  ipsos  quoque  esse  degeneres,  et 
obiicit  eis  parricidia  ])rophetarum,  et  Christi,  quem 
nominat  Iustum.  Denique  et  gloriationem  de  lege 
ipsis  data  reiicit:  Vos  accepistis  quidem  legem,  in- 
quit,  per  ordinationem,  seu  ministcrio  angelorum.  Sic 
enim  interpretatur  hanc  phrasin  Epistola  ad  Hebr. 
cap.  2.  Sermo  legis  est  traditus  per  angelos.  Sicut 
et  Paulus  inquit  Galat.  3.  Lex  ordinata  vel  dispo- 
sita  est  per  angelos  in  manu  mediatoris.  Verum 
hanc  legem  non  custodivistis ,  id  est ,  non  praestiti- 
stis  obedientiam  debitam  legi.  Lex  autem,  cui  non 
praestatur  obedientia,  non  iustificat,  sed  condemnat 
inobedientes. 


LOCI    DOCTRINAE  , 

in  concione  Stephani. 

Nunc  locos  doctrinae  e.xcerpemus  ex  concione, 
et  martyrio  Stephani. 

Primus  locus  est  de  discrimine  veteris  et  novi 
Testamenti,  vel  quod  idem  est,  de  discrimine  pro- 
missionum  temporalium  bonorum,  et  promissionis 
gratiae.  Haec  est  copicsissima  materia,  et  magni 
momenti  in  Ecclesia. 

Nominatur  vetus  Testamentum,  pactum  in  quo 
Deus  tradidit  illi  populo  istam  terram,  et  consti- 
tuit  eis  politiam,  cum  obligatione  ad  praestandam 
legem. 

Novum  Testamentum  est  ipsa  promissio  gra- 
tiae  cuiuscunque  temporis.  Haec  promissio  gra- 
tiae  primum  est  edita  ad  primos  parentes:  Semen 
mulieris  contcret  caput  serpentis,  id  est,  destruet 
regnum  Diaboli,  peccatum  et  mortem. 

Postea  saepe  repetita  et  declarata  est  haec 
promissio  ad  Abraham,  et  David,  et  illustrata  per 
Prophetas.  Ut  autem  differunt  bona  aeterna,  et 
bona  corporalia,  quae  sunt  huius  vitae  tantum:  Sic 
differt  novum  et  vetus  Testamentum. 

Novum  Testamentum  pertinet  ad  res  aeternas, 
sicut  dicitur:  Qui  credit  in  me,  non  videbit  mortem. 
Vetus  Testamentum  pertinet  ad  hanc  promissionem: 
Dabo  tibi  terram  hanc.  Quid  prodesset  autem  ha- 
bere  optimam  politiam,  et  suavitates  huius  vitae 
tantum,    cum  omnibus   hominibus  vel    tandem    sit 


moriendum?  Imo  cum  haec  vita,  quamtumvis  iu- 
cunda,  tamen  semper  plena  sit  multis  malis,  et 
multa  quotidie  accidant,  quae  nollemus,  sicut  omnes 
sapientes  omnibus  temporibus  conqueruntur,  iuxta 
versum : 

Vita  fugax  hominum,  magnorum  plena  malorum. 

Et  quid  cst  horribilius  morte?  Quam  sapien- 
tes  mirantur  cadere  posse  in  tam  piaestantem  na- 
turam  hominis,  sicut  etiam  mirantur,  unde  sit  tan- 
tum  vitiorum,  lapsuum,  calamitatum  in  genere  hu- 
mano.  Vident  enim  ingentes  flammas  cupiditatum 
ardere  in  hominibus,  et  ingenti  mole  malorum 
premi  homines  singulos,  et  publice  grassari  cae- 
des,  vastationes,  excidia  gentium. 

Haec  mirantur  sapientes,  unde  sint.  Sed  Ec- 
clesia  scit,  ex  primo  lapsu  Adae  ortam  esse  totam 
istam  confusionem  peccatorum  et  miseriarum.  Scit 
etiam  ex  promissione  gratiae,  quod  haec  natura 
non  sit  condita  tantum  ad  interitum  et  miserias, 
Sed  quod  Deus  velit  tollere  peccatum,  et  mortem, 
et  quod  simus  victuri  cum  Deo  in  tota  aeternitate, 
in  summa  laetitia,  et  propterea  missum  esse  filium 
Dei,  qui  inquit  apud  Prophetam:  0  mors,  ero  mors 
tua,  0  inferne,  ero  pestis  tua.  Item,  Absorpta  est 
mors  in  victoriam.  De  his  tantis  rebus  vult  nos 
Deus  certos  esse:  vult  nos  intueri  illuni  portum 
vitae  aeternae.  Ideo  dcdit  promissionem  gratiae, 
quae  dicitur  novum  et  aeternum  Testamentnm  ad 
llebraeos. 

Prorsus  autem  alia  ratio  est  promissionum  cor- 
poralium.  Ecclesiae  opus  est  hospitio  in  hac  vita, 
et  Deus  vult  inchoari  hic  vitam  aeternam.  Non 
enim  erunt  haeredes  vitae  aeternae,  in  quibus  hic 
non  inchoatur  per  fidem,  illa  lux  et  vi*a  aeterna, 
iuxta  dictum:  Quos  elegit,  hos  et  vocavit.  Itern, 
Superinduemur,  si  tamen  induti  et  ?ton  nudi  repe- 
riemur.  Datae  sunt  igitur  Ecclesiae  promissiones 
coiporales,  sicut  Paulus  ait:  tietas  habet  promis- 
siones  praesentis  et  futurae  ritac.  Et  Dominus  in- 
quit:  Primum  quaerite  regnum  Dei,  et  caetera  ad 
licientur  vobis. 

Aliter  autem  datae  sunt  promissiones  bonorum 
corporalium  Iudaeis,  aliter  nobis  sunt  traditae. 
Nos  habemus  promissiones  corporales  in  genere, 
de  conservatione  Ecclesiae.  Populo  Iudaico  erant 
datae  in  specie:  videlicet:  Hic  in  terra  Canaan 
erit  sedes  regni:  hic  erit  templurn:  hic  vos  defen- 
dam.  Sed  usque  ad  adventum  Messiae:  Et  tamen 
cum  exceptione  castigationis. 

Haec  promissio  corporalis  in  specie,  fuit  prae- 
rogativa  singularis  istius  populi.  Quanti  nos  face- 
remus  hoc  beneficium,  si  sciremus  mansuram  esse 
Ecclesiam  in  hic  locis?  habituros  nos  certam  se- 
dem  Ecclesiae?  politias  certas?  Hanc  praerogati- 
vam  illi  habuerunt.     Usi    sunt   hoc  beneficio   Dei 


101 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


102 


multis  seculis,  sed  non  defuerunt  magnae  castiga- 
tiones,  quas  sibi  peccatis  suis  subinde  attraxerunt. 
Infestata  fuit  Iudaea  subinde  a  vicinis  gentibus. 
Decem  tribus  deletae  sunt,  aut  certe  mutilatae, 
Sicut  dicitur  apud  Prophetam  [Oseam  ll.j:  Qno- 
modo  faciam  titri  Ephraim?  An  delebo  te  sicut  So- 
boim  et  Sodomam?  Deus  sum,  non  homo,  id  est, 
Homo  in  puniendo  habet  primam  intentionem  ut 
perdat,  Deus  non  habet  primam  intentionem  ut 
perdat,  sed  ut  convertat  sanabiles,  iuxta  dictum: 
Vivo  ego,  nolo  mortem  peccatoris,  sed  ut  converta- 
tur  et  vivat.  Ira  ex  decem  illis  tribubus  aliqui 
sunt  conversi,  et  manserunt  reliqui.  Sed  additur 
iu  Propheta:  Veruntamen  non  intrabo,  id  est,  non 
conservabo  regnum  in  Israel.  Intrare  est  regnare, 
regna  tenere  aut  regna  constituere.  Est  Hebraismus 
sicut  in  illo  dicto:  Non  intrubit  in  domum  Domini 
spurius,  id  est,  non  fungetur  officio. 

Postea  abductae  sunt  etiam  reliquae  duae  tri- 
bus:  Iuda  et  Beniamin,  Et  duravit  captivitas  Ba- 
bylonica  annis  70.  Et  post  reditum  instaurata  qui- 
dem  fuit  politia,  sed  tamen  rursus  fuit  multum  pec- 
catorum,  poenarum,  calamitatum.  Non  igitur  fuit 
principalis  promissio  data  patribus,  quae  ad  poli- 
tiam  illam  referebatur.  Oportebat  aliam  esse  bene- 
dietionem,  de  qua  promissio  ad  patres  facta  loque- 
batur:  In  semine  tuo  benedicentur  omnes  gentes.  Et 
haec  promissio  est  omnium  gentium,  non  tantum 
illius  populi.  Haec  promissio  continet  res  aeter- 
nas,  non  peritura  bona. 

Cogitate  autem,  quantae  tenebrae  fuerint  in  po- 
pulo  Iudnico:  Cum  etiam  summi  illi  gubernatores 
non  intellexerunt  discrimen  promissionis  gratiae, 
et  promissionum  corporalium.  Imaginabantur  re- 
gnum  corporale,  sicut  Apostoli  etiam  habuerunt 
illa  aurea  somnia,  quae  non  fuerunt  dissimilia 
somnio  aurei  piscis,  de  quo  inquit  Theocritus: 
Somniando  non  capies  aureum  piscem.  Ista  somnia 
senserunt  Apostoli  ex  doctrina  Pharisaeorum.  Quo- 
rum  ignorantia  moneat  nos,  ut  simus  diligentiores 
in  conservanda  puritate  doctrinae,  ne  similes  tene- 
brae  obruant  Ecclesiam. 

Non  est  haec  exigua  pars  sapientiae,  quae  est 
verae  Ecclesiae  propria,  tenere  discrimen  inter 
promissiones  corporales,  et  promissionem  gratiae: 
Item  inter  promissiones  bonorum  corporalium  in 
specie,  et  in  genere. 

Hoc  discrimen  passim  monstrant  Prophetae: 
cum  describunt  vetus,  et  novum  Testamentum.  Iere- 
mias  inquit:  Feriam  domui  Israel  pactum  novum: 
Dabo  legem  in  corda  eorum.  Et  quoties  Prophe- 
tae  vaticinantur  de  regno  Mes&iae,  concionantur 
de  aeterno  regno.  Non  potest  ergo  esse  regnum 
in  hac  corporali  vita,  quae  non  est  aeterna,  sed 
desinit  cum  more. 


In  Ioanne  (c.  1.)  idem  discrimen  pulchre  exprimi- 
tur :  Lex  per  Moisen  data  est,  id  est,  politia  consti- 
tuta  est  per  Moisen.  Gratia  autem  et  veritas  per 
Christum  facta  est,  id  est,  per  Messiam  aliud  quid- 
piam  accipimus,  scilicet  gratiam,  hoc  est,  gratui- 
tam  acceptationem,  remissionem  peccatorum,  recon- 
ciliationem.  Veritas  sunt  vera  et  aeterna  bona, 
vera  et  aeterna  iustitia,  non  umbrae  ceremoniarum 
et  politiae.  Haec  vera  bona  etiam  nobis  vere 
exhibentur  per  filium. 

Ad  hoc  discrimen  etiam  Stephanus  deducit 
auditores  suos.  Refutat  eoruin  errorem  et  magnam 
inscitiam,  quod  putabant  promissionem  datam  pa- 
tribus  intelligendam  esse  de  regno  corporali. 

Verum  est.  Utraque  promissio  erat  facta  Pa- 
tribus :  Promissio  benedictionis  spiritualis,  ot: 
In  semine  tuo  benediccntur  omnes  gentes:  Postea 
etiam  corporalis:  Semini  tuo  dabo  hanc  terram. 
Sed  tamen  affligetur  400  annis  in  gente  inirnica, 
etiam  antequam  occupabit  hanc  terram. 

Hanc  promissionem  corporalem  non  sunt 
consecuti  patres.  Est  cessante  etiam  politia,  reti- 
nenda  tainen  fuit  ab  eorum  posteris  promissio 
princlpalis,  quae  semper  pertinet  ad  omnes  electos, 
quomodocunque  se  ista  externa  habeant. 

Nos  etsi  in  specie  non  habemus  promissionem 
de  certa  sede,  tamen  in  genere  debemus  credere, 
quod  Deus  velit  nobis  opitulari.  Et  datur  nobis 
quoque  vita9  et  quae  ad  vitam  sunt  necessaria. 
Sed  non  debemus  pendere  tantum  a  bonis  istis 
corporalibus ,  sed  vivere  in  Deo.  Ut  autem  viva- 
mus  in  Deo,  oportet  extare  promissionem  gratiae, 
quae  nos  attrahat  ad  Deum,  et  hanc  oportet  prin- 
cipaliter  accipi  fide,  Quia,  si  non  credimus  pro- 
missioni,  est  nobis  inanis  sonitus,  sicut  Iudae, 
Pilato,  et  omnibus  ncn  accipientibus  tantum  est 
inanis  sonitus ,  ut  cum  Pilatus  Christum  deridet : 
Quid  est  veritas? 


De   secundo   loco. 

Secundus  locus  est  De  causis  constitutae  et 
abolitae  politiae  Iudaicae.  De  his  alibi  saepe  dixi. 
Sed  nunc  principaliores  saltem  causas  breviter 
repetam. 

Fuit  illa  politia  instituta.  Quia  Deus  voluit 
esse  certum  locum,  in  quo  nasceretur,  ostenderetur, 
doceret,  faceret  miracula,  moreretur,  et  resusci- 
tatus  a  mortuis  conspiceretur  Messias.  Haec  fuit 
causa  praecipua,  cur  politia  ista  fuerit  constituta, 
et  conservata  usque  ad  Messiae  adventum. 

Antequam  vero  advenit  Messias,  debuit  in  hac 
politia  sonare  vox  promissionis  traditae  de  Messia. 
Et  ut  posset  late  propagari  doctrina  de  Deo  et  de 


103 


PHIL.  M£L.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


104 


mediatore,  collocata  fuit  iila  politia  fere  in  medio 
terrae  habitatae,  Quia  Palaestina  erat  inter  Aegy- 
ptum,  et  Babylonem,  et  potuit  inde  vox  doctrinae 
proferri  in  vicina  regna,  in  Orientem  et  Gccidentem. 

Deieta  est  autem  politia  tandem,  ut  haec  de- 
letio  esset  testimonium ,  quod  venerit  Messias, 
Quia  Iacob  inquit :  Non  auferetur  sceptrwn  de  luda, 
donec  venerit  Schilo,  Itein,  Ex  Bethlehem  exibit  Dux 
populi  mei.  Et  Aggaeus  inquit:  quod  in  secundo 
templo  concionaturus  sit  Messias.  Item  Daniel 
expresse  vaticinatur,  Post  exhibitum  Messiam  delen- 
dam  esse  politiam.  Isti  textus  sunt  admodum  clari. 
Et  Iudaei,  qui  convertuntur  ad  Christianismum, 
fatentur  se  praecipue  moveri  istis  textibus. 

Pertinet  autem  ad  disputationem  de  abolita 
politia,  etiam  doctrina  de  abrogatione  legis.  Nam 
politia  diruta,  abolentur  etiam  leges  ceremoniales 
et  forenses,  Quia  hae  leges  sunt  re  ipsa  nervi 
istius  politiae:  EtDeus  eversione  politiae  dat  testi- 
monium,  quod  nolit  nobis  illas  leges  imponere, 
sicut  quidam  stulte  id  flagitant.  Carolstadius  in 
hoc  ipso  loco  disputabat  acerrime :  Non  licere  uti 
inre  Romano:  Quia  ius  divinum  non  posset  mutari. 
Iudex  Augustanus  quidam  interrogabat  me,  Num 
liceret  fures  suspendere.  Ego  dixi :  Leges  Mo- 
saicas  non  pertinere  ad  nos.  Sed  ille  fascinatus 
erat  opinionibus  suis  anteceptis.  Non  poterat  sibi 
persuadere,  iudicandum  esse  ex  praesentibus  legi- 
bus,  Et  tamen  dubitante  conscientia  suspendi  cura- 
bat  fures.  Talia  fiunt,  cum  homines  non  sunt 
recte  instituti.  Nos  plane  statuamus:  Quod  iacente 
politia,  iaceant  et  forenses  et  ceremoniales  leges, 
Quia  istae  leges  sunt  formaliter  politia. 

Contra.  Christus  inquit :  Non  veni  sohere 
legem.  Respondeo.  Hoc  dictum  principaliter  lo- 
quitur  de  lege  morali.  Sed  tamen  et  ceremoniae 
et  politica  etiam  implentur  a  filio  Dei,  Quia  Christus 
est  finis  totius  legis.  Et  Christo  exhibito  cessant 
significationes  et  umbrae  illae.  Alia  ratio  est 
Decalogi,  Quia,  ut  Deus  est  iiamutabilis :  ita  lex 
moralis,  quae  est  aeterna  sapientia  et  voluntas  in 
ipso  Deo  nobis  patefacta,  est  immutabilis,  nec  abo- 
letur,  aut  cessat  in  tota  aeternitate.  Imo  hoc  ipsum 
agit  filius  Dei,  ut  in  nobis  restituatur  lex  moralis, 
sicut  Paulus  inquit:  Stabilimus  legem  per  fidem. 
Ideo  reconciliamur  Deo  per  Christum.  Ideo  rege- 
neramur,  renovamur,  sanetificamur ,  ut  in  omni 
aeternitate  simus  tales,  quales  iubet  nos  esse  lex: 
Diliges  Dominum  Deum  tuum  ex  toto  corde  tuo. 
Et  liaec  est  sententia  illius  dicti,  quod  antea  citavi: 
Dabo  legem  meam  in  corda  eorum.  In  vita  aeterna 
erimus  tales.     Sed  in  hac  vita  id  est  inchoandum. 

De    tertio    loco. 
Tertius    locus    est    de    distinctione    cultunm. 


Iudaei  putabant  non  tantum  iustitiam  coram  Deo, 
sed  etiam  cultum  principalem  esse,  disciplinam, 
seu  iustitiam  operum,  et  sacrificia  ac  caeteras 
ceremonias  templi. 

Haec  est  persuasio  omnium  hypocritarum, 
quocunque;  tempore,  in  Ecclesia  p.t  extra  Eccle- 
siam. 

Semper  mundus  iudicat  se  iustum,  id  est,  Deo 
acceptum  et  reconciliatum  esse,  si  habeat  umbram 
disciplinae  externae,  et  ritus  aliquos  ceremoniarum, 
sive  ab  ipso  Deo  traditos,  sive  ab  hominibus  ex- 
cogitatos. 

Hunc  errorem  taxarunt  Prophetae  acerrime,  et 
Stephanus  hic  eundem  errorem  refutat.  Docet 
externa  opera  non  esse  iustitiam  Messiae :  Et  cere- 
monias  non  esse  veros  et  principales  cultus  Dei. 
Nam  disciplina  illa  est  iustitia  quaedam  politica,  nec 
potest  opponi  iudicio  Dei.  Cultus  etiam  legalis  seu 
ceremonialis,  nec  peccatum  tollit,  nec  est  perpetuus. 

Messias  vero  adducet  aliam  iustitiam,  quae 
erit  sempiterna,  ut  Daniel  loquitur,  complectens 
simul  et  imputationem  iustitiae  Christi,  quae  acci- 
pitur  a  nobis  fide:  et  inchoationem  novae  et  spiri- 
tualis  iustitiae,  quam  idem  Messias  efficit  in  nobis 
dato  Spiritu  sancto  regenerante  nos:  Denique  et 
consummationem  novitatis  spiritualis,  quae  secutura 
est  in  vita  aeterna.  Sic  et  leremias  de  iustitia  con- 
cionatus  est,  quam  afferet  Messias:  Germen  Darid 
invocabitur  Iehova  iustitia  nostra.  Et  Esaias:  No- 
titia  servi  mei  iusti  lustificabit  midtos.  Nominat 
notitiam,  quia  oportet  Messiam  agnosci  fide.  Sed 
non  ioquitur  de  tali  notitia,  qualis  est  in  Diabolis 
et  hypocritis,  sed  de  fiducia  amplectente  Christum, 
ut  verba  notitiae  saepe  comprehendunt  simul  affe- 
ctus  cordis  sequentes  notitiam. 

Estque  haec  ipsa  agnitio  Christi,  et  fides  ac- 
quiescens  in  promissione  gratiae  praecipuus  cul- 
tus  Dei.  Deinde  tota  novitas  interior,  dilectio 
Dei,  spes,  timor,  humilitas,  patientia,  invocatio, 
confessio,  studium  obedientiae  erga  Deum,  dilectio 
proximi,  castitas,  veritas,  (quae  non  sunt  umbrae 
externae  tantum,  sed  virtutes  intus  accensae  per 
Spiritum  sanctum,  quae  subinde  in  nobis  crescunt 
et  assidue  exerciri  debent  a  nobis)  sunt  cultus 
placentes  Deo,  propter  Christum,  etiamsi  procul 
adhuc  absint  a  perfectione. 

Hunc  verum  cultum  complectitur  dictum  Christi: 
Veri  adoratores  adorabunt  patrem  in  spiritu  et 
veritate. 

Hoc  modo  coluerunt  Deum  patres,  etiam  ante 
traditam  illam  varietatem  cultuum  legalium.  Et 
sic  necesse  est  omnes  sanctos  colere  Deum,  ut 
fide  agnoscant  mediatorem  et  in  hac  fide  inchoent 
obedientiam  interiorem,  quae  non  est  tantum  dis- 
ciplina  honesta,  sed  congruentia  cum  lege  in  corde, 


105 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


108 


sive  traditae  sint  ceremoniae,  ut  in  veteri  testa- 
mento,  sive  post  exhibitum  Christum,  cuius  typi 
erant,  sint  abolitae. 

Sequitur  autem  in  vita  aeterna  consummatio, 
in  qua  Deus  ipse  nos  implebit  sua  luce,  sapientia, 
iustitia,  laetitia,  gloria.  Ibi  perfecte  in  nobis  fiet, 
quod  lex  praecipit:  Diliges  Deum  ez  toto  corde,  ex 
tota  anima,  et  ex  tota  mente  tua.  Ibi  perfecte  lae- 
tabimur  in  Deo,  et  celebrabimus  eum  in  tota  aeter- 
nitate,  iuxta  dictum  Esaiae:  Gaudens  gaudebo  in 
Domino  Deo  meu,  Quia  vestimentis  salutis  me  induit, 
el  indumento  iustitiae  circumdedit  me. 

Horum  cultuum  initia  oportet  in  hac  vita  esse 
in  omnibus  salvandis.  Oportet  cum  fide,  qua  sola 
accepti  sumus  Deo  per  Christum,  coniunctam  esse 
inchoationem  conformitatis  nostrae  cum  Deo.  De- 
nique  oportet  nos,  etiam  in  hac  vita,  fieri  templa 
Dei,  et  domicilia  Spiritus  sancti.  Pertinet  huc  to- 
ta  doctrina  de  discrimine  iustitiae  carnis  et  spiritus, 
operum  et  fidei,  imputationis  iustitiae  Christi,  et 
inchoationis  novae  iustitiae.  Item  de  vero  usu  ce- 
remoniarum,  et  earum  abusu,  de  vera  conversione 
ad  Deum,  de  beneficiis  Messiae,  qui  est  iustificator 
noster  merito  et  efhcacia,  de  exercitiis  omnium  vir- 
tutum  in  nobis,  de  consummatione.  De  quibus 
nunc  non  dicam  plura ,  ut  possim  breviter  aliquid 
addere  de  martyrio  Stephani. 


De   Quarto   Loco. 

Sit  igitur  quartus  locus  de  Martyrio  Stephani. 
In  quo  est  exemplum  ingenuae  confessionis :  et  te- 
stimonium  de  praesentia  Christi  in  Ecclesia:  et  pre- 
catio  dulcissima  directa  ad  Christum,  quae  testatur 
de  divinitate  ipsius:  et  de  magnitudine  animi  in  Ste- 
phano  vincente  passionem  et  mortem. 

Atrociter  accusabatur  Stephanus  ab  adversa- 
riis  suis,  quod  esset  blasphemus  et  seditiosus, 
Quia  et  blasphemia  et  seditio  esset,  dicere  contra 
legem,  seu  contra  iustitiam  legis,  contra  ritus  tem- 
pli,  contra  politiam:  sicut  et  nos  accusamur  horri- 
biliter.  Dicimur  esse  blasphemi  adversus  Deum, 
quia  mutemus  usitatum  genus  doctrinae,  et  abolea- 
mus  cultum  Dei  in  Ecclesia  receptum.  Dicimur 
seditiosi,  quia  discedamus  ab  ordinaria  potestate, 
distrabamus  Respublicas. 

His  accusationibus  homo  modestus  non  potest 
non  moveri.  Sed  tamen  anteferendum  est  manda- 
tum  de  confessione:  Si  quis  negarit  me  coram  ho- 
minibus,  negabo  et  ego  eum  coram  patr^  meo  coe- 
lesti.  Semper  existunt  similes  contentiones,  quales 
tunc  Stephanus  habuit,  quoties  Deus  emendat  Ec- 
clesiam.  Hypocritae  clamant  cultum  Dei  labefa- 
ctari.      Sapientes  queruntur  distrahi  imperia.      His 


Jjuerelis  opponatur  confessio  verae  doctrinae,  sicut 
iecit  Stephanus:  Et  quanquam  gravissima  sunt  illa 
crimina,  quae  Stephano,  quae  nobis  obiiciuntur:  ta- 
men  piae  menti  non  est  difficile  refutare  illa :  ut  si 
cogites  de  argumento,  quod  tunc  obiectum  fuit  Ste- 
phano : 

Blasphemia,  Item  seditio  est\:  dicere  legem,    cultum 
Dei,  politiam  a  Deo  institutam,  abolendam  csse. 
Stephanus  dicit,  haec  delenda  esse. 
Ergo  est  blasphemus  et  seditiosus. 

Respondeo  ad  maiorem.  Non  est  blasphemum 
neque  seditiosum,  illa  dicere,  scilicet  Deo  mandante, 
et  sicut  mandat.  Hic  vero  accedere  debet  decla- 
ratio.  Deus  aliter  voluit  abolere  illa  in  lege,  quae 
erant  politica,  aliter  quae  ad  Decalogum  pertinent, 
qui  est  lex  immutabilis.  Voluit  aboleri  cultum  ex- 
ternum,  non  autem  cultum  interiorem,  qui  est  per- 
petuus.  Politia  illa  sic  erat  a  Deo  constituta,  ut 
duraret  usque  ad  Messiae  adventum.  Deinde  quod 
ad  Minorem  attinet:  Stephanus  dicit,  legem  et  cul- 
tum,  et  politiam  abolendam  esse.  Verum  est.  Sed 
mandante  Deo,  et  sicut  mandat  Deus.  Haec  supra 
prolixius  sunt  declarata,  cum  monstravi  scopum 
Orationis  Stephani.  Non  cogitetis  ista  omnia  se- 
mel  esse  dicta,  sed  saepe  et  multum  ea  disputavit 
et  exposuit  Stephanus.  Sed  Evangelista  tantum 
summas  rerum  comprehendere  voluit. 

Quanquam  autem  interficitur  Stephanus  pro- 
pter  confessionem:  tamen  habuit  singularem  con- 
solationem,  Filius  Dei  ostendit  se  ipsi,  sicut  affir- 
mat,  se  videre  Christum  stantcm  ad  dextram  Dei. 
Hoc  exemplum  monet,  quale  sit  regnum  Christi. 
Non  ita  discessit  ex  his  terris,  ut  negligat  Eccle- 
siam,  sed  vere  eam  respicit,  adest  ei,  propugnat 
eam.  Sic  omnes  pii  in  omnibus  periculis,  sic  in 
morte  respici  se  et  curari  statuant,  perinde  ac  si 
oculis  Christum  cernerent,  ut  vidit  Stephanus.  Non 
enim  frustra  se  hic  ostendit  Stephano,  nec  propter 
ipsum  tantum,  sed  multo  magis  propter  universam 
Ecclesiam.  Quanquam  igitur  nos  non  cerniinus 
oculis  filium  Dei,  tamen  debemus  credere,  ipsum 
vere  adesse  nobis  morientibus.  vivificare  nos, 
consolari  et  confirmare,  esse  custodem  et  vivifica- 
torem  nostri  spiritus. 

Ac  diligenter  observanda  est  precatio  Stepha- 
ni:  Domine  Iesu,  Suscipe  spirilum  meum.  Haee  est 
confessio,  quod  Christus  sit  natura  Deus,  et  omni- 
potens,  Quia  eum  invocat,  et  quia  ei  commendat 
spiritum ,  quem  corpori  aliquando  redditurus 
sit.  SoMus  divinae  et  omnipotentis  naturae  est 
vivificare,  sicut  Ioan.  5.  inquit  Christus :  Sicut  pa- 
ter  vivificat,  ita  et  filius.  Est  et  cultus  invocatio- 
nis  soli  Deo  competens :  ut  dicitur :  Dominum  Deum 
tuum  adoraxis. 

Cogitate,  quam   horrendum  sit,  quando   homo 


107 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


108 


invocat  creaturam,  a  qua  non  auditur,  quae  non 
est  Deus.  Non  tantum  est  idololatria,  quando  ado- 
ratio  fit  ad  statuam :  Sed  etiam,  cum  creatura,  quae- 
cunque  ea  sit,  invocatur,  Quia  talis  invocatio  tri- 
buit  ei  divinitatem,  quod  non  est  divinitas. 

Recte  autem  ad  hunc  filium  dirigitur  invocatio, 
sicut  hic  expresse  dicit  Stephanus:  Domine  Iesu 
suscipe  spiritum  meum,  Quia  est  natura  Deus,  et 
est  instaurator  vitae  aeternae.  Ita  ipse  filius  in- 
quit:  Venite  ad  me  omnes,  et  ego  reficiam  vos.  Sic 
Paulus  orat:  Dominus  Iesus  det  vobis.  Et  Psalmi 
loquuntur  de  invocatione  Messiae:  Invocabunt  cum. 
Omnes  gentes  deprecabuntur  eum.  Saepe  audivi 
conquerentem  D.  Martinum:  Si  nihil  esset  maii  in 
invocatione  sanctorum,  nisi  quod  obscuratum  est 
hoc  argumentum,  quod  vera  invocatio  Messiae  sit 
testimonium,  quod  sit  Deus^  nimis  magnum  malum 
esset.  Et  tamen  sunt  innumerabilia  mala  in  isto 
pessimo  cultu  sanctorum. 

Nos  exemplo  Stephani  debemus  exuscitare  in- 
vocationem  nostram  ad  filium  Dei,  quem  recte  ora- 
mus  utraque  modo,  ut  et  oret  ipse  pro  nobis  aeter- 
num  patrem,  et  ut  ipse  nos  iuvet.  Quotidie  cla- 
memus :  Iesu  fili  Dei,  miserere  mei,  exaudi  me,  in- 
tercede  pro  me  apud  aeternum  patrem  tuum,  Sancti- 
fica  me,  dato  Spiritu  sancto  rege,  et  iuva  me.  Non 
satis  est,  quod  scitis  illam  negativam,  Invocationem 
sanctorum  nihil  esse:  sed  accedat  et  affirmativa, 
ut  serio  et  ardenter  invocetis  Deum  in  agnitione 
filii,  et  invocetis  filium  ipsum. 

Precatio  Stephani  est  testimonium  de  toto  Evan- 
gelio.  Testatur,  quod  filius  sit  Deus.  Quia 
creata  natura  non  potest  salvare,  Testatur  item, 
quod  credentes  post  mortem  transferantur  ad  Chri- 
stum.  Testatur,  quod  aliud  sit  spiritus,  aliud  cor- 
pus. 

De  Stephano  etiam  memineritis  versum  Bembi, 
qui  scripsit  carmen  magna  elegantia,  quod  tamen 
non  est  integrum,  de  Stephano: 

Ibat  ovans  animis:  et  spe  sun  damna  levabat. 

Differunt  triumphus  et  ovatio.  In  triumpho 
maior  erat  pompa,  et  taurus  mactabatur.  Ovatio 
erat  minor  pompa,  et  mactabatur  ovis.  Ovans,  id 
est,  laetans,  triumphans.  Considerate  discrimina 
trium  virtutum.  Theologicarum,  fidei,  spei,  dile- 
ctionis.  Fides  in  praesentia  accipit  remissionem 
neccatorum,  reconciliationem  cum  Deo,  imputatio- 
nern  iustitiae.  Spes  intuetur  futura.  Est  enim  ex- 
pectatio  vitae  aeternae  certo  dandae  propter  filium 
Dei,  et  mitigationis  aut  liberationis  in  hac  vita 
iuxta  consilium  Dei.     Papistae  obiiciunt  nobis: 

Fiducid  est  actus  spei. 
Ergo  non  est  actus  fidei. 

Respondeo.     Fide  accipimus  praesens  bonum. 


Spe  expectamus  futura.  Haec  explicatio  et  distin- 
ctio  fuit  valde  grata  multis  bonis:  Et  nominatim 
dicere  possum  de  viro  gravissimo  et  gravissime 
iudicante  D  Hieronymo  Schurffio.  Dilectio  est  in 
fide  obedire  omnibus  mandatis  Dei,  cum  quadam 
laetitia  in  Deo.  De  his  tribus  virtutibus  moneri 
nos  cogitemus  illo  versu.  Ibat.  Significatur  obe- 
dientia.  @r  cjefyet  t)in,  left  fttf)  fcfyiacfyten,  nne  ein  fcfyeff* 
lin.  Scit  hanc  obedientiam  Deo  placere,  et  cum 
quadam  laetitia  tolerat  martyrium.  Ovans  animis: 
Kespicit  ad  fidem,  qua  statuit  personam  suam  ac- 
ceptam  esse  Deo  per  filium,  et  sentit  consolatio- 
nein,  ut  dicitur:  lustificati  fide,  pacem  habemus. 
Fit  etiam  expressa  mentio  Spei:  Levabat  damna 
sua  spe,  id  est,  certo  expectabat  aeternam  gloriam, 
salutem,  laetitiam,  consuetudinem  cum  Deo. 

Has  virtutes  singuli  debemus  exercere  in  omni 
vita,  et  in  media  morte.  Sciamus  nos  Deo  prae- 
stare  obedientiam  debitam,  quoties  vocamur  ad  ae- 
rumnas  propter  conlessionem.  Sciamus  placere 
Deo,  et  personam  nostram  propter  mediatorem  fide, 
et  hanc  obedientiam,  cum  et  confessionem  edimus, 
et  eam  obsignamus  tolerantia.  Proponamus  etiam 
nobis  immortalitatem,  et  speremus  eam  iaxta  man- 
datum  Dei,  Quia  singula  ista  Deus  mandat  nobis 
omnibus:  ut  credamus  nos  propter  filium  Dei  re- 
cipi,  et  expectemus  futuram  vitam,  etbona  illa  ae- 
terna,  scilicet  in  resurrectione ,  et  consuetudine 
cum  aeterna  Ecclesia.  Item  ut  credamus  placere 
Deo  nostram  confessionem,  et  afilictiones  nostras, 
quas  alii  habent  alias. 

1.  Petr.  1.  dicitur,  Perfecte  seu  firmiter  spe- 
rate  reUCcag  ilnClne,  id  est,  integra,  plena,  firma  spe 
expectate  gratiam,  hoc  est,  munus,  domum,  quod 
exhibebitur  nobis,  quando  apparebit  Dominus. 

Nisi  cor  habeat  obiectum  bonum,  non  laetatur. 
Causa  laetitiae  est  obiectum  bonum.  Quando  mens 
intuetur  obiectum  malum,  non  habet  laetitiam.  Ste- 
phanus  intuetur  bonam  voluntatem  Dei.  Scit  sibi 
remissum  esse  peccatum,  scit  se  vocari  ad  laetis- 
simam  consuetudinem  cum  filio  Dei.  Ideo  est  bo- 
no  et  tranquillo  animo,  et  scit  placere  Deo  hoc 
sacrificium,  quod  propter  confessionem  moriturus 
erat.  Saul  videt  poenam,  sed  non  videt  bonum. 
Ideo  non  potest  habere  laetitiam. 

Saepe  igitur  cogitemus  hunc  versum,  cum  quo 
congruit  illud  insigne  dictum  Pauli:  Pax  Dei  regnet 
in  cordibus  vestris,  id  est,  retinete  iustitiam  fidei, 
tranquillitatem  cordis^  confidite,  quod  sitis  curae 
Deo,  quod  sitis  recepti,  quod  Deus  adsit  vobis, 
quod  sit  mitigaturus  calamitates.  llaec  sunt  realia, 
et  habent  usum  in  vita.  Et  quidem  manere  debet 
spes  vitae  aeternae,  etiamsi  omnia  corporalia  bona 
tolluntur.    Iob.  13. 


109 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


101 


IN  HISTOBIAM  NATIVITATIS  CHRISTl. 

Exiit  decretwn  a  Caesare  Augusto,  etc. 
Lucae  II. 

Explicatio  circumstaritiarum  historiae. 

Primum  historica  nota  esse  debent.  Fit  men- 
tio  Caesaris  Augusti,  qui  successit  Iulio,  autori  Mo- 
narchiae  Romanae:  Quia  fuit  praedictum,  ut  nasce- 
retur  Messias  in  quarta  Monarchia.  Id  monstratum 
est  Danieli  in  duabus  visionibus»  Ut  igitur  osten- 
dat  Evangelista  completam  esse  prophetiam,  et  do- 
ceat  congruere  Evangelium  cum  Prophetis,  facit 
mentionem  Imperii  Augusti. 

Cogitent  autem  hic  adolescentes,  Ecclesiae 
omnino  opus  esse  doctrina  historiarum.  Quam 
turpe  esset  iguorare,  quae  et  quot  fuerint  Monar- 
chiae  ?  Id  vero  ex  historiis  discendum  est,  quae 
discernunt  summa  illa  imperia :  Chaldaicum ,  Per- 
sicum,  Graecum,  Romanum,  cuius  qualiscunque 
umbra  adhuc  est  reliqua. 

Deinde  fit  mentio  Praesidis  Syriae  (cuius  pars 
est  Palaestina)  Item  census,  ut  significetur  servitus 
illius  temporis  in  populo  ludaico:  De  qua  dictum 
fuit  in  illa  praedictione  Iacob:  Non  auferetur  de 
Iuda  sceptrum,  neque  legislator  de  pedibus  eius,  do- 
nec  venerit  Schiloh,  et  genles  ad  eum  convertentur, 
seu  gentes  ei  adhaerebunt,  hoc  est,  ludaica  politia 
tantisper  manebit,  donec  venerit  Messias. 

Cum  autem  hodie  tot  saeculis  iaceat  deleta  po- 
litia,  certo  convinci  possunt  ludaei,  quod  exhibitus 
sit  Messias.  Hoc  argumentum  Iudaei  non  possunt 
solvere.  Politia  Iudaica  iam  nihil  est  annis  1500. 
Ergo  necesse  est  venisse  Messiam,  quia  prophetae 
clare  dicunt,  quod  in  illa  politia,  et  quidem  in  illa 
urbe  Ierosolyma,  et  in  illo  templo  secundo  sit 
praedicaturus  Messias :  et  quod  Monarchia  Romana 
funditus  postea  deletura  sit  politiam  Iudaicam.  Ac 
saepe  quidem  Iudaei  conati  sunt  eam  restituere: 
Sed  Deus  eis  semper  adversatus  est. 

Tempore  Adriani  Imperatoris  annis  circiter40. 
post  ultimurn  excidium  lerosolymae,  collecta  est 
magna  multitudo  ludaeorum.  Et  habuit  Ducem 
Bencochab,  ad  quem  vaticinium  illud  accommoda- 
runt:  Orietur  stella  ex  Iacob.  Sed  cum  eventus 
non  respondisset,  vocaverunt  eum  Bencosbah,  id 
est,  filium  mendacii.  Mirabile  est  autem  potuisse 
tantam  multitudinem  colligi  florente  tum  Imperio 
Romano,  cum  esset  alioqui  gens  dissipata.  Adria- 
nus  non  sine  magno  negotio  exercitum  illum  pro- 
fligavit. 

Postea  Iulianus  odio  Christianorum  concessit 
Iudaeis,    ut    instaurarent  suam  politiam:    Sed   cum 


coepissent  aedificare  templum,  moles  illa,  quam  in- 
choaverant,  terrae  motu  quassata,  et  absorpta  est, 
et  perierunt  multa  millia  ludaeorum  simul  illo  hiatu 
terrae.  Habebant  tunc  Iudaei  Imperatorem  faventem 
ipsis,  et  adiuvantem  eos.  Ideo  sperabant  se  iam 
instauraturos  politiam.  Sed  Deus  dissipavit  eorum 
conatus  immediate  per  terrae  motum,  Adeo  facile 
est  Deo  perdere,  quos  et  quando  vult,  et  quomodo 
vult. 

Sciamus  igitur  non  frustra,  aut  otiose  hic  men- 
tionem  fieri  Augusti,  et  Praesidis  Romani,  dorni- 
nantis  Regioni  Iudaieae,  ut  non  dubitemus  venisse 
Messiain,  et  ut  consideremus,  quo  tempore  natus 
sit  Messias.  Vult  enim  Deus  nos  considerare  tem- 
pora:  Non  vult  Ecclesiam  esse  ineruditam.  Ac 
saepe  debemus  cogitare  inde  ab  initio  conditi  ge- 
neris  humani  seriem  temporum,  liberationum  Ec- 
clesiae  et  reliquorum  operum  Dei,  praesertim  ad- 
ventus  Messiae  in  carnem. 

Edictum  Augusti,  ut  describeretur  orbis,  id  est, 
ut  censeretur  totus  orbis,  significat  Imperium  fuisse 
populi  Romani,  vel  Imperatoris  Augusti,  Alioqui 
non  potuisset  agere  censum  de  toto  orbe. 

Quid  autem  fuit  census,  et  quid  est  illud  cen- 
sere,  seu  censum  agere?  Aliud  est  loqui  de  expi- 
lationibus  usitatis,  quas  Germani  vocant  «Sdjatjung : 
aliud  de  censu,  in  quo  etsi  aliquid  dabatur,  tamen 
principaliter  fiebat  aestimatio  facultatum,  et  numera- 
bantur  subditi,  ut  sciretur,  quantum  valerent  sin- 
gulae  provinciae,  exercitu,  et  pecunia-  Nam  bella, 
quibus  occupati  erant  Romani,  non  potuerunt  geri 
sine  pecunia  et  hominibus:  Et  in  Imperiis  oportet 
esse  ordinem  constitutum  certis  legibus. 

Erant  exercitus  Romanorum  distributi  in  pro- 
vinciis,  tanquam  praesidia,  et  cogitandum  erat,  un- 
de  Praesidia  alenda  essent,  unde  sumendum  esset 
frumentum,  stipendium,  arma,  apparatus,  sicut  in 
bellis,  et  quolibet  regimine  opus  est  multis  rebus. 
Voluit  igilur  Augustus  fieri  aestimationem ,  ut  sci- 
ret,  quid  in  provinciis  esset  facuitatum,  quanta  es- 
set  multitudo  subditorum,  quid  quisque  pendere 
posset.  Hic  census  erat  signum  subie.  tionis, 
etiamsi  utcunque  manebat  adhuc  legislator,  id  est, 
autonomia  in  religione  et  vestigia  aliqua  doctrinae. 

Porro  Evangelista  ait,  Mariam  transivisse  ex 
Nazareth  in  Bethleem. 

Nazareth  habet  nomen  a  surculo:  Et  fuit  ille 
tractus  amoenissimus  in  Galilaea.  Ibi  Maria  et  Io- 
seph  fuerunt  quasi  exules,  habitaverunt  extra  suas 
possessiones,  cum  essent  ex  tribu  Iuda.  Nam  usi- 
tatum  alioqui  erat,  ut  singuli  habitarent  in  suis 
possessionibus.  Fuit  magna  miseria  illius  tempo- 
ris,  cum  dispersae  fuerunt  tribus  extra  suas  pos- 
sessiones.  Et  vagati  sunt  eodem  tempore  in  ludaea 
exercitus  pessimorum  hominum,  Parthici,  Syriaci, 
Aegyptiaci,    Arabici,   postea  etiam  Romani,    et  ta- 


111 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


112 


men  Deus  servavit  illas  honestissimas,  et  formo- 
sissimas  matronas,  Mariam,  et  sororem  eius,  et 
alias  virgines,  quae  manu  De:  tectae  fuerunt. 

Id  magnum  fuit  miraculum.  Atque  ita  sciamus, 
nos  quoque  tegi  manu  Dei,  et  non  posse  homines 
tutos  esse  tantum  humanis  praesidiis.  Saepe  ho- 
inines  ita  cogitant:  Ego  volo  migrare  in  aliquam 
civitatem,  quae  est  munita,  et  habet  bonum  regimen, 
ubi  credibile  est  futurum  esse  bonum  statum,  ibi 
volo  collocare  meos  liberos,  ut  ibi  permaneant. 
Sic  principes  cogitant:  volo  me  sic  munire  prae- 
sidiis,  ut  mei  posteri  habeant  certum  aliquem  sta- 
tum.  Etsi  autem  est  aliquis  locus  diligentiae  et 
sapientiae  humanae,  tamen  nondum  hoc  satis  est, 
quia  uno  momento  possunt  illa  omnia  mutari. 

Ioseph  et  Maria  habitabant  in  Galilaea  tuti  et 
incolumes,  tantum  sub  protectione  divina.  Tunc 
autein  profecti  sunt  ad  Bethlehem ,  ut  censerentur. 
Hoc  est  testimonium ,  quod  fuerint  ex  tribu  Iuda. 
Quod  rursus  congruit  ad  vaticinia  prophetica,  quae 
non  dubium  est  illos  intellexisse,  sicut  ipsi  Phari- 
saei,  interrogati  ab  Herode,  ubi  nasciturus  esset 
Christus,  nominant  Bethlehem. 

Consideretur  autem  distantia  locorum.  Naza- 
reth  dissita  erat  a  Ierosolymis  miliaribus  circiter 
19.  Fuit  properaodum  intervallum,  quantum  est 
inter  Wittebergam  et  Erfordiam.  Bethlehem  ab- 
fuit  a  Ierosolymis  sex  miliaribus  Italieis,  ut  ait 
Hieronymus,  id  est,  nostrati  miliari,  et  dimidio, 
quarum  est  spatium  fere  inter  Wittebergam,  et 
Kembergam,  vel  paulo  amplius. 

Ideo  consentaneum  est,  pertempus  puerperii 
multos  sanctos  venisse  ad  Mariam  ex  lerosolymis, 
Zachariam,  Elizabeth,  et  alios.  Quia  iam  fama  coe- 
perat  spargi  natum  esse  Messiam.  Patefecerat 
Deus  statim  per  angelos  nativitatem  tilii  sui:  Et 
pastores  nuntium  illud  longe  lateque  dissipaverant. 

Cogitemus  igitur,  quanta  laetitia  tunc  fuerit  in 
animis  sanctorum,  etsi  de  regno  Christi  alii  aliis 
plus  intellexerunt. 

Cogitemus  etiam,  non  velle  Deum,  Ecclesiam 
suam  esse  ignotam,  sed  velle  conspici  testimonia 
de  omnibus  articulis  fidei.  Ita  tunc  voluit  sciri  na- 
tum  esse  Messiam:  Angeli  annuntiant:  Evangelizo 
vobis  gaudium  magnum:  Pastores  dant  testimonium, 
quod  audierint  vocem  angelicam.  Ipsa  etiam  Maria 
et  Ioseph  habuerunt  sua  testimonia,  Quia  angelus 
dixerat  ei  infantem  istum  esse  Messiam,  et  ne  abii- 
ceret  coniugem,  quod  esset  gravida.  Maria  collo- 
cuta  erat  cum  angelo  et  sciebat  se  concepisse  sine 
viro.  Et  habebat  testimonia  multa  in  corde  suo. 
Accesserunt  successu  temporis  et  alii  multi  testes, 
Magi,  Slmeon,  Hanna,  Horum  voces  sunt  propaga- 
tae  et  passim  sparsae  ad  multos.  Et  scripta  sunt 
ista   propter  nos,  ut    fides    in    nobis    confirmetur. 


Nam  universaliter  exemplo  membrorum  Ecclesiae 
confirmatur  fides  de  omnibus  articuHs. 

Sed  consideremus  simul  dissimilitudinem  Ec- 
clesiae  et  Imperiorum.  Non  sic  incurrunt  in  ocu- 
los,  quae  in  Ecclesia  geruntur,  ut  ea,  quae  tiunt 
in  imperiis. 

Cum  Alexander  cum  suo  exercitu  currit  per 
totam  Asiam,  omnes  gentes  vident  illum  exercitum : 
Experiuntur  vastationes  provinciarum  etmagnarum 
urbium  eversiones.  Cyrus  it  per  Orientem,  evertit 
in  Asia  multas  et  magnas  urbes.  Iulius  currit  per 
Italiam,  a  Roma  usque  ad  Brundusium.  Inde  traii- 
cit  in  Thessaliam.  Victo  Pompeio  occupat  Asiam, 
domat  gentes.     Talia  incurrunt  in  oculos. 

Etsi  autem  Ecclesia  quoque  conspicitur,  tamen 
non  isto  modo  conspicitur,  et  contemnuntur  res, 
quae  in  Ecclesia  fiunt  propter  personas  imbecilles, 
ut  pastorum  narratio  a  nmltis  spreta  fuit.  Evan- 
gelista  tamen  ait,  Mariam  conservasse  otnnia  ista, 
et  contulisse  in  corde  suo.  Quanquam  enim  apud 
ipsam  antea  fuerat  Angelus,  et  ipsa  sciebat  se  con- 
cepisse  sine  viro,  tamen  confirmata  est  aliorum  te- 
stimoniis,  et  fuit  ei  facilius  profiteri  veritatem,  cum 
audivit  simiiia  ex  aliis. 

Isto  exemplo  moveamur,  ut  sit  in  nobis  quo- 
que  studium  considerandi  testimonia  divina.  Tota 
Ecclesia,  et  nos  singuli  debemus  audire,  legere, 
considerare  testimonia  a  Deo  monstrata,  idque  non 
modo  ut  certitudinem  fidei  confirmemus,  sed  etiam 
ut  simili  modo  nobis  applicemus  beneficia  Dei. 


Canticum  Angelorum. 

Volo  autem  aliquid  addere  de  Cantico  angelo- 
rum.  Videmus,  quanta  sit  laetitia  angelorum.  Ipsi 
non  sunt  redempti,  quia  filius  Dei  mittitur  ad  nos 
homines  liberandos,  sicut  dicitur:  parvulus  natus 
est  nobis :  Et  tamon  mirabiliter  laetantur  angeli  pro- 
pter  nostram  salutem.  Sunt  enim  Spiritus  humiles 
et  benefici,  non  sunt  superbi,  libenter  serviunt  et 
ipsi  Christo,  et  universae  Ecclesiae,  quantumvis 
sint  excellentes  naturae.  Contra  experimur,  quanta 
sit  insolentia,  quanta  superbia  in  hominibus.  Omnes 
volumus  esse  summi:  non  volumus  cedere  aliis. 
Huius  superbiae  pudere  nos  debet,  quoties  consi- 
deramus  summam  humilitatem  filii  Dei,  Item  An- 
gelorum,  qui  deiiciunt  se  infra  nos,  non  invident 
nobis,  sed  gratulantur  nostrae  saluti.  Canunt  pul- 
chram  cantilenam,  qua  celebrant  beneficia,  quae 
dantur  per  hunc  filium. 

Primum  tribuunt  gloriam  Deo,  quia  tantum  glo- 
rificatur  Deus  in  genere  humano  agnito  filio,  seu 
per  hunc  filium  exhibitum.  Quid  est  autem  gloria? 
Fundamentum    gloriae  sunt  omnes    virtutes    recte 


113 


POSTILLA  MELANTIIONIANA. 


114 


agnitae  in  Deo.  Epicurus  non  tvibuit  gloriam  Deo, 
dicit  Deum  nihil  e.sse.  Saul  quanquam  iudicat  ali- 
quid  esse  Deum,  tamen  non  tribuit  ei  gloriam, 
quia  sentit  eum  esse  crudelem.  At  David  tribuit 
Deo  gloriam,  quando  resurgens  ex  lapsu  appre- 
hendit  misericordiam  promissam  in  filio. 

Si  non  esset  tradita  promissio  de  Christo,  et 
secundum  hanc  promissionem  Christus  exhibitus, 
non  posset  tribui  Deo  gloria. 

Iam  cogitemus,  quam  pauci  sint,  qui  tribuant 
Deo  veram  gloriam,  hoc  est,  qui  tribuant  ei  omnes 
virtutes,  quod  sit  iustus  in  puniendo,  etmisericors 
in  recipiendo,  et  quidem  perac  propter  hunc  filium, 
quem    amat    pator,   et   propter  quem  vult  nos  sal- 

vare. 

Postea  canunt  Et  in  terra  pax;  loquuntur  de 
pace  mutua  inter  Deum  et  homines,  seu  de  pace 
conscientiae,  videlicet,  quod  iam  Deus  reconciliatus 
est  hominibus,  et  homines  accipiunt  hanc  reconci- 
liationem,  et  sciunt  se  non  dainnatos  et  abiectos 
esse. 

Tandem  addunt  angeli:  Hominibus  laetitia.  Non 
enim  possum  vocabulum  ivdoxiag  commodius  red- 
dere,  quam  vocabulo  laetitiae.  Agnita  misericor- 
dia,  et  reconciliatione  facta,  simul  inchoatur  in  no- 
bis  laetitia.  Gaudent  homines  se  habere  spern  vi- 
tae  melioris,  libenter  Deo  obediunt,  confitentur  et 
gratias  agunt.  Homo  Ethnicus  non  habet  laetitiam, 
cum  cogitat  post  hanc  vitam  nihil  restare,  ideo  de 
omnibus  iir.piis  vere  dicitur  in  versu : 

Vitaque  cum  gemitu  fugit  indignata  sub  umbras. 
Soli  autem  credentes  laetantur  in  Deo,  et  haec  lae- 
titia  complebitur  in  vita  aeterna. 

Ut  autem  angeli  canunt,  ita  volunt  nos  quo- 
que  accinere,  intelligere,  agnoscere,  accipere  haec 
bona,  et  celebrare:  tribuere  Deo  gloriam,  habere 
pacem,  et  laetitiam  in  Deo. 

Mundus  contra  facit,  multi  contemnunt  Deum, 
non  timent,  non  confidunt  ei.  Hi  non  tribuunt  Deo 
gloriam.  Deinde  non  habent  pacem,  irascuntur 
Deo,  et  vicissim  reiecti  sunt  a  Deo,  Sunt  vasa  irae, 
quae  ruunt  in  exitium.  Non  sentiunt  laetitiam  in 
Deo,  laetantur  in  scelerate  factis  aliquamdiu,  sed 
ista  laetitia  non  est  diuturna. 

Cogitemus  semper  istos  duos  coetus  esse  in 
genere  humano :  Unus  est,  in  quo  praesidet  tota 
divinitas.  Et  angeli  sunt  praecentores.  Pii  et  cre- 
dentes  non  solum  sunt  auditores,  sed  ipsi  una  ac- 
cinunt.  Alter  coetas  est,  in  quo  sunt  hostes  filii 
Dei,  quibus  praesidet  Diabolus,  trahens  secum  ma- 
gnum  agmen  eorum,  qui  blasphemias  contra  Deum 
ululant,  qui  odium  Dei,  fremitum  et  indignationein 
adversus  Deum,  et  postea  aeternos  dolores  sen- 
tiunt. 

Hic  cogitemus,  in  quo  coetu  velimus  esse. 
Sumus    vocati  a  Deo  ad  aeternam  lucem  et  vitam, 

MELANIH.  OPER.  VOL.  XXIV. 


et  donantur  nobis  pax  et  laetitia  per  hunc  filium 
natum  ex  Maria  Virgine,  quae  etsi  interturbantur 
in  hac  vita  variis  tentationibus,  tamen  in  his,  qui 
retinent  fidem,  consummabuntur  in  tota  aeternitate, 
ubi  hymmis  iste  integre  ac  perfecte  complebitur. 
Percurri  praecipua  membra  historiae:  Nunc  adiun- 
gam  dicta  expressa  veteris  Testamenli  de  missione 
filii  Dei. 


Dicta  Prophetica  cle  Messia   insigniora. 

Omnes  et  singuli  vera  gratiarum  actione  de- 
bemus  magnitudinem  istius  operis  intueri,  et  simul 
gratias  agere  pro  omnibus  beneficiis  filii  Dei ,  pro 
collectione,  gubernatione,  et  salvatione  Ecclesiae. 
Item  petere,  ut  adsit  nobis  filius  Dei,  regat  et  sal- 
vet  nos.  Haec  ut  possint  in  nobis  fieri,  debent  no- 
bis  in  conspectu  esse  testimonia  veteris  Testamenti 
de  filio  Dei. 

Primum  igitur  et  antiquissinmm  testimonium 
est:  |Gen.  3.]  Semen  mulieris  conculcabit  caput  ser- 
pentis.  Id  interpretatur  Ioannes  inquiens:  Filius 
Dei  apparuit,  ut  destruat  opera  Diaboli.  Hac  con- 
solatione  senserunt  piimi  parentes  se  vivificari  in 
maximis  pavoribus.  Intellexerunt  salvatorem  pro- 
missum  futurum  esse  hominem :  Et  tamen  habitu- 
ruvn  divinam  potentiam  ad  tollendum  peccatum  et 
mortem.     Agnoverunt  ergo  in  eo  naturas  duas. 

Secundum  dictum  illustre  et  insigne  est  [Gen. 
12.] :  In  semine  tuo  benedicentur  omnes  gentes.  Be- 
nedictio  opponitur  maledictioni,  et  rursus  est  ma- 
gna  consolatio,  Et  quia  dicit:  omnes  gentes  bene- 
dicentur,  facile  apparet  non  promitti  regnum  poii- 
ticum  in  Iudaea,  sed  promissionem  loqui  de  salva- 
tione  omnium  gentium,  Quia  benedictio  non  signi- 
ficat  oppressionern,  sed  protectionem  et  salvationem 
ad  vitam  aeternam. 

Tertium  est  [Gen.  49.]:  Non  auferetur  sceptrum 
de  Iuda,  donec  venerit  Schiloh.  Respicit  Iacob  ad 
primam  promissionem,  et  sicut  ibi  dictum  est  de 
semine  mulieris,  ita  per  tapinosin,  vel  extenuatio- 
nem  singularem  vocat  eum  Schiloh,  quod  est,  %6- 
qiov  avifjg,  id  est,  foetus  eius.  Xoqiov  significat 
fasciolam  cingentem  foetum,  sed  syneedochice  po- 
nitur  pro  ipso  foetu.  Nominatur  autem  Messias  a 
fascia  illa  propter  naturam  humanam,  quam  assu- 
mit  ex  Virgine.  Deinde  propter  infirmitatem.  Fa- 
scia  ilia,  quae  nominatur  xoqiov  et  secundina,  est 
cruenta  et  immunda,  et  foetus,  cum  primum  editur 
in  lucem ,  est  tenerum  quiddam  et  fragile.  Talis 
est  Christus  sudans  sanguinem,  et  pendens  in  cruce, 
ubi  sentit  eftusam  iram  patris  in  se.  Additur  au- 
tem:  Gentes  ad  eum  congregabuntur,  id  est,  Erit 
caput  Ecclesiae. 

8 


115 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


116 


Quartum  testimonium  est  [2.  Sam.  7.]:  Aspicis 
me  in  forma  hominis,  qui  es  Iehova  in  excelsis  Deus. 
Agit  David  gratias  Deo,  pro  data  promissione  Mes- 
siae,  et  describit,  Quis  et  Qualis  sit.  Comprehen- 
dit  utramque  naturam.  Respicis  me,  assumpta  hu- 
maiia  natura,  et  vis  ac  potes  me  salvare,  cum  sis 
Deus  1.  Paralip.  18.  et  2.  Samuel.  7. 

Quintum  testimonium  est  Psalmo  2.  Oscula- 
mini  filium,  id  est,  amanter  excipite  eum,  non  per- 
sequimini  eius  doctrinam.  Alludit  ad  morem  illarum 
gentium,  et  significat  amauter  excipiendum  esse  i 
Messiam,  sicut  hospites  complexu  et  osculo  acci-  j 
pimus.  Est  enim  haec  vetus  consuetudo,  ut  amici 
se  inviceni  complectantur  et  exosculentur  se  mu- 
tuo.  Gallicae  gentes  adhuc  amplectuntur  se,  et 
addunt  osculum.  Apud  Reges  recepta  fuit  consue- 
tudo,  ut  cum  Rex  praeberet  manum,  subditi  cum 
significatione  reverentiae  oscularentur  suas  manus. 
Diocletianus  instituit  primus,  ut  provinciales  ei  pe- 
des  oscularentur,  quod  Papae  imitati  sunt. 

Fuit  et  alius  mos,  qui  haud  dubie  ortus  est  a 
patribus,  ut  supplicss  exoscularentur  genua.  Iace- 
bant  enim  prostrati  coram  eo,  cui  supplicabant. 
Graecum  verbum  nQogxvvelad ai  est  a  yovv  genu,  vel 
y.vaca^  quod  significat  fuffeit.  Apud  Homerum  saepe 
est  illa  phrasis  xavia  iv  yovvaai  &t(iov  xtixat,  id  est, 
illa  petenda  sunt  suppliciter  a  Deo.  Posita  sunt  in 
genibus  Deorum.  Deus  orandus  est,  ut  miserea- 
tur  nostri,  tanquam  supplieum.  Fuit  autera  et  haec 
consuetudo  supplicum,  ut  tenerent  filium  eius, 
quem  orabant  et  per  eum  obtestarentur  patrem. 
Haec  est  pulchra  imago  haud  dubie  sumpta  a  pa- 
tribus.  Plutarchus  narrat  de  Themistocle.  Cum 
venisset  ad  Regem  Molossorum,  cui  fuerat  hostis, 
dixit  ei  Regina,  ut,  si  vellet  regi,  qui  tum  aberat: 
fieri  supplex,  procumberet  ad  aram,  positam  in  ve- 
stibulo  aulae:  Se  praebiturarti  parvum  filiolum,  ut 
Regem  ingredientem,  per  eum  obtestaretur,  et  ad 
misericordiam  flecteret,  cjuo  pulsum  ex  tota  Grae- 
cia  reciperet  ac  defenderet.  Ita  nos  procumbamus 
coram  Deo,  osculemur  genua  patris,  et  monstre- 
mus  ei  filium,  et  petamus,  ut  propter  eum  nostri 
misereatur. 

Tales  imagines  imprimamus  animis,  quia  sunt 
gravissimae  commonefactiones,  et  multum  doctrina- 
rum  continent. 

Ex  Psalmis  adiungantur  et  alia  testimonia,  ut 
Psalmus  45.  qui  est  splendidum  Epithalamion  de 
Messia,  et  Psalmus  72.  Deus  iudicium  tuum  da 
Regi,  Item  totus  Psalmus  110. 

Septimum  testimonium  sint  dicta  Esaiae  cap.  7. 
Ecce  virgo  est  gravida  et  pariet  fiiium ,  et  vocabitur 
nomen  eius  Emanuel.  Alii  exponunt,  virgo  conci- 
piet,  seu  erit  gravida.  Sed  illustrius  est  exponere 
hoc  niodo:  Virgo  est  gravida.  Nam  si  quae  nunc 
est  virgo  et  postea  fit  gravida :  id  non  pertinet  ad 


rationem  miraeuli,  quod  hic  promittitur.  Nomen 
vero  Emanuelis  interpretatur  Evangelista  Matth.  1. 
quasi  dicas,  nobiscum  Deus,  quia  assumit  huma- 
nam  naturam,  et  eo  ipso  testatur,  quod  fecerit  foe- 
dus  cum  genere  humano,  Item  quia  in  natura  hu- 
mana  assurnpta  voluit  inter  nos  versari,  Denique 
quia  semper  adest  Ecclesiae,  gerit  fraternum  atfe- 
ctum.  Et  revera  est  opitulator  et  servator  totius 
Ecclesiae.  Et  cap.  9.  Parvulus  natus  est  nobis  et 
filius  nobis  datus  est,  cuius  nomen  est  admirabilis, 
Deus  fortis,  consiliarius,  pater  futuri  seculi,  id  est, 
reddens  aeternam  iustitiam  et  vitam.  Et  cap.  11. 
Stabit  radix  lesse  in  signum  seu  vexillum  populis. 

Octavum  testimonium  est  apud  Ieremiam,  cap. 
vigesimo  tertio,  et  trigesimo  tertio.  Suscitabo  Da- 
vid  germen  iustum,  et  vocabitur  nomen  eius  Iehova 
iustitia  nostra,  id  est,  illa  persona,  quae  nascetur 
ex  stirpe,  vel  posteris  David,  invocabitur  ac  prae- 
dicabitur,  quod  sit  vere  Deus.  Iehova  est  nomen 
substantiale  Dei,  non  tribuitur  alicui,  nisi  qui  est 
substantialiter  Deus.  Est  autem  iustilia  nostra, 
merito  et  efficacia:  Nam  obedientia  Messiae  impu- 
tatur  nobis,  ut  sit  iustitia  nostra,  iuxta  dictum 
Pauli :  Propter  obedientiam  unius,  multi  constituenlur 
iusti.  Postea  cum  sumus  propter  Chr.istum  acce- 
pti,  inchoatur  in  nobis  iustitia,  id  est,  novitas  con- 
summanda  in  tota  aeternitate.  Latinus  textus  ha- 
bet:  Deus  iustus  noster.  Sed  hoc  est  infirmius, 
Osiander  dictum  leremiae  tantum  de  effectione  in- 
telligit.     Sed  oportet  prius  dici  de  imputatione. 

Nonum  est  apud  Danielem  [c.  8.],  qui  nominat 
Messiam  Palmoni,  id  est,  mirabilis,  seu  mirifica, 
vei  miranda  faciens,  qualia  sunt  omnia  illa  mirabi- 
lia,  quod  colligit  sibi  Ecclesiam  in  hac  vita,  iusti- 
ficat,  sanctificat,  regit,  defendit,  resuscitat  ex  morte. 
Cum  stas  in  coemiterio,  et  vides  hominem  sepeliri, 
certe  illa  est  deformis  facies,  et  tamen  crcdere  de- 
bemus,  quod  siinus  resurrecturi,  et  futuri  in  gloria. 

Decimum  est  apud  Oseam  [c.  12.]:  0  mors  ero 
mors  tua.  Cum  hoc  conferatur  illud  Iobi:  Scio, 
quod  liedemptor  meus  vivit,  et  suscitabit  me  ex  pul- 
vere  terrae,  et  videbo  eum  oculis  meis. 

Undecimum  est,  quod  Michaeas,  nominans  lo 
eum  nativitatis  Messiae,  expresse  inquit:  Egressio- 
nes  eius  ante  dies  mundi.  Totum  illud  dictum  con- 
cionatur  de  utraque  natura  Christi;  et  de  officio 
eius.  Testatur,  quod  filius  Dei  sit  ante  assumptio- 
nem  naturae  humanae.  Est  creator  cum  patre,  et 
semper  adfuit  Ecelesiae,  et  ta*ien  nascitur  in  Beth- 
lehem. 

Postremum  testimonium  est  apud  Zachariam 
cap.  9.  Tu  in  sanguine  testamenti  educes  vinctos 
tuos  ex  lacu,  in  quo  non  est  aqua.  Apud  eundem 
prophetam  [c.  3.J  extat  vocabulum  Zaemah  de  Mes- 
sia.,  id  est,  germen,  et  puto  Zachariam,  patrem 
Baptistae,  voluisse  hanc  vocem  imitari,  cum  nomi- 


117 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


113 


nat  Christum  dvaiolrjv  &•  vipovg,  quod  Latinus  inter- 
pres  vertit:  Oriens  ex  alto.  Debebat  verti  germen 
ex  alto,  quia  voluit  Zacharias  doeere  manifesfatio- 
nem  filii  Dei  in  earne,  et  significare  mysterium  di- 
vinae  conceptionis.,  et  nativitatis  eius. 

Ex  his  et  similibus  dictis  conspici  potest  con- 
sensus  Prophetarum,  et  debent  haec  esse  exercitia 
huius  festi,  considcrare,  et  expendere  talia  dicta, 
in  quibus  multum  est  Grammatieae.  historiarum,  et 
aliarum  optimarum  rerum,  quibus  confirmatur  fides, 
et  excitatur  invocatio.     , 


Haereticorum   furores   contra   Deitatem 

filii. 

Tntueamur  etiam  furores  mundi  belligerantis 
cum  Christo.  Inter  Iudaeos  Pharisaei,  postea  Ce- 
rinthus,  Ebion,  Samosatenus,  Arrius,  Nestorius, 
Eutyches,  impugnarunt  articulum  de  persona  Chri- 
sti.  Et  hi  furores  a  multis  nunc  renovantur.  To- 
tum  Regnum  Mahometicum  nititur  istis  blasphemiis. 
Turcae  putant  summam  sapientiam  esse,  quod  di- 
cunt  Christum  non  esse  Deum.  Multos  etiam  sa- 
pientes  turbat  Diabolus  illis  cogitationibus,  ut  vix 
assentiantur,  quod  ante  assumptionem  naturae  hu- 
manae  Messias  fuerit  vcpiGTapevov,  id  est,  subsistens 
seu  persona.  Ideo  confirmemus  nos  testimoniis 
divinis. 

Paulus  dicit  Christum  fuisse  apud  populum  in 
deserto,  Et  Christus  ait:  Antequam  Abraham  erat, 
ego  sum,  Item:  Glorifica  ine  ea  gloria,  quam  habui 
apud  te  ante  initium  mundi.  In  primis  vero  sit  no- 
tissimum  exordium  Evangelii  Ioannis:  ln  principio 
erat  loyog,  etc.  Similiter  ad  Coloss.  et  Hebr.  Per 
quem  secula  fecit.  Item  lacob  inquit:  Angelus,  qui 
liberavit  me  ab  omnibus  malis,  benedicat  pueris  istis. 
Loquitur  de  filio  Dei,  tanquam  de  persona  inde 
usque  ab  initio  missa,  Et  quae,  ut  Irenaeus  loqui- 
tur,  semper  adfuit  Ecclesiae. 

Haec  est  enim  illa  persona,  quae  servavit  Noe, 
quae  hospitio  accepta  est  ab  Abraham,  quae  sua 
manu  incendit  Sodomam  et  Gomorrham,  quae  con- 
specta  est  a  lacob  in  scala,  et  luctata  est  cum  eo 
in  specie  viri,  quae  servavit  Ioseph,  quae  Mosen 
eripuit  ex  undis,  quae  gubernavit  manus  Iosuae, 
Gedeonis,  Davidis.  quae  conspecta  est  in  fornace 
Babylonica.  Haec  omnia  testantur  filium  esse 
vyiaxdfjbtvov  ante  assumptionem  carnis. 

Addantur  et  testimonia  de  omnipotentia  Christi. 
Pater  meus  usque  modo  operatur  et  ego  operor.  Sine 
me  nihil  potestis  facere.  Sed  inprimis  cogitemus 
testimonia  de  invocatione,  quae  exlant  passim,  et 
confessio  totius  Ecclesiae  illustris    est    in  illa  nre- 


catione  pathetiea:  Kgrie  Eleescn.  Christe  Eleeson. 
Et  hanc  formam  precationis  singuli  saepe  usuf- 
pemus. 

Paulus  scribit  ad  Timoth.  Exsuscita  donum 
quod  in  te  est.  Utitur  verbo  dvaQmnvQuv^  quod  si- 
gnificat  excitare  flammam ,  igne  iam  velut  sopito, 
vel  semisopito.  Vult  igitur  excitari  veram  doctri- 
nae  agnitionem,  et  caetera  dona  Dei,  diligenti  co- 
gitatione,  et  precatione  seria.  Nam  in  securitate 
amittitur  agnitio  Dei. 

Non  est  ea  ratio  doctrinae  de  Christo,  ut  sta- 
tim  arripiatur,  sine  omni  cogitatione,  et  retineatur 
sine  meditatione,  et  lucta.  Stofllerus  Mathematicus 
dicebat  de  sua  doctrina :  Ego  si  possem  per  clepsy- 
dram,  seu  infundibulum,  Uncb  einen  trocbter  infun- 
dere  meis  auditoribus  ea,  quae  utiliter  eos  doceo, 
non  possem  forte  ab  eis  impetrare,  ut  tam  diu  es- 
sent  quieti,  donec  infunderem.  Sed  multo  maior 
negligentia  est  in  Eccle.sia.  Et  iste  stupor,  atque 
ignavia  ista  est  signum  secuturae  barbariei  et  ca- 
liginis. 

Confirmatur  autem  ignavia  ista  multorum  cla- 
moribus,  qui  nihil  aliud  sciunt,  quam  ut  vociferen- 
tur,  homo  se  habet  pure  passive.  His  clamoribus 
excutitur  diligentia,  quam  Deus  praecipit.  Oportet 
audite  doctrinam  Ecclesiae,  considerare  testimonia 
vocis  divinae,  adhibere  cogitationem  seriam,  quia 
verbum  Dei  non  est  efficax  magico  more.  Non 
trunco,  sed  cogitanti  datur  sapientia.  Non  con- 
temnenti,  sed  petenti  datur  Spiritus  sanctus. 

Ideo  sic  celebremus  hoc  festum,  ut  inculce- 
mus  nobis  et  familiarissime  nota  reddamus  dicta 
scripturae  de  Messia.  Repugnemus  dubitationi,  et 
assentiamur  verbo  Dei.  £t  eum  agnoscimus  no- 
stram  infirmitatem,  clamemus :  Credo  Domine ,  sed 
tu  opem  fer  incredulitati  meae. 

Videamus  etiam,  ne  deformemus  nomen  Chri- 
sti,  et  Ecclesiam,  malis  exemplis.  Non  cogitent 
adolescentes,  pulchrum  esse  in  solennibus  festis 
furere  et  bacchari.  Sint  in  nobis  significationis 
aliquae  piarum  cogitationum,  et  meditationum,  et 
agamus  Deo  gratias  pro  missione  filii,  et  aliis  be- 
neficiis,  et  petamus,  ut  nos  regat  et  doceat,  nec 
sinat  ornnia  degenerare  in  barbariem,  et  vitam  cy- 
clopicam.' 

Cogitemus  festa  celebranda  esse,  non  ululati- 
bus  furiarum,  sed  gratiarum  actione,  precatione, 
meditatione  doctrinae.  Sit  nobis  in  conspectu  di- 
ctum  Ignatii:  pi}  dnpd^eiai,  rdg  itoidg.  Quod  in  fe- 
stis  plerumque  accidunt  aliqua  mala,  ut  videmus  in 
multis  casibus  tragicis  :  id  non  dubitemus  poenam 
divinam  esse,  Quia  Deus  punit  petulantiam  in  vio- 
landis  Sabbatis. 


119 


PIIIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


120 


APPENDIX 

Recitans  commonefacti  ones    quas- 

dam,  eodem  die  nativitatis  Christi, 

diversis  annis  recitatas  a  Domino 

Philippo  Melanthone. 

In  doctrina  de  beneficiis  Clnisti,  et  de  causis, 
propter  quas  duae  naturae  unitae  sint  in  Christo, 
utile  est  cogitare  nomina,  quibus  hic  Dominus  ap- 
pellatur  respectu  officii:  Qualia  sunt:  Mediator, 
Redemptor,  Iuslificator,  Salvator,  Item,  Rex  et  Sa- 
cerdos. 

Singula  haec  valde  multa  comprehendunt.  Et 
tamen  collata  invicem,  magis  dulcescunt.  Omnia 
autem  illustriora  fiunt,  cum  series  et  ordo  benefi- 
ciorum  filii  consideratur. 

Primum  mittitur  filius  ad  Ecclesiam,  ut  profe- 
rat  promissionem  de  salute  generis  humani,  hoc 
est,  ut  revelet  Evangelium  ex  arcano  consilio  pa- 
tris,  ut  dicitur:  Deum  nemo  vidit  unguam.  Filius, 
qui  est  in  sinu  patris,  ipse  enarravit  nobis. 

Hoc  quantum  sit  beneficium,  pie  cogitandum 
est.  Ethnici  dicunt  hominem  omnium  animantium 
esse  miserrimum,  Quia  vident  eum  in  hac  vita 
maxime  calamitosum  esse,  et  aerumnosum-  av&Qw- 
tcov  ovTa,  inquit  Xenophon,  navxa  det  nQoaSoxav.  Et 
Herodotus  av&Qajtog  jrav  cvfiyoQa.  Hoc  totum,  quod 
est  homo,  est  calamitas.  Videmus  conculcari  et 
extingui  homines  uj;  violas.  Nihil  pulchrius  est 
viola.  Color  est  gratissimus  oculis:  Et  succus  ha- 
bet  efficaciam  in  curationibas  multorum  morborum. 
Sed  faciilime  tamen  perit,  et  conculcatur  pedibus. 

Idem  fit  de  homine.  Mirantur  autem  Ethnici, 
cur  hominum  natura,  quae  praestantior  est  rebus 
nascentibus  ex  terra,  simili  conditione  sit:  Imo 
quod  homo  magis,  quam  ullum  aliud  animal  cala- 
mitatibus  sit  subiectus.  Nec  possunt  vel  causas 
veras,  vel  remedia  monstrare  tantarum  miseriarum, 
etsi  praecipuam  partem  eloquentiae  suae  in  his 
deplorandis  consumserunt  poetae  et  oratores  Eth- 
nici.  Haec  vero  tantum  patefiunt  in  Evangelio.  In 
hoc  si  non  esset  facta  revelatio  de  restitutione  vi- 
tae  aeternae,  de  praesentia  et  auxilio  filii  Dei  ha- 
bitantis  in  Ecclesia,  et  gestantis  eam,  tum  sane  es- 
semus  miserrimi.  Sed  habemus  consolalionem  ex 
voce  illa  prolata  per  filium  Dei,  qui  eam  ipsam 
doctrinam  obsignavit,  tum  aliis  multis  miraculis, 
tum  resuscitatione  mortuorum,  et  sua  ipsius  resur- 
rectione. 

Propter  hoc  beneficium  vocatur  angelus  magni 
consiUi,  Esa.  9,  Quia  videlicet  exponit  nobis  consi- 
lium  illud  mirandum,  de  liberatione  a  peccato  et 
morte,  et  de  gratuita  reconciliatione   cum  Deo,    et 


ipse  per  hanc  vocem  est  efficax,  dat  Spiritum  san- 
ctum,  accendit  fidem,  consolatur,  regit,  sustentat, 
vivificat  nos. 

Secundo  Filius  mittitur,  ut  offerat  sacrificium 
pro  nobis.  Id  beneficium  significatur  vocabulo 
Redemptoris,  nam  Redemptor  significat  Christum 
patientem  pro  nobis,  et  solventem  Iviqu.  Aliud 
autem  est  liberatio,  aliud  redemptio.  Redemptor 
est,  qui  dat  pretium  pro  alio.  Ita  filius  Dei  est 
Redemptor  noster,  respectu  patris.  Filius  Dei  non 
dat  Diabolo  IviQa  pro  nobis,  sed  patri  pro  nobis 
satisfacit  obedientia  sua,  et  poenas  sustinendo  pro 
nobis.  Et  haec  satisfactio  est  nostra  iustitia,  pro- 
pter  quam  sumus  Deo  accepti. 

Respectu  Diaboli  filius  Dei  est  liberator  no- 
ster,  nihil  dat  Diabolo,  sed  punit  eum  tanquam 
latronem  iuxta  dictum:  Gratis  venundati  estis,  et 
gratis  redimemini,  hoc  est,  Diabolus  rapuit  Deo 
suam  possessionem,  tanquam  fur  et  latro.  Vendi- 
cavit  sibi,  quod  non  erat  ipsius,  sed  Dei.  Deinde 
nec  homines  quicquam  boni  ex  spoliatione  illa,  seu 
furto  nacti  sunt:  neque  Deo  aliquid  datum  est  per 
Diabolum.  Id  Esaias  nominat,  Gratis  nos  venunda- 
tos  esse.  Huc  pcrtinent  illa  quac  saepe  dicta  sunt 
alibi  de  temperamento  iustitiae  et  misericordiae  in 
Deo,  quod  lucet  in  opere  redemptionis.  Ea  huc 
referantur,  ut  agnoscatur  magnitudo  huius  bene- 
ficii. 

Tertio  Christus  assidue  intercedit  et  interpellat 
pro  nobis,  applicat  nobis  meritum  sacrificii  sui  co- 
ram  aeterno  patre,  perfert  vota  et  gemitus  nostros 
ad  patrem,  et  efficaciter  nobis  impetrat  bona. 

Id  praecipue  significatur  vocabulo  mediatoris, 
Et  sic  PsaJm.  2.  scriptum  est:  Postula  a  me,  et 
dabo  tibi  gentes.  Itein :  Qui  sedet  ad  dextram  patris 
intercedens  pro  nobis.  Et  semper  apparens  pro  no- 
bis  in  conspectu  patris.  Hoc  etiam  beneficium  quan- 
tum  sit,  alibi  saepe  dicitur,  quoties  praecipitur,  ut 
in  precatione  nostra  intueamur  hunc  mediatorem 
deprecantem  pro  nobis,  et  efficientem,  ut  preces 
nostrae  exaudiantur  a  Deo,  sicut  Dominus  ipse  in- 
quit:  Qaicquid  petieritis  in  meo  nomine,  etc. 

Quarto:  Assidue  colligit  Filius  Dei  Ecclesiam 
in  genere  humano,  per  verbum  ab  ipso  patefactum. 
Huic  donat  iustitiam  suam,  dat  remissionem  pecca- 
torum,  imputat  a  sua  obedientia.  Hanc  sanctificat, 
hoc  est,  dato  Spiritu  sancto  instaurat  in  nobis  ima- 
ginem  Dei,  ad  quam  sumus  conditi.  Propter  hoc 
beneficium  nominatur  iustitia  nostra  et  sanctificatio. 
1.  Cor.  1.  De  quo  beneficio  sirniliter  plura  alibi 
dicuntur,  cum  esplicatur  doctrina  integra  de  iusti- 
ficatione  nostri  coram  Deo,  et  de  inchoatione  spi- 
ritualis  novitatis  in  nobis. 

Quinto:  Defendit  filius  Dei,  et  servat  Eccle- 
siam  et  singula  membra,  sicut  inquit:  Nemo  rapiet 
oves  meas   ex  manibus  meis.      Et  in   Esaia:  Ego 


121 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


122 


gestabo  vos  etiam  in  senecta,  quasi  dicat,  Ecclesia 
erit  exigua  et  languida  in  postrema  aetate  mundi, 
sicut  videmus  maximam  partem  generis  humani 
esse  caecam  diabolicis  furoribus,  ut  totam  collu- 
viem  Turcicam,  et  inter  eos  qui  dicuntur  Christiani, 
ingens  multitudo  est  illorum,  qui  sunt  Epicuraei, 
et  tetros  errores  habent.  Nos  ipsi  non  sumus  ta- 
les,  qualis  fuit  Noe,  Abraham,  David.  Servat  ta- 
men  tilius  Dei  genus  humanum,  et  assidue  adest 
Ecclesiae.  Ideo  dicitur  Rex  noster:  sicut  priora 
beneficia,  quae  filius  Dei  praestat  Ecclesiae  do- 
cendo,  redimendo,  interpellando,  iustificando  et 
sanctificando  credentes,  plaerumque  comprehendun- 
tur  appellatione  summi  sacerdotis.  De  hac  perpe- 
tua  praesentia  filii  Dei  in  defensione,  gubernatione, 
ac  conservatione  Ecclesiae,  historia  patrum,  et  ex- 
perientia  nostra  monere  nos  quotidie  debet,  et  ex- 
uscitare  ad  precationem,  ut  nunc  quoque  adsit  no- 
bis  Immanuel  noster,  sicutdixit:  Ego  vobiscum  sum 
usque  ad  consummationem  seculi. 

Postremo  salvabit  iilius  Dei  Ecclesiam,  id  est, 
finaliter  eam  liberavit,  dabit  electis  iustitiam  inte- 
gram,  et  possessionem  vitae  aeternae,  tollet  in 
universum,  quicquid  peccati  in  eis  fuit,  abolebit 
mortem,  et  calamitates  omnes,  cum  quibus  in  hac 
vita  nobis  conflictandum  est.  Ideo  nominatur  Sal- 
vator.  Erit  tamdiu  ista  generatio  hominum,  etfor- 
ma  mundi^  donec  supersunt  colligendi  ad  societa- 
tem  Ecclesiae.  Sed  cessabit  haec  mundi  forma,  et 
desinet  generatio  hominum,  cum  filius  Dei  collegit 
electos  suos.  Postea  fiet  resuscitatio  mortuorum, 
et  tradet  fdius  regnum  patri,  id  est,  tum  electis  pa- 
tefaciet  se  Deus  visibiliter,  et  erit  omnia  in  omni- 
bus,  id  est,  immediate  communicabit  lucem,  sapien- 
tiam,  iustitiam,  vitam,  laetitiam,  et  gloriam  sempi- 
temam. 


De  dicto   1.  Paral.  [vs.   17.]    (Aspicis  mc 

in  forma  hominis,  ctc. 

(Inchoanle  Anno  Christi  1560.  quo  postea  mense 
Aprili  diem  suum  obiit  D.  Phil.  Melanchthon.) 

Scitis  usitate  inchoari  numerationem  anni  ab 
hoc  die,  quo  celebratur  publice  recordatio  miran- 
dae  nativitatis  filii  Dei  ex  matre  virgine.  Nec  mihi 
displicet  haec  consuetudo,  quam  iudico  bonam 
esse.,  et  ad  commonefactionem  piorum  utilem.  Ideo 
primum  omnium  againus  Deo  gratias,  quod  hacte- 
nus  clementer  nos  servavit,  et  dedit,  ut  esset  ali- 
quis  mediociis  status  Ecclesiasticus  et  politicus, 
studiorum  et  disciplinae,  Quia  quantulumcunque 
hoc  est,    tamen   agnoscere  debemus  ingentem  esse 


Dei  bonitatem,  quod  aliquid  est  reliquum.  Deinde 
precemur,  ut  Deus  aeternus  pater  Domini  ac  li- 
beratoris  nostri  Iesu  Christi,  conditor  creaturarum 
omniurn  una  cum  filio  et  Spirifu  sancto  suo,  tribuat 
Ecclesiae,  politiis,  et  nobis  omnibus  faustum  et  fe- 
licem  annum:  Efficiat,  ut  sitpax  in  Ecclesia  et  po- 
litiis,  uc  conserventur  mediocria  studia,  disciplina, 
et  aliae  res  bonae:  et  ut  Oeconomiae  habeant  ali- 
menta,  et  alias  res  ad  vitae  huius  sustentationem 
necessarias,  quas  vult  a  se  peti,  et  promittit  se  lar- 
giturum  esse  petentibus. 

Hanc  precationem  subinde  repetamus  in  hoc 
festo,  et  cogitemus  pericula,  quae  impendent  non 
parva.  Accepimus  heri  adhuc  literas,  in  quibus 
scribitur  interfici  miserrime  optimos  homines  in 
Gallia,  pelli  ex  suis  nidulis  multos  nobiles  et  ple- 
beios. 

Ac  Basileae  et  Argentorati,  et  locis  vicinis, 
quaeri  hospitia  pro  pluribus  quam  quadringentis 
familiis.  Deus  aeternus  pater  Domini  nostri  Iesu 
Christi  conservet  in  his  regionibus  salutarem  tran- 
quillitatem,  et  leniat  etiam  aliis  in  locis  calamita- 
tes  piorum,  quorum  periculis  certe  affici  debemus, 
et  simul  cogitare  de  nostris :  Quia  verum  est,  quod 
dicitur : 

Intrant  in  thalamos  publica  damna  tuos. 

Pericula  Ecclesiae  quibuscunque  in  locis  per- 
tinent  ad  singtilos  pios.  Ideo  preces  debent  esse 
communes. 

Erit  autem  hic  annus  a  mundo  condito,  qui 
inchoabitur  in  aequinoctio  verno  5522.  Tot  iam 
annis  nota  fuit  in  mundo  doctrina  huius  festi.  De 
quo  quoties  cogitamus,  ordiamur  a  prima  illa  pro- 
missione  Evangelii,  id  est,  a  revelatione  prima  filii 
Dei,  cum  dictum  est:  Semen  mulieris  conteret  ca~ 
put  serpentis,  Quia  quando  primi  parentes  post  la- 
psum  audiverunt  hanc  vocem,  intellexerunt  ventu- 
rum  esse  Dominum  ad  assumendam  naturam  huma- 
nam,  ad  delendum  peccatum  et  mortem,  ad  redden- 
dam  iustitiam  et  vitam  aeternam.  Hac  voce  rursus 
vivificati  sunt,  cum  haererent  in  faucibus  mortis. 
Tunc  igitur  initia  fuerunt  huius  festi. 

Dixi  autem  alias  de  his  tribus  locis  doctrinae 

1.  Quis  sit  ille  Dominus,  de  quo  edita  fuit  pro- 
missio:    Semen    mulieris    conteret  caput  serpentis. 

2.  Ad  quae  beneficia  praestanda  mittatur.  3.  Quo- 
modo  fiat  applicatio,  etc. 

Post  horum  locorum  repetitionem  brevem,  et 
collationem  cum  textu  Ioannis  cap.  1.  digressns 
est  D.  Philippus  ad  enarrationem  dicti  Davidls  1. 
Paral.  17.  Aspexisti,  vel  aspicis  me  (Quia  usitatum 
est  Hebraeis,  uti  verbis  praeteritis,  tanquam  aori- 
stis)  in  forma  hominis,  qui  es  Deus  in  excelsis. 

Id  Latini  interpretes  negligentius  verterunt: 
Fecisti  me  spectabilem  super  omnes  homines  Dornine 


123 


PHIL.  MEL,  SCRIPTA  EXEGETICA. 


124 


Dens.  Sed  verba,  quae  recitavi,  recte  congruunt 
cum  fontibus.  Graeca  versio  habet,  xal  ijisTdsg  fis 
cog  oQaaig  dvd-Qwnov  xal  vipcoadg  /ns  xvQiog  6  dsog. 
Prius  membrum  convenit  cum  Kebraeo  textu  pro- 
pius,  quam  Latina  lectio,  quae  utcunque  reddidit 
posteriora  verba  Graecae  versionis  omisso  priori 
membro. 

Est  autem  gratiarum  actio  pro  data  promissio- 
ne  de  Messia,  et  simul  est  vaticinium,  quis  et  qua- 
lis  futurus  sit  ille  Messias,  et  quae  bona  afferat, 
et  quomodo  a  nobis  accipiendus  sit.  Ego  ut  occa- 
sionem  vobis  praeberem,  summam  sententiae  red- 
didi  quomodocnnque  his  versibus,  et  hortor  eos, 
qui  valent  facultate  scribendi  carmina,  ut  exerce- 
ant  se  in  hac  materia  et  versus  meliores  faciant. 

ln  forma  quod  nos  homines  placidissime  Christe 
Aspicis,  et  tamen  es  conditor  ipse  Deus 

Et  nostram  formam  miseratus,  crimina  deles, 
Et  vitae  aeternae  gaudia  vera  dabis: 

Haec  grati  canimus  tua  dona,  simulque  precamur 
Tu  nos  ut  doceas  luce  regasque  tua. 

Digna  est  materia,  in  qua  exerceatur  facultas 
poetica  aut  etiam  oratoria,  Quia  res  amplissimas 
continet,  quod  ostendunt  pondera  verboram. 

Aspicis  me,  inquit,  id  est,  tu  me  respicis,  curas, 
salvas.  Singuli  autem  statuamus,  etiam  nos  aspici 
a  filio  Dei,  et  quidem  placide  ac  clementer  aspici. 
Immoremur  cogitatione  in  verbo  aspiciendi.  Agno- 
scamus  immensum  beneficium  esse,  quod  hic  Do- 
minus  vere  nos  miseros  aspicit,  curat,  protegit,  in 
omnibus  vitae  periculis,  in  Tyrannorum  et  Diabo- 
lorum  furoribus,  in  morbis,  in  paupertate,  et  in 
exiliis,  in  tentationibus  spiritualibus ,  denique  in 
morte  ipsa.  In  his  malis  omnibus  sciamus  nos  sic 
aspici  et  servari  ab  eo,  ne  succumbamus,  aut  op- 
primamur.  Ac  nos  vicissim  ad  eum  respiciamus, 
confugiamus  ad  ipsum,  credamus  ei,  sicut  de  Abra- 
ham  inquit  hic  ipse  Dominus:  Expetivit  Abraham 
videre  diem  meum,  et  vidit,  et  laetatus  est.  Hoc  ad 
applicationem  pertinet,  quam  singuli  ad  se  facere 
debent. 

Quomodo  autem  testatur  filius  Dei,  quod  nos 
aspiciat?  Testimonium  omnium  maximum  est,  quod 
assumit  humauam  naturam,  et  simul  cum  ea  induit 
infirmitatem  nostram :  Et  quanquam  in  statu  glori- 
ficationis  deposuit  infirmitatem,  tamen  naturam 
ipsam  humanam,  essentiam  et  proprietates  essen- 
tiales  omnes  in  tota  aeternitate  retinet.  Hanc  na- 
turam  David  nominat  formam  hominis,  Et  credibile 
est,  Paulum  huc  respexisse,  cum  ait  Phil.  2.  Qui 
cum  esset  in  forma  Dei,  formam  servi  assumpsit. 

Cum  autem  affirmet  David,  hunc  Messiam, 
quem  alloquitur,  rere  esse  Deum  lehovam  in  excel- 
sis,  et  dicat  tamen,  eum  esse  in  forma  hominis,  sic- 
ut  Paulus   postea  inquit:  Deum  conspicuum  factum 


esse  in  carne,  ostendit  in  Messia  esse  naturam  di- 
vinam,  secundum  quam  non  coepit  primum  existere, 
cum  natus  est  homo,  sed  iuxta  quam  ab  aeterno 
extitit,  et  post  conditam  Ecclesiam,  inde  usque  ab 
initio  ei  affuit.  Agnoscit  autem  eum  constituto 
tempore  assumpturum  esse  naturam  humanam,  et 
quidem  ex  sua  stirpe,  sicut  facta  erat  ipsi  promis- 
sio.  Ita  manifeste  comprehendit  duas  naturas  in 
una  persona  Christi.  Hanc  confessionem  memen- 
tote  de  duabus  naturis  in  Christo,  et  de  unitate 
personae,  et  adiungite  caeteris  testimoniis  vocis 
divinae,  in  quibus  similiter  expressa  est  assevera- 
tio  de  persona  Messiae. 

Ut  autem  magnitudo  operis  divini  in  incarna- 
tione  lilii  Dei,  et  beneficia  huius  Domini  clarius  in- 
telligantur,  fiat  collatio  naturae  nostrae,  et  illius 
formae,  quam  assumpsit  Christus  ex  nostra  massa, 
et  addatur  consideratio  causae  finalis. 

Contemplemur  nos  ipsos,  quarn  infirmi  et  fra- 
giles  simus.  Extant  querelae  in  omnibus  Poematis 
de  miseriis  naturae  humanae.  Et  est  extenuatio 
insignis  in  dicto  Pindari,  uv9^Q0!)7i6g  ianv  axw.g  ovuq. 
Non  tantum  dicit  esse  umbram,  sed  umbrae  somni- 
um,  sed  doctrina  Ecclesiae  etiam  de  alia,  eaque 
summa  miseria  hominis  docet,  quam  ignorant  Eth- 
nici:  videlicet  de  peccato,  quo  corrupta  est  natura 
hominum  propter  lapsum  primorum  parentum:  de 
ira  Dei  adversus  peccatum:  de  aeterna  morte ,  et 
condemnatione.  Haec  sunt  tristissima  mala  quae 
certe  cogitanda  sunt,  et  ut  consideremus  ea  arden- 
tius,  Deus  tot  calamitatibus  onerat  genus  humanum, 
tanquam  signis  reatus.  Non  norunt  illa  arcana 
mala,  qui  sunt  extra  Ecclesiam.  Sed  quicunque 
sapientes  fuerunt  etiam  apud  Ethnicos,  cogitarunt 
tamen  externa  mala,  quae  foris  accidunt  hominibus, 
et  iusserunt  alios  quoque  considerare  miserias  hu- 
manas,  propter  commonefactiones  de  modestia. 

Scitis  de  Socrate:  cum  in  principio  Tragoediae 
Euripidis,  quae  nominatur  Orestes,  pronuntiati  es- 
sent  hi  versus: 

Neque  tam  terrihilis  ulla  fandi  ratio  est, 

Neque  sors,  neque  ira  coelitum  immissum  malum, 

Quod  humana  natara  patiendo  non  ferat. 

Ibi  Socrates  stetit  quasi  attonitus,  et  postula- 
vit  denuo  repeti  eosdem  versus,  sicut  etiam  Simo- 
nides  monebat  Pausaniam,  ut  meminisset  se  homi- 
nem  esse.  Sed  nos  in  Ecclesia  debemus  addere, 
ideo  considerandam  esse  magnitudinem  miseriae 
humanae,  ut  sit  commonefactio  de  interioribus  ma- 
lis:  et  causis  omnium  malorum:  et  de  quaerendo 
auxilio.  Non  putetis  esse  decus  contemnere  lianc 
cogitationem  de  miseriis  humanis,  sicut  ille  im- 
pius  latro  in  cruce  ridet  Christum,  et  ridet  risum 
Sardonium. 

Quantum  vero  hoc  est,  quod   nos  hac  misera 


125 


POSTiLLA  MELANTHONIANA. 


126 


forma  praeditos  aspieit  filius  Dei,  et  quidem  ipse 
assuinit  certo  teinpore  formam  similem  nostrae,  id 
est,  animam  et  eorpus  humanum  fragile  et  mortale: 
et  quanquam  ipse  est  sine  peccato,  tamen  poenas 
nostrorum  peccatorum  subit,  et  sustinet  ineffabiles 
dolores  pro  nobis.  Ideo  in  Epistola  ad  Hebraeos 
dictum  est:  Non  angelos ,  sed  semen  Abrahae  as- 
sumpsit :  i  nde  debuit  per  omnia  similus  fieri  fratri- 
bus.  Item ,  Habemus  pontificem ,  qui  compati  potest 
infirmitatibus  nostris,  tentatus  per  omnia  pro  simi- 
litudinc  absque  peccato. 

Cogitemus  de  toto  cursu  vitae  Christi  in  his 
terris,  qui  fuit  plenus  miseriis.  Sed  inprimis  in- 
tueamur  postremum  agonem,  in  quo  prostratus  ia- 
cet  in  nostra  fornia  coram  aeterno  patre,  et  susti- 
nens  iram  Dei  effusam  in  ipsum  propter  nostra  pec- 
cata,  sudat  sanguinem.  Nihil  tristius  hac  forma 
cogitari  potest. 

Postea  quale  spectaculum  est,  pendens  in  no- 
stra  forma  in  cruce,  et  cadaver  factus  in  sepul- 
chrum  abiicitur?  Quam  foedum  est  spectaculum 
in  omnibus  hominibus:  amissa  vita  corpus  iacere 
exanime?  H<mc  formam  in  se  quoque  recipit  sic 
Dominus,  et  fit  similis  nostris  cadaveribus.  In  hac 
forma  nos  aspicit,  et  tamen  est  Deus,  ut  et  se 
ipsum  ex  morte  resuscitet,  et  ornet  aeterna  gloria, 
et  ut  nos  secum  vivificet,  et  reddat  iustitiam  et 
vitam  aeternam.  Haec  bona  vult  a  se  peti,  et  cum 
sustentamus  nos  verbo  ac  fide,  vult  nos  servare, 
vult  nostram  formam  restituere  suae  integritati,  et 
ut  ipse  post  mortem  suam  formam  ornavit  excel- 
lenti  gloria,  sic  vult  nostram  miseram  et  squali- 
dam  foimani  similem  reddere  suae  illi  formae. 

Ita  immoremini  cogitatione  in  expendenda  hac 
sententia,  et  facite  antithesin  nostrae  formae  ad 
illius  formam.  Cogitate,  quod  in  forma  humana 
constitutus,  reddat  nobis  iustitiam,  primum  in  hac 
vita  imputatione,  et  inchoatione:  postea  in  altera 
vita  consummatione. 

Induit  ipse  formam  nostram,  ut  Xvxoa  pro  no- 
bis  solveret,  esset  redemptor  et  deprecator  pro 
nobis,  sicut  scriptum  est :  Eum,  qui  non  novit  pec- 
catum,  fecit  peccatum,  ut  nos  fiamus  iustitia  Dei 
in  ipso. 

Transfert  ipse  in  se-  poenas  nostrorum  pecca- 
torum  assumpta  nostra  forma.  Sed  vicissim  donat 
nobis  suam  formam,  quae  est  iustitia  et  vita. 

Sic  ipse  fit  cadaver  nostris  cadaveribus  simile, 
sed  quia  simul  est  Deus  Iehova,  reddit  nobis  vi- 
tam,  quae  tunc  vere  erit  vita,  cum  post  resuscita- 
tionem  ex  morte,  liberabimur  a  toto  peccata,  ab 
omnibus  aeruinnis,  et  miseriis,  et  mortalitate  ipsa. 
Tum  haec  turpissima  cadavera  nostra,  fient  templa 
et  domicilia  Dei  in  tota  aeternitate,  cum  hic  Do- 
minus  nobis  tribuet  suam.  excellentem  formam, 
quam  ipse  habuit  resuscitatus  ex  morte.    Non  pos- 


sum  verbis  ista  satis  exprimere,  Nec  potest  ullius 
creaturae  eloquentia  satis  pingi,  aut  explicari  illa 
collatio  formarum.  Sed  vult  Deus  initia  huius  sa- 
pientiae  et  bonitatis  suae  cogitari,  et  in  hac  cogita- 
tione,  accendit  ipse  lucem  suam  in  nobis,  cum  ac- 
;  cedunt  pii  gemitus  in  gratiarum  actione  et  invo- 
catione. 

Ideo  ut  David  gratias  tunc  egit  filio  Dei,  pro 
edita  hac  promissione,  quam  fide  accipiens  sensit 
laetitiam  et  vitam  in  corde  suo:  sic  nos  etiam  gra- 
tias  agere  debernus  eidem  filio  Dei,  exhibitio  iuxta 
promissiones ,  quod  nos  in  forma  hominis  aspicit, 
quod  propter  nos  induit  massam  naturae  nostrae, 
quod  factus  est  redemptor,  quod  suam  nobis  for- 
mam  donat,  quod  ineiito  et  efficacia  salvator  no- 
ster  est.  Pro  his  omnibus  beneficiis  agamus  filio 
Dei  assidue  gratias,  et  simul  oremus,  ut  nos  sem- 
per  aspiciat,  doceat,  gubernet,  protegat,  et  sua 
forma  in  tota  aeternitate  induat. 

Teneamus  etiam  hanc  consolationem  in  omni- 
bus  nostris  miseriis.  Cum  experimur,  quam  sit 
naturae  humanae  forma  languida,  plena  caliginis, 
morborum,  deformitatum:  Cum  nulla  firma  solatia 
reperimus:  attoilamus  mentes  et  oculos  nostros  ad 
hunc  Dominum,  aspicientem  nos  in  forma  hominis, 
et  quidem  praecipientem ,  ut  confugiamus  ad  eum: 
sicut  inquit:  Venite  ad  me  omnes  qui  laboratis  et 
onerati  estis,  et  ego  reficiam  vos.  Ab  hoc  petamus 
et  expectemus  auxilium,  gubernationem ,  protectio- 
nem,  et  salutem.  Quae  bona  ita  nobis  promisit, 
ut  etiam  sanguine  et  resurrectione  sua  obsignave- 
rit  has  promissiones. 


Adiiortatmricula  ad  discendam  doctrinam 
necessariam,  quae  proponitur  in  festo 

natalitio. 

Celebrabunt  hanc  doctrinam  in  tota  aeternitate 
omnes  sancti,  sed  tamen  initia  hic  discenda,  et 
quotidie  exercenda  sunt,  maxime  iis  ipsis  diebiis, 
quibus  publice  in  Ecclesia  proponitur.  Non  est 
alia  causa,  cur  vivamus,  nisi  ut  discamus  doctri- 
nam,  confirmemus  eam,  et  praestemus  cultus  Deo 
gratos.  Facite  collationem:  Quam  fuit  laboriosa 
vita  Iulii  Caesaris,  Alexandri  Magni,  Hannibalis? 
Alexander  in  seditione  exercifus  dixit  ad  milites  et 
duces  suos:  Prodeat  aliquis,  qui  audeat  dicere, 
se  plus  sustinuisse  laborum,  quam  ego  sustinui. 
Nec  consentaneum  est,  alium  quenquam  plus  labo- 
ris  sustinuisse  in  illo  exercitu,  quam  Alexandrum 
ipsum. 

Cogitate  Hannibalis  vitam:  Quam  fuit  labo- 
riosa?  quantum  periculorum,  aerumnarum,  onerum 


127 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


128 


sustinuit?  Sed  isti  labores  tantum  profuerunt  huic 
mortali  vitae.  Multis  etiam  inanibus  contentionibus 
vita  istorum  fracta  est.  Nos  etiam  si  sumus  im- 
becilles,  experimur  nostras  miserias,  tamen  cum 
discimus  doctrinam  de  Deo,  quando  eam  fideliter 
proponimus,  et  studemus  propagare  ad  posteros, 
non  consumimus  vitam  labore  inutili.  Et  placet 
Deo  hic  labor  noster,  et  prodest  nobis  ad  gustum 
et  initia  vitae  aeternae,  quam  nemo  possidcbit, 
nisi  in  hac  vita  didicerit  agnoscere  Deum,  sicut 
dicitur:  Beati  mortui,  qui  moriuntur  in  Domino,  id 
est,  qui  liabent  inchoatam  hanc  lucem  in  cordibus. 


Item. 

Quanquam  haec  doctrina  longe  superat  omnium 
creaturarum  sapientiam:  tamen  Deus  vult  nos  eam 
profiteri  adversus  sapientiam  Diaboli,  et  adversus 
omnes  furoies,  et  idola  mundi.  Vult  in  hac  mi- 
serrima  vita  inchoari  hanc  doctrinam,  quantumvis 
magna  sit  caligo  nostrarurn  mentium,  etc. 


De  dicto:   Tradet  rcgnum  Palri. 

In  hac  vita  aeternus  pater  patefecit  se  per 
Xoyov.  Et  hic  Xoyog  inde  usquc  ab  initio  locutus 
est  cum  Adam  et  Eva,  deinde  cum  tota  Ecclesia. 
Sic  dicitur  in  Zacharia:  Angelus  in  me  loquebatur, 
vel  ad  me  loquebatur.  Dicit  de  illa  persona,  quae 
est  Xoyog.  Haec  persona  sanxit  ministerium  Evan- 
gelii  in  Ecclesia,  et  servat  omnibus  temporibus  in 
genere  humano,  et  est  efficax  per  illud,  dato  Spi- 
ritu  sancto. 

Per  hoc  ministerium  regnat  filius  Dei  in  Ec- 
clesia,  Tunc  vero  tradet  regnum  patri,  id  est,  non 
aget  amplius  per  ministerium,  sed  Ecclesia  adducta 
ad  aeternam  consuetudinem  cum  Deo,  cernet  pa- 
trem  coram,  et  Deus  erit  omnia  in  omnibus,  id  est, 
non  per  verbum  et  Sacramenta,  sed  visibiliter  et 
immediate  aget  cum  electis:  Conspicietur  non,  ut 
nunc,  in  revelato  verbo,  sed  in  luce  visibili,  et 
coram  communicabit  se  et  bona  sua  beatis,  sine 
medio  verbi  et  Sacramentorum.  Cessabit  enim  tunc 
ministerium. 


Aoyog  erat  apad  Deum. 

Est  Grammaticus  quidam  Graecus,  Moscopu- 
lus,  qui  in  doctrina  de  Praepositionibus  dicit  nqcg 
significare  similitudinem,  ut  quando  dico:  Sicut  se 


habent  3  ad  6:  Ita  se  habent  4  ad  8.  Ibi  Graeci 
utuntur  particula  nqog.  Sic  igitur  interpretatur  Mo- 
scopulus  verbalohannis:  Xoyog  erat  secundum  Deum, 
et  Iohannem  sic  locutum  esse  existimat,  ut  signi- 
ficaret,  Xoyov  esse  iinaginem  aeterni  patris. 

In  Graecis  scriptoribus  saepe  occurrit  nqog  cum 
accusativo  iunctum,  et  significat  convenienter,  ut 
apud  Isocratem,  dare  praemia  nqog  t6  nqogijxov.  Et 
apud  Aristotelem :  Civitas  situm  habeat  nqog  avirjv, 
id  est,  convenientem,  pro  xazd.  Sed  Graeci  non 
ita  loquuntur,  nqog  nva  apud  aiiquem,  quod  potius 
diceretur  naqd.  Sed  cum  dativo,  ut  nqog  iaig  nv- 
Xaig  apud  seu  iuxta  portas,  in  Thucydide. 

Cum  aceusativo  semper  intelligunt  Ad:  nqog 
tov  &tov  ayix6[>bi&a,  ad  Deum  accessimus.  Saepe 
autem  de  colloquio  usurpant,  ut  diaXiyofiai,  nqog  ce 
apud  Xenophontem,  colloquor  tecum.  Et  apud  Thu- 
cydidem,  Xoyovg  inoiovvio  nqog  rovg  Giqarrjyovg,  locuti 
sunt  ad  duces. 

Haec  dico,  ut  adolescentes  studia  linguarum 
magis  ament.  Nec  est  vituperanda  diligentia,  quae- 
rere  significationes  phrasium,  praesertim  cum  ali- 
quid  arcani  latet  in  Syntaxi. 

Philelphus  contra  Moscopulum  disputat,  et 
nqog  interpretatur  penes:  ut  sit:  Verbum  erat  pe- 
nes  Deum  (etsi  ipse  pro  Verbo  usus  est  vocabulo 
Eationis)  q.  d.  in  potestate  Dei:  ut  dicimus:  Liber 
est  penes  me,  id  est,  in  potestate  mea.  Sed  reii- 
cio  hanc  interpretationem.  Nec  usquam  Graecis 
nqog  ^  significat  idem^  quod  penes,  quod  per  inl 
reddi  potest. 

Mihi  non  videtur  absurdum,  si  communem 
Graecae  linguae  consuetudinem  sequamur,  ac  in- 
teiligamus:  Xoyog  t)v  nq6g  tov&sov,  Verbum,  aut  etiam 
sermo  (Nam  hoc  magis  mihi  placet,  quam  Ratio) 
erat  ad  Deum.  Haec  interpretatio  et  personas  di- 
scernit,  et  significat  deliberationem  et  colloquium. 
Aeternus  pater  se  aspiciens  ac  considerans,  gignit 
filium  integram  sui  imaginem.  Et  sunt  in  tota 
aeternitate  deliberationes  et  colloquia  inter  patrem 
et  filium:  Erat  igitur  ad  Deum  sermo,  id  est,  lo- 
quebatur  ad  Deum. 


De  dicto:  Verbum  caro  factum  est. 

Aolog  non  intelligatur  de  sermone  seu  voce 
evanescente,  sed  de  filio  Dei,  qui  est  imago  patris, 
et  persona  genita  a  patre  aeterno,  Quia  hic  Iohan- 
nes  ipse  loyov  postea  nominat  unigenitum  a  patre, 
et  filium  unigenitum  qui  est  in  sinu  patris. 

Carnis  appellatione  intelligatur  non  tantum  cor- 
pus,  sed  totus  homo,  qui  habet  corpus  et  animam 
rationalem.  Sic  enim  saepe  loquitur  scriptura:  ut 
Rom.  9.     Qui  sunt  cognati  mei  secundum  carnem. 


129 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


130 


Et:  Quorum  sunt  patres,  ex  quibus  Christus  secun- 
dum  carnem. 

Maluit  autem  Iohannes  nominare  carnem,  quam 
hominem,  ut  signifiearet  imbecillitatem  et  mortali- 
tatem.  Talis  enim  fuit  natura  humana  Christi,  ut, 
quanquam  sine  peccato  esset,  tamen  affectibus  na- 
turalibus  omnibus  esset  praedita:  praterea  etiam 
mortalis  esset.  Secundum  hanc  esuriit  Christus, 
sitiit,  defatigatus  est,  metuit,  speravit,  doluit,  laeta- 
tus  est,  lachrymavit,  iratus  est,  sensit  tantam  moe- 
stitiam,  ut  sudaret  sanguinem.  Denique;  factus  est 
victima,  expertus  est  sensum  irae  Dei  adversus 
peccatum  generis  humani. 

Cum  autem  dicitur:  verbum  caro  factum  est, 
non  cogitetur  transmutatio  seu  conversio  verbi  in 
naturain  humanam  aut  carnis  in  naturam  verbi,  ut 
cum  dicis:  Cera  est  facta  ignis,  Aqua  est  facta 
vinum:  Sed  retineatur  Pauli  interpretatio ,  quam 
secuti  sunt  veteres  contra  Nestorium  et  Eutychen, 
verbum  assumpsit  naturam  humanam,  ita  ut  sit 
una  persona  Dominus  noster  Iesus  Christus,  Idque 
sine  permutatione ,  confusione  aut  permixtione  es- 
sentiae  aut  proprietatum ,  et  sine  divuisione  ac  se- 
paratione  duarum  naturaruin. 

Veteres  usi  sunt  appellatione  unionis  hyposta- 
ticae.  De  qua  facta  sunt  decreta  in  Synodo  Ephe- 
sina  et  Chalcedonensi:  Et  huius  unionis  exemplum 
monstrarunt  in  homine.  Et  ego  credo,  quod  homo 
sic  sit  conditus,  ut  constet  ex  corpore  et  anima, 
ut  sit  qualiscunque  typus  admirandae  copulationis 
divinae  et  humanae  naturae  in  Christo,  etsi  non 
per  omnia  congruit  similitudo.  Corpus  non  tantum 
est  habitaculum  animae,  sicut  domus  est  habitacu- 
lum  continens  inhabitantes.  Ita  non  est  imaginan- 
dum  humanam  naturam  tantum  esse  hospitium  di- 
vinae  naturae,  sicut  habitat  Spiritus  sanctus  in 
renatis,  et  est  in  eis  efficax.  Sed  ut  anima  et  cor- 
pus  sunt  unum  hyphistamenon,  seu  una  persona, 
sic  loyog  assumens,  et  caro  assumpta  in  Christo 
sunt  unum  hyphistamenon. 

Ac  ad  declarationem  prodest  in  conspectu  ha- 
bere  diversos  rnodos  seu  gradus  praesentiae  Dei 
in  creaturis. 

Primus  est  praesentia  universalis,  qua  pater, 
filius,  et  Spiritus  sanctus  adsunt  omnibus  creatu- 
ris,  coelo,  terrae,  animantibus,  hominibus,  angelis 
bonis  et  malis,  et  substantias  creaturarum  conser- 
vant,  donec  volunt  eas  conservare.  De  hac  uni- 
versali  praesentia  dicitur  Ierem.  33.  Coelum  et  tei'- 
ram  ego  impleo.  Et  Esa.  66.  Coelum  sedes  mea,  et 
terra  scabellum  pedum  meorum.  Item:  Enter,  prae- 
senter  Deus  hic  et  ubique,  potenter.  Haec  praesen- 
tia  generalis,  quae  est  sustentatio  naturarum,  ex 
ordine  creationis,  discernenda  est  ab  illa  praesen- 
tia,  quae  ex  speciali  gratia  dat  aeterna  bona  crea- 
turis  rationalibus,    quae  sunt  copulatae  cum  Deo. 


MELAJiTJI.  OPKR.  VOL.  XXIV. 


Fecte  autem  -nominatur  haec  praesentia  separabi- 
lis:  Quia,  quando  destruuntur  res  creatae,  sunt 
desertae  a  Deo,  id  est,  Deus  non  conservat  eas 
diutius. 

Secundus  modus  praesentiae,  est  in  beatis  in 
vita  aelerna,  qua  non  tantum  conservantur  substan- 
tiae,  sed  etiam  conimunicatur  lux,  sapientia,  iusti- 
tia,  laetitiaDei:  Et  Deus  visibiliter  adest,  et  sem- 
per  in  eis  est  efficax.  De  hoc  gradu  praesentiae 
inquit  Paulus:  Erit  Deus  omnia  in  omnibus,  id 
est,  Ostendit  se  beatis,  et  immediate  efficiet  in  eis 
novam  sapientiain,  iustitiam,  laetitiam,  et  alios  mo- 
tus  ipsi  conformes.  Quanquam  autem  beati  non 
deseruntur,  tamen  Deus  et  angelus,  seu  homo  bea- 
tus,  non  sunt  unum  hyphistamenon.  Ideo  non  male 
dicitur,  quod  adsit  eis  tantum  societate,  sed  tainen 
inseparabiliter. 

Tertius  modus  est  praesentia,  Qua  in  hac 
mortali  vita  Deus  habitat  in  sanctis,  non  solum 
conservans  substantias  eorum,  et  sustentans  vitam 
hanc  animalem,  sed  etiam  inchoans  in  eis  initia 
vitae  aeternae,  et  spiritualis  novitatis,  quod  fit  hoc 
ordine.  Filius  Dei  voce  Evangelii  accendit  in  eis 
novam  lucem,  et  vivificat  eos,  et  effundit  in  eos 
Spiritum  sanctum,  ut  novos  motus  ipsi  congruen- 
tes,  et  laetitiam  in  eis  exuscitet.  Non  autem  adest 
in  hac  vita  sanctis  visibiliter,  nec  perficit  in  ei.4 
integram  novitatem,  dum  adhuc  carnem  mortalem 
circumferunt.  Et  deseri  ad  tempus  etiam  sanctos 
et  vere  renatos  a  Deo,  atque  ita  separabilem  esse 
hanc  praesentiam  scriptura  affirmat,  et  tristissimi 
lapsus  sanctorum  ostendunt.  Estque  haec  etiam 
praesentia,  tantum  societatis  seu  inhabitationis,  nec 
est  unio  hypostatica  filii  aut  Spiritus  sancti  cum 
homine  converso  seu  renato. 

Quartus  igitur  modus  prorsus  singularis  est, 
quo  haec  sola  persona  loyog  assumit  certam  mas- 
sam  ex  genere  humano,  non  solum  inseparabiliter, 
sed  etiam  tali  unione,  ut  sit  unum  hyphistamenon, 
loyog  et  assumpta  natura  humana:  Et  sicut  haec 
persona  Xoyog  aeterna  est,  Ita  postea  impossibile 
sit,  hanc  massam  ipsi  insertam  non  simul  manere. 
Quod  enim  semel  assumpsit  naturam  humanam  16- 
yog,  eam  nunquam  deponit,  neque  deserit. 

Nominatim  autem  dicitur,  quod  solus  loyog  as- 
sumpserit  naturam  humanam,  Quia  unio  non  est 
facta  cum  illa  persona,  quae  est  Pater,  nec  cum 
persona  illa,  quae  est  Spiritus  sanctus.  Sed  se- 
cunda  persona  tantum,  quae  est  Xoyog,  sic  assumit 
naturam  humanam,  ut  sit  non  modo  inseparabilis 
copulatio,  sed  etiam  hypostatica,  id  est$  ut  sit  una 
persona.  Et  quanquam  loyog  lucet  in  tota  natura 
assumpta,  et  in  ea  omnia  iam  agit,  multa  quoque 
per  eam  operatur,  sicut  corpus  est  etiam  instru- 
mentum  et  organum,  in  quo  agit  anima,  et  cuius 
ministerio  multa  opera   sua  anima  efficit:    Tamen 

9 


131 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


132 


utraque  natura  suas  proprietates  retinet.  Et  in 
operilms  officii  sic  agit  natura  una  cum  communi- 
catione  alterius,  ut  agat  utraque;  quod  sibi  est 
proprium.  Id  diligenter  observandum  est,  ne  fiat 
naturarum  confessio. 

Plura  dicere  non  possum  de  tam  miranda  re: 
Discamus  autem  hanc  sapientiam  perfectius  in  omni 
aeternitate.  Et  tum  ardentius  gratias  agemus  fdio 
Dei,  quod  se  immensa  bonitate  adeo  de»niserit,  et 
arctissima  unione  sibi  adiunxerit  lianc  miserrimam 
massam  naturae  humanae,  sic  ut  homo  factus  vere 
gestaret  corpus  et  animam,  sine  peccato  quidem, 
sed  tamen  habentem  proprietates  naturales,  id  est, 
omnes  vires  et  appetitiones  naturae  humanae  pro- 
prias  et  ordinatas,  Item  eas  infirmitates,  quae  sunt 
poenae,  non  peccata,  ut  passiones  et  dolores  cor- 
poris  et  animae.  Has  infirrnitates,  etsi  in  statu 
glorificationis  deposuit,  tamen  in  aeternum  retinet 
naturam  ipsam  humanam  cum  proprietatibus  natu- 
rae  essentialibus. 

Hortor  autem  adolescentes ,  ut  retineant  phra- 
ses  veterum,  et  eas  recte  intelligere  discant. 

Scriptores  ita  definiunt  unionem  hypostaticam 
in  Christo,  quod  sit  unio,  qua  persona  assumit  na- 
turam,  ita  ut  sustentet  eam,  quae  alioqui  non  es- 
set,  nisi  sic  sustentaretur.  Non  intelligunt  Susten- 
tare  de  generali  actione  vel  sustentatione ,  qualis 
est  in  omnibus  creaturis  iuxta  modum  universalis 
praesentiae,  sed  ut  Graeci  dicunt,  vTioaraavv  seu 
subsistentiam  praebere,  Quia  humana  natura  Chri- 
sti  extra  unionem  nihil  esset.  Fit  autem  loyog  hy- 
postasis  naturae  humanae,  cum  simul  et  creatur 
humana  natura  et  assumitur.  Utrumque  enim  uno 
momento  factum  est,  sicut  inquit  Athanasius,  apa 
cd()%,  afia  Xoyov  adqt.  Simul  extitit  caro,  et  simul 
verbi  caro  facta  est.  Ideo  scriptores  utuntur  his 
etiam  verbis:  Persona  terminat  dependentiam  na- 
turae  assumptae,  id  est,  Natura  assumpta  talem 
habet  ordinem  ad  personam  assumentein,  ut  massa 
illa  non  esset,  nisi  sic  assumpta  esset. 

Considerent  adolescentes  et  modos  loquendi 
de  unione  hypostatica.  Recte  et  usitate  dicitur, 
Persona  Xoyog  assumpsit  humanam  naturam.  Non 
dicitur:  Natura  divina  assumpsit  naturam  huma- 
nam,  Quia  natura  divina  communis  est  tribus  per- 
sonis  divinitatis.  Neque  hoc  dicitur :  Natura  di- 
vina  est  assumpta:  Nec  dicitui',  Deus  assumpsit 
hominem,  tametsi  interdum  vetustas  ita  locuta  sit, 
ut  in  Cantico  dicitur:  Tu  suscepturus  honrlnem, 
non  horruisti  virginis  uterum.  Item,  Poetica  sunt: 
Deus  induit  humanam  naturam.  Praeterea  usitate 
dicitur  unio  duarum  naturarum.  Item:  Natura  hu- 
mana  unita  est  naturae  divinae.  Sed  intelligitur 
natura  divina  nou  absolute,  sed  relative  ad  perso- 
nam  filii  Dei. 


Vocabulo  unionis  Graeci  et  Latini  multum 
usi  sunt. 

Cum  autem  una  sit  persona  seu  unum  hyphi- 
stamenon,  Ideo  hae  propositiones  receptae  sunt. 
Verbum  est  homo,  Deus  est  homo,  Deus  est  pas- 
sus,  Deus  est  mortuus.  Significatur  enim  his  pro- 
positionibus,  hanc  personani,  quae  est  Deus,  mor- 
tuam  esse,  etiamsi  tantum  secundum  humanam 
naturam  est  mortua:  Et  haec  forma  loquendi  no- 
minatur  Communicutio  idiomatum,  qua  proprietas 
conveniens  uni  naturae  tribuitur  personae  in  con- 
creto,  propterea,  quia  unica  est  persona,  ut  dici- 
mus:  Homo  intelligit,  etiarnsi  tantum  mente  in- 
telligit. 

Ac  diligenter  retinendae  sunt  hae  formae  lo- 
quendi  gravi  autoritate  receptae.  Nequaquam  di- 
citur:  Divinitas  est  mortua,  vel,  divina  natura  est 
mortua,  Quia  in  abstracto  significatur  natura  se- 
cundum  se  considerata,  et  tribuitur  uni  naturae 
hoe,  quod  contrarium  est  huic  naturae,  ut  si  dice- 
rem:  Sanguis  intelligit,  aut  brachium.  Nequaquam 
etiam  vetustas  sic  locuta  est:  Christus  est  passus 
et  mortuus,  secundum  utramque  naturam,  Quia 
secundwn  est  particula  distinctiva,  ut  Rom.  1.  dici- 
tur,  et  Rom.  9.  Dicimus  igitur  Christum  passum 
est  mortuum  esse  secundum  naturam  humanam. 
Et  haec  quidem  propria  significatio  est  particulae 
secundum. 

'  Sed  discernendae  sunt  propositiones ,  quae  lo- 
quuntur  de  proprietatibus  naturarum,  et  quae  de- 
scribunt  officium:  Ut  proprietates  naturae  divinae 
sunt,  aeternitas,  omnipotentia,  non  posse  vulnerari, 
non  posse  mori.  Sed  humanae  naturae  proprieta- 
tes  sunt  pati,  vulnerari,  mori.  Nomina  vero  officii 
sunt,  mediator,  redemptor,  salvator,  etc.  Quae 
competunt  personae  iuxta  utramque  naturam. 

Differunt  igitur  hae  propositiones,  Filius  Dei 
est  mortuus,  et  filius  Dei  est  mediator,  Quia  rnori 
tantum  humanae  naturae  proprietas  est.  Sed  offi- 
cium  habet  actiones  utrique  naturae  proprias,  et 
hae  concurrunt  in  effectionibus  seu  operibus,  quae 
sunt  officii.  Quod  vetustas  dixit,  naturam  utram- 
que;  agere  cum  communione  alterius,  sic  tamen, 
ut  unaquaeque  agat,  quod  sibi  est  proprium. 

Olim  Nestorius  negavit  has  propositiones :  Deus 
est  natus  ex  virgine,  crucifixus,  et  recitatur  hoc 
eius  dictum:  Noli  gloriari  ludae:  Non  enim  Deum, 
sed  hominem  crucifixisti.  Hinc  aut  ipse,  aut  alii 
hoc  extruebant,  Christo  affuisse  naturam  divinam 
per  societatem  seu  assistentiam,  sicut  Heliae  aut 
aliis  prophetis  affuit,  nec  fuisse  unionem  hyposta- 
ticam,  seu  unam  personam. 

Hodie  Stancarus  negat  Christum  mediatorem 
esse  secundum  utramque  naturam:  Ac  tribuit  hoc 
officium  tantum  humanae  naturae.  Haec  alibi  re- 
futavimus  in  libello  cdito  de  controversia  Stancari. 


133 


TOSTILLA   MELANTHONIANA. 


134 


Sed'iuniores  moneo,  ut  fontes  rerum  recte  di- 
scant,  et  sint  circumspecti  in  loquendo,  et  reti- 
neant  formas  receptas  gravi  autoritate,  Quia  mu- 
tatio  parit  ambiguitates  et  rixas. 

Addam  breviter  aliquid  de  invocatione  Christi. 
Certissimum  nobis  sit,  unione  hypostatica  unitas 
esse  naturas  in  Christo,  Xoyov  et  assumptam  natu- 
ram:  Et  esse  unam  personam,  hunc  ipsum  loyov 
et  natum  assumptam:  Nec  esse  duos  filios,  Ao- 
yov,  et  natum  ex  virgine:  Et  una  XajQeCa  seu 
una  adoratione  invocandum  esse  Christum  Deum 
et  hominem:  Nec  alia  peti  tantum  a  divina  natura, 
alia  tantum  ab  humana-  Agnoscamus  Christum 
nobis  constitutum  esse  mediatorem,  redemptorem, 
salvatorem,  regem,  et  summum  sacerdotem,  Deum 
et  hominem,  et  Deo  gratias  agamus,  quod  filium 
unigenitum  inisit,  et  sit  invocatio  directa  ad  per- 
sonam,  quae  est  Deus  et  homo.  Causam  vero, 
cur  invocanda  sit  haec  persona,  sciamus  esse,  non 
quia  natura  humana  Schwenkfeldiano  more  Dei- 
ficata  sit,  sed  quia  est  in  hac  persona  Deitas  filii, 
quae  sibi  univit  personaliter  naturam  humanam  as- 
sumptam.  Sic  docent  Psalmi:  Et  concupiscet  rex 
decorem  tuum,  Quia  ipse  est  Deus  tuus,  et  adorabis 
eum.  Et  in  Ieremia  nominatim  de  invocatione  di- 
citur:  Suscitabo  Davidi  germen  iustum:  Et  Jioc  est 
notnen,  quod  vocabunt  eum  iustitia  nostra.  Id  est, 
haec  persona  germen  Davidis  est  Deus  et  sic  in- 
vocabitur,  quod  sit  Deus,  et  iustificet  invocantes, 
det  remissionem  peccatorum  et  vivificet. 

Caveamus  distractionem  naturarum,  qualem 
finxit  Nestoi  ius ,  qui  dictus  est  dvd-QoonolvdTQqg : 
Rursus  caveamus  et  confusionem  naturarum,  qua- 
lem  Eutyches  finxit.  Et  teneamus  hanc  regulam: 
Invocationem,  qua  petimus  liberationem  a  peccatis 
et  morte,  et  donationem  iustitiae  et  vitae  aeternae, 
et  conservationem  naturae,  testimonium  firmissimum 
esse,  quod  in  Christo  sit  natura  divina,  omnipotens. 
Quia  solus  Deus  haec  dona  dare  potest,  et  solus 
videt  corda  petentium ,  et  diiudicat  veram  invoca- 
tionem  a  simulata.  Ideo  scriptum  est:  Dominum 
Deum  tuum  adorabis,  et  illi  soli  servies.  Et  Os.  13. 
dicitur:  Deum  praeter  me  nonscies,  et  salrator  non 
est  praeter  me.  Confirmemus  fidem  de  utraque 
natura  in  Christo,  et  unitatem  personae,  ac  pro- 
prietates  utriusque  naturae  retineamus,  et  exusci- 
temus  nos,  ut  laeti  ad  eum  accedamus  in  invoca- 
tione,  sicut  ipse  praecipit:  Venite  ad  me  omnes, 
qui  laboratis  et  onerati  estis,  et  ego  reficiam  vos. 


De  appellatione  Schilo.     Gen.  49. 

Non  dubium  est  dictum  lacobi  pati  iarchae  con- 
cionari  de  Messia,  Quia  dicit  futuram  esse  congre- 


gationem  gentium  ad  ipsum,  seu  obedientiam  gentium 
crga  ipsum. 

Sed  Iudaei  malitiose  corrumpunt  totum  vatici- 
nium,  et  alii  Siloh  interpretantur  Saulem  esse,  alii 
Ieroboam,  alii  Nahugdonosor.  Harum  interpreta- 
tionum  vanitas  manifesta  est.  Nulla  est  enim  gen- 
tium  congregatio  salutaris  ad  Deum  facta  perhos 


reeres. 


Quaeritur  autem  de  interpretatione  Gram- 
matica  nominis  Siloh  etiam  inter  Christianos. 

Graeci  reddiderunt  dicoxtCpsva,  quasi  dicas, 
bona  reposita,  de  quibus  traditae  sunt  patribus 
promissiones,  quibus  finem  seu  complementum 
attulit  Christus. 

Hieronymus  interpretatur,  qui  mittendus  est, 
inserta  litera  aliena  in  verbum  Siloh,  quasi  esset 
Schilia. 

Iudico  autem  recte  exponere  nostros,  qui  Siloh 
interpretantur:  faustum,  felicem,  salvatorem.  Credo 
etiam  haec  vocabula  Latina  salve  et  salus,  Item 
salvus,  et  salvator  orta  esse  ab  Hebraeo,  ut  apud 
Salomonem  ih  proverbiis,  et  saepe  in  prophetis 
usurpatur  vocabulum  salve  et  salva  pro  salute,  opu- 
lentia,  felicitate,  abundantia,  prosperitate.  Talis  est 
igitur  Messias,  qui  unus  feliciter  superat  Diabo- 
lorum  potentiam,  et  colligit  Deo  Ecclesiam,  et 
reddit  nobis  veram  felicitatem,  aeternam  vitam  et 
iustitiam. 

Sed  veteres  Hebraei,  ut  est  apud  Galitar.um, 
aliam  Etymologiam  nominis  tradunt.  Deducunt 
enim  a  Sehil,  quod  significat  secundinam,  et  he, 
articulo  generis  foeminini,  ut  Schiloh  sit  secundina 
ipsius,  x°Qtov  ctviys,  scilicet  matris  virginis. 

Est  autem  secundina,  seu  x°Ql0v  involucrum 
seu  fascia,  quae  ambit  foetum  in  alvo  materna. 
Ideo  aliqui  interpretantur  tpvrjiia  avxrjg,  vel  tfipQvov 
avjfjg^  id  est,  foetus  vel  filius  virginis ,  Quod  in 
prima  promissione  dicitur:  Semen  mulieris.  Deus 
mirabili  consilio  tribus  pelliculis  seu  fasciolis  munit 
foetum  in  utero  materno,  Quod  est  insigne  testi- 
monium  providentiae  Dei,  et  monere  nos  debet, 
quod  cum  in  custodiendo  et  muniendo  foetum  ita 
operosus  sit  etiam  postea  nos  tegere  velit,  sicut 
profecto  facit  mirabiliter.  Ex  istis  involucris  foetus 
unum  est,  quod  nominatur  secundina. 

Ideo  autem  cum  foetum  dicere  vellet  patriarcha, 
usus  est  verbo  significante  hanc  pelliculam,  qua 
foetus  in  utero  continetur,  ut  tecte  /significaretur 
infirmitas  naturae  humanae,  et  passio  huius  redem- 
ptoris.  Est  res  squalida,  et  cruenta,  et  pene 
abominabilis,  si  subiiciatur  oculis  secundina.  Signi- 
ficare  igitur  voluit  lacob,  filium  Dei  assumpturum 
esse  infirmam  massam,  fragilem,  mortalem,  obno- 
xiam  tristissimis  aerumnis,  cruciatibus,  doloribus, 
et  in  postremo  agone  pene  abominabilem   spectan- 


I3o 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


136 


tibus,  ut  dicitur:  Vidimus  eum  despectum,  et  novis- 
simum  rirorum. 

Cogitate,  qualis  sit  haec  pellicula,  eum  filius 
Dei  in  natura  assuinpta  sudat  sanguinem,  et  post 
hunc  agonem,  post  flagellationem,  post  ccrona- 
tlonem  educitur  ad  populum,  ubi  Pilatus  ipse 
exclamat:  Ecce  homo.  Qualis  vero  pellicula,  est, 
cum  postea  cruci  affigitur,  et  in  ea  pendet  vul- 
neratus  et  laceratus? 

Nec  tamen  perit  haec  pellicula,  quia  unita  est 
divinae  naturae,  et  in  ea  Deus  est  cu>p,auxo~)g ,  id 
est,  personaiiter.  Etsi  igitur  horribiles  dolores,  et 
sensum  irae  Dei  sustinet  etmoritur:  tamen  susten- 
tatur,  et  vivificatur  a  XCyy ,  nec  potest  absorberi 
prorsus  a  morte ,  sed  resuscitatur  ad  aeternam 
gloriam. 

Cogitemus  autem  de  nobis  ipsis,  quoties  illam 
pelliculam  primum  laceratam,  ac  posiea  gloriosam 
et  immortalem  aspicimus.  Nos  vere  et  re  ipsa 
sumus  sordida  et  cruenta  x°Ql,a->  contaminati  pec- 
cato,  rei  mortis,  lacerati  horrendis  doloribus.  Sed 
ideo  servamur,  et  sic  a  miseriis  illis  liberamur, 
quia  filius  Dei  similem  pelliculam  nostrae  carni 
assumpsit,  et  pro  nobis  victima  factus  est,  Et  quia 
est  loycg  aeterni  patris,  nos  Evangelio  suo  vivi- 
ficat,  et  gestat  nos  velut  de  cervice  sua  pendentes, 
et  abolita  morte  et  peccato,  tandem  aeternam 
iustitiam  et  vitam  nobis  reddet. 

Conatus  sum  versibus  exprimere  sententiam 
huius  explicationis,  ut  exercitii  et  precationis  ma- 
teriam  vobis  suppeditarem. 

Gnate  Dei,  effigies  aeterni  viva  parentis 

Aeterna  verbum  mente  satumque  patris. 
Indutus  nostra  qui  carne  in  virginis  alvo 

Humanum  accedis  maxime  Christe  genus. 
Te  pius  Isacides  compellat  nomine  Si/oh, 

Quod  tenerae  es  foetus  virginis  ipse  tener. 
Ac  velut  invo/vens  foetum  membrana  recentem, 

Dum  rude  sub  matris  pectore  turget  onus, 
Mollis  et  ad  motus  non  est  durabiles  rdlos, 

Pendet  et  a  Cotylis  squalida  tota  novis : 
Sic  infirma  fuit  caro  tune  tua  maxime  Christe 

In  cruce  pro  nobis  cum  lacerata  fxdt: 
Indueras  et  enim  mirando  foedere  carnem 

Huic  nostrae  similem,  suppliciique  ream. 
Sed  prorsus  fragilis,  nos  ipsi,  et  sordida  pellis 

Materna  chorion  labe  reumque  sumus: 
Attamen  hoc  vivet  chorion,  quando  induis  ipse 

Voce  tua  sanans  atque  cruore  lavans. 
Sic  autem  nobis  divina  haec  munera  dantur, 

Cum  discunt  vocem  pectora  nostra  Dei. 
Ac  coetus  ideo  discentum  Christe  tueris, 

XJt  chorion  vere  sit  schola,  casta  tuwn. 
Haec  tua  tuta  precor  servetnr  fascia  Si/oh, 

Ne  queat  hanc  ullus  dilacerare  furor. 


EXPLICATIO  GRAMMATICA  PSAL.  11.    DOMI- 
NICA  SEQUENTE. 

Calcncl.  Ianuarii. 


Isti  duo  Psalmi:  Quare  fremuerunt  gentes.  Et, 
Dixit  Dominus,  concionantur  de  Messia.  Propterea 
usitatum  est,  etiam  in  templis  per  has  ferias  nata- 
litias  aliquid  repeti  in  cantilenis  ex  istis  Psalmis. 
Sunt  autem  Psalmi  saepe  legendi,  Quiu.  continent 
confirmationem  articulorum  praecipuorum  fidei. 
Ipsa  etiam  lectio  per  se  iucunda  est.  Aliqui  sto- 
lidi  insuls^  iudicant,  Psalmos  esse  inerudita  scripta. 
Haec  stulta  et  fatua  imaginatio  deponenda  est,  et 
statuendum,  quod  Psalmi  elegantissime,  gravissime, 
et  optimo  ordine  scripti  sint. 

Carmina  ipsa  interdum  breviora  sunt,  quam 
vellemus.  Sed  hoc  consilium  placuit  Spiritui  sancto. 
Et  alioqui  vetustas,  ut  gravissime  sic  breviter 
locuta  est.  Quia  tamen  caedem  res  subinde  repe- 
tuntur,  fit  ut  brevitas  illa  minus  habeat  obscuri- 
tatis. 

Breve  est  illud  dictum  :  Semen  mulieris  conteret 
caput  serpentis.  Res  tamen  eadem  saepe  repetita 
est  in  aliis  atque  aliis  promissionibus.  Haec  repe- 
titio  iilustravit  sententiam  eius  dicti  :  Et  credo 
angelos,  Imo  ipsum  filium  Dei,  crebra  colloquia 
habuisse  cum  Adam  et  Eva,  quando  soli  fuerunt, 
praesertim  intra  illos  130  annos,  ante  natum  Seth. 
In  illis  colloquiis,  et  crebra  conversatione  enar- 
ravit  filius  Dei  promissionem,  et  erudivit  eos,  ut 
intelligerent  nativam  sententiam  promissionis,  et 
conciperent  certam  spem  furturae  liberationis. 
Quando  Deus  seu  vox  divina  loquitur^  et  loquitur 
cordi,  multo  magis  illustratur  doctrina,  quam  com- 
mentariis  multorum  hominum. 

Sciendum  est  autem  de  Psalmis  in  genere, 
quod  vere  sint  doctrina  Dei,  ut  2.  Pet.  1.  dicitur: 
Non  humana  voluntate  allata  est  Prophetia:  sed 
Spiritu  sancto  inspirati ,  locuti  sunt  sancti  Dei 
homines.  Audiamus  igitur  conciones  Davidis,  tan- 
quam  vocem  Dei  sonantcm  de  coelo,  qua  se  vere 
et  certo  Deus  patefecit  Ecclesiae,  et  his  concioni- 
bus  confirmemus  in  nobis  fidem  et  invocationem, 
et  Deo  gratias  agamus  pro  hac  patefactione  et 
doctrina. 

Primum  autem  debetis  vos  adolescentes  com- 
munia  illa  considerare,  quae  ad  Grammaticam, 
Dialecticam,  et  Rhetoricam  pertincnt,  Quia  ista 
praecepta  tradita  sunt  ad  commonefaciendum  lecto- 
rem,  ut  sententiam  singulorum  scriptorum  melius 
intelligat. 

Quaero  igitur,  ad  quod  genus  causarum  per- 
tineant    Psalmi?     Omnes    Psalmi  aut  sunt  generis 


137 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


13S 


suasorii  ut  consolationes,  et  adhortationes:  aut 
generis  didascalici,  vel  demonstrativi,  Quia  demon- 
strativum  genus  orilur  ex  didascalico. 

Si  volumus  paulo  altius  ordiri,  ita  possumus 
discernere  Psalmos  secundum  materias  diversas. 
Alii  sunt  legales,  alii  Evangelici.  Nam  ut  Eccle- 
siae  doctrina  universa  in  duas  partes  distribuitur, 
in  legem  et  Evangelium,  Sic  et  Psalmi  ad  haec 
summa  genera  referri  possunt.  Alii  magis  con- 
tinent  doctrinam  legis,  id  est,  praecepta  et  adhor- 
tationes:  Alii  magis  interpretantur  promissionem 
de  Christo,  quae  est  propria  Evangelii. 

Huic  distinctioni  subiiciatur  iam  altera.  Alii 
sunt  generis  suasorii,  ut  qui  concionantur  de  bonis 
operibus,  aut  consolantur  pios  in  afflictionibus,  aut 
continent  petitiones.  Alii  prorsus  pertinent  ad 
genus  SidaaxaXixov  seu  demonstrativum,  ut  Psalmus, 
Dixit  Dominus,  qui  est  interpretatio  promissionis 
de  Christo:  Quia  hoc  est  praecipuum  prophetarum 
officium,  ut  sint  testes  de  venturo  Messia,  et  inter- 
pretes  promissionum. 

Talis  est  et  Psalmus  2.,  videlicet  Evangelicus, 
et  doctrinalis.  Est  enim  prophetia,  et  asseveratio, 
quod  venturus  sit  Messias,  et  simul  doctrina,  quis 
ac  qualis  sit  futurus,  quod  sit  eius  officium,  quae 
sit  futura  vox  doctrinae,  quomodo  sit  facienda 
applicatio  beneficiorum  Messiae.  Haec  omnia 
compiectitur  breviter,  Quia  refert  se  ad  alias  pro- 
phetias,  quas  oportet  etiam  nos  in  legendo  simul 
considerare,  sicut  universaliter  in  brevibus  dictis 
oportet  nos  cogitare  de  promissionibus  non  uno 
tempore  traditis,  ut  simul  complecti  multos  locos 
universae  doctrinae. 

De  persona  Messiae  docet,  quod  non  tantum  sit 
in  eo  naturahumana,  ut  in  Davide,  Salomone,  setquod 
sit  etiam  fiiius  Dei.  De  officio  eius  inquit,  quod  sit  fu- 
turus  rex.  Et  ne  quis  putet  futurum  regnum  politicum, 
addit,  quod  hic  ipse  rex  futurus  sit  doctor.  Addit  de 
regno  eius  propagando  inter  gentes.  Et  pronuntiat 
beatos,  qui  confidunt  in  eo,  id  est,  docet,  quod 
beneficia  Messiae  fide  applicentur. 

Hoc  est  argumentum,  haec  summa  Psalmi,  quod 
ad  principales  materias  attinet.  Sed  in  exordio,  et 
post  narrationem  de  persona  et  officio  Messiae,  habet 
affectus  insignes,   obiurgationes   et  comminationes. 

Sed  principaiis  narratio  potissimum  conside- 
randa  est.  Et  quoties  de  genere  Psalmi  alicuius 
quaeritur,  praecipue  agitur  de  argumento,  de  fine, 
de  consilio.  Nam  ideo  discernuntur  genera  Psal- 
morum,  ut  fines  singulorum  intelligantur,  hoc  est, 
ut  sciat  lector,  quid  instituerit,  id  est,  quid  velit 
docere  vel  efficere  Spiritus  sanctus  in  oingulis 
Psalmis,  et  ut  lector  accommodet  mentem  et  cor 
ad  illum  motum,  qui  proponitur,  aniplectatur  fide 
doctrinam ,  expavescat  lectione  comminationum, 
sustenteiur  promissionibus,  ardenter  petat,  et  vere  1 


expectet  mitigationem  calamitatum,  Meminerit  in- 
signia  testimonia  dogmatum  Ecclesiae,  ad  alendam 
et  confirmandam  fidem. 

Habet  cum  genere  didascalico  et  demonstra- 
tivo  magnam  affinitatem  status  finitivus  6ot,cix6g, 
Quia  narrationes,  asseverationes,  definitiones  sunt 
ooiaxixai.  Atque  ita  dicimus:  Responde  mihi  ooiaitxulg, 
id  est,  categorice,  asseveranter ,  defirative.  Sic 
igitur  et  hic  Psalmus  est  status  finitivi.  Definit, 
quis  sit,  et  ad  quid  sit  missus  Messias,  et  quae 
sit  applicatio.  Habetis  igitur  eadem  capita  in  hoc 
Psalmo,  de  quibus  diximus  in  die  natalitio.  De 
his  eandem  vocem  sonat  hic  Psalmus,  quam  auditis 
in  his  Ecclesiis,  Dei  beneficio. 

Et  quia  proponit  Messiam,  ut  regem  et  do- 
ctorem,  gratior  debet  nobis  esse  hic  Psalmus,  (,uo 
commendantur  'nobis  studia  doctrinae:  Praecipitur 
nobis,  ut  discamus:  Denique  significatur,  quod 
Deus  sit  servaturus  vocem  doctrinae,  Quia,  si  Deus 
dedit  filium  doctorem:  Ergo  conservabit  hanc  do- 
ctrinam ,  vult  eam  disci,  audiri,  legi.  Ita  plane 
scholasticus,  ut  ita  dieam,  est  hic  Psalmus,  non 
tantum,  quia  est  didascalicus,  sed  etiam  quia  con- 
firmat  studia  doctrinarum,  in  quibus  versamur. 

Debet  etiam  vobis  gratum  esse,  quod  videtis 
nos  non  quaerere  peregrinas  interpretationes ,  sed 
simplicissimam  sententiam  ordine  recitari  a  nobis. 
Debemus  enim  discipuli  esse  vocis  divinae,  et  eam 
sequi  sine  peregrinis  aut  alienis  interpretationibus, 
quales  studio  quaerunt  ludaei,  Qui  fingunt,  quod 
hic  Psalmus  de  Salomone  loquatur,  ad  quem  tamen 
non  congruit  iliud,  quod  hic  dicitur:  Beati  omnes 
qui  confidunt  in  eo.  Nam  caetera  nunc  omitto, 
Quid  hoc  aliud  esset  dicere:  Beatum  esse,  qui  con- 
fidat  in  Salomone,  quam  si  dicas:  Beatus  est,  qui 
confidit  in  Cyro,  aut  Croeso ,  cui  scitis  oraculum 
respondisse:  Te  ipsum  agnoscens  eris  beatus. 

Id  interpretabantur  eius  assentatores,  et  sic 
ipse  quoque  intelligebat ,  quasi  blandiretur  ipsi 
numeii,  et  extolleret  eius  potentiam,  quam  si  agno- 
sceret,  et  bellum  cum  Cyro  gereret,  futurum  ipsum 
beatum:  Sed  longe  alia  erat  sententia  Oraculi,  vide- 
licet,  Si  agnoveris  te  esse  imparem  Cyro  bellatori 
heroico ,  et  quieveris,  bene  habebis.  Est  igitur 
manifesta  insania,  expositio  illa  ludaica,  sicut  neque 
ista  intelligi  possunt  de  Salomone :  Ego  hodie  genui  te, 
Quia  generare  est  de  substantia  sua  gignere.  Item, 
Dabo  tibi  gentes  haeredifatem  tuam.  Nam  Salomon 
non  fuit  Dominus  gentium,  nec  potuit  eis  conferre 
salutem.  De  solo  Messia  dictum  est:  In  semine 
Abrahae  benedicentur  ona\es  gentcs.  Item,  Ille  erit 
expectatio  gentium:  Et  gentes  ad  eum  confugient. 
Est  consensus  promissionum  omnium,  et  hae  inter 
se  conferendae  sunt.  Ac  mirum  est  eandem  sen- 
tentiam  fere  iisdem  verbis  repeti.  Quod  cum  con- 
sideratur,  fides  fit  firmior,  et  consolatio  estuberior. 


139 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


140 


Dixi  de  genere  et  statu.  Inde  intelligi  potest, 
quid  contineatur  in  hoc  Psalmo  principaliter. 
Postea  accedunt  ornamenta,  sunt  intermixti  affectus, 
additae  commonefactiones  ad  lectores  et  auditores*: 
Sic  enim  statim  orditur  ab  obiurgatione  adver- 
sariorum. 

Quare  fremuerunt  gentes,  et  populi  meditati  sunt 
inania  ?  Astiterunt  reges  terrae,  et  principes  con- 
venerunt  in  unum :  Adversus  Dominum  et  adversus 
Christum  eius. 

Hoc  exordium  sumptum  est  ab  affectu.  Est 
enim  vehemens  increpatio  hostium  Evangelii.  Item 
illorum  impiorum,  qui  fuerunt  hostes  Christi  in 
diebus  carnis  ipsius,  sicut  discipuli  eo  accommo- 
dant  haec  verba,  Act.  4. 

Conveniunt  autem  affectus  exordiis,  praesertim 
in  poematis,  quae  saepe  ordiuntur  a  querelis,  et 
aJiis  motibus,  Ac  praecipue  usitata  sunt  eiusmodi 
exordia  prophetis,  quorum  initia  magnos  dolores 
significant.  Sic  igitur  etiam  hic  Psalmus  significat, 
Messiam,  etEcclesiam  habituram  magna  certamina, 
magnas  adversationes.  Intuetur  autein  primain 
promissionem :  Serpens  mordebit  calcaneum  eius. 
Diabolus  horribiliter  momordit  filium  Dei  exhibi- 
tum  in  carne,  et  Ecclesiam  afflixit  inde  usque  ab 
initio,  singulis  denique  piis  infigit  venenatos  dentes, 
infligit  morsum,  cuius  difficilis  est  sanatio.  Videte, 
quomodo  Davidi  infixerit  dentes?  quomodo  conatus 
sit,  ut  eum  everteret,  et  coniiceret  in  exitium,  sicut 
antea  Saulem  everterat?  Non  hoc  tantum  egit 
Sathanas,  ut  faceret  eum  adulterum  et  homicidam, 
sed  sciebat  atroces  poenas  secuturas  illa  scelera, 
Quia  non  dubium  est,  nec  aliter  cogitare  debetis, 
quam  quod  Deus  regulariter  puniat  delicta.  Etiam 
poenitentes,  tamen  punit,  quia  vult  conspici  iram 
suam  adversus  peccatum,  etsi  eam  mitigat  poeni- 
tentibus.  Hoc  bene  scit  Diabolus,  Ideo  cogitabat: 
Ego  Davidem  impellam  in  alia  scelera  ex  aliis,  et 
ita  petraliam  eum  ad  alias  atque  alias  miserias,  ut 
tandem  desperet  ac  deficiat,  sicut  Saul. 

Atque  ita  vere  tentat  omnes  homines :  Insi- 
diatur  nobis  omnibus,  ac  praesertim  iis,  qui  sunt 
in  Ecclesia.  Id  singuli  debebamus  considerare 
diligentcr,  et  intenti  esse.  Iuvenes  hoc  non  cogi- 
tant,  antequam  impellantur  in  mala.  Postea  cogun- 
tur  deplorare. 

Sed  hic  non  tam  de  privatis  insidiis  Diaboli 
loquitur  Psalmus,  quam  de  persecutionibus  contra 
Messiam,  et  totam  Ecclesiam :  adversus  quam  omni- 
bus  emporibus  Diabolus  ciet  horribiles  tumultus. 

De  his  praedicit  Psalmus,  et  coniungit  gentes, 
populos,  reges,  principes.  Ubi  igitur  erit  Eccle- 
sia?  Certe  erit  coetus  exiguus,  si  ei  adversantur 
populi,  potentes,  sapientes  plerique  in  mundo.  Hos 
tamen  obiurgat,    et   significat   frustra    eos    tumul- 


tuari,  frustra  adversari  filio  Dei  et  membris  suis. 
Ita  simul  involvit  consolationem  piorum,  damnatis 
omnibus  adversariis. 

Dirumpamas  vincula  eorum,  et  proiiciamus  a 
nobis  iugum  ipsorum. 

Haec  est  Mimesis.  Sunt  verba  dicta  in  per- 
sona  hostium.  Nam  Mimesis  est  imitatio  alieni 
sermonis.  Haec  est  autem  vox  impiorum.  Negant 
se  passuros  Evangelii  propagationem.  Dicunt: 
Ncn  volumus  hunc  regnave  super  nos:  Non  volu- 
mus  ferre  concionatores  istos:  Dissipabimus  hanc 
doctrinam:  Turbabimus  et  evertemus  Ecclesiam. 
Nec  solum  clamant  ista  impii,  sed  re  et  factis 
probare  conantur.  Interficiunt,  pellunt  homines 
recte  sentientes.  Faciunt  dissipationes  Ecclesiae 
multis  in  locis.  Sicut  nunc  etiam  multi  boni  et 
sancti  viri  expulsi  sunt  e  suis  nidulis.  Id  facit 
Diabolus  per  sua  organa,  qui  tamen  non  potest 
funditus  delere  Ecclesiam.  Ideo  proponitur'bic  in 
consolationem  piorum,  comminatio  adversus  Diabo- 
lum  et  caeteros  persecutores. 

Qui  habitat  in  coelis,  irridebit  eos,  et  Dominus 
subsannabit  eos:  Tunc  loquetur  ad  eos  in  ira 
sua,  et  in  furore  suo  conturbabit  eos. 

Minatur  poenas  hostibus;  et  consolatur  Eccle- 
siam,  quod  inter  illos  gentium  fremitus,  tumultus 
principum,  Deus  tamen  servaturus  sit  misellam  Ec- 
clesiam  suam.  De  poenis  hostium  alias  diximus. 
Sed  de  conservatione  Ecclesiae,  sumite  illustrem 
imaginem,  seu  typum  illum  Ecclesiae  populi  ludai- 
ci,  stantis  inter  scopulos  maris  rubri.  Non  potuit 
illa  multitudo  tanta,  subito  transire  mare  rubrum. 
Opus  fuit  ad  minimum  diebus  quataordecim.  In- 
terea  steterunt  illi  montes  aquarum.  Fuit  miran- 
dum  spectaculum.  Pharao  et  totus  exercitus  eius 
miserabiliter  periit  in  eo  mari. 

Intuemini  etiam  imaginem  illam  Ecclesiae,  in 
conservatione  Mariae,  et  familiae  ipsius.  tempore 
Herodis.  Nos  cogitamus,  Iam  erunt  nova  bella, 
novi  tuinultus.  Delebitur  Ecclesia.  Sed  consolemur 
nos  hoc  typo.  Sicut  defendit  tunc  Deus  Mariam, 
sororem  eius,  et  alias  matronas  sanctas,  praestan- 
tes  forma,  ingenio,  sapientia,  quantumvis  tales 
maxime  appetantur:  Et  qui  tum  in  Iudaea  vaga- 
bantur  exercitus,  erant  petulantissimi:  Ita  nos  quo- 
que  et  nostros  custodiet  Deus,  Quia  scriptum  est: 
Omnes  capilli  capitis  vestri  numerati  simt. 

Post  exordium,  puod  constat  locis  patheticis, 
obiurgatione  hostium  Evangelii,  comminatione  poe- 
narum,  et  consolatione  Ecclesiae:  sequitur  nar- 
ratio : 

Ego  constitutus  sum  ab  eo  rex  super  Sion  mon- 
tem  sanctum  ems- 


141 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


142 


In  Hebraeo  est:  Ego  constituo  regem  meum, 
super  Sion  montem  sanctum.  Est  enim  sermo  ae- 
terni  patris,  qui  affirmat,  certo  se  missuium  esse 
Messiam:  Et  diserte  inquit:  Ego  constituo.  Ut  scia- 
mus  non  humanis  viribus,  sed  divinitus  regnum 
Messiae  constituendum  esse. 

Ncminat  montern  Sion,  sicut  in  Psalmo.  Dixit 
Dominus:  Virgam  vel  sceptrum  viriutis  tuae  emittet 
Dominus  ex  Sion.  Et  apud  Esaiam :  Ex  Sion  egre- 
dietur  lex.  Est  autem  valde  pulchrum  vocabulum 
in  Hebraeo  textu.  Nasachti,  id  est,  ergo  inungo  re- 
gem  istum.       Id  alludit  ad  ritum  ordinationis ,   seu 


omni  aeternitate,  Aeterna  autem  non  sunt  in  tem- 
pore.  Haec,  ut  videtis,  breviter  hic  dicuntur  in 
Psalmo.  Sed  in  docendo  addiderunt  prophetae  lon- 
giorem  explicationemi,  voluerunt  ista  proposita  esse 
piis,  ut  arcana.  Non  possumus  intelligere  illam 
aeternam  generationem  filii.  Sed  oportet  nos  ta- 
men  retinere,  quantum  in  verbo  revelatum  est  Ec- 
clesiae.  Vocatur  filius,  et  dicitur  genitus  a  patre. 
Est  ergo  natus  ex  substantia  patris.  Vocatur  etiam 
imago  et  Xoyog.  Ergo  nascitur  cogitatione  pa- 
tris  intuentis  se  ipsum.  Ista  plene  discemus  in 
vita  aeterna.       Sed  tamen  in  hac  vita  oportet  nos 


Proinittitur  autem  stabilitas  huius  regni,  Quia  Deum 
autorem  habet,  qui  et  conservaturus  est,  ne  possit 
everti. 

Quid  faeiet  autem  hic  rex?  Praedicabo  prae- 
ceptum  seu  decretum  eius.  In  Hebraeo  est  mutatio 
personae.  Antea  locutus  est  aeternus  pater.  Nunc 
•loquitur  filius  Messias :  qui  dicit  se  non  gesturum 
esse  bella,  ut  reges  mundani  faciunt,  sed  se  velle 
docere,  seu  praedicare  Evangelium.  Manebit  ergo 
coetus  docentium  et  discentium.  Erit  ministerium. 
Erit  Ecclesia.  Servabuntur  studia,  etiamsi  patien- 
dum  sit.     Ubicunque  legitis,  aut  quotiescunque  au 


inaugurationis.     Reges  olim  ungebantur  certo  ritu.  .  discere,    quantum    ex  verbo  cognoscere  possumus^ 

ut  discernamus  personas,  et  recte  invocemus  Deum 
in  agnitione  filii.  Non  addam  enarrationem  pro- 
lixiorem,  sed  vos  ipsi  pia  mediatione  ista  verba  ex- 
pendite.  Iam  addit  de  officio  Mediatoris,  et  scia- 
mus    hunc    filium    semper  fuisse  intercessorem  pro 


genere  liumano. 

Postula  a  me :  Et  dabo  tibi  gentes  haereditatem 
tuam,  Et  possessionem  tuam  terminos  terrae. 

Rursus  fit  mutatio  personae  loquentis,  et  signi- 
ficatur  hoc  arcanum  mysterium :  quod  filius  Dei  fa- 
ctus  sit  deprecator  pro  genere  humano,   intercedat 


ditis,  de  praedicatione,   de  ministerio  verae  doctri-  I  pro  Ecclesia.     Ideo  dicit  aeternus  pater :  Tu  postu- 

,  £t  ,  •  J  "I.*  j_  rf"*1  •  *       7  yi#  •  *       j  JT  **?  •  »"*  .        "1        .  • 


nae,  transferatis  ad  consolationem  vestram.  Cogi- 
tate.  Ecce  Deus  promittit  se  servaturum  docen- 
tes:  Ergo  vult  nos  discere:  vult  esse  studia:  amat 
studia  nostra:  favet  studiis:  tuebitur,  iuvabit,  con- 
servabit  studia  sine  ulla  dubitatione,  etiamsi  non 
deerit  crux.  Hoc  utile  est  considerare.  Deus  non 
vult  Ecclesiam  obtinere  summa  imperia,  sed  vult 
similem  esse  scholae.  Et  castigat  nos,  sed  tamen 
servat. 

Dominus  dixit  ad  me,  Filius  meus  estu:   Ego  ho- 
die  genui  te. 

Sic  non  alloquitur  Deus  angelos,  non  alias 
creaturas,  sed  solum  filium.  Discernitur  ergo  filius 
ab  omnibus  creaturis :  Et  significatur,  praedicatio- 
nem  in  novo  Testamento  talem  esse,  ut  agnoscatur 
ex  ea  filius  Dei ,  in  quo  etiam  placatus  est  aeter- 
nus  pater  hominibus.  Sicut  de  coelo  clamat:  Hic 
est  filius  meus  dilectus:  In  quo  mihi  complacitum 
est,  seu  in  quo  sum  placatus. 

loannes  nominat  filium  unigenitum,  ut  discer- 
nat  eum  a  filiis  adoptivis.  Nos  vocamur  filii  ado- 
ptionis,  seu  adoptivi.  Non  sumus  natura  filii,  sed 
adoptione,  ut  cum  dives  aliquis,  aut  potens  recipit 
in  locum  filii  miserum  orphanum,  et  facit  eum  liae- 
redem,  qui  ex  ipso  natus  non  erat. 

Solus  Christus  est  unigenitus,  id  est,  natura 
est  filius.  Considerandum  est  igitur  pondus  verbi, 
Genui  te,  id  est,  de  mea  substantia  genui.  Hodle 
significat   aeternitatem ,    Quia  generatio  filii  est  ab 


las  a  me :  Et  quia  postulas,  dabo  tioi.  Postulatio 
significat  interpellationem  seu  intercessionem:  et 
debet  referri  ad  illam  arcanam  deliberationem,  seu 
ad  illam  magnam  rem  deliberatam  et  actam  in  ar- 
cano  consilio  divinitatis,  quando  pater  placatus  in- 
tercessione  filii  recepit  genus  humanum,  cum  vere 
irasceretui»  ei  propter  peccatum.  Nos  otiosis  animis 
cogitamus  ista.  Sed  debebant  nos  poenae  convin- 
cere,  ut  fateremur  Deur,:  vere  irasci  peccato :  Hanc 
iram  sciamus  placatam  esse  per  filium  interceden- 
tem  pro  nobis.  Huius  intercessionis  effectus  est 
etiam  collectio  Ecclesiae  ex  toto  genere  humano. 
Nam  quia  postulas  a  me,  inquit  aeternus  pater,  id 
et,  quia  es  deprecator,  quia  petis  a  me  conserva- 
tionem  generis  humani,  Ideo  dono  tibi,  (§3  fcl)  bir 
gefcfyencft.  Sicut  ad  deprecatorem  solemus  dicere, 
intercedentern  pro  alio :  Sit  tibi  hoc  a  me  donatum. 

Admodum  pathetice  ista  dicuntur,  si  expenda- 
tis,  Quia  sunt  gravissima  Tta&rj,  et  affectus,  si  dili- 
genter  perpendantur. 

Continetur  etiam  hic  doctrina  de  vocatione 
gentium.  Ecclesia  eoJligetur  non  ex  Iudaeis  tantum, 
sed  etiam  ex  gentibus.  Et  non  ex  una  et  altera 
gente  tantum,  sed  ex  omnibus,  ubicunque  habitant 
in  terra.  Hanc  consolationem  etiam  debemus  te- 
nere.  et  scire,  quomodo  recipiantur  gentes  pollutae 
idololatria,  et  aliis  turpissimis  fiagidis,  videlicet, 
quia  intercessione  et  meiito  filii  reconciliantur  Deo, 
et  remittuntur  eis  peccata  gratis  propter  liunc 
filium 


143 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


144 


Beges  eos  in  virga  fenrea,  et  tanquam  vas  figuli 
confringes  eos. 

Qui  nolunt  habere  hunc  filium,  salvatorem,  ii 
experientur  eum  iudicem.  Et  impii  qui  non  con- 
vertuntur,  non  solum  praesentibus  poenis  punien- 
tur,  sed  etiam  opprimentur  aeterno  iudicio.  Con- 
feratur  huc  Psalmus  110.  Dixit  Dominus,  id  est, 
decrevit  Deus,  fecit  decretum  aeternum  et  iminuta- 
bile:  Sede  adextris  meis,  donec  ponam  inimicos  luos 
scabellum  pedum  tuorum.  Item,  Dominare  in  medio 
inimicorum  tuorum.  Item,  Iudicabit  in  nationibus, 
implebit  ruinis,  conquassabit  capita,  hoc  est,  mona- 
chos,  reges,  principes,  in  terra  multorum. 

Sicut  decretum  Dei  est  immotum:  Sic  utrobi- 
que  aflirmatur,  nullius  hostis  tantam  potentiam  fo- 
re,  qui  sit  deleturus,  aut  eversurus  regnum  Chri- 
sti:  Sed  quod  ipsi  hostes  tragicum  exitum  habituri 
sint.  Sequitur  Apostrophe  seu  compellatio  ad 
omnes  homines,  praesertim  potentes  et  sapientes 
mundi. 

Et  nunc  reges  intelligite:   Erudimini  qui  iudicatis 

terram. 
Servite  Domino  in  timore,  et  exultate  ei  in  tremore. 

Hortatur  ad  agnoscendum  hunc  regem,  et  ut 
obediant  ei,  audiant  et  venerentur  eum.  Nomina- 
tim  vero  alloquitur  reges,  ut  sciant  se  quoque  in- 
feriores  esse  hoc  Domino,  et  hunc  futurum  omnium 
regum  iudicem.  Est  igitur  hic  testimonium,  quod 
reges  etiam  et  caeteri  principes  politici,  debeant 
discere  doctrinam  de  Chiisto,  non  ludere  opinioni- 
bus  in  religione,  praebere  hospitia  Ecclesiae,  non 
adversari.  Debebant  etiam  tueri,  Sed  hoc  regnum 
non  defenditur  humanis  praesidiis,  sed  regitur  ac 
conservatur  per  filium. 

Quanquam  autcm  plures  semper  adversantur, 
tamen  aliqui  audiunt,  Coniungunt  se  cum  Ecclesia, 
praebent  hospitia,  leniunt  aerumnas  piis  membris 
Ecclesiae,  sicut  canes  lingunt  ulcera  Lazari.  Man- 
datum  Dei  non  est  irritum  in  universum.  Erunt 
igitur  aliqui,  quorum  mentes  flectet  filius  Dei  ad 
hoc  officium,  ut  praestent  Ecclesiis  hospitia,  etsi 
maxima  potentia  in  terris  repugnabit,  ut  nunc  Tur- 
cae,  et  Pontificii.  Quanta  asperitas  est  in  Gallia, 
quanta  saevitia?  Interficiuntur  sancti  homines  plu- 
rimi  horribiliter,  defenduntur  manifestae  idololatriae. 

Apprehendite  disciplinam,  ne  quando  irascalur  Do- 
minus,  et  pereatis  de  via  iusta,  Cum  exarserit 
in  brevi  ira  eius. 

Non  est  recte  redditum,  Debet  esse  sine  ulla 
dubitatione:  Osculamini  filium.  Estque  dulcissimum 
nu&cg  de  modo  colendi  huius  Domini,  Imo  de  ipsius 
adventus  conditione.  Significat  sic  advenire  eum, 
at  suavissime  nos  salutaturus  sit:    Non   veniet,  ut 


perdat  genus  humanum,  sed  ut  omnes  ad  ipsum 
confugientes  scrvet,  sicut  inquit:  Venite  ad  me 
omnes,  qui  laboratis,  et  onerati  estis.  Haec  vox  est 
blanda  salutalio,  et  dulcissimum  osculum,  quod  of- 
fert  nobis.  Non  ingreditur  Hierosolymam  Christus, 
ut  Herodes  trucidans  populum,  sed  offerens  salu- 
tem  omnibus.  Iubet  igitur  aeternus  pater,  ut  filium 
vicissim  amplectamur,  audiamus,  osculemur.  Et 
quia  hic  filius  est  nativus  filius,  seu  natura  filius, 
Id  enim  significat  nomen  Bar,  quod  hic  in  Hebraeo 
textu  ponitur,  testatur  simul  aeternus  pater  se  quo- 
que  diligere  amicos  huius  sui  filii. 

Phrasis  sumpta  est  ex  veteri  more  seu  con- 
suetudine,  qua  hospites  advenientes  mutuo  se  ex- 
ceperunt  cum  quadam  reverentia,  et  dato  osculo. 
Non  intelligite  agrestem  et  deformem  amplexum, 
Sed  cogitate  de  honestorum  hominum  congressibus, 
qui  cum  amplexu  reverenter  et  amanter  se  mutuo 
excipiunt. 

In  aulis  postea  inolevit  alia  consuetudo,  ut  sub- 
d!ti  manus  regum,  principum,  magistratuum,  oscula- 
rentur;  Inde  fortassis  ortum  est,  quod  hodie  quo- 
que  inferiores  prius  suas  manus  osculantur,  ante- 
quam  porrigant  principi.  Iudicatum  fuit,  hoc  esse 
civilius,  ne  cuilibet,  apud  gentes  magis  barbaras, 
liceret  ore  suo  contingere  manum  ipsius  principis. 

Sed  vetus  consuetudo  osculandi  manus  prin- 
cipum  duravit  olim  usque  ad  Imperatorem  Diocle- 
tianum :  Qui  admisit  etiam  morem  osculandi  pedes. 
Hinc  niorem  adhuc  retinent  Pontifices  Romani. 
Sed  vos  respicite  ad  veterem  consuetudinem,  et  co- 
gitate,  quam  suavis  et  dulcis  sit  sensus  osculi. 
Loquimur  de  vero  osculo,  non  de  osculo  Iudae, 
Quia  scriptura  loquitur  de  rebus  veris,  non  de  si- 
mulatione.  Cogitate  de  osculo  parentum,  quo  dant 
suaviolum  infantulo  adhuc  tenero,  ut  cum  Maria 
filiolum  iacentem  in  cunis  osculata  est.  In  pecto- 
ribus  parentum  divinitus  insitae  sunt  Gioqyal,  quae 
efficiunt,  ut  mater  laetetur  sobole  sua,  pendente 
de  collo,  aut  iacente  in  cunis,  aut  gremio  suo.  Sic 
vult  nos  Deus  laetari  hoc  filio,  vult  nos  acquie- 
scere  in  eo,  baS  nrir  etn  &er£lttf)e  freub  ttnb  wonne, 
tmb  troft  an  nn  Ijabcn. 

Sed  complectarnur  et  alteram  significationem. 
Nam  osculum  significat  etiam  os  Messiae  docens, 
Item  sermonem  et  doctrinam  ipsam.  Vult  igitur 
Deus  nos  audire  filium  docentem,  recipere  sermo- 
nem  eius,  et  sic  quasi  mutua  oscula  seu  basia  fi- 
gere  eius  labellis.  Christus  alloquens  nos  offert 
pacem,  salutem,  bona  omuia.  Hoc  est  ipsius  oscu- 
lum.  Vicissim  nos  debemus  eum  excipere.  Corda 
nostra  debent  laetari  in  filio  Dei,  et  quanquam  su- 
mus  miseri,  et  circumferimus  dolores  nostros,  ta- 
men  statuere  debemus,  quod  simus  curae  Deo  pro- 
pter  filium.  Debemus  nos  exuscitare  ad  invocatio- 
nem  expectare  auxilium,   sperare  mitigationem  aut 


145 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


146 


liberationem  in  aerumnis,  quas  vel  sentimus  vel 
metuimus.  Sic  laetari,  est  illud  exeipere  cum  ba- 
sio,  seu  osculari  Messiam.  Oinnes  sapientes  intel- 
ligunt  esse  pathetice  dictum.  Cogitate  et  illud  in 
hac  imagine.  Osculo  transfunditur  spiritus.  Ita 
Dominus  afflat  Apostolis  spirituni  suo  habitu.  Et 
per  verbum  datuv  Spiritus  sanctus  qui  nos  copulat 
cum  Deo. 

lam  facite  antithesin,  et  cogitate,  quanta  sit 
acerbitas  odiorum  in  sapientibus  et  potentibus  huius 
mundi.  Quanta  fuit  in  summis  sacerdotibus  irnma- 
nitas  contra  Christum,  quando  audiverunt  ex  eo, 
quod  non  perpetua  sit  futura  ipsorum  politia?  Co- 
gitate  iam  de  summis  hominibus  nostro  tempore, 
quanta  rabies,  et  saevitia  in  eis  sit,  contra  verita- 
tem.  Qui  cum  talibus  agunt,  ii  experiuntur,  quale 
hoc  sit.  Non  est  parva  crux,  versari  inter  tales, 
qui  ardent  odiis  et  adversantur  veritati. 

In  summa,  Sicut  in  sanctis  est  laetitia,  quae 
acquiescit  in  filio,  et  accipit  eum  tanquam  hospi- 
tem  gratissimum,  osculo  vere  philostorgo:  Sic 
"  econtrario  in  impiis  est  ineffabilis  immanitas  odii 
adversus  Ecclesiam,  et  nos  omnes.  Et  tamen 
Deus  conservat  suos,  sicut  Pharisaei  non  potuerunt 
interticere  Paulum.  Postea  cum  complevisset  cur- 
riculum  suum,  interfectus  est  a  Nerone. 

Magnum  bonum  est,  tenere  grammaticum  sen- 
sum  congruentem  cum  fontibus.  Ideo  debent  esse 
studia  linguarum,  ut  fontes  inquirantur,  Quia  textus 
debent  esse  confirmationes  fidei.  Oportet  igitur 
legi  fontes,  et  considerari  sententiam  grammaticam ; 
Quantum  beneficium  est  Dei,  quod  nunc  in  singu- 
lis  fere  oppidis  reperiuntur  fontes  doctrinae,  No- 
vum  Testarnentum  graecum,  et  Biblia  Hebraica,  et 
quod  in  seholis  adolescentia  deducitur  ad  fontes, 
et  excoluntur  linguarum  studia?  Quanquam  leviter 
tincti  sumus  illa  linguarum  cognitione,  tamen  ma- 
iores  divitias  esse  existimemus,  quam  Fuccari  opes, 
et  regnum  Turcicum.  Homini  qui  Deum  timet,  qai 
non  est  adeog,  blasphemus,  prophanus ,  ingens  hic 
thesaurus  est,  videre,  quid  sit  in  fontibus. 

Sic  igitur  inquit  Psalmus:  Oscnlamini  filium. 
Et  addit  de  poenis  contemnentium  filium.  Non  est, 
quod  cogitetis,  impune  vos  persequi  posse  hunc 
filium,  aut  aiiud  aliquid  facere  contra  hunc  concio- 
natorem,  laborare,  ut  deleatur  vox  Evangelii.  In 
Latina  versione  dicitur:  Nepereatis  de  via  iusta. 
Haec  particule  iusta  non  debebat  esse  addita.  Po- 
tius  de  malis  viis  impiorum  intelligi  debet,  in  qui- 
bus  pereundum  eis  tandem  est,  ut  Nero  eodem  an- 
no  interiitj  quo  Paulum  interfecit.  Dicit  autem 
Psalmus:  In  brevi  exardescet  ira  eius:  Quia  Chri- 
stus  assumit  humanam  naturam  in  extrema  aetate 
mundi,  in  quarta  Monarchia,  sicut  Iohannes  inquit: 
Novissima  hora  est;  et  Paulus:  Nos  sumus,  in  quos 
fines  saeculorum,  devererunt.   Deinde  videtis,  quam 

MELANTH.  OPER.  YOL.  XXIV. 


breve  sit  curriculum  vitae  uniuseuiusque.  Etsi  igi- 
tur  nobis  diu  esse  videtur,  cum  nobis  patiendum 
est,  tamen  r.ec  nostrae  miseriae  erunt  perpetuae, 
nec  hostium  rabies  diuturna,  Vere  iudicabit  et  per- 
det  Deus,  qui  non  volunt  recipere  filium,  qui  non 
volunt  audire,  qui  persequuntur. 

Sequitur  conciusio,  quae  est  instar  Epiphone- 
matis.  Beati  omnes,  qui  conftdunt  in  eo.  Comrne- 
moravit,  quae  sit  persona,  quod  officium.  Hic  do- 
cet  de  applicatione,  etsi  ea  aliquo  modo  etiam  in- 
voluta  est  in  verbo  Osculamini.  Est  autem  haec 
doctrina  fidei,  et  congruit,  quod  Paulus  ex  Esaia 
allegat :  Omnes  qui  conftdunt  in  eo,  non  confunden- 
tur.  Afiirmat  Psaimus  beatos  fore  homines,  id 
est,  liberos  a  peccato,  morte,  tyrannide  Diaboli,  si 
confidant  se  a  Deo  recipi,  et  per  filium  defendi  ac 
servari. 

Simus  discipuli  istius  doctoris.  Non  corrum- 
pamus  hanc  dicta,  neque  affingamus  sententiam 
aiienam,  Exponamus,  sicut  proprietas  verborum  po- 
stulat.  Pharisaei  el  alii  hypocritae  non  intellige- 
bant  hanc  doctrinarn,  Quia  erant  oppressi  imagina- 
tionibus  humanis  de  iustitia  carnis,  et  de  merito 
disciplinae.  Sic  illi  non  intelligebant,  qui  invoca- 
bant  Deum  cum  dubitatione.  Sed  prophetae  in- 
culcarunt  veram  doctrinam  de  fide,  Et  postea  Chri- 
stus  et  Apostoli.  Et  haec  discenda  est  in  veris 
exerciiiis  invocationis.  Paulus  diligenter  tractat 
hunc  articuium,  quoties  de  iustitia  fidei  disputat. 
Et  summa  est  in  hac  sententia  comprehensa :  Iu- 
stificati  fide  pacem  habemus.  Id  est,  oportet  fide 
agnosci  istum  Dominum,  et  fide  statui,  quod  vere 
nobis  benelicia  illa  gratis  exhibeat,  R.  P.  imputa- 
tionem  iustitiae,  reconciliationem,  Spiritum  sanctum 
et  vitam  aeternam.  Huec  sunt  beneficia  Evangelii, 
et  haec  sine  dubitatione  ab  eo  petenda  et  expe- 
ctanda  sunt. 

Apostoli  sunt  illustratores  prophetarum.  Ideo 
vox  Apostoiica  debet  esse  lumen  prophetiarum. 
Non  propter  opera,  sed  fide,  inquit  Paulus,  iustifica- 
mur.  Et  addit  particulam  gratis,  et  vult  nos  cum 
fiducia  accedere  audacter.  Sic  inquit  Baptista: 
Qui  credit  in  filium,  habet  vitam  aeternam.  Ita  vi- 
detis  esse  perspicuam  et  planam  concionem  Psalmi. 
Principaiiter  est  confirmatio  de  his  articulis:  Quis 
sit  Messias,  et  quod  officium  sustineat,  Et  quomc- 
do  beneficia  eius  accipiamus.  Postea  adhortationes, 
commonefactiones,  consolationes,  comminationes, 
praecepta  sunt  interspersa.  Quoiiesenim  doctrinatra- 
ditur,  debent  misceri  mofus,  Et  ad  extremum  doctrina 
traducenda  est  ad  timorem  et  fidem.  Ad  timorem  per- 
tinet,  (juod  minatur  illis,  qui  non  amanter  excipiunt 
hunc  Dominum.  Ad  fidem,  quod  consolatur  et 
omnia  bona  promittit  his,  qui  excipiunt  eum. 

Haec  vox,  Beati  omnes  qui  confidunt  in  eo,  de- 
bet  in  nobis  singulis  excitare  fidem,  id  est,  tradu- 

10 
/ 


147 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


148 


cere  mentes  nostras  ad  fiduciam  Christi,  ut  in  eo 
acquiescamus,  invocemus  eum,  speremus  opem,  le- 
vationem,  gubernationem  ab  eo.  Moses  clamat: 
Nisi  tu  praecesseris  nos,  ne  educas  nos  ex  loco  islo. 
Respondet  Dominus:  Praecedam  vas.  Hanc  con- 
solationem  etiam  nos  teneamus.  Acquiescant  no- 
stri  affectus,  et  cor  in  filio,  sicut  Moses  acquiescit. 
Non  poiest  haec  misera  vita  defendi  humanis  prae- 
sidiis.  Sed  filius  Dei  est  eustos  Ecclesiae.  In  hac 
fide  facienda  est  invocatio,  et  coniungenda  nostra 
diligentia. 


DIE  IOHANNIS  EVANGELISTAE. 


Textus  Evangelii  Iohann.  21. 
Fuitne    idem    Iohannes  Evangelista,   et  Iohan- 


nes  Baptista?  Respondeo  Iohannes  Baptista  fuit 
ex  tribu  Levi,  seu  posteritate  Aaronis:  Et  fuit  vo- 
catus,  ut  esset  praecursor  Messiae,  quem  digito 
etiam  inonstravit:  Ecce  agnus  Dei.  Ideo  autem 
dictus  est  Baptista,  quia  inchoavit  Baptismum; 
Quod  Luc.  7.  dicitur  factum  esse  ex  consilio  Dei. 
Iohannes  vero  Evangelista  fuit  oriundus  ex  tribu 
Iuda,  Eius  pater  fuit  Zebedaeus:  Mater  Salome, 
quae  fuit  soror  Ioseph,  sponsi  Mariae. 

Lucas  recenset  seriem  patrum,  ex  quibus  orta 
est  Maria.  Ea  series^  si  conferatur  cum  Genealo- 
gia  apud  Matthaeum,  animadverti  potest,  in  quo 
gradu  Iohannes  Evangelista  et  Christus  cognati 
fuerint.  Nam  Salome  et  Maria  fuerunt  sorores 
patrueles  frmyex  bvuber  todjter.    Series  haec  est: 


Mathat 


Eli,  qui  et  Ioachim  dicitur, 
maritus  Annae 


Maria 

mater 

Christi 

virgo 

Iesus 
Christus. 


Maria  Cleophae, 
cuius  filius  luit 

Iacobus  MinorEpi- 
scopus  Hierosoly- 
mitanus,  dictus  fra- 
ter  Doinini. 


lacob 


Ioseph  spon-         Salome  soror  Iosephi 
sus  Mariae  nupta  Zebedaeo 

virginis 


lacobus  Maior 

interfectus   ab 

Herode. 


Iohannis 

Evan- 

gelista. 


Fuit  igitur  Iohannes  Christo  agnatus  in  tertio 
gradu:  Iacobus  Minor  in  secundo  gradu.  Sed  quia 
lohannes  et  Iacobus  Maior  videbantur  Christo  pa- 
terna  linea  iuncti  esse:  Ideo  Salome  fascinato  so- 
mnio  de  regno  Messiae  politico  laborabat,  ut  filios 
suos  proxime  adiongeret  Christo,  sicut  scitis  illam 
petere,  ut  alter  ei  sedeat  a  dextris,  alter  a  sinistris. 
Metuebat  enim,  ne  Maria  transferret  imperium  ad 
sororis  suae  liberos,  qui  erant  Christo  iuncti  ma- 
terna  linea. 

Sed  Christus  molli  brachio  obiurgat  Salomen. 
Iubet  eam  cum  filiis  suis  cogitare  de  cruce,  cum 
dicit:  potestisne  calicem  bibere,  quem  ego  bibam? 
Ita  revocat  eos  a  somnio  de  regno  politico  Mes- 
siae,  et  taxat  non  solum  inscitiam  et  ignorantiam 
eorum,  sed  etiam  aemulationem  et  invidentiam,  quae 
in  utroque  sexu  regnat.  Non  tantum  de  viris  ve- 
rum  est,  quod  scripsit  Ennius: 

Omnis  cura  viris,  uter  esset  Induperator: 

Sed  etiam  in  muliebri  sexu  haec  imbecillitas 
est,  ut  nolint  se  et  suos  negligi.  Sic  Maria  soror 
Moisis  incitavit  Aaronem,  ut  opponeret  se  Moisi. 


Historica  de  vita  Iohannis  Evangelistae. 

De  historia  ipsius  Iohannis  pauca  commemo- 
rabo,  ut  nota  fiant  adolescentibus.  Pervenit  Io- 
hannes  ad  longam  senectam,  quod  non  accidit  mul- 
tis  allis.  Attigit  enim  annum  aetatis  circiter  nona- 
gesimum.  Fuit  annorum  viginti  vel  paulo  amplius, 
tempore  passionis  Christi.  Ac  scribitur  habuisse 
domum  Hierosolymis,  in  qua  habitavit  cum  eo  Ma- 
ria  post  resurrectionem  Domini:  Quia  Christus  pe- 
culiariter  ei  matrem  commendaverat,  moriturus  in 
cruce. 

Post  mortem  Mariae  putatur  discessisse  ex 
Hierosolymis.  Praecipue  vero  docuit  Ephesi.  Sub 
Domitiano  fuit  relegatus  in  Pathmum,  quae  est 
una  ex  Cycladibus.  Praedicavit  igitur  post  resur- 
rectionem  Christi,  usque  ad  hanc  relegationem  an- 
nis  63.  Postea  Traianus  concessit  rediturn  exuli- 
bus.  Ibi  reversus  est  etiam  lohannes  Ephesum. 
Mortuus  est  anno  tertio  Traiani,  ad  quem  fuerunt 
anni  circiter  quinque  a  tempore  relegationis ,  quia 
Sophronius  expresse  scribit,  eum  mortuum  esse 
anno  sexagesimo  octavo  post  resurrectionem  Chri- 


149 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


150 


sti,  cura  caeteri  Apostoli,    et  Paulus    cliu  ante  ex- 
tincti  essent. 

Deus  alia  atque  alia  curricula  attribuit  docto- 
ribus  Ecclesiae,  et  mirabiliter  aliquos  servat,  ut 
sint  testes  et  custodes  doctrinae.  Ac  fortassis  si- 
gnificatum  hoc  fuit  a  Christo,  commendante  ei 
matrem,  quod  inter  Apostolos  diutissime  guber- 
naturus  esset  Ecclesiam.  Hanc  ei  matrem  potissi- 
mum  curae  esse  Christus  voluit. 

Ephesi  non  solum  docuit  populum,  sed  etiam 
scholam  habuit,  sicut  Episcopi  olim  docebant  non 
tantum  in  publico  coetu,  sed  etiam  instituebant 
aliquos  privatim.  Auditores  igitur  habuit  multos, 
qui  post  eius  mortem  propagarunt  doctrinam.  Ta- 
les  fuerunt  Ignatius,  qui  factus  est  Episcopus  An- 
tiochenus;  Item  Polycarpus  Episcopus  Smirnaeus: 
Papias  Episcopus  Hierapolis. 

Horum  testimonia  multum  profuerunt  Ecclesiae, 
sicut  Irenaeus  allegat,  quae  audiverit  ex  Polycarpo, 
cuius  ipse  fuit  discipulus.  Ac  valde  utile  est  omni- 
bus  temporibus,  tenere  vetera  testimonia.  Nec 
quisquam  tam  audax  ac  temerarius  esse  debet,  ut 
putet  illa  sibi  contemnanda  esse,  aut  sibi  persua- 
deat,  se  non  indigere  testimoniis  veterum,  et  se 
controversias  de  maximis  rebus  explicare  posse, 
sine  ullis  testimoniis    veteris  et  purioris  Ecclesiae. 

Scripta  lohannis,  singulari  diligentia  legenda 
sunt.  Scripsit  historiam  Evangelicam  postremus 
omnium,  et  complexus  est  conciones  et  miracula 
Christi  valde  insignia,  quae  alii  Evangelistae  non 
recitarunt.  Articulum  de  divinitate  filii  peculiariter 
illustravit.  Omiuit  autem  pleraque,  quae  ab  aliis 
iam  ante  scripta  erant.  Voluit  enim  scribere  Pa- 
ralipomena,  id  est,  quae  a  caeteris  omissa  fuerunt. 
Oratione  usus  est  ornatissima  et  pulcherrima. 

Camerario,  qui  potest  iudicare  de  Graeca  lin- 
gua,  admodum  placet  sermo  Iohannis.  Est  enim 
in  eo  magna  puritas  et  proprietas,  et  dulcedo  ora- 
tionis. 

Eusebius  narrat  a  Iohanne  scriptum  esse  Evan- 
gelium,  ad  refutandum  Ebionem  et  Cerinthum,  qui 
contendebant  in  Christo  tantum  esse  humanam  na- 
turam.  Ac  Ebion  tumultuatus  est  in  ludaea  et  Pa- 
laestina,  Cerinthus  in  Asia. 

Non  dubium  est  lohanni  magnum  dolorem  at- 
tulisse  illa  horribilia  dissidia  dogmatum,  praeser- 
tim  de  summo  articulo  fidei:  Etsi  aliae  quoque  mul- 
tae  sectae  simul  illis  temporibus  fuerunt,  quarum 
furores  non  potuit  spectare  sine  acerrimo  dolore 
animi.  Coactus  etiam  fuit  videre  excidium  Ieroso- 
lymae.  Et  vidit  ante  ac  post  deletam  Ierosolymam 
assiduas  tumultuationes  suae  gentis,  in  quibus  ma- 
gna  multitudo  quotidie  interficiebatur. 

Haec  spectavit  cum  ingenti  dolore  suo.  Et  in 
his  ruinis  patriae,  et  interitu  gentis  suae,  didicit  re 
ipsa,  perpetuas  miserias  esse  Ecclesiae  inhacvita: 


et  statuit  aliam  fore  aliquando  gloriam  Ecclesiae: 
Didicit,  in  hac  etiam  vita  Deum  ostendere  iudicia 
sua  in  poenis  impiorum. 

Doctrinae  Iohannis  Deus  testimonia  perhibuit 
etiam  per  miracula.  Scribitur  aliquot  mortuos  re- 
suscitasse,  ex  quibus  femina  nominatur  Drusiana, 
quae  cum  gestaretur  ei  obviam  redeunti  peregre,  in 
vitam  ab  eo  revocata  est.  Nominantur  et  alii  ab 
eo  resuscitati:  Et  ipse  cum  propinatum  ei  esset 
venenum,  Item,  cum  coniectus  esset  in  vas  plenum 
fervente  oleo,  incolumis  tamen  evasit.  Existimo 
et  aliis  pluribus  exemplis  Deum  testificatum  fuisse 
de  doctrina  Iohannis. 

Cum  adolescens  essem,  multum  utebar  libro, 
qui  Graece  scriptus  erat  de  historiis  Apostolorum, 
et  aliorum  quorundam  sanctorum.  Habebat  illi.nn 
in  bibliotheca  sua  Capnio.  Neque  meliorem  vidi, 
Erat  manu  scriptus,  et  prae  se  ferebat  antiquitatem. 
Vidi  postea  alium  apud  Birckemarum,  et  alium 
apud  Langum,  Sed  isti  erant  recentiores,  et  magis 
fabulosi.  Fortassis  adhuc  exstat  liber  ille,  de  quo 
dixi,  in  Pfortzheim,  ubi  relicta  est  bibliotheca  Cap- 
nionis.  Non  erat  mihi,  etiam  adolescenti,  difficilis 
Graeca  illa  lectio,  et  delectabar  cognitione  quarum- 
cunque  historiarum  Ecclesiasticarum. 

Eusebius  duas  adhuc  historias  habet,  quae 
sunt  dignae  memoria.  Una  est  de  morte  Cerinthi. 
Cum  lohannes  intelligeret  Cerinthum,  sedentem  in 
balneo,  evomere  blasphemias  suas  inter  suos  gre- 
gales,  hortatus  est  auditores  suos,  cum  quibus  ve- 
nerat  ad  idem  balneum,  ut  secum  mox  regrederen- 
tur.  Deus  enim  non  feret,  inquit,  istas  blasphe- 
mias.  Statim  cum  exivissent,  coilapsa  est  domus, 
et  ruina  sua  opressit  Cerinthuin  cum  suis. 

Altera  historia  est  de  quodam  adolescente  re- 
vocato  a  Iohanne  ad  poenitentiam.  Ccmmendave- 
rat  lohannes  adolescentem  quendam  generosae  in- 
dolis  Episcopo  cuidam  in  urbe  vicina  Epheso.  Is 
cum  didicisset  summam  doctrinae  Christianae,  et 
baptismum  accepisset,  postea  tamen  deseruit  scho- 
lam  Episcopi,  et  adiunxit  se  malis  sodalitiis,  sicut 
nihil  est  usitatius,  quam  aetatem  iuvenilem  cor- 
rumpi  sodaliliis  pravis:  lohannes,  cum  rescivisset, 
ubi  esset,  profectus  est  ipse  ad  latrunculos,  in 
quorum  sodalitio  ille  versabatur,  nec  destitit,  donec 
eum  retraheret,  Quia,  etsi  iuvenis  ille  fugiebat  ini- 
tio  conspectum  fohanms,  tamen,  cum  venia  ei 
promissa  esset  a  Iohanne,  rediit  cum  eo  ad  Eccle- 
siam.  Hoc  est  illustre  exemplum,  quod  lapsi  pos- 
sint  redire  ad  poenitentiam,  et  debeant  recipi  ab 
Ecclesia,  si  ostendant  vera  signa  poenitentiae. 

Haec  dixi  de  historia  Iohannis,  qui  fere  unus 
placide  mortuus  est  ex  Apostolis:  Caeteri  plerique 
fuerunt  affecti  capitali  supplicio.  Nunc  excerpeinus 
materias  praecipuas  ex  lectione  hodierni  textus. 
Sunt  autem  niateriae  duae,    quarum  maximus  usus 

10' 


151 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


152 


est  in  comrnuni  vita.  Prima  est   de  discrimine  di- 

seiplinae,  et  crucis.  Altera  de  sua  cuiusque  voca- 

tione  et  de  fugienda  Polypragmosyne,   curiositate, 

et  invidentia.  • 


De  duplici  cinctura. 

Primum  inquit  Christus  ad  Petrum:  Cum  iu- 
rtior  eras,  cingebas  te  ipsu.n,  Sed  cum  senueris,  alius 
te  cinget.  liic  describitur  duplex  cinctura:  prior 
significat  disciplinam,  quae  est  gubernatio  rationis 
qua  regimus  externos  mores  secundum  mandata 
divina:  Hanc  voluntas  humana  utcunque  praestare 
potest.  Altera  cinctura  est  res  multo  maior,  vide- 
lieet  subiectum  esse  cruci,  et  sustinere  afflictione*, 
non  accersitas  nostra  voluntate.  In  his  recte  fe- 
rendis,  cum  sancti  praestant  tolerantiam,  fit  in  eis 
mortificatio,  et  accenduntur  cultus  spirituales. 

Haec  confert  inter  se  Christus,  ut  eximat  Pe- 
tro  phantasiam  illani,  qua  somniabat  regnum  Chri- 
sti  fore  suave  ctium,  in  quo  Apostoli  habituri  es- 
sent  potentiam  et  opes,  essent  gubernaturi  provin- 
cias,  effruituri  tranquillitate,  et  delitiis  huius  vitae. 
Hoc  dulce  somnium  taxat  Christus,  et  vult,  ut  Pe- 
trus  praeparet  se  ad  crucem,  et  sciat  Deum  velle, 
ut  serviatur  ei,  non  tantum  disciplina,  sed  etiam 
spirituali  obedientia,  cuius  pars  est  tolerantia  in 
afflictionibus. 

Repetam  autem  causas,  propter  quas  disciplina 
praestanda  sit  ab  omnibus  hominibus :  Quia  haec 
vita  «ffera  et  Cyclopica,  qualis  nunc  est,  cogit  nos, 
qui  docemus  in  scholis,  urgere  adolescentes,  ut 
cogitent,  non  esse  rem  parvarn,  etiam  disciplinam 
praestare. 


De  causis  praestandae  disciplinae. 

Quae  sunt  igitur  causae,  cur  praestanda  sit  di- 
sciplina  ab  omnibus  hominibus?  Nam  disciplinam, 
id  est,  diJigentiam  cohercendi  externa  opera,  opor- 
tet  esse,  tuin  in  his,  qui  nondum  sunt  renati,  tum 
etiam  in  illis,  qui  habent  initia  regenerationis. 

Prima  causa  est,  Necessitas  obtemperandi  man- 
dato  Dei.  Haec  est  magna  causa,  quia  omnis  crea- 
tura  debet  obedire  suo  creatori.  Ideo  homo  tan- 
quam  creatura  rationalis  obligatus  est,  ut  praestet 
obedientiam  his  mandatis  divinis,  etiam  quod  ad 
externam  disciplinam,  Non  habebis  Deos  alienos  co- 
ram  me:  Non  colas  statuas:  Non  afficias  nomenDo- 
mini  contumelia:  Non  occides:  Non  moechaberis: 
Non  furtum  facies,  etc. 

Hanc    causam   evertunt   Antinomi,    vel   potius 


Anomi  illi.  qui  disputant,  non  dicendum  esse,  quod 
Christiani  debeant  obedire:  Item  qui  negant  hanc 
propositionem  esse  veram:  Obedientia  est  necessa- 
ria.  Quaerunt  depravationes  horum  vocabulorum 
debiti  et  necessitatis,  sive  ex  inscitia,  sive  ex  ma- 
litia. 

Quasi  vero  debitum,  aut  necessitas  hic  signih'- 
cet  coactionem,  ac  non  potius  ordinem  divinum, 
pro  creatura  rationalis  obligata  est,  ut  obteuiperet 
Deo.  Postea  tamen  verum  est,  hoc  debito  seu  hac 
necessitate  non  excludi,  ut  obedientia  sit  spontanea. 
Profecto  dolendum  est,  impune  spargi  istas  voces 
in  Ecclesia,  quod  disciplina  non  sit  necessaria,  Sed 
adolescentes  sint  praemoniti,  ut  si  quos  audiunt  ita 
furiosos  esse,  ut  conentur  defendere,  disciplinam 
et  bona  opera  non  esse  necessaria,  eos  serio  fu- 
giant,  ac  vitent. 

Secunda  causa  est,  Necessitas  vitandi  poenas. 
Haec  causa  intelligatur,  non  tantum  de  poenis  JMa- 
gistratuum,  sed  de  omnibus  poenis  divinis.  Multi 
existimant,  si  publice  a  Magistratu  non  puniantur, 
nihil  imminere  sibi  periculi,  quantumvis  indulgeant 
delictis.  Sed  scriptura  revocat  nos  ad  ultionem 
divinam,  sicut  Iob  inquit:  Verebar  omnia  opera 
mea,  sciens  quod  non  parcis  delinquenti.  Non  igitur 
cogitandum  est  aliter,  quam  certissime  pocnas  se- 
cuturas  esse,  quoties  violamus  disciplinam. 

Quam  certa  est  haec  propositio,  Deus  est : 
tam  certa  est  etiam  haec:  Deus  est  iustus  vindex 
scelerum.  Item,  Sicut  certissima  est  propositio, 
Ignis  urit,  vel  ignis  fulget:  sic  ordo  divinus  est: 
Atrocia  delieta  puniuntur  atrocibus  poenis.  Ideo 
dicitur:  Qui  gladium  acceperit,  gladio  peribit.  Vae 
qui  spolias,  quia  zpoliaberis.  Scortatores  et  adulte- 
ros  iudicabit  Deus.  Item,  Non  habebit  Deus  inson- 
tem,  qui  nomen  Dei  assumit  in  vanum.  Et,  Maledi- 
ctus  qui  contumelia  affecerit  patrem  aut  matrem 
suam. 

Horum  dictorum  exempla  sunt  in  omnibus,  sa- 
cris  et  prophanis  historiis,  ac  coegit  experientia 
quotidiana  fateri  etiam  Ethnicos,  non  impune  homi- 
nes  delinquere.  Inde  sunt  sententiae  illae,  ixdixov 
ofijxa  i/si,  i)ecg. 

Aspiciunt  oculis  superi  mortalia  iustis. 
olav'  dvijQ  Qi^et,  ToTovziXog  avxov  ixavti. 

Et  apud  Pindarum  pulchre  dicitur:  Rapina  dul- 
cis  esL  sed  habet  iQaxsTav  inCfiSav,  id  est,  post  fe- 
stum  asperum.  In  Clemente  Alexandrino  citatur 
etiam  haec  sententia:  fitjiaiov  \%a,a§Cov  dixaiog  cfiv. 
Tales  sententias  meminisse  debitis,  et  observare 
exempla  in  vita  quotidiana,  et  excutere  istas  cogi- 
tationes,  quibus  multi  sibi  biandiuntur:  Ego  volo 
obtemperare  meis  cupiditatibus,  quamdiu  possum 
id  facere  per  aetatem,  et  tamen  evadam.  Imo  non 
evades,  sicut  recte  inquit  Salomon  in  Ecclesiaste: 


153 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


154 


Non  est  evasio  impio,  Differuntur  aliquamdiu  poe- 
nae,  sed  ad  extremum  non  bene  erit  impio.  Cum 
hoo  dicto  Salomonis  congruit  etiam  dictum  illius 
Poetae  Ethnici: 

Ah  miser,  et  si  quis  primum  periuria  celat, 
Sera  tamen  tacitis  poena  venit  pedibus. 

Videtis  latrones  et  fures  vel  tandem  retrahi 
ad  poenas,  et  multis  hoc  accidit,  ut  sponte  se  of- 
ferant  poenis.  Deus  vult.  intelligi  suarn  iustitiam: 
Ideo  punit  delinquentes,  Nec  est  ignavus  in  poe- 
narum  executione.  Haec  regulariter  fiunt  in  hac 
vita,  et  quidem  puniuntur  homines  plerumque  per 
ea,  quibus  peccarunt. 

Etsi  mitigat  Deus  poenas  agentibus  poeniten- 
tiam,  sicut  Propheta  inquit :  In  ira  tua  misericordiae 
recordaris.  Interim  tamen  punit  etiam  in  sanctis 
lapsus.  Nec  dubkemus,  ideo  tot  calamitates  va- 
gari  in  mundo,  et  cumulari  poenas,  quia  mundus 
cumulat  peccata,  contemnit  divina  et  humana. 
Quisque  sumit  sibi  licentiam  faciendi  quae  libet. 
Non  potest  igitur  aliter  fieri,  quam  ut  plectamur 
privatim  et  publice. 

Tertia  causa  est,  Necessitas  non  turbandi  alios, 
De  hae  causa  dicitur:  Diligas  proximum  tuum,  sicul 
te  ipsum.  Item,  Quod  tibi  non  vis  fieri,  alteri  ne 
feceris.  Non  simus  ita  incogitantes,  ut  putemus, 
nos  solos  vivere  in  genere  humano.  Debemus  fre- 
nare  nos,  ut  alii  quoque  possint  esse  quieti.  Qui 
non  vult  hoc  facere,  nec  consulere  aliorum  tran- 
quiilitati:  is  non  est  dissimilis  parricidae  Cain, 
quem  cum  Domlnus  inrerrogaret:  Ubi  est  frater 
tuus  Abel?  ille  exceptione  hacutitur:  Numquid  ego 
sum  custos  fratris  mei?  Sed  hoc  sophismate.  ne- 
que  Deo,  neque  suae  conscientiae  satisfacere  po- 
test. 

Sciamus  igitur,  quod  Deus  imponat  hanc  cu- 
ram  singulis  hominibus,  ut  habeant  aliorum  ratio- 
nem,  neque  sint  molesti  aliis,  ut  cum  petulantes 
aliqui  scholastici  noctu  vagantur  in  plateis,  et  mo- 
re  bestiarum  vociferantur,  magnas  molestias  afferunt 
aliis,  Terrent  puerperas,  turbant  aegrotos,  impe- 
diunt  somnum  multorum  senum.  Haec  si  Magi- 
stratus  non  punit,  certe  conscientia  tua  aliquando 
te  arguet. 

Huc  periinet,  quod  violatio  disciplinae  etiam 
scandalo  nocet  aliis,  quia,  quod  alii  te  facere  vi- 
dent,  id  audent  ipsi  quoque  imitari.  Qui  sunt  in 
iisdem  sodalitiis,  inficiuntur  contagiis,  et  rapiuntur 
ad  communes  poenas,  non  aliter  quam  nayis  fer- 
tur,  quo  venti  impelhmt.  Haec  videmus  quotidie 
fieri  cum  magno  dolore  nostro,  etiani  in  coetibus 
scholasticis. 

Restat  quarta  cansa,  de  qua  Paulus  inquit : 
Lex  est  Paedagogus  in  Christum.  Est  igitur  disci- 
plina  propterea  etiam  necessaria,    ut  homines  do- 


ceri  possint  de  Christo:  Item  ut  Christus  sit  effi- 
cax  in  eorum  animis.  Nam  illi  qui  perseverant  in 
delictis,  et  contumaciter  pergunt  violare  discipli- 
nam,  repellunt  a  se  Christum,  nec  potest  in  eis 
Spiritus  sanctus  esse  efficax.  Impossibile  est 
etiam  cxistere  fidein,  in  eo,  qui  ruit  contra  con- 
scientiam.  Ideo  scriptum  est:  Nolite  errare,  Scor- 
tatores,  Adulteri,  Homicidae  non  videbunt  regnum 
Dei.  Et  propter  haec  veuit  tra  Dei  super  filios  in- 
obedientiae. 

Ille  qui  vult  manere  adulter,  scortator,  scele- 
ratus,  Denique  qui  vult  manere  in  quocunque  ma- 
lo  proposito,  sciat  se  non  posse  accipere  remis- 
sionem  peccatorum,  quia  vox  iuramenti  divini  ne- 
cessario  requirit  conversionem:  Vivo  ego,  nolo  mor- 
tem  peccatoris,  sed  ut  convertatur  et  vivat.  Et  Esaias 
clamat:  Desinite  malefacere,  et  discite  benefacere. 
Oportet  igitur  deponere  peccata  contra  conscientiam. 

Adolescenfes  considerent  Metaphoram  in  ap- 
pellatione  Paedagogi.  Officia  Paedagogi  sunt  duo: 
docere,  et  castigare.  Neutrum  vero  potest  ac  de- 
bet  esse  sine  altero,  Qui  non  docent  iuventutem, 
sed  tantum  flagris  caedunt  assidue,  non  sunt  boni 
paedagogi.  Rursus,  nisi  castigentur  pueri,  et  co- 
herceantur,  non  possunt  doceri.  Debet  autem  Pae- 
dagogus  uti  castigatione  moderata,  Non  enim  ha- 
bet  potestatem  interficiendi  pueri.  Ita  lex  seu  di- 
sciplina  praestat,  ut  homines  erudiantur  de  Deo, 
de  Evangelio,  de  omnibus  partibus  Christianae  do- 
ctrinae:  Et  quanquam  lex  perterrefacit  animos,  ta- 
men  cum  accedit  consolatio  Evangelii,  non  habet 
vim  occidendi,  sicut  etiam  Deus  renatos  ita  punit 
et  castigat,  non  ut  perdat,  sed  ut  vocet  ad  poeni- 
tentiam. 

Hae  causae,  propter  quas  praestanda  est  di- 
sciplina,  debent  omnibus  esse  notae,  Quia  quo  di- 
ligentius  cogitantur,  eo  magis  excitant  animos,  ad 
frenandos  mores.  Certe  enim  non  est  virtus,  ut 
aliqui  putant,  nihil  scire,  et  vitam  Cyclopicam 
agere.  Ego  considerans  liaec  tempora,  saepe  ita 
discrucior  animo,  ut  pene  extinguar  dolore,  prae- 
sertim  cum  experior,  quam  ubique  locorum  crescat 
rabies,  inimica  legibus.  Quam  triste  est  multos 
Theologos  confirmare  Antinomicis  clamoribus,  li- 
centiam  omnium  scelerum  in  Principibus  et  Vulgo. 

Talibus  furoribus  saepe  non  sine  periculo  sum 
adversatus,  et  contradicam  Deo  iuvante,  donec 
spiravero. 

Postquam  vero  causas  praestandae  disciplinae 
exposui,  accommodabo  iam  ad  disciplinae  descri- 
ptionem  Metaphoram,  qua  utitur  Dominus  in  verbo 
cingendi,  In  homine  duplices  sunt  vires,  quae  regi 
possunt,  cor  et  locomotiva?  sed  reguntur  dissimili- 
ter.  Nam  universaliter,  regimen  aliud  est  Politicum, 
quod  fit  suadendo:  Aliud  est  SeonovMdv,  quod  fit 
imperando. 


155 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


156 


Cor  ergo  regitur  regimine  Politico,  id  est, 
suadendo.  Locomotiva  herili  imperio  regitur,  quia 
externa  membra  possunt  cogi,  ut  huc  aut  illuc  mo- 
veantur.  Possum  avertere  oculos,  ne  videant.  Pos- 
sum  etiam  in  siti  abstinere  a  potu.  Possum  impe- 
rare  manibus,  ne  faciant  furtum,  aut  ne  plagam  in- 
ferant  alteri.  De  hoc  ergo  regimine  locomotivae 
loquitur  Christus,  cum  inquit:  Cingebas  te.  Et  po- 
test  ratio  naturalis  hoc  regimen  praestare.  Nihil 
est,  si  dicas :  Ego  non  possum  abstinere  ab  hoc  et 
illo  delicto.  lmo  Deus  reliquit  hanc  libertatem  in 
homine,  ut  possit  frenare  externa  membra. 

Gubernatio  cordis  interior  est  languidior,  sed 
locomotivae  rectio  magis  est  in  nostra  potestate, 
et  hanc  voluit  Deus  in  nobis  esse,  ut  aliquo  modo 
cogitemus  discrimen  inter  libertatem  et  non  liber- 
tatem  seu  captivitatem :  et  ut  intelligamus  ipsum 
Deum  esse  essentiam  liberam:  et  ut  societas  hu- 
mana  possit  conservari  per  ordinem  disciplinae. 

Singuli  ergo  anniti  debent,  ut  exerceant  hanc 
libertatem  seu  facultatem  frenandi  externos  mores. 
Ac  nos,  qui  sumus  in  Ecclesia,  simul  debemus  in- 
vocare  Deum,  et  petere,  ut  ipse  nos  regat  Spiritu 
sancto,  non  tantum  foris  in  praestanda  disciplina, 
sed  etiam  intus  in  affectibus  reprimendis,  sicut  cla- 
mat  Psalmus :  Cor  mundum  crea  in  me  Deus.  Illi 
qui  sunt  sflTieti,  et  adiuvantur  a  Spiritu  sancto,  fir- 
mius  praestant  disciplinam,  et  sentiunt  in  eorde 
ipso  motus  spirituales. 

Estque  hoc  magnum  Dei  fceneficium,  quod  vult 
Ecclesiam  esse  domicilium  Spiritus  sancti,  et  per 
hunc  vult  in  nobis  habitare.  Hac  immensa  boni- 
tate  Dei  excitemus  nos,  ut  irenum  nobis  ipsis  inii- 
ciamus,  vel,  ut  Christus  hic  loquitur,  accingamus 
nos,  et  ambulemus  non  ut  fatui,  sed  dxgifidog,  W\t 
groffem  evnft,  ut  sapientes,  ut  Paulus  praecipit,  no- 
minans  fatuos:  qui  neque  circumspectionem ,  adhi- 
bent  in  delectu  rerum,  nec  volunt  cupiditatibus 
suis  frenum  iniicere. 


De  cruce  et  tolerantia. 

Quanquum  autem  in  renatis  diligentia  prae- 
standi  disciplinam  est  cultus  Dei,  et  habet  praemia 
sua,  tamen  adhuc  maiorem  sapientiam  complectitur 
Christus,  quain  non  intelligit  ratio,  cum  de  altera 
cinctura  inquit:  Alius  te  cinget,  el  ducet  quo  non 
vis.  Monet  enim,  Ecclesiam  subiectam  esse  cruci, 
et  sublimiorem  cultum  esse,  obedire  Beo  in  affli- 
ctionibus,  quae  cemitantur  confessionem  doctrinae, 
et  retinere  in  his  4idem,  invocationem,  spem  auxilii 
et  liberationis.  Hanc  sapientiam  nondum  intellige- 
bant  Petrus  et  caeteri  discipuli,  qui  non  modo  ante 
passionem  Christi ,    sed  etiam  post   resurrectionem 


f  Domini  habuerunt  somnia  sua  de  suavitate  huius 
j  vitae,  et  regno  politico  Messiae.  Haec  somnia  re- 
futat  hic  Dominus  inquiens  :  Alius  te  ligabit,  quasi 
dicat :  Ecclesia  est  subiecta  cruci,  ac  praesertim  illi, 
qui  docent  et  funguntur  Ministerio :  quibus  etiam 
Moises  in  benedictione  tribus  Levi,  crucem  in  pri- 
mis  praedicit,  cum  Deut.  33.  sic  describit  mini- 
strum  Ecclesiae :  Qui  dicit  patri  suo  et  matri  suae 
et  filiabus  suis,  nescio  vos,  et  quae  sequuntur. 

Est  descriptio  valde  Pathetica,  sumpta  a  sum- 
mo  affectu,  qui  homines  maxime  frangere  potest. 
Magnifaciunt  homines  honesti  parentes  suos,  ac 
multi  retinentur  parentum  iudiciis,  ne  subeant  peri- 
cula  in  confessione:  Multi  miseratione  coniugum: 
Sed  multo  plures  amore  filiorum  retinentur,  Quia 
hic  affectus  erga  sobolem  est  maior,  quam  ullus 
alius.  Ideo  turbantur  plurimi  his  cogitationibus : 
habes  miseros  infantulos,  teneras  filiolas:  Si  fueris 
expulsus,  aut  captus,  quid  fiet  de  illis?  an  non  mi- 
seri  orphani  erunt? 

Haec  et  similia  intuetur  Moises. 

Ideo  ut  sapiens  orator  eiusmodi  verbis  uti  vo- 
luit,  in  quibus  est  nd&og  valde  acre :  Qui  dicit  de 
patre  suo:  non  respicio  eum,  Qui  non  agnotcit  filios 
suos,  etc.    . 

Magis  autem  afficiuntur  homines  calamitatibu», 
cum  incipiunt  senescere,  et  tamen  multis  hoc  ac- 
cidit,  ut  in  senecta  potissimum  experiantur  adver- 
sitates  suas:  Unde  dicitur :  Time  senectam,  quia 
non  venit  sola.  luventus  facilius  fert  res  adversas, 
vel  quia  maior  in  ea  vigor  est  animi  et  corporis, 
vel  quia  propter  negligentiam  minus  curat  negotia, 
iuxta  dictum  Euripidis :  vta.  ydq  yQovzlg  dXytlv  ov 
<pt,Xtt:  Contra  vero  senes  difficilius  ferre  possunt, 
quae  accidunt,  quia  decrescit  in  eis  vigor.  Maior 
est  in  eis  imbecillitas.  Magis  etiam  excruciantur 
curis  propter  praesentia  aut  impendentia  mala:  Et 
saepe  autem  res  ipsae  eiusmodi  sunt,  ut  iis  magis 
moveantur,  et  excrucientur  senes. 

Isocrates  inquit:  wgneQ  iv  x(ttU(^vl  cxinrjg^  ovTcog 
iv  yt]Qa  8u  dXvnCag:  sicut  in  tempestate  opus  est  te- 
gumento:  Sic  in  jsenecta  opus  est  animi  tranquilli- 
tate,  id  est,  ut  non  sit,  quod  excruciet  animum:  ut 
sunt  curae,  et  causae  curatum. 

Ista  pertinent  ad  descriptionem  naturae,  qua- 
lem  experimur  esse  in  hominibus.  Est  aliud  di- 
ctum  de  senibus  apud  Thueydidem:  TQoyt}  ytQovnav 
Tifjbi],  id  est,  Alimentum  est  senibus,  honos.  Pluri- 
mum  dolet  senibus,  cum  vident  se  contenmi.  Et 
tamen  commune  hoc  est,  quod  florentes  contemnunt 
aetatem  senilem,  sicut  in  Esaia  recensetur  inter 
magna  mala,  et  scelera  mundi,  quod  periit  reveren- 
tia  senum. 

Non  solum  ergo  praedicit  Christus  Petro:  Tu 
patieris:  Sed  addit:  Cum  senueris.  Vult  eum  pa- 
ratum  esse  ad  futuras  miserias :  et  quidem  ea  aetate, 


/ 


157 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


158 


qua  tlolorem  acriorem  sensurus  sit  iuxta  carnem. 
Sciamus  autem  et  nos  paratos  esse  debere  ad  su- 
stinendam  crucein,  tunc  scilicet,  cum  opus  est,  sic- 
ut  Petrus  dicit:  Non  patiamini  ut  malefici,  sed  tunc 
ubi  opus  est,  itl  est,  in  rebus  necessariis,  cum  con- 
fessio  veritatis  hoc  requirit:  quae  hoc  dulci  Elogio 
hic  ornatur,  quod  Deuin  celebret.  Sic  enim  inquit 
Iobannes :  Christum  haec  dixisse,  ut  significaret, 
qua  morte  esset  glorificaturus  Deum.  Est  igitur 
cultus  Dei,  pati  in  confessione,  seu  testificari  pas- 
sione  tua,  quod  revera  sic  sentias,  et  hac  testifi- 
catione  propagere  veritatem,  et  multos  adducere 
ad  Dei  agnitionem  et  celebrationem. 

Apud  Clementem  Alexandrinum  extat  narratio 
de  coniuge  Petri,  quem  cum  videret  Petrus  duci 
ad  supplicium,  affatus  est  eam,  subiiciens  ei  haec 
verba,  eonsolationis  gratia:  Memento  Domini,  o  mea 
tu.  Istae  sunt  nuptiae  sanctorum.  Haec  narratio 
testatur  Petro  seni  accidisse,  quod  ei  a  Christo 
praedictum  erat:  Imo  ipse  postea  Komae  a  Nerone 
interfectus  est. 

Recte  autem  citatur  haec  narratio,  contra  fa- 
naticam  opinionem  de  Stoica  dna&sta  quae  semper 
vagata  est  in  raultis  sectis:  sicut  nostra  aetate 
Muncerus  dicebat  in  casu  filii,  se  non  affici:  Quia 
exuerit  sensum  creaturarum,  (§r  roere  ben  creaturen 
cntriffen.  Postea  vero  concitata  multitudine  atl  se- 
ditionem,  cum  captus  et  iam  capite  truncandus  es- 
set,  fuit  in  tanto  dolore  animi,  ut  unum  ex  nostris 
aulicis,  qui  aderat,  oraverit,  ut  sibi  daret  potum : 
Quo  allato  magnum  cantharum  uno  haustu  ebibit. 
Tantum  dolorem  sensit  in  metu  mortis :  Ac  fortasse 
sine  consolatione  periit.  Sed  vere  sancti  non  sunt 
sine  sensu  affectuum.  Ideoque  non  sine  lucta  pa- 
tiuntur,  Vincunt  tamen  dolores  suos  invocatione 
et  patientia. 

Discernenda  est  autem  patientia  Philosophica, 
a  patientia  Christiana. 

Philosophica  patientia  est  in  aerumnis 
obtemperare  rationi,  ne  quid  contra  decorum  facia- 
mus  aut  contra  iustitiam,  propter  dolorem  animi. 
Hanc  patientiam  non  praestat  Cato,  cum  sese  in- 
terficit.  Facit  enim  contra  iustitiam,  id  est,  contra 
praeceptum:  Non  occides.  Nec  Cicero  in  exilio 
est  patiens,  Quia  facit  contra  modestiam,  cum  ni- 
mium  lamentando  atleo  muliebriter  se  gerit,  pro- 
pterea  quod  pulsus  esset  ex  civitate,  quantumvis 
turbulenta:  Cum  quidem  in  eo  loco,  in  quo  tum 
erat,  multo  suavius  viveret.  Aristides  praestat  ut- 
cunque  patientiam  philosophicam.  Laetatur  in  exi- 
lio,  quotl  sit  liberatus  a  tumultibus  urbis  Atticae: 
Gratulatur  sibi  vocationem  a  publicis  muneribus, 
Sed  non  respicit  voluntatem  Dei,  non  invocat  Deum, 
est  expers  fidei  et  spei. 

Longe  igitur  maius  aliquid  est  patientia 
Christianaj  quae  est  obedire  Deo,    nec  propter 


dolorem  facere  aliquid  contra  Deum,  aut  contra 
mandata  eius,  et  est  fiducia  praesentiae  Dei  petere  et 
sperare  a  Deo  mitigationem,  aut  liberationem.  Haec 
non  sunt  in  Ethnicis. 

Cato  fremit  contra  Deum,  Cicero  clamat: 
Omnes  Dii  abiecerunt  me. 

Contra  David  est  patiens:  non  quod  nullus  sit 
dolor  in  eo,  sed  quia  lenit  dolorem ,  cogitans  de 
voluntate  Dei,  tribuens  Deo  gloriam,  retinens  fidem, 
invocationem,  spem  auxilii  et  mitigationis.  Sic  pa- 
tiens  fuit  Imperator  Mauritius  captus  a  Phaco,  qui 
ei  eripuit  Imperium,  et  vitam,  et  antequam  ipsum 
interficeret,  iassit  in  conspectum  eius  atlduci  liberos 
eius,  eosque  spectante  patre  omnes  interfici.  Haec 
omnia  Mauritius  Imperator  tacitus  spectavit,  tan 
quam  artonitus,  sed  cum  coniunx  feriretur,  suspi- 
ciens  _in  coelum  hoc  tantum  dixit:  Iustus  es  Domi- 
ne,  et  recta  iudicia  tua. 

Haec  sunt  magna  et  ardua  exempla,  quibus 
etsi  nos  paria  praestare  non  possumus:  tamen 
praeparemns  nos  ad  aliqua  ferenda,  et  petamus  a 
Deo,  ut  ipse  in  nobis  confirmet  patientiam,  et  miti- 
get  aerumnas  nostras,  et  efficiat,  ut  prosint  ad 
gloriam  Dei.  Tantum  de  prima  parte.  Accedamus 
nunc  ad  secundam  materiam. 


De  dicto:  Tu  me  sequere. 

Petrus  audiens  hanc  praedictionem  Christi,  et 
mandatum  additum:  Sequere  mc,  respicit  ad  Iohan- 
nem,  et  quaerit,  quid  de  eo  futurum  sit.  Sed  re- 
prehenditur  a  Christo:  Si  volo  eum  manere,  donec 
veniam,  quid  ad  te?  Tu  me  sequere.  Hoc  falso 
accipiunt  discipuli  in  eam  sententiam,  quasi  dixerit 
Christus,  Iohannem  non  moriturum  esse.  Nicepho- 
rus  exponit,  donec  veniam,  scilicet  Ierosolymam 
eversurus.  Vixit  enim  Iohannes  ad  id  usque  tem- 
pus:  Quod  de  nullo  alio  Apostolorum  scribitur. 

.  Multas  autem  doctrinas  comprehendit  repre- 
hensio,  qua  Christus  Petmm  taxat,  Quid  ad  te? 
et  mandatum  bis  repetitum:  Tu  me  sequere. 

Primum  monemur  de  diversitate  vocationum, 
et  de  dissimilitudine  donorum,  et  eventuum,  quae 
varie  turbat  mentes.  Nam  cum  vident  homines, 
alios  vocari  ad  alia,  et  experiuntur  sibi  anteferri, 
quos  ant  inferiores  se  esse  iudicabant,  aut  quibus 
pares  se  fore  sperabant :  Item  cum  dona  dissimilia, 
dissimiles  eventus,  dissimiles  afflictiones  vident :  aut 
pusillanimes  fiunt  et  impatientes,  aut  aemulatione 
et  invidentia  accenduntur  contra  alios. 

Tu  quando  vides  tua  dona  non  esse  paria  pro~ 
phetarum  et  Apostolorum  donis,  nec  potes  imitari 
egregias  virtutes,  aut  res  feliciter  gestas  ab  aliis, 
angeris  et  dubitas,  an  Deo  placeas,   an  Deus  velit 


159 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


160 


adesse  tuo  curriculo.  Rursus  excutitur  bonus  ali- 
quis  pastor  cum  sua  familia  ex  nidulo  suo:  Is  co- 
gitat :  Ego  sum  bene  meritus  de  Ecclesia,  et  eii- 
oior  tamen.  Quare  Deus  me  tam  bene  meritum, 
et  iam  senem  tantopere  affligit,  cum  alii  interea 
fruantur  voluptatibus,  honoribus,  tranquillitate,  qui 
non  sunt  ita  meriti? 

Sic  cum  legimus  historias,  miramur,  cur  Deus 
det  regnum  Davidi,  et  non  Ionathae,  qui  adhuc 
superstite  patre,  vere  erat  rex,  non  quidern  nomine, 
sed  re  ipsa:  Et  tamen  orbatur  regno,  et  interfici- 
tur  in  acie?  Miramur  item,  cur  David  per  univer- 
sam  vitam  suam  assidue  exerceatur  aerumnis  et 
afflictionibus,  quoniam  constat  placuisse  Deo?  Cur 
non  potiufe  existimandum  sit  a  Deo  diligi  Tiberium 
Tyrannum,  qui  usque  ad  finem  imperii  et  vitae 
suae  magna  tranquillitate  usus  est? 

In  hac  disputatione  consumitur  totus  Ecclesia- 
stes  Salomonis.  Queritur  enim  propter  dissimiles 
casus  confirmari  opiniones  Epicureas:  Cum  similia 
eveniant  bonis  et  malis.  Imo  cum  melioribus  plura 
adversa  contingant,  prioribus  res  magis  secundae 
eveniant,  disputat  ratio,   An  sit  providentia  divina. 

Sed  contra  hanc  imbecillitatem  animi,  et  diffi- 
dentiam  tenenda  esthaec  regula:  Si  illum  volo  ma- 
nere,  quid  ad  te?  Ne  turberis  dissimili  exemplo 
alienae  vocationis,  donorum,  successuum,  afflictio- 
num-  Tu  me  sequere.  Discamus  igitur  discernere 
fidem  statuentem  se  Deo  placere,  et  se  Deo  curae 
esse,  ab  omnibus  iis,  quae  foris  accidere  possunt 
homini.  Sit  fides  similis  in  omnibus  sanctis  erga 
Deum.  Credamus  nos  placere  Deo,  et  personam 
nostram  ei  acceptam  esse  propter  filium.  Hac  fide 
Deum  invocemus,  sive  niagnis,  sive  parvis  donis 
praediti  sumus,  sive  res  nostrae  secundae,  sive  ad- 
versae  sunt. 

Non  offendamur  etiam,  quod  alii  nobis  ante- 
cellunt,  quod  vocationes,  quod  successus  sunt  dis- 
similes.  Haec  consilio  et  voluntati  Dei  relinqua- 
mus,  ut  hicdicitur:  Si  ego  volo  eum  manere.  Agno- 
scamus  vocationes  diversas  esse:  alium  alia  dona 
habere,  alium  aliter  affligi.  Suum  quisque  officium 
sustineat,  suis  donis  contentus  sit,  suam  crucem 
tollat.  Praestent  singuli  obedientiam  Deo  in  sua 
tum  vocatione,  tum  afflictione,  quam  non  casu,  sed 
Deo  sic  volente  sustinent.  Obtempera  tuae  voca- 
tioni,  Considera  quae  dona  tibi  sint  data,  cogita 
quae  Deus  te  velit  pati.  Non  disputes  anxie,  quid 
de  aliis  Deus  decrcverit.  Vult  nos  Deus  suo  ver- 
bo  nobis  tradito  regi:  Vult  servire  nos  sibi  in  vo- 
catione,  qua  vocati  sumus.  Non  vult  nos  abiicere 
fidem,  propter  dissimilitudinem  donorum. 

Sic  igitur  impatientiae  et  diffidentiae  nostrae 
niederi  debemus. 

Saepe  autem  dissimilitudo  vocationum,  dono- 
rum,  successuum,  in  naturis  acribus  parit  inviden- 


tiam  et  aemulationem.  Hoc  malum  usitatum  est 
non  solum  in  Ecclesia,  sed  etiam  in  aliis  hominum 
coetibus.  Cain  invidet  Abeli,  et  fit  parricida.  In- 
terimit  fratrem,  et  sibS,  ac  parentibus ,  et  posteri- 
tati  suae  est  causa  magnorum  malorum.  Esau 
aegre  fert  fratrem  Iacobum  sibi  anteferri.  Ideo 
struit  ei  insidias,  minatur  ipsi  mortem.  Saul  utitur 
gloria  Davidis :  Videt  eum  magis  celebrari  a  populo, 
ornari  gloriosissimis  victoriis  a  Deo.  Conatur 
ergo  eum  opprimere. 

Sic  saepe  in  Ecclesia  mota  sunt  dissidia, 
prolata  nova  dogmata,  falsae  opiniones  defensae, 
magnae  dissipationes  factae  sunt,  ex  invidentia  et 
aemulatione.  Arius  dolens  sibi  praelatum  esse 
Alexandrum  in  electione  Episcopi,  movit  certamen 
de  filio  Dei.  Vidit  et  nostra  aetas  exempla  mul- 
torum,  qui  tantum  livore  incitati  moverunt  aut 
propugnarunt  falsas  opiniones,  ad  labefactandam 
eorum  autoritatem,  qui  antecellere   existimabantur. 

Nec  bella  civilia ,  quibus  fracta  est  potentia 
Keipublicae  Romanae,  aliunde  extiterunt,  quam  ex 
aemulatione.  Invidebat  Marius  Syllae,  Ideo  movebat 
bellum,  ut  eum  loco  moveret,  et  ex  fastigio  excu- 
teret.  Sed  fuit  sibi,  et  imperio,  et  liberis  suis  cau- 
sa  calamitatum.  Cum  caput  filii  Marii  ad  Syllam 
afferretur,  sedentem  ad  rostra,  Oportet,  inquit 
Sylla,   remum  agitari  ab   eo,  qui  didicit. 

Pompeio  dolebat  crescere  Iulium  ,  vicissim 
Iulius  nolebat  se  inferiorem  duci.  Accenditur  ergo 
bellum  civile,  sicut  de  causa  istius  belli  Lucanus 
inquit  :  Nec  iam  ferre  potest  Caesarve  priorem, 
Pompeiusve  parem.  Denique  in  toto  genere  humano 
aemulatio  valde  commune  malum  est,  unde  hor- 
renda  Ecclesiae  et  imperiorum  incendia  oriuntur. 
Difficile  est  autem  acribus  naturis  frenare  hunc 
impetum.  Ideo  Christus  de  re  magna  concionatur, 
cum  revocat  hic  Petrum  a  livore  et  aemulatione. 
Si  Deus  vult  Davidem  antecellere,  boni  consulat 
id  Saul.  Concedat  Deo,  ut  suo  consilio  distribuat 
dona  et  successus. 

Agnoscat,  se  quoque  a  Deo  ex  humili  statione 
evectum  esse:  Agat  gratias  Deo,  quod  pro  salute 
populi  excitet  plures  ministros,  et  oret,  ut  haec 
beneficia  cumulet.  Quid  indignius  est,  quam  irasci 
Deo  pro  beneficio  ?  An  non  ego  potestatem  habeo 
faciendi  de  meo,  quod  volo?  inquit  Dominus.  An 
ocidus  tuus  nequam  est,  quod  ego  bonus  sum? 
Moises  reprehendit  losuam,  qui  postulabat,  ne  con- 
cederet  prophetare  iis,  qui  non  erant  in  numero 
gubernatorum.  Quid  meo  honori  metuis?  Utinam 
omnis  populus  prophelet;  Vtinam  Dominus  det  spiri- 
tum  suum  super  multos. 

Ita  quilibet  nostrum  videns  alterum  excellere, 
Deo  gratias  agat  pro  hoc  dono,  gratuletur  Rcipu- 
blicae  et  oret  Deum,  ut  det  multos  ininistros  idoneos. 


161 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


1H2 


Sic  Ionathas  erga  Davidem  se  gerit ,  scit 
regnum  in  populo  Dei  non  esse  invadendum  ab 
ullo  homine,  sed  eum  id  habiturum  esse,  cui  Deus 
suo  consilio  tradat.  Cum  igitur  videt  Davidem  a 
Deo  vocatum  esse  ad  huius  regni  gubernationem, 
cedit  ei,  laetatur,  et  agit  gratias  Deo,  quod  elcetus 
sit  praestantior,  et  magis  idoneus.  Subiicit  se 
etiam  Davidi,  et  diligit  eum,  ac  defendit  adversus 
Tyrannidem  patris.  Simile  exemplum  vix  ulla  hi- 
storia  habet.  Nam  alioqui  fit,  quod  in  versibus 
dicitur: 

Aurum  et  opes  et  vasa  frequens  donavit  amicus. 

Qui  velit  ingenio,  sic  etiam  imperio 
Cedere,  rarus  erit. 

Videtis  in  Ecclesiis  Evangelicis ,  quanquam 
circumdatis  niagnis  et  multis  peiiculis,  quam  rara 
exempla  similis  virtutis  extent  inter  ipsos  collegas 
eiusdem  ministerii.  Quam  paucae  sunt  urbes,  in 
quibus  talis  consensus  est  doctorum,  ut  non  occur- 
rant  signa  invidentiae.  Multo  plura  loca  sunt, 
ubi  manifesta  odia,  inimicitiae,  obtrectationes, 
calumniae,  iniuriae  conspiciuntur.  Nec  desunt  uspiam 
qui  sint  ungues  in  ulcere,  qui  exacerbent  animos : 
De  quibus  versus  ille  Lucani  usurpari  potest: 

Circuit,  atque  ignes  animis  flagrantibus  addit. 

Et  quod  Virgilius  inquit: 
—  Acuunt  clamoribus  iras. 

Non  est  autem  hoc  Christianum.  Qui  vere 
pii  sunt,  neque  ipsi  certare  odiis,  neque  odia 
aliorum  accendere  debent.  Studeamus  potius  esse 
cvfifitfacxixol ,  id  est,  glutinemus  animus,  alamus 
benevolentiam  mutuam  inter  homines,  Quia  abomi- 
natio  est  Domino,  qui  dissidium  inter  fratres  serit. 


De    curiositate. 

Sed  dicamus  iam  de  noXvnQayfiocavvq  quoque, 
quam  Christus  etiam  taxat  et  prohibet  his  verbis: 
Quid  hoc  ad  te?  Tu  me  sequere. 

Plutarchus  scripsit  libellum  ntQi  noXvnQay- 
fiocvvyg,  cuius  lectionem  commendo  adolescentibus. 
Latini  nominant  hoc  vitium  Curiositatem,  Germani 
furrotfc.  Inde  sunt  nomina  noXvnQayficov ,  curiosus, 
ardelio,  quem  nostri  dicunt  ^annS  in  aUm  gaffen, 
ber  »iel  jtttfyun  r)aben  ttntt,  rmnb  ift  u)m  bod)  roenig  be* 
fof)fen. 

Tales  sunt,  qui  sciscitantur  ea,  quae  nihil  ad 
ipsos  pertinent,  de  quibus  dicitur :  S3iel  fragen  mad)et 
etnen  »er^)aft.    Et 

Percontatorem  fugito,  nam  garrulus   idem  est. 

MELANTH.  OPEK.  VOL.  XXIV. 


Sed  multo  magis  polypragmones  sunt,  qui 
faciunt,  quae  ipsis  non  sunt  mandata. 

Petrus  vocat  Allotrioepiscopos  bie  in  ein  frembb 
ampt  greiffen ,  qui  ingerunt  se  in  alienam  admini- 
strationem,  ut,  quando  concionatores  volunt  regere 
politica  negotia  aularum,  aut  civitatum,  aut  poten- 
tes  volunt  dominari  Ecclesiis,  et  religiones  infle- 
ctere  ad  sua  iudicia. 

Apud  Aristophanem  est  de  Cleone,  quod  ha- 
beat  unum  pedem  in  curia,  alterum  in  castris. 
II  oc  dictum  soleo  transferre  ad  concionatores,  qui 
volunt  regere  aulas,  aut  curias.  Vere  enim  tales 
unum  pedem  ponunt  in  suggestu,  alterum  in  curia. 

De  eodem  Cleone  inquit  Aristophanes,  ttquttu, 
(JovXevtt,  xal  yluixxrj  noXtfiC^fi,  practicatur,  ut  sic 
dicam,  deliberat,  et  lingua  belligerat.  Idem  faciunt 
inquieti  concionatores  aliqui,  concitant  factiones, 
movent  practicas ,  insidiantur  ,  obtrectant ,  calu- 
mniantur  alios,  idque  saepe  in  negotiis,  quae  sunt 
aliena  ab  ipsorum  vocatione. 

In  vita  privata  recte  nominantur  etiam  illi  nolv- 
TiQayfxovtg,  qui  omissis  necessariis,  tractant  non  neces- 
saria  utplerumquehominesnecessarianegligunt,  faci- 
endo  non  necessaria.  Sicut  dicitur,  ivzq  fiio)  nXticouclv 
naQtQya,  rj  tQya.  Vocantur  tQya,  necessariaopera,  quae 
debebant  esse  principalia.  naQtQya  sunt  non  neces- 
saria,  quaenon  faciunt  ad  propositum  principale.  Et 
tamen  homines  magis  sunt  anxii  de  non  necessariis, 
illis,  id  est,  de  parergis,  quam  de  necessariis,  quae 
sunt  tQya. 

Seneca  descripsit  hoc  vitium,  cum  inquit: 
Magna  pars  vitae  elabitur  nihil  agendo,  maiormale 
agendo,  maxima  aliud  agendo.  Quod  Stigeiius  hoc 
carmine  reddidit: 

Omnia  dum  reputat  transactae  tempcra  vitae9 
Vel  male,  vel  temere,  vel  nihil  egit  homo. 

Est  autem  oppositum  vitium  Sedulitati,  quae 
est  virtus  recte  faciens  opera  vocationis  propria 
et  non  egrediens  extra  vocationem  (ut  apicula  est 
sedula,  facit  suas  operas,  quae  ipsi  sunt  assignatae, 
ad  exercendum  mellificium)  unaquaeque  servit  suo 
loco.  Aristoteles  iustitiam  facit  rectricem  humanae 
societatis.  Huius  pars  est  Sedulitas,  cum  quisque 
facit  et  tuetur  sui  loci  et  muneris  opus.  Plato 
idem  sentit,  cum  ait,  Conservationem  proportionum 
esse  conservationem  vitae.  Loquitur  autem  prae- 
cipue  de  proportione  Geometrica. 

Idem  Plato  definit  Iustitiam,  quod  sit  facere 
propria,  et  non  esse  curiosum:  dixaiocvvt]  tcilv  l'dia 
■jiQaiTtiv ,  xal  fir)  noXvnQayfiovtlv ,  Descriptio  est 
iustitiae  distributivae ,  cuius  norma  est  proportio 
Geometrica.  Ille  est  sedulus,  qui  intelligit,  ad  quid 
vocatus  sit,  et  qui  contentus  suo  loco  diligenter 
facit  ea,  quae  sunt  officii  sui,  et  vitat  ac  omittit 
ea,  quae  non  sunt  sui  officii. 

11 


16:* 


PIHL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


164 


Wanc  virtutcm  sciamus  nobis  praecipi  his 
vevbis  Christi:  Tu  me  sequere.  Et  cum  Paulus 
inquit :  Quisque  in  vocatione,  in  qua  vocatus  est, 
maneat. 

Sciamus  totain  vitam  nostram  regendam  esse 
verbo  Dei,  sicut  dicitur:  Lucerna  yedibus  meis  vcr- 
bum  tuutn.  Inter  caetera  autem  praecepta  verbi 
divini,  sciamus  etiam  haec  praecepta  nobis  sequenda 
esse,  de  cura  vocationis  et  de  sedulitate  in  hac 
praestanda.  In  Decalogo  sedulitas  ad  plura  prae- 
cepta  referri  potest.  Sed  gradus  vocationum  prae- 
cipue  distinguuntur  in  praecepto  illo:  Honora 
patrem  et  matrem  tuam.  Pater  habet  suam  voca- 
tionem,  Filius  suair..  Indo  caeteri  ordines  pro- 
manant. 

Graeci  Sedulitatem  vocant  unQa^iav  et  inintletav. 
Vocabula  sunt  distincta,  sed  virtus  est  una,  quod 
ad  rem  ipsani  attinet;  ut  si  de  liberalitate  et  par- 
simonia  cogites,  nomina  quidem  sunt  diversa,  sed 
neutra  virtus  potest  esse  sine  altera:  Suut  aut  una 
virtus,  aut  certe  vicinae  virtutes :  Liberaiitas  erogat 
aliquid,  sed  parsimonia  restringit  sumptus. 

Sic  tnipilua  est  appellatio  diligentiae,  sed 
anqa^ia  significat  relationem,  seu  respecturo  ofiicii: 
ut  vites  aliena  a  tuo  officio,  non  ingeras  te  alienis 
negotiis. 

Extrema  opposita  Sedulitati,  sunt  Ignavia,  et 
Polypragmosyne.  Ignavia  nihil  facit.  Multi  scho- 
lastici,  cives,  principes,  sunt  ignavi,  non  faciunt 
officium  suum ,  fuglunt  labores ,  sunt  Margitae 
Homerici,  qui  neque  fossores  sunt  neque  oratores. 
Quaerunt  tantum  voluptates  et  otiiun,  ut  de  Ninia 
SCribitur:  iG&iei,  xal  nivei,  tu>v  dt  dXXoiv  xatd  neiQOiv 
<o&ei,  Edit  et  bibit,  caetera  non  curat. 

Contra ,  Poiypragmosyne  est  nimium  velle 
facere,  ingerere  se  aMenis,  miscere  negotia. 

Haec  oritur  interdum  ex  inquietudine  naturae, 
ex  vanitate  ingeniorum,  ex  ineogitantia,  de  qua 
dicitur,  paiaiol  puxaid  "koyiXfivxui,  dc  imitvfiiug,  Vani 
vana  ratiocinantur  propter  cupiditatem  seu  concupi- 
scenMam. 

Nonnunquam  oritur  ex  xaxo&Xta  seu  imiiatione 
prava  alieni  exenipli :  ut  multi  nunc  volunt  similes 
esse  Luthero :  praetexuut  zelum,  qui  est  sine  scien- 
tia:  tumuituantur  de  rebus  incognitis:  non  inqui- 
runt  fontes  negotiorum.  Imitantur  ndoeoya,  non 
ioya.  De  taiibus  inquit  Polybius:  Muiti  votentes  vi- 
deri  similcs  magnis  viris,  cum  toya  imitari  non  possint, 
imitantur  ndoepya,  et  producunt  i;t  theatrum  stultitiam 
suain. 

In  fabulis  dicitur,  ceram  voluisse  imitari  la- 
teres,  et  iniecisse  se  in  ignem,  quo  fuit  absumpta. 
Nam  cera  liquefit  in  igne,  Lateres  durantur.  Sunt 
eniin  lateres  naturae  terreae,  et  quod  ibi  est  humo- 
ris,  id  excoquitur,  et  duratur  ab  igne.    Cera  autem 


est  naturae  aereae,    Ideo  tota  liquefit,    et  absumi- 
tur  ab  igne. 

Haec  imago  pingit  xaxofyMav,  quando  homo 
vult  facere  illa,  quae  non  sunt  suae  naturae,  nec 
sunt  sui  officii,  praetextu  exempli  dissimilis.  Ita 
vident  nonnulli  crescere  alios  in  aulis:  Coniiciunt 
igftur  se  quoque  in  aulas,  ingerunt  se  negotiis,  ad 
quae  non  sunt  idonei,  quibus  non  sunt  pares. 

Franciscus  Petrarcha  narrat  de  quodam  Pastore, 
quod  venerit  in  aulam,  Ibi  quidam  donavit  ei  spe- 
culum,  quod  nunquam  antea  viderat.  In  eo  dum 
se  conteniplaturj  confisus  sua  pulchritudine,  venit 
in  gynaeceum.  Sed  male  tractatus,  et  deiectus 
per  gradus,  exclamavit : 

Aeternum  ijemat  ilie  miser,  Pastoribus  autae 
Qui  primus  mula  dona  dedit. 

Videt  aiiquis  celebres  et  claros  aliquos  factos 
esse  scribendis  libris,  aut  hoc  vel  illud  agendo, 
putat  sibi  idem  faciendum  esse.  Sed  peccat  poly- 
pragmosyne,  orta  ex  xaxo&Xia. 

Saepissime  autem  existit  nokvnoaypoGvvij  ex  nm- 
bitione,  qua  impulsi  pletique  multa  et  aiiena  susci- 
piunl,  et  currunt  extra  metas.  Antonius  non  con- 
tentus  societate  imperii  eum  Octavio,  susJcipit  bel- 
lum  non  necessarium.  Bellerophon  incitato  Pegaso 
vult  intueri,  quid  lupiter  agat  in  eoelo  Alcibia- 
des  ducit  exercitum  in  Siciliam  ex  cupiditate  vanae 
gloriae.  Pyrrhus  traiicit  in  Italiam,  ut  nova  glo- 
ria  frueretur,  ubi  ictu  lapidls  interfectus  est.  Un- 
decunque  autem  existat  polypragmosyne,  valde 
commune  vitium  est  inter  homines:  Et  extant  pene 
innumera  dieta,  quibus  hoc  tam  vulgare  vitium 
reprehenditur. 

Seneca  dicit:  Difficile  est  unnm  hominem  agcre, 
id  esi,  difncile  est,  ut  aliquis  in  sua  vocatione,  et 
intra  metas  suas  maneat.  Sed  unus  saepe  poly- 
pragmon  multos  alios  secuni  implicat.  Ideo  in 
versibus  apud  Stobaeum  est: 

'Anpay/noYOog  £ijv  qdv,  puxuQiog  fiiog 
Kal  aepvog,  tuv  rj  petf  trepojv  dnQayp,6vmg. 
'Ev  ti-rjpioig  8't  xal  nt&rjxoig  ovxa,  dei" 
Elvut  ni&rjxov.      0)  UuXenooQov  ^iov  ! 

Ego  ut';unque  verti  hos  versus: 

Non  curiose  vivere  est  ingens  bonum. 
Si  modo  nec  inter  curiosos  vivere 
Cogaris;  et  intzr  factiosos  complices. 
Sed  quando  vivis  inter  befuas  malas 
Et  simios,  oportet  fieri  siiuium. 
Heu  vita,  quantis  miseriis  obnoxia  est! 

Graeci  versus  sunt  meiiores.  aepvov  significat 
aiiquid  honestum,  laude  dignum. 

Pulchrum  est    etiam    illud  dictuin  Nazianzcni: 

tpyt:    ndpepyov  ovSufitog  ipyov  Xiyo»,    iwc  ydp  nuQioyaiv 


16:i 


POSTILLA   MELANTHONIANA. 


166 


xaTCKpQovqiaov.  Hoc  ipxod  non  est  necessarium,  nequa- 
quam  dico  esse  opus  dignuin  ut  fiat ,  et  despicienda 
seu  fugienda  sunt  ndoeoya. 

Omnium  vero  pulcherrimum  est  dictum  Pauli 
Apostoli,  quo  iubet  vitare  polypragmosynen  1. 
Thessal.  4.  Adhortamur  cos  fratres  ,  ut  in  hoc  sitis 
ambitiosi,  seu  ut  antecellatis  in  hoc ,  et  sinfjulari 
studio  curetis,  ut  quiescatis,  et  agatis  propria.  Utitur 
valde  significanti  verbo,  ytloTtfittGdat.  Iubet  am- 
bitiose  hoc  agere,  seu  singulari  diligentia  excel- 
leie  in  hac  re,  videlicet  studio  tranquillitatis  et 
agendi  res  proprias.  Profanos  homines  incitat 
ambitio,  ut  extra  vocationes  eruinpant.  Haec  est 
vitiosa  ambitio,  et,  falsa  gloriae  cupiditas,  quae  non 
ordinc  appetit  gloriam,  quaerit  applausum  qualium- 
cunque,  tentatis  actionibus  supra  vires,  aut  extra 
vocationem,  fiducia  proprae  sapientiae,  aut  pro- 
priarum  virium.  Opponit  ergo  Paulus  contrariam 
ambitionem,  seu  contrarium  modum  quaerendae 
glcriae.  Si  vultis,  inquit,  gloriam  consequi,  sicut 
omnes  ducunt  praeclarum  quiddam  esse  gloriam, 
et  a  niultis  cupiditas  gloriae  putatur  esse  animi 
maghitudo :  non  suscipite  res  .supra  vires,  aut 
extra  vocationem,  sed  quieseiie,  non  movete  non 
necessaria,  et  facite  propria,  seu  facite  officia  suae 
quisque  vocationis.    Non  est  opus  illa  cavillatione: 

Ambitio  est  vitium. 

Ergo   non    recte    iubet    Paulus    nos    esse    am- 
bitiosos. 

Respondeo.  q>t\oitpCa  apud  Graecos  in  bonam 
et  malam  partem  accipitur,  id  est,  nomen  com- 
mune  est  ad  vitium  et  virtutem.  Sed  Paulus  utitur 
hac  voce  de  ordinata  appetitione  gloriae,  qua 
cupimus  retinere  bonam  conscientiam,  et  studemus 
conciliare  nobis  approbationem  honestorum  homi- 
num,  qui  recte  de  virtutibus  iudicant. 

Apud  Latinos  nomen  Ambitionis  usitatius  in 
malam  partem  accipitur.  Retinuit  autem  Paulus 
singulari  consilio  idem  nomen  ytXoTtfiCag,  quod  erat 
apud  ambitiosos  plausibilius  et  gratius.  Et  quia 
caeteri,  qui  ambitiosi  sunt,  quaerunt  gloriam,  multa 
movendo  extra  vocationem,  iubet  ipse  nos  contra- 
rium  studium  habere,  amare  quietem,  et  non  erum- 
pere  extra  vocationem. 

Etiam  si  Augustus  legisset  hoc  dictum  Pauli, 
iudicasset  viri  sapientis  sermonem  esse.  De  Spar- 
tanis  olim  dictum  fuit,  quod  essent  (ptXijGvxot  xal 
doao-TTJQioi ,  amantes  quietis,  sed  alacres^  cum  ali- 
quid  agendum  esset.  Sed  redeo  ad  dicta  contra 
polypragmosynen. 

Apud  Ciceronem  est,  qui  a  Graects  accepit: 
Spartam  nactus  es,  hanc  oma.  Sparta  fuit  oppidum 
primarium  in  Laconica  regione.  Iam  vocatur  Lysi- 
stratos,  id  est,  solutio  exercitus.  Nomen  est  omi- 
nosum.      Olim    fuerunt     ibi    bellicosissjrni    milites. 


Sed  in  hoc  dicto  usurpatur  nomen  Spartae  prover- 
bialiter  seu  figurate  pro  quolibet  munere,  seu  fun- 
clione,  seu  loco  honesto,  cuius  cura  et  admini- 
stratio  alicui  commissa  est.  Senteniia  cst :  Habes 
locum  honestum,  hoc  utaris  ad  virtutem  exer- 
cendam. 

Cum  in  proelio  contra  Persas  contentio  inci- 
disset  inter  Aicades  et  Athenienses ,  utra  gens 
priori  loco  pugnaret  ad  Plataeas:  laudantur  Athe- 
nienses,  quod  in  illo  communi  periculo  patriae 
maluerunt  cedere  de  suo  iure,  cum  dicerent:  Ubi- 
cunque  collocati  fuerimus,  viros  fortes  nos  prae- 
bebimus  :  ndvi?]  ieTay[t,ivot ,  6novdijGoptv  yCvsa&at 
rlv§Qtg  xQI010^  ^IC  ^'x^  ^ux  ^iitembergensis 
in  conventu  princtpum,  cum  disputatio  essct  de 
ordine  seu  loco  sessionis:  Collocetis  me  sane  post 
fornacom,  durnmodo  efficiamus  id,  ad  quod  sumus 
congregati. 

Ita  singuli  cogitent.  Serviant  Deo,  et  Rei- 
publicae  in  quemcunque  locum  collocati  fuerint, 
studeant  esse  strenui  et  fortes  in  sua  vocatione, 
sive  sit  ardua  functio  sive  humilis. 

Sunt  et  haec  contra  polypragmosynen  dicta, 
innevg  inntvttv  iddij,  xal  aotdog  dtCbetv.  Eques  equi- 
tare  didicit,  cantor  cantare.  Et  quam  quisque  novit 
artem,  in  ea  se  exerceat. 

Phalaris  ad  Simonidem  dicebat :  Audio  te 
multum  loqui  de  mea  gubernatione:  Sed  poetae 
curae  sint  Musae  suae.  Movcat  fitXtTcoGav  tm  dot^aj. 
Aristoteles  inquit,  Tunc  beatas  esse  Resptiblicas, 
quando  artifices  iudicant  de  suis  artibus.  Adrianus 
Imperator  deliberabat  de  aedificatione  cuiusdam 
templi  Romae,  volebat  videri  omnia  scire.  Exhi- 
buit  igitur  artificibus  ideam  aedificii.  Sed  repre- 
hensus  est  ab  uno  artificum:  Vadc,  pinge  tu  cucnr- 
bitas.  Ulum  postea  curavit  interfici,  offensus  eius 
TiaQQtjGta. 

Rex  Aegyptius  patientius  tulit  Musicum,  qui 
ipsi  subiecerat:  Aliud  est  sceptrum,  aliud  plectrum, 
id  est,  agas  tu,  quae  ad  regnum  pertinent,  sinas 
me  tractctre  Musica. 

Talia  dicta  nota  debent  esse  discentibus,  ut 
iudicium  inde  formare  discant.  Est  enim  et  haee 
species  nolvitQayfioGvvqg,  temere  iudicare  de  operi- 
bus  artificum. 

Sed  plus  est  incommodi  in  faciendo  non  neces- 
saria.  Taulerus  exposuit  sua  exercitia  cuidam  seniori, 
et  conquestus  est  de  ii.valetudine  sua,  quam  con- 
traxisset  ex  assiduitate  illorum  exereitiorum.  Quae- 
sivit  senior  ille:  Quis  te  iussit  haec  facere?  Re- 
spondit  Tauleius:  Nemo,  sed  ego  sponte  ista  in 
me  recepi.  Tum  ille:  Nulla  tibi  debetur  gratia. 
Debebas  facere,  quae  tibi  mandata  sunt  a  Deo,  et 
a  senioribus. 

Hoc  exemplum  pertinet  ad  incommoda  poly- 
j  pragmosynes  in  rebus  parvis.     Plus  autem  periculi 

n* 


167 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


168 


est  in  magnis  negotiis,  in  muvendis  certaminibus 
de  dogmatibus,  in  mutanda  doctrina,  in  consti- 
tuenda  Ecclesia,  in  regenda  Republica,  in  suspi- 
ciendis  bellis.  Ista  adolescentes  nondum  intel» 
ligunt. 

Sed  tamen  et  ipsi  in  studiis  suis  sentiunt  non- 
nunquam  incommoda,  quae  sequuntur  polypragmo- 
synen,  quando  discedunt  ab  ordine,  quem  in  discendo 
servare  debebant.  Plerumque  enim  hoc  fit,  quod 
Seneca  inquit:  Necessaria  ignoramus,  quia  non  neces- 
saria  didicimus. 

Maiora  autem  damna  et  poenae  comitantur 
polypragmosyncn  in  publicis  negotiis.  Multi  amit- 
runt,  quae  antea  habebant,  cum  ex  polypragmo- 
syne  movent  bella.  Dux  Wirtembergensis  cum 
sederet  in  thermis,  et  multa  cogitaret  de  bello  a 
se  gesto,  dixit:  SBir  rcolten  SBifcfyoff  werben,  ©o  ftnbt 
n)tr  bab'  worben.  Ailusit  ad  proverbium  Germani- 
cum:  33ifd)off  ober  33aber.  Sed  plures  pereunt,  rebus 
infeliciter  motis. 

In  Italia  fuit  Valentinus  Borgias,  filius  Alexan- 
dri  sexti,  qui  fuit  Papa  ante  lulium  secundum. 
Nomen  est  a  fiovg  et  sdyov  q.  d.  laborans  bobus. 
Fuit  insigne  istius  familiae,  Caput  bovis.  Iste  Bor- 
gias  fuit  pessimus  nebulo.  Turbavit  multa,  et 
Symbolo  hocusus  est:  Aut  Caesar,  aut  nullas,  quod 
Itali  dicunt:  O  Caesar,  o  nullo.  Interfectus  tan- 
dem,  factus  est  nullus. 

Fuerat  anteo  servatus  in  vita ,  cum  pater 
Alexander  et  ipse  conspirassent  in  snortem  Car- 
dinalium  quorundam,  quos  decreverant  tollere  ve- 
neno.  Mimsfcer,  qui  ad  mensam  ministrabat  (ab- 
sente  eo,  cui  in  mandatis  datum  erat,  ut  venenum 
propinaret  Cardinallbus)  erravit  in  porrigendo  po- 
culo,  et  hauserunt  venenum  uterque,  Pater  et  fiiius 
inscii.  Re  autem  comperta,  ambo  sunt  insuti  in 
mulas  recens  dissectas,  ut  vis  veneni  dissolveretur. 
Alexander,  quia  senex  erat,  interiit.  Borgias  ser- 
vatus  est  ad  aliam  maiorem  poeuam. 

Quidam  ex  prineipibus  Muscoviae  gessit  bel- 
lum  cum  alio.  Postea  ex  capti  et  interfecti  cranio 
iussit  victor,  cui  iilatum  erat  bellum,  fieri  poculum, 
cui  inscripsit:  Iste  appetendo  aliena,   amisit  propria. 

Plura  exempla  observent  adolescentes  in  hi- 
storiis :  et  cogitent,  quod  sicut  Deus  auxilium 
promisit  iis,  qui  in  vocatione  serviunt:  sic  econ- 
trario  deserat  suscipientes  aliena ,  contra  voca- 
tionein. 


DIE  INNOCENTUM. 

Evangelium   Matthaei    2. 

Hodie    celebratur   memoria    interfectionis    in- 
fantum,   quos    Herodes  trucidari  iussit,    in  Bethle- 


hem,  et  locis  vicinis,  cum  audivisset  natum  esse 
Messiam,  qui  futurus  essetRex.  Historia  descripta 
est  a  Mathaeo.  Sed  coniungenda  est  cum  hodierna 
lectione,  praecedens  narratio  de  Magis. 

Illi  fuerant  Iercsolymis:  dixerant  de  nova 
stelh*;  interrogaverant,  ubi  Christus  natus  esset: 
Herodes  metuens  suo  regno ,  convocavit  concilium 
eruditorum^  quaesivit  ex  iis,  deloco  nativitatis  Mes- 
siae,  qui  cum  nominaretur,  ex  propheta,  Bethlehem, 
dimisit  eo  magos  hac  conditione,  >.it  invento  puero 
ad  ipsum  redirent:  Sed  non  reversi  sunt  rnagi  ad 
Herodem,  moniti  per  somnium  divinum,  Grassatus 
est  igitur  Herodes  in  miseros  infantulos. 

Dicemus  autem  de  Magis  die  Epiphaniorum. 
Nunc  de  Herode,  et  de  statu  Ecclesiae  illius  tem- 
poris,  et  alia  quaedam  grammatica  tractabimus 
ex  hodierno  textu,  et  adiungemus  postea  princi- 
palem  locum  seu  doctrinam  de  cruce  Ecclesiae. 


De  Herode. 

Quale  nornen  est  Herodes,  et  unde  deducitur? 
Sine  dubio  est  a  voce  Heros.  Suntque  eiusdem 
originis,  heros,  herus,  et  hera.  Etymologia  secun- 
dum  Graecos  est  ab  Aere.  Aer  autem  est  ab 
«7iu^,  spiro,  halo,  et  existimo  nostrum  Germanicum 
Ultfyem  esse  ab  eodem  verbo  «^*. 

Ab  aere  Graeci  nominarunt  etiam  Iunonem 
^av,  quasi  dicas,  aereain,  coelestem.  Apud  poe- 
tas  Iuno  ponitur  pro  ipso  aere,  ut  cum  Virgilius 
inquit:  Iupiter  descendit  in  gremiuin  coniurjis,  id  est, 
in  aerem ,  quando  describit  tempestates  aeris, 
cum  tonitru,  fulgure  et  plutvia:  quo  pertinet  etiam 
illud : 

Coniugis  in  gremium  descend.it  pfurimus  Imber. 

Latini  quoque  Iunonem  dixerunt  Heram,  et 
religiose  coluerunt,    tanquam    datricem    divitiarum. 

Sic  igitur  et  Heros  Graecis  est  ab  a£re,  quasi 
dicas,  aereus  seu  coelestis,  Nos  in  lingua  Ger- 
manica  dicimus  t)err.  Et  congruit  iiia  vox  Graeca 
qgavog,  dominus. 

Fortassis  autem  non  est  absurdum,  revocare 
has  voces  ad  Hebraeam  originem.  Est  enim  voca- 
bulum  Hebraeum,  er,  quod  significat  Sfcnoitjv.  In 
Malachia  cap.  2.  est  gravis  comminatio  contra 
sacerdotes  corrumpentes  doctrinam,  et  prophanantes 
Ecclesiam:  In  ea  dicitur:  Disperdet  Dominus  er 
veohne:  id  est,  herum  seu  magistrum,  et  discipulum, 
Ab  hoc  igitur  vocabulo  Hebraeo  existimo  deducta 
esse  nomina,  quae  Graeci  ab  aere  derivant,  Herus, 
hera,  heros,  et  Germanicum  ^err,  quod  est  nomen 
antiquissimum,  et  multarum  gentium,  etiam  barba- 
ricarum  in  Oriente  et  Armenia. 


im 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


170 


Haec  est  ergo  Etymologia  nominis  Herodis,  ut  sit 
idem,  quod  heros,  vel  ut  nos  dicimus  fyevr.  Nomi- 
namus  autem  heroem  seu  virum  heroicum,  orna- 
tum  virtutibus,  non  communibus,  sed  coelestibus, 
sicut  scitis  in  Ethicis  distingui  virtutes  communes 
ab  heroicis.  Fortitudo  in  Alexandro,  Achille,  Iu- 
lio ,  non  est  comrnunis  fortitudo ,  qualis  est  in 
gregario  aliquo  miJite,  sed  singularis  motus.  Ita 
in  excellentibus  poetis  facultas  scribendi  carmen, 
non  est  commune  donum,  sed  heroicum  et  divinum 
aliquid. 


De  antipatro,  JHltre  Herodis. 

Quae  fuit  familia  Herodis?  Quem  patrem  ha- 
buit?  Id  considerare  prodest,  ut  intelligatur,  quod 
regnum  populi  Dei,  nato  Christo,  fuerit  iam  trans- 
latum  ad  homines  peregrinos.  Non  fuit  Herodes 
natus  Iudaeus,  sed  Idumaeus,  filius  Antipatri,  cui 
(cum  esset  amicus  Iulii  Caesaris,  et  magno  ei  usui 
fuisset  in  bellis  Syriacis  et  Aegyptiacis)  commen- 
davit  Iulius  Iudaeam  regendam,  non  regio  nomine, 
sed  ut  tutori  seu  defensori.  Videbat  enim  hunc  Anti- 
patrum  esse  virum  industrium,  et  modestum,  et 
peritum  istarum  gentium,  locorum,  et  rerum  omnium, 
pertinentium  ad  gubernationis  administrationem. 

Considerate  autem  curam  et  vigilantiam  Dei 
pro  Ecclesia.  Primum  enim  cum  populus  ludaicus 
ipse  inter  se  tumultuaretur  factionibus  propter  cer- 
tamina  fratrum,  qui  erant  posteri  Maccabaeorum 
de  regno  et  pontificatu,  voluit  Deus  custodire 
Ecclesiam  praesidio  Monarchiae  Romanae. 

Deinde  in  bellis  Aegyptiacis  magnum  hoc  mi- 
raculum  fuit,  et  beneficium  singulare,  quod  illae 
duae  Aquilae  potentissimae  praetervolarunt  ludaeam, 
sine  insigni  aliqua  illius  clade.  Nam  et  Iulius  tunc, 
et  postea  Augustus  ludaeam  praeteriit  sine  ulla 
vexatione.  Ita  videmus  Ecclesiam  servari  mirabi- 
liter,  non  humanis  consiliis,  aut  praesidiis. 

Cum  essent  maxima  bella  in  vicinis  locis,  ta- 
men  Deus  praestitit  huic  populo  pacem,  et  serva- 
vit  Ecclesiam,  dedit  Halcyonia  quaedam.  donec  re- 
siduum  promissionum  perficeretur,  et  nasceretur 
Messias,  doceret,  ostenderet  testimonia,  pateretur, 
et  resuscitaretur. 

Quid  nominantur  Halcyonia?  Respondeo.  ln- 
tervallum  tranquillum  in  mari.  Et  sic  saepe  lo- 
quuntur  autores,  ut  Halcyonia  dicant  pro  tranquil- 
litate  ad  aliquod  tempus,  ut  cum  apud  Plautum  di- 
citur:   Nunc  sunt  Halcedonia  apud  forum. 

Nomen  ipsum  Halcyonia  venit  ab  Halcyone, 
quae  est  avis  certorum  locorum,  sive  sit  eadem 
cum  illa  ave,  quam  nos  vocamus  (&if0  Pogel,  sive 
alia,  Derivatur  autem  vox  Halcyon  ab  a\g,  id  est, 


falsum,  vel  mare,  et  xvuv,  id  est,  parere.  Halcyon 
igitur  est  avis  pariens  in  mari.  Dicuntur  autem 
circa  hoc  ipsum  tempus  in  Bruma  Halcvones  pa- 
rere  in  scopulis  marinis:  Estque  tranquillitas  qua- 
tuordccim  dierum  in  mari,  septem  diebus  ante,  et 
septem  diebus  post  brumam,  donec  pulli  Halcyo- 
num  excluduntur. 

Haec  est  pulchra  imago  Ecclesiae,  quae  parit 
in  scopulis,  inter  magna  pericula  et  fluctus  irnpe- 
riorum,  in  quibus  servantur  tamen  pii  divinitus. 
Dat  Deus  subinde  aliquam  tranqunJitatem  Eccle- 
siae,  et  eain  servat  inter  magnas  ruinas  imperiorum. 

Ita  Deus  dedit  vere  Halcyonia  isti  Politiae  sub 
lulio  et  Augusto.  Habuerat  Iulius  occasionem  rnulta 
petendi  a  ludaeis,  sicut  antea  Crassus  magna  spo- 
lia  ex  templo  abstulerat.  Sed  nihil  eis  damni  in- 
tulit.  Postea  etiam  Herodes  fuit  partiura  Antonii, 
non  Augusti.  Pepercit  Augustus  tamen  Iudaeis, 
cum  Herodes  ad  eum  venisset  in  Rhodum,  et  factus 
esset  ei  supplex,  petens  pacem,  quam  et  impetra- 
vit.  Haec  omnia  Deus  sic  gubernavit,  ut  Ecclesia 
haberet  sua  Halcyonia. 

lulius  res  magnas  in  Syria  et  in  Aegypto  ges- 
sit  consilio  Autipatri:  Ideo  ei  ob  fidelitatem  com- 
mendavit  Iudaeam.  Hanc  tenuit  Aniiputer,  ut  dixi, 
sine  regio  nomine,  et  fuit  princeps  sapiens  et  po- 
tens.  Sed  necatus  est  veneno,  a  quodam  ludaeo, 
qui  in  historiis  nominatur  Malchos.  Fortassis  iste 
ad  se  transferre  voluit  regnum,  aut  fuit  suborna- 
tus  ab  aliis  ludaeis,  qui  aegre  ferebant,  se  regi  ab 
homine  peregrino.  Sed  sublato  hoc  bono  et  niode- 
rato  principe  nacti  sunt  postea  multo  duriorem. 

Namfilius  AntTpatri  fuit  Herodes,  qui  consecutus 
est  titulum  Regis  ab  Antonio  et  Augusto,  qui  tan- 
tum  ei  honorem  habuerunt,  ut  Roinae  incesserit 
medius  inter  hos  duos,  cum  solenni  pompa  deductus 
in  Capitolium. 


De  saevitia  Herodis. 

Fuit  autem  natura  crudelis  et  saevus,  et  multa 
bella  gessit  contra  ludaeos,  qui  ipsi  adversabantur. 
Trucidavit  multos,  ut  stabiliret  Regnum.  Interfecit 
totum  Senatum,  qui  vocabaturSanhedrin,  velSyn- 
edrion,   id  est,   septuaginta  et  duos  seniores. 

Condidit  Templum  Augusto,  quod  coactus  est 
demoliri  ad  Iudaeos  placandos.  Sic  enim  fit:  Magni 
Domini  iudunt  religionibus ,  et  abutuntur  iis  pro 
suo  arbitrio. 

Hic  ipse  Herodes  est,  qui  interfeeit  pueros 
Bethlehemiticos.  Interfecit  etiam  quosdam  ex  filiis 
suis,  quos  suspicabatur  insidiari  suae  vitae.  Ha- 
bebat  enim  filios  plures,  natos  ex  diversis  uxori- 
bus.     Inter   tales   usitatum    est,    esse   dissidia   in 


171 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


173 


regnis.     Certant  inter  se  aemulationibus,  et  matres 
sunt  extimulatrices:  Quaclibet  vult  suos  antecellere. 

Augustus  cum  audivisset,  ab  Herode  inter- 
fectos  esse  filios,  quos  antea  tamen  apud  ipsum 
Herodes  accusaverat,  dixit:  Satius  est  porcum, 
quam  filium  Herodis  esse.  Nam  Iudaei,  quorum 
ritus  acceperat  Herodes,  non  vescobantur  porcis. 
Verum  sic  faciunt  Tyranni.  Interficiunt  quos  me- 
tuunt. 

Impcratores  Turcici  similiter  faciunt.  Qui  Im- 
perium  occupat,  non  facile  fert  fratres  superstites. 
Antcvertit  alius  alium,  et  tollunt  se  mutuo,  vel  ut 
potiantur  regno,  vel  ut  stabiliant  Imperium,  quod 
nacti  sunt. 

Plutarchus  inquit  hanc  licentiam  sibi  sumere 
Tyrannos  saeviendi  in  proximos  sanguine,  sicut 
Geometrac  sua  quaedam  ah^axa,  seu  postulata 
concedi  sibi  volunt  in  demonstrationibus  suis  con- 
ficiendis.  Est  et  aliud  proverbium  Graecum:  ccpig 
tiv  [irj  V>uytl  otptv,  ov  fiy  ytvijcifiai  dQdxoov,  Se?'pens  nisi 
devoraverit  serpentem,  non  (iet  draco. 

INon  pcpercit  ergo  Herodes  propriis  filiis.  Non 
solum  interfecit  pueros  in  Bethlehem,  et  mutatio- 
nem  fecit  Synedrii,  sed  filios  etiam  suos  natu  gran- 
diores,  metu  regni  amittendi  trucidavit,  ut  Antipa- 
truin.   et  Aristobulum,  florentes  virtute  et  ingenio. 

Mortuus  est  tandem  in  magnis  cruciatibus,  con- 
flictatus  variis  morbis,  quos  ut  abrumperet,  voluit 
se  interficere.  Sed  vi  prohibitus  est  ab  astantibus, 
ne  sibi  conscisceret  mortem. 

Successorem  reliquit  Archelaum,  cuius  etiam 
fuit  magna  saevitia.  Semel  Ierosolymis  tria  millia 
hominum  interfecit  Convocaverat  eos  per  speciem 
officii,  quasi  nova  quaedam  privilegia  promulgatu- 
rus.     Scd  immissis  equitibus,  inermes  interfecit. 

Admisit  et  alia  multa,  quae  fuerunt  tetra  exem- 
pla  Tyrannidis,  donec  Tyberius  eum  a  gubernatione 
amovit,  et  misit  in  Galliam,  ubi  in  e»ilio  mortuus 
est.  Postea  Iudaea  redacta  est  in  formam  provin- 
ciae,  id  est,  est  administrata  per  Magistratus  ex 
urbe  Roma  missos.  Hoc  est  enim  redigi  in  pro- 
vinciain,  videlicet,  accipere  Magistratuin  ex  urbe, 
habentem  summam  iurisdictionem. 

Ita  vero  Deus  temperavit  hanc  servitutem,  ut 
Iudaei  retinerent  avxovo^iav  in  religione,  et  inferio- 
rem  iurisdictionem.  Voluit  enim  Deus  servare  Ec- 
clesiam.  Licebat  igitur  Iudaeis,  uti  suis  ritibus, 
docere  suos  de  religione:  Habebant  praeterea  dis- 
ciplinam  suam,  poterant  punire  delinquentes  in 
minuribus  delictis,  poterant  cogere  debitores,  ut 
solverent  debiia,  poterant  imponere  mulctas,  aut 
ducere  in  carceres,  Sicut  Academiae  habent  simile 
Ius,  etiamsi  non  habent  summam  iurisdictionem, 
non  arma,  non  exercitus. 

Sic  in  ludaea  post  remotum  Archelaum  prae- 
sides  Romani  habuerunt  summum  imperium,  sum- 


mam  iurisdictionem,  potestatem  conscribendi  exer- 
citum,  imponendi  tributa,  administrandi  iudicia  ca- 
pitalia.  Ideo  in  passione  dicunt  ludaei:  Nobis  non 
licet  interficere  quenquum.  Nam  inferiorem  saltem 
iurisdictionem  reliquerant  Romani  Iudaeis  et  avio- 
vofiiav  in  cultibus.  Id  erat  magnum  Dei  beneficium, 
quod  Deus  concessit  isti  populo,  quia  adhuc  erat 
in  eo  Ecclesia.  Qmnquam  enini  coetus  impionim 
multo  maior  erat,  tamen  erant  adhuc  multa  membra 
verae  Ecclesiae,  Maria,  Ioseph,  Simeon,  Anna,  etc. 
Adolescentes  teneant  seriem  familiae  Herodis, 
quae  hoc  modo  se  habet : 

Posteritas    Herodis. 


U 

o 

C3 


4) 

'5 
o 

*c3 


*r-< 


=3 
Q* 
.     O. 
"O  ;= 

flu 


•*    £•■= 


K< 


5 


c 
< 


0> 

© 


O     1f> 

<* 


u 
3 

eo 


«8 

.£* 
*E 

<- 

<e 
o> 

rs 
o 
- 

<U 

a- 


- 

o 

'C 

<u 

-w 

EA 
O 

-  a. 
« 

a, 

'u 
tc 

< 


e 
< 


Antipater  primus  constitutus  est  tutor  ludaeae 
a  IuJio  Caesare.  Herodes  Ascalonites  filius  fuit 
Antipatri.  Tenuit  regnum  annos  37.  Dictus  est 
Ascalonites,  quia  fuit  oriundus  ex  Ascalone.  Et 
Ascalon  fuit  in  Idumaea  vicina  Arabiae.  Huius 
anno  30.  natus  est  Christus.  Crcdo,  quod  Magi  post 
biennium  a  nato  Christo  venerunt,  quia  Evange- 
lista  scribit,  pueros  bimulos  interfectos  esse.  Fuit 
igitur  Christus  in  exilio  annos  circiter  quinque. 

Primus  Herodis  Ascalonitae  filius,  fuit  Anti- 
pater,  qui  ut  avi  nomen  habet,  Sic  praeditus  fuit 


m 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


174 


excellenti  ingenio  et  virtute.  Et  quia  maior  natu 
erat  inter  caeteros  filios,  debebatur  ei  successio. 
Sed  pater  eum  interfecit. 

Aristobulus  alter  filius,  etiam  praestans  virtute 
fuit.  Hunc  quoque  interfecit  pater,  metuens,  ne  ab 
eo  ex  regno  eiiceretur. 

Tertius  fuit  Arcbelaus,  qui  successit  tandem 
Herodi,  Sed  quia  multipliciter  crudelis  fuit,  remo- 
tus  est  a  gubernatione,  oum  non  diu  tenuisset  impe- 
rium.  Est  igitur  exemplum  regulae:  Iniusta  impe- 
ria  non  sunt  diuturna,  sicutetiam  in  Pbysicis  dicitur: 
Nullum  violentum  est  diuturnum.  Est  regula  Pby- 
sica,  et  moralis:  Nam  moralia  imitantur  Pbysica. 
Salomon  inquit:  Iustitia  stabilit  thronum  regis.  In- 
iustitia  evertit. 

Quartus  fuit  Herodes  Antipas.  Hic  est  inter- 
fector  Iobannis  Baptistae.  Antipas  dicitur  pro  dvit- 
■naxQog,  ut  Cleopas  pro  xXtonaiQog  per  Syncopen. 
Scitis  nomina  propria  etiam  in  nostra  lingua  muti- 
lari,  vel  blandiendi  causa,  vel  brevitatis  studio,  ut 
^anfj  pro  lohannes:  @urt|}  pro  Conradus. 

Quintus  fuit  Pbilippus,  cuius  uxorem  Herodia- 
dem  rapuit  Antipas. 

Dicti  sunt  autem  Herodes  Antipas,  et  Pbilip- 
pus  Tetrarcha,  id  est,  principes,  non  reges,  etsi 
vulgus,  quia  assueverat  nomini  regio,  Herodem 
usitate  nominavit  regem,  ut  apparet  ex  Evange- 
listarum  narrationibus.  Tenuit  autem  Herodes  An- 
tipas  Galilaeam.  Philippus  tenuit  Ituraeam  et  Tra- 
chonitidem.  Utrumque  nomen  congruit  scopulosae 
et  confragosae  regioni.  (Jin  lartt»  tutS  engc  gcbitgt  f)at. 
Nam  vocabulum  VvQa,  tijux,  id  est,  aditus  angustus, 
est  Hebraeum,  Graecum,  et  Germanicum.  Et  apud 
Latinos  ab  eadem  origine  est  nomen  Turris,  ltem 
mons  Taurus. 

Tqccxwv  etiam  Graecis  significat  locum  confra- 
gosum  et  asperum. 

Archelaus  tenuit  duas  partes  cum  Ethnarchi 
titulo,  Quia  rex  erat  a  patre  nominatus:  Sed  cum 
propter  decisionem  regni  disceptarent  inter  se  fra- 
tres:  Augustus  ei  non  voluit  tribuere  potestatem 
regiam.  Herodes  Antipas  postea  fuit  in  exilium 
puisus,  et  cum  coniuge  Herodiade  mortuus  est 
exul  in  Gallia. 

Aristobuli  interfecti  a  patre  filius  fuit  Herodes, 
qui  nominatur  Agrippa,  de  quo  est  in  Actis  cap. 
12.  Interfecit  Iacobum  Maiorem,  et  Petrum  conie- 
cit  in  vincula.  Hic  post  relegationem  Herodis  An- 
tipae  ienuit  Galilaeam,  et  partem  aliquam  iudaea. 

Filius  eius  fuit  Agvippa  posterior,  qui  destru- 
cta  Hierosolyma  tenuit  regnurn  Chalcidis.  Apud 
hunc  fuit  Berenice,  quam  amavit  Titus  propter 
praestantiam  formam  et  pulchritudinem.  Nomen 
est  Macedonicum,  a  <ptQ(o  et  vixrj,  ferens  victoriam. 
Sed  illi  scripserunt  per  B,  Quia  fecerunt  Aegyptium 


a  Bar,   id  est,    purum,    nativum,  Et  Nek  innocens, 
innocuum,  quasi  dicas,  puritas  et  innocentia. 


Utilitas  considerationis  historiarum  de 
posteris  Herodis. 

Quando  cogitatis  de  posteritate  Herodis,  con- 
siderate  exempla  punitae  tyrannidis,  Et  quod  in 
versu  Theocriti  dicitur: 

Evffcfiioov  jiatdtGG^  icl  Xeoia  dvcGtjiiaiv  d'  ov. 

Hunc  versum  sumpserunt  Ethnici  a  sanctis 
patribus  in  Ecclesia,  sicut  in  Psnlmo  in  eandem 
sententiam  scriptum  est:  Generationi  rectorum  be- 
nedicetur.  Unde  sequitur :  malorem  generationi 
maledici. 

Universaliler  consideratio  historiarum,  multum 
affert  commonefactionum.  Sed  Evangelistae  ideo 
toties  inculcant  mentionem  Herodis  post  nativitatem 
Christi,  ut  nos  moneant,  Completum  tunc  fuisse 
dictum :  Non  auferetur  sceptrum  de  luda,  donec  reniat 
Siloh,  Quia  tunc  regnum  Iudaicum  translatum  fuit 
ad  peregrinam  stirpem,  necesse  fuit  Messiam  nasci. 

Rursus  autem  moneo,  ut  consideretis  perpe- 
tuam,  eamque  valde  mirabilem  gubernationem,  et 
conservationem  Ecelesiae.  Post  relegatum  Avche- 
lauui  immediate  Iudaea  gubernata  est  per  praesides 
Komanos.  Hi  multo  fuerunt  modestiores  et  iustio- 
res,  quam  fuerant  reges,  Herodes  et  Archelaus. 
Profuit  igitur  mutatio  ista  ad  tranquillitatem  pu- 
blicam.  Minus  enim  turbarum  fuit,  cum  Romani 
praesides  praefuerunt  imperio  Iudaeorum.  Hoc 
modo  consulere  Deus  voluit  Ecclesiae:  etsi  sub 
ipso  quoque  Herode  texit  Deus  pia  membra  Eccle- 
siae. 

Habuit  Herodes  satellitium  collectum  ex  variis 
gentibus.  In  Iosepho  est,  quod  in  satellifio  Hero- 
dis  fuerint  etiam  milites  Germanici.  Habuit  enim 
fidem  Germanis,  aut  alioqui  speravit  magis  per  ex- 
teros  defendi  corpus  suum  posse,  quam  per  dome- 
sticos,  a  quibus  sibi  metuebat. 

Sed  habuit  in  eodem  satellitio,  et  in  caeteris 
suis  exercitibus,  quosperpetuo  alebat,  milites  etiam 
Parthicos,  Syriacos,  Arabicos,  Aegyptios,  denique 
colluviem  omnium  etiam  pessimarum  gentium,  et 
ut  ipse  Tyrannice  omnia  agebat,  sic  indulsit  istis 
suis  miliiibus,  ut  eripereni  subditis  facultates,  con- 
iuges,  et  filias. 

Inter  hos  tamen  nebulones  Deus  defendit  ali- 
quot  pias  matronas  et  virgines,  ut  Annam,  Elisa- 
beth,  Mariam,  et  multas  alias,  praestantes  forma 
et  virtute. 

Hoc  exempium  soleo  .saepe  mlbi  proponere,  et 


175 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


176 


vos  etiam  intueri  debctis,  et  in  eo  considerare  mi- 
randam  Dei  potentiam  et  bonitatem,  qua  regit  et 
servat.  Ecclesiam. 

Tot  annis  Herodes  gessit  bella  initio  Eegni 
sui,  et  postea  cum  Iudaeis,  antequam  confirmaret 
regnum  suum.  Tanto  tempore  vagati  sunt  in  Iu- 
daea  exercitus  variarum  et  pessimarum  gentiurn, 
quales  nunc  sunt  Hispani,  Mauri,  et  simiiia  por- 
tenta  hominum,  polluti  omni  genere  scelerum,  ho- 
mines  libidinosissimi.  Ilii  tamen  non  potuerunt  Ma- 
riam  et  eius  sorores,  Elisabetham  et  similcs  ma- 
tronas  plurimas,  et  forrna  et  pulchritudine  prae- 
stantes  attingere,  neque  corpora  violare,  neque  vi- 
tam  eis  eripere. 

Hanc  igitur  imaginem  saepe  intueamur,  et  inde 
petamus  consolationem  gratam  et  necessariam  bo- 
nis  mentibus. 

Multi  patresfamilias  cogitant:  Iam  rursus  erunt 
nova  bella,  novi  tumultus.  Metuunt  sibi  et  liberis 
suis.  Sed  consolemur  nos  hoc  typo:  Sicut  Maria, 
sorores  eius,  Elisabeth  et  aliao  praestantes  forma, 
ingenio,  et  sapientia  mulieres  (quantumcunque  tales 
appctuntur,  maxime  a  militibus,  et  pessimis  nebu- 
lonibus)  tamen  divinitus  suat  defensae:  sic  Deus 
nos  quoque  defendet. 

Conferamus  etiam  caetera  exempla  ex  aliis  hi- 
storiis  Ecclesiae,  Quam  est  illustris  imago  conser- 
vationis  Ecelesiae,  quod  populus  ludaicus  primum 
egressus  ex  Aegypto,  stat  ad  mare  rubrum,  et 
utrinque  cinctus  est  scopulis,  et  a  tergo  habet  ho- 
stem  imminentem,  et  postea  traducitur  per  mare, 
hoste  insequente?  Non  potuit  tanta  muliitudo 
subito  transire  intra  paucas  aliquot  horas,  vel  etiam 
dies.  Ad  minimum  puto  quatuordecim  diebus  opus 
fuisse  ad  traductionem  tanti  populi,  in  quo  plurimi 
erant  senes,  mulieres  gravidae,  infantes.  Isto  toto 
tempore  steterunt  montes  aquarum,  et  hostes  tan- 
dem  insecuti  populum,  universi  perierunt. 

Adiungamus  et  experientiain  nostrorum  tempo- 
rum,  et  cogitemus,  quod  res  est,  nos  ne  quidem 
intelligere  satis  posse,  quomodo  Deus  regat  et  ser- 
vet  Ecclesiarn.  Tantum  est  mirabilium  consiliorum, 
operum,  et  beneticiorum  Dei  erga  Ecclesiam,  et 
nos  singulos. 

Ista  igitur  debemus  considerare,  ut  firmiter 
teneamus  consolationem  de  protectione  Ecclesiae, 
ei  singulorum  piorum,  quae  saepe  repetitur  in 
Psalmis,  ut  cum  dulcissima  forma  verborum  dicitur: 
Abscondisti  me  ad  altare  tuum.  Alludit  ad  ritum 
supplicum.  Nam  Rei  apud  omnes  gentes  quaere- 
bant  Asyla  ad  aras  Deorum ,  ubi  tuti  essent  ali- 
quamdiu.  Sed  in  dicto  Psalmi  simul  est  amplifi- 
catio  beneficii  divini,  quod  scilicet  Deus  ita  saepe 
defendat  suos,  ut  non  absint  ab  Ecclesia.  Potest 
Deus    defendere   pios  etiam  inter  Ethnicos.       Sed 


multo  dulcius  est,  cum  nos  defendit  in  ipsa  Eccle- 
sia.     Sed  pergamus  iam  ad  alia. 


De   Nazaraeis. 

Iacob  et  Maria  dicuntur  habitasse  in  Nazareth 
sub  Herode,  et  postea  etiam  sub  Archelao.  Nomen 
Nazareth  venit  vel  a  germinando,  vel  a  separando. 
Nominatus  est  autem  Christus  Nazarenus,  non  tan- 
tum,  quia  conceptus  et  postea  educatus  est  in  Na- 
zareth,  sed  multo  magis  propter  arcanam  significa- 
tionem,  quae  sumitur  ex  lege  de  Nazaraeis.  Ad 
utrumque  accommodat  Evangelista  textum:  Quia 
Na%arenus  vocabitur. 

Id  sumptum  est  ex  historia  Samsonis,  quia 
Samson  fuit  typus  Christi.  Multa  sunt  enim  in 
factis  Sarnsonis,  quae  picturam  operum  Christi  con- 
tinent.  Simul  igitur  est  in  citatione  dicti  illius 
Iud.  16.  allusio  tum  ad  nomen  Nazareth,  tum  ad 
signiucationem,  quod  Christus  sit  verus  ille  Naza- 
renus. 

Nazaraeus  significat  idem,  quod  separatus, 
Item  sanctificatus,  seu  consecratus  Deo,  Quia  illa, 
quae  separabantur  in  honorem  Dei,  erant  Deo  ipsi 
sanctificata  et  consecrata.  Dicebantur  autem  Na- 
zaraei,  qui  votum  certi  temporis  fecerant,  ad  cer- 
tum  cultum,  qui  tamen  in  lege  divinitus  erat  ordi- 
natus. 

Monachi  non  possunt  excusare  sua  vota,  exem- 
plo  Nazaraeorum,  quorum  cultus  erat  ordinatus  di- 
vinitus,  et  erat  certi  alicuius  temporis,  non  ad  su- 
perstitionem  aut  promerendum  aliquid  coram  Deo 
comparatus,  sed  ad  spontaneum  exercitium  tempe- 
rantiae,  ut,  quod  non  bibebant  vinum,  aut  alium 
potum  inebriantem,  non  accedebant  ad  funera,  ale- 
bant  caesariern,  et  similia  quaedam  faciebant,  ut 
agnoscerentur,  quod  separassent  se  avulgo  et  ipsi 
interea  maiori  studio  vacarent  meditationi  doctrinae 
et  aliis  laboribus  convenientibus  suae  vocationi. 
Monachorum  vota  prorsus  sunt  alia. 

Quaeritur  autem,  an  Christus  vere  fueritNaza- 
raeus,  quia  bibit  vinum,  attigit  cadavera  mortuo- 
rum?  Respondeo.  Christus  fuit  Nazaraeus  non  li- 
tera,  non  ritu,  seu  ceremonia  externa,   sed  spiritu. 

Ipse  Nazaraeus  est,  non  quia  lege  talis  est, 
sed  quia  talis  nascitur.  Implet  ipse  significationem 
legis,  non  quia  lex  eurn  docet,  sed  quia  est  filius 
Dei.  Caeteri  Nazaraei  significabant  venturum  hunc 
Nazaraeum,  qui  est  principaliter  separatus,  id  est, 
persona  praecipua,  consecrata  Deo,  uncta  non  oleo 
pontificio,  sed  divinitate,  sicut  dicitur:  In  hoc  Chri- 
sto  divinitas  habitat  personaliter. 

Deinde  haec  persona  est  Rex  et  Sacerdos  to- 
tius   Ecclesiae,  et  propter  eam  recipiuntur  caeteri 


177 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


178 


credentes.  Est  etiam  in  hac  persona,  vera  mundi- 
cies,  sapientia,  et  iustitia  superans  orania  dona  An- 
gelorum,  et  horainum.  Sie  igilur  Christus  revera 
est  Nazaraeus,  id  est,  proprie  dicatus  Deo,  qui  est 
et  filius  Dei,  et  caput  omnium  colentium  aeternum 
patrem :  et  est  sine  peccato,  abstinens  vere  ab 
omni  immundicie. 

Voluit  Deus  in  lege  discernere  singulares  per- 
sonas  ab  aliis,  ut  Samsonem  voluit  discerne:  e,  non 
solum  singularibus  virtutibus,  sed  etiam  singulari- 
bus  ceremoniis.  Sic  Samuel  et  alii  secundum  le- 
gem  erant  Nazaraei,  quia  insigniter  ostendebant 
cultum  Dei  iu  exerciiiis  pietatis,  et  aliis  certis  ope- 
ribus.  Christus  vero  est  Nazaraeus ,  superans 
omnes  cultores  Dei,  praestans  aeterno  patri  sum- 
mam  obedientiam,  quantam  nulla  creatura,  nulli 
Angeli  praestiterunt,  aut  praestare  possunt,  et  quan- 
quam  ei  mens  perpetua  est,  quod  vult  patri  obe- 
dire,  etiam  extra  dolores,  tamen  iit  vere  Nazaraeus 
in  morte,  ubi  vjbedit  patri  in  summis  quoque  dolo- 
ribus,  non  quod  divinitas  sit  passa,  sed  quia  6  X6- 
fog  serio  vult  hanc  obedientiam  in  carne  assumpta, 
quam  propriam  sibi  fecit,  ideoque  quiescit,  susten- 
tans  quidein  naturam  humanam,  ne  intereat,  sed 
tamen  non  repellens  dolores  et  mortem,  nec  exe- 
rens  suam  potentiam  contra  vocationem,  ut  natura 
huraana  pati  et  mori  posset,  ut  pulcherrime  ab  Ire- 
naeo  dictum  est. 

Haec  omnia  cogitanda  sunt,  cum  Evangelista 
transfert  ad  Christum  hoc  dictum:  JVazaraeus  voca- 
bitur.  Ipse  est  vere  dicatus  Deo,  seu  devotus  Deo, 
praestans  cultum  prae  omnibus  creaturis,  et  pro- 
pter  eum  nos  quoque  Deo  sumus  consecrati.  Ipse 
non  servavit  ceremonias,  quas  lex  praescribebat 
Nazaraeis,  et  tamen  vere  est  impletio  legis.  Non 
fuit  necesse,  eum  servare  ceremoniaKa.  Satis  est, 
scopum  legis  in  ipso  extare.  Idem  Christus  etiam 
est  nostra  lex,  id  est,  Nos  habentes  Christum,  ha- 
bemus  significata  per  ceremonias  legis. 


De  dicto :  Rachcl  ploravit  libcros  suos. 

Quid  significat  nomen  Bethlehem  ?  Secundum 
Etymologiani  significat  domum  panis.  Fuit  locus 
fertilis.  Inde  igitur  nomen  accepit  Bethlehem  pro- 
pter  bonitatem  agrorum:  Inde  est  etiam  nomen 
Ephrata.  Cogitemus  autem  de  significatione.  llle 
locus  est  fertilissimus,  quia  ibi  editus  est  flos  ge- 
neris  humani:  id  est,  Messias,  qui  est  praecipua 
persona  in  toto  genere  humano,  Imo  in  universa 
natura.  Et  puto  huc  alludere  prophetam  Michae- 
am,  cum  inquit  de  Bethlehem:  Tu  non  es  minima 
inter  civitales  Iuda,  quia  egredietur  ex  te,  qui  futu- 

MELAHTH.  OPER.  VOL.  XXIY. 


rus  est  dux  populi  mei  cuius  egressus  est  a  dicbus 
aeternitatis. 

Est  autem  ibi  sepulta  Rachel,  coniux  Iacobi, 
mortua  in  partu:  Ideo  poetice  seu  figurate  hic  di- 
citur,  Rachel  plorasse  filios  suos.  Ponitur  enim  Ra- 
chel  vel  pro  Bethlehem  vel  pro  matre  istus  po- 
puli.  Nam  Rachel  ibi  sepulta,  fuit  mater  Ioseph 
et  Beniamin. 

Additur  etiam  hic:  Vox  in  Bama  audita  est: 
Lamentatio,  ploratus,  et  fletus  multus.  Aliqui  dispu- 
tant  Evangelistam  non  recte  citare  hoc  dictum, 
quia  leremias  propheta  (ex  quo  dictum  hoc  sum- 
ptum  est)  loquatur  de  abductione  populi  in  Baby- 
lonem.  Prius  decem  tribus  Israe!  abductae  fuerunt 
in  Assyriam,  tempore  Esaiae,  qui  deplorans  eam 
calamitatem  inquit3  sicut  venti,  dissipaverunt  nos 
peccata,  nostra.  Ieremias  vero  fuit  spectator  abdu- 
ctionis  duarum  tribuum,  Iudae  et  Beniamin,  quam- 
do  destructis  leresolymis,  Nabuchdonosor  ex  Iu- 
daea  iussit  abduci  plerosque  in  captivitatem  Baby- 
lonieam.     Sic  igitur  argumentantur  illis: 

leremias  Ivcutus  est.  de  abductione  populi  ex 
terra  ludaica. 

Ergo  Evangelista  non  recte  allegat  hunc  textum 
de  caede  infantium  in  Bethlehem. 

Respondeo.  Usitatura  est  dicta  et  historias 
veteres  accommodare  ad  negotia  similia,  quae  aliis 
temporibus  accidunt.  Sicut  nos  etiam  generalia  di- 
cta  et  sententias  saepissime  in  omni  sermone  sole- 
mus  transferre  ad  certam  aliquam  speciem,  id  est, 
ad  aliquid,  quod  nobis  usu  venit. 

Cum  Virgilius  inquit:  Coilectam  exilio  pubem, 
miserabile  vulgus,  Solemus  hunc  versum  accommo- 
dare  ad  statum  Ecclesiae,  plerurnque  exulantis  in 
mundo,  de  quo  postea  dicendum  erit. 

Ita  generaliter  hic  Evangelista  intelligit  Iere- 
miae  dictum,  de  omnibus  persecutionibus,  Quia 
una  persecutio  est  imago  et  exemplum  aliarum. 
Non  igitur  calumniose  disputandum  est  contra  cita- 
tionem  huius  dicti.  A  veteri  exemplo  persecutio- 
nis  istius  populi  transfert  Evangelista  luctum  ad 
praesentem  persecutionem ,  non  aliter  quam  nos 
exempli  causa  casus  veteres  transferimus  ad  no- 
stros  casus. 

Ramah  significat  altum  seu  cxcelsum.  Usur- 
patur  appellative ,  sive  intelligas  in  illa  altitudine 
montium  vicinorum,  sive  etiam  in  coelo  seu  aere: 
ut  est  apud  poetam:  It  clamor  coelo. 

Plus  momenti  est  in  consideranda  raagnitudine 
affectus,  quem  ex  propheta  exprimere  voluit  Mat- 
thaeus:  Bachel,  id  est,  Bethlehem,  ploravit  liberos 
suos.  Intelligamus,  per  Rachel  significari  totam 
Eeclesiam,  quae  saepe  confertur  cum  parturiente. 
Simpliciter   etiam   potest   luctus  iste  accommodari 

12 


17!) 


PHIL.  MEL   SCKIPTA  EXEGETICA. 


180 


ad  ingentem  iUum  dolorem,  quem  sentiunt  paren- 
tes  ex  calamitate  liberorum. 

Nullus  dolor  post  sensum  irae  Dei  potest  esse 
in  hominum  natura  maior,  prae  sensu  doloris  pa- 
rentum  in  calamitate  natorum.  Non  est  tantus  do- 
lor,  quando  parentibus  ipsis  aliquid  mali  accidit, 
ac  si  cogantur  speetare  turpitudines,  vel  neces  so- 
bolis  suae.  Quod  si  utrumque  concurrat,  tanto  lit 
dolor  atrocior.  Hic  sensus  manet,  quamdiu  natura 
sana  est,  et  non  fascinata  a  Diabolo. 

Graeci  habent  pulchrum  vocabulum,  aioQyal 
et  yiloaioQyCa  :  quo  significant  amorem  parentum 
in  suos  natos,  quos  complectuntur,  tanquam  partem 
naturae  suae.  Hunc  amorem  seu  has  aiogydg  Deus 
condidit  in  natura  hominum,  et  aliquam  imaginem 
impressit  etiam  in  brutis.  Videtis,  quomodo  pugnet 
o-allina  pro  pulls.  Fertur  etiam  de  asino,  quod 
est  animal  stupidum  et  ignavum,  quod  etiam  per 
ignem  penetret,  quando  videt  periclitari  pullos  suos. 
Adeo  cum  suo  periculo  cupit  dspellere  periculum 
a  pullis.  In  heminibus  sanis  inulto  acrior  est  hic 
sensus:  Et  est  ordo  iste  divinus,  utliberos  et  alios 
sanguine  nobis  proxime  iunctos  ardentius  diliga- 
mus,  quam  aiienos. 

In  quibusdam  animantibus  Deus  etiam  imagines 
datoQyCag  iinpressit,  ut  corvus  deserit  pulios  suos, 
quam  primum  eos  exclusit.  Interea  tainen  Deus 
pullos  coivorum  alit,  ut  est  in  Psalmo,  quia  na- 
scuntur  vermiculi  in  nido.  Inde  victitant  pulli. 
Postea  cum  redit  corvus,  eiicit  pullos  ex  nido,  ne- 
que  paritur  eos  secum  esse.  Haec  natura  corvo- 
rum  est  pictura  daioQyCag,  a  qua  vult  Deus  abhor- 
rere  homines,  quibus  impressit  aioQydg  in  intimis 
thalamis  cordis. 

Quare  hic  affectus  est  insitus  homini? 

Respondeo.  Primuni,  ut  nos  comiuonefaciat  de 
amore  Dei  vero  erga  filium,  et  erga  nos.  Ego 
plus  millies  soleo  hoc  cogitaie  propter  consolatio- 
nem,  de  qua  etiam  Dominus  inquit,  orans  aeternum 
patrem  ante  mortem:  Sit  dilentio  tna  in  eis,  qua  me 
diligis.  Nihil  potest  tilius  Dei  nostra  causa  inaius 
a  patre  petere,  nec  nobis  maius  aliquid  dari  potest. 
Ideo  saepe  repeto  versus  illos: 

Nec  tu  gnate  Dei  maius  meliusve  rogare 
Aeternum  poteras  optime  Christe  palrem : 

Quam  quali  aioQyjj  semper  te  diligil  ipse, 
Diligat  et  simili  nos  ut  amore  pater. 

Nec  tribni  nobis  hoc  posset  munere  maius, 
Quid  nati  posset  ?naius  amore  dari  ? 

Est  vero  et  alia  causa,  cur  Deus  velit  genus 
humanurn  copulatum  esse  isto  amore.  Non  pos- 
sent  parentes  sustinere  tantos  labores  pro  natis, 
nisi  essent  in  eis  aioQyaC.  Ac  matribus  ideo  ubera 
sunt  addita  pectori,  ut  affectus  coidis,  et  memoria 
transfundantur  in  natos.     Brutis  ubera  non  sunt  in 


pectore,  et  extinguitur  in  plerisque  animalihus  me- 
moria  sobolis.  Haec  consideratio  non  est  con- 
temnenda. 

Auget  vero  nd&og  in  dicto  prophetae,  appendix 
illa:  Rachel  non  voluit  consolationem  admiltere,  quia 
non  sunt.  Hoc  dicitur  de  externa  speeie,  qualis 
foris  apparet.  Etsi  enim  non  penitus  extinguitur 
Ecclesia,  ut  hic  servatnr  puer,  Maria,  Ioseph,  in 
Aegypto:  tamen  pueri  Bethlehemitici  extinguuntur 
in  hae  vita,  Christus  etMaria  eiiciuntur  in  exilium. 
Haec  species  t^lis  est,   quasi  sit  delenda  Ecclesia. 

Similis  species  est,  quoties  fiunt  dissipationes, 
quae  afferunt  inagnem  vastitatem,  nunc  in  his,  nunc 
i.i  aliis  locis.  lbi  existunt  querelae  istae,  quae 
sunt  indicia  maximi  doloris.  Ah  Deus  nos  reiecit. 
Nostra  politia,  nostra  doctrina,  nostra  studia,  no- 
stra  disciplina,  conticescunt.  Metuimus  universa- 
lem  deletionem  futuram  esse*  Hoc  enim  agit  Dia- 
bolus,  ut,  quantum  in  se  est,  efficiat  universales 
deletiones,  sicut  nunc  facit  dlstracticnes  doctoi  um 
inter  se  et  dissipationes,  ut  sit  species  talis,  quasi 
vox  doctrinae  purioris  sit  penitus  extinguenda: 

Cogitate,  qualis  species  fuerit  tempore  Iere 
miae,  et  Esaiae,  quando  multa  millia  ludaeorum 
abducta  sunt  simulV  Qualis  species  est,  cuin  Tur- 
ca  occupat  provincias,  et  abducit  aliquot  millia  ho- 
minuin  Christianoium,  abstrahit  filios  a  complexu 
parentum,  divellit  coniuges.  Haec  sunt  acerbiora 
inorte.  Homini  in  Ungaria  non  est  tam  triste  mori, 
quam  abstrahi  a  filiis  et  coniuge  in  exilium. 

Fuit  mater  in  Khodo,  quae  cum  videret  actum 
esse  de  defensione  urbis,  duos  filios  interfecit, 
deinde  ascendit  in  muruin,  et  depulsionem  hostium 
adiuvit,  quantum  potuit,  donec  periret.  Talia 
exempla  declarant  hoc  triste  ndfrog:  Rachel  plorat^ 
h!  est,  ingenti  dolore,  afficitur,  propter  tristem  il- 
lam  speciem  Ecclesiae,  quae  talis  est,  ut  videatur, 
aut  iam  interiisse,  aut  paulo  post  interitura  esse 
penitus.  Interim  tamen  non  extinguitur  Ecclesia 
prorsus:  Deus  servat  aliquas  reliquias,  et  pii,  qui 
patiuntur,  sustentantur  divinitus  interiori  consola- 
tione,  et  omantur  tandem  aeterna  gloria. 

Haec  postquain  de  historia  Herodis,  et  de  di- 
ctis  ciiatis  ab  Evangelista  ex  prophetis  diximus: 
Concludemus  tandem  expl;catione  praecipui  loci, 
qui  est  in  hoc  textu  exemplum  doctrinae  illius, 
quod  Ecclesia  subiecta  sit  cruci. 


De  cruce  Ecclesiae. 

Nato  Christo  Diabolus  statim  exuscitat  perse- 
cutionem:  Accendit  sua  organa,  ut  grassentur  et 
saevient,  Hic  cogitetis  dictum,  quod  statim  initio 
ponitur  inGenesi:  Ponam  inimicitias  inter  te  et  mu- 


181 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


182 


lierem,  inter  semen  tuum  et  semen  mulieris.  Hoe 
non  frustra  est  praedictum.  Diabolus  nullo  un- 
quam  tempore  cessat,  sed  assidue  vagatur  circum- 
iensj  more  leonis  rugientis.  Id  expcrientia  esten- 
dit.  Videte,  quantuui  tit  miseriaruin,  confusionum, 
calamitatum  in  toto  genere  liumano?  quantum  di- 
stracfionum  et  persecutionum,  in  ipsa  Ecclesia? 

Etiam  cum  exigua  esset  famiiia  Adae,  statim 
Diabolus  incitat  Cain,  ut  interficiat  Abelum.  Huius 
parricidii  magnitudo  non  potest  verbis  satis  exponi. 
Erant  tunc  hontines  adhuc  in  magna  praestantia 
naturae,  quanquarn  corrupti  per  lapsum.  Fratres 
Cain  et  Abel  audierant  se  esse  primos,  natos  ex 
parentibus  immediate  conditis  a  Deo  :  Viderant  te- 
stimonia  patefactionum  divinarum:  Viderant  sacri- 
fieia  patris  incensa  divinitus:  Viderant  Angelos  locu- 
tos  cum  parentibus  in  illa  prima  solitudine.  Credo 
etiam  ipsum  filium  Dei  saepe  collocutum  esse  cum 
Adam  et  Eva.  Et  tamen  incitatur  frater  a  Diabo- 
lo,  ut  fratrem  interficiat.  Hoc  efficit  Diabolus  odio 
contra  fiiiuin  Dei:  Non  enim  principaliter  odit  nos 
Diabolus  propter  nos  ipsos,  sed  propter  filium 
Dei. 

Ita  hio  incitat  Herodem  ad  persecutionem,  sive 
scivit  Diabolus,  hunc  esse  Messiam,  sive  non.  Po- 
tuit  tamen  suspicionem  habere  ex  multis  signis, 
sicut  etiam  Mariam  et  Ioseph  intellexit,  custodiri 
singulariter  a  Deo. 

Fiunt  autem  in  hac  persecutione,  quam  Diabo- 
lus  excitavit  nato  Christo,  dissimilia.  Sunt  enim 
hic  exilia,  et  sunt  neces :  Quia  Diabolus  non  po- 
test  devorare  totam  Ecclesiam:  Etiamsi  aliqua  mem- 
bra  interficiuntur,  tamen  Deus  servat  Ecclesiam. 
Non  potuit  Herodes  interficere,  quem  quaerebat, 
sicut  caeteri  quoque  Tyranni  non  possunt  facere 
quod  volunt,  quantumvis  grassantur  horribiliter. 


De  Exilio  Christi. 

Primum  igitur  considcremus  Exilium  Christi. 
lpse  Domir.us  cogitur  exulare  cum  Maria  et  loseph : 
Fieri  etiain  potest,  ut  traxerint  secum  familiam  ali- 
quam.  Profieiscuntur  autem  iu  Aegyptum,  itinere 
satis  longo,  sivc  in  Alexandria  sive  in  Thebaide 
hospitium  quaesiverint. 

Hoc  Exilium  moneat  noS,  quod  valde  usitata 
sint  Ecclesiae  Exiiia.  Quare?  quia  Deus  vult  nos 
commonefacere  de  primo  exilio  generis  humani. 
Nos  ex  Paradiso  sumus  exules  propter  peccatum. 
Amisimus  in  lapsu  primorum  parentuin  veram  pa- 
triam,  sumus  eiecti  ex  illa  beata  vita,  in  qua  non 
fuisset  peccatum  et  mors,  et  ex  qua  translati  esse- 
mus  in  vitam  coelestem  et  aeternam  sine  morte. 


Ab  hoc  exilio  ut  liberemur,  filius  Dei  descen- 
dit  de  coelo,  assumit  humanam  naturam,  fit  obe- 
diens  patri  usque  ad  mortem.  Haec  omnia  perti- 
nent  ad  exilium  Chrisli.  Ipse  non  tantum  est  exul, 
quia  exulat  in  Aegypto,  sed  quia  fit  victima,  et 
quia  derivatur  in  ipsiun  iraDei,  debita  nostris  pec- 
catis.     Ideo  autem  fit  exul,  ut  nos  reducat. 

Quare  exilia  Ecclesiae  simul  nos  moveant, 
ouod  vocemur  ad  aliam  patriam,  et  quod  haec  non 
sit  vera  patria"  nostra,  in  qua  vivimus  in  his  terris. 

Accedit  et  haec  causa,  ut  agnoscamus  prae- 
sentiam,  et  mirandam  defensionem  Dei  in  nostris 
et  aliorum  exiliis.  Quanquam  enim  durum  est  ex 
solo  patrio  exturbari,  et  multa  aspera  eveniunt  va- 
gantibus  in  Exilio,  praesertim  si  quis  habeat  fami- 
liam,  tamen  Deus  curat,  et  defendit  miseros  exules. 

Apud  poetas  multa  sunt  dicta  de  difhcultatibus 
exiliorum,  ut  cum  Euripides  inquit:  In  exilio  plus 
mali  est,  quam  dici  potest:  et  apud  Homerum  in 
Odyss.  dicitur:  TcXayxioavvrjg  ovx  tort  xaxcotfQov  a).Xo 
Pqoioigi,.  Nihil  est  aerumnosius  errationibus,  seu 
vagabundis  pesegrinationibus.  Prolixa  etiam  e^t 
descriptio  aerumnarum  exilii  in  carmine  Tyrtaei: 
At  miserum  est  patria  amissa,  laribusque  vagari,  etc. 

Aliud  est,  cum  adolescens  aliquis  est  instru- 
ctus  pecunia,  et  vagatur  per  regiones  aliquot,  vo- 
luptatis  causa.  Aliud  cum  paterfamilias  cogitur 
cum  familia,  in  qua  habet  teneram  sobolem,  va- 
gari,  praesertim  si  non  est  instructus  viatieo.  Jn 
Lis  exiliis  saepe  hoc  fit,  qucd  Christus  de  se  dicit: 
Filius  hominis  non  habel,  ubi  reclinet  capvt  suum/ 

Dat  tamer.  Deus  mirabiliter  adntinicula  aliqua, 
dat  viaticum,  flectit  animos  aliquorum  ad  miseri- 
cordiam  et  benefieentiam  erga  e^ules,  protegit  ipse 
custodia  angeiorum  suorum  exules.  „  Sic  Mariae 
attulerunt  Magi  aliquid  viatici.  In  Aegypto  inve- 
nit  hospitium,  in  itinere  defensa  est  cum  puero, 
cum  cogeretur  ire  per  illa  loca  vicina  Arabiae, 
quae  fuerunt  plena  lairunculorum,  sicut  adhuc  ho- 
die  in  illis  locis  passim  vagantur  latrunculi.  De 
quo  saepe  vobis  recitavi  historiam  de  Sanseveri- 
nate,  quam  et  nunc  iunioribus  recitabo. 

Fuit  non  multo  ante  aetatem  nostrorum  patnim, 
dux  Kobertus  Sanseverinas,  qui  fuit  princeps  in 
Regno  Neapolitanc,  amicus  loviani  Pontani,  qui  de- 
scripsit  hanc  historiain:  Is  profectus  est  lerosoly- 
mam,  ut  pleiique  Germanici  principes  quoque  fece- 
runt  anfe  nostra  tempora.  Fuerunt  enim  Ierosoly- 
mis  adhuc  recens,  dux  Fridericus,  postea  etiam 
dux  Albertus,  dux  Henricus,  principes  Saxoniae. 

Voluit  autem  Sanseverinas  ire  etiam  ad  mon- 
tem  Sinai,  ubi  hodie  est  templum  S.  Catharinae. 
Inde  progredi  voluit  in  Aegyptum.  Oportuit  igitur 
eum  iter  facere  per  Idumaeam,  et  loca  illa  Arabica: 
Ibi  occurrit  ei  inagna  caterva  latronum.  Deductor 
sive    interpres    statim    agnovit   praedones  esse,  et 

12* 


183 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


184 


dixit  Sanseverinati :  Domine,  non  possum  vos  de- 
fendere:  Necesse  est,  ut  vos  vel  pecunia  redima- 
tis,  vel  pugnetis.  Bene  inquit  Sanseverinas,  in- 
veniemus  aliquid  consilii,  et  sfetim  ipse  descendit 
de  equo.  Idem  iubet  facere  caeteros  comites  suos. 
Iubet  et  ministros  deponere  sarcinas,  et  parare 
prandium,  proferre  cibos  et  lagenulas,  in  quibus 
(ut  eo  proficiscentes  facere  necesse  est)  et  aqua 
et  vinum  vehitur.  Strata  mensa  consident  in  arena. 

Cum  accessissent  praedones,  Sanseverinas  ob- 
viam  eis  progreditur.  Intrepide  et  blande  eos  allo- 
quitur  per  interprctem.  Dicit  sibi  videri  homines 
nobiles  et  militares  eos  esse:  Se  quoque  esse  mi- 
litem,  et  petere  se  propter  commune  foedus,  quod 
debeat  esse  inter  viros  nobiles,  et  milites  iustos, 
ut  velint  secum  prandere.  Ait  suae  patriae  hunc 
morem  esse,  ut  homines  dediti  militiae,  in  convi- 
viis  familiariter  inter  se  colloquantur  de  impcriis, 
et  de  re  militari :  se  suscepisse  hoc  iter,  ut  cogno- 
sceret  genus  militiae,  et  mores  militares  istarum 
gentium. 

Mirati  latrunculi  illi  virtutem  viri,  sicut  etiam 
barbari  hominis  moveri  solent  illustribus  signis 
virtutis,  descendunt  de  equis,  reverenter  salutant, 
assident  ei  in  arenis,  et  simul  prandent  et  una  bi- 
bunt  honeste  (Nam  in  locis  istis  arenosis  oportet 
esse  temperantiores). 

In  prandio  narrat  Sanseverinas  per  interpre- 
tem,  se  hominem  Italum  esse,  Commemorat,  quae 
sint  praecipua  regna  in  Europa,  et  qualis  sit  re- 
gum  gubernatio,  qui  sint  gradus  dignitatum  et  ho- 
minum,  quomodo  bella  indicantur  ac  gerantur  cer- 
tis  legibus.  Narrat,  qualia  sint  arma,  quae  ratio 
oppugnandi  urbes.  Illi  vicissim  narrant  suas  hi- 
storias.  Tandem  cum  liberaliter  pransi  essent,  iu- 
bet  Sanseverinas  proferri  ex  sarcinis,  bombardas, 
arcus.  gladios  (quemadmodum  ad  varios  usus  pe- 
regrinatores  huiusmodi  arma  secum  habere  oportet, 
et  inter  haec,  etiam  omnis  generis  ornamenta,  quae 
dent  hospitibus).  Dat  igitur  singulis  xenia,  distri- 
buit  potioribus  alia  atque  alia  arma,  dat  pecuniam 
ministris. 

1111  delectati  oratione  illius  et  muneribus,  laeti 
accipiunt  do.ia,  eumque  amanter  aliquo  usque  co- 
mitantur.  Postea  agunt  gratias,  et  abeunt.  Tan- 
tum  valet  virtus  etiam  apud  ignotos  et  malos. 

Post  triduum  redeunt  iidem  latrunculi,  sed  ma- 
iori  cum  comitatu,  et  vi  capiunt  Sanseverinatem, 
cum  suis.  Hi  putabant  iam  actum  esse  de  sua  vi- 
ta,  sed  ducuntur  in  arcem  quandam,  ubi  honorifice 
excipiuntur,  et  retenti  triduo,  ac  donati  massis  auri 
nativi,  thure,  et  myrrha  reducuntur  in  viam. 

Pulchra  est  haec  narratio,  in  qua  describenda 
adolescentes  stylum  exerceant.     Est  insigne  exem- 

Elum,  quod  Comitas  saepe  prosit  in  magnis  pericu- 
s,  et  quod  virtute  moveantur  etiam   homines  feri. 


Sed  nunc  recensui  hanc  historiam,  occasione,  pro- 
fectionis  Mariae  per  ista  loca,  quae  semper  fuerunt 
plena  latrunculis. 

Non  fuit  igitur  profectio  ista  sine  pericnlo. 
Sed  Deus  eam  protexit.  Et  sicprotegit  etiam  alios 
pios  exules,  sicut  scriptuin  est :  Posui  verba  mea  in 
ore  tuo,  et  manu  mea  prolegam  te,  utplanlescoelos. 
Est  insignis  consolatio  pro  tota  Ecclesia,  sed  in- 
primis  pro  doctoribus,  qui  crebrius  pelluntur  in 
exilia,  etiam  hoc  fine,  ut  propagetur  doctrina,  qua 
eolligitur  Deo  Ecclesia,  quae  est  simiiis  horto 
coelesti. 

Exulavit  Daniel  in  Babylone,  ut  in  illis  poten- 
tissimis  regnis,  Babylonico  et  Persico,  notitia  Dei 
inclaresceret,  ad  quam  ab  eo  conversi  sunt  etiam 
reges  illi  praestantissimi:  Nabuchdonosor,  Darius 
Medus,  et  Cyrus.  Fuit  in  exilio  isto,  multo  maior 
gloria  Ecclesiae  populi  Iudaici,  quam  doini  florente 
politia. 

Paulus  quoque  de  se  et  caeteris  Apostolis  in- 
quit,  Vagari  ipsos  incertis  sedibus,  surnus  dctaxov- 
(xevoi,)  inquit.  Quod  poeta  dixit:  Erramus  fatis,  acti 
maria  omnia  circum, 

Hodie  quam  multi  praestantes  viri,  excellentes 
ingeniis,  eruditione,  et  virtute,  qui  Deum  recte  in- 
vocant,  pelluntur  scdibus  patriis?  Vagantur  in  ma- 
gnis  aerumnis,  et  miseriis,  quorum  calamitate  vult 
nos  Deus  affici,  sicut  praecipitur  in  Deuter.  et  ad- 
ditur  ratio:  Meniento,  quod  et  tu  fueris  exul  in  ter- 
ra  Aegypti.  Aut  sumus,  aut  fuimus,  aut  possumus 
esse,  quod  hic  est. 

Ego  iam  sum  h1c  Dei  beneficio,  40  annos,  et 
nunquam  potui  dicere,  aut  certus  esse,  me  per 
unam  septimanam  esse  mansurum.  Facile  possunt 
homini  accidere  exilia.  Id  singuli  cogitarc  debent. 
Et  quia  nemo  sibi  per  omnem  vitam  potest  polliceri 
certum  aliquod  ho^pitium,  habeamus  et  nos  ratio- 
nem  piorum  exulum,  sicut  dlcitur:  %evotg  inapxaiv, 
idSv  Xacov  Tcv£fl  noii.  Honestis  exulibus  si  b°,nefece- 
ris,  Deus  etiam  tibi  benefaciet,  vel  tu  quoque  con- 
sequeris  paria.  Praecipue  vero  cogitemuy  causas 
exiiiorum,  de  quibus  dixi.  Et  teneamus  consolatio- 
nem,  quod  Deus  velit  etiam  nos  in  exiliis  iuvare, 
defendere,  servare :  Sicut  servatus  est  puor  iste. 
Maria,  loseph,  qui  post  mortem  Herodis  rcdierunt 
etiam  in  patriam. 


De  Parricidio   Infantum. 

Quanquam  autem  evaserunt  Tyrannidem  Hero- 
dis,  Cbristus  et  parentes,  et  in  exilio  quoque  ser- 
vati  sunt:  tamen  non  desinit  Diabolus  furere.  Imo 
incipit  magis  magisque  incitare  illum  senem  Ty- 
rannum.     Ideo  intereunt  aliqua  membra  Ecclesiae. 


185 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


186 


Trucidantur  infantes  in  Bethlehem,  et  in  tota  illa 
vicinia.  Haec  fuit  magna  calamitas,  interfici  tan- 
tam  multitudinem  infantulorum,  qui  plerique  fue- 
runt  bimuli,  Qua  aetate  cariores  solent  esse  paren- 
tibus.  Quorum  luctus  quantus  fuerit,  nemo  satis 
cogitare  potest. 

Certe  ingens  dolor  fuit,  avelli  pueros  a  com- 
plexu  parentum,  et  in  eorum  conspectu  tam  iinma- 
niter  interfici.  Non  dubium  est,  multos  etiam  in 
sinu  matrum  interfectos  esse.  Qui  inier  vos  sunt 
parenteSj  possunt  de  magnitudine  istius  doloris  ut- 
cunque  cogitare.  Etsi  infantes  qioque  habent  sen- 
sumdoloris:  quia  sentiunt,  quod  interficiuntur:  sen- 
tiunt  cruciatum,  cum  lacerantur  membra:  Tamen 
parentum  dolor  est  multo  maior. 

Est  autem  hoc  testimonium  valde  illustre,  quod 
parvuli  pertineant  ad  Eeclesiam,  Quia  Evangelista 
accommodat  ad  eos  dictuin  prophetae  de  luctu 
Rachel,  id  est,  Ecclesiae.  Item  quia  patiuntur  isti 
infantult  propter  Christum.  Fuerunt  igitur  membra 
Ecelesiae,  fuerunt  martyres,  fuerunt  haeredes  vitae 
aeternae,  sicut  de  infantibus  in  Ecclesia  inquit 
Christus:  Non  est  voluntas  patris  mei,  ut  pereat 
unus  de  parvulis  istis.  Item,  Talium  est  regnum 
coelorum. 

Prudentius  pulchre  scripsit  de  istis  infantulis 
occisis  ab  Herode:  Salvete  flores  martyrum,  Quos 
primo  vitae  in  limine  Hostis  Herodes  sustulit,  Ceu 
turbo  nascentes  rosas.  Deus  ornovit  istos  pueros 
martyrlo.  lpsi  laverunt  stolas  suas  in  sanguine 
agni.  Sunt  mactati,  ut  essent  testes  de  Christo, 
et  ut  essent  similes  Christi. 

Neque  tamen  ubique  Diabolus  shniles  caedes 
potuit  efficere.  Fuerunt  servati  parentes.  Alibi 
etiam  Deus  pepercit  infantibus.  Scribitur,  quod 
Elizabeth  tunc  fug<Tit  cum  lohanne  Baptista  trans 
Iordanem  in  solitudinem.  Vult  enim  Deus  servare 
Ecclesiam,  sicut  antea  quoque  dixi  de  exiliis.  Dat 
Deus  aiiquibus  tranquillam  sedem  aliquamdiu.  Alios 
exercet  in  exiliis.  Ita  sinit  Deus  in  persecutioni- 
bus  interfici  aliqua  inembra  Ecclesiae,  quae  tainen 
suo  tempore  reviviscent :  quorum  sanguis  inlerim 
clamat  conlra  Tyrannos,  accusat  iniustitiam  Tyran- 
norum,  et  postulat  ultionem  contra  eos.  Alios 
quosdam  servat  superstites. 

In  his  omnibus  lucet  miranda  Dei  sapientia, 
et  providentia.  Conspiciuntur  exempla  stupendae 
prorsus  et  mirabilissimae  gubernationis  FLcclesiae, 
sive  exilia  piorum  spectes,  sive   caedes   aliquorum. 

Saepe  olim  facfum  est,  ut  Christiani  magno 
numero,  seu  magnis  agminibus  expellerentur  ex 
civitatibus.  Postea  fuerunt  in  eos  immissi  equites, 
qui  conculcarent  miscros  senes,  pueros,  virgines, 
matronas. 

In  Eusebio  editione  Basileensi  Graeca  scribi- 
tur   fuisse   Episcopus  quidam  Chaeremon  in  Nilo- 


poli,  qui  cum  magna  multitudine  fuit  eiectus  ex 
urbe.  Ipse  et  uxor  eius  fuerunt  senes,  confecti 
aetate  et  annis.  Non  potuerunt  progredi  propter 
senectam.  Sublati  sunt  autem  in  coelum  in  con- 
spectu  omnium.  Credo  hoc  vere  sic  accidisse,  et 
puto  multa  similia  aliis  temporibus  facta  esse.  Eri- 
puit  eos  Deus  ex  calamitate,  et  transtulit  in  vitam 
aeternam.  Sed  tamen  et  ex  reliqua  multitudine,  ut 
dixi,  mirabiliter  servantur  aliqui  in  hac  vita.  Alii 
ita  patiuntur,  ut  crudeliter  interficiantur.  Sed  glo- 
rificabuntur  olim,  cum  Deus  Ecclesiam  glorificatu- 
rus  est. 

Etiam  Zacharias  pater  Baptistae ,  aliquanto 
post  interfectus  est  propter  confessionem,  Et  puto 
Christum  de  eo  loqui,  cum  dicit :  Veniet  super  vos 
omnis  sanguis  iustus,  qui  effusus  est  ab  Abel,  usque 
ad  Zachariam.  Et  sic  vetustas  sensit.  Basilius 
expresse  dicit  hunc  esse  veterem  scrmonem  in  Ec- 
clesia.  Haec  consideremus,  et  sciamus  Eccfesiam 
subiectam  esse  cruci,  et  petamus,  ut  Deus  nos 
confirmet,  et  servet  sibi  reliquias  aliquas  Ecclesiae. 


DOMINICA    POST   FESTUM   NATIVITATIS 

CHRISTI. 

Evangelium   Lucae  2.     Erant  pater   et  mater 
eius  mirantes,  etc. 

Testimonia   de  doctrina   Ecclesiae. 

Saepe  auditis  hanc  communem  doctrinani,  quod 
Deus  velit  sibi  Ecclesiam  coliigere  in  hac  vita, 
per  verbum  et  testimonia  huic  addita.  Ac  ad  ver- 
buni  praedicandum  missus  est  filius  Dei,  inde  us- 
que  ab  initio  post  lapsum  primorum  parentum,  qui- 
bus  patefecit  promissionem  gratiae,  ignotam  prius 
omnibus  creaturis.  Postea  idem  filius  misit  pro- 
phetas.  Tandem  ipse  apparuit  in  carne.  Misit 
Apostolos,  ad  praedicandum  Evangelium  in  toto 
orbe  terrarum.  Semper  autem  adiunxit  testimonia, 
ad  oonfirmandos  pios,  et  refutandos  itnpios.  Sed 
non  sic  incurrunt  in  oculos,  ea  quae  geruntur  in 
Ecclesia,  ut  res  gestae  Alexandri,  aut  lulii  Caesa- 
ris,  quae  omniuin  gentium  oculis  conspiciuntur. 
Et  tamen  vult  Deus  Ecclesiam  quoque  certam  esse 
de  Articulis  fidei.  Ideo  quando  exlrbet  opera  sua, 
quae  in  verbo  promisit,  siinul  exhibet  multa  testi- 
monia.  Rcci;antur  igitur  et  de  nativitate  Christi 
ab  Evangelistis  testimonia,  quae  nobis  inculcare 
debemus,  ut  fidem  in  nobis  confirment. 

Multo  conspectius  fuit  volitare  Alexandrum 
per    Asiam   cum    exercitu,  vastantem   regna,    con- 


187 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


188 


stituentem  novam  Monarchiam:  Item  lulium  voli- 
tare  per  Afrieam,  et  Europam,  quam  hoc,  quod 
filius  Dei  nascitur  in  caupona  seu  publico  diver- 
sorio,  et  quidem  in  stabulo.  Nec  tamen  hoc  tan- 
tum  Dei  opus  est  sine  testimoniis.  Statim  a  con,- 
ceptione  fuerunt  testes,  Maria,  Ioseph,  Zacharias, 
Elisabeth,  et  horum  familiae.  A  nativitate  vocan- 
tur  pastores:  et  hie  testificantur  Simeon  et  Hanna. 
Postea  veniunt  Magi  ex  Oriente,  et,  ut  ego  exi- 
stimo,  ex  Perside.     Illi  etiam  tiunt  test.es. 

Haec  testimonia  voluit  Deus  multis  innote- 
scere,  ut  mirandum  illud  opus  Dei,  non  modo  istis 
temporibus,  sed  etiam  ad  totam  posteritatem  longe 
lateque  spargeretur  ac  propagaretur.  Diligcnter 
igitur  ea  nobis  proponamus,  quia  fides  exemplo 
membroium  Ecclesiae  confirmatur  de  omnibus 
articulis. 

Sed  consideremus  simul  dissimilitudinem  Ec- 
clesiae,  et  imperioium.  Non  contemnamus  haec 
testimonia  propter  personas  imbecilles  Sciamus 
assentiendum  esse  his  testimomis,  etiamsi  inferiora 
esse  videntur  spectaculis  iliis  imperiorum,  quae  in 
omnium  oculos  incurrunt,  et  suo  quodam  splendore 
imperitorum  animos  capiunt.  Hic  est  priinus  locus 
considerandus  in  hoc  textu. 


Canticum   Simeonis. 

Postea  coniungatur  Concio  Simeonis,  (quae  in 
hoc  textu  describitur)  cum  cantito  ipsius  praece- 
dente,  in  quo  gratulatur  sibi,  et  Deo  gratias  agit 
pro  missione  filii  in  earnem,  et  laetus  expetit  iam 
mortem.  Nunc  dimiUis  servnm  tuum  in  pace,  se- 
cundum  eloquium  tuum,  id  est,  iuxta  Oraculum  illud, 
quo  promisisti,  me  non  visurum  esse  mortem,  nisi 
vidissem  prius  Messiam,  seu  Christuin,  seu  unctum 
Domini.  Nunc  autem  vident  oculi  mei  hunc  Mes- 
siam  promissum,  quem  carne  mea  indutun;  bracliiis 
meis  gesto. 

De  hoc  Messia  pergit  deinde  praeconium  facere. 
Nominat  eum  s<dufare  Domini,  id  est,  salvatorem 
a  Deo  eonstitutini ,  et  quidem  ordinatum  et  exhi- 
bitum,  ad  salvandos  omnes  populos.  Hoc  est 
enhn,  paratum  esse  in  conspectu  omnium  populo- 
rum,  id  est,  Iudaeorum  et  gentium.  Lumen  ad 
revelationem  gentium,  et  gloriam  popidi  seu  plebis 
Jsrael.  Sententia  est:  Hic  Messias  lucebit  gentibus, 
seu  erit  Lumen  furens  gentibus ,  ut  videant  Deum, 
et  habeant  consolationem  in  terroribus  peecati  et 
mortis.  Idem  Messias  erit  gloria  populi  Israet,  id 
est,  per  hunc  gloiifieabitur  doctrina,  et  Ecclesia 
huius  populi,  quod  non  fuerint  vanae  promissiones, 
divinitiis  ei  traditae.  Ipsi  etiam  electi  in  hoc  po- 
pulo,   agnito  hoc  Messia,    non    gloriabuntur    cere- 


rhoniis  suis,  aut  observatione  legis,  aut  aliis  prae- 
rogativis  corporalibus,  sed  acquiescent  in  fiducia 
huius  pueri,  qri  carnem  ex  insis  assumpsit,  et  ut 
David  loquitur,  sic  aspicit  nos  in  fornia  hominis, 
ut  sit  Ichova  in  excelsis  Deus 

His  Epithetis  voluit  Simeon  complecti  sum- 
mam  totius  doctrinae  de  beneficiis,  et  regno  Mes- 
siae.  Beneficia  sigi.ificantur  appellatione  satutaris. 
lntelligit  autem  Salulare,  non  de  Imperio  mundano, 
sed  de  vera  salute,  qua  Deus  abolito  peccato  et 
morte  restituit  vera  bona,  quae  ait  deinceps  affe- 
renda  esse  tot.i  gcneri  humano,  Quia  regnum  Mes- 
siae  affirmat  in  posterum  futurum  esse  in  Ecclesia, 
quae  sit  colligenda  simul  ex  Iudaeis  et  gentibus. 

Consideretur  autem  in  voce  tuminis  gentium  et 
gtoriae  Israet  Antithesis,  quae  valde  illustrat  verba 
Simeonis.  Gentes  antequam  audiverunt  Evange- 
liuin,  et  agnoverunt  Messiam,  vixerunt  in  tenebris, 
sine  agniiione  veri  Dei,  fuerunt  oppressae  peccato 
et  morfe  aeterna.  Iste  Dominus  autem  est  missus, 
ut  colligat  Ecclesiam,  non  tantum  ex  semine 
Abrahae,  sed  etiam  ex  gentibus,  quaruin  mentionem 
expressam  continent  promissiones  traditae  de 
Messia.  Ut  cum  ad  Abraham  dictum  est:  In 
semine  tuo  benedicentur  omnes  gentes.  Item,  Non 
auferetur  sceptrum  de  Iuda,  donec  venerit  Schito, 
et  gentes  ud  eum  concurrent. 

Schilo  significat  faustum  et  felicem,  Item  foe- 
tum  virginis.  Nam  Schiliah  idem  est,  quod  x°Ql0V-> 
id  est,  pellicula,  quae  cingit  foetum:  Et  usus  est 
Iacob  lantivwcii.  Non  dicit  foetus,  sed  pellicula 
cingens  foetum  ,  ad  signifieandam  infirmitatem, 
qualis  fuit  Christi  pendentis  in  cruce. 

Sic  et  in  caeteris  prophetiis  passim  fit  nientio 
voeationb  gentium.  Has  inquit  Simeon  habituras 
per  hunc  Messiam  lucem,  id  est,  agnitionem  volun- 
tatis,  et  cultum  veri  Dei.  Hic  Messias  pellet  tene- 
bras,  Accendet  novam  lucem  inter  gentes,  erit  in 
eis  efficax,  dabit  consolationem  et  laetitiam  acquie- 
scentem  in  Deo,  propter  hunc  Mediatorem  osten- 
sum  et  agnitum  in  praedicatione  Kvangelii.  Gentes 
audita  voce  de  remissione  peccatorum  vivificabun- 
tur  ad  iustitiam  et  vitam  aeternam. 

Contra:  Tamengentes  habuerunt  notitiam  legis: 
Ergo  habuerunt  agnitionem  voluntatis  Dei.  Respon- 
deo.  Ex  lege  agnoscitur  ira  Dei.  Sed  audita  voce 
Evangelii  agnoscitur  misericoroia  promissa  in 
iilio.  Ethnici,  Turcae,  hoc  sciunt :  Non  cccides, 
JVon  moechaberis,  etc.  Sed  non  norunt  doctrinam 
de  propitia  Dei  voluntate,  non  de  salutari  invoca- 
tione  veri  Dei,  quain  docet  Christus:  Quicyuid  pe- 
ticritis  in  nomine  meo  patrem,  dabit  vobis.  Qui 
non  honorat  filium,  non  honorat  patrem.  Extra 
hunc  filium  ista  misera  natura  fugit  Deum:  Et 
habet  Epicuraeas  aut  Academicas  opiniones,  quae 
impediont  invocationem. 


189 


TOSTILLA   MELANTHONIANA. 


190 


Tantum  illa  agnitio  et  invocatio  Dei  vera  est, 
quando  scimus,  huhc  esse  veruin  Deum,  qui  se 
patefecit  «nisso  tilio,  ut  dieitur:  Qui  vidit  me, 
videt  pntrem  meum.  Deinde  cum  statuimus,  nos 
exaudiri  propter  Christum.  In  hoc  eniin  omnes 
proinissiones  sunt  Amen. 

Haec  omnia  ignota  sunt  Ethnicis  :  Sed  audila 
voce  Evangeiii,  agnito  filio  fiunt  raanifesta.  Et 
postquam  mentes  illustratae  sunt  hac  luce,  vi- 
vificantur  etiam  corda,  ut  sentiant  consolationem, 
et  habeant  initia  vitae  aetornae,  regantur  a  Deo, 
sanctificentur  a  Spiritu  sancto. 

lloc  modo  Christtis  est  lumeii  ad  reveiationem 
gentium,  id  est,  praehens  luiiein  gentibus. 

Iam  ludaei  habebant  pateiactiones  divinas 
factas  ipsoruin  patiibus.  Sed  hae  contemnebantur 
antea  a  gentibus.  Ridebatur  non  taritum  doctrina, 
sed  etiarn  Ecclesia  istius  populi.  Iudicabatur  gens 
fatua  et  superstitiosa.  Sicut  Cicero  ludaeos  hoc 
nomine  deridet.  Nunc  vero  exhibito  Messia,  et 
propagato  Evangelio,  agnoscetur  gloria  huius  po- 
puli.  Palarn  convincentur  omnes,  doctrinam  tia- 
ditam  isti  populo  non  fuisse  vanam  nec  commen- 
titiam:  Israeiitas  non  fuisse  mentitos,  cum  dixerunt, 
se  habere  promissiones  divinas,  et  se  esse  popu- 
lum  Dei. 

Nec  solum  refutabuntur  Ethnici,  sed  etiam 
hypocritae  in  illo  ipso  populo  Israel.  Tradita  erat 
Iudaeis  lex  moralis  seu  Decalogus,  traditus  cultus 
ceremoniarum ,  traditus  ordo  iudiciorum.  Habe- 
bant  teniplum,  arcam  foederis,  regnum.  Erant  orti 
ex  patribus.  Gerebant  titulum  populi  Dei.  His 
gloriabantur,  propter  haec  se  efferebant  hypocritae. 
Coliocabant  in  his  iustitiam  suam:  Quaerebant  in 
umbris  rerum  externarum  salutem,  et  vitam  aeter- 
nam.  Non  enim  recte  intelligebant  legem,  non 
colebant  Deum  in  veritate  et  spiiitu,  non  habebant 
verum  inlellectum  promissionum  de  Messia. 

Electi  vero  in  hoc  populo  amplexi  Evangelium 
acquiescentes  hoc  in  puero,  agnoscent  hanc  esse 
veranr  gloriam  coram  Deo,  veram  rustitiam,  veram 
salutem,  accipere  beneficia  buius  Domini,  petere 
et  expectare  propter  hunc  Dominum  renrissionem 
peccatorum,  invocare  Deum  fiducia  huius  Messiae. 
Sic  igitur  plebi  seu  populo  Israel  gloria  erit  puer 
iste. 


Vaticinium   Simeonis. 

Haec  magnifica  praeconia  cum  audiunt  losepii, 
et  Maria,  m;rantur,  obstupescunt,  laetantur.  Sed 
addit  Simeon  mox  praedietionem  de  futuro  scandalo 
multorum,    Item  Vaticinium    de   cruce,   Quia  dicit: 


Positum  esse  in  ruinam  et  resurrectionem  multorum 
in  Israel,  et  in  signum  cui  contradicelur.  Quin  et 
Mariae  animam  inquit  penelraturum   esse  gladium. 

Allrrdit  ad  dicta  proph^tarum  de  scandalis 
extituris  in  isto  populo,  et  ad  vaticinia  de  passione 
Christi.  Matrem  iusam  affirmat  in  rrrigno  «iolore 
futuram  esse,  scilicet,  quia  videbit  filium  crucifigi. 
Ubique  autem  Maria  repraesentat  Ecclesiam.  cuius 
afilictiones  hic  pinguntur,  cunr  dicitur :  Animam 
tuam  penetrabit  gladvus,  dum  revelantur  cogitationes 
cordium,  id  est,  dunr  se  profert,  et  ostendil  impietas, 
antsa  tecta  specie  sapientiae  et  iustitiae. 

Hic  igitur  sit  Locus  tertius  doctrinae  in  isto 
textu.  Nam  secundum  locurn  constituimus  Can- 
ticum  Siiueonis,  quod  antecedit  hanc  praedictionem, 
et  tamen  cuin  praedictione  coniungenduru  est. 

Etsi  autem  nota  est  doctrina  de  cruce,  et  saepe 
repetitur:  Tamen  non  pigeat  nos,  hoc  etiam  in  loco 
revocare  nobis  eam  in  nremoriam.  Quod  faciemus 
nunc  in  generc,  et  quidem  collatis  disputationibus 
philosophorum,  cum  sapientia  Ecclesiae. 

Ubr  est  pritnum  tradita  praedictio  de  cruce? 
Statim  initio  :  Ponam  inimicitias :  Et  serpens  mordebit 
calcaneum  eius.  Etsi  hoc  principaliter  ad  Christum 
pertinet,  tainen  ad  totum  corpus  Ecclesiae  simul 
referendum  est,  Quia  Diabolus  odio  filii  Dei  saevit 
in  genus  hunranum:  maxinre  vero  in  Ecclesiam. 
Adam  vixit  900  annos,  et  paulo  amplius,  et  vidit 
eventus  huius  praedictionis,  cum  suuimo  dolore 
suo.  Eadem  praedictio  hic  repetitur:  Iste  erit  in 
signum,  cui  contradicetur,  Et,  tnam  ipsius  animam 
penetrabit  gladius,  id  est,  tu  senties  rnagnos  dolores. 
Id  postea  experta  est  Maria,  cum  fuit  spectatiix 
Supplicii,  huius  filii  sui.  Quod  spectaculur.;  nulia 
alia  mater  facile  sustinere  potuisset.  Sed  hos  in- 
gentes  dolores  vicit  tanren,  confirmata  divinitus. 
Credo  non  fuisse  fortiorem  foeminarn  in  toto  genere 
humano.  Fuit  omnino  nragnum  animi  robur,  per- 
ferre  illud  triste  spectaculuni. 

Quandocunque  auteni  dicitur  de  Maria,  cogi- 
tcmus  id  acconmiodandum  esse  ad  Ecclesiam  uni- 
versanr.  Neino  piorum  est,  cui  non  accidant  mala 
inextricabilia  humanis  consiliis,  et  qui  non  sentiat 
dolores  in  nrultis  et  magnis  calamitatibus,  sicut 
significare  volui  in  istis  versiculis: 

Sunt  ingentia  perferenda  sanctis 
In  mundo  mala,  ut  inoocare  discant 
Mirandum  auxilium  Deum  ferentem 
Praesentemque  suis  adesse  cernant. 

Conferanrus  autem  causas  calamitatum  et  crucis, 
quae  comrnuniter  accidunt  omnibus  homi.iibus,  et 
Ecclesiae:  et  consolationes,  notas  in  philosophia. 
et  in  doctrina  Ecclesiae. 


191 


PHIL.  MEL.  SCKIPTA  EXEGETICA. 


193 


Causae  humanarum  calamitatum. 


Philosoplii  quas  dicunt  causas  humanarum 
miseiiarum? 

Ponunt  duas  potissimum.  Materiam  scilicet 
corporum,  et  voluntatem  hominis. 

Materiam  dicunt  talem  esse,  quae  sit  obnoxia 
morti :  Quia  naturaliter  ruat  ex  alia  forma  in  aliam, 
ut  videinus  pomum  putrescere,  et  inde  fiei  i  coenum. 
Sic  i°:itur  co°:itant:  mcrborum  et  mortis  causam  in 
genere  humano  esse  Materiam,  quae  habeat  suas 
vioes  alterationum ,  et  corruptionum.  Ignorant 
autem,  unde  hoc  sit,  quod  materia  hominis  iam  est 
similil)us  mutationibus  obnoxia,  quemadmodum  res 
caeterae  nascentes  ex  terra. 

Doctrina  vero  Ecclesiae  docet,  Inde  hoc  esse, 
quod  natura  iiominum  post  lapsum  est  deserta  a 
Deo.  Nair.  si  hoino  mansisset  in  statu  innocentiae, 
non  fuisset  mortuus.  Fuissct  templum  Dei,  in  quo 
habitans  Deus  vivificasset  hominem,  non  disces- 
sisset  ab  eo.  Quia  vero  non  mansit  homo  in  illa 
rectitudine,  in  qua  creatus  erat,  subieclus  nunc 
est  morti,  ut  Paulus  inquit :  Corpus  mortificatur 
propter  peccatum. 

Deinde  vident  philosophi,  homines  volentes 
sibi  accersere  multas  calamitates,  ut  Antonius 
volens  movet  bellum  contra  Augustum ,  et  sibi 
ipsi  autor  est  interitus.  Sed  hic  quoque  philo- 
sophia  ignorat,  unde  sit  tanta  infirmitas  in  volun- 
tatibns  hominum,  fantum  errorum,  tantum  vitiorum? 

Sola  autem  doctrina  Ecclesiae  nobis  monstrat, 
fontem  horum  malorum  esse :  lapsum  primorum 
hominum,  et  corruptionem  naturae,  quae  inde  se- 
cuta  est.  Sic  enim  conditum  iuit  initio  genus  hu- 
manum,  ut  non  modo  sine  morte,  seo  etiam  sine 
peccato  viveret.  Sed  primi  parentes  ultro  deser- 
verunt  verbum  Dei,  Admiserunt  peccatum,  cui 
proposita  fuit  haec  ingens  poena,  ut  postea  homi- 
num  natura,  amissa  priori  luce  et  integritate, 
obnoxia  esset  morti  et  peccato. 

Est  igitur  perfectior  doctrina  Ecclesiae,  quia 
prima.<  causas  miseriarum  humanarum  monstrat: 
De  quibus  cum  cogitamus,  Oportet  primum  con- 
siderare,  cur  in  toto  genere  humano  tantum  sit 
miseriarum;  Deinde  curEcclesia  in  primis  subiecta 
sit  ingentibus  iniseriis. 

Primum  igitur  in  genere:  Causa  universalis 
omnium  vitiorum,  erratorum,  raortis,  et  aliarum 
iniseriarum  :n  toto  genere  humano  est,  Pri- 
mum  peccatum,  quod  propagatum  est  in  omnes 
posteros,  Nascitur  enim  iam  natura  hominum 
in  corruptione  omniuin  virium,  et  desertione 
Dei.  Non  regitur  homo  a  Deo,  non  praeditus  est 
iis  donis,  ea  integritate  virium,  quam  Adam  accc- 
perat  pro  se  et  tota   posteritate.      Inde  est,   quod 


materia  non  vivit,  quod  mens  ruit  in  errores.  Vo- 
luntas  subiccta  est  pessimis  inclinationibus,  cor 
plenum  est  rapidis  et  turbulentis  afiectibus.  Inde 
sunt  seelera  sponte  electa,  quae  attrahunt  singu- 
lares  poenas. 

Altera  causa  est  Tyrannis  Diaboli,  cui  sub- 
iectus  est|homo  propter  iliud  ipsum  peccatum,  quod 
haeret  in  natura.  Non  tanlum  homo  corruptus, 
per  se  fertur  sine  lege  et  ordine,  sed  etiam  Dia- 
bolus  impellit  homines  odio  Dei  ad  horribilia  sce- 
lera,  ut  Cain  occidit  fiatrem,  impulsus  a  Diabolo. 
Saul  persequitur  Davidem,  incitatus  a  Diabolo. 
Idem  auget  calamitat.es  generis  humani ,  variis 
modis,  ut  cum  excitat  bella  iniusta.  Quantae  cae- 
des  factae  sunt  in  bellis  civilibus,  inter  Marium 
et  Syllam,  inter  Pompeium  et  Caesarem?  Quot 
inillia  civium,  quam  multi  praestantes  viri  inter- 
ficiuntur?  Talia  bellu  quid  sunt,  nisi  furores  Dia- 
bolicij  de  quibus  cogitantes,  non  possuinus  non 
obstupescere. 

Hae  sunt  causae  in  genere  humanarum  cala- 
mitatum.  Postea  peculiariter  considerandae  sunt 
causae,  propter  quas  Ecclesia  inprimis  sit  subiecta 
cruci  et  calamitatibus. 

Hic  rursus  prima  causa  est:  Quia  etiamEccle- 
siae  membra  nascuntur  cum  peccato.  Quod  cum 
contemnat  mundus,  vult  Deus  in  Ecclesia  conspici 
iram  suam  adversus  depravationem  illam  et  pec- 
catum  haerens  in  natura :  Et  ut  eam  agnoscamus, 
et  nos  subiiciamus  eius  iudicio,  Commonefacit  nos 
I  variis  modis,  iuxta  dictum:  Filium,  queni  diligit, 
i  corripit.  Item,  Innocens  coram  te  non  est  innucens. 
lob  fatetur,  se  coram  Deo  iniustum  esse,  etiamsi 
afflictionum  suarum  non  sint  causae  actualia  delicta, 
ut  amici  eius  disputabant. 

Secunda  causa  est:  Diabolus  magis  odit  Ec- 
clesiam.  Magis  igitur  insidiatur  Ecclesiae  et  piis 
singulis,  qui  sunt  Christi  membra.  Ideo  dicitur  in 
libro  Iob:  Diabolus  stetit  inter  filios  Dei. 

Tertia  causa  est,  ut  in  cruce  exerceantur  et 
cresoant  poenitentia,  fides,  invocatio  et  tota  novi- 
tas,  iuxta  dictum :  Bonwn  est  mihi,  quod  humiliasti 
me,  ut  discerem  iustificationes  tuas.  Item,  nadfj^axa 
/jia&tjpara,  quae  nocent,  docent.  Item,  AnQustia  tri- 
bidationis  disciplina  clamoris  eis,  id  est,  affiictiones 
docent  clamare  ad  Deum  in  invocatione. 

Quarta  causa  est,  Quia  etiam  in  Ecclesia  sunt 
plurima  delicta  actualia  atrocia ,  ut  Davidis  adul- 
terium,  scelera  Manasse.  Haec  punit  Deus  propter 
suam  iustitiam,  et  ut  alii  deterreantur  exemplo,  et 
multi  revocentur  ad  poenitentiam:  ut  dicitur:  lram 
Domini  portabo,  quoniam  peccavi  ei.  Item ,  Cum 
iudicamur,  a  Domino  corripimur,  ne  cum  hoc  mundo 
pereamus. 

Quinta  causa  est,  Quia  Deus  vult  neces  san- 
ctorum  esse   testimonia    de   doctrina.      Quia   enim 


193 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


194 


mortem  subeunt  magno  animo,  propter  confes- 
sionem,  imo  eunt  pios  in  tota  vita  propter  officia 
et  cultus,  quos  Deo  praestant,  multipliciter  Deus 
affligi  sinat:  Vult  agnoseere  alios,  quod  vere  seu- 
tiant  hanc  doctrinam  veram  esse,  et  a  Deo  tradi- 
tam,  et  quod  non  quaerant  suas  voluptates  et  com- 
moda,  sed  serio  serviant  Deo,  ipsius  gloriae  causa. 

Sexta  causa  est ,  ut  mors  sanctorum  sit  testi- 
monium  de  secatura  resuseitatione,  et  futuro  iudi- 
cio.  Vult  enim  Deus  nos  sic  ratioeinari:  Quia 
antea  testatus  sit,  sibi  placere  Abeluin,  Esaiam, 
Ieremiam,  Paulum:  quos  tamen  crudelissime  sinit 
interfici  a  Tyrannis:  necessario  restare  aliud  iudi- 
cium ,  in  quo  dantnabit  manifeste  interfectores 
carissimorum  amicorum  suorum. 

Septima  causa  est :  Quia  vult  Deus  sanctos 
lleri  conformes  imaginis  filii  sui,  non  tantum  in 
gloria,  sed  etiam  in  passioire:  sicut  Paulus  inquit : 
Regnabimus  una,  si  modo  una  patiemur. 

Octava  est:  Deus  vult  conspici  praesentiam 
suam  in  ipsa  cruce  Ecelesiae,  et  in  multis  mirandis 
liberationibus  suorum,  Quia  et  in  sensu  calamita- 
tum  sustentat  nos,  et  multa  maia  inifigat,  et  liberat 
saepe,  cum  calamitates  sunt  inextricabiles  humano 
consilio. 

Haeo  doctrina  de  causis,  propter  quas  Ecclesia 
cruci  subiecta  est,  semper  in  conspectu  esse  debet, 
ne  offensi  aerumnis  Ecclesiae,  existimemus  hunc 
miserum  coetum  a  Deo  negligi. 

lllustrat  autem  hanc  doctrinam,  distinctio  gra- 
duum  calamitatum,  quae  etiam  a  veteribus  est 
tradita.  Nam  in  EccJesia  afflictiones  sunt,  aut 
TifiWQiai ,  ut  eiectio  Davidis  ex  regno  post  adul- 
terium  et  caedem  Uriae:  aut  dixofiaciai,  ut  calami- 
tas  lobi:  aut  fiaqivQia,  ut  caedes  martyrum:  aut 
Xvzqov,  quod  est  solius  Christi  obedientia  et  passio. 

Mariae  calamitas  sentientis  gladium  penetran- 
tem  per  ipsius  animam,  id  est,  dolorem  ingentem 
ex  spectaculo  mortis  filii,  est  doxipacCa. 


Consolationes  m  calamitCltibllS. 

Non  est  autem  satis,  scire,  quae  sint  causae 
calamitatum,  sed  e  regione  tenendae  sunt  etiam 
consolationes :  ubi  rursus  prodest  conferre  locos 
philosopliicarum  consolationum,  et  doctrinae  Ec- 
clesiae. 

Praecipuae  consolationes  philosophicae  sunt. 
1.  Necesdtas.  Ferendum  est,  quod  mutari  non 
potest :  Et  qui  repugnat,  ille  duplicat  sibi  miseriam. 
Pugnat  eniin  de  re,  quam  non  potest  mutare.  Sed 
haec  est  frigida  et  ingrata  consolatio.  Hoc  ipsum 
enim  auget  dolorem,  quod  immutabilia  nobis  impo- 
nuntur. 

MELANTH.  OPER.  VOL.  XXIV. 


Secundus  locus  consolationis  philosophicae  est 
Dignitas  virtulis.  Non  debeo  facere  contra  iusti- 
tiam  fractus  dolore ,  Quia  bonum  honestum  est 
anteferendum  bono  utili.  Cato  non  recte  facit, 
quod  sibi  consciscit  mortem. 

Tertius  locus  est  Bona  conscientia:  ut  dicitur: 
Culpa  vacare  magnum  solalium.  Item,  Est  aliguid 
magnis  crimen  abesse  malis.  Contra  vero,  quando 
cor  sauciatum  est  conscientia  propriae  culpae: 
duplex  est  dolor:  Externus  corporis,  et  internus 
cruciatus  animi. 

Quarto,  Exempla  leniunt  aliquo  modo  dolorem, 
et  curn  cogitamus  alios  quoque,  et  quidem  prae- 
stantiores  slmilia  pati.  Esset  enim  inaequalitas,  et 
iniustitia  quaedam,  et  singularis  superbia,  expetere 
praecipuani  aliquam  fortunam,  et  non  velle  ferre 
aliquid  communiuni  aerumnarum. 

Quinto,  Causae  finales  afferunt  similher  aliquam 
doloris  mitigationem,  ut  quando  moritur  aliquis 
pro  patria,  vel  curn  pro  defensione  causae  bonae 
aliquis  patitur.  Torquatus  dimicat  magno  animo, 
Quia  intuetur  patriae  commodum,  et  appetit  gloriam 
seu  famam  honestam,  utdicitur:  Vicit  amorpatriae, 
laudumque  immensa  cupido. 

Sexto.  Collatio  eventuum,  id  est,  comparatio 
malorum  inter  se,  quorum  alia  rationi  maiora,  alia 
minora  esse  videntur.  Aeschines  minus  dolet 
propter  exilium,  Quia  laetatur  se  liberatum  esse 
ab  Attica  Republica  tanquam  a  rabiosa  cane. 

Postremo  iubet  ratio  sperare  laetum  exitum, 
ut  ille  inquit  apud  Comicum:  Heus  tu,  Omnium 
rerum  vicissitudo  est.  EtAeneas  inquit  ad  socios: 
Durate,  et  vosmet  rebus  servate  secundis. 

Sacpe  autem  nuilae  spes  humano  iudicio  viden- 
tur  reliquae,  Ubi  cum  vox  divina  iubeat  tamen 
retinere  spem  vitae  aeternae,  philosophia  dubitans 
de  vitae  sccuturae  statu,  relinquit  animos  in  despe- 
ratione,  nec  monstrat  portum,  in  quo  mens  tandem 
acquiescat.  Id  cum  experiantur  Ethnici ,  fateri 
ipsi  coguntur  in  magnis  doloribus,  infirmiores  esse 
consolationes  philosophicas,  quam  ut  mederi  possint 
tantis  nialis,  quibus  natura  humana  opprimitur. 
Ideo  Cicero  inquit:  Nescio,  quomodo  imbecillior  est 
medicina,  quam  morbus. 

Utir.ssimum  est  igitur,  quaerere  in  Ecclesia 
alios  locos  consolationum,  qui  efticacius  remedium 
monstrant. 

Etsi  igitur  in  levioribus  malis  snum  locum 
habent  philosophicae  consoi"tiones,  et  aiiquo  modo 
cum  lege  congruunt,  imo  in  Ecclesia  magis  illu- 
strantur,  lege  declarata  ex  Evangelio :  Tamen 
aliae  sunt  consolationes  peculiares,  quas  proprie 
tradit  Evangelium:  scilicet,  Kemissio  peccatorum: 
Agnitio  praesentiae  Dei  in  aeruinnis:  Spes  ultimae 
liberationis  et  salutis  aeternae.  Hi  loci  prorsus 
sunt  ignoti  philosophiae,  nec  traduntur  in  lege. 

13 


195 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


196 


Cum  philosophia  nobis  proponit  necessitatem, 
Itern  virtutis  dignitatein :  Lex  approbat  ista,  et 
exaggerat  mentione  mandati  divini,  quod  praecipit 
obedientiam  in  tolerandis  ariversis,  et  ne  irascamur 
Deo. 

Sic  approbat  lex  oonscientiam  bonam,  et  iubet 
exempla  considerare,  et  conferre  eventus  et  causas 
finales  intueri. 

Sed  hos  quoque  locos  illustrat  collatio  Evan- 
gelii,  Quia  non  tantum  exempla  legalia  nobis  pro- 
ponit,  in  quibus  videmus,  alios  quoque  poenas 
sustinuisse  propter  peccata,  sed  revocat  nos  etiam 
ad  exemplum  filii  Dei,  cui  oportet  nos  consimiles 
fieri  in  cruce  et  liberatione.  In  eventibus  quoque 
iubet  cogitare,  nos  multo  graviora  meritos  esse, 
Et  tamen  Deum  mitigare  poenas  debitas  delictis 
nostris. 

Finalem  vero  causam  multo  potiorem  monstrat, 
videlicet  Deum  ipsuin  ,  et  quia  afflictiones,  quas 
sustinemus  propter  vocationem  nostram,  et  con- 
fessionem  doctrinae,  serviunt  gloiiae  Dei,  et  pro- 
sunt  Ecclesiae. 

Hae  declarationes  cam  adduntur  locis  philo- 
sophicis,  qui  sunt  legales,  consideratio  fit  dulcior. 

Sed  quia  saepissime  recordatio  nostrorum 
delictorum,  et  conscientiae  reatus,  auget  dolores, 
ostenditur  in  Evangelio  promissio  remissionis  pec- 
catorum  prorsus  ignota  philosophiae. 

David,  etsi  habet  tristissima  vulnera  consci- 
entiae,  tamen  tenet  hoc  remedium:  Scit  sibi  dictum 
esse:  Dominus  abstidit  peccatum  iuum.  Latro  in 
cruce  non  frangitur  cruciatu  dolorum  corporis  et 
animi,  quia  credit  sibi  remitti  peccata  propter  hunc 
Dominurn,  ad  cuius  latus  affixus  est  cruci. 

Ita  omnes  agentes  poehitentiam  deducit  Evan- 
gelium  ad  filium  Dei,  et  eius  beneficia.  Affinnat, 
quod  propter  filium  Deus  recipiat  quanquam  cala- 
mitosos:  Docet  calamitates  non  esse  signa  abie- 
ctionis  a  Deo,  sed  esse  castigationes  paternas. 

Et  quia  cor  non  acquiescit,  nisi  intueatur  ali- 
quid  boni:  Evar.gelium  iubet  agnoscere  simul  urae- 
sentiam  Dei  in  aeruninis  accepta  remissione  pec- 
catorum:  ut  dicitur:  Ego  sutn  cum  eo  in  tribula- 
tione,  Et:  ubihabitabo?  In  spiritu  contrito  ettremente 
sermones  meos.  Hoc  modo,  cum  scimus  nos  a  Deo 
respici,  et  iuvari,  lcvatur  dolor:  Et  cor  intuens 
hoc  bonum,  scilicet  reconciliationem  cum  Deo,  et 
praesentiam  Dei,  incipit  acquiescere,  et  confugere 
ad  Deum,  et  petere  ab  eo  mitigationem,  siout  pre- 
caturDavid  in  sua  ealarnitate:  Domine  me  in  /urore 
tuo  arguas  me.  Item,  libera  me  a  sanguinibus,  id 
est,  a  tragicis  malis. 

Ostendit  etiam  Evangelium  spem  certam  fti- 
turae  liberationis  totalis  seu  universalis.  Hoc  fu- 
turum  bonum  intuens  lob  :  Etiamsi  occidet  me, 
inquit,    tameu   sperabo  in  eum.     Item,    Scio,    quod 


redemptor  meus   vivit,    et  mrsus  circumdabor  pelle 
mea. 

Sic  Maria  sciebat  hunc  filium  suum  non  man- 
surum  in  morte,  sed  revicturum  esse:  Quia  tenebat 
praedictiones  propheticas  de  morte  et  resuscita- 
lione  Messiae. 

Hanc  totam  doctrinam  de  causis  calamitatum, 
et  de  remediis  consolationum  necesse  est  saepe 
repeti  in  Ecclesia,  ut  omnibus  sit  in  cojnspectu  in 
tantis  miseriis  privatis  et  publicis,  quas  etsi  iuven- 
tus  per  aetatem  nondum  int elli2,it,  tamen  adultiores 
paulatiam  sentiunt,  gladio  penetrante  per  pectus 
ipsoruin,  11 1  hic  de  Maiia  inquit  Simeon.  Gratum 
vero  (iebet  esse  bonis  mentibus,  quod  in  collatione 
doctrinarum  vident,  quoinodo  antecellat  in  hac 
tanta  re  doetrina  Ecclesiae  disputationibus  philo- 
sopbicis,  quae  nec  principales  causas  calamitatum 
monstrant,  nec  firrnas  consolationes. 

Experiuntur  autem  effioaciam  divinarum  con- 
solationum  omnes  conversi  ari  Deum  in  vera  invo- 
catione:  Ubi  sentiunt  Deurn  facere  opus  alienum, 
ut  faciat  opus  proprium. 


Narratio   de  Hanna. 

In  textu  additur  narratio  de  Hanna,  quam 
Evangelista  ait  assidue  fuisse  apud  templum.  Erat 
enim  certus  locus  assignatus  mulieribus  prope 
templum.  Ibi  habebant  suas  operas,  lavabant  et 
coquebant  sacerdotibus  et  Levitis,  qui  erant  in 
praesenti  ministerio.  Educabant  puellas,  institue- 
bant  eas  in  precibus  et  aliis  exercitiis  pietatis  et 
virtutum,  sicut  fit  in  schola  honesta.  Eum  niorem 
imitati  sunt  Apostoli,  cum  iusserunt  eligi  gran- 
diores  natu  rnatronas  in  Ecclesia,  quae  peregrinis 
aut  aegrotis  servirent.  Et  hae  alimenta,  tanquam 
mercedes  habebant  ex  eleemosynis,  quas  tuuc 
Ecclesia  liberaliter  conferebat. 

De  hoc  more  saepe  loquitur  Paulus  in  Epi- 
stolis,  quoties  mentionem  fai;it  viduarum,  Qua»  cum 
ait,  fidem  suam  obstrinxisse  Ecclesiae:  non  intel- 
ligit  votum  coelibatus,  sed  fidem,  qua  promiserunt 
fidelitatem  in  serviendo,  aut  certe  professionem 
firiei  Christianae,  qua  testatae  sunt  se  amplecti 
omnes  articulos  fidei. 

Est  autem  testimonium  insigne  in  bac  historia, 
quod  sancti  eliam  in  coniugio  piaceant  Deo,  Quia 
Hanna  scribitur  post  annos  virginitatis  suae,  etiam 
cum  inarito  vixisse:  Et  fuisset  ei  liberum,  sivoluisset, 
transire  etiam  ad  secundas  nuptias:  sicut  Paulus 
iubet  iuniores  viduas  nubere,  esse  matres  et  nutrices 
familiarum. 


197 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


198 


Appendix  historica:  cui  occasionem  prae- 
buit   dies  Sylvestri   asscriptus    Calendario. 

Craslinus  dies  est  ultimus  dies  unni.  In  Ca- 
lendario  nominatur  dies  Sylvestri.  Quis  fuit  Syl- 
vester  ?  Fiiit  Episcopus  Romanus ,  de  quo  ali- 
quid  dicendum  est  propter  stultas  fabulas,  quae 
leguntur  in  lure  Canouico,  quibus  dicitur  de  Syl- 
vestro,  quod  baptizaverit  Constantinum,  et  quod 
propterea  donatus  sit  ab  eo  urbe  Roma :  et  Occi- 
dentis,  (id  est,  Itaiiae,  Galliae ,  Hispaniae,  Ger- 
nianiae,  et  aliarum  proviuciarum  vicinarum)  imperio. 

Haec  fabula  extat  titulo  Donationis  Constantini : 
Et  habet  praescriptum  nomen  Palea.  Ac  putant 
indocti  Paleas  dici  constitutiones  inanes.  Sed 
aberrant  in  Etyrnologia  vocis,  quae  non  est  Latina, 
sed  Graeca,  et  signiheat  idem,  quod  nomen  vetus. 
Sciant  igitur  iuniores,  ubieunque  scriptum  est  nomen 
Palea,  ibi  significari  Graecam  voeem  nalaia  scilicet 
SiaioXij,  id  est,  vetus  constitutio.  Sed  haec  neque 
vetus,  neque  vera  est,  ut  postea  dicam.  Prius  enim 
quaedam  de  Constantino  vobis  in  memoriam  revocabo, 
propter  quaestiones,  quarum  utilis  est  consideratio. 

Fuit  Constantinus  vir  praestans,  et  excitatus 
divinitus  ad  mutandam  formam  imperii  et  ad  libe- 
randarn  Ecclesiam  ab  immanibus  persecutionibus, 
quae  duraverant  inde  usque  a  Nerone  annis  ducentis 
et  amplius.  Pater  eius  fuit  Constantius,  quem 
Spirae  habitasse  manifestum  est,  ex  monumentis, 
quae  adhuc  ibi  conspiciuntur.  Nomen  Spirae 
significat  cohortem.  Fuit  ibi  cohors  regia,  ba3 
fyoffgeftnb.  Nam  vetustas  nominavit  cohortem  ba6 
fjoffcjeftnb-  Inde  est  Curtisanus.  Et  ego  credo  eum 
fuisse  conditorem  urbis  Spirae. 

Fuit  autem  Constantius,  unus  ex  collegis  alio- 
rum  Imperatorum.  Nam  ad  securitatem,  ne  orirentur 
seditiones  per  ambitionem,  plerumque  adiunxerunt 
sibi  Imperatores,  aliquos  collegas.  Coniuges  Con- 
stantii  duae  fuerunt:  una  Helena,  mater  Constantini 
Magni:  altera  Theodora  filia  Maxirniani.  Sed  Con- 
stantius  praetulit  Constantinum  filiis  natis  ex  filia  regis. 

Vivo  igitur  Constantio  fuit  Constantinus  Caesar: 
non  Augustus:  sicut  in  Imperio  Germanioo  Fer- 
dinandus  superstite  Carolo  V.  fuit  Caesar  antiquo 
more,  donec  Carolo  successit,  resignanti  Imperium. 

Erant  autem  magni  motus  in  italia  propter 
persecutiones  Christianorum,  cum  primum  vocalus 
est  ad  imperium  Constantinus.  Magna  etiam  con- 
fusio  erat  libidinum  tunc  in  Italia,  sicut  scribitur 
Sophrona  rapta  conscivisse  sibi  ipsi  mortem,  Lucre- 
tiae  more.  Ita  occasio  data  fuit  Constantino  trans- 
eundi  in  Italiam:  Et  dubitanti,  an  Romam  exer- 
citum  duceret  contra  Maxentium,  Tyrannum  crude- 
lissimum,  et  impurissimum,  ostendit  Deus  illustre 
signum  victoriae.     Nam    rnedio    die    in   clara   luce 


vidit  Constantinus    in   coelo  igneam  crucem,    cum 
literis,  iv  iuvtm  vtxa,  In  hoc  vince. 

Eusebius  scribit  se  hanc  narrationem  ex  ipso 
Constantino  audivisse.  Victo  auteru  Maxentio  Con- 
stantinus  curn  Licinio,  quem  Maximinus  Caesarem 
nominaverat,  et  qui  tenebat  Illyriciun,  fecit  foedus, 
et  sororem  suam  consanguiricam,  Constantiam,  ei 
uxorem  dedit.  Hi  igitur  duo  Constantinus  et  Li- 
cinius  (extinctis  iarn  caeterjs  Tyrannis,  Diocletiano, 
Maximiano,  Maxentio,  et  Maximino)  tanquam  col- 
legae  tenuerunt  imperium,  et  paulisper  pax  fuit  in 
hnperio. 

SedLicinius  contra  edicta,  quae  simul  anteae  dide- 
rant,  ut  Ohristianis  parceretur,  saeviit  in  Christianos 
in  Oriente,  ubi  imperabat.  Inde  extitit  bellum,  in  quo 
Constantinus  Licinium  vicit  duobus  magnis  praeliis, 
fuitque  Licinius,  euiri  non  desineret  res  novas 
res  novas  moliri,  tandem  interfectus  Thessalonicae, 
a  Constantini  praesidio. 

Hic  quaeritur:  An  recte  fecerit  Constantinus, 
quod  bellum  intulit  collegae  et  affini  suo  Licinio, 
suscepta  defensione  Christianorum? 

Respondeo  Recte  fecit.  Nam  Licinius  violato 
priori  edicto,  ruperat  iam  foedus :  Et  iusta  defensio 
etiam  contra  socios  ad  depellendam  manifestam 
saevitiam.  Erant  socii  Lacedaemoniorum  Thebani. 
Et  tamen  adiuverunt  Thrasybulum,  petentem  ab 
eis  auxilia  contra  30  Tyrannos,  omnia  vastantes 
Athenis,  caedibus  et  rapinis.  Est  enim  in  omuibns 
foederibus  excepta  defensio  adversus  notoriam 
iniuriam. 

Contra.  Licinius  non  videtur  fuisse  impediendus 
in  ea  parte  imperii,  qUam  ipse  regebat.  Cur  igitur 
defendit  Constantinus  alienos ,  qui  erant  Licinio 
subditi?  Quid  ad  Thebanos  pertinebat ,  quomodo 
Spartani  Athenas  a  se  victas  gubernarent?  Re- 
spondeo.  Etiam  subditis,  si  sit  manifesta  saevitia, 
licet  fieri  supplices,  implorare  auxilia  ab  aliis :  Et 
suscipere  eorum  defensionem  aliis  regibus  licet. 
Ita  olim  Athenienses  susceperunt  defensionem  libe- 
rorum  Herculis.  Sic  cum  manifesta  esset  crude- 
litas  praesidii  Laconici  in  Athenienses,  Thebani 
recte  fecerunt,  ferentes  auxilia  Atheniensibus  exu- 
libus,  repetentibus  patriam  armis  contra  Lacedae- 
monios. 

Sed  Constantinus  maiorem  causam  habuit 
suscipiendae  defensionis  Christianorum ,  Quia  ipse 
erat  eis  coniunctus  societate  fidei  et  religionis. 
Fuisset  scelerata  societas  Constantini  et  Licinii, 
si  Constantinus  propter  foedus,  quasi  pactione 
quadam  obligatus,  passus  esset  grassari  collegam, 
et  infinitam  saevitiam  exercere  in  Christianos.  Et  est 
hoc  praecipuuin  munus  summorum  regum  ac  prin- 
cipum,  tueri  Ecclesiam. 

13* 


199 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEC.ETICA. 


200 


Contra.     Religio  non  est  defendenda  armis. 
Constantinus  defendit  religionem  armis. 
Ergo  non  recte  fecit. 

Respondeo  ad  Maiorem.  Religio  non  est  armis 
propugnanda,  seilicet  per  eos,  quibus  non  est  datus 
gladius.  Episcopi,  doctores,  non  debent  gladium 
suniere,  sicut  Christus  Petrum  Apcstolum  prohibet 
pugnare. 

Sed  obiicitur  rursus. 

Religio  non  potest  propagari  vi  corporali. 
Ergo    Magistratus    qnoque,     fiustra     suscipit 
bellum  pro  religionc. 

Respondeo.  Antecendens  verum  est,  quo  ad 
mutationeiii  cordium:  Interim  Magistratus  tenetur 
ad  diseiplinarn  externam  tuendam,  id  est.  debet 
prohibere  blasphemias,  et  defendere  homines  inno- 
centes.  Idem  responderi  potest  et  ad  hoc  argu- 
mentum: 

Religio  non  potest  propagari  edictis.  Quia  Ec- 
clesia  est  corpus  spirituale ,  colligitur  docendo.  Et 
Magistratus  non  potest  wuture  corda. 

Ergo  peccavit  Constantinus,  qui  edicta  edidit,  ut 
clauderentur  ternpla  idolorum. 

Respondeo.  Potestas  politica  debet  prohibere 
externam  idololatriam,  sicut  dicitur  in  Denteron. 
Destrues  aras  ipsorum.  Non  potest  Magistratus 
mutare  affectus  cordis.  Sed  externam  professionein 
blasphemiarum,  externos  ctiltus  idololatricos  prohi- 
bere  debet  ac  potest.  Ita  Carolus  Magnus  recte 
fecit  prohibens  Saxonibus  idololatricos  cultus,  et 
passim  constituens  Episcopatus,  quorum  occasione 
instiluerentur  Saxones  in  religione:  Sicut  ipse  in 
fundatione  Episcopatus  Bremensis  scrlpsit:  Non 
volo,  ut  mihi  serviant  Saxones,  sed  ut  sint  liberi,  et 
serviant  Deo. 

Inter  multa  alia  opera  Constantini,  sunt  etiam 
haec  duo:  Sanxit  pro  militum  utilitate,  ut  praedia, 
ex  nuibu>  milites  antea  habuerant  stipendia,  trans- 
irent  ad  haeredes,  et  fierent  propria  fainiliarum, 
Sed  ita  ut  certura  numerum  militum  praeberent. 
Id  initium  est  eius  moris,  qui  nunc  servatur  in 
feudis. 

Ante  Constantinum  bona  feudalia  non  trans- 
ibant  ad  haerede.s.  Nomcn  feudum  est  a  ffiotygtity, 
praefectura,  93oi)t,  id  est,  pascor  seu  qui  praeest 
pastibus  pcr  aliquem  tractum.  ^u^tn  est  pascere. 
Fuil  autem  haec  constitutio  grata  militibus.  Nec 
solum  tenuit  Constantinus  sibi  eos  obligatos  hac 
ratione,  Sed  etiam  hoc  consecutus  est,  ut  milites 
honesti  mallent  in  coniugiis  honeste  vivere,  et 
procreare  sobolein,  quam  vagari,  ut  antea. 

Alteruin  opus  fuit  Convocatio  Synodi  Nicenae 
ad    componendum    dissidium    de    Ariano    dogmate. 


Ibi  quaestio  est:  An  penes  Imperatorem  sit  con- 
vocare  Synodos  ? 

Respondeo.  Omnino,  Quia  pertinet  ad  officium 
piorum  et  sapientum  Regum,  iusto  modo  et  ordine 
tollere  dissidia  Ecclesiarum.  Ideo  opus  dignis- 
simum  est  magnis  principibus  indicere  et  recte 
rcgere  Synodos. 

Contra.  Cura  indicendi  Synodos  pertinet  ad 
Episcopos.     Et  officia  non  sunt  confundenda. 

Respondeo.  Lex  divina,  et  politicae  potestati 
et  doctoribus  praecipit  tollere  blasphemias  et  idola. 
Cum  igitur  dissidia  oriuntur,  etiain  poliiica  potestas 
curare  debet,  ut  legitima  cognitio  instituatur,  in 
qua  Doctores  et  alia  niembra  Ecclesiae  idonea,  et 
ipsi  ptincipes,  re  inquisita,  dicere  possunt  suas 
sententias.  Non  est  eniin  iudicium  illud,  unius 
gradus,  sed  oninium  membrorum  Ecclesiae,  quae 
sunt  ad  iudicandum  idonea.  Cum  autem  patefacta 
est  veritas,  debet  fieii  executio. 

Loctores  refutare  d<  bent  et  damnare  blosphe- 
mias  voce  et  scriptis.  Potestas  poliiica  prohibere 
debet  externam  professionem  iinpiam,  removere 
blasphemos,  ne  virus  suum  afflent  aliis. 

Ita  Constantinus  tunc  assedit  inter  Episcopos, 
et  acerrime  disputans,  et  audiens  singulos.  Tan- 
dem  post  longa  certamina  scriptum  est  Symbolum 
Nicenum,  quod  adhuc  in  Ecclesiis  retinetur,  cui 
subscripsit  ipse  etiam  Constantinus. 

Haec  nota  esse  debent  discentibus.  Et  quid 
est  nisi  perpetuo  puerum  manere,  ignorare  historias? 
quaruin  summas  interdum  recito,  ut  iuniores  his 
iilecebris  invitentur  ad  legendas  histoiias   integras. 

Transtulit  autcm  Constantinus  sedein  impcrii, 
quae  Romae  antea  fuerat  in  urbem  Byzantium,  vel 
quia%situs  Byzantii  opportunus  videbatur  ad  tenen- 
duin  Orientis  et  Occidentis  imperium,  quod  post 
mortem  Licinii  solus  ipse  regebat,  vei  quia  Deus 
hac  fatali  mutatione  voluit  punire  Italiam  et  Romam, 
quae  et  tunc  valde  labefactata  est,  translata  hac 
dignitate,  et  translalis  familiis  et  opibus  ex  Italia 
in  Thraciaiii:  Et  postea  adventu  peregrinarum  gen- 
tium  magis  vastata  est. 

Hinc  natum  est  mendacium,  ab  aliquo  nebu- 
lone,  confictum  tantum  ad  vexandos  hoinines,  quod 
cjntinetur  in  illa  constitutione,  quae  vocatur  Con- 
stantini  Donatio:  Quasi  urbein  Romam  et  Iinperium 
Occidentis  a  Constantino  donatum  sit  Sylvestro 
Episcopo  Romano.  Proba,  quod  sit  conimentitia 
hacc  constitutio.  Primum  constat  ex  veris  historiis: 
Ante  Pipirmm,  qui  fuit  pater  Caroli  Magni,  non 
habuisse  Romanos  Episcopos  ullam  partem  Italiae 
sub  sua  potestate. 

Deinde  probo  ex  definitione.  Tradere  imperium 
est  iuramento  obligare  Senatum  Romanum  et  exer- 
citus,  ut  iili  obtemperent,  cui  imperium  traditur. 
Sed    nec    senatus,    nec    exercitus    tunc    iurarunt 


201 


Romano  Episcopo.  Et  post  Constantinum ,  Con- 
stantius,  lulianus,  et  caeteri  successores,  soli  fuerunt 
Domini  exercituuni,  et  Romae  praefectos  urbis 
constituerunt.  Et  Vicarii  Imperatorum  fuerunt  in 
Italia  Exarchi  annos  circiter  centum  et  sexaginta, 
a  Iustino  secuudo  usque  ad  Pipinum. 

Non  igitur  tenuerunt  Episcopi  Romani  Imperium 
Urbis  Romae,  aut  Italiae,  aut  aliarum  provinciarum 
Oceidentis. 

Hoc  est  illustre  argumentum  ad  refutandam 
narrationem  illam  falso  confictam  de  donato  imperio 
a  Constanlino.  v 

Semper  martserunt  exercitus  in  potestate  suc- 
cessorum  Constantini,  et  Italia  gubernata  est  usque 
ad  Pipinum  per  duces  missos  ab  Imperatoribus  ex 
Constantiuopoli.  Quod  si  Romani  Episcopi  non 
habuerunt  exercitus,  quomodo  potuerunt  regere 
imperium  ?  Iurisdictio  sine  exercitu  est  inanis 
sonitus. 

Sed  addatur  et  hoc  argumentum  a  persona 
seu  ofiicio  Episcoj.i.  Etiamsi  oblata  esset  potentia 
illa  Sylvestro,  tanien  non  licuisset  ipsi  eam  accipere 
in  ea  iunctione,  in  qua  erat,  et  successoribus  tra- 
dere,  Quia  singuli  d?bent  facere  officia  suae-voca- 
tionis.  Pastor  debet  docere^  Rex  gubernare  exer- 
citus,  stipendia,  bella,  pacem  corporum.  Non  est 
traditus  gladius  Pastoribus,  sed  Magistratui  poli- 
tico.  Et  Christus  inquit:  Reges  gentium  dominantur, 
vos  autem  non  sic.  Item  Paulus:  Arma  militiae 
nostrae  non  sunt  carnalia. 

Non  debuit  igitur  Constantinus  autoritatem 
politicam  in  Impeiio  Occidentis  tribuere  Romano 
Episcopo  :  Nec  Romanus  Episcopus  debuit  recipere 
aut  exercere,  quamdiu  tenuit  ministerium. 

Uterque  suo  loco  debuit  memor  esse  regulae: 
Propria  facite.  Hoc  argumentum  etiam  illustre  est: 
Quia  nititur  distinctione  officiorum  ordinata  divi- 
nitus:  Aliud  est  officium  docendi  Evangelii,  aiiud 
rcgendi  politias. 

Quod  autem  sequentibus  temporibus  Romani 
Episcopi  occuparunt  gubernationem  urbis  Romae, 
et  magnae  partis  Italiae,  id  partim  concessione  seu 
donatione  Ludovici  Pii  contigit,  partin:  fraudifcus 
Romanorum  Pontificum  factum  est.  Nam  quod  ex 
scriptura  ausi  sunt  probare,  Romanum  Pontificem 
habere  ius  utriusque  gladii:  Idque  sic  scriptum  est 
in  constitutione  Bonifacii  VIII.  Id  non  nisi  vanis- 
sime  et  iinpudeniissinie  diciiur,  ut  alibi  copiosibus 
explicavimus.  Nunc  ista  attigi,  ut  moniti  iuniores 
occasione  nominis,  quod  adscriptum  est  in  fine 
Calendarii,  et  historias  considerent,  et  recte  discer- 
nant  ministerium  Evangelicum  et  potestatem  poli- 
ticam. 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 

IN  DIE  CIRCUMCISIONIS  DOMINI. 


202 


Evangelium  Lucae  2. 


Postquam    consummati   sunt    dies   octo,    etc. 

Agimus  gratias  aeterno  patri,  conditori  coeli 
et  teirae,  et  omnium  creaturarum  eum  filio  suo 
coaeterno  Doinino  nostro  lesu  Christo,  passo  et 
resuscitato,  et  Spiritu  S.  eiFusd  in  Apostolos,  quod 
clementer  protexit  nos  anno  praeterito:  et  vcris 
gemitibus  orainus,  ut  venientem  aniiMin  facit  faustum 
et  feliceni  Ecclesiae,  et  hospitiis  Ecclesiarum,  et 
piis  studiis,  ac  nobis,  et  vobis  omnibus. 

Quod  certe  debemus  serio  et  aidenter  petere, 
quia  mulia  peiicula  impendent,  et  initia  magnorum 
motuuni  in  conspectu  sunt.  Multa  etiam  signa 
antecedunt ,  quae  magnas  difficultates  minantur. 
Scimus  autem  filium  Dei  Ecclesiae  custodem  esse 
a  Deo  constitutum:  Igitur  ad  eum  confugiamus,  et 
protectionem  ac  defensionem  ab  illo  petamus,  ut 
nos   tanquam   absconditos    ad   altare   suum   servet. 

Istam  precationem  adolescentes  veris  votis  et 
gemitibus  hodie  repetere  debetis:  Quia  initia  tem- 
porinn,  et  actionuiu  omnium  inchoanda  sunt  cum 
invocatione,  ut  saepe  repetimus  versuin  dulcissimum 
Nazianzeni,  qui  omnibus  debet  esse  notissimus: 
dgxqv  dndvjiav  xal  TtXog  noiu  dtov,  Sit  principium  et 
finis  rerum  omnium  Deus.  Quemadinodum  et  Paulus 
inquit:  Omnia  facite  in  nomine  Domini,  id  est,  cum 
invocatione.  Et  1.  Cor.  10.  Omnia  quae  facitis, 
facite  ad  gloriam  Dei. 

Quia  vero  habetur  hic  dies  pro  initio  annh 
primf;m  illa  usitata  repetemus,  quae  ad  considera- 
tionem  temporum  pertinent. 


De   Consideratione    Temporum. 

Estne  pium  discernere  tempora ,  distinguere 
annos,  constituere  discrimina  dierum? 

Respondeo.  Gen.  1.  dicitur,  Luminaria  condita 
esse  in  signa,  in  stata  tempora,  in  dies  et  annos. 
Vult  igitur  Deus  observari  tempora,  et  horum  dis- 
crhnina. 

Contra.  Paulus  prohibet  observare  dies  et 
festa.  Ergo  diligentia  ista  numerandi  et  discernendi 
ternpora  est  improbanda. 

Respondeo.  Paulus  prohibet  superstitiosam 
observationem,  quae  non  habet  causam  naturalem: 
aut  non  fit  ordinis  politici  causa:  aut  non  habet 
mandatum  in  verbo  Dei.  Quando  Medicus  observat 
dies  criticos  in  curatione  morborum,  non  est  super- 


203 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


204 


stitio,  quia  habet  causam  naturalem.  Sic  discernere 
tempora,  ordines  externi,  sive  politici,  sive  Ecele- 
siastici  causa,  non  est  superstiticsum.  Nec  pugnat 
cum  pietate  considerare  uiotus  stellarum,  et  annos, 
menses  et  dies  iuxta  eos  distinguere. 

Quid  est  annus?  Kespondeo.  Annus  nomi- 
natur  spatium.  quo  Sol  peragrat  totum  Zodiacum, 
rediens  ad  illud  punctum,  a  quo  egressus  est. 

Unde  nominatur  annus?  Respondeo.  A  cir- 
cuiti,  Graeca  vox  est  ivtaviog,  cuius  Etymologia 
pulchre  significata  est  hoc  versu  : 

Atque  in  se  sua  per  vestigia  volvitur  annus. 

Quae  composita  sunt  ab  am,  significant  cir- 
cuitum.  Sic  annus  et  ambitus  sunt  idem,  quod 
circulus,  seu  circuitus.  Est  et  alia  vox  Graeca 
«o?,  quae  annura  significat,  a  continuitate.  Fortassis 
per  metathesin  ab  Hebraeo  Schana  etiam  deduci 
potest  nomen  Annus.  Hebraei  sic  nominant  a 
mutatione  seu  revolutione,  quia  annus  annum  per- 
patua  scrie  sequitur:  Et  in  anno  variae  temporum 
et  rerum  mutationes  sunt  et  vices. 

Quod  est  initium  anni  secundum  primam  et 
divinitus  traditam  et  vere  physicam  rationem? 
Respondeo.  Ab  aequinoctio  verno.  Hoc  fuit 
prinmm  et  physicum  initium,  quod  servatum  est  in 
Ecclesia  Iudaica.  Postea  gentes  variaverunt  sive 
aemulatione,  sive  studio  disiunctionis ,  sicut  plae- 
rumque  fieri  solet,  et  nos  iam  videmus  institui 
ritus  contrarios,  non  dicam  odio,  vel  aemulatione, 
sed  tamen  studio  aliquo  disiunctionis. 

Primi  patres  incLoarunt  annum  a  vere,  seu 
ab  aequinoctio  vernali,  et  sic  textus  aperte  dicit  in 
Moise :  Iste  mensis  erit  vobis  Principium  anni. 
Fuit  autem  mensis  Ule,  in  quo  celebratur  Pascha. 
Aegyptii  diversum  fecerunt.  His  enim  initium  anni 
fuit  in  Augusto  et  quidem  ante  aequinoctium  autu- 
mnale.  Asiatici  ipsum  autumnale  aequinoctium  con- 
stituerunt  initium  anni.  Graeci  annum  inchoarunt 
a  solstitio  aestivo,  Latini  a  brumali  solstitio.  Haec 
fuerunt  initia  anni  apud  istas  gentes. 

Sed  quia  utebantur  olim  ntensibus  Lunaribus, 
sic  intelligantur  initia  annorum,  ut  sciamus  in  prima 
Ecclesia  inchoatum  fuisse  annum  a  novilunio,  quod 
erat  proximum  aequinoctio  verno. 

Apud  Aegyptios  initium  erat  anni,  Novilunium 
proximum  ortui  caniculae.  Apud  Asiaticos,  Novi- 
lunium  proximum  aequinoctio  autumnali.  Apud 
Graecos  proximum  Novilunium  solstitio  aestivo. 
Apud  Lalinos  proximum  Novilunium  solstitio  bru- 
mali. 

Quare  annus  distinctus  est  in  menses?  Re- 
spondeo.  Ut  possit  computari:  Quia  in  computa- 
tione  oportet  totum  distribui  in  partes  aliquas. 
Deus  ipse  voluit  anni  partes  insigniri ,  distinctione 
menslum  pulcherrimo  ordine.     Sed  et  Lunaris  men- 


sis  habet  suam  variationem,  quia  Luna  crescit  et 
deerescit:  Ideo  sunt  quatuor  quadrantes,  seu  quar- 
tae  in  mense  Lunari.  Veteres  omnia  Novilunia, 
festiva  celebrarunt  ,  ut  esset  connnonefactio  de 
distinctione  temporum.  Conveniebant  tunc  homines 
in  coetus  publicos,  et  habebant  sua  quaedam  exer- 
citia  in  religione  et  sacrificiis.  Atque  inde  est 
nomen  Calendarum,  videlicet  a  convocando  ,  ano 
tov  xaXtlv.  Latini  calare  dixerunt,  pro  publice 
aliquid  promulgare.  Unde  comitia  calata  sunt,  id. 
est,  publice  promulgata.  Ovidius  dicit,  quod  olim 
fuerint  decem  menses.  Sed  non  puto,  inter  gentes 
eruditiores  fuisse  id  usitatum. 

Scriptura  ostendit  annum  semper  habuisse 
menses  Lunares  duodecim,  et  aliquot  insuper  dies 
Epactas  seu  Intercalares,  qui  collecti  suo  tempore 
inserebantur,  et  congruentia  motus  Lunaris  et 
Solaris  animadverti  posset.  "  Id  facile  probari  po- 
test  ex  historia  Noe,  quem  textus  ait  ingressum 
esse  arcam,  Mense  secundo,  die  17.  et  egressum 
secundo  Mense,  die  27.  anni  sequentis.  Scribit 
autem  Moises  annum  unum  Noe  fuisse  in  arca. 
Ergo  duodecim  mensibus  Lunaribus  additi  fuerunt 
dies  decem,  qui  nominabantur  Epactae,  ut  Lunaris 
annus  congrueret  ad  annum  solarem. 

Ego  saepe  cogito  aliquid  mysterii  nobis  proponi 
in  distinctione  anni  Lunaris  et  Solaris,   quia  Luna 


significat     Ecclesiam 


Sol     significat     Christum. 


Luna  est  suboscura,  habet  inperfectionem,  et  varia- 
tiones  suas,  neque  ita  praecise  congruunt  motus. 
Christus  facit  additionem,  complet  ea,  quae  nobis 
desunt. 

Nihil  pulchrius  estSole,  nec  quidquam  dulcius 
est,  quam  considerare  motum  Solis.  Et  quorsum 
condidisset  Deus,  nisi  vellet  observari? 

In  Ecclesia  semper  fuit  haec  doctrina  nota. 
Primi  patres  observarunt  motum  Solis,  Lunae,  et 
aliorum  planetarum.  Nec  quisquam  debet  esse  tam 
agrestis  et  barbarus,  ut  cogitet  distinctionem  tem- 
porum  non  esse  dignam  observatione,  sicut  ille 
Doctor,  cum  in  mensa  Lutheri  facerem  mentionem 
doctrinae  de  coelestibus  motibus,  et  dicerem,  nos 
non  posse  carere  Calendario,  dicebat:  Mei  rustici 
sciunt,  quando  sit  hyems,  aut  aestas,  etiam  sine 
Calendario.  Ibi  D.  Martinus  sedens  e  regione,  me 
aspiciebat,  existimans  me  aliquid  durius  respon- 
surum  esse.  Ego  dicebam :  Haec  otatio  non  est 
digna  doctore,  Non  est  vox  doctoralis.  (53  tft  ein 
rmfroctorUcbe  vebe.  D.  Lutherus  posteaad  me  dicebat: 
Ego  metuebam  duriorem  responsionem ,  et  certe 
dignus  illa  fuisset. 

Nemo  sit  ita  efferus  aut  bestialis,  ut  temporum 
distinctionem  divinitus  ordinatam  contemnat.  Potius 
mirari  debemus  istam  sapientiam  Dei,  quae  lucet 
in  toto  illo  opificio  mundh,  et  in  motibus  luminum 
et  stellarum,  quibus  etiam  confirmanda  est  assensio 


205 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


206 


de  providentia,  et  de  primo  illo  articulo:  Credo 
in  Deum  Patrem  Omnipotentem  Creatorem  coeli 
et  terrae. 

Propter  qnas  caitsas  tradita  est  series  anno- 
rum,    et  perpetuo   conservata  in  Ecclesia? 

Nulla  gentium  historia  recitat  annorum  seriem 
tam  exactam,  ut  historia  Ecclesiae.  Pluriirae  gentes 
prorsus  amiserunt  antiquitatis  memoriam,  ut  dixi 
alias,  de  Platone  fingente  ante  10000  annorum 
fuisse  alias  Athenas  multo  pulchriores.  ltem  de 
Aegyptiis,  quos  mirabilia  finxisse  d-e  superioribus 
temporibus  scribit  Herodotus. 

Quod  igitur  in  Ecclesia  servata  est  perpetua 
series  annorum,  hae  sunt  causae  praecipuae:  Pri- 
mum,  ut  sciamus  mundum  coepisse  et  desiturum 
esse.  Vult  Deus  sciri,  quod  mundus  non  fuerit 
ab  aeterno,  et  quod  generatio  sit  certi  temporis, 
et  tandem  cessatura,  et  futurum  iudicium,  in  quo 
Deus  discrimen  sit  ostensurus  piorum  et  impiorum, 
et  postea  futurus  oninia  in  omnibus  electis.  lbi 
enim  plene  communicaturus  est  nobis  suam  boni- 
tatem  in  tota  aeternitate. 

Bonum  est  communicativum  sui  et  congrega- 
tivum  et  conservativum  sui  et  aliorum,  Sicut  e 
contrario  Malum  est  destructivum  et  dissipativum. 
Atque  ideo  creavit  Deus  initio  homines  et  angelos, 
ut  haberec  creaturas,  quibus  se  communicaret. 
Boves  et  aliae  bestiae  non  intelligunt  initia  sui 
generis.  Tales  non  simus  nos  in  Ecclesia,  quin 
retro  cogitantes  videamus  aliqua  initia  humani  ge- 
neris  et  huius  mundi  visibilis. 

Secunda  causa  est.  Vult  Deus  sciri  ordinem 
et  seriem  suarum  patefaetionum,  quibus  temporibus, 
et  quibus  testimoniis  tradiderit  verbum  suum.  Inde 
enim  intelligi  potest,  quae  sit  vetustior  doctrina, 
quando  miserit  Filium  suum.  Haec  causa  quotidie 
cogitanda  est  in  recitatione  symboli.  In  Daniele 
clare  numerantur  anni  490,  Et  dicitur  Dominus 
venturus  esse,  in  quarta  Monarchia. 

Tertia  causa  est,  ut  sciremus  ordinem  histo- 
riarum,  quae  acciderunt,  non  solum  in  Ecclesia, 
sed  etiam  in  reliqua  parte  generis  bumani. 

Huic  causae  cognata  est  consideratio  utilitatis, 
quam  affert  teinporuin  distinctio  privatini  quoque 
singulis  in  contractibus,  et  aliis  negotiis.  Quando 
venis  in  iudicium,  oportet  te  afferre  testimonia, 
quamdiu  maiores  tui  tenuerunt  hoc  aut  illud  prae- 
dium:  Denique  late  patet  hic  usus  teinporum  fa- 
miliaris  et  quotidiauus. 

Hunc  usuin  Deus  sanxit  etiam  pulcherrima  illa 
vicissitudine  dierum  et  noctium  et  partium  anni, 
veris,  aestatis,  autumni,  hyemis. 

Unde  dicitur  Ver?  Varro  ait  a  virendo,  quia 
tunc  omnia  virent.  Sed  ego  credo  ver  esse  a 
Graeco  iuQ,  quod  est  simpliciter  Hebraicum.      Ijar 


est  Hebraeis  mensis  ille,  qui  nobis  est  partim  Aprilis, 
partim  Maius.  Et  nomen  est  ab  berba,  quia  tunc 
herbescit  terra,  seu  herbae  erumpunt:  Et  ut  poeta 
inquit:  Tunc  est  formosissimus  annus.  Nos  voca- 
mus  ben  Sentj  a  (^lcnfe,  quia  splendor  Solis  tunc  est 
gratus,  vel  quia  te/ra  splendet. 

Aestas  unde  dicitur?  ab  aestu,  Don  ber  l)i^. 
et  utruinque,  aestus  et  Germanicum  l)t§  est  ab 
Hebraeo  Esch,  quod  significat  ignem.  Apud  Grae- 
cos  etiam  atHtoitui,,  idem  est,  quod  accendere  seu 
urere. 

Autumnus  est  ab  augendo,  quia  tunc  fruges 
et  arborum  fructus  colliguntur ,  Graeci  vocant 
oncuQtjv,  quia  tunc  porna  maturuerunt. 

Hyems  dicitur  ab  vetv,  id  est,  pluere.  Nam 
Hyemem  ordinavit  Deus  ad  rigandam  terram,  et 
fovendam  humiditate  et  frigore  ex  ardure  aestivo. 
Aestatem  vero  ordinavit  Deus,  ut  calor  seu  aestus 
excitet  et  maturet  truges. 

Miruin  est,  quod  ambitus  ille  Solis  habet 
stellas  accommodatas  aestati  aut  hyemi ,  ut  cum 
Sol  venit  ad  Caniculam,  augetur  aestus.  Multa  autem 
irregulariter  in  vicibus  illis  temporum  accidunt, 
quia  turbantur  tempestates,  propter  peccata  hominum. 
Saepe  etiam  coniunctiones  Planetarum  in  signis 
certis  faciunt  mutationem  tempestatum. 

Illi  qui  irrident  doctrinam  de  motibus  et  effe- 
ctionibus  siderum,  nihil  aliud  faciunt,  quam  quod 
sapientiam  divinam,  imo  Deum  ipsum  derident. 
Mihi  nemo  persuadebit,  pulcherrimum  illud  opus 
coeli,  et  ordinem  qui  in  eo  conspicitur,  frustra 
esse  conditum.  Et  quod  quidam  citant  Lutherum, 
faciunt  ei  maximam  iniuriam,  Cum  illorum  quidam 
Lutherum  vix  viderint,  a.ut  parvam  cum  eo  fami- 
liaritatem  habuerint.  Ego  toties  cum  eo  de  hac 
re  locutus  sum,  ut  certo  affirmare  possim,  reve- 
renter.  eum  de  illo  ordine  sensisse.  Et  fuit  mihi 
cum  eo  consuetudo  annis  30  fatniliai  issima.  Isti 
indocti  asini  praetexunt  nomen  Lutheri,  non  studio 
veritatis,  sed  malitia  ad  captandam  auram  vulgi, 
quod  sciunt  delectari  barbaricis  clamoribus. 

Appellationes  mensium  apud  Hebraeos  magis 
congruunt  cum  natura,  quam  aliarum  gentium, 
Dixi  antea  de  vocabulo  Ijar :  unde  est  fortassis 
nostrum  herba,  sicut  facile  fiunt  mutationes  in  vo- 
cabulis  diversarum  linguarum.  Iste  Ijar  fuit  secun- 
dus  mensis  apud  Hebraeos.  Primum  mensum 
vocarunt  Abib,  a  spicis,  quia  tunc  prodeunt  spicae. 
Thisri,  id  est,  septimus  mensis,  qui  partim  Septem- 
bri,  partim  Octobri  nostro  respondet,  sic  nomina- 
tur  a  musto.  Kisleu  nonus  mensis  ab  Orione 
nomen  habet.  Haec  nomina  sunt  optime  consti- 
tuta  sive  a  stellis,  sive  a  distinctione  rerum  nascen- 
tium  ex  terra. 


207 


PHIL.  MEL,  SCRIPTA  EXEGETICA. 


208 


Graecorum  et  Asiaticorum  menses  plerique  no- 
mina  habent  a  sacriticiis. 

Germanicae  nosirae  apellafiones  pleraeque  a 
Latinis  acccptac  sunt.  Sfttiner  est  a  lanuario,  et 
lanuarius  est  a  lano:  quia  Ion  vel  Iavan  est  pater 
Lathiorutn  et  Graecorum,  et  tamen  veteribus  Lati- 
nis  non  fuit  primus  Mensis  Ianuarius. 

^ormtna,  dicitur  ab  horrore  vel  frigore,  quia  in 
Februario  est  horridum  et  asperum  frigus.  Lati- 
nis  Februarius  dicitur  a  Februis.  Sunt  autem  Fe- 
brua,  sacriticia  pro  mortuis,  quia  olim  mensis  iste 
fuit  postremus  ante  aequinoctium  vernum 

Wlexfy,  Slprii,  SKety,  rursus  sunt  Latinae  voces, 
et  Ma<tius  a  Marte  nomen  habct,  quem  Koniani 
eoluerunt  propter  Romulum. 

Aprilis  est  ab  aperiendo  terram. 

Majus  a  Maja,  quae  est  una  ex  Pleiadibus,  et 
a  Poetis  fingitur  mater  Mercurii. 

33racbmonat  est  ab  aratione.  Latinis  dicitur  Iu^ 
nius  a  luncne. 

4?cromonat  est  a  sectlone  foeni. 

Iulius  a  lulio  Caesare  est  dictus,  quem  laudat 
Lucanus,  quod  inter  proelia  etiam  consideravent 
motus  coelestes.  In  Aegypto  quotidie  ingredieba- 
tur  scholas  Mathematicorum.  Postea  opera  Sosi- 
gcnis  constituit  rationem  anni. 

Slugftmonb  rur.sus  est  a  Latino  nomine,  et  sic 
dicitur  ab  Augusto  Caesare. 

September  est  quasi  septimus  imber,  id  est, 
tempestas.  Ita  sequentes  quoque  menses,  quemad- 
modurn  olim  et  Quintilis  et  Sextilis  a  numero,  quo 
distabant  a  Martio,  dicli  fuerunt,  qui  o)im  anni  ini- 
tium  erat. 

Germanis  Joerbftmonat  est  ab  initio  autumni. 

SBeinmonat  a  vindemia. 

SBintcrmonat  ab  initio  hyemis. 

(Sbrtftmonat  a  nativitate  Christi.  Ita  undecunque 
emendicarunt  Germani  nomina  mensium. 

Sed  an  non  Iudaei  etiam  aliud  habuerunt  initi- 
um  anni,  sicut  ostendunt  textus  de  anno  lubilaeo? 
Respondeo.  Communis  annus  Iudaeorum  habuit 
initium  a  vere.  Et  inde  numerabantur  festa.  Ali- 
us  erat  annus  oecononiicus,  ad  solvendas  pensio- 
nes  et  merccdes.  Is  inchoabatur  ab  aequinoctio 
autumnali.  Tunc  enim  fruges  collectae  erant,  ex 
quibus  dabantur  dominis  pensiones,  ministris  mer- 
cedes.  INam  primae,  aut  certe  praecipuae  pensio- 
nes  olirn  non  tam  pecunia,  quam  ex  rebus  nascen- 
tibus  solvebantur:  Unde  est  etiam  nomen  stipendii. 

Annus  Iubilaeus  inchoabatur  a  Septembri,  in 
quo  non  fiebat  sementis  vel  satio. 

Haec  debetis  considerare,  quae  dixi  de  dis- 
crimine  temporum,  non  tantuin  propter  utilitatem 
in  vita  communi,  sed  omnium  maxime  propter  glo- 
riam  et  honorem  Dei,  qui  est  architectus  illius 
pulcherrimi  ordinis:    Et  qui   valent  bonis   ingeniis, 


degustare  debent  doctrinam  Astronomicam ,  quia 
Deus  dedit  hominibus  artes  illas,  ut  sint  testimo- 
nia  de  Deo  et  providertfia,  ut  Plato  dulcissime  in- 
quit:  Gratn  de  Deo  faina  sparsa  est  in  artibus,  id 
est,  Ipse  ordo  in  numeris,  in  proportionibus,  in 
mofuum  certitudine,  in  considerationibus  physicis, 
in  distinctione  dierum  et  noctium,  in  vicibus  aesta- 
tis  et  hyemis,  Item  ordo  notitiarum  in  mentibus  te- 
statur,  quod  natura  non  confiuxerit  ex  Atomis  De- 
mocriti,  sed  quod  sit  mens  architectatrix,  sapiens 
et  bona. 

Etiam  Paulus  ait,  adeo  prope  adesse  Deum,  ut 
fere  palpari  possit.  Nec  aliud,  nisi  clamores  Dia- 
bolici  sunt,  cum  haec  testimonia  de  providentia 
Dei  obruuntur.  Amemus  potius  modestiam,  et  co- 
gitemus  de  Deo  autore  totius  naturae.  Haec  maior 
est  sapientia,  quam  vociferari,  et  maledicere  bonis 
artibus. 

Ingressus  sum  autem  in  hanc  commemora- 
tionem,  quia  initium  ann:  more  usitato  inchoatur 
hoc  die.  Itaque  et  nos  sic  transigamus  hunc  diem, 
ut  inchoemus  annum  cum  precatione,  et  quadam 
solicitudine  de  cursu  secuturo. 

Futurum  est  incertum.  16  fitXXov  del  dcQicxov. 
Hac  solicitudine  magis  accendi  debemus  ad  invo- 
cationem.  Sed  invocatione  simul  debemus  vincere 
solicitudinem,  ut  Christus  dicit:  Nolite  soliciti  esse 
de  crastino,  id  est,  non  sit  solicitudo  diffidentiae, 
sed  vincatur  solicitudo  invocatione  et  fide,  iuxta 
praeceptum  Psalmi:  Commenda  Deo  viam  tuam  et 
ipse  faciet.  Debemus  intelligere  nostra  pericula, 
et  tamen  orare,  ut  possimus  effugere  ventura  mala. 

Postquam  autem  de  consideratione  temporum 
dixi,  ad  hunc  finem,  ne  iuventus  exemplo  indocto- 
rum  contemnat  doctrinas  vitae  utiles,  nec  blasphe- 
met  ordinem  divinum  in  natura  institutum  maxima 
cum  sapientia  Dei :  Nunc  de  Circumcisione  di- 
cemus. 


De  Ritu  Circumcisionis. 


Nonne  tibi  videtur  mirum  esse,  tale  sacramen- 
tum,  seu  ritum  talem  institutum  esse,  ut  amputetur 
pellicula  in  ista  parte  corporis,  quam  Deus  alio- 
qui,  et  natura  vult  tegi  et  abscondi?  Cogitate  de 
Abrahamo,  qui  natus  fuit  annos  99,  quando  cir- 
cumcious  est,  et  ipse  circumcidit  multos  senes. 
Rationi  videtur  hoc  stulte  tieri,  et  omnes  gentes 
miratae  sunt,  aut  potius  deriserunt  istum  ritum, 
quem  Iudaei  affirmabant  divinitus  institutum  esse. 
Poetae  exagitant  propter  hunc  ritum  ludaeos,  quos 
nominant  Apellas,  Verpos,  recutitos,  a  resectione 
cutis. 


209 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


210 


Herodotus  scribit,  se  in  tribus  loeis  invenisse 
circumcisionem :  in  Aegypto,  in  Syria,  et  Colchica. 
Id  non  est  intelligendum  de  totis  gentibus,  sed  Iu- 
daeis,  qui  in  istis  locis  habitarunt.  Herodotus  vi- 
xit  tempore  Xerxis  post  Darium,  id  est,  circa  illa 
tempora,  quando  iam  populus  ex  captivitate  redie- 
rat  in  patriam.  Fuit  Herodotus  coaetaneus  Esdrae, 
sicut  Homerus  fuit  coaetaneus  Esaiae.  Unde  facile 
iudicari  potest,  doctrinam  Ecclesiae  esse  antiquiorem. 

Inter  Graecos  Herodotus  est  vetustissiinus 
scriptor  in  soluta  oratione:  Et  lustravit  varia  loca, 
ut  in  peregrinationibus  illis  cognosceret  et  conscri- 
beret  res  veras.  Non  est  fabulosa  eius  historia, 
ut  quidam  dicunt,  qui  nunquam  legerunt.  Recte 
dicitur  in  versu : 

MrjSenoTt  xgtvtw  ddarjfiovag  avdgag  iuffrjg. 
id  est,  nunquam  sitias  iudicare  virum  ig;iarum. 
Et  tamen  plerumque  fit,  ut  qui   rem   aliquam  igno- 
rant,  aut  nunquam  recte  didicerunt,  plurimum  iudi- 
care  velint. 

Scribit  igitur  Herodotus,  se  in  Aegypto  inve- 
nisse  circumcisionem:  Quia  multi  Iudaei  ibi  habi- 
tabant,  et  iam  olim  fuerant  hospites  in  Aegypto. 
Erat  Aegyptus  vicina  regio  Palaestinae.  ludaei 
multas  res  acceperunt  ab  Aegyptiis  praesertim  fru- 
menta.  Rursus  Aegyptii  acceperunt  a  Iudaeis  vina, 
olea,  dactylos,  et  sirniles  fructus.  Nam  in  Aegypto  non 
nascitur  vinum,  et  ibi  prirnum  cerevisia  est  inventa 
propter  copiam  frugum.  In  ludaea  et  Phoenicia 
fuerunt  optima  vina,  ut  et  hodie  bona  vina  nascun- 
tur  in  terra  sancta. 

Quod  in  Syria  reperit  circumcisionein,  "id  refe- 
rendumestad  totam  gentem  Iudaeorum,  quamHerodo- 
tus  existimavit  esse  partem  Syriorum :  Alii  scriptores, 
cum  non  scirent  originem  gentis  Iudaicae,  scripserunt 
ludaeos  fuisse  partem  gentis  Aegyptiacae  vel  colo- 
niam  Aegyptiorum,  ut  estapudlustinum  etStrabonem. 

Sed  quare  dicit  Circumcisionem  fuisse  in  Col- 
chica?  Uespondeo.  Quia  decem  tribus  fuerunt  dis- 
persae  per  Assyriam  sub  Salmanassar  et  Sennache- 
rib,  et  inde  coloniae  sunt  deductae  in  loca  illa 
circa  Colchicam.  Ibi  reliquiae  istae  decem  tribuum 
vicinae  fuerunt  nostris  hominibus,  Henetis,  et 
Tuisconibus,  ben  SBenben  »nt>  Deutfdien.  Ac  fieri 
potest,  ut  ludaei  fuerint  ductores  nostrorum  homi- 
num,  ut  inde  irent  in  loca  septentrionalia.  Sem- 
per  multum  Iudaeorum  fuit  apud  nostros  maiores, 
quos  consentaneum  est  aliquid  doctrinae  ab  illis 
accepisse.  Et  propterea  plus  disciplinae  et  gravi- 
tatis  fuit  apud  Tuiscones ,  quam  apud  caeteras 
gentes. 

Cornelius  Tacitus  miratur  apud  veteres  Ger- 
manos  tantum  fuisse  iustitiae,  castitatis,  hospitali- 
tatis,  quantum  vix  fuerit  apud  aliam  gentem.  Et 
si  extarent  libri  Plinii  de  Germanis,  certius  aliquid 

MELANTH.  OPER.  VOL.  XXIV. 


affirmare  de  eorum  moribus  possemus.  Fortassis 
supprcssi  sunt  libri  ab  Italis,  qui  inviderunt  gloriae 
vicinae  gentis. 

Quaero,  an  pertinuerit  circumcisio  ad  omnes 
homines? 

Respondeo.  Non  pertinebat  ad  omnes  homi- 
nes,  sed  tantum  ad  illam  posteritatem  Abrahae. 
loseph  in  Aegypto  non  ursit  circumcisionem,  quia 
sciebat  esse  signum  posteritatis  Abrahae,  et  non 
aliarum  gentium,  et  quod  Messias  nasciturus  esset 
ex  gente  Iudaica,  non  ex  aliis  gentibus. 

Sed  Pharisaei  postea  extulerunt  ceremoniam 
illam.  Dixerunt  hominem  propter  illam  habere 
maiorem  gratiam,  et  ad  alios  non  circumcisos  non 
pertinere  Dei  gratiam.  Hunc  errorem  Dominus 
ipse  taxat:  Vac  qui  circumitis  mare  et  terram,  ut 
faciatis  unum  Proseiytum.  Reprehendit  eos,  quod 
non  doceant  de  fide,  sed  tantum  de  externis  culti- 
bus  et  operibus.  Debebant  docere  alios  homir.es, 
ut  amplecterentur  doctrinam  de  Messia,  crederent 
sibi  remitti  peccata  propter  Redemptorem:  Doce- 
rent  obedientiam  moralem  in  hac  fide  exercendam 
esse:  Istos  vero  ritus  non  pertinere  ad  ipsos,  quia 
non  sint  eis  mandati,  et  Deum  velle  discerni  poste- 
ritatem  Abrahae  a  reliquis  gentibus. 

In  Actis  Apostolorum  nominantur  tvia  genera 
hominum,  quae  venerint  ad  solennes  conventus 
Iudaeorum.  Israelitae,  Proselyti,  et  viri  religiosi. 
Israelitae  erant  r.ati  ex  posteritate  Iacob.  Prose- 
lyti,  id  est,  advenae  nominabantur,  qui  ex  gentibus 
erant  conversi,  non  solum  ad  doctrinam  de  Deo, 
quae  erat  in  illo  populo,  sed  etiam  ad  ritus.  His- 
ponte  recipiebant  circumcisionem.  Sed  viri  religiosi 
amplectabantur  doctrinain  veram  in  illo  populo,  et 
invpcabant  Deum  Israelis,  sed  sine  circumcisione, 
sine  ritibus  ludaicis. 

Tales  omnibus  temporibus  multi  fuerunt.  Nec 
dubium  est,  factam  esse  dispersionem  Iudaeorum, 
ut  subinde  multi  ex  gentibus  converterentur.  Nam 
Deus  quanquam  delegerat  sibi  posteritatem  Abra- 
hae,  tamen  nunquam  prohibuit,  quin  possent  recipi 
reliquae  gentes,  sicut  in  Genealogia  Christi  sunt 
mulieres  extraneae,  Rahab  et  Ruth. 

ludaei  adhuc  hodie  ex  opere  operato  fingunt 
valere  circumcisionem,  lacerant  adhuc  et  cruentant 
praeputia  puerorum,  quia  fingunt  hoc  opus  et  hunc 
cruciatum  esse  sanctitatem  et  cultum  Dei.  Turci 
quoque  retinent  circumcisionem,  quia  iactitant  se 
esse  ab  Abraham.  Sed  estne  instituta  circumci- 
sio,  ut  esset  cruciatus?  Respondeo.  Non,  sed  ut 
esset  signum  promissionis,  quae  data  fuit  Abrahae. 
Hic  igitur  ad  principales  doctrinas  veniemus. 

Ad  quam  rem  novam,  seu  ad  quod  novum 
beneficium  confirmandum  data  est  Abrahae  circum- 
cisio?  (Quaero  de  causa  institutionis:  Non  est 
enim  ritus  tantum  intuendus,   seu  opus   externum, 

14 


211 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA 


212 


a  quo  abhorrent  homines  verecundi,  praesertim 
senio-es:  Sed  alia  fuit  res  magna,  per  hunc  ritum 
significnta.) 

Kespondeo.  Antea  fuerat  dictum:  Semen  mu- 
Ueris  conculcabit  caput  serpentis.  Haec  promissio 
venturi  mediatoris  adhuc  vagabatur  in  toto  genere 
humano,  sine  determinatione  seu  cireumscriptione 
certa.  Ideo  quaeri  poterat:  cuius  mulieris  erit  se- 
inen?  ex  qua  gente?  ubi  terrarumnascetur?  qualis  erit 
Mberatio  ista?  Nunc  igitur  hic  articulus,  fidei  institui- 
tur,  qui  est  novus  articulus,  scilicet  quod  ad  circum- 
stantiam  attinet,  videlicet :  Venturum  ilhid  semen ,  seu 
Redemptorem  illum  nasciturum  ex  posteritate  Abrahae. 

Sequentibus  temporibus  fit  maior  restrictm. 
lacob  clicit  ex  luda:  et  quidem  tunc,  cum  finis 
politiae  istius  instabit.  Iterum  fit  nova  restrictio, 
quando  Davidi  datur  promissio,  quod  ex  posteri- 
tate  ipsius  nasciturus  sit  Messias.  Michaeas  etiam 
mentionem  loci  facit,  quia  Deus  voluit  Ecclesiam 
esse  certam,  ubi  esset  expectandus  redemptor  ille. 

Hinc  igitur  sumatur  responsio  ad  qvaestiontm, 
cur  instituta  fuerit  circumeisio,  et  quid  opus  fuerit 
tam  accurate  celebrare  ceremoniam  tam  absurdam  ra- 
tioni,  Curn  quidem  aliae  quoque  ceremoniae  divinae  fue- 
rint  illustriores?  Adam,  Abel,  Seth  suas  quoque  cere- 
monias  babuerunt,  et,  de  Seth  dicitur :  Iste  coepitinvo- 
care  nomen  Dei,  id  est,  restituit  cultum  Dei,  habuit  te- 
stimoniadivina,  habuit  ceremonias,docuitdeDeo.  Cur 
ergo  scriptura  circumcisionis  meminit  cum  tali  pom- 
pa,  quasi  de  re  magua  et  gravi  ageretur? 

Respondeo.  Hoc  fit  propter  ilium  novum  ar- 
ticulum,  quod  promissio  iam  pertineat  ad  certam 
stirpem,  imo  etiam  ad  certurn  locum,  sicut  Domi- 
nus  Abrahamo  dixerat:  Ego  dabo  tibi  terram  hanc. 

Quoto  anno  mundi  instituta  est  circumcisio? 
Respondeo.  Anno  bis  millesirno  quadragesimo 
quinto  instituta  est  circumcisio,  sicut  invenimus  in 
usitatis  computationibus  accuratissime  compositis: 
Praeterierant  duo  rnillia  annorum,  quo  tempore  pa- 
tres  contentos  esse  oportuit  promissione  illa  gene- 
rali:  Semen  mulieris  conculcabit,  etc.  lam  vero  exci- 
tat  Deus  Abrahamnm,  elegit  personam  certam, 
cuius  posteritati  alligat  primam  promissionem.  Vi- 
xit  tum  adhuc  Sem  filius  Noe. 

llaec  diligenter  consideranda  sunt,  ut  sciamus, 
quid  novi  factuin  sit,cum  circumcisio  dataest,  et  quid 
i:i  iiac  praecipue  fuerit  institufum.  Mundus  intuetur 
circumcisionem  tanquam,  remridiculam,  sednosdebe- 
mus  intueri  voluntatentDei  declarataminpromissione. 

Cur  autem  institutum  est  hoc  signum  in  illa 
parte  corporis,  quae  servit  generationi? 

Respondeo.  Principalis  causa  est,  quia.pro- 
missio  loquitur  de  seinine,  ideo  signuin  debuit  esse 
connnonefactio  de  illo  obiecto  promissionis.  Nam 
Sacramenta  sunt  signa  Verbi.  Ideo  debent  conve- 
nire  cum  Verbo  seu  promissione*    Mersio  vel  ablu- 


tio  in  Baptismo  significat  ablutionem  peccatorum. 
Sumptio  corporis  et  sanguinis  Christi  est  testifica- 
tio,  quod  inseramur  corpori  Christi,  vivificemur  per 
filium  Dei,  efficiamur  membra  corporis  eius. 

Secunda  significatio  fuit ,  quod  haec  natura 
nostra  sit  praecidenda,  id  est,  quod  propter  pec- 
catum  sit  destinata  morti,  inio  quod  haec  carnalis 
generatio  sit  desitura,  Et  tarnen  quod  vitam  opor- 
teat  restitui  per  illud  semen  benedictum. 

Tertia  causa  fuit,  ut  homines  monerentur, 
quod  Deus  vellet  eos  reverenter  uti  semine:  Nam 
peccata  seminis  sunt  valde  horribilia  in  genere  hu- 
mano,  quae  attrahunt  magnas  et  tristes  poenas. 

Suntne  homines  iusti  circumcisione?  Respon- 
deo.  Paulus  dicit,  Abraham  antea  fuisse  iustum, 
setl  accepisse  circunicisionem.  ut  esset  «ry^a/tc,  id 
est,  sigillum,  quod  commonefaceret  eum  de  pro- 
missione,  et  confirmaret  in  eo  fidem.  Ita  nos  in 
usu  Sacramentorum  nostrorum  debemus  admoneri 
de  proniissione  Evangelii,  et  scire  ,  quod  donatus 
sit  nobis  Christus,  et  quod  placeamus  Deo,  et  ha- 
beamus  remissionem  peccatorum  propter  mediato- 
rem,  non  propter  illud  opus  aut  ritum. 

Deus  ab  initio  statim  post  lapsum  recepit  pri- 
mos  homines ,  edita  promissione  Evangelii, 
quia  Ecclesia  constituitur  voce-  Evangelii,  non 
constituitur  tantum  voce  les:is.  Lex  est  etiam 
gentibus  nota,  etiamsi  in  Ecclesia  magis  intelligitur 
lex.  Ita  postea  mansit  Ecclesia  tantum  in  ea  parte 
generis  humani,  quae  conservavit  memoriam  pro- 
missionum. 

Fuit  autem  Abrahae  temporibus  Ecclesia  re- 
dacta  in  angustum.  Ideo  Deus  immensa  bonitate 
eam  restituit,  renovata  promissione,  et  Abrahae 
tradita:  In  semine  tuo  benedicentur  omnes  gentes, 
Item,  Ero  Deus  tuus  et  seminis  tui  post  te.  Quibus 
verbis  pollicetur  se  collecturum  esse  Ecclesiam  ex 
posteritate  Abrahae. 

Annon  erat  etiam  Deus  gentium?  certe  iudi- 
cabat  gentes.  Sicut  omnium  gentium  peccata 
Deus  punit  universaliter:  Quare  igitur  dicit,  Deus 
eorum. 

Respondeo.  Loquitur  de  principali  beneficio, 
de  misericordia ,  qua  Deus  vult  recipcre  eos  in 
Ecclesianij  remittere  peccata,  restituere  iustitiam 
et  vitam  aeternam. 

Ego  ero  Deus  eorum,  id  est,  non  solum  ero 
iudex  eorum,  ut  gentium,  declarans  iram  mearn 
adversus  peccata,  sed  eliam  excerpam  ex  illis 
rnultos,  qui  erunt  rnembra  Ecclesiae,  quos  salvos 
faciam  in  omni  aeternitate.  Est  autem  oratio  si- 
mul  intelligenda  correlative  seu  reciproce.  Illi  me 
vicissim  agnoscent. 

Sed  quomodo  magis  agnoverunt  quam  gentes? 

Respondeo.  Ille  populus  agnoscebat  Deum  ex 
promissione,   invocabat    verum  Deum  conditorem, 


213 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


214 


qui  se  patefecerat  data  promissione  <le  filio.  Ap- 
prehendebant  igitur  in  promissione  illa,  patrem 
piomittentem,  et  lilium  promissum,  et  per  ac  pro- 
pter  hunc  sciebant  dari  Spiritum  sanptum,  qui  est 
spiritus  sanctificationis^  ut  Paulus  loquitur. 

Aliae  gentes  aliter  disputarunt  de  Deo,  ut 
Plato,  Aristoteks,  Xenophon,  sapientissime  philo- 
sophantur  de  Deo5  et  notitiae  naturales  discernen- 
tes  honesta  et  turpia,  et  externa  iudicia  (quod 
atrocia  delieta  puniuntur  atrocibus  poenis  etiain  in 
hac  vita)  movent  sanos  homines,  ut  fateantur  esse 
mentem  conditricem  rerum.  Sed  hoc  non  est  satis, 
Quia  quando  veniunt  calamitates,  perturbatur  ani- 
mus  hac  dubitatione:  Nescio,  an  Deus  curet  me. 
Experior  esse  mentem  iudicem,  sed  ego  habeo 
peccata,  quomodo  ergo  me  recipiet?  Verum  pro- 
missio  illa  tollit  dubitationem,  Ego  ero  Deus  eorum, 
hoc  est,  volo  te  recipere,  salvare,  donare  iustitia 
et  vita  aeterna. 

Secundum  hanc  promissionem,  quae  est  vox 
Evangelii,  oportet  Deum  agnosci,  quod  velit  reci- 
pere  propter  (ilium.  Sic  igitur  promissio  illa  spi- 
ritualis  facit  discrimen  inter  posteritatem  Abrahae 
et  alias  gentes. 

Nihil  dubium  est,  quin  infantuli  nati  in  illo 
populo,  etiam  qui  moriebantur  ante  circumcisionem, 
fuerint  membra  aeternae  Ecclesiae,  quia  promissio 
dicit:  Ero  Deus  eorum.  Postea  adulti  profiteban- 
tur  hanc  fidem  suam,  et  magis  magisque  applica- 
bant  sibi  promissionem. 

Nos  in  Ecclesia  novi  Testamenti  habemus  si- 
miles  promissiones:  Qui  crediderit  et  baptizatus 
fuerit,  salvus  erit.  Qui  credit  in  filium,  habet  vilam 
aetemam.  Sic  Deus  dilexit  mundum.  Haec  promissio 
propria  Evangelii  constituit  EccJesiarn,  et  accipiens 
proinissionem  est  vere  membrum  aeternae  Ecclesiae 
Dei. 

Quando  in  conversione  erigis  te  consolatione 
per  has  promissiones,  tum  vere  apprehendis  filium 
Dei,  etaccipis  bona,  per  eum,  et  propter  eum  promis- 
sa:  (Jt  sunt  remissio  peccatorum,  imputatio  iustitiae, 
Spiritus  sanctus,  haereditas  vitae  aeternae.  Hic  con- 
sensus  promissionum,  quae  sunt  traditae  Abrahae,  et 
quae  nobis  nunc  proponuntur,  considerandus  est  dili- 
genter,  ut  sciamus  unam  et  eandem  pi  omissionem 
esse  omnibus  temporibus  in  Ecclesia,  nisi  quod 
promissio  Abrahae  tradita  fait  de  venturo  Domino: 
Nostrae  sonant  de  exhibito. 

Fuerunt  autem  ad  Abraham  additae  etiam  pro- 
missiones  corpofales:  ut,  dabo  tibi  terram  hanc, 
Quia  Deus  voluit  ante  exhibitum  Messiam  esse  cer- 
tam  gentem,  et  locum,  ubi  nasciturus  esset  Mes- 
sias,  ubi  esset  conspieiendus.  audiendus,  passurus, 
et  resurrecturus.  Hac  circumstantiae  loci  et  tem- 
porum  tunc  fuerunt  determinandae. 

Nos  non  habemus  promissionem  de  sede  certa. 


Habemus  quidem  nos  etiam  corporales  promissio- 
nes:  Verum  non  speciales,  sed  generales,  sicut 
Paulus  dicit:  Pietas  habet  promissiones  huius  et 
futurae  vitae,  id  est,  Deus  vult  servare  Ecclesiam 
in  hac  vita,  sed  non  dicit,  in  quo  loco,  sed  alicubi 
in  genere  humano.  Item  Christus  inquit:  Pater 
vester  coelestis  scit,  quibus  opus  habeatis,  Et  idem 
iubet  nos  quoque  petere  panem  quotidianum.  Item 
expressissima  vox  est:  Primum  quaerite  regnum  Dei, 
et  caetera  adiicientur  vobis. 

Hae  sunt  promissiones  de  praesentibus  bonis 
necessariis.  Sed  haec  dissimiliter  dantur,  quia  Deus 
vult  nos  intueri  promissionem  aeternam.  Et  tamen 
quia  vult  Deus  Ecclesiam  esse  in  hac  vita,  iuxta 
dictum:  Non  mortui  laudahunt  teDomine:  ideo  cu- 
rat,  ut  alicubi  habeat  domicilia,  et  victum  mediocrem. 

Etiamsi  non  sumus  tam  opulenti,  quam  Abra- 
ham,  sufficiat  nobis,  quod  Deus  servat  nobis  pro- 
missionem:  Dabo  eis  Doctorem,  et  panem  arctum, 
et  aquam  cum  tribulatione,  id  est,  servat  Ecclesiam, 
quanquam  subiectam  cruci.  Abraham  ipse  et  eius 
posteritas  sero  admodum  venit  in  possessionem 
terrae  Chanaan,  videlicet,  cum  Israelitae  iam  es- 
sent  reducti  ex  Aegypto.  Interea  tamen  Abiaham 
retinuit  principalem  promissionem,  quae  est  spiri- 
tualium  bonorum. 

De  impletione  legis  per  Christum. 

lam  sequitur  etiam  doctrina  de  lege,  quia  cir- 
cumcisio  testatur,  quod  filius  Dei  sit  subiectus  legi. 
De  hac  subiectione  inquit  Paulus,  Gal.  4.  Chrislus 
factus  est  sub  legem. 

Stancarus  abutitur  hoc  dicto,  disputans  Chri- 
stum  esse  mediatorem  tantuin  secundum  humani- 
tatem.  Tantum  corpus,  inquit,  circumciditur :  Ergo 
Christus  tantum  secundum  humanam  naturam  est. 
subiectus  legi. 

Respondeo.  Subiectio  sub  legem  plura  com- 
plectitur,  quam  circumcisionem.  Comprehendit 
enim  totam  humilitatem  filii  Dei,  El  quanquam  non 
sensit  6  ).6yog  dolorem  et  cruciatum  ut  natura  hu- 
mana:  tamen  humanitatem  sibi  fecit  propriam,  et 
serio  voluit  hanc  obedientiam,  quam  in  humanitate 
praestitit  aeterno  patri. 

Sed  obiicit  Stancarus  etiam  hoc  ex  dictoPauli: 
Si  subiectio  sub  legem  inteUigeretur  de  Christo,  eiiam 
secundum  divinitatem,  sequeretur,  illam  personatn 
etiam  secundum  divinitatem  esse  creatam,  quia  factum 
esse,  est  esse  creatum; 

Respondeo.  rireG&ai  non  significat  semper 
iionTv  aut  xiiZ,Hv,  id  est,  condere,  creare,  fabricare. 
Et  yirofievov  quod  Paulus  hic  ponit,  venit  a  ytyrecr&at 
quod  saepe  usurpatur  pro  glgnere,  et  generaliter 
significat,  quoquo  modo  aiiquid  ab  alio  esse  vel 
aliter  se  habere,  sicut  Germani  dicunt  iveiten.  lohan- 


215 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


-216 


nis  1.  dicitur:  Gratia  et  veritas  perChristum  facta 
est,  3ft  woiben.  Et  1.  Corinth.  1.  Christus  factus 
est  nobis  a  patre  sapientia,  iustitia,  sanctificatio, 
et  redeinptio. 

Non  significat  autem  factum  esse  sub  legem, 
accipere  tantum  circumcisionem,  vel  observare  sal- 
tem  ritus,  sed  observatio  externa  rituum  est  signum 
subiectionis  sub  legem.  Christum  autem  subiectum 
esse  iegi,  est  eum  fieri  reum  pro  nobis,  et  susti- 
nere  poenam  legis. 

Lex  maledicit  nobis  omnibus,  iuxta  illud:  Male- 
dictus  omnis,  qui  non  fecerit  quaecunque  scripta 
sunt  in  libro  legis.  Sed  haec  maledictio  translata 
est  in  filium  Dci,  id  est,  ira  in  euin  est  translata, 
quia  ipse  sustinuit  poenam,  quam  postuiat  lex  a 
nobis,  et  eius  passio  est  aequivalens  pretium,  cum 
ipse  sit  innocens.  Id  Paulus  dicit  his  verbis:  Ut 
nos  redimeret  a  maledictione  legis.  Utitur  verbo 
i^ayoQaG&ai,  quod  est  pretio  certo  emere,  fauffen, 
ut  significet  ipsum  solvisse  pro  nobis  pretium,  et 
propter  illam  satisfactionem  nos  recipi. 

Ad  hanc  ergo  subiectionem  sub  lege  signifi- 
candam,  debuit  Christus  circurncidi,  non  quod  ipse 
natus  esset  in  peccato,  aut  quod  in  ipso  esset  na- 
tura  vitiosa,  sicut  in  caeteris,  sed  quia  derivaturus 
esset  in  se  iram  Dei  adversus  nostra  peccata. 
Significatur  igitur  ipsum  praecidi  et  abiici  propter 
nos.  Et  haec  est  principalis  causa,  cur  circumcidi 
voluerit.     Deinde  accedunt  aliae  causae. 

Ista  circumcisio  est  testimonium,  quod  natus 
sit  ex  posteritate  Abrahae. 

Item  testatur,  quod  voluerit  esse  membrum 
Ecclesiae  in  isto  populo:  Imo  principaliter  debuit 
servire  in  ministerio,  huic  populo,  quia  inissus  est 
ad  istum  populum,  ut  in  eo  doceret,  et  in  illo  templo, 
quod  unicum  erat  in  hoc  populo,  Etsi  non  prorsas 
voluit  aliigatus  esse  ad  hoc  templum,  sed  aiibi 
quoque  saepe  docuit.  Non  fuit  autem  licitum,  do- 
cere  in  teinplo,  vel  etiam  in  synagogis,  eum,  qui 
non  erat  circumcisus. 

Sed  et  baptizari  postea  Dominus  voluit,  quia 
voluit  etiam  membrum  esse  nostrae  Ecclesiae.  Est 
autem  revera  una  Ecclesia:  Nam  diversitas  signo- 
rum  non  facit  diversas  Ecclesias. 

Ecclesia  omnium  temporum  est  consociata  verbo 
et  agnitione  veri  Dei,  et  illis  bonis  aeternis,  quae 
offeruntur  in  verbo.  Nec  recte  argumentatus  est 
Marcellinus  contra  Augustinum: 

Deus  est  immutabilis. 

Vestra  religio  est  mutata,  quia  alii  fuerunt  ritus 

post  Abraham,  alii  ante  Abraham,   alii  posl 

Apostolos- 
Ergo  religio  Christiana  non  est  divina. 

Respondeo  ad  Minorem.  Religio  est  mutata, 
scilicet,  quia  signa  differunt,  quorum  mutationem 


Deus  ipse  praedixerat,  et  ordinaverat.  Deinde  uni- 
tas  Ecclesiae  non  est  in  ritibus  iliis,  sed  est  in 
verbo,  et  in  societate  rerum  seu  bonorum  aeter- 
nonim. 

Moneat  autem  nos  exemplum  Christi,  ne  seiun- 
gamus  nos  a  ministerio.  Non  putemus  esse  Chri- 
stianum,  contemncre  ministerium,  et  Sacramenta, 
sicut  multi  magnam  prophanitatem  ea  in  re  osten- 
dunt,  quam  falso  dicunt  libertatem  esse.  Sancti 
aggregant  se  ad  rninisterium ,  amant,  vencrantur, 
adiuvant  rninisterium,  et  utuntur  Sacramentis. 

Haec  mementote  de  causis  eircumeisionis  Chri- 
sti:  Ex  quibus  sciatis  priinam  esse  principalem, 
quod  Christus  factus  sit  sub  legem. 

Addam  igitur  alterum  quoque  dictum  illud, 
quod  ad  doctrinam  de  subiectione  Christi  sub  lege 
pertinet:    Non  veni  solvere  legem,  sed  implere. 

Quid  significat  solvere  legem? 

David  committens  adulterium  violat  legem,  sed 
non  solvit.  Nam  solvere  legem  est  abolere  legem, 
ne  sit,  aut  habeatur  amplius  pro  lege,  ut  apud  Spar- 
tanos  olim  fuit  lex,  ut  nummo  ferreo  uterentur. 
Postea  haec  lex  est  abolita.  Coeperunt  uti  nummo 
aureo  et  argenteo.  Hoc  est  solvere  legem,  ita  ut 
non  sit  amplius  lex. 

Fuit  lex  Pontificia,  ne  Sacerdotes  haberent 
coniuges.  Nostrae  Ecclesiae  solverunt  illam  legem, 
id  est,  docent  legem  eam  non  valere,  et  nihil  esse. 

Ita  Graeci  loquuntur  Xvuv  vo/uovg,  toliere  legem, 
et  poenam.  Christus  hic  loquitur  de  lege  divina, 
et  hanc  affirmat  se  non  solvere,  sed  implere  velle. 

Contra:  Tamen  abolet,  quia  non  sei'vamus  cir- 
cvmcisionem,  non  mactationes  sacri(icioi'um? 

Respondeo.  Lex  ceremonialis  et  forensis  est 
abolita,  et  poenae  illarum  legum.  Mortuae  sunt 
leges  illae,  et  non  sunt  amplius  leges.  Sed  loqui- 
tur  Christus  principaliter  de  lege  morali:  Etsi  recte 
quoque  dici  potest,  Christum  legem  moralem  quo- 
que  eatenus  solvere,  quatenus  credcntibus  in  ipsum 
subiata  est  poena  aeterna. 

Quomodo  ergo  implet  Christus  legem? 

Respondeo.  Quatuor  modis  implet.  Primus 
modus  est,  quia  ipse  perfecte  praestat  obedientiam, 
de  qua  lex  concionatur.  Ipse  est  iilius  Dei,  et  est 
imago  aeterni  patris.  Ideo  lucet  in  ipso,  sapientia 
et  iustitia  Dei:  perfecte  agnoscit  et  diligit  patrem, 
et  obedientiam  ei  praestat  magis,  quam  omnes 
creaturae. 

Secundus  modus,  Implet  legem  satisfaciendo 
pro  nobis,  id  est,  derivando  in  se  iram  adversus 
omnium  hominum  peccata:  utrumque  autem  nobis 
donatur:  Obedientia  ipsius  et  satisfactio.  Sumus 
iusti  propter  ipsum,  imputata  nobis  ipsius  iustitia, 
quam  praestitit  in  agendo  et  patieudo. 

Tertius  modus  est.  Christus  implet  legem  re- 
stituendo  in  nobis  legem,   quod  fit  in  hac  vita  in- 


217 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


218 


choatione5  et  postea  consummatione :  Quia  cum 
fide  iustificamur,  et  fide  accipimus  consolationem, 
tunc  inchoatur  in  nobis  nova  iustitia,  seu  obedientia 
per  Spiritum  sanctum :  Incipimus  aliquo  modo  agno- 
scere  Deum,  et  in  eo  vera  fiducia  acquiescere,  et 
aliquo  modo  ei  obedire,  quauquam  haec  omnia 
sunt  valde  languida,  Imo  quo  maior  est  quisque, 
ut  Abraham  vel  Paulus,  eo  magis  deplorat  suam 
infirmitatem.  Est  tamen  aliqua  inchoatio:  Et  erit 
consummatio  in  vita  aeterna,  quam  expectamus. 

Ita  Paulus  dicit:  Legem  stabilimus  per  fidem, 
quia  non  tantum  donat  nobis  Christus  suam  iusti- 
tiam  et  satisfactionem,  sed  ipse  est  in  nobis  efficax 
per  Spiritum  sanctum:  Sanctificat  nos  sua  sa- 
pientia,  et  Spirilu  suo  fulgente  in  nobis.  Haec  non 
fiunt  per  tabulas  legis,  sed  ipso  nos  vivificante. 

Quartus  modus.  Implet  sanciendo  et  confir- 
mando  doctrinam,  quia  ipse  etiam  dicit,  haec  opera, 
quae  sunt  praescripta  in  lege,  placere  Deo,  et  alia 
non  placere.  Dicit  displicere  Deo  vagas  libidines, 
placere  castitatem,  et  coniugium. 

Hoc  ergo  dictum  mementote  diligenter,  et  sci- 
tote  verum  intellectum  sententiae  istius  omnibus 
hominibus  esse  necessarium,  sicut  revera  est  unum 
ex  principiis  doctrinae  Ecciesiae:  Et  declarant  se 
mutuo,  hoc  dictum  Christi,  et  quod  antea  ex  Paulo 
citavi,  quod  filius  Dei  subiectus  sit  legi. 

Recipit  Deus  immensa  misericordia  genus  hu- 
manum,  sed  non  remittit  peccatum  ex  levitate,  et 
futilitate.  Vere  et  horribiliter  irascitur  peccato,  id- 
que  in  eo  ostendit,  quia  non  voluit  placari,  nisi 
filius  satisfaceret.  Haec  ita  magna  sunt,  ut  nulla 
creatura  penitus  intelligere  possit.  Sunt  tamen  ini- 
tia  et  elementa  discenda,  postea  in  vita  aeterna 
plenius  discenda  erit  haec  sapientia,  imo  in  tota 
aeternitate  non  poterimus  exhaurire  consideratio- 
nem  temperamenti  iustitiae  et  misericordiae  in  Deo. 

Postremo  addenda  est  doctrina  de  applicatione. 
Haec  fit  fiducia  huius  filii  in  vera  conversione.  To- 
tum  hoc  bonum,  quod  filius  Dei  est  subiectus  legi, 
quod  ipse  implet  legem,  id  est,  quod  satisfacit  pro 
nobis,  et  in  nobis  restituit,  oportet  a  nobis  fide 
apprenendi,  oportet  nos  certo  statuere,  quod  Chri- 
stus  pro  nobis  sit  factus  sub  lege,  quod  impletio 
illa  legis  sit  nobis  donata,  sicut  alibi  inquit  Pau- 
lus:  Factus  est  pro  nobis  peccatum,  ut  nos  fie?'e- 
tnus  iustitia  Dei  i?i  ipso. 

Quid  est  hoc?  Factus  est  peccatum,  id  est, 
hostia  pro  peccato,  seu  quiddam  reum,  et  damna- 
tum.  Hoc  tam  magnum  est,  ut  nulla  creatura  pos- 
sit  comprehendere.  Efficimur  autem  nos  iustitia 
Dei  i?i  eo,  primum  imputatione,  ut  nos  reputemur 
iusti,  et  siinus  accepti  propter  ipsum.  Postea  in- 
choatione,  ubi  tamen  semper  manet  hoc,  quod  pla- 
cemus  propter  illum  Dominum  nobis  donatum,  qui 
est  summus  Sacerdos  semper  interpellans  pro  nobis. 


Haec  consolatio  debet  manere  firma,  et  non 
est  obruenda,  ut  nunc  Osiander  disputat  de  iustitia 
essentiali.  Quo  magis  crescunt  sancti  in  novitate, 
eo  magis  crescit  in  eis  agnitio  sordium,  atque  eo 
magis  fides  indiget  consolatione  illa,  quod  aeter- 
nus  pater  sit  nobis  propitius  propter  filium.  Tan- 
dem  sequetur  consummatio,  de  qua  Paulus  inquit: 
Nos  expectamus  spe?n  iustitiae,  id  est,  illam  inte- 
gram  conformitatem  cum  lege,  quae  in  hac  vita 
per  efficaciam  filii  Dei  est  in  nobis  inchoata. 

De  numero  dieram  Anni. 

Aegyptii  gloriati  sunt,  quod  haberent  flumen 
Nilum,  cuius  literae  continent  dies  anni.  Sed  in 
Germania  Menus  eundem  nuinerum  dierum  reddit, 
si  scribatur  Graecis  literis. 


N 

50 

E 

5 

M 

40 

I 

10 

E 

5 

A 

30 

N 

50 

O 

70 

O 

70 

2 

200 

2 

200 

Summa  365  dies. 


Summa  365  dies. 


Forma  precationis  dictata  a  D.  Phil.  Me- 
lanthone  Calend.  Ianuarii   1560. 

Ipse  Deus  sapiens  verbo  qui  cuncta  creavit, 

Et  certis  annum  legibus  ire  iubet, 
Efficiat  nobis  veniens  sit  faustus  ut  annus 

Et  clemens  dextra  nos  tegat  ipse  sua. 
Et  quoniam  gnatum  misit,  qui  colligat  agmen, 

Cuius  sit  doctor,  vita,  caputque,  Xcyog. 
Hic  \6yog  aeterno  natus  patre,  semper  adesse 

Et  custos  nobis,  et  caput  esse  velit. 
Viribus  humanis  non  est  Ecclesia  tuta, 

Regum  praesidiis  fortibus  orba  caret. 
Sed  nostram  indueris  cum  miro  foedere  massam 

Gnate  Dei,  semper  nos  tua  membra  regas. 
Et  facias,  tecum  nos  unum  ut  simus  in  avum, 

Vera  laude  tuus  quo  celebretur  honos. 

De  dicto  Iustini. 

Iustinus  inquit:  Christus  est  nobis  lex.  Sed 
loquitur  tantum  de  Ceremonialibus.  Christum  si- 
gnificarunt  ceremoniae,  et  Christo  exhibito  cessa- 
runt  ceremoniae,  Quia,  cum  habeamus  rem  signi- 
ficatam,  non  indigemus  umbris  legis.  Pascha  no- 
strum,  inquit  Paulus,  i?nmolatus  est  Chnstus.  Cre- 
dere  in  Christum  est  celebrare  Pascha. 


219 


PHIL   MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


220 


Hoc  voluit  dicere  lustinus.  Sed  potest  dictum 
illud  pulchre  accommodari  ad  inodos,  quibus  Chri- 
stus,  partiin  pro  nobis,  partim  in  nobis  implet  le- 
gem.  Propter  obedientiam  et  satisfactionem  Christi 
remittitur  nobis  peccatum,  et  imputatur  iustitia. 
Deiiule  per  Christum  dato  Spiritu  sancto  inchoatur 
in  nobis  vita  aeterna.  Ita  Christus  est  nobis  lex, 
etiam  de  morali  lege  loquendo. 


DIE  EPIPHANIAE. 


Evangelium    Matth.  2. 
Cum  Iesus  natus  esset  tempore  Herodis,  etc. 

De  appellatione  festi. 


Quid  significat  Epiphania?  Respondeo.  Epi- 
phania  generis  foeminini,  ij  imcpdveia  significat  ap- 
paritionem  seu  patefactionem,  (Stn  etfcheinuna,.  Sed 
Epiphania  generis  neutri  r«  iixupdveia  est  nomen 
festi:  usurpatur  in  plurali,  sicut  Saturnalia.  In  Ca- 
lendariis  nominatur  festum  Magorum,  t>et  Dberften 
tag.  Credo  mutilatum  esse  ex  Germanica  voce  et; 
fcbeinen,  sicut  oftern  per  syncopen  est  ex  voce  auffer* 
ftefyen,  quod  aliqui  dicunt  »t)rftef)n.  Estque  metathe- 
sis  literarum  saltem,  in  his  vocibus  Gennanicis 
r>f)rftefm  et  oftern. 

Multi  existimant  Graecam  appellationem-  im- 
(pavtfag  accommodatam  esse  huic  festo,  propter  ap- 
paritionem  stellae.  Sed  ego  existimo,  non  tam 
propter  Magos  et  stellam  eis  exhibitam,  quam  pro- 
pter  patefactionem  divinltatis  in  baptismo  Christi  no- 
men  huic  diei  inditum  esse  a  veteribus.  Magorum 
festum  primum  coepit,  quando  fabula  illa  prolata 
fuit,  quod  tria  corpora  Magorum  ex  Mediolano 
translata  essent  Coloniam.  Quidam  sacrificulus  cuin 
interrogaretur,  quid  esset  Epiphania,  dixit  fuisse 
mulierem  quandam,  quae  fuerit  nutrix  Christi.  Pu- 
tavit  esse  nonien  pro.  rium,  ut  si  nomines  Euphe- 
miam.  Sed  est  appellativum.  <Pa£vco  Graecis  est 
ostendo,  unde  est  et  cpaog  lumen,  Et  Epiphania,  a 
Divinitate  monstrata  in  baptismo  Christi. 


De  Magis. 

Quid  significat  appellatio  Magorum?  Respon- 
deo.  Magi  eunt  Sacerdotes  Persici.  Aliae  gentes 
aliis  nominibus  sacerdotes   suos   nominarunt.     Sed 


Persae  sacerdotes  suos  proprie  nominarunt  Magos. 
Sed  postquam  illi  exercuerunt  malas  artes,  seu  de- 
diti  iuerunt  malis  artibus,  nomen  honestum  Mago- 
rum  translatum  est  ad  impostores,  et  alios,  qui 
pactum  habent  cum  Diabolo. 

Nam  vitiis  hominum  vocabula  transferuntur  in 
deteriorem  partem,  scilicet  propter  abusuin  rerum, 
quae  per  se  erant  bonae,  ut  nomen  Mathematicus 
per  se  est  honestissimum  et  sanctissimum,  sicu) 
res  est  honesta.  Md&wa  enim  est  idem  quod  Dis- 
ciplina.  Sed  quia  multi  praetextu  mathematuin 
exercuerunt  malas  artes,  translatum  est  nomen 
mathematicorum  ad  impostores. 

Sic  Sophista  olim  significavit  Stnen  fd)ulmeiftev, 
docentem  in  schola.  Sed  quia  multi  profitebantur 
cavillationes  inanes,  et  ineptias,  coepit  nomen  trans- 
ferri  ad  malos,  qui  corrumpunt  veritatem  in  artibus. 

Herodotus  inquit  de  Magis:  Non  licet  Persis 
sacrificium  facere  sine  Mago,  nec  sibi  ipsi  privatim 
soli  licet  bona  a  Deo  precari.  Magus  autem,  omni- 
bus  Persis  simul,  et  Regi  inprimis  bona  precatur. 

Non  dubium  est  nostros  maiores  fuisse  olim 
vicinos  Persis,  et  hodie  dicunt  esse  ibi  simile  ge- 
nus  armorum,  similem  figuram  hominum,  et  cor- 
pora  Persarum  maiora  esse,  et  robustiora  caeteris 
orientalibus.  Nomen  Persae  puto  esse  a  Peres,  id 
est,  aquila.  Cyrus  usus  est  in  vexillis  suis,  aquila. 
Postea  Alexander  potitus  Imperio  Persico  etiam 
aquilam  in  vexillis  habuit.  Tandem  etiam  Impera- 
tores  Romani  coeperunt  uti  aquila. 


Nomina   Magomm   conficta,   Melchior, 
Balthasar,   Caspar. 

Nostri  homines  ex  Magis  fecerunt  reges.  For- 
tassis  Iudaeus  aliquis,  ut  vexaret  nostros  homines, 
nomina  eis  confinxit:  Etsi  fieri  potest,  ut  nomina 
ista  sumpta  sint  ex  aliquo  poemate,  cuius  poema- 
tis  autor  forte  dedit  eis  haec  nomina,  ut  significa- 
ret,  quod  imperia  debeant  coniuncta  esse  cum  Ec- 
cleda:  Et  quod  Regna  bene  constituta  oporteat 
esse  talia,  ut  sint»in  illis  personae  idoneae  ad  gi;- 
bernationem.  Sunt  autem  nomina  haec:  Melchior, 
Caspar,  Balthasar. 

Melckior  est  a  melech  et  or,  id  est,  rex  Lueis 
seu  rex  illustris.  Caspar  aliqui  deducunt  a  Gaza, 
ut  sit  thesaurarius.  Credo  potius  significare  scri- 
bam.  Balthasar  est  a  Baal  Dominus,  et  Sar,  mi- 
litia  vel  e^ercitus,  quasi  dicas,  Dominus  militiae. 
Unde  est  etiam  noinen  Belisarii. 

Regimina  debent  esse  talia,  ut  Rex,  vel  Piin- 
ceps,  vel  Dominus,  sit  iilustris  sapientia  et  virtute. 
Debet  agnoscere  Deum    et  ornatus   esse  luce  di- 


221 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


222 


vina.  Quod  cum  fit,  vere  talis  est,  ut.  dicitur  in 
Psalmo:  Ego  dixi  vos  Dii  estis.  Nero  non  est 
Melchior,  id  est,  Rex  illiistris  virtute,  seu  illumi- 
natus  luce  divina,  sed  cloaca  Diaboli. 

Postea  duo  sunt  officia  summa  in  omni  aula. 
Curia  5)ie  ISan^e(ct)  ober  Mfjatftnben,  id  est,  senatoria 
gubernatio,  et  militia.  In  Cancellaria  conduntur, 
proponuntur,  enarrantur,  ac  retinentur  leges.  Mi- 
litia  servit  defensioni :  Quia  etsi  Deus  autor  Impe- 
riorum,  ipse  defendit  illa,  tamen  vuit  per  homines 
tanquam  per  media  agere.  Ac  recte  in  prooemio 
Institutionum  dicitur:  Imperatoriam  maiestatem  non 
solum  legibus  armatam,  sed  etiatn  armis  decoratam 
esse  oportet.  Et  sic  in  versu  Homeri  dicitur,  qao 
versu  Alexander  Magnus  valde  delectatus  est: 

d/Mportoov  fiacdevg  dyaOvg,  xoaitoog  x  al/fjiijrqg. 
Erat  utrumque,    rex  bonus ,    et  fortis   bellator. 

Nomen  fiaciUvg  magis  ad  pacis  tempora  perti- 
net,  quam  ad  bellum.  Belli  dueem  veteres  nocni- 
narunt  GioaTrjyov.  Grammatici  dedueunt  nomen*(9a- 
cil.tvg  ano  zov  fiipd&w  xov  Xaov.  (Siner  ber  fcaS  ttoltf 
ortmct,  qui  populum  ordinat,  collocat,  firmat  legi- 
bus  et  iudiciis.  Sic  igitur  secundum  Homeri  ver- 
sum  Princeps  debet  primum  esse  bonus  guberna- 
tor  in  pace,  et  iudex  iustus.  Postea  debet  esse 
aixftqiqg,  bellator,  hastam  gerens,  hoc  est,  talis, 
qui  possit  esse  clypeus  populi:  Sed  redeo  ad  no- 
mina  Magorum. 

Existirno  Casparis  nomine  significari  Cancella- 
rium,  Balthasaris  appellatione  Marschallum,  seu 
magistrum  equitum,  seu  Capitaneum  belli.  Tota 
autem  gubernatio  debet  adiuncta  esse  Ecclesiae, 
servire  gloriae  Dei,  et  benefacere  piis  membris  Ec- 
clesiae.  Rex  Melchior:  Cancellarius  Caspar:  Ca- 
pitanei  Balthasares,  debent  servire  Christo,  tegere, 
iuvare,  fovere  Ecclesiam.  Iste  est  summus  finis 
regiminurn.  Ideo  Esaias  ait:  Reges  erunt  nutrito- 
res  tui,  id  est,  praebebunt  hospitia,  victum,  defen- 
sionem  Ecclesiae.  Et  Reginae  erunt  nutrices,  hoc 
est,  Respublicae,  urbes,  civitates,  Politiae. 

Haec  sunt  puerilia,  et  tamen  digna  considera- 
tione,  Et  possunt  accommodari  ad  materias  graves, 
et  maxime  necessarias.  Qui  accessuri  sunt  ali- 
quando  ad  gubernationem,  debent  haec  cogitare, 
quia  Deus  graviter  punjt  Principes,  et'  Respublicas 
negligentes  Ecclesiam. 

Apud  Aristotelem  est  bona  definitio  Magistra- 
tus,  etsi  brevis  est:  ap/wv  icil  (pvXa'§  tov  vop,ov. 
Magistratus  est  custos  legis,  Est  imago  Dei  in  ter- 
ris.  Lex  enim  est  sapientia  Dei,  et  magistratus 
est  viva  vox  legis,  quam  debet  sonare  in  genere 
humano,  et  exequi.  Id  vero  nos  in  Ecclesia  ac- 
commodare  debemus  ad  primam  et  secundam  ta- 
bulam  Decaloci.  Magistratus  debet  curare,  ut  ho- 
mines  recte  doceantur  de  Deo.     Postea  etiam  de- 


bet  tueri  et  fovere  communem  consociationem,   ad 
hunc  finem,  ut  tegatur  Ecclesia,  et  foveatur. 


Unde  venerint  Magi. 

Evangelista  dicit,  Magos  venisse  ab  Oriente. 
Aliqui  dicunt  ex  Saba  eos  venisse,  propter  vatici- 
nium  Esaiae  60.  De  Saba  venient ,  aurum  et  thus 
deferentes.  Et  Psal.  72.  Reges  Arabum  et  Saba 
dona  adducent.  Sed  sive  ex  Sabaea  venerint,  sive 
ex  vicina  Persia,  ut  ego  existimo,  non  multum  inter- 
est,  quia  Persiae  proxima  fuit  Sabaea.  et  Sabaei 
sunt  Arabiae  Felicis  populi ,  quae  velut  Chersone- 
sus  est  inter  duos  sinus,  Arabicum  et  Persioum. 
Ptolomaeus  Sabam  Metropolin  collocat  in  Arabia 
Felici  ad  gredum  longitudiuis  76.,  latitudinis  13. 

In  Persia  Metropolis  fuit  Susa,  ubi  Daniel  fuit 
praefectus.  Habet  nomen  sive  a  rosa,  sive  a  lilio, 
quia  ibi  fuit.  magna  atnoenitas.  Historici  nominatim 
dicunt,  Reges  Persarum  ita  distrii  uisse  aulas,  ut 
aliis  atque  aliis  locis  essent  diversis  tcmporibus. 
Initio  aestatis  propter  amoenitatem  erant  in  Susis 
ad  amnem  Eulaeum  celeberrimum,  cuius  mentionem 
facit  Daniel.  Longitudo  Susae  est  graduum  oc- 
tuaginta  quatuor,  Latitudo  34.  Unde  distantia  ab 
Hierosolyma  facile  colligi  potest,  cuius  longitudo 
fuit  66  graduum:  Latitudo  triginta  unius,  et  dimi- 
dii.  Undecunque  ergo  profecti  fuerunt.,  sive  ex 
Saba,  siveexSusa,  non  pauciora,  quam  200  mil- 
liaria ,  conficienda  eis  fuerunt ,  Hierosolymam  us- 
que. 

Ego  puto  ex  Persia  eos  venisse,  et  fuisse  re- 
liquias  ex  schola  Danielis  in  Susis,  ubi  Daniel  mul- 
tos  docuit.  Credo  Magos  istos  retinuisse  doctrinam 
Danielis,  et  sicut  norant  verum  Deum,  et  sciebant 
Messiarn  venturum  esse  in  populo  Iudaico:  Sic 
scivisse  etiam  aliquid  de  tempore,  quod  Daniel 
constituit,  cum  nominat  70  hebdomadas  annorum/ 
id  est,  annos  490.  a  reductione  populi,  seu  ex- 
tructione  templi  usque  ad  passionem  Christi.  Ncn 
dubito  fuisse  Magos  istos,  homines  sanctos,  custo- 
des  doctrinae  Danielis,  Praeterca  etiam  doctos, 
qui  inspexerunt  coelum,  et  potuerunt  iudicare  de 
slellis. 


De  Stella  Duce  Magorum. 

Non  cogitate  tantam  inscitiam  olim  fuisse, 
ut  hoc  tempore.  Quotusquisque  nunc  est ,  qui 
sciat,  quae  stella  sit  nova,  aut  non  nova,  et  quo- 
modo  una  stella  ab  alia  distinguenda  sit  ?  Magi 
isti  intelJexerunt,  ex  loco,  non  esse  stellam  firma- 
menti,  neque  Planetam,  quia  superiores  illae  stellae 


223 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


224 


in  octava  Sphaera,  et  in  sphaeris  Planetarum,  pro- 
pter  maximam  distantiam  non  possunt  indicare  hu- 
milem  locum  in  terra.  Viderunt  autem  Magi  se  et 
itinera  sua  regi  et  duci  stella  illa,  imo  etiam  hanc 
stellam  se  praecedere,  et  stare  super  diversorium 
Mariae. 

Ex  stellis  firmamenti  nonpotest  sumi  praecise 
linea,  quae  monstret  certum  locum  seu  unam  ali- 
quam  certam  domum.  Et  Planetae  sunt  intra  Zo- 
diacum,  illa  autem  stella  apparuit  extra  Zodiacum, 
et  processit  alio  motu.  Fuit  igitur  aliquid  sub  Luna, 
in  aere,  ut  ex  vicino  posset  indicare  etiam  breve 
illud  spatium,  quod  est  inter  Hierosolymam  et 
Bethlehem. 

Chrysostomus  dicit  fuisse  angelum,  quod  mihi 
non  displicet,  quanquam  fieri  potest,  ut  stella  fuerit, 
quam  vexit  seu  duxit  Angelus.  Nec  inconcinna  est 
haec  sententia,  quod  fuerit  et  angelus,  et  stella, 
id  est,  lux  in  qua  vel  apparuit  angelus,  quasi 
amictus  illa  luce,  vel  quam  rexit  et  duxit  an- 
gelus. 

In  summa  fuit  phasma  divinitus  ostensum,  seu 
lumen  aliquod  creatum,  incurrens  in  oculos ,  in 
modum  stellae:  Unde  Magi  iudicare  potuerunt, 
aliquid  singulariter  novi  exortum  esse,  sicut  et  di- 
gressi  Hierosolymis  dicuntur  laetati  esse  rursus 
illius  conspectu. 

Deus  saepe  facit  in  aere  apparitiones  in  pro- 
digiis,  imo  etiam  Diabolus  facit  multa  phantasmata, 
ut  saepe  istis  annis  prodigiosae  apparitiones  multae 
fuerunt  in  aere,  quae  ostenduntur  a  Diabolis,  for- 
tassis  etiam  a  bonis  angelis,  qui  possunt  tales  spe- 
cies  formare,  Exempla  multa  commemorare  possem, 
ut  cum  prope  <Sd)mit>eberg  conspecta  est  cerva  stans 
in  monte,  et  magnus  exercitus  dimicans.  Deinde 
Solis  species  visa  est,  quasi  in  partes  duas  dissec- 
ta.  Item  conspecti  sunt  primum  in  aere  equites, 
postea  rustici  cum  clavis,  ac  tandem  turris,  ad 
quar.i  et  homo  erat  hauriens  aquam,  ita  ut  posset 
agnosci  esse  aquam.  Postremo  virum  illum  insecu- 
tus  est  magnus  Draco.  Priores  duae  species,  id 
est,  equites  et  rustici  cito  evamierunt.  Reliquae 
species  diu  praebuerunt  se  conspiciendas.  Visae 
sunt  hae  imagines  eo  ipso  tempore,  quo  foedus 
Schalmaldicum  sancitum  fuit ,  ac  mihi  videtur  exi- 
tus  foederis  significatus  esse. 


De  Dicto  Micheae. 

Bethlehem  quid  significat? 

Rcspondeo.  Domum  panis.  Alio  etiam  nomi- 
ne  vocatur  Ephrata,  id  est,  locus  foecundus  seu 
fertilis.  Fuit  ibi  plus  agrorum,  segctum,  frumenti. 
In  r«liquis  locis  ludaeae  asperioribus  et  saxosis 
multum  fuit  olei.    Fuit  autem  Bethlehemitica  regio 


attributa  stirpi  Iesse,  et  posteritati  Davidis.  Ideo 
nominatur  quoque  civitas  David. 

Iam  cogitemus,  illos  quoque  fuisse  homines 
doctos,  qui  Micheae  sententiam  hanc  esse  intel- 
lexerunt,  quod  in  Bethlehem  nasciturus  esset  Chri- 
stus.  Nos  legentes  locum  Micheae,  fortassis  ita 
tantum  intelligeremus,  quod  Messias  ex  posteris 
ludeae  et  semine  David  sit  venturus,  et  ex  Beth- 
lehem  educturus  exercitum,  quia  Bethlehem  est 
praecipuurn  oppidum  in  tribu  Iuda,  et  antiqua  se- 
des  patrum  Davidis.  Verum  illi ,  etiam  de  nativi- 
tate  Messiae,  quod  in  Bethlehem  nasciturus  esset, 
Micheam  intellexerunt,  ac  puto  eos  ex  sermonibus 
antiquorum  didicisse,  quae  esset  sententia  prophe- 
tae,  sicut  omnibus  temporibus  multi  viri  sancti  re- 
tinuerunt  multorum  dictorum  scripturae  sententiam 
ex  patrum  sermonibus. 

Tales  sermones  a  patribus  acceptos  nomina- 
runt  Cabalas.  Nec  dubium  est,  fuisse  multas  bo- 
nas  sententias ,  etsi  postea  admixtae  sunt  nugae 
et  ftnposturae,  sicut  fit  in  multis  rebus,  ut  in  vera 
Alchimia:  Chimus  est  humor  seu  liquor,  et  chimia 
est  fusio.  Al  est  articulus  Arabicus.  Vera  alchi- 
mia  est  in  illis  loeis,  ubi  sunt  venae  metallicae,  ut 
in  Valle  Ioachimica,  et  in  aliis  locis  metallicis,  ubi 
excoquuntur  magnae  massae  auri,  argenti,  plumbi, 
et  aliorum  metallorum.  Sed  postea  est  inventa 
quaedam  sophistica  impostura,  quae  hodic  nomi- 
natur  alchimia.  Ita  inter  Cabalas  multae  sunt  bo- 
nae  sententiae,  traditae  a  maioribus  posteritati,  sed 
saepe  sunt  additae  ab  aliis  sententiae  phanta- 
sticae. 

Non  fuit  hoc  vulgare  concilium,  in  quo  sancti 
viri  ediderunt  confessionem  suam.  Dixerunt,  in 
Bethlehem  nasciturum  Messiam.  Conciliarunt  loca 
Esaiae,  et  Davidis,  cum  dioto  Micheae.  Nam 
Esaias  et  David  dicunt  Messiam  proditurum  esse 
ex  Sion:  Mieheas  ait  egressurum  esse  ex  Beth- 
lehem.  Haec  videbantur  inter  se  pugnare.  Sed  ex 
antiquis  scholis  prophetarum ,  quorum  enarratio 
mansit  apud  posteros,  sumpserunt  conciliationem 
horum  dictorum.  Sicut  semper  in  Ecclesia  ex  ser- 
monibus  antiquis  quaednm  intelliguntur,  quae  aiias 
non  intelligerentur,  ut  cum  in  Evangelio  Iohannis 
dicitur:  Jn  principio  erat  verbum,  Demosthenes 
non  intelligeret  significari  personam.  Sed  nos  sci- 
mus  hanc  interpretationem  congruere  cum  consen- 
su  scriptorum,  et  hanc  sententiam  accepimus  inde 
usque  a  temporibus  Apostolorum.  Ideo  verba  lo- 
hannis  nobis  sunt  planiora. 

Ita  isti  sancti  viri,  inter  quos  puto  fuissc  Za- 
chariam,  Simeonem,  et  alios,  qui  acceperant  do- 
clrinam  a  prophetis,  et  horum  discipulis,  sciverunt 
ex  illis  ipsis  prophetarum  interpretationibus,  locum 
nativitatis  fore  Bethlehem,  sed  iocum  praedicatio- 
nis,  passionis  et  resuscitationis  fore  Ierusalem,  quae 


m 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


•nv> 


non  pertinebat  ad  tribuin  Iuda  sicut  Bethlehem, 
sed  ad  tribum  Beniamin. 

Cogitemus  etiam,  hos  sanctos,  fuisse  viros  for- 
tes  ac  constantes,  quod  ausi  sunt  dicere  Herodi, 
Messiam  in  Bethlehem  nasciturum  esse,  Et  haud 
dubie  iam  percrebuerat  fama,  Messiam  natum  esse. 
Videntur  enim  haec  facta  esse  anno  uno  aut  altero 
post  nativitatem  Christi.  Erat  Herodes  infestissimus 
hostis.  Et  tamen  non  tergiversantur  isti  in  eden- 
da  confessione.  Sic  Deus  dat  semper  aliquos,  qui 
recte  intelligunt  doctrinam,  et  qui  constanter  perhi- 
bent  testimonium  veritati.  Sed  alias  plures,  alias  pau- 
ciores  tales  sunt,  alias  plus,  alias  minus  lucis  habent, 
ut  etiam  Papisticis  temporibus  fuerunt  multi  recte  sen- 
tientes,  qui  duriter  tractati  sunt  propter  veritatem, 
ut  Ioannes  Hus,  et  Hieronymus  Pragensis,  in  Con- 
stantiensi  concilio  combusti  sunt,  quia  crassos  er- 
rores  quosdam  taxaverant.  Et  Ioannes  Hilden  in 
urbe  Isanaco  est  mortuus  in  carcere.  Denique  sem- 
per  servat  Deus  aliquos  in  Ecclesia,  qui  veram 
sententiam  confitentur.  Subinde  etiam  excitat  rur- 
sus  lucem  verae  doctrinae. 

Valetne  argumentum? 

Oportuit  Christum  nasci  stante  Bethlehem. 
Ergo  non  est  alius  Messiae  expectandus. 

Respondeo.  Valet  a  connexis,  et  quidem  lo- 
quitur  de  Bethlehem,  quae  est  pars  politiae  Iudai- 
cae,  Sicut  Micheas  nominat  parvam  inter  Principes 
Iuda.  Multo  igitur  firmius  de  tota  politia  concludi 
potest : 

Messiam  oportuit  nasci  stante  politia  guae   iam 

pridem  eversa  est. 
Ergo  Messias  certo  advenit. 

Bethlehem  quae  nunc  est,  est  spelunca  latro- 
num  Arabicorum. 

Sed  hic  cavillantur  aliqui,  Matthaeus  non  di- 
cit  sicut  Propheta:  Tu  es  parvula,  Sed,  tu  negua- 
guam  es  minima.  Haec  est  puerilis  cavillatio.  Mat- 
thaeus  volens  inseruit  illud  Neguaguam,  ut  laeti- 
tiam  Spiritus  sui  significaret:  Quod  etsi  oppidum 
illud  Bethlehem  videretur  parvum  esse  in  specie, 
tamjn  nunc  ornatum  seucelebre  factum  sitmaximo 
doiw*t;t  gloria,  quia  ibi  natus  sit  Messias,  et  multi 
ibi  conversi:  quasi  diceret:  TuBethlehem  es  magna 
vel  gloriosa  hoc  beneficio,  quod  ex  te  nascitur 
Messias. 

Et  pertinet  hoc  ad  significationem:  Ecclesia 
est  parvula  corpore,  item  misera  et  aerumnosa, 
coram  Deo  tamen  est  gloriosa,  pulchra  inter  filios 
hominum. 

Hodie  pulcherrima  civitatum  in  toto  genere  hu- 
mano  est  Venetia,  politice  loquendo,  quia  ibi  est 
pulcherrima  politia.     Et   quanquam  Monarchia  est 

MELANTH    OPEB.   VOL.  XXIV. 


nomine,  tamen  regimen  est  penes  senatum,  et  re- 
vera  est  Aristocratia:  Nam  Venetorum  Dux  non 
habet  fere  maiorem  potestatem,  quam  alii  Senato- 
res.  Ut  Rector  Academiae ,  sic  Dux  Venetorum 
habet  ius  convocandi  Sen&tum,  sed  non  concludit 
sine  senatu.  Est  illa  Aristocratia  omata  iustitia  et 
legibus,  et  habet  tantam  potentiam ,  ut  uni  aut  al- 
teri  regi  possit  esse  par.  Roma  hodie  non  est  ita 
ordinata  legibus.  Est  ibi  confusio  magna,  et  ty- 
rannis.  Aliae  civitates  Italiae,  ut  Florentia,  Me- 
diolanum,  Genua,  sunt  oppressae  servitute,  nonsunt 
Aristocratiae. 

Iam  quaero,  uter  status  tibi  magis  placeret, 
status  parvi  alicuius  oppidi,  florentis  doctrina  coe- 
lesti,  et  mediocri  regimine  politico,  an  vero  Vene- 
tiarum?  Ut  si  cogitemus  de  vicino  oppido  Schmi- 
deberg,  quod  est  oppidum  pusillum  quidem,  sed 
tamen  in  quo  est  Ecclesia,  recte  docens  et  invo- 
cans  Deum,  nec  publice  stabiliens  idola,  ut  fit  Ve- 
netiis.  Etsi  enim  in  urbe  Veneta  quoque  sunt 
homines  recte  sentientes,  tamen  publice  stabiliuntur 
idola  et  horribiles  confusiones  dogmatum,  Et  inter- 
ficiuntur  ab  inquisitoribus  multi  pii  homines. 

Sic  Colonia  Agrippina  est  urbs  ampla  et  lo- 
cuples,  sed  est  ibi  persecutio  adversus  sanctos, 
et  defensio  publica  idololatricorum  cultuum,  ut  hoc 
ipso  die,  quantum  est  ibi  impietatis?  Gloriantur, 
corpora  Magorum  ex  Parthia  Mediolanum,  inde 
Coloniam  esse  translata,  et  praetextu  horum  cor- 
porum  exercent  magnam  idololatriam,  fit  concursus 
hominum  superstitiosorum,  et  invocatio  idololatrica. 
At  Witteberga,  aut  aliud  oppidum,  ubi  est  Eccle- 
■sia  consentiens,  et  non  stabiliuntur  idola,  multo 
est  pulchrior  civitas,  quia  habet  sutnmum  illud  de- 
cus  propter  quod  celebrationem  merentur  urbes. 

Ita  credo  Evangelistam  ex  laetkia  spiritus  in- 
seruisse  negationem:  Neguaguam  es  minima,  quasi 
dicat,  Bethlehem  corpore  est  parva,  sed  est  inagna 
donis  divinis ,  et  erit  gloriosa  in  tota  aeternitate. 


De  Muneribus,   quae  obtulerunt  Magi. 

Iam  Magi  dicuntur  obtulisse  aurum,  thus,  myr- 
rham,  id  est,  res  valde  pretiosas.  Fuerunt  igitur 
divites:  et  Deus  voluit  isto  modo  curare  victum  Ma- 
riae.  Thus  et  myrrha  potuit  magno  vendi.  Fuit 
autem  Mariae  opus  viatico,  quia  statim  postea  coa- 
cta  est  fugere.  Plerique  sancti  in  Iudaea  erant  op- 
pressi  a  tyrannis,  et  exiguum  forte  dare  potuerunt. 
Vocat  tamen  Deus  ex  Persia  vel  Arabia  locuple- 
tissimos  homines,  qui  instruant  Mariam ,  Ioseph, 
et  puerum  exulantes  viatico. 

Hic  mementote  dictum  Psalmi:  Leones  esurie- 
runt,   timentibus  autem  Dominum  non   deerit  ullum 

15 


227 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


228 


bonvm.  Noster  textus  habet:  divites  esurierunt,  sed 
in  Hebraeo  est  leones,  qui  significant  magnos  Reges. 
Denietrius  fuit  Leo  et  victor  Seleuci,  et  tamen  vi- 
cissim  in  Seleuci  manus  venit.  Ibi  esurit,  itl  est, 
vivit  alterius  beneficio.  Quam  multos  vidimus 
Reges  et  Principes  hoc  tempore  venisse  in  pote- 
statem  victorum?  Erat  Franciscus  Rex  Gallicus 
potens  et  magnus,  et  tamen  captus  est  ab  exercitu 
Caroli  Quinti.  Contra,  Deus  pascit  Ecclesiam  suam 
et  eripit  ex  magnis  periculis.  Dat  nobis  viaticum 
non  ad  luxum  et  profusiones ,  sed  quantum  satis 
est,  ut  dicitur  Germanico  illo  proverbio:  3ft  e3 
nicf)t  fd&effelicht,  fo  tft  e$  bod>  leffe(tc£>t,  hoc  est,  si  non 
est  modius  plenus,  saltem  cochlear  rerum  neces- 
sariarum  suppeditatur  piis. 

Haec  prima  causa  oblationis  donorum  praeci- 
pue  est  consideranda,  et  pertinet  hoc  adRegulam: 
Primum  quaerite  regnum  Dei,  et  caetera  adiicientur 
vobis.  Postea  consideretur  etiam,  quid  munera  ista 
significent. 

Aurum  significat  doctrinam,  vel  potius  purita- 
tem  doctrinae  et  fidei:  Hanc  debemus  nos  in  Ec- 
clesia  ante  omnia  ofiferre  Deo.  Thus  significat  in- 
vocationem,  confessionem,  et  gratiarum  actionem, 
quia  fuit  mandatum  in  lege  divina,  ut  suffitus  et 
fumigatio  fierret  thure.  Hoc  quod  nos  habemus  in 
templis  vel  myropoliis,  est  thus  adulterinum ,  ut 
etiam  est  duplex  piper.  Antverpiae  sunt  integrae 
cellae,  plenae  adulterino  pipere,  quod  miscetur 
vero  piperi  ad  decipiendos  hornines,  ut  solent 
xdnrjXov. 

Unde  venit  hoc  vocabulum?  a  xaxt^tvv  et  olvog. 
Qui  vina  corrumpunt,  faciunt  illa  deteriora,  vel 
est  a  xaxt&w  et  nrjhog,  ut  sit,  ex  vino  facere  coe- 
num.  Latini  xdntjlov  vocant  Cauponem,  id  vocabu- 
lum  est  a  Cupa,  quod  significat  ein  ftubicfyt,  id  est, 
mensuram  exaequantem  quatuor  cantharos.  Paulus 
inquit:  non  sitis  Cauponantes,  id  est,  adulterantes 
verbum  Dei.  Prohibet  falsam  doctrinam  miscere 
verae  doctrinae.  -  Fumus  thuris  ascendit ,  sic  etiam 
ascendere  debet  invocatio. 

Myrrha  significat  crucem.  Nomen  est  a  Mar 
Hebraeo ,  id  est ,  amarum,  ut  myrrha  sit  gutta  vel 
lachryma  amara.  Adhibetur  in  medicationibus 
ad  prohibendam  putrefactionem  in  vulneribus.  Est 
in  historiis,  quod  Reges  Persici  gestarint  coronas 
ex  myrrha.  Fortassis  hoc  significatum  est,  reges 
paratos  esse  debere  ad  vulnera  accipienda,  et  onera 
multa  subeunda  propter  subditos.  Debent  fortiter 
praeliari,  non  fugere  vulnera  propter  defensionem 
subditorum.  Ut  autem  myrrha  prohibet  putrefa- 
ctionem,  ita  crux  est  salutaris ,  et  purgat  multas 
sordes  peccatorum.  Haec  mysteria  pulchrum  est 
considerare. 

Alii  sic  exposuerunt:  Datum  est  Christo  Thus 
ut  Deo,   cui    debetur   invocatio,    aurum   ut  Regi, 


myrrha  ut  passuro.  Haec  expositio  etiam  non  est 
inala.  Sed  venio  iam  post  haec  Grammatica,  ad 
locos  doctrinae. 

Ii  sunt  quatuor,  Complectar  enim  saltem  Prin- 
cipales  doctrinas. 


De  primo  loco. 

Primum  observanda  est  testificatio  de  nato  Mes- 
sia.  Deus  vult  esse  certitudinem  doctrinae  de  Mes- 
sia.  Ideo  addit  testimonia.  Et  Apostoli  voluerunt 
ea  mandare  literis,  ut  nos  confirment  de  isto  Do- 
mino  exhibito.  Non  solum  Maria  testis  est ,  quae 
scit  se  virginem  esse ,  et  loseph,  qui  audivit  con- 
cionantem  Angelum,  item  pastores,  Simeon,  Hanna, 
Zacharias,  Elizabeth.  Sed  veniunt  etiam  hic  ex 
Oriente  testes,  quibus  novam  stellam  Deus  exhi- 
buit.  De  his  testimoniis  cogitantes,  colligamus 
animo  caetera  ab  initio  mundi  facta,  ut  eductionem 
populi  ex  Aegypto,  resuscitationes  mortuorum,  et 
similia.  Quae  omnia  sunt  testimonia  de  doctrina 
Ecclesiae,  et  de  Messia ,  quorum  consideratione 
Spiritus  sanctus  confirmat  intus  in  cordibus  no- 
stris  fidem,  et  illorum  praedicatione  colligitur  Eccle- 
sia. 

Non  recitantur  ab  Evangelistis  omnium  nomina, 
ad  quos  fama  nati  Messiae  pervenit,  vel  qui  potue- 
runt  esse  testes.  Sed  hoc  Matthaeus  praecipue  agit 
in  hac  historia,  ut  tale  testimonium  nobis  proponat, 
quod  ostendat,  etiam  homines,  non  in  ludaea,  vel 
ex  Israelitis  natos ,  sed  Persicos  vel  Arabicos ,  id 
est,  Etlmicos  accessisse,  ut  essent  testes.  Et  Deus 
vult  ita  colligere  Ecclesiam,  ut  exaudiatur  in  mundo, 
et  conspiciatur  aliquo  modo.  Non  vult  esse  abdi- 
tam  in  speluncis.  Et  quanquam  testimonia  divina, 
non  omnia  sic  conspiciuntur,  sicut  victoriae  et 
triumphi  Alexandri  et  Iulii  vagantium  per  totum 
orbem  habitatum,  tamen  his,  qui  pie  et  reveienter 
illa  considerant,  non  sunt  obscura. 


De  secundo  loco. 

Secunda  doctrina  est  descriptio  personae^ffes- 
siae  de  dicto  Micheae :  Et  tu  Bethlehem  Iudae  ne- 
quaquam  es  minima  in  Principibus  vel  multitudini- 
bus  vel  civitatibus  Iuda.  (Haec  enim  eadem  sunt 
Ex  te  egredietur,  qui  sit  dominator  in  Israel.  Et 
ut  intelligatur,  de  quo  dominatore  loquatur,  non  de 
Davide ,  qui  ante  aliquot  secula  praecesserat ,  sed 
de  Messia,  addit  Propheta:  Cuius  egressio  est  ante 
dies  mundi.  Haec  breviter  dicuntur,  sed  sancti 
recte  intellexerunt,  et  nos  possumus  dextre  inter- 
pretari  ex  doctrina  Evangelii. 


229 


TOSTILLA   MELANTHONIANA. 


-230 


Describitur  duplex  gencratio  Christi.  Genera- 
tio  in  carne  est  ex  Bethlehem,  id  est,  ex  posteris 
Davidis,  et  ex  eo  loco,  qui  fuit  sedes  parentum 
Davidis.  Altera  generatio  est  in  Divinitate,  id  est, 
filius  ante  dies  mundi  nascitur  a  patre,  est  loyog 
et  dxoov  aeterni  patris,  per  quem  loyov  est  condita 
creatura  et  qui  immediate  missus  est  ad  Ecclesiam 
ex  genere  humano  colligendam  et  salvandam. 

Est  igitur  eadem  sententia  hic  tradita,  quae  in 
Evangelio  Ioannis:  In  principio  erat  verburn  per 
quod  omnia  facta  sunt,  et  verbum  caro  factum  est. 

Micheas  fuit  paulo  ante  Ieremiam:  Nec  diu 
post  eius  aetatem,  regnum  Israel  prorsus  destru- 
ctum  est.  Vult  igitur  dicere  Micheas,  se  non  loqui, 
vel  de  Davide  qui  mortuus  sit,  vel  de  alio  novo 
rege,  qui  habiturus  sit  regnum  politicum  in  Israel. 
Sicut  etiam  post  Salomonem  nullus  fuit,  qui  omnes 
Israelitas  sub  se  habuerit,  et  regnum  Samariae, 
quod  nominabatur  regnum  Israel,  post  abductionem 
decem  tribuum  nunquam  fuit  restitutum.  Loquitur 
autem  Micheas  de  tali  dominatore,  qui  sit  Messias 
promissus,  qui  totum  populum,  seu  totam  Eccle- 
siam  ex  genere  humano  rursum  colliget.  Ita  non 
solum  personam,  sed  etiam  officium,  et  beneficia 
Messiae  describit. 

Vult  sciri  hunc  Dominum  esse  coaeternum 
patri,  et  fuisse  ante  conditionem  rerum,  seu  ante 
omnes  creaturas,  qui  tamen  tandem  venturus  sit 
ex  Bethlehem,  natus  ex  virgine  Maria,  quae  est 
ex  Davidis  posteritate.  Item  hunc  Dominum  esse 
eurn,  per  quem  promissa  sit  benedietio,  remissio 
peccatorum,  et  restitutio  vitae  aeternae,  per  et 
propter  quem  simus  iusti,  qui  sit  efficax,  habitet 
in  nobis,  sustentet  et  gestet  Ecclesiam  sua  manu, 
gubernet  et  sanctificet  nos  Spiritu  sancto  suo.  Non 
enim  loquitur  de  momentaneo  Dominatore ,  aut  de 
politia  brevis  temporis,  ut  ludaei  imaginabantur, 
sed  de  Dominatore,  qui  habiturus  sit  aeternum  re- 
gnum  ,  qui  tollet  peccatum  et  mortem ,  et  restituet 
iustitiam  et  vitam  aeternam. 

Fiat  autem  applicatio  huius  doctrinae  ad  nos. 
Sciamus  nobis  datum  esse  hunc  filium,  et  esse  eum 
omnipotentem ,  et  nobis  quoque  velle  dominatorem 
esse. 

In  Germanico  redditum  est  nomen  Dominatoris 
per  vocem  .£)erijog.  Ea  vox  significat  Ductorem 
exercitus,  seu  eum,  qui  est  in  administratione  mi- 
litiae.  $cmg  a  sciendo,  quasi  dicas  sciens  vel  sa- 
piens,  Mnbig.  Vel  est  a  Germanico  tun  confidens. 
Latinum  est  a  regendo,  quod  lit  discernendo  iu- 
sta  et  iniusta,  defendendo  iustos,  et  prohibendo  vio- 
lentiam  et  scelera. 


De  tertio  loco. 

Tertia  doctrina  est  de  vocatione  gentium  Deus 
omnibus  temporibus  vocavit  aliquos  ex  gentibus  ad 
societatem  Ecclesiae.  Nec  dubium  est :  dispersio- 
nem  decem  tribuum  Israel,  et  exilium  Iribus  ludae, 
attulisse  gentibus  hanc  utilitatem,  ut  multi  ex  eis 
converterentur  ad  verum  Deum,  et  amplecterentur 
promissiones  de  Messia.  Sic  enim  conversi  sunt, 
Nabuchodonosor,  filius  eius  Evilmerodach,  Darius 
Medus,  Cyrus ,  Reges  quatuor  praestantissimi,  et 
praedicatione  Danielis,  cui  Deus  addidit  illustria 
testimonia  doctrinae,  ut  cum  tres  viri  servati  sunt 
in  camino  igneo ,  et  Daniel  inter  leones.  Et  con- 
sentaneum  est  multa  talia  accidisse  in  Babylone, 
etsi  non  omnia  sunt  scripta. 

Iam  cogitate,  quid  sit  vocatio  gentium,  et  quam 
doctrinam  contineat.  Quid  norant  eniin  illi  vocati 
ex  gentibus?  An  oportebat  eos  esse  circumcisos, 
et  servare  ceremonias  Mosaicas? 

Respondeo.  Non.  Sciebant  enim  Prophetae, 
Ecclesiam  aeternam  fore,  cui  Deus  communicatu- 
rus  esset  suam  bonitatem  in  tota  aeternitate,  et  quod 
propter  filiuin  Messiam  omnes  electi  habituri  essent 
remissionem  peccatorum,  donationem  Spiritus  sancti, 
et  vitam  aeternam,  et  sciebant  hic  inchoari  novam 
obedientiam,  iuxta  legem  aeternam,  quae  est  Deca- 
logus,  et  hanc  inchoationem  placere  Deo,  praelu- 
cente  fide.  Haec  docebant  inter  gentes.  Non  one- 
rabant  eas  ceremoniis  Mosaicis,  non  cogebant  ad 
circumcisionem ,  quam  sciebant  propriae  pertinere 
ad  semen  Abrahae,  ut  disccrneretur  a  gentibus,  et 
esset  testimonium,  quod  ex  sen.ine  Abrahae  ven- 
turus  esset  Messias. 

Quicunque  ergo  ex  gentibus  invocabant  Deum 
patefactum  in  populo  Israel,  id  est,  verum  Deum, 
qui  missurus  esset  filium  salvatorem,  ii  membra  erant 
Ecclesiae  Dei,  etiamsi  non  servabant  ceremonias 
Moisis.  Satis  eis  erat,  quod  tenebant  doctrinam 
fidei  de  Mediatore,  et  Decalogum.  Statuebant  se 
gratis  propter  Mediatorem  salvari,  et  studebant 
praestare  Deo  gratitudinem  in  cultibus  spiritualibus, 
et  obedientia  morali. 

Tales  fuerunt  a  Prophetis  recepti,  Nabuchodo- 
nosor,  Darius  Medus,  Naeman  Syrus,  Et  in  novo 
Testamento,  Cornelius,  et  Centurio  ille  apud  Mat- 
thaeum.  Tales  fuerunt  etiam  hi  Magi,  ex  reliquiis 
scholae  Danielis,  qui  memoriam  doctrinae  prophe- 
ticae  conservarunt ,  et  commonefacti  ista  stalla, 
(fortassis  etiam  aliis  rcvelationibus  ornati,  sicut 
saepe  multae  significattones  concurrunt,  etiam  in 
rebus  minoris  momenti)  testantur  hac  longa  pro- 
fectione  sua,  quod  crederent  in  Messiam,  et  essent 
membra  Ecclesiae  Dei. 

In  Actis  Apostolorum  nominantur  viri  Reli- 
giosi,   qui   ex   Ethnicis    conversi   erant   ad  Deum 

ll5' 


231 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


232 


patefactum  in  Israel,  qui  tamen  non  fuerunt  cir- 
cumcisi,  nec  servabant  alias  ceremonias  Iudaicas, 
etsi  saepe  accidit,  ut  aliqui  ex  Ethnicis  etiam  spon- 
te  acciperent  circumcisionem,  qui  nominantur  apud 
Mattheum,  et  in  Actis,  Proselyti. 

Sed  non  fuit  hoc  necesse,  urgere  apud  £th- 
nicos,  ut  vtdemus  Danielem  concionari  Regi  Na- 
buchdonosor,  nulla  facta  mentione  circumcisionis, 
aut  ceremoniarum  ludaicarum.  Et  Rex  ipse,  cum 
aliquamdiu  fuisset  furens  (ut  Hercules,  et  multi 
alii  excellentibus  naturis  praediti  tetro  et  horribili 
furore  saepe  opprimuntur  singulari  quadam  poena 
divina)  Postea  vero  cum  precante  pro  eo  Ecclesia, 
Daniele,  ct  aliis  piis,  rursus  convaluisset :  Edictum 
proponit,  in  quo  et  conversionem  suam  ad  Deum  re- 
citat,  et  iubet  subditos  agnoscere  hunc  esse  verum 
Deum,  qui  praedicetur  a  populo  Israel,  omissa  men- 
tione  ceremoniarum,  Quia  sciebat  hanc  sapientiam : 
gentes  non  esse  obligatas  ceremonialibus  Moisis, 
modo  retinerent  doctrinam  legis  Moralis,  et  intel- 
lectum  promissionis,  datae  isti  populo  de  venturo 
Domino,  propter  quem  Deus  reciperet  genus  hu- 
manum.  Sic  credo  multos  ex  nostris  maioribus 
conversos  esse  ad  Deum. 

Hinc  vero  discamus  agnoscere  magnitudinem 
immensae  misericordiae  Dei,  quod  colligit  Deus 
Ecclesiam  ex  toto  genere  humano,  Praesertim  cum 
gentes  pollutae  fuerint  horribilibus  idolis  et  flagi- 
tiis.  Cum  Apostoli  venerunt  Romam,  ut  ibi  colli- 
gerent  Ecclesiam,  quid  fuit  turpius  Roma,  cui  tunc 
praeerat  Nero,  cuius  scelera  plurimos  alios  invita- 
runt  ad  similem  audaciam?  iuxta  versus : 

Scilicet  in  vulgus  manant  exempla  regentum. 
Utque  Ducum  lituos,  sic  mores  castra  sequuntur. 
Regis  ad  exemplum  totus  componitur  orbis. 

Plerumque  ita  fit:  Quales  sunt  Principuin  mo- 
res,  tales  sunt  mores  populi,  et  plus  est,  quod 
Prophetae  dicunt:  Qualis  sacerdos.  talis  populus, 
quia  sacerdotes  magis  esse  debebant  exempla  vir- 
tutum.  Facile  igitur  cogitari  potest,  quantum  tur- 
pitudinis  Romae  tum  fuerit,  imo  in  maxima  parte 
generis  humani ,  quando  Apostoli  sunt  missi  ad 
gentes.  Quantae  igitur  misericordiae  est,  quod  ex 
hac  miserrima  massa  contaminata  horribiliter ,  et 
ex  turpissinia  et  inquinatissima  parte  generis  hu- 
mani  Deus  sibi  Ecclesiam  colligit? 

Simul  autem  cum  de  gentium  vocatione  dicitur, 
comprebendatur  etiam  haee  doctrina,  quod  recipi- 
amur,  non  propter  legem,  non  propter  nostra  bona 
opera  aut  merita,  sed  propter  filium  Dei,  fide, 
gratis.  Haec  est  valde  necessaria  doctrina,  et 
consolatio,  quod  Deus  gratis  recipiat  homines 
propter  filium  mediatorem,  et  inchoet  in  eis  vitam 
aeternam,  dato  Spiritu  sancto,  et  quod  velit  agnosci 
se  esse  hunc  verum  Deum,  qui  misit  filium,  et  sic 


velit  exaudire  et  salvare  homines ,  et  non  aliter, 
scilicet,  si  credant  in  Christum.  Cum  autem  et 
nos  vocati  simus  ex  gentibus,  agamus  huic  vero  et 
vivo  Deo  gratias  et  celebremus  hanc  immensam 
gratiam,  et  hac  fide  excitati  invocemus  euin.  Lae- 
temur,  quod  nos  quoque  immensa  misericordia 
Dei  recipiamur  propter  filium,  et  sciamus,  in  hac 
fide  Deum  velle  sic  coli,  et  in  omnibus  adversis 
hanc  consolationem  firmiter  retineamus. 


De  quarto  loco. 

Quartus  locus  est  de  conditione  Ecclesiae, 
quae  et  ubi  et  qualis  sit  in  mundo.  Erat  hoc  tem- 
pore,  quo  Christus  natus  est,  Ecclesia  in  populo 
Israel,  Maria,  Ioseph,  Elizabeth,  Zacharias,  Hanna, 
Simeon,  et  alii  similes.  Multi  autem  sancti  alibi 
fuerunt,  partim  sub  Romanis,  partim  sub  Regibus 
Persicis,  qui  tunc  non  fuerunt  subditi  Romano  Impe- 
rio,  partim  etiam  in  Germania,  partim  multis  aliis 
in  locis.  Et  quanquam  non  erant  omnes  in  illo 
angulo  Palaestinae,  tamen  respiciebant  ad  vocem 
Prophetarurn ,  et  doctrinam  in  hoc  populo  tra- 
ditam. 

Ita  Ecclesia  semper  est  dispersa  in  multas  re- 
giones  sub  diversis  Imperiis:  Nec  cogitandum  est, 
Ecclesiam  esse  corpus  politicum  alligatum  ad  unius 
gentis  leges  et  iudicia:  Qualem  Ecclesiam  Papa 
finxit,  alligatam  ad  suas  traditiones,  quas  qui  non 
teneat,  non  possit  esse  membrum  Ecclesiae  Dei. 
Quod  si  omissio  ceremoniarum  Moisis,  quae  divi- 
nitus  traditae  erant,  non  attulerunt  necessitatem 
omnibus,  quanto  minus  nunc  Ecclesia  alligata  est 
ad  easdem  traditiones  humanas? 

Ostendit  etiam  exemplum  illius  temporis,  Ec- 
clesiam  esse:  etiamsi  hi,  qui  sunt  in  successione 
ordinaria,  et  titulum  Ecclesiae  habent,  non  sunt 
vera  Ecclesia.  Ut  tunc  Pontificcs,  et  Pharisaei 
non  erant  Ecclesia.  Ita  licet  nobis  hodie  dissen- 
tire  a  Papistis,  qui  palam  stabiliunt  idola,  et  sunt 
persecutores  verae  doctrinae. 

Non  moveamur,  quod  contra  nos  clamitant, 
se  esse  Ecclesiam,  se  esse  audiendos.  Imo  ipsi 
non  sunt  vera  Ecclesia,  quia  crassos  ewores  et 
idololatriam  manifestam  defendunt.  Ideo  necesse 
est,  nos  ab  iis  discedere,  et  edere  confessionem 
contrariam,  iuxta  has  regulas:  Fugite  idola.  Item, 
Nolite  communicare  alienis  peccatis.  Item,  Oves  meae 
vocem  meam  audiunt,  alienum  vero  non  sequuntur. 

Nec  vero  pendet  Ecclesia  ex  ordinaria  suc- 
cessione,  quam  quidem  et  falso  sibi  arrogant  Pa- 
pistae.  Qualis  enim  est  illa  successio  ordinaria, 
quando  Episcopatus  venduntur,  emuntur,  nec  doctri- 
nae,  sed  ambitioni  tantum  serviunt?    Granvellanus 


233 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


234 


solebat  dicere :  Tria  sunt  quae  in  Gallia  efficiunl  seu 
evehunt  Cardinales,  tiex,  pecunia,  et  meretrices. 

Haee  certe  non  est  ordinaria  successio,  ob- 
trudi  Ecclesiae  hominem  impium,  ignarum  religio- 
nis,  nihil  curantem  doctrinam  et  salutem  Ecclesiae. 

Memini  fratrem  Ducis  Henrici  Brunsvicensis 
Georgium  Episcopum  Mindensem,  et  postea  Bre- 
mensem,  (qui  orat  bonus  Princeps,  et  valde  bene- 
ficus  erga  pauperes)  dicere  aliquando:  Ego  sum 
factus  Episcopus,  cum  essern  adolescens:  pater 
meus  putabat  satis  esse,  si  haberem  ditionem, 
unde  viverem,  non  sum  adhibitus  ad  studia,  et 
tamen  debeo  praeesse  Ecclesiae. 

Idem  conquerebatur  optimus  Princeps  Herman- 
nus  Coloniensis  Archiepiscopus  in  extrema  se- 
necta,  quod  non  educatus  esset  in  studiis,  qui  ta- 
men,  cum  pervenisset  ad  agnitionem  Evangelii, 
studiose  hoc  agebat,  ut  fieret  reformatio  Coloniae. 

Haec  igitur  non  est  vera  successio  ordinaria, 
intrudi  quoquo  modo  in  Episcopatus,  per  venditio- 
nes,  emptiones,  et  largitiones.  Et  tamen  propter 
talem  successionem  arrogant  sibi  Papistae  posses- 
sionem  verae  doctrinae,  et  in  Synodis  rapiunt  ad 
se  autoritatem  praetoriam,  vel  regiam  in  contro- 
versiis  diiudicandis. 

Sed  prophetia,  id  est,  interpretatio  doctrinae 
est  donum,  non  est  ex  successione  ordinaria.  Syn- 
odus  non  habet  potestatem  regiam  in  iudicando  et 
interpretando,  sed  tantum  debet  esse  testis,  sonans 
veritatem  congruentem  cum  verbo  Dei.  Ita  in  con- 
cilio  isto  Hierosolymitano,  ad  quod  vocati  sunt 
multi  viri  sancti,  confessio  facta  est  de  sententia 
vaticinii  Micheae.  Non  est  aliquid  novi  prolatum, 
pugnans  cum  verbo  Dei.  Sic  universaliter  Synodi 
iudicium,  est  testimonium,  et  confessio  singulorum, 
quid  sentiant,  et  hoc  testimonium  valet  non  pro- 
pter  autcritatem  loci,  sed  si  congruat  cum  scri- 
ptura. 

Potestas  praetoria  vel  regia  est  potestas  in 
iudicando,  determinans  et  interpretans  legem,  ita 
ut  interpretatio  valeat  propter  autoritatem  loci  seu 
ordinis.  Sed  Synodorum  in  Ecclesia  iudicium,  non 
propter  autoritatem  loci  valet,  sed  propter  scriptu- 
ram,  si  cum  illa  consentiat. 

Etsi  autem  non  describitur  ab  Evangelistis, 
quid  tentarit  llerodes  contra  viros  illos  sanctos, 
qui  tam  aperte  professi  fuerant,  Messiam  nascitu- 
rum  esse  in  Bethlehem,  tamen  persecutio  adversus 
Magos  narratur,  et  post  discessum  illorum,  in  pue- 
ros  Bethlehemiticos.  Postea  Magi  etiam  domum 
reversi,  cum  profiterentur  fidem  suam  de  Messia, 
derisi  sunt  a  collegio  suorum  sacerdotum,  aut  etiam 
persecutionem  passi  sunt  a  tyrannis,  qui  volebant 
tollere  occasiones  ex  populo  turbandi,  et  movendi 
aliquid  propter  Messiam,  sicut  ob  hanc  ipsam  cau- 
sam  Herodes  incitatur  a  Diabolo,  ut  cogitet  tollere 


Messiam,  et  Magos,  qui  testati  fuerant  de  eius  na- 
tivitate. 

Servat  tamen  Deus  Magos  ab  insidiis  Herodis, 
et  iter  illorum  sic  gubernat,  ut  per  aliam  viam  re- 
ducat  eos,  ne  sint  ministri,  et  organa  tyranni.  Sic 
semper  custodit  mirabiliter  Ecclesiam.  Ac  mihi 
non  minus  miraculum,  quam  resuscitatio  Lazari, 
videri  solet,  quod  Maria  et  aliae  foeminae  prae- 
stantes  forma,  illis  temporibus,  quibus  vagabantur 
pessimi  homines  in  ludaea,  manserunt  intactae  et 
incolumes,  quantumvis  Diabolus  eis  insidiaretur, 
sive  scivit,  sive  suspicatus  est,  Mariam  esse  ma- 
trem  Messiae. 

Denique  ut  Magi  afferunt  dona  Mariae,  et  in- 
fantulo,  quibus  incommodum  fuisset  peregrinari  sine 
pecunia,  ita  Deus  prospicit  Ecclesiae  de  victu,  dat 
hospitiola  et  casulas.  Cogitemus  etiam  Magos  de- 
disse  didactra  pro  doctrina,  quam  audierant  a 
Maria  et  Iosepho.  Ita  scire  debemus,  Ecclesiae  et 
Doctoribus  fidelibus  deberi  didactra,  sicut  Paulus 
inquit:  Qui  eruditur  seu  instituitur,  communicet  in- 
stituenti  bona  sua,  et  alioqui  necessarium  est  offi- 
cium  gratitudo.  De  allegoria  munerum  dixi  antea, 
sed  pertinet  ea  ad  hunc  quoque  locum,  in  quo  di- 
cimus  de  Ecclesia.  Nam  in  sola  Ecclesia  colitur 
Deus  agnitione  verae  doctrinae,  Item  invocatione 
et  confessione,  et  tolerantia  in  cruce.  De  Christo 
peculiariter  fuit  praedictum,  quod  non  debuerit  pu- 
trescere  caro  ipsius,  sicut  Psalmus  inquit:  Non  da- 
bis  sanctum  tuum  videre  corruptionem,  id  est,  putre- 
factionem.  Sic  igitur,  cum  de  Christo  loquimur, 
myrrha  inte.v  alia  significat,  quod  corpus  eius  non 
sit  putrefactum ,  sed  manserit  incolume.  Hoc  ad 
superiorem  allegoriam  addatur,  in  qua  dictum  est, 
quod  aurum  Christo  sit  oblatum  ut  regi,  thus  ut 
Deo,  myrrha  ut  homini  passuro. 


DE  BAPTISMO  CHRISTI. 

Matthaei  3. 

Tunc  accessit  lesus   a  Galilaea   ad  Iordanem,   ut 
baptizaretur  a  Ioanne. 

Veteres  diem  Epiphaniae  nominarunt,  non  tam 
propter  stellam,  quae  apparuit  Magis,  quam  pro- 
pter  divinitatem  monstratam  in  Baptismo  Christi. 
An  eodem  die  haec  patefactio  sit  exhibita,  quo 
Magi  ducente  stella  venerunt  ad  Christum,  relin- 
quo  in  medio.  Quidam  dicunt  eundem  quoque  diem 
fuisse,  quo  Christus  in  nuptiis  fecit  primurn  mira- 
culum.     Sed  non  puto  hoc  congruere  cum  historia 


235 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


236 


Evangelica,  Quia  Christus  miraculum  istud  fecit  in 
Cana  Galilaeae:  Baptizatus  est  in  Bethabara  Iu- 
daeae.  Est  autem  distantia  multorum  miliarium, 
quae  uno  die  non  potuit  conficere:  Quia  itinera 
plaerumque  fecit  Christus,  non  solus,  sed  cum  co- 
mitatu  et  turbis.  Et  textus  in  Ioanne  ait,  quod 
non  statim  post  baptismum  recesserit  a  Iordane, 
sed  aliquos  ex  auditoribus  Baptistae  vocaverit, 
Andream,  Petrum,  Nathanaelem  et  Philippum.  Ego 
hoc  siinpliciter  teneo:  Ecclesiam  veterem  norninasse 
festum  Epiphaniorum  ab  ista  ostensione  divinitatis 
in  Baptismo  Christi,  qua  nulla  unquam  facta  est 
illustrior  et  magnificentior.  Ideoque  singulari  cele- 
britate  hoc  festum  celebravit  prima  Ecclesia,  quae 
et  Theophaniorum  festuin  nominavit,  quasi  dicas, 
festu:n  divinee  apparitionis. 

Facta  est  autem  haec  ostensio  divinitatis,  ad 
Iordanem.  Unde  dicitur  Iordanis?  Ego  credo  esse 
a  Iarad,  descendit:  ut  sit  idem,  quod  descensio, 
ein  abfctyuff,  obcr  fcaS  fjerunbcr  fcfycufft  r>om  gefcirge.  Alii 
dicunt  esse  a  Iaer,  id  est,  torrens,  et  Dan,  Quia 
ex  illo  loco,  ubi  fuit  tribus  Dan,  oriatur.  Sed  puto 
nomen  Iordanis  fuisse,  antequam  Dan  eo  venit. 
Djbent  nobis  loca  ista  cariora  esse  propter  iilium 
Dei,  et  propter  caetera  opera  divinitatis,  quae  ibi 
sunt  exhibita.  Barbaricum  est,  nihil  curare  talia. 
Fuit  ibi  pulchra  amoenitas.  Iordanis  est  lfmpidum 
flumen,  quod  vicinum  agrum  et  rigavit  et  foecun- 
davit.  Fuit  terminus  Orienialis  Iudaeae.  Singuli 
debent  in  mente  habere  ideam  et  imaginem  totius 
illius  regionis.  Sicut  ab  Occidente  illa  terra  ha- 
buit  Mare,  sic  praecise  ab  Oriente  habuit  Iordanem. 
Versus  Meridiem  habuitloca  vicina  Aegypto.  Ver- 
sus  Septentrionem  fuit  Tyrus  et  Sidon. 

Qui  sunt  loci  principales,  qui  continentur  in 
historia  Baptismi  Christi?  Primus  est  de  Sacra- 
mentis  in  genere.  Secundus  de  causis,  quare  Chri- 
stus  voluerit  baptizari:  Ubi  etiam  dicendum  est  de 
sententia  huius  dicti:  ut  impleamus  omnem  iustitiam. 
Tertius,  Testimonium  de  tribus  personis  divinitatis. 
Quo  pertinet  doctrina  de  discrimine  verae  et  falsae 
invocationis.  Quartus  de  Voce  illa  patris  sonante 
de  coelo:    Hic  est  filius  meus  dilectus. 


De  primo  loco. 

Quid  est  Sacramentum?  Est  ceremonia  divi- 
nitus  instituta,  quae  est  signum  promissionis.  La- 
tini  veteres  usurparunt  vocem  Sacramenti  pro  iu- 
ramento.  Sed  nos  loquamur  cum  Ecclesia:  Non 
pudeat  nos  materni  sermonis.  Ecclesia  est  mater 
nostra.  Sic  autem  loquitur  Ecclesia,  ut  Sacramen- 
tum  nominet  ritum,  vel  ceremoniam  a  Deo  institu- 
tam,    vel  signum  a  Deo  ordinatum,  additum  pro- 


missioni  gratiae,  per  quam  promissionem  Deus  nos 
recipit,  exhibet  nobis  remissionem  peccatorum,  Spi- 
ritum  sanctum  et  caetera  beneficia  coniuncta. 

DifFerunt  ceremoniae  ab  actionibus  moralibus, 
Quia  aliud  est  loqui  de  actionibus,  quae  sunt  signa, 
seu  quorum  finis  immediatus  est,  ut  aliquid  signi- 
ficent:  Aliud  vero  est  loqui  de  invocatione,  de  pa- 
tientia,  de  caeteris  virtutibus  seu  operibus,  quae 
sunt  actiones  morales.  Patientiae  finis  immediatus 
non  est,  ut  significet  aliquid,  sed  ut  isto  opere 
praestem  Deo  obedientiam.  lmmediatus  finis  invo- 
cationis  est,  non  tantum  ul  obediam  Deo  praeci- 
pienti  hunc  cultum,  sed  ut  accipiam  a  Deo  bona 
necessaria. 

Quae  est  regula  de  usu  Sacramentorum  ?  Nulla 
res  est,  Sacramentum  extra  usum  institutum.  Item: 
Nulla  ceremonia  habet  rationem  Sacramenti,  extra 
usum  ordinatum  divinitus.  Haee  est  magni  mo- 
menti,  et  valde  necessaria  regula,  Quia  semper 
fuit  consuetudo  in  mundo  transformari  signa  in  nu- 
mina,  vel  saltem  in  cultus,  et  opera  meritoria  vel 
propitiatoria :  ut  Serpens  aeneus  in  deserto  fuit  si- 
gnum:  Postea  tamen  Iudaei  coluerunt  tanquam  nu- 
men.  Inflammatio  victimarum  de  coelo  erat  signum: 
Sed  Chaldaei  et  Persae  ignem  ipsum  finxerunt  esse 
Deum.  Sacrificia  Iudaei  transtulerunt  in  opus  me- 
ritorium,  seu  propitiatorium. 

Idem  universaliter  dici  potest  de  abusu  signo- 
rum,  quod  omnibus  temporibus  sint  transfonnata 
in  numina,  vel  opera  meritoria. 

Contra  hunc  ergo  abusum  tenenda  est  regula, 
de  qua  dixi.  Nullum  signum,  nulla  ceremonia  ex- 
tra  usum  a  Deo  inslitutum,  habet  rationem  Sacra- 
menti:  Ut  si  quis  vellet  lavari  in  baptismo  contra 
morbum  Gallicum,  esset  manifeste  idoiolatricum. 
Sic  Coenam  Domini  transferre  ad  alios  usus,  ad 
quos  non  est  instituta,  est  idololatria,  Quia  sicut 
edere  promissionem  solius  Dei  est:  Ita  solius  Dei 
est  constituere  Sacramentum,  vel  addere  signum 
promissioni.  Haec  EJementa  seu  prima  initia  bene 
discenda  sunt  in  Ecclesia,  et  assidue  inculcanda 
rudioribus.  Hodie  circumcisio,  non  est  Sacramen- 
tum:  Quia  eius  usus  debebat  durare  tantisper, 
donec  Messias  esset  exhibitus. 

Iam  constituta  hac  hypothesi:  quod  nihil  ha- 
beat  rationem  Sacramenti,  nisi  quando  e3t  in  eo 
usu,  sicut  divinitus  est  institutum:  dicemus  de  cau- 
sis,  quare  Deus  addiderit  promissioni  signa.  Sed 
ordiemur  paulo  altius. 

Quaero  igitur,  quare  Deus  ediderit  primam 
promissionem?  Potest  enim  mirum  videri,  quid 
opus  fuerit,  ut  ederetur  promissio  gratiae,  de  re- 
conciliatione,  vel  receptione  generis  huinani,  vel 
restitutione  iustitiae  in  homine. 

Respondeo.  Deus  edidit  primam  promissionem, 
ut  sciamus  ex  ipsius  voce,  vere  nos  recipi.    Non 


237 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


23S 


enim  nascitur  nobiscum  haec  notitia,  et  si  non  es- 
set  edita  vox  promissionis ,  qua  reciniinur,  nihil 
sciremus  de  voluntate  Dei  propitia  erga  nos,  nihil 
tle  remissione  peccatoruni,  nihil  de  reconciliatione. 
Manendum  igitur  nobis  esset  in  perpetua  dubita- 
tione,  nec  possemus  Deum  invocare:  sicut  in  illis 
impediri  videmus  invocationem ,  qui  ampleetuntur 
doctrinam  Papisticam,  de  dubitatione.  Qui  profecto 
est  horribilis  error,  et  confusionem  infinitam  facit 
Ethnicorum  et  Ecclesiae. 

Ethnici  ignari  promissionum,  sciunt  aliquid  de 
lege,  sed  nihil  norunt  de  Evangelio.  Habent  ali- 
quos  cultus,  Quia  lex  naturaliter  docet,  aliquod 
numen  esse,  cuius  beneficio  natura  sustentetur,  et 
illud  esse  invocandum.  Sed  quia  ignorant  proinis- 
sionem  gratiae,  necessario  dubitant,  an  recipiantur, 
et  exaudiantur,  necne. 

Sed  Ecclesia  non  debet  esse  in  dubitatione. 
Debet  audire  vocem  Evangelii,  ex  qua  certo  sta- 
tuere  potest,  nos  recipi,  nos  exaudiri,  remitti  no- 
bis  peccata,  et  futuros  nos  esse  haeredes  aeternae 
consuetudinis  cum  Deo,  et  filio  ipsius.  Hoc  est 
praecipuum  discrimen  inter  Ecclesiam,  et  Ethnicos, 
quod  tollunt  isti,  qui  stabiliunt  dogma  de  perpetua 
dubitatione. 

Paulus  ad  Rom.  in  disputatione  de  iustifica- 
tione  nostra  coram  Deo_,  potissimum  urget  hoc  ar- 
gumentum,  Quod  non  pendeat  iustitia  nostra  ex 
conditione  legis,  Quia  promissionem  oporteat  esse 
certam  et  firmam.  Hoc  totum  abolent  Monachi, 
praecipientes  dubitationein. 

lam  igitur  redeo  ad  fines,  propter  quos  Sacra- 
menta  seu  signa  sunt  addita  promissioni.  Habent 
haec  signa  geminum  usum.  Primum  ut  nobis  sint 
signa  voluntatis  Dei  erga  nos.  Principaliter  enim 
sunt  referenda  ad  voluntatem  Dei,  sicut  et  pro- 
missio  est  testimonium  de  voluntate  Dei.  Deinde 
ut  sint  signa  distinctiva,  et  congregativa,  ut  ita  di- 
cam,  id  est,  ut  distinguant  Ecclesiam  ab  aliis  sectis, 
et  sint  nervi  congregationis  Ecclesiae.  Hic  usus 
signorum  est  publicus,  sicut  alter  est  privatus,  de 
quo  tamen  semper  prius  est  cogitandum,  quoties 
usurpamus  Sacramenta,  aut  quoties  loquimur  de 
finibus  Sacramentorum. 

Non  satis  est  dicere:  Signa  traduntur  tantum 
ad  distinctionem,  ut  tllscernant  homines,  ut  alius 
ab  alio  possit  dignosci,  sicut  toga  discernebat  Ro- 
manos  a  Graecis,  qui  erant  palliati,  vel  sicut  di- 
versa  figura  cuculli  aut  vestis   distinxit  Monachos. 

Multi  voluerunt  Sacramenta  tantum  esse  signa 
eiusmodi  distinctiva,  quae  discernant  Ecclesiam  ab 
Ethnicis,  vel  aliis  hominibus.  Sed  iste  non  est  ! 
principalis  finis. 

Primus  et  principalis  finis  est,  ut  signa  sint 
testiuionia  de  Deo.  Ideo  Augustinus  recte  dixit: 
Sacramentum  est  verbum  visibile,  id  est,  significat 


et  testificatrr  idem,  quod  sonant  verba  promissio- 
nis.  Sacramenta  enim  subiiciunt  oculis  verbum, 
quod  sonat  in  auribus,  et  testificantur  de  apnlica- 
tione  ad  singulos  recte  utentes.  Sunt  eitim  actio- 
nes  incurrentes  in  oculos,  et  sunt  cyQayideg,  sicut 
Paulus  dicit,  Circumcisio  erat  sigillum  iustitiae 
acpgaylg,  id  est,  Erat  Abrahae  testimonium  vel  si- 
gnum,  quod  esset  receptus.  Sic  posteri  fideles 
Abrahae  habebant  in  suo  corpore  insigne  testimo- 
nium,  divinitus  positum  in  certa  parte  corporis, 
quod  vere  reciperentur  a  Deo,  sicut  textus  clare 
dieit  in  multis  locis:  Ego  ero  Deus  eorum.  Ista 
promissio  exponit  lioc  signum. 

Sic  nos  debemus  statuere  de  Baptismo.  Cum 
dicitur:  Ego  baptizo  te  in  nomiiie  jiatris,  et  filii,  et 
Spiritus  sancti,  idem  est,  ac  si  dicas:  testificor  te 
recipi  a  vero  Deo  in  gratiam,  qui  est  aeternus 
pater  Domini  nostri  Iesu  Christi,  et  filius,  et  Spiri- 
tus  sanctos,  et  recipi  te  propter  filium,  et  sancti- 
ficari  te  Spiritu  sancto.  Hunc  verum  Deum  vicis- 
sim  agnosces  et  invocabis. 

Saepe  multumque  debeinus  singuli  verba  in- 
stitutionis  Baptismi  nostri  repetere,  et  considerare 
pondera  verborum,  quae  sunt  valde  insignia.  Baptizo 
te,  id  est,  mergo  te  in  aquam,  et  hac  mersione 
testificor,  quod  sis  receptus  ab  illo  Deo,  qui  est 
pater,  Glius,  et  Spiritus  sanctus,  quod  sis  ablutus 
sanguine  filii  Dei,  et  quod  sanctificeris  Spiritu  san- 
cto,  et  iam  sis  civis  et  haeres  regni  Dei.  Congruit 
enim  sententia  cum  promissione  tradita  Abrahae: 
Ego  ero  Deus  eoru?n,  qui  sunt  circumcisi,  et  fide 
amplectuntur  hanc  promissionem. 

Cum  hic  principalis  finis  constitutus  est,  postea 
cogitandum  est,  quod  Sacramenta  sint  etiam  signa 
distinctiva  et  collectiva,  quae  discernunt  Ecclesiam 
ab  aliis  hominibus,  et  illam  colligunt,  Quia  plera- 
que  sunt  nervi  publicae  congregationis ,  sicut  est 
Coena  Domini. 

Hic  rursus  est  quaestio:  Quare  instituit  Deus 
congressus  publicos?  Quia  vult  eminere  et  con- 
spici  Ecclesiam  omnibus  temporibus.  Non  loquor 
iam  de  Ecclesia  Iudaica  tantum,  sed  de  Ecclesia 
omnium  temporum.  Semper  fuerunt  et  congressus 
publici,  et  signa,  quae  fuerunt  nervi  congressuum 
illorum  publicorum.  Non  solum  apud  ludaeos  sa- 
crificia  fiebant  in  publicis  congressibus :  sed  etiam 
in  Ecclesia  novi  Testamenti,  quoties  conveniebant 
Apostoli  et  eorum  coetus,  administrata  fuit  coena 
Domini. 

Tales  nervos  congregationis  vult  Deus  esse, 
ut  in  communi  conventu  invocemus  eum,  et  simul 
doceamur,  et  palam  testemur,  quod  simus  membra 
Ecclesiae.  Ipsam  vero  Ecclesiam  vult  per  tales 
conventus  et  congregationes  publicas  conspici  et 
exaudiri  in  toto  genere  humano. 


-239 


PHIL.  MEL.  SCKIPTA  EXEGETICA. 


240 


Ad  hos  conventus  alligant  nos,  etiam  illae 
proinissiones :  Si  duo  aut  tres  congregati  fuerint 
in  meo  nomine.  Et  quod  nominatim  de  Coena  in- 
quit  Panlus:  Quoties  conveneritis.  Item,  Mortem 
Domini  annuntiabitis ,  donec  veniat.  Ubi  simul  est 
promissio,  quod  semper  Deus  servaturus  sit  ali- 
quas  congregationes,  seu  coetus.  Nec  aliud  maius 
testimonium  de  conservatione  Ecclcsiae  proferri 
potest,  aut  consolatio  dulcior,  quam  in  iliis  ipsis 
verbis  comprehensa  est,  quae  affirmant,  usque  ad 
postremum  adventum  filii  Dei  mansuram  esse  Ec- 
clesiam,  et  Deuin  servaturum  esse  coetus  aliquos: 
sicut  videmus  mirabiliter  hactenus  servatos  esse. 

Servat  autem  Deus  tales  coetus,  ubi  petitur 
et  expectatur  auxilium.  Ideo  et  gratias  ei  agamus, 
quod  servat,  et  speremus  eum  servaturum  esse  diu- 
tius,  et  petamus,  ut  inter  nos  servet. 

Turca  facit  dissipationes  et  vastationes  in  mul- 
tis  locis.  Idem  tentat  Diabolus  variis  modis  etiam 
alibi.  Magna  est  autem  rniseria,  cum  dissipantur 
coetus.  Quod  cum  fit,  sequitur  Ethnica  barbaries 
et  vastitas,  sicut  Daniel  nominat  abominationem  de- 
sotationis,  id  est,  abominabilem  vastitatem,  vel  so- 
litudinem:  Ut  hodie  templum  Hierosolymitamtm  est 
vere  sbominabilis  vastitas,  et  inerae  tenebrae. 

Ista  consideremus,  ut  cogitantes  exempla  poe- 
narum,  quae  nobis  sunt  proposita,  expavescamus, 
agamus  poenitentiam,  et  simus  modestiores,  ac  di- 
Jigentiores  in  rebus  omnibus:  Item  ut  ardentius 
invocemus  Deum,  pro  conservatione  reliquiarum 
Ecclesiae. 

Sed  redeo  ad  usus  signorum:  Inter  quos  dixi 
hunc  esse  principalem:  ut  sint  testimonia  volunta- 
tis  Dei  erga  nos:  sicut  Abraham  habuit  testimo- 
nium  voluntatis  divinae,  scriptum  in  suo  corpore, 
quod  esset  receptus.  Et  quidem  in  illa  parte  cor- 
poris^  quae  est  organum  generationis,  ut  esset  com- 
monefactio  de  venturo  semine,  de  propitiatore  et 
mediatore,  per  quem  reciperetur,  Quia  Deus  voluit 
convenire  signa  cum  promissionibus.  Sic  et  nos 
habemus  testimonia  voluntatis  Dei ,  in  signis  illis 
seu  ceremoniis,  Baptismo,  et  Coena  Domini.  In 
Baptismo  testatur  Deus,  quod  te  abluat  sanguine 
filii.  In  Coena  Domini  testatur  Christus,  quod  te 
sibi  adiungat  tanquam  membrum.  Postea  sequun- 
tur  caeteri  usus.  Sacramenta  sunt  etiam  signa  di- 
stinctiva,  sunt  nervi  congregationis,  sunt  signa  con- 
fessionis.  Vult  Deus  convenire  homines  ad  usur- 
pationem  Coenae  Domini,  ut  audiatur  simul  vox 
doctrinae,  et  conspiciatur  Ecclesia.  Non  vult  enim 
Ecclesiam  abditam  esse  in  latebris.  Accedunt  ad 
hos  fines  Sacramentorum ,  etiam  umbrae  et  signifi- 
cationes  multae:  Inter  quas  principalis  significatio 
congruit  cum  promissione,  et  ad  primum  finem  Sa- 
cramentorum  referri  debet:  ut  dixi,  circumcisionem 
fuisse  in  illa  arcana  parte  corpcris,  ut  esset  admo- 


nitio  de  venturo  semine:  Et  Baptismus  principali- 
ter  significat  nos  mergi  in  sanguinem  Christi,  et 
ablui  a  peccatis.  Coena  Domini  significat  princi- 
paliter,  nos  esse  membra  Christi,  et  inseri  eius 
corpori,  et  nos  ablutos  esse  ipsius  sanguine.  Haec 
congruunt  cum  principali  fine. 

Simul  autem  multae  sunt  significationes  aliae: 
ut  circumcisio  significabat  in  generatione  carnali 
nasci  naturam  hominum  ream,  immundam,  et  prae- 
cidendam,  hoc  est,  morti  addictam.  Item  genera- 
tionem  istam  inutandam  esse,  hoc  est,  corruptam 
et  depravatam  massam,  opus  habere  regeneratione. 
Item,  tollendam  et  eradicandam  esse  concupiscen- 
tiam,  et  sanandam  immundiciem  cordis,  ut  Moises 
inquit:    Circumcidite  corda  vestra. 

Item  significabatur  hoc  quoque:  Quod  gene- 
ratio  sit  res  divina,  et  quod  Deus  velit  reverenter 
uti  homines  generatione,  et  semine. 

Baptisinus  est  imago,  quae  significat  nos  mergi 
in  mortem  Christi,  ad  mortificandam  carnem  nostram. 
Admonet  nos  etiam  de  paticntia,  Quia  significat 
Ecclesiam  mergi  in  afflictiones.  De  hac  significa- 
tione  sola  dicunt  Anabaptistae. 

In  Coena  Domini  manducatio  communis  est 
commonefactio  de  communi  foedere,  consociatione, 
benevolentia,  concordia,  quae  debet  esse  inter  mem- 
bra  eiusdem  Ecclesiae.  Nam  qui  sunt  in  eadem 
mensa,  debent  esse  inter  se  amici.  Veteres  Ethnici 
nolebant  in  mensa  communi  habere  sibi  inimicos: 
Item  faciebant  foedera  in  una  mensa,  unde  et  no- 
men  Gnovdal,  id  est,  libationes,  pro  foederibus  usur- 
pabant.  Est  etiam  vetus  proverbium  hinc  sumptum, 
aka  xal  tqdjtt^av  fx,rj  -jiaqatiaCvuv ,  N011  debes  violare 
salem  et  mensam,  fd  est,  quando  sedes  in  mensa 
cum  aliquo,  debes  tueri  amicitiam  et.  benevolentiam 
mutuam.  Haec  dixi  in  genere  de  usu  signorum  et 
Sacramentorum.  Pertinet  autem  ad  principalem 
usum  praecipue  doctrina  de  fide,  Quia  sicut  opor- 
tet  promissionem  fide  accipi:  Ita  oportet  nos  Sa- 
cramentis  uti  in  fide. 

Hoc  est,  quod  saepe  dicimus:  Exercendam 
esse  fidem  in  Sacramentis.  Non  debemus  imagi- 
nari  externum  opus  esse  meritorium,  vel  propitia- 
torium,  vel  recipi  nos  propter  signa,  sed  oportet 
nos  statuere,  quod  habeamus  Deum  propitium,  tan- 
tum  propter  promissum  Dommum,  non  propter  no- 
strum  opus.  Sicut  Abraham  scivit  se  iustum  esse, 
non  propter  circumcisionem,  sed  se  recipi  propter 
veijturum  Dominum,  seu  propter  promissum  semen, 
quod  significabatur  per  illud  externum  signum. 

Audiverat  prius:  In  semine  tuo  benedicentur 
omnes  gcntes.  Sciebat  igitur  Sacramentum,  vel  si- 
gnum  circumcisionis  esse  testimonium,  quod  con- 
firmaretur  eius  fides.  Ita  et  novi  Testamenti 
Sacramenta,  commonefaciunt  nos  de  fide,  non 
sunt   meritoria   opera,    non    iustificant    nos    coram 


211 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


242 


Deo,   non    valent  ex   opere  operato,   ut  finxerunt 
Monachi. 

Quando  sumis  corpus  et  sanguinem  Christi, 
non  oportet  de  imaginari,  pvopter  hanc  sumptio- 
nem,  seu  propter  hoc  opus  externum,  seu  propter 
hoc  signum  te  recipi,  sed  statuere  debes,  quod  re- 
cipiaris  propter  filium  natum,  passum,  crucifixum, 
mortuum,  resuscitatum,  regnantem  ad  dextram  pa 
tris.  Non  debet  fides  tua  niti  externo  opere  aut 
signo,  sed  quia  Sacramenta  sunt  signa,  testifican- 
tia  de  promissione  statuere  debes,  te  iuxta  promis- 
sionem  recipi,  et  fidem  niti  oportere  ipso  media- 
tore. 

Idem  de  Baptismo  cogitandum  est. 

Denique  de  omnibus  Sacramentis  sive  veteris, 
sive  novi  Testamenti,  coniungenda  est  doctrina  de 
promissione  gratiae,  de  vero  usu  signorum,  de  fide. 
Hanc  doctrinam  patres  et  prophetae,  et  eorum  au- 
ditores  pii  et  eruditi  bene  intellexerunt:  Sed  niagna 
multitudo  omnibus  aetatibus  oblita  doctrinae  de 
promissione  et  fide,  signorum  usum  multis  modis 
depravavit:  Et  sunt  errores  similes  in  Papatu,  qui 
cum  plurimum  invaluerint  in  multorum  animis,  dili- 
gentius  consideranda  sunt,  quae  hactenus  in  genere 
de  Sacramentis  dixi. 

Sequitur  de  Causis:  Cur  Christus  voluerit  ba- 
ptizari. 


De  secundo  loco. 

Antea  luerat  Christus  circumcisus.  Propter 
quas  causas?  Primum,  quia  voluit  extare  testimo- 
nium,  quod  esset  ex  posteritate  Abrahae,  quod  non 
esset  peregrinus,  et  quidem,  quod  ille  ipsc  esset, 
de  quo  loquitur  promissio. 

Deinde,  Quia  voluit  esse  membrum  Ecclesiae 
Dei,  collectae  in  is«to  populo,  ad  quem  missus  erat, 
sicut  et  nos  debemus  uti  Sacramentis,  ut  testemur 
nos  esse  membra  eius  Ecclesiae,  cuius  Sacramen- 
tis  utimur.  Sed  Christus  debebat  etiam  docere  in 
isto  populo,  et  in  isto  templo.  Quod  fieri  non 
potuisset,   nisi  esset  circumcisus. 

Postremo.  Quia  voluit  subiectus  esse  legi. 
Quod  etiam  tota  eius  vita  testatur.  Non  tenebatur 
ij.se  lege  illa :  Si  quis  non  fuerit  circumcisus ,  era- 
dicabitur.  Placebat  Deo  etiam  sine  circumcisione. 
Scd  sieut  universaliter  voluit  subiectus  esse  legi, 
sic  etiam  circumcidi  se  voluit. 

Nec  intelligenda  est  subiectio  sub  legem,  civi- 
liter  tantum,  quod  voluerit  esse  obsequens  civis  in 
externa  politia,  et  hierarchia  istius  populi:    sed  de 

HELAKTH.  OPER.VOL.  XXIV. 


singulari  beneficio,  pertinente  ad  nos,  in  hac  per- 
sona,  quae  non  erat  debitrix.  Ipse  subiicit  se  legi, 
id  est,  implet  legem  pro  nobis,  videlicet  non  tan- 
tum  officiis  legrtlibus,  et  obedientia  sua,  quae  est 
plena  ac  perfecta,  sed  etiam  recipiendo  in  se  ma- 
ledietionem  et  poenam,  quam  nos  eramus  meriti, 
ad  placandurn  nobis  patrem,  et  ad  nos  liberandos 
a  malcdictione  legis. 

Haec  causa  circumcisionis  Christi  fuit  praeci 
pua:  ut  significaretur  eum  subiici  legi  pro  nobis, 
cum  ipse  non  esset  debitor:  Et  sicut  pellicula  eius 
praecisa,  amputata,  et  abiecta  est,  sic  obligari  eum 
ad  mortem  pro  nobis,  ut  nos  haberemus  novam  et 
aeternam  iustitiam  et  vitam  propter  ipsum.  Sic  et 
de  Baptismo  Christi  cogitemus.  Non  quaeramus 
procul  speculationes  otiosas:  sed  has  ipsas  causas 
circumcisionis  Christi  aceommodemus  etiam  ad  eius 
Baptismum. 

Sit  igitur  prima  causa.  Voluit  dare  testimo- 
nium  doctrinae  et  toti  ministerio  Ioannis,  et  osten- 
dere,  quod  ipse  esset,  cui  viam  parasset  hactenus 
Baptista.  Voluit  approbare  Baptismum  Ioannis, 
tanquam  verae  Ecclesiae  Baptismum^  voluit  testari, 
hanc  esse  verae  Ecclesiae  collectionem,  quae  fieret 
per  Baptismum,  receptione  ludaeorum  et  gentium, 
et  iam  imminere  finem  seu  interitum  politiae  Mo- 
saicae,  quem  et  loannes  expresse  denuntiabat  Iu- 
daeis. 

Referamus  autem  hanc  causam,  non  tantum 
ad  dignitatem  et  comprobationem  doctrinae  et  mi- 
nisterii  Ioannis,  quod  fuit  certi  temporis:  sed  ad 
nostram  quoque  consolationem.  Sciamus  adhuc 
colligi  Ecclesiam  per  Baptismum:  et  doctrinam 
Evangelii,  quam  sonamus  eandem  cum  Baptista, 
non  esse  fictitiam,  aut  commentitiam,  sed  verissime 
divinam  esse,  et  Deum  per  totum  hoc  ministerium 
verbi  et  Sacramentorum  efficacem  esse. 

Secunda  causa  voluit  ostendere,  se  esse  mem- 
brum,  civem,  socium,  imo  caput  huius  Ecclesiae, 
quae  colligebatur  Baptistae  ministerio.  Voluit  pro- 
fiteri,  se  velle  coniuncturn  esse  cum  hac  nova  Ec- 
clesia.  quae  deinceps  quoque  colligenda  esset  in 
novo  Testamento.  Hanc  causam  similiter  refera- 
mus  ad  nostram  consolatronem.  Sciamus  hunc 
Dominum  esse  membrum,  imo  caput  et  vivificato- 
rem  huius  Ecclesiae,  ow  nos  per  Baptismum  in- 
serti  sumus.  Quando  videmus  baptizari  infantulum, 
cogitemus  de  Baptismo  Christi,  Cogitemus  infan- 
tulum  lavari  cum  Christo  stante  in  lordane,  et  foe- 
dus  fieri  inter  Christum  et  islum  puerum,  et  infan- 
tulum  inseri  in  corpus  Christi. 

Keferamus  etiam  ad  exemplum,  quod  sicut 
Christus  voiuit  esse  membrum  verae  Ecclesiae : 
Sic  nos  etiam  maneamus  adiuncti  Ecclesiae  fideli- 
ter  sonanti  vocem  doctrinae   divinitus    traditae,    et 

16 


243 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


244 


egitime  utenti  Sacramentis  iuxta  institutionem  di- 
vinam.  Non  vagernur,  ut  multi  faeiunt,  quibus  ni- 
hil  placet ,  qui  suas  tantum  opiniones  admirantur, 
qui  nulli  certae  Ecclesiae  se  adiungunt :  ostenda- 
mus  nos  esse  membra  Ecclesiae  in  professione  fi- 
dei,  et  in  comniuni  usu  Sacramentorum.  Studea- 
mus  nostro  exernplo  tueri  consociationem  cum  Ec- 
clesia  vera,  et  iuvemus  ac  ornemus  conservationem 
ministerii  in  Ecclesia. 

Tertia  causa  propria  esi  filii  Dei,  seu  proprie 
pertinet  ad  filium  Dei:  ut  mediatorem. 

Non  indiget  ipse  poenitentia,  non  habet  opus 
remissione  peccatorum.  Et  tamen  voluit  baptizari, 
ut  ostenderet  se  sustinere  nostra  peccata,  et  se  im- 
mergendum  esse  in  mortem,  id  est,  moriturum  pro- 
pter  nostra  peccata,  futurum  victimam  pro  nobis, 
satisfacturum  pio  genere  humano:  Nec  tamen  in- 
teriturum  se  prorsus,  sed  revicturum  esse.  In  hanc 
mortem  Christi  cogitemus  nos  etiam  mergi  per  no- 
strum  Baptismum:  Credamus  ablui  peccata  nostra 
sanguine  filii  Dei,  ut  dicitur:  Sa?iguis  lesu  Christi 
filh  Dei  purificut  nos  ab  omni  peccato.  Statuamus 
obedientiam  et  meritum  Christi,  imputari  nobis,  li- 
berari  nos  u  reatu  irae  Dei,  Tandem  etiam  re  ipsa 
in  nobis  aboleri  2>eccatum,  efficacia  Christi  resur- 
gentis  ex  morte,  quod  fit  in  hac  vita  inchoatione, 
postea  consummatione  in  vita  secutura. 

Haec  est  amplissima  doctrina,  involuta  in  typo 
mersionis  Christi  in  aquam  Iordanis.  Significatur 
enim  tota  passio  eius,  et  mors,  quae  tamen  non 
est  interitus,  sed  transitus  ad  vitam  aeternam,  et 
nobis  est  restitutio  iustitiae  et  vitae  novae  ac  per- 
petuae. 

Quoties  autem  de  Passione  et  morte  Christi 
loquimur,  Complectamur  totam  humiliationem  filii 
Dei,  et  intueamur  inprimis  horribilem  agonem  lu- 
ctantis  cum  ira  Dei,  derivata  in  ipsum  poena,  ad- 
versus  mea,  et  tua,  et  omnium  peccata.  Iacet  ipse 
prostratus  coram  Deo,  sudans  sanguinem:  Sentit 
iram  Dei  magis,  quam  ulla  creatura  ferre  posset. 
Huc  pertinet  dictum  illud :  Eum  qui  non  novit  pec- 
catum,  fecit  peccatum  pro  nobis,  id  est,  In  quo  non 
erat  aliquid  pugnans  aut  dissidens  a  voluntate  Dei, 
hunc  fecit  quiddam  reum  et  damnatum,  quasi  ipse 
fecisset  nostra  peccata.  Esaias  significanter  hoc 
descripsit,  cum  inquit:  Fecil  in  eum  incurrere  no- 
stra  peccata.  Sicut  diluvio  valido  aliquis  opprimi- 
tur:  Ita  peccata  nostra  fecerunt  impetum  in  Chri- 
stum,  et  presserunt  eum:  Obruit  ipsum  iraDei  ad- 
versus  nostra  peccata,  ac  si  ipse  contaminasset  se, 
aut  fecisset  ea.  Ipse  sensit  horribiles  dolores,  et 
illam  magnitudinem  irae,  quam  nulla  creatura  po- 
tuisset  sustinere. 

Aliquid  interdum  degustant  homines,  alii  plus, 
alii  ininus.  Sed  nullius  creaturae  tanta  e^t  capa- 
citas,    ut   vel    intelligere   possit  magnitudinem  irae 


Dei  adversus  peccata.  Aliquid  tamen  cogitandum 
est,  et  orandus  est  Deus,  ut  accendat  aliquo  modo 
pectora  nostra,  ne  contemnamus  iiam  Dei,  nee  ex- 
tenuemus  peccata,  sed  agamus  pocnitentiam,  dolea- 
mus,  quod  Deum  peccatis  nostris  oifendimus:  Rur- 
sus  etiam  ut  erigamus  nos  fide,  intuentes  in  fiiium 
Dei,  qui,  cum  iustissimum  esset  nos  perire,  ipse 
in  se  suscepit  poenam  nostrorum  peccatorum,  et 
propter  hunc  statuentes  nos  recipi  a  Deo,  invoce- 
mus  eum,  acquiescamus  in  Deo,  habeamus  conso- 
lationem  et  laetitiam  in  Deo.  Haec  si  non  acce- 
dunt,  nihil  nobis  prodest  mersio  Christi  in  mortem, 
sicut  Diabolo  nihil  prpdest.  Bene  novit  Diabolus, 
quantuin  onus  sustinueiit  filius  Dei,  et  plus  scit  de 
ira  Dei,  quam  nos,  quanquam  illam  magnitudinem 
etiam  non  exhaurit,  multum  tamen  scit,  sed  non 
agit  poenitentiam,  non  addit  fidem  et  invocationem. 

Non  igitur  debemus  ista  cogitare,  ut  Diabolus 
cogitat:  sed  exuscitare  nos  debemus  ad  poeniten- 
tiaim,  ad  fidenr,  ad  invocationem. 

Ita  magis  ista  intelligemus ,  et  proderit  nobis 
ista  cogitatio  ad  consolationem :  praesertim  si  re- 
cordabimur  etiam  nostri  Baptismi,  in  quo  obsigna- 
tio  facta  est  applicationis  beneficiorum  Christi  ad 
nos,  nec  solum  mortis,  sed  etiam  resurrectionis 
ipsius,  sicut  Petrus  inquit:  Baptismum  esse  stipula- 
tionem  bonae  conscientiae  erga  Deum  per  resurre- 
ctionem  ChristL 

Vetus  interpres  reddidit  vocabulo  interrogatio 
nis.  Sed  in  Graeco  est  ijrsQcor^/xa.  igtai^fia  idem 
est,  quod  interrogatio.  Sed  infQcoTyfAa  est  asse- 
veratio  post  interrogationem.  Iuriscon.*ulti  vocant 
stipulationem,  quae  est  asseveratio  facta  ad  inter- 
rogationem  alicuius,  seu  promissio,  in  qua  aliquis 
interrogatus  de  certa  re,  daturum  aut  facturum  "se 
esse  spondet  id,  quod  interrogatur. 

Iura  dicunt:  Nuda  promissio  non  parit  obliga- 
tionem;  ut  si  quis  dicat:  Dabo  tibi  decem  aureos, 
nondum  habes  actionem,  sed  possunt  esse  verba 
honoris,  ut  dicitur :  Bona  verba  non  rumpunt  cistas 
divitum.  Sed  si  dicas  ad  aliquem:  Vis  mihi  dare 
decem  aureos?  et  ille  respondeat:  Volo,  tum  ha- 
bes  actionem. 

Ideo  autem  nominat  Petrus  Baptismum  nostrum 
stipulationem:  Quia  est  mutua  obligatio.  Aeternus 
pater,  filius,  et  Spiritus  S.  obligant  se  nobis,  quod 
velint  nos  recipere.  Pater  testatur,  quod  miserit 
fiiium,  ut  esset  victima.  1  ilius  applicat  nobis  suum 
meritum  et  suam  efficaciam.  Spiritus  sanctus  im- 
pertit  se  nobis,  ut  sanctificet  nos.  Vicissim  nos 
obligamus  fide,  quod  velimus  amplecti  hoc  bene- 
ficium. 

Veteres  accommodarunt  ad  baptismum,  pul- 
cherrimum  illud  dictum  Micheae:  Proiiciet  in  pro- 
fundum  maris  omnia  peccata  nostra.      Etsi  videtur 


245 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


246 


esse  metaphora,  qua  in  genere  significatur,  Messiam 
aboliturum  esse  peccatum,  ne  sit  amplius:  sicut  in 
omni  aeternitate  non  erit  peccatum  in  electis:  ta- 
men  placet  mihi  accommodatio  veterum  ad  Bapti- 
smum,  Sicut  et  in  Ezechiele  pingitur  ablutio  pecca- 
torum  in  Baptismo,  imagine  effusionis  aquarum. 

llaec  cogitantes,  discite  recte  intelligere  et  ex- 
pendere  Baptismum,  et  laetamini  vos  esse  in  foe- 
dere  Dei,  propter  filium,  baptizatum  in  Iordane, 
mergentem  se  in  mortem,  et  resurgentem,  qui  ascen- 
surus  ad  coelum  iussit  baptizari  omnes  gentes.  Et 
nitatur  fides  non  externo  opere  nostri  Baptismi, 
sed  ipso  filio  Dei,  qui  et  meruit  nobis  remissionem 
peccatorum,  et  adhuc  in  nobis  est  efficax. 

In  hoc  loco  'simul  complectamur  etiam  parti- 
culam  illam  historiae,  in  qua  Ioannes  recusat  ba- 
ptizare  Christum:  Quia  intelligebat,  nec  poeniten- 
tia,  nec  remissione  peccatorum  ei  opus  esse :  Agno- 
scebat  ac  profitebatur  eum  esse  caput  Ecclesiae, 
quod  omnia  in  omnibus  perficeret,  et  a  quo  omnis 
efficacia  penderet  externi  sui  ministerii  et  operis. 
Sic  igitur  inquit:  Ego  a  te  debeo  bapti%ari,  sicut 
alibi  dicit,:  Ex  plenitudine  eius  omnes  accepimus. 
Sed  Christus  graviter  respondet:  Sine  moclo,  sic 
nos  decet  implere  omnem  iuslitiam. 

Iubet  eum  omittere  disputationem,  Quia  nunc 
sit  tempus  humiliationis  suae,  qua  volens  se  sub- 
mittat  huic  ministerio  ipsius,  cui  vicissim  testimo- 
nium  tribuere  velit,  quod  vera  doceat,  et  ostendere, 
quod  Baptismus  sit  consilio  Dei  institutus,  et  se 
coniungere  cum  Ecclesia  novi  Testamenti,  et  signi- 
ficare,  quod  propterea  in  mundum  venerit,  ut  mer- 
gatur  in  mortem,  ac  resurgat,  ad  dandam  remissio- 
nem  peccatorum,  et  vitam  aeternam  eredentibus. 
Haec  omnia  comprehendit  hac  voce:  Sine  modo, 
sicut  antea  de  causis  baptismi  Christi  dictum  est. 

Quid  *vero  est,  quod  dicit:  Sic  decet  nos  im- 
plere  omnem  iustiliam?  An  Ioannes  etiam  implet 
omnem  iustitiam  baptizans?  An  Baptismus  Christi 
est  nostra  iustitia?  Quod  etsi  utcunque  potest  com- 
mode  explicari,  si  intelligas,  quod  tota  obedientia 
Christi  nobis  imputetur:  tamen  cur  in  plurali  dicit : 
Impleamus  ?  videlicet  non  de  se  tantum  loquens, 
sed  etiam  de  Ioanne.  Ego  utor  hac  simplicissima 
responsione,  quanquam  non  ignoro,  quid  alii  scri- 
pserint.  Particulam  universalem,  Omnem,  intelligo 
distributive.  Decet  nos  implere  omnem  iustitiam, 
id  est,  Decet  me  implere  meam  iustitiam,  et  te  im- 
plere  tuam  iustitiam.  De  quavero  iustitia  loquitur? 

Vocabulum  Iustitiae  hic  significat  particularem 
iustitiam,  id  est,  operas  ministerii  uniuscuiusque, 
«ait  si  dicam  servo:  Fac  tu,  quod  tui  est  officii,  et 
sinas  me  facere,  quod  meum  est.  Aliud  est  loqui 
de  universali  iustitia  secundum  totam  legem:  Et 
rursus  aliud  est  cidere  de  imputata  iustitia,  secun- 
dum  Evangelium.      Tota  obedientia  filii  est  perfe- 


ctissima  iustitia,  et  donatur  seu  imputatur  nobis 
credentibus.  De  hac  non  intelligo  hoc  dictum,  sed 
de  proprio  opere  vocationis  cuiusque,  id  est,  de 
particulari  iustitia,  quae  est,  facere  unumquemque 
id,  quod  est  sui  officii.  Ita  Plato  hanc  iustitiam  defi- 
nivit:  tj  dwaiocvvq  icil  xd  iaviov  7iQairuv,  xal  (irj  ttoXv- 
TiqayfjbovHv.  Iustitia  est,  facere  quae  sui  sunt  mune- 
ris,  et  non  curiosum  esse  in  alienis  negotiis. 

Sic  igitur  dicit  Dominus:  Deus  vocavit  te,  ut 
sis  minister  huius  baptismi,  constituit  te,  ut  bapti- 
zes,  et  hoc  tuo  baptismo  de  me  testificeris.  Haec 
est  tua  iustitia.  Ego  vero  venio,  ut  baptizer  abs 
te,  in  hac  praesenti  vocatione  mea,  ut  confirmem 
et  approbem  tuum  ministerium,  adiungam  me  Ec- 
clesiae  novi  Testamenti,  ostendam  baptismo  meo, 
quod  sim  futurus  victima  pro  peccatis  hominum, 
id  est,  quod  sim  agnis  Dei,  jde  quo  tu  concionatus 
es,  qui  tollit  peccata  mundi.  Haec  est  mea  iusti- 
tia.  Uterque  ergo  faciamus,  quod  est  nostri  officii. 
Tu  facias  quod  tuum  est,  ego  meum  opus  perficiam. 

Est  igitur  dictum  Christi,  commonefactio,  ut 
singuli  homines  considerent  suam  vocationem,  et 
fideliter  faciant,  quae  suae  vocationis  sunt.  Nos, 
qui  versamur  in  munere  docendi,  fideliter  docea- 
mus  in  scholis  et  Ecclesia:  Vos,  qui  estis  audito- 
res,  fideliter  discite,  et  audite,  quae  proponuntur, 
non  ad  caiumniandum,  non  ad  turbandam  Eccle- 
siam. 

Si  cui  placet,  is  exemplum  Baptistae  potest 
transferre  etiam  ad  locum  de  Modestia,  sed  ita,  ut 
sciat  non  esse  hunc  locum  principalem  in  hac  ma- 
teria,  ubi  res  multo  graviores  tractantur.  Et  Ioan- 
nes  multo  maiores  causas  habuit  suae  recusationis, 
quam  puerilem  quandam  modestiam.  Est  tamen 
ipsa  quoque  modestia,  pulchra  virtus,  de  quarecte 
monentur  adolescentes,  consideratis  prius  locis  prin- 
cipalioribus. 

Xenophon  eleganter  inquit:  Kaxov  ovdiv  (pvexav 
iv  dvdql^  &£fjbiXia  SsfjbivM  tojv  dqexbov,  Ttjv  GcocpQo&vvqv  xal 
rrjv  iyxQdreiav.  Malum  nullum  nascitur  in  viro,  qui 
posuit  fundamenta  virtatum,  modestiam  et  temperan- 
tiam.  Ubi  fundamenta  praeclare  iacta  sunt,  ibi 
aedificium  firmiter  imponi  potest.  Sic  virtutibus 
omnibus  locus  est,  ubi  sunt  modestia  et  tempe- 
rantia. 

In  adolescente  nullum  est  maius  ornamentum, 
quam  modestia,  quae  est  initium  aliarum  virtutum. 
Iulius  dixit:  In  milite  non  solum  magnitudinem  ani- 
mi,  sed  etiam  modestiam  requiro.  Non  potest  esse 
bona  spes  de  puero  immodesto:  ut  Alcibiades  non 
evadit  in  virum  bonum,  quia  etiam  adolescens  non 
est  modestus.  Facile  possunt  vitia  cerni^  quae  pu- 
gnant  cum  modestia,  ut,  inverecundia,  impudentia, 
vanitas,  iactationes  Thrasonicae. 

Quid  est  Modestia?  Est  virtus,  quae  in  gestu, 
sermone,  et  opionibus  de  nobis,    servat    congruen- 

16* 


247 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


248 


tiam  personae.  Ad  gestum  perfinet  vestifus.  He- 
rodotus  inquit:  Mulier  cum  veste  deponit  pudorem. 
Sed  non  soluni  mulier,  sed  etiam  alii  homines  cum 
veste  deponunt  pudorem,  ut  cum  aliquis  non  tegit 
illa,  quae  Deus  et  natura  voluit  tegi.  ln  sermone 
excedunt  nietas  modestiae  Thrasonismi.  Sed  aliqui, 
etsi  linguani  utcunque  continent  in  officio,  tainen 
in  opinione  de  se  ipsis  efterunt  se,  sunt  inflati  et 
miranlur  se  ipsos.  Late  patent  istc.  Et  sunt  mul- 
ta  egregia  dicta  d°,  modesfia,  et  vitiis  cum  hac  pu- 
gnantibus,  apud  omnes  sapientes. 

Verum  hic  res  maiores  agitantur  in  isto  collo- 
quio  Christi  et  Ioannis  Baptistae,  Et  verba  Ioannis : 
Ego  debeo  a  te  baptizari,  sunt  verba  confessionis, 
quasi  dicat:  Ego  quanquam  habeo  mandatum  divi- 
num,  ut  baptizem,  tamen  scio  te  esse  Dominum 
Baptissini.  Tu  non  indiges  meo  baptismo,  sed  es 
Dominus,  per  quem  efficax  est  Baptismus.  Ita 
ostendit,  quod  hic  filius  sit  maior,  Quia  tota  Eccle- 
sia  recipitur  piopter  filium,  et  sic  ipse  filius  sancti- 
ficat  totam  Ecclesiam.  Et  cum  dicit  Ioannes: 
Oportet  me  a  te  baptizari,  loquitur  non  tantum  de 
externa  ablutione,  sed  de  effectione,  de  qua  alibi 
inquit:  Jlle  baptizabit  vos  igni,  et  Spiritu  sancto. 
Sed  venio  ad  tertium  locum,  de  ostensione  divini- 
tatis. 


De  tertio  loco. 

Postquam  baptizafus  est  Christus,  exhibetur 
appaiitio  divinitatis,  qualis  nulla  alia,  tam  illustris 
scripta  est.  Monstrantur  perspicuo  discrimine  per- 
sonae  tres.  Pater  est  persona  loquens:  cuius  vo- 
cem  audit  Ioannes,  et  tota  illa  multitudo,  astans  ad 
Iordanem.  Filius,  assumpta  humana  natura,  stat 
in  ripa  fluminis.  Hunc  discernit  Pater  a  sua  per- 
sona.  Spiritus  sanctus  conspicitur  specie  columbae, 
amplectens  iiiiuui. 

Hic  repetatur  communis  do  ;trina  Ecelesiae  de 
unitate  essentiae  divinae,  item  de  trinitate  perso- 
narum,  et  conferantur  huc  alia  scripturae  testimo- 
nia  de  hoc  summo  articulo  fidei  nostrae:  qualia 
multa  sunt  passiin:  Audi  Israel,  Dominus  Deus  tuus 
unus  est:  Ego  Deus,  extra  me  non  est  alius.  Item, 
Tres  sunt  in  coelo,  qui  testimonium  perhibent,  Pater, 
Verbum,  et  Spiritus.  Item  Institutio  Baptismi  no- 
strS,  quem  iubet  Christus  fieri  in  nomine  patris,  fi- 
iii  et  Spiritus  sancti.  Iteni  peculiaria  et  expressa 
testimonia  de  filio,  et  huius  Deitate  aeterna,  ut 
Ioan.  1.  Coloss.  1.  Hebr.  1.  Et  de  Spiritu  sancto 
in  concionibus  Christi  Ioan.  14.  et  deinceps. 

Nos  in  Ecrlesia  oportet-  agnoscere  Deum,  sic- 
ut  se  ipse  patefe  ;it.  Philosophia  etratio,  non  ita 
loquitur,  nec  ita  sentit  de  Dco.      Non  potest  ulte- 


;  rius  progredi  philosophia,  quam  quod  ponit  unum 
!  initium,  unum  fonlcm  rerum  omnium ,  videlicet, 
!  Mentem  aeternam,  aichitectatricem  rerum.  Haec 
notitia  est  naturae  impressa,  et  velut  scintilia  ad- 
huc  reiiqua  est  in  natuva.  Sed  divinitas  se  pate- 
fecit  Ecclesiae  isto  modo,  quod  sit  essenfia  unica 
divina,  conditrix  coeli,  terrae,  angelorum,  hominum, 
et  aliarum  rerum  omnium  creatarum,  et  quod  in 
hac  essentia  sit  aeternus  pater,  coaeternus  filius, 
et  coaeternus  Spiritus  sanctus. 

Repetatur  etiam  hic  communis  doctrina  Cate- 
chismi,  de  discrimine  inter  ovaCav,  ct  hypostasin.  £s- 
sentia  Graece  ovcia  nominatur,  quod  revera  est,  id 
est,  quod  non  est  accidens  in  alio  haerens,  etiamsi 
est  communicatum.  Persona,  ut  Ecclesia  loquifur, 
Graece  vjiociacng,  seu  vtpiaxdfjnvov  est  subsistens, 
vivum,  individuum,  inteliigens,  incommunicabile,  nec 
sustentatum  ab  alio.  Hoc  discrimen  pie  ac  reve- 
renter  cogitetur,  et  teneatur  hic  articulus  fidei, 
Quod  essentia  aeterna  ac  omnipotens  communis 
sit  patri,  filio,  et  Spivitui  sancto:  et  quod  tamen 
personae  subsistentes,  re  ipsa,  non  tantuin  imagi- 
natione  distinctae  sint,  et  incommunicabiles. 

Repetantur  quoque  descriptiones  singularum 
personarum,  quae  diyceriiunt  proprietates.  Pater 
est,  qui  genuit,  ab  aeterno  filium  imaginem  suam, 
et  condidit  omnia  cum  filio  et  Spiritu  sancto.  Crea- 
tio  non  est  solius  patris  opus,  sed  totius  divinita- 
tis.  Aliqul  ita  solent  dicere:  Pater  est  crea- 
tor,  Filius  redemptor,  Spiritus  sanctus  sanctificator. 
Non  est  male  dictum,  sed  recte  intelligatur.  Non 
debetis  creationem  tribuere  soli  patri,  sed  etiam 
filio  et  Spiritui  sajicto,  Quia  maledicti  Dii,  qui  non 
fecerunt  coelum  el  lerram.  Tota  divinitas  est  crea- 
trix.  Et  bona  est  regula  tradita  ab  Augustino: 
Quidquid  Deus  agit  extra  se,  id  agunt  personae 
communiter.  Et,  Opera  trinitatis  ad  extra  sunt  in- 
divisa.  Et  tamen  addenda  est  declaratio,  scilicet, 
servato  ordine  agendi.  Filius  non  agit  a  se,  sed 
per  se.  Pater  est  fons  divinitatis,  et  omnium  ope- 
rum  divinorum.  Actiones  internae  sunt  distinctae 
et  incomniunicabiles.  Pater  gignit  filium.  Filius 
non  gignit  sese.  Pater  et  filius  spirant  Spiritum 
sanctum. 

Iam  Filius  est  imago  patris  subsistens,  genita 
a  patre  cogitando,  et  assumpsit  certo  tempore  hu- 
manam  naturam,  ut  pro  nobis  fieret  victima.  Di- 
co  cogitando  gigni  filium,  Quia  scriptura  tribuit  ei 
appeiiationem  \6yov,  et  imaginis.  Et  tota  vetustas 
deelarationem  sumpsit  ex  similitudine  generationis 
imaginum  seu  cogitationuni  in  mente  humana.  Sunt 
enim  uinbrae  quaedam  in  hominuin  nafura  magna- 
rum  rerum.  Est  in  homine  niens,  quae  format  ima- 
gines  cogitando.  Nec  cogitare  est  aiiud,  quam  for- 
mare  imaginem  eius  rei,  de  qua  cogitas,  ut  quando 
cogitas  de  tuo  patre,    amico,    vel  socio,  habes  in 


249 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


250 


conspectu  imaginem  patris,  amici,  socii.  Sed  no- 
strae  iinagines  evanescunt,  Nec  transfundere  sub- 
stantiam  in  eas  possumus.  At  aeternus  pater  in- 
tuens  sese,  gignit  imagiriem  sui  vivamet  substantialem. 

Quomodo  est  inteliigeiulum,  quod  iilius  nomi- 
natur  sapientia  patris?  An  non  pater  est  sapiens 
sua  sapientia? 

Respondeo.  Non  est  imaginandum,  quod  pa- 
ter  non  habeat  sapientiam  in  se  ipso,  sed  tantum 
in  filio.  Pater  sapiens  est  sua  sapientia,  iustus  sua 
iu-titia.  Sic  filius  est  sua  sapientia  sapiens.  Etsi 
enim  essentia  et  proprietates  essentiales  sunt  com- 
munes  in  divinitate,  tainen  persona  alia  est  patris, 
alia  f:lii,  et  quaelibet  persona  est  substantia  intel- 
ligens,  individua,  incommunicabilis. 

Illustrior  est  appellatio  imaginis,  et  verbi.  Et 
imago  correlative  se  habet  ad  archetypum. 

Semper  autem,  quoties  de  discrimine  patris  et 
filii  dicitur,  addendum  est,  quod  sola  haec  perso- 
na,  quae  est  Xoyog,  assumpsit  humanam  naturam, 
Pater  non  assumpsit  humanam  naturam,  nec  Spiri- 
tus  sanctus.  De  modo  assumptionis ,  id  est,  de 
unione  petsonali  duarum  naturarum  in  Christo  ali- 
bi  a  nobis  dictum  est. 

Spiritus  S.  est  tertia  persona  divinitatis,  quae 
procedit  a  patre  et  filio,  et  mittitur  in  corda  ad 
sanctificandos  homines.  Hic  quaeritur,  quid  intersit 
inter  nasci  et  procedere?  De  filio  dicitur,  quod  na- 
scatur:  De  Spiritu  sancto,  quod  procedat.  Sic  lo- 
quitur  vox  divina:  Ego  hodie  genuite.  Item,  Filius 
iinigenilus.  £t  Mittam  vobis  Spiritum ,  qui  a  putre 
procedit.  Si  quis  sophista  vellet  hoc  conturbare, 
illum  non  audiremus.  Quanquam  autem  magnitudo 
illa  et  profunditas  rerum  non  intelligitur  ab  ulla 
natura,  nisi  Deo  monstrante :  tamen  Deus  vult  nos 
initia  discere,  vult  nos  agnoscere  ipsum,  sicut  se 
patefecit.  Vult  sic  celebrari  et  invocari.  Et  pla- 
cent  ei  hi  cultus,  etsi  res  illas  arcanas  non  plane  intel- 
ligimus,  ut  dicitur:  Ex  ore  infantium  perfecisti  laudem. 

Veteres  discrimen  vocabulorum  sic  explicant. 
Nasci  est  a  mente,  procedere  a  voluntate.  In  ho- 
mine  sunt  duae  praecipuae  potentiae,  eognoscens, 
et  volens  seu  appetens.  Mens,  vel  intellectus, 
vel  potentia  cognoscens  format  imagines.  Po- 
tentia  appetens  habet  motus,  Et  sedes  affectuum 
est  cor.  Imagines  sunt  a  potentia  cognoscente. 
Motus  et  agitationis  organa  proxima  et  pro- 
priissima  sunt  spiritus  qui  existunt  incorde.  Ita 
Spiritus  sanctus  procedens  a  potentia  appetente 
seu  a  voluntate  est  actor ,  motor,  agitator. 
Spiritus  in  nobis  sunt  flammulae,  quae  cient 
omnem  motum,  et  agitationem  et  sunt  vita  ipsa. 
Sic  Spiritus  sanctus  confertur  flammae:  sicut 
etiam  apparet  specie  flammae.  Est  incendium  seu 
flamma  amoris,  quo  pater  amplectitur  filium,  et  fi- 
lius  amplectitur  patrem,    et  quam  flamma  pater  et 


filius  amplectuntur  nos.  Quod  pjofecto  es;  res 
magna.  Deus  impertit  nobis  Spiritum  suum,  ut  di- 
citur:  Effuvdum  de  Spiritu  meo  super  omnem  camem. 
Pater  et  filius  spirant  in  cor  tuum  Spiritum  s  nctum, 
quo  te  sibi  copulant,  et  te  vivificant  in  oninem  ae- 
ternitatem.  Quid  potest  Deus  donare  maius,  quam 
se  ipsum?  Haec  saepe  cogitanda  sunt,  ut  nos  ad 
gratitudinem  excitemus. 

Quaero,  an  valeat  haec  consequentia?  Spiritus 
sanctus  apparet  peculiari  specie.  Ergo  est  perso- 
na  ciistineta  a  patre  et  filio?  Ita  valet,  Quia  esset 
tantum  motus  creatus,  non  appareret  peculiari  spe- 
cie.  Si  esset  accidens,  non  conspiceretur  extra 
cor  huius  Domini,  in  quo  tanquam  in  teinplo  suo 
perfeetissime  fuit  efficax.  Item  si  esset  proprietas 
in  patre,  sicut  Iudaei  imaginantur,  et  nvtvfiuxo^axol, 
non  appareret  distincta  specie  a  patrc. 

Cum  dico :  Ista  columba  est  Spiritus  sanctus : 
quae  est  praedicatio: 

Respondeo.  Est  Synecdoche,  id  est,  cum  illa 
re  visibiii,  quae  exhibetur  oculis,  revera  est  Spiri- 
tus  sanctus.  Nec  dicitur  hic  de  generali  praesen- 
tia,  sed  de  speciali,  quae  est  gratiae  et  efhcaciae 
peculiaris.  Sic  cum  dico:  Flaminae  seu  linguae 
igneae  conspectae  in  prima  Pentecoste  novi  Testa- 
menti,  sunt  Spii  itus  sancti,  similiter  est  praedicatio 
figurata  per  Synecdochen,  id  est,  cum  his  specie- 
bus,  seu  formis  visibilibus,  vere  affuit,  ac  praesen- 
tem  se  exhibuit  Spiritus  sanctus. 

Nunc  de  usu,  seu  fine  huius  tam  illustris  pate- 
factionis  aliquid  dicemus.  Vagatur  haec  imagina» 
tio  in  multorum  animis  et  sensibus,  quod  omnes  re- 
ligiones  siut  eaedem,  et  tantui  i  nominibus  diffe- 
rant,  ut  quidam  scripsit  ante  mtiltos  anncs  edito 
libro  Lutetiae :  Et  videtur  haec  opinio  sapientibus 
valde  plausibilis.  Metuendum  est  etiam  in  postre- 
ma  aetate  mundi,  magis  hunc  errorem  grassaturum 
esse,  quod  aut  nihil  sint  religiones,  aut  differant 
tantum  vocabulis.  Non  autem  ita  insaniamus,  sed 
clamemus  ad  Deum,  ut  nos  confirmet,  et  retineat 
mentes  nostras  in  vera  agnitione,  et  simus  memo- 
res  dicti:  Qui  non  honorat  filium,  non  honorat  patrem. 
Item,  Haec  est  vita  aeternu,  ut  agnoscant  te  esse  so- 
lum  verum  Deuv.i,  et  quem  rnisisti  lesum  esse  Christum. 
Ista  et  similia  Oracula  divina  teneamus,  et  sciamus 
infinitum  discrirnen  esse  inter  veram  Ecclesiam  re- 
cte  agnoscentem  Deum,  et  Ethnicas  ac  prophanas 
aliarum  sectarum  cogitationes  de  Deo. 

In  primis  autem  transferenda  est  doctrina  de 
agnitione  Dei  ad  exercendam  invocationem.  Multi 
volunt  videri,  se  tribuere  aliquid  religioni,  et  glo- 
riantur  se  invocare  Deum :  sed  non  cogitant  serio 
de  discrimine  invocationis  in  Ecclesia,  et  apud  Eth- 
nicos  et  alias  sectas.  Vos  in  precatione  quotidie 
eogitate,  discernendam  ac  disiungendam  esse  no- 
stram  invocationem  ab  Ethnica,  et  sistite  vos  ani- 


251 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


252 


mis  et  cogitatione  ad  ripam  illam  lordanis,  ubi  ex- 
hibita  est  tam  clara  et  perspicua  revelatio  divinita- 
tis.  Assuefacite  etiam  vos,  ad  certam  formam  pre- 
cationis,  quae  distinguat  vestram  invocationem  ab 
Ethnica,  ut  Ecclesia  in  antiquis  collectis  solita  est 
complecti  formas  convenientes  precationum,  in  qua 
fieret  mentio  trium  personarum  et  beneficiorum 
Dei,  ut  quando  dicitur:  Deus  qui  vis  non  recipere 
propter  filium,  Remitte  nobis  peccata  et  sanctifica  nos 
Spiritu  sancto.  Et  pleraeque  collectae  finiuntur  hac 
clausula:  Per,  vel  propter  Dominum  nostrum  Iesum 
Christum. 

Unde  dicitur  Collecta?  Quidam  dicunt,  nomen 
inde  esse,  quod  tunc,  cum  piecatio  ista  fiebat,  con- 
ferebatur  seu  colligebatur  eleemosyua.  Potest  ta- 
men  collecta  simpliciter  exponi  de  oratione  coetus 
seu  Ecclesiae.  Collecta,  id  est,  Ecclesia  seu  coe- 
tus  collectus  sic  orat,  sic  invocat. 

In  Psalmodiis  adhuc  usitatum  est,  ex  veteris 
Ecclesiae  consuetudine  addere  hunc  versum:  Glo- 
ria  patri  et  filio  et  Spiritui  sancto.  Quod  etiam  fit 
ad  segregandam  invocationem  propriam  Ecelesiae, 
ab  invocatione  Ethnica,  etsi  apparet  initio  opposi- 
tum  fuisse  hunc  versum  haereticis,  negantibus  di- 
vinitatem  filii  et  Spiritus  sancti. 

Apud  Eusebium  recitatur  pulcherrima  forma 
precationis,  qua  Polycarpus  usus  est  in  postremo 
agone  suo,  rogo  iam  impositus  :  Deus  pater  dilecti 
filii  tui  Iesu  Christi,  per  quem  agnitionem  tui  accepi- 
mus,  Conditor  universae  creaturae,  te  invoco,  te  con- 
fiteor  esse  verum  Deum,  te  glorifico  per  Pontificem  di- 
lectum  filium  tuum ,  cum  Spiritu  sancto :  Suscipe  me, 
et  fac  me  socium  resurrectionis  sanctorum  tuorum. 

Similis  est  illa  forma,  quam  crebro  repetere  so- 
leo.  Omnipotens  Deus,  aeterne  pater  Domini  nostrilesu 
Christi,  Conditor  omnium  rerum,  et  conservator,  una 
cum  filio  et  Spiritu  sancto  tuo,  sapiens,  bone,  verax, 
iuste,  caste,  misericors,  iudex,  liberrime,  qui  te  pate- 
fecisti  nobis  certo  verbo,  et  testimoniis  divinis,  et 
dixisti:  Vivo  ego,  Nolo  mortem  peccatoris,  sed  ut 
convertatur  et  vivat  Miserere  mei,  Iustifica  me  pro- 
pter  filium  tuum,  et  sanctifica  Spiritu  sancto  tuo, 
Rege  Ecclesiam,  me,  et  familiam  meam.  Guberna 
mentem ,  linguam,  negotia  mea.  Custodi  corpus .  et 
animam  meam.  Da  bona  et  salutaria  regimina: 
largire  victum,  successus  in  vocatione.  Effice,  ul  stu- 
dia,  et  totum  curriculum  vitae  meae  sit  felix  et  sa- 
lutare  mihi  et  aliis,  etc.  Talis  aliqua  forma  sit  vo- 
bis  in  conspectu,  et  quia  Deus  semper  voluit  agno- 
sci,  per  aliquam  externam  rem,  qua  se  patefecit, 
cogitate  hanc  et  alias  patefactiones  Dei,  et  nomi- 
natim  complectimini  promissiones  traditas  de  filio 
mediatore,  propter  quem  vult  nos  Deus  exaudire, 
et  iuvare. 

Quibus  modis  difFert  Ethnica,  Mahometica.  Iu- 
daica,    Papistica  invocatio  a  verae  Ecclesiae  invo- 


catione?  Principales  differentiae  duae  sunt.  Prior 
est  Agnitio  essentiae  et  personarum  in  Deo.  Al- 
tera  Agnitio  voluntatis  Dei  et  mediatoris. 

Ethnici  invocantes  nesciant ,  qui  invocent,  ut 
Hecuba  dicit  apud  Euripidem :  Invoco  te  o  Iupiter, 
quidqidd  es,  sive  hoc  coelum,  sive  mens  in  coelo.  Alii 
invocant  statuas,  alius  aliud  numen,  Herculem,  Qui- 
rinum,  Palladem,  lunonem.  Simonides  coluit  Deum 
vgkqov,  id  est,  diem  posterioiem  precatus  est,  ut 
dies  sequens  sibi  faustus  esset. 

ludaei  recentes,  Mahometistae,  Turcae  sunt  blas- 
phemi  contra  filium  Dei.j  Fingunt  Deum  condito- 
rem,  qui  non  sit  pater  Domini  nostri  Iesu  Cbristi. 
Nos.  in  Ecclesia  alloquimur  Deum  patefactum  mis- 
sione  filii,  et  effusione  Spiritus  sancti,  et  aliis  mi- 
randis  testimoniis,  inde  usque  ab  initio  generis  hu- 
mani. 

Ad  haec  testimonia  deducit  nos  Deus  ipse, 
sicut  statim  in  primo  praecepto  dicitur:  Ego  sum 
Dominus  Deus ,  qui  eduxit  te  ex  Aegypto  ex  dotno 
servitutis.  Proponit  testimonium  patefactionis,  quo 
vult  discerni  verum  Deum  a  commenticiis  numinibus. 

Et  Christus  adducit  nos  ad  se,  Quia  omnes 
aliae  patefactiones  sunt  referendae  ad  hanc  sum- 
mam  patefac tionem,  videlicet,  ad  missionem  filii. 
Cum  Philippus  dicit:  Ostende  nobis  patrem,  respon- 
det  Christus  :  Qui  videt  me  ,  videt  patrem.  Apostoli 
in  Actis  dicunt:  Deus  patrum  nostrorum,  Abraham, 
Isaac,  lacob.  Quare  sic  loquuntur?  Distinguunt 
verum  Deum  a  commenticiis  numinibus.  Id  autem 
fit  per  patefactiones  patribus  exhibitas.  Deus  Abra- 
ham ,  id  est ,  qui  dedit  verburn  Abrahae,  et  quem 
invocavit  Abraham.  Deus  Isaac,  id  est,  qui  dedit  ver- 
bum  Isaac,  et  quem  invocavit  Isaac.  Deus  Iacob, 
qui  dedit  verbum  Iacobo,  et  quem  invocavit  Iacob, 
et  praedicavit,  sicut  nota  est  ipsius  precatio :  Be- 
nedicat  pueris  istis  Deus  patrum  meorum,  Abraham  et 
Isaac,  et  Angelus,  qui  me  liberavit  ab  omnibus  malis; 
ubi  filium  nominat  Angelum,  tanquam  personam  missam. 

Haec  sunt  magni  momenti,  et  assidue  inculcanda 
iuventuti:  Quia  crescunt  profanae  opiniones,  et 
crescent  raagis.  Recens  Servetus  disputavit  con- 
tra  doctrinam  de  Trinitate.  Transformat  Ecclesiae 
doctrinam  in  imaginationcs  Mahometicas  et  philo- 
sophicas. 

Alterum  discrimen  dixi  esse  de  voluntatis 
agnitione.  Ethnici,  Iudaei,  Mahometistae ,  et  multi 
ex  Papistis,  qui  non  intelligunt  Evangelium,  non 
possunt  statuere  se  placere  Deo,  et  exaudiri.  Epi- 
curus  dicit  Deum  nihil  esse,  neque  irasci,  neque 
misereri.  Alii  perterriti  agnoscunt  iam,  sed  non 
misericordiam  Dei,  ut  Saul.  Papistae  iubent  ma- 
nere  in  dubitatione.  Quod  simpliciter  est  Ethni- 
cum. 

Nos  inEcclesia  debemus  intueri  promissionem 


253 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


254 


et  fide  amplecti  mediatorem.  Scimus  Christum  con- 
stitutum  esse  propitiatorem,  per  quem  et  propter 
quem  exaudiamur.  Iste  est  summus  Sacerdos  no- 
ster,  perferens  nostra  vota  ad  aeternum  patrem. 
Hanc  agnitionem  voluntatis  Dei,  et  fiduciam  media- 
toris  afferamus  ad  precationem ,  et  cogitemus  vere 
exaudiri  nostros  gemitus,  recipi  nos  propter  filium, 
et  propter  hunc  dari  nobis  bona  necessaria,  sicut 
inquit  hic  ipse  Dominus  :  Quicquid  petieritis  patrem 
in  nornine  meo ,  dabit  vobis.  Huc  pertinet  tota  do- 
ctrina  de  poenitentia,  de  fide,  de  iustificatione,  quam 
exercere  debemus  in  omni  invocatione.  Quod  cum 
faciemus,  experiemur  preces  nostras  non  fore  irri- 
tas.  Turris  fortissima ,  nornen  Domini ,  inquit  Salo- 
mon.  Et  Syrach :  Lachrymae  descendunt ,  sed.  oratio 
vere  invocantis  ascendit.  Idem  de  precatione  hoc 
praeceptum  nobis  praescribit  cap.  7.  ov  fjorj  ofoyoipv- 
%tJGug  iv  jtQoaev/fi  <rov.  Quare  dicit  ?  Ncn  sis  pu- 
sillanimis  in  oratione  tua.  Opponit  hoc  geminae 
dubitationi.  Una  est  propter  indignitatem  nostram. 
Altera  propter  magnitudinem  rerum,  quas  petimus. 

Primum  cogitas.  Ego  sum  miser  homo,  con- 
taminatus  multis  peccatis,  non  habeo  tanta  dona, 
quantis  ornati  sunt  alii.  Quid  ergo  curaret  Deus 
preces  meas?  Haec  dubitatio  et  pussillanimitas  est 
magnum  peccatum,  Quia  adimis  Deo  laudem  mise- 
ricordiae,  et  ex  Deo  facis  nQogwnolrjmriv.  Deus 
irascitur  peccatis  in  omnibus,  et  recipit  omnes  con- 
fugientes  ad  filium.  Non  discernit,  quod  ad  gra- 
tiae  promissionem  attinet,  magnos  a  parvis,  fortes 
ab  imbecillibus,  praeditos  magnis  donis,  et  non 
praeditos. 

Deinde  cum  vicinaus  hanc  tentationem,  mox 
alia  dubitatio  nos  angit.  Nimis  multa  et  magna 
sunt,  quae  petis.  An  custodiret  Deus  tuum  sordi- 
dum  corpus,  praeberet  tibi  panem,  amictum,  pecu- 
niam,  et  similes  nugas.  Item,  Quid  tu,  qui  es 
omnium  infimus,  petis,  ut  sit  tranquillitas  publica? 

Tales  sunt  cogitationes  humanae.  Intuemini 
pectora  vestia.,  et  videbitis,  nos  circumferre  eius- 
modi  dubitationes.  Vult  autem  Deus  non  excel- 
sum  animum  afferre  ad  invocationem,  scilicet,  pro- 
pter  promissionem  in  filio  nobis  traditam.  Vult 
nos  vincere  freinitum  et  dubitationem,  quae  oritur 
ex  indignitate.  Vult  nos  cogitare,  tantam  esse  opu- 
lentiam  et  bonitatem  Dei,  ut  velit  nobis  multo  ma- 
iora  bona  dare,  quam  petimus. 

Haec  sunt  discenda  in  veris  exercitiis  invoca- 
tionis,  Et  haec  sunt  excitanda,  etiam  sequentis  loci 
consideratione. 


De  quarto  loco. 
Pater  aeternus  clamat   de  filio :    Hic  est  filius 


meus  dilectus,  quo  delector.  In  vulgari  translatione 
est :  In  ffuo  complacui ,  vel  in  quo  cemplacitum  est 
mihi:  Est  infeliciter  redditmn,  Quia  et  infirmius  est, 
quam  ut  nativam  sententiam  exprimat,  et  est  ob- 
scurum ,  Sicut  quidquid  alienum  est  a  consue- 
tudi.ie  linguae,  est  obscurum.  Nos  Germani 
habemus  duo  vocabula ,  quae  sunt  significan- 
tissima.  2>aran  tci)  freub  tmb  wonne  f)aue,  id  est,  in 
quo  acquiesco,  quo  valde  delector,  qui  est  mea 
summa  voluptas^  sicuc  Stigelius  optime  reddidit: 
In  quo  laetitia  est,  in  quo  mihi  sancta  voluptas.  Sunt 
eadem  verba  posita  inEsaia:  Et  est  dignum  obser- 
vatione,  quod  quibus  verbis  hic  utitur  aeternus  pa- 
ter,  iisdem  etiam  antea  usus  est  de  Messia.  Non 
tantum  dick,  dilectum  esse,  sed  addit,  quo  valde 
delector.  Magnum  est.  aliquid  amare:  sed  habere 
oblectationem,  et  laetitiam  in  re  amata,  adhuc  ma- 
ius  est. 

Contra.     In  Deum  non  cadunt  affectus. 

Ergo  non  sunt  in  eo  amor,  laetitia  et  sim/les 
motus. 

Respondeo.  Deponendae  sunt  Stoicae  phanta- 
siae,  qualis  haec  est,  In  Deo  «ion  esse  aftectus. 
Ipsae  oioQyal,  quas  Deus  condidit  in  homine,  sunt 
testimonia,  quod  etiam  in  Deo  sunt  affectus.  In 
scriptura  toties  dicitur,  Deum  irasci :  Et  hic  dicitur: 
Hic  est  filius  meus  dilectus,  quo  delector.  Credamus 
Deo  talia  affirmanti:  Et  intueamur  imaginem  Dei 
in  homine,  cuius  pars  sunt  aroQyal,  quae  propterea 
nobis  insitae  sunt,  ut  commonefaciant  nos  de  amo- 
re  Dei  erga  filium.  Qui  sunt  daioQyol,  qui  non 
amant,  non  curant  suos,  ii  naturae  ipsi  repugnant, 
et  sunt  obsessi  a  Diabolis.  Natura,  quamdiu  est 
sana,  retinet  hunc  affectum  naturalem,  ut  amet  co- 
gnatum  sanguinem,  tanquam  partem  naturae  pro- 
priae. 

Sed  obiicunt  Stoici : 

In  Deo  non  est  stultitia,   non  inordinatum,  non 

vitiosum,  non  lurbidam  aliquid. 
Affectus  sunt  stidtitia,  habent  aliquid  inordinati. 
Ergo  in  Deo  non  sunt  affectus. 

Respondeo.  In  homine,  etiam  affectus  ordinati, 
habent  aliquid  dxa^Cag:  et  multo  magis  inordinati. 
Quando  Paris  amat  Helenam,  est  inordinatus  amor, 
Quia  non  debebat  appetere  alterius  coniugem.  Ru- 
ben  amat  novercam  suam,  coniugem  patris  Iacob, 
quod  est  magis  tetnim.  Nam  etiam  Ethnici  abhor- 
ruerunt  a  tali  nefario  incestu,  ut  Hippolytus  absti- 
net  a  Phaedra  noverca  solicitant  eum  ad  stupruin. 
Sed  dicamus  de  affectibus  ordinatis  a  Deo. 

Quando  pater  diligit  infantem,  multa  stulte  fa- 
cit,  ludens  inepte  cum  puero.  Sponsus  multas  in- 
eptias  miscet  amori  erga  sponsam.    Crede  mihi  stul- 


255 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


256 


to  netno  in  amore  sapit.  Quid  est  ira,  nisi  furor 
brevis?  Quam  multa  fiunt  deformiter  ab  iratis? 
Denique  quis  nostrum  tenet  modum  in  ullo  afiectu? 
Sin°-uli  affectus  possunt  occidere  hominem.  Multi 
extinguuntur  laetitia,  plures  maestitia,  multi  indigna- 
tione,  multi  amoribus  moriuntur.  Sic  m  nobis  af- 
fectus  vagantur  extra  ordinem.  Sed  in  Deo  non 
sunt  inordinati,  non  turbidi,  non  vitiosi.  Etiam  in 
nobis  non  essent  turbidi,  si  peccatum  non  accessis- 

set. 

In  angelis,  et  hominibus  beatis,  non  sunt  si- 
miles  ineptiae,  futilitates  axatyai  aflfectuum:  Quia 
non  est  in  eis  peccatum.  In  sanctis  etiam  in  hac 
vita  affectus  sunt  puriores,  quam  in  non  renatis. 
Abraham  diligit  filiunij  sed  magis  amat  Dcum,  et 
ei  obtemperat,  iubenti  mactare  filium.  Babylas  se- 
nex  octogenarius  stat  cum  coniuge  anu,  et  confir- 
mat  filios  in  supplicio.  Mulier  Macc^baea  horta- 
tuv  a  constantiam  liberos  suos.  In  Af  ica  propter 
Arii  dogma  clamaverunt  matres  ad  filias,  quae  nu- 
dae  suspendebantur^  nt  probrum  illud  patienter  fer- 
rent,  nec  abstraherentur  a  vera  doctrina,  etsi  sexus 
muliebris  valde  movetur  ista  contumelia,  quam  au- 
gebat  etiam  cruciatus  ustulationis. 

Ibi  videtis,  quanta  fuerit  crudelitas  Arianorum. 
Ea  ipsa  crudelitas  fuit  testimonium  spiritus  homici- 
dae  in  eis.  Sed  ego  propterea  hoc  exemplum  al- 
lego,  ut  intelligatis  in  sanctis  corrigi  et  emendari 
affectus,  et  redigi  magis  in  ordinem. 

Sed  redeo  ad  illud  dictum,  In  quo  aeternus 
Pater  affirmat  se  delectari  hoc  filio.  Hic  applica- 
tionem  consideremus,  et  adiungamus  hoc,  quod 
Paulus  dicit:  Nos  sumus  dilscti  in  dilecto.  Id  est, 
propter  hunc  filium  recipimur,  et  placemus  Deo. 
Sunt  igitur  hic  comprehensae  omnes  promissiones, 
quarum  usum  discere  debemus  experiundo.  In  no- 
stris  maximis  miseriis  debemus  confugere  ad  hunc 
filium,  et  petere,  ut  propler  ipsum  recipiamur,  ex- 
audiamur,  iuvemur. 

Mementote  etiam  Grammaticam  explicationem 
verborum  Pauli:  xexaQiGfievot,  (Gfxev  (v  r«  tjyarc/j/jevfp. 
Usus  est  Paulus  singulari  cura  et  consilio,  duabus 
vocibus:  De  nobis  inquit:  Sumus  w/^iir/ttw,  id 
est.  dilecti  per  misertcordiam,  per  gratiam.  Filius 
est  yyajirunvog,  id  est,  diligitur  natura. 

Christus  inagone  petit:  Dilectio  tua  sit  in  eis, 
qua  me  diligis.  Quid  potuit  filius  maius  petere  a 
patrc?  Quae  esset  stullitia,  si  tu  accederes  ad 
Carolum  V.  et  diceres:  Domine  Imperator,  diligas 
me,  ut.  tuum  filium?  Aut  si  ad  alium  magnum 
virum,  cui  esset  fdius  praestantis  indolis,  et  formae 
eximiae,  dicercs:  Domine,  dilige  me,  ut  tuum  filium. 
Et  tamen  filius  Dei  orat  pro  nobis,  ut  pater  nos 
ita    diligat,    ut    filium.      Vult   Ecclesiam    recipi   et 


amari    vera   dilectione,     sieut    pater    ipsum    amat 
inenarrabili  cioQyrj. 

Huc  adiungite  dictum  in  leremia:  Dedi  dile- 
ctarn  animam  tneam  in  medium  inbnicorum.  Ait 
se  diligere  Ecclesiam,  ut  se  ipsum.  sicut  solent 
homines  loqui:  Iste  est  cor  meum,  ocellus  meus, 
animus  meus.  Non  potest  amor»  plenioribus  aut 
vehementioribus  verbis  explicari.  Et  tamen  rnira- 
bili  consilio  sinit  Deus  Ecclesiam  in  hac  vita  ver- 
sari  inter  procellas  et  fiuctus  mundi. 

Cogitate,  quanta  haec  sint:  Sunt  ita  magna, 
ut  nulla  creatura  possit  magnitudinem  exponere. 
Nulla  meus  est  tam  capax,  ut  posslt  satis  de  hac 
amplitudine  rerum  cogitare.  Sed  non  sit  cogitatio 
otiosa.  Exuscitevnus  nos  ad  fidem,  qua  statuamus 
nos  recipi,  et  hac  fide  petamus  et  expectemus  ne- 
cessaria  Ecclesiae  et  nobis,  ut  videiis,  quam  mul- 
tum  instet  periculorum  et  calamitatum. 

TribuamusDeohunchonorem,  quodvera,nonficta, 
non  falsa  sit  oratio,  quae  testatur  de  suo  amore  erga 
filium  et  erga  nos:  Et  accendamur  magnitudine 
huius  amoris,  ut  credamus  promissionibus  et  pe- 
tamus  supplices  vero  corde,  ut  misereatur  nostri 
aeternus  pater  propter  filium,  et  mitiget  calamitates, 
tollat  peccata  et  scandala,  liberet  ac  servet  Ec- 
clesiam. 

Ista  debetis  petere ,  et  non  dubitare  -  quin 
exaudiamini.  Et  quanquam  fides  est  infirma,  tamen 
debemus  statuere,  nos  verc  placere  Deo,  sicut 
D.  Caspar  Cruciger  saepe  dicebat  ant  e  mortem :  Invoco 
te  aeterne  Deus,  miserere  mei  propter  fdium  tuum 
Dominum  nostrum  Iesum  Christum,  Santifica  me 
Spiritu  sancto  tuo.  Inwco  quanquam  languida  fide, 
sed  tamen  fide.  Et  Marc.  9.  clamat  pater  paraly- 
tici :  7H6~iiva>  xvqis\  a)Xa  (ioij&ei  rtj  aiti<sxta  /xov. 
Credo  Domine ,  sed  opem  fer  imbecillitati  meae. 
Haec  de  tam  illustri  patefactione ,  quae  facta  est 
in  Baptismo  Christi,  quomodocunque  dicta  sint: 
quam  sciamus  non  tantum  propter  illius  temporis 
Ecclesiam ,  sed  etiam  ad  nos  confirmandos  exhibi- 
tam  et  scriptam  esse.  Et  quia  noster  Baptismus, 
veluti  consecratus  est  Baptismo  Christi,  cogitemus 
ad  nos  ctiam  pertinere,  quae  in  Baptismo  Christi 
contigerunt.  Cogita,  quod  in  tuo  quoque  Baptismo 
divinitas  se  patefaciat,  sicut  verba  illa  sonant: 
Baptizo  te  in  nomine  patris,  filii,  et  Spiriius  sancti. 
Et.  ut  tunc  coelum  fuit  apertum,  Ita  in  tuo  Ba- 
ptismo  adest  divinitas,  et  peccatum  remittitur,  et 
inchoatur  sanctihcatio.  Nec  propterea  fit  Baptis- 
mus  irritus,  etiamsi  labamur  post  Baptismum,  modo 
lapsi  redeamus  ad  poenitentiam.  Tum  enim  rur- 
sus  aperitur  nobis  coelum,  Recipimus  omnia  bene- 
ficia  Bpptismi,  recipimur  propter  filiiim,  et  sancti- 
ficamur  Spiritu  sancto. 


257 


POSTILLA  MEANTHONIANA. 


258 


DOMINICA   I.    POST   EPIPHANIA. 


Evang.  Lucae  2. 


Cum  csset  Iesus  annorum  12.  elc. 


Quo  tempore  haec  historia  acciderit. 

Narratio  est  valde  dulcis,  atque  utinam  habe- 
remus  plures  narrationes  tle  adolescentia,  et  cae- 
teris  annis  Christi,  ante  publicam  praedicationem 
eius,  Quia  non  dubium  est,  subinde  multa  illustria 
testimonia  accidisse,  ut  illa  tanta  res  magis  magis- 
que  innotesceret,  quod  exhibitus  esset  Messias. 

Ipsa  etiam  eolloquia,  quae  Christus  in  tem- 
plo  habuit  cum  Pharisaeis  adhuc  puer,  optandum 
esset  descripta  extare,,  quia  consentaneum  est,  quod 
disptitaverit  de  praecipuis  doctrinae  capiiibus:  In 
primis  vero  de  regno  Messiae,  quod  Pbarisaei  pu- 
tabant  fore  politicum :  Quae  opinio  cum  infixa  esset 
etiam  animis  vulgi,  variae  seditiones  inde  natae 
sunt,  nt  cum  Iudas  Gaulonitas  concitavit  seditionem 
sub  Coponio  praeside  Romano.  Id  vel  eo  ipso 
amiQp  quo  Christus  Hierosolymam  cum  parentibus 
venit,  vel  anno  praecedente  factum  est.  Nec  sine 
labore,  et  difficultate  Coponius  oppressit  Iudam 
illum  Gaulonitam. 

Quare  ut  plerumque  occasiones  disputationum 
sumuntur  ex  re  praesenti,  sic  quaesivit  Christus  de 
illa  Iudaeorum  opinione ,  qua  putabant  Messiae 
regnum  fore  politicum,  et  disputabant  se  potius 
omnia  in  discrimen  ponere  debere,  quam  parere 
Gentibus:  sicut  credo  sanctos  in  illo  populo  saepe 
fuisse  adversatos  consiliis  seditiosorum,  cum  dice- 
rent,  iam  instare  finem  politiae  Iudaicae,  et  gratias 
Deo  agendas  esse,  quod  relicta  sit  Iudaeis  avrovo- 
fiCa  in  doctrina  et  cultibus,  item  regnum  Messiae 
aeternum  esse. 

Proposuit  igitur  Christus  vaticinia  Propheta- 
rum  de  iisdem  rebus  in  hoc  colloquio,  refutavit 
falsas  illorum  interpretationes,  reprehendit  eorum 
superstitiones  in  cultibus,  et  suas  asseverationes 
firmissime  probavit  ex  scriptura,  unde  sapientiam 
eius  dicuntur  admirati  fuisse.  Haec  optandum 
erat  descripta  esse.  Dicemus  autem  aliquid  am- 
plius  de  circumstantia  istorum  temporum ,  quibus 
accidit  historia  huius  textus. 

Erat  iam  Iudaea  redacta  in  formam  provinciae, 
quando  Dominus  Hierosolymam  ivit  cum  parenti- 
bus,  anno  aetatis  suae  12.  Nam  Archelaus  iussu 
Caesaris  Augusti  fuerat  relegatus  in  Gallias,  et 
gubernabatur  Iudaea  a  Romanis  praesidibus ,  et 
oppressa  seditione  Iudae  Gaulonitae  perCoponium, 

MELANTH.  OPER.  VOL.  XXIV. 


erat  in  Iudaea  status  tranquillus,  Ideo  credibile  est, 
quod  conventus  in  festis  tunc  fuerint  frequentiores, 
quia  Deus  voluit  aliquid  quietis  esse,  ut  Messias 
innotesceret. 

Alibi  etiam  in  Irnperio  Romano  fuit  pax,  ut 
Virgilius  ludit  sub  Augusto  redditam  es.se  aetatem 
auream.  Ah  sinite,  inquit,  hunc  saltem  miserls  suc- 
currere  rebm. 

Sed  tamen  circa  hoc  fere  tempus,  quo  Christus 
est  Hierosolymis,  accidit  in  Germania  clades  illa 
Romanorum  sub  Quintilio  Varo,  qui  e%t  interfectus 
ab  Harminio.  Ea  clades  contigit  ad  Luppiam 
amnem  in  Westphalia,  non  procul  a  Padelborn: 
Suntque  caesae  tres  legiones  Romanoruvn,  id  est, 
octadecim  millia  militum,  qui  erant  in  Germania 
collocati,  praesidii  causa,  ne  a  Germanis  iam  ante 
devictis  moverentur  bella.  Item  qui  excubias  age- 
rent  contra  Gentes  ad  Albim,  quae  nondum  erant 
domitae  a  Romanis,  quarum  Dominus  fuit  Harmi- 
nius,  qui  tenuit  Saxoniam,  et  Westphaliam.  Nam 
Romani  domitis  Noricis  et  Rhetia  processerant  iara 
in  Arctoam  Germaniae  oram,  quam  et  proprie  Ger- 
maniam  vetustas  nominavit. 

Suevi  qui  antea  fuerant  in  ora  Pomeraniae, 
et  paulatim  concesserant  ad  Rhenum ,  translati 
sunt  sub  Augusto  in  Rhetiam,  id  est,  superiorem 
partem  Germaniae,  vicinam  Alpibus.  Est  adhuc 
ibi  in  extrema  ora  nomen  Rhetiae  antiquum  ber 
StfyifS.  Et  augusta  in  historiis  vocatur  Augusta 
Rhetica.  Nomen  Rheti  recensetur  inter  gigantes, 
qui  voluerunt  excindere  coelwn.  Fuerunt  Rheti 
homines  bellicosi,  ut  et  hodie  Helvetii  sunt,  qui 
sunt  a  Rhetis. 

Ad  Albim  ergo  opponebat  se  Romanis  Har- 
minius.  Nomen  idem  sonat,  quod  apud  Gennanos 
^evman.  Et  quia  fuerat  olim  obsesRomae,  et  per- 
itus  linguae,  militiae,  et  motum  Romanorum,  faci- 
lius  ei  fuit  cogitare  de  insidiis  adversus  eos  pa- 
randis.  Virgilius  Romae  vidit  Harminium,  et  fuit 
ei  familiaris,  Ideo  celebravit  eum,  tanquam  militem 
in  castris  Turni,  ut  poetae  solent  figurate  descri- 
bere  personas  certas,  adhibitis  suis  quibusdam 
fictionibus,  sibut  idem  Virgilius  Aeneam  describens 
intaetur  Augustum,  et  facitAeneam  talem,  qualem 
vidit  esse  Augustum,  de  quo  dicit: 

Iustitiaene  prius  mirer,  bcllive  laborem? 

Sic  igitur  de  Arminia  lib-  11.  Virgilius: 

Ingentemque  animis,  ingenlem  corpore  et  annis 
Deiicit  Harminium,  nudo  cui  vertice  fulva 
Caesaries,  nudique  humeri,  nec  vulnera  tefrettt. 
Tantus  in  arma  patet. 

Haec  est  descriptio  hominis  Saxonis,  quod  ad 
robur  corporis,  etad  habitum  attinet.  Saxones  fuerunt 
procera  statura:  Et  fuit  mos  veterum  Germanoriun, 

17 


259 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


260 


ut  humeris  nudis  pugnarent.      Nam  tunc  nondum 
erant  bombardae,  et  valuit  in  eis  virtus. 

Aliqui  Harminium  vocant  Ducem  Cheruscorum. 
Cherusci  sunt  bic  ^aifclanbcr,  ab  Islebia  usque  ad 
Goslariam  et  Gottingam.  Magdeburgensis  tractus 
olim  dictus  est  Longobardia,  sicut  Strabo  inquit, 
Albim  dirlmere  Longobcrdos  et Senones.  PostMagde- 
burgam  fuerunt  Bructeri,  Biunsvigam  iisque,  unde 
adhuc  nomen  esl  montis  bcr  Srurfevberg.  A  Brun- 
sviga  Bremam  usque  habitarunt  Cayci.  Ergo  Che- 
rusci  fuerunt  ad  latus  Longobardorum  et  Bructoro- 
rum.  Haec  nomina  debent  vobis  adolescentibus 
nota  essc,  ne  sitis  ignari  patriae  vestrae. 

Fuit  igitur  Harminius  Dux  potens.  Si  nunc 
esset  unus  Prineeps,  qui  teneret  tot  regiones  con- 
tinuas,  et  bellator  esset,  qui  posset  exercitum  recte 
armare,  et  ducere,  ei  satis  virium  esset  contia 
quamcumque  externam  potentiam. 

Obruit  autem  Harminius  legiones  Romanas  ex 
improviso,  et  delevit  eas,  ac  satis  duriter  tunc 
Germani  egerunt  cum  Romanis. 

Quuestoribus  et  Causidicis,  quos  oderant,  prae- 
ciderunt  linguas,  et  consuerunt  illis  ora,  et  cum 
exprobratione  dixerunt:  Sibila  nunc  vipera. 

Tantus  autem  terror  Romanis  incussus  fuit, 
deleto  hoc  exercitu,  ut  Augustus  alliso  ad  parie- 
tem  capite  clamaverit:  Bedde  legiones  Quintili,  et 
mandaverit  novis  praesidiis  moniri  Italiam,  et  mise- 
rit  Germanicum,  filium  Drusi,  cum  quindecim  le- 
gionibus  in  Germaniam:  Quae  fuit  dimidia  pars 
potentiae  Romani  Imperii,  quod  ad  praesidia  atti- 
net.  Fuit  enim  totius  Romani  Imperii  potentia  30. 
legionum,  quae  semper  fuerunt  in  praesidiis. 

Germanicus  in  Germania  rebus  compositis  fecit 
inferias  et  funebria  Romanis  interfectis  in  saltu 
Teutoburgensi.  Haec  facta  sunt  circa  id  tempus, 
quod  describitur  histoiia  hodierni  textus.  Nec 
quaero  iam  praecisionem.  Eo  autem  fine  ista  re- 
censuit,  ut  consideretur,.  ludaeam  tunc  quievisse, 
sicut  plerumque  provincialia  imperia  fuerunt  quie- 
tiora,  praesertim  sub  Augusto. 

Sed  venio  ad  piincipales  materias  in  ista  le- 
ctione,  quarum  prima  est  de  festis. 

Secunda  de  negligentia  matris,  et  Ioseph,  Item 
de  doloi  e  Mariae  et  ingentibus  aerumnis  Ecclesiae, 
quia  Maria  semper  repraesentat  Ecclesiam. 

Tertia  est  de  obedientia  debita  parentibus,  item 
potestati  ordinaiiae. 

Quarta  de  dicto:  Proficiebat  puer  sapientia, 
aetale  et  gratia. 

Haec  etsi  ad  omnes  pertinent,  tamen  maxime 
consideranda  sunt  a  iuventute. 


De  primo  loco. 


Primum  dicit  Evangelista:  Ascendebant  secun- 
dum  consuetudinem.  Quaero,  an  fuerit  mos  vel 
lex? 

Respondeo.  Fuit  lex,  et  tamen  quae  ex  le- 
gibus  fiunt,  saepe  dicuntur  etiam  ex  consuetudine 
fieri.  Exod.  23.  et  Deut.  16.  expresse  mandatum 
fuit,  ut  quotannis  ter  venirent  oinnes  masculi, 
quorum  aetas  ad  profectiones  erat  idonea^  ad  eum 
locum,  quem  delegisset  sibi  Dominus.  Mulieres 
erant  exceptae,  et  tamen  aliquae  una  venerunt, 
quas  non  detinebat  valetudinis  aut  oeconomiae 
necessitas. 

Erant  autem  festa  illa,  ad  quae  eonveniebant 
quotannis,  Pascha,  Pentecoste,  et  festum  Taber- 
naculorum,  quae  iis  temporibus  celebrabantur,  qui- 
bus  ascensuri  ad  festa  habere  poterant  iucundum 
iter  per  illa  loca  amoena.  Nam  Pascha  incidit  in 
ver,  ubi  est  pulcherrimus  annus  incipientibus  vire- 
scere  hortis  et  agris.  Pentecoste  erat  ante  messem, 
et  nondum  tum  erant  intensi  calores  vel  aestus. 
FestumTabernaculorum  erat  post  vindemiam,  quando 
poma  iam  erant  collecta,  ut  possent  haberi  nova 
musta,  et  aliae  deliciae,  quales  sunt  in  autumno. 
Adeo  pulchre  Deus  festa  distribuerat  in  tem^ora 
amoenissima. 

Non  debemus  imaginari  legem  Dei  esse  quid- 
dam  barbaricum.  Omnia  fuerunt  elegantissime 
ordinata,  et  in  iliis  fostis  res  maximae  gestae  sunt, 
non  solum  in  veteri,  scd  etiam  in  novo"Testamento. 
In  Pascliate  eductus  fuit  populus  ex  Aegypto,  et 
Christus  postea  passus  est.  In  Pentecoste  data 
fuit  lex,  et  postea  facta  est  efFusio  Spiritus  sancti 
in  Apostolos.  In  festo  Tabernaculorum  celebratur 
memoria  conservationis  populi  in  deserto  ,  et 
postea  circa  idem  festum  finis  futurus  erat  totius 
istius  Politiae.  Nam  in  festo  Tabernaculorum  tan- 
dem  funditus  exstirpata  est  Hierosolyma ,  et  tota 
illa  pulcherrima  politia. 

De  cuius  delectione  cogitantibus,  semper  in 
mentem  veniat  haec  commonefactio :  Si  Deus  ilii 
politiae  tam  pulchre  a$e  eonstitutae  non  pcpercit, 
puniet  etiam  aliarum  gcntiuin  peccata,  et  non  re- 
spiciet,  quam  sint  urbes,  aut  regna  nitida,  ornata, 
splendida.  Sicut  videmus  magnas  Monarchias 
ruere,  et  paulatim  etiam  alias  provincias  experiri 
suas  ruinas.  Deus  mitiget  haec  mala,  et  servet 
in  illis  naufragiis  aliquas  reliquias  Ecclesiae. 

Iam  causae  sunt  considerandae,  quare  insti- 
tuti  fuerint  isti  congressus,  et  tam  severe  mandati 
a  Deo.  Quod  tamen  cum  inmy.tia  seu  cum  aequi- 
tate  est  intelligendum.  illi  qui  aegrotarunt,  aut 
qui  retinebantur  necessariis  causis,  habebant  excu- 
sationem,   Non  debent   ita   superstitiose,   Iudaice, 


261 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


262 


Stoice  intelligi  istae  leges,  quae  potissimum  eo 
speetabant,  ne  festa  conturnaciter  a  quoquam  con- 
temnerentur,  quemadmodum  et  nostra  iesta  ordi- 
nata  sunt,  ut  conserventur  pubiici  congressus.  Et 
tamen,  cum  aliquis  est  impeditus  occupationibus, 
ne  possit  accedere,  excusatus  est. 

Cur  ergo  vult  Deus  conservari  congressus  il- 
los?  Respondeo.  Deus  vult  aliquod  certum  tern- 
pus  tribui  officio  docendi  et  discendi,  Haec  ratio 
legis  est  scripta  in  ipso  praecepto  Decalogi,  cum 
dicitur:  Sanctifices  Sabbatum,  id  est,  istum  diem 
colloces  in  operas  sanctas,  in  explicationem  et 
auscultationem  doctrinae.  Illi  qui  debent  docere, 
doceant:  Reliqui  audiant  et  meditentur.  Doctri- 
nam  sequatur  gratiarum  actio,  et  invocatio  com- 
munis,  et  usus  Sacramentorum,  Item  communicatio 
aliquorum  officiorum  in  conferendis  eleemosynis, 
sicut  inquit  lex:  JSon  apparebis  vacuus  in  conspectu 
Domini. 

Haec  in  nostris  etiam  congressibus  facienda 
8unt.  Sciamus  nos  Deo  debere  hanc  obedientiam, 
ut  conservationem  communis  ministerii  adiuvemus. 
Deus  vult  nos  convenire,  audire  verbum,  coniungere 
vota,  concorditer  orare,  ut  servetur  Ecclesia,  nec 
extinguatur  lux  Evangelii,  serventur  aliqua  hospi- 
tia,  ut  sit  vita  pia,  Deo  placens,  tranquilla,  modesta, 
sicut  Paulus  haec  omnia  simul  comprehendit,  cum 
iubet  nos  orare  pro  magistratu,  ut  tranquiilam  vitam 
agamus,  id  est,  habeamus  pacem,  et  defensionem, 
idque  in  pietate,  ut  sit  vera  agnifio  Dei,  et  in  ho- 
nestate,  ut  sint  exercitia  omnium  virtutum. 

Nihil  est,  quod  aliqui  dicunt:  Ego  sum  Chri- 
stianus,  sum  liber  a  lege,  ideo  licet  mihi  ista  negli- 
gere.  Christianismus  non  est  vita  barbarica,  nec 
libertas  Christiana  versatur  in  contemptu  omnium 
bonarum  ordinationum,  quae  recte  constitutae  sunt. 

Contra.    lusto  non  est  lex  posita. 
Tu  es  iustus. 

Ergo  non  est  necesse  te  ire  ad  concionem 
in  templo. 

Respondeo.  Iusto  non  est  lex  positaj  scilicet 
quo  ad  coactionem,  et  quo  ad  condemnationem. 
Item,  lex  non  est  posita  iusto,  scilicet,  in  quamtum 
est  talis.  Sed  est  in  nobis  cupiditas,  quae  non 
est  semper  congruens  cum  lege.  Eam  oportet  fre- 
nari  lege.  Iusti  in  quantum  sunt  tales,  volentes  fa- 
ciunt,  quae  sunt  praecepta  in  lege.  Sed  pauci  sunt 
vere  iusti,  et  inter  hos  etiam  magna  est  differentia 
graduum. 

In  Graeco  est  verbum  xtfrai,  quod  valde  du- 
ram  significationem  habet,  ut  in  illo  dicto  Ioannis: 
Mundus  in  maligno  positus  est,  id  est,  mundus  ia- 
cet  oppressus  malis,  ex  quibus,  etiam  tunc,  cum 
luctamur,  tamen  eluctari  non  possumus,  et  quan- 
quam  luctarnur  cum  pravis  consuetudinibus,  et  pu- 


blicis  iniuriis,  tamen  ita  sumus  implicati  malorum 
consuetudini,  ut  non  possimus  elucta.i.  Ita  lex 
non  est  posita  iusto,  id  est,  non  oppriinit  iustum. 

Ac  dolendum  est,  nomen  libertatis  Christianae 
transferri  ad  contemptum  honestorum  morum  et 
disciplinae.  Multo  maior  res  est  libertas  Christiana, 
videlicet  liberatio  a  peccato,  ab  ira  Dei,  a  morte 
aeterna,  esse  reconciliatum  Deo,  habere  Deum, 
non  solum  propitium,  sed  etiam  adiutorem,  et  gu- 
bernari  a  Spiritu  sancto.  Et  quanquam  libertas 
Christiana  liberat  nos  a  cereir.oniis  Mosaicis,  ta- 
men  non  liberat  nos  a  moralibus. 

Est  autem  observatio  dierum  festorum,  quod 
ad  genus  attinet,  et  conservatio  congressuum  pu- 
bliconim,  aliquid  morale.  Et  ritus,  qui  sunt  ho- 
neste  in  Ecclesia  constituti  ex  veris,  non  super- 
stitiosis  causis,  etiam  scandali  ratione  non  sunt  te- 
mere  violandi. 

Multi  cogitant,  non  sibi  opus  esse  ooncionibus, 
posse  se  domi  legere.  Sed  hi  tamen  exemplo  suo 
debebant  invitare  alios,  et  quantum  in  ipsis  est, 
iuvare  conservationem  ministerii.  Quid  attinet  plu- 
res  disti-actiones  facere,  cum  alioqui  plus  satis 
dissipationum  sit?  Non  volo  dicere  de  distractio- 
nibus  Imperiorum,  aut  amicitiarum  inter  homines, 
in  vita  privata  et  publica,  Cogitemus  saltem  de 
distractionibus  opinionum  in  Ecclesia,  ex  quibus 
oriuntur  incendia  odiorum,  ex  odiis  ruinae  et  vasta- 
tiones  Ecclesiarum.  Ideo  debes  te  adiungere  ad 
communem  consociationem,  et  singuli  aliorum  mor- 
bos  ferre  debemus,  ne  fiant  maiores  dissipationes. 

De  Maria  et  Ioseph  obiicitur  etiam  hoc  argu- 
mentum,  cuius  solutio  pertinet  ad  eandem  commone- 
factionem,  quod  convenue  debeamus  ad  communes 
congressus  Ecclesiae  etiam  propter  alios  exem- 
pli  causa: 

Sancti  non  opus  habcnt  paedagogia. 

Maria   et   loseph   erant   sancti:    Et  filius  erat 

perfectissime  iustus,  quia  habitat  in  eo  divi- 

nitas    corporaliter ,    et    humana   natura   eius 

est  sine  labe. 
Ergo  non  fuit  eis  opus  venire  ad  festa   et   ad 

similes  ceremonias  alias. 

Respondeo  ad  Maiorem.  Sancti  sunt  liberi  a 
ceremoniis,  seu  paedagogiae  illi  non  sunt  necessa- 
rio  subiecti,  scilicet,  quod  ad  ipsos  attinet,  non 
quod  ad  exemplum,  quo  excitandi  sunt  alii.  Si  di- 
cat  civis  aliquis,  habens  fontem  in  suis  aedibus: 
Non  est  mihi  opus  aquae  ductu.  Ergo  nullum  fa- 
ciam  sumptum,  in  aquae  ductibus,  quos  potestas 
politica  vult  in  urbem  traducere.  Hoc  non  sequi- 
tur:  quia,  etsi  tu  non  indiges,  tamen  debes  adiu- 
vare  utilitatem  publicam. 

Lex  de  festis  est  ordinata,  ut  sit  paedagogia 
totius  populi.    Semper  autem  in  coetu  populi  multi 

17* 


263 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


264 


sunt  qui  non  sunt  renati,  quos  oporiet  per  illam 
paedagogiam  adduci  ad  cognitionem  doctrinae,  et 
ad  conversionem. 

Deinde  etiam  illi,  qui  sunt  renati,  indige.it 
contirmatione.  Et  debent  etiam  renati  obedientiam 
hanc  Deo,  ut  non  modo  propter  exemplum,  sed 
etiam  propter  Deum  et  ad  exercitia  fidei  in  se 
ipsis  augenda,  et  confirmanda ,  ament  congressus 
publicos. 

Estne  cultus  Dei  ire  ad  coetus  publicos? 

Respondeo.    Est. 

Contra.  Nnllum  opus  ex  opere  operato  est  cultus  Dei. 
Ergo  ire  ad  publicos  congressus  non  potest 
esse  cultus  Dei. 

Respondeo.  Per  se  non  est  cultus.  Nec  Ma- 
ria  et  Ioseph  tam  fuerunt  stupidi,  ut  putarent  illud 
externum  o*ius  esse  cultum  Dei  per  se.  Sed  stu- 
dium  conservandi  ministerii  et  propagandi  doctri- 
nam,  est  cultus  Dei,  quia  fit  propter  Deum. 

In  genere  humano  nihil  pulchrius  est,  quam 
convenire  ad  audiendum  verbum  Dei,  et  ad  com- 
munem  invocationem  et  gratiarum  actionem.  Homo 
non  monstrosus,  natura  delectatur  honestis  con- 
gregationibus,  Quia  natura  condita  est  ad  con- 
gregationem,  et  laudat  Euripides  urbem  Athenu- 
rum,  quod  fuerit  xaXlC^oqog,  id  est,  habuerit  pul- 
chros  congressus  et  choros.  Nos  in  Ecclesia  de- 
bemus  scire  honestos  congressus  esse  imaginem 
vitae  aeternae. 

Saepe  etiam  cogitemus  singularem  promissio- 
nem  datam  esse  a  Deo  congressibus  publicis.  Si 
duo  aut  tres  erunt  congregati  in  nomine  meo,  ero  in 
medio  eorum.  Item,  Si  duo  consenserint  in  terra, 
quicquid  petiei^int,  fiet  illis.  Quod  nonsic  intelli- 
gendum  est,  quasi  domestica  et  privata  lectio,  me- 
ditatio,  invocatio  nihil  valeat.  Sed  quia  in  publi- 
cis  precibus  multi  simul  orant,  et  quasi  manu 
facta,  ut  Tertullianus  inquit,  Deum  ambiunt.  Haec 
vis  Deo  grata  est. 

Amemus  ergo  frequentiam,  ubi  Deus  invoca- 
tur,  celebratur,  et  gratiae  ipsi  aguntur,  quod  fit 
in  templis,  de  quibus  Christus  dicit:  Domus  mea, 
domus  precationis  est.  Qui  non  veniunt  ad  huius- 
modi  frequentiam,  et  se  assuefaciunt  ad  deambula- 
tiones,  helluationes ,  et  alias  turpitudines  interea, 
dum  pii  frequentes  sunt  in  concionc,  ii  magis  ma- 
gisque  degenerant  in  porcos,  beluas  et  Diabolos. 
(§6  foerben  ©an>,  SSnflatcr,  vnb  ^euffti  braufj. 

Tubingae  in  mea  habitatione,  quae  fuerat  etiam 
habitatio  D.  Hieronymi  Schurffii,  erat  hic  antiquus 
rhythmus  scriptus: 

$?ivd)en  gefyen  feimct  nid)t, 
2Umuffen  geben  armet  nid)t, 
93nrea)t  gut  bleibet  nid)t. 


Id  est,  accedere  ad  Ecclesiasticos  coetus,  au- 
dire  verbum  Dei,  recitare  precationes  sive'  in  pu- 
blico  sive  in  privato,  si  omnino  non  potes  venire 
in  publicam  congregationem,  nihil  impedimenti  affert 
in  laboribus  necessariis  perficiendis.  Dare  elee- 
mosynas  non  minuit  opes.  Bona  iniuste  parta  non 
diu  durant.  Pulehrum  est  in  familiis  parentum,  qui 
honeste  vivunt,   pueros  assuefieri  ad  hanc  paeda- 


gogiam. 


Sed  Maria  et  loseph  habuerunt  etiam  alias 
causas  plures,  cur  accederent  ad  ceremonias,  quia 
sciverunt,  quod  Deus  vellet  ostendere  testimonia 
de  Messia.  Et  Christas  ipse  una  ascendit  Hiero- 
solymam,  ut  ostenderet  se  velle  esse  sociuin,  et 
menibrum  istius  Ecclesiae,  Et  ut  hac  etiam  in 
parte  satisfaceret  legi,  et  suo  exemplo  caeteros 
invitaret  ad  ministerii  divinitus  instituti  conserva- 
tionem,  Denique  ut  haberet  occasiones  innotescendi. 
Sicut  hic  sedet  in  templo,  et  disputat  haud  dubie 
de  regno  Messiae  et  eius  adventu. 

Non  erant  virulentiores  homines,  quam  Phari- 
saei  et  Saducaei,  qui  etiam  inter  se  erant  distracti 
opinionibus,  Et  tamen  inter  illas  echidnas  et  vipe- 
ras  sedet,  et  refutat  illorum  errores,  etsi  fuerunt 
etiam  ibi  boni  et  sancti  aliqui.  Potest  fieri,  ut 
ipsi  pueri  certo  quodam  loco  consederint,  et  inter 
se  habuerint  quaedam  exercitia  disputat'onum.  Se- 
niores  qui  audiverunt,  ex  animo  laetati  sunt,  cum 
viderunt  seminaria  Ecclesiae.  Sicut  senibus  exi- 
miam  laetitiam  affert,  cum  vident  pueros,  seu  ado- 
lescentes  aliquos,  in  quibus  est  bona  spes.  Et  ut 
nunc  fii  in  scholis,  ut  alius  post  alium  loquatur  in 
disputationibus :  Ita  fuerunt  olim  bfiilCai ,  id  est, 
colloquia,  quemadmodum  ex  Paulo  quoque  apparet 
ad  Corinth.  Qui  conveniebant,  sunt  amanter  col- 
locuti,  quomodo  hoc,  quomodo  illud  intelligendum 
esset. 

Christns  dicitur  hic  sedisse  in  medio  Docto- 
rum  et  audivisse  eos_,  et  interrogasse  eos.  Est 
autem  magnae  artis,  quaestiones  proponere  de  re- 
bus  gravibus.  Disputavit,  Christum  esse  passurum, 
non  esse  dominaturum  more  politico,  nec  provin- 
cias  Iudaeis  distributurum.  Interrogavit^,  quid  si- 
gnificet  apud  Danielem:  Adducetur  iustitia  sempi- 
terna,  et  apud  Esaiam:  Notitia  servi  mei  iusti  iusti- 
ficabit  multos.  Reprehendit,  quod  sacrificiis  puta- 
rent,  se  remissionem  peccatorum  mereri.  Haec 
magnam  laetitiam  attulerunt  multis  sanctis  viris, 
qui  super  intelligentia  et  responsis  eius  obstupue- 
runt,  Hoc  exemplum  Christi  invitet  nunc  quoque 
iuventutem,  ut  assuefaciat  se  ad  mutua  colloquia 
cum  aliis,  exerceat  se  in  docendo  et  discendo. 


265 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


266 


De  secundo  loco. 

Quod  ad  secundum  locum  attinet,  de  dolore 
matris,  quem  conciliavit  sibi  negligentia  sua,  vel 
potius  securitate:  Res  certe  mirabilis  est,  quam 
nos  senes  non  possumus  satis  admirari.  Vos  iu- 
venes  non  intelligitis,  Sumitis  hinc  exempla  licen- 
tiae.  Putatis  parentes  nullam  habere  curam  de 
vobis.  Est  comica  oratio  illius  senis  Terentiani, 
sed  significans  res  magnas,  videlicet  curas  paren- 
tum  de  filioium  salute:  Satius  est  illa  evenire,  uxor 
irata  quae  cogitat,  si  absis  uspiam,  aut  si  ubi  ces- 
ses,  quam  quae  parentes  propitii.  Poslea  multis 
verbis  haec  declarat  Mitio,  et  admiscet  leporem, 
qui  decet  comoedias,  sed  valde  dulce  tj&og  est,  et 
multum  sapientiae  in  se  continet,  quod  de  sua  soli- 
citudine  addit  pro  Aeschyno.  Quale  est  illud  quo- 
que  apud  Virgilium:  Omnis  in  Ascanio  cari  stat 
cura  parentis. 

Ego  audivi  Maxiinilianum  Imperatorem,  primum 
huius  nominis,  in  quadam  frequentia  Comitiorum 
dixisse  ad  Fridericum  Ducem  Saxoniae:  ^vtbericf) 
fyab  acfyt  auff  meitten  <Sof)n,  commendo  tibi  curam  de 
meo  filio. 

Sed  non  modo  gtoq^,  sed  etiam  aliae  circum- 
stantiae  multae  debuissent  in  Maria  et  losepho  ex- 
citare,  et  acuere  maiorem  curam  et  solicitudinem 
de  Christo  puero,  Quia  habuerant  tam  multa  signa 
manifesta,  ex  quibus  sciebant  eum  esse  Messiam 
filium  Dei,  ipsorum  curae  a  Deo  commendatum. 

Deinde  solebat  in  solennibus  festis  innumera- 
bilis  multitudo  convenire  Hierosolymis.  Saepe  ali- 
quot  centena  hominum  millia  eo  confluebant. 

Praeterea  vagabantur  in  istis  locis  Plagiarii, 
nebulones  pcssimi,  qui  furabantur  homines,  prae- 
sertim  adolescentes,  bonae  indolis,  quos  videbant 
antecellere  forma  et  ingenio,  quos  magno  pretio 
postea  vendebant  exteris,  sicut  in  ultima  Ungaria, 
•  illa  consuetudo  est,  ut  eiusmodi  nebulones,  etiam 
ex  Christianis  aliqui,  furentur  vicinls  adolescentes 
et  puellas  formosas,  et  vendant  Turcis,  Tanta  est 
eorum  malitia.     Ideo  eos  vicissini  devorat  Turca. 

Erat  autem  puer  iste  ingeniosissimus  et  pul- 
cherrimus.  Si  quis  rapuisset  eum,  abduxisset  in 
Aegyptum,  vel  in  Syriam,  vel  vendidisset  Romanis. 
Quare  cum  Maria  et  Ioseph  discederent  Hieroso- 
lymis,  pc  tquam  perfecerant  ea,  quae  erant  usitata 
in  festo,  valde  miror,  quod  Christum  ibi  relique- 
rint,  nisi  quod  alter  alterius  diligentiae  confisus  fuit. 

Maria  quae  erat  in  coetu  mulierum,  putavit  ado- 
lescentem  esse  apud  Ioseph.  Rursus  Ioseph  fuit  in 
coetu  virorum,  existiinavit  adolescentem  esse  apud 
matrem.  Fortassis  fuit  consuetudo  pueri,  quod 
magis  fuit  familiaris  matri,  sicut  scribitur,  quod 
etiam  facie  retulerit,  seu  expresserit  matrem  specie 
honestissima  et  verecundissima. 


In  hac  securitate  conficiunt  iter  unius  diei. 
Ibi  primum  incipiunt  esse  solliciti,  quaerunt  eum 
apud  cognatos,  et  non  inveniunt.  Ex  quo,  quan- 
tum  dolorem  perceperint,  nulla  oratione  exprimi 
potest  a  quoquam  hominum.  Non  est  enim  dubium, 
quin  cogitavarint  omnia,  quae  parentes  honesti, 
aut  homines  sapientes  in  tali  casu  cogitare  possunt. 

Inprimis  ingens  dolor  fuit  in  Maria.  Multo 
plura  ei  in  mentem  venerunt,  quam  quisquam  no- 
strum  cogitare  potest.  Fuit  enim  rnulier  sapiens 
et  (ftXoGioQyog.  Luctata  est  secum  ipsa,  cum  cogi- 
taret:  En  tibi  a  Deo  tantis  testimoniis  coiumen- 
data  est  custodia  huius  pueri,  et  tu  eum  neglexisti. 
Deus  te  elegit  tanto  miraculo,  ut  esses  mater  illius, 
et  tu  eum  amisisti.  Quantum  hoc  malum  est? 
Quantum  peccatum?  Ille  debebat  esse  salvator 
generis  humani,  et  tu  servare  eum  debuisti,  donec 
perficeret  sacrificium.  Venit  forte  in  potestatem 
plagiariorum,  et  abducetur,  ut  nemo  sciat,  quo  per- 
venerit.  Contulit  se  cum  Eva  et  cogitavit.  Eva 
primum  perdidit  genus  humanum,  tu  iam  secundo. 
Denique  tanti  fuerunt  dolores  eius,  et  tanta  lucta, 
ut  nobis  fuisset  intolerabilis. 

Ipsa  magnitudinem  huius  tentationis  patheticis 
verbis  aliquo  modo  significat,  cum  postea  reperto 
|  filio  inquit:  Fili  quid  fecisti  nobis  sic?  Ecce  pater 
tuus  et  ego  dolentes  quaerebamus  te. 

Sed  ad  commonefaciendos  adolescentes  de  gra- 
dibus  delictorum,  proponam  Argumentum  de  col- 
latione  peccati  Evae  et  Mariae: 

Peccata  distinguuntur  obiectis,  seu  obiecta  dis- 
cernunt  peccata  secundum  maius  et  mimis. 

Maria  amittens  filium  sibi  divinitus  commenda- 
tum  peccavit  circa  maius  obiectum  quam  Eva 
gustans  pomum  prohibitum. 

Ergo  Maria  plus  peccavit. 

Respondeo  ad  Maiorem.  Obiectis  distinguun- 
tur  peccata,  scilicet  minus  principaliter.  Sed  di- 
stinctio  principalis  peccatorum  sumitur  ex  causis 
interioribus.  Obiecta  sunt  causa  exterior.  Haec 
obiecta  possunt  differre  secundum  niaius  et  minus, 
ut,  Plus  est  occidere  hominem,  quam  occidere  pecus. 

Interiores  et  principales  causae  alicuius  ope- 
ris  sunt  mens  intelligens  mandatum  Dei,  conside- 
rans,  et  ratiocinans,  quid  fieri  debeat  aut  non  de- 
beat:  Et  postea  voluntas  assentiens  aut  repugnans, 
ut  cum  in  malo  opere  eligit  aliquid  contra  manda- 
tum  Dei.  Hae  causae  interiores  principaliter  dis- 
cernunt  peccata.     In  exemplis  res  erit  cJarior. 

Uter  magis  peccat?  Latro,  qui  volens  occidit 
hominem?  an  filius,  qui  patrem  casu,  et  nolens  in- 
terficit?  Est  valde  atrox  res,  cum  quis  etiam  igna- 
rus  et  nolens  patrem  occidit.  Et  tamen  latro  plus 
peccat,  qui  sciens,  imo  etiam  insidians  alterius  vi- 
tae,  homicidium  committit:    Semper  enim  plus  pec- 


267 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


268 


cat,  qui  mente  iudicante,  et  voluntate  sponte  ob- 
temperante  deliquit. 

Sic  maius  peccatum  est  occidere  fratrem,  quam 
peregrinum  hominem,  si  ad  obiectum  respicias. 
Sed  potest  fieri,  ut  plus  peccet,  qui  interficit  pere- 
grinum  hominem,  scilicet  sciens  et  volens,  quam 
qui  Riterficit  fratrem.  nesciens  aut  ignorans,  Quia 
hic  causae  interiores  discrimen  principale  faciunt. 
Semper  peccatum  contra  conscientiani,  maius  est 
in  infinitum,  quam  peccatum  non  contra  con- 
scientiam 

Ersro  ad  Minorem  sic  est  dicendum.  Maria 
non  volens  elegit  hoc  peccatum,  sed  erravit.  ruit 
igitur  peceatum  Evae  maius,  quia  sponte,  et  mente 
iudicante  deiiquit,  3Iaria  vero  per  ignorantiam  seu 
errorem.  Sed  non  ita  facile  fuit  Mariae,  durante 
lucta  invenire  solutionem  huius  argumenti,  quod 
ita  eam  pressit,  ut  interitura  fuisset,  si  dolor  du- 
rasset  diutius. 

Plerique  nostrum  ita  sumus  ingrati  nostris 
parentibus,  ut  ne  quidem  cogitemus,  quid  et  quanta 
res  sit  dolor  talis:  cum  tamen  post  illum  dolorem, 
qui  immediate  est  sensus  irae  Dei,  omnium  dolo- 
rum  summus  sit,  qui  existit  ex  calamitate  sobolis, 
in  parenlibus  non  monstrosis.  In  Maria  vero  am- 
plius  aliquid  fuit,  quam  in  caeteris  parentibus.  Ego 
de  mea  morte  non  sic  excrucior,  quam  de  salute 
liberorum.  Sic  vestri  parenies  faciunt.  Vitam  et 
salutem  vestram  pluris  faciunt,  quam  suam.  Et 
quotusquisque  vestrum  est  qui  sit  gratus  pro  illa 
cioQyfii  quam  parentum  cordibus  inseruit  Deus,  ut 
commonefaciat  nos  de  sua  storge  erga  filium,  et 


erga  nos. 


Sed  redeo  ad  discrimen  peccati  contra  con- 
scientiam,  et  peccati  non  contra  conscienfiam.  Inter 
haec  inbnita  est  distantia.  Ideo  dicimus:  Qui  pec- 
cat  contra  conscientiam  sciens  et  volens,  eum  con- 
tristare  et  excutere  Spiritum  sanctum,  et  damnari, 
quando  non  convertitur.  De  peccatis  non  contra 
conscientiam,  ut  sunt  multa  peccata  omissionis  et 
ignoramiae,  hoc  non  dicimus,  quae  pertinent  ad 
illam  regidam:  Delicta  quis  intelligit:  ab  occultis 
meis  mimda  me. 

Est  tamen  et  hoc  considerandum  de  ignorantia. 
Alia  est  affectata,  quae  est  peccatum  contra  con- 
scientiam,  quia  voluntas  non  vult  inquirere,  con- 
sulto  et  volens  contemnit  ac  fugit  inquisitionem. 
Talis  est  etiam  affectata  omissio,  quae  similiter 
aequiparatur  peccato  contra  conscientiam,  sieut  Iu- 
risconsulti  dicunt,  affectata  culpa  aequiparatur  dolo. 
Sed  alia  est  ignorantia  non  affectata,  quae  habet 
excusationem.  Sed  de  his  rebus  copiosius  dispu- 
tatur  in  doctrina  philosophica  et  theologica,  cum 
agitur  de  delictis  consulto  aut  inconsulto  admissis, 
item  de  peccata  regnante  et  non  regnantc. 


De  tertia  loco. 

In  tertio  loco  consideranda  est  collatio  mini- 
sterii,  et  obedientiae  debitae  parentibus.  Fuit  Chri- 
stus  puer  amans  parentum,  et  morigerus,  sicut 
Evangelista  inquit:  Erat  subditus  illis.  Sed  tamen 
suos  quosdam  motus  divinos  habet,  qui  non  ca- 
dunt  in  communem  regulam. 

Nos  sciamus  vitam  esse  regendam  secundum 
verbum  Dei,  in  fide  et  operibus,  iuxta  illud.  Lu- 
cerna  pedibus  meis  verbum  tuum.  Iam  vero  verbum 
dicit:  Si  quis  dilexerit  patrem  out  matrem  plus  quatn 
me,  non  est  me  digmis.  Oportet  igitur  anteferre 
confessionem  doclrinae  noandatis  parentum ,  Item 
ministerium  in  his  qui  vocantur. 

Quando  est  casus  confessionis,  debemus  con- 
fiteri,  aut  quando  vocamur  ad  ministerium,  et  ne- 
cessitas  Ecclesiae  urget  debemus  servire  Eccle- 
siae,  sive  velint  parentes ,  sive  non  velint.  Ita 
Christus  erat  vocatus,  ut  fungeretur  ministeiio  in 
isto  populo ,  et  scivit ,  se  eius  rei  specimen  edere 
debere ,  etiam  in  illa  sua  aetate  tenera.  Ideo  in- 
quit:  An  nesciebatis,  quod  in  his  quae  patris  mei  sunt, 
esse  me  oportetl  Discernit  patrem  suum  a  Ioseph, 
et  praefert  obedientiae  pareniibus,  alteram  obedien- 
tiam  debitam  ministerio.  Hinc  facile  est  respondere 
ad  argumentum: 

Debetur  parentibus  obedientia. 

Christus  nmi  praestitit  parentibus  obedientiam. 

Ergo  non  rectcfecit. 

Respondeo  ad  Maiorem.  Parentibus  debetur 
obedientia,  scilicet  quae  non  irnpediat  vocationem 
aliam  divinam.  Recte  igitur  fecit  Christus,  ante- 
ferens  ea,  quae  ad  Divinam  vocationem  eius  per- 
tinebant.  Idem  tamen  postea  descendit  cum  paren- 
tibus  domum,  et  praestat  obedientiam  in  vita  oe- 
conominica,  que  non  impedit  vocationem  divinam, 
seu  principalem.  lloc  exemplum  obedientiae  in- 
primis  meminerint  adolescentes.  Non  dubium  est 
enim,  quin  Deus  puniat  contemptum  parentum,  seu 
ingratitudinem  erga  parentes,  et  quo  atrocius  quis- 
que;  offendit  parentes ,  eo  magis  punitur. 

Extant  ea  de  re  multae  honestae  sententiae 
etiam  apud  Ethnicos,  ex  quibus  commendo  adole- 
scentibus  hos  dulcissimos  versiculos  Euripidis: 

oGTig  <?£  zov£  Tcxovtag  iv  fitcp  Gtfitt, 

ocT  i<nl  xal  tfiSv  xal  &av(av  &toig  <pCkog. 

Qui  parentes  in  vita  colit ,   ille  et  vivus    et   mor- 
tuus  Deo  carus  est.     Item: 

ovx  icrl  Ttatffl  rovtov  xdXXtov  ytoag 
rj  nmQog  ia&Xov  xo  dya&ov  nt<pvx^va» 
xal  ToTg  xtxovaiv  dl£,Cav  z^fujv  vt/utiv. 


269 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


270 


Non  est  aliud  pulchrius  bonum,  quam  patre  bono  et 
honesto  natum  esse,  et  parentibus  dignum  honorem 
tribuere. 

Tales  sententias  amare  debetis  adolescentes, 
quia  eonveniunt  cum  natura.  Et  possunt  usurpari 
venustissime  in  scribendo  et  dicendo.  Cum  vel  tu 
ipse  scribis  ad  parentes,  vel  cum  hortari  vis  alios, 
ut  parentes  colant.  Exuscitari  etiam  debent  animi 
vestri,  ut  studeatis  illa  facere ,  quae  conveniunt 
cum  ordine  divino,  quem  Deus  in  ipsa  natura  san- 
xit,  partim  lumine  naturali,  partim  aifectu  et  otoqyJj, 
imo  etiam  lege  sua. 

Alia  res  est,  si  parentes  prohibeant  studium 
verae  doctrinae ,  aut  si  veiint  te  cogere  ad  idolo- 
latriam,  ad  adorationem  hominum  mortuorum,  aut 
artolatriam,  id  est,  adorationein  panis  consecrati: 
Tum  enhn  magis  est  obediendum  Deo,  quam  pa- 
reutibus. 


De  quarto  loco. 

Sequitur  postremus  locus  de  dicto:  Proficiebat 
sapientia,  et  aetate  et  gratia  coram  Deo  et  hominibus. 
Sic  argumentor: 

Habens  perfectam  cognitionem  omnitim 

rerum  non  crescit  nec  proficit. 
Christus  habet  perfectam  cognitionem  omnium  ve- 

rum. 
Ergo  non  crescit  ncc  proficit. 

Respondeo  at  Minorem.  Concedo  de  natura 
divina  Christi:  Sed  quod  ad  humanam  naturam  at- 
tinet,  Christus  assumpsit  humanam  naturam,  et 
quaecunque  sunt  propria  humanae  naturae,  quae 
non  sunt  peccata:  Ergo  ut  infantes  habent  sua  in- 
crementa  in  corpore  ct  animo,  sic  Christus  crevit 
membsis  corporis,  et  horum  actionibus,  et  profe- 
cit  in  cognitione  rerum. 

Fuit  vere  infans,  non  potnit  statim  loqui,  pau- 
latim  aucto  robore  coepit  ingredi.  Creverunt  etiam 
in  eius  animo  notitiae  et  afiectus,  ut  in  aliis  homi- 
nibus.  Non  sempur  laetatus  est,  fuit  saepe  moestus. 
Creverunt  etiam  in  eo  exercitia  virtutum,  sicut 
Paulus  inquit  ad  Philipp. :  Habitu  inventvs  ut  homo. 
Et  ad  Heb. :  Habcmus  pontificem,  qtii  est  tentatas  per 
omnia  sine  peccato. 

Alii  quaerunt  veteratorias  et  phantasticas  elu- 
siones,  Chrislus  erat  omniscius,  noverat  omnia,  inqui- 
unt.  Erfjo  non  didicit,  ut  quando  vas  est  plenum, 
tun;  nihil  pctest  amplius  infundi.  Eiusinodi  Diabo- 
licae  praestigicae  sunt  execrandae.  Etsi  enim  fuit 
in  Christo  Divinitas,  tamen  ea  non  semper  eodem 


modo,  ut  Irenaeus  inquit,  Requiescente  verbo  ut  mori 
et  crucifigi  posset. 

Fuit  in  Christo  Xoyog ,  qui  est  acterna  imago 
patris.  Et  hic  logos  non  dolet,  non  excruciatur, 
non  luctatur  cum  morte,  sicut  Christus  secundum 
humanitatem  cum  morte  luctatur,  nec  semper  eodem 
modo  sentit  illara  illustrem  laetitiam,  quae  est  in 
Aoyw.  Sic  de  notitiis.  Non  vidit  eodem  modo 
omnia  semper,  cum  esset  in  illa  humilitate. 

Et  quanquam  apud  scholasticos  quoque ,  mul- 
torum  variae  quaesdones  sunt  de  notitiis  abstra- 
ctivis  et  habitualibus,  et  fatentlum  est  Christum  ha- 
buisse  singularia  dona,  tamen  negari  prorsus  non 
potest,  crevisse  in  Christo  notitias  intuitivas. 

Ego  novi  crocodilum  notitia  abstractiva,  scio, 
quid  de  eo  scribatur,  sed  non  vidi  coram.  Ideo  non 
habeo  intuitivain  notitiam  crocodili.  Tu  scis,  quid 
sit  clephas,  sed  non  habes  notitiam  intuitivam. 
Sunt  autem  intuitivae  notitiae  illustriores,  quam  ab- 
stractivae.  Ita  Christus  etiamsi  scivit  Coponium 
praesidem  esse  lerosolynus,  tamen  cum  eo  venit, 
coepit  eum  agnoscere  notitia  intuitiva. 

Crescunt  etiam  habitus  non  tantum  acquisiti, 
sed  etiam  infusi,  ut  loquuntur,  exercitiis.  Sicut 
pulcherrime  dicitur  in  versibus: 

Vidi  ego  quassatas  mota  face    crescere  flammas 
Et  vidi  nullo  concutiente  mori. 

Ovidius  autor  horum  versuum  ipse  iudicavit  pul- 
chros  esse  hos  versus.  Ac  scribitur  sedisse  ali- 
quando  Ovidius,  cum  aliis  in  convivio.  Ibi  cum 
reprehenderent  eum  aliqui,  quod  dicerent  esse  eum 
negligentiorehi  in  corrigendis  suis  versibus,  Re- 
spondit  Ovidius ,  fateri  se,  quod  non  libenter  su- 
mat  sibi  laborem  emcndandi  suos  versus ,  sed 
tamen,  ut  videre  possitis,  inquit,  non  deesse  mihi 
iudicium ,  volo  certare  vobiscum.  Scribat  aliquis 
vestrum  versus  in  tabulam,  et  quos  iudicet  esse 
optimos;  et  quos  deterrimos:  scribam  etiam  ego. 
Quidam  ex  convivis  scripsit  inter  optimos,  hos, 
quos  nunc  recitavi:  Vidi  ego  quassatas  mota  face, 
etc.  Et  inter  deterrimos:  Simivhumque  bovem,  se- 
mibovemqm,  virum.  Eosdem  versus  scripserat  etiain 
Ovidius  in  sua  tabella:  Ex  quo  anirnadversuin  est, 
eum  recte  iudicare  posse  de  suis  versibus.  Haec 
narratio  extat  apud  Senecam. 

Cum  movetur  facula,  crescit  ignis;  sic  omnes 
motus  animi,  affectus ,  habitus,  virtutes  agitando 
crescunt.  Sic  Paulus  Timotheum  iubet  uva^omvqitv 
donum  Dei,  id  est,  iubet  accendere  tanquam  ignem 
sopitum.  Nos  dcbemus  in  donis  Dei  exercendis 
esse  fuleles ,  iuxta  pa»  abolani  de  negotiantibus. 

Deus  dat  nobis  talenta,  aliis  plura,  aliis  pau- 
ciora.  Sed  reqnirit  ab  omnibus  fidelitatem,  quae 
complectitur  diligentiam  in  exercendis  donis  dhinis, 
quae    quidem  ipsa  exercitatione  quoque    crescunt. 


271 


PHIL.  MEL.  SGRIPTA  EXEGETICA. 


272 


Ita  Augustinus  dixit:  Dilectio  meretur  augeri  dile- 
,tionem.  Multi  disputarunt  liic  de  merito.  Sed 
Augustinus  non  respexit  eo:  Principaliter  respexit 
ad  hoc,  quod  habitus,  notitiae,  virtutes,  crescunt 
exercitio,  iuxta  illud:  Omui  habenti  dabitur. 

Ita  igitur  in  Christo  creverunt  omnia  dona,  quia 
exercebat  ea.  Hac  simplici  responsione  simus  con- 
tenti. 

Multi  putant  esse  decus  ingenii  omnia  quae 
sunt  recte  constituta,  labefactare  argutiis,  sed  hoc 
non  est  decus  ingenii:  lllud  potius  laude  dignum 
est,  acquiescere  in  veritate,  et  vero  corde  crare 
Deum,  ut  regat  mentes  nostras,  ut  possimus  ma- 
nere  in  veritatc. 

Quaero,  an  sciverit  Christus  legere?  Respon- 
deo,  scivit  legere,  quia  non  solum  hic  disputans 
cum  Pharisaeis,  allegavit  sententias  prophetarum, 
sed  etiam  in  Synagoga  legit  locum  Esaiae:  Spiri- 
tus  Domini  super  me,  etc.  Item  Ioannis  8.  dicitur: 
Scripsit  in  terram. 

Quis  docuit  Christum?  Respondeo.  Didicit 
apud  matrem.  Etsi  gens  illa  alioqui  etiam  valde 
fuit  studiosa,  et  habuit  singulis  fere  in  locis  scho- 
las. 

Proba,  qued  sit  discendum :  Respondeo.  Ipsum 
exe.nplum  Christi  debet  nos  exeitare  ad  discendum. 
Sed  et  Paulus  dicit :  Attende  iectioni ,  doctrinae,  et 
consolationi.  Haec  sententia  omnibus  nobis  debet 
esse  notissima. 

Quare  praecipit  primum  de  lectione  ?  Fespon- 
dec.  Non  temere  incipit  a  lectione,  quia  doctrina 
Ecclesiae  est  dissimilis  doctrinae  philosophicae.  In- 
cipitne  philosophia  a  lectione?  Non,  sed  a  Prin- 
cipiis.  Omnis  rationalis  doctrina  inchoatur  a  prin- 
cipiis  natura  notis,  non  a  lectione.  Fatui  qui  non 
possunt  discernere  numeros,  non  possunt  doceri 
Arithmeticam. 

Sed  doctrina  Ecclesiae  non  potest  disci  sine 
illis  libris,  quos  Deus  voluit  scribi  per  prophetas 
et  Apostolos.  Oportet  nos  inchoare  a  lectione. 
Quanquam  enim  lex  est  nota  naturaliter,  tamen  nos 
in  Eccle»ia  indigemus  confirmatione.  Evangelium 
vero  prorsus  non  est  naturaliter  notum.  Est  enim 
promissio  reconciliationis  et  remissionis  peccatorum 
gratuitae,  prolata,  seu  revelata  a  filio  Dei  ex  sinu 
patris. 

Quia  ergo  oportet  nos  discere  ex  libris,  Ideo 
Patilus  incipit  a  lectione,  ut  moneat,  nos  debere 
alligatos  esse  ad  verbum. 

Adiungit  autem  lectoni  doctrinam.  Quare?  Quia 
loctioni  textus,  oporttt  adiungere  explicationem  et 
oroinem.  Oportet  tradere  definitiones  et  distinctio- 
nes,  quia  alii  textus,  qui  loquuntur  de  regno  Chri- 
sti,  dicunt  de  regno  externo  mundano,  ut,  Regmim 
meum  non  est  de  hoc  rmfndo,  alii  loquuntur  de  aeter- 


no  et  spirituali  regno,  ut,  Regni  eius  non  erit 
finis. 

Ita  oportet  explicari,  quid  sit  iustificari  ope- 
ribus,  quid  item  iustificari  fide.  Cum  essemus  Au- 
gustae  in  conventu,  et  confessio  esset  scribenda, 
Quklam  dicebat,  Propositionem,  iustificamur  fide, 
posse  probari  ex  Catone,  in  quo  scriptum  sit: 

Si-  Deus  est  animus ,  nobis  ut  carmina  dicunt, 
Hic  tibi  jyraecipue  sit  pura  mente  colendus. 

Quaero,  an  recte  intellexerit  iste  propositionem 
AposJoli?  Respondeo.  Non,  quia  putavit  hoc  dici, 
quod  internis  operibus  simus  iusti.  At  longe  aliud 
est^  iustificari  fide,  videlicet,  Quod  simus  iusti,  id 
est,  accepti  Deo  per  misericordiam  propter  filium, 
quam  fide  oportet  nos  apprehendere,  non  propter 
nostram  digmtatem.  Haec  certe  et  similia  oportet 
doceri  iuventutem ,  et  Deus  vult  esse  ministerium 
in  Ecclesia ,  ut  homines  doceaniur. 

Sed  cur  addit  Apostolus :  Attende  consolationi? 
Respondeo.  Finis  sapientiae  humanae  est  postre- 
mus  versus  Virgilii: 

Vitaque  cum  gemitu  fugit  indignata  sub  umbras. 

Sed  finis  doctrinae  Ecclesiae  est  vita  aeter- 
na,  iuxta  dictum :  Omnis  qui  credit  infilium,  habet 
vitam  aeternam.  Haec  est  consoiatio,  quae  quidem 
et  praeeipua  est  in  omnibus  tentationibus.  Haec 
dico  propter  nostrum  ordinem,  ut  sciant  adole- 
scentes  literarum  studi  amandata  a  Deo  esse.  Com- 
mendemus  igitur  Deo  cursum  nostrum,  et  sciamus 
Deum  defensurum  schoias  et  congressus  Ecclesia- 
sticos. 


DOMINICA  II.    POST  EPIPHANIA. 

Evang.  Ioan.  2. 
Et  factae  sunt  nuptiae  tertia  die,  etc. 

Explicatio  circumstantiarum  textus,  et  vo- 

cabulorum. 


Quem  diem  intelligit  Evangelista? 

Respondeo.  Christus  post  Baptismum  ingres- 
sus  est  in  desertum,  ubi  cum  tentatus  esset,  venit 
postea  in  Galilaeam,  ubi  haec  historia  facta  est. 
Nam  ex  Galilaea  postea  ascendit  Hierosolymam,  ad 
illud  primum  pascha,    in  quo    expulit   ex  templo 


273 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


274 


nummularios ,  qui  lucrum  faciebant  ex  commuta- 
tione  pecuniae  in  einendis  et  vendendis  victimis. 

Quid  significat  vox  Galilaea? 

Respondeo.  Galilaea  idem  est  quod  regio  li- 
mitanea,  (5ine  gwnlj.  Nos  in  Germania,  loca  limi- 
tanea  vocamus  Marcbias,  ut  cum  in  historiis  no- 
minatur  Marchia  Orieisfalis ,  quae  hodie  vocatur 
Dftevveid),  Item  Marchia  Badensis,  Marchia  Brande- 
burgensis,  Marchia  INlisnensis.  Nam  limes  et  ^Jcavcft 
eandem  habent  significationem,  Quanquam  Sabinus 
non  ineleganter  vocabulum  Marchiae  derivabat  a 
Nomarchia ,  quae  vox  est  in  libro  Maccabaeorum, 
Et  composita  est  a  voficg  ei  dqxV'  Significat  autem  vo- 
fiog  praefecturam.  Aegyptus  fuil  distincta  in  duodecim 
vofiovg.  Sed  retineo  in  appellatione  Marchiae  Etymolo- 
giam  congruontem  cum  lingua  Germaniea,  ubi  sJ0?avcft 
signiricat  linsitem,  et  SScavcftftein  est  signum  limitis. 

Ideo  autein  Galilaeae  hoc  nomen  tributuni  est, 
quia  fuit  extrema  hora  Palaestinae,  id  est,  eius  terrae, 
quam  tenebant  Israelitae.  Ac  fuerunt  in  Galilaea  et  in 
vicinia,  amoenissima  loca.  Fuit  ibi  Cana  Galilaeae, 
Naim,  Nazareth,  Capernaum,Tiberias.  Nec  procul  ab- 
fuit  stagnum  Genezareth.  Horum  locorum  crebra  tit 
mentio  in  historia  Evangelica,  quia  in  singulis  fere 
oppidulis  istis  facta  sunt  insiguia  miracula  a  Christo. 

Naim  habet  nomen  ab  amoenitate ,  Sic  et  Ca- 
pernaum  significat  idem,  quod  villa  pulchra  obev 
(Sdjonbovjf.  Apud  Iosephum  Capernaum  nominatur 
Iulia.     Nazareth  nomen  habet  a  surculo. 

Vocabulum  Cana  simpliciter  expono  arundi- 
nem,  et  congruit  in  lingua  Latina  nomen  Canna, 
Quia  multa  vocabula  in  omnibus  linguis  Germani- 
ca,  Vandalica,  Latina,  Graeca,  sunt  ex  Hebraea 
lingua,  quae  est  prima  et  antiquissima.  Ideo  quo- 
ties  in  aliis  linguis  vocabula  reducere  possum  ad 
fontes  Hebraeae  linguae,  soleo  esse  contentus,  nec 
quaero  ulteriores  Etymologias. 

Sic  ergo  communem  illam  interpretationem  re- 
tineo  in  nomine  Canae,  quod  sic  dicta  sit  ab  arun- 
dine,  quia  multum  eo  in  loco  fuit  arundinum,  pro- 
pter  paludes  vicinas.  Estque  imago  Ecclesiae, 
quae  celebrat  nuptias  in  arundineto. 

Arundinetum  significat  istas  miseras,  infirmas, 
fragiles,  aerumnosas  politias,  in  quibus  Ecclesia 
habet  suos  nidulos.  Quanquam  enim  proprie  illius 
populi  politia  significatur,  tamen  in  genere  intelli- 
gi  possunt  omnia  hospitia  Ecclesiae,  quae  plerum- 
que  sunt  infirma,  et  languida.  Non  praebent  de- 
fensionem,  cum  opus  est,  nec  habent  stabilem  ali- 
quam  pacem.  Sed  et  nos  ipsi  in  tanta  fragilitate 
naturae  humanae  quid  sumus  aliud  nisi  arundinetum? 

Fit  in  hac  historia  etiam  mentio  hydriarum,  et 
Metretae.  Est  autem  Metreta  genus  mensurae  con- 
tinens  sextarios  sexaginta,  aut  triginta  cantharos, 
quia  duo  sextarii  faciunt  unum  cantharum.  Sexta- 
rium  nominamus  @in  9Mel,  id  est,  duae  cotylae.  Si 

MELANTH.  OPEB.  VOL.  XXIV. 


ergo  una  hydria  habuit  duas  metretas,  quaelibet  ex 
illis  sex  hydriis,  aequavit  amphoram ,  quam  nos 
vocamus  (Stymev.  Donavit  ergo  Christus  sex  am- 
phoras  vini,  id  est,  sex  (Smnev,  quod  nostrates  di- 
cunt,  (Sin  r)alt>  fiioev  vocinS. 

Vocabulum  nostrum  Germanicum  (Symev  est  ab 
amphora.  Ac  Komae  in  Capitolio  fuit  olini  amphora 
saxea  et  quadrata,  quae  ibi  collocata  fuit,  ut  ma- 
neret  certitudo  mensurae,  ne  caupones  corrumpe- 
rent  mensuras,  sicut  apud  nos  in  multis  oppidis 
Medimnus  saxeus  collocatus  est  in  foro,  quod  est 
utile  consilium,  ut  maneat  certitudo  Mensurae,  et 
ut  suspicio  defraudationumremoveatur,  si  quis  for- 
te  mensuram  angustiorem  veiit  supponere  in  priva- 
tis  aedibus. 

Vocabulum  autem  amphora  est  originis  Grae- 
cae,  ab  dyxpl,  id  est,  circum,  et  <piqoi  porto,  dfnpupoqtvg 
vel  dprpoQivg  est  vas,  quod  potest  gestari  cum  dua- 
bus  ansis,  sed  fuit  quadrangula  amphora,  ut  esset 
certior  capacitas. 

Vetustas  fuit  studiosa  Geometricae,  et  quicquid 
habemus  utilium  inventionum  in  artibus,  habe- 
mus  ab  illa  sapienti  antiquitate.  Et  Deus  vult  vi- 
tam  hominum  esse  ordinatam,  et  servari  similitudi- 
nem  mcnsurarum  et  pretiorum. 

Quod  nos  vocamus  (Sinen  (Stymev,  in  his  nostns 
regionibus,  non  multum  discedit  a  veteri  mensura 
amphorae,  Sed  non  dico  iam  de  praecisione,  quia 
tempora,  et  malitia  hominum  semper  aliquid  abradunt 
et  mutaiit,  sicut  meminimus  etiam  nostra  aetate  hoc 
accidere,  ut  pondera  et  mensurae  magis  magisque 
diminuantur  propter  avaritiam,  superindicta,  expila- 
tiones,   et  ^ovUfjuCav  subditorum  et  gubernatorum. 

Quid  signilicat  fiovXiftia?  Est  morbus  plurimum 
vorantium,  et  tamen  assidue  esurientium,  (£in  n>olf3* 
t)ungev.  Talia  nunc  passim  sunt  regimina.  Exu- 
gunt  et  exhauriunt  sanguinem  miserae  plebis,  ne- 
que  gubernatores  inde  ditescunt.  Ilae  communes 
miseriae  in  vita  simul  considerandae  sunt  in  expli- 
catione  vocabulorum. 

Fortassis  multi  vestrum  sciunt,  quibusdam  in 
locis  ostendi  hydrias,  similes  capacitate  cum  his, 
de  quibus  narratur  in  Evangelio.  Ego  vidi  duas, 
unam  Magdeburgi,  alteram  Bambergae.  Utraque 
magnitudinem  et  formam  referebat  pene  similem. 
Sed  non  puto  probari  posse,  quod  hydriae  illae, 
quae  monstrantur  in  Ecclesiis  Cathedralibus,  eae- 
dem  sint  cum  illis ,  de  quibus  Evangelista  narrat, 
quod  fuerint  lapideae,  et  quod  ibi  fuerint  positae, 
hoc  est,  collocatae,  ut  uno  in  loco  aedium  perpe- 
tuo  manerent. 

Potest  fieri ,  ut  fuerint  lapides  excavati ,   SeU 
nevn  tvoge :    Non  autem  hydriae  quales  fiunt  ex  ar- 
gilla,  et  quae  manibus  portantur.     Idque  capacitas 
indicat.    Nam  Evangelista  inquit,  singulas  coepisse 
metretas   binas  aut  ternas.     Tantum    liquoris    non 

18 


275 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


276 


potuit  ab  uno  portari,  quia  communis  urna,  seu 
amphora  aequat  pondere  centenarium  unum  et  di- 
midium.  Minores  autem  hydriae  potuerunt  capere 
amphoram.    Maiores  sesquiamphoram. 

Additur  etiam  apud  Evangelistam ,  quod  posi- 
tae  fuerint  hydriae  istae  secundum  purificationem 
Iudaeorum,  id  est,  secundum  consuetudinem  illam, 
qua  Judaei  crebris  lotionibus  uti  solebant,  quemad- 
modum  Marci  7.  scribitur.  Non  est  igitur  absur- 
dum  dicere,  aequales  fuisse  positos  in  vestibulo 
aedium,  ut  ingredientes  sese  abluerent. 

Christus  fortassis  fuit  cognatus  sponso  vel 
sponsae,  Quia  Maria  describitur  hic,  tanquam  una 
ex  gubernatricibus  rei  culinariae  vel  penoris,  Ideo 
decuit  Christum  dare  ya^hov  excellentius  quam  alii 
dederunt. 

Quantum  pecuniae  solvitur  mediocribus  annis  ' 
pro  una  amphora  vini  boni? 

Respondeo.  Apud  nos  vinum  est  carius,  quia 
hic  non  nascitur,  et  multum  impenditur  pro  vectura. 
Sed  ubi  nascuntur,  potest  amphora  boni  vini,  id 
est,  ein  (Stymer  obev  fyalbe  Dfyme  comparari  duobus 
aut  tribus  florenis.  Itaque  si  numeres  saltem  sex 
amphoras,  tamen  fuit  munus  egregium,  et  fuit  haud 
dubie  vinum  generosis.simum  melius  usitato,  seu 
patrio  vino,  quanquam  alioqui  etiam  vinum  in  Iu- 
daea  et  Phoenicia  fuit  valde  generosum,  et  adhuc 
hodie  habetur  inter  laudatissima  vina. 

Illi  novi  sponsi  potuerunt  reservare  aliquid  ex 
tanto  rnunere  ad  oeconomiam  instituendam.  Non 
enim  omne  exhaustum  fuit  in  convivio  nuptiali.  Nos 
Germani  profundimus  dona  Dei,  et  bestialiter  hau- 
rimus  vina,  etsi  bestiae  non  bibunt  plus,  quam 
naturae  convenit.  Vulgo  dicitur:  Plures  pereunt 
gula,  quam  gladio. 

Deus  dedit  vinum  Nohae  iam  seni,  ut  natura 
infirma  haberet  potum,  ex  quo  melior  sanguis  fie- 
ret,  et  qui  melius  nutriret.  Aqua  nostra  fontana 
est  valde  exigui  nutrimenti.  Nam  quo  est  aqua 
purior,  eo  minus  nutrit.  Nihil  enim  nutrit,  nisi 
quod  est  mixtum.  Illa  aqua,  quae  ex  cavernis 
montium  profluit,  est  magis  cocta  et  dulcior,  quia 
magis  est  mixta,  est  naturae  terreae  et  aereae. 
Aqua,  quae  non  est  mixta,  est  insipida.  Dulcedo 
est  ex  mixtione.  Quo  ergo  aqua  plus  est  mixta, 
eo  est  accommodatior  ad  nutriendum.  Et  tamen 
est  exigui  nutrimenti.  Vinum  melius  nutrii,  et  quo 
est  plenius,  eo  est  ad  nutritionem  accommodatius. 

Dedit  igitur  Deus  vinum  senescenti  naturae  et 
senibus  salubrior  est  usus  vini  quam  iuvenibus, 
Ideo  recte  nominatur  vinum,  lac  senum,  et  Solon 
iam  senex,  ut  est  in  eius  carmine,  inquit,  se  dua- 
bus  rebus  delectari,  vino  et  discendo.  Architriclinus 
ipse  commendat  generositatem  vini,  cum  inquit: 
Tu  servasti  bonum  vinum  usgue  ad  hoc  tempus.  In 
quo  simul  est  dulcis  allegoria  pro  agentibus   poe- 


nitentiam.  Vinum  Evangelii  est  dulcius  vino  legis. 
Item  post  Mosaicam  politiam  datur  melius  vinum 
Evangelii. 

Quid  significat  Triclinium? 

Respondeo.  Significat  utrumque ,  Locum  ^.seu 
conclave,  in  quo  erat  mensa:  et  mensam  ipsam, 
circa  quarn  erant  tres  lecticae,  seu  scamna. 

Nomen  Triclinii  est,  quasi  dicas  rgug  xMvat, 
tres  lecti.  Veteres  non  assederunt  ad  mensam,  ut 
nos  erecto  corpore,  sed  discubuerunt  quietis  causa. 

Quando  Maria  Magdalena  accessit  ad  pedes 
Christi,  non  occultavit  se  sub  mensa,  sed  astitit 
ad  lectum,  in  quo  Christus  accubuit,  pedibus  in 
lectulo  collocatis.  Mensae  potuerunt  removeri, 
quae  nominantur  rqani^at,  unde  est  apud  Virgilium: 

Postquam  epulis  exempta  fames  mensaeque  remotae. 

Sed  Triclinium  aliud  fuit,  scilicet  lectuli  po- 
siti  ad  quamlibet  mensam,  ac  plerunque  tres  le- 
ctuli  ponebantur  ad  unam  mensam,  quia  tres  pos- 
sunt  rolloqui,  et  sermones  inter  se  permutare.  Inde 
Proverb.  est:  Tres  convivium,  novem  convicium.  In 
Germania,  in  unam  Mensam  contruduntur  ut  plu- 
rimum  duodecim,  saepe  etiam  plures.  Et  alter  con- 
susurrat  cum  altero,  non  aliter,  quam  si  proderent 
se  mutuo. 

Colloquia  in  conviviis  debent  esse  communia, 
et  suavia,  et  habere  vices.  Debemus  convenire 
ad  mensam  cum  invocatione  et  gratiarum  actione, 
et  alter  alterum  recreare  debet  suavitate  sermonis. 
Singuli  pro  decero  personae  suae  debenl  occasio- 
nes  quaerere  dicendi  aliquid,  quo  alii  excitentur, 
et  discutiantur  affectus.  Mihi  valde  molestum  est, 
quando  aliqui  in  mensa  sedent,  qui  tantum  pen- 
dent  de  vultibus  et  oculis  aliorum,  aut  tacite  inter 
se  colioquuntur,  tanquam  insidiatores.  Cogite- 
mus  illos  veteres  sapientes  homines  fuisse  suaves, 
et  amanter  una  vixisse,  non  fuisse  feros,  non  bar- 
baricos. 

Est  apud  Bachilidem,  quod  bonum  convivium 
debeat  habere  non  corpora  bonum,  sed  mediocrem 
apparatum  cibi ,  et  bonum  vinum ,  Item  Musicam 
seu  colloquium  suave;  et  benevolentiam  conviva- 
rum,  quae  est  anima  boni  convivii,  Quia  non  est 
vera  laetitia,  ubi  non  est  amor  mutuus. 

Architriclinus  significat  euin,  qui  curabat  to- 
tum  convivium,  quasi  dicas,  praesidem  Triclinii, 
sive  intelligas  lectulos  illos  positos  ad  mensam, 
sive  coenaculum. 

Est  usitatum  dictum:  Qui  servat  ordinem 
ad  mensam,  is  servat  etiam  ordinem  in  laboribus. 
2Ber  ftd)  nicfyt  red)t  jit  £ifd?  fcfyicft,  ber  fdjicft  ftd)  ctud) 
nimmermet)r  jur  Strbeit.  Multi  non  servant  ordinaria 
tempora  prandii  aut  coenae.  Hi  conturbant  etiam 
ordinem  laborum  in  vocatione.  Aliqui,  etiam  ex- 
ordinarie  se  implent  cibo  et  potu,  postea  cum  as- 


277 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


278 


sident  ad  mensam:  sedent  tibi  tantum  pro  forma, 
habent  mensam  pro  fiaQtQyo)  interim  tamen  pereunt 
sumptus. 

Vetustas  fuit  amans  ordinis  etiam  in  victu, 
quem  non  tantum  patresfamilias  servabant,  sed 
etiam  caeteri,  qui  erant  in  familia.  Idque  non  modo 
ratione  temporum,  verum  etiam  ratione  modi  seu 
mensurae  in  victu  familiae. 

Paterfamilias  singulis  quotidie  dedit  Choenicem, 
id  est,  panem  pro  tribus  nummis,  et  sextarium  vini, 
et  certam  partem  carnis,  et  aliquot  ficus.  Fit  men- 
tio  Choenicis  in  Apocalypsi.  Latini  vocarunt  dimen- 
sum.  Et  potuerunt  homines  temperantes  habere 
inde,  quantum  satis  fuit  naturae:  Imo  etiam  com- 
parcere  aliquid,  ut  ille  apud  Comicum  inquit: 
Comparsi  de  meo  dimenso.  Vetustas  non  fuit  sor- 
dida,  nec  inimica  naturae,  sed  liberalis,  et  potuit 
paterfamiiias  scire,  quantum  quotidie  opus  habe- 
ret  ad  alendam  familiam. 

Inter  nostros  homines  magna  est  barbaries.  Hoc 
totum,  quod  vocatur  temperantia,  parsimonia,  fru- 
galitas ,  ignorant  nostri  homines :  Non  cogitant, 
quid  consumant  quotidie,  aut  quid  reliqui  habeant. 
Haec  declaratio  vocabuloruin  est  consideranda,  quia 
multa  complectitur  historica.  Et  dignum  est  ho- 
mine  erudito  considerare  antiquitatem. 

Multi  contemnunt  ista,  sed  hoc  non  est  artis. 
Quid  est  enim  cuique  facilius,  quam  omnia  conte- 
mnere?  Quod  stulti  etiam  faciunt,  et  res  ostendit 
plerumque  iilos,  qui  ista  aspernantur,  etiam  in  cae- 
teris  rebus  maioribus  non  quaerere  veritatem,  sed 
certare  odiis,  et  delectari  praestigiis  absurdarum 
disputationum.  Tales  neque  veritatem  volunt  audire, 
neque  antiquitatem.  Sed  sinamus  illos  frui  sua 
stultitia. 

Interim  adolescentibus  gratum  sit  haec  con- 
siderare,  quae  ad  augendam  quoque  erudilionem 
multum  momenti  afferunt. 

Prosunt  etiam  illa  moribus,  et  multa  monent 
de  ratione  valetudinis  habenda.  Mensurae  veterum 
monent  nos  de  frugalitate,  quae  respicit  colloca- 
tionem  rerum  in  oeconomia,  quia  est  virtus,  quae 
ordine  et  oportune  collocat  et  fruitur  rebus.  In 
multis  familiis  multo  plus  perit  inutiliter ,  quam 
recte  collocatur,  ut  eo  fruantur  homines,  et  propter 
profusiones  illas  plectuntur  Principes  et  populus. 
Si  esset  frugalitas,  plus  esset  pecuniae  ad  res 
magnas  gerendas.  Nec  inconcinnum  est  prover- 
bium:  Bonus  Servatius,  facit  bonum  Bonifacium,  id 
est,  qui  res  suas  recte  collocat,  et  aliquid  tempe- 
stive  comparcit,   is   potest  etiam  benefacere   aliis. 

Sed  et  valetudo  nulla  re  magis  iuvatur,  quam 
temperantia,  quae  est  virtus  medica,  et  tribuit  ho- 
norem  corpori,  id  est,  non  perdit  corpus  vel  ab- 
stinendo  nimium,   vel  immodico  cibo  et  potu,  quia 


■nav  io  noXv  noXtfiiov  xr\  yvctt,  ut  est  apud  Hippo- 
cratem. 

Nec  pugnat  cum  temperantia,  tempestiva  hila- 
ritas,  ut  ille  inquit  apud  Athenaeum,  Tres  potus 
concessos  esse,  primum  reslinguendae  sitis  causa, 
secundum  salubritatis,  vel  somni  causa,  tertium  hila- 
ritalis,  sed  quartum  esse  vitandum,   qui  est  furoris. 

Dicebam  nuper  ad  Stigelium,  me  praebibere 
ipsi  poeticum  haustum,  id  est,  de  bono  potu,  et 
ex  bono  corde.  Mt,o~av$Qomoi,  id  est,  morosi  et 
abhorrentes  ab  omni  consuetudine  hominum,  sibi 
ipsis  plurimum  nocent.  Mihi  placet  versus  ille: 
Sint  tempestivae  coenae,  laetaeque  profestae. 

Unde  est  nomen  mrptiae?  Respondeo  a  nu- 
bendo.  Nubere  autem  est  velare,  quia  in  solen- 
nitate  nuptiarum  sponsae  velabantur,  sicut  omnes 
gentes  habuerunt  certos  ritus  nuptiarum.  Voca- 
bulum  nuptiae  est  convenientibus  mulieribus.  Ideo 
in  Epithalamiis  rectius  est  ita  formare  titulum: 
Epithalamion ,  scriptum  in  honorem  coniugii  huius 
vel  istius,  quam  in  nuptiis. 

Graecis  yafiog  commune  est  viro  et  mulieri,  et 
dicitur  ab  apa,  id  est,  simul  vivere:  ut  coniugium 
apud  Latinos  nominatur  a  copulatione  duorum. 
Maritus  et  uxor  sunt  coniugati,  id  est,  colligati 
et  copulati  ad  perpetuam  societatem.  Et  haec  qui- 
dem  de  vocabulis.  Nunc  dicendum  est  etiam  ali- 
quid  de  rebusipsis,  et  primum  de  castitate  in  ge- 
nere,  postea  de  coniugio.  Tum  etiam  de  significa- 
tione  istius  historiae  seu  allegoria. 


De  primo   loco. 

Quid  est  Castitas?  Respondeo  est  virtus, 
vitans  omnes  seminis  profusiones  lege  Dei  prohi- 
bitas.  Haec  definitio  fit  remotione  contrarii,  xax 
ayaiQtGiv  ivavxtov,  ut  cum  definimus  sobrietatem, 
dicimus  eam  esse,  non  fieri  ebrium.  Nam  vitia 
magis  sunt  nota. 

Adolescentes  quando  exercent  se  in  scribendo, 
saepe  argumenta  poematum  et  declamationum  su- 
mere  debent  de  materia  Castitatis,  Quia  Deus  de- 
lectatur  hac  cogitatione,  et  studia  abeunt  in  mores, 
et  multa  sunt  praeclare  scripta  de  hac  virtute. 
Multae  sententiae  insignes  et  historiae  possunt  in- 
texi  eiusmodi  scriptionibus,  de  praemiis  castitatis, 
et  de  poenis  libidinum. 

Diabolus  illaqueat  homines  tetris  libidinibus, 
ut  irritet  iram  Dei  adversus  genus  humanuin. 
Tristis  est  illa  clausula,  quae  ponitur  in  fine  18. 
capitis  Levitici:  Omnis  anima  quae  fecerit  abomi- 
nationes  istas;  eradicabitur ,  omnis  anima,  inquit, 
sive  sint  reges,  principes,  domini,  sive  subditi  et 
infimae  conditionis  homines,    dabunt   poenas  con- 

18« 


'279 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


280 


fusionum  in  libidinibus.  De  poenis  aeternis  inquit 
Apostolus :  Nolite  errare,  scortatores  et  ad.Uteri  non 
possidebunt  regnum  Dei.  De  caeteris  poenis  notum 
est  illud  in  Epistola  ad  Heb.  Scortatores  et  adul- 
teros  puniet  Deus,  quod  intelligatur  vel  mediate  vel 
immediate. 

Erat  hic  quidam  Phanatieus,  qui  scripserat 
magnum  libruin,  quem  volebat  exhibere  Duci  Saxo- 
niae.  Habebat  suam  quandam  Phantasian  de  refor- 
matione  Ecclesiae.     Is  utebatur  hoc  argumento: 

Scortatores  iudicabit  Deus. 
Ergo  non  homo. 

Ego  inspecto  libro  retinui  eum  apud  me,  et 
dissuasi,  ne  publicaret,  in  quo  ille  meaudivit,  cum 
instruxissem  eum  viatico.  Est  autem  inepta  con- 
sequentia  illius  argumenti,  quia  in  antecedente 
comprehenditur  Magistratus,  sicut  et  in  illo  dicto: 
Mihi  vindictam  et  ego  retribuam,  scil.  vel  mediate 
vel  immediate.  Potestas  ordinaria  est  manus  Dei, 
sed  quando  potestas  est  negJigcns  in  officio  suo, 
Deus  punit. 

Semper  in  mundo  rnaximae  poenae  grassantur 
propter  iibidines.  Nominantur  hae  diserte  inter 
causas  diluvii.  Postea  Sodoma  et  Gomorrha  pe- 
reunt  propter  libidines.  Ita  Thebae  et  Troia,  Stem 
maxima  pars  tribus  Beniamin  propter  eandem  cau- 
sam  pene  funditus  deletur. 

David  lapsus  adulterio  quantam  ruinam  in  isto 
populo  traxit?  Quanta  mala  in  familia  ipsius  se- 
cuta  cunt?  Coniuges  eius  stuprantur  a  filio,  filii 
mutuis  caedibus  cadunt.  Et  antea  Ammon  stupra- 
verat  sororem  Thamar,  quia  peccata  in  semine 
puniuntur  in  semine.  Etsi  David  egit  poenitentiam, 
tamen  non  tulit  impune  adulterium  commissum. 

Multi  alii,  qui  non  convertuntur,  ruunt  insuper 
in  aeternas  poenas,  a  quibus  etsi  Ifberantur,  qui 
convertuntur  ad  Deum,  tamen  sentiunt  poenas  in 
hac  vita. 

Cogitemus  exempla  in  familiis  magnorum  Prin- 
cipum  nostra  actate,  quia  talia  sunt  conspectiora, 
Quanquain  etiam  in  privatis  familiis  quotidie  se 
exernpla  offerunt.  Polluunt  se  potentes,  quia  putant 
sibi  hoc  licerc,  sed  vel  ipsi,  vel  liberi  luunt  poe- 
nas  libidinum.  Ego  ipse  multorum  exempla  me- 
mini,  qui  mis-errime  perierunt  propter  libidines. 

Fuit  Marchio  Badensis^  qui  factus  est  Episco- 
pus  Trevirensis  ,  in  quo  adhuc  iuvene  tanta  erat 
vis  ingenii,  ut  in  conventu  Coloniensi,  Anno  1505. 
respouderit  nomine  Imperii,  legatis  Pontificis  La- 
tine,  legatis  Venetorum  Italice,  legatis  Galiicis  Gal- 
lice,  statibus  Germanicis  Germanice.  Fuit  doctus 
in  iure,  industrius  in  musica,  et  in  re  militari.  De- 
buit  habere  coniugem,  quae  fuit  mater  Ducissae 
Bavariae,  sed  Maximilianus  I.  Imperator  propter 
exellentiam  ingenii  ipsius,    voluit  eum  esse  Electo- 


rem,  cuin  diceret,  opus  esse  Imperio  eiusmodi  Prin- 
cipe,  inter  Electores  spiritualss,  qui  antecelleret 
aliis.  Sflan  mufte  einen  [oldjen  f)aben,  fcer  ein  9ftan 
roer  fiir  anbern.  Fuit  autem  iile  incontinentior. 
Tandem  interfectus  est  a  sutore  in  Cobolentz,  id 
est,  ad  eonfiuentem  Mosellae  et  Rheni. 

Cum  essem  Heidelbergae,  Dalburgius,  Cancel- 
larius  principis  Aiberti  Palatini,  vir  ingeniosissi- 
mus,  doctus  Latine,  Graece  et  Hebraice,  versatus 
in  iure,  mathematis,  et  omni  doctrinarum  genere 
excultus,  ingressus  in  domum  meretricis  incidit  in 
cellam  vinariam,  et  misere  periit.  Factum  hoc  est 
Anno  1513.  Fuerat  hic  Dalburgius  familiaris  Ru- 
dolplio  Agricolae  in  Italia,  quem  secum  postea  ali- 
quot  annis  Heidelbergae  habuit.  Erat  tanta  eius 
industria  et  eruditio,  ut  omnibus  anteferretur,  quot- 
quot  tunc  erant  in  aula. 

Novi  etiam  coinitem  vaide  eruditum,  excel- 
lentem  ingenio  et  consilio,  Ludovicum  de  Lewen- 
stein,  qui  gratus  erat  Imperatori  Maximiliano  I. 
et  multis  aliis  Principibus.  Is  cum  niale  regeret 
mores,  propter  incontrnentiam  interfectus  est  a 
quodam  suo  scriniario  »on  feinem  2i[d)er,  quem  ab- 
legaverat  alio  ad  literas  alteri  cuidam  perfereiidas. 
Sed  scriniarius  suspicans  aiiquid  mali,  cum  simu- 
lasset  abitum,  abdidit  se  in  domo,  et  cum  Comes 
lectum  uxoris  peteret,  eum  interfecit.  Talia  exempla 
multa  possem  conunemorare,  quae  nostra  memo- 
ria  facta  sunt,  ex  quibus  adhuc  unum  commemo- 
rabo. 

Erat  Ulmae  homo  honestus,  sed  inferiori  ge- 
nere  natus,  qui  habebat  uxorem  male  moratam, 
sed  natam  ex  potentiori  et  nobiiiori  familia.  Hic 
saepe  conquestus  est  apud  propinquos  de  moribus 
uxoris.  Sed  cum  videret  suas  querelas  non  audiri 
aequo  animo,  aliquando  mane  domo  egressus  est, 
tanquam  abiturus  Francofortum  ad  mercatum. 
Rediit  autem  paulo  post,  clain  relicto  equo  in  pro- 
ximo  aiiquo  pago.  Cum  se  oecultasset,  venit 
vesperi  Moechus,  quem  suspicatus  ille  fuerat  affu- 
turum  esse.  Convivium  productum  est  in  multam 
noctem,  tandem  Moeciius  coniulit  se  in  cubiculum 
uxoris.  Ille  haclenus  sub  scalis  latitans,  cum  tota 
familia  cubituin  ivisset,  ascendit,  induit  tiioracem, 
reperit  cubicuium  clausum.  Mulier  audiens  strepi- 
tum  surgit,  ape.it  ianuam,  haud  dui)ie  fato  divino. 
Circumspectat,  quis  adsit.  llle  vero  apprehendit 
seram,  irruit  in  cubicuium,  et  interficit  Moechum  et 
coniugem.  Sequenti  die  venit  in  senatum,  expo- 
nit  negotium ,  et  absolvitur  a  criirane  parricidii. 
Non  potuit  enim  puniii,  quia  legibus  hoc  conceditur. 

Vetera  exempla  nunc  omitto.  Singuii  cogitent 
exempla  similia,  quae  ipsis  nota  sunt,  et  conside- 
rent  in  his  iudicium  divinum,  et  discant  timorem 
Dei.      Universaliter ,  atrocissimae   poenae   sunt  in 


281 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


282 


mundo,    omnibus   temporihus  propter  Idololatriam, 
caedes,  et  iibidines. 

Iam  considerentur  etiam  causae,  quare  Deus 
tam  severe  puniat  contaminatos  libidinibus,  et  cur 
velit  coli  castitatem,  et  ubi  manserit  in  genere  hu- 
mano  huius  virtutis  intellectus  et  reverentia.  Est 
igitur  principalis  causa,  cur  Deus  velit  notam  esse 
castitatem,  ut  sciamus,  Deum  esse  essentiam  ca- 
stain,  et  discernamus  eum  a  Diabolis  immundis, 
Ideo  enim  vult  intelligi  castitatem,  et  caeteras  vir- 
tutes:  Ideo  etiam  punit  horribiliter  libidines,  ut 
extent  testimonia,  quod  sit  Deus,  et  qualis  sit, 
Itein  ut  ordo  virtutum  sit  testimonium  providentiae, 
et  poenae  testentur  de  iudicio  divino. 

Saepe  recito  hunc  versum:  Casta  Deus  mens 
est,  casta  vult  mente  vocari.  Cum  invocamus,  opor- 
tet  cogitari,  quid  invocemus.  Oportet  in  invoca- 
tione  seiungere  Deum  ab  aliis  creaturis.  Non  enim 
apprehendimus  .  manu  Deum ,  nec  intuemur  eum 
oculis  corporalibus  in  hac  vita.  Intuemur  autem 
eum  mente,  et  cogitatione  discernimus  eum  a  Dia- 
bolis,  etsi  neutrum  videmus,  nec  palpamus  manibus. 

Ethnici  fecerunt  confusionem  Dei,  bonorum 
angelorum,  et  Diabolorum.  Omnes  istos  vocarunt 
Deos.    Ita  non  debet  fieri  a  nobis  in  Ecclesia. 

Cogitemus,  hanc  esse  insignem  differentiam, 
et  inter  precandum  mente  et  verbis  discrimen  illud 
exprimamus,  quod  Deus  sit  verax,  iustus,  bene- 
ficus,  misericors,  propter  filium,  et  castus.  Contra 
quod  Diabolus  sit  spiritus  immundus,  qui  delecte- 
tur  mendaciis  et  destructione  generis  humani,  et 
incitet  miseros  homines  ad  libidines  tetras,  odio 
Dei.  Nam  ipsi  nihil  prosunt  libidines,  cum  non 
sit  corpus,  nec  habeat  carnem,  mixtam  ex  Elemen- 
tis.  Interim  tamen  cupiditas  vindictae  adversus 
Deum,  et  malitia,  qua  studet  nocere  hominibus, 
delectat  eum. 

Manet  autem  in  sola  Ecclesia  intellectus  casti- 
tatis,  et  aliqua  eius  reverentia.  Gentes  non  reti- 
nuerunt  intellectum  castitatis,  approbarunt  abomi- 
nandas  confusiones  libidinum.  Papa  etiam  cuin 
suo  impuro  coelibatu  hac  labe  aspersit  ordinem 
sacerdotalem :  Et  pleraeque  sectae  et  haereses  con- 
taminatae  fuerunt  libidinibus,  ut  hodie  Anabaptistae. 

Hoc  diligenter  consideret  iuventus,  ut  quia 
sumus  membra  Ecclesiae.  amore  castitatis  orne- 
mus  Ecclesiam,  non  deformemus.  Nunquam  ex  animo 
deponamus  praecepta  vocis  divinae  de  castitate,  et 
exempla  poenarum.  Profecto  enim  magnum  quiddam 
est,  quod  scriptura  inquit :  Sine  castitatc  nemo  videbit 
Deum.  Et  si  maior  cura  castitatis  esset,  minus  esset 
poenarum  et  dissolutionum  in  omnibus  gradibus  vitae 
humanae. 

Non  potest  satis  dici  de  praestantia  castitatis, 
et  de  ingentibus  miseriis ,  quae  comitantur  con- 
trariam    turpitudinem.      Adolescentes    huic   cogita- 


tioni  addant  preces  et  gemitus,  quibus  petant  a 
Deo  castitatem,  et  continenliam,  et  orent  depelli  a 
se  Diabolum,  qui  mirifice  insidias  struit  iuvenili 
aetati,  ut  sauciet  conscientias ,  et  implicet  multos 
horribilibus  poenis. 

Erat  quidam  pastor  in  oppido  We*da,  quod 
non  dico  ad  cuiusquam  contumeliam ,  sed  ut  ado- 
lescentes  discant  intelligere,  et  vitare  insidias  Dia- 
boli.  lste  habebat  honestam  coniugem,  ex  qua 
etiam  liberos  susceperat,  sed  attigit  aliquot  alienas, 
ac  tandem  carceri  inclusus  est.  Dux  loannes,  ut 
amabat  castitatem,  ita  iussit  eum  decollari.  Pastor 
in  ipso  supplicio  gratias  agebat  Deo,  quod  revo- 
caret  ipsum  ad  poenitentiam,  ac  profitebatur  se 
antea,  cum  saepe  habuisset  in  animo  mutare  mores, 
tamen  aliquoties  relapsum  esse.  Item  se  coegisse 
ancillas  quasdam  ad  libidinem  apposito  cultro  ad 
pectus  illarum.  Hoc  certe  plane  est  Diabolicum, 
addere  flagitiis  molitiones  caedium  perpetrandarum. 
Adeo  furit  et  saevit  Diabolus  in  miserum  genus 
humanum. 

Debet  autem  ad  preces  adhiberi  etiam  circum- 
spectio  quaedam  in  vitandis  occasionibus,  quia 
verissimum  est  quod  dicitur:  Vitare  peccata  cst 
vitare  occasiones  peccati.  Contra  vero,  Qui  amat 
periculum  peribit  in  illo:  Et  hoc  volunt  illa  dicta 
poetarum :  Ipse  aUmenta  sibi  maxima  praebet  amor. 
Item :  Intrat  amor  mentes  usu^  dediscitur  usu. 


De  secundo  loco. 

Secundus  locus  est  de  Coniugio.  quod  est  pars 
quaedam  castitatis.  Quandocunque  autem  dicen- 
dum  est  de  coniugio,  pulcherrimum  est,  ordiri  ab 
illa  concione  in  Genesi:  Dixit  Domir.us,  Non  est 
bonum,  hominem  esse  solum.  Ita  enim  ordinuir  a 
fonte.  Ac  certum  nobis  sit,  quod  singulare  aliquid 
tnstituatur,  quoties  in  scriptura  legitur:  Dixit  Do- 
minus.  Est  enim  dicere,  cum  Deo  tribuitur,  idem, 
quod  decernere  et  sancire  mirando  consilio,  propter 
causas  gravissimas,  nec  solum  arcana  deliberatione 
statuere,  sed  etiam  patefacere  generi  huniiino  hoc 
consilium,  seu  decretum  sua  voce. 

Postea  si  addatur  illa  sententia:  Erunt  duo  in 
carnem  unam,  id  est,  unus  mas  et  una  foemina  in- 
separabiliter  iuncti:  facile  est,  extruere  totam  de- 
finitionem  coniugii.  Est  enim  legitiina  et  indisso- 
lubilis  coniunctio  unius  maris  et  unius  foeminae, 
instituta  divinitus,  ut  agnoscamus  Deum  esse  men- 
tem  castam,  et  ei  in  castitate  serviamus,  et  hoc 
modo  propagato  genere  humano  colligatur  Deo 
aeterna  Ecclesia. 

In  eodem  quod  iam  citavi  dicto  comprehensum 
est  totum  praeceptum:    Non  moechaberis.     Nam    si 


283 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


284 


tantum  duo,  id  est,  mas  unus  et  foemina  una  vivere 
debent  in  coniugio,  sequitur,  prohiberi  omnes  alias 
commixtiones  extra  institutionem  illam.  Particula 
vero:  in  carnem  unam ,  signifieat  inseparabilem 
coniunctionem. 

Haec  est  antiquissima  lex  coniugii  sancita 
statim  in  paradiso,  cum  natura  adhuc  esset  integra. 
Hanc  voluntatem  Dei  necesse  est  nos  intueri,  Quae 
cum  singulari  deliberatione  sit  sancita,  sequitur,  ut 
quaeramus,  quare  Deus  duos  condiderit?  Cur 
enim  non  condidit  genus  humanum ,  ut  singuli 
nascerentur  ex  singulis,  sicut  ex  uno  semtne  na- 
scitur  arbor,  et  ex  una  planta  nascitur  semen  pro 
pluribus?  Respondeo:  placuit  Deo  duos  condere, 
ut  esset  Ecclesia,  et  ut  in  societate  celebraretur. 
Plura  dicere  non  possum,  sed  in  vita  aeterna  vide- 
bimus  altiores  et  profundiores  causas. 

Sed  rursus  quaeritur:  Quare  Deus  condidit 
marem  et  foeminam,  cur  sic  est  ordinata  generatio, 
ut  sit  maris  et  foeminae  copulatio?  Respondeo: 
ut  sit  amor  verus,  et  ordinatus,  Item  significationis 
causa ,  ut  Paulus  dicit :  Mysterium  magnum  est: 
Dico  autem  de  Christo  et  Ecclesia.  Multi  disputant 
de  causa  amoris,  sed  sympathia  naturalis  est  vera 
causa  amoris.  In  nuptiis  Cadmi  Musae  cantarunt 
hunc  versum:  otti  xaMv,  yfkov  iaxl,  xo  <f  ov  xaXov, 
ov  yCkov  icxt,  id  est,  Quod  pulchrum  est,  carum  est, 
quod  non  pulchrum  est3  non  est  carum.  Verum 
saepe  fit,  ut  aliquis  amet  minus  pulchrum.  Id  fit 
propter  similitudinem  animorum:  Nec  est  univer- 
saliter  vetus  versus  Propertii:  Cur  quaeris:  quare 
non  hahet  ullus  amor? 

Est  Fabella.  Quidam  Eremita  ducebat  filium 
suum  secum  in  civitatem.  Videt  ille  virgines,  quas 
nunquam  conspexerat  ante.  Quaerit  ex  patre:  quid 
hoc  est  animalis?  Miratur  pater,  eum  statim  conii- 
cere  oculos  in  puellas;  sunt  anseres,  inquit.  Tum 
ille:  o  utinam  et  nos  haberemus  talcs  anseres. 

Sed  concinnius  est  illud  Epigramma,  in  quo 
dicitur  adolescens  quidam  iussisse  virginem  oculos 
coniicere  in  terram,  cum  tamen  ipse  illam  contue- 
retur,  illa  lepide  respondet:  Tu  es  ex  terra:  potius 
tu  intuere  terram:  Mulier  ex  viro  sumpta  est:  cur 
ergo  non  intueret  materiam,  ex  qua  orta  sum? 
Significatur,  quod  aioqyij  sit  mutua  et  naturalis  in 
viro  et  muliere. 

Res  digna  admiratione  est:  Omnium  adole- 
scentum  amores  primi  sunt  casti.  Saepe  fit,  ut 
adolescens  et  puella  mutuo  amore  se  prosequantur, 
et  in  coelo  se  esse  putent,  si  aspicere  aut  con- 
tueri  se  invicem  liceat,  Neque  auderet  quisdam  in- 
honestum  verbum  dicere  alteri^  multo  minus  mali 
aliquid  expetere.  llle  est  castus  et  sincerus  amor. 
Et  talem  vult  nos  Paulus  cogitare  in  Christo  amo- 
rem^  erga  naturam,  quam  assumpsit  et  erga  Eo- 
clesiam. 


Discant  autem  hic  adolescentes  respondere 
etiam  ad  vulgare  argumentum: 

Deus  dixit:  non  honum  est  homini  esse  solum. 
Paulus  vero   ait:   bonum  est  homini  mulierem 
non  tangere. 

Quomodo  haec  sunt  concilianda?  Respondeo. 
In  Genesi  dicitur  de  specie  generis  humani,  id 
est,  de  tota  natura  hominurn,  quae  sic  condita  est, 
ut  sit  foecunda.  Non  posset  genus  humanum  pro- 
pagari,  nisi  fieret  procreatio  sobolis.  Si  Adam  et 
Eva  fuissent  coelibes,  desiisset  in  eis  genus  hu- 
manum. 

Paulus  vero  loquitur  de  individuo,  id  est,  de 
paucis  quibusdam,  habentibus  donum  continentiae, 
Item  de  iis.  qui  non  sunt  idonei  ad  coniugium,  ut 
senes,  imbecilles,  onerati  magnis  doloribus,  et  curis 
Reipublicae,  ut  multa  sunt,  quae  possunt  hominem 
languefacere.  Non  igitur  tollit  Paulus,  nec  impro- 
bat  ordinem  coniugii,  quia  ipse  se  interpretatur: 
Melius  est  nubere ,  quam  uri.  Item ,  Unusquisque 
suum  donum  habet.  Tollit  autem  superstitionem, 
seu  opinionem  necessitatis ,  quasi  omnibus  sine 
exceptione  necessario    imponendum   sit  coniugium. 

Hominem  sexagenarium  ducere  uxorem  est 
fatuitas  et  stultitia,  et  aliquid  alienum  a  natura, 
quae  alioqui  est  infirma  in  senibus.  Aliqui  senes 
ita  sunt  stupidi,  ut  secundo  vel  tertio  contrahant 
matrimonium.  Haec  est  stulta  quaedam  imaginatio 
et  phantasia,  et  recte  dicitur:  Turpe  senex  miles, 
turpe  senilis  amor.   Apud  Athenaeum  est  hic  versus: 

ciioa  di  iqaVf  wqa  de  yafjbttv,  <aqa  Sk  Trtnava&ai,. 
Tempus  est  amandi,  tempus  ducendi  uxorem,  tempus 
cessare  ab  amoribus.   Item  est  alius  versus  Graecus : 

ioxdtq  dvaivxta  ytQoov  iqaai^g.  Extremum  infor~ 
tunium  est  senex  amans. 

Capnio  ridebat  senes  amatores  hoc  ioco.  Di- 
cebat  oportere  senem  arnantem,  marsupium  plenum 
aureis  appendere  ad  longam  furcam,  et  demittere 
per  fenestram,  et  animadvertere,  num  amica  acce- 
dat,  et  videat,  quid  sit  in  marsupio  aperto. 

Sed  redeo  ad  conciliationem  dicti  Genesis  et 
Pauli.  Etiam  Hieronymus  et  alii  scripserunt:  Bo~ 
num  est  homini  uxorem  non  tangere.  Ergo  malum 
est  tangere.     Valetne  consequentia? 

Respondeo.  Non,  Quia  contraria  debent  opponi 
iuxta  difterentias,  non  iuxta  genus  aut  communia 
accidentia.  Item,  remoto  uno  contrario,  non  necesse 
est  poni  alterum,  praesertim  in  contrariis  mediatis. 
Non  sequitur:  haec  tunica  non  est  alba:  ergo  est 
rubra,  quia  potest  esse  nigra.  Bonum  et  malum 
sunt  contraria  mediata.  Bonum  morale  est  medium 
inter  bonum  naturale,  et  malum  naturale. 

Bonum  naturale  concessum  est,  quod  est  et 
coniugium  et  purus  coelibatus ,  vel  virginitas. 
Ioannem  Baptistam,   Christum,  et  Paulum  non  ne- 


285 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


286 


cesse  est  ducere  uxorem,  et  hic  coelibatus  ipsorum 
est  res  bona,  non  impura.  Denique  virginitas  est 
virtus,  et  coniugium  potest  esse  virtus  in  sancte 
et  recte  utentibus. 

Cogitemus  autem  hic  et  antithesin:  Dixit  Do- 
minus-  Non  esl  bonum  homini  esse  solum,  Contra 
vero  dixit  Papa,  dixit  Diabolus:  Homo  non  vivat 
in  coniugio,  fiat  Monachus,  fiatmonialis,  fiat  sacri- 
ficus.  Hoc  est  unicum  fundamentum  impuri  coeli- 
batus  clericorum,  Sed  nos  constanter  opponamus 
illud:  Dixit  Deus.  Huic  voci  divinae  qui  non  ob- 
temperant,  offendunt  oculos  Dei  et  angelorum,  con- 
taminant  coelurn  et  terram,  polluunt  totam  naturam 
rerum,  et  tales  non  potest  non  punire  Deus,  tum 
in  hac  vita,  tum  post  hanc  vitam. 

Complectamur  hic  etiam  dissimilia  iudicia  homi- 
num  de  coniugio.  Videmus,  quam  dissimiliter 
Ethnici  de  eo  loquantur.     Est  usitatum  dictum: 

Mtydlrj  Tvoavvig  dvdgl  rixva  xal  yvvr/,  Soboles  et 
uxor  est  magna  tyrannis,  seu  magnum  onus  viro. 
Id  verum  est,  in  bonam  et  malam  partem.  Quam 
multa  cogitur  facere  et  ferre  maritus  uxoris  et 
liberorum  causa?  Boni  bene  ferunt,  et  multa 
discunt  in  coniugio,  sicut  recte  dixit  Stigelius: 

Coniugium  humanae  quaeclam  est  Academia  vitae, 
In  qua  nemo  satis  se  didicisse  putet. 

Sed  mali  male  ferunt,  ex  quibus  multi  ex  im- 
patientia  deserunt  coniuges,  quia  non  possunt  susti- 
nere  hoc  onus  coniugalis  vitae. 

Simile  dictum  est  Menandri:  Qui  ducit  uxorem, 
in  medium  pelagus  se  coniicit.  Hoc  verum  est,  si 
respicias  ad  difficultates  et  aerumnas  coniugii,  ex 
quo  non  licet  fugere.  Ilinc  uxor  et  liberi  retinent, 
illinc  Deus  punit  desertores. 

Adde  et  illud  dictum:  ^ft|ttwv  xar  oXxovg  iail 
dvdQaai  ywij.  Mulier  est  viro  in  familiis  tempestas, 
quia  natura  mulierum  est  inquieta  et  polypragmo- 
nica.  Paulus  uno  verbo  modeste  et  verecunde 
ista  omnia  complectitur,  Qui  maritus  est,  inquit, 
divisus  est,  servit  Deo  et  familiae.  Iuventus  ista 
nondum  intelligit,  sed  considerare  tamen  debet,  ut 
cum  timore  Dei  et  invocatione  ingrediatur  in  hoc 
vitae  genus,  Et  cogitet  non  posse  sustineri  hoc 
ingens  onus,  nisi  Deo  iuvante. 

Opponamus  auteni  sententiam  Salomonis:  Qui 
invenit  uxorem,  invenit  bonum,  et  hauriet  voluptatem 
a  Domino.  In  Graeco  est  verbum  evrvxoSv,  id  est, 
qui  feliciter  ducit  uxorem,  cuius  coniugium  est 
felix,  ille  invenit  magnum  bonum.  Germanice  dici- 
mus:  £)em  e3  gevebt,  t>er  roof  nntrifft.  Latinus  textus 
de  suo  addidit:  Qui  invenit  bonam  uxorem.  Sed  in 
fontibus  simpliciter  dicitur  de  uxore.  Sunt  autem, 
haec  verba  promissionis :  hauriet  voluptatem  a  Do- 
mino,  id  est,  Deus  exhilarabit  et  consolabitur  eum, 
etiamsi  erunt   multae  adversitates.     Hac  oonsola- 


tione  nisi  multi  sustentarentur,  non  possent  non 
extingui,  et  exanimari  in  tantis  miseriis  generis 
humani.  Verum  sustentat  Deus  pios  coniuges, 
adest  eis,  custodit  domanculas  ipsorum,  cunas, 
puerperia,  dat  mutuum  consensum,  et  cvfindd^evav 
inter  coniuges,  quod  est  unum  ex  maximis  bonis 
coniugii. 

Ethnici  etiam  celebrant  hoc  bonum,  sed  non 
cogitant  de  Deo  autore.  Homerus  inquit:  Nihil 
melius  est,  quam  consensus  viri  et  uxoris,  Et  apud 
Theognidem  extat  hic  versus:  ovdiv  xvqv  dyaittjg 
yXvxtQWTtQov  dv$Ql  ywaixog.  Nil,  Cyrne  frater,  dul- 
cius  viro  est  bona  coniuge.  Et  apud  alium  quendam 
poetam:  ovSqI  yaQ  da/aXocovit  naQyyoQog  iailv  dxotxig. 
Viro  tristi  uxor  solatio  est.  Alplia  in  voce  dxoftig 
ponitur  pro  a'/t*a,  sicut  etiam  in  uXoxog  pro  dfid- 
"koxog,  id  est,  uxor.  dStX^og  pro  dfidSiXyog  frater 
uterinus.     Sed  non  volo  cumulare  plura  dicta. 

Passim  sunt  obviae  sententiae,  quibus  Eth- 
nici  alias  laudant,  alias  vituperant  coniugium.  Ac 
soleo  saepe  mirari,  quod  apud  Ethnicos,  tamen 
umbra  aliqua  coniugii  servata  sit,  idque  magnum 
opus  Dei  esse  arbitror,  qui  ipsemet  retinet  con- 
iugium  in  genere  humano,    idque  facit  mirabiiiter. 

In  poetis  multa  sunt  conviiia  mulierum.  Sed 
non  minus  est  infirmitatis  in  viris.  Recitatur  apud 
Stobaeum  haec  sententia:  Viri  bilis  est  fel.  Collata 
vero  ad  bilem  mulieris  est  mel.  Hoc  non  est  verum. 
Etsi  foeminae  aliae  sunt  mitiores,  aliae  acerbiores, 
tamen  multi  viri  reperiuntur,  qui  sunt  iiacundiores 
uxoribus.  Multi  viri  sunt  saeviores  bestiis,  propter 
tyrannidem  et  crudelitatem,  quam  exercent  in  suis 
aedibuSj  De  quibus  recte  usurpari  potest  versus 
ille,  quo  describitur  daioQyia:  Nescio,  quid  sit  amor, 
nec  amo,  nec  amor,  nec  amavi. 

Simonides  discernit  gradus  mulierum.  Dicit 
aliam  similem  esse  equae,  id  est^  ferocem  et  super- 
bam,  aliam  sui,  propter  sordes,  aliam  api,  propter 
frugalitatem.     Habet  tamen  etiam  apis  aculeum. 

Aristoteles  in  Oeconomico  citat  Pythagorae 
praeceptum:  Ne  maritus  sit  erudelis  adversus  con- 
iugem,  set  parcat  illius  infirmitati,  quia  siqiplex  ipsi 
tradatur  ad  aram.  Hic  possem  multa  praecepta 
yafuxd  addere,  qualia  collegit  Plutarchus,  sed  ado- 
lescentes  privato  studio  ista  legant,  et  observent 
in  scriptoribus. 


De  tertio  loco. 

Dicam  pro  conclusione  huius  materiae  pauca 
quaedam  de  historia  huius  Evangelii,  et  imagine 
Ecclesiae.  Christus  adest  in  istis  nuptiis,  ut  signi- 
ficet  se  esse  sponsum,  qui  foedus  iniit  cum  natura 
nostra,    et  copulat  sibi  Ecclesiam,  sanctificat,    et 


287 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


288 


liberat  eam,  et  dat  ei  vitam  aeternam.  Idem  vult 
adesse  in  coniugiis,  vult  esse  custos  istius  miseri 
eoetus. 

Sicut  est  verus  et  ardens  amor  sponsi  ad  spon- 
sam,  ita  est  verus  et  ardens  amor  filii  Dei  ad  natu- 
ram,  quani  assumpsit  et  erga  nos,  quos  adiungit 
suae  naturae,  sicut  Paulus  inquit:  Est  caro  ex 
carne  nostra,  os  ex  ossibus  nostris. 

Hic  iilius  immediate  servat  coniugia,  et  efficit,- 
ut  illa  societas  domestiea  sit  Ecclesia  invocans,  et 
celebrans  Deum,  in  educatione,  et  institutione  sobo- 
lis,  et  caeteris  officlis  pietatis  et  castitatis. 

Vinum  bonum,  quod  donat,  est  consolatio 
animorum,  quam  etiam  in  hac  vita  praebet.  Se- 
quetur  autern  finalis  liberatio,  cum  in  ultimo  seculo 
apparebit  Christus,  et  omnino  glorificabit  Ecclesiam, 
et  hoc  puto  significari  per  numerum  hydriarum. 

Sex  hydriae  significant  sex  millia  annornm 
mundi.  In  ultimo  seculo  infundetur  bonum,  vinum, 
itl  est,  ostendet  se  filius  Dei  in  consummatione 
mundi,  et  liberabit  Ecclesiam  ex  omnibus  aerumnis. 
Interim  spes  illius  liberationis,  et  gustus  bonitatis 
divinae,  quem  percipimus  ex  doctrina  Evangelii, 
et  ex  mitigatione  aerumnarum,  et  ex  multis  miran- 
dis  liberationibus,  non  aliter  ouam  vinum  exhilarat 
corda  piorum.  Nam  vinum  datum  est  propter  lae- 
titiam,  et  ad  moestitiarn  depellendam. 

Est  autem  hic  exemplum  quoque  invocationis, 
pertinens  ad  quascunque  calamitates  sive  corpo- 
rales  sive  spirituales.  Maria  semper  repraesentat 
Ecclesiam.  Fuit  nvulier  sapiens,  sed  tamen  est 
nolvjtQayiiovixrj.  Mota  commiseratione  accedit  ad 
filium,  et  vult  eum  facere  miracula  suo  arbitrio. 
Ecclesia  etiam  iam  clamat:  Domine  non  habent  vi- 
num,  Sunt  magnae  calamitates  et  dissipationes. 
Sed  est  in  nobis  quoque  magna  imbecilHtas,  sicut 
Paulus  inquit:  Nescimus,  quid  petamus,  quomodo 
peti  oporteat. 

Christus  non  facit  miracula  nostro  iudicio,  et 
vult,  ut  in  corporalibus  miseriis  subiiciamus  nos 
ipsius  voluntati,  ideo  duriter  hic  respondet  matri: 
Quid  mihi  et  tibi  est  mulier?  haec  est  Hebraea 
phrasis.  Latini  dicunt:  Quid  mihi  tecum  est  ne- 
gotii?  Quaero  airtem,  an  nihil  negotii  est  Christo 
cum  matre?  an  non  debet  ei  obedientiam? 

Respondeo.  In  sua  vocatione,  nihil  est  ei  ne- 
gotii  cum  matre,  Ipsa  debet  audire  Messiam,  r.on 
debet  ei  imperare  in  sua  vocatione.  Debet  autem 
Christus  matri  obedicntiam,  scilicet  in  re,  non  per- 
tinente  ad  ministerium.  Quanquam  autem  duriter 
respondet,  tamen  oratio  non  est  irrita,  facit  tandem, 
eo  modo  et  tempore ,  quando  ipsi  visum  est.  Ita 
fit  etiam  de  nostra  invocatione,  Deus  vult  invocari, 
vult  conspici  suam  praesentiam ,  misericordiam, 
amorern  erga  nos.  Ideo  tradidit  praecepta,  et  pro- 
missiones :     Petite   et   accipietis.      Sed    differuntur 


eventus,  et  non  eo  modo  Deus  nos  iuvat,  quem 
nos  cogitamus.  Nec  tamen  prorsus  est  irrita  invo- 
catio  nostra.  Ideo  scriptum  est  in  Abacuc :  Etiamsi 
differat,  veniens  veniet  et  non  tardabit.  Et  Iudith 
inquit:  Qui  estis  vos,  qui  vidtis  Deo  tempus  prae- 
scribere?  Commendemus  ergo  Deo  tempns  et 
modum,  et  expectemus  ab  eo  auxilium,  et  urgea- 
mus  invocationem. 

Ita  dabitur  nobis  muito  melius  aliquid,  quam 
nos  cogitare  potuiinus,  sicut  hic  curavit  vinum, 
multo  ge^rerosius  et  largius,  quam  mater  expecta- 
verat.  Idem  fit  etiam  in  nostris  liberationibus. 
Sed  opus  est  aliquantisper  patientia,  quia  Deus 
vult  exerceri  fidem  nostram  in  invocatione,  et  nos 
simul  humiliari  sub  manu  Dei,  quae  est  potens, 
scilicet  ad  domandum,  ne  fiamus  negligentes  aut 
feroces,  sicut  dicitur  in  Psal.  Bonum  mihi,  quod 
humUiastime,  utdiscerem  iustificationes  tuas.  Eadem 
vero  manus  est  etiam  potens,  scilicet  ad  libe- 
randum. 


DOMINICA  III.    POST  EPIPHANIA. 


Evangelium  Matth.  8. 


De  leproso  et  centurione. 


De  appellatione  et  causis  nccoctAvosws. 

Quid  significat  paralyticus?  Respondeo.  Pa- 
ralysis  est  amissio  motus  in  aliqua  parte  corporis, 
a\&  wenn  einem  etn  nrm  ober  fcbencfel  ift  lam  wovben, 
hoc  est,  cum  in  brachio  aut  pede  aut  alio  membro 
quocunque  amissus  est  motus,  seu  facultas  se  mo- 
vendi.  Unde  fit  amissio  illa  motus  in  paralysi? 
Orrtur  paralysis,  sicut  pletique  morbi,  fere  ex 
intemperantia.  Estque  propterea  consideranda  causa 
istorum  morborum,  qui  passim  in  Evangelica  hi- 
storia  narrantur  sanati  fuisse  a  Christo,  ut  intel- 
ligamus,  Christum  sanasse  etiam  illos,  qui  sua 
culpa  accersiverant  sibi  morbos.  Quod  plurimum 
servit  consolationi,  qua  tamen  minime  abuti  de- 
bemus. 

Cum  agnoscimus  a  nobis  ortam  esse  causam 
calamitatis  alicuius,  fit,  ut  timidius  petamus ,  quia 
cogitamus  nos  iuste  plecti.  Quanquam  autem 
poena  est  iusta,  tamen  non  est  omittenda  invocatio, 
qua  petamus  vel  liberationem,  vel  mitigationem. 
Debemus   etiam   tunc  invocare  Deum,    cum  iuste 


289 


POSTILLA   MELANTHONIANA. 


290 


plectimur,  cfc  statuere,  quod  poenae  illae  saepe  miti- 
gentur,  aut  omnino  tollantur,  etiam  eum  accersitae 
fuerunt  nostra  culpa,  sicut  apud  prophetam  Mi- 
chaeam  dicitur:  Iram  Domini  portabo,  quoniam  pec- 
cavi  el  Et  tamen  mox  additar :  Cum  sedebo  in  tene- 
bris,  Dominus  lux  mea,  id  est,  exaudiet,  consola- 
bitur,  iuvabit  me.     Non  est  ita  cogitandum: 

Ego  contraxi  hoc  mea  culpa. 

Ergo  nihil  auxilii  mihi  sperandum  est  a  Deo. 

Valde  languefacit  invocationem  haec  disputatio 
conscientiae,  sed  vincenda  tamen  est  fide.  Maxima 
pars  morborum  in  his,  quos  Evangelica  historia 
scribit  ad  Christum  venisse,  ex  intemperantia  exti- 
terunt.  Sed  clementer  horum  quoque  Christus 
misertus  est. 

Propter  hanc  doctrinam  et  consolationem  con- 
sideranda  sunt  nomina  morborum,  quae  nos  simui 
etiam  monent  de  temperantia,  et  diligentia  in 
regenda  et  tuenda  valetudine. 

Cogitemus  exempla  bestiarum  et  plantarum. 
Radiculae  illae,  et  fibrae,  quae  sunt  in  plantis, 
servant  in  attrahendo  nutrimento  suum  modum  et 
proportionern,  id  est ,  mediocrltatem  convenientem 
naturae:  Sic  et  bestiae  servant  ordinem  suae  naturae. 
Soli  homines  non  servant.  Commessantur,  potant 
immodice,  sunt  intemperantes ,  praesertim  nostri 
homines  in  Germania.  Aliae  gente*  sunt  tempe- 
rantiores,  quamvis  peccant  in  aliis  flagitiis. 

Magnum  malum  est  intemperantia,  et  magnum 
impedimentum  in  negotiis,  in  studiis,  in  meditatione, 
in  invocatione,  in  deliberatione.  Itaque  singuli, 
etiam  ob  exercitia  pietatis  et  operas  praestandas 
in  vocatione,  debebamus  morlerari  luxum,  ubicun- 
que  possemus.  fficin  fott  eg  mefftgen,  wo  man  fon'Pte. 
Sed  apud  nostros  homines  adhuc  deterius  est,  quod 
multi  faciunt  magnos  apparatus,  non  solum  propter 
ingluviem,  sed  etiam  ad  ostentationem :  Ita  semper 
habet  vita  humana  multiplicem  confusionem  ordinis 
divini. 

Quae  est  proxima  causa  amissionis  motus  in 
paralysi?  Respondeo.  Fit  illa  amissio  motus,  quia 
languefiunt  nervi,  et  non  possunt  amplius  fungi 
suo  munere.  Inde  est  etiam  nomen  ipsum  naqd- 
Xvaic  quasi  dicas,  solutio  nervorum.  Sunt  autem 
nervi,  instrumenta  motus  et  sensus,  estque  faci- 
lima  laesio  nervorum.  Languefiunt  facile,  aut  hu- 
miditate,  aut  frigiditate  nimia.  Ideo  maiori  diligen- 
tia  parcendum  eis  erat. 

Oriuntur  nervi  ex  cerebro,  aliqui  etiam  ex 
medulla  spinae  in  dorso,  quae  est  velut  rivus  cere- 
bri.  Haud  dubie  cerebrum  est  quiddam  coeleste. 
Oritur  ex  subtilissima  parte  seminis.  Habet  intus 
cavitates  suas,  in  quibus  fiunt  actiones  spirituum, 
et  tamen  pendet  cerebrum,  quasi  extensum,  instar 
coeli.     Ex  cerebro  igitur    voluit  Deus  texere  ner- 

MELAMH.  OPER.  VOL.  XXIV. 


vos,  qui  sunt  naturae  cognatae  cum  cerebro,  et 
sunt  vehicula  et  organa  spirituum,  qui  sunt  causa 
sensus  et  motus.     Plura  dicere  non  possumus. 

Sunt  mirabilia  opera  Dei,  quae  considerare 
debemus,  ut  cogitemus  de  opifice,  et  admiremur 
ac  magnifaciamus  opera  illa  inenarrabili  arte  facta, 
nec  temere  violemus. 

Videmus,  quomodo  Diabolus  grassetur  in  ge- 
nere  humano  caedibus.  Homines  etiam  ipsi,  se  et 
alios  saepe  et  facile  laedunt  contra  severissimum 
mandatum  Dei:  Non  occides.  Cui  ratio  additur  in 
Genesi:  Quia  komo  ad  imaginem  Dei  conditus  est. 
Sed  cogitemus  etiam  de  filio  Dei  assumente  huma- 
nam  naturam.  Hic  est  perfecta  imago  Dei,  et  filii 
causr.,  tanta  arte  elaboravit  Deus  naturam  hominis. 
Magnificiamus  igitur  nos  quoque  hoc  opificium,  et 
summo  studio  vitemus  violationein  tam  mirandi 
operis. 

Pulchrum  est  deducere  hominem  ad  conside- 
rationem  opificii  Dei  in  natura,  et  prodest  ea  con- 
sideratio  ad  moderationem  in  omni  vita. 

Romae  gladiatores  vivebant  in  perpetuo  luxu, 
quia  oportuit  semper  paratos  esse  ad  lanienam, 
quandocunqne  Domini  iuberent.  Hi  furores  ita 
grati  fuerunt  pcpulo,  ut  obrutus  sit  saxis,  qui 
primus  legem  tu!it  de  abolendis  illis  spectaculis. 
Et  fatetur  Augustinus,  sibi  quoque  placuisse.  Sed 
postea  inter  peccata  sua  id  numerat.  Nos  exhor- 
rescimus,  quia  non  est  consuetudo  apud  nos.  Et 
certe  bonum  est,  esse  abolitum  istum  morem. 

Interim  tamen  multi  non  desinunt  apud  nos 
dies  noctesque  indulgere  genio,  quasi  iam  iam  sint 
mactandi.  Aliqui  etiam,  cum  sunt  ebrii  facti,  more 
gladiatorio  provocant  alios  ad  lanienas.  Quod  de- 
plorandum  est,  fieri  etiam  in  coetu  scholasticorum. 
Execremur  istam  barbariem  toto  pectore,  et  ore- 
mus  filium  Dei,  ut  reprimat  Diabolum  adeo  hor- 
ribiliter  grassantem  inter  homines,  et  destruentem, 
quicquid  est  ordinis  divini  in  natura  hominum. 

De  paralysi  quaeritur  ulterius,  quid  differat  ab 
apoplexia?  Fit  autem  apoplexia,  quando  cerebrum, 
quod  est  principium  nervorum,  obruitur  viscoso 
et  tenaci  humore.  Tum  enim  ruit  cerebrum,  quod, 
ut  dixi,  in  sanis  corporibus  extensum  est  instar 
fornicis. 

Huic  morbo  causam  praebet  helluatio.  Nam 
vapores  magna  copia  ascendentes  in  cerebrum, 
tenaciter  ibi  adhaerent,  quemadmodum  fuliginem 
videmus  adhaerescere  in  camino.  Cum  igitur  con- 
densantur,  et  nimis  magna  moles  collecta  est,  oppri- 
mitur  tandem  cerebrum. 

Medici  sic  distinguunt  morbos  istos  vicinos. 
In  paralysi  dicunt  fieri  laesionem  nervorum  motivo- 
rum.  In  epilepsia  est  laesio  nervorum  sensitivo» 
rum.  Apoplexia  autem  est  universalis  destructio 
principii  nervorum  motivorum  et  sensitivorum. 

19 


291 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


292 


Dolendum  est  autem,  homines  adeo  inordinate 
vivere,  et  multipliciter  atfere  vim  operi  divino. 
Talia  peccata  agnoscamus  et  deploremus,  et  fre- 
nemus  stultas  cupiditates  nostras. 


De  phrasi:  In  testimonium  ipsis. 

Quid  significat  phrasis,  quae  hic  ponitur  in 
textu:  In  testimonium  ipsis?  Respondeo.  Multa 
disputantur  de  hac  phrasi.  Sed  iudico  simplicem 
esse  expositionem ,  ut  sit  idem,  quod  ius  eorum. 
Nam  Hebraei  saepissime  utuntur  vocabulo  testi- 
monii,  pro  lege,  seu  pro  iure,  quod  nos  Germani 
dicimus:  (53  ift  feine  gerecfytigfeit.  Sic  igitur  senten- 
tia  erit:  Ostende  te  sacerdoti,  et  offermunus,  quod 
praecepit  Moses  in  testimonium  illis,  id  est,  ba3 
man  ben  prteftern  if)r  gerecfyttcjfett  gebe. 

Iam  hic  multa  discenda  sunt ,  quia  semper 
Grarnmatica  expositio  deducit  nos  ad  historias,  et 
in  historiis  inultiplex  doctrina  est  involuta. 

Primum  discendum  est,  quale  fuerit  officium 
Sacerdotii  ludaici.  Fuerunt  Sacerdotes  illi,  simul 
et  physici  seu  medici,  et  theolqgi.  Nam  sine  phy- 
sica,  et  doctrina  medica,  non  potuissent  diiudicare 
lepram  et  alios  morbos.  Est  autem  haec  summa 
sapientia,  habere  cognitionem  doctrinae  de  Deo, 
et  versari  in  consideratione  naturae. 

His  rebus  sine  ulla  dubitatione  occupati  fue- 
runt  Adam,  Noe,  Sem,  Abraham,  et  caeteri  patres 
in  Ecclesia.  Prophetae  etiam  fuerunt  medici,  et 
cum  vocati  fuerunt  ad  summos  Principes,  habuerunt 
occasionesn  docendi  eos  de  Deo.  Id  de  Esaia 
expresse  scribitur,  qui  medetur  Ezechiae. 

Vult  autem  Christus  istum  leprosum  iam  sana- 
tum  non  modo  ostendere  se  sacerdotibus,  sed  etiam 
exhibere  munus  ordinatum  in  lege.  Quid  hic  signi- 
ficatum  est? 

Respondeo.  Christus  non  vult  adimere  iura 
debita  ministerio.  Etsi  enim  tunc  multiplex  erat 
abusus  ministerii,  tamen  non  voluit  eripere  ea, 
quae  attributa  sunt  ministerio  divinitus.  Ita  vult 
Deus  nunc-  qroque  dari  ministerio  mercedes,  Idque 
saepe  repetitum  est  in  sacris  libris. 

Paulus  inquit:  Nemo  suis  obsoniis  militat,  id 
est,  proprio  suo  stipendio.  Vocabulum  obsonii 
factum  est  ab  oipdv  et  olvovfiai.  Nominarunt  enim 
obsonia,  cibaria  quaecunque.  Ideo  autem  obsonia 
significant  stipendia,  quia  olim  consuetudo  fuit, 
sicut  nunc  quoque  in  aliquibus  locis,  ut  darentur 
frumenta,  aut  carnes,  stipendii  loco.  Etiam  in 
Academiis  multis  dantur  Professoribus  vina  et 
frumentum. 

Observetur  igitur  hoc  testimonium,  quod  ron 
voluerit    filius    Dei    eripere    ministerio  mercedem, 


aut  aliquid  de  ea  imminui.  Atque  ita  debebant 
nunc  quoque  attribui  iusta  et  liberalia  stipendia 
servientibus  in  scholis  et  Ecclesiis.  Debebant  cu- 
rare  Respublicae,  ut  et  docentibus  et  discentibus 
aliquibus  darentur  stipendia.  Ad  hunc  finem  initie 
fundationes  Ecclesiarum  directae  fuerunt.  Sed  tem- 
pus  depravat  etiam  bene  ordinata. 

In  Lege  Deus  varia  constituerat  ad  alendos 
Sacerdotes.  Iustum  est  igitur,  nunc  quoque  dari 
ministris  docentibus  mercedes.  Hanc  commone- 
factionem  gignit  simplicissima  illa  expositio  voca- 
buli  testimonii.  Est  autem  prorsus  alia  disputatio, 
quam  movent  aliqui,  quod  lex  sit  testimonium,  de 
qua  breviter  hoc  moneo.  Lex  non  tollit  peccatum 
et  mortem,  sed  est  vox  arguens  peccatum,  testi- 
ficans  de  voluntate  Dei,  et  ostendens  iram  Dei  ad- 
versus  peccata  nostra.  Non  annuntiat  lex  remis- 
sionem  peccatorum,  non  vivifieat.  Haec  suo  loco 
copiosius  explicantur.  Venio  iam  ad  illa,  quae  non 
sunt  tantum  Grammatica. 


De  miraculis  in  genere. 

Videmus  hic  duo  miracula  recitari.  Semper 
autem  oportet  communem  doctrinam  de  miraculis 
in  conspectu  esse,  praesertim  quod  attinet  ad  cau- 
sas  finales  miraculorum. 

Quae  sunt  istae  causae? 

Respondeo.  Prima  est,  ut  sint  testimonia  do- 
ctrinae,  ut,  Christus  facit  hic  miracula,  ut  extet 
testimonium,  quod  sit  divinitus  missus,  quod  non 
sit  Pseudopropheta,   quod  doctrina  ipsius  sit  vera. 

Secunda.  causa  est,  ut  miracula  sint  exempla 
promissionum.  Christus  in  verbo  suo  promittit 
auxilium  in  malis  corporalibus  et  aeternis.  Sed 
miraculose  multis  opitulatur,  ut  constet,  eum  velle 
facere  promissa. 

Sed  hic  magna  tentatio  oritur  de  applicatione. 
Sic  enim  cogitamus:  Ex  particularibus  nihil  sequi- 
tur,  ut  non  valet  argumentum.  Iste  ditatus  est  in 
aula.  Et  alius  item  est  ditatus.  Ergo  omnes  di- 
tantur  in  aula,  imo  contrarium  laepe  fit  in  aulis. 
Sic  cogitamus,  etiam  de  promissionibus  divinis,  et 
exemplis  liberationum  divinarum.  Putamus  argu- 
menta  esse  ex  particularibus,  et  ex  his  nihil  posse 
firmiter  concludi,  si  quis  nobis  dicat.  Iste  lepro- 
sus  est  sanatus.  Item,  iste  paralyticus  recepit  sa- 
nitatem  corporis.     Ergo   et.  mihi  opitulabitur  Deus. 

Ac  hanc  tentationem  hoc  modo  est  responden- 
dum.  Exempla  congruentia  cum  regula  idem  va- 
lent  quod  regula  ipsa.  Quanquam  igitur  exempla 
sunt  particularia,  tamen  promissio  est  universalis. 
Oportet  nos  igitur  coniungere  verbum  Dei  et  exem- 
pla,  quibus  illustrantur  promissionef'  verbi  Dei. 


293 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


294 


Ipsa  quidem  exempla  non  possunt  esse  uni- 
versalia,  quia  non  omnes  accipiunt  promissionem, 
nec  omnes  eodem  modo  liberantur  in  corporalibus 
malis.  Ionathas  vir  bonus  et  sanctus,  tamen  in- 
terficitur  in  proelio,  et  quidem  in  eo,  in  quo  pater 
eius  rex  impius  periit.  Hoc  certe  est  mirabile  Dei 
consilium.  Manasses  agens  poenitentiam  reducitur 
ex  captivitate.  Multi  alii  sancti  viri  abducti  in  ca- 
ptivitatem  non  sunt  reversL 

Sed  sciamus  tamen  omnibus  in  genere  auxilium 
promir  sum  esse,  qui  recte  Deum  invocant,  ut  dici- 
tur:  Omnis  qui  invocaverit  nomen  Domini,  sal- 
vus  erit.  ^ 


De  discrimine  promissionum. 

Discernamus  autem  promissionem  spiritualern 
et  promissionem  bonorum  corporalium.  Promissio 
spiritualis  nullam  habet  exceptionem  additam,  sed 
Deus  mandat,  ut  promissioni  illi  credamus,  et  no- 
minatim  petamus  et  accipiamus  remissionem  pec- 
catorum  et  vitam  aeternam,  iuxta  vocem  iuramenti 
divini:  Vivo  ego,  nolo  mortem  peccatoris,  sed  ut 
convertatur  et  vivat.  Item:  Sic  Deus  dilexit  mun- 
dum,  etc.     Item:   lustificati  jide,  etc. 

Tales  aliqcae  sententiae  semper  nobis  in  con- 
spectu  esse  debent,  tanquam  axiomata  illustria,  ad 
quae  referamus  nos,  in  illa  difficili  et  gravi  dispu- 
tatione  mentis  de  giatia  et  reconciliatione  cum  Deo. 
Et  haec  est  vox  Evangelii,  quae  discrimen  facit 
inter  Ethnicam  doctrinam,  et  Christianam.  Item  de 
hac  promissione,  et  vero  huius  intellectu  praeci- 
pue  pugnamus  cum  adversariis  Pontificiis. 

Semper  etiam  praelucere  oportet  hanc  pro- 
missionem  spiritualem,  et  hanc  fidem  afferri  ad 
petitionem  quorumcunque  bonorum,  quod  propter 
Christum  recipiamur  et  exaudiamur:  Et  quia  non 
modo  particularitas,  sed  etiam  indignitas  nostra  de- 
terret  nos  ab  invocatione,  et  spe  exauditionis, 
sciamus  promissionem  spiritualem,  non  modo  uni- 
versalem  esse,  sed  etiam  gratuitam,  id  est,  non 
pendere  ex  conditione  propriae  dignitatis,  sed  nos 
gratis  recipi  ex  misericordia ,  et  exaudiri  propter 
solum  filium  Dei,  ut  maneat  certitudo  fidei. 

Iam,  quod  ad  promissiones  corporalium  bono- 
rum  pertinet,  Deus  has  etiam  tradidit,  propter  gra- 
vissimas  causas,  quarum  prima  est,  ut  illae  pro- 
missiones  sint  testimonium,  quod  bona  illa  corpo- 
ralia  non  dentur  casu.  Nam  quia  Deus  promittit, 
et  vult  te  iuvare  etlam  in  hac  vita,  necesse  est  te 
statuere,  quod  nihil  sit  casuale. 

Nos  quidem  ita  caeci  sumus,  ut  non  agnosca- 
mus  liberationes  divinas,  ut  si  quis  incidit  in  aquas, 
et  inde  rursus  enatat,  id  putat  esse  casuale. 


Sed  contra  hanc  caecitatem  Deus  edidit  pro- 
missiones  de  bonis  corporalibus,  ut  sciamus  libera- 
tiones  esse  divina  beneticia,  et  fieri  Deo  regente 
et  gubernante,  sicut  dicitur:  Non  passer  unus  cu- 
dit  in  terram  sine  voluntate  patris  vestri.  Item, 
Vos  multis  passeribus  meliores  estis.  Nec  dubium 
est,  quin  divina  bonitate  servetur  Ecclesia,  et  sin- 
guH  nostrum,  inter  tot  fluctus  et  procellas,  quibus 
saepe  ita  obruimur,  ut  pereundum  nobis  esset,  nisi 
i  divino  beneficio  liberaremur.  Atque  utinam  agno- 
sceiemus  haec  bencficia  divina,  et  serio  depiora- 
remus  profundam  caecitatem  nostram,  et  perpetuas 
dubitationes,  quibus  subinde  affligimur. 

Secunda  causa  est,  cur  traditae  sint  promis- 
siones  rerum  corporalium,  quia  Deus  vult  excitari 
fidem  in  necessitatibus  corporalibus.  Vult  peti  be- 
neficia:  vult  celebrari  propter  priora  beneficia,  vult 
fidem  crescere  in  istis  exereitiis.  Atque  ideo  sinit 
Ecclesiam  premi  calamitatibus ,  ut  hab^amus  occa- 
sionem  exercendi  fidem.  Sieut  Esaias  inquit:  An- 
gustia  tribulationis  est  eis  disciplina  clamoi'is,  id 
est,  castigationes  divinae  erudiunt  et  comrnonefa- 
ciunt  de  fide  et  invocatione. 

Non  est  vera  invocatio,  quando  non  expecta- 
mus  fide  beneficium,  quod  petimus.  Ideo  semper 
in  fine  precationis  dicendum  est:  credo  Domine, 
te  exaudire  precationern,  sed  fer  opem  imbecilli- 
tati  meae.    Hoc  non  fit  sine  magna  lucta. 

Non  habent  ornnes  tam  firmam  fidem,  ui  hic 
laudatur  fides  Centurionis,  Tantum  dic  verbum,  id 
est,  tu  verbo  imperas  naturae,  multo  potentius, 
quam  ego  meis  ministris  imperare  possum.  Fuit 
miles  Ethnicus,  et  tamen  multum  iritellexit  de  Mes- 
sia.  Estque  exemplum,  quod  Ecclesia  colligatur 
ex  gentibus  et  Iudaeis. 

Tertia  causa  est,  quia  promissiones  corporales 
semper  sunt  commonefactiones  de  spirituali  pro- 
missione.  Non  enim  possumus  petere  bona  cor- 
poralia,  nisi  prius  petamus  remissionem  peccato- 
rurn.  Oportet  semper  fidem  iustificantem  -^raelu- 
cere  ridei  et  spei  in  aliis  rebus  petendis  et  expe- 
ctandis.  Imo  promissiones  corporales  sunt  refe- 
rendae  ad  promissionem  spiritualem. 

Quarta  causa  est.  Deus  his  promissionibus 
vult  testari,  quod  velit  servare  Ecclesiam.  Ideo 
Paulus  dicit:  Pietas  kabet  promissionem  praesentis 
vitae  et  futurae.  Haec  est  insignis  sententia,  quae 
nos  monet  etiam  de  illo  Psalmi  dicto :  JSon  mortui 
laudabunt  te  Domine.  Nam  si  Ecclesia  non  serva- 
retur  divinitus  inter  istos  tumultus,  ne  quidem  es- 
set  Ecclesia  in  his  terris.  Verum  nori  modo  col- 
ligit,  sed  etiam  servat  Deus  filio  Ecclesiam  in  ge- 
nere  humano,  sicut  dicitur  in  Psalmo:  Postida  a 
me,  et  dabo  tibi  gentes,  efrc. 

Ut  igitur  certi  simus  de  hoc  mirando  Dei 
opere,    quod  velit  colligere  et  servare  Ecclesiam, 

19* 


295 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


296 


dedit  nobis  promissiones,  etiam  de  hac  vita  cor- 
porali,  et  secundum  illas  dat  nobis  cibum,  potum, 
defensionem,  hospitia,  etiamsi  simul  nos  sinit.  ex- 
periri  magnas  ealamitates,  sicut  semper  Ecclesia 
angitur,  et  concutitur  multis  modis. 

Diabolus  quaerit  undequaque  occasiones  pre- 
mendi,  et  conculcandi  Ecclesiam,  quocunque  modo, 
ut  implicet  nos  erratis,  et  peccatis,  et  cumulet  no- 
bis  poenas.  Undique  immittit  vexationes,  et  varias 
acrumnarum  dipoqfidg  excogitat. 

Inter  istas  miserias  tamen,  et  in  magna  nostra 
inhrmitate  Deus  servat  Ecclesiarn  suam,  et  tradit 
nobis  ea  in  re  consolationes  magnas  et  multas. 
Quarum  summa  comprehensa  est  in  hoc  dicto 
Psalmi:  Multue  su?it  tribulationes  iustorum:  sed  ex 
his  onmibus  liberabit  eos  Dominus. 

Has  causas  saepe  consideremus ,  et  sciamus 
hanc  esse  veram,  et  necessariam  doctrinam:  non 
e&se  similem  inanibus  cavillationibus ,  sed  sapien- 
tiam  divinitus  nobis  traditam. 

Quomodo  sunt  autem  petenda  bona  corporalia, 
item  quomodo  intelligcndae  sunt  promissiones  isto- 
rum  bonorum?  Respondeo.  In  petitione  remissio- 
nis  peccatorum,  nullam  debemus  addere  conditio- 
nem.  Sed  in  petitione  rerum  corporalium  est  con- 
ditio,  sicut  Leprosus  hic  inquit,  petens  corporale 
auxilium:  Domine  si  vis,  potes  me  mundare.  Ita 
et  nos  non  debemus  praescribere  Deo  tempus  et 
modum  exauditionis,  aut  liberationis,  sed  subiicere 
nos  voluntati  divinae,  et  acquiescere  in  ipsius  con- 
silio.  Quod  ut  rectius  intelligatur ,  consideremus 
definitionem  spei. 

Quid  est  Spes? 

Respondeo.  Est  certa  expectatio  vitae  aeter- 
nae  dandae  propter  mediatorem:  et  est  expectatio 
auxilii,  id  est,  vel  mitigationis  vel  liberationis  in 
praesentibus  malis,  secundum  voluntatem  Dei.  Haec 
definitio  ostendit,  duo  esse  obiecta  spei,  sicut  etiain 
tidei:  Unum  obiectum  est  liberatio  ultima.  Hanc 
oportet  simpliciter  certam  esse.  Et  quidem  pendet 
ea  certitudo  ex  fiducia  illa,  quod  propter  mediato- 
rem  recipiamur  a  Deo  gratis.  Alterum  obiectum 
est  corporalis  liberatio.  Liberantur  autem  alii  ali- 
ter,  et  tamen  nunquam  invocatio  est  irrita. 

Deus  iu  Ecclesia  vere  audit  vota  et  gemitus 
nostros,  nec  sinit  illa  esse  irrita,  et  dat  alias  libe- 
rationem,  alias  mitigationem.  Haec  necesse  est 
nos  discere,  ut  praestemus  Deo  hunc  cultum,  de 
quo  diciiur:    Invoca  me  iu  die  tribidationis. 

Proponamus  nobis  nostras  necessitates ,  sive 
publicas,  sive  cognatorum,  sive  parentum,  sive  ad 
nos  ipsos  pertinentes,  et  illas  afferamus  ad  Deum, 
sicut  Paulus  dicil:  Imwtescanl  coram  Deo  petitio- 
nes  et  postulationes  rcslrae.  Et  Christus  inquit: 
Assidve  orate,  et  11011  defatigewmi,  quasi  dicat, 
inoia  cruciat  homines,  et  quod  non  statim  respon- 


det  eventus,  sicut  vellemus.  Hac  mora  ne  fran- 
gamini. 

Quomodocunque  autem  se  res  habeat  de  bo- 
nis  corporalibus,  retinenda  est  semper  illa  senten- 
tia  Iobi:  Etiamsi  occiderit  me  Dominus,  tamen  spe- 
rabo  in  eo,  id  est,  quanquam  non  respondent  even- 
tus  cupiditatibus  nostris,  tamen  semper  debet  esse 
certa  nobis  ultima  liberatio. 

Haec  sunt  Principalia  in  hoc  Evangelio.  Sed 
addam  adhuc  unuin. 


De  ceremoniarum  violatione  externa. 

Christus  hic  attingit  leprosum,  ut  saepe  alias. 
Sic  argumentor. 

Lex  prohibet  attingi  leprosos. 
Christus  attingit. 

Ergo  facit    contra   legem,    et   per   consequens, 
peccat. 

Respondeo.  Messias  est  Dominus,  et  abroga- 
tor  legis.  Deinde  lex  prohibet  contrectationem 
leprosi  hoc  fine,  ne  latius  serpat  contagium.  Non 
autem  prohibet  curationem  morbi.  Ideo  si  etiam 
alius  attigisset,  ut  curaret,  non  fecisset  contra  le- 
gem.  Oportet  nos  considerare  sententiam  legis, 
non  verba  caluinniose  detorquere. 

Huc  etiam  pertinet  regula  illa  communis:  Mo- 
ralia  sunt  anteferenda  ceremonialibus.  Quam  regu- 
lam  alibi  Christus  citat,  et  exemplis  ex  oeccnomia 
sumptis  declarat,  cum  hydropicum  curat  in  Sab- 
bato.  Dicit  posse  laborem  extrahendae  pecudis  ex 
fossa  fieri  etiam  in  Sabbato,  quanto  magis  curatio 
morborum,  quae  est  opus  immediate  divinum,  et 
est  opus  supra  legem?  Non  igitur  peccat  contra 
legem  Christus  opere  sanationis,  sicut  ipse  inquit: 
Filius  hominis  est  supra  sabbatum. 

Lex  ceremonialis  est  lata,  ut  serviat  isti  po- 
litiae,  non  ut  impediat  opera  divina. 

Alibi  citat  ex  propheta  hoc  dictum:  Miseri- 
cordiam  volo,  non  sacrifiemm.  Hoc  dictum  loquitur 
de  collatione  operum  moralium  et  ceremonialium. 
Et  quidem  Hoseas  Propheta  coniungit  opera  pri- 
mae  et  secundae  tabulae:  Volo  scientiam  Dei  et 
misericordiam.  Scientia  comprehendit  agnitionem 
Dei,  et  caeteros  cultus,  quos  requlrit  prima  tabula, 
ut  sunt  timor,  fides,  dilectio,  spes,  invocatio,  gra- 
tiarum  actio,  confessio,  etc.  Per  misericordiam 
intelligit  opcra  dilectionis,  quae  requiruntur  in  se- 
cunda  tabula. 

Idem  dictum  reprehendit  etiam  Idololatriam 
Iudaeorum.  Cumulabant  enim  sacrificia  illo  tetro 
errore,  quasi  mererentur  Remissionem  peccatorum 
ex  opere  operato.     Interim  erant  sine  fide,  sine  ti- 


297 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


298 


more  Dei,  sine  dilectione  proximi,  etc.    Haec  omnia 
incidunt  in  solutionem  argumenti  propositi. 

Christus  eo  ipso,  quod  tangit  leprosum,  testa- 
tur  se  esse  Messiam;  et  leprosum  vere  a  se  mun- 
datum  esse.  Id  erat  supra  legem,  et  tamen  sum- 
mum  opus  legis',  id  est,  illustrationem  gloriae  Dei 
adiuvabat.  Deinde  attingit,  ut  monstret  ceremo- 
nias  admittere  dispensationem  in  officiis  dilectio- 
nis.  Nam  externa  ceremonia  non  obligat  semper 
in  omnibus  casibus.  Sicut  rccte  excusamus  Macca- 
baeos  pugnantes  in  Sabbato  propter  publicam  ne- 
cessitatem,  et  conservationem  veri  cultus. 


Comminatio  contra  Iudaeos. 

In  fine  textus  est  comrninatio  adversus  hypo- 
critas.  Minatur  enim  Christus  Iudaeis  exitium,  quod 
freti  lege  et  titulo  populi  Dei,  contemnebant  Evan- 
gelium,  sicut  nunc  quoque  adversarii  nostri  purae 
doctrinae  Evangelii  opponunt  titulum  Ecclesiae: 
Filii  regni,  inquit,  eiicieritur  in  tenebras  exteriores. 
Contra  vero  dulcis  consolatio  est  de  receptione 
gentium:  Multi  ab  oriente  et  occidente  venient,  et 
accumbent  cum  Abraham,  Isaac  et  lacob  in  regno 
coelorum. 


DIE  CONVERSIONIS  PAULI, 

cuius  Historia  recitatur,   Actor.  9. 

Recita  veteres  versiculos  ex  vulgaribus  obser- 
vationibus  sumptas  de  tempestatibus  huius  diei. 

Clara  dies  Pauli,  bona  tempora  denotat  anni, 
Si  fuerint  venti,  designant  proelia  genti, 
Si  fuerint  nebulae,  pereunt  animalia  quaeque, 
Si  nix  et  pluviae,  designant  tempora  cara, 
Sed  si  vult  Dominus,  convertit  omnia  solus. 

Non  est  indignum  homine  erudito,  conservare  me- 
moriam  sermonum  veterum,  quidquid  etiam  sit  de 
eventu  istarum  observationum. 

Cuias  fuit  Paulus?  ubi  natus  fuit?  Fuit  Tar- 
sensis,  id  est,  natus  in  urbe,  cui  nomen  fuit  Tarsus. 
Ubi  sita  fuit  Tarsus?  Fuit  metropolis  Ciliciae.  No- 
men  habet  a  Tarsis  filio  lavan,  et  Tarsis  est  vel 
a  Thirosch,  id  est,  inusto,  vel  larasch,  haereditas, 
possessio. 

Graeci  ignari  originis  gentium,  Etymologiam 
nominis  Tarsus,  ex  sua  lingua  finxerunt.  Et  quia 
zcLQGOi  significat  Graecis  partem  imi  pedis,  quae  est 
proxima  calcaneo,    et  eminentior  seu   altior  ante* 


riore  ac  plana  regione,  quam  usitate  vocamus  pla- 
num  pedis:  fingunt  a  iaQO(p  Bellerophontis  isthic 
fracto,  nomen  urbi  fuisse  inditum. 

Quod  Graeci  zaQcov  vocant,  nos  Germani  di- 
cimus,  ben  9iei)f)en.  Scitis  in  imo  pede  primum  esse 
digitos  pedis,%bte  3een  Postea  est  planum,  ntdCov. 
Tum  altitudo  pedis,  continua  planitiei,  seu  nedCoy. 
saepe  autem  pars  ponitur  pro  toto.  Ideo  dicunt 
Bellerophontem  pede  fracto,  cum  esset  excussus 
ex  Pegaso,  urbem  a  se  isthic  conditam,  nominasse 
Tarsum. 

Quis  fuit  Bellerophon?  Fuit  Corinthius,  filius 
Glauci,  qui  fuit  rex  vel  dominus  Corinthi,  quae 
olim  dicta  fuit  Ephyra.  Fuit  vir  praestans  ro- 
bore  corporis  et  animi.  Dictus  est  BeJlerophon- 
tes,  quasi  dicas  galeatus  interfector.  Nam  §i\leQog 
antiqua  appellatione  significat  galeam,  etsi  Graeci 
Bellerum  quendam  nominant,  primatem  Corinthio- 
rum,  quem  Bellerophon  de  medio  sustulerit. 

Cum  a  Praeto  Argivorum  rege  exceptus  esset 
hospitio,  uxor  Praeti  amore  eius  capta,  solicitavit 
eum  ad  stuprum,  et  repulsa  ab  eo,  accusavit  in- 
nocentem  apud  maritum,  qui  cum  domi  suae  eum 
interficere  nollet,  propter  ius  hospitii,  quod  ab  illo 
tamen  violatum  esse  credebat,  misit  eum  ad  soce- 
rum  in  Lyciam,  traditis  literis,  quibus  iubebatur 
interfici,  unde  proverbium  est,  de  literis  hellero- 
phontis,  quales  nos  dicimus,  literas  Uriae.  Sed 
aliquoties  ad  difhciles  pugnas  a  rege  Lyciae  able- 
gatus,  cum  semper  victor  redisset,  postremo  ad 
Chimaeram  interimendam  missus  est.  Quem  labo- 
rem  etiam,  nactus  Pegasum  equum,  feliciter  su- 
peravit. 

Est  exemplum  continentiae ,  et  defensionis  di- 
vinae.  Et  sunt  in  historiis  Ethnicorum  aliquot  eius- 
modi  narrationes,  quae  similes  sunt  historiae  lo- 
sephi.  Vos  adolescentes  mementote  has  tres  nar- 
rationes. 

Hippolytus  filius  Thesei,  cum  non  assensus 
esset  mulieri  impudicae,  novercae  suae  Phaedrae, 
accusatus  fuit  apud  patrem,  qui  fidem  adhibens 
quaerelae  uxoris,  curavit  eum,  quanquam  insontem, 
obiici  periculis.  Sed  discerptum  ab  equis  Aescu- 
lapius  incolumitati  restituit. 

Deinde  Peleus,  a  Coniuge  Acasti  regis  Thes- 
salorum,  similiter  ad  stuprum  solicitatus  est.  Sed 
cum  recusasset  ei  morern  gerere,  illa  apud  virum 
criminata  est  eum.  Acastus  obiecit  eum  centauris, 
ut  ab  his  interficeretur,  vel  ut  poetae  aliqui  fin- 
gunt,  nudatum  armis,  praebuit  feris  lacerandum. 
Fuit  autem  ei  gladius  porrectus  a  Mercurio,  quo 
se  defendit. 

Tertia  narratio  est  de  Bellerophonte ,  quem 
foemina  lasciva,  uxor  Praeti,  falso  accusavit,  quasi 
contra  ius  hospitii  vim  ei  inferre  voluisset.  Sed 
superatis  periculis    omnibus,    rex  Lyciae  virtutem 


299 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


300 


eius  admiratus,  alteram  illi  ex  filiabus  cum  regni 
parte  uxorem  dedit.  Quod  cum  audisset  Praeti 
Coniux,  Schenobaea  (hoc  enim  nomen  ei  fuit)  sibi 
ipsi  mortem  conscivit. 

Sunt  exempla  castitatis  divinitus  ornatae  prae- 
miis.     Deus  castos  adiuvat. 

Verum  Bellerophontes  felici  rerum  successu 
elatus,  cum  in  coelum  evolare  cum  Pegaso  cona- 
retur,  immisso  a  love  aestro,  equo  excussus  est, 
et  fracto  tarso,  seu  pede  imo,  postea  claudus  man- 
sit  in  omni  vita.  Incidit  etiam  in  melaneholiam. 
Vagatus  est  solus  in  agris,  ipse  suum  cor  edens, 
hominum  vestigia  vitans,  ut  inquit  Homerus.  Pe- 
gasum  Iupiter  transtulit  in  coelum,  et  inter  sidera 
reposuit. 

Videtis,  quomodo  misceantur  poeticae  phan- 
tasiae,  sed  tamen  subest  aliquid  historicum,  et  in- 
volutae  sunt  res  pulcherrimae. 

Pegasus  significat  heroicam  fortitudinem  et  pro- 
speritatem  in  rebus  magnis  gerendis.  Sed  quod 
voluit  Bellerophon  penetrare  in  coelum,  ut  videret, 
quid  ibi  rerum  Iupiter  ageret,  signitieatur,  quod 
factus  fuerit  insolentior,  et  quod  propterea  punitus 
sit  a  Deo:  sicut  Phaeton  et  Icarus  tentantes  ea, 
quae  erant  supra  vires  humanas,  finguntur  deci- 
disse  ex  alto.  Et  est  usitatum  dictum,  quod  Aclra- 
stia,  seu  Nemesis  clivina  puniat  insolentiam.  SBenn 
man  fto(&  rotrbr,  fo  fommcn  germjjUcb  bie  ftraffcn.  Deus 
superbis  resistit:  Humilibus  clat  gratiam.  Alexan- 
der  occupata  Monarchia  fit  insolens,  temulentus, 
crudelis.  Ideo  dat  poenas.  David  in  rebus  secun- 
dis  plus  sibi  indulget,  Ideo  punitur.  Pompeius  mo- 
vet  bellum  non  necessarium,  et  vincitur  a  lulio 
Caesare. 

Sit  igitur  omnibus  infixum  Salomonis  dictum: 
Beatus  homo,  qui  semper  timet,  id  est,  qui  reprimit 
insolentiam,  cohercet  errantes  impetus,  metuit  iu- 
dicium  Dei,  nihil  sciens  ae  volens  fecit  contra  Dei 
voluntatem  petulanter.  Multa  talia  se  offerunt,  in 
explicandis  fabulis  poeticis,  quas  antiquitas  illa  sic 
involuit,  ut  commonefactiones  de  rebus  magnis  es- 
sent  gratiores. 

Alii  nomen  Tarsi  ad  aliam  fabulam  referunt. 
Dicunt  Pcrseum  lirium  Iovis  et  Danaes  fuisse  con- 
ditorem  Tarsi,  et  sic  nominatain  esse  urbem  ab 
ungula  Pegasi,  quia  ibi  Pegasus  excusserit  fontem. 
Nam  xdqaog  significat  etiam  ungulam  equi.  Et  fin- 
gunt  poetae,  Pegasum  initio  fuisse  donatum  Perseo 
a  Minerva  cum  freno  aureo.  Pegasus,  ut  dixi, 
significat  motum  heroicum  fortitudinis ,  coniunctum 
cum  felicitate  et  successu  rerum  gerendarum.  Ideo 
enim  fingitur  fuisse  equus  alatus.  Frenum  aureum 
significat  sapientiam,  quia  ad  fortitudinem,  ut  sit 
felix,  oportet  accedere  consilium.  Et  haec  donan- 
tur  a  Pallade,  id  est,  Nullae  res  magnae  feliciter 
geruntur,  nisi  Deo  dante  heroicis  viris  fortitudinem, 


sapientiam,  et  successum.  Ut  heroicus  impetus  in 
Alexandro  est  motus  divinus.  Est  iuvenis,  et  vix 
natus  est  annos  21.  cum  bellum  movet  adversus 
Persas.  Macedonici  regni  potentia  fuit  impar  mon- 
archiae  Persicae:  Et  tamen  cum  30000  traiecit 
Alexander  in  Asiam.  Invasit  regnum  Persicum  in- 
structum  magnis  opibus  et  exercitibus.  Haec  for- 
titudo  in  iuvene  fuit  quiddam.  divinum.  Nec  solum 
fortitudine  excelluit,  sed  etiam  consilio.  Dissensit 
saepe  in  consiliis  publicis  a  Parmenione  et  aliis  sa- 
pientissimis  consiliariis ,  qui  diu  apud  patrem  eius 
Philippum  fuerant,  et  habebant  usum  rerum  belli- 
carum.  Ipse  tamen  consilia  multo  sapientiora  pro- 
tulit,  quibus  saepe  et  sponte  cedebant  senes  consi- 
liarii.  Denique  impetus  et  consilia  ipsius  fuerunt 
felicia.     Ita  vere  insedit  Alexander  Pegaso. 

Fons,  quem  ungula  sua  effecit  Pegasus,  sfgni- 
ficat  venam  poeticam,  cui  exercendae  occasionem 
praebent  viri  heroici,  faclis  suis  laude  dignis,  Quia 
ad  istum  fontem  Musae  dicuntur  habitasse.  Et  fa- 
cta  egregia  merentur  celebrationem. 

Nos  retinemus  Etymologiain  Tarsi  ex  historia 
Biblica,  Quia  constat  fosteritatem  lavan,  quem 
Graeci  vocarunt  Ionem,  (a  quo  et  apud  Danielem 
Alexander  eversor  regni  Persici,  rex  Jonum  appel- 
latur)  complevisse  minorem  Asiam,  item  Graeciam, 
et  vicinas  aliquas  Europae  partes:  sicut  testantur 
nomina  Aeolorum  in  minore  Asia,  ab  Elisa:  Doda- 
naeorum  in  Epiro,  a  Dodanim:  el  Macedonum,  a 
Cittim  desumta.  In  Graeca  lingua  rdqaog  significat 
etiam  latitudinem  remi.  Potest  fieri,  ut  a  civitate 
Tarso  haec  appellatio  orta  sit,  Quia  fuerunt  ibi 
nautae  et  pyratae  celebres.  Et  inde  fortassis  per 
metaphoram,  latitudo  pedis  dicta  est  TOQaog. 

Saepe  est  autem  in  scriptis  prophetarum  men- 
tio  navium  Tarsis,  pro  navibus  maris  Mediterranei, 
ut  in  Iona  dicitur,  quod  invenerit  navem  in  Tarsis, 
id  est,  in  ir.ari  Tarsensi  seu  Mediterraneo,  quod 
nomen  habuit  a  Tarso,  et  vicinis  urbibus  litora- 
libus,  quas  condidif  Tarsis  filius  Iavan.  Maria  ac- 
cipiunt  nomina  ab  aliquo  insigniori  ioco,  vel  ab 
aliqua  gente  celebri,  ut  mare  Tyrrhenum  a  populo 
Tyrrheno:  Ligusticum  a  Liguribus:  Hellesponticum 
ab  Hellesponto  dicitur. 

Etiam  in  prophanis  hisioriis  ita  nobilis  est 
urbs  Tarsus,  ut  Sardanapalus  inscripserit  suo  mo- 
nimento,  quod  ipse  condiderit  Amphialen  et  Tar- 
sum.  Fortassis  collapsam  instauravit,  sicut  in  bel- 
lis  mutantur  multa. 

Sardanapalus  fuit  initio  gloriosus.  Postea  vo- 
luptatibus  se  dedidit.  Nomen  est  valde  magnifi- 
cum.  Sar,  id  est,  princeps  militiae:  Dan  iudex: 
et  Poel  effector.  Homerus  complectitur  officia  gu- 
bernatoris  in  hoc  versu,  quem  Alexander  usurpa- 
vit  loco  Symboli: 

dfjupottQov  fiaorttvg  t'  dyaitog,  xQaiiqog  t  ai^rjxrjg. 


301 


POSTILLA  MELANTHOMANA. 


302 


Cum  hoc  versu  congruit  nomen  Sardanapali. 
Rex  debet  esse  peritus  rei  bellicae,  et  fortis  in  de- 
pellendis  extevnis  hostibus.  Debet  etiam  esse  in 
toga  iudex,  iuste  iudicans  in  rebus  controversis 
inter  subditos.  Et  non  solum  mandare,  sed  etiam 
exequi  debet.  Hodie  adhuc  est  civitas  Tarsus  et 
vulgo  vocatur  Tarso:  Cilicia  cuius  metropolis  est 
Tarsus,  hodie  nominatur  Caramania.  Fuerunt  olim 
ibi  studia.  Et  adhuc  Pauli  aetate  fuit  in  Tarso  Aca- 
demia  florentissima,  non  multum  cedens  celebritate, 
scholae  Alexandrinae,  aut  Atticae. 

In  hac  ergo  urbe  habitarunt  parentes  Pauli, 
qui  fuerunt  Iudaei,  ex  tribu  Beniamin,  Quia  genus 
ludaica,  etiam  stante  politia  fuit  dissipata  mirabi- 
liter.  Deus  voluit  eam  sic  dissipari,  credo,  ut  col- 
ligeret  passim  Ecclesiam  ex  gentibus,  Item  ut  prae- 
pararet  Evangelio  viam. 

Apparet  autem  Paulum  in  Academia  patria  li- 
beraliter  fuisse  institutum  in  bonis  literis.  Didicit 
adolescens  initia  artium,  Grammaticam,  Dialecti- 
cam,  Rhetoricam.  Legit  Poetas  et  Oratores,  sicut 
genus  sermonis  ostendit.  Utitur  enim  lectissimis 
verbis,  et  citat  interdum  aliquid  ex  poematis. 

Postea  fuit  missus  Hierosolyrnam,  ubi  sedit  ad 
pedes  Gamalielis,  id  est,  fuit  eius  auditor,  quem- 
admodum  ipse  narrat  Act.  22.  Ab  hoc  institutus 
est  in  lege,  et  traductus  ad  disciplinam  sectae  Pha- 
risaicae,  cui  mordicus  adhaesit,  donec  converte- 
retur  ad  agnitionem  Christi. 

Sed  excultum  fuisse  onjni  liberali  eruditione, 
testantur  plurima  verborum  pondera,  quae  non  tan- 
tum  ex  libris  sacris,  sed  etiam  ex  scriptis,  qualia 
sunt  illa ,  oQdoiofiuv,  Gvfjbfiifid^siv ,  vnoiud^uv ,  dva^co- 
nvQUV)  Item,  zaSaQfiaia,  neQiipfjfiaia^  daioQyoi,  danov- 
<Jot,  tcivcp cofievoi ,  et  similia  multa,  quae  passim  in 
eius  Epistolis  occurrunt:  Quae  sine  cognitione  ve- 
terum  historiarum,  et  liberali  eruditione  nec  intel- 
ligi,  nec  enarrari  possunt. 

Manifeste  etiarn  cernitur  in  eius  Epistolis  arti- 
ficiosa  ratio  disputandi,  et  ordo  congruens  ad  prae- 
cepta  methodi.  Et  velle  interpretari  Paulum  sine 
Dialectices  et  aliarum  artium  praesidiis  et  admini- 
culis,  est  sine  stellis  monstrantibus  portum,  navi- 
gare  veile  caeca  nocte. 

Quot  sunt  versus,  quos  citat  Paulus  ex  poetis 
Ethnicis?  T.es.  De  Cretensibus  citat  in  Epistola 
ad  Titum,  ex  Epimenide,  veteri  poeta: 

KQrjitg  dei  iptvaial,  xaxd  &t]QCa,  yaaitQeg  aQyat. 

Cretenses  sunt  scmper  mendaces,  malae  bestiae, 
et  ventres  ignavi.  Homines  insulares  sunt  bestia- 
les.  Sed  occasio  reprehendendi  Cretenses  de  men- 
dacio,  nata  est  ex  illorum  gloriatione,  quod  affir- 
marunt  penes  se  esse  sepulchrum  Iovis.  De  primo 
ortu  naturae  humanae,  citat  in  Actis  illud  Arati: 
tov  yaQ  xal  yivog  icfiiv  Dei  gernis  sumus.    Et  de  con- 


versatione  cum  malis,  ex  Menandro  allegat  ad  Co- 
rinthios:  <p$tCQovaw  ij&y  XQ1°~&'  ofiiXCat  xaxaC.  Cor- 
rumpunt  bonos  mores  colloquia  prava. 

Sed  cur  dicit  Paulus  se  esse  civem  Romanum, 
cum  fuerit  Tarsensis?  Ideo  hoc  dicit,  quia  Tarsus 
fuit  donata  iure  civitatis  Romanae  ab  Antonio  Trium- 
viro,  collega  Augusti.  Ex  hoc  beneficio  habuit  Tar- 
sus  idem  ius,  quod  habuerunt  Coloniae  Romano- 
rum,  videlicet  libertatem,  honores,  et  caetera  pri- 
vilegia,  communia  cum  iis,  qui  in  ipsa  urbe  Roma 
babitabant. 

Vos  adolescentes  mementote,  qui  gradus  fue- 
rint  Imperii  Romani.  Ubicunque  sunt  imperia,  ibi 
oportet  esse  ordinem,  distributionem  officiorum, 
gradus  onerum  et  immunitatum.  Ubi  non  est  ordo, 
ibi  non  est  regimen.  Paulus  nominat  imperia,  po- 
testates  a  Deo  ordinatas.  Cogitate,  quale  regimen 
esset  futurum,  aut  potius,  quanta  confusio,  si  sin- 
guli  vellent  ascendere  in  curiam,  et  esse  iudices, 
cum  liberet,  aut  si  singuli  vellent  in  militia  esse 
Capitanei? 

Gradus  igitur  fuerunt  illorum,  qui  erant  con- 
iuncti  imperio  Romano:  Primus  ordo  erat  civium: 
Secundus  Municipum:  Tertius  Vectigalium:  Quar- 
tus  Sociorum. 

1.  Cives  habebantur,  non  tantum  in  ipsa  urbe 
habitantes,  sed  etiam  in  aliis  urbibus,  quibus  in 
Italia,  vel  extra  Italiam  ius  Romanae  civitatis  da- 
tum  erat.  Hi  omnes  erant  participes  militiae,  prae- 
miorum,  honorum,  privilegiorum.  Qui  erat  civis 
Romanus,  poterat  fieri  Romae  Consul  aut  praetor, 
poterat  habere  imperium  provinciaie,  Proconsulare, 
vel  Praetorium.  Hoc  fuit  non  solum  honori,  sed 
etiam  magno  commodo.  Si  quis  biennium  fuit  in 
provincia  cum  imperio,  potuit  et  se,  et  totam  fami- 
liam  suam  ditare.  Adeo  multum  eis  accedebat,  qui 
obtinebant  provincias. 

Hoc  ius  retinebant  ii,  qui  ex  urbe  Roma,  ubi 
cives  fuerant,  alio  transferebantur  in  Colonias, 
quas  sic  nominabant:  quales  Coloniae  multae  fue- 
runt  in  Germania,  ut  Colonia  Agrippina,  (Soln  am 
9if)em.  Colonia  Tiberina,  9?ea,enfjbuva,.  Augusta  Rhe- 
torum,  Sluojburg,  etc. 

Hae  Coloniae  erant  participes  honorum,  sicut 
etiam  una  militabant.  Civis  Coloniensis  potuit  Ro- 
mae  fieri  Consul,  potuit  pervenire  ad  gubernatio- 
nem  provinciarum.  Caeteri,  qui  non  traducebantur, 
tamen,  si  donati  essent  iure  civitatis  etiam  sine 
traductione,  eodem  iure  Coloniarum  fruebantur. 
Talis  fuit  Tarsus.  Potuit  igitur  civis  Tarsensis 
quoque  adipisci  Magistratus. 

Praeterea  omnes  cives  habebant  ius  ferendi 
sufFragii.  Inde  Cicero  in  Epistola  1.  ad  Atticum 
inquit:  Videtur  in  suffragiis  multum  posse  Gallia, 
Quia  multae  Coloniae  Romanae  erant  in  Gallia 
togata. 


303 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


304 


2.  Municipes  dicebantur,  qui  militabant  una, 
sed  non  capiebant  una  honores.  Unde  componitur 
municeps?  Non  a  munere,  id  est,  dono,  sed  a 
munia  et  capio.  Munia  significant  onera  publica, 
sicut  apud  Graecos  vox  XnovQyta.  Falso  dicunt 
Papistae,  quod  Liturgia  significet  Sacrificium,  aut 
precationem:  Quo  praetextu  conantur  defendere 
Missam  suam.  Idem  significat  liTovqyCa,  quod  onus 
publicurn,  ein  gemeintev  bienft  ober  laft. 

Habebant  municipes  ius  militiae,  ut  nunc  no- 
bilitas  militat  Dominis  feudi.  3)er  abel  muf$  ben 
lefyen  Ijerrn  bienen  im  frteg.  Nec  pendebant  munici- 
pes  tributa,  nisi  quando  cives  pendebant,  Quod 
raro,  et  non  nisi  in  summa  necessitate  fiebat.  Inde 
Municipium  dicebatur,  oppidum  in  quo  erant  muni- 
cipes. 

Utebantur  municipia  suo  iure  et  legibus  pro- 

firiis.  Unde  et  sacra,  et  iura  seu  leges  municipa- 
es  dicuntur,  videlicet  sacra  et  iura  uniuscuiusque 
civitatis,  Et  Municipalia  magisteria,  id  est,  admini- 
strationes  et  officia  municipii  cuiusque.  Inter  se 
ad  conservationem  sui  municipii  pendebant  quidem 
singuli  aliquid:  sed  non  pendebant  tributa  imperio. 
In  Suetonio  est,  quod  Augustus  parcissime  de- 
derit  ius  Civitatis,  Sed  largius  dederit  ius  Latini- 
tatis.  Id  vero  fuit  ius  municipiorum.  Est  et  men- 
tio  apud  scriptores  Coloniarum  Latinarum,  quae 
differunt  a  Coloniis  Romanorum.  Coloniae  Larinae 
habebant  ius  non  civitatis  Romanae,  sed  municipii. 
Erant  participes  militiae  cum  Romanis,  sed  non 
honorum  et  Magistratuum.  In  bellis  mittebant  cer- 
tum  numerum  militum,  perinde  ut  municipia. 

Ipsi  Latini  in  urbe  Roma  initio  habuerunt  tan- 
tum  ius  municipii.  .  Cum  Torquatus  esset  Consul, 
voluerunt  Latini  ex  suo  corpore  alterum  Consulem 
creari:  Ibi  Torquatus  dixit,  se  hoc  minime  passu- 
rum,  et  si  reliqui  assenserint,  se  Latinum  Consu- 
lem  in  ipsa  Curia  interfecturum.  Postea  ista  mu- 
tata  sunt,  ut  fit,  cum  imperia  fiunt  nimis  magna, 
non  potest  ita  servari  ordo,  ut  in  principio,  cum 
sunt  minora. 

3.  Vectigales,  neque  militabant  una,  neque 
honores  capiebant,  sed  conferebant  tributa,  dabant 
pecuniam,  Non  tantum  fidei  eis  tribuebatur,  ut  si- 
mul  asciscerentur  in  militiam.  Et  tamen  quia  in 
potestate  Romanorum  erant,  fuerunt,  onerati  tribu- 
tis,  non  militia.  Non  fuit  eis  commissa  defensio 
Reipublicae.  Nec  fuit  eis  permissum  ius  armorum, 
ne  possent  rebellare.  Haec  fuit  species  quaedam 
servitutis,  et  sic  Christiani  sub  Turca  coguntur 
dare  tributum.  Singula  capita  coguntur  numerare 
drachmam  auri,  etnen  »ngert(cr)en  gulben.  Si  paterfa- 
milias  habeat  decem  capita  in  sua  familia,  cogitur 
tot  aureos  ungaricos  pendere,  quod  certe  mul- 
tum  est.  Imperium  Turcicum  est  magna  tyrannis, 
in  hac  ultima  senecta  mundi.    Et  tamen  credo  non 


fuisse  mitiorem  servitutem  aliquandiu  in  populo 
ludaico  post  reversionem  ex  captivitate  Babylo- 
nica.  Esdras  dicit,  se  non  velle  a  populo  quadra- 
ginta  siclos  postulare,  quos  pendebant  patresfami- 
lias  prioribus  capitaneis.  Id  etiam  valde  multum 
fuit,  quod  singuli  patresfamilias  cogebantur  viginti 
thaleros  pendere  praefectis.  Ipse  remittit  hanc 
pensionem,  prohibet  etiam  usuras. 

Appianus  scribit,  quod,  quando  occupaverunt 
Romani  provinciam,  coacti  sint  provinciales  pen- 
dere  Romanis  decimas.  Hoc  fuit  tolerabile.  Sed 
magis  magisque  creverunt  onera.  In  quarto  libro 
Esdrae  inter  miserias  ultimi  temporis  recensetur, 
quod  crescent  tributa  et  superindicta ,  ut  iam  in 
omnibus  regnis  creverunt. 

Vere  nunc  imperia  postrema  sunt  fiovlifitai,. 
Nos  dicimus  einen  tt)o(f6fmnger,  cum  aliquis  semper 
appetit  cibum,  et  tamen  effundit  rursus,  neque  ali- 
tur.  Ita  reges  et  principes  hoc  tempore  exugunt 
subditos,  et  rursus  profundunt.  Neque  ipsi  quid- 
quam  iuvantur.  Non  dico  de  hoc  aut  illo  prin- 
cipe.  Nihil  ea  res  ad  me  pertinet.  Tantum  ado- 
lescentibus  expono  vocabula.  Er  loquor  de  mise- 
riis  omniurn  regiminum,  et  de  njstris  peccatis,  quae 
merentur  poenas.  Regimina  iam  ruunt.  Imperium 
ruit.  Omnia  tendunt  ad  finem.  Instat  dies  Do- 
mini,  et  utinam  se  cito  Dominus  ostendat  suae  Ec- 
clesiae  visibiliter. 

In  Esaia  est:  Videbunt  Regem  honoratum  et 
florentem,  id  est,  videbunt  bona  imperia.  Haec 
numerantur  inter  praemia  sanctorum.  Quando  Deus 
peculiari  gratia  vult  dignari  sanctos,  dat  eis  bo- 
num  regimen. 

In  his  nostris  regionibus,  Dei  beneficio,  me- 
diocris  pax  fuit  ante  proximum  bellum.  Et  miti- 
gavit  Deus  etiam  belli  istius  exitum.  OremusDeum, 
ut  deinceps  quoque  parcat  miseris  reliquiis  Eccle- 
siae.  Nescitis,  quam  grave  sit,  cum  imperia  sunt 
incerta  et  tyrannica,  et  optimi  viri  interficiuntur 
contra  voluntatem  Dei,  et  iura.  Deus  conservet, 
doceat,  et  gubernet  nos. 

Haec  considerate,  cum  auditis  istas  grammati- 
cas  expositiones,  et  historica,  quae  nos  de  magnis 
rebus  commonefaciunt. 

4.  Socii  fuerunt ,  qui  ultro  se  adiunxerunt 
Romanis.  Tales  fuerunt  reges  aliqui ,  et  civitates, 
quae  non  erant  vectigales ,  neqae  municipes:  Sic 
Athenae  aliquando  fuit  socia  civitas. 

Maccabaei  fuerunt  socii  Romanorum  ex  certa 
formula.  Sunt  eius  rei  adhuc  quaedam  umbrae 
in  Germania.  Aliud  est  civitas  imperii,  aliud  li- 
bera  civitas.  Argentina  est  libera  civitas,  et  certo 
modo  adiuncta  imperio.  ©tragburg  tft  eine  fretyftabt. 
Non  potest  ei  Imperator  quidlibet  imperare,  sicut 
aliis  civitatibus  subditis.  Augusta,  Noriberga  sunt 
civitates  imperii.     Sed  puto  olim  quoque  saepe  sic 


305 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


306 


accidisse,  ut  sociae  civitates  duriter  haberentur, 
sicut  dicitur:  Minores  aves  devorantur  a  maioribus, 
tiie  groffen  »oge(  freffen  bie  fler/nen. 

Hodie  nostrum  imperium ,  quod  adhuc  habe- 
raus ,  est  nnagni  nominis  umbra. 

Quo  consilio  seu  tine  Paulus  contra  vim  mili- 
taris  praesidii  Actorum  22.  et  postea  in  provoca- 
tione  ad  Imperatorem  Actor.  25.  profitetur  se  esse 
civem  Romanum?  Quia  non  licebat  ad  supplicium 
rapi,  aut  interfici  quenquam  civium  Romanorum  in- 
dicta  causa,  vel  ut  ipse  loquitur,  indemnatum:  Non 
licebat  etiam  de  capite  civis  Romani  iudicari  ab  ali- 
quo  provincialium  Magistratuum  in  causa  dubia,  id 
est,  quae  non  expresse  definita  erat  legibus  impe- 
rii  Romani :  Qualis  tunc  erat  ista  de  religione  con- 
troversia,  quae  Paulo  intercedebat  cum  Iudaeis, 
quae  nihil  pertinebat  ad  leges  Romanae  Reipublicae. 

Fuit  hoc  magnum  privilegium  civium  Romano- 
rum.  Antequam  fieret  Monarchia  Romae,  fuit  for- 
ma  politiae  Democratica  post  expulsos  reges,  quia 
fuit  provocatio  ad  populum.  Publicola  (id  est,  po- 
puli  cultor)  tulit  legem,  ut  esset  provocatio  a  Con- 
sulibus  ad  populum.  Non  licuit  de  capite  civis  Ro- 
mani  in  casu  non  expresso  legibus  iudicare,  nisi 
Comitiis  Centuriatis.  Cicero  provocavit  ad  Comi- 
tia  Centuriata,  id  est,  ad  cognitionem  et  suffragia 
populi.  Galba  est  absolutus  a  populo.  Liberatus 
est  suffragiis  populi,  quanquam  in  causa  mala. 

Hoc  ius  populi  fuit  postea  translatum  ad  Im- 
peratorem,  sicut  in  caeteris  etiam  rebus  potestas 
summa  ad  eum  delata  est. 

Quaero:  An  prorsus  non  licuerit  Magistratui 
provinciali  pronuntiare  de  capite  civis  Romani  in 
provinciis? 

Respondeo.  Si  causa  erat  manifesta,  ut  in  ca- 
su  seditionis,  rebellionis,  vel  laesae  maiestatis. 
Item  si  quis  commiserat  caedem,  et  ea  esset  noto- 
ria,  tum  leges  Romanae  praescribebant,  quid  agen- 
dum  esset,  Quia  expetlit  Reipublicae,  ut  mali  ho- 
mines  tollantur  ex  provinciis.  Imo  Necessitas  est, 
tollere  latrones,  prohibere  latrocinia.  Sed  quando 
casus  ambigui  incidebant,  id  est ,  quando  quaestio 
fuit  dubia ,  de  ea  re,  de  qua  non  fuit  constituum 
legibus,  non  licuit  statuere  Magistratui  provinciali. 

Talis  fuit  causa  Pauli,  Quia  Romani  permitte- 
bant  varias  religiones:  Iudaeis  Iudaicam,  Graecis 
Graecam ,  aliis  aliam  religionem  et  cultuin.  Fuit 
magnum  hoc  beneficium,  quod  Iudaica  gens  illis 
postremis  temporibus  retinuit  aviovoplav  templi.  Ac- 
cusabant  autem  Iudaei  Pauium  de  religione.  Ibi 
non  licuit  Magistratui  provinciali  pronuntiare:  sicut 
alibi  etiam  propter  religionem  non  licebat  provin- 
ciali  Magistratui  quenquam  interficere,  praesertim 
civem  Romanum,  antequam  sunt  missa  edicta  de 
persecutionibus  Christianorum,  quod  posteafactum 
est. 

MELAKTH.  OPER.  VOL.  XXIT. 


Utitur  ergo  Paulus  politica  defensione.  Quod 
exemplum  observandum  est.  Tu  potes  ac  debes 
te  defendere  contra  latronem.  Imo  cum  in  defen- 
sione  vitae  tuae  occidis  latronem,  non  iniuste  fa- 
cis.  Sic  Paulus,  cum  habeat  iniquum  provincialem 
praesidem,  reprimit  eum  non  sophistice,  non  fu- 
cate,  sed  proposito  fundamentali  iure.  Defendit 
se  isto  privilegio  civium  Romanorum.  Et  recte  fe- 
cit.  Deus  constituit  imperia,  ut  sint  honori  bonis, 
et  terrori  malis. 

Etsi  multum  est  confusionum  in  politiis,  tamen 
magnum  bonum  est  bonis  hominibus,  qualiscunque 
ordo,  quo  utendum  est  ad  iustam  et  legitimam  de- 
fensionem.  Si  Paulus  non  allegasset  ius  in  defen- 
sione  vitae,  non  recte  fecisset.  Confirmasset  ty- 
rannidem  et  latrocinia. 

Unde  Paulus  accepit  nomen,  cum  historia  in 
Actis  eum  nominet  etiam  Sauleio  ?  Consentaneum 
est  eum  fuisse  binominem,  et  ab  Hebraeis  Saulem, 
a  Romanis  Paulum  fuisse  nominatum.  Saulus  no- 
men  familiare  fuit  in  familiis  tribus  Beniamin,  pro- 
pter  memoriam  regis  Saul.  Et  significat  hoc  no- 
men  idem,  quod  postulatus.  Fuit  autem  Paulus  ex 
tribu  Beniamin.  Nomen  Pauli  fuit  usitatum  Lati- 
nis.     Significat  idem,  quod  pauxillus,  vel  pusillus. 

Romani  multi,  nobiles  et  celebres  viri,  dele- 
ctati  fuerunt  hoc  nomine.  Hebraeis  Poel  significat 
effectorem ,  ab  efficiendo.  Id  congruit  ad  Paulum 
Apostolum,  qui  magnam  Ecclesiam  colligit  ex  Iu- 
daeis  et  gentibus.  Apud  Graecos  navXa  significat 
quietem.  Iunxit  Paulus  Graecam  Ecclesiani  cum 
Iudaica.  Interim  est  Paulus,  id  est,  contemptus 
et  spretus  Latinis ,  sicut  tandem  interfectus  est 
Romae. 

Ista  Grammatica  volui  primum  dicere,  ne  sitis 
plane  rudes  talium  rerum:  et  ut  excitetur  in  vobis 
diligentia:  Quia  quorundam  est  nimis  agrestis  et 
barbarica  inscitia.  Vereor,  ne  paulo  post  ingruat 
crassa  quaedam  barbaries.  Qnod  cum  fiet,  cre- 
scent  confusiones.  Satis  nunc  est  monstrosarum 
opinionum.  Et  tamen ,  si  accesserit  barbaries, 
erunt  multo  maiores  tenebrae.  Quando  manet  ali- 
quid  lucis,  et  diligentia  viget  in  considerandis  vo- 
cabulis,  phra^ibus,  historiis,  facilius  possunt  evol- 
vi  pleraque,  in  maioribus  etiam  disputationibus. 


De  locis  doctrinae. 


Iam  dicemus  de  locis  doctrinae,  qui  sunt  co- 
gitandi  in  historia  Pauli.  Hic  quaero  primum  in 
genere:  Quare  necesse  est  nosse  historias  sancto- 
rum  in  Ecclesia? 

Respondeo.     Sicut  in   qualibet  Republica   ue- 

20 


307 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


308 


cesse  est  sciri  historiam  eorum,  qui  praefuerunt 
rerum  administrationi :  Sic  praecipuonim  luminum 
Ecclesiae  historia  tenenda  est,  propter  ipsam  Ec- 
clesiam.  Ipsius  vero  Ecclesiae  perpetua  historia, 
quantum  sciri  potest,  propter  has  causas  conside- 
randa  est. 

Primum  ut  sit  testimonium  de  hoc  articulo 
Symboli;  Credo  Ecclesiam  sanctam  Catholicam,  id 
est,  Credo  genus  humanum  ideo  conditum  esse  et 
conservari  a  Deo,  ut  inde  eolligatur  filio  Dei  ae- 
terna  haereditas:  Item  Credo  illam  esse  Ecclesiam 
veram,  discernendam  ab  aliis  gentibus  et  sectis, 
quae  doctrinam  scriptis  Prophetarum  et  Apostolo- 
rum  coinprehensam,  amplectitur,  profitetur,  et  con- 
servare  ac  propagare  studet  incorruptam.  Deni- 
que  credo  sernper  esse,  et  perpetuo  usque  ad  con- 
summationem  saeculi  talem  fore  in  terris  Ecclesi- 
am,  et  hanc  mirabiliter  conservari,  regi,  protegi, 
intei1  tot  insidias  Diabolorurn,  inter  tantos  furores 
multiplicium  hostium,  inter  tot  et  tanta  pericula, 
iuter  confusiones  tristissimas  huius  vitae,  inter 
ruinas  imperiorum. 

Haec  est  magna  et  necessaria  causa  conside- 
rationis  historiae  Ecclesiae,  et  quotidie  cogitanda 
in  invocatione.  Debemus  agnoscere,  quod  sit  ali- 
qua  Ecclesia  electa  omnibus  temporibus,  et  quae 
sit  illa,  et  quod  sit  mansura  usque  ad  universalem 
mortuorum  resurrectionem  seu  usque  ad  diem  ulti- 
mi  iudicii. 

Secunda  causa  est,  ut  exuscitentur  animi  ad 
gratiarum  actionem,  quod  se  patefecit,  quod  do- 
ctrinam  suam  tradidit,  quod  semper  colligit  sibi 
coetum  aliquem,,eumque  conservat,  gubernat,  de- 
fendit,  et  subinde  instaurat  ac  renovat  ministerium 
Evangelii,  et  saepe  obscuratam  lucem  veritatis 
coelestis  rursus  accendit,  missis  et  excitatis  or- 
ganis  idoneis,  quae  ad  Ephesios  cap.  4.  nominstim 
recensentur:  Ascendit  in  altum,  captivam  duxit  ca- 
ptivitatem,  dedit  dona  hominibus,  alios  quidem  Pro- 
phetas,  alios  Aposlolos,  alios  Evangelistas ,  alios  Pa- 
stores,  alios  doctores,  ut  aedijicetur  corpus  Ecclesiae, 
et  ne  quclibet  vento  doctrinae  circumferamur. 

In  huius  causae  consideratione  laetari  debe- 
mus,  cum  cernimus,  quae  et  ubi  fuerit  vera  Eccle- 
sia,  et  cum  discernimus  doctrinae  genus,  quod  est 
Ecclesiae  proprium,  ab  imposturis  et  mendaciis 
aliarum  sectarum.  Item  debemus  laetari,  quod  con- 
servatur  Ecclesia,  et  quod  nos  etiam  sumus  vo- 
cati  ad  societatem  Ecclesiae. 

Debent  in  nobis  esse  assidui  gemitus,  prp  Ec- 
clesiae  propagatione,  et  pro  nostri  etiam  guber- 
natione,  qui  sumus  membra  Ecclesiae.  Subinde 
sic  cogitemus:  Ago  tibi  gratias  aetcrRe  Deus,  Pa- 
ter  Domini  nostri  Iesu  Christi,  Conditor  coeli  et 
terrae,  et  Ecclesiae  tuae,  una  cum  filio  tuo,  et  Spi- 
ritu  sancto,  quod  te  patefecisti,  quod  misisti  filium 


tuum  Dominum  nostrum  Iesum  Christum,  quod  col- 
ligis  et  servas  Ecclesiam,  quod  me  vocasti  ad  Ec- 
clesiae  societatem:  Tuere,  rege,  serva  hunc  coe- 
tum,  Accende  in  corde  meo  veram  lucem,  et  rege 
me  Spiritu  sancto. 

Haec  quotidie  in  gratiarum  actione  erga  Deum, 
et  in  precibus  nostris  repetere  debemus. 

Tertia  causa  discendae  et  considerandae  hi- 
storiae  Ecclesiae  est,  ut  confirmetur  in  nobis  fides 
de  certitudine  doctrinae,  quam  profitemur,  quando 
videmus,  per  quos  sit  doctrina  propagata,  quibus 
testimoniis  singuli  ornati  fuerint,  quod  doctrinae 
genus  circumtulerint,  quem  gradum  vocationis  te- 
nuerint:  quomodo  pene  continua  successio  fuerit 
doctorum  Ecclesiae. 

Apud  Salomonem  legitur  in  Canticis:  Eccle- 
siam  ordinatam  esse,  ut  castrorum  acies  ordinata 
est.  Nihil  pulchrius  est,  instructa  acie  militari,  in 
qua  milites  singuli  consistunt  suo  loco:  Sic  quan- 
quam  Ecclesia  aliis  atque  aliis  temporibus,  foris 
alias  squalidior,  alias  minus  deformis  apparet,  ta- 
men  cum  considerantur  lumina  Ecclesiae,  id  est, 
doctores  praecipui  omnium  temporum,  et  quasi 
corpus  totum  Ecciesiae,  inde  usque  ab  initio  mundi 
ad  nostram  aetatem,  animo  subiicitur,  vere  pul- 
chrum  est  spectaculum. 

Deinde  ut  in  praeliando  illi,  qui  sunt  in  prima 
acie,  primi  dimicant:  cum  vero  aliquis  ex  iis  cadit, 
mox  in  eius  locum  alter  succedit,  ex  secundo  or- 
dine,  velut  in  ipsum  vestigium  prioris  insistens:  sic 
perpetua  et  quasi  continuata  series  est  successio- 
nis  doctorum  et  gubernatorum  Ecclesiae,  subinde 
submissis  et  substitutis  aliis  atque  aliis  in  loca  seu 
vestigia  eorum,  qui  divinitus  evocati  tanquam  de 
statione  sua  decesserunt. 

In  locum  primi  parentis  Adae,  extincto  Abele, 
succedit  Seth.  Ex  huius  posteris  succedunt  sibi 
invicem  Enoch,  Mathusalem,  Noah.  Cuius  succes- 
sores  post  diluvium  fuerunt  Sem,  qui  et  Melchise- 
deck  putatur  esse,  Abraham,  Isaac,  Iacob,  deinde 
patres  in  Aegypto,  et  ex  his  loseph  in  primis,  Post 
cuius  mortem,  cum  Israelitae  dura  servitute  preme- 
rentur  in  Aegypto,  excitatur  Moses.  Huic  succes- 
sit  Iosue,  Samuel,  David,  Elias,  EHsaeus,  Esaias, 
Hieremias,  Daniel,  Aggaeus,  Malachias.  Secuti  sunt 
Maccabaei,  post  quorum  aetatem,  interfectis  mul- 
tis  senibus,  Deus  excitavit  Simeonem,  Zachariam 
patrem  Baptist&e,  et  alios.  Ita  semper,  fere  in 
eadem  vestigia  successerunt  aliqui,  quorum  alii 
fuerunt  in  maioribus  difficultatibus,  alii  paulo  tran- 
quilliorem  gubernationem  tenuerunt. 

ln  novo  Testamento  lohannes  Baptisia  eot  prae- 
cursor  Domini.  Tum  Christus  ipse  indutus  carne 
fit  caput  ministerii  visibilis.  Hic  mittit  Apostolos, 
quos  secuti  sunt  longa  serie  doctores  et  Episcopi, 
Ignatius,    Polycarpus,    Irenaeus,    Gregorius    Neo- 


309 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


310 


caesariensis,  Athanasius,  qui  magna  certamina  susti- 
nuit  cum  Arianis.  Postea  Augustinus,  qui  refuta- 
vit  errores  Peldgianorum.  Item  Prosper,  et  aiii 
multi  boni  ac  docti  viri,  quorum  aiii  aliis  rectius 
senserunt 

Inter  ipsos  Monachos  fuit  Bernhardus,  qui  fun- 
damentum  fidei  retinuit  et  propagavit,  post  quem 
etsi  paulatim  errores  invecfi  sunt,  et  plaerique  su- 
per  fundamentum  fere  nihil  aliud  nisi  stipulas  ex- 
truxerunt,  aliqui  tamen  subinde  taxarunt  idola  Pon- 
tificia.  Multum  lucis  habuit,  etiam  ante  haec  tem- 
pora  Taulerus:  Et  patrum  nostronnn  memoria  fuit 
valde  doctus  vir,  cuius  scripta  extant,  Wesselus 
Groniugensis.  Nomen  Wesselus  puto  esse  nomen 
Basilii.  Amlivi  Capnionem  narrantem  de  eo,  quod 
Parisiis  expulsus  sit  propterea,  quia  dogmata  quae- 
dam  scholasticorum  improbarit.  De  plaerisque  ca- 
pitibus  reiigionis  Evangelieae  sensit  idem,  quod  a 
nobis  nunc  traditur,  postquam  nostra  aetate  repur- 
gatio  Ecclesiae  facta  est,  et  lucem  Evangelii  splen- 
didiorem  Deus  mirabilibus  occasionibus  iterum  ac- 
cendi  voluit. 

Scripla  Wesseli  sunt  bona,  si  quis  cum  qua- 
dam  dexteritate,  et  non  caviliatorie  iudicet.  Dei 
benefiuio  iam  singula  traduntur  explicatius.  Non 
babuit  tunc  muhos,  cum  quibus  conferre  posset 
sententias  suas.  Magfe  illustrantur  res,  quando 
plures  conferunt  studium  et  operam,  sicut  dicitur, 
o[ulCa  tiext  zi^vag'.  Ferrwm  ferro  acuilur,  sic  vir 
viruni  acuit.  Cuin  res  agitantur,  et  fiunt  collatio- 
nes  sententiarum,  non  tantum  excitantur  ingenia 
ad  inquirendos  fontes  doctrinarum,  sed  etiam  con- 
firmantur  animi,  et  res  ipsae  fiunt  illustriores. 

Capnio  narrabat  Wesseli  morem  fuisse,  ut  par- 
tem  temporis  tribueret  lectioni  Bibliorum  bebraicae, 
quia  fuit  bene  doctus  in  linguis,  partem  vero  tri- 
bueret  aliis  docendis.  Docuit  autem  simul  he- 
braice,  et  doctrinae  Ecclesiae  summam  explicavit, 
et  coniunxit  philospphica.  Postea  conseuuit  in  Phry- 
sia.  Et  scripsit  mihi  Pater  seu  pvior  Groningensis, 
ante  multos  annos,  se  audivisse  illius  colloquia 
cum  Rodolpho  Agiicola,  de  iisdem  rebus,  quae 
nunc  proponuntur  in  nostris  Ecclesiis. 

Sic  igitur  servavit  Deus  veritatem  omnibus 
ternporibus  in  aliquibus  membris.  Et  subinde  in- 
stauravit  ac  renovavit  ministerium  et  Ecclesiam. 
Id  monstrat  haec  ipsa  series  continua  successionis 
piorum  doctorum  in  regimine  Ecclesiastico:  Quam 
intuentes,  confirmemus  fidem  de  perpetua  praesen- 
tia  filii  Dei  in  Ecclesia,  et  de  veritate  doctrinae, 
quam  sonamus,  et  amplectimur,  et  quam  ad  poste- 
ros  transmitlere,  singuli  suo  loco  studere  debemus. 

Plurimum  etiam  ad  confirmandam  fidem  prod- 
est,  cum  non  modo  consideramus,  quomodo  conti- 
nuata  serie  successerint  sibi  invicem  sancti,  et  quid 
quisque  sanctorum  docuerit,  sed  etiam  cum  miran- 


das  eorum  vocationes,  mirandos  item  eventus  et 
liberationes  cogitamus.  Nam  his  testimoniis  divi- 
nis  et  ipsum  doctrinae  genus  sancitur,  et  quasi 
obsignatur,  et  privatim  in  nobis  accenditur  et  ali- 
tur  fiducia  erga  Deum,  ut  statuamus  nobis  quoque 
Deum  arTuturum  esse,  sicut  iilos  constat  divinitus 
exauditos  et  adiutos  esse.  Sic  enim  et  Psalmo  34. 
singulis  Ecclesiae  membris  commendatur  talium 
exemplorum  pia  cogitatio,  cum  inquit  David:  Jste 
pauper  clamavit,  et  Dominus  exaudivit  eum.  Jgitur 
ei  vos  accedite  ad  eum. 

Quarta  causa,  cur  aspicienda  sit  historia  Ec- 
clesiae,  est,  ut  excitemur  ad  studium  imitationis 
earum  virtutum,  quae  lucent  in  sanctis  in  vita  pri- 
vata  et  publica,  Quia,  etsi  non  possumus  imitari 
seu  assequi  illarum  virtutum  gradus  et  excellen- 
tiam,  tamen  initia  in  nobis  esse  debent,  et  ea  quo- 
tidianis  exercitiis  fovenda  et  aue,enda  sunt.  Nam  et 
in  sanctis  virtutes  fuerunt  dona  Dei,  sed  ipsi  dona 
ista  exerenerunt,  £t  diligentia  sua  retinere  studue- 
runt,  non  excusserunt  dona  Dei.  Ut  ergo  ipsi  fidem, 
invocationem,  dilectionem.  tolerantiam,  lenitatem, 
fortitudinem,  constantiam  praestiterunt,  et  in  omni 
officio  diligentes  fuerunt:  Sic  in  tota  obedienfia 
Deo  debita,  et  in  officiis  vocationis  nostrae  ad  imi- 
tandum  nobis  proponamus  exempla  iliarum  virtu- 
tum,  et  petamus  a  Deo,  ut  similes  virtutes  in  nobis 
accendat,  tueatur,  et  confirmet,  nec  ignavia  aut  pe- 
tulantia  nostra  excutiamus  initia  donorum  spiritus 
sancti. 

Sed  ut  xaxot^rjXia  vitetur,  sciendum  est,  primum 
Exempla  ad  regulam  accommodanda  esse:  et  he- 
roica,  quae  sunt  inimitabilia,  discernenda  esse  ab 
iis,  quae  possunt  esse  Communia  in  omnibus.  De- 
inde  et  vocationurn  diversitas,  et  donorum  dissiniili- 
tudo  consideranda  est.  Ego  non  debeo  pugnas 
Davidis  in  acie  imitari,  sed  officium,  quale  mihi 
attributum  est,  fideliter  facere,  in  docendo. 

Haec  est  generalis  doctrina  de  utilitatibus  hi- 
storiae  Ecclesiae,  ad  quam  referenda  est  comme- 
moratio  de  sanctis,  quos  constat  illustrasse  ac  pro- 
pagasse  doctrinam  a  Deo  traditam.  Prorsus  autem 
alia  resest,  quod  adversarii  dicunt,  sanctos  invo- 
candos  esse,  vel  ut  opitulatores ,  vel  ut  media- 
tores. 

Nullo  modo  ad  ulluin  sanctum  facienda  est 
invocatio,  sed  dirigendae  sunt  preces  nostrae  ad 
patrem  Domini  nostri  Iesu  Christi,  et  ad  ipsum 
filium  Dominum  nostrum  Iesum  Christum  et  spiri- 
tum  sanctum.  Et  fiducia  nostra  in  invocatione  niti 
debet  uno  et  solo  mediatore  Christo.  Hic  honos 
non  est  transferendus  ad  prophetas  aut  Apostolos, 
aut  Mariam,  aut  quemlibet  alium  sanctum.  Impro- 
banda  igitur  et  fugienda  est  hominum  mortuorum 
invocatio.  Est  enim  Ethnicus  mos,  qui  et  Deos 
multos  et  homines  mortuos,  qui  virtute  aut  rerum 

20* 


311 


PHIL.  MEL.  SCFIPTA  EXEGETICA. 


312 


gestarum  gloria  antecelluerunt ,  quos  heroas  illi 
vocabant,  ut  Herculem,  Quirinum,  et  similes,  in- 
vocare  soliti  sunt. 

Nunc  in  praesenti  historia  Pauli  Apostoli  quae- 
ramus  locos  illos  praecipuos,  qui  in  singulorum 
sanctorum  historiis  observandi  sunt:  Videlicet: 
1.  Quae  fuerit  vocatio  eius,  et  quomodo  seu  quam 
mirabiliter  sit  vocatus.  2.  Quam  doctrinam  defen- 
derit.  3.  Quae  habuerit  testimonia  divinitus  addita 
doctrinae.  4.  Quas  aerumnas  expertus  sit,  et  quas 
liberationes.    5.   Quae  habuerit  exercitia  voluntaria. 


De  vocatione  Pauli. 

Hic  duo  se  offerunt  consideranda.  Primum, 
quod  vocatus  fuerit  ad  munus  Apostoli.  Deinde 
quomodo  sit  conversus,  cum  prius  fuisset  perse- 
cutor  Christi  et  Ecclesiae. 

Apostolus  ipse  passim  in  titulis,  et  exordiis 
suarum  Epistolarum  facit  mentionem  suae  vocatio- 
nis,  ad  commendandam  autoritatem  sui  ministerii. 
Nominat  se  xlrjiov  cctvogtoXov,  id  est,  Apostolum  im- 
mediate  et  singulari  modo  vocatum,  et  hoc  urget 
ad  Galatas.  Discernantur  igitur  gradus  vocationum. 
Alia  est  mediata,  quae  fit  ordinarie  ab  Ecclesia, 
seu  ab  hominibus.  Alia  est  immediata,  qualis  est 
vocatio  prophetica  et  Apostolica,  cum  Deus  ipse 
excitat,  et  testimoniis  divinis  ornat,  quos  vult  au- 
diri  ab  aliis  in  Ecclesia,  tanquam  non  errantes  de 
doctrina. 

Haec  vocatio  immediata  multo  est  superior 
mediata  seu  communi  vocatione,  Quia  qui  mediate 
vocantur,  sunt  alligati  ad  scripta  Apostolorum  et 
prophetarum,  nec  habent  aliud  testimonium,  quod 
non  errent,  nisi  illa  ipsa  scripta  prophetica  et  Apo- 
stolica.  Prophetae  subinde  repetunt  haec  verba  in 
suis  concionibus:  Haec  dicit  Dominus,  Et,  Sic  lo- 
cutus  est  Dominus:  ut  doceant,  ipsorum  concionibus 
credendum  esse,  tanquam  voci  de  coelo  sonanti. 
Hoc  fine  inculcat  etiam  Paulus  vocationem  suam 
ad  munus  Apostoli,  ad  quod  ait  se  invitum  et  aver- 
santem  Evangelium,  pertractum  esse. 

Sed  quia  citavimus  antea  dictum  Pauli  ad  Ephe- 
sios  de  donis,  quae  filius  Dei  sedens  ad  dextram 
patris  dat  hominibus:  jepetamus  discrimina  appel- 
lationum. 

Quid  erat  propheta  in  veteri  Testamento? 
Propketa  in  illo  populo  fuit  persona  immediate  vo- 
cata  a  Deo,  ad  illustrandam  promissionem  de  Mes- 
sia.  (Haec  enim  praecipua  pars  muneris  prophetici 
erat.)  Postea  etiam  ad  aliqua  consilia  politica:  et 
habuit  testimonia,  quod  non  erret.  Non  volumus 
ista  subtilissime  persequi.  Loquor  de  plerisque. 
Qui  delectantur  cavillationibus,  iis  nihil  dici  potest, 


quod  non  labefactare  studeant.  Nos  simus  con- 
tenti  mediocri  explicatione.  Ita  Moses  fuit  Pro- 
pheta.  Sic  Elias,  Elisaeus,  Ieremias,  Daniel,  Hag- 
gaeus,  fuerunt  prophetae,  declararunt  promissio- 
nem  Evangelii,  sicut  Petrus  inquit  in  Actis:  Huic 
omnes  prophetae  testimonium  perhibent,  accipere  re- 
missionem  peccatorum  per  nomen  eius,  omnes,  qui 
credunt  Enangelio. 

Deinde  adhibiti  sunt  ad  gubernationem  politi- 
cam,  aut  certe  ad  aliquam  partem  consiliorum 
politicorum.  Moses  fuit  dux  populi  Dei,  David 
rex,  Samuel  iudex.  Esaias  consiliis  suis  iuvat 
Ezechiam  contra  Sennacherib.  Ieremias  dat  con- 
silium  leconiae  de  spontanea  deditione.  Elisaeus 
unxit  tres  reges.  Daniel  fuit  praefectus  in  Susis. 
Haggaeus  rexit  consilia  de  reditu  ex  Babylone. 
Omnes  autem  isti  habuerunt  testimonia  divinitus, 
quod  non  errarent. 

Quid  est  Apostolus?  Nihil  interest  inter  pro- 
phetam  et  Apostolum,  quam  quod  Apostoli  nihil 
habuerunt  negotii  cum  politia  Israelitica ,  aut  ulla 
parte  administrationis  aliarum  Rerumpubliearum. 
Sed  recitemus  definitionem.  Apostolus  est  persona 
immediate  vocata  a  Deo  ad  docendum  Evangelium, 
quocunque  loco,  (Habet  enim  vocationem  univer- 
salem,  non  alligatam  uni  loco)  et  habet  testimo- 
nium  doctrinae,  quod  non  erret,  nec  habet  manda- 
tum  ad  tenendam  vel  regendam  gubernationem  po- 
liticam.  Deus  ornavit  non  modo  prophetas,  sed 
etiam  Apostolos  testimonio  Spiritus  sancti,  et  mira- 
culis,  ut  certum  esset,  doctrinam  eorum  divi- 
nam  esse. 

Evangelista  est  persona  mediate  vel  immediate 
I  vocata  ad  docendum  Evangelium  in  multis  locis. 
Erant  enim  aliqui,  qui  subinde  mittebantur  aut  vo- 
cabantur  ad  diversas  Ecclesias ,  ut  ibi  Evangelium 
docerent.  Tales  scribit  Eusebius  nominatos  esse 
Evangelistas,  et  celebrat  Pantaenum,  lectorem 
scholae  Alexandrinae,  qui  pervagatus  fuit  multas 
Ecclesias  in  Oriente,  et  eas  erudiit.  Noster  Pastor 
Iohannes  Bugenhagius  potest  dici  Evangelista,  quia 
praedicavit  in  multis  locis,  et  diversas  Ecclesias 
constituit. 

Pastor  seu  Episcopus  est  persona  mediate  vo- 
cata  scilicet  per  Ecclesiain^  ad  docendum  Evange- 
lium,  et  ad  publicam  administrationem  Sacramen- 
torum  in  loco  certo.  Debet  autem  doctrinam  ac- 
cipere  ab  Apostolis,  seu  recitare  doctrinam  traditam 
ab  Apostolis,  et  cum  ab  hac  discedit,  errat,  ut 
saepe  accidit:  Nec  habet  potestatem  ubique  do- 
cendi,  ut  Apostolus. 

Cur  necesse  est,  Apostolos  ornatos  esse  mira- 
culis?  Episcopum  non  necesse  est  facere  inira- 
cula?  Annon  Apostoli  docuerunt  idem,  quod  pro- 
phetae?  Respondeo.  Quanquam  nihil  novi  faciunt 
Apostoli,  praeterquam  quod  praedictum  est  a  pro- 


313 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


314 


phetis:  tamen  articulus  de  Christo  exhibito  est  no- 
vus,  quem  prophetae  praedixerunt  venturum  esse. 
Sic  abrogatio  legis,  quanquam  fuit  praedicta,  ta- 
men  res  nova  fuit,  cum  eam  inchoarunt  Apostoli. 
Sic  multa  alia  prophetae  non  ita  clare  explicant, 
ut  Apostoli.  Indigent  ergo  testimoniis  miraculo- 
rum  Apostoli,  ut  certum  sit  eos  non  errare.  Sed 
pastorem  vel  Episcopum,  non  oportet  habere  simi- 
lia  testimonia,  quia  simpliciter  accipit  doctrinam 
ab  Apostolis.  Debet  illam  vocem  Apostolicam  so- 
nare,  et  nihil  aliud.  Non  debet,  neque  potest  no- 
vum  articulum  fidei  proponere,  aut  quidquam  novi 
facere. 

Doctor  est  persona  vocata  ad  docendum  Evan- 
gelium,  non  ad  gubernationem  Ecclesiae.  Habet 
potestatem  docendi,  non  habet  administrationem 
Ecclcsiasticam ,  Item  non  administrat  Sacramenta: 
Ut  ego  non  habeo  administrationem  Sacramento- 
rum.  Doctores  sunt  infra  ordinem  Pastorum,  nisi 
simul  aliqui  sint  et  Pastores  et  doctores. 

Iam  redimus  ad  vocationem  Pauli,  in  qua  ce- 
lebranda  est  bonitas  Dei,  quod  ex  persecutore  fe- 
cit  Apostolum.  Christus  eum  vocat  vas  electionis, 
id  est,  organum  electum,  quo  usus  est  ad  vocan- 
das  gentes,  sicut  ipse  Apostolus  nominat  se  tlocto- 
rem  gentium.  Nec  dubium  est  rectissime  tribui 
Paulo  hoc  Encomion,  quod  sit  praecipuum  lumen 
Ecclesiae  novi  Testamenti,  et  optimus  ac  eruditis- 
simus  interpres  scripturae  propheticae.  Item  quod 
duplici  nomine  possit  praeferri  caeteris  Apostolis: 
Primum  quod  in  suo  ministerio  longius  ac  latius 
sparsit  ac  propagavit  vocem  Evangelii,  quam  reli- 
qui  collegae:  Deinde  quod  Ecclesiae  etiam  secu- 
turi  temporis  usque  ad  finem  mundi  plura  et  accu- 
ratius  scripta  reliquit,  quam  caeteti  discipuli  Chri- 
sti,  quorum  quidem  scripta  ad  nostram  aetatem 
pervenerunt. 

Proponit  autem  Paulus  vocationem  suam,  etiam 
ut  exernplum  gratiae,  seu  gratuitae  Remissionis 
peccatorum.  Dicit  se  esse  TtaqddaiYi^a  doctrinae, 
quae  est  Evangelii  propria,  quod  peccata  gratis 
remittantur,  per  et  propter  lilium  mediatorem,  non 
propter  opera  vel  merita  hominum.  Fidelis  sermo 
est,  inquit  ad  Timotheum,  id  est,  certus,  non  du- 
bius  sermo,  et  omni  acceptione  dignus,  quod  Iesus 
Christus  venit  in  hunc  mundum,  salvos  facere  pec- 
catores,  quorum  ego  primus  sum.  q.  d.  Mundus  hanc 
concionem  Evangelii  ridet  et  contemnit.  Sed  ta- 
men  verissime  recipit  Deus  peccatores  propter 
filium.  Et  hoc  ostendit  meo  exemplo,  sicut  alibi 
eiusdem  doctrinae  exempla  recitantur  de  publica- 
nis,  Matthaeo,  Zachaeo,  et  aliis,  de  muliere  pecca- 
trice,  de  latrone  converso  in  cruce,  etc. 

In  his  exemplis  discamus  etiani  nos:  Veram 
esse  propositionem,  quod  Deus  remittat  peccata 
gratis  propter  Christum,  non  propter  nostra  opera. 


Teneamus  hoc  ad  nostram  consolationem,  et  ad 
refutandas  imaginationes  Pharisaicas  de  meritis  le- 
galibus.  Non  dubium  est,  hanc  esse  omnium  con- 
solationum  summam  in  magnis  doloribus,  quod 
gratia  exuberet  supra  delicta.  Et  quid  potuit  ha- 
bere  meriti  Paulus,  cum  esset  hostis  et  persecutor 
Christi ,  antequam  ipsius  filii  Dei  voce  retractus 
est  ad  agnitionem  Evangelii,  et  ad  poenitentiam? 
Non  certe  merita  ulla  habuit,  sed  magna  et  hor- 
ribilia  peccata. 

Obiicit  autem  ratio  huc  argumentum  :  Ego 
etiam  Ubenter  crederem,  si  tali  testimonio  vocarer, 
sicut  Paulus  est  vocatus  voce  sonante  de  caelo.  Sed 
nihil  tale  vkleo  mecum  fieri.  Quomodo  ergo  credam, 
me  quoque  vocari? 

Respondeo.  Vocationes  fiunt  diversis  modis 
et  oeeasionibus.  Alio  modo  vocatur  Manasses,  qui 
abducitur  in  Babylonem  et  collocatur  in  carcere. 
Aliter  Zachaeus  stans  in  Sicomoro ,  qui  audit 
Christum  amice  eum  compellantem.  Aliter  mulier 
peccatrix,  quae  habuit  singularem  motum  in  corde, 
quo  perducta  est  ad  agnitionem  peccati  sui.  Pau- 
lus  vocatur  fulmine  caelitus  edito,  quo  concutitur 
et  prosternitur.  Arguitur  eius  peccatum  divina 
voce,  ex  caelo  sonante:  Saul,  Saul,  quid  me  per- 
sequeris?  Audit  testificantem  Dominuin:  Ego  sum 
Iesus,  quem  tu  yensequeris.  Ista  fulmina  non  eodem 
modo  fiunt. 

Non  est  ergo  vocatio  uniusmodi  in  omnibus 
et  singulis.  Ordinaria  vocationis  ratio  est  per 
ministcrium  Evangelii  ,  quod  publice  sonat  in 
Ecclesia,  et  accedunt  saepe  afflictiones ,  in  quibus 
castigatos  movet  Deus ,  ut  agant  poenitentiam. 
Placuit  immensae  bonitati  Dei,  sic  colligere  Ec- 
clesiam,  scilicet,  per  ministerium  Evangelii.  Plae- 
rumque  autem  fit,  ut  homines  a  Deo  vocentur 
singularibus  poenis  et  castigationibus,  iuxta  illud: 
Bonum  mihi,  quod  humiliasti  me,  ut  discerem  iusti- 
ficationes  tuas.  Item,  Vexatio  dat  intellectum.  Ista 
dicta  docent,  quod  Deus  ad  se  trahat  et  vocet 
homines  per  castigationem.  Facit  alienum  opus, 
ut  faciat  opus  proprium.  Castigat  nos  primum. 
Hoc  est  illud  alienum  opus,  quod  Deus  facit.  Finis 
autem  castigationis  est,  ut  redeamus  ad  Deum, 
donemur  remissione  peccatorum,  consolatione  Spiri- 
tus  sancti.     Hoc  est  opus  proprium  Dei. 

Etsi  autem  vocationis  modus  non  est  similis 
in  omnibus:  tamen  ipsa  conversio  *in  corde  est 
una  et  eadem.  Oportet  in  omnibus ,  qui  conver- 
tuntur,  esse  eundem  ordinem  efc  numerum  partium 
poenitentiae,  quantumvis  gradus  possunt  esse  dis- 
similes,  ut  videmus  dolores  contritionis  ab  aliis 
languidius  sentiri,  imo  saepe  in  iisdem  alias  maiores, 
alias  minores  esse.  Sed  in  omnibus  tamen,  oportet 
aliquam  contritionem  primum  esse:  Postea  scin- 
tillam  aliquam  fidei,  in  terroribus  apprehendentem 


315 


FHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


316 


misericordiam  Dei    promissam   in  Christo,  et  pro- 
positum  desistendi  a  peccatis. 

Haec  coniuguntur  in  praedicatione  poenitentiae, 
Evangelii  propria.  Arguitur  peccatum  in  omnibus. 
Postea  proponitur  consolatio  credentibus.  Tum 
fructus  bonorum  operum,  et  odium  peccati  praeci- 
pitur.  Haec  cum  audimus,  debemus  expavescere 
agnitione  nostroruin  peccatorum,  et  luctari,  ut  assen- 
tiamirr  promissioni  gratiae,  et  deponere  proposi- 
tum  perseverandi  in  peccatis.  Ista  oportet  fieri 
in  omnibus.  Et  quanquam  praecipuuin  opus  est 
Spiritus  sancti,  ut  ista  in  nobis  efficiantur,  tamen 
non  debemus  nos  refragari,  aut  repugnare  Spiritui 
sancto,  qui  vult  esse  efficax  per  cogitationem  verbi, 
et  adiuvat  nos  luctantes  cuin  dubitatione,  et  cum 
cupiditatibus  pravis  ac  vitiosis. 

Tota  conversio  est  benefieium  Dei,  sicut  etiam 
ipsa  vocatio.  Necesse  est  filium  Dei  docere  inen- 
tem,  et  Spiritum  sanctum  movere  voluntatem  et 
trahere  cor.  Sed  tamen  hoc  ordine  convertit  Deus, 
ut,  quando  ipse  est  in  nobis  efficax ,  conCurrere 
velit  cogitationem  nostram  in  meditatione  verbi:  et 
motum  voluntatis  et  cordis,  expavescentis  agni- 
tione  peccati  et  irae  Dei,  et  inter  ipsos  dolores, 
aliquo  modo  se  erigentis  fiducia,  quantuinvis  lan- 
guida,  divinae  misericordiae,  et  magis  magisque 
conantis  repugnare  diffidentiae,  et  in  hoc  conatu 
seu  lucta  difficili  implorantis  opem  et  auxilium  Dei, 
sicut  dicitur:  Spiritus  adiuvat  infirmitatem  nostram. 
Et,  Credo  Domine,  sed  opem  fer  incredulitati  meae. 
Similiter  et  in  emendatione  vitae  vult  Deus  con- 
currere  studium  et  diligentiam  nostram  in  repri- 
mendis  vitiosis  affectibus,  et  corrigenda  securitate. 

Haec  ita  esse,  docemur  hoc  ipso  conversionis 
Pauli  exernplo,  qui  fuit  antea  hostis  et  persecutor 
Christi.  Fuit  iuvenis  ardens  ac  vehemens,  voluit 
esse  defensor  legis,  et  politiae  constitutae  divinitus, 
sicut  cives  constantes,  in  dissensionibus  publicis, 
qui  volunt  esse  optimarum  partium,  student  defen- 
dere  praesentem  statum  Reipublicae.  Cum  igitur 
Stephanus  diceret  fore,  ut  destrueretur  illa  politia, 
et  propterea  ad  necem  raperetur,  delectatus  fuit 
Paulus  caede  Stephani,  et  acceptis  literis  a  sacer- 
dotibus,  pro  ficiscitur  iam  ex  Hierosolymis ,  Da- 
mascum  versus,  ad  persequendos  discipulos  Christi. 

Hic  igitur,  cum  in  caecitate  sua,  et  in  iilis 
magnis  et  horribilibus  peccatis  suis  pergeret,  im- 
mensa  bonitaffc  vocat  eum  Deus,  et  vocat  singu- 
lari  spectaculo,  id  est,  loce  miraculosa,  et  voce 
caelesti,  et  quasi  fulmine  quodam  terrorum  pene- 
trantium  et  frangentium  cor  ipsius,  retrahit  eum 
ex  medio  cursu  persecutionis. 

Hoc  quidem,  ut  dixi,  singulare  quiddam  est. 
Sed  in  ipsa  conversione,  seu  eo  ipso,  cum  conver- 
titur,  conspiciuntur  in  Paulo  omnes  partes  poeni- 
tentiae,  et  ordo  seu  modus,  quo  Deus  sic  operatur 


in  eo,  ut  concurrat  aiiqua  actio  voluntatis,  motae 
divinitus,  ne  repugnet,  sed  assentiatur  Deo  vo- 
canti. 

Primum  enirn  filio  Dei  sua  voce  accusante 
peccatum,  et  illuininante  inentein,  et  tangente  pectus 
ipsius  sensu  irae  Dei,  agnoscit  peccatum  suum,  et 
in  seria  contritione  discit  se  prius  fuisse  hypocri- 
tam  tumentem  persuasione  falsa  suae  iustitiae,  et 
agnoscit,  ut  ipse  loquitur,  se  hactenus  sine  lege 
vixisse.  Agnoscit  se  horribiliter  peccasse,  et  do- 
ict  toto  pectore,  quod  tanta  acerbitate  persecutus 
sit  membra  Christi,  et  quod  hac  persecutione  pe- 
tierit  Christum  ipsum,  cuius  severissimam  commi- 
nationem  audit:  Durum  est  tibi  contra  stimulum 
calcitrare. 

Haec  agnitio  peccati  etiam  postea  in  eo  fuit, 
stcut  saepe  conqueritur,  quod  ignorans  persecutus 
fuerit  Christum  et  sanctos,  et  nominat  se  ixiQcofia, 
id  est,  abortum.  Nam  exrQoifia  est  foetus  abortu 
editus.  Quo  nullum  est  spectaculuin  foedius  et 
miserabilius. 

Tale  ty.iQwfxa  se  vocat  Paulus  coram  Deo,  id 
est ,  miserrimain  massam,  foedam,  aboininabilem, 
plenam  contaniinatione,   et   niultis  magnis  peccatis. 

Deinde  cum  inquit:  Domine,  quid  vis  me  fa- 
cere?  Et  cum  postea  describitur  orans,  signifi- 
catur  lucta  cuin  terroribus,  quantumvis  adhuc  lan- 
guida  sit  scintillula  fidei.  jNam  quia  ad  ministe- 
rium  Ananiae  a  Christo  remissus  erat,  iam  tum 
spes  veniae  ei  proponebatur.  Haec  fides  crevit 
in  eo  postea,  audita  consolatione  Ananiae  et  accepto 
Baptismo.  Antea  singulae  voces  Christi  fuerant 
singula  fulmina,  quibus  non  potuit  non  vehementer 
perterrefieri,  prosterni  et  conturbari.  In  his  terro- 
ribus  oppressus  ccnsternatione  periisset,  nisi  pro- 
posita  spe  veniae,  luctatus  esset  cum  dubitatione, 
et  fide  se  erexisset,  quantumvis  adhuc  infirma, 
donec  pleniorem  consolationem  accepit,  cum  Ana- 
nias  ei  annuntiavit  remissionem  peccatorum  et  in 
testimonium  acceptationis,  seu  remissionis  pecca- 
torum  ei  baptismum  impertivit. 

PovStremo  sequuntur  et  fructus  poenitentiae, 
confessio,  et  afflictiones.  Ita  exempium  conver- 
sionis  integrae  est  in  hac  parte  historiae  Pauli:  Et 
in  singulis  conversionis  illius  partibus  cernitur 
aliqua  actio  voluntatis,  quatenus  sanari  divinitus 
coepit.  Manet  enim  regula  illa  vera:  %lxn  fxiv 
6  &edg,  §ov7.6[isvov  6e  %Xxn.  Trahit  Deus,  sed  volen- 
tem  trahit.  Non  pergit  repugnare  Paulus,  sed 
assentitur.  Obtemperat  verbo,  sequitur  ductum 
Spiritus  sancti  trahentis  et  moventis  eum  per  ver- 
bum.  Sic  in  nobis  quoque,  Cum  convertimur,  est 
aliquod  velle.  Quamdiu  enim  prorsus  repugnamus 
verbo,  quamdiu  non  subiicimus  nos  Deo  trahenti 
per  verbum,  tamdiu  nulla  potest  dici  aut  esse  con- 
versio.    Quae  quanquam  Dei  est  beneficium,  tamen 


317 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


318 


non  fit  sine  nostra  assensione,  et  haec  ipsa  assen- 
sio  est  argumentum  seu  indicium  conversionis 
nostrae  ad  Deum.  Uelinquite  imaginationes  Enthu- 
siasticas,  de  raptibus  Enthusiasticis ,  de  necessi- 
tate,   de  coactione,    quae  non  prosunt  eonscientiis. 


I)e  doctrina  Pauli. 


Quod  est  corpus  Paulinae  doctrinae? 

Complexus  est  Paulus  universam  doctrinam 
Ecclesiae,  id  est,  omnes  partes  scu  niembra  doctri- 
nae  Christianae,  ut,  de  vera  Dei  et  mediatoris 
agnitione,  et  invocatione,  de  creatione,  de  peccato, 
de  lege  Dei,  de  promissione  propria  Evangelii,  de 
converfcione  hominis  ad  Deum,  de  iu^iificatione,  de 
bonis  operibus,  et  veris  cultibus  Dei,  de  causis 
calamitatum  in  toto  genere  humano,  de  vera  Eccle- 
sia,  de  ministerio  Evangelii  et  Sacramentorum,  de 
electione  salvandorum,  de  Ecclesia  et  imperiorum 
distinctione,  de  discrimine  iustitiae  spiritualis  et 
politicae,  de  vinculis  obedientiae  debitae  ordini 
politico,  de  Christiana  libertate,  de  scandalo,  de 
resurrectione  mortuorum,  de  secuturo  iudicio,  de 
gloria  piorum  in  coelesti  vita,  de  sempiternis  poe- 
nis  impiorum. 

De  his  omnibus  recitat  Pauius  doctrinam, 
statim  ab  initio  per  fiiium  Dei  patefactam  Eccle- 
siae,  et  a  patribus  ac  prophetis  semper  propaga- 
tam,  et  illustratam,  et  in  scripturis  expresse  tra- 
ditam,  Quia  omnibus  temporibus  sonat  eadem  vox 
doctrinae  in  vera  Ecclesia,  et  idem  corpus  doctri- 
nae  comprehensuin  est  in  scriptis  prophetarum. 
Ideo  Paulus  initio  suarum  Epistolarum  passim  diser- 
tis  verbis  testatur,  se  non  afferre  novam  et  pror- 
sus  ignotam  populo  Dei  sapientiam,  sed  vocem 
Evangelii,  quae  unica,  perpetua,  et  consentiens 
doctrina  sit  in  vera  Ecclesia  omnium  temporum. 

Sunt  autem  in  Pauli  scriptis  haec  maxime  in- 
signia,  propter  quae  non  immerito  illa  anteferuntur 
multis  aliis  monumentis  seu  seriptis  Biblicis. 

Priinum,  interpres  et  lumen  praecipuum  est 
totius  veteris  Testamenti  Paulus.  Sed  et  novi  Te- 
stamenti  libris  plurimum  lucis  addit.  Nam  vice 
methodi  esse  possunt  Conciones  et  Epistolae  Pauli 
ad  omnem  lectionem  scripturae  Propheticae  et 
Apostolicae,  cum  omnes  articuli  fidei  adeo  erudite, 
adeo  plane  et  luculenter  ab  eo  tradantur,  et  citatis 
propheticarum  Concionum  testhnoniis  ita  monian- 
tur,  ut  et  vera  sententia  doctrinae,  quae  est  Eccle- 
siae  Dei  propria,  conspici  et  agnosci  possit,  et 
ordo  in  disputationibus  secundum  praecepta  artium 
dicendi  usitatus,  artificiose  informatus  appareat, 
et  refutatio  adversariorum  ex  veris,  firmis,  et  evi- 


dentibus  fundamentis  extructa  undiquaque  se  offerat, 
oculis  et  animis  legentium. 

Deinde  non  modo  illustrat  Paulus  ea,  quae 
prius  tradita  sunt  in  prophetis,  et  planiora  omnia 
facit,  et  niethodum  legentibus  praebet  ad  prophetas 
et  Evangelistas  explicandos:  sed  ut  alia  tempora 
habent  alia  certamina,  sic  Paulus  contra  Phari- 
saeos,  quos  habuit  adversarios,  peculiariter  de  his 
tribus  quaestionibus  dimicat: 

Primum  de  iuslitia  legis,  quam  defendebant 
Iudaei  fingentes,  hominem  facientem  opera  legalia 
iustum  esse  coram  Deo,  et  disciplinam  externam 
et  sacrificia  mereri  remissionem  peccatorum. 

Deinde  de  Ecclesia,  quam  dicebant  Pharisaei 
istum  populum  esse,  qui  servaret  legem,  nec  vole- 
bant  recipi  gentes,  nisi  insererentur  isti  populo 
per  cireumeisionem,  et  observarent  caeteras  cere- 
monias  praescriptas  in  lege. 

Tertio  de  persona  et  regno  Christi,  quem 
imaginabantur  Iudaei,  tantum  hominem  futurum, 
et  habiturum  esse  regnum  politicum. 

Priora  duo  nunc  etiam  urgent  Papistae.  Cla- 
mant  hominem  esse  iustum  operibus,  et  opera  in- 
terpretantur  de  suis  ceremoniis.  Dicunt  se  esse 
Ecclesiam,  et  neminem  dissentientem  a  Pontifice 
Roinano,  et  huius  traditionibus  esse  membrum  Ec- 
clesiae.  Cum  nos  eis  contradicimus,  et  negamus 
hominem  iustum  esse  aut  consequi  remissionem 
peceatorum  propter  satisfactiones  et  ceremonias, 
quas  ipsi  defendunt.  Item,  cum  negamus  eos  esse 
Ecclesiam,  qui  manifesta  idola  tuentur,  Et  dicimus 
eos  esse  idololatras,  qui  panem  in  Missa  faciunt 
Deum,  et  eum  invocant,  qui  approbant  invocatio- 
nem  mortuorum.  Tum  ipsi  vociferantur,  nos  esse 
haereticos,  schismaticos:  Excommunicant,  damnant 
nos,  sicut  Paulo  accidit  a  suis  adversariis. 

Qui  tamen  nihil  absterritus,  fideliter  docuit 
Ecclesiam  de  capitibus  illis  controversis.  Refu- 
tavit  imaginationes  de  iustitia  legis  seu  de  iustitia 
operum.  Docuit  neque  diligentiam  humanam  ia- 
ciendi  opera  legis  moralia,  neque  observationem 
ceremoniarum  esse  iustitiam  coram  Deo.  Ostendit 
aliam  esse  iustitiam  nostram,  quam  ignoret  ratio, 
quam  non  tradat  lex,  sed  quam  revelet  Evange- 
lium,  Quia  lex,  inquit,  requirit  perfectam  obedien- 
tiam.  Homines  vero  in  hac  vita  non  possunt  satis- 
lacere  legi,  disciplina  aut  virtutibus  suis:  Ceremo- 
niae  vero  sunt  typi  venturae  victimae.  Ideo  lex 
accusat  perpetuo  homines,  et  arguit  non  tantum 
externa  delicta,  sed  etiam  interiorem  depravationcm 
naturae  Evangelium  vero  perterrefactos  sensu  pec- 
catorum  suorum,  et  irae  Dei,  deducit  ad  agnitionem 
et  conspectum  mediatoris,  et  per  ac  propter  hunc 
iubet  nos  accipere  fide,  gratis,  remissionem  pecca- 
torum,  imputationem  iustitiae,  Spiritum  sanctum  et 
vitam  aeternam.     Affirmat  nos  recipi,  placere  Deo, 


319 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


320 


iustificarf,  et  salvari,  per  misericordiam,  imputata 
nobis  iustitia  mediatoris,  qua  vestiti  reconciliemur 
Deo,  ac  liberemur  ab  ira  eius  et  ccndemnatione 
aeterna.  Simul  etiam  docet  restitui  in  nobis  iusti- 
tiam  et  vitam  aeternarn,  cum  datur  seu  effunditur 
in  nos  Spiritus  sanctus,  qui  accendit  in  nobis 
veram  lucem  et  novos  motus  logi  divinae  congruen- 
tes:  Et  tamen  in  hac  vita  manere  adhuc  reliquias 
peccatorum  in  anima  et  corde  renatorum.  Ideo- 
que  etsi  habeant  credentes  initia  novarum  virtutum, 
tamen  fidem  pertetuo  niti  debere  obedientia  Christi 
propitiatoris  et  intercessoris^  non  ipsis  virtutibus 
aut  actionibus  novis  divinitus  in  eis  incboatis. 

Hic  articulus  fidei  de  iustificatione  hominis 
peccatoris  coram  Deo  nusquam  ita  perspicue  et 
evidenter  traditus  et  explicatus  est,  quam  in  Epi- 
stolis  Pauli,  propter  ceitamina,  quae  ei  fuerunt 
cum  Pharisaeis  et  Pseudoapostolis. 

De  Ecelesia  etiam  luculente  refutavii  imagi- 
nationes  Indaicas.  Docuit,  politiam  illam  consti- 
tutam  fuisse,  ut  duratet  ad  certum  tempus,  donec 
exhiberetur  Messias.  Hunc  confirmavit  iam  esse 
exhibitum,  et  pertinere  ad  Ecclesiam  electorum 
etiam  gentes,  quae  deinceps  vocandae  sint  univer- 
sali  vocatione,  et  notas  Ecclesiae  ostendit  esse, 
non  observationem  ceremoniarum  Mosaicarum, 
quae  iam  finem  suum  acceperint,  sed  doctrinam 
Evangelii  incorruptam,  et  legitimum  usum  Sacra- 
mentorum,  et  obedientiam  ministerio  debitam. 

Similiter  de  persona  et  officio  seu  regno  mun- 
dano  Christi  acriter  refutavit  somnia  Iudaeorum. 
Docuit  de  divinitate  filii,  sicut  ad  Coloss.  et  Hebr. 
illustria  testimonia  ostendunt:  Qui  est  imago  Dei, 
per  quem  omnia  consistunt.  Item  ad  Ephes.  Sedet 
ad  dextram  patris,  et  dat  dona  hominibus.  Dare 
dona  est  naturae  omnipotentis.  Haec  dicta  non 
possunt  labefactari,  et  nos  in  precatione  propona- 
mus  nobis  sententias  tales  de  divinitate  filii,  qualis 
etiam  illa  est:  Det  vobis  Dominus  Iesus  Christus 
gratiam,  et  haec  aut  illd  bona.  Item,  Qui  natus  est 
ex  patribus  secundum  carnem,  et  est  Deus  bene- 
dictus  in  saecula.  Item,  Factus  ex  semine  David, 
secundum  carnem ,  et  declaratus,  quod  sit  filius  Dei 
per  resurrectionem  ex  morte,  etc. 

Docuit  item  regnum  Christi  non  esse  politi- 
cum,  Nec  eum  missum  esse,  ut  lex  et  polltia  lu- 
daicae  gentis  propagaretur  inter  Ethnicos,  sed  idco 
venisse,  ut  fieret  victima  pro  nobis  ad  placandam 
iram  Dei  et  satisfaciendum  iustitiae  divinae,  et  ut 
credentes  iustificarentur  per  ac  propter  eum,  id 
est,  absolverentur  a  reatu,  et  liberarentur  ab  aeter- 
nis  malis:  Et  haec  esse  beneficia  Christi  propria, 
gratuitam  remissionem  peccatorum,  reconciliationem 
cum  Deo,  donationem  Spiritus  sancti,  et  restitu- 
tionem  in  nobis  iustitiae  ac  vitae  aeternae.  Haec 
donari  credentibus  merito  et  effieacia  Christi  resu- 


scitati,  et  potenter  ac  gloriose  regnantis  ad  de- 
xtram  Dei,  Et  haec  bona  inchoari  in  nobis  voce 
Evangelii  et  dato  Spiritu  sancto,  donec  recupere- 
mus  statum  coelestem,  secuturum  post  hancvitam, 
ubi  traditurus  sit  regnum  patri,  et  Deus  sit  futurus 
omnia  in  omnibus  electis. 

Ita  et  contradixit  Paulus  suis  adversariis,  et 
doctrinam  veram  toti  Ecclesiae  proposuit,  addita 
hac  regula  ceu  norma  iminota,  quam  opposuit  con- 
demnationibus  suorum  adversatiorum :  Si  quis  aliud 
Evangelium  docuerit,  sit  Anathema.  Hac  voce  con- 
solenmr  nos  quoque  contra  nostros  adversarios. 
Ipsi  dicunt  nos  esse  anathemata,  catharmata,  ala- 
storas,  peripsemata,  quae  Deus  abiecerit,  et  propter 
quae  irascitur  generi  humano.  Nos  Pauli  doctri- 
nam  retinentes  incorruptam,  illos  potius  pronun- 
tiernus  tales  esse,  non  nos,  sed  illos  statuamus  a 
Deo  reiectos  esse. 

Quid  significat  dXdazcoQ?  Significat  eum,  qui 
non  est  attingendus,  quern  fugere  nos  oportet. 

Kd&aqy,a  significat  purgamentum.  Latini  vocant 
piaculum,  ba6  man  roegtfyuen  foll. 

neQtyqfia,  id  est,  abradendum,  baS  man  n>ea/ 
(cbaben  foll. 

'Avd&tfia,  id  est,  dedicatum  ad  necem,  Paulus 
alibi  addit  Maranatha,  Qui  non  diligit  Dominum 
lesum,  sit  anathema  Maranatha,  id  est,  Dominus 
venit.  Sunt  verba  increpationis ,  et  ponuntur  reci- 
tative.  Recitant  enim  verbo  anathematis,  ut  cum 
dicis,  ba6  gott  ben  ^ftaljomet  fcbenbe  »nb  ju  nicbt  macfye. 
Dominus  veniat  adversus  Turcam.  Hieronymi  tem- 
poribus  fuit  in  Phoenicia  idolum,  quod  nominatum 
est  Maran,  a  More,  id  est,  legislator,  seu  magister, 
In  lingua  Syriaca  Maran  vocatur  Dominus.  Vidi 
recens  Missam  quam  vocant  Basilii  in  Syriacam 
linguam  conversam,  Ex  ea  deprehendi,  quod,  ubi 
nos  ponimus  xvqioq,  illi  dicunt  Maran.  Haec  con- 
sideranda  sunt,  ut  sciatis,  quid  principaliter  Paulus 
docuerit,  et  cogitetis,  quae  fuerint  occasiones  dispu- 
tationum  Pauli.  Ita  inelius  intelligetis  scripta  ipsius, 
cum  cogitabitis,  quid  agat,  quem  scopum  sibi  pro- 
positurn  habeaf. 

Etiam  vos  pueri  saepe  debetis  legere  Paulum 
propter  hanc  causam,  quia,  ut  supra  dixi,  abundat 
multis  elegantibus  vocabulis ,  habet  emphatica 
verba.  Non  cogitate,  Theologum  non  oportere 
esse  Oratorem:  sicut  aliqui  dicunt:  Theologi  loquun- 
tur  ex  Spiritu  sancto.  Ideo  licet  eis  barbarizare. 
Spiritus  sanctus  non  amat  barbariem.  Barbaries 
non  tantum  hoc  afFert,  quod  non  est  grata  auribus, 
sed  parit  etiam  confusiones  dogmatum. 

Paulus  fuit  insignis  Orator,  et  habet  hoc  pe- 
culiare,  quod  novit  vQ&orofitTv  zov  Xoyov  frfov.  Ver- 
bum  est  sumptum  a  sacrificiis.  Significat  recte 
partiri,  recte  distribuere  membra.  Non  erat  cuius- 
vis ,    secare    victimas ,    sed    artis    erat,  uti    ordine 


321 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


322 


quodam,  ceu  Anatoinico,  in  dissecandis  victimis. 
Erant  aliae  partes  assignandae  Deo,  ut  caput, 
cauda,  adeps.  Aliae  sacerdotum  erant,  ut  pectus 
et  armi.  Reliquae  partes  in  sacrificiis  Euchari- 
sticis  reddebantur  iis,  qui  obtulerant,  ut  inde  insti- 
tuerent  convivia  ad  sacra  loca,  in  quibus  laeta- 
bantur  una,  et  hilariter  gratias  Deo  agebant  pro 
acceptis  beneficiis. 

Nusquam  in  totis  Bibliis  tam  diligenter  discer- 
nitur  iustitia  rationis  et  legis  a  iustitia  fidei  seu 
Evangelii:  Item  iustitia  politica,  a  spirituali,  ut  in 
scriptis  Pauli. 

Quam  est  insigne  hoc  dictum,  quo  docet,  quid 
sit  iustitia  spiritualis?  Regnum  Dei  non  est  cibus 
etpotus,  sed  iustitia,  pax,  et  gaudium  in  Spiritu 
sancto. 

Quam  illustre  est  testimonium  sanciens  et  mu- 
niens  ordinem  politicum  Roman.  13?  Non  frustra 
voluit  Deus  doctrinam  de  ordine  politico  repeti 
et  explicari  in  novo  Testamento:  Quod  haud  scio, 
an  uspiam  tanto  splendore  orationis  factum  sit,  ut 
a  Paulo,  qui  etiam  conscientias  nostras  alligatas 
esse  docet,  ut  obediant  Magistratui ,  Et  tamen  fa- 
natici  spiritus  corruperunt  postea  doctrinam  de 
ordine  politico:  etiamsi  clarissime  traditum  sit  a 
Paulo,  quod  Ecclesia  in  corde  habeat  lucem  divinam 
recte  agnoscentem  et  invocantem  Deum,  et  foris 
conferat  operas  et  labores  ad  communem  societa- 
tem  retinendam.  Hoc  discrimen  tanta  perspicui- 
tate  expressit  Paulus,  quanta  posterorum  doctorum 
nemo,  qui  obscurius  de  hac  re  locuti  sunt,  nisi 
quod  Irenaeus,  cum  refutat  Marcionem,  inculcat 
Pauli  testimonia,  quibus  nihil  potest  illustrius. 

Amate  igitur  doctrinam  et  scripta  Pauli,  et 
saepe  legite.  Id  magis  proderit,  quam  si  legatis 
magnos  acervos  Commentariorum.  Qui  ordinem 
observat  in  Epistolis  Pauli,  et  saepe  relegit,  plus 
discit,  quam  qui  evolvit  multos  Commentarios. 
Cogitate  Prophetas  et  Apostolos  non  fuisse  fanati- 
cos.  Quid  differunt  vere  Prophetae  a  Pseudopro- 
phetis?  Paulus  dicit :  Spiritus  Prophetarum  est 
subiectus  Spiritui,  id  est,  veri  Prophetae  intelligunt, 
quae  dicunt.  Fanatici  spiritus  non  intelligebant, 
quae  dicerent,  cum  sonarent  haec  verba:  Croesus 
transiens  Halym,  evertet  magnum  imperium.  Cogi- 
tate  de  Lichtenbergio.  Is  multa  dixit,  quae  ipse 
non  intellexit:  (§tn  jvolff  nnrb  betyffen  tte  t>on  %x\a 
ttnb  s)J?en$.  Nondum  factum  est,  ex  quo  intelligi 
hoc  possit. 

Paulus  loquitur  ut  intelligens,  et  ordinat  mem- 
bra  concionum  suarum,  et  verba  sic  disponit,  ut 
possit  ab  aliis  intelligi.  Non  est  pulchrum,  velle 
barbarizare  et  silicizare,  confusa  et  flexiloqua  di- 
cere.  Qui  non  habet  studium  proprietatis  in  di- 
cendo,  is  male  facit.  Merito  deplorandum  est,  tan- 
tum  esse  improprietatis,   barbariei,    confusionis  in 

MELAWTH.  OPER.  VOL.  XXIV. 


Ecclesia  nostro  tempore  apud  multos.  Et  crescent 
ista  mala  ad  posteros,  et  nocebunt  Ecclesiae  plu- 
rimum.  Deus  sanet  nostra  vulnera ,  quae  non 
sunt  parva. 


De  Testimoniis,  item  aerumnis   et  libera- 
tionibus  Panli. 

Deus  fecit  per  Paulum  multa  miracula,  ad 
confirmationein  doctrinae  eius.  Ipsa  vocatio  fuit 
miraculosa.  Postea  sanationes  morborum  pluriinae 
recitantur  i«i  Actis.  Item  Resuseitatio  mortuoruin 
per  eum  facta  est.  Haec  miracula  testantur  doctri- 
nam  Pauli  divinam  esse,  et  fuerunt  illis  tempori- 
bus  occasiones  conversionis  multorum:  ut  quando 
in  navigatione  illa  tempore  hyberno,  servata  est 
navis  et  piopter  Paulum  conservati  sunt  in  vita 
omnes  qui  erant  in  ea  navi. 

Hoc  miraculo  niulti  sunt  conversi  ad  Christum, 
sicut  videmus  custodem  carceris  cum  tota  domo 
sua  recepisse  fidem  Chiisti  aperto  carcere  per 
terrae  motum,  et  ruptis  vinculis  Pauli  et  Silae. 
Et  cum  post  naufragium,  Paulus  et  comites  ipsius 
venissent  in  insulam  Meliten,  quae  hodie  vocatur 
Malta,  inter  Siciliam,  et  Aphricam  Minorem,  ibi 
serpens  pendebat  de  brachio  Pauli.  Aliqui  mirati 
sunt,  euin  non  interfici  a  serpente,  Deus  tamen 
custodivit  Paulum,  et  fuit  ea  conversionis  multo- 
rum  occasio. 

Pertinent  huc  caetera  omnia,  quae  narrantur 
de  cursu  vitae  et  praedicationis  Pauli,  de  aerumnis 
eius  et  liberationibus.  Totum  eius  curriculum  fuit 
plenum  periculorum,  difficultatum ,  certaminum, 
quae  cum  humano  consilio  essent  inextricabilia, 
Deus  tamen  mirandis  modis  eum  saepe  liberavit, 
sicut  describitur  in  Actis,  et  ipse  in  posteriori 
Epistola  ad  Corinthios  prolixa  narratione  recenset. 

Versatus  est  in  munere  Apostolico  annos  36. 
Isto  tempore  bonam  Asiae  et  Europae  partem  per- 
vagatus,  fideliter  docuit,  et  longe  lateque  sparsit 
Evangelium:  Et  plus  curarum,  soiicitudinum,  moie- 
stiarum,  adversitatum  sustinuit,  quam  quisquam 
nostrum  existimare,  aut  cogitatione  sua  complecti 
potest. 

Conversio  ipsius ,  in  itinere  ad  Damascum 
(quod  distat  a  Hierosolyma  miliaribus  quadraginta) 
incidit  in  annum  Christi  35.  Tiberii  19.  lnterfectus 
est  a  Nerone  anno  Christi  70. 

Cogitate,  sub  qualibus  principibus  fuerit.  Non 
credo  fuisse  continuos  principes  in  genere  humano 
tam  tetros,  quam  fuerunt  illa  horribilia  monstra  a 
Tiberio  uspue  ad  Vespasianum,  sub  quibus  vixit 
Paulus,  Ioannes,   et  pauci  alii  Apostoii.     Plerique 

31 


3-23 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


324 


enim  ante  Paulum  interfecti  sunt.  Id  considerare 
debemus,  ut  miserias  generis  humani  deploremus, 
quod  in  illo  summo  loco,  in  fastigio  Imperii,  sint 
tam  horribilia  monstra,  et  tam  tetra  portenta,  de 
quibus  cogitantes,  expavescere  nos  oportet,  sicut 
profecto  cohorresco  toto  corpors,  quando  cogito 
de  illis  monstris.  Debemus  autem  tanto  diligen- 
tius  orare  Deum,  ut  det  nobis  bonos  principes,  ne 
fiant  dissipationes  generis  humani,  et  ut  ipse  sit 
custos  Ecclesiae.  Nec  sinat  nos  tam  horribiliter 
abiici,  sicut  illi  abiecti  sunt. 

Simul  autem  cogitemus  magnitudinem  bonitatis 
et  misericordiae  Dei,  quod  tamen  colligere  sibi 
voluit  praedicatione  Pauli  Ecclesiam,  etiam  in  illis 
locis,  ubi  dominabantur  teterrima  illa  monstra, 
Claudius,  Caligula,  Domitianus,  Nero,  quorum 
aulae  plenae  erant  omnis  generis  turpitudinum  hor- 
ribilium.  Nam  exemplis  illorum,  multi  alii  cor- 
rupti  sunt,  iuxta  dicta  illa,  quae  sunt  descriptiones 
casuum  mundi,  et  loquuntur  de  facto,  non  de  iure: 
Qualis  princevs,  talis  civitas:  Quales  Durninae,  tales 
catellae,  tt)ic  bte  fjerm  ftnb,  fo  tft  aud)  ba3  geftnbe. 
23enn  bcv  ?lbt  wutffel  aufflegt,  fo  ift  ben  SKun^en  et* 
laubt  ju  fpielen. 

Forte  cubos  primus  posuit  si  fuiilis  Abbas 
Tum  sese  Monachi  ludere  iure  putant. 

Adolescentes  meminerint  versus  Claudiani: 
Scilicet  in  vulgus  manant  exempla  regentum. 

Item: 
Regis  ad  exemplum  totus  componilur  orbis. 

Item: 
Utque  ducum  lituos,  sic  mores  castra  sequuntur. 

Construe  hunc  versum.  Castra  est  nominativus, 
a  quo  pendet  constructio:  id  est,  Milites  sequun- 
tur  mores  ducum,  sicut  sequuntur  lituos,  id  est, 
tubas  ducum.  In  summa,  Homines  plerumque  fiunt 
deteriores  licentia,  et  malis  exemplis,  sed  maxime 
gubernatoium. 

Scribitur  Paulus  propterea  decollatus  fuisse  a 
Nerone,  quia  aliquos  converterat  in  eius  aula  ad 
Christianismum. 

Iam  si  de  ipsa  urbe  cogites,  Magnum  est 
miraculum,  quod  Deus  non  everterit  totam  urbem 
Bomam,  ut  Sodomam  et  Gomorrham,  cum  non 
minora  peccata  ibi  fuerint.  Non  fuit  alibi  tanta 
turpitudo,  quanta  fuit  Eomae  tempore  Neronis. 
Mirum  est  igitur,  quod  Deus  non  statim  abiecit 
totam  urbem  in  imum  Tartarum.  Apostoli  invene- 
runt  mundum,  temporibus  talium  Imperatorum  valdo 
turpem  et  effrenem.  Et  tamen  tanta  est  immen- 
sitas  misericordiae  divinae,  ut  inde  collegerit  sibi 
Ecclesiam,  ut  iam  quoque  mundus  admodum  refer- 


tus  est  peccatis,    et   tamen   colligit    sibi  Deus  Ec- 
clesiam  ingcnti  et  inenarrabili  bonitate. 

Debetis  autem  et  hoc  cogitare,  quam  mirabilis 
sit  gubernatio  Ecclesiae,  et  sanctorum,  inter  tot 
et  tanta  pericula,  qualibus  obiectum  fuisse  vide- 
mus  cursum  ministerii,  et  vitae  Pauli  a  conver- 
sione  eius  usque  admortem,  in  tam  multis  peregri- 
nationibus,  naufragiis,  latrociniis,  seditionibus,  fu- 
roribus  Iudaeorum  et  Ethnicorum,  imo  etiam  fal- 
sorum  fratrum  insidiis,  de  quibus  nominatim  con- 
queritur. 

In  his  tamen  Deus  dedit  testimonia  multiplicia 
suae  praesentiae,  ut  ostenderet,  Eeclesiam  et  pios 
doctores,  non  solum  destitutos  praesidiis.  humanis, 
sed  etiam  a  causis  secundis  desertos,  tamen  cu- 
stodiri,  tegi,  defendi  mirabiliter  ab  ipso,  fmstra 
frementibus  Diabolis  et  horum  ministris,  donec  vult 
eos  in  vocatione  sua  versari. 

Non  dicam  iam  de  aliis  periculis,  quae  Pau- 
lus  sustinuit.  Sed  cogitate  hoc  exemplum,  quod 
ipse  scribit,  se  pugnasse  saepe  cum  bestiis. 

Fuit  usitatum  istis  teinporibus,  abiicere  miseros 
homines  bestiis.  Et  tamen  leones,  pardi,  et  aliae 
saevissimae  bestiae  in  circo  saepe  pepercerunt 
sanctis.  Deus  voluit  talibus  spectaculis  testari, 
illas  bestias  esse  mitiores  tyrannis,  et  aliis  hosti- 
bus,  non  parcentibus  Ecclesiae.  Exempla  multa 
recitantur  apud  Eusebium,  ut  cum  Attalus,  et  eius 
coniux  Blandina  sunt  obiecti  bestiis,  leones  circum- 
iverunt,  olfacientes  et  lambentes,  et  transiverunt 
illis  illaesis. 

Aliqui,  cum  saepe  essent  obiecti  bestiis,  et 
tamen  non  laederentur,  alio  genere  snpplicii  sunt 
affecti.  Coacti  sunt  carnifices  gladio  eos  ferire. 
Deus  ostendit  plus  esse  mansuetudinis  in  bestiis, 
quam  in  illis  ludicibus  rabiosissime  persequentibus 
Christianos. 

Ita  olim  obturavit  filius  Dei  ora  leonum  fame- 
licorum,  cum  Daniel  in  specum  leonum  coniectus 
esset.  Sic  igitur  pepercerunt  et  Paulo  leones  et 
bestiae,  ut  discamus  Ecclesiam,  et  sanctos  servari 
et  custodiri  mirabiliter. 

Nos  ipsi  non  scimus,  quomodo  servemur,  aut 
quomodo  vivamus  in  hoc  mundo.  Et  tamen  petere 
debemus  a  Deo  conservationem  Ecclesiae,  et  no- 
stri.  Sciamus  ipsum  esse  custc.dem  Ecclesiae,  et 
fore  nostrum  quoque  custodem ,  si  modo  servia- 
mus  ei  fideliter  in  vocatione. 

Cogitate,  quam  mirabile  hoc  fuerit,  quando 
Deus  servavit  olim  sanctos  obiectos  leonibus,  et 
aliis  truculentissimis  bestiis.  Cogitate  etiam,  quanta 
fides  fuerit  in  istis  sanctis  hominibus,  commendan- 
tibus  se  Deo,  ubi  steterunt  inter  medios  leones. 
Rex  Anglicus  cum  vellet  experiri  fortitudinem  ge- 
nerosissimi  cuiusdam  canis  sui,  intromisit  eum  in 
hortulum,  in  quo  alebantur  leones:    Canis  compul- 


325 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


:V26 


sus,  ingressus  est  in  hortum.  Venit  in  conspectum 
unius  ex  leonibus.  Leo  iacuit  ibi,  non  se  commo- 
vit,  sed  tantum  torve  intuitus  est  canem.  Canis 
vero  mox  concidit,  extinctus  subito  pavore. 

Quisque  vestrum  cogitet,  si  staret  tali  loco 
solus,  ubi  leones,  pardi,  aut  similes  bestiae  libere 
circumeunt,  quid  animi  sibi  futurum  esset.  Ego 
memini  me  expavescere,  cum  primum  audivi  leo- 
nem  rugientem.  Postea  cum  viderem  leenem  ipsum, 
cogitabam,  si  illa  bestia  erumperet  (Erat  enim  in- 
clusus  leo  in  caveam)  nemo  nostrum  evaderet. 
Cogitate  igitur,  quantum  robur  fidei  fuerit  in  san- 
ctis  inter  leones. 

Haec  fides  fuit  opus  Spiritus  sancti,  sicut 
etiamhoc  fuit  opus  Dei,  quod  ora  leonum  occlu- 
sit.  Ita  semper  Deus  mirabiliter  custodit,  quos 
vult  custodire.  Non  cogitemus,  nos  tutos  esse 
praesidiis  humanis :  Sed  againus  Deo  gratias,  quod 
nactenus  nos  servavit,  et  petamus,  ut  ipse  nos 
deinceps  servet.  Teneamus  etiam  hanc  consola- 
tionem,  quod  unicuique  Deus  periodum  certam,  id 
est,  spatium  certi  temporis  praefinit,  singulari  cun- 
silio,  et  quamdiu  vult  singulos  quasi  in  stadio  vo- 
cationis  esse,  servat  nos,  donec  perficiamus  nostrum 
curriculum,  queinadmodum  videmus,  nullis  terro- 
ribus  et  periculis,  nulla  saevitia  potuisse  cursum 
Pauli  impediri,  priusquam  ex  voluntate  Dei  illum 
conficeret. 

Tandem  vero,  cum  ornasset  ac  confirmasset 
Deus  ministerium  Pauli  multis  testimoniis  divinis: 
passus  est  hoc  insigne  decus,  et  lumen  Ecclesiae 
suae  interfici  a  sceleratissima  et  teterrima  illa  bel- 
lua,  videlicet,  a  Nerone.  Hic  considerate  vulgares 
istas  obiectiones,  et  discite  recte  ad  eas  respon- 
dere. 

Est  commune  dictum:  Bonus  homo  non  male 
moritur,  ut  scribebat  mihi  Oecolampadius  de  quo- 
dam  bono  homine,  cum  scripsissem,  eum  pie  et 
placide  mortuum  esse.  Et  sic  in  versu  graeco 
dicitur : 

old  x  dvijQ  Q&-SI,  toTov  xiXog  avxov  ixdvei. 
Qualia  vir  fecit,  talem  finem  sortietur. 
Pauli  finis  est  malus. 
Ergo  non  fecit  bona,  seu  non  fuit  vir  bonus. 

Respondeo  ad  Maiorem. 
Regula  est  vera  universaliter  de  poenis  poli- 
ticis,  quae  iuste  administrantur.  Deus  vult  hoc 
servari  in  politiis,  ut,  si  sis  modcstus,  non  puniaris 
a  Magistratu.  Sic  in  vita  communi  plaerumque 
etiam  hoc  fit,  ut  boni  viri  habeant  placidos  exitus. 
Sed  in  Ecclesia  exceptionem  singularem  habet  illa 
regula,  Quia  Deus  vult  praecipua  lumina  Eccle- 
siae  sua  morte  confirmare  doctrinam,  quam  docue- 
runt  antea. 


Quid  fuit  Pauli  mors?  Fuitne  xvfiwQCul  Non, 
Quia  xificoQCut  sunt  illae  calamitates,  quae  pro  cer- 
tis  delictis  imponuntur,  ut  exilium  Davidis  eiecti 
ex  regno  per  Absolonem  fuit  xif/ooQCu,  id  est,  poena. 
Sic  cum  fur  suspenditur,  cum  latro  interficitur,  est 
xifitoQCu.  Quid  erat  losephi  carcer?  Erat  doxifia- 
cCu.  Ita*  afflictiones,  quas  sustinet  multi  pii,  sunt 
probationes  et  exercitia  fidei,  quae  qualia  sint,  non 
intelligunt  caeteri,  qui  non  tentantur  similiter,  ut 
dicitur,  nu^ijfxuxu  fiud^fiaxu.  Nec  tamen  iinponit 
Deus  eadem  onera  omnibus.  Imponit  fortibus  ma- 
iora  et  graviora  onera,  iuxta  illud:  Kdelis  est  Deus, 
qui  non*  sinit  vos  tentari  ultra  id  quod  potestis. 
Quid  fuit  Passio  Iohannis  Baptistae?  Fuit  (iuqxv- 
Qiov^  id  est,  testimonium  de  doctrina. 

Tale  testimonium  est  etiam  mors  Pauli.  *Iun- 
dus  probri  loco  habet  martyria,  sed  magnus  honos 
est,  cum  Deus  vocat  aliquem,  ut  in  passione  lu- 
ceat  eius  confessio.  Paulus  ostendit  suo  suppli- 
cio,  quod  illam  doctrinam  statuat  esse  veram,  (.uam 
praedicavit:  Et  quia  non  tanti  facit  vitam  suam, 
aut  ulla  alia  bona  huius  vitae,  quanti  confessionem 
doctrinae,  testatur,  se  non  propter  suas  voluptates, 
sed  propter  gloriam  Dei,  et  salutem  suae  animae 
hanc  doctrinam  amplexum  fuisse,  quam  propagavit. 

Testatur  etiam  illa  mors  Pauli,  restare  aliud 
iudicium  post  hanc  vitam,  Quia,  cum  antea  Deus 
affuerit  Paulo,  et  dederit  eius  doctrinae  testimonia 
per  resuscitationem  mortuorum  et  alia  miracula,  et 
tamen  sinat  nunc  eum  interfici  a  teterrimo  portento, 
Nerone,  non  obscure  significatur,  secuturum  esse 
aliud  iudicium ,  in  quo  patefiet  ira  Dei  contra 
Neronem,  et  Paulus  ornabitur  laetitia  et  gloria 
sempiterna. 

Inde  sumi  debet  responsio  etiam  ad  hanc  ob- 
iectionem : 

lustis  debel  bene  esse. 

Paulo  non  est  bene: 

Ergo  Paulus  non  est  iustus. 

Respondeo  ad  Maiorem. 
Iustis  debet  bene  esse,  scilicet,  quo  ad  finem 
ultimum,  qui  ostenditur  in  Evangelio.  Seu  Iustis 
debet  bene  esse,  scilicet,  secundum  declarationem 
Evangelii,  quod  interpretatur  legem.  Nam  illa  sen- 
tentia,  quae  penitur  in  Maiore,  est  sententia  lega- 
lis.  Deinde  respondeo  ad  Minorem.  Paulus  est 
iustus,  scilicet,  imputatione,  et  inchoatione,  non 
consuminatione.  Ideo  adhuc  est  subiectus  morti, 
ut  ipse  inquit:  Corpus  mortuum  est  propter  pec- 
catum.  Etiam  sancti  non  sunt  liberi  seu  immunes 
a  peccato,  circumferunt  adhuc  reJiquias  peccati. 
Igitur  et  ipsi  sunt  obnoxii  morti.  Haec  est  gene- 
ralis  causa,  quod,  sicut  vult  Deus  totam  Ecclesiam 
subiectam   esse   morti,   propter  peccatum  haerens 

21* 


327 


PHIL.  MEL   SCKIPTA  EXEGETICA. 


328 


in  natura:    sic   vult   etiarn  Paulum  commonefacere 
de  peccato,  cum  ^.init  eum  interfici. 

Disputabatur  aliquando  hic  de  Socrate  inter 
amicos.  Ego  opponebam  hunc  Syllogismum  cui- 
dam  amico  meo: 

Illud  est  finis,  quod  conservat  naturam. 
Virtus  destruit  naturam,  ut  apparet  in  Socrate 

et  in  illis,  qui  praeliantur  in  iusta  causa. 
Ergo  Virtus  non  est  finis  hominis. 

Ille  meus  amicus  respondebat:  Oportebat  eum 
alias  mori.  Sed  hoc  non  satis  est.  Eespondeo 
igitur.  Est  fallacia  accidentis.  Virtus  destruit  bo- 
nos  per  accidens.  Mali  destruunt  etiam  optimos 
propter  virtutem,  quod  alioqui  non  facerent,  nisi 
odissent  in  eis  virtutem.  Proprie  igitur  malitia 
improborum,  non  virtus  destruit  bonos.  Item  virtus 
conservat  speciem,  voluptas  utcunque  individuum. 
Sed  haec  in  philosophicis  disputationibus  auditis 
copiosius  explicari.  Adolescentes  exerceant  se  in 
eiusmodi  argumentis  solvendis.  Ita  non  tantum 
Dialectica  praecepta  rectius  addiscent,  sed  etiam 
acuent  ingenia,  et  formabunt  iudicia  de  multis  uti- 
libus  materiis. 

Addite  et  hanc  causam  caeteris,  de  exitu  san- 
ctorum.  Deus  vult  excellentia  membra  Ecclesiae 
fieri  conformia  imagini  filii  Dei,  non  tantum  in  glo- 
rificatione,  sed  etiam  in  passione  et  morte.  Ita 
videtis,  quam  sit  ampla  et  copiosa  materia,  quando 
agitur  de  suppliciis  sanctorum. 


De  studiis  et  exercitiis  Pauli. 

Dixi  supra,  Paulum  in  adolescentia  fuisse  in- 
stitutum  in  schola  patria,  Postea  etiam  Hieroso- 
lymis.  Sed  addam  nunc  Strabonis  locum  de  schola 
Tarsensi,  qui  commendat  nobis  studia  philosophica. 
Tantum,  inquit  Strabo,  Tarsensibu»  studium  rerum 
philosophicarum,  et  disciplinarum ,  quas  Encyclias 
vocant,  fuit,  ut  superaverint  Athenas,  Alexandriam, 
et  si  quis  alius  nominari  potesl  locus,  ubi  philoso- 
phorum  et  artium  ad  humanilatem  pertinentium 
scholae  habebantur.  Id  interest,  quod  Tarsi,  qui 
studia  ista  colunt,  fere  sunt  indigenae,  peregrininon 
facile  eo  veniunt,  etc. 

Habuit  ergo  Paulus  occasionem  discendi  artes 
philosophicas  in  patria.  Sed  simul  diligenter  legit 
sacra  Biblia.  Haec  studia  etiam  postea  continua- 
vit  in  aetate  adulta.  Nam  scripta  eius  testantur 
fuisse  literatum,  et  praeclare  doctum.  Ipse  iubet 
sibi  mitti  libros  et  membranas,  quas  reliquerit. 
Multa  mutuatur  in  suis  scriptis  ex  eruditione 
Graeca  et  Hebraica;  fuit  bonus  textualis.  Et  qui- 
dem  muitum  hebraizat,  ut  nos  germanizamus,  etiam 


cum   aliis    linguis   utimur.      Saepe    utitur  sermone 
prophetico,  quotis  disputat  de  dogmatibus. 

Fuit  in  eo  studium.  Nec  cogitare  nos  opor- 
tet :  Paulus  habuit  Spiritum  sanctum :  Igitur  nihil 
didicit.  Imo  Deus  vult  dona  ali  exercitiis,  Quia, 
sicut  flamma  crescit  agitata:  sic  omnes  habitus 
crescunt  exercitatione  et  usu.  Negligentia  extinguit 
habitum,  qui  adest.  Habenti  dabitur,  est  in  para- 
bola,  et  a  non  habente,  etiam  id  quod  habet,  aufe- 
refur.  Haec  transferamus  ad  nostrum  usum  et 
imitemur  diligentiam  in  exercendis  studiis. 

Praecipue  autern  hoc  agamus,  ut  legamus  di- 
ligenter  scripta  Pauli,  quae  si  non  pietatis  causa, 
saltem  eruditionis  augendae  studio  ab  adolescen- 
tibus  legi  debebant.  Nec  vero  sine  liberali  do- 
ctrina  intelligi,  ac  multo  minus  enarrari  possunt 
scripta  Pauli.  Ideo  Deus  orandus  est,  ut  conservet 
inter  nos  studia  linguarum  et  artium,  ad  retinen- 
dam  nativam  et  incorruptam  sententiam  scriptorum 
Pauli.  Recte  scripsit  Plato,  indoctos  lacerare  sen- 
tentias,  sicut  catelli  lacerant  panniculos.  Idem  fit 
in  interpretandis  scriptis  Pauli  et  aliorum,  si  quis 
non  afterat  cognitionem  linguarum  et  artium.  La- 
cerant  indocti  materias  non  intellectas,  cum  debent 
alios  docere,  cum  ipsi  antea  non  didicerint,  pror- 
siis  ut  catelli  panniculos  lacerant. 

Videtis,  quantae  tenebrae,  quanta  confusio 
fuerit  ante  haec  tempora  in  magnis  rebus.  Et 
tamen  nunc,  postquam  magnas  res  l)ei  beneficio 
mediocriter  evolvimus,  coniiciuntur  in  nos  male- 
dicta,  propterea  quod  clamamus  de  studiis  colen- 
dis  et  conservandis. 

Illyricus  dicit:  Melius  esset  Philippum  non  esse 
tam  eruditum.  Isti  sermones  non  sunt  utiles  Ec- 
clesiae.  Sunt  voces  barbaricae,  gratae  multitudini 
prophanae.  Optandum  erat,  Illyricum,  et  eius  si- 
miles  non  esse  tam  contentiosos,  et  improbos.  Fa- 
ciamus  nos  nostrum  officium.  Amemus  literas  et 
studia,  et  agnoscamus,  non  exiguum  Dei  donum 
esse,  quod  scintillam  istam  suae  sapientiae  generi 
humano  tradldit,  et  tueamur  eam,  quanta  possumus 
diligentia.  et  utamur  ad  illustrandam  gloriam  Dei, 
et  ad  quaerendam  veritatem. 

Nihil  opus  est  absterrere  homines  a  discendo. 
Excitemus  potius  et  acuamus  diligentiam  in  multis, 
quae  simul  aftert  modestiam,  circumspectionem, 
et  alias  virtutes. 

Consideremus  et  imitemur  quoque  multarum 
virtutum  exempla  in  Paulo.  Etsi  languidior  est  in 
nobis  fides  et  obedientia,  quam  in  illis  luminibus 
Ecclesiae:  tamen  initia  fidei  et  obedientiae  in  omni- 
bus  nobis  esse  debent.  Moneant  igitur  nos  exempla 
Pauli,  sicut  et  aliorum  sanctorum,  ut  agamus  poe- 
nitentiam,  credamus  nos  recipi  in  gratiam,  Invo- 
cemus,  simus  obedientes,  diligentes  in  vocatione, 
patientes   in   aerumnis,   Frenemus   etiam   affectus, 


329 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


330 


regamus  impetus  nostros  diseiplina,  sicut  inquit 
Paulus:  Ego  castigo  seu  suggillo  corpus  meum  et  in 
servitudem  redigo.  In  Graeeo  usus  est  significan- 
tibus  vocabulis:  vnconid^o)  xal  dovXayotyw. 

vnwnKx&iv  significat  tundeie  ad  livorem  usque. 
28enn  matt  cinen  (cbmeij?t,  ober  ftretcfyet,  t>a$  fl)me  ftrie* 
men  aufffauffett.  vnconiov  est  livor,  vel  vibex.  Par- 
tes  contusae  fiunt  liviiiae.  Quas  est  ratio  Physica? 
Quia  sanguis  excutitur  ex  propriis  locis,  et  ibi 
putrescit,  nisi  redeat  mox  ad  loca  propria.    Contra. 

Sanguis  ccdit. 

Ergo  non  erumpit  verberando. 

Respondeo.  Sanguis  cedit,  scilicet  de  loco 
proprio  ad  alienum.  Percussione  igitur  pellitur  in 
vicinas  partes,  et  ibi  conglobatur,  et  si  diutius  ibi 
consistit,  tandem  putrefit.  In  tumoribus  (roenn  einer 
etnen  Seuel  geftoffen  fyat)  praecipitur,  ut  statim  adhi- 
bito  ferro  supprimatur  tumor  ille:  Tum  sanguis 
redit  ad  suum  locum,  Quia  nondum  facta  est  magna 
mutatio.  Sanguis  nondum  factus  est  densior;  non- 
dum  factum  est  coagulum.  Sed  si  mora  longior 
intercedat,  fit  putrefactio. 

Sic  igitur  dicit  Paulus:  Ego  suggillo  vntonmt,<a 
meum  corpus,  id  est,  duriter  tundo,  ut  fiat  tuinidum, 
et  lividum.  Significat  acrem  intentionem,  et  dili- 
gentiam  in  cohereendis  membris,  imo  etiam  in  ani- 
morum  impetu  cohibendo.  Commendat  igitur  nobis 
suo  exemplo  diligentiam  in  regenda  Locomotivaj 
et  frenandis  motibus  vehementioribus  animi:  sicut 
alibi  inquit:  Ambulate  accurate,  non  ut  fatui.  'Axqi- 
(Idog  ait,  non  ut  ipso  habitu,  gestu,  incessu,  voci- 
feratione,  familiaritatibus  pravorum  sodalitiorum 
ostendatur  impietas,  et  contemptus  Dei. 

Addit  igitur  verbum  dovlaywyeo,  id  est,  cogo, 
ut  mentis  iudicio  obtemperent  cor,  iingua,  oculi, 
et  caetera  membra.  Et  est  dovlaya>yCa  ista,  efFe- 
ctus  illius  castigationis,  cicurationis ,  vel  contusio- 
his,  quae  praecessit.  Scitis  pmnia  inconsueta  eflfe 
difficilia,  sicut  dicebat  ille  concionator  Heidelber- 
gensis  :  Queid  est  deiffeicile  ?  Consueita  reilenquere. 
Erat  Suevus.  Pronuntiatio  erat  absurda.  Sed  di- 
ctum  ipsum  est  bonum,  Haec  difficultas  vincenda 
est  assuefactione:  Omnia  fiunt  faciliora,  quando 
consuetudo  accedit,  quac  facit  habitum.  Qui  non 
est  assuefactus  ad  labores,  ei  omnia  sunt  difficilia. 
Rursus  qui  se  assuefecit  ad  aliquid,  sive  sit  bonum 
sive  malum,  tlle  facile  rem  expedit.  Qui  se  assue- 
fecit  ad  temperantiam ,  illi  facile  est  abstinere. 
Qui  ad  potandum  se  assuefecit,  is  facile  fertur  ad 
i»gurgitationes.  Ideo  dicitur:  Malarum  rerum  con- 
sueludo  pessima  est.  Significatur  igitur  difticultas 
primae  assuefactionis  in  verbo  vnoinialjbo,  quae  cum, 
non  sine  certamine,  victa  et  superata  est,  postea 
sequitur  SovXayooyta,   quando   membra  externa  pro- 


pter    assuefactionem     praecedentem     obtemperant, 
quasi  in  gyrum  rationis  coacta. 

Monachi  transtulerunt  hoc  Pauli  dictum  ad 
umbras  Ceremoniarum ,  et  simulationem  torvitatis, 
et  lacerationem  membroruin  corporis,  ut  Flagelli- 
feri  olim  vagati  sunt,  et  adhuc  in  Hispania  certis 
temporibus  taies  conducuntur,  qui  flagellis  corpus 
lacerantes  fucum  faciunt  hominibus.  Sed  Paulus 
loquitur  de  seriis  exercitiis  virtutum  necessariarum, 
in  quibus  fit  cum  dolore  aliquo  repressio  affectuum, 
et  gubernatio  disciplinae.  Ut  cum  non  sine  ingenti 
lucta  et  conatu  franatur  ira,  invidia,  odium,  cupi- 
ditas  vindictae.  Et  haec  est  vera  mortificatio 
carnis,  quae  debet  esse  assidua,  sicut  alibi  copio- 
sius  alibi  copiosius  dicitur. 


DOMINICA  IIII.    POST  EPIPHANIA. 

Evang.  Matth.  8. 

De  Navicula  periclitante. 

Ecclesiae    imago    proposita     in    navicula 

Cbristi. 


Narratio  ista  Evangelica  est  pictura  horribi- 
lium  confusionum  et  miseriarum  in  genere  humano, 
et  in  Ecclesia.  Quassatur  cymba,  et  Christus 
dormit.  Apostoli  non  habent  tantam  fidem,  ut 
sperent  se  futuros  incolumes,  nisi  excitato  Domino. 
Quaerunt  auxilium  fiducia  carnali,  sicut  milites 
Scipionis  putabant  se  tutos  esse  praesente  hoc  duce 
suo-  Sic  nos  trepidamus  in  calamitatibus,  respi- 
cimus  ad  visibilia,  et  carnalia  praesidia. 

Interim  magnae  ubique  et  saevae  sunt  tem- 
pestates.  Turca  gerit  bellum  adversus  sanctos,  ut 
Daniel  praedixit.  Papistae  nihil  cogitant  aliud, 
quam  de  Evangelicarum  Ecclesiarum  deletione. 
lnter  nos  est  multum  intestinorum  dissidiorum,  a 
quibus  plus  timendum  est,  quam  ab  hostibus. 
Dissentiunt  inter  se  principes,  et  sunt  perpetuae 
rixae  theologorum. 

Christus  dormire  videtur,  sed  adest  tamen  in 
Cymba,  non  deserit  Ecclesiam,  servat  eam,  etiamsi 
nulla  sint  humana  praesidia.  Succurrit  imbecilli- 
tati  Discipulorum,  sinit  se  excitari  e  somno. 

Haec  imago,  ad  gubernationem  et  conserva- 
tionem  Ecclesiae   omnium   temporum   facile  potest 


331 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


332 


accommodari,  quae  quidem  unum  est  ex  maxime 
mirabilibus  operibus  Dei,  inde  usque  ab  initio 
mundi. 


Doctrina  de  cruce  et  afflictionibus. 

Sed  nunc  in  genere  accommodabimus  histo- 
riam  hanc  ad  cornmunem  doctrinam  de  cruce  et 
afflietionibus,  ubi  haec  quatuor  praecipue  conside- 
randa  sunt. 

Primum,  quod  non  affligamur  casu,  sed  vo- 
iente  Deo.  Nam  Christus  hic  primum  ascendit  Na- 
viculam,  et  eius  ductum  sequuntur  discipuli.  Sic 
obtemperant  pii  Deo  vocanti,  et  ad  certum  vitae 
genus  se  conferunt.  Sicut  autem  vocatio  est  a 
Deo,  ita  et  aerumnae  vocationis  sciente  et  ordi- 
nante  Deo  contingunt.  Nec  eniin  putcmus  tantum 
bona  divinitus  dari,  sed  certo  statuendum  est,  ad- 
versa  quoque  divinilus  accidere. 

Id  aperte  testatur  dictum :  Ego  sum  Deus 
creans  bonum  malum.  Non  est  Deus  causa  istius 
mali,  quod  vocatur  malum  culpae,  sed  loquitur  hic 
Propheta  de  inalo  poenae,  id  est,  de  rebus  nocen- 
tibus,  quibus  castigantur  etiam  piorum  peccata. 
Alibi  etiam  dicitur:  Omnes  capilli  capitis  vestri 
mimerati  sunt.  Item,  Pauper  et  dives  una  habitant, 
Deus  fecit  utrumque.  Est  autem  paupertas  species 
afflictionum. 

Opponamus  igitur  hanc  sententiam  imaginatio- 
nibus  Epicuraeorum,  qui  bona  et  mala  putant  casu 
contingere.  Magnum  est  autem  aliquid,  in  calami- 
tatibus  semper  respicere  ad  Deum,  autorem  affli- 
ctionum,  quibuscunque  mediis  illae  nobis  accidant. 
Inde  enim  coliigere  possumus,  Deum  statuisse  me- 
tas  certas,  quo  usque  grassari  mala  debeant. 

Secundo  discendum  est,  afflictiones  non  sem- 
per  esse  signa  irae,  nec  propter  caiamitates  abiici 
nos  a  Deo.  Est  in  hac  navicula  Christus,  sunt  in 
ea  discipuli  Christi,  de  quibus  dicitur  loannis  16. 
Pater  diligit  vos,  quia  credidistis s  quod  ego  exivi 
a  patre.  Non  igitur  odio  immittitur  eis  tempestas 
ista,  sed  ut  discipuli  discant  agnoscere  infirmitatein 
suam,  et  carnalem  securitatem,  et  insidias  Diaboli, 
Item  ut  crescat  in  eis  fides  et  invocatio,  Ita  immit- 
tuntur  nobis  afilictiones,  non  ut  pereanms,  sed  ut 
revocemur  ad  poenitentiam;  Exerceamus  fidem  in 
rebus  adversis,  pellamus  securitatem,  invocemus 
Deum,  discamus  coercere  cupiditates  carnis:  Quia 
in  sanctis  etiam  adhuc  haeret  peccatum,  et  cum 
nullas  sentimus  calamitates,  plaerumque  reddimur 
securiores,  non  timemus,  non  invocamus  Deum. 

Haec  mala  agnoscuntur  et  emendaniur  in  af- 
flictionibus.     Ideo  scriptum  est:    Filium   quem  dili- 


git  pater,  castigat.     Item,    Ubi  habitabit  Dominus? 
In  spiritu  contrito  et  tributato. 

Prodest  autem  considerare  hanc  commonefa- 
ctionem,  quia  conscientiae,  cum  sentiunt  afilictio- 
nes  a  Deo  oriri,  statim  delabuntur  in  eam  opinio- 
nem,  quod  odio  habeantur  a  Deo,  et  quod  pro- 
pterea  affligantur:  Item  se  abiectos  esse  a  Deo: 
Non  placere  Deo;  Inde  nascitur  fremitus  contra 
Deum  et  desperatio.  Aninius  incipit  diffidere  Deo, 
odit  eum  tanquam  iniustum  iudicem,  et  Tyrannum, 
qui  miseram  naturam  nostram  tantis  calamitatibus 
oneret.  Hic  igitur  sciendum  est,  afflictiones  esse 
signa  benevolentiae  Dei  erga  nos.  Et  ut  Paulus 
inquit,  Bonis  omnia  cooperari  ad  bonum. 

Tertio  in  afflictionibus  debemus  petere  et  ex- 
pectare  a  Deo  auxilium,  sed  non  praefinire  ei 
tempus,  locum,  aut  rationem  seu  modum  ferendi 
opem,  sed  eius  voluntati  salutem  nostram  commit- 
tere,  et  patienter  ferre,  etiamsi  nobis  non  statim 
occurrat.  Debent  enim  cum  invocatione  et  tide 
coniuncta  esse  spes  et  patientia.  Id  significatur, 
cum  Christus  dormit  in  hac  tempestate,  hoc  est, 
differt  Deus  nonnunquam  Jiberationem,  nec  statim 
nos  eripit.  Quod  cum  fit,  videtur  nobis  abiecisse 
curarn  rerum  humanarum.  Verum  ita  hic  dormit, 
ut  rogatus  ab  Apostolis  expergefiat,  et  surgat  ad 
ferendum  auxilium,  et  quidem  ut  exiguam  ipsorum 
fidem  prius  arguat.  Displicet  enim  Deo  diffidentia, 
et  impatientia  nostra.  Vult  nos  in  mediis  afflictio- 
nibus  retinere  hanc  fidem,  quod  curam  nostri  agat, 
quod  exaudiat  preces  nostras,  etiamsi  differat  ali- 
quamdiu  liberationem  et  auxilium. 

Haec  non  percipiuntur,  nisi  in  vero  certamine. 
Ut  navis  in  tempestate  hac  atque  illac  vacillat,  et 
in  mediis  fluctibus  incerta  vagatur,  sic  conscien- 
tiae  mirabiliter  afficiuntur  in  adversitatibus:  Nec 
sistitur  navis,  id  est,  non  cessat  anxietas  animi, 
nisi  proiectis  ancoris,  hoc  est,  nisi  contirmemus 
animos  spe  et  expectatione  auxilii  divini  et  pa- 
tientia. 

Quarto.  Catastrophe  afflictionum  intuenda  est. 
Deus  promittit  nobis  in  verbo,  se  ita  nobis  affutu- 
rum  esse,  ut  iuvare  et  liberare  nos  tandem  velit, 
modo  invocemus  ipsum,  et  perseveremus  in  fide. 
Hanc  promissionem  confirmat  hic  Christus  mira- 
culo.  Imperat  ventis  et  mari,  et  removet  tempe- 
statem.  Ita  statuamus  Deum  et  velle  et  posse 
nobis  opem  ferre  in  afflictionibus.  Est  autem  so- 
lius  Dei  opus,  sedare  tempestates  in  mari,  Item 
coercere  saevitiam  maris.  Nam  Deus  solus  guber- 
nat  hanc  naturam,  sicut  etiam  condidit. 

Ideo  hic  dicitur,  homines  miratos  esse,  et 
dixisse  de  lChristo:  Qualis  est  hic?  quia  et  venti 
et  mare  ei  obediunt?  Agnoscunt  et  fatentur  eum 
vere  esse  Deum.  Ipsi  etiam  Apostoli  haud  dubie 
confirmati  fuerunt  in  fide,  et  maiori  deinceps  fidu- 


333 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


334 


cia  Christi  confisi  sunt,  postquam  auxilium  eius 
in  tanto  periculo  tam  potenter  experti  sunt. 

Tribuamus  ergo  hanc  laudem  Deo  etiam  in 
ipsis  afflictionibus,  quod  et  potestatem  habeat  et 
voluntatem  iuvandi  nos.  Erigamus  et  confirmemus 
nos  hoc  exemplo,  ut  statuarnus  quod  nos  quoque 
liberaturus  sit  suo  tempore.  Liberati  etiam  a  Deo, 
discamus  maiori  fiducia  sperare  in  cum.  Accedat 
et  praedicatio  divini  beneficii  apud  alios,  ut  pro- 
pagetur  gloria  Dei. 

Sic  imago  elegans  est  in  hac  historia  doctri- 
nae  de  afflictionibus. 


Imagines  pingentes  ea,   quae  accidunt  in 

Ministerio. 

Cum  autem  Apostoli  significent  in  primis  mi- 
nistros  Ecclesiae,  considerent  hanc  imaginem  prae- 
cipue  illi,  qui  aliquando  accessuri  sunt  ad  ministe- 
rium.  Hi  praeparent  se  ad  navigationes  maris, 
quod  significat  mundum,  in  quo  semper  offerunt  se 
plurima  pericula,  quia  proceilae  et  venti,  id  est, 
Diaboli  et  horum  organa  tyranni,  haeretici,  et  alii 
impii,  subindo  turbant  mundum,  et  excitant  fluctus 
varios,  quibus  assidue  oppugnatur  ministerium. 

Arbitror  auiem  et  Christophori  imaginem  ad 
hunc  usum  initio  confictam  esse,  ut  significaret 
doctorem  Evangelii,  seu  ministrum  Ecclesiae.  Ge- 
rit  hic  Christum  monstrandum  aliis  hominibus,  sed 
oportet  in  tali  viro  magnum  animi  robur  esse: 
ideoque  pingitur  magna  corporis  moles.  Nam  in- 
finita  pericula  subeunda  sunt  docenti  Evangelium. 
Quare  et  iste  heros  per  mare,  ac  medios  fluctus 
incedit:  et  undique  circum  eum  natant  variae  bel- 
luae,  minantes  exitium. 

Puer,  quem  gerit,  exiguus  est.  Nam  potentia 
Christi  aliquando  perexigua  videtur,  laborant  et 
periclitantur  Apostoli,  nec  videntur  adiuvari  a  Deo. 
Et  queritur  Christophorus  inusitatum  pondus  esse. 
Puer  ipse  opprimit  baiulum.  Saepe  enim  Deus 
ipse  videtur  adversari  ac  irasci,  et  terret  pios,  ac 
pene  ad  desperationem  adigit.  Interim  tamen  eri- 
git  se  Polyphemus  iste,  ac  sustentat  se  quadam 
arbore:  hoc  est,  sancti  in  terroribus  sustentant  et 
erigunt  se  verbo  Dei.  Et  illa  arbor  primum  arida, 
postea  florere  incipit.  Nam  doctrina  parit  multos 
bonos  fructus,  servat  et  doctorem  et  Ecciesiam: 
quanquam  impii  iudicant  doctrinam  inanem  et  in- 
utilem  esse. 

Praeit  autem  in  littore  senex  cum  lychno.  Is 
significat  Prophetas,  qui  ante  Christum  natum  de 
eo  vaticinati  sunt,  et  testimonio  suo  nos  confir- 
mant.    Neque  vero  deest  victus  piis,  tametsi  impii 


ubique  cupiant  eos  perditos  esse,   Ideo   secum  in 
pera  piscem  ac  panem  gerit. 

Hanc  imaginem,  quae  olim  in  omnibus  templis 
picta  fuit,  considerent  adolescentes,  ut  admonean- 
tur  de  periculis  ministerii,  et  considerent,  qualem 
esse,  et  quid  sustinere  Christianum,  ac  praecipue 
doctorem  Evangelii  oporteat.  Nec  inutile  foret  hanc 
materiam,  styli  exercendi  causa  tractari  a  discen- 
tibus,  et  conferri  allegoriam  huius  imaginis  cum 
historia  noviculae  Christi,  periclitantis  quidem  in 
magna  tempestate,  sed  tamen  servatae. 


Pictura  motuum  in  Rebuspublicis. 

Iti  poematis  et  scriptis  oratoriis  etiam  impe- 
riorum  et  Rerumpublicarum  pericula  conferuntur 
cum  navigatione  in  mari.  Qua  de  re  praebet  no- 
bis  materiam  cogitandi  etiam  dies  hodiernus,  qui 
est  dies  28.  Ianuarii. 

Est  enim  insignis  hic  dies  morte  celebratissi- 
morum  duorum  Regum,  Caroli  Magni,  et  Ottonis 
Tertii.  Sunt  autem  anni  200.  vel  paulo  minus  in- 
ter  mortem  utriusque.  Nam  Caroli  familia  regna- 
vit  circiter  annos  100.  Ita  et  Henrici  Aucupis  fa- 
milia,  quae  fuit  Saxonica,  fere  annos  100.  tenuit 
imperium.  Ex  hac  familia  Saxonica  fuit  Otto  Ter- 
tius,  cuius  autoritate  constitutus  est  Senatus  Ele- 
ctorum  in  Germania,  paulo  ante  eius  mortem,  vi- 
delicet  anno  Christi  circiter  1000. 

Fuerunt  ex  familia  Saxonica  tres  laudati  Im- 
peratores:  Henricus  Auceps,  Otto  I.  et  Otto  III. 
Nam  Otto  II ,  fere  similis  fuit  Domitiano.  Vixit 
Romae  et  didicit  mores  Romanorum,  sicut  homines 
mutant  mores  saepe  in  aliis  locis.  Ac  credo  Dia- 
bolum  in  malis  sodalitiis,  etiain  mediocribus  homi- 
nibus  afflare  suum  virus.  Nam  homines  non  tan- 
tum  corrumpuntur  malis  exemplis,  et  conversatione 
prava,  sed  etiam  Diabolo  afflante  suum  venenum. 
Quando  boni  Principes  admittunt  homines  malos, 
qui  sunt  organa  Diaboli,  tunc  corrumpuntur,  quam 
vis  antea  fuerint  boni. 

Sic  Otto  Secundus  fuit  Romae  apud  illos  ma- 
los  homines,  quos  maluit  imitari,  quam  optimum 
patrem.     Habuit  coniugem  Graecam,  Theophaniam. 


De   Ottone  III. 

Natus  igitur  fuit  Otto  Tertius  ex  sanguine 
Graeco  et  Germanico.  Fuit  tanli  acuminis  et  cele- 
ritatis  ingenii,  ut  diceretur,  Mirabilia  mundi.  Mers- 
purgi  vjdi  librum  cuiusdam  Episcopi  Merspurgen- 
sis,  qui  fuit  in  aula  Ottonis  Tertii,  In  eo  libro  ait: 


335 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


336 


Possem  de  eo  mirabilia  scribere,  si  vellein.  Op- 
tarim  eum  scripsisse  illa.  Primus  imposuit  coro- 
nam  Regi  Polonico.  Stetit  igitur  Electoratus  iam 
ultra  annos  500.  Item  Regnum  Polonicum,  Unga- 
ricum  paulo  longius  stetit. 

In  Gallia  familia  Caroli  Magni  tenuit  Regnum 
ad  annos  500.  Postea  successerunt  aliae  familiae. 
Plerumque  Periodus  mutationuin  in  Regnis  est  an- 
norum  500.  aut  700.  Hac  periodo  circumacta  regna 
regulariter  habent  ingentes  mutationes.  Et  certe 
videmus  iam  ruere  multa  regna,  plura  etiam  mini- 
tari  ruinam.  Cogitemus  de  nostris  maioribus,  quo- 
rum  virtus  fuit  excellens,  et  oremus,  ut  Deus  nunc 
etiam  det  bonos  magistratus. 

Sed  iam  dicam  tantuin  de  morte  Ottonis  Tertii. 
Venit  is  Rornam  ad  tumultum  compescendum.  Nam 
quidam  fecerat  se  Principem  Romae,  qui  iactabat 
se  velle  restituere  regnum  Italiae.  Ediderat  edicta 
per  Italiam,  ut  concitaret  urbes  contra  Germanos 
Imperatores.  Hunc  imposuit  Otto  in  asinum,  et 
iussit  eircurnduci  Romae  praecerptis  naribus,  De- 
inde  suspendit  eum.  Reliquit  autem  hic  uxorem  prae- 
stantem  formae  pulchritudine,  qua  captus  Otto  III. 
exarsit  eius  aniore.  Ea  veneno  postea  necavit  Ot- 
tonem,  cum  frustra  expectasset  eius  coniugium. 
Infecerat  enim  veneno  chirothecas,  quas  dono  mi- 
serat  Ottoni. 

Hoc  est  exemplum,  primum  ingentis  imbecilli- 
tatis  humanae,  quod  etiam  excellens  virtus  delin- 
quat,  sicut.  recte  dixit  Simonides:  ov  qddiov  yivea&at 
TiTQayojvov.  Non  facile  est  nasci  perfectum,  id  est, 
stantem  in  omni  fortuna  firmiter.  Secundo  inso- 
lentiae  vel  negligentiae  in  rebus  secundis,  sicut 
etiam  Davidis  historia.  Tertio  mors  eius  est  exem- 
plum  poenae  libidinum.  Scribitur  combussisse  unam 
ex  coniugibus  suis,  fuit  infortunatus  in  consuetu- 
dine  muliebri. 

Cum  igitur  legimus  historiam  mortis  ipsius, 
cogitemus  non  frustra  dictum  esse  a  Salomone: 
Beatus  qui  semper  est  pavidus,  id  est,  non  securus 
carnali  securitate,  sed  timens  Deum,  et  agnoscens 
imbecillitatem  propriam,  et  invocans  Deum. 

Herodotus  scribit  Apriem  regem  Aegypti  dixisse, 
se  habere  tantarn  potentiam,  ut  nemo  eum  posset 
excutere  ex  regno.  Sed  postea  ab  Amasi  praefe- 
cto  suspensus  est:  Quia,  quam  primum  incipiunt 
homines  superbire,  et  fiunt  securi,  tum  veniunt 
poenae. 

Fortuna  quem  nimium  fovet  stultum  facit. 

Item: 
Luxuriant  animi  rebus  plerumque  secundis. 

Virtus  est  excellens  quiddam  et  radius  divi- 
nus,  sed  extinguitur  negligentia  et  remissione.  Sy- 
racides  inquit:  Quo  quisque  est  maior,  eo  gerat  se 
submissius.     Hoc  dictum  Carolus  Quintus  saepe  re- 


petivit,  et  quamdiu  in  magnis  vhis  est  modestia. 
Mutatis  moribus,  mutatur  etiam  fortuna.  Qualis 
est  versus  ille: 

Fortuna  quem  nimium  fovet  stultum  facit. 

Quomodo  scandis?  Est  Iambicus  Senarius.  Et 
est  unus  ex  Mimis.  Qui  fuerunt  31imi?  Romae 
fuerunt  duo,  Laberius,  et  Publius,  quorum  fuit 
magna  excellentia  in  facetiis.  Sed  tamen  plures 
alii  etiam  fuerunt  Mimi,  videlicet,  homines  faceti, 
qui  in  agendis  Comoed  is  assignabant  ljca  hone- 
stis  hominibus,  ubi  sederent,  et  reliquam  multitu- 
dinem  cohibebant,  ne  impediretur  actio,  Et  sparge- 
bant  interdum  salse  aut  facete  dicta.  Notaverunt 
homines  potentes,  Reprehenderunt  tecte  ipsorum 
vitia,  Inculcarunt  dicta  moralia.  Hodie  fatui  aliqui, 
larvis  induti,  solent  se  adiungere  agentibus  Comoe- 
dias,  qui  exemplo  veterum  Mimorum,  continent 
plebem  in  officio,  et  recitant  nonnunquam  facetias 
suas.     Sed  olim  maior  fuit  gravitas. 

Extant  adhuc  sententiae  Mimorum,  Inter  quas 
etiam  est  haec:  Fortuna  vitrea  est,  Cum  splendet, 
frangitur.  Homines  infatuantur  successibus.  Inci- 
piunt  superbire,  et  insolescere,  confidunt  sibi  ipsis. 
In  summa,  Nemo  fit  melior  perpetuis  successibus. 
Postea  veniunt  poenae.  Quanta  fuit  Davidis  gloria, 
quantum  decus?  Tamen  labitur,  polluit  se  horri- 
bili  scelere.  Et  quanquam  emendat  se,  tamen  ex- 
peritur  poenas. 


De  Carolo  Magno. 

Addam  aliquid  de  Carolo  Magno,  quia  fuit 
inter  praestantissimos  reges  omnium  aetaturn.  Ideo 
non  est  negligenda  eius  memoria,  et  rerum  ab  ipso 
gestarum  consideratio.  Quis  fuit  Carolus  Magnus? 
Ex  qua  gente  fuit?  Ex  gente  Francica.  De  ori- 
gine  Francorum  varia  scribuntur.  Sed  Hieronymus 
inquit,  fuisse  Francos  inter  Salam  et  Moenum,  gen- 
tem  non  tam  niagnam,  quam  bellicosam.  Haec 
scribit  Hieronymus  de  suis  temporibus,  quando 
Franci  adliuc  erant  in  Germania,  et  nondum  in 
Galliam  transierant.  Credo  Francorum  nomen  esse 
Germanicum.  grantfen,  id  est,  Me  fretyen  anrfen,  Slncf 
significat  etnen  fned)t,  sicut  nobis  pueris  milites,  bie 
Umt)0fned)t  nominabantur  tte  fregen  fned;te.  Habue- 
runt  hoc  nomen  Franci,  quia  fuerunt  genus  homi- 
num  militare.  Sed  tamen  non  fuerunt  solum  viri 
bellicosi  et  fortes,  sed  etiam  modesti,  iusti,  pii. 

Non  facile  invenietis  in  una  regia  familia  qua- 
tuor  tales  viros,  quales  fuerunt  1.  Carolus  Mar- 
tellus,  2.  Pipinus,  3.  Carolus  Magnus,  4.  Ludovi- 
cus  Pius.  Successerunt  sibi  continuo  ordine.  Vix 
invenietis  quatuor  principes  similes,  continua  serie 


337 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


338 


in  una  familia.  David  habuit  Salomonem  succes- 
sorem,  et  Iulius  Augusturn,  quem  sibi  adoptaverat. 
Qui  secuti  sunt,  fuerunt  monstra,  Tyranni,  bestiae. 
Sic  post  Vespasianum  et  Titum  secuti  sunt  tyranni. 

Carolus  Martellus  delevit  trecenta  millia  Sara- 
cenorum,  qui  se  infuderant  in  Galliam.  Pipinus 
pacavit  Italiam,  et  magnam  partem  Europae.  Caro- 
lus  Magnus  ornavit  istas  regiones  literis,  et  doctri- 
narum  studiis.  Renuntiatus  est  primus  Imperato- 
rum  Germaniae,  et  gessit  res  magnas,  sicut  audie- 
tis  in  Chronicis.  Ludovicus  Pius  etiam  fuit  Prin- 
ceps  bonus.  Huius  filius,  qui  Germaniam  tenuit, 
fundavit  monasterium  in  Gandersheim.  Vidi  literas 
fundationis  auro  scriptas:  Et  vidi  tunc,  quando 
loannes  Fridericus  Elector,  et  Landgravius  occu- 
paverunt  Ducatum  Brunsvicensem.  Erat  pulchrum 
monumentum. 

Debetis  scire  historias  veteres,  ut  cogitetis, 
quomodo  Deus  transmutet  regna,  et  agatis  ei  gra- 
tias,  quod  servavit  Ecclesiam.  Nam  historiae  sem- 
per  nos  monent  de  collectione  et  defensione  Eecle- 
siae,  et  generis  humani:  sicut  in  narratione  Evan- 
gelica  diximus  picturam  proponi,  eorum,  quae  fieri 
videmus  etiam  in  imperiis,  et  Ecclesiae.  Magnus 
motus  factus  est  in  mari,  Christo  dormiente.  Sic 
saepe  mundus  horribiliter  tumultuatur,  quasi  Chri- 
sto  dormiente.  Sed,  ut  dixi,  in  Chronicis  audietis 
res  gestas  Caroli  Magni,  ubi  in  primis  dvcendum 
nobis  erif  de  translatione  imperii,  Quia  Pontifices 
disputant,  Esse  suae  potestatis,  transferre  imperia, 
sicut  in  proximo  conventu  Augustano  fuit  magna 
contentio  de  ea  re,  cum  stolidus  Papa,  Paulus  1 III. 
non  vellet  confirmare  Electionem  Imperatoris  Fer- 
dinandi,  et  contenderet  sui  iuris  esse,  facere  et  de- 
ponere  Imperatores.  Quod  saepe  olim  fecerunt  Pon- 
tifices,  et  praebuerunt  causas  magnis  motibus.  lllas 
historias  debetis  tenere,  qui  accessuri  aliquando 
estis  ad  gubernationem,  ne  patiamini  vos  implicari 
malis  consiliis.  Nostri  principes  debent  firmo  con- 
sensu  tueri  Imperatorem,  quem  elegerunt.  Non 
debent  eurn  deserere,  cum  sit  iustus  in  guberna- 
tione,  etiamsi  habet  suos  morbos.  Non  debent 
fieri  seditiosi  contra  eum,  ut  olim  saepe  factum  est, 
artibus  Pontificum.  Ita  in  nnius  Caroli  Magni  hi- 
storia  multiplex  doctrina  continetur. 

DIE  PURIFICATIONIS  MARIAE. 
Evangelium  Lucae  2. 

Et  cum  impleti  essent  dies  purificationis ,  etc. 
De  nomine  festi. 

Celebratur  hodie  festum  Purificationis,  quia  iam 
sunt    completae  sex   septimanae    a  natali   Domini. 

MELAMTH.  OPER.  VO!..  XXIV. 


Maria  hodie  egressa  est  ex  puerperio,  secundum 
morem  legis,  qua  mandatum  erat,  ut  puerperae 
edito  foetu  masculo  essent  separatae  quadraginta 
diebus:  Si  foemella  fuisset  edita,  diebus  octoginta. 
Quo  toto  tempore  abstinebant  puerperae  a  consue- 
tudine  virorum. 

Haec  purificatio  erat  mandata  non  tantum  post 
primogenita,  sed  etiam  post  secundum,  tertium, 
quartuni  partum. 

Germani  vocant  hunc  diem  ?ied)tmef.  Et  Pa- 
pistae  addiderunt  multas  superstitiones.  Puto  oc- 
casionem  appellationis  natam  esse  ex  Cantico  Si- 
meonis,  in  quo  sunt  haec  verba:  Lumen  ad  reve- 
lationem  gentium. 

Aliqui  propter  superstitiones  papisticas  pror- 
sus  reiiciunt  hoc  festum:  sed  nos  retinemus  in  Ec 
clesiis  nostris  tanquam  partem  histoiiae  Christi- 
Illi  qui  iudicare  aliquid  possunt,  iiitelligunt  neces.- 
sariam  esse  paedagogiam  aliquam  pueris,  et  vulgo, 
ut  commonefacti  ordine  dierum,  avidius  expetant 
doctrinam. 

Qui  distinctionem  temporum  in  Ecclesia  pror- 
sus  abiiciunt.  non  vident,  quid  dicant,  nec  consu- 
lunt  utilitati  aeiatis  rudioris.  Et  eadem  ratione 
dies  dominica  esset  abiicienda,  si  propter  supersti- 
tiones  papisticas,  etiam  illa,  quae  utiliter  sunt  or- 
dinata,  simpliciter  abiicienda  essent.  Sed  inde  in- 
finita  barbaries  et  confusio  secutura  esset. 

Nos  iam  dicemus  de  narratione  istius  textus, 
in  quo  est  multiplex  doctrina,  ut  fere  in  singulis. 
Subinde  tam  multae  materiae  se  offerunt  etiam  in 
brevissimis  textibus,  ut  non  possimus  eas  evolvere 
satis.  Sed  praecipue,  quando  fit  mentio  legum,  est 
occasio  multarum  disputationum,  quia  de  causis 
legum  impulsivis  et  finalibus  semper  multa  quae- 
runtur  a  sapientibus. 

Id  fit  etiam  in  legibus  politicis,  ubi  quaeren- 
dum  est,  ex  quibus  fontibus  semina  legurn  orian- 
tur,  et  quae  fuerint  occasiones  condendarurn  legum, 
sicut  vulgo  dicitur:  Ex  malis  moribus  bonae  leges 
ortae  suni.  Plerumque  calarnitates  et  vitia  homi- 
num  sunt  ayoqnal  Iegum.  Et  huc  leges  omnes 
destinatae  sunt,  ut,  si  non  possint  omnino  tollere 
mala,  saltem  foris  utcunque  coerceant.  Haec  dico 
de  politicis  legibus. 

Sed  nobis  in  Ecclesia  multo  magis  coaitandum 
est  de  causis  illarum  legum,  quae  in  populo  Iu- 
daico  fuerunt  traditae:  Quae  sunt  admodum  pul- 
chrae  leges,  sicut  tota  illa  politia  valde  pulchra 
fuit.  Ea  adhuc  florente,  ludaei  non  sic  vixerunt, 
ut  hoc  tempore  vivunt  in  magna  illuvie  et  sordibus. 

Hic  fit  mentio  potissimuin  duarum  legum,  vide- 
licet  de  purificationc  puerperarum,  et  de  primoge- 
nitis.  .  Postea  sunt  addita  in  hoc  textu  testimonia 
de  nato  Messia,  sicut  videmus  in  tota  narratione 
nativitatis  Christi  multiplicia  testimonia  recitari  de 

22 


339 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETIGA. 


.140 


Messia  nato,  quia  Deus  voluit  sciri  Messiam  ve- 
nisse  in  carnem,  et  famani  late  de  eo  spargi.  Et 
haec  fuit  veluti  aurora  seeutae  diei,  qua  praedica- 
turus,  passurus  et  resurrecturus  erat  Messias. 


De  lege  puerperii. 

Primum  igitur  commemorare  quaedam  volu- 
mus  de  puerperiis.  Adolescentes  cogitent  se  etiam 
natos  esse  ex  matribus,  et  ipsorum  quoque  matres 
fuisse  puerperas,  nec  sint  ita  barbari,  ut  existi- 
ment  ista  tantum  esse  Iudaica  et  papistica.  Cum 
essemus  in  prima  visitatione  seu  inspectione  Eccle- 
siarum,  postquam  facta  erat  mutatio  religionis,  re- 
perimus  passim  multum  turbarum,  ut  fit,  quando 
contingunt  mutationes  politiae  aut  religionis.  Multa 
accidunt  inconvenientia,  propter  novitatem  legum, 
et  hominum  dissimilitudinem.  Quisque  gaudet  pro 
suo  arbitrio  instituere  reformationes. 

Tum  ergo  memini  in  oppido  Thuringiae  Kala 
fuisse  pastorem  invenem  et  ferocem,  qui  declama- 
bat  contra  puerperas.  Dicebat  esse  ritum  papisti- 
cum,  quem  servarent  puerperae,  esse  ignaviam  et 
segnitiem  mulierum.  Debere  puerperas  post  alte- 
rum  aut  tertium  diem  a  partu  surgere  ex  lecto,  et 
redire  ad  operas  solitas.  Quaedaim  ante  tempus 
surgentes,  cum  reverterentur  ad  labores,  fuerunt 
extinctae. 

Ibi  disputatum  fuit  de  hoc  argumento: 

Ceremonialia    Mosaica  nihil  ad  Christianos 

pertinent. 
Illa    tempora    puerperii    sunt    ceremonialia 

Mosaica. 
Ergo  uon  sunt  servanda. 

Hoc  argumentum  discant  adolescentes  solvere 
et  explicare,  et  cogitent  de  suis  matribus,  item  fra- 
tribus  et  sororculis  suis  recens  in  lucem  editis,  in 
quanto  dolore  matris  ipsos  pepererint,  et  quam 
teneri  sint  foetus  primum  nati.  Non  simus  ita  be- 
luini,  etsi  beluae  quoque  sibi  et  suis  parcant:  Imo 
non  simus  ita  ferrei,  ut  obliviscamur,  quid  sit, 
quod  in  Genesi  dicitur:  In  dolore  paries,  vel  ut 
putemus  hominem  similem  esse  ferro  et  adamanti. 
Quid  est  imbecillius  puerpera?  Cogita  de  matre 
tua  quantum  dolorem  tui  causa  senserit  in  partu. 
Non  sis  ita  furenter  ingratus,  ut  non  cogites  de 
parentibus  tuis  et  de  tua  origine,  cum  vides  na- 
tum  infantulum,  quanta  est  in  eo  fragilitas?  Talia 
spectacula  proponit  nobis  Deus,  ut  commonefaciant 
nos  de  infirmitate  humanae  naturae. 

Quidam  ad  me  nuper  scripsit,  dixisse  quen- 
dam:  Ducere  sororem,  talem  esse  prohibitionem, 
qualis   illa    sit    humana    traditio,    ne  liceat    vesci 


carne  die  sexto.  Pastor  ille  in  Kala  comparabat 
legem  de  puerperis  cum  circumcisione ,  et  macta- 
tionibus  Leviticis,  quas  scimus  omnes  fuisse  abo- 
lendas.  Ideo  in  argumenio  proposito,  Maior  pro- 
positio,  quod  ceremonialia  Moisis  nihil  ad  nos  per- 
tineant,  prudenter  consideranda  est. 

Ceremonialia  Mosaica  non  necesse  est  a  Chri- 
stianis  servari,  scilicet,  quatenus  simpliciter  sunt 
iuris  positivi,  seu  quatenus  non  sunt  naturalia: 
Nam  multa  ceremoniaiia  suo  genere  sunt  natura- 
iia,  etiamsi  legislato;*  addidit  circumstantiam  ali- 
quam  congruentem  illi  politiae.  Pertinent  autem 
naturalia  ad  omnes. 

Iam  cum  in  Minore  dicitur  tempus  puerperii 
mandatum  a  Moise  esse  ceremoniale.  Respondeo. 
Est  Ceremoniale,  quod  ad  speciem,  id  est,  quo  ad 
certum  numerum  dierum.  Haec  determinatio  istius 
circumstantiae  est  aliquid  oeremoniale,  seu  iuris 
positivi.  Sed  quod  ad  genus  attinet,  est  quiddam 
naturale,  quia  naturae  aegrotanti  est  necessaria 
quies  aliqua.  Haec  est  siinplex  et  perspicua  so- 
lutio,  quam  quilibet  praeditus  ratione  et  sensu  in- 
telligere  potest.  Et  habet  distinctio  illa  generis  et 
speciei  maximum  usum  in  multis  materiis. 

Sumamus  exemplum  de  Sabbato.  Quaero, 
utrum  obliget  nos  praeceptum  de  Sabbato?  Re- 
spondeo.  Pertinet  hoc  praeceptum  ad  Christianos, 
scilicet,  quod  ad  genus,  non  quo  ad  speciem. 
Nos  sumus  obligati  mandato  divino,  ut  aliquem 
diem  tribuamus  publicis  congressibus  ad  audiendum 
verbum  Dei,  et  ad  conservationem  ministerii,  sed 
non  necesse  est,  nos  retinere  diem  septimum ,  qui 
est  ultimus  in  septimana. 

Genus  est  iuris  naturae,  et  est  morale  aliquid, 
sed  servare  septimum  diem,  est  species  determinata 
iure  positivo,  sicut  nas  iamservamus  primum  diem: 
Ita  in  multis  aliis  materiis  utendum  est  hac  distin- 
ctione,  et  debet  nobis  delectationi  esse  haec  bre- 
vitas  responsionis,    in  qua  est  concinna  explicatio. 

Naturalia  semper  manent  similia  et  uniusinodi, 
quia  natura  est  natura.  Sed  &erov  positum,  defi- 
nitum  aliqua  circumstantia  est  mutabile.  Manent 
omnibus  temporibus  naturalia,  ut  gradus  cognatio- 
num  sunt  naturales,  ne  pater  ducat  filiam,  ne  mater 
nubat  filioj  ne  frater  ducat  sororem,  etc.  Sic  lex 
de  puerperio  est  naturalis  et  immutabilis,  quod  ad 
genus.,  ut  concedatur  quies  corpori  puerperae  lan- 
guefacto,  et  imbecillo  sua  quadam  peculiari  imbe- 
cillitate,  sicut  norunt  illi  qui  sunt  patresfamilias. 

Non  simus  ita  stupidi,  ut  cogitemus  nibil  in- 
teresse  inter  puerperam,  et  aliam  robustam  raulie- 
rem.  Abstinent  etiam  bestiae  a  puerperis ,  mullo 
magis  inter  homines  oportet  aliquod  tempus  con- 
cedi  puerperis.  Non  necesse  est  praecise  servare 
sex  aut  duodecim  septimanas ,  ut  in  iure  positivo 
Mosaico,  et  alia  puerpera  aliis  est  robustior,    sed 


341 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


345 


constitutum  est  tempus  illud  sex  hebdomadum  a 
sapientissimo  l«*gislatore ,  quod  est  mediocribus 
naturis  commodum,  et  plerumque  convenit,  si  non 
sint  afflictissimae  valetuclinis.  Fuit  crgo  magna 
barbaries,  quod  ille  pastor  clamabat  hoc  esse  Iu- 
daicum  et  papisticum. 

Oportet  nos  distinguere  inter  opera  Dei  ordi- 
nata  in  natura,  et  ceremonias.  Excellentissima  et 
mirabilis  res  est  generatio  hominis  et  partus.  Et 
longa  oratione  opus  esset,  si  vellemns  vel  obiter 
explicare  sapientiam  illam  divinam,  quomodo  coa- 
lescant  membra,  quomodo  alatur  infans  per  Co- 
tylidones  in  utero  matris. 

Cotyla  vel  Cotylidon  proprie  significat  aceta- 
bulum.  Ita  enim  verterunt  ui  Mose,  ein  flein  €>d)iif* 
felcben.  Hebraice  Caph  est  cavum  quiddam,  sicut 
pugillus  et  vola  manus.  In  coxa  el  ubi  praeterea 
iunctura  est  ossium,  habent  se  correlative  Condy- 
lus  et  Cotyla,  sicut  convexum  et  concavum,  ut  in 
manu  exterior  arcus  dicitur  convexum,  interior 
dieitur  concavum. 

Sic  nominantur  in  alvo  matris  Cotylae,  seu 
Cotylidones,  fastigia  vel  cacumina  venarum,  quibus 
affixus  est  foetus,  quia  his  inseruntur  venulae  ab 
umbilico  infantis,  quibus  retinetur  infans.  Ex  Co- 
tylidonibus,  quae  sunt  in  concavo  utero,  procedunt 
venae  ad  ubera  matris,  advehentes  sanguinem,  ex 
quo  postea  gignitur  lac,  cuius  succo  alitur  infans 
in  lucem  editus. 

Hoc  certe  est  mirabile  aliquid,  ut  nihil  dicam 
de  aliis  mirandis  Dei  operibus,  quod  Deus,  quando 
creat  hominem,  statim  curat  etiam  ei  alimentum. 
Foetus  in  utero  matris  alitur  per  Cotylidones,  ge- 
nitus  in  hanc  lucem  alitur  ex  uberibus  matris. 
Testatur  igitur,  quodvclit  nos  nutrire  etiam  postea. 
Ac  matribus  ubera  sunt  in  thorace,  caeteris  bestiis 
ad  ventrem.  Huius  rei  causa  physica  est,  ut  coctio 
lactis  sit  melior  propter  vicinitatem  cordis,  item  ut 
ubera  adiuvent  calorem  cordis,  et  sint  eius  muni- 
mentum.  Adeo  Deus  omnia  fecit  mirabili  sapientia. 
Sed  accedit  ad  utilitatem,  quam  monstrat  haec 
causa  physica,  etiam  significatio,  sicut  in  operibus 
divinis  utrumque    considerandum  est,    videlicet  uti- 


litas    et   significatio 


Est   igitur   significatio    situs 


uberum,  quod  matres  debeant  liberis  non  tantum 
alimenta,  ut  iumenta,  sed  eliam  Gioqyrjv  et  institu- 
tionem,  qua  pcctus  formandum  est,  quod  est  sedes 
cordis  et  aniinae,  ut  scriptura  loquitur. 

Ista  duo,  scilicet  utilitatem  et  significationem 
quaeramus  etiam  in  lege  de  puerperis.  Est  igitur 
prima  causa  huius  legis  a  Deo  latae,  ut  serviat 
utilitati.  Vult  Deus  parcere  infirmiori  sexui,  prae- 
sertim  in  hac  imbecillitate  naturae,  quae  est  secuta 
lapsum.  Sicut  non  frustra  dictuni  est:  Multiplicabo 
aerumnas  tuas,  cum  concepisti,  et  in  dolore  paries. 
Fit   magna   quassatio   in  partu,    et  mater  una  cum 


infante  est  in  maximo  periculo,  vel  potius  in  ipso 
agone  mortis.  Postea  sequuntur  etiam  aliae  im- 
becillitates,  de  quibus  non  possum  dicere  coram 
iuventute.  Grandiores  natu  intelligunt.  Opus  est 
igitur  naturae  quiete. 

Valde  perniciosum  est,  quando  mulieres  sunt 
hac  in  re  negligentiores,  et  nolunt  sibi  parcere, 
sicut  sunt  aliquae  agrestiores,  quae  ostentare  volunt 
robur  aliquod  supra  vires  naturae:  Interim  temere 
sibi  mala  accersunt ,  sicut  in  hac  urbe  possem 
exempla  commemorare  quarundam  mulierum,  quae 
mortem  sibi  attraxerunt  sua  negligentia,  cum  non 
servarent  debita  tempora  puerperii,  nec  vellent 
sibi  parcere. 

Ad  eandem  causam  utilitatis  pertinet  etiam 
ordo,  quem  sancit  lex  de  vitanda  tali  tempore  con- 
suetudine  coniugali.  Lex  dicit:  Vir,  qui  accedit  ad 
midierem  tali  tempore,  occidatur.  Haec  est  magna 
severitas,  quod  lex  capitis  reum  pronuntiet  virum, 
non  parcentem  uxori  in  illa  infirmitate,  sicut  eadem 
lex  alibi  quoque  capitale  esse  pronuntiat,  attin- 
gere  mulierem  fluentibus  menstruis,  Levitici  20. 
Occidetur  qui  attingit  midierem  tempore  purgationis 
seu  fluxus  menstrui.  Non  est  contemnendus  ordo 
divinus.  Ordinata  sunt  menstrua  certo  tempore, 
et  quicquid  sic  nascitur.  est  pollutum  in  tota  vita. 

Philosophi  dicunt,  et  verum  est,  opus  genera- 
tionis  est  opus  divinum,  homo  non  gignit,  nisi 
Deo  vivificante.  Deus  autem  vivificat  secundum 
ordinem,  quem  instituit  in  natura.  Ideo  vult  sancte 
servari  hunc  ordinem,  quem  instituit  in  natura. 
Multi  cumulant  peccata,  ideo  cumulantur  etiam 
poenae.  Haec  est  prima  causa  physica  scilicet 
utilitas,  quae  quidem  referenda  est  etiam  ad  te- 
nerum  foetum,  cui  similiter  opus  est  quiete  matris. 

Altcra  causa  est  significatio.  Lex  de  puer- 
peris  est  simul  commonefactio  de  peccato,  Quia 
infirmitas  illa  est  eftectus  peccati,  et  quod  lex 
puerperas  vocat  immundas,  eo  voluit  Deus  com- 
monefieri  homines,  quod  natura  humana  iam  sit 
immunda,  seu  quod  nativitas,  quae  nunc  est  post 
lapsum  primorum  parentum,  coniuncta  sit  cum  im- 
munditie ,  et  quod  homines  propterea  sint  rei. 
Huius  reatus  signum  est,  quod  nascimur  singuli 
ad  calamitates  et  mortem  corporalem,  Item  propter 
peccatum ,  quod  nascentes  nobiscum  afFerimus, 
facile  est  ruere  in  lapsus,  unde  plena  est  tota  vita 
malis  multiplicibus. 

Hanc  significationem  diligenter  consideremus, 
ut  simus  memores  nostrarum  miseriarum  et  studea- 
mus  modestiae.  Ethnici  ignorarunt  fontem  malo- 
rum  in  genere  humano.  Sed  tamen  iudicarunt  nul- 
lam  esse  graviorem  commonefactionem  de  modestia, 
quam  si  quem  iuberent  cogitare,  quod  homo  esset: 
sicut  Simonides  ad  Pausaniam  dicebat,  post  victo- 

22* 


343 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  KXEGETICA. 


344 


riam,  qua   deleti  sunt  Persae  in  Graecia  trucidato 
exercitu  Mardonii. 

Pausauias  invitaverat  SiiAonideni  ad  convivium, 
et  cum  videret  sedere  tacitum,  iussit  eum,  ut  vi- 
rum  sapientem  proferre  aliquid  in  niedium.  Ille 
captata  occasione  subiecit  tandem:  O  Pausania,  co- 
qita,  quod  homo  sis,  /mifivqoo  dv&Qoonog  oov,  quasi  di- 
ceret:  nescis,  quid  tibi  evenire  possit,  cum  omnia 
humana  sint  fragilia.  Idque  accidit  non  multo  post, 
quia  cum  Byzantii  rapuisset  honesti  civis  filiam, 
et  eam  noctu  in  terrore  interfecisset,  et  propter  ty- 
rannidem,  et  suspiciones  de  consiliis,  proditionis 
revocatus  esset  ab  Ephoris,  damnatus  fuit  capitis, 
et  in  templum  confugiens  fame  ibi  periit.  Tum  ex- 
pertus  est  sc  hominem  esse. 

Utinam  nos  singuli  essernus  huius  commonefa- 
ctionis  perpetuo  memores.  Verum  homines  derident 
has  conciones  de  modestia.  Ideo  attrahimus  nobis 
poenas,  quia  certum  est  petulantiam  et  superbiain 
non  habere  felicem  exitum,  ut  in  versu  oraculi  di- 
ctum  est  ad  Pausaniam. 

0tH%e  dCxng  daaov,  fiakd  xoi  xaxov  avSq  daiv  vfioig, 
I  quo  poena  vocat,  affert  iniuria  damnum.  Item, 
vfioig  fiayvijtag  t*  d-ncoXtat,  xal  xoXoycoav. 

Et  de  insolentia  erumpente  extra  mefa*  voca- 
tionis  dicitur  apud  Herodotum:  tX  ng  fitydla  dicoxtt, 
%a  naoovxa  ov  (peqaiv ,  fiatvofievcov  oi  de  rqonoi.  Si 
quis  magna  sectatur,  et  non  manet  in  sua  vocatione, 
isti  sunt  mores  furientium.  %xv§  t)nb  Vbevmut  t)at  fetn 
gut  enbe.  Videmus,  quid  fiat  inter  principes.  Oro 
filium  Dei,  ut  servet  reliquias  Ecclesiae.  Veniet 
aliquando  Turca  et  obruet  nos,  sicut  factum  est  in 
Ungaria,  et  olim  in  Graecia  et  Asia. 

Decem  tribus  Israelis  non  fuerunt  inferiori  con- 
ditione,  quam  nostri  homines  sunt,  et  tamen  disper- 
sae  sunt,  cum  essent  abductae  ab  externo  hoste, 
cuius  calamitatis  spectator  cum  esset  Esaias ,  de- 
plorat  eam  hac  tristi  voee:  Jniquitatee  nostrae  sic- 
ut  venti  dissipaoerunt  nos.  Sed  redeo  ad  significa- 
tionem  legis  de  puerperis. 

Hae  elapso  tempore  constituto  venier^ant  i« 
templum.  Habebant  certos  ritus,  quibus  munda- 
bantur,  qui  erant  commonefactiones  de  promissione 
gratiae,  et  exercitia  fidei.  Puerpera  agnoscebat 
generationem,  secundum  naturam  hanc,  esse  im- 
mundam.  Cogitabat  opus  esse  regeneratione :  peten- 
dam  esse  remissionem  peccatoruni  promissam  pro- 
pter  venturum  Dominum. 

Item  monebatur  in  ipsis  ritibus  purificationis 
de  sanctificatione,  castitate,  et  aliis  officits  honcsti 
coniugii.  Nam  lex  iubebat  oiferre  agnum,  qui  signi- 
ficat  Christum  victimam,  Item  columbas  vel  turtures. 

Societas  columbarum  est  imago  coniugii,  ideo 
etiam  poetae  pingunt  c^rrum  Veneris  cum  colum- 
bis.    Trahunt  currum  Veneris  columbae,   non  tau- 


tum  propter  foecunditatem,  sed  quia  columbae  ser- 
vant  iura  coniugalia,  et  praesertim  turtures,  de  qui- 
bus  Aristoteles  inquit:  unus  tujrtur  habet  unam  con- 
iugem  turturem,  nec  copxdatur  plurihus. 

Ut  igitur  columbae  sunt  foecundae  sine  adul- 
terio:  Sic  matrisfamilias  decus  est,  esse  foecun- 
dam.  Sed  sit  casta,  non  adultera,  sit  (puoitxvog, 
diligat  liberos  et  foveat  eos. 

Columbus  etiarn  adiuvat  foemellam,  ut  ipse  in- 
cubet  ovis,  curn  columba  est  infirmior,  quam  ut 
possit  assidue  incubare  ovis. 

Item  columbae  inter  se  sunt  concordes,  ludunt 
mutuis  osculis.  Ita  coniugium  debet  esse  societas 
concors,  coniuncta  cum  humanitate  et  benevolentia. 

Item  columbae  sunt  sine  felle :  Sic  non  debent 
esse  inter  coniuges  odia  et  acerbitates.  Quanquam 
enim  exoriuntur  interdum  indignationes  et  cornmo- 
tiones  subitae :  tamen  non  debent  degenerare  in 
odia,  et  aeerbitates. 

Talia  multa  voluit  significare  Deus  in  oblatione 
columbarum.  Et  pertrnet  huc  dicturn  Salomonis: 
Ludit  sapientia  Dei  in  orbe  terrarum.  Deus  propo- 
suit  multarum  mirabilium  rerum  irnagines,  in  natu- 
ra  animantium. 

Totum  theatrum  naturae  visibilis  voluit  Deus 
esse  commonefactionem  de  sua  voluntate,  de  moi  i- 
bus,  item  de  operibus  suis  quae  facit  in  Ecclesia. 
Ipsum  coniugium  significat  etiam  coniunctionem 
Christi  et  Ecclesiae.  Christus  ipse  in(odt,tt,  id  est, 
incubat  ovis,  regenerat  nos  in  Ecclesia.  Sedpergo 
ad  secundam  legem  de  primogenitis. 


De  lege  primogenitorum. 

Lex  Dei  postulabat  omnia  primogenita  homi- 
num  et  pecudum.  Haec  lex  extat  Exod.  13.  et 
Numerorum  18.  et  passim  alibi,  ubi  legitur,  primo- 
genita  omnia  fuisse  consecrata  seu  dicata  Deo. 
Sed  primogenita  hominum,  equorum,  et  aliorum 
animafium,  quorum  sion  erat  usus  in  sacrificiis,  re- 
dimebantur  certa  pecunia.  Boum  primogenita  et 
agnorum  non  licebat  redimi  pecunia:  Sic  et  alia- 
rum  pecudum,  quae  poterant  mactari  in  sacrificiis; 
asinis  frangebatur  cervix,  nec  pecunia  redirneban- 
tur.  Voluit  foriassis  signiiicare  Deus,  se  non  velie 
asinos  in  ministerio  suo,  etsi  multi  omnibus  tenr- 
poribus  etiam  ex  sacerdotum  ordine  sunt  nimis 
magni  et  crassi  asini. 

JNIares  primogeniti  ex  hominum  genere,  aut 
remittebantur  ad  templum,  ut  Sarouel,  aut  redime- 
bantur  quinque  siclis  argenti.  Siclus  est  Tttod- 
doaxfiov,  id  est,  valet  quatuor  drachmas,  3ft  ttliae* 
fefyrltd)  ein  tjalbct  Xbcikx.  aequat  fere  thalerum  di- 
midium.     Sldoaxfiov,  id  est,    quadrans    thaleri,    erat 


345 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


346 


dimidium  sicli,  quantum  qui»que  quotannis  nuine- 
rabat  templo.  Quinque  Sicli  sunt  duo  Thaleri  et 
dimidius.  Fuit  mediocris  summa  pecuniae,  si  vi- 
ginti  millia  numeres  primogeiiitorum  singulis  annis, 
quia  habuerunt  multas  mulieres,  et  fuerunt  foe- 
cundi  Iudaei,  tum  uno  anno  50000.  thalerorum  po- 
tuerunt  colligi. 

lam  quaeramus  rationes  huius  legis ,  quae 
etiam  sunt  partim  utilitas,  partim  slgnificatio,  quae 
est  multiplex.  Qui  dant  operam  studio  iuris,  cogi- 
tent  quod  leges  sint  sapientia  Dei,  et  quod  causae 
legum  quaerendae  sint.  Fuit  igitur  utilitas,  ut  inde 
alerentur  sacerdotes,  et  conservaretur  ministerium, 
quia  Deus  voluit  sacerdotes  ali  de  publicis  contri- 
butionibus.  Non  enim  habebant  possessionem  bo- 
norum,  neque  licebat  eis  emere  agros.  Voluit  igi- 
tur  Deus  victitare  eos  ex  victimis  et  oblationibus, 
sicut  universaliter  omnes  primitiae  dandae  erant 
sacerdotibus,  ut  inde  haberent  victum. 

Haec  causa  monet  nos  quoque,  quod  singuli 
debeamus  conferre  aliquid  ad  conservationem 
ministerii  publici.  Homines  barbari  clamant  hodie: 
Nimium  est,  quod  penditur  ministris  Ecclesiae,  et 
scholarum.  Sed  quod  propter  avaritiam,  et  odium 
ministerii,  non  volunt  largiri  pastoribus  et  aliis 
ministris,  quibus  debentur  suae  mercedes,  cogun- 
tur  postea  dare  aliis,  ut  militibus,  aut  aliis  tyran- 
nis,  sicut  dicitur:  Quod  non  capit  Christus,  rapit 
fiscus. 

Significationes  legis  huius  plures  fueruat.  Sed 
prima  et  principalis  significatio  fuit ,  ut  per  istum 
ritum  homines  commonefierent,  quod  ille  populus 
immediate  serviat  Deo.  Nam  dare  primogenita, 
est  testimonium  servitutis.  Olim  quicquid  in  ser- 
vitute  nascebatur,  erat  Domini.  Postea  ubi  miti- 
gata  est  servitus,  primogenitum  erat  Domini.  Ser- 
vitus  fyeift  leibeigenfcbafft,  et  servi  sunt  Seibeigcne.  In 
Bohemia,  Westphalia,  Suevia,  et  aliis  in  locis,  ubi 
sunt  vestigia  antiquae  servitutis,  adhuc  illud  onus 
reliquum  est.  Si  quis  subditorum  velit  se  con- 
ferre  alio,  is  cogitur  se  redimere,  ut  possit  eman- 
cipari.  Sed  et  piimus  partus  quorumcunque  ani- 
malium  penditur  Domino,  ubi  est  moderata  ser- 
vitus. 

Turca  quotannis  mittit  conquisitores,  qui  eli- 
gunt  ex  omnibus  familiis  elegantissimos  adolescen- 
tes  et  puellas,  et  abducunt  eos  ad  libidines  et 
impietatein,  aut  si  sunt  idonei  ad  militiam,  assue- 
faciunt  ad  bella  contra  Christianos.  Haec  est 
valde  misera  et  tristis  servitus. 

Hoc  igitur  significabat  illa  lex,  quod  politia 
illa  esset  serva,  et  quidem  Dei  solius,  excerpta  ex 
toto  genere  humano  ad  hanc  servltutem.  Nam 
Deus  hunc  populum  prae  caeteris  gentibus  in 
genere  humano  sibi  elegerat. 


Secunda  significatio  est  correlativa  prioris. 
Sicut  haec  servitus  seu  litus  iste,  qui  erat  testi- 
monium  servitutis,  monebat  hunc  populum  esse 
proprium  populum  Dei,  ita  significabat  primam 
curam  debere  esse  omnium  hominum  in  isto  po- 
pulo,  ut  Deum  agnoscant,  discant  doctrinam  de 
Deo,  obediant  ei,  exerceant  cultus  a  Deo  man- 
datos. 

Est  autem  consolatio  magna  scire  nos  esse 
peculium  Dei,  et  expectare  a  Deo  protectionem  ac 
defensionem.  Sed  vicissim  debemus  etiam  monpri 
de  agnitione  Dei  et  obedientia  ei  debita.  Singuli 
scholastici  sive  versentur  in  studio  Gramrnatices, 
sive  in.  studio  luris,  sive  in  studio  Physices :  tamen 
aliquid  curae  et  studii  tribuere  debent  discendae 
doctrinae  de  Deo,  et  studia  referre  ad  hunc  finem, 
ut  celebretur  Deus. 

Tertia  significatio  est,  ut  agnoscerent  omnia 
provenire  Deo  foecundante  naturam  et  conservante. 
Ideo  enim,  non  solum  primogenita  hominum  et  ani- 
malium,  sed  etiam  frugum  et  alicrum  rerum  nascen- 
tium  primitiae  offerebantur,  ut  cogitarent  opera  et 
beneficia  esse  Dei,  quod  homines  et  animantia 
sunt  foecunda,  quod  terra  est  foecunda,  quod  ho- 
mines  aluntur  et  conservantur  ex  rebus  nascenti- 
bus.  Sic  et  nos  agnoscamus  Deum  esse  datorem 
omnium  bonorum ,  cibi  et  potus ,  sicut  dicitur: 
Dante  te  illis,  escam  colligunt,  Item,  pullis  corvorum 
invocantibus  eum.  Corvi  relinquunt  pullos  suos, 
quando  sunt  editi,  et  perirent  pulli  fame,  nisi  Deus 
curaret  eis  vermiculos,  quibus  vescuntur.  Anti- 
quitas  fuit  erudita  et  sumpsit  valde  multas  imagi- 
nes  ex  natura. 

Haec  dicta  confirment  in  nobis  cogitationem 
de  Providentia,  et  sicut  victus  donatur  nobis  a 
Deo,  ita  statuamus  etiam,  eum  tueri  nos  et  pro- 
tegere,  et  dare  ac  conservare  vitam  iuxta  dictum: 
Jn  ipso  vivimus,  movemur,  et  sumus.  Ipse  est,  vita 
ct  longitudo  dierum  nostorum.  Ecce  duo  passeres 
asse  veneunt,  et  unus  ex  illis  non  cadit  in  terram 
sine  voluntate  patris  veslri. 

Haec  et  similia  dicta  sunt  testimonia  contra 
Epicuraeos,  quod  non  casu  confluxerint  res,  aut 
casu  maneant,  et  imprimis,  quod  homines  non  casu 
vivant.  Quando  assidemus  ad  mensam,  cogitemus 
beneficia  Dei  esse  illos^ibos,  illam  vitam,  illam 
auram,  qua  fruimur. 

Athenaeus  laudat  Homerum,  quod  narrat,  asse- 
disse  principes  suos  ad  mensant  et  surrexisse  cum 
libationibus,  (nstd  cnovddov,  id  est,  cum  precatione, 
vel  saltem  cum  ceremonia,  monente  aliquid  de  Deo, 
quia  etsi  intellectus  verae  doctrinae  extinctus  est 
apud  Ethnicos,  tamen  vestigia  honesta  veterum 
rituum  manserunt.  Hoc  igitur  laudat  Athenaeus, 
et  nominat  xo0/t-or-/Ta,  id  est,  aliquid  pulchrum  et 
decorura. 


347 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETIOA. 


348 


Idem  faciunt  Plato  et  Xenophon  in  descri- 
ptione  suorum  conviviorum.  Sed  Epicuraeus  nihil 
precationum  vel  libationum  facit.  Convivia  piorum 
debent  inchoari  a  precatione  et  desinere  in  preca- 
tione,  ut  ostendant  se  non  esse  Epicuraeos.  Etiam 
Simonides  reprehendit  mulierem  inordinatam  ywalxa 
axoc/iov,  quod  devoret  carnes  anle  sacrifieium,  vel 
priusquam  partem  aliquam  sacrificaverit :  udvia 
itQ<i  xaiicdtti,  inquit,  et  hoc  habet  pro  magno 
scelere.  Hoc  dictum  hominis  Ethn'ci  pudorem  in- 
cutiat  multis,  qui  nihil  cogitant  de  Deo,  nihil  pre- 
cantur,  nec  gratias  agunt,  cum  fruuntur  beneticiis 
Dei.  Citat  autem  hoc  ipsum  dictum  Sinionidis 
Athenaeus  in  eo,  quem  antea  citavi,  loco  de  Ho- 
ntero. 

Quarta  significatio  recitatur  in  ipso  textu  Moi- 
sis.  Ritus  offerendi  primogenita,  debuit  esse  com- 
monefactio  de  interfectis  primogenitis  Aegypti. 
Haec  est  terribilis  causa,  etsi  piis  quidem  fuitcon- 
solationi,  tamen  peccantibus  debuit  esse  terrori, 
quia  signiticatum  est,  Deum  ire  per  genus  huma- 
num,  et  punire  peccata  hominum,  sicut  in  Exodo 
diciiur:  Hac  nocte  pertransibit  Dominus,  et  percutiet 
omne  primogenitum  Aegypti  a  Domo  regis  per  omnes 
familias,  et  parcet  illis,  quorum  limina  sunt  con- 
spersa  sanguine  agni.  Ita  filius  Dei  transit  omni- 
bus  temporibus  per  genus  humanum,  interficit  pri- 
mogenita,  id  est,  omnia  generosissima,  et  colligit 
sibi  tamen  et  servat  Ecclesiam  suam,  et  parcit  iis, 
qui  sunt  conspersi  sanguine  filii  Dei.  Cogita  tuam 
domum  esse  conspersam  sanguine  filii  Dei,  te  pe- 
culiariter  esse  sanctificatum  seu  consecratum  Deo, 
et  ideo  custodiii.  Caetera  delentur  horribiliter. 
Alexander  fuit  primogenitus,  Fuit  in  eo  praestans 
et  exellens  natura,  Et  tsnien  perit  adhuc  in  flore 
aetatis.  Quam  pulchri  viri  fuerunt  Themistocles, 
Aristides,  Pasisanias?  Tamen  intereunt  misera- 
biliter.  Sic  igitur  erat  ritus  primogenitorum  com- 
monefactio  de  iudicio  Dei,  quod  Deus  transit  per 
mundum,  delet  omnia  primogenita  impiorum,  et 
parcit  illis,  ubi  limina  sunt  conspersa  sanguine 
filii  Dei. 

Postrema  significatio,  et  omnium  summa  fuit: 
Quod  in  hoc  populo  nasciturus  esset  Christus, 
qui  singulariter  Deo  offerendus  seu  consecrandus 
esset,  id  est,  qui  futunlS  esset  victima  pro  toto 
genere  humano,  in  quem  derivanda  sit  ira  Dei. 
Hunc  primogenitum  principaliter  significabat  lex, 
propter  quem  et  caeteri  recipiuntur,  ut  dicitur: 
Servus  meus  iustus  notitia  sua  iustificabit  multos. 
Ad  hunc  congruunt  etiam  praerogativae,  quas  ha- 
bebant  primogeniti.  Habebant  enim  duas  partes 
haereditatis:  Et  in  familiis  principum  et  sacerdotum, 
ius  regni  et  sacerdotii  erat  primogenitorum.  Quae 
erat  utilis  constitutio,  et  proderat,  ne  orirentur  dis- 
sidia  inter  fratres,  Item  ut  familiae  servarentur. 


Sic  Christus  habet  ius  sacerdotii  et  regni. 
Est  unigenitus  patris,  secundum  divinam  naturam. 
Et  primogenitus  omnis  crcaturae,  id  est,  Dominus 
omnium  creaturarum.  Et  secundum  humanam  na- 
turam  est  primogenitus  matris.  Ipse  est  rex 
noster  et  sacerdos  :  Liberat  nos  a  potestate  Dia- 
boli,  obtulit  se  pro  nobis,  interpellat  pro  nobis 
apud  patrem. 

Hanc  significationem  legis  intellexit  Maria. 
Ideoque  principaliter  venit  in  templum,  ut  testare- 
tur  hunc  suum  filium  esse  primogenitum  illum  prae- 
cipuum,  propter  quem  recipimur  et  sanctificamur. 
Estque  insigne  verbum,  quo  utitur  Evangelista: 
quod  adduxerint  eum,  ut  sisterent  eum  Domino, 
dvqyayov  TiaQaGTTJrrai  iro  xvQtro. 

Sed  de  Maria  oportet  nos  aliquid  amplius  di- 
cere,  propter  disputationem,  An  Maria  fuerit  obli- 
gata  lege  Moisis  de  purificatione  puerperarum. 


Cur  Maria  servarit  legem    de   purgatione 
puerperarum. 

Diximus  in  genere  de  duabus  legibus,  quarum 
in  hoc  textu  fit  mentio:  Et  quid  habuerint  utilita- 
tis,  quid  significationum,  exposuimus.  lam  quaero: 
An  Maria  tenebatur  isia  lege?  Respondeo.  Lex 
de  purificatione  expresse  dicit:  Mulier  quae  susce- 
pto  semine  peperit  masculum,  vel,  quae  peperit 
concepto  foetu  ex  semine,  id  est,  Mulier,  quae 
semen  accepit  aliunde,  a  viro  scilicet,  Graecus 
interpres  recte  vertit,  idv  rsn{Q(j,aiirsdq.  Haec  addi- 
tio  supervacanea  fuisset,  nisi  tecte  significaret  lex, 
quandam  pariteram  esse  sine  virili  semine. 

Excipit  ergo  lex  ipsa  Mariam,  quae  concepit  et 
peperit  sine  semine  virili.  Cur  igitur  servavit  dies 
purificationis,  ct  postea  infantem  attulit  in  templum  ? 
Non  est  ipsa  immunda  ex  illo  conceptu,  quo  foe- 
cundata  est  per  Spiritum  sanctum.  Non  fuit  igitur 
subiecta  legi  de  purificatione.  Et  hic  infans  est 
Dominus  legis. 

Dico  simplicissime.  Servat  Maria  Ceremoniam 
legis,  ut  ostendat  se  esse  sociam  liuius  Ecclesiae. 
Item,  vult  adiuvare  ministerium  suo  obsequio.  Est 
igitur  exemplum  nobis  propositum,  quod,  etiamsi 
videamur  habere  aliquam  excusationem,  tamen  non 
debemus  seiungere  nos  ab  honestis  ordinationibus 
in  Ecclesia.  Debemus  nos  associare,  et  coniungere 
cum  Ecclesia.  ltem  debemus  iuvare  communem 
conservationem  ministerii,  id  est,  conferre  nostra 
officia,  et  operam  ad  ministerium  ornandum  et  con- 
servandum.  Ita  sancti  servant  multa  paedagogica, 
quibus  non  est  eis  opus,  Sed  volunt  tamen  exem- 
plo  bono  servire  aliis. 


349 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


350 


Huic  causae  adiungatur  iam  illa  altera,  Quod 
intellexit  Maria,  legem  de  primogenitis,  praecipue 
significasse  Messiam,  qui  sponte  se  subiecit  legi. 
Hic  igitur  sistendus  erat,  ut  constaret  eum  esse  ex 
semine  Abrahae,  et  socium  Ecclesiae  Dei.  Item, 
ut  significaretur,  eum  subiturum  poenam,  quam  lex 
minatur  pro  peccatis  generis  humani.  Item  ut  te- 
stimonia  de  eo  illustria  darentur  per  ipsum  mini- 
sterium,  ut  per  Zachariam,  Simeonem,  Elisabetham, 
Hannam  et  alios,  sicut  hic  insigni  miraculo  Deus 
movet  Simeonem  et  Hannam,  ut  vaticinentur  de 
hoc  puero.  Dicitur  enim  diserte,  quod  venerit 
Simeon  motu  Spiiitus  in  templum. 

Deditne  Ioseph  aut  Maria  quinque  Siclos,  sicut 
usitatum  erat  dari  pro  primogenitis  ? 

Respondeo.  Non  debuit  dare,  Quia  lex  est 
alternativa.  Dicit:  Aut  dentur  quinque  sicli,  aut 
serviat  ministerio.  Christus  autem  missus  erat  ad 
ministerium ,  ct  Ioseph  sciebat  eum  Nazarenum, 
vere  perpetuum ,  fore.  Sed  puto,  quod  dederit 
quinque  siclos ,  ad  puerum  redimendum ,  Quia 
Christus  destinatus  erat  ad  ministeriuni ,  sed  non 
Leviticum,  ut  Samuel.  Fuit  Christi  ministerium 
singulare,  secundum  ordinem  Melchisedek ,  non 
secundum  ordinem  Levi.  Illi  qui  non  dabant  quin- 
que  siclos,  debebant  isti  templo,  sacerdotio,  poli- 
tiae  servire. 

De  Maria  addo  hoc  quoque.  Etsi  non  fuit 
immunda  propter  conceptum,  tamen  non  fuit  dva- 
H<xQTTjTog,  agnovit  immundiciem  suae  naturae.  Et 
quanquam  est  sanctificata5  et  multis  aliis  sanctis 
antecelluit,  tamen  habuit  reliquias  peccati  originis. 
Et  has  intellexit  sibi  remitti  propter  hunc  ipsum 
filium,  non  ut  peccatum  in  ipsa  non  esset,  sed  ut 
non  imputaretur. 


De  cantico  Simeonis. 

lam  venio  ad  testimonia  Simeonis  et  Hannae: 
Facta  erat  revelatio  Simeoni,  quod  non  visurus 
esset  mortem,  nisi  vidisset  prius  Christum  Domini. 
Ibi  habetis  pulchrum  testimonium  de  conservatione 
Ecclesiae.  Erat  adhuc  Ecclesia  in  isto  populo, 
etsi  horribiliter  oppressa,  quia  Deus  servabat  reli- 
quias  aliquas,  Simeonem,  Hannam,  et  alios.  Fuit 
autem  Simeon  proximus  temporibus  Maccabaeo- 
rum.  Vidit  confusiones  publicas  in  regimine  poli- 
tico,  et  in  negotiis  religionis.  Deleta  stirpe  Mac- 
cabaeorum,  regnabat  Herodes  qui  tyrannice  multa 
fecerat  in  isto  polo,  et  attraxerat  in  Iudaeam  col- 
luviem  pessimarum  gentium,  ubi  fieri  aliter  non 
potuit,  quam  ut  multum  Ethnicarum  morum  inter 
ipsos  Iudaeos  existeret.  Deinde  dominabantur  tunc 
Fharisaei,  superstitiosi,  et  Saducaei,  qui  erant  porci 


Epicuraei.  Qualis  autein  sacerdos,  talis  populus. 
Has  eonfusiones  deploravit  Simeon,  et  quo  maior 
fuit  aetas  ipsius  et  sapientia,  eo  magis  intellexit, 
quantum  mali  esset  in  tantis  confusionibus.  Petiit 
igitur  haud  dubie,  ut  Deus,  misso  filio  tandem  libe- 
raret  Ecclesiam.  Ita  petenti  ipsi  facta  est  promis- 
sio  de  Messia  affuturo. 

Hunc  ergo  movet  Spiritus  sanctus,  ut  ingre- 
diatur  templum.  Ipse  sensit  in  corde  suo  motum 
Spiritus  sancti.  Venit  igitur  in  templum,  et  singu- 
lari  luce,  accensa  per  Spiritum  sanctum  in  ipsius 
mente,  agnoscit  huncDominum:  Agit  gratias  Deo, 
quod  Messiam  miserit,  et  laetus  praedicat  eius  offi- 
cium  et  beneficia.  Intelligit ,  quod  sit  Salvator,  qui 
sit  liberaturus  a  peccato  et  morte9  et  restituturus 
iustitiam  et  vitam  aeternam.  Ideo  nominat  eum 
salutare  Dei.  Habet  etiam  spem  propagationis 
regni  et  doctrinae  Messiae.  Ideo  dicit:  Parasti 
ante  faciem  omnium  populorum.  Et  tribuit  ei  haec 
Epitheta,  quod  futurus  sit  Lumen  ad  revelationem 
gentium:  Et  gloria  populi  Israel.  Quid  significat 
haec  phrasis?  Lumen  ad  revelationem?  Tantum 
dicam  nunc  de  Grairimatiea.  Erit  lumen,  inquit, 
illuminans  gentes,  vel  quodluceat  gentibus:  Doceat 
gentes  non  solum  externa  voce  sonante  per  mini- 
sterium  Apostolorum,  sed  etiam  intus  in  corde  ac- 
cendat  veram  Dei  agnitionem,  et  consolationem, 
Quia  lex  Hebraea  consuetudine  significat  utrumque : 
notitiam  et  consolationem  seu  laetitiam,  ut  cum 
Psalmus  inquit:  Dominus  illuminatio  mea,  id  est, 
dans  robur  et  consolationem.  Et  apud  Michaeam: 
Cum  sedebo  in  tenebris,  Dominus  lux  mea,  id  est, 
consolator  meus.  Et  Ioann.  1.  Illuminat  omnem 
hominem,  id  est,  docet  et  consolatur.  Notitia  est 
causa  affectuum,  ut  quando  aliquis  est  maestus, 
praecidit  notitia  mali.  Notitia  et  sensus  boni  est 
causa  gaudii.  Est  igitur  Christus  lumen,  id  est, 
doctor  generis  humani,  profert  Evangelium,  docet 
de  vero  Deo,  accendit  notitiam  veram  in  mentibus : 
Postea  est  etiam  consolator:  Laetificat,  vivificat, 
restituit  iustitiam  et  vitam  aeternam,  et  dat  robur 
in  omnibus  aerumnis,  Nam  quia  habemus  placatum 
Deum,  statuimus  nos  veie  iuvari  a  Deo,  etiam  in 
media  morte.  Haec  omnia  comprehenduntur  una 
illa  appellatione  Luminis.  Et  simul  refutatur  opinio 
de  regno  politico  Messiae.  Non  erit  rex,  ut  Ale- 
xander,  qui  per  orbem  terrarum  armatus  incedat, 
et  faciat  novam  formam  imperii.  Sed  annuntiabit 
Evangelium,  et  per  hoc  erit  efficax.  Colliget  gen- 
tes  ad  se  per  Verbum,  et  cumulabit  eas  ingentibus 
bonis,  ac  tandem  aeternis. 

Quod  additur,  Oloria  Plebis  Israel,  intelligo  per 
Antithesin  hidiciorum  mundi  de  populo  Dei,  quasi 
dicat:  Nos  iam  contemnimur,  sed  exhibito  Messia, 
et  propagato  regno  eius,  agnoscetur,  quod  doctrina 
nostra  sit  vera,  quod  nos  simus  Ecclesia  Dei. 


351 


PUIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


352 


Ita  adversarii  nostri  vocant  nunc  nos  haere- 
ticos.  Sed  eventus  aliquando  oster.det,  quod  fuerit 
veritas  in  his  nostris  coetibus.  Confundet  Deus 
Papistas,  Mahometistas,  et  alios.  Interea  oremus 
filium  Dei.  ut  nos  regat,  gubernet,  foveat  Eccle- 
siam,  et  tollat  omnes  errores. 


DOMINICA     PROXIME     SEQUENTE     FESTUM 
PURIFICATIONIS, 

in  quam  incidit  nonnunquam  dies  Basilii. 

Semper  mane  post  dictam  precationem,  et  le- 
ctum  unum  caput  ex  Bibliis,  debetis  aspicere  Ca- 
lendarium,  non  modo  ut  cogitetis  discrimina  tem- 
porum,  quod  etiam  homines  politici  faciunt,  sed 
multo  magis,  ut  commonefactionem  habeatis  dc 
aliqua  parte  historiae  Ecclesiae.  Habuimus  nuper 
diem  Polycarpi,  et  hodie  est  dies  Blasii  seu  Ba- 
silii.  Oportet  autem  nos  scire  seriem  Ecclesiae 
omnium  temporum,  et  certamina  doctorum  veterum, 
per  quos  accepimus  doctrinam,  quam  sonat  Ec- 
clesia. 


De  Polycarpo. 

Quis  fuil  Polycarpus  ?  Fuit  auditor  Ioannis 
Evangelistae  Postea  factus  est  Episcopus  Smyrnae, 
et  habuit  certamina  cum  Marcione.  Polycarpi 
auditor  fuit  Irenaeus,  qui  passim  testatur  se  Poly- 
carpi  vestigia  sequi,  et  multos  sermones,  et  facta 
Ioannis  se  a  Polycarpo  audivisse  affirmat.  Reci- 
tat  etiam  quaedam,  quae  loannes  solitus  sit  com- 
memorare  de  conversatione  familiari  Christi  cum 
discipulis.  Itaque  Polycarpi  aut  Irenaei  testimonia 
audientes,  cogitemus  nos  ipsum  loannem  audire, 
et  confirmemur  horum  virorum  dictis  de  gravissi- 
mis  rebus,  de  quibus  tunc  fuerunt  certamina. 

Quamdiu  vixit  Polycarpus  ?  Eusebius  scribit 
eum  interfectum  esse  Imperantibus  Marco  et  Vero 
fratribus,  circa  annum  Christi  centesimum  septua- 
gesimum.  Ioannes  decessit  sub  Traiano.  Habuit 
is  praetcr  Polycarpum  discipulos  etiam,  Ignatium 
et  Papiam.  Ignatius  postea  praefuit  Ecclesiae  An- 
tiochenae,  et  affirmat  se  Christum  vidisse  post 
resurrectionem.  Papias  rexit  Ecclesiam  in  Hiera- 
poli,  solifus  est  praefari  suis  scriptis,  se  mandare 
literis  ea,  quae   ab  Apostolis  viva   voce   acceperit. 

Quod  fuit  dogma  Marcionis,  contra  qucm  pugna- 
vit  Polycarpus?  Fuit  magnum  chaos  fanaticarum 
opinionum,  conflatum  ex  Stoicis  deliriis,   et  Enthu- 


siasticis  superstitionibus.  Fuit  simile  aliquid  Ana- 
baptisticis  furoribus.  Nam  Marcionem  secuti  sunt 
Manichaei.  Constituerunt  duo  principia  pariter 
aeterna,  inter  se  pugnantia,  id  est,  finxerunt  duos 
Deos,  quorum  alterum  dixerunt  esse  causam  pec- 
cati,  quem  nominarunt  vlqv:  Et  ab  hoc  principio 
ortos  dixerunt  non  posse  converti  ad  bonum. 

Alterum  dixerunt  Bonum  Deum,  quem  nomi- 
narunt  yeos,  id  est,  lucem.  Et  dixerunt,  ortos  a 
luce,  non  posse  damnari,  quidquid  faciant.  Da- 
mnarunt  coniugium,  esum  carnium.  Simularunt  affla- 
tus,  Finxerunt  politicum  ordinem,  Magistratus,  iu- 
dieia,  esse  opera  mali  principii. 

Hi  tetri  furores  facile  intelligi  possunt  et  iudi- 
cari,  Quia  etiam  cum  iudicio  rationis  pugnant.  Et 
pepererunt  isti  furores  multa  tetra  scelera  libidi- 
num,  confusiones ,  et  seditiones.  Ipse  Marcion 
coniifgem  Diaconi  cuiusdam  in  Cypro  abduxit,  quae 
postea  reversa  ad  maritum,  narravit  magnam  turpi- 
tudinem  istius  sectae.  Est  enim  universale  hoc, 
quod  ubi  tetrae  libidines  sunt,  ibi  etiam  sit  idolo- 
latria,  et  alii  errores  de  doctrina.  Et  vicissim, 
ubi  est  confusio  dogmatum  et  idololatria,  ibi  sunt 
etiam  libidines,  Quia  fanatici  homines  sunt  in  po- 
testate  Diaboli,  qui  ut  animos  ipsorum  contamina- 
vit,  sic  corpora  quoque  eorum  contaminat. 

Late  autem  grassati  sunt  furores  Marcionis, 
non  tantum  in  Asia,  sed  etiam  in  ipsa  urbeRoma. 
Ac  scribitur  Polycarpus  venisse  Romam.  Ibi  et 
refutavit  Marcionem,  et  multos  ab  eo  seductos 
revocavit  ab  errore. 

Cum  Marcion  ei  obviam  factus  interrogasset: 
Num  agnoscis  me  Polycarpe?  Respondit:  Agnosco 
te  primogcnitum  Diaboli.  Voluit  fortassis  Marcion 
se  insinuare  in  eius  amicitiam,  sicut  narrat  histo- 
ria,  Marcionem,  postquam  sparsisset  errorum  suo- 
rum  semina,  simulasse  postea  poenitentiam,  et  pro- 
fessum  esse,  quod  mutasset  sententiam.  Sed  ali- 
quanto  post  eadem  deliria,  seu  furores  eosdem 
renovavit.  Ideo  Polycarpus  magno  zelo  a  sc  re- 
pulit  impostorem  et  simulatorem. 

Irenaeus  etiam  inquit ,  Polycarpum  solitum 
fuisse  aures  obstruere,  si  quando  impias  haereti- 
corum  voces  audiebat,  loca  etiam  vitare,  quasi 
polluta,  in  quibus  illae  dictae  erant.  Tantum  fuit 
studium  in  illis  sanctis  viris  retinendae  veritatis, 
ne  gloria  Dei  laederetur. 

Refutavit  Marcionem  etiam  Irenaeus,  Et  multi 
scriptores  sequentibus  temporibus  refutarunt  Ma- 
nichaeos.  Necessarium  est  autem,  omnium  tem- 
porum  certamina  in  Ecclesia  considerare,  et  qui 
viri  defenderint  veritatem,  et  qui  oppugnarint  et 
obruerint  eam.  Plurimum  omnino  hoc  refert  scire, 
quales  viri  fuerint  in  qualibet  parte,  qui  veritati 
testimonium  perhibuerint,  et  qui  restiterint. 


353 


POSTILLA   MELANTHONIANA. 


354 


Quo  genere  morlis  obiit  Polycarpus?  Cum  iam 
fere  nonagesimuin  ageret  annum  aetatis,  et  Eccle- 
sias  diu  magno  labore  rexisset,  raptns  est  ad  sup- 
plicium  et  rogo  ardenti  impositus.  Stans  autem 
inter  medias  flammas  dixit  precationem,  quam  de- 
scribit  Eusebius,  in  qua  est  illustris  confessio  de 
vero  Deo,  de  tribus  personis  divinitatis,  de  filio 
mediatore.  Nec  absumserunt  eum  flammae  sed 
tyrannus  stupefactus  re  inusitata,  cum  videret  se- 
nem  illaesum  vivere  in  rogo  ardenti,  iussit  eum 
gladio  carnificis  transfodi. 

Ostenderat  Polycarpus  et  ante  supplicinm,  con- 
stantiam  animi  parati  ad  mortem.  Nam  cum  Pro- 
consul  iuberet  eum  abnegare  Christum,  iurare  per 
fortunam  Caesaris,  maledicere  Christo:  respondit 
Polycarpus:  Octoginta  sex  annos  illi  servio,  nec  me 
ulla  in  re  laesit  unquam.  Quomodo  possum  male- 
dicere  regi  meo,  qui  mihi  salutem  dedil?  Sed  hor- 
tor  adolescentes,  ut  ipsi  domi  legant  integram  hi- 
storiam  de  martyrio  Polycarpi  apud  Eusebium  li- 
bro  4.  et  cogitent,  Deum  velle  hos  summos  viros 
etiam  in  spectaculis  suppliciorum,  fieri  testes  do- 
ctrinae,  et  futurae  immortalitatis.  Quia  hae  duae 
sunt  praecipuae  causae,  cur  Deus  tam  foede  suos 
a  tyrannis  lacerari  sinit:  Una,  quod  vult  conspici 
testimonia  doctrinae.  Sic  enim  apparet  illos 
vere  sensisse,  Evangelium  divinitus  esse  traditum, 
cum  eius  confessionem  vitae  suae  praetulerunt. 

Altera  est,  quod  vult  praecipuorum  luminum 
Ecclesiae  neces  testari  de  immortalitate.  Quia 
enim  scelerati  et  polluti  omni  turpitudine  saeviunt 
in  sanctos,  quibus  Deus  antea  ostendit  se  adesse, 
et  se  doctrinam  et  vocationem  ipsorum  probare, 
necesse  est  iudicari,  aliam  vitam  restare,  in  qua 
Deus  iis,  quos  palam  complexus  est,  praemia  red- 
diturus  sit,  et  impiis  poenas. 

Nunc  diceinus  aliquid  de  Basilio ,  qui  etsi 
saepe  expertus  est  persecutiones:  tamen  placida 
morte  est  extinctus:  Quia  Deus  dissimiliter  regit 
Ecclesiam,  et  alium  atque  alium  cursum  dat  do- 
ctoribus. 


De  Basilio. 

Estne  idem  nomen  Basilii  et  Blasii?  Blasius 
est  corruptum  nomen.  Nam  barbaries  multa  cor- 
rumpit,  ut  non  dicam  omnia.  Videmus  id  fieri 
etiam  in  magnis  rebus,  in  quibus  plerumque  petu- 
lantia  est  comes  barbariei.  Quando  invalescit  bar- 
baries,  omnia  corrumpuntur  in  artibus  et  legibus. 
Apud  Aeschylum  extat  hoc  dictum:  7  Sk  [uaqia 
fiaXnna  ddtXyy  rrjg  novrjQiag  iciiv.  Siultitia  est  soror 
malitiae.  Plerumque  ista  duo  sunt  coniuncta. 
Multi  amant  perturbare  omnia.     Contemnunt  leges 

MELAMTH.  OPEK.  VOI,.  XXIV. 


et  disciplinas  recte  traditas.  Ilaec  est  non  solum 
stultitia,  sed  etiam  malitia  insignis,  bac*  ftnt»  bie  bofen 
??arren.  Sunt  fafui  malitiosi,  quales  multos  exper- 
tus  est  Basilius. 

Cuias  fuit  Basilius?  Fuit  Cappadox  stirpe 
materna,  sed  paternum  genus  duxit  ex  Ponto. 
Praecipuain  vero  partem  aetatis  degit  iu  Cappa- 
docia  in  civitate  Caesarea.  Cappadocia  nomine 
Heneto  dicta  fuit  Mazeka.  Id  nomen  significat 
novercam,  lingua  Polonica.  Fuerunt  ibi  Heneti, 
sicut  et  nunc  ibi  sunt.  Vicina  Cappadociae  est 
Cilicia,  quae  et  ipsa  fuit  vetus  sedes  Henetorum. 
Heneti  fuerunt,  et  adhuc  sunt  magna  et  potens 
gens. 

Non  est  contumelia  aut  ignominia  nominari 
Ginen  tt)enben.  Adhuc  hodie  maiorem  partem  orbis 
tenet,  quam  aut  Graeca,  aut  Italica,  aut  Germa- 
nica  gens.  Fuerunt  in  illa  vicinia  etiam  Galatae, 
ad  quos  Paulus  scribit. 

Qui  fuerunt  illi  Galatae,  aut  nnde  renerunt  in 
illa  lcca?  Idem  nomen  est  Galatae  et  Celtae.  Et 
constat  uno  hoc  nomine  vetustatem  nuncupasse 
utramque  gentem  Galatas  et  Celtas,  citra  et  ultra 
Rhenum ,  usque  ad  Danubium.  Et  vocabulum 
yaXdiTjg  significat  peregrinatorem.  Congruit  enim 
cum  Germanico  n>allen.  Undc  est  et  Gallorum  no- 
men.  Ac  credo  oliin  fuisse  unam  gentem,  et  non 
valde  dissimilem  lingua,  GaJlos  et  Germanos. 

Graeci  fingunt  Polyphemum  in  Sicilia  habuisse 
duos  filios  ex  Gaiatca,  quorum  alteri  fuerit  nomcn 
yaXdiyg,  alteri  XWiqog.  A  Galata  ortos  esse  yuXdiag 
seu  Celtas.  Ab  altero  Illyrios.  Sed  haec  sunt 
fabulosa.  Rectius  est,  nomen  Galatarum,  unde 
postea  Celtarum  appellatio  extitit,  item  Gallorum, 
deducere  a  tt)a((en,  quasi  dicas,  peregrinatores  seu 
migrantes  bie  n>a^!cn.  Et  quidem  origo  ipsius  vo- 
cabuli  n)iiUen  Hebraea  est  ab  Halach.  Sic  Vuest- 
phaln  est  idem  quod  nnftnHiUen,  id  est,  qui  ad  Oc- 
cidentem  peregrinati  sunt.  Alii  deducunt  a  pullo 
equino  r>pin  fa!n.     Sed  hoc  est  coactum. 

Illae  gentes  vicinae  ad  Rhenum  paulatim  pro- 
gressae  sunt,  alias  in  Occidentem,  alias  in  Orien- 
tem. 

Nihil  autem  dubito  eos,  qui  nominati  sunt  Ga- 
latae  in  Asia,  ortos  esse  a  nostrls  tum  Germanist 
tum  Gallis.  Nam  istae  gentes  mixtae  emiserunt 
magn#s  exercitus,  Ac  prima  Celtarum  infusio  fui, 
in  Italiam,  ubi  et  ceperunt  Romam,  et  incenderunt. 
Postea  in  Macedoniam  progressi  sunt.  Inde  tran- 
sierunt  in  Graeciam.  Tandem  attracti  sunt  in 
Asiam  post  tempora  Alexandri  Magni.  Cappado- 
cia  igitur  fuit  contermina  Ciliciae  et  Galatiae. 
Caesareae  passim  multae  fuerunt,  Quia  Romani 
mutarunt  nomi.ia  multis  urbibus,  quando  deduxe- 
rant  eo  colonias,  ut  urbs,  quae  fuit  Ubiorum  in 
Gennania,  dicta  est  Colonia  Agrippina.    Ratispona 

23 


355 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


356 


dicta  est  Tiberia.  Urbs,  quae  olim  fuit  Nemetum, 
appellata  est  Spira,  id  est,  cohors,  vel  Curia  Im- 
peratoris.  Romani  magno  consilio  deducebant 
olim  Colonias,  ut  minueretur  multitudo  hominum 
in  partibus  Italiae,  et  ut  consuleretur  tranquillitati 
istarum  regionum,  quas  devicerant.  Mittebant  to- 
tas  familias  alio,  distribuebant  agros  inter  novos 
colonos.  Ita  consulebatur  tenuioriDus,  et  exorna- 
bantur  urbes.  Nec  solum  familiae  Italicae,  sed 
etiam  milites  ibi  collocabantur,  quibus  doaabantur 
agri.  Illi  milites  erant  tanquam  praesidiarii,  sicut 
adhuc  Turci  faciunt.  Procedunt  in  tlies,  et  collo- 
cant  praesidia  in  locis  opportunis.  Nostri  princi- 
pes,  quando  semel  ducunt  exercitum  in  Ungariam, 
rursus  abeunt.  Ita  nihil  proficiunt,  non  procedunt. 
Regna  non  possunt  conservari  sine  praesidiis. 

Caesarea  igitur  Cappadociae  fuit  Colonia  Ro- 
mana.  Pater  Basilii  scribitur  fuisse  vir  nobilis, 
eodem  nomine  Basilii,  cuius  maiores  fuerunt  Chri- 
stiani,  aliqui  etiam  ex  iis  martyres.  Mater  Basilii 
nominatur  Emmelia.  Id  romen  est  a  cura  et  dili- 
gentia.  Nostri  homines  corrumpunt  hanc  vocem, 
cum  dicunt  Qlmmelety.  Fratres  habuit  Basilius  tres, 
ex  quibus  duo  facti  sunt  etiam  Episcopi,  Petrus 
Sebastae,  et  Gregorius  Nissae,  unde  et  Nissenus 
dicitur.  B^silius  n.ndem  factus  est  Episcopus 
Caesareae. 

Nissenus  scripsit  utilem  libelluin,  quanquam 
tenuiorem,  cui  titullus  est  De  anima.  Quod  eo 
dibetes  scire,  ut  cogitetis  semper  in  Ecclesia  exi- 
stimatum  fuisse,  doctrinam  aliquam  de  distinctione 
potentiarum  animae  necessariam  ess?.  Quando 
Paulus  dicit:  Delinentes  veritatem  in  iniustitia- 
Quid  nominat  veritatem?  Sic  vocat  naturalem  no- 
titiam,  quae  est  in  mente,  quae  lex  naturae  alio 
nomine  vocatur.  Quid  nominat  iniustitiam?  Affe- 
ctus  pravos,  qui  sunt  in  parte  appetente,  id  est, 
in  voluntate  et  corde.  Gentes  sciebantDeum  esse 
iustum,  castum,  et  volentem  talia,  qualia  docet 
lex,  quae  est  lumen  divinum  conditum  in  mente 
seu  parte  cognoscente:  Sed  contra  hac  notitiam 
naturalem  pars  appetens  induJgebat  pravis  cupidi- 
tatibus,  ut  dicitur:  Video  meliora  proboque,  dete- 
riora  sequor.  Haec  distinctio  partis  cognoscentis 
et  appententis  necessaria  est  in  Ecclesia.  Et  ma- 
gis  duieescet  vobis  doctrina,  quae  in  nostris  libel- 
lis  de  anima  traditur,  si  cogitabitis  easdem  res 
tradi  etiam  ab  illis  veteribus  scriptoribus  Eccle- 
siasticis,  etsi  nostrae  explicationes  sunt  aliquanto 
uberiores. 

Institutio  puerilis  Basilii  et  fratrum  fuit  in 
aedibus  paternis ,  ubi  non  modo  semina  doctrinae 
Christianae  didicerunt,  sed  etiam  philosophiae. 
Estque  insignis  haec  sententia  Nazianzeni,  qui 
descripsit  vitam  Basilii  more  oratorio,  quam  debe- 
tis  meminisse    ad    refutanda    hominum    indoctorum 


iudicia,  qui  contemnunt  bonas  literas,  et  studia  phi- 
losophica.  Non  ideo  contetnnenda  est  eruditio,  in- 
quit,  quod  ita  qnibusdam  videatur:  sed  potius  in- 
sulsi  ac  praeposteri  habendi  sunt,  qui  hoc  existi- 
muntf  quique  omnes  stti  similes  esse  optarint,  ut 
pi'ivata  eorum  ignorantia  communis  ignorantiae  te- 
nebris  obtegatur ,  nec  quisquam  ipsorum  inscitiam 
prodat  et  coarguat. 

Iu  adolescentia  et  virili  aetate  continuavit  Ba- 
silius  et  philcsophiae  stitdia,  et  doctrinae  Ecclesiae. 
Et  his  adiunxit  studia  eloquentiae,  quoruin  causa 
Caesaream  se  contulit,  ubi  doctrinae  arx,  et  omniuin 
bonarum  artium  domicilium,  et  quasi  Academia  prae- 
cipua  et  florentissima  eo  tempore  fuit.  Postea  Con- 
stantinopolim  petiit,  quae  similiter  tum  celebris  fuit 
literarum  studiis.  Tandem  Athenas  venit,  ubi  mi- 
nora  illo  tempore  studia  erant,  quam  in  multis 
Asiae  urbibus,  sed  locus  propter  veterem  celebri- 
tatem  adhuc  appetebatur.  Ibi  amicitia  inter  ipsum 
et  Nazianzenum  contracta  est,  quae  duravit  per 
omnem  vitam  eorum. 

Narrat  Nazianzenus  fuisse  Athenis  tnorem  si- 
miiem  ritui  scholastico,  qui  nominatur  Depositio  in 
Academiis,  ut  ii,  qui  primum  eo  accederent,  ab 
aliis,  qui  diutius  ibi  fuerant,  exercerentur  variis 
quaestionibus,  et  post  terrores  ac  lusus  varios  de- 
ducerentur  ad  balneum:  Postea  demum  haberentur 
in  numero  condiscipulorum.  Causam  huius  moris 
addit,  ut  fastus  et  arrogantia  deprimeretur  in  no- 
vitiis,  et  exploraretur,  qualis  quisque  esset,  ut  di- 
citur:  Inter  lusus  et  pocula  cognoscuntur  ingenia. 
Legite  illam  descriptionem  totam  apud  Nazianze- 
num,  qui  ait  Basilium,  propterea  quod  in  honore 
iam  habebatur  propter  eruditionem,  et  gravitatem 
in  moribus,  communi  illa  lege  solutum  fuisse. 

Nec  fuit  Basiiius  Athenis  tantum  auditor  ora- 
torum  et  philosophorum,  sed  ipse  quoque  a  studio- 
sis  ad  docendum  invitatus  est.  Inde  rediit  Caesa- 
ream.  Et  cum  aliquamdiu  ibi  specimen  eruditionis 
praebuisset,  quia  cum  aetate  cura  in  eo  cogno- 
scendae  et  tuendae  doctrinae  Christianae  cresce- 
bat,  peregrinatus  est  per  Thraciam,  Aegyptum  et 
totam  fere  Asiam,  ut  Ecclesias  praecipuas  videret, 
et  in  his  audiret,  non  solum  quid  dicerent,  sed 
etiam  a  quibus  doctrinam  accepissent. 

Tale  studium  inquirendae  veritatis  profecto 
laude  dignum  est:  Et  sic  peregrinatus  est  Irenaeus, 
qui  non  modo  Asiaticas  et  Graecas  Ecclesias,  ve- 
rum  etiam  Gallicas  et  Germanicas  citat. 

Erant  tum  in  Ecclesiis  collegia  docentium  et 
discentium,  siinilia  prophetarum  et  Apostolorum 
scholis,  in  quibus  conservabatur  doctrina  accepta 
a  discipulis  Apostolorum.  Et  fuit  non  multo  ante 
natum  Basilium  Gregorius  Neocaesariensis,  qui  et 
discipulos  Apostolorum  audierat,  et  optima  fide 
eorum   doctrinam  retinuerat.     Hic  refutavit  Samo- 


357 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


358 


satenum,  et  scriptam  reliquit  confessionem  suae 
fidei  de  tribus  personis  divinitatis,  quae  adhuc  ex- 
tat.  Ego  eam  recitavi  in  Locis  et  in  Chronico. 
Fuit  vir  sanctus,  et  claius  miraculis,  quibus  Deus 
autoritatem  dedit  doctrinae  ipsius. 

Huius  fide  et  doctrina,  inquit  Basilius  ipse, 
imbutum  se  fuisse  ab  infantia,  Quia  nutrieem  ha- 
buerit  mulierem  studiosissimam  doctrinae  Neocae- 
sariensis,  quem  docentem  audiverat.  Hanc  ait  sibi 
testem  et  confirmatricem  fuisse  doctrinae  de  filio  Dci. 

Sicut  autem  profuit  ei  testimonium  suae  nutri- 
cis,  quae  dixit  hanc  esse  veram  scntentiam,  et  se 
eam  audivisse  ex  Gregorio  illo  itavfiaicvQyoi:  Sie 
voluit  fidem  suam  confirmare  sciscitando  etiam  de 
aliarum  plurium  Ecclesiarum  doctiina  et  testimo- 
niis,  quae  quidem  et  ipse  allegat.  In  ea  peregri- 
natione  contraxit  quoque  notitiam  et  amicitiam  cum 
plaerisque  doctoribus  Eeclesiarum,  sicut  et  postea 
per  literas  fovit  et  coluit  amicitiam  cum  multis. 

Extat  inter  caeteras  eius  Epistolas,  una  ad 
Ambrosium  valde  dulcis,  ex  qua  intelligi  potest, 
qualis  amicitia  fuerit  inter  illos  praestantes  viros, 
quanquam  vixerunt  in  locis  proeul  dissitis:  Ambro- 
sius  Mediolani  in  Italia:  Basilius  in  Asia,  in  urbe 
Caesarea. 

Non  dubitavit  Ambrosius,  vertere  conciones  in 
primum  caput  Genesis  scriptas,  quae  sunt  plenae 
eruditionis  et  eloquentiae,  quemadmodum  et  caetera 
scripta  omnia  Basilii,  quae  sunt  ipsius  propria  et 
fvrJGia.  Nam  Monachorum  regulas  magna  ex  parte 
falso  ei  attiibui  existimo. 

In  caeteris  et  puritas  est  docfrinae,  et  elo- 
quentia  tanta,  ut  nunc  quidem  nullius  Ecclesiastici 
scriptoris  extent  monumenta,  qui  rectius  et  melius 
locutus  sit.  Utitur  oratione  nativa,  et  non  affectata. 
Adhibet  diligentiam  in  delectu  verborum,  et  figu- 
rarum.  Retinet  nativam  faciem  linguae,  non  ni- 
mium  ludit  figuris.  Est  perspicuus,  et  quanquam 
est  copiosus,  tamen  modum  tenet  ornamentorum. 
Multo  propior  est  sermo  Basilii,  sermoni  Demosthe- 
nis,  quam  Nazianzeni,  aut  aliorum,  qui  Graece 
scripserunt  in  Ecclesia. 

Post  peregrinationes  rediit  Basilius  Caesaream, 
ubi  vocatus  est  ab  Episcopo  Eusebio  ad  munus 
docendi  in  Ecclesia.  Fuit  igitur  aliquamdiu  lector, 
et  interpres  librorum  scripturae  sacrae,  Quod  mu- 
nus  simile  erat  scholastico,  ut  nunc  sunt  in  scho-  | 
lis  Lectores  seu  Professoies.  Sed  incidit  simultas  ' 
inter  Eusebium  et  Basilium,  quae  inde  fuit  orta, 
quod  Episcopus  urebatur  gloria  Basilii,  qui  habe- 
bat  studia  multorum,  etsi  postea  ei  reconciliatus 
fuit,  et  ipse  eum  nominavit  sibi  successorem. 

Barae  sunt  amicitiae  perpetuae,  iuxta  versum: 
Omnia  vertuntur,  certe  vertunlur  amores.  Et  Tha- 
les  dixit:  Dulcius  est  facere  amicum,  quam  reti- 
nere.     Plato   etiam  inquit:  yCUg  [<aov  yv<r«*  si?j*««- 


poXov.  Amicus  est  animal  natura  mutabile.  Videte 
nostra  tempora,  quain  multae  amicitiae  dissiliant 
variis  de  causis.  Quando  incidunt  mutationes  in 
imperiis  et  religione,  tum  crebriores  sunt  mutatio- 
nes  amicitiarum.  Sed  saepe  levissimis  de  causis 
mutantur  amicitiae.  Fuit  nobis  coniunctissimus  Sta- 
phylus.  Nunc  quanta  est  eius  acerbitas  et  imma- 
r.itas  contra  nos,  fere  sine  ulla  causa?  Cicero  di- 
cit  in  libello  de  amicitia:  Magis  saepe  mirari  ho- 
mines,  quod  factum  sit,  quam  cur  factum  sit.  Qui 
sunt  pii,  hi  memores  sunt  dicti :  Remittite  et  remit- 
tetur  vobis.  Et  quod  filius  Dei  in  ipsa  precatione 
nos  commonefacere  voluit:  Remitte  nobis  debita 
nostra. 


Maluit  igitur  Basilius  cedere  Episcopo,  ne  initia 
factionum  maius  incendium  excitarent.  Secessit  in 
Pontum,  et  bona  patria  contulit  in  eum  usum,  ttt 
institueret  scholam  seu  haberet  secum  coetum  sclio- 
lasticum.  Versatus  est  ibi  in  studiis  cum  suis  fa- 
Riiliaribus.  Inde  dicitur  Basilius,  pater  Monacho- 
rum.  Sed  non  fuit  tale  aliquid,  quale  postea  exti- 
tit  genus  vi(ae  monasticum. 

llli  secessus,  quos  nominarunt  olim  monaste- 
ria,  fuerunt  libera  sodalitia,  et  scholae,  in  quiims 
una  vivebant  homines  amantes  doctrinam  Ecclesiae, 
habebant  exercitia  precationum,  colloquebantur  de 
doctrina,  tractabant  studia  philosophiae  et  eloquen- 
tiae.  Commorabantur  in  istis  scholis  libere,  quo 
ad  volebant,  sine  obligationibus.  Et  tamen  vincula 
quaedam  disciplinae  erant,  Quia  nulli  coetus  pos- 
sunt  esse  sine  disciplina. 

Ac  inulto  pulchrior  tum  fuit  forma  illarum 
scholarum,  qwam  quae  nunc  est  in  nostris  scholis. 
Imo  plus  est  obedientiae  apud  milites,  quam  apud 
vos,  qui  nunc  vultis  dici  scholastici.  Minus  inter 
milites  Turcicos  est  petulantiae,  quam  inter  vos, 
qui  verius  stratiotae  estis,  quam  scholastlci.  Noctu 
in  castris  Turcaruin  tanta  est  tranquillitas,  ut  vigiles 
possint  se  mutuo  audire,  et  scire,  quid  agatur. 
Etiam,  cum  hic  erant  milites,  noctes  erant  tran- 
quiiliores,  quam  nunc  sunt.  Haec  barbaries  vestra 
prorsus  aliena  est  a  vita  scholastica. 

Proderat  igitur  in  istis  veteribus  scholis,  quae 
tunc  dicebantur  Monasteria,  versari  aliquamdiu  ado- 
lescentes,  ut  adultiorum  exemplis,  et  doctrina,  ad 
pietatem  instituerentur,  assuefierent  ad  modestiam, 
praepararentur  ad  functiones  Ecclesiasticas  et  ad 
certamina  cum  adversariis  veritatis  sive  Ethnicis, 
sive  haereticis. 

Iulianus  conquestus  est,  Christianos  iam  esse 
instructos  eloquentia  et  eruditione:  Et  agnosco,  in- 
quit,  meas  pennas  in  meis  vulneribus.  Sicut  aquila 
dixisse  fertur  in  fabulis,  conspecto  telo  Est  unuin 
ex  antiquis  proverbiis.  Voluit  signiricare:  a  Chri- 
stianis  oppugnari  Ethnicos  iis  armis,  quae  ab  Eth- 
uicis  accepissent.  Ideo  prohibuit,  ne  discerent  Chri- 

23» 


359 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


3H0 


stianorum  liberi  in  suis  »,cholis,  quae  ad  disputandi 
artem  et  eioquentiam  pertinerent.  Scriptores  Chri- 
stiani  in  suis  scriptis  sunt  copiosi  in  refufatione 
idololatriae  Ethnicae.  Monstrant  turpitudinem  ido- 
lorum,  et  disputant  legaliter  ex  ratione,  quod  sit 
turpe,  colere  multitudinem  Deorum. 

Contra  haereticos  vero  prorsus  necessarium 
fuit,  adolescentes  erudiri  in  scholis,  nec  solum  mu- 
niri  contra  furores  Arianorum  et  alios,  quales  tem- 
pore  Basilii  grassabantur,  sed  etiam  instrui  armis 
ad  eoruin  erroies  et  argumenta  refutanda. 

Nec  ita  delituit  Basilius  in  illo  suo  secessu, 
ut  nunquam  prodiret.  Ita  partitus  est  tempora,  ut 
alias  eruditionem  suam  domestica  meditatione  ale- 
ret,  alias  doceret  inter  suos  familiares,  alias  vero 
prodiens  alienae  utilitati  serviebat.  Saepe  adibat 
vicinas  Ecclesias  in  Ponto,  has  docebat,  emenda- 
bat,  confirmabat  contra  Arianos.  In  EpistolSs  suis 
valde  praedicat  suam  Monasticen,  quia  prodesse 
illain  sibi  sentiebat,  ne  impedirentur  ipsius  studia. 
Sed  ita  fit,  suum  cuique  institutum  blamlitur.  Et 
tamen  cum  munus  docendi  non  deposuerit,  mode- 
stius  eum  de  ipsa  Monastice  sensisse  existimo, 
quam  postea  senserunt  recentia  agmina  Monacho- 
rum,  qui  hoc  vitae  genus  transformarunt  in  cultum 
Dei,  et  opinionem  meriti  addiderunt,  et  nominarunt 
perfectionem. 

Basilio  occasionem,  ut  dixi,  praebuit  (ut  in 
secessum  illum  se  confen  et,  in  fundos  seu  praedia 
paterna,  et  ibi  institueret  coetus  scholasticos)  con- 
tentio  Episcopi  Caesariensis,  orta  ex  aemulatione 
contra  Basilium.  Id  est  exemplum,  quod  commone- 
facit  nos,  ne  ubique  et  semper,  et  contra  quosvis 
pugnemus.  Oportet  esse  modum  certaminum.  Par- 
cendum  est  civibus,  et  ferendae  sunt  imbecillitates 
collegarum,  et  amicorum,  ut  in  Thucydide  pulcher- 
rime  dicitur,  ovx  alo~xQov  oixtCaw  oixtCovg  rjoGaia&ca. 
Non  est  turpe  domesticos  domesticis  cedere. 

Quidam  habent  hanc  fatuair.  opinionem.  Pu- 
tant  suam  famam  labefactari,  si  non  acerrime  pu- 
gnent  contra  quosvis.  Contra  hostes  debemus  esse 
viri.  Inter  amicos  fieri  debet,  quod  Euripides  in- 
quit:  /Juobus  inter  se  irascentibus ,  sapientior  est 
ille,  qui  cedit  altefri.  Et  Christus  praecipit,  ut  si- 
miis  jyrudenteSj  sicut  serpentes,  et  simplices  ut  co- 
fumbae. 

Quomodo  hoc  dictum  Christi  est  intelligendum? 
rrimum  de  colutnbis  res  manifesta  est.  Columbae 
sunt  sine  felle.  Sic  non  debemus  concipere  iras, 
odia,  cupiditatem  vindietae,  et  similes  affectus  tur- 
bidos.  Dicamus  veritatem  sine  felle,  sine  odio, 
amaritudine,  veneno,  et  asperitate.  Vix  alius  est 
motus  animi ,  qui  magis  perturbet  genus  humanum, 
et  publieam  tranquillitatem ,  quam  cupiditas  vin- 
dictae,  ut  luvenalis  ait:  At  vindicta  malum  vita 
incundhis  ipsa  est. 


Sed  quare  dicit  Christus:  Prudentes  estote, 
ut  serpentes?  Vult  nos  agnoscere  hostes  nostros. 
Serpens  novit  hostem  suum.  Etiamsi  plures  ho- 
mines  simui  sint  in  uno  loco,  tamen  aguoscit  ser- 
pens  eum,  a  quo  est  laesus,  eum  petit,  et  parcit 
reliquis.  Ita  nos  deberemus  discernere  cives  ab 
hostibus.  Sed  maxima  pars  est  Periclaea,  vocife- 
rando  et  clamando  et  insectando  cives,  et  absti- 
nendo  interim  ab  hostibu*.  Isti  pacem  habent  eum 
hostibus,  et  sunt  furentes  adversus  domesticos. 
Plus  est  in  eis  acerbitatis  contra  collegas,  qnam 
contra  hostes.  Gerunt  se  tales,  ut  si  colluderent 
cum  hostibus.  Exempla  sunt  ob  oculos  passim. 
Non  opus  est,  procul  ea  accersere. 

Deinde  est  altera  quoque  proprietas  haec  ser- 
pentum,  quod  in  certaminibus  muniunt  caput.  Sic 
nos  tueamur  hoc,  quod  principale  est.  Accessoria 
quaedam  tegere  et  sonare  sludeamus.  Non  pos- 
sunt  omnia  in  hac  vita  saiva  esse.  Manet  aliquid 
imbeciliitatis  in  singulis.  Nos  iam  contendimus  de 
privata  existimatione,  relictis  causis  publicis.  De- 
bebamus  occultare  ista  privata,  non  pugnare  odiis 
et  incendiis  privatis.  deserta  causa  publica.  Sic 
Basilius  cessit  Episcopo,  pepercit  coinmuni  saluti 
Ecclesiae. 

Sed  tamen  et  Episcopus  postea  simultatein  pri- 
stinam  deposuit.  Antea  doluerat  erescere  autorita- 
tem  Basilii,  et  quadam  pusillanimitate  metuit,  ne 
sibi  praeferretur  in  Episcopatu.  Postea  cum  vide- 
ret  se  iinparem  esse  contra  Arianos,  qui  conaban 
tur  occupare  Ecclesiam  in  urbe  Caesarea,  et  ipse 
censeret  antagonistam  illis  opponendum  esse,  qui 
valeret  ingenio,  eruditione,  et  eloquentia,  assensus 
est  consiliis  eorum,  qui  iudicabant  Basilium  revo- 
candum  esse.  Missus  est  ergo  Nazianzenus,  qui 
reduceret  eum  ex  illo  secessu,  quasi  in  aciem  et 
praelia  cum  hostibus. 

Basilius  quanquam  dulcediue  praesentis  otii,  et 
memoria  iniuriarum  movebatur,  quas  antea  ab  Epi- 
scopo  acceperat,  tamen  utrique  rei  praetulit  Eccle- 
siae  necessitatem.  Itaque  reversus  primum  obse- 
quio  et  suavitate  ita  senis  Episcopi  animum  sibi 
devinxit,  ut  concordia  vere  et  ex  animo  sarta,  nun- 
quam  deinde  dissilierit.  Adversarios  vero  doctri- 
nae  incorruptae  tanta  gravitate  refutavit,  ut  et  Ec- 
clesiae  consensum  retineret,  et  lupos  illos  brevi  ab 
Ecclesia  illa  depelleret. 

Est  igitur  hic  exemplum  reconciliationis  mu- 
tuae,  dignum  laude.  Homerus  pulchre  dicit,  uxe- 
oial  dt  <pQevtg  io&Xcov,  id  est,  sanabiles  sunt  animi 
bonorum,  gromme  leute  iaffen  j[r)nen  fagen,  Sinunt  se 
moneri.  Etsi  interdum  labuntur  aut  peccant,  ta- 
men  redeunt  ad  sanitatem  commonefacti :  aut  etiam 
non  monentibus  aliis,  postquam  defiagravit  incen- 
dium  affectus,  rectius  iudicant,  sicut  dicitur:  Poste- 
riores  cocfitationes  sunt  sapientiores :   dtvitQat  (pQov^ 


3fil 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


362 


rideg  GanpQovzGTtQcu.  Utitur  hoc  dicto  Nazianzenus, 
qui  et  ipse  excussus  est  ex  Episcopatu. 

Fuit  quidam  Maximus,  Stoicus,  queni  Nazian- 
zenus  flexit  ad  recipiendam  doctrinam  Ecclesiae. 
Postea  eum  evexit,  ut  fieret  lector  Theologicus. 
Sed  cum  ille  crevisset,  profectus  est  Alexandriam, 
et  periit  Episcopatum  et  iuipetravit.  Lectis  literis, 
voluit  cedere  Nazianzenus.  Imperator  Theouosius 
re  cognita  aegre  tulit :  voluit  retinere  Nazianzenum. 
Sed  noluit  Nazianzenus  manere,  et  dixit:  Si  vita 
mea  accusatur,  quae  est  omnibns  nota,  nihil  respon- 
debo.  Sin  accnsor  de  doctrina,  respondebo.  Haee 
exempla  eonsideremus,  et  his  commonefacti  repri- 
mamus  nos,  nec  statim  sequamur  omnes  impetus 
aniinorum.  Scipio  solitus  est  dicere:  Nunquam  di- 
micandum  esse,  nisi  cum  sit  necessarium.  Et  fuit 
tamen  praeliator  multo  melior  et  fortior,  quam  nos 
esse  possumus. 

Episcopo  sene  mortuo  Basilius  successit  in 
Episcopatu.  Sed  fuil  tempus  illud  triste,  ac  minime 
tranquillum.  Erant  tum  Impeiatores  duo  fratres, 
Valentinianus  et  Valens.  Valentinianus  non  defe- 
cit  a  vera  doctrina.  Sed  Valens  deflexit  ad  Aria- 
nos.  Is  Episcopos  recte  sentientes  passim  sedibus 
suis  pellsbat,  et  Basilio  infestus  erat.  Potest  eius 
crudelitas  aestimari  vel  ex  hoc  uno  facto.  Cepit 
octoginta  orthodoxos  presbyteros  diversis  ex  locis 
ad  eum  missos,  ut  supplices  libellos  offerrent:  Eos 
alligatos  navibus,  et  in  medium  mare  delatos  ius- 
sit  cremari  iniecto  igni  per  nautas,  qui  ex"  navibus 
descenderant,  in  quibus  illi  erant.  Hanc  rabiem 
Imperatoris  Deus  fame  et  bellis  punivit:  In  Eccle- 
siis  vero  miserabiles  dilacerationes  fuerunt. 

Has  publicas  miserias  Basilius  leniebat  dome- 
stiea  concordia  suae  Ecclesiae,  quam  quibuscunque 
poterat  officiis  tuebatur.  Annonae  caritas  ut  laxa- 
retur  apud  suos  perfecit,  partim  quia  autoritate 
sua  locupletes  permovit,  ut  frumentum  inediocri 
pretio  venderent,  partim  quia  ex  aerario  Ecelesiae, 
et  venditis  propriis  praediis,   opem  tulit  egentibus. 

Cum  Valente  autem  Imperatore  et  eius  mini- 
stris  fuerunt  Basilio  multae  et  acres  contentiones, 
in  quibus  conspectum  fuit  robur  animi  in  Basilio, 
et  constantia  in  edenda  confessione. 

lubebat  eum  Valens,  qui  ipse  Caesaream  ve- 
nerat,  assentiri  Arianis,  et  nisi  obtemperaret,  exilia 
et  supplicia  ei  per  praefectos  minabatur.  Sed  re- 
spondit  Basilius:  Pueris  illa  terriculamenta  propo- 
nenda  esse.  Sibi  vitam  eripi  posse,  sed  confessio- 
nem  veritatis  eripi  non  posse. 

Dens  etiam  multis  miraculis  eum  defendit.  Ali- 
qui  ex  Imperatoris  praefectis  mirati  illius  constan- 
tiam,  aequiores  ipsi  facti  sunt.  Imperator  ipse, 
cum  in  templum  venisset  iratus,  cum  armato  satel- 
litio,  ut  Basilium  inde  abduceret,  cum  ad  sacer- 
dotum  sedes  accessisset,  subita  vertigine  correptus 


est,  ita  ut  nisi  Diaconi  proximi  manibus  exceptus 
et  sustentatus  fuisset,  collapsus,  solo  corpus  alli- 
sum  fuerit.  Tremens  igitur  et  attonitus  ex  tem- 
plo  in  sacrarium  delatus  est,  sicut  Heliodorus  scri- 
bitur  subita  consternatione  oppressus  esse,  cum 
templum  Hierosolymitanum  spoliaturus  esset. 

Mutato  autem  animi  proposito,  vocavit  Inipe- 
rator  ad  se  Basilium,  et  cum  eo  collocutus,  mitius 
se  erga  eum  aflectum  esse  ostendit.  Sed  non  diu 
post  incitatus  iterum  a  furiis  aulicis,  in  exilium 
eiicere  Basilium  decrevit.  Verum  hic  quoque  pro- 
digiis  quibusdam  perterritus,  sententiam  mutavii. 
praesertim  cum  filius  in  letalem  morbum  incidisset, 
cuius  valetudo  recreata  fuit,  accersito  Basilio. 

Ad  extremum  alius  qaidam  praefectus  Impera- 
toris,  non  solum  proscriptionem ,  sed  etiam  mor- 
tem  Basilio  intentavit.  Sed  ibi  conspecta  est  be- 
nevolentia  Ecclesiae  erga  Episcopum  suum,  Quia 
maxima  pars  civium  concurrens  flagitavit  sibi  eum 
reddi.  Quare  Tyrannus  metu  coactus,  Basilium 
illaesum  eis  restituit. 

Interim  Va*ens,  cum  infeliciter  dimicasset  cum 
Gothis,  et  in  fuga  abdidisset  se  in  casam  rusticam, 
ibi  combustus  periit,  casa  a  sequentibus  militibus 
incensa.  Hic  exitus  fuit  Valentis,  qui  pios  doctd- 
res  ex  Ecclesiis  passim  eiecerat,  et  late  Arianum 
virus  sparserat.  Estque  dignum  consideratione,  quod 
modus  poenae  cum  modo  delicti  tandem  congruit. 
Ipse  iusserat  comburi  80  presbyteros  navibus  alli- 
gatos.  Rursus  igitur  in  casa.  in  quam  se  occul- 
taverat,  comburitur. 

Post  eius  interitum  in  tota  Asia  vagati  sunt 
exercitus  barbarici,  quorum  arma  etiam  Ecclesia- 
rum  tranquillitatem,  disciplinam,  et  studia  turba- 
runt.  Quae  res  haud  dubie  ingentem  dolorem  Ba- 
silio  attulit.  Sed  aliquanto  post,  accersito  Theo- 
dosio,  repressi  sunt  barbari,  et  Ecclesiae  restitutae 
fuerunt.  Bella  tamen,  mutationum  quarundam  in 
praefecturis  occasionem  praebuerant,  sic,  ut  Cap> 
padocia  in  duas  provincias,  et  duas  metropoles 
distribueretur,  et  multa  ex  priori,  novae  metropoli 
adiungerentur.  Inde  rixae  Basilio  ortae  sunt  cum 
vicinis  Episcopis,  qui  alioqui  ei  invidebant.  Sed 
usus  est  ea  moderatione  Basilius,  ut  reditus  adimi 
sibi  passus  sit.  Tantum  pristinas  regiones  suae 
inspectionis  retinuit,  ne  ibi  impii  doctores  collocari 
possent. 

Et  haec  quidem  sunt  praecipua,  quae  ad  cur- 
sum  vitae  Basilii  pertinent,  qui  eluctatus  ex  pluri- 
mis  difficultatibus  et  periculis,  iam  senex,  feliciter 
florente  Ecclesia,  sub  imperio  Theodosii,  ex  hac 
vita  decessit.  Moneat  autem  nos  haec  tota  histo- 
ria,  Ecclesiam  non  regi  humanis  praesidiis,  et  pios 
doctores  defendi  mirabiliter  a  Deo 

Ipsas  etiam  virtutes  in  Basilio  intueamur,  quae 
lucent  in  eius  aerumnis.    Fides.  quae  omnium  alia- 


363 


FHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


364 


rum  virtutum  mater  cst,  conspicitur  in  genere  do- 
ctrinae,  et  in  constantia  ipsius,  quam  in  confes- 
sione  praestitit.  Mores  eius  fuerunt  casti  et  incul- 
pati.  In  gubernatione,  et  certaminibus  fuit  acer  et 
severus  custos  disciplinae.  Inter  suos  vero  animo- 
rum  conciliandorum  et  concordiae  tuendae  artifex 
fuit.  De  qua  ipse  hoc  insigni  dicto  uti  consuevit: 
Non  tam  sinistrae,  opus  esse  dextra,  quam  Eccle- 
siae  opus  sit  concordia. 

De  his  virtutibus  cogitantes,  studeamus  sin- 
guli  nostro  loco  easdem  virtutes  exprimere,  et  ad- 
iungamus  preces  ad  Deum  et  vota,  ut  faciat  nos 
quoque  filius  Dei  organa  suae  misericordiae,  ne 
abiiciamur  inter  vasa  irae,  qualia  fuerunt  Valens, 
Arius,  et  alii  innumerabiles,  qui  fuerunt  pestes  Ec- 
clesiae  et  generis  humani.  Sed  addamus  etiam  ali- 
quid  de  ipsa  doctrina  Basilii,  et  de  certaminibus, 
quae  propter  doctrinam  sustinuit  adversus  haereti- 
cos.  Rccte  sensit  de  omnibus  articulis  Evangelii: 
et  defendit  doctrinam  symboli  Nicaeni.  Propugna- 
vit  acerriine  sententiam  veram  de  filio  Dei  et  de 
Spiritu  sancto.  De  iustitia  fidei  docuit  homines  non 
propter  proprias  virtutes,  sed  propter  filium  Dei 
mediatorem  iustos  esse,  ut  nunc  quoque  in  nostris 
Eeclesiis  docemus  contra  Pontificios.  Extat  in  eius 
concione  de  humilitate  hoc  memorabile  dictum,  cuius 
consideratio  piis  grata  esse  debet.  Haec  est  vera 
et  integra  glcriatio  in  Deo,  inquit,  quando  neque 
proptei'  iustitiam  suam  quispiam  effertur,  sed  statuit 
se  carere  vera  iustitia:  Fide  autem  sola  in  Chri- 
stum  iustificari. 

Dimicavit  cum  Samosateni  reliquiis,  cum  Aria- 
nis,  cum  Novatianis,  cum  Manichaeis;  Istae  pestes 
tunc  vagabantur  in  Ecclesia,  sicut  omnibus  tempo- 
ribus  alia  atque  alia  contagia  grassantur. 

Quod  fuit  discrimen  inter  Samosateni  et  Arii 
dogma?  Samosatenus  sensit  idem,  quod  nostri 
tempore  Servetus:  Xoyov  non  esse  vtpicidfitvov,  et 
Christum  tantum  esse  hominem,  et  tunc  primum 
coepisse,  quando  natus  est  ex  Maria  virgine.  Huius 
Samosateniani  dogmatis  defensionem  suscepit  Pho- 
tinus,  contra  quem  celebrata  est  Synodus  in  Syr- 
mio,  in  Pannonia  sub  Constantio.  Et  manserunt 
reliquiae  etiam  temporibus  Basilii. 

Ariani  fatebantur  loyov  esse  personam,  sed 
dicebant  esse  creaturam  primam,  Negabant  filium 
esse  genitum  ex  substantia  patris,  negabant  esse 
bfxoovGiov  patri.  Ista  haeresis  admodum  duriter  con- 
cu^sit  orbem  terrarum,  ita  ut  maxima  pars  Orien- 
tis  defecerit  ad  hanc  sectain,  sicut  adhuc  Turcae 
et  omnes  Mahomeiistae  hac  labe  infecti  sunt.  Imo 
Mahometismus  natus  est  ex  Arianismo.    Constanti- 


nopolis  hodie  est  cloaca  Arii,  ubi  olim  fuit  Eccle- 
sia,  quam  valde  in  suis  scriptis  laudat  Basilius. 
Magna  haec  res  fuit,  quod  pauci  aliqui  defende- 
runt  puritatem  huius  articuli,  quod  Xoyog  sit  per- 
sona,  et  sit  opoovoiog  patri.  Non  potuisset  haec 
vcra  sententia  retineri,  nisi  pauci  illi  confirmati 
fuissent  divinitus. 

Qui  fuerunt  Novatiani?  Qui  negabant  lapsos 
recipiendos  esse  in  Ecclesiam;  Negabant  annun- 
tiandam  esse  remissionem  peccatorum  enonniter 
lapsis.  lidem  dicti  sunt  xaitaQoC.  Basilius  eos 
refutat  in  concione  de  filio  prodigo,  ubi  et  hoc 
dicit,  fiovov  &tXqcov ,  xa\  Siog  nQoanavza.  Tanlum 
velis  et  Deus  praeoccurrit.  Sicut  pater  occurrens 
filio  revertenti  ad  ipsum.  involat  in  eius  collum, 
et  amplectitur  eum. 

De  Manichaeis  dixi  antea,  cum  de  Polycarpo 
dicerem.  Horum  errores  revera  insulsi  fuerunt. 
Et  tamen  late  fuerunt  sparsi,  praesertim  per  Afri- 
cam  et  in  Aegypto.  Credo  Basilium  propter  Ma- 
nichaeos  scripsisse  Enarrationem  Operum  sex  die- 
rum,  seu  Operum  creationis.  Item  concionem, 
quod  Deus  non  sit  autor  mali  culpae,  id  est,  pec- 
cati. 

Insigne  est  etiam  illud  dictum  Basilii,  contra 
necessitatem  Manichaeam,  seu  coactionem  volun- 
tatis  in  conversione:  naca  xaxcQdcocig  naQa  &eov 
icri  StxfTcu  dt  Tiqo&vp,(a  dv&Qcojrcov.  Omnis  recta 
effectio  est  a  Deo:  Sed  sic  accipiCur,  cum  prompti- 
tzido  accedit  voluntatis  nostrae.  Item.  ovdi  ydg 
rj  ntql  id  xaXd  twv  dv&Qbinaiv  iyxttQ1<ftG  ^^Xa  T7? 
avus&tv  nQoxomtty  ovdi  7  avcoitt  X^Q^  inl  rov  (irj  cnov- 
SdXovra  naQaytvono  av.  Non  proficit  cofiatus  homi- 
num  sine  auxilio  divino:  Neque  coelestis  gratia  adest 
illf,  qui  non  obtemperat  vel  qui  se  non  accommodat 
trahenti  gratiae.  Est  idem,  quod  alias  dicitur 
Praeeunte  gratia,  comitante  voluntate.  Deus  nos 
trahit.  Sed  nos  non  debemus  repugnare,  non  in- 
dulgere  peccatis  contra  conscientiam. 

Hodie  dicunt  aliqui:  Homo  habet  se  repugna- 
tivc  ante,  in,  et  post  conversionem.  Sed  commit- 
tunt  fallaciam  a  dicto  secundum  quid.  Alia  est 
pars  in  homine  nondum  sanata,  Alia  pars  incipit 
sanari.  In  hac  sanatione  fit  aliqua  renovatio,  ut 
voluntas  iam  incipiat  obtemperare:  Excitate  vos 
ad  auditionem,  et  cogitationem  verbi,  agite  poeni- 
tentiam,  et  addite  precationem.  Haec  sunt  utiliora 
conscientiis,  quam  illae  horridae  disputationes:  cum 
dicunt  aliqui :  Itomo  habet  se  pure  passive.  In 
Apocalypsi  dicitur :  Ecce  ege  sto  ad  ostium  et  pulso, 
et  ingredior,  etc. 


365 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


366 


DOMINIOA  V.  POST  EPIPHANIA. 


De  Zizaniis. 


Matth.  13. 

In  isto  Capite  Matthaei  sunt  multae  parabolae 
de  Ecclesia.  Hanc  eniin  vocat  Christus  regnum 
coelorum,  Inlelligit  autem  Ecclesiam  in  hac  vita, 
et  quidem  Ecclesiam  visibilem,  de  qua  scitis  nos 
tradere  hanc  definitionem:  Ecclesia  visibilis  in  hac 
vita,  est  coetus  visibilis  amplectentium  incorrumptam 
Evangelii  doctrinam,  et  recte  utentium  Sacramentis  .* 
In  quo  coetu  filius  Dei  efficax  est,  et  voce  Evan- 
gelii,  et  Spiritu  sancto  multos  regenerat  ad  vitam 
aeternam:  In  quo  tamen  coetu  sunt  multi  non  San- 
cti,  sed  tamen  de  doctrina  consertientes. 


Explicatio  definitionis  Ecclesiae. 

Haec  definitio  congruit  ad  parabolas  illas,  quas 
Christus  in  isto  capite  Matthaei  proponit:  Imo  inde 
sumpta  est.  Ille  scurra  Berlinensis  declamitat 
contra  me,  quod  dicam,  Ecclesiam  ess»  coetum  vi- 
sibilem.  Ego  vero  ideo  sic  dico,  Quia  Ecclesia 
non  est  Idea  Platonica:  et  quia  magna  fieret  con- 
lusio,  si  nemo  monstrare  possit  coetum,  quem  au- 
dire,  cui  adiungere  se  debeat.  Item,  quia  expresse 
damnari  volo  errones,  qui  non  volunt  esse  membra 
Ecclesiae  externae. 

Sic  autem  ille  argumentatur : 

Quod  creditur,  non  videtur. 

Ecclesiam  esse  creditur. 

Ergo  Ecclesia  non  videtur,  non  cernitur  oculis. 

Respondeo  ad  Maiorem:  Quod  creditur,  non 
videtur.  Verum  est  de  propositione.  se  de  com- 
plexo,  ut  cum  dico:  In  isto  coetu  sunt  electi  Dei, 
noc  complexum,  seu  haec  propositio  creditur,  sed 
subiectum,  id  est,  ipse  coetus  cernitur.  Si  dicas: 
Sol  est  creatura  Dei,  hoc  creditur.  Ipse  autem 
sol  cernitur  oculis.  Ita  multa  subiecta  propositio- 
num  cernuntur,  etiamsi  propositio  tota  non  cer- 
nitur,  sed  creditur.  Cernis  tu  te  ipsum  et  alios: 
Sed  non  cernis  hunc  articulum:  Te  et  alios  post 
mortem  resurrecturos  esse. 

Proba,  quod  Ecclesia  sit  visibilis.  Christus 
inquit:  Dic  Ecclesiae.  Item  scriptura  docet  esse 
signa  monstrantia  Ecclesiam,  qrorum  alia  incur- 
runt  in   oculos,   alia  in    aures.      Baptismus,    et 


sumptio  Coenae  incurrunt  in  ocuios.  Professio 
doctrinae  sonat  in  auribus ,  sicut  Paulus  dicit: 
Annon  audierunt?  Praeterca  vult  nos  Deus  discer- 
nere  docentes:  Vult  nos  seiungi  a  non  recte  do- 
centibus.  Si  quis  non  a/feret  hanc  doctrinam,  eum 
non  recipite,  inquit  Ioannes.  Item,  Si  quis  aliud 
Erangelium  docuerit,  anathema  sit,  ait  Paulus. 
Quomodo  vero  Ecclesia  affligi  potest,  si  non  cer- 
nitur?  Certe  Zacharias  erat  visibilis,  quando  lapi- 
dabatur.  Sic  Apostoli  cernebantur,  de  quibus 
Paulus  dicit:  Sumus  theatrum  toti  mundo,  angefis 
et  hominibus.  Theatrum  habet  nonien  a  &iuu>,  iJ 
est,  video,  ccntemplor,  specto.  Hoc  oculis  cer- 
nitur,  et  auribus  percipitur,  quod  Apostoli  circum- 
ferunt  dogmata,  quae  sunt  distincta  ab  opinioni- 
bus  mundi.  Sed  impii  non  credunt,  illos  homines 
Deo  placere.  Nero  non  credit,  Paulum  placere 
Deo.  Interea  tamen  Paulus,  dicens  Neroni:  Tu  es 
idololatra,  et  contaminatus  tetris  libidinibus,  haec 
inquam  dicens,  cernitur  et  auditur. 

Sed  obiicit  ille:  An  tu  agnoscis  Christianum, 
qui  est  Constantinopoli  ?  Ita,  agnosco,  si  profitea- 
tur  doctrinam  Christi.  Quod  si  Ecclesia  non  e.st 
visibilis,  cur  se  dicunt  esse  Ecclesiam,  aut  mem- 
bra  Ecclesiae? 

Etsi  autem  Ecclesia  est  visibiiis,  tamen  non 
est  ut  regnum  Pontificium.  Pontifex  dicit,  Eccle- 
siam  veram  esse  illum  coetum,  qui  observet  ipsius 
traditionis,  et  qui  sit  alligatus  ad  ipsum,  tanquam 
ad  caput  Ecclesiae  visibile.  Neminem  iudicat  esse 
membrum  Ecclesiae  verae,  qui  non  servet  ordina- 
tiones  Pontificum,  seuEcclesiae  Romanae,  qui  non 
agnoscatPapam,  supremum  seu  oecumenicumEpisco- 
pum.  Haec  est  falsa  descriptio  verae  Ecclesiae,  Qaia 
hoc  ipsum  est  pars  Christianae  libertatis,  non  esse 
alligatum  humanis  traditionibus,  sic  ut  tribuatur 
eis  meritum,  aut  cultus,  et  ut  iudicentur  esse  quid- 
dam  necessarium.  State  in  libertate,  inquit  Paulus. 
Et,  Ne  quis  diiudicet  vos  in  cibo  et  potu.  ltem 
Christus  ait:  Regnum  Dei  non  venit  cum  observa- 
tione.  Et,  Si  quis  dicit,  Ecce  Christus  hic,  ecce 
illic,  nolite  credere,  nolite  exire. 

Nec  vero  oportet  unum  aliquod  esse  caput 
visibile  totius  Ecclesiae:  Nec  alligata  est  Ecclesia 
ad  personas  ministrorum,  si  falsa  doceant,  Quia 
dicitur:  Cavete  a  Pseudoprophetis.  Ecclesia  imme- 
diate  alligata  et  ad  verbum  Dei,  Et  quocunque 
ioco  aliquis  versetur,  qui  tenet  ac  proCtetur  nati- 
vam  sententiam  verbi,  is  scire  debet,  se  esse  mem- 
brum  Ecclesiae. 

Ecclesia  est  visibilis  sicut  ipsa  schola,  Et  ta- 
men  plerumque  est  coetus  dissipatus,  et  miser. 
Premitur  servitute,  et  vagatur  saepe  incertis  sedi- 
bus.  Et  cum  quis  sic  errat,  modo  in  hoc,  modo 
in  alio  loco,  debet  tamen  caniunctus  esse,  et 
manet  coniunctus,  si  est  vere  pius,  cum  vera  Ec- 


3(>: 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


368 


clesia,  fide,  confessione,  invocatione  Dei,  et  volun- 
tate  non  ileserendi  societatem  Ecclesiae. 


Signa  Ecclesiae. 

lam  si  est  Ecclesia  coetus  visibilis :  Quas 
liabet  notas,  quibus  agnoseitur,  et  discernitur  a 
reliquis  coetibus,  qui  non  sunt  vera  Ecclesia?  Deus 
Prophetis  et  Apostolis,  et  multis  sanctis  olim  de~ 
dit  tlivina  testimo.iia,  unde  agnosci  poterat,  quod 
essent  membra,  imo  et  insignia  lumina  Ecclesiae, 
ut  Paulus  habuit  testimonium  resuecitationis  mor- 
tuorum.  Sed  communiter  loquendo,  Ecclesia  habet 
haec  signa  universalia :  veram  doctrinam,  cuius 
sumina  comprehensa  est  in  Symbolis:  Deinde 
legitimum  usum  Sacramentorum.  Ego  soleo  ad- 
dere  tertium:  Reverentiam  ministeiii,  seu  obedien- 
tiam  debitam  ministerio,  videlicet,  in  his,  quae  sunt 
propria  ministerii  Evangelii.  Qui  non  consentiunt 
in  professione,  de  doctvina:  non  sunt  membra  Ec- 
clesiae:  ne  quidem  mortua. 

Viva  membra  nominantuiv,  qui  sunt  sancti. 
Mortua  membra  dicuntur,  qui  etiamsi  non  sunt 
sancti,  tamen  de  doctrina  consentiunt.  Non  sunt 
vere  renati  et  sanctificati ,  sed  tamen  in  externa 
societate  sunt  inserti  huic  coetui,  qui  profitetur 
doctrinam  puram,  et  retinet  usum  Sacramentorum 
a  Christo  traditum.  Ita  pingiintur  duplicia  membra 
Ecclesiae  in  parabola  de  Sagena,  in  quae  sunt 
boni  et  mali  pisces.  Sagena  significat  rete  pisca- 
torium,  @in  jtfcbernefc.  Hostes  et  persecutores  do- 
ctrinae  verae,  quatenus  tales  sunt  et  manent,  non 
sunt  membra  Ecclesiae  verae,  neque  viva,  neque 
mortua. 

Haec  generalia  primum  debetis  considerare, 
cum  auditis  vel  legitis  parabolas  de  regno  coelo- 
rum,  id  est,  de  Ecclesia.  lam  iste  textus  de  ziza- 
niis  est  admodum  tristis  pictura  Ecclesiae:  Et  ta- 
men  inserta  est  consolatio.  Dicit,  miltum  zizanio- 
rum  spargi  in  Ecclesia,  dormientibus  hominibus, 
Et  tarnen  superesse  bonum  triticum,  et  futuram 
esse  messem,  in  qua  sit  discrimen  futurum  inter 
zizania  et  triticum. 


Discrimen  membrorum  Ecclesiae. 

Haec  pic<ura  docet,  quod  in  Ecclesia  visibili, 
6emper  sint  multi  mali  seu  hypocritae  ita  admixti 
sanctis,  ut  ante  tempus  messis  seu  iudicii  extremi 
nequeant  extirpari ,  sine  eradicatione  ipsius  fru- 
menti  seu  tritici,  id  est,  ut  de  vera  doctrina  videan- 


tur  consentire  cum  vere  sanctis,  nec  humano  iudi- 
cio  facile  ab  his  discerni  possint. 

Haec  doctrina  congruit  ad  illud  membrum  defi- 
nitionis  prius  traditae:  Qnod  etsi  filius  Dei,  sit  effi- 
cax  in  Ecclesia,  et  multos  regeneret  per  Spiritum 
sanctum  tamen  in  coetu  externo  et  visibili  multi 
sint  admixti  non  vere  sancti:  quorum  atii  plus,  alii 
minus  rettnent  de  doctrina  Ecclesiae.  Non  iam 
dicam  de  infirmitatibus,  et  turbaiionibus  Ecclesiae, 
ut  hodie  videtis,  quanta  sit  in  doctoribus  et  in 
vuigo  securitas,  quam  stolidi  multorum  impetus, 
quam  tristes  divulsiones  ac  dilacerationes  nostrorum 
coeiuum,  in  quibus  est  Ecclesia:  De  quibus  au- 
ditis  quotidianos  gemitus  parentum  vestrorum,  et 
aliorum  piorum  ac  honestorum  hominum.  Immo- 
remur  autem  cogitatione  in  accommodatione  para- 
bolae  ad  descriptionem  diversorum  membrorum 
Ecclesiae. 

Manebit  coetus  aliquis  visibilis  Ecclesiae,  usque 
ad  tempus  messis,  hoc  est,  usque  ad  resurrectio- 
nem  mortuorum.  In  hoc  coetu  bonus  homo  seu 
paterfamilias,  spargit  bonum  semen,  id  e£t,  Ipse 
filius  Dei  per  ministerium  Evangelii  est  efficax, 
et  voce  Evangelii  ac  Spiritu  sancto  multos  rege- 
nerat,  et  haeredes  facit  vitae  aeternae.  Hi  sunt 
triticum  enatum  ex  bono  semine,  et  tamen  appa- 
rent  simul  in  eodem  agro  admixta  tritico  zizania, 
hoc  est,  sunt  in  eodem  coetu  visibili  multi  electi, 
et  alii  non  sancti,  sive  hypocritae,  sive  Epicuiaei, 
nec  tamen  prorsus  abiicientes  doctrinam  Ecclesiae. 

Inde  fit,  ut  ante  diem  messis,  vel  ante  consum- 
mationem  saeculi,  non  possint  zizania  evelli,  sine 
ipsius  tritici  extirpatione,  Quia,  donec  retinent  hy- 
pocritae  similem  confessionem  doctrinae,  et  simi- 
lem  usum  Sacramentorum,  nec  vivunt  in  mani- 
festis  sceleribus,  non  possunt  excommunicatione 
puniri.  Deinde  ut  niaxime  profani  et  Epicuraei, 
convicti  de  externis  et  atrocibus  delictis,  excom- 
municari,  id  est,  legitimis  iudiciis  eiici  ex  Eccle- 
sia  possunt:  tamen  ministris  Evangelii  non  licet 
eos  occidere,  aut  cohercere  vi  corporali,  Quia 
ininisterium  Ecclesiasticum  tantum  verbo  et  ex- 
communicatione  punit,  ut  lapsi  retrahantur  ad  poe- 
nitentiam,  et  sanentur. 


Consolatio  contra  scandala. 

Quod  si  etiam  in  genere  zizania  accoromo- 
dare  volumus  ad  omnis  generis  scandala,  sicut 
Christus  utrumque  coniungit  in  enarratione  huius 
parabolae,  cum  dicit:  Angeli  tollent  ex  regno  filii 
hominis  omnia  scandala,  et  eos  qui  iniuste  faciunt, 
et  coniicient  in  ignem,  ubi  erit  ploratus,  et  stridor 
dentium:    Tamen    haec    quoque   scandala    (qualia 


369 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


370 


sunt,  corruptelae  doctrinae,  dissidia  docentium, 
traditiones  humanae,  contemptus  Verbi  et  Sacra- 
mentorum  in  plurimis,  prava  exempla  vitae  et 
morum)  significat  Christus  non  omnia  posse  in 
hac  vita  corrigi. 

Non  vult  autem  propterea  deseri  Ecclesiam, 
non  vult  vel  doctores  vel  auditores  pios  abiicere 
professionem  veritatis  et  studium  retinendae  bonae 
conscientiae    propter    multitudinem    impiorum,    vel 

fnopter  illa  tristia  spectacula,  cum  vident  cumu- 
ari  errores,  delicta,  confusiones  magnas,  et  va- 
rias  dilacerationes:  quae  non  poterunt  huinana  dili- 
gentia  tolli  omnia. 

Fieri  quidem  aliter  non  potest,  quam  ut  vehe- 
menter  perturbentur  et  doleant  pii  intuentes,  et 
tantam  impiorum  multitudinem,  et  tam  tristes  con- 
fusiones  quae  semper  fuerunt,  sunt,  eterunt  in  ge- 
nere  humano ,  et  quidem  iis  etiam  in  locis,  ubi 
initia  sunt  collectionis  Ecclesiae. 

Ideo  pingitur  hic  affectus  multorum,  qui  cupe- 
rent  consultum  his  malis,  et  zelo  quodam  intempe- 
stivo,  quaerunt,  utrum  tollenda  sint  zizania?  Ali- 
qui  etiam  vel  languefieri  in  se  fidem  patiuntur,  ut 
abiiciant  confessionem  verae  doctrinae:  vel  prorsus 
segregant  se  a  coetu  Ecclesiae,  in  quo  vident  tot 
et  tam  magna  scandala,  quemadmodum  Anabapti- 
stae  conati  sunt  novas  Ecclesias  condere,  et  coe- 
tus  quosdam  suos  peculiares  colligere,  in  quibus 
nihil  esset  labis ,  nihil  contagii :  Monasterienses 
etiam  arripuerunt  gladium,  ad  excindendos  malos, 
ut  gloriabantur,  et  ad  populum  novum  colligendum, 
et  vi  corporali  propagandum  regnum  Christi. 

His  omnibus  opponit  Christus  hoc  dictum: 
Sinite  utraque  crescere  usque  ad  messem.  Non 
vult  pios  conspectu  tantarum  confusionum  ita 
offendi,  ut  languefiat  in  eis  fides,  ut  deserant  Ec- 
clesiam.  Multo  minus  vult  doctores,  aliena  a  suo 
officio  facere,  arripere  gladium,  arrogare  sibi  ius 
puniendi  vi  corporali  praetextu  Evangelii,  seu  prae- 
textu  autoritatis  ministerii  Ecclesiastici.  Denique 
non  vult  Apostolos,  aut  caeteros  ministros  Eccle- 
siae  sumere  sibi  potestatem  constituendi  novi  im- 
perii  seu  regni  politici.  Interea,  quia  mentionem 
iacit  messis,  et  ad  hanc  duraturum  esse  ait  etiam 
bonum  triticum,  Consolatur  nos,  quod  conserva- 
turus  sibi  Deus  sit  semen  aliquod  sanctum,  et 
quod  ipse  facturus  sit  aliquando  segregationem, 
et  finem  impositurus    malis    et  scandalis  omnibus* 

De  officio  Magistratuum :  et  Ministrorum 

Ecclesiae. 

Iam  hic  quaeritur :  Utrum  voluerit  Christus 
hoc  dicto  prohibere  officia  divinitus  instituta,  tum 

MELANTH.  OPER.  VOL.  XXIV. 


ministerii  Ecclesiastici,  cui  mandatum  est  docere, 
confiteri,  arguere,  et  excommunicare  Verbo:  tum 
politicae  potestatis  seu  Magistratuum,  quibus  prae- 
cipitur  alibi,  ut  feriant  gladio,  et  poenis  corpora- 
libus  afficiant  reos  externorum  delictorum? 

Respondeo.  Non  prohibentur  ea,  quae  ad 
officium  potestatis  Ecclesiasticae,  et  politicae  per- 
tinent,  sed  confusio  discriininis  horum  oificiorum 
prohibetur.  Item  hoc  dicitur:  (juod  etiam  tum, 
quando  utraque  potestas  facit  quod  sui  est  officii, 
etsi  plerumque  negligenter  facit,  tamen  in  hac 
vita,  nunquam  futurus  sit  talis  status  in  nmndo, 
ut  nihil  mali  restet. 


De    duplici  potestate  Ministrorum 
Ecclesiae. 

Habentne  ministri  Ecclesiae  aliquam  potesta- 
tem?  Duplex  est  potestas  ministerii:  alia  Ordinis, 
alia  Iurisdictionis.  Potestas  ordinis  est  mandatum 
Christi  ad  docendum  Evangelium,  et  administranda 
Sacramenta.  Potestas  iurisdictionis  est  iudicium 
de  externis  et  notoriis  delictis,  item  de  corrupte~ 
lis  doctrinae.  Haec  distinctio  fere  ad  verbum 
extat  apud  antiquos  scriptores,  Et  ea  uti  soleo,  in 
refutando  argumento,  quo  adversarii  defendere 
volunt,  enumerationem  singulorum  delictorum  in 
confessione  aurieulari,  et  eam  necessariam  esse 
dicunt,  ut  fieri  possit  absolutio. 

Sic  enim  argumentantur: 

ludex   non  potest  absolvere,   nisi  causa  co- 

gnita. 
Sacerdos  seu  pastor  est  iudex. 
Ergo  necesse  est  fieri  cognitionem ,   ad  quam 

necessaria   est  Enumeratio,  facienda  sacer- 

doti,  ut  possit  absolvere. 

Respondeo.  Differunt  absolutio  privata,  quae 
est  consolatio  coram  Deo :  et  absolutio  publica  in 
criminibus,  quae  sunt  notoria.  Absolutio  privata 
pertinet  ad  potestatem  ordinis.  In  hac  pastor  non 
est  iudex,  sed  est  minister  Evangelii  habens  man- 
datum,  ut  Evangelium  annuntiet,  seu  multis  seu 
singulis,  ut  cum  inquit  Christus:  Confide  fili,  Re* 
mitluntur  tibi  peccata  tua.  Item,  Remissa  sunt  ei 
peccata.  Et:  Fides  tua  salvum  te  fecit.  Hac  ab- 
solutione,  quam  voce  Christi  et  mandato  ipsius 
annuntiat  minister  Ecclesiae,  confirmatur  conscien- 
tia  et  fides  exuscitatur,  ut  homines  statuant  sibi 
remitti  etiam  arcana  peccata  sua,  quae  non  est 
necesse  scire  ministrum,  sicut  Chrysostomus  ait: 
Si  pudet  te  confiteri  fratri  tuo,  Confitearis  Deo, 
qui  remittit,  non  exprobrat.   Absolutio  vero  publica 

24 


371 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


372 


fit  ratione  iurisdictionis.  Hac  recipitur  is,  qui 
fuerat  reus  publicorurn  criminum,  coram  Ecclesia. 
Et  in  hac  oportet  causam  cognosci,  ut  possit  fieri 
iudicium  de  delictis  adtnissis,  et  exploratio  seriae 
poenitentiae  coram  Ecclesia. 

Quomodo  fit  executio  in  potestate  iurisdictionis 
ab  Apostolis,  Episcopis,  et  caeteris  ministris  Ec- 
clesiae?  Non  vi  corporali,  sed  verbo,  id  est,  ex- 
communicatione  iegitima,  et  absolutione  serio  poe- 
nitentium.  Nam  potestatis  Ecclesiasticae  est,  non 
vi  corporali,  sed  tantum  verbo  arguere  homines, 
Quia  regnum  Christi  est  regnum  spirituale,  quod 
solo  verbo  sine  gladio  regitur. 

Magistratus  autem,  seu  potestas  politica  habet 
ius  gladii ,  quia  praeest  regno  mundano,  quod 
longe  aliud  est,  quam  regnurn  Christi. 


De  discrimine  potestatis  Ecclesiasticae  et 

politicae. 

Recense  discrimina  inter  potestatem  Ecclesia- 
sticam  et  polilicam.  Differunt  hae  potestates,  qua- 
tuov  modis.  Primum  obiectis.  Ministerium  Evan- 
gelii  arguit  et  sanat  corda.  Magistratus  circa  ex- 
ternam  disciplinam  tantum  versatur,  quam  tueri 
debet. 

Deinde  differunt  beneficiis.  Potestas  politica 
habet  autoritatem  suas  quasdam  leges  condendi, 
non  pugnnntes  cum  iure  naturae,  sed  quae  sint 
determinationes  circumstantiarum ,  et  sint  quasi 
adminicula  iuris  naturalis,  quod  loquitur  de  genere: 
cum  ius  positivum  addat  circumstantiam  aliquam, 
probabili  ratione,  non  necessario  definitam. 

Ius  naturae  docet  in  genere,  fures  puniendos 
esse.  Gubernator  politicus  addit  speciem,  vide- 
licet,  modum  poenae,  in  quo  constituendo  sequitur 
probabilem  rationem,  secundum  divcrsitatem  inge- 
niorum,  et  gentium,  quarum  aliae  aliis  sunt  fero- 
ciores.  Item  lex  naturae  dicit:  Filii  et  filiae  sint 
haeredes  parentum.  Sed  lex  magistratuum  discer- 
nit,  quae  res  tantum  ad  mares  transmittantur, 
quae  ad  puellas,  et  habet  probabilem  rationem. 

Minister  Ecclesiae  non  habet  similem  pote- 
statem  condendi  leges,  quae  necessario  obligent 
Ecclesiam:  Quia  hanc  libertatem  Deus  sanxit,  ut 
ritus  externi,  humana  autoritate  instituti  in  Eccle- 
sia,  etiamsi  sua  natura  sint  indifterentes,  tamen 
nec  iustitia,  nec  cultus  Dei  sint,  nec  violatio  illo- 
rum  extra  casum  scandali  peccatum  sit. 

Tertia  differentia  est.  Non  eadem  beneficia 
praestat  utraque  potestas.  Per  ministerium  Evan- 
gelii  Dcus  dat  aeterna  bona,  remissionem  pecca- 
toruin,  Spiritum  sanctum  et  vitam  aeternam.    Ma- 


gistratus  conservat  pacem  et  disciplinam  honestam, 
iuxta  utramque  tabulam :  nec  progredi  ulterius  potest. 

Quarto  differunt  niodo  executionis  in  poenis. 
Magistratus  politicus  cohercet  vi  corporali.  Sed 
Ecclesiastica  potestas  tantum  punit  verbo,  scilicet 
legitima  excommunicatione. 

Hae  discrimina  semper  in  conspectu  est.e 
debent,  et  potestas  utraque  metas  sui  muneris 
nosse  et  tenere  debet. 


Mandata  Dei  de   officio  Ministrorum 
Ecclesiae. 

Proba:  Quod  hoc  dictum:  Sinite  zizania  cre- 
scere,  non  sit  ita  intelligendum,  ut  tollantur  officia 
potestaMs  Ecclesiasticae  vel  politicae.  Primum  de 
ministcrio  Ecclesiae  manifestum  est,  mandari  in 
sacris  literis,  ut  ministri  Evangelii  recte  doceant, 
pie  confiteantur,  refutent  errores  doctrinae  et  cul- 
tuum,  arguant  delicta,  et  inobedientes  seu  peccan- 
tes  atrociter  ac  pertinaciter  legilimo  modo  eiiciant 
ex  societate  Ecclesiae.  Hoc  officium  recte  do- 
cendi,  et  conservandi  disciplinam  Ecclesiasticam. 
necesse  est  retineri  in  Ecclesia,  etsi  modus  disci- 
plinae  non  omnibus  in  locis  una  et  eadem  ratione 
institui  aut  servari  potest.  Ideo  dicitur,  Matthaei 
ult.  Jte,  docete  omnes  gentes.  Et  Ioan.  20.  Sicut 
misit  me  pater,  ita  ego  mitto  ms.  Item  Galat.  1. 
Si  quis  aliud  Evangelium  docuerit,  anathema  sit. 
2.  limeth.  4.  Insta,  tempestive  et  intempestive,  op- 
portune  el  importune,  Argue,  increpa,  exhortare. 
Item  ad  Titum  2.  Loquere  et  exhortare,  et  argue 
cum  omni  imperio.  Ubi  Imperium  significat  commi- 
nationes  divinas  ex  verbo  Dei.  Ac  Paulus  idern 
his  verbis  docet,  ut  si  dicas,  Potestatem  Ecclesia- 
sticam  posse  imperare  in  iis,  quae  sunt  iuris  di- 
vini,  eique  necessario  obedienduin  esse.  Id  enim 
monet  vox  iJinayq,  qua  Paulus  utitur,  Nec  temere 
mirari  aliquis  possit,  quod  non  in  ipso  Paulo  quo- 
que  damnent  hanc  formam  loquendi  illi,  qui  non 
volunt  dici  a  nobis:  Novam  obedientiam  seu  bona 
opera  esse  necessaria. 

Praeterea  expressc  dicitur  de  excommunica- 
tione  1.  Corinth.  5.  et  Matth.  18.  Si  non  audieril 
Ecclesiam ,  sit  tibi  velul  Ethnicus  et  Publicanus. 
Item  ad  Titum  1.  tteyxe  avxovg  dnoioficog.  Argue 
seu  refuta  eos  severe. 

In  Graeco  dnoiofiag^  est  ita  praecise  et  arcte 
refutare  adversarios,  ut  nuilum  sit  ipsis  effugium. 
Nam  dnoiofiov  significat  praeruptum,  unde  non  est 
effugium:  ut  si  quis  urgeatur  in  fuga,  et  veniat 
ad  praecipitium,  ubi  non  potest  fugere  diutius, 
nisi  velit  praecipitem  se  dare. 


373 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


374 


Mandata   Dei  de  Officio  Magistratus 

Politici. 

Deinde  de  officio  politici  Magistratus,  ut  pu- 
niat  blasphemos,  et  curet  populis  doctrinain  Ec- 
clesiae  sine  blasphemiis  tradi,  similiter  sunt  mani- 
festi  textus  sacrae  scripturae.  Levit.  24.  Qui 
blasphemaverit  nomen  Oornini ,  .norle  moriatur. 
Rom.  13.  Mogistratus  sit  timori  malo  operi,  et 
honori  bono.  Psalm.  2.  Et  nunc  reges  inlelligite, 
et  erudimini  qui  iudicalis  terram,  Osculamini  filium, 
ne  irascatur.  Ps.  24.  Aperile  portas  principes 
vestras,  et,  aperiamini  portae,  id  est,  imperia  mundi, 
ut  introeat  rex  gloriae.  Et  de  idolis  scriptum  est 
Deuter.  12.    ldola  destruite,   et  aras  eorum  delele. 

Haec  manifesla  mandata  divina,  confirmant 
officia  ministrorum  Evangelii,  et  potestatis  poli- 
ticae:  Et  interpretationem  his  verbis  addunt:  Sinite 
utraque  crescere:  Videlicet,  quod  prohibeantur  non 
ipsa  officia,  sed  confusio  officiorum.  Unde  sequi- 
tur,  sanciri  hanc  distinctionem  officiorum,  scilicet, 
ut  Ecclesia  doceat  et  iudicet,  sine  vi  corporali: 
Magistiatus  autem  politicus  gladio  puniat  blasphe- 
mos,  periuros,  Magos,  Et  in  haeresium  diiudica- 
tione  non  sit  Tyrannus,  neque  Midas,  sed  audiat 
Evangelium,  intersit  cognitioni,  tanquam  membrum 
Ecclesiae ,  sicut  interfuerunt  Synodis  Christiani 
Imperatores  Constantinus  Magnus  uterque  Theo- 
dosius  et  Mardanus. 


Vera   et  nativa  sententia  dicti: 
Sinite  crescere  Zizania. 

Haec  igitur  summa  sit  doctrinae  et  consola- 
tionis  in  hoc  dicto:  Sinite  utraque  crescere  usque 
ad  diem  messis,  ne  Minislri  Ecclesiae,  quales  erant 
etiam  Apostoli,  aliena  a  suo  officio  faciant:  Et  ne 
deserant  Ecclesiam,  nec  abiiciant  munus  recte  do- 
cendi,  etiamsi  Diabolus  perrexit  errorum  semina, 
et  scandala  morum  spargere  ac  propagare,  quae 
non  poterunt  hurnana  diligentia  omnia  tolli,  ut- 
cunque  et  doctores  officium  suum  faciant,  et  Ma- 
gistratus  pius  suo  loco,  eis  opem  ferat.  Est  enim 
furor,  imaginari,  quod  ad  poiestatem  politicam 
prorsus  non  pertineat  cura,  ut  Deus  recte  agno- 
scatur  et  invocelur,  cum  dictum  sit  Psal.  82.  Ego 
dixi;  vos  Dii  estis,  id  est,  gerentes  officia  divina, 
quoruin  priinum  est,  Deum  recte  agnoscere  et  in- 
vocare. 

Martialis  scripsit:  Principis  est  virtus  maxima, 
nosse  suos.      Sed  eleganter  Stigelius  hunc  versum 


sic  correxit:    Principis   est  virtus   maxima,   Nosse 
Deum. 


An    recte    tollantur    e    medio    homicidae 
et  alii  sontes. 

Hinc  refutatio  sumatur  vulgarium  illorum  argu- 
mentorum:  ut  cum  ratiocinantur  aliqui: 

Zizania  non  sunt  tollcnda. 
Blasphemi,  adulteri,  sunt  Zfzania. 
Ergo  non  sunt  e  medio  tollendi. 

Respondeo. 

Concedo  totum  argumentum,  quod  attinet  ad 
ministerium  verbi.  Sed  non  quod  ad  civilem  po- 
testc»tem.  Magistratus  enim  est,  qui  gestai  gladium, 
ut  Paulus  inquit,  in  terrorem  malis,  ut  puniat  eos 
vi  corporali.  Item,  Lex  est  iniustis  posita.  Et  cau- 
sae  poenarum  civiliuin  sunt :  1.  Iustitia  Dei, 
2.  Exemplum,  3.  Pax  publica  et  Ecclesiae  tran- 
quillitas. 

Mahometus  deridet  doctrinam  Christi,  quod 
sit  inermis.  Id  verum  est  de  ministerio  Evangelii, 
cui  Christus  non  tribuit  potestatem  interficiendi 
homines  gladio,  aut  constituendi  novum  imperium, 
sicut  Mahomet  dicit:  Si  qitis  dixerit  aliquid  contra 
Alcoranum,  morte  moriatur.  Hoc  non  sanxit  Chri- 
stus,  quod  ad  ministros  Evangelii  attinet:  Quos 
non  iussit  gladio  tollere  contradicentes ,  sed  ex- 
communicare  verbo. 


An  haeretici  sint  interficiendi. 

Postea  est  alia  quaestio,  an  liceat  Magistratui 
tollere  haereticos,  Item  punire  gladio  blasphemias. 
llic  obiicitur: 

Potestas  politica  non  potest  iudicare  corda. 
Haereses  et  blusphemiae  sunt  peccata  cordis. 
Ergo    Magistratus     non    debet     istd    punire 
gladio. 

Item. 

Eiusdem  potestatis  est  punire  non  obedientem, 
et  cogere  ad  obedientiam. 

Potestas  politica  non  potest  quenquam  cogere 
ad  fidem. 

Ergo  nec  punire  potest  non  credentem. 

Male  igitur  fecit  Carolus  Magnus,  qui  coegit 
Saxones  ad  doctrinam  Christianam.  Male  fecit 
Theodosius,  quod  clausit  templa  idotorum,  quod  pro- 
hibttit  idolorum  sacrificia. 

24* 


375 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA 


376 


Respondeo  ad  Minorem. 

Magistatus  non  potest  cogere  ad  credendum: 
Sed  tamen  potest  facere,  quod  sui  est  officii,  vi- 
delicet,  regerc  et  cohercere  Locomotivam :  id  est, 
tollere  externam  idololatriam  et  blasphemiam. 

Potestas  polilica  non  potest  te  cogere,  ut  non 
ames  altcrius  coniugem.  Sed  potest  te  fatuum 
collocare  in  carcerem,  ne  attingas  eam.  Potest 
te  eaedere  virgis,  aut  decollare,  postquam  attigisti. 
Sic  potestas  politica  mandato  divino  debet  coher- 
cere  eos,  qui  currunt  ad  idola,  debet  prohibere 
^externas  blasphemias,  ut  si  quis  dicat,  Quod 
omnia  fiant  necessario  et  coacte,  bona  et  mala. 
Norimbergae  erant  quidam  fanatici,  qui  passim  in 
populo  dicebant,  se  non  esse  Christianos,  nec  cre- 
dere  posse,  quia  nondum  sentirent,  se  rapi  et  cogi  ut 
credant.  Eos  Senatus  expulit  cx  civitate,  et  iuste 
fecit:  Quia  omnes  debemus  nos  coniungere  Eccle- 
siae  et  profiteri,  nos  esse  auditores  Evangelii,  et 
repugnare  diffidentiae,  et  petere  a  Deo,  ut  adiuve- 
mur.  Qui  d'.cit,  se  nolle  esse  membrum  verae 
Ecclesiae,  ostendit  se  esse  blasphemum,  hostem, 
et  adducit  alios  in  dubitationem. 

Eadem  solutio  est  et  huius  argumenti: 
Cogitationis  poenam  nerno  patilur. 
Ergo   magistatus   non  potest   punire   cogita- 
tioncs  mentis,  pi'aesertim   cum  nec  dare  assensionem 
possit. 

Item. 

Solus  Deus  flectit  corda. 
Religio  est  in  corde. 

Ergo  non  pertinet  ad  Magistratum,  aliquid 
agere  de  ^eligione. 

Respondeo. 

Magistratus  non  punit  tacitas  animi  cogita- 
tiones.  Sicut  non  punit  interiorem  cogitationem 
et  affectum  latronis,  donec  latet.  Sed  punit  fa- 
ctum  et  conatum  latronis.  Cicero  inquit:  Consilia 
factorum  puniuntur.  Id  sic  intelligendum  est,  con- 
silia,  scilicet,  cum  conatu.  Sic  Magistratus  non 
punit,  quae  ad  religionem  pertinent,  scilicet,  qua- 
tenus  est  in  corde,  sed  non  quatenus  est  in  ex- 
terna  professione,  sermone,  et  factis  erxternis. 

Sed  obiicitur  rursus. 

Netno  debet  punire,  nisi  re  iudicata. 

Magistratus  autem  non  est  iudex:  Quia  non 
intelligit  controversias  religionis. 

Ergo  Magistratus  non  debet  punire  huic  vel 
alteri  religioni  addiclos. 

Respondeo  ad  Minorem. 
Solus  Magistratus  non  est  iadex.    Et  cognitio 
est  Ecclesiae.     Sed  cum  sit  Magistratus  membrum 
Ecclesiae,   debet  esse  in  cognitione  ordinaria,  una 


cum  caeteris  membris  Ecclesiae.  Deinde  re  ordine 
iudicata,  id  est,  cum  ostensum  est,  aliquos  impia 
docere  et  pertinaciter  defendere,  faciat  Magistratus 
ea,  quae  sunt  officia  gubernationis  politicae.  Pu- 
niat  blasphemos,  et  caveat,  ne  contagia  alios  in- 
ficiant.  Semper  autem,  ut  dixi,  praecedat  legitima 
cognitio,  ut  Deut.  17.  dicitur:  Si  inveneris  verum 
et  certum  esse.  Item,  Numquid  lex  nostra  con- 
demnat,  qui  non  avditus  est?  Ioh.  7.  Item  2.  Pa- 
ral.  19.  Videte  quid  faciatis,  Non  hominis  exerce- 
tis  iudicium,  sed  Dei.  Sit  timor  Dei  vobiscum. 
Considerate  et  facite. 


DOMINICA  SEPTUAGESIMAE. 


Evangelium   Matth.  20. 

Simile  est  regnum   coelorum  homini  patri- 
familias,  etc. 

Magnae  sunt  disputationes  de  isto  textu.  Sed 
non  opus  est  argutiis  illalarum  disputationum ,  si 
volumus  quaerere  veritatem,  et  ea  quae  conducunt 
ad  aedificationem ,  id  est,  ad  timorem  Dei,  et  ad 
fidem,  et  caeteras  virtutes.  Multi  negligunt  illa, 
quae  sunt  principalia:  Interim  curiose  inquirunt, 
quae  sunt  minus  principalia,  sicut  in  universum, 
non  modo  in  studiis,  sed  etiam  in  vita  plura  sunt 
naQtQya,  quam  iQya.  naQtQya  sunt,  quae  vocamus 
minus  principalia:  tQya  sunt  principalia.  In  picturis 
adduntur  naQCQya  propter  ornatum.  Ac  saepe  fit, 
ut  principalia  minus  sint  grata  in  picturis,  quam 
naQSQya.  Ita  fit  fere  in  omnibus  vocationibus ,  et 
in  tota  vita.  Homines  plurimum  laboris  et  operae 
ponunt  in  non  necessariis.  Aulae  curant  suas 
pompas  magis,  quam  Ecclesiam.  In  familiis  etiam 
privatis  magis  curant  homines,  quae  ad  pompam 
et  splendorem  faciunt,  interim  negligunt  alia  neces- 
saria.  In  studiis  fit  similiter.  Sed  revocandi  sunt 
animi  ad  principalia. 


De  primo  et  principali  loco,  sumendo  ex 

hoc  textu. 

Summa  huius  Evangelii  est.  Minatur  Deus 
superbis  et  ingratis  eiectionem  ex  Ecclesia.  Et 
congruit  haec  doctrina  cum  primo  Psalmo. 

Etsi  enim  potissimum  loquitur  Christus  hic  de 
deletione  Politicae   Iudaicae,    et  praedicit  ministe- 


377 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


378 


rium  ademptum  iri  his,  qui  sedebant  in  ordinaria 
gubernatione,  tamen  in  genere  est  imago  propo- 
sita  in  hoctextu,  quae  signihcat  subinde  hoc  acci- 
disse,  ut  illi,  penes  quos  fuerit  gubernatio  Eccle- 
siae,  sint  puniti  et  deleti,  et  translata  sit  illa  glo- 
ria  et  praerogativa  ad  alios. 

Est  igitur  historia  totius  Ecclesiae  hic  depicta. 

Alibi  dicitur:  Filii  Regni  eiicientur  in  tenebras 
exteriores,  et  dabitur  regnum  aliis  facientibus  fru- 
ctum.  Eadem  comminatio  est  etiara  in  hoc  textu, 
Quia  enim  scientiam  repulisti,  inquit  Propheta, 
repellam  et  ego  te. 

Episcopi  et  collegia  sacerdotum  et  Monacho- 
rum  fuerunt  in  ministerio,  et  valde  crevit  eorum 
potentia.  Sed  quia  negligunt  ministerium  et  studia, 
Deus  inc?pit  eos  punire,  et  eiicit  eos  ministerio. 
Ipse  muniunt  se  quidem  praesidiis  regum  et  prin- 
cipum,  et  quoquo  modo  conantur  stabiiire  suum 
statum.  Sed  nihil  efticiunt,  quia  Deus  incipit  eos 
iudicare.  Et  quanquam  nos  quoque  punimur,  quia 
multa,  et  magna,  et  tristia  peccata  habcmus,  tamen 
conservabit  inter  nos  Deus  Ecclesiae  reliquias, 
quamdiu  inter  nos  manebit  aiiquod  studium  veri- 
tatis. 

Ideo  sit  nobis  consolationi  illa  pulcherrima 
concio  in  Ezechiele  cap.  9.  Videt  Ezechiel  ange- 
lum  Dei  ingredientem  in  urbem,  et  signantem 
quosdain  in  fronte,  quibus  postea  parcitur.  Cae- 
teri  qui  non  sunt  signati,  interficiuntur.  Estque 
pathetice  admodum  dictum,  quod  ibi  Dominus 
inquit:  Parce  illis  qui  gemunt  ac  dolcnt  super  cun- 
ctas  abominationes,  quasi  dicat: 

Multi  sunt  in  populo ,  non  quidem  valde 
pugnantes,  quia  aut  non  possunt  multum  pugnare, 
aut  impediuntur  multipliciter.  Aliqui  forte  non 
integre  didicerunt,  et  habent  aliquos  errores. 

Alii  etsi  intelligunt  doctrinam,  et  cupiunt  ali- 
quid  facere  pro  gloria  Dei,  tamen  habent  suam 
quandam  infirmitatem,  et  obiiciuntur  eis  terrores 
impedientes  confessionem  liberiorem,  sicut  semper 
multae  sunt  difterentiae  hominum  etiam  bonorum, 
nec  debemus  ita  superbi  esse,  ut  existimemus  nos 
esse  sine  erroribus  ei,  sine  omni  peccato. 

Sunt  in  nobis  onmibus  multa  peccata  ignoran- 
tiae  et  omissionis  etiam  non  affectatae.  Negligen- 
tiores  saepe  sunt  ipsi  sancti,  quam  esse  debebant.  f 
Sed  tamen  non  scientes  et  volentes  stabiliunt  erro- 
res  et  idola,  retinent  utcunque  fundamentum,  non 
est  in  eis  odium  verae  doctrinae,  non  sunt  blas- 
phemi,  et  habent  studium  proficiendi  in  veritate, 
et  gemitu  ostendunt  aliquam  confessionem ,  optant 
fieri  Ecclesiae  emendationem. 

Talibus  inquit  Dominus  parcendum  esse. 

Haec  est  magno  consolatio,  quam  intueamur 
nunc  in  tantis  periculis:  et  sciamus  etiam  inter 
ipsos  papistas  esse  tales    aliquos  pios,    gementes 


propter  idola.  Alia  ratio  est  illorum,  qui  scientes 
oppugnant  veritatem,  et  stabiliunt  idola.  His  de- 
nuntiat  Dominus  exitium.  Id  in  primo  Psal.  dici- 
tur  his  verbis:  Impii  non  stabunt  in  iudicio,  id  est, 
non  manebunt  in  gubernatione. 

Haec  est  principalis  materia  huius  parabolae. 
Postea  ad  multas  alias  materias  potest  fieri  appli- 
catio.  Sed  abhibeatur  prudentia  in  accommodando, 
quia  in  parabolis  et  simiiitudinibus  non  necesse 
est  omnia  congruere:  et  alius  alio  concinnius  et 
dexterius  applicat.  Ego  in  genere  retineo  hanc 
accommodationem,  quod  sit  hic  textus  reprehensio 
superbiae  et  ingratitudinis  praecipuorum  guberna- 
torum  in  isto  populo:  Et  quod  simul  comminatio 
hic  proponatur  adversus  omnes  ingratos  omnium 
temporum,  qui  miscent  humanos  affectus  ministerio 
Evangelii  aut  caeteris  vocationibus,  et  privatis  cu- 
piditatibus  praetexunt  nomen  Dei,  nomen  Evan- 
gelii,  nomen  Ecclesiae. 

Semper  hoc  Deus  fecit  in  Ecclesia,  et  factu- 
rus  est  perpetuo  usque  ad  extremum  iudicium,  ut 
postquam  potentes  aliqui  incipiunt  confidere  titulo 
et  nomini  Ecclesiae,  quaerunt  potentiam,  autori- 
tatem,  opes,  condunt  dogmata,  stabiliunt  errores, 
tandem  expellantur  a  Deo,  quantumcunque  putent 
se  ita  inunitos  esse,  ut  excuti  non  possint. 

Id  factum  est  in  populo  Iudaico  multipliciter. 
Dissipatae  sunt  decem  tribus.  Postea  tribus  Iuda 
ducta  est  in  exilium.  Reges  et  principes  multi 
miserrime  perierunt,  et  in  plebe  magnae  clades  ac- 
ciderunt,  ut  videretur  Ecclesia  fere  funditus  infer- 
iisse,  etsi  tamen  Deus  servavit  aliquas  reliquias, 
sicut  in  Esaia  dicitur:  Nisi  Dominus  reliquisset 
nobis  semen,  facti  essemus,  sicut  Sodoma.  Post 
reditum  ex  Babylone  utcunque  restituta  estpolitia; 
Tandem  in  extremo  excidio  lerosolymae  maxime 
conspicua  est  abiectio  impiorum. 

De  his  exemplis  populi  Iudaici  cum  cogitatis, 
debetis  expavescere,  et  considerare,  qualia  nobis 
quoque  impendeant,  et  commonefacti  periculis  no- 
strorum  temporurn  debetis  esse  diligentiores  in 
omnibus  rebus,  praesertim  in  studiis  et  in  doctrina, 
item  modestiores  ac  temperantiores,  ut  invocatio 
possit  esse  ardentior,  quia,  ut  saepe  dico,  temu- 
lenti  non  sunt  idonei  ad  invocationem. 

Imo  ex  illa  temulentia  et  securitate  incidimus 
inagis  magisque  in  poenas,  Ante  bellum  Germani- 
cum  gubernatores  et  subditi  vixerunt  in  magna 
securitate.  Indulsimus  nobis  plus  quam  debebamus. 
Certavimus  inter  nos  ambitione  et  multis  aliis  vitiis. 
Fuit  in  aulis  vita  temulenta,  sicut  de  ebriis  con- 
siliis  Germanorum  quidam  scripsit  in  carmine, 
quod  composuit  in  laudem  Caroli  Imperatoris : 

Consiliis    vestris    sensit    itiesse    merum. 
Invocatio     fuit    negligens,    non    fuit     ardens     stu- 


379 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


380 


dium  recte  utendi  beneficio  Dei,  quo  concessit 
nobis  lucem  Evangelii.  Fuit  magna  negligentia 
Studiorum,  ideo  dedimus  poenas,  sed  tamen  parcit 
adbuc  Deus  reliquiis  Ecclesiae. 

Haec  accommodatio  parabolae  pertinet  ad 
exuscitandum  timorem  Dei.  lam  volumus  etiam 
addere  doctrinam  de  vocatione,  quae  in  hac  para- 
bola  multis  verbis  pingitur. 


De  secundo  loco. 

Intelligatur  Vocatio  non  tantum  de  vocatione 
gentium,  sed  etiam  de  diversis  renovationibus  do- 
ctrinae  et  Ecclesiae,  quas  Deus  mirabiliter  efficit, 
alias  in  aliis  locis  et  gentibus. 

Textus  dicit,  alios  vocatos  esse  hora  prima 
diei,  alios  bora  tertia,  alios  sexta,  item  alios  nona, 
et  undecima.  Veteres  babuerunt  horas  inaequales, 
quia  quoslibet  dies  aestivos  et  hibernos  dividebant 
in  duodecim  boras.  In  bruma,  singulae  horae 
fuerunt  multo  breviores  quam  in  aestate  circa  sol- 
stitium.  Nos  utimur  boris  aequalibus,  quia  respi- 
cimus  non  ad  quantiiatem  diei  artificialis,  sed 
naturalis.  Dividimus  diem  naturalem  in  horas  24. 
Et  ordimur  horarum  numerationem  a  media  nocte, 
etsi  aliquibus  in  locis  usitata  est  etiam  numeratio 
horarum  ab  ortu  solis,  sicut  Noribergae  habent 
horologium  tale  pro  operis.  Sic  veterum  horae 
etiam  fuerunt  accommodatae  ad  operas.  Prima 
hora  est  matutina.  Sexta  hora  est  meridiana. 
Nona  illorum  hora  est  nobis  tertia  pomeridiana. 
Christus  expiravit  hora  nona,  quae  est  nobis  ter- 
tia  post  meridiem. 

Magni  viri  ante  meridiem  tractarunt  consilia 
et  labores  necessarios  in  gubernatione,  inde  sunt 
illi  versus: 

Sex  horae  tantum  rebus   tribuantur  agendis. 
Vvcere  post  illas  litera  Zetha  iubet. 

Debebat  potius  dici:  Vivere  yost  illas  dictio 
tfiti,  monet,  Quia  est  allusic  ad  morem  numerandi 
apud  Graecos,  qui  per  literas  alphabeti  exprimunt 
numeros  suos,  a.  significat  unum,  §.  duo,  e.  quin- 
que.  Postea  inseritur  nota  g.  quae  signilicat  nume- 
rum  senarium.  Inde  sequuntur  literae  £.  jj.  &.  *. 
quae  coniunctae  in  unam  dictionem  efficiunt  illud 
£?#*,  id  est,  vive.  Vetustas  tantum  coenavit,  et 
summo  mane  surrexit.  Iuvenes  tamen  suuiebant 
icntaculum.  Senes  coenabant  circa  horam  tertiam, 
quae  consucludo  senibus  est  valde  conveniens. 

Nostris  gentibus  usitatum  est  mutare  noctem 
in  dicm  potando.  Ilelluantur  noctu,  mane  protra- 
hunt  sonmum,  cum  matutinum  tempus  rebus  agen- 
dis  maxime  sit  accommodatum. 


Hora  duodecima  fuit  veteribus  postrema  diei. 
Qui  undecima  hora  accersiti  sunt,  laborarunt  tan- 
tum  uua  hora.  Veteres  historiae  plerumque  lo- 
quuntur  de  horis  istis  inaequalibus. 

Significat  igitur  parabola  ista  saepe  restitutum 
et  instauratum  esse  miuisterium  in  Ecclesia,  et 
credo  Cbristum  intueri  omnia  tempora  mundi,  qui- 
bus  subinde  restitulum   est   ministerium   EvangeJii. 

Si  quis  vult  in  specic  discernere  tempora,  po- 
test  dicere,  quod  prima  hora  significet  primam 
illam  collectionem  seu  vocationem  Ecclesiae  patrum 
ab  Adam,  usque  ad  dihivium. 

Secunda  collectio  Ecclesiae  post  diluvium, 
habuit  maiores  mutationes,  sive  velis  ordiri  a  Noab, 
sive  ab  Abraham,  cui  est  data  Circumcisio,  usque 
ad  constitutionem  Politiae  Iudaicae. 

Haut  dubie  prima  patrum  gubernatio  ante 
diluvium  fuit  pulcherrima.  Fueriint  ibi  adbuc  pa- 
terna  Imperia,  et  illa  niagna  lumina  Ecclesiae  Adain, 
Setb,  Enos,  etc.  Vixerunt  diutissime,  annos  octin- 
gentos  vel  nongentos.  Hi  fuerunt  custodes  do- 
ctrinae  et  testes  operum  oc  miraculorum  Dei.  In 
summa,  fuit  ibi  puicherriinus  status,  et  quasi  ado- 
lescentia  nmndi. 

Post  diluvium  natura  hominum  facta  est  lan- 
guidior  et  minus  longaeva.  Abraham  et  eius  posteri 
collegerunt  Ecclesiam  in  terra  Canacn,  et  in 
Aegypto,  tempore  loseph.  Post  cuiuS  mortem  £c- 
clesia  fuit  oppressa  servitute. 

Tertia  collectio  eot  in  constitutione  politiae 
Iudaicae.  ln  qua  mirabiles  vices  fuerunt  tempore 
ludicum  et  Rcgum,  usque  ad  tempora  Eliae,  post 
quem  abductae  fuerunt  10.  tribus,  et  secutum  est 
exilium  Babylonicum. 

Quarta  collectio  est  a  reditu  ex  Babylone. 
Hic  quoque  magna  fuit  diversitas.  Fuit  politia  ut- 
cunque  restituta.  Postea  magnae  calamitates  fue- 
runt  tempore  Maccbabaeorum. 

Quinto  temporibus  Christi  et  Apostolorum 
coepit  colligi  Ecclesia  etiam  ex  gentibus,  et  hoc 
est  tempus  novi  Testamenti,  quod  Apostoli  vocant 
horam  novissimam.  Ab  eo  tempore  rursus  muta- 
tae  sunt  vices.  Saepe  uno  in  loco  collapsa  est 
Ecclesia.  Et  alibi  instaurata,  alias  status  Ecclesiae 
fuit  squalidior,  alias  laetior. 

Quam  fult  tristis  collectio  Ecclesiae,  a  Nerone 
usque  ad  Constantinum?  Quoties  postea  fuit  de- 
formata  Ecclesia,  et  tamen  iterum  repurgata?  Iam 
post  diuturnas  tenebras  et  idololatvias  niundi  rur- 
sus  illuxit  flainma  Evangelii,  et  quam  mirabiliter 
tit  propagatio  doctrinac  in  vicinis  regnis? 

Haec  pertinent  ad  articulum  Symboli:  Credo 
Ecclesiam  sanctam  Catholicam.  Sen?per  manet  Ec- 
ciesia,  etiamsi  est  in  variis  locis  dispersa,  et  in 
ista  caligine  mundi  non  facile  agnoscitur   ab  ho- 


381 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


382 


minibus,  quia,  etsi  habet  sua  signa,  tamen  ista 
contemnuntur  a  mundo. 

Cogitemus  igitur  Deum  mirabili  bonitate  ser- 
vare  Ecclesiam  in  mundo,  et  instaurare  ministerium, 
et  potenter  conservare.  Idque  mirando  modo,  et 
admirabili  consilio,  sicut  inquit:  Ego  fecl,  ego  por- 
tabo  et  salvabo,  etiam  senescentes  vos  gestabo.  Id 
manifeste  experimur  omnibus  temporibus.  Talis 
est  enim  malitia  mundi,  und  non  posset  stare  Ec- 
clesia,  nisi  a  Deo  servaretur.  Ac  fiunt  in  E')cle- 
sia  semper  similia,  etiamsi  in  specie,  aliqua  diver- 
sitas  est. 

Servabatur  Eeclesia  stans  inter  aquas  maris 
rubri.  Hic  status  non  estidem,  caeteris  temporibus, 
quod  ad  externas  circumstantias  attinet.  Sed  non 
minus  miraculum  est,  quod  inter  alia  pericula,  ta- 
men  conservatur  Ecclesia,  etsi  non  semper  eodem 
modo. 

Thucydides  inquit  de  historiis,  quod  historia 
sitscriptum,  veloratio  non  tantum  compositaad  prae- 
sentem  agonem,  sed  thesaurus  ad  sequentia  tempora. 
Semper  enim  similia  fiunt,  etiamsi  personae  et  ex- 
terna  species  sit  diversa.  Nos  sumus  in  iisdem 
periculis,  in  quibus  olim  fait  Ecclesia,  nec  habe- 
mus  defensionem  humanam:  et  tamen  Deus  servat 
Ecclesiam ,  et  propagat  doctrinam  sua  bonitate  et 
misericordia. 

Hoc  debet  esse  infixum  animis,  ut  avertamus 
oculos  a  praesidiis  humanis,  a  Regum  vel  Princi- 
pum  protectione,  aut  beuevolentia.  Imo  etiam,  cum 
sunt  boni  aliqui  Principes,  qui  tegunt  Ecclesiam, 
tamen  non  fidamus  protectioni  potestatum  seu  ma- 
gistratuum,  sed  fidamus  protectioni  divinae:  peta- 
mus,  ut  Deus  gubernet  Ecclesiam. 

Non  est  ielix  fiducia  praesidiorum  mundano- 
rum,  quae  facile  abducit  homines  ad  corruptelas 
docirinae,  quae  attrahunt  poenas,  ut  quando  Pon- 
tifices  ludaici  inflectebant  se  ad  reges  vicinos,  ante 
et  post  captivitatem  Babylonieam,  ibi  actum  fuit 
de  quiete  istius  populi  et  licclesiae.  Quoties  acce- 
debant  ad  aulas  Regum,  intererant  spectaculis, 
quae  fiebant  in  honorem  Iovis,  Herculis,  Veneris. 
Postea  in  gratiam  potentum  admiserunt  similia  in 
populo  Dei.  Haec  mala  secutae  sunt  ingentes 
poenae. 


De  tertio  loco. 


Tertio.  Sequitur  in  parabola  descriptio  eorum, 
qui  sustinent  labores  ministerii:  Nos  sustinuimus, 
inquiunt,  onus  diei  et  aestum.  Haec  est  pulchra 
descriptio  gubernationis,  portare  onus,  et  aestum 
diei  ferre.     In  gubernatione  sunt  haec  duo   incom- 


moda:  unum  est  labor,  alterum  est  anxietas  animi. 
Aestus  duplicat  laborem  seu  molestiam  oneris.  Id 
verum  est  in  quibuscunque  laboribus  etiam  eorum, 
qui  manu  laborant.  Sic  in  gubernatione  est  onus, 
id  est,  labor  seu  occupatio  assidua,  quam  requirit 
gubernatio.  Deinde  aestus  est  illa  anxietas  animi, 
quae  oritur  ex  consideratione  periculorum,  odiorum, 
calumniarum,  quae   mirabiliter  excruciant   animum. 

Cogita  de  gubernatione  Oeconomica.  Mater 
in  educatione  sustinet  magnos  labores,  alit,  ge- 
stat,  mundat  infantulos.  Sed  accedit  subinde  an- 
gustia  animi ,  et  cura  ex  metu  periculorum.  Scd 
difficiliora  sunt,  quae  accidunt  in  gubernatione  po- 
litica,  et  Ecclesiastica,  ubi  plus  est  obtrectationum 
et  insidiarum. 

Cum  contingunt  casus  adversi,  praebetur  oc- 
casio  obtrectandi  gubernatoribus.  Et  verum  est : 
Saepe  est  aliqua  culpa  gubernatorum,  sed  interdum 
etiam  propter  peccata  populi,  puniuntur  ipsi  Do- 
mini. 

Multi  gubernatores  miscent  suas  cupiditates  et 
affectus,  et  attrahunt  sibi  et  subditis  poenas,  etiamsi 
praetexant  alia.  Sed  magna  est  saepe  iniustitia  et 
iniquitas  iudiciorum,  quae  suut  ferenda,  etiain  bo- 
nis  gubernatoribus. 

Apud  Virgilium  libro  primo,  dicitur  de  Aenea: 

At  pius  Aeneas  per  noctem  plurimu  volvens. 

Etlib.  8. 
Duraque  multa  suo  tristi  cum  corde  dolebat. 

Ego  vidi  manu  Ducis  Friederici  scriptum  Latine 
hunc  versum  Homeri,  undecunque  acceperat:  Prin- 
ceps  non  dormiat  totam  noctem,  cui  exercitus  tanti 
commendati  sunt.     Est  versus  Homcri  in  2.  Iliad. 

Ov  XQV  nctnv](tov  evdtiv  fiovXqyoQov  avdqa. 

Imo  ne  quidem  admittunt  curae  somnum.  Ideo 
saepe  miratus  sum,  quomodo  Heroici  illi  viri  pos- 
sint  nonnunquam  dormire,  praesertim  in  adversis 
casibus. 

Non  putemus  satis  hoc  esse,  ut  gubernator 
vestitu,  cibo,  potu,  dignitate,  praeeat  aliis,  sed  hoc 
est,  esse  gubernatorem,  sustinere  onus  et  aestum 
diei.  Si  qui  vere  sunt  gubernatores,  istorum  est 
praecipuus  labor.  Sicut  Alexander  inquit:  Prodeat 
aliquis  vestrum,  qui  audeat  dicere  se  tantum  oneris 
sustinuisse,  quam  ego.  Vos  fruimini  victoriis,  mea 
cura  partis. 

Sed  Christus  in  parabola  respicit  ad  guberna- 
tores  ordinarios  in  isto  populo.  Hi  fremunt,  quod 
tulerint  onus  et  aestum  diei,  id  est,  pontifices,  et 
sacerdotes,  et  maiores  ipsorum  tulerunt  maximos 
labores  a  temporibus  Abrahae,  usque  ad  vocatio- 
nem  gentium  per  Apostolos:  vel  certe  inde  usque 
a  Moise  ad  Christum  annis  1500  iere.  Tanto  tem- 


383 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


384 


pore  tribus  Levitica  magnum  onus  sustinuit,  Quia 
valde  difficile  fuit,  inter  tot  dissipationes  retinere 
formam  aliquam  ministerii.  Et  Deus  voluit  in  ista 
politia  semper  esse  scholam,  in  qua  oonservaretur 
doctrina. 

Propter  haec  merita  sua  et  maiorum  suorum, 
putant  sibi  deberi  regnum  Messiae.  Indignantur, 
quod  audiunt,  etiam  gentes  vocandas  esse,  ac 
multo  magis  irascuntur,  cum  audiunt  se  reiiciendos 
esse.  Ideo  duriter  hic  reprehenduntur:  An  oculus 
tuus  malus  est,  quia  ego  sum  bonus?  Hic  incidit 
disputatio  de  denario,  Item  de  mercede  danda  pro 
operibus. 


De  quarto  loco. 

Denarius  propemodum  est,  quod  nos  vocamus 
(Sin  (Scbrecfenbergev.  In  Cornelio  Tacito  et  aliis  scri- 
ptoribus  saepe  fit  mentio  denarii  diurni,  qui  daba- 
tur  militi  in  stipendium,  ita  ut  singulis  mensibus 
circiter  tres  coronati  penderentur,  quia  decem  de- 
narii  constituunt  unum  coronatum,  et  coronati  tres 
aequant  fere  quatuor  florenos,  quantum  pro  stipen- 
dio  adhuc  solvitur  uni  militi,  in  mensem  unum.  A. 
militiaputo  translatam  esse  consuetudinem,  ut  etiam 
in  operis  quotidie  daretur  denarius. 

Sed  quid  significat  in  hac  parabola  denarius? 
Respondeo.  Labor,  de  quo  hic  loquitur,  est  mini* 
sterium,  de  quo  non  est  dubium.  Denarius  cst  igi- 
tur  id,  quod  promissum  est:  ut  Iudaeis  erat  pro- 
missus  praesens  status,  hoc  est,  politia  et  conser- 
vatio  illius  gubernationis  ordinariae  iuxta  promis- 
siones  illi  populo  traditas.  Aliis,  qui  in  eorum  lo- 
cum  assumuntur,  Denarius  est  novus  status  con- 
gruens  ministerio  novi  Testamenti,  id  est,  guber- 
natio  et  defensio  divina,  et  alia  beneficia  corpora- 
lia  et  spii  itualia,  quae  Deus  dat  ad  conservationem 
Ecclesiae  et  doctrinae  propagationem. 

Sic  in  genere  intelligite  denarium,  de  munere 
singulis  suo  loco  et  modo  dato.  Nos  non  habemus 
talem  politiam,  qualem  Iudaei  habuerunt,  nec  pro- 
missionem  de  certa  sede.  Non  praecise  significat 
denarius  vitam  aeternam,  sicutmulti  interpretantur, 
quia,  etsi  vocatio  ad  vitam  aeternam,  et  tota  pro- 
missio  aeternorum  bonorum  pertinet  ad  Ecclesiam 
omnium  temporum,  et  hanc  quoque  habuit  populus 
Iudaicus,  tamen  de  istis,  qui  invident  gentibus, 
quod  aequentur  ipsis,  id  est,  assumantur  in  socie- 
tatem  Ecclesiae,  inquit  parabola.  Quod  iussi  sint 
exire  ex  vinea,  et  quod  amiserint  gratiam  patrisfa- 
tnilias.  Non  igitur  per  omnes  partes  simiiitudinis 
exponendus  est  denarius  de  vita  aeterna. 

Eiici  ex  vinea,  simpliciter  significat  amittere 
Ministerium.  Non  igitur  valet  argumentum : 


Denarius  significat  vitam  aeternam. 

Denarius  datur  laborantibus. 

Ergo  minus  laborantibus  non  datur  vita  aeterna. 

Item: 

Hic  fit  mentio  mercedis  dandae,  pro  opere. 

Ergo  bona  opera  merentur  vitam  aeternam. 

Respondeo  per  inversionem.  Imo  ipsa  para- 
bola  ostendit  ilenarium  gratis  dari,  quia  Dominus 
hic  facit  aequales  primos  et  novissimos.  Quare,  si 
denarius  accipiatur  de  vita  aeterna,  sequitur,  ipsam 
quoque  vitam  aeternam  dari  gratis,  non  ex  merito 
laboris. 

Quoties  autem  tollitur  meritum  nostrum,  mox 
disputant  homines,  quae  sint  causae  bene  operandi, 
seu  quid  prosint  bona  opera,  si  non  mereantur  vi- 
tam  aeternam?  Hic  consideretur  primum,  quare 
necesse  sit  tolli  meritum? 

Respondco.  Quia  cum  petimus  remissionem 
peccatorum,  et  vitam  aeternam,  necesse  est  petere 
et  expectare  illain  propter  filium  Dei  mediatorem 
Gratis,  non  propter  nos.  Sicut  Paulus  passim  in- 
culcat  particulas  illas  exclusivas,  gratis,  sine  ope- 
ribus,  sine  lege,  non  nisi  ex  fide.  Et  causae  alibi 
saepe  recitantur,  scilicet,  ut  tribuatur  debitus  ho- 
nos  fiJio  Dei,  et  consolatio  sit  firma,  et  conspicia- 
tur  discrimen  legis  et  Evangelii,  et  possit  fieri  in- 
vocatio. 

Hanc  responsionem  necesseestsciri,ut  recte  intel- 
ligatur,  quae  sit  causa  impulsiva,  id  est,  quae  res  mo- 
veat  voluntatem  Dei,  quod  velit  nobis  dare  remis- 
sionem  peccatorum,  et  vitam  aeternam.  Postea 
sunt  aliae  causae  faciendi  bona  opera,  scilicet,  fina- 
les,  ut  praestemus  obedientiam  debitam  Deo,  et  ut 
Deus  celebretur.  Haec  est  prorsus  alia  disputatio, 
quam  cum  quaeritur  de  causa  impulsiva,  propter 
quain  accipitur  remissio  peccatorum,  et  vita  aeterna. 

Quid  respondes  ad  argumentum? 

Deus  remitti  peccata  gratis. 
Ergo  non  opus  fuit  compensatione  pro  nostris 
peccatis,  quae  facta  est  per  Christum. 

Respondeo.  Particula  gralis  excludit  nostra 
merita,  non  meritum  Christi,  quia  Deus  cum  sit 
iustus,  voluit  habere  compensationem  pro  peccatis 
nostris,  quam  cum  nos  praestare  non  possemus, 
Christus  pro  nobis  illam  praestitit.  Lex,  quae  est 
regula  iustitiae  in  Deo,  ita  est  immota,  ut  oporteat 
ei  satisfieri.  Obligat  autem  lex  vel  ad  obedientiam, 
vel  ad  poenam.  Quare  cum  genus  humanum  vio- 
laverit  obedientiam  debitam  legi  Dei,  lex  requirit 
poenam,  quam  nemo  sustinere  potuit,  nisi  filius 
Dei. 

Haec  est  admiranda  sapientia,  cuius  causas  in 
tota  aeternitate  discemus.  Interea  statuamus  ma- 
gna    dcliberatione,    et   sapienti   consilio    decretum 


385 


FOSTILLA  MELANTHONIANA. 


38ti 


esse,  ut  tilius  Dei  fiat  vietima,  et  poena  in  eum 
derivetur.  Nec  possumus  nos  satis  intelligere  ma- 
gnitudinem  illius  poenae,  Et  quam  magna  res  sit 
passio,  seu  mors  tilii  Dei. 

Sed  quia  in  mentionem  regulae  illius  incidi: 
Lex  obligat  vel  ad  obedientiam  vel  ad  poenam :  Quaero, 
an  hoc  de  lege  divina  saltem  locum  habeat? 

Respondeo.  Est  Regula  universalis  de  omni 
lege.  Sume  exemplum  de  lege  scholastica.  Est 
lex  in  hac  Academia,  ne  scholasdeus  publice  gerat 
gladium.     Sic  igitur  argumentor: 

Omnes  schoiastici  iurarunt  obedientiam  Rectori. 
Iste  gerens  gladium   facit   contra   obedientiam, 

de  qua  dedit  iuramentum  Rectori. 
Ergo  est  periurus. 

Respondeo.  Lex  obligat  vel  ad  obedientiam 
vei  ad  poenam.  Ita  et  iurainentum  habet  hanc 
vim,  ut  obliget  ad  praestandain  obedientiani,  aut 
poei.am,  sicut  lege  praecipitur,  id  est,  ut  aut  obe- 
diat,  aut  sustineat  poenam,  qui  iuravit  in  leges 
scholaslicas.  Si  est  paratus  ad  poenam  sustinen- 
dam,  non  est  periurus. 

Haec  declaratio  est  utilis,  ut  recte  intelligan- 
tur  pacta  obedientiie.  Saepe  facit  aliquis  contra 
leges,  sed  esine  propterea  periurus?  Respondeo. 
Non  est,  si  habet  voluntatein  paratain  ad  poenam. 
Sed  potest  iudex  reinittere  poenam,  ut  si  furi  re- 
mittatur  suspendium,  propter  causam  aliquam  pro- 
babilem.  At  Deus  sic  est  iudex  iustus,  ut  non  re- 
mittat  poenam  quadam  futilitate.  Ideo  in  filium  Dei 
poena  iranslata  est,  et  propterea  clamat  tota  vox 
Evangelii,  quod  remissio  peccatorum,  et  vita  aeter- 
na  detur  gratis  propter  iilium  Dei. 

Multi  ex  scriptoribus  Ecclesiae  vetustioribus 
crebro  utuntur  vocabulo  rneriti,  etiam  de  operibus 
sanctorum.  Voluerunt  significare,  quod  cum  sumusre- 
conciliati  Deo,  inchoentur  in  nobis  bona  opera,  et 
quod  liaec  opera  mereantur  aliquid,  iuxta  illud: 
Merces  vestra  est  copiosa  in  coelis.  Potest  concedi, 
esse  sanctorum  opera  meritoria,  sed  non  sunt  eius- 
modi  merita,  ut  propter  illa  habeamus  remissionem 
peccatorum,  et  vitam  aeternam. 

Bernhardus  pulchre  dixit:  Sufficit  ad  meritum, 
scirc  guod  non  sufficiat  meritum.  Apparet,  quoii 
exercuerit  eum  vocabulum  meriti,  quod  fuit  tunc 
valde  usitatum.  Ipse  dicit:  Sufficit  ad  meritum, 
scire  quod  oporteat  te  confugere  ad  filium  Dei,  re- 
licto  tuo  merito.  Ac  recte  opponitur  hoc  dictum 
superstitioni  Monachoruin,  qui  iactitant  merita  sua. 
Ingrediuntur  monasteria.  Interrogati:  Quare?  re- 
spondent:  quia  monastica  vita  meretur  vitani  aeter- 
nam. 

Hoc  falso  sic  dicitur,  Quia  remissio  peccato- 
rum,  et  haereditas  vitae  aeternae  dantur  propter  Fi- 
liuin  Dei:  Item  quia  scriptum  est:    Frustra  me  co- 

I  El     N;H.  OYVH.  V(<1.    XMV 


lunt  mandatis  hominum.  Tu  studes,  Quare?  an  ut 
hac  obedientia  merearis  vitam  aeternam?  Respon- 
deo.  Non,  studium  et  opera  nostra  non  sunt  me- 
ritum  vitae  aeternae  Oportet  te  credere,  quod 
propter  Christum  accipias  vitam  aetemam,  non  pro- 
pter  tua  merita.  Ferri  autem  hoc  utcunque  potest, 
si  recte  declaretur,  quod  bona  opera  mereantur 
praemia  etiam  in  hac  vita,  quanquam  principaliter, 
illa  ipsa  praemia  dantur  ex  gratia,  cum  opera  no- 
stra  nunquam  sint  perfecta:  Et  pulchre  dixit  Au- 
gustinus,  Deum  sua  dona  iu  nobis  coronare,  Quia 
et  hoc  ipsum  est  donum  Dei,  quod  adiuti  per  Spi- 
ritum  sanctum,  inciphnus  ftene  operari,  et  quod 
hanc  inchoatam  in  nobis  obedientiam  Deus  afficit 
praemiis  spiritualibus  et  corporalibus. 

Postremo  et  hoc  verum  est:  vitam  aetemam, 
etsi  datur  propter  Christum,  tamen  simul  esse  iner- 
cedein,  quia  compensat  recte  facta,  sicut  patrimo- 
nium  esi  merces  obedientiae  filii,  et  tamen  datur 
proptei  aliud,  id  e?>t,  quia  filius  est,  non  quia  labo- 
res  sustinuit  in  familia:  cum  servus  multo  plus  la- 
borum  ferat,  nec  tamen  propterea  sit  haeres  bono- 
runi  sui  Domini. 


De   quinto  loco. 

lam  sequitur,  ut  dicamus  de  diclo:  Midti  vo- 
cati,  pauci  electi.  Hoc  Epiphonenia  non  necesse  est, 
ita  stricte  interpretari  de  aeterna  praedestinatione. 
Nam  vocabulum  Electi  hoc  loco,  et  saepe  alias 
simpliciter  significat  sinceros,  non  fucatos,  non  hy- 
pocritas,  bic  ta  vcct)tfct)nffou  k\n.  Vuli>;o  usitatum 
est,  nominari  electos,  qui  aeterno  consilio  praede- 
stinati  sunt  ad  vitain  aeternam.  Sed  in  eftectu 
congruunt  ista:  Nominare  electum,  id  est,  non  fu- 
catum,  et  electum,  id  est,  praedestinatum  ad  vitam 
aeternanj,  Quia,  si  qui  sunt  sinceri  et  perseveran- 
tes,  ii  sunt  perventuri  ad  vitam  aeternam. 

Quid  est  Vocatio  hoc  loco  seu  in  hoc  dicto? 
Respondeo.  Vocatio  est  inseri  in  coetum  Ecclesiae, 
et  cum  ea  consentientem  esse,  quo  ad  externam 
professionem.  Vocati  ergo  sunt,  de  quibus  hic  di- 
citur,  qui  sunt  membra  coetus  Ecclesiae:  seu  qui 
externa  professione  amplectuntur  veram  doctrinam. 
Tu  quando  audis  Evangelium,  et  dicis  te  amplecti 
seu  credere  symbola,  iam  es  vocatus,  id  est,  es 
membnim  coetus  Ecclesiae  in  externa  professione. 
Quando  infans  baptizatur,  fit  membrum  Ecclesiae. 
Et  est  mandatum  divinum,  ut  aggregemus  nos  ad 
coetuni  vocatorum,  et  ministerium  propterea  insti- 
tutuin  est,  ut  fiat  vocatio. 

Neque  tamen  oinnes  vocati,  id  est,  externa 
professione  consentientes  de  doctrina  sunt  electi 
seu  ordinati  ad  vitam  aeternam. 

25 


38T 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


388 


lam  quaeritui,  quid  sit  »entiendum  de  electione, 
■eu  quiJ  sit  hoc,  quod  scf.im  me  esse  elertum? 
Respondeo.  De  applicatione  Eleciionis  sentienduin 
est,  sicut  etiam  de  iustificatione.  Nam  sicut  statuis 
te  Deo  placere  propter  Filium,  ccn;i  agis  poeniten- 
tium,  e1  credis  Evangelio,  et  non  indulges  peecatis 
contra  conscienliain:  sic  etiam  statuere  debes,  quod 
discedentes  ex  hac  vita  cuni  ista  fide  sint  electr, 
et  sint  salvi  futuri. 

Hanc  consolationem  de  eleotione  oportet  nos 
firmiter  retinere,  iuxia  haec  dicta:  Qui  credil  in  Fi- 
lium,  habet  vitam  aeternam.  Iustificati  fide  pacem 
habemus.  Itera,  Sis  jidelis  usque  ad  morlem,  et  da~ 
bo  tibi  coronam  ritae.  Qui  perseveracerit  usque 
ad  finem,  salvus  ertt.  Per  fidem  habemus  accessum 
ad  Deum,  etc. 

Qui  vera  tide  praeditus  est,  sine  ulla  dubita- 
tione  statuere  debet,  se  esse  iustum  et  acceptiun 
Deo.  Postea  si  discedens  ex  hac  vita  est  in  fide, 
seu  commendat  se  Deo  fidueia  filii,  talis  sine  omhi 
dubitatione  est  electus. 

Potest  fierL  ut  aliquis  ruat  in  peccatwu  con- 
tra  conscientiain,  et  amittat  graiiam,  id  est.  fiat 
reus  irae  Dei,  et  mortis  aeternae.  Sed  si  conver- 
tatuv  rursus,  non  debet  dubitare  se  recfpi  a  Deo, 
ut  David,  quando  rapuit  alterius  eoniugem,  <t  fa- 
ctus  est  parrieida  optinii  viri  Uriae,  horribiliter 
reus  factus  est,  et  meruit  iram  Dei  et  condemna- 
tionem  aeternam.  Sed  postea  revera  es:  eonver- 
sus,  quando  obitugavit  eum  Nathan. 

Idem   potest   fieri    et  saepe   fit  de  muitis  aliis, 

2ui  sunt  nienibra  Ecclesiae,  et  habent  initia  verae 
dei,  ut  labantur:  hi  tainen  recipiuniur  in  gratiain 
conversi.  Nec  uppiobanda  sunt  illa  Anabaptistica: 
Eleclos  non  posse  labi,  imo  etiam  elecn  labuntur, 
et  quidein  horribiliter.  Erat  Aaron  vere  eleetus, 
et  tamen  consensit  populo  de  Idolo  faciendo,  et 
proptei  hanc  idololatriam  scriptum  est:  Deus  voluit 
conterere  eum.  Certe  Deus  non  conterit  iustum, 
sed  lapsum.  Sed  postquam  egit  Aaron  poeniten- 
tiam,  receptus  est  et  salvatus,  sine  ulla  dubitatione. 
Quid  respondes  ergo  ad  argumentum? 

Elecli  semper  placent  Deo. 

Aaron  est  electas. 

Ergo  semper  placet  Deo. 

Respondeo.  Maior  est  intoiligenda  de  tinali 
salvatione  electorum.  Haec  est  simplicissima  re- 
sponsio.  Nam  eleeti  quoque  ruunt  saepe  in  pecca- 
tum.  propter  quod  vere  displicent  Deo.  Sed  rer 
deunt  ad  poenitentiain,  et  ideo  institutum  est  mini- 
Steriuni.  Ideo  praedicatur  Evangelium.  ut  arguatui 
peecatum  etiam  in  electis  et  accendatur  tides,  qua 
amplectenda  est  promissio  gratiae  in  vera  conver- 
■ione  ad  Deum. 

Nec   fit    conversio.    otiosa    quadam    infusione, 


sine  cogitatione  verbi,  et  sme  Incta  volumfctfo. 
Tota  praedicatio  Evangelii,  id  est,  concio  nes  poeoi- 
tentiae,  et  promissiones,  essent  quiddaiu  inane,.  sl 
expectanda  esset  otiosa  infusio,  de  qua,  aliqui  di- 
sputant. 

Sunt  autem  duo  fere,  quae  obstrepuntt  cogitan- 
tibus  de  nostri  electione  et  salute  aeter  na.  Pri- 
mum  est  cogitatio  de  merito.  Tu  ita  cofgitasv  Ego 
j  crederem  me  placere  Deo,  et  esse  electuim,  t»i  es- 
j  sem  talis,  qualis  fuit  Absaham  ,  losepli,  Moises. 
|  Haec  cogitafio  omnes  nos  turbat.  ied  opjponamus 
I  huic  cogitationi,  douationem  filii  Dei.  Maius  ost, 
|  tibi  donatum  esse  fiJium  Dei,  qnaur.  si  esses  talis, 
j  qualis  fuit  Aloises  aut  Helias ,  aut  quicunq,  ie  alius 
j  quantunivis  praes*ans  virtutibus  et  donis. 

Verum  diificile  est  hoc  persuadere  eonji,  quia 
1  natura  est.  admiratrix,  et  amatrix  propriae  iustitiae 
et  puritatis.  Cogitamus,  si  talis  essem  vir  ,  qualis 
fuit  Helias,  qui  tanta  miracula  fecit,  et  qud  tantas 
virtutes  habuit,  hoc  esset  valde  pulchrum,  et  tunc 
crederem  me  esse  eleetum.  Sed  oportet  nos  vin- 
cere  hanc  cogitationem,  et  scire  nos  grati  s  propter 
Filium  recipi,  vt  in  infinitum  maius  esse,  'iuo-<  do- 
natus  est  nobis  nlius  Dei,  quam  si  omnes.  nrtutea 
haberemus. 

Oportet  autein  filium  Dei  fide  accipi*.  Et  haec 

res  facit  difTerentiam   inter   illos,    qui   safivantar  et 

non   salvantut.       David  ^pprehendit    miseiicordiain 

Dei,  pronussam  in  Filio  fide.     Saul  non  apnrehen- 

dit.     Nec  tamen  appre)»ensio  Davidis  est  meritum. 

sed  tantum  est  instrumeutam.    Et  hoc  instrumentum 

oportet  nos  simul  coiiiplecti,  quando  dicimus  de  ef- 

feetu  electionis,  et  .-.alvatiotie,  quia  houio  non  habet 

se  prorsus  pure  passive,  ut  aliqui  loquuntur,  nee  est 

infusio  otiosa,  sine  aliquo  lueta  nostrae  voluntatisv. 

Alterum   impedinienfum    turbans    assensionem 

«ie  eleetione  nostra,  est  cogitatio  de  particularitate^ 

Cogitamus,  uos  forte  non  esse  in  eatalogo  illorwm, 

quos  Deus  velit  suivos  fieri.  Huie  tentationi  oppo- 

nenda  est  piomissio  universalis,  quae  oftert   grati- 

am  omnibus,  et  singulis  credentibus     Esset  autem 

horribilis  blasphemia.  dicere  promissionem  eiustno- 

di  esse  simulatam,  ut    eum   dicitur:     Venite   ad  me 

o/tmes,  qui  laboratis  et  onerati  estis,  et  eyo  reficiam  vos. 

Item,  Deus   dives   in  onmes,  qui  invorant  nomen  eius. 

Item,   Deus  vidt  oinnes  liominns  salvos   fieri,   et   perve- 

nire  ad  aipiitionem  veritatis.  Tales  inultae  sunl  sen- 

tentiae  in  Evangelio  traditae.,  quas  consideiare  de- 

bemus,  ut  certo  statuamus  promissionern,  ncn  tan~ 

tum    gratuitam,   sed    etiaiu   universalem    esse.    Se4 

hic  obiicitur: 

Voluntas  Dei  irnpediri  non  pote.it. 
Deus  vult  omnes  homines  safros     evi. 
Erffo  onmes  fiunt  salvi. 

Respondeo  ad    Mtitoreu,      Promisato    pu.Muldt 


389 


POSTILLA  MKLANTHONIANA. 


390 


fidem,  et  Deus  sic  declaravit  voluntatem  suam,  ut 
yelit  salvandos  acciperepromissionem:  In  quibuscun- 
que  autem  accendit  tideni,  et  conservat  usque  ad 
vitae  exitum,  hos  non  vult  dubitare  de  sua  salute. 
Vult  ergo  Deus  onmes  homines  salvos  fieri.  scilicet, 
accipientes,  non  repugnontes.  Et  huc  pertinet,  quod 
Paulusaddit :  Vult  eos  ad  agnitionem  veritatis pervenire. 

De  Maiore  etiam  sciendum  est,  Quod  de  vo- 
luntate  Dei  iudicandum  sit  nobis,  non  a  priori,  id, 
est,  ex  arcanis  consiliis  Dei,  sed  a  posteriori,  id 
est,  ex  verbo  eius,  in  quo  deelaravit  voluntatem 
suam,  uuantum  nobis  piodest  ad  nostram  salutem. 
Di\erat  Deus  se  deleturum  esse  Niniven,  et  taaien 
ei  postea  pepereit,  quia  omnes  coniminationes  ha- 
bent  additam  conditionem  poenitentiae,  iuxta  vocem 
iuramenti  divini:  Vivo  ego,  tlicit  Dominus,  nolo  mor- 
tem  peccaioris,  sed  ut  convertatur  et  vivat. 

Pharao  non  agit  poenitentiam .  ideo  deletur, 
cum  quidem  dixisset  ei  Moises.  Age  poenitentiam. 
,et  bene  erit  tibi 

Flaec  iudico  prodesse  conscientiis.  Etintra  has 
metas  eontineo  me,  in  istis  disputationibus.  Addo 
autem  et  hoc:  Quod,  quanqnam  initia  poenitentiae 
et  fidei  sunt  valde  languida  in  nobis,  tnmen  non 
ex  nostro  sensu,  et  iniirmitate,  sed  ex  verbo  Dei 
inheo  homines  expetentes  consolationem  iudieium 
faeere  de  sua  salute. 

De  aliis  sublimioribus  disputationibus  etiam 
scriptura  parce  loquitur,  De  quibus  quod  ad  appli- 
cationem  attinet,  semper  sit  nobis  haec  regula  in 
conspectu :  Nos  de  e.lectione  nostra  debemus  iudicare 
a  posteriori.  Non  est  nobis  permissum ,  prius  dis- 
putare  de  electione^  quam  credamus.  Sed  mentes 
deducendae  sunt  ad  verbum,  quoddicit:  Agite  poe- 
nitentiam ,  et  credite  Evangelio.  Debeo  agnoscere 
peccata  et  perterrefieri,  et  petere,  ut  Deus  me  con- 
vertat,  et  simul  in  illo  dolore  debeo  me  sustentare 
promissione  gratiae,  et  scire  eam  esse,  universalem 
pertinentem  ad  omnes  credentes,  et  iilium  Dei  non 
esse  vanum  legatum,  sed  veracem,  qui  dicit:  Ve- 
nite  ad,  me  omnes,  etc.  Interim  debeo  amovere  ocu- 
los  ab  ingenti  multitudine.  quae  contemnit  verbum, 
et  horribiliter  perit. 

Semper  cogitemus  hoc  dictuui  Syracidae:  Quae 
Deus  tibi  praecepit,  sancte  cogita.  Deus  non  dicit: 
Prius  significabo  tibi,  an  sis  electus,  postea  credas 
sed  vult  nos  audire  verbum  et  agere  poenitentiam, 
et  credere  in  filium.  Qui  manet  in  hac  fide,  invo- 
catione,  et  confessione,  ille  haud  dubie  est  electus. 

Quidam  respondebat  aliquando  nobis,  cum  in- 
culcarem  ci,  manendum  ipsi  esse  in  consolatione 
verbi  patefacti :  Qualis  hicDens  esset,  qui  non  posset  me 
damnarel  Hacc  est  vox  rationis  discedentis  a  verbo 
Dei. 

Sed  non  est  indulgenduin  talibus  cogitationibus, 
nec  dicendum  est :  Ego  expectabo,  donec    sentiam 


illustrem  aliquem  motum  fidei ,  aut  donec  certut 
sim  ex  singulari  revdatione  Dei.  t^uod  sinielectus: 
Sed  quandocunque  percutitur  aniinus,  agnitione 
peccati  et  sensu  irae  Dei,  sctatnos  nos  vocari  ad 
poenitentiam.  Et  tunc  seouamur  dictum  illudEsaiae: 
Omnis  qui  sitit,  veniat  ad  aquas.  Item,  Calamum 
quassatum  et  linum  fumigans  non  extiuguet.  id  est, 
Deus  recijiit  etiam  inibecilles. 

Sciamus  esse  mamlatum  Dei,  ne  maneamus  in 
peccatis contra  conscientiam,  et  in  dubitatione,  Sed 
erigamus  nos  verbo. 

Sciamus,  Deum  velle  in  nobis  esse  dolores,  et 
poenitentiam:  Sed  in  illis  doloribiis  debemus  nos 
sustentare  promissione,  et  quando  perseveram»is  in 
hac  consolatione,  certo  statuamus,  nos  receptos 
esse  in  gratiam,  et  esse  electos.  Talis  consolatid 
est  testimonium  Spiritus  saruti  in  corde,  sicutdici- 
tur:  Accpimus  spiritum  adoptionis  testificautem  spiri- 
tui  nostro,  quod  simus  filii  Dei.  Et  Paulus  alibi  no- 
minat  Spiritum  sanctum  Arrhabonem.  Haee  iudi- 
canda  sunt  ex  veris  exercitiis  poenitentiae. 

Ali^ui  nunc  vociferantur:  Homo  habet  se  ante, 
in,  et  post  conversioncm  repugnative.  Sed  quid  nisi 
prophanitatem  ista  efficiunt  ?  Et  si  pars  aliqim  in 
nobis  semper  repugnat,  tamen  aliqua  [tars  coepit 
sanari.  Et  Spiritus  sanctus  opitulatur  infirmitati 
nostrae.  Imo  nv.lla  esf  conversio  fact.a,  si  homo 
semper  et  prorsus  se  habet  repugnative.  Debemus 
velle,  discere,  et  audire,  quando  vocamur.  Debemus 
credere,  non  indulgere  difiidenfiae.  Debemus  veris 
gemitibus  petere:  Converte  me  Domine,  et  convertur. 
Item,  Auge  in  nobis  fidem.  Credo  Domine.  sed  tu 
operii  fer  incredulitati  meae. 

Reprehendunt  iam  aliqui,  etiam  hoc  dictum 
Augustini:  Eos,  qai  vocationis  munus  congrua  pietate 
susceperint,  et,  quantum  in  se  est,  Dei  dona  in  sese 
servant,  adiuvat  Deus.  Sed  idem  dicit  Petrus:  Facite 
firmam  vocationem  vestram.  Veruni  est,  quod  Deus 
servet  in  nobis  sua  dona,  sed  ita  servat,  ut  velit 
nos  non  petulanter  ea  reiicere,  iuxta  dictum :  Qni 
secundum  carnein  vivunt.  morientur. 

Est  horribile  hoc  malum  in  genere  humano, 
quod  pauci  apprehendunt  promissionem,  quanquam 
audiunt:  Pauci  perseverant  in  promissione,  qui  quan- 
quam  videbantur  satis  feliciter  incepisse,  tamen  tur- 
bantur,  et,  evertuntur  rursus:  vel  insidiis  Diaboli, 
vel  sua  petulantia,  et  negligentia.  Ideo  ruunt  in 
aeternum  exitium.  Hoc  non  est  tribuendum  Deo, 
sed  nobis  ipsis,  qui  dicit:  Perditio  tua  e.r  te  Isra- 
el,  ex  me  tanium  salus  tua. 

Diabolu^  etiam  miris  et  intinitis  artibus  impli- 
cat  homines,  ut  ruant  in  aeternam  morteni,  ut  dici- 
tur  de  luda:  Satan  intravit  in  eum.  Posteaquam 
eum  impulerat  ad  committendum  scelus,  ut  prode- 
ret  Dominum,  postea  ita  auxit  in  eo  dolores,  ut 
non  posset  respirare,  et  absumeretur  doJoribus  illis. 

26* 


391 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


392 


Idem  accidit  Sauli  et  Cain,  qui  clamat:  Maior  est 
iniquitas  niea,  quam  ut  mihi  remittatur.  Nam  tales 
blasphemiae  sequuntur,  quando  cor  oppressum  est 
doloribus.  Facit  Cain  regnum  Diaboli  potentius, 
quain  filii  Dei,  anteponit  peccati  sui  potentiam  di- 
vinae  potentiae,  abiicit  totum  Evangelium. 

In  talibus  exemplis  conspicitur,  quantam  opor- 
teat  esse  luctam  conscientiae  in  magnis  doloribus, 
et  tentationibus  illis  Diaboli,  quas  adolescentes 
nondum  satis  intelligunt.  Senes  aliquo  modo  sen- 
tiunt  magnitudinem  talium  certaminum.  Sed  tamen 
iuniores  etiam  commonefaciendi  sunt  de  his  rebus, 
ut  discant  vivere  in  timore  Dei,  non  accersant,  ne- 
que  praebeant  occasionem  Diabolo  insidianti  ipsis. 
Sint  diligentes  in  quaerenda  et  retinenda  veritate, 
consolentur  se  hac  doctrina  in  omni  vita. 

Non  est  leve  periculum  in  illa  imaginatione, 
quam  confirmant  Enthusiastae,  quasi  nemo  possit 
accipere  promissionem,  nisi  Deus  violenter  eum 
trahat,  Item  quod  homo  prorsus  se  habeat  pure 
passive,  sicut  statuae:  Trahit  Deus,  sed  volentem 
trahit.  Item,  Praeeunte  gratia,  comitante  voluntate. 
Talia  dicta,  quantumvis  brevia,  sunt  regulae  utiles 
in  maximis  diiudicationibus. 

Si  homo  haberet  se  pure  passive,  tum  tracta- 
tio  esset  plane  violenta,  sine  ullo  nostro  motu  et 
lucta,  aut  certe  fieret  conversio,  ut  cum  aqua  in- 
funditur  in  dolium.  Hae  imaginationes  sunt  depo- 
nendae^  quas  quidem  ipsa  experientia  refutat,  quia 
conversio  non  fit  sine  magna  lucta,  et  haec  lucta 
testatur,  quod  homo  non  habeat  se  pure  passive. 
Interim  tamen  semper  hoc  manet  verum,  quod  tol- 
latur  meritum,  sed  non,  ut  nos  nihil  agamus,  verum 
ut  honos  tribuatur  filio  Dei,  et  promissio  ma- 
neat  certa. 


DOMINICA  SEXAGESIMAE. 

Evangelium  Lucae  8. 
Cum  turba  plurima  conveniret,  etc. 

Quid  significat  Sementis?  Significatne  semen, 
vel  actum  serendi?  In  Genesi  legitur:  Protulit  terra 
herbam  virentem,  et  facientem  semen,  iuxta  genus  suum, 
et  lignum  pomiferum,  habens  unumquodque  sementem, 
secundum  speciem  suam.  Hic  improprie  ponitur  se- 
mentis  pro  semine,  vel  potius  pro  vi  seminali.  Sed 
proprie  significat  actum  serendi,  id  est,  sationem 
ipsam.  Germani  nominant,  bie  <Saatf),  quando  se- 
men  iam  coepit  pullulare,  baS  bereit  ifl  auffgangen. 
Semper  debetis  quaerere  proprietatem  significationis 
vocum. 


In  Matthaeo  dicitur:  Aliud.  tulit  trigecuplum, 
aliud  sexagecuplum,  aliud  centuplum.  Quomodo  hoc 
intelligis  ?  In  hac  nostra  regione,  quae  est  arenosa, 
pro  uno  modio  mediocribus  annis  reddit  terra  se- 
ptem  aut  octo  modios.  In  Thuringia,  plaerumque  12. 
aut  aliquanto  plures  modios  reddit  pro  uno  modio. 
Sed  maior  est  ista  fertilitas,  cuius  mentionem  hic 
textus  facit,  cum  terra  affert  trigecuplum,  aut  sexa- 
gecuplum,  aut  etiam  centuplum.  In  historia  Isaac 
narratur :  Deutu  dedisse  ei  centuplum ,  tempore  famis. 
Ita  benedixit  ei  Deus  fruges  satas ,  ut  pro  uno  mo- 
dio  reciperet  centum.  Sic  Plinius  scribit,  in  Liby- 
phoenicum  regione  cum  centesima  fruge  agricolis 
foenus  reddere  terram.  In  Sicilia  quondam  agri  red- 
diderunt  trigecuplum. 


Scopus  Parabolae  huius. 

Adquod  caput  doctrinae  pertinet  haecparabola  de 
Semine?  In  omnibus  concionibus  debemus  quaerere 
principalem  locum,  et  eum  accommodare  ad  certum 
caput  doctrinae  Ecclesiae.  Videndum  est  enim,  qua 
de  re  dicatur,  et  adquampartem  materia  referenda  sit, 
utrum  ad  legem,  an  ad  capita  symboli.  Nemo  utiliter 
discit,  nisi  hoc,  quod  discit,  includat  in  corpus. 
Ut  architectus  aedificaturus  domum,  habet  Ideam 
domus  extruendae,  inciusam  in  mente:  Ita  discen- 
tes  oportet  mente  complecti  Ideam  doctrinarum,  id 
est,  principia,  progressiones,  finem  et  exitus  earum 
rerum,  quas  discunt.  Oportet  te  totum  corpus  do- 
ctrinae  tenere,  non  unam  laciniam  excerpere,  et 
eam  lacerare,  ut  caniculae  pannum  lacerant. 

Vagantur  quidam  nebulones,  turbantes  Eccle- 
siam,  ut  <3d)tt)entffelb  et  alii,  qui  non  dicunt  de  toto 
corpore  doctrinae,  non  docent  homines  integre,  sed 
vociferantur  de  aliquo  absurdo  et  prodigioso  do- 
gmate.  Excerpunt  aliquid  ex  aliorum  scriptis,  ut 
exagitent  eos,  quos  oderunt,  et  conturbent  Eccle- 
sias,  ut  (5d)ir>entffelb  vociferatur  contra  nos,  quod 
doceamus  literam:  nimium  affixi  simus  verbo  vo- 
cali.  Ipse  deducit  homines  ad  Enthusiasmos ,  et 
raptus  nescio  quos.  Talia  fiunt,  cum  non  ordine 
discitur  corpus  universae  doctrinae  Ecclesiae.  Hoc 
vero,  qui  animo  inclusum  circumferunt,  facilius 
possunt  distribuere  materias,  et  referre  ad  certa 
capita  vel  legis,  vel  Evangelii. 

Ista  parabola  est  imago  Ecclesiae,  et  pertinet 
ad  caput  in  Symbolo :  Credo  Ecclesiam  Catholicam. 
Non  dicimus:  Credo  in  Ecclesiam,  sicut  dicimus: 
Credo  in  Spiritum  sanctum.  Particula  in  significat 
fiduciam,  ut  cum  in  primo  articulo  symboli  dici- 
mus:  Credo  in  Deum,  patrem,  et  postea:  Credo  in 
filium.  Sic  etiam  dicimus:  Credo  in  Spiritum  san- 
ctum,   id   est,    non  solum   credo  esse  Deum,    sed 


393 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


394 


confido  illi  Deo,  qui  esl  pater,  filius,  et  Spiritus 
sanctus,  et  eum  invoco  fiducia  promissionum  sua- 
rum.  3d)  fe£e  mein  oertravoen  auff  \i)n.  baS  er  mir 
roerbe  fjelffen,  onb  midj  recjteien.  Ps.  2.  dicitur:  Beati 
omnes  qui  confidunt  in  eo,  fiaxaQiot  ndvxfg  nvaitvovxtg 
tig  avxov. 

Quae  est  sententia  horum  verborum:  Credo 
Ecclesiam  Catholicam?  An  hoc  dicitur:  Credo  omnia, 
quae  Ecclesia  dicit?  Id  vero  non  sine  declaratione 
accipi  potest.  Manet  veritas  in  Ecclesia.  Sed  multi 
tamen  possunt  errare.  Sententia  autem  est:  Credo 
esse  et  manere  Ecclesiam,  id  est,  sum  certus,  quod 
semper  sit  Ecclesia,  et  quod  perpetuo  mansura  sit. 

Multi  putant,  nihil  interesse,  sive  sint  Papistae, 
sive  Evangelici,  sive  Turcae,  aut  aliis  quibuscun- 
que  sectis  addicti.  Item  cum  vident,  nunc  hos, 
nunc  alios  opprimi,  cogitant  non  posse  fieri,  quin 
tandem  deleatur  Ecclesia. 

Contra  has  cogitationes  Deus  nos  consolatur. 
Docet  esse  Ecclesiam  sibi  placentem,  distinctam  a 
colluvie  aliarum  sectarum;  Affirmat  etiam  se  sem- 
per  servaturum  esse  Ecclesiam,  omni  tempore,  ut 
cum  in  Esaia  inquit:  Ego  vos  senescentes  gestabo. 
Et  Christus  ait  Matth.  ultimo:  Ego  robiscum  sum 
usque  ad  consummatiunem  saeculi.  Item,  Abbrevia- 
buntur  dies  propter  electos.  Semper  igitur  est  Ec- 
clesia,  et  erit  oinne  tempore.  Erunt  adhuc  electi 
in  ipso  fine  mundi. 

Haec  consolatio  proposita  est  nobis  in  articulo 
isto  Symboli:  Credo  Ecclesiam  Catholicam.  Ideo- 
que  saepe  cogitandus  est  hic  articulus  in  invoca- 
tione,  et  aliis  magnis  tentationibus.  Tu  debes  co- 
gitare,  quod  tenearis  credere,  quod  sit  mansura 
Ecclesia.  Debes  etiam  te  includere  in  Ecclesiam, 
et  te  erigere  in  omnibus  periculis  hac  spe  et  con- 
solatione;  Deus  servabit  nos  et  Ecclesiam,  etiamsi 
videantur  omnia  ruitura  et  interitura  esse. 

Videtis,  quanto  sirnus  in  periculo,  et  quam 
horribilis  sit  distractio  opinionum  et  dogmatum, 
quanta  etiam  sit  distractio  hominum,  gubernatorum, 
et  principum.  Sunt  passim  tumultus  bellorum:  Ho- 
mines  incipiunt,  irasci  Deo  et  verbo  eius,  abiiciunt 
doctrinam.  Sed  nos  debemus  manere  in  vera,  re- 
cta,  et  salutari  doctrina,  et  retinere  hanc  spem, 
mansuram  esse  et  servari  Ecclesiam,  iuxta  articu- 
lum  Symboli:  Credo  Ecclesiam. 


De  appellatione  Symboli. 

Quid  significat  vocabulum  Symboli?  Non  si- 
gnificat  idem,  quod  fides  ipsa.  £eiffet  nid)t  fo  Mel 
al$  glaube.  Significat  ein  J?ennjeid)en ,  signum  ex 
quo  agnoscitur  aliquis,  ut  si  quis  professus  est 
Symbolum  Apostolicum,  de  eo,  quasi  ex  certo  si- 


gno  iudicari  potuit,  quis  esset,  an  coniunctus  vero 
ctetui  Ecclesiae,  aut  contaminatus  aliqua  iiaeresi, 
vel  implicitus  sectis  fanaticis. 

In  bellis  symbola  nominantur,  ftdbtjeid)en.  Itein, 
(Sine  lofe,  ba  ba3  .frieajoolrf  ftd)  bew  fennet,  vnb  ^reunbt 
onb  ^einbe  ooneinanber  ontcrfd)ieben  ttnnben.  Si  (juis 
noctu  vagatur  in  castris,  et  ignorat,  voaS  bie  Soie 
fet),  quae  sit  tessera  militaris,  est  in  magno  peri- 
culo,  et  interficitur,  Quia  iudicatur  esse  hostis.  Sic 
igitur  et  Symbolum  Apostolicum  est  signum  pro- 
fessionis,  et  distinctionis  non  soluin  a  gentifms, 
sed  etiam  ab  aliis  fanaticis  sectis. 


De  recitatione  Symboli. 

Cur  singuli  pii  quotidie  debent  recitare  Sym- 
bolum?  Multae  sunt  causae  gravissimae,  cur  nos 
ad  quotidianam  recitationem  Symboli  assuefacere 
debeamus:  quas  proponam  adolescentibus,  ut  eos, 
qui  ne  possunt  quidem  recitare  Symbolum,  quales 
multi  sunt  etiam  inter  scholasticos ,  pudeat  negli- 
gentiae  suae.  Est  proxima  via  ad  Tureismum  et 
Ethnicismum,  negligere  recitationem  Symboli.  Pro- 
brum  maius  est,  quam  ut  satis  irasci  talibus  'pos- 
sim,  qui  ignorant  Symbolum.  Quos  non  mirum 
est,  etiam  in  aliis  rebus  bestiali  more  vivere.  Boni 
et  pii  viri  ad  minimum  ter  recitant  Symbolum  quo- 
tidie. 

Quid  hoc  utilitatis  habet?  Primum  recitatio 
Symboli  redigit  in  memoriam,  ordinem  et  summam 
totius  doctrinae  Ecclesiae. 

Deinde  est  commonefactio  de  praecipuis  Dei 
operibus,  de  creatione,  de  redemptione,  de  sanctifi- 
catione,  et  de  perpetua  Ecclesiae  collectione. 

Praeterea  si  mcns  est  pia,  in  hac  ipsa  recita- 
tione,  fit  applicatio  beneficiorum  Dei.  Cum  dicis: 
Credo  in  Deum,  cogitare  debes,  tibi  quoque  velle 
esse  Deum.  Cum  dicis :  Credo  in  Iesum  Christum, 
Credo  remissionem  peccatorum,  statuere  debes, 
tibi  quoque  hunc  salvatorem  donatum  esse,  et  tibi 
etiam  tribui  propter  eum  remissionem  peccatorum. 

Memini  quendam,  qui  ante  multos  annos  dice- 
bat,  se  hac  consolatione  praecipue  confirmatum 
esse  in  magnis  doloribus. 

Est  et  confessio  nostra  quotidie  ostendenda 
contra  Diabolos  pronuntiatione  Symboli. 

Et  cum  experimur  vel  communes  aerumnas, 
vel  propria  vulnera  et  pericula  nostra,  eadem  re- 
citatione  animus  exuscitandus  est  ad  precationem. 

Denique  cum  sentimus  nostram  imbeciilitatem 
et  dubitationes,  crebra  reptitione  Symboli  invita- 
mur  ad  quaerenda  et  cogitanda  doctrinae  testimo- 
nia,  patefactiones  divinas,  et  miracula  omnium  tem- 
porum,  ut  fides  confirmetur. 


385 


PHIL.  MEJL.  SCKIPTA  EXEGETICA. 


396 


Proptei  has  tantas  utilitates,  verba  symboli 
quotidie  repetenda  sunt. 

Addatur  et  haec  causa,  quod  nece.vse  est  nos 
praeparari  ad  illuin  ultinium  agonem  in  articulo 
mortis,  uM  disputatur,  non  de  linea  veste,  sed 
nfQl  cXy$  vaoc,  de  tota  navi,  id  est,  disputatur,  utrum 
religio  nostra  sit  vera :  An  sit  aliqua  vera  Ecclesia 
distincta  a  reliquis  gentibus  et  sectis:  An  nos  in 
ea  Eccles^a  simus:  An  placeamus  Dao:  An  liabea- 
mus  reconciliationem,  et  haereditatem  vitae  aeter- 
nae. 

l)e  his  masrnis  rebus  ajjfindtmi  est  in  illo  a^o- 
ne,  ad  quem  ut  singuli  nos  paremus,  saepius  debe- 
mus  recitare  Symbolum,  et  in  fine  addere:  Credo 
Domine,  sed  opetn  fer  imbecillitati  meae. 

Doctor  Hieronyinus  Schurff,  vir  sapien-  et  do- 
ctus,.  ante  mortern,  cum  sentiret  naturam  morbo 
vinci,  solebat  fere  singulis  horis  repetere  Symbo- 
lum,  tmta  animi  alacritate,  ut  praecipue  illa  con- 
fessione  tigi  et  confirmari  cerneretur. 

Eramus  ad  alium  quendam  honestum  virnm 
npbilem  vocati  D.  Martinus  et  ego.  Is  etiam,  cum 
multa  esset  locutus  de  Symbolo,  dixit:  Quoties  re- 
cito  SymboJum,  aspie?o  imbecilJitatem  meam,  et  in 
tine  annecto:  Credo  Dpmine:  .?ed  opem  fer  infirmi- 
tati  meae. 

Multo  magis  vos  pueri  assuefacite  vos  ad  re- 
citationem  crebram  Symboli,  Orationis  Dominicae, 
et  aliquorum  Psalmorum,  ut  sitis  instructi  ad  omnes 
tentationes,  Quia  ista  recitatio  plurimum  confert 
ad  confirmaticnem  pietatis,  et  consolationem.  Deus 
vulf  esse  paedagogiam,  ut  inquit  Paulus:  Instituite 
pueros  in  disciplina  et  doctrina  Domim.  Multi  reti- 
nent  in  familiis  hanc  cor.suetudinem,  ut  ego  servo, 
et  scio  multos  doctos  hunc  morem  retinere,  ut  co- 
gantur  adolescentes  recifare  Symbolum  ad  mensam, 
loco  gratiarum  actionis.  Opus  est  talibns  exerci- 
tiis,  ut  homines  retineantur  in  ofhcio.  Ubi  non 
est  paedagogia  aliqua,  crescit  in  hominibus  bar- 
baries. 

Dixi  de  appellatione  Symboli,  et  de  causis, 
cur  crebto  repetenda  sint  verba  Symboli.  Apud 
Comicum  est:  Dedit  symbohtm.  Quid  significat 
symbola  in  generefoeminino?  significat  contributio- 
nem,  seu  collationem  pecuniae  in  convivio.  Aliqui 
legunt  ibi:  Dedit  Symbolum,  sed  debet  legi:  Dedit 
Symbolam. 


Explicatio  articnli    de  Ecclesia. 

Redeamus  ad  propositum,  de  articulo  Eccle- 
siae.  Unde  est  Germanicum  nomen  JJitdje?  A 
(wraeco  xvQiaxrj.  quasi  dicas,  dies  Dominica  xvQiog 
significat  Dominum,  a  xvpog,  id  est.  autoritas,  prae- 


stantia,  unde  est  etiam  curia,  xvqiov,  id  est,  auten- 
ticum,  quod  non  est  vanum,  seu  irritum,  xvqioc  est 
Dominus,  qui  habet  autenticam  potestatem  in  alios. 
$>er  jti  grbietfjen  b,\t,  pnfc  nnberitni  ecbtig  ift. 

Autenticum  unde  dicitur?  ab  avxog,  qui  ipse 
habet  in  potestate, 'quod  agit,  et  cui  praecipit.  Inde 
venit  etiam  autor.  Non  es*  ab  augendo ,  sed  ab 
aviog.  !deo  non  est  scribendum  per  th.  avidg  oqwv 
ipse    movens,    seu    ipse    agens,    unde    venit    etiam 

OQGtOO. 

Craecum  nomen  lxx\rtaCa  significaf  etn  otbentlid)* 
Oeriamlnnii.  Synagoga  generaliter  significateongrega- 
tionem qualeincunque  sive  ordinatam,  uvenonordina- 
tam.  SedEcclesiaest  ordinata  congregatio,  ut  quando 
Atlienis  civeseonvocabantur  inEcclesiam,  (id  est,con- 
cionem,  ut  Roiuani  vocabant)  erat  alius  locus  Se- 
natorum,  alius  equestriuni,  alius  prwmiscuae  multi- 
tudinis,  alius  sacerdotum. 

Debet  vobis  notum  esse  ulctum  illud:  Ecclesia 
est  sicut  costrorum  acies  ordinata.  Quid  significat 
acies  castrorum?  (jine  pelbtfd)la(bt  Non  es;  mei 
auf  tui  iudicii.  Sed  magnae  sapientiae  praestantium 
Ducum,  recte  ordinare  aciem  ad  pugnandum.  Non 
intelligas  de  castris  seu  tentoriis,  »on  b?n  ge^elten. 
sed  'e  militibus  collocandis  in  acie,  instructa  ad 
dimicandum. 

Ecc'esia  est  ordinata  acies,  id  est,  Deus  ma- 
gno  consilio  ordinavit  Ecclesiam. 

Cogitate,  quam  pulcher  ordo  sit  in  acie  mili- 
tari.  Collocantur  hi  primis  ordinibus  optimi  et 
praestantissimi  milites.  Sic  Deus  in  prima  acie 
collocavit  Patriarchas:  Adam,  Seth,  Noe,  Enoch, 
Sem,  Abraham,  Isaac,  lacob.  Postea  sequitur 
magnum  robur,  ut  David,  Elias,  Elisaeus,  Esaias, 
Ieremias.  Hi  sunt  in  medio.  In  postremo  agmine 
ect  Dux  ipse,  Christus:  sicut  in  acie  Dux  partem 
posteriorem  oecupat,  ut  possit  omnia  in  conspectu 
habere.  Sic  Christ.us  etiam  venit  in  postrema  parte 
uiundi.  Et  ut  in  fine  aciei  rursus  collocatur  agmen 
virorum  fortium :  Sic  excitati  sunt  Apostoli,  per 
quos  Evangelium  est  propagatum  inter  gentes.  Et 
Christus  sedens  ad  dextram  patris,  adhuc  dat  dona 
hominibus,  alios  aliis  donis  instructos,  ut  sit  Ec- 
clesia,  non  solum  coetus  ordinatus,  propter  distin- 
ctionem  doctorum  et.  auditorum,  sed  etiam  propter 
dona  diveisa  inter  ipsos  doctores. 

Contra.  An  non  swnus  omnes  aequales,  quia 
omnes  surnus  fratres?  Ergo  non  debet  esse  distinctio. 
Audivi  magnas  contentiones  quorundam  de  hac  re, 
qui  clamabant: 

Omnes  Chrisiiani  sunt  aequales,  Nec  est  apud 
Deum  personamm  rcspectus. 

Ergo  non  debet  esse  distinctio  graduum  inter 
Christianos. 

Respondeo.     Omnes  Cbristiani  sunt   aequale», 


397 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


388 


quo  ad  reconciliationcni,  seu  grafiam,  id  est,  quo 
ad  hoc,  quod  est  necessarium  omnibus.  Non  sunt 
aequales,  quod  ad  dona  attinet,  quae  dantur  divi- 
niius  propter  alienam  seu  coinmunem  utilitatem, 
Quia  dona  dantur  propter  Ecclesiam. 

Sumus  umnes  unum  in  Christo:  Nec  est  noo- 
*{0jio).>jtp£a  in  Deo,  quo  ad  hoc,  quod  est  necessa- 
rium  omnibus  et  siugulis.  Filiiis  Dei  est  aequalis 
erga  latronem  in  cruce,  et  Iohannem  Baptistam. 
Item  erga  suam  matrom  et  miseram  mulierem,  quae 
ari  eum  venit  in  domum  Shneonis. 

Sed  nou  e-t  aequalitas  quo  ad  dona.  Aliis  dat 
filius  Dei  ntaiora  dona  propter  communem  uiilita- 
tem  Ecclesiae.  loseph  dat  magna  dona  propter 
Aegyptum,  er  familiam  lacobi.  Non  eranr  tantis 
donis  fratres  eius.  Hoc  est  in  Dei  potestate,  non 
apud  nos.  Ipse  seit  causas.  Non  est  necesse  te 
scire,  nec  nos  debemus  inquirere,  sicut  Chrisius 
inquit  :  67  volo  eum  manere,  quid  ud  te  ?  Tu  me 
tequere. 

Singuli  recte  ufantur  sui*  donis,  Non  disputent, 
quid  de  aliis  Deus  faciat,  aut  cur  aliorum  dona 
sibi  non  siut  riata.  Quisque  maneat  in  suo 
officio,  et  hoc  tliligenter  exequatur.  Non  rixetur 
cum  aliis,  neque  invideat  e5s  dona,  quae  ipsis  <iata 
sunt. 

Etsi  me  non  fecit  Deus  talem,  qualis  fuit 
Alexander  Magniis,  sed  niiserum  Calmuserum ,  vel 
Locatum  Witernbergensem ,  ut  me  vocat  Alexius, 
vel  Baecalaureum  Keinbergenseui,  ut  Islebius  rne 
vocat :  Tamen  iste  Baccalaureus  Keinbergensis  per- 
tinet.  ad  regnum  Dei,  sicui  Elias :  Unus  et  idem  Do- 
minus  est,  dives  in  omnes,  qui  invocant  etim.  Non 
sumirs  aequales  quo  ad  rioria,  sed  quo  adgratiam: 
Quia  omnes  recipimur  gratis.  propter  filium  Dei. 

Sic  igitur  dico  :  Eeclesia  est  congregatio  or- 
dinara,  etiam  propter  hanc  c.uisam,  quia  sunt  gra- 
dus  distincti  officioruni  et  donoruin.  Synagoga  lu- 
daica  fuit  cominixtio  politiae  et  Ecelesiae.  Sed 
voce  Ecclesiae  intelligitur  populus  spirituaiis  novi 
Testamenti,  quidquid  etiam  sit  de  ceremoniis,  quae 
sunt  externum  quiddam,  ubi  non  necesse  est  esse 
•imilituriinein,  in  populo  veteris  et  novi  Testamenti. 


De  appellatione  Eeelesiae  Catholicae. 

Quid  significat  Catholicum?  Significat  idem, 
quod  Universalae.  xa&  oXov  est  universaliter,  atlge* 
tnein.  Regem  Calliae  nominarunt  Christianissimum. 
Sed  ne  inferior  esset  rex  Hispaniae,  tribuerunt  ei 
nomen  Catholici. 

Cur  additUr  hoc  Epitheton  in  articulo  Sym- 
boli,  ut  Ecclesia  riominetur  Catholica?  Quia  est 
coetuK  ubique  terrarum  passim  dispersiis,   Et  quia 


membra  eius,  ubicuuque  sunt,  quantumvis  locouun 
intervallis  disiuncta,  in  externa  tamen  professioue 
aiuplectuntur  unam  et  eandem  omnibus  aetatibus, 
ab  initio  usque  ad  tinem,  verae  doctrinae   vocem. 

Opponitur  boc  Epitheton  noininatiin  illorum 
imaginationibus,  qui  Ecclesiam  novi  Testamenti  in- 
cludunt  certis  locis,  ut  Donatistae  fingebant  suos 
coetus  tantum  esse  Ecclesiam,  in  illo  angulo  Aphri- 
cae,  ceu  unis  et  iisdem  parietibus  et  moenibus  in- 
clusam. 

Deimle  opponitur  iiaec  vox  sectis  oiuuibus, 
alienis  a  vera  Eeelesia,  id  est,  Excludit  omnes 
haereticorum  factiones,  qui  discedunt  a  doctrina 
prophetarum  et  Apostolorum,  et  corrumpuut  nati- 
vam  sententiam  huius  doctrinae,  quam  Ecclesia  ve- 
ra  omnium  temporum  professa  est  in  Symbolis: 
ut  exempli  causa,  Manichaei  discerpebant  scripta 
Biblica,  quacdam  retinebant,  quaeJam  abiiciebant, 
faciebant  novum  Evangelium.  Postea  inulto  magis 
discetfebant  in  multis  articulis  a  doctrina  EceleMae 
recte  sentientis.  Sic  Ariani,  Samosateniani,  et  alii 
quaesiverunt  sententias  pugnantes  cuin  Symbolis, 
et  cum  verbo,  quod  amplexa  est  Ecclesia  per  to- 
nmi  orbem.    • 

Nostro  teiupore  Servetus  astutissime  excogita- 
vit  depravadones  articuli  de  persona  Christi,  quas 
cuin  legissei  I  iedericus  Myconius,  memini  eum 
inultum  cruciari.  Sed  eluctabatur  tandem,  et  quae- 
rebat  testimonia  scripturae,  et  consensum  Ecclesiae 
veteris,  recte  sentientes,  quod  Xiyog  sit  vcptaid^fyov, 
et  n on  verbnm  evanescens. 

Sectae  fauaticorum,  et  factiones  danmatae  non 
suot  Ecclesia  Catholica.  Ule  coetus  est  Cathbli- 
cus ,  qui  ainplectitur  comrnunem  consensum  doctri- 
nae  Propheticae  et  Apostolicae,  iuxta  sententiam 
verae  Ecclesiae.  Sic  in  nostra  confessione  profite- 
mur  no>  amplecti  toiam  docirinam  verbi  Dei,  cui 
Ecclesia  dat  testimonium ,  e<  quiriem  in  eo  sensu, 
quem  ostenriunt  Symbola. 

Papistae  falso  se  nominant  Catholicos,  quia 
non  retinent  doctrinam  incorruptam  Verbi,  iuxia 
consensum  purioris  Ecclesiae  veteris.  Et  ipsi  ta- 
iiien  audent  nostras  Ecclesias  damnare.  Sed  in- 
iuste  damnant:  Debebant  prius  ostendere,  quod 
nostra  doctrina  pugnet  cum  Dei  verbo,  et  cum  con- 
fessione  Eeclesiae  Orthodoxae,  quae  fuit  aute  Pa- 
patum. 

Ego  habui  queudam  allinern ,  qui  erat  paierfa- 
miiias  valde  sapiens,  sed  erai  iuiquus  admodum 
doctrinae  nostraruin  Ecclesiarum.  ls  dicebat  no- 
stram  doctrinam  simpliciter  pugnare  cum  his  arti- 
culis  Symboli:  Primum  contra  Eccle^iaru  Cathoii- 
cam,  quia  detraheremus  aliquid  de  digniiate  Eccle- 
siae  Romanae.  Secundo,  Contra  sanctorum  com- 
munionem,  quia  prohibercinus  sanctorum  invoca- 
tionem.       Tertio,    Contra  articulum  de    remissione 


399 


PHIL.  MEL.  SCKIPTA  EXEGETICA. 


400 


peccatorum,  quia  lolleremus  confessionem  usitatam, 
in  qua  faeienda  sit  enumeratio  delictorum,  et  im- 
ponenda  satisfactio.  Haec  ille  sic  obiiciebat  pro 
sua  sapientia.  Sed  non  recte  interpretabatur  hos 
arficulos. 

Ita  Papistae  damnant  ministros  nostrarum  Ec- 
clesiarum,  quia  uxores  ducant.  Ipsi  dicunt,  hoc 
esse  cbritra  consuetudinem  receptam.  Quaero, 
utrum  nostri  propterea  sint  damnandi?  Utrum 
eiici  debeant  ex  Ecelesia?  Imo  ipsi  Papistae  do- 
cent  contraria  Evangelio.  Et  in  his  non  sunt  au- 
diendi,  quia  oportet  Deo  magis  obedire,  quam  ho- 
minibus. 

Qui  sciens  et  volens  persequitur  veritatem,  et 
pertinaeiter  defendit  idola,  sicut  faciunt  multi  ex 
Papistis  ,  ille  sine  dubio  non  est  membrum  Eccle- 
siae.  De  talibus  dictum  est:  Vos  ex  patre  Diabo- 
lo  estis.  Quantumvis  igitur  nominent  se  Catholicos, 
tainen  falso  gloriantur  de  hoc  nomine.  Nain  quia 
scientes  pergunt  adversari  veritati  monstratae  divi- 
nitus,  sunt  blasphemi  et  parricidae,  et  pugnant  non 
tanturn  cuni  hominibus,  sed  etiam  cum  Deo  ipso. 

Quid  est  eigo  Catholieum  esse,  ut  illi  nomi- 
narunt  oliin  reges  quosdam  Catholicos  ?  Aliud  est 
dici  Catholicum,  aliud  revera  esse  Catholicum.  Ille 
vere  nominatur  Catholicus,  qui  amplectitur  doctri- 
nam,  quae  est  Ecclesiae  vere  Catholicae,  id  est, 
quae  habet  testimonium  orhni  tempore,  omnibus 
aetatibus,  quod  sic  sentiat  ut  Prophetae  et  Apd- 
stoli  docuerunt,  Item  qui  non  tolerat  factiones,  et 
haereses,  vel  haereticorum  coetus.  Omnes  debe- 
mus  esse  Catholici,  id  est,  amplecti  hoc  vetbum. 
quod  tenet  Ecclesia  recte  sentiens,  aliena  a  sectis, 
seu  non  iniplicita  sectis  pugnantibus  cum  illo 
Verbo: 


l)e  Epitheto  Sanctae  Ecclesiae. 

Cur  noininatur  in  Symbolo  Ecclesia  Sancta? 
Dicitur  in  hac  vita  Ecclesia  Sancta  xuxd  avvexdox^v^ 
quia  vere  filius  Dei  in  ea  regnat,  et  multa  sunt 
membra  sanctificata  Spiritu  sancto,  et  electa  ad  vi- 
tam  aeternam.  Etsi  igitur  multi  alii  sunt  in  ex- 
terno  coetu  Ecclesiae,  non  sancti,  tamen  a  princi- 
pali  fit  nuncupatio.  Et  membra  sanctificata  usitate 
nominantur  viva  membra  Ecclesiae.  Caeteri  vo- 
cantur  mortua  membra,  si  tamen  de  vera  doctrina 
consentiant. 

Qui  palam  idola  defendunt,  aut  aliquem  arti- 
culum  fidei  evertunt,  nec  volunt  cedere  veritati, 
<uiu  eis  demonstratur,  iino  qui  scientes  persequun- 
tur  veritatem,  ut  Papistae  defendentes  adorationem 
panis,  et  mercatum  Missae,  Iteminvocationem  mor- 
tuoruni.  Item  Delentes  doctrinam  de  fide  gratis  ac- 


cipiente  remissionein  peccatorum,  Tales  blasphemi 
etiamsi  dominantur  in  Ecclesia,  tamen  non  sunt 
membra  Ecclesiae,  nec  viva,  nec  mortua,  sed,  ut 
antea  dixi^,  prorsus  existimandi  sunt  esse  hostes 
Dei  et  Ecclesiae:  Et  anathemata,  sicut  Paulus  in- 
quit:  *SV  quis  aiud  Evanyelium  docet,   anatkema  sit. 

In  antiquo  Symbolo  non  est  addita  illa  <:lau- 
sula:  Credo  sanctorum  communionem:  Sed  es:  kaud 
dubie  interpretatio  superiorum  verborum:  Credo 
Ecclesiam  Sanctam  Catholicam.  Aliqui  sic  intelli- 
gunt:  Credo  Ecclesiam  coelestem,  e1  hanc  quae  in 
terris  est,  consociatam  ei  esse  eodem  Spiritu.  De 
hac  expositione  non  volo  serere  contentioncs, 
Quia  angeli,  et  homines  electi,  qui  sunt  in  coelo, 
sunt  consociati  nobiscum  in  Spiritu:  Orant  nobis- 
cum,  sunt  soliciti  pro  nobis,  laudant,  confitentur 
Deum,  agunt  gratias  Deo,  sicut  nos. 

Sed  simplicissimum  est  dicere,  interpositam 
esse  hanc  particulam,  tanquam  interpretationem 
praecedentium  verborum,  de  Ecclesia  Sancta,  Ca- 
tholica,  quae  in  hac  vita  et  in  his  terris  adiiuc 
colligitur. 


Detimtio  Ecclesiae,  eiusque  explicatio. 

lam  venio  ad  ipsam  definitionem  Ecciesiae. 
Quid  est  Ecclesia?  Est  coetus  visibilis  amplecten- 
tium  Evangelium,  et  recte  utentium  Sacramentis, 
in  quo  coetu  filius  Dei  per  ministerium  Evangelii 
vere  est  efficax,  et  inultos  regenerat  voce  Evan- 
gelii  et  Spiritu  sancto,  et  facit  haeredes  vitae  ae- 
ternae,  etsi  aliqui  mixti  sunt  non  Sancti^  sed  ta- 
men  de  vera  doctrina  consentientes. 

Primum  repetite  solutionem  vulgaris  obie- 
ctionis : 

Quod  creditur,  est  inrisibile. 
Ecclesiam  esse,  creditur. 
Ergo  Ecclesia  est  incisibilis. 

Item : 

Nihil  creditum    cidetur:   seu,   Nullus  articulus 

fidei  est  visibilis. 
Est  autem  hic  articulus  /idei:  Credo   Ecclesiam 

Sanctam  Catholicam,  non  oculis,  sed  fide  ac- 

cipiendus. 
Ergo  Ecclesia  non  oidetur,  non  conspicitur,  sed 

est  invisibilis. 

Respondeo.  Quod  est  credendum,  est  invisi- 
bile.  Maior  est  vera  de  propositione,  seu  de  com- 
plexo,  non  de  subiecto  propositionis.  Sic  articuli 
fidei,  id  est,  propositiones  quae  sunt  in  Symbolo, 
non  sunt  visibiles,  non  conspiciuntur  oculis  creden- 
tium.       Sed    tamen    subiecta    harum  propositionum 


401 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


402 


saepe  sunt  visibilia:  ut  Sol  est  conditus  a  Deo. 
Nonne  est  vera  propositio,  et  est  credita?  Et  ta- 
raen  vides  Solem. 

Ita  aest  articulus  fidei,  quod  futura  sit  huius 
mundi  conflagratio,  Item  quod  secutura  sit  resur- 
rectio  mortuorum  hominum.  An  igitur  mundus 
ipse  est  invisibilis?  An  non  multos  homines  cer- 
nis  in  hac  visibili  consuetudine,  quos  rursus  in 
glorificatione  Ecclesiae  laeti  cernemus  et  comple- 
ctemur? 

Sic  igitur  creditur  haec  propositio:  Ecclesia 
est  populus  Deo  placens.  Item,  Ecclesia  estman- 
sura.  Videsne  Ecclesiam  esse  mansuram?  Non, 
Quia  futurum  cerni  non  potest.  Credisne?  Ita, 
Quia  Deus  promisit,  se  semper  conservaturum  esse 
aliquam  Ecclesiam. 

Estne  articulus  fidei,  quod  putas  re  cras  vi- 
cturum?  Est  bona  opinio.  Es  adolescens,  et  es 
praeditus  bona  valetudine,  Ideo  cogitas,  etiam  cras 
habiturum  te  esse  vitam.  Haec  est  opinio,  et  est 
satis  bona.  Sed  non  est  fides.  Credisne  illam 
propositionem :  Tu  places  Deo,  Tu  exaudieris  a 
Deo?  Ita.  Neque  tamen  tu  propterea  es  invisibi- 
lis.  Nonne  Petrus  videbat  Christum?  Ita.  Vide- 
bat  coram  aestantem.  Sed  illam  propositionem  cre- 
debat,  cum  diceret  de  Christo:  Tu  es  Christus,  fi- 
lius  Dei  viventis. 

Sic  multa  subiecta  articuiorum  fidei  sunt  visi- 
bilia.  etiamsi  proposltiones  ipsae  non  possunt  cerni 
oculis,  sed  apprehenduntur  fide.  Complexum  (id 
est,  haec  propositio:  Quod  semper  in  genere  hu- 
mano  sit  et  servetur  Ecclesia)  est  articulus  "fidei, 
nec  p*otest  comprehendi  oculis,  sed  debet  credi  seu 
fide  apprehendi.  Subiectum  vero  huius  propositio- 
nis  (id  est,  Ecclesia,  qua  voce  significantur  homi- 
nes  amplectentes  Evangelium)  agnosci  potest  cer- 
tis  notis,  incurrentibus  in  sensus,  partim  ocuiorum, 
partim  aurium :  sicut  dicitur  :  In  omnem  terram  exi- 
vil  sonus  eorum.  Si  non  audierit  te,  dic  Ecclesiae. 
Sumus  theatrum,  id  est,  spectaculum  mundo,  angelis 
et  hominibus.  Oportet  Ecclesiam  esse  visibilem 
coetum,  distinctum  certis  signis  a  reliqua  multitu- 
dine,  seu  colluvie  gcneris  huinani,  quae  est  extra 
Eccle.jiam.  Non  est  Ecclesia  aliquid  phantasticum, 
simile  Platonicis  Ideis,  quod  nec  audiri  nec  con- 
spici  possit. 


De  signis  Ecclesiae. 

Quae  sunt  Signa,  seu  Notae  Ecclesiae?  Si- 
gna,  ex  quibus  agnoscitur  Ecclesia,  sunt:  Professio 
verae  doctrinae:  et  Usus  legitimus  Sacramenlorum : 
et  Obedientia  erga  ministerium.  In  his  tribus  con- 
sistit  etiam  unitas  verae EcclesXae,  p.imum  in  con- 

MELAJJTH.  OPEB.  VOT..  XXIV. 


sensu  doctiinae,  secunrio  in  usu  Sacramentorum 
congruente  ad  institutionem  divinam,  tertio  in  re- 
verentia  erga  ministerium. 

Quando  vis  iudicare  de  te  et  aliis :  An  sis  mem- 
brum  Ecclesiae,  an  sis  Christianus,  cogita  de  his 
signis.  Esne  Christianus?  Sum.  Quomodo  hoc 
ostendis?  Quaero  iam  de  signis.  Quia  credo  Sym- 
bolum,  et  utor  Sacramentis,  sum  baptizatus,  et  ob- 
edio  rninisterio. 

Si  esses  captus  inter  Turcas,  et  retineres  do- 
ctrinam  Evangelii  comprehensam  in  Symbolo,  rna- 
neres  Christianus.  Contra.  Tamen  inter  Turcas 
non  posses  uti  Sacramentis,  si  non  versareris  in 
coetu  plurium  Christianorum.  Item,  Quomodo  po- 
tes  ibi  praestare  obedientiam  ministerio,  ubi  nullum 
est  ministerium  publicum? 

Respondeo.  Potes  habere  voluntatem  prae- 
standae  obedientiae.  Manes  coniunctus  cum  vera 
Ecclesia,  fide,  confessione,  invocatione  Dei,  habes 
studium  servandae  coniunctionis  cum  Ecclesia.  De 
Sacramentis  autem  sciendum  est,  quod  dispensa- 
tioni  locus  sit,  cum  haberi  non  possunt.  Papistae 
deducunt  homines  ad  alia  signa,  videlicet  ad  poli- 
tiam  humana  autoritate  constitutam.  Dicunt  signa 
esse  Ecclesiae,  ordinem  seu  successionem  ordina- 
riam  Episcopcium,  Primatum  Romani  Pontificis,  si- 
militudinem  rituum,  qui  sunt  ab  Episcopis  instituti. 
Sed  successio  Episcoporum  nihil  est,  nisi  consei- 
vetur  doctrina  Apostolorum.  Et  iure  divino  est 
aequalitas  ministerii.  Nec  oportet  unum  aliquod 
csse  visibile  caput  Ecclesiae. 

Et  quia  manifestum  est,  Romanum  Pontificem, 
et  agmen  Episcoporum  ipsi  adiunctum  deiendere 
idola,  et  iniustam  crudelitatem  exercere  ad  delen- 
dam  veram  doctrinam,  necesse  est  ab  eis  dissen- 
tire:  sicut  necesse  fuit  Christianos  dissentire  et  di- 
scedere  a  Iudaico  Pontifice,  et  sacerdotibus  Levi- 
ticis,  cum  tamen  constaret,  sacerdotium  illud  divi- 
nitus  institutum  fuisse. 

Non  est  etiam  necessaria  similitudo  rituum  hu- 
manorum  in  vera  Ecclesia,  Quia  scriptum  est:  Re- 
gnum  Dei  non  est  esca  et  potus.  Item ,  Nemo  vos 
arguat  in  cibo,  potu,  vicibus  dierum  festorum. 

Haec  oportet  considerari,  ut  sciamus  Eccle- 
siam,  quanquam  est  visibilis  coetus,  tamen  dissimi- 
lem  esse  imperiorum  politicorum,  et  regni  Ponti- 
ficii.  Plerumque  vera  Ecclesia  est  destituta  huina- 
nis  praesidiis:  saepe  etiam  obscuratur  splendore 
idololatricorum  regnorum,  saepe  tyrannide  oppri- 
mitur. 

Magis  incurrit  in  oculos  coetus  ille  Pontificius, 
qui  habet  potentiam ,  habet  divitias ,  habet  sibi 
adiunctos  reges,  imo  dominatur  regibus.  Sed  non 
propter  illam  potentiam,  non  propter  opes  illas 
competit  ei  nomen  Ecclesiae.  Credo  et  esse  et 
fuisse  aliquos  sanctos  Episcopos,  qui  recte  sentiunt, 

20 


403 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


404 


ac  senserunt,  praesertim  antequam  opes  nimium 
creverunt,  quae  multas  abduxerunt  a  doctrinarum 
studiis.  Sive  autem  pauperes  aliqui  sint  sive  divi- 
tes,  id  nihil  facit  ad  hoc,  ut  sint  membra  Ecclesiae. 
Necesse  est  singulos  amplecti  et  retinere  doctri- 
nam  in  funtlamento,  etiamsi  habeant  suas  infirmita- 
tes:    De  quibus  admoniti,   debent   se   emendare  ac 


corngere. 


Non  sunt  exclusi  reges  ac  principes  a  socie- 
tate  Ecclesiae,  si  retineant  veram  confessionem,  et 
non  persequantur  Ecclesiam.  Imo  expresse  vocan- 
tur  Psalm.  2.  Et  nunc  reges  intclligite-  Item,  Ape- 
rite  portas  aeternales,  et  introibit  rex  gloriae-  Quid 
sunt  portae  aeternales?  Sunt  portae  mundi,  id  est, 
sunt  imperia.  Vocabulum  Graecum  aioov  reddide- 
runt  per  aeternum,  cum  debuissent  dicere  mundum. 
Sententia  Psalmi  est:  Vos  principes  praebete  locum 
filio  Dei. 

Id  debebant  nunc  etiam  facere  Imperator  et 
caeteri  Principes.  Et  si  non  faciunt,  non  dubium 
est,  quin  secuturae  sint  poenae :  sicut  semper  mu- 
tationes  regirninum  secutae  sunt  contemptum  et  per- 
secutionem  Ecclesiae.  Quando  opprimitur  Eccle- 
sia,  Deus  mirabiliter  dat  liherationes.  In  his  libe- 
rationibus  vult  Deus  conspici  suam  Ecclesiam,  et 
agnosci  iudicia  sua  contra  persecutores  Ecclesiae. 

Imperium  Chaldaicum  translatum  est  ad  Per- 
sas  propter  persecutiones  contra  populum  Dei. 
Postea  Antiochus  dedit  poenas  propter  saevitiam 
contra"  Iudaeos.  Sic  Romani  Irnperatores  puniti 
sunt  propter  persecutiones  Christianorum.  Quando 
Maximinus  Diocletianus,  et  similes  alii  regnarunt, 
Deus  excitavit  Constantinum,  qui  fecit  insignem  mu- 
tationem  in  toto  imperio.  Postea  cum  rursus  mo- 
tae  sunt  persecutiones  contra  Orthodoxos,  Gotti  et 
Vandali  fecerunt  vastationes.  Quis  scit,  quid  pau- 
lo  post  futurum  sit,  si  pergent  Principes  adversari 
Evangelio,  et  persequi  Ecclesias? 

Sic  igitur  dico:  Vocantur  etiam  potentes  et  di- 
vites,  reges  et  principes,  ut  se  adiungant  verae  Ec- 
clesiae:  et  cum  non  obtemperant,  sentiunt  poenas. 
Sed  non  propter  poter.tiam,  non  propter  divitias  fiunt 
aut  sunt  membra  veraeEcclesiae,  Sicutnec  Pontifices 
autEpiscopi  hoc  nomine  Ecclesiae  membrasunt,  quod 
consecuti  sunt  magnas  opes,  et  regiones  multas 
possident,  quas  vocant  patrimonium  sancti  Petri, 
et  eas  tuentur  contra  Imperatores,  uf  recens,  cum 
Caesar  peteret  a  Papa  Placentiam,  et  promitteret 
se  pro  ea  urbe  aliam  in  regno  Neapolitano  daturum, 
respondit  Papa  se  potius  velle  martyrium  pati, 
quam  cedere  de  possessione  aliqua  Ecclesiae. 

Vulgus  admiratur  istam  potentiam,  istas  opes, 
movetur  titulo  Ecclesiae.  Sed  respiciendum  est  ad 
illa  signa,  quae  veram  Ecclesiam  discernunt  ab 
aliis  coetibus,  quantumvis  potentibus  aut   opulentis 


in  hoc  mundo.  Praecipue  vero  respiciendum  est 
ad  vocem  doctrinae.  Haec  ubi  manet,  non  tollitur 
Ecclesia,  etiamsi  sit  dissimilitudo  ceremoniarum, 
quae  sunt  humana  autoritate  institutae. 

Olim  Papae  quidam  excommunicaverunt  Grae- 
cos,  quod  uterentur  fermentato  pane,  Item  excom- 
muniearunt  Ecclesias  Orientales,  quia  diverso  tem- 
pore  celebrabant  Pascha.  Imo  extat  decretum 
Pontificium,  quod  omnes  excommunicat,  qui  non 
tenent  Romanos  ritus.  Hoc  est  valde  impium,  quia 
manet  Ecclesia  universalis  seu  Catholica,  cum  re- 
tinetur  verbum  propheticum  et  Apostolicum,  cui  Ec- 
clesia  omnium  temporum  tribuit  testimoniurn. 
etiamsi  sint  diversi  ritus  humani. 

Hoc  tantum  spectetur,  ut  doctrina  maneat  sal- 
va,  et  non  accedant  errores  et  superstitiones  in 
externis  ritibus,  ut  in  India  servant  diem  Sabbati 
et  Solis.  Diem  Sabbati  habent  antiqua  consuetu- 
dine,  propter  commercia  cum  Iudaeis.  Diem  So- 
lis  acceperunt  a  Christianis.  Retinent  etiam  Cir- 
cumcisionem.  Circumcidunt  pueros,  imo  etiam  puel- 
las.  Et  fortassis  retinent  opinionem,  quod  istae 
res  sint  necessariae  ad  salutem.  Sed  est  error  et 
superstitio,  ut  contagia  superstitionum  pervagantur 
fere  totum  mundum.  De  his  erroribus  iam  non 
loquor:  Sed  dico  de  iis  ceremoniis,  quae  non  pug- 
nant  cum  verbo  Dei  nobis  tradito,  et  quae  non 
adiunctam  habent  superstitionem.  Tales  sive  ser- 
ventur,  sive  non  serventur  in  diversis  Ecclesiis, 
non  divellunt  nec  lacerant  unitatem  Ecclesiae,  mo- 
do  salva  sit  doctrina. 

Haec  debetis  discere,  et  ideo  sunt  scholae,  ut 
recte  discatis.  Non  sitis  ita  negligentes,  ut  ista 
non  consideretis.  Ritus  et  ceremoniae  humanae 
non  faciunt  Ecclesiam,  sicut  nec  caeterae  res  ex- 
ternae,  quae  ad  splendorem  in  hoc  mundo  per- 
tinent. 

/ 
De  efficacia  filii  Dei  in  Ecclesia. 


Sequitur  in  defimtione :  In  quo  coetu  amplecten- 
tium  Evangelium,  et  recte  utentium  Sacramentis,  fi- 
lius  Dei  est  efficax.  Tota  divinitas  colligit  Eccle- 
siam,  sed  immediate  Filius  est  nrissus  ad  colligen- 
dam  Ecclesiam.  Ideo  scriptum  est:  Filius  qui  est 
in  sinu  patris,  annuntiavit  nobis :  Et  Christus  sedet 
ad  dextram  patris,  dans  dona  hominibus.  Hic  dici- 
tur;  Eciit  seminans.  Quis  est  iste,  qui  seminat? 
Est  ipse  filius  Dei,  qui  exiit  ad  seminandum,  sta- 
tim  ab  initio,  cum  primus  ipse  edidit,  et  sic  imme- 
diate  sonuit  promissionem  Evangelii  in  Paradiso 
post  lapsum.     Aut  si  volumus  altius  ordiri.   Statim 


105 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


406 


cum  Adani  et  Eva  fuerunt  conditi,  filius  Dei,  qui 
est  Xoyog  patris,  prodiit,  patefaciens  eis  voluntatem 
Dei:  Non  enim  satis  fuit,  quod  insita  erat  notitia 
Dei  ipsorum  mentibus,  sed  clara  voce  tradidit  eis 
verbuin.  Edidit  /promissiones,  quod  Deum  haberent 
propitium,  qui  amaret  eos,  et  qui  vellet  ab  eis  coli. 
Promulgavit  praenepta  duo:  unum  de  certa  arbore: 
alterum  de  Coniugio  et  vitandis  libidinibus  vagis. 
In  his  debebant  exercere  suam  obedientiam.  Et  si 
servassent  praeceptum  de  pomo  vetito,  tum  natura 
mansisset  integra,  et  totum  genus  humanum  man- 
sisset  in  illa  aeterna  benevolentia  Dei. 

Postquam  autem  defecerunt  a  Deo,  amiserunt 
illam  gratiam,  et  Deus  vere  et  horribiliter  eis  ira- 
sci  coepit:  Sed  ne  perderetur  genus  liumanum,  rur- 
sus  prodiit  filius  Dei,  osfendit  se  salvatorem,  de- 
dit  promissionem  gratiae:  Eam  postea  subinde  re- 
novavit.  cum  vocavit  Noali,  Abraham,  Moisen,  et 
quotiescunque   ministerium  instauravit. 

Nunquam  igitur  desiit  spargere  semen  verbi. 
Adfuit  ministerio  patrum,  prophetarum,  Apostolo- 
runi,  Et  adhuc  spargit  per  operarios,  quos  extru- 
dit  in  suam  messem,  idem  semen  verbi :  Et  est  effi- 
cax  in  cordibus  hominum,  consolando,  vivificando, 
et  sanctificando  ea  per  Spiritum  sancturn. 


De  diversis  membris  Ecclesiae. 

Cur  additur  in  definitione  Ecclesiae:  Regeneral 
multos  ad  vitam  aetemam:  Et  tamen  in  coetu'Ec~ 
clesiae  multi  sunt  non  vere  renati,  etiamsi  de  do- 
ctrina  consentiant?  Haec  clausula  definitionis  di- 
scernit  membra  coetus  visibilis,  quorum,  ut  antea 
dixi,  alia  sunt  viva  seu  electa  membra,  alia  mor- 
tua  et  non  sanctificata  membra  Ecclesiae  visibilis. 
Nam  in  sola  Ecclesia  vocatoruin  sunt  electi  ad  vi- 
tam  aeternam.  Et  hi  significantur  in  hac  parabola, 
eum  nominatur  bona  terra  quae  fert  fruetum.  Sed 
sunt  alii,  iique  plures  in  visibilii  corpore  ample- 
ctente  incorruptam  Evangelii  doctrinam ,  qui  non 
sunt  vere  renati,  sive  hypocritae,  sive  deficientes, 
ut  hic  dicitur,  aliud  semen  cecidisse  seeus  vianr, 
aliud  super  petram,  aliud  super  spinas. 

Iam  igitur  accedimus  propius  ad  explicatio- 
nem  huius  textus  Evangelici. 

Quid  significant  isti  gradus  seu  discrimina 
quatuor,  quae  Christus  in  hac  parabola  nominatim 
ponit. 


De  dissimilitudine  cigrorum. 

Primum  docent    hi  gradus:    Quod  Evangelium 
nunquam   sit  sine  fructu,  sed    semper  sit  in  aliqui- 


bus  efficax:  sicut  et  Esaiae  55.  dicitur:  Non  rever- 
tetur  verbum  ad  me  vacuum,  id  est,  irritum,  sed 
faciet  quaecunque  volui.  Inde  sequitur,  Quia  ver- 
bum  Dei  non  est  sine  fructu,  quod  semper  in  eo 
coetu,  ubi  est  vera  doctrina,  necesse  sit,  essc  ali- 
qua  vera  membra  Ecclesiae,  in  quibus  regnat  ipse 
fiiius  Dei,  et  ad  quos  pertinet  promissio  divina, 
qualis  illa  est  Esa.  59.  Hoc  est  foedus  meum  cum 
eis :  Spiritus  meus,  qui  est  in  te,  et  verba  mea,  quae 
ponam  in  ore  tuo,  non  recedent  abs  te. 

Dixi  vobis  antea  de  D.  Hieronymo  Schurphio. 
In  huius  acdibus  aliquar.do  eram,  et  recitabam 
hunc  textum  Esaiae.  Ille  statim  protulit  Biblia 
sua,  dicens:  Ostendite  mihi  hunc  locum:  Oportet 
me  bene  meminisse  hunc  textum.  Et  cum  aperto 
libro  monstrassem  ei  locum,  ipse  legebat  cum  sin- 
gulari  voluptate.  Cumque  altera  vice  repeteret, 
Ego  inter  legendum,  subiiciebam  ei,  ex  hoc  ipso 
textu  recte  sumi  definitionemEcclesiae:  Nam  quod 
nos  dicimus :  Ecclesia  est  coejus  amplectentium  ve- 
ram  doctrinam,  id  in  Esaia  dicitnr:  Posui  verba 
mea  in  ore  tuo.  Et  quod  nos  addimus:  In  quo 
coetu  filius  Dei  est  efticax,  id  apud  Esaiam  haec 
verba  dicunt:  Spiritus  meus  qui  est  in  te.  Postea 
de  consolatione  (quod  semi  er  sit  mansura  Eccle- 
sia,  et  quod  in  hac  illi  sunt  vere  electi,  qui  perse- 
verant  finaliter)  promissio  haec  ostendit:  Non  rece- 
dent  de  ore  tuo,  neque  de  ore  seminis  tui,  dicit 
Dominus  a  modo  et  usque  in  sempiternum. 

Etiam  vos  debetis  hunc  textum  meminisse,  et 
retinere  consolationem ,  quod  semper  sit  aliqua 
sancta  Ecclesia,  in  qua  sunt  electi,  ad  quos  pro- 
prie  ac  principaliter  pertinent  promissiones  divinae 
traditae  de  Ecclesia. 

Est  autein  haec  doctrina  et  consolatio  nobts 
omnibus  opus:  Quia  ingens  scandalum  est,  quod 
videmus  tam  magnam  confusionem  esse  generis  hu- 
mani.  Quam  pauci  sunt  homines,  qui  amplectun- 
tur  Evangelium?  Postea  ex  his,  qui  accipiunt  do- 
ctrinam,  quam  pauci  vere  credunt?  Quam  multi 
deficiunt  ab  Evangelio?  In  Aphrica  hodie  nulli 
sunt  Christiani,  vel  si  qui  sunt,  pauci  sunt,  et  de- 
stituuntur  publico  ministerio  docendi.  In  Asia 
maxima  pars  sunt  Mahometistae,  paucae  tamen  re- 
liquiae  sunt  Christianorum,  sed  oppressae  servitute 
Turcica,  etsi  alicubi  habent  Ecclesias  et  coetus 
suos.  In  Europa  maior  pars  hominum  sunt  Chri- 
stiani  titulo  et  nomine  ipso.  Sed  inter  hos  ipsos 
quam  pauci  sunt,  qui  vere  credunt,  qui  constanter 
retinent  doctrinam,  qui  fide  et  bona  conscientia 
verbum  tuentur,  qui  non  deficiunt? 

Semper  maxima  est  multitudo,  vel  non  creden- 
tiunij  vel  abiicientium  rursus  fidem.  Hoc  est  in- 
gens  scandalum,  quo  multi  languefiunt.  Imo  multi 
sequuntur  exemplum  multitudinis  impiae.  Ita  enim 
fit.     Homines  sequuntur  multitudinem.     Quo    trahit 

26* 


407 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


408 


multitudo,  trahuntur  voluntates  hominum.  2Bo  t>er 
groffe  tyauffe  ftcr)  f)injeud)tf  fea  $ief)en  bie  menfd)en  f)er* 
r>ad).  Sicut  fit  in  impetu  fluminum.  2)a  eine  groffe 
flut  alle6  nad)  ftd)  jeud)t.  Cogitant  homines:  Egone 
prae  caeteris  singularis  ero?  Num  aliter  me  ge- 
ram,  quam  caeteros  tam  multos  facere  video?  An 
tu  vis  sapientior  esse  illis?  (£3  gef)e  bir,  roie  e$ 
einem  anfccrn  get)et.  Tales  cogitationes  trahunt  ho- 
mines,  ut  sequantur  multitudinem.  Exempla  cor- 
rumpunt  mores.  Sic  magna  pars  generis  humani 
perit  malis  exempiis. 

Adversus  hoc  scandalum,  vult  nos  praemunire 
Christus,  et  consolari,  quod,  quanquam  sit  magna 
multitudo  impiorum  et  damnatorum,  tamen  aliqua 
sit  bona  terra,  id  est,  quod  aliqui  sint  vere  sancti 
et  electi,  qui  per  vocem  Evangelii  vere  regeneran- 
tur,  et  perseverant  in  inchoata  sanctificatione  us- 
que  ad  extremum. 

Cum  autem  non  de  iis  hic  loquatur  Christus, 
qui  prorsus  sunt  extra  Ecclesiam,  aut  qui  sunt  ho- 
stes  verae  doctrinae,  quae  est  principua  nota  ve- 
rae  Ecclesiae:  Considerentur  picturae,  quibus  de- 
scribit  modos  deficientium,  et  pinguntur  causae 
seu  occasiones  defectionum,  et  impedimenta,  quae 
nocent  etiara  iis,  qui  sunt  in  externo  coetu  Eccle- 
siae,  et  doctrinam  Evangelii  audiunt,  neque  aperte 
ei  adversantur.  Hic  occurrit  primum  obscurior 
tentatio,  quae  proprie  est  sapientum,  anteferentium 
suas  imaginationes  verbo  Dei.  Caeterae  tentatio- 
nes,  de  quibus  postea  dicet,  sunt  crassiores,  et  fa- 
cilius  intelliguntur,  ut  sunt  metus  persecutionum, 
immoderatae  solicitudines  opum,  voluptates  illicitae. 
Has  et  similes  res  sapientes  sciunt  non  esse  ma- 
gnifaciendas :  Sicut  videtis,  multos  magnanimos  vi- 
ros  contemnere  vitam,  opes,  voluptates,  tanquam 
res  infra  se  positas.  Socrates  vixit  in  paupertate, 
contempsit  mortem,  non  est  fractus  illis  rebus, 
contempsit  voluptatum  illecebras. 

Sed  haec  est  subtilior  tentatio,  cum  Christus 
inquit:  Diabolum  rapere  verbum  ex  corde.  Signifi- 
cat  enim  Diabolum  excutere  sapientibus  verbum 
Dei  mirificis  praestigiis  vel  Epicuraearum,  vel  fana- 
ticarum  disputationum.  Nam  ut  Diabolus  admira- 
tione  sapientiac  suae  contempsit  filium  Dei,  sic  of- 
fundit  animis  plurimorum  sapientum  vel  contem- 
ptum  doctrinae  Evangelii,  vel  venenatas  specula- 
tiunes,  et  mirabilium  opinionum  spectra  obiicit. 

Id  accidit  primis  parentibus  in  Paradiso,  qui- 
bus,  ut  excuteret  verbuin  D«,  insidiosissime  instil- 
lavit  Satanas  hanc  falsam  ct  perniciosam  persua- 
sionem,  fore  ipsos  similes  Deo,  si  gustassent  po- 
mum  scientiae  boni  et  mali. 

Huc  pertinent  plaerique  lapsus  haereticorum, 
et  defectiones  eorum,  qui  vel  absurditate,  ut  ipsi 
imaginantur,  religionis  Christianae,  vel  paucitate 
et  infirmitate   Ecclesiae  offensi  conspiciunt  opinio- 


nes  pugnantes  cum  verbo  Dei,  quibus  sio  capiun- 
tur,  ut  propter  speciem  illarum  opinionum  abiiciant 
verbuRi  Dei. 

Vos  ipsi  auditis,  multos  dicere :  Quid  est  Evan- 
gelium?  Fabulae  sunt,  et  inania  terriculamenta  ho- 
minum,  quae  de  Christo5  de  condemnatione  aeterna, 
de  gratia,  de  ira  Dei  dicuntur.  Ita  plurimi  sapien- 
tes  fiunt  Epicuraei,  aut  Academici.  Multi  sunt 
etiam,  qui  anteferunt  sapientiam  suam  simplicitati 
verbi  dextre  intellecti,  nec  volunt  captivare  men- 
tem  in  obsequium  Christi.  Ruunt  igitur  in  haere- 
ses,  Diabolo  ofFundente  falsam  persuasionem,  ac 
deinde  implicatos  et  irretitos  tenente  et  urgente, 
sicut  paulatim  Evam  evertit.  Has  insidias  saepe 
Paulus  describit,  et  vocat  tela  ignita. 

Nostra  aetas  habet  plurima  et  varia  exempla, 
partim  quia  crescit  petulantia  ingeniorum,  partim, 
quia  Diabolus  postremo  tempore  sentiens  brevi  af- 
futurum  esse  iudicem,  rabiosius  grassatur.  Ideo 
iam  plures  sunt  a&eoi,  et  monstrosiores  sectae 
oriuntur,  ut  deliria  Anabaptistarum  et  furores  Ser- 
veti  multiplices.  Cogiternus  igitur  vigilandum  esse, 
et  repugnandum  insidiis  .Diaboli,  qui  miras  quaerit 
occasiones,  quibus  pertrahat  animos  in  errores  et 
ad  defectionem.  Excitemur  dicto  Petri,  qui  inquit: 
Vigilate,  quia  adversarius  vester  tanquam  leo  rugiens 
circumit.  Sciamus  difficile  certamen  esse  contra  Dia- 
bolum,  et  ut  Paulus  monet,  stemus  armati  scuto 
fidei,  depellentes  Diabolum,  et  extinguentes  ignita 
eius  iacula. 

Post  hanc  obscuram  tentationem,  qua  Diabolus 
excutit  animis  rectam  sententiam,  et  instillat  Epi- 
curaeas,  vel  Academicas,  vel  haereticas  opiniones 
sub  specie  sapientiae,  addit  Christus  alias  minus 
obscuras,  quarum  exempla  cernuntur  in  vulgaribus 
peccatis  humanae  infirmitatis.  Nam  secundus  gra- 
dus  deficientium  sunt,  qni  metu  periculorum,  per- 
secutionum,  suppliciorum  franguntur:  sicut  Christus 
hic  dicit  de  iis,  qui  principio  sunt  zelosi  et  ferven- 
tes,  deinde  in  persecutione  et  periculis  fiunt  lan- 
guidiores,  non  manent  firmi,  sed  cedunt  vel  suc- 
cumbunt  in  fide  propter  crucem  et  aerumnas,  quae 
comitantur  confessionem.  Tales  nominat  alibi  Jtgog- 
xaigovg,  id  cst,  temporarios,  seu  qui  ad  tempus  cre- 
dunt,  et  qui  mutant  cum  temporibus  fidem,  abii- 
ciunt  confessionem  verae  doctrinae,  quia  indulgent 
infirmitati  metuenti  pericula,  persecutiones ,  suppli- 
cia.  Ex  his  aliqui  redeunt,  ac  revertuntur,  ut  Pe- 
trus  post  abnegationem  Christi.  Alii  prorsus  pe- 
reunt,  cnm  traduntur  in  reprobum  sensum. 

Tertius  gradus  est,  quando  Christus  inquit : 
Semen  sufFocari  inter  spinas:  Quas  ipse  interpre- 
tatur  de  solicitudine  retinendarum  et  augendarum 
opum,  Item  propugnandae  et  amplificandae  dignita- 
tis  ac  potentiae,  et  de  amore  quaestus  illiclti,  et 
voluptatum  huius  mundi.      Hic  gradus  non  indiget 


409 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


410 


longa  declaratione.  Videtis,  quam  multi  fiant  ne- 
gligentes  otio,  quam  multi  deficiant  pravo  studio 
avaritiae,  arnbitione,  cupiditate  acqulrendae,  reti- 
nendae,  et  augendae  potentiae  suae,  aemulatione, 
appetitione  honorum,  voluptatum,  quibus  caro  cor- 
rupta  delectatur. 

Meminerimus  autem  his  extingui  semen  Dei, 
et  eiici  pietalis  initia,  quae  antea  in  animis  accen- 
sa  erant,  et  metu  tanti  periculi,  ambulemus  non  ut 
fatui,  sed  ut  prudentes.  In  multis  aulis  suffocatur 
verbum  Dei,  studio  augendi  imperii.  Sed  multo 
magis  propter  curas  mundanas  in  multis  etiam  aliis 
suffocatur  verbum,  ut  experimur  primam  curam 
plurimorum  esse  de  re  familiari,  et  de  dignitate: 
Postea  quasi  naqeqyov  eis  est  religio.  Unde  est 
verbum  suffocari?  Item  strangulari?  Suffocor  me- 
dia  longa,  est  a  sub  et  faux,  quasi  dicas,  fauces 
supprimi.  Strangulari  est  vel  a  stringendo,  vel  a 
Graeco  GTQdyyw,  cum  quo  congruit  et  Germanicum 
nostrum  ftreng.  Utrumque  verbum  suffocari  et 
stranguiari  signiticat  erfttcfen,  erttntrgen. 

Quartus  demum  gradus  est  eorum,  qui  in  corde 
honesto  (id  est,  probe  emollito,  et  purgato)  etbo- 
no,  id  est,  timente  Deum  et  fiduciam  in  eo  uno 
collocante  retinent  verbum  finaliter,  et  fructum  af- 
ferunt  cum  patientia.  Nominat  Christus  patientiam, 
Quia  in  aerumnis  huius  vitae,  in  persecutione,  in 
periculis,  retinenda  est  confessio,  et  invocatio,  et 
caetera  fidei  exercitia,  cum  quadam  firmitate  et 
fortitudine  animi  et  tolerantia.  In  Matthaeo  discer- 
nuntur  diversi  fructus.  Alii  faciunt  fructum  cen- 
tuplurn,  alii  sexagecuplum,  alii  trigecuplum.  Id  ge- 
neraliter  intelligite  de  donis  singulorum  et  de  mi- 
nisteriis.  Alii  excellunt  aliis  donis:  Et  in  singulis 
vocationibus  alii  plus  laborant  aliis.  Ioseph  copio- 
siorem  fructum  tulit,  quam  reliqui  fratres,  hoc  est, 
et  donis  excelluit,  et  plures  convertit.  Paulus  plu- 
ribus  praedicavit,  quam  aliquis  alius. 

Christus  ipse  lohannis  16.  praecipuum  fructum 
esse  ait,  Confiteri  et  docere:  Sic  pater  coelestis 
glorificabitur ,  inquit,  si  eritis  mei  discipuli,  et  co- 
piosum  fructum  feretis,  id  est,  propogabitis  et  con- 
servabitis  Evangelium.  Hoc  accommodemus  ad 
nostram  vocationem,  id  est,  ad  genus  vitae  scho- 
lasticum,  quod  non  debernus  abiicere  propter  con- 
temptum,  aut  odia  mundi ,  aut  difficultates  tempo- 
rum.  Su  fortassis  ita  cogitas:  Quid  mihi  prosunt 
mea  studia?     Cur  discam  in  tantis  tumultibus? 

df  fhtbirt  ftcb  ju  mcifjl  t>bel,  rpenn  e$  fo  fel&ctm 
$ugefjet  in  fcer  2Belt.  Omnes  discimus  languidius  cum 
experimur  tantas  turbas,  tantas  confusiones.  Sed 
debemus  repugnare  huic  imbecillitati  animorum; 
Non  debemus  propterea  abiicere  studia.  Debemus 
scire,  ea  necessaria  esse  propter  gloriam  Dei,  et 
propter  Ecclesiam,  quae  semper  est  rnansura.  De- 
bemus    statuere,    quod   noster  labor  sit  profuturus 


nobis,  et  aliis  muitis:  Primum  nobis  ad  vitam  ae- 
ternam,  et  in  gubernatione  vitae  nostrae:  deinde 
aliis,  ut  adducantur  per  nos  ad  agnitionem  Dei, 
et  iuventur  a  nobis  in  vita  communi.  Hanc  con- 
solationem  proponit  nobis  Paulus:  labor  vester  non 
erit  inanis  in  Domino.  Dicit  in  Domino,  ut  signi- 
ficet,  Deum  facere,  ne  labor  noster  sit  irritus.  Tu 
igitur  discas,  et  speres  studia  tua  profutura  non 
solum  tibi,  sed  etiam  aliis.  Differunt  quidem  suc- 
cessus  laborum,  unus  altero  servit  felicius,  utilius: 
Elias  et  Elisaeus  plus  faciunt,  quam  aliquis  no- 
strum.  Illa  Deus  dispensat  pro  suo  arbitrio.  Hoc 
tamen  universaliter  scire  debemus,  Deum  guberna- 
turum  esse  nostros  labores,  ut  sint  fructiferi:  sive 
ruant  astra,  et  illa  coeli  summa  fastigia,  sive  totus 
orbis  terrarum  solvatur,  tamen  non  debemus  ab- 
iicere  studia.  Cogitemus,  Deum  velle  agnosci  et 
invocar  iuxta  doctrinam  a  se  traditam,  Et  ad  hunc 
finem  referenda  esse  nostra  studia.  Hanc  Dei  vo- 
luntatem  intueamur,  et  discamus  propter  mandatum 
eius:  Et  studeamus  gloriae  Dei  servire  etiam  inter 
alios.  Ita  erimus,  ut  primus  Psalmus  inquit,  tan- 
quam  arbor  plantata  ad  rivos  aquarum,  ferens  fru- 
ctum  suum  in  tempore,  et  folium  eiiis  non  decidet. 
(§6  fol  ntd)t  etn  bl&tltn  ttmbfommcn.  Est  pulchra  fi- 
gura,  sumpta  ab  arboribus,  Quia  vult  nos  de  pro- 
videntia  Dei  commonefacere,  inspicientes  creaturas. 
quas  nobis  proposuit  in  rerum  natura.  Et  figuram 
Psalmus  ipse  explicat:  Quidquid  faciet,  prospera- 
bitur. 

Hactenus  de  Ecclesia,  quid  sit,  et  quam  dissi- 
milia  membra  habeat.  Item  de  consolatione,  ne 
fracti  scandalo  multitudinis  pereuntium,  deficiamus 
a  Deo. 

Addam  pauca  de  Anabaptistarum  errore :  Post- 
ea  de  dicto,  ut  audientes  non  audiant:  Et  habenti 
dabitur. 

Monasterienses  Anabaptistae  volebant  talem 
Ecclesiam  esse,  in  qua  omnes  essent  similiter  pii: 
Etsi  quam  ipsi  pietatem  vocabant,  plane  furor  erat 
Diabolicus.  Optimus  vir  Hermannus  Buschius 
Poeta  acerrime  se  ibi  opposuit  fanaticis,  in  quorum 
castra  transierat  etiam  Bernhardus  Rotmannus, 
quem  antea  maxime  dilexerat.  Erat  enim  ingenio- 
sus  et  facundus,  et  quiderr»  eleganter  facundus, 
bene,  concionabatur,  et  initio  recte  docebat  Evan- 
gelium  in  urbe  Monasteriensi. 

Sed  dicam  vobis,  quomodo  Rotmannus  iste  in- 
ciderit  in  contagio  Anabaptistica.  Fuit  Monasterii 
quidam  bonus  et  modestus  homo,  qui  erat  scriba 
Senatus.  Is  multum  adiuvit  propagationem  Evan- 
gelii  in  ea  urbe.  Sed  habebat  coniugem  mirabi- 
lenv,  cuius  amore  Rotmannus  coepit  insanire,  et 
confessus  amorem  adiuvit  consilia  mulieris,  ut  ma- 
rito  datet  venenum.  Quo  mortuo  Rotman  eara 
duxit.       Venit  propterea  in  odium  apud  Buschium 


411 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEUJb/HCA. 


412 


et  alios,  quorum  collega  antea  fuerat.  Adiunxit 
igitur  se  fanaticis,  qui  in  urbem  irrepserant,  Ana- 
baptistis  Hollandicis,  et  tumultuosae  multitudini. 
Cum  his  coepit  una  furere  et  tumultuari,  abiecta 
pristina  confessione  puriore.  Volebant  esse  Eccle- 
siam,  in  qua  nihil  esset  vitiorum,  et  magna  scelera 
et  flagitia  sua  tegebant  praetextu  libertatis  Chri- 
stianae,  et  intus  mundis,  nihil  dicebant  foris  im- 
mundum  esse.  Ita  erat  eis  mundicies,  rapere  alie- 
nas  coniuges,  ducere  plures  uxores,  indulgere  li- 
bidinibus. 

Buschius  acerrime  oppugnavit:  Et  cum  non 
posset  amplius  resistere  crescentibus  indies  furo- 
ribus,  discessit  ex  urbe,  et  multo  tempore  post 
mortuus  est.  Nebulones  illi  dederunt  poenas,  post- 
quam  eruperat  virus ,  et  manifestatus  erat  furor 
eorum. 

Hoc  exemplum  considerate.  Et  fugite  conta- 
gia  errorum,  et  orate,  vos  regi  divinitus.  Est  ma- 
gnum  scandalum,  quod  multi  sunt  mali  in  Eccie- 
sia.  Sed  feramus,  nec  deficiamus  propterea  a  ve- 
ritate.  Sciamus  pictum  id  esse  in  hac  narratione, 
ubi  tres  partes  seminis  cadunt  in  terram  infrugife- 
ram:  Tanturn  una,  eaque  quarta  pars  cadit  in  ter- 
ram  bonam. 


De  dicto:  Vt  videntes  non  videant 

Sed  quid  est,  quod  dicitur:  Vobis  datum  est 
nosse  mysteria  regni  Dei :  Caeteris  aulem  in  Para- 
bolis,  ut  videntes  non  videant,  et  audientes  non  in- 
telligant?  Est  tristis  comminatio  de  poena  contem- 
ptorum  verbi  Dei.  Nulla  est  autem  poena  horri- 
bilior,  quam  excaecatio  et  induratio  impiorum.  De 
hac  poena  hic  loquitur:  Quando  homines  non  vo- 
lunt  admittere  doctrinam,  puniuntur  caecitate.  Id 
vero  fit  in  petulanter  contemnentibus  verbum,  addo 
etiam  pertinaciter  oppugnantibus  veritatem.  Si  qui 
pcccant  infirmitate,  ii  patiuntur  se  erudiri,  et  cor- 
rigi,  et  emendantur.  Sed  qui  petulanter  conte- 
mnunt,  magis  magisque  obdurantur,  et  excaecantur, 
ut  insolentius  ac  superbius  contemnant  verbum, 
donec  prorsus  tradantur  in  sensum  reprobum.  Id 
significat  Christus  etiam  his  verbis:  A  non  habente 
auferetur  id,  quod  videtur  habere. 


De  dicto:  Auferetur  a  non  habentc. 

Quomodo  dicat  aliquis:  aufertur  aliquid  ei  qui 
non  habet?  Respondeo.  Loquitur  Dominus  de 
amissione  donorum,  item  occasionum.  Illi  qui  per- 
aeverant  in  contemptu  doctrinae,    vel    qui  agnitae 


veritatis  oppressionem  adiuvant,  desertiaDeo,  pu- 
niuntur  tanta  caecitate  et  ameniia,  ut  eliam  amit- 
tant  dona  naturalia,  id  est,  xQnrjQia  seu  communem 
sensum,  et  commune  iudiciuiu,  et  aiooydg  yvGixdg: 
ut  Cain,  cum  interficit  fratrem,  qui  non  habet,  id 
esi,  quia  extinguit  dona  spiritualia,  quae  debuisset 
exercere  et  retinere,  dese-tus  a  Deo  postea  puni- 
tur  caecitate,  et  amentia  hac,  ut  etiam  amittat  xqi- 
Ttjoia,  id  est,  naturale  iudicium  et  communem  sen- 
sum,  una  cum  naturali  erga  fratrem  benevolentia. 
Ita  pergit  ruere  in  acerbissimum  et  diabolicum  odium 
eius,  cui  avoQyrj  cpvGixr)  ipsum  prius  devinxerat:  At 
ne  quidem  cogitat,  secuturas  esse  poenas.  Sic  lu- 
das  excaecatur,  intrante  in  eum  Satana.  Fugiamus 
ergo  initia  furorum,  et  utamur  praesentibus  occa- 
sionibus,  quibus  nos  Deus  docet  in  verbo  suo,  et 
lapsos  ad  poenitentiam  revocat.  Discern^.mus  pec- 
cata  infinnitatis,  et  furores  Diabolicos ,  de  quibus 
dicitur:  Qui  facit  peccatam,  ex  Diabolo  est.  Co- 
gitemus  de  hoc  exemplo:  Quare  Diabolus  non  re- 
cipitur,  et  genus  humanum  lapsum,  a  Deo  recipi- 
tur?  Sic  arsrumentor. 

Deus  est  aequalis. 

Homo  et  Diabolus  aequaliter    lapsi   sunt:    Quia 

uterque  deficit  a  Deo. 
Ergo  Deus  debuit  utrosque  recipere. 

Maior  transeat.  Deus  revera  est  aequalis,  et 
quidem  aequalitate  Arithmetica.  Scd  respondeo  ad 
Minorem.  NegoMinorem.  Homo  et  Diabolus  non  sunt 
aequaliler  lapsi.  Homines  sunt  lapsi  ex  infirmitate 
et  sunt  decepti.  Diabolus  fuit  blaspheinus,  et  pec- 
cavit  peccato  superbiae.  Contempsit  filium  Dei  ex 
arrogantia,  et  perseverat  in  peccato  suo  au6  einem 
ftolti,  trot>,  vnb  tteracbtuin]. 

Sic  igitur  dico.  Sunt  et  manent  lapsus  et  in- 
firmitates  in  Ecclesia.  Sed  quando  pergit  aliquis 
in  peccato,  cum  manifesto  contemptu  vocis  divi- 
nae,  tum  committitur  Diauolicum  peccatum:  quale 
est  Cardinalium  et  Pontificum,  qui  tantum  de  di- 
gnitate  clamitant,  et  ex  contemptu  Epicuraeo  repu- 
gnant  religioni.  Non  volunt  audire  veritatem: 
Scientes  et  volentes  opprimunt  veritatem  et  perse- 
verant  in  oppressione  veritatis,  et  studio  quaerunt 
sophismata,  quibus  pingunt  errores  suos.  Est  iam 
editus  libellus  de  articulo  decreti  Tridentini,  in  quo 
anathema  pronuntiatur,  si  quis  dicat,  se  scire,  quod 
sit  in  gratia  Dei.  Autor  istius  libelli  dicit  aliquos 
fuisse  in  Synodo,  quibus  placuerit,  non  inseri 
istum  articuhim:  Etiam  sibi  visum  esse,  ne  insere- 
retur.  Sed  quia  iam  insertus  sit  articulus  iste, 
posse  excusari,  quia  in  bono  intellectu  possit  utrum- 
que  verum  esse:  et  quod  non  sit  dubitandum  de 
gratia  Dei,  et  quod  tamen  non  sciamus  nos  esse 
in  gratia.  Ego  ipse,  cum  primum  legi  articulum, 
cogitavi  istam  rimam  aliquos  captaturos  esse.  Nam 


413 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


414 


verba  articuli  sunt  (Anathema  sit,  qui  dicit  se  scire, 
quod  sit  in  gratia)  Isti  sophistae  jurgent  vocabulum 
scire.  Non  scio  me  habere  remissioncm  peccato- 
rum,  sicut  scio  ignem  calefacere:  sed  iide  hoc 
statuo.  Ita  ludunt  io  re  tanta  et  tam  seria,  faciunt 
fucum  toti  orbi  terrarum,  sunt  praestigiatores. 
Deinde  etsi  utcunque  concedunt,  non  esse  dubitan- 
dum:  tamen  dicunt,  non  posse  aliterfieri,  quam  ut 
dubitemus,  Quia  dubitatio  istaest  naturalis:  et  quia 
non  sentimus  in  nobis  fieri  insignes  motus,  et  no- 
vitas  inchoata  est  ianguida.  Atqui  non  debent  ani- 
mi  nostri  respicere  in  ea,  quae  fiunt  in  nobis,  sed 
primum  ac  principaliter  debemus  intueri  promissio- 
nem.  Cur  enim  credis  tibi  datam  esse  remissionem 
peccatorum?  Non  debes  cogitare:  Quia  sentio  in 
me  novas  qualitates:  Oportet  te  intueri  filium  Dei 
sedentem  ad  dextram  patris  et  interpellantem  pro 
te,  et  applicantem  tibi  meritum  suum,  Quando  hoc 
credis,  tunc  sequitur  consolatio:  Et  credens  scit  se 
credere,  inquit  Augustinus.  Sed  illi  sophistae  non 
sunt  recte  instituti.  Nec  volunt  intelligere  et  reti- 
nere  veritatem.  Ideo  accidit  eis,  quod  Christus 
dicit  ex  Esaia.  ut  videntes  non  videant,  et  audien- 
tes  non  audiant. 


De  dicto:  Habenti  dabitur. 

Contra  vero  dulcis  consolatio  est  indicto:  Vi- 
dete,  quomodo  audiatis,  Habenti  enim  dabitur.  Sunt 


autem  habentes,  qui  accipiunt,  qui  non  aspernan- 
tur  doctrinam,  qui  assentiuntur ,  non  repugnant 
Evangelio,  qui  habent  initia  poenitentiae,  et  cupiunt 
prohcere,  qui  procedunt  etiam  et  exercent  se  in  co- 
gitatione  doctrinae,  et  initiis  fidei  ac  obedientiae, 
qui  denique  serio  retinere  haec  initia  student.  Ta- 
les,  etiamsi  sint  infirmi,  Deus  recipit,  vult  eos  pro- 
vehere,  non  vult  aspernari  haec  initia,  sicut  alibi 
dicitur:  Linum  fumigans  non  extinguet:  Et  Pauius 
inquit  de  infirmis:  Deus  eos  recepit. 

Adiungatur  huc  parabola  de  negotiantibus, 
quae  interpretatur  hunc  locum,  Matth.  25.  ubi  ad- 
imitur  talentum  ei,  qui  defoderat  sub  terra,  caete- 
ris  praemia  promittuntur.  Discamus  igitur  exer- 
cenda  esse  dona  spiritualia,  quia  in  his  exercitiis 
crescunt,  ut  Paulus  dicit:  Qui  fideliter  serviunt, 
confirmantur  in  fide:  Et  Augustinus:  Dilectio  me- 
retur  incrementum  dilectionis.  Agnoscamus  no- 
stram  infirmitatem,  et  studeamus  proficere,  et  pe- 
tamus,  ut  adiuvemur  divinitus  et  statuamus  nos 
placere  Deo,  cum  gratis  recepti  per  filium,  habe- 
mus  initia,  infirmae  quidem  etlanguidae,  sedtamen 
verae  et  non  fucatae  fidei,  Non  simus  otiosi,  non 
securi,  non  contemnamus,  sed  audiamus  verbum, 
velimus  obedire,  retineamus  verbum,  quod  sine  cu- 
ra  et  sine  dimicatione  fieri  non  potest:  Petamus 
autem  auxilium:  Quia  tot  mandata,  tot  promissio- 
nes  extant,  quae  iubent  petere,  et  promittunt,  quod 
velit  nobis  Deus  dare  incrementa  donorum,  et  cu- 
mulare  in  nobis  dona  sua. 


POSTILLAE    MELANTHONIANAE 

PARS    II. 


HISTORIA  DE  ZACHAEO. 

Luc.    19. 

Ingressus  transibal  per  Hiericho,  et  ecce  vir  nomine 

Zachaeus,  etc. 

Ista  historia  coniuncta  est  cum  narratione  de 
caeco  sanato  ad  Hiericho.       Fuit    autem    hoc    iter 


Christi  postremum,  quod  Hierosolymam  rediit  ad 
passionem.  In  hoc  itinere  multa  miracula  facta 
sunt,  sicut  paulo  post  etiam  resuscitavit  Lazarum. 
Hiericho  distat  a  Hierosolymis  circiter  quinque 
miliaribus,  aut  certe  paulo  amplius  quatuor  milia- 
ribus.  A  lordane  distabat  Hiericho  duobus  miliari- 
bus.  De  quo  potestis  inspicere  tabulas  Palaesti- 
nae.  Consentaneum  est  autem,  magnam  multitudi- 
nem  effusam  esse  ex  oppido,  quae  voluit  videre 
Christum:  alii  odio,  alii  curiositate,  alii  studio  pie- 


415 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


41b* 


tatis.  Ita  Zachaeus  etiam  exivit,  qui  nominatur  in 
textu  aQxtztXcovTjg,  princeps  publicanorum,  id  est, 
mnus  ex  praecipuis  publicanis. 


Qui    fuerunt   Publicani,   seu  TsAwvttt'?     Et 
unde  est  hoc  nomen? 

Nos  vocamus  Zolner.  Quae  vox  Germanica 
est,  a  Graeco  itXcovqg.  Id  vero  vocabulum  factum 
est  a  TiXog,  vectigal,  Zoll,  et  ovovfiai,,  emo.  TtXolvyg 
significat  emptorem  vectigalium. 

Publicani  dicuntur,  quia  administraverunt  bona 
publica. 


Quae    est     differentia    inter    haec     duo, 
(poQog  xal  TsXog? 

In  Paulo  utrumque  habetis  Rom.  13.  rtp  tov 
tpoQov,  (poQov.  toJ  to  TiXog,  TiXog.  Cui  tributum  de- 
betur,  ei  date  tributum,  cui  vectigal,  ei  date  vectigal 
Reditus  imperiorum  sunt  duplices,  yxoQog  et  TiXog. 
OoQog  est  tributum  certum,  quod  ex  rebus  immobi- 
libus  penditur,  ex  agris,  praediis,  domibus :  TiXog  est 
vectigal,  quod  datur  de  rebus  quae  invehuntur, 
seu  de  rebus  mobilibus,  seu  de  mercibus.  Talia 
oportet  dari  Magistratui,  ut  praestetur  subditis  de- 
fensio,  et  negotiantibus  praestetur  salvus  condu- 
ctus:  Dass  man  schutz  vnd  gleith  halle,  vnd  die 
Leuth  handlen  vnd  wandlen  konnen.  Sed  repacitas 
vel  fiovlifjbCa  augent  ista  cum  onere  subditorum  et 
peregrinantium. 

BovhfiCa  est  fames  canina,  wolffshunger,  dass 
einer  viel  frisset  vnd  hilfft  ihn  doch  nichts,  quando 
multa  vorantur,  et  absurnuntur,  ut  nunc  fit  in  im- 
periis.  Nihil  satis  est ;  omnia  pereunt.  et  rapiuntur 
subiade  alia,  et  perduntur. 

Fuit  consuetudo  veterum  regum  et  principum 
et  potentum  civitatum,  pro  certa  pecunia  elocare 
praefecturas,  quaesturas,  reditus  anuuos.  Man  hat 
den  praefectis  ein  Ampt  eyngethan,  auff  einen  be- 
scheidt,  dass  sic  haben  mussen  darvon  etwas  geben 
iehrlirh;  sicut  Veneti  adhuc  faciunt  in  suo  territo- 
rio.  Commendantur  civitates  alicui  ad  certam  pen- 
sioncm,  praestandam  Seiiatui  Veneto.  Si  quid  su- 
perest,  id  sibi  reservant  isti  praefecti. 

Tales  fuerunt  tbIwv-i,  in  imperio Romano.  Ha- 
bebant   conducla    vectigalia :    item  praedia  imperii. 


Sie  hatten  die  Zoll  und  Zehenden,  und  Landguter, 
die  Empter,  die  Vogteyen  innen,  vmb  ein  genandt 
geldt. 


Unde  est  Germanica  ista  vox   Vogtey? 

Feudum,  et  Vogtey  sunt  eadem  vocabula.  Ve- 
niunt  ab  antiquo  Germanico,  quo  adhuc  utuntur 
Saxones,  Fuden,  seu,  Voeden,  id  est,  pascere.  Et 
inde  est  nomen  Voytt,  id  est,  pastor,  qui  praeest 
rei  pecuariae  seu  praedio.  Feudum  dixerunt,  sicut 
nos  dicimus  praedium. 

Apud  nos  sunt,  qui  nominantur  Schbsser,  quae- 
stores.  Sed  hi  curant  simul  iudicia.  Publicani  non 
habuerunt  administrationem  iuris,  non  fuerunt  iudi- 
ces,  sicut  quaestores  nostri:  tantum  administrave- 
runt  Oeconomica.  Pendebant  fisco  Romano  certam 
pensionem.  Et  hoc  Reipublicae  proderat.  Quoties 
opus  erat  magna  pecunia,  ea  petebatur  a  Publica- 
nis:  quia  peaes  illos  tunc  fuit  parata  et  prompta 
pecunia.  Semper  in  mundo  sunt  aliqui,  qui  sunt 
in  possessione  et  tractatione  pecuniae  ut  hodie 
sunt  Fuggari,  Welseri,  Bomgartneri,  qui  in  prom- 
ptu  habent  pecuniam:  haben  das  geldt  in  henden 
per  totam  Europam.  Hi  possunt  subito  plurimum 
pecuniae  conficere. 

Cum  Carolus  V.  lmperator  fecisset  pacem  cum 
rege  Gallico :  et  convenisset  inler  eos,  ut  solveret 
rex  Imperatori  duodecim  tonnas  auri,  illae  duae 
societates  Fuggari,  H  Welseri  promiserunt  Impe- 
ratori,  se  daturos  illas  12  tonnas  auri,  duobus  ter- 
minis,  seu  duabus  vicibus,  singulis  vicibus  sex  ton- 
nas.  Sic  cum  olim  Imperio  Romano  opus  fuit  ma- 
gna  aliqua  summa  pecuniae,  publicani  illi  potuerunt 
statun  pendere.  Habuerunt  in  potestate  sua  pecu- 
niam :  Sie  wusten,  wo  sie  es  nemmen  und  legen  sol- 
ten:  sciebant,  unde  expenderent,  et  quomodo  cum 
lucro  suo  reciperent. 

Saepe  fuerunt  valde  acerbi  publicani,  et  pluri- 
mum  gravarunt  populum.  Quaerebant  lucrum  suum 
ex  provinciis,  et  erant  oneri  toti  orbi  terrarum, 
Europae,  Asiae,  Aphricae.  In  legibus  malta  sunt 
constituta  de  publicanis.  Procurator  Bruti  coegit 
Salaminios  dare  quater  centesimas.  Publicani  plae- 
rumque  gravabantur  magnis  pensionibus.  Man  hat 
sie  offt  hardt  belegt.  Ideo  ipsi  quoque  durius  tra- 
ctabant  homines:  Sie  haben  die  Leuth  widerumb 
hart  geschunden.  Saepe  cum  nimis  fuerunt  onerati, 
sunt  questi,  se  nimium  gravari,  et  petierunt  laxa- 
tiones :  sicut  Cicero  laxavit  illas  pensiones  publica- 
norum.  Quod  auxit  Ciceroni  favorem  populi,  et 
ipse  sibi  adiunxit  hac  ratione  publicanos.  Pro  Plan- 
cio  inquit  Cicero:  Flos  equitum  Romanorum,  orna- 
mentum  civitalis,  firmamentum  Reipublicae,  publica- 


417 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


418 


norurn  ordine  continetur.  Lt  ad  Q.  Fratrem  scri- 
bit:  Itate  in  provinciis  versari,  ut  et  publicanis  sa- 
tisfacias,  praesertim  publicis  (id  est,  vectigalibus) 
male  redemptis,  et  socws  perire  non  sinas ,  divinae 
cuiusdam  virtutis  esse  videtur. 

Plaerumque  equites  Romani  fuerunt  publicani, 
et  habuerunt  suos  ministros  in  provinciis.  llli  mi- 
nistri  etiam  quaerebant  sua  commoda.  Deglutie- 
bant  subditos,  exhauriebant  sanguineia  miserorum 
hominum. 

Est  antiquum  dictum  Aristophanis  lafxiui  Xa- 
fiCai :  rapax.  Credo  fuisse  Ethnicum,  quaiuquam 
etiam  Iudaei  fuerunt  publicani,  aut  certe  ministri 
publicanorum.  Cum  audiret  Christum  praelerire, 
qui  solebat  proficisci  coiiiitante  magna  turba,  ip.se, 
quia  parvae  staturae  erat,  ascendit  in  arborem,  ut 
possit  supra  populuni  consistens,  conspicere  Chri- 
sfum  venientem.  Illam  arborem  nominat  Evange- 
lista  Gvxo/Lioyaiav,  quae  est  Syeomorus. 

Sunt  autem  discernenda  vocabula:  Sycomorus, 
Ficus,  Morus,  Caprificus.  Sycomorus  non  est  ca- 
prificus,  ut  aliqui  interpretantur.  Nam  caprificus 
penultima  producta,  est  ex  silvestrium  ficuum  ge- 
nere,  ein  wilder  feigebaum.  Profert  ficus  prorsus 
non  maturescentes,  quae  habent  similitudinem  cum 
grossis:  sed  non  sunt  esui,  daugen  nicht  %u  essen. 
Graeci  caprificum  vocant  iotvsov,  ut  est  apud  Plu- 
tarchum  in  CamiJlo  :  iov  igivecv  xanqUpixov  cvofxuX^ovai: 
silveslrem  ficum  caprificum  cppellant.  Fructus  au- 
tem  caprifici  nominatur  qui  Graecis  igweov.  Inde 
cst  verbum  igwia  et  iqiraQw,  quod  scriptores  rei 
rusticae  nominant  caprificari.  Nam  arbores  fici, 
inquiunt,  eaprificamlae  sunt:  id  est,  gvossi  ex  fico 
suspendendi  sunt  circa  solstitium.  Id  (it  proptei  ea, 
ne  fructus  propinquae  ficus  ante  maturitatem  deci- 
dant,  quia,  etsi  ipsi  fructus  caprifici  nunquam  ma- 
turescunt,  tamen,  quod  ipsa  caprificus  non  habet, 
aliis  tribuit,  ut  ait  Plinius. 

Morus  non  habet  ncmen  a  (jaSqog,  stultus,  sic- 
ut  aliqui  dieunt  per  antiphrasin  sic  nominari,  quasi 
dicas,  minime  stulta  arbor;  quia  non  nisi  cxacto 
frigore  germinet:  sed  nomen  est  a  fioqia.  Sic  enim 
Graeci  vocant  hanc  arborem.  Morum,  est  fructus 
mori  arboris,  Maulbeer  est  res  ulilis  in  medica- 
tione. 

Ficum  Graeci  vocant  avxrjv  et  avxov  pro  fructu 
et  arbore.  Proprie  tamen  avxov  significat  ficum 
maturam,  seu  dulcem.  olw&og  significat  grossum, 
id  est,  primum  fructum  fici. 

Sycomorus  est  quiddam  medium  inter  ficum  et 
morum :  ist  nicht  gar  tvie  ein  feigenbaum,  auch  nich 
gar  wie  ein  muulbeerbaum.  Plinius  nominat  ficum 
Aegyptiam.  Apud  Dioscoridem  est  utraque  appel- 
latio,  Sycomorus  et  Sycaminus.  Celsus  inverso  or- 
dine  vocat  pvqoavxov.  Fuit  arbor  propria  Iudaeac, 
gignens   fructum    medium  inter    ficum    et   morum. 

BELASTH.OPKR.  VOL.  XXIV. 


Aegyptus  est  vicina  ludaeae:  et  scriptores  etiam 
Iudaeos  nominant  Aegyptio*.  Non  maturescit  au- 
tem  fructus,  nLi  prius  scalpatur  ferro  et  oleo.  Es 
toird  nicht  reiff,  man  nmss  es  zuvor  auffhratzen,  und 
ble  darein  giessen.  Arbor  parit  una  aestate  saepius, 
et  fruct  is  est  utilis  pecudibus  et  hominibus.  Deus 
valde  multas  opes  dedit  isti  exiguo  angulo,  ut 
maior  multitudo  ibi  ali  posset  pecudum  et  hominum. 

lpsa  etiam  arbor  habet  hanc  mirabilem  pro- 
prietatem,  ut  lignum  in  aquam  iniectum  statirn  mer- 
gatur,  cum  caetera  ligna  supernatent  aquis  :  postea 
paulatim  siccessit,  et  enatat.  Non  putrefit  in  aqua 
ut  alia  ligna.  Fructus  non  modo  in  cibis,  sed 
etiam  in  medicationibus  usurpatus  fuit.  Et  scribit 
Athenaeus,  fructum  Sycomori  cum  oleo  rosaceo  in- 
positum  anticardio,  seu  orificio  ventriculi,  mederi 
febribus. 

Iam  cogitate  de  pictura,  seu  imagine,  profecto 
adinirabili,  quam  existinio  in  Sycomorea  propositam 
esse.  Nam  in  multis  partibus  nafurae  reruni  lucent 
signa  sapientiae  divinae.  Apud  Salomonem  inquit 
Sapientia,  quae  est  filius  Dei:  Ludo  in  orbe  terra- 
rum.  Tales  ludi  sunt  mirabiles  imagines  sapien- 
tiae  divinae  iu  multis  lebus.  Est  igitur  Sycomorea 
imago  istius  populi,  qui  tunc  erat  Ecclesia  Dei, 
quia  fuit  arbor  istius  loci  propria:  etsi  in  genere 
quoque  ad  Ecdesiam  ubicunque  locorum  imago 
accommodari  potest.  Arbor  igitur  ista  admodum 
est  foecunda:  gignit  fructus  copiosos. 

Sic  populus .  iste  fuit  foecundus,  potens,  habuit 
regnum:  sed  fuit  populus  legis.  Oportuit  eum  regi 
disciplina.  Lex  autem,  et  politia  tum  demum  est 
utilis  et  salutaris,  quando  adiungitur  Evangelium: 
id  significatur  per  oleum,  quod  oportet  infundi  fru- 
ctui  Sycomori.  Quod  autem  scalpi  etiam  et  secari 
fructum  oportebat,  ut  maturesceret ;  significat  Deum 
subinde  istum  populam  scalpsisse  multis  calamita- 
tibus,  ut  revocaret  eum  ad  poenitentiam.  Et  haec 
ipsa  poenitentia  tum  fuit  vera  et  salutaris,  quando 
accessit  oleum,  id  est,  consolatio  ex  promissioni- 
bus  Evangelii.  Fuerunt  in  isto  populo  semper 
multi  sancti,  tamquam  fructus  copiosi.  Sed  ut  fru- 
ctus  Sycamini  non  maturescunt  sine  sectione  et 
oleo:  ita  Deus  et  lege,  et  crebris  castigationibus 
scalpsit  suos  illos  sanctos,  et  erexit  divina  consola- 
tione.  Scalpebantur  seu  secabantur  Israelitae,  quo- 
ties  terrebantur  voce  legis,  quoties  vexabantur  ab 
hostibus,  Palaestinis,  Assyriis,  Chaldaeis.  Sed 
Deus  infundebat  oleum;  restituebat  et  sanabat  eos, 
missis  bonis  ducibus,  ut  Samuele,  Davide,  Iosa- 
phat,  Elia,  Daniele:  et  intus  sustentabat  in  terrori- 
bus  couscientiae,  aut  in  calamitate  constitutos,  pro- 
missione  gratiae  de  Chiisto,  et  efficacia  Spiritus 
Sancti. 

Si  vultis  ad  Ecclesiam  in  genere  transferre: 
Sycomorus  significat  generaliter   coetum   illum,    in 

27 


41!* 


PHIL.  iMEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


420 


quo  est  ininisterium  vocis  divinae.  Hic  coetus,  id 
est,  Eeclesia,  est  ioecunda  ;  saepe  parit,  sunt  sem- 
per  aliqua  vera  et  pia  memhra  Ecclesiae.  Sed  ita 
parit:  oportet  scalpi  prius  ferro,  fct  infundi  oleum: 
id  est,  oportet  doceri  legem  et  Evangelium.  Sunt 
autem  legis  conciones  reales  calamitates.  His  ex- 
ercet  Deus  Ecclesiam,  quae  universaliter  magis  est 
subiecta  aerumnis,  quam  aliae  gentes:  quia,  cum 
mundus  contemnat  peccatum,  et  iudicium  Dei,  et 
indulgeat  sibi  ipsi;  vultDeus,  Ecclesiam  agnoscere 
iram  suam;  castigat  eam,  ne  videatur  sibi  innocens, 
et  cohercet  in  ea  securitatem,  et  excitat  atque 
acuit  poenitentiam.  Et  tamen  in  hac  ipsa  castiga- 
tione  affundit  oleum,  id  est,  consolatur  eam. 

Est  et  hoc  considerandurn  in  ista  imaginel:  li- 
gnum  Sycamini  primum  mergitur  in  aqua,  postea 
enatat  rursus:  Sic  Ecclesia  mergltur  in  multas  et 
magnas  difficultates,  ut  videatur  oppressa;  sed  ite- 
rum  emergit.  Non  putrescit,  non  deletur,  etiamsi 
multis  modis  vexatur  et  affligitur.  Simus  contenti 
hac  simplici  interpretatione,  Quia  aquae  usitate  si- 
gnificant  tribulationem. 

Praeterea  etiam  hoc  est  pulchrum  cogitatu : 
Fructus  Sycamini  cum  oleo  rosaceo  medetur  febri- 
bus,  id  est,  lex  valet  cum  Evangelio:  Lex  est  bo- 
na  cum  fide:  opera  legis,  item  disciplina  sunt  bona 
cum  fide. 

Etiam  prophetae  luserunt  hac  imagine.  Amos 
inquit :  Non  eram  propheta ,  neque  filius  prophetae, 
sed  armentarius ,  vellicans  seu  scalpens  sycaminos : 
quasi  dicat:  Hoc  est  meum  officium:  debeo  vos 
scalpere,  et  castigare  praedicatione  legis,  sicutdu- 
riter  castigat  Amos,  adeo  ut  Amasias  illi  mandet, 
ut  discedat  ex  regione.  Graecus  interpres  eodem 
verbo  usus  est,  qiio  Theophrastus  et  Dioscorides : 
xvCtfiav  cvxafiCva.  Nam  sic  et  Theophrastus  inquit 
lib.  4~  de  plant.  cap.  2.  xal  nimnv  ov  dvvaiai,  d 
fii)  inixvCadei.  dXX'  txovTe$  ovvXaS  ^l^1Qa?  inixvC^ovaiv. 
Et  Dioscorides :  firjSe  Tctn  aivofizvov  oC%a  xov  inixvi,- 
Gitrjvat  ovv^  rj  Gidijocp. 

Transferamus  iam  etiam  ad  imaginem  schola- 
rum.  Schola  debet  gignere  fructus,  educare  iuven- 
tutem,  praeparare  ingenia  ad  utilitatem  Ecclesiae 
et  Reipublicae.  Id  vero  fit,  scalpendo,  seu  casti- 
gando,  et  infundendo  oleo,  tradendo  bonam  et  sa- 
lutarem  doctrinam.  Scholae  sunl  coetus  docen- 
tium  et  discentium.  In  his  oportet  esse  disciplinam 
et  doctrinam.  Si  praeeeptor  vellet  tantum  casti- 
gare,  et  non  docere  utilia,  non  esset  idoneus  prae- 
ceptor.  Utrumque  oportet  coniungi  et  scholasticos 
oportet  etiam  utrumque  admittere. 

His  diebus  examinavi  quendam,  et  comperi 
tantam  inscitiam,  ut  non  mirum  sit,  si  propter  hanc 
solam  negligentiam  vcniant  magnae  poenae.  Quam 
turpe  est,  si  quaeratur  ex  adolescente  14  aut  15 
annorunt,  qui  versatus  est  iu  Scholis  :    Esne    Chri- 


stianus  ?  et  ille  respondeat :  Sum.  Deinde  vero  ul- 
terius  rogatus:  Unde  scis,  qnod  sis  Christianus?  et 
ille  nihil  sciat,  quod  respondere  possit.  Item  si  in- 
terrogetur:  Esne  Turcu?  Non  suin.  Quare?  Tum 
nihil  amplius  scit,  quod  respondeat.  Annon  pueri 
etiam  balbutientes,  scire  deberent  sic  respondendum 
esse:  Qida  sum  baptizatus,  et  credo  omnes  articulos 
fidei  ? 

Alium  etiam  nuper  interrogavi,  qui  fuit  quin- 
quennium  in  Academia,  de  discrimine  legis  et  Evan- 
gelii.  Nihil  scivit.  Niiiil  respondere  potuit.  Talis 
negligentia  affectata  punienda  erat,  non  tantum  in 
istis  adolescentibus,  sed  etiam  in  parentibus.  Sa- 
lomon  inquit :  Filium,  quem  diligit  pater,  castigat. 
Et  Paulus  praecipit,  Ut  parentes  educent  liberos  in 
doctrina  et  disciplina  Domini.  Sed  quia  hoc  non 
fit  per  homines,  Deus  tandem  castigabit  istam  ne- 
gligentiam  parentum  et  liberorum. 

Sed  redeo  ad  historiam  Zachaei.  Is  ascendit 
arborem:  sicut  in  Sycomoro.  Fuit  antea  vel  Ethni- 
cus,  vel  certe  prophanus,  conversatus  est  cum 
Romanis,  secutus  est  eorum  coniunctionem,  coluit 
cum  eis  amicitiam.  Nec  mores  et  vita  eius  fuit  alia 
quam  Ethnicorum.  Nunc  vero,  ut  convertatur,  ad- 
iungit  se  isto  pQpulo,  ubi  sonat  doctrina  legis ,  ubi 
ex  Prophetis  discuntur  promissiones. 

Ita  et  nos  stamus  in  Sycomoro,  cum  accedi- 
mus  ad  illum  coetum,  ubi  est  ministerium.  Sic 
convertuntur  gentes,  sic  perveniunt  ad  agnitionem 
Christi,  cum  accedunt  ad  Sycomorum,  audiunt  vo- 
cem  ministerii:  sinunt  se  argui  lege,  et  eriguntur 
consolatione  Evangelii.  Nam  sine  Evangelio  non 
fit  vocatio  ad  salutem.  Oportet  omnes  salvandos 
audire  doctrinam  in  templis,  scholis :  sicut  dicitur : 
Fides  ex  auditu  est.  Ideo  oportet  nos  consociari 
cum  Ecclesia,  quae  est  coetus  vocatorum,  et  in 
hoc  coetu  oportet  nos  discere  Evangelium  et  ut 
hoc  nobis  dulcescat;  oportet  nos  per  legem  adduci 
ad  agnitionem  et  sensum  peccatorurn  nostrorum. 
Quod  cum  fit,  ardentius  expetitur  consolatio.  Et 
sic  gignuntur  fructus,  id  est,  opera  Deo  grata,  et 
nobis  salutaria. 

Talia  debetis  cogitare,  ut  agnoscatis  Deum 
voluisse  inulta  signa  suae  sapientiae  ostendere  in 
rebus  significantibus  aliquid  in  natura.  Non  sitis 
tam  barbari,  et  agrestes,  ut  nihil  curetis  eruditionem. 

Videamus  igitur  et  caetera  vocabula,  in  hoc 
textu,  in  quibus  est  aliquid  eruditae  Grammaticae. 

Si  quem  defraudavi,  inquit  Zachaeus,  reddam 
quadruplum.  In  Graeco  est  icvxoyxxvrrjaa ,  id  est,  si 
quem  per  calumniam  oppressi.  Graeci  habent  aliud 
verbum,  vocyi&w,  quod  etiam  significat  defraudare. 
Paulus  eo  verbo  utitur.  Est  autem  voapt&tv  pro- 
prie,  aliquid  de  alieno  ad  sese  attrahere:  quasi  di- 
*as:  seiungere  sibi  aliquid  ab  aliis,  seiunetum  il- 
lud  ad  se  trahei  e :  aliquid  amplius   sibi   attribuere.. 


421 


POSTILLA  MELANTHOJNIANA. 


422 


non  habita  ratione  acqualitatis,  Yortheil  smhen.  Sed 
verbum  cvxoyavitTv,  habet  aliam  originem,  et  plura 
alia  complectitur,  quam  illa  7tXeovexj/jfiaia  et  furta. 


Unde  ergo  est  factum  ? 

A  nomine  cvxoyaviqg.  Sycophanta  autem  dicitur 
a  cvxov,  id  est,  ficus,  et  cpatvw,  ostendo,  q.  d.  mon- 
strator  ticuum.  Erant  Sycophantae  custodes  hor- 
torum,  custodes  ficuum,  et  simul  indices  furum.  Et 
quia  isti  saepe  falso  accusabant  homines,  defere- 
bant  eos  de  rebus  parvis,  abiit  ista  vox  in  abusum, 
ut  usurparefur  'n  genere  pro  eo,  qui  falso  et  per 
fraudem  accusat  alios,  ut  ei  quoquomodo  facessat 
negotium. 

Est  igitur  GvxoyavieTv,  proprie  accusare  aliquem, 
quod  sit  furatus  ficus;  sed  quia  hoc  saepe  fiebat 
fraude,  postea  coeptum  est  usurpari  pro  dtafldXXew, 
calumniari,  et  cvxocpavreia  pro  diafioXtj. 


Unde  dicitur  Calumniator? 

A  xaXem,  id  est,  a  vocando  in  ius.  Calumnia- 
tor  est,  qui  vocat  aliquem  in  iudicium  petulanter, 
sine  causa,  Ut  Ziba  calumniatur  suum  herum  : 
David  d^ceptus,  ut  saepe  etiam  boni  et  sapientes 
decipiuntur  calumnia,  tribuit  ei  bona  heri  sui.  Sic 
in  Belgio  sunt  quadruplatores ,  qui  accusaitt  hunc 
aut  illum.  Dicunt  esse  Lutheranos,  ut  excutiant 
eos  ex  bonis,  et  ad  se  transferant  illorum  partem 
aliquam.  Aliqui  deducunt  calumniae  vocem  dnb 
xov  xaXbv  (xhovv,  id  est,  ab  imminuendo,  seu  depra- 
vando  hoc,  quod  bonum  est  per  se.  Inde  calu- 
mniator  est,  ein  verkehrer,  verleumbder. 

Diabolus  habet  nomen  a  calumniando,  quia 
calumniatur  Deum,  et  verbum  Dei,  afFert  conupte- 
las  fucosas,  et  delectatur  calumniis  in  toto  genere 
humano.  Accendit  inter  homines  calumnias,  et  ex 
calumniis  bella,  homicidia,  dissipationes.  Statim 
in  Paradiso  calumniatur  Deum.  No?i  moriemini,  in- 
quit,  sed.  Deus  invidet  vobis  istum  cibum. 

Apud  Salomonem  dicitur  de  calumnia :  quod  con- 
turbet  sapientem,  et  frangat  robur  cordis  eius.  Multi 
magni  viri  per  calumniam  horribiliter  opprimuntur: 
ac  multo  deterior  est  calumniator,  quam  qui  manu 
occidit.  Omnis  calumnia  est  sophistica;  et  econtra, 
sophistica  in  magnis  rebus  est  calumnia. 

Dicam  vobis  exemplum,  non  ut  quemquam 
contumelia  afficiam,  sed  ut  declarem,  quid  sit  ca- 
lumnia  et  sycophantia.  Ceperat  in  oppido  Sponda 
quidam  pauper  homo  leporem,  in  horto  suo  casu 
depraehensum :   ea  res  delata  est  ad  aulam.     Aula 


scripsit  ad  senatum  oppidi,  ut  ille  puniretur,  quia 
prohibitum  esset  venari  lepores.  Senatus  illum 
coniecit  in  carcerem  per  octo  dies.  Postea  dimi- 
sit  eum.  Putarunt  satis  esse  castigatum:  sed  non 
intellexit  senatus,  quid  ageretur.  Ille  miser  homo 
non  erat  instructus  facultatibus:  non  poterat  sol- 
vere  aliquid  pecuniae.  Hoc  igitur  agebatur  per 
ministros  aulicos,  ut  senatus  solveret  mulctam. 
Quare  cum  senatus  scripsisset,  illum  punitum  esse 
carcere,  arte  quaesitus  est  praetextus,  ut  mulcta 
derivaretur  in  senatum.  Is  coactus  est  aulae  du- 
centos  florenos  solvere,  quia  istum  non  satis  puni- 
vissent.  Tales  fraudes  artificiose  excogitatae  spe- 
cie  iuris  sunt  calumniae  et  sycophantiae. 

Zachaeus  tribuit  sibi  hoc  verbum:  Si.  quem  per 
calumniam  oppressi;  vel,  si  egi  fraude,  Sycophan- 
tarum  more.  Qui  non  vult  manifeste  furari,  illum 
oportet  furari  cum  Gvxocpavitia,  cum  quodam  prae- 
textu.  Tales,  qui  cum  praetextu  aliquid  aliis  eri- 
piunt,  recte  nominantur  iSycophantae ,  per  Cate- 
chresin  vocabuli,  sicut  videtis  pulchrum  et  honestum 
illud  nomen,  interesse,  transferri  ad  praetextum 
usurarum. 

Publicani  multos  praetextus  habebant  ad  ho- 
mines  emungendos  pecunia.  Quam  saepe  hodie 
fit,  ut  principes  praetextu  belli  contra  Turcas  a 
subditis  exigant  pecuniam?  Est  honestissima  cau- 
sa  conferre  pecuniam  ad  defensionem,  ut  resista- 
tur  hosti:  sed  nonnunquam  est  praetextus  saltem 
exactionum.  Sic  publicani  norant  insidiari  pecu- 
niae  aliorum,  et  solebant  fingere  praetextus.  Ra- 
puerunt  aliorum  bona  ad  se  cum  praetextu. 

Unde  est,  quod  dicit  Zachaeus:  Reddo  quo 
drupluml  Fuit  antiqua  consuetudo  multarum  gen- 
tium,  quod  furta  facta  sine  violentia,  puniebantur 
qaadruplo.  Si  quis  sine  vi  commiserat  furtum 
simplex,  non  puniebatur  capitali  poena,  sed  re- 
stitutione  quadrupli. 


Quomodo  nominantur  diversae  species 

furum? 

Apud  Graecos  xXinTt^g  est  in  genere  Fur,  prae- 
sertim  qui  sine  violentia  aufert  rem  alterius:  sed 
alii  dicuntur  Grassatores,  qui  cum  violentia  ra- 
piunt  res  alienas.  Horum  tres  sunt  appellationes 
in  lingua  Graeca:  1)  ImnoSvTai  sunt,  qui  vesperi 
aut  noctu  vagantur  in  plateis,  et  detrahunt  aliis 
vestes.  2)  xoix^ovyov,  sunt  perfossores  parietum. 
3)  "kjigiai,  id  est,  qui  latrocinium  exercent,  seu 
praedantur  in  viis  publicis.  Hi  gradus  furuir.  pu- 
niebantur  poenis  capitalibus,  quia  iudicabatur,  in 
talibus    esse   animum    homicidialem.      Recens   lex 

27» 


423 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


424 


hormu  temporum  omnes  fures  capitali  supplicio 
afficil.  Haec  severitas  habet  rationem  in  his  bar- 
baris  nationibus,  ubi  plaerique  fures  habent  ani- 
mum  lalronum  similem. 

Spartae  laudi  erat  ingeniose  furari  aliquid  sine 
vi,  ut  ille  Hispanus  Augustae  in  Comitiis  furaba- 
tur  equum.  Quidam  eques  Germanicus,  volens  in- 
gredi  in  domum  tonsoris,  alligaverat  equum  ad 
fores.  Hispanus  aliquis  videt  hoc:  obse;vat  eum, 
et  cum  animadverteret  neminem  adesse,  qui  custo- 
diret  equum,  solvit  equum  ct  abduxit,  ist  darmit 
darvon  geritten.  Eques  regressus  ex  aedibus  post 
dimidiam  horam,  circumspectat ,  nusquam  videt 
cquum.  Tandem  intelligit  ex  aliis,  Hispanum  quen- 
dam  conscendisse  equum,  et  discessisse.  Talia 
furta  nominantur  artificiosa  furta.  Sed  tamen  et 
haec  ipsa  pugnant  cum  lege  Dei.  Poenam  vero 
taJibus  lex  mitiorem  statuit.  Zachaeus,  quia  usu- 
rarius  erat,  vere  fuit  fur  coram  Deo.  Nam  quae 
proprie  usura  dicitur,  est  quiddam  furtivum. 


Loci  doctrinae  in  Historia  Zackaei. 

Haec  de  vocabulis  sint  dicta.  Nunc  venimus 
ad  doctrinam  historiae.  Quae  est  exemplum  gra- 
tuitae  vocationis,  et  poenitentiae  seu  conversionis 
ad  Deum.  Huius  parles  omnes  integre  continentur 
in  hoc  exemplo,  et  simul  ostenditur  ordo,  quomodo 
illa  fiat. 

Primum  praecedit  vocatio  per  verbum.  Au- 
divit  Zachaeus  antea  aliquid  de  Christo;  nunc 
Christus  praeteriens  ad  eum  suspicit,  et  alloquitur 
eum.  Sic  initium  est  a  Deo  miserente  et  vocante 
universaliter  in  omni  conversione.  Christus  iubet 
eum  descendere,  et  promittit  se  hodie  mansurum 
esse  in  domo  eius.  Haec  vox  ferit  aures  Zachaei. 
Inde  existunt  in  eo  initia  contritionis  el  fidei.  Haec 
enim  miscentur;  Descendit  festinans,  et  excipit 
Christum  cum  gaudio:  agnoscit  se  peccatorem,  et 
habet  bonum  propositum  reddendi  cum  foenore, 
quod  iniustis  modis  acquisiverat,  sive  circumven- 
tione,  sive  expilatione,  sub  specie  aliqua  iuris. 
Audit  postea  absolutionem  a  Christo:  Hodie  salus 
huic  domui  /acta  est.  Et  addit  Christus  lianc  me- 
morabilem  sententiam,  quae  est  generalis,  ad  omnes 
pertinens,  qui  agunt  poenitentiam:  Venit  filius  ho- 
minis  quaerere,  et  salvum  facere,  quod  perierat. 

Haec  est  doctrina  Evangelii  propria,  quod 
homo  recipiatur  in  gratiam  a  Deo  per  misericor- 
diam  promissam  propter  Christum,  gratis,  non 
propter  nostra  merita;  et  quod  hoc  oporteat  fide 
accipi,  et  quod  in  hac  fide  Deus  sit  invocandus. 

Non  aifert  hic  aQxttekwvijg  aliquid  suorum  me- 
ritorum.     Ipse   confitetur   sua    peccata.     Et  qui  vi- 


dent  Christum  ingredientem  in  domum  Zachaei, 
propterea  murmurant,  quod  apud  peccatorum  di- 
vertisset.  Veruin  Christus  docef.  hoc  pertinere  ad 
suum  officium,  ut  offerat  beneficia  sua,  remissio- 
nem  peccatorum,  gratiam,  et  vitam  aeternam  pec- 
catoribus  agentibus  poenitentiam. 

Hanc  consolationem  in  Evangelio  propositam 
discamus  et  aniplsctamur:  et  cogitemus  diligenter 
causas,  quare  necesse  sit  in  Ecclesia  retineri 
hanc  doctrinam  de  gratuita  remissione  et.  accepta- 
tione:  seu  de  exelusiva,  gratis:  item  sine  operibus, 
et,  non  nisi  ex  fide,  seu,  sola  fidc. 

Causae  autem  sunt  quatuor:  Prima  est,  ut 
tribuatur  debitus  honos  filio  Dei,  quod  per  ipsum 
remittantur  peccata,  et  quod  propter  eum  simus 
accepti  Deo,  et  pronuntiemur  iusti,  non  propter 
nostra  opera  vel  merita.  Ilic  est  summus  honos 
filii  Dei,  quod  est  summus  sacerdos,  et  quod  per 
istum  sacerdotem  Deus  recipit  genus  humanum. 

Secunda  causa  est,  ut  conscientia  teneat  fir- 
mam,  ratam,  fixam  et  certam  consolationem,  vide- 
licet  ut  sine  dubitatione  statuere  possimus,  quod 
Deus  iam  sit  nobis  propitius,  donata  remissione 
peccatorum:  ac  vere  velit  accipere  nostras  preces, 
et  dare  vitam  aeternam  credentibus.  Monachi  fin- 
xerunt,  quod  homo  habeat  remissionem  peccato- 
rum,  et  quod  sit  iustus,  quando  habeat  sufficientia 
merita:  sed  quia  hoc  nunquam  fit,  ut  habeamus 
satis  meritorum,  iubent  dubitare.  Haec  sunt  plane 
Edmica. 

Ut  autem  consolatio  sit  certa,  ut  beneficium 
filii  Dei  nobis  sit  firmum  et  immotum:  oportet 
hanc  veram  sententiam  teneri,  quod  haheamus  gra- 
tis  propter  filium  Dei  remissionem  peccatorum,  non 
propter  nostram  dignitatem,  aut  propter  ulla  nostra 
merita:  et  hoc  beneficium  oportet  accipi  fide,  quia 
fides  est  correlativum  promissionis,  seu  beneficii, 
quod  in  promissione  nobis  offertur.  Non  rjuidem 
datur  remissio  proptcr  dignitatem  fidei,  sed  acci- 
pitur  tamen  fide,  quia  oportet  esse  aliquid,  quo 
fiat  applicatio  beneficii:  oportet  aliquid  esse,  quod 
faciat  discrimen  inter  Davidem  et  Saulem,  inter 
Petrum  et  ludam.  David  accipit  beneficium,  Saul 
non  accipit.  De  liac  causa  loquitur  Paulus  Rom.  4. 
Tdeo  ex  fide  gratis,  ut  sit  firma  promissio. 

Tertia  causa  est,  ut  possimus  Deum  vere 
invocare,  quia  cor  dubitans  fugit  Deum,  irascitur 
Deo.  non  invocat.  Necesse  est  igitur.  tenere  do- 
ctrinam,  quod  placeamus  et  exaudiamur  propter  fi- 
lium  Dei  gratis,  non  propter  nostram  dignitatem. 
Si  imaginandum  esset,  quod  propter  nostra  merita 
recipiamur,  et  exaudiamur,  esset  perpetua  in  no- 
bis  dubitatio.  Ideo  sciendum  est,  quod  per  Chri- 
stum  solum  nobis  sit  accedendum  ad  Deum  in 
omni    invocatione,    et    quod    propter    hunc    solum 


425 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


426 


exaudiamur,  sieut  inquit:  Quidquid  petieritis  pa- 
trem  in  Meo  nomine,  dabit  vobis. 

Quarta  causa  est,  ut  discrimen  legis  et  Evan- 
gelii  perspicue  conspiciutur.  Lex  etiam  diclt,  Deum 
misericordem  esse:  sed  ait,  iustis  et  dignis  esse 
misericordem.  Evangelium  vero  clamat  onines  in- 
iustos  et  indignos  esse,  et  promittit  omnibus,  agen- 
tibus  poeniteutiaui,  remissionem  peccatorum  gratis, 
propter  filium  Dei,  et  praecipit  hanc  fide  accipi: 
ut  Roman.  3  clare  dicitur:  Exclusa  est  gloriatio 
per  legem  fidei.  Arbitramur  igitur  hominem  iustifi- 
cari,  sine  operibus  legis,  per  fidem. 

Haec  est  principalis  consolatio,  quae  hic  etiam 
proposita  est:  quia,  ut  dixi,  vocatur  et  recipitur 
Zaehaeus,  qui  non  habet  uilam  praerogativam  me- 
ritorum,  sed  affert  magna  et  multa  peccata:  et 
Christus  defendens  suuin  factum,  quo  hominem 
hunc  iniustum,  exigentem  vectigalia  supra  leges, 
habentem  iniusta  aucupia  quaesius,  in  gratiam  re- 
cipiat,  addit  hoc  Epiphonema,  quo  declarat  offi- 
cium  suum,  quod  revelatur  in  solo  Evangelio:  Fi- 
lius  hominia  venit  quaerere  et  safvare  quod  perierat. 
Quod  intelligatur,  sicut  alibi  dicitur:  Sams  non 
est  opus  medico:  Ego  veni  peccatores  cocare  ad 
poenitentiam.  Itetn:  Fidelis  sermo  est,  quod  lesus 
Christus  venit  in  mundum,  salvos  facere  peccatores. 
Sciamus  igitur  verissimum  esse,  nos  recipi,  quam- 
quam  sumus  indigni,  et  recipi  nos  fide  propter 
filium. 

Consideremus  autem  in  Zachaei  exemplo  signa 
et  motus  verae  poenitentiae.  Dixi  ai.tea  de  typo: 
quod  vocatus  sit  Zachaeus  stans  in  arbore'  Syco- 
moro.  Quo  significatur ,  vocatum  eum  esse  stan- 
tem  in  populo  legis,  ubi  sonat  doctrina,  ubi  pro- 
phetae  tradiderant  promissiones  de  Christo.  Hic 
audit  Christum  ipsum,  audit  vocem  Evangelii.  Nam 
sine  Evangelio  non  fit  vocatio  ad  salutem.  Hac 
voce  audi-ia,  inchoatur  in  eo  contritio,  et  accen- 
ditui  ficles.  Ipse  iussus  descendit,  et  sequitur  Chri- 
stum.  Confitetur  peccata  sua,  ct  amplectitur  vo- 
cationem  fide;  pron.lttit  emendationem,  et  confir- 
matur  in  eo  fides  hac  absolutione:  Hodie  facta 
est  salus  huic  domui;  quia  ipse  est  filius  Abrahae: 
id  est,  habiturus  est  benedictionem,  et  haeredi- 
tatem  vitae  aeternae  promissam  Abrahae  propter 
Messiam. 

Illi  motus  contritionis,  fidei,  obedientiae,  sunt 
motus  excitati  et  accensi  per  Spiritum  sanctum,  et 
quidem  per  verbum.  Sed  concurrit  voluntas  ipsius 
assentiens  verbo,  obtemperans  isti  voci,  mandans 
pedibus,  ut  sequantur  Christum  vocantem. 

Ita  oportet  nos  audire  Evangelium,  traditum 
per  Prophetas  et  Apostolos.  Oportet  nos  adiungere 
isti  coetui,  ubi  sonat  vere  vox  Evangelii.  Oportet 
etiam  nos  assentiri  verbo,  cum  Spiritus  sanctus 
inchoat   in    nobis    initia    conversionis      Oportet  in 


nobis  esse  contrilionem,  fidem,  confessionem  tidei, 
obedicntiam.  Denique  oportet  nos  adhibere  vires 
obternperantes,  sicut  Pauhis  inquit:  Adhibete  mem- 
bra  vestra,  ut  sinl  arma  iustiliae.  Non  soiurn  vo- 
luntas  debet  imperare  locomotivae,  sed  ipsa  quo- 
que  debet  obtemperare  Spiritui  sancto,  cum  homo 
vocatur  per  verbum,  per  quod  Spiritus  sanctus  est 
efficax.  Nominat  Paulus  membra,  poteutias  seu 
facultates  omnes  animae,  et  organa  corporis,  quae 
illis  serviunt.  Haec  membra  non  sunt  otiosa, 
etiamsi  motus  conversionis  oritur  a  Spiritu  Sancto. 
Ideo  dicitur  in  communi  illo  dicto :  Praeeunte  gi%atia> 
comitante  voluntate. 

Iain  videamus,  quales  sint  illi  motus,  qui  lu- 
cent  in  Zachaeo,  et  repetamus  communem  doctri- 
nam  de  partibus  verae  poenitentiae,  quam  necesse 
est  saepe  repeti  in  scholis. 


De  Partibus  Conversionis,  seu 
Poenitentiae. 

Quot  sunt  partes  Poenitentiae ,  vel  Con- 
versionis  ad  Deum? 

Non  litigamus  de  vocabulis.  Toties  prohibet 
Paulus  XoyofjbaxCag ,  ut  doceat  non  esse  odia  accen- 
denda  prcpter  vocabula,  si  de  rebus  constet.  Plato 
etiam  inquit:  Nunquam  perveniet  ad  sapientiam, 
qui  amat  rixas  verborum.  Id  Galenus  saepe  repetit. 
Nec  est  quidquam  odiosius  Sophistica  cavillatione 
vocabulorum.  Nomen  ipsum  poenitentia,  magis  con- 
gruit  ad  pavores.  Sed  sermo  Ecclesiae  sic  no- 
minat  conversionem  ad  Deum,  ut  cum  dicitur: 
Gaudium  est  angelfs  de  uno  peccatore,  agente  poe- 
nitentiam. 

Sicut  autem  in  aliis  rebus,  in  quibus  fit  mu- 
|  tatio,  sunt  duo  termini:  terminus  a  quo,  et  ter- 
I  minus  ad  quem:  ut  in  calefactione,  terininus  a  quo, 
est  depulsio  frigoris:  terminus  ad  ^aem,  est  in- 
troductio  caloris:  Sic  conversio  conunet  et  dolo- 
res,  et  consolationem ;  et  huius  effectus  est  nova 
obedientia.  Paulus  nominat  mortificalione?n  et  vi~ 
i  vificationem.  Sic  autem  dicimus  docendi  causa, 
tres  esse  partes  poenitentiae:  Contritionem,  Fidem, 
et  Novam  obedientiam.  Hanc  partitionem  bono  con- 
silio  tradidimus,  adiungentes  mentionem  obedientiae, 
ne  fingatur  fides  otiosa  aut  mortua.  Et  sic  defini- 
mus  poenitentiam  seu  conversionem,  quod  sit  ve- 
rus  pavor  et  dolor  cordis  propter  peccata  nostra, 
et  fide  in  Christum  accipere  remissionem  peccato- 
rum,  reconciliationem ,  iustificationem,  et  vivifica- 
tionem,  et  inchoare  novam  obedientiam. 


427 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


428 


Pavorem  seu  dolorem  propter  peccata  nomi- 
nant  Hebraei  Contritionem:  ut  cum  Ezechias  in- 
quit:  Sicut  leo  coutririt  omnia  ossa  mea.  Et  Psal- 
mus  ait:  Sacri/icium  Deo,  spiritus  contritus.  Cor 
conlritum  et  humiliatum  non  despicies.  Item:  Ubi 
habitabit  Dominus,  nisi  in  corde  contrito?  Et,  Ad 
tfuem  respiciam,  nisi  ad  contritum  spiritu,  et  tre- 
mentem  sermones  meos?  inquit  Dominus  apuclEsaiam. 
Ego  libenter  retineo  hoc  nomen:  quia  sic  prophe- 
tae  locuti  sunt,  et  Ecclcsia  usitate  sic  loquitur.  Non 
sit  nobis  turpe  cum  Ecclesia  loqui,  ubi  recte  lo- 
quitur.  Quorsum  attinet,  quod  quilibet  phantasti- 
cus  audet,  abiectis  vocibus  usitatis,  novo  more 
loqui.  Es  seind  rechte  fantasten,  die  immer  etwas 
sonderlich.es  machen  wollen.  Non  est  sapientia,  sed 
stultitia,  velle  esse  singularum.  Et  plerumque  mu- 
tatio  verborum  parit  etiam  sententias  novas. 


Definias  ergo  Contritionem:    Quid  vo- 
catur  contritio? 

Est  vere  expavescere  agnitione  irae  Dei  ad- 
versus  peccata  nostra,  et  dolere,  quod  Deum  of- 
iendimus.  Est  autem  contritio  in  aliis  acrior,  in 
aliis  hebetior.  Pavores  sunt  in  aliis  maiores,  in 
aliis  minores. 

In  adolescentibus  minus  acris  est  dolor,  quam 
in  senibus,  etsi  fieri  potest,  ut  etiam  in  iuvene 
aliquo  sit  acris  et  saevus  dolor.  Plerumque  tamen 
sunt  tristiores  et  profundiores  dolores  senum:  et 
quidem  senes  saepe  habent  peccata  maiora  numero 
et  qualitate  quam  iunioris.  Oportet  autem  in  omni- 
bus,  qui  convertuntur  ad  Deum,  esse  aliquam 
contritritionem.  Et  Deus  variis  calamitatibus  hanc 
miseram  naturam  ideo  oneravit,  ut  iram  eius  agno- 
scamus  adversus  peccatum,  et  non  simulato  do- 
lore  deplorernus  totain  molem  corruptionis  naturae 
nostrae,  et  delictorum,  quae  conunisimus ;  sive  ea 
sint  arcana,  sive  manifesta,  et  nota  aliis. 

De  hac  Vontritione  dicitur  apud  Ioelem:  Sdn- 
dite  corda  tujira,  et  non  vestimenta.  Et  Pau- 
lus  inquit:  Contristati  estis  ad  poeniteniiam.  Et, 
Tristitia  secundum  Dewa,  e/ficit  poenitentiam  ad 
tsclutem,  non  poenitendam.  Haec  dicta  testantur 
necessariam  esse  aliquam  contritionem.  Non  de- 
bemus  manere  in  securitate  carnali,  quia,  ubi  est 
perpetua  securitas  sine  aliquo  sensu  doloris,  ibi 
nondum  est  initium  conversionis.  Oportet  in  ho- 
mine,  qui  ad  Deum  convertitur,  esse  aliquem  sen- 
sum  pavoris,  et  consternationem  aliquam,  quae 
sentiat  aliquomodo  iram  Dei  adversus  peccata. 

Initium  sapientiae,  tiiiior  Domini,  inquit  Psal- 
mus.      Quamquam    timor    Domini    significat   totum 


cultum:  tamen  non  est  verus  cultus,  nisi  senliantur 
pavores,  et  metuatur  ira  Dei.  Ideo  Ecelesiam  ma- 
gis,  quam  caeteros  homines,  Deus  subiicit  aerumnis, 
ut  cum  mundus  contemnat  peccatum  et  iram  Dei, 
saltem  Ecclesia  agnoscat  peccatum,  et  sciat  Deum 
vere  irasci  peccato.  Id  ostendit  nobis  ipsa  morte 
corporali ,  cui  etiam  sancti  sunt  subiecti ;  monstrat 
item  in  omnibus  calamitatibus  et  periculis.  Osten- 
dit  idem  in  interfectione  Abel,  et  multo  magis  in 
interfectione  filii,  qui  propter  aliena  peccata  pa- 
titur.  Horribiliter  displicet  Deo  securitas,  et  aval- 
yt]cCa.  Cum  eo  res  devenit,  ut  erubescere  aliquis 
nesciat,  ut  Esaias  loquitur,  id  est,  ut  nulius  sit 
metus  irae  Dei,  nullus  sensus  peccati,  talis  haud 
dubie  est  in  extremo  periculo,  ne  pereat. 


Estne  in  Zachaeo  contritio? 

Respondeo.  Cum  inquit:  Si  quem  defraudavi, 
ibi  palam  fatetur  peccata  sua.  Agnoscit  se  fuisse 
Lamiam,  confitetur  se  fuisse  oneri  multis  homini- 
bus,  in  exigendis  pensionibus  acerbis,  in  statuen- 
dis  usuris  maioribus,  in  aucupando  quaestu  iniusto, 
ut  plerumque  fit  in  praefecturis.  Ilaec  confessio 
est  signum^  contritionis.  Nam  ubi  est  vera  con- 
tritio,  ibi  cor  se  subiicit  Deo,  fatetur  se  peccasse, 
et  meritum  esse  iram  Dei;  sicut  Daniel  dicit:  Tibi 
Domine  iustitia;  nobis  autem  confusio  faciei  nostrae. 
Fatetur  etiam,  ubi  opus  est,  quod  iniustis  actioni- 
bus  ofFenderit  proximum,  sicut  postea  dicemus  de 
confessione,  quae  et  quatenus  sit  nccessaria.  Prius 
enim  absolvam  partes  poenitentiae,  et  addam  post- 
ea,  quomodo  Papistae  depravent  illa,  quae  ad  poe- 
nitentiam  pertinent. 


Quid  est  ergo  fides,  quae  est  altera  poe- 
nitentiae?     Recita   usitatam    definitionem 

fidei. 

Fides  est  assentiri  omni  verbo  Dei  nobis  tra- 
dito,  et  in  hoc  promissioni  gratiae,  et  est  fiducia 
promissae  misericordiae,  qua  cor  propter  mediato- 
rem,  et  per  eum  liberatur  ex  doloribus  inferorum, 
et  accedit  ad  Deum,  et  invocat  eum,  clamans: 
Abba  pater,  et  laetatur  acquiescens  in  Deo  pro- 
pter  Filium. 

Dixi  autem,  Contritionern  nominari  etiam  a 
Paulo  mortificationem.  Non  debet  autem  homo  ma- 
nere  in  morte.  Oportet  nos  ex  morte  emergere: 
oportet  iterum  viviiicari.    Id  fit  per  fidem  in  Chri- 


429 


POSTILLA    MELANTHONJANA. 


4o0 


stum:  qui  ideo  missus  est,  iion  ut  oppressi  ira 
Dei  ruainus  in  aeternum  exitiurn,  sed  ut  reconci- 
liati  propter  ipsum,  et  liberati  ab  ira  Dei  et  aeter- 
nis  poenis,  rursus  donemur  iustitia  et  vita  aetema. 

Apud  Monaclios  in  doctrina  de  poenitentia 
prorsus  est  silentimn  de  consolatione  et  fide.  Imo 
expresse  iubent  dubitare,  an  recipiamur  in  giatiam, 
et  volunt  homines  manere  in  hac  dubitatione.  Re 
ipsa  igitur  abolent  articulum  Symboli:  Credo  re- 
missionem  peccatorum.  Deient  liaec  dicta:  Omnes 
sumus  peccatores:  Justificamur  autem  gratis,  gratia 
ipsius  per  redemptionem ,  guae  est  in  Christo  Jesu, 
quem  Deus  proposuit  nobis  propitiatorem  in  sanguine 
suo  per  fidem.  Item:  Huic  omnes  prophetae  testi- 
monium  perhibent,  remissionem  peccatorum  accipere 
per  nomen  eius,  omnes  qui  credunt  in  eum.  Allegat 
Petrus  consensum  Catholicae  Ecclesiae,  et  tam- 
quam  perpetuam  Synodum  proponit  prophetarum, 
quorum  voci  Deus  illustria  testimonia  addidit:  Vult 
agnosci  hanc  esse  summam  doctrinae  propheticae, 
quod  propter  Christum  fide  accipiamus  remissionem 
peccatorum.  Hanc  propriam  Evangelii  vocem  vult 
discerni  ab  omnibus  impiis  ethnicis  et  phantasticis 
opinionibus;  et  significat  vocem  Evangelii  non  esse 
novam,  sed  omnibus  temporibus  in  vera  Ecclesia 
piopagatam  esse,  subinde  missis  prophetis,  quo- 
rum  fuit  una  et  consentiens  doctrina  de  officio  me- 
diatoris,  de  consolatione  conscientiae,  et  fide. 

Quoties  autem  de  vera  fide  dicitur,  necesse 
est  semper  in  conspectu  esse  hanc  admonitionem, 
Singulos  oportet  credere,  sibi  remitti  peccata  pro- 
pter  Filium.  Non  enim  est  vera  fides,  credere 
aliis.  non  sibi  afferri  remissionem  peccatorum. 
Saul  et  ludas  credunt  aliis  remitti  peccata:  et  scit 
Diabolus,  remitti  aliquibus  hominibus  peccata.  Tu, 
cuni  recitas  articulum  Symboli:  Credo  remissionem 
peccatornm,  intelligas  non  tantum  aliis,  sed  Tibi 
quoque  eam  dari.  De  hac  fide  dicitur:  Iustificati 
fide,  pacem  habemus.  Nep  accenditur  haec  fides 
sine  lucta,  nec  crescit  in  homine  sine  magna  lucta 
Disputat  enim  conscientia  de  sua  indignitate,  ter- 
retur  peecatis  suis:  et  nisi  erigeretur  consolatione, 
mergeretur  in  mortem.  Sic  autem  accenditur  con- 
solatio,  cum  statuimus  in  corde,  quod  propter 
filium  Dei  recipiamur,  et  quod  imputetur  nobis 
iustitia  mediatoris.  Tum  testificatur  Spiritus  sanctus 
in  cordibus,  quod  simus  in  gratia:  nec  iam  fugi- 
mus  Deum^  sed  invocamus,  et  ad  eum  accidemus. 


Unde  cognoscitur,  quod  in  Zachaeo 

fuerit  fides? 

Laetatur  se  habere  hospitem  Christuiu;  agno- 
scit  ergo  euin  esse  Messtam,  per  quem  recipiatur 


genus  humanum:  et  per  hunc  sibi  quoque  credit 
remitti  peccata.  Intelligit  doctrinam  prophetarum, 
scit,  quod  Messias  venturus  esset,  ut  propter  eum 
salventur  et  vivificentur  homines:  Statuit  Messiam 
iilum  iam  esse  exhibitum:  intelligit  se  ab  hoc  vo- 
cari  ad  spem  saiutis  aeternae:  amplectitur  eum 
fide:  credit  se  quoque  propter  hunc  recipi  in  gra- 
tiam  a  Deo:  sentit  in  corde  suo  consolationem  vi- 
vificam:  Non  fugit  Christum,  sed  laetus  in  eo 
acquiescit. 

Ita  oportet  in  omnibus  salvandis  esse  scintil- 
lam  fidei,  qua  vivificetur  cor,  et  eripiatur  ex  ter- 
roribus  mortis.  Dixi  vobis  alias  de  Isenacensi 
illo,  qui  interfecerat  hospitem  suum.  Cum  ibi  esse- 
mus  in  visitatione,  rogabat  nos,  ut  pro  ipso  de- 
precaremur,  ut  Princeps  parceret  ipsius  vitae.  Di- 
cebamus,  hoc  non  posse  obtineri,  ut  vita  ei  do- 
naretur,  quia  facinus  fuisset  nimis  atrox.  Misimus 
ad  eum  Fridericum  Micenium,  ut  eum  erudiret  et 
consolaretur.  Ille  sedebat  toto  triduo,  tamquam 
attonitus,  mersus  in  moerotem,  et  luctans  cum 
summis  doloribus:  quia  erat  ei  dictum,  oportere 
ipsum  mori:  Luctabatur  igitur  cum  morte:  vel 
potius  sentiebat  terrores  mortis,  qui  multo  acer- 
biores  sunt,  quam  mors  ipsa  aut  supplicium.  Tan- 
dem  dixit:  O  domine  Friderice,  ego  gratias  ago 
Deo  meo,  quod  me  sustentavit  isto  triduo.  Fui  in 
tantis  doloribus,  quantos  non  possum  verbis  ex- 
plicare.  Diabolus  tentavit  me  horribiliter:  sed  Dei 
beneficio  iam  sum  eluctatus,  et  incipiunt  mihi  dul- 
cescere  consolationes,  quas  audio  a  vobis.  Exinde 
coepit  esse  tranquillo  animo.  Petebat  veniam  suo- 
rum  delictorum.  Orabat  se  magis  magisque  doceri 
ex  verbo  Dei,  et  laetus  ibat  ad  mortem,  superatis 
iam  terroribus  mortis. 

Venio  ad  tertiam  partem  poenitentiae ,  quam 
nominamus  Novam  obedientiam. 


Quid  est  nova  obedientia? 

Obedientia  est  nomen  relativum,  ergo  habet 
se  ad  aliud  correlative.  Oportet  enim  esse  metas 
certas  illius  obedientiae.  Est  igitur  inchoare  opera 
mandata  a  Deo,  habere  inchoatam  novitatem,  fa- 
cere  opera  primi  praecepti,  confidere  Deo,  sperare 
vitam  aeternam,  diligere  Deum,  habere  propositum 
obtemperandi  Deo  cum  quadam  laetitia:  Haec  sunt 
in  corde:  quia  nova  obedientia  non  solum  est  ex- 
terna  disciplina,  qua  locomotiva  regitur,  sed  om.iium 
maxime  complectitur  novos  motus  congruentes  legi 
Dei.  Cum  his  motibus  debet  esse  studium  vitandi 
peccata  contra  conscientinm. 

Non  est  facta  vera  vivificatio,  nisi  simul  cum 
fide    sit    novitas    spiritualis,    et    sequantur  fructus 


431 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


432 


fitlei  in  bonis  operibus,  quae  praecipit  lex  Dei, 
quia  vivere  est  habere  motus  aliquos.  Haec  cor- 
poralis  vita,  quando  est  sine  Deo,  sine  Spirifu 
saneto,  est  similis  vitae  pecudum,  imo  multo  est 
deterior:  Quia  habet  homo  in  natura  corrupta 
inotus  irregulares  et  vitiosos,  et  fertur  contra 
Deum.  Quando  auiem  homo  est  conversus,  et 
s.inctificatus,  habet  motus  congruentes  motibus  Spi- 
ritus  sancti  movcntis  eun;.  Qualis  est  motor,  talis 
est  motus.  Et  sic  sumus  viva  membra  Ecclesiae. 
In  Zachaeo  conspicitur  nova  obedientia,  cum 
dieit:  Reddo  quadruplum.  Loquitur  in  piv.esenti. 
Non  dicit:  reddam.  Habet  bonum  propositum:  ideo 
dicit:  Reddo,  id  est,  habeo  propositum  reddendi. 
Verba  Hebraica  alias  significant  completive:  alias 
significant  inchoationem.  Oportet  in  singulis  con- 
versis  ad  Deum  esse  bonam  conscientiam  faciendi 
deinceps  quae  recta  sunt.  Hoc  propositum  con- 
scientiae  est  ipsa  nova  obedientia. 

Ita  iam  vere  est  Zachaeus,  id  est,  purus. 
Quomodo?  Primum  Fide  purificante  cor,  quia,  cum 
statuit  se  acceptum  esse  Deo  propter  mediatorem, 
per  misericordiam  gratuitam,  imputatur  ei  iustitia 
Christi.  Deinde  haec  fides  accendit  in  eo  vitam 
novam:  etsi  manent  in  eo  reliquiae  peccati:  tamen 
abiicit  propositum  perseverandi  in  delictis  contra 
conscientiam.  — 

Hoc  totum  exemplum  saepe  vobis  proponite. 
Sciatis  vos  quoque  impositos  esse  Sycomoro,  do- 
ctrinae  Propheticae  et  Apostolieae;  Statuite  iilium 
Dei  etiam  vos  clementer  accipere :  vocat  vos, 
clamat:  Agite  poenitentiam.  Obtemperate  igitur 
ipsius  voci,  sequimini  eum,  assentiaiuini  ipsi  vo- 
canti,  cienti  et  trahenti  vos  per  verbum.  Accen- 
datur  fides  per  illud  ipsum  verbum.  Illa  perpetua 
voce  Evangelii  commonefacli  credite  vobis  remitti 
peccata,  et  hanc  fidem  exercete  in  invocatione. 
Accedite  ad  Deum:  Fateamini  vos  meritos  esse 
poenas.  Peiite  mitigationem  vobis  et  Ecclesiae. 
Emendate  etiain  vitam  et  mores.  Sic  tranferte 
exemplum  istud  ad  vestnun  usum.  Non  audite  aut 
legite  hanc  historiam  tamquam  nihil  ad  vos  perti- 
nentem.  Sed  hic  oritur  quaestio,  quae  cuilibet 
nostrum  venit  in  mentem:  Ego  non  sum  Zaehaeus: 
Deus  dat  ista,  cui  vult.  Sic  argumentor: 
Privilegia  non  ad  omnes  pertinent: 
Ista  sunt  priiUegia: 

Ergo  non  ad  omnes  pertinent;  vel,  cerie  ad 
me  non  pertinent. 

An  si  princeps  alicui  donet  centum  florenos, 
propterea  tibi  etiain  obligatus  est  ad  donationem 
eiusmodi  sunmiae? 

Respondeo  ad  Minorem.  Exemplum  receptio- 
nis  gratuitae  in  /.achaeo»pertinet  ad  regulam  uni- 
versalem,  videlicet  ad  promissionem  gratiae,  quae 
pertinet  ad  omnes  vocatos,    agentes   poenitentiam. 


Tenendum  est  utrumque  firmissima  fide;  Primum 
quod  remissio  peccatorum  detur  gratis  propter  fi- 
lium  Dei;  Deinde  quod  promissio  sit  universalis: 
et  quod  sit  mandatum  Dei,  ut  omnes  credamus. 
Audita  voce  divina,  simpliciter  assentiendum  est: 
quia,  qui  non  credit  Deo,  mendacem  euin  facit. 
Ista  non  fiunt  sine  lucta,  quia  facienda  est  appli- 
catio  promissionis  ad  nos  ipsos;  et  quia  est  lucta, 
repugnandum  est  dubitafioni.  Non  esset  lucta,  si 
gratia  infunderetur,  sicut  aqua  infunditur  in  ollam, 
vel  in  dolium.  Ideo  repetita  est  totics  universalis, 
ut  bene  nobis  illam*  inculcemus.  Yenite  ad  me 
omnes,  qui  laboratis.  Deus  dircs  in  omnes,  et  super 
omnes  qui  credunt.  Item,  Ut  omnis  qui  credit,  non 
pereat.     Beali  omnes  qui  confidunt  in  eo. 

Haec  tam  creb.ra  testimonia  de  particula  uni- 
versali  diligenter  inculcate  animis  vestris,  ut  sitis 
armati  oontra  illaui  tristen:  tentalionem,  qua  dispu- 
tamus:  An  nos  eliom  simus  innumero  electorum:  et, 
num  ad>  nos  quoqne  pertineant  promissio  et  exempla 
gratuita  recepiionis  coram  Deo. 

Iam  deberenius  etiam  collationem  instituere 
huius  doctrinae  de  vera  poenitentia,  cum  divisione 
Papistarum,  qui  partiuntur  poenitentiam  in  has  tres 
partes:  Coniritionem,  Confessiohem  et  Satisfactionem. 
Primani  nos  etiam  retinemus,  scilicet  Contritionem. 
Sed  illi  affinxerunt  duos  enores.  Dicunt  oportere 
esse  sufficientem  contritionem,  cum  nulla  possit 
esse  sufficiens:  quia  peccati  esi  iafinita  malitia.  Et, 
ubicunque  erescunt  dolores,  sine  consolatione  et 
fide  ruunt  homines  in  aeternum  exitium.  Dicunt 
itein,  quod  Contritio  meieatur  remissionem  pecca- 
torum;  quae  est  manifesta  contumelia  contra  Chri- 
stum. 

Secundam  partem  vocant  Confcssionem.  Hanc 
inlerpretantur  ipsi  de  enumeratione  singulorum  pec- 
catorum  facienda  certo  alicui  sacerdoti.  Sed  haec 
enumeratio  neque  est  necessaria,  quia  nusquam  ex- 
stat  praeceptum  diviiytm,  de  enumeratione  tali: 
Et  est  haec  ipsa  enumeratio  impossibilis,  sicut  scri- 
ptum  est :  Delictu  quis  intelligit? 

Sciiptura  loquitur  de  alia  confessione,  quae 
est  pars  contritionis.  Quando  Psalmus  inquit:  Dixi, 
Confitebor  adversum  me  iniquitatss  meas  Domino :  ista 
confessio  est  coram  Deo,  et  est  vera  contritio,  qua 
homo  immediate  corain  Deo  dolet,  se  habcre  pec- 
cata. 

De  hac  confessione  est  pulcrum  dictum  Chry- 
sostomi :  Nihil  ita  placat  Deum,<  ut  confessio  pcccati. 
ovdiv  ovrtog  VXeoov  noni  tov  $(tv,  MgiivQ  rj  i^ciJoXoyqGig. 
Non  autem  misceantur  huic  dicto  pliantasiae  de 
merito.  Hoc  enim  vult  dicere,  non  aliud ;  Deo  pla- 
cet  confessio  ista:  Deus  requirit  et  postulat,  ut 
cor  agnoscat  peccatum,  et  fateatur  nos  iuste  da- 
mnari  quod  peccaverimus,  et  quod  meriti  simus 
non  tantum  praesentes,  sed  etiam  aeternas  poenas. 


433 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


434 


Deinde  Scriptura  loquitur  etiam  de  hac  con- 
fessione,  quae  fit  apud  homines  offensos  cum  pe- 
titione  reconciliationis:  ut  cum  Iacobus  dicit:  Con- 
fitemini  mutuo  peccata  vestra,  id  est,  sanate  inter 
vos  offensiones.  Sicut  Matthaei  5.  dicitur:  Vade 
prius  et  reconcilieris  fratri  tuo.  Haec  confessio 
etiam  est  pars  contritionis,  in  talibus  negotiis  quae 
non  sunt  occulta.  Et  sic  Zachaeus  hic  sonat  eon- 
fessionem  sui  peccati  coram  Ecclesia.  Fatetur  non 
modo  coram  Deo,  sed  etiam  coram  Ecclesia:  se 
fuisse  sycophantam,  defraudatorem,  violasse  legem 
Dei,  fecisse  contra  iura  societatis  humanae,  fuisse 
iniurium  multis. 

Hinc  autem  non  sequitur,  probandam  esse  con- 
fessionem  Pontificiam,  qua  ad  certum  sacerdotem 
fiat  enumeratio  delictorum  omnium,  etiam  arcano- 
nim.  Nec  abiicio  tamen  ritum  petendae  privatae 
absolutionis,  qua  vox  Evangelii  etiam  singulis,  qui 
ad  Deum  convertuntur,  et  consolationem  petunt, 
annuntiatur,  et  applicatur  sine  illa  enumeratione 
peccatorum,  et  sine  aliis  superstitionibus,  quas  mi- 
scent  Pontihcii. 

Tertiain  partein  poenitentiae  vocant  Papistae 
Satisfactionem,  de  qua  portentosas  opiniones  finxe- 
runt  Monachi.  Nominant  satisfactionem  opus  inde- 
bitum,  id  est,  non  mandatum  a  Deo,  quo  fingunt 
compensari  poenas  aeternas  seu  purgatorii.  Divel- 
lunt  enim  ac  separant  remissionem  culpae  a  re- 
missione.poenae  aeternae:  et  poenas  aeternas  di- 
cunt  converti  in  poenas  temporales  agentibus  poe- 
nitentiam:  et  has  fingunt  partim  tolli  potestafe  cla- 
vium,  partim  satisfactionibus  Canonicis.  In  hoc 
deliramento  magnum  chaos  est  errorum:  de  quibus 
iam  non  dicam.  Sed  proponam  tantum  refutatio- 
nem  huius  argumenti  vulgaris: 

In  furto  restitutio  rei  alienae  necessaria  est: 
sicut  hic  inquit  Zachaeus:  Reddo  quadruplum,  et 
dimidium  bonorum  meorum  dp  pauperibus. 

Illa  autem  restitulio  est  satisfactio: 
Ergo  satisfactiones  sunt  necessariae. 

Respondeo.  Nego  Minorem.  Restitutio  non 
est  satisfactio  illa,  quae  Canonica  appellatur,  de 
qua  loquuntur  Monachi,  quam  dicunt  esse  opus  in- 
debitum.  Nam  restitutio  rei  alienae,  quae  potest 
restitui,  aut  compensatio  damni  dati,  est  opus  de- 
bitum  Deo,  pertinens  ad  contritionem  et  novam 
obedientiam,  quia,  qui  sciens  retinet  rem  alienam, 
retinet  animum  furandi.  Necesse  est  autem  non 
perseverare  in  sceleribus  contra  conscientiam.  Ideo 
recte  dicitur:  Peccatum  non  dimittitur,  nisi  ablatum 
restituatur;  scilicet,  de  satisfactione  civili,  quemad- 
modum  et  Paulus  praecipit:  Qui  furatus  est,  iam 
non  furetur  amplius.  David  debuisset  reddere  con- 
iugem    Uriae,    si   vixisset:    non  debuisset  retinere 

M.ELAN2H.  OPFU.  VOL.  XXIV. 


alterius  coniugem.     Ita  in  caeteris  negotiis  restitu- 
tio  est  necessaria,  quando  est  possibilis. 


DOMINICA  ESTO  MIHI, 

quae  et  quinquagesima  nominatur 

Evangel.  Lucae  18. 
De  Ieiunio   Quadragesimali. 

Unde    est    nomen    Germanicum    Fasfcen? 

Respondeo,  a  ieiunio.  Est  autem  ieiunium  idem, 
quod  abstinentia  cibi  et  potus.  Differunt  tempe- 
rantia,  et  abstinentia.  Temperantia  est  praecepta 
omni  tempore,  sicut  praeceptum  de  castitate  est 
perpetuum :  Abstinentia  est  certi  temporis :  ut  quan- 
do  quis  aegrotat,  debet  abstinere  a  certis  eibis,  vi- 
tae  causa,  ne  sit  parricida  sui  corporis. 

Paulus  cum  iubet  honorem  habere  corpori,  si- 
gnificat  membra  corporis  esse  organa  divinarum 
actionum.  Cerebrum  est  organum  cogitationum  de 
Deo;  Cor  est  organum  affectuum,  seu  motuum 
Spiritus  sancti.  Complectitur  autem  honos  utrum- 
que;  scilicet,  ne  oneremus  nos  immodico  luxu,  et 
ne  corpora  perdamus  abstinentia  nimia,  quae  natu- 
rae  non  congruit. 

Usitatius  est  tamen,  peccare  in  alteram  partem, 
praesertim  apud  nos  Germanos ;  Plures  peccant  te- 
mulentia,  ebrietate,  ingluvie,  voracitate,  quam  ab- 
stinentia.  Et  sicut  temperantia  est  nntrix  multa- 
rum  virtutum:  ita  multe  et  magna  mala  oriuntur 
ex  intemperantia.  Homines  ebrii  ruunt  in  pugnas, 
et  amores  illicitos,  ut  dicitur: 

—  —  Ebrietas  in  proelia  trudit  inermes. 

Item: 

Vina  parant  animos  faciuntque  caloribus  aptos : 
Et  Venus  in  vinis,  ignis  in  igne  furit. 

Olim  vocarunt  hoc  tempus,  Carnis  privium; 
quia  illi  veteres,  elegantes  homines  facile  et  statim 
receperunt  multa  ceremonialia.  Nos  barbari,  cupi- 
di  libertatis,  non  admississemus  tam  multa  ceremo- 
nialia ;  sicut  occasione  nobis  data,  ex  mutatione 
religionis  pontificiae,  homines  nostri  cito  abiecerunt 
ieiunium. 

Memini    Franciscum    Stadianum  Tubingensem, 

hominem  ingeniosissimum  (cum  incidisset  in  dispu- 

tationem,  cum  quodam  de  libro  Dionysii,  isque  di- 

*  xisset,    eum    librum   non    esse    tam   veterem,  quia 

28 


435 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


436 


multum  esset  in  eo  ceremoniaruni)  respondere,  se 
non  moveri  hoc  argumento;  quia  vetustas  illa  cito 
admisisset  multum  ceremoniarum,  opinione  quadam 
religionis. 

Ego  puto  statim  post  tempora  Apostolorum, 
receptam  esse  in  Ecclesiam,  consuetudinem  ieiunii. 
Sed  fuerunt  ieiunia  illa  dissimilia  iis,  quae  postea 
fuerunt  in  Papatu. 

Epiphanius  scribit  nominasse  eos  ieiunia  ista 
in  Aegypto  %r?Qo<paytag,  id  est,  edere  sicca,  non  co- 
cta,  ut  amygdalas,  ficus.,  poma,  et  res  similes.  Ta- 
lem  ZyQcyaytav  servarunt  circa  tempus  passionis 
Christi.  In  der  karwochen.  Ac  nomen  ipsumAv/r- 
iDOchen,  est  vel  a  carendo,  vel  ab  heer,  quod  est 
itQog,  vel  certe  a  kiiren,  id  est,  a  deligendo. 

Fuerunt  igitur  initio  ieiunia  aliquot  dierum  ser- 
vata,  et  quidem  valde  rigide  servata  fuerunt.  Sed 
paulatim  crevit  ille  numerus  dierum. 

Narravit  mihi  Cardinaiis  Saltzburgensis ,  se, 
cum  legatus  fuisset  ad  Iulium  Pontificem,  habuisse 
mandata  ab  Imperatore  Maximiliano  Primo,  ut  Pa- 
pa  ieiunium  Quadragesimae  distribueret  in  quatuor 
anni  partes:  quia  hominum  conscientiae  oneraren- 
tur  quadraginta  dierum  ieiunio,  et  quia  etiam  cor- 
pora  multorum  laederentur  assiduo  esu  piscium, 
sive  salsorum,  sive  recentium.  Hoc  cum  nomine 
Imperatoris  egisset  cum  Papa,  dedit  ille  mandatum 
Cardinalibus  iunioribus  quatuor,  ut  re  deliberata 
responderent  legato  Imperatoris.  llli  post  delibe- 
rationem  responderunt,  placere  ipsis  et  pontifici 
consilium  Imperatoris ;  sed  Papam  non  posse  facere 
inutationem,  sine  aliorum  regum  consensu.  Debere 
eum  agere  cum  aliis,  ut  idem  velint.  Tunc  Papam 
esse  ratificaturum. 

Puto  eos  aut  significare  voluisse,  quod  con- 
cordia  sit  anteferenda  mutationi,  vel  tergiversatos 
fuisse,  ne  quid  decedere  videretur  de  auctoritate 
Papae,  si  ad  postulationem  Imperatoris  aliquid  con- 
cessisset. 


Estne    ieiunium    Quadragesimae    necessa- 

rium  ? 

Respondeo :  Non,  Quia  dicitur:  Frustra  me  co- 
lunt  mandatis  hominum.  Item,  Nemo  vos  iudicet  in 
cibo  et  potu.  Ut  autem  multa  alia,  quae  nunc  in 
superstitionem  degenerarunt,  habuerunt  initio  cau- 
sas  aliquas  probabiles,  ita  ieiunium  est  institutum 
hoc  ipso  tempore,  ut  Christiani  abstinerent  a  Bac- 
obanalibus,  et  Lupercalibus :  nam  superstitio  illa, 
cjuod  ieiunium  esset  causa  salutis,  et  necessarium 
ad  remissionem  pcccatorum,  et  cultus  Dei,  diu  post 
pervas.it  in  Ecclesiam. 


Habuit  mos  ieiunii  in  veteri  Ecclesia,  etiam 
cum  auctus  fuit  numerus  dierum  ieiunii,  hanc  com- 
monefactionem,  scilicet,  ut  abhorrerent  Christiani 
ab  illa  obscoenitate  Bacchanalium  et  Lupercalium, 
quae  his  ipsis  diebus  celebrabantur  ab  EthnicLs. 
Nam  bis  celebrabant  Ethnici  Bacchanalia  quotan- 
nis,  scilicet  hoc  tempore,  sub  initium  Veris;  et  post 
vindemiam,  in  Autumno.  Homiues  libenter  cumu- 
lant  talia,  quae  augent  et  concedunt  licentiam. 

Bacchanalia  orta  sunt  a  Thebanis.  Lupercalia, 
id  est,  cultum  Panis,  invexerunt  in  Italiam  Arca- 
des,  qui  fuerunt  partim  pastores,  partim  homines 
militares:  sicut  hodie  Helvetii.  Passim  miiitarunt 
mercede.  Unde  idem  dictum  est  de  Arcadibus, 
quod  proverbio  de  Caribus  dicebatur:  Fac  pericu- 
lum  in  Care.  Item  in  Arcade.  Colebatur  autem 
Pan  a  pastoribus,  et  pingebatur  effigie  caprae. 

Vagati  sunt  igitur  in  Lupercalibus  homines 
nudi,  sed  tecti  pellibus  caprinis.  Circumcursitarunt 
per  pagos ;  compresserunt  mulieres :  Et  ut  libidines 
illae  confirmarentur,  fuit  sparsa  haec  opinio,  quod 
mulieres  steriles  fierent  gravidae,  si  complecteren- 
tur  eas  Luperci. 

Romae  etiam  homines  nobiles  discurrebant  in 
Lupercalibus,  amplectebantur  mulieres,  pulsabant 
manus  mulierum,  et  faciebant  alia,  quae  fuerunt 
occasiones  multorum  malorum.  Cicero  obiicit  Marco 
Antonio,  quod  cucurrerit  inter  Lupercos,  cum  iam 
esset  consul.  Hoc  quantum  fuit  dedecus?  Vere 
in  illis  hominibus  Ethuicis  conspecta  fuit  potentia 
Diaboli. 

Plus  autem  vitii  et  licentiae  habuerunt  Baccha- 
nalia,  quia  celebrabantur  noctu;  et  tenebrae  plus 
occasionum  praebent  ad  vitia,  sicut  dicitur: 

Nox  et  amor  vinumque  nihil  moderabile  suadent. 

In  plateis  vagafoantur  promiscue  iuvenes,  et 
viri,  puellae  et  matronae.  In  domibus  agitabantur 
convivia  nocturna,  et  b^erum  erat  irrumpere  in  ta- 
lia  convivia;  qui  volebant  heluari,  invadebant  do- 
mos,  ubi  sciebant  esse  epulationes.  Alii  irruebant 
in  domos,  in  quibus  sciebant  esse  pulchras  foemi- 
nas,  eripiebant  ex  domibus  filias  et  coniuges  alio- 
rum,  et  cum  his  excurrebant  per  urbem. 

Denique  tamtum  mali  in  Bacchanalibus  istis 
fuit,  ut  Romae,  et  in  Graecia  Magistratus  coacti 
fuerint  adversari  illis  nefariis  sceleribus,  et  rapue- 
rint  aliquos  ita  debacchantes  ad  supplicium.  Sed 
tamen  Diabolus,  a  quo  invecta  sunt  ista  tetra  sce- 
lera,  vicit,  et  ego  magis  incitavit  homines.  Pen- 
theus  cum  in  urbe  Thebarum  adversaretur  Baccha- 
nalibus,  discerptus  est. 

Ut  igitur  Christiani  abstraherent  suos  ab  obscoe- 
nis  ludis  talium  spectaculorum  et  conviviorum,  pro- 
posuerunt  in  Ecclesia  mandata  de  ieiunio.  Sed 
postea  accessit  superstitio. 


437 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


438 


Dolendum  est  autem  retineri  adhuc  inter  no- 
stros  homines  consuetudinem  illam  barbaricam  lu- 
dorum  hoc  tempore,  sicut  maximo  cuin  dolore  no- 
stro  cogimur  videre,  quod  homines  interdiu  et  no- 
ctu  vagantur  larvati,  heluantur,  vociferantur,  et 
sunt  inepti  multipliciter.  Haec  consuetudo  simpli- 
citer  est  ab  Ethnicis,  qui  sua  Lupercalia  et  Bac- 
chanalia  habebant  hoc  tempore  anni.  Et  credo 
Diabolum  turpes  istos  ludos  hoc  tempore  invexisse 
in  genus  humanum,  et  adhuc  fovere  inter  homines, 
ut  illuderet  Deo,  qui  hoc  tempore  misit  Filium  ad 
assumendam  massam  carnis  humanae  in  corpore 
Virginis  (nam  inilio  veris  conceptus  est  Christus 
in  Virginis  utero.)  Item  ut  illuderet  passioni  et 
morti  Christi,  vel  potius  Christo  ipsi  in  suo  agone. 

Cogitemus,  quanta  res  sit  conceptio  et  passio 
Christi.  Deus  apud  Haggaeum  inquit :  Adhuc  se- 
mel  et  movebo  caelum,  id  est,  filius  Dei  descendet, 
et  terram,  hoc  est,  virgo  concipiet.  Sententia  est: 
Faciam  rem  omnium  mirabilissimam,  quam  nos 
certe  qui  sumus  in  Ecclesia,  diligenter  cogitare 
debemus.  Deinde  hoc  ipso  tempore  passus  est 
Christus,  cuius  agonem   nune  cogitare  debebamus. 

Consideremus  igitur  furorem  Diaboli,  qui  tali 
tempore  tam  tetra  vitia  invexit,  et  tam  turpes  lu- 
dos  instituit  inter  homines,  quos  qui  iam  exercent, 
quid  aliud  faciunt,  quam  ut  gratificentur  Diabolo, 
et  illudant  filio  Dei?  Cogita,  quam  atrox  res  es- 
set,  si  parentes  tui  essent  in  magno  dolore,  et  tu 
interea  institueres  ludos  coniunctos  cum  turpitudine, 
et  triumphares  ac  illuderes  illis?  Ita  Diabolus  lu- 
dos  istos  instituit,  ut  essent  irrisiones,  et  sarcasmi 
contra  Christum.  Adhuc  etiam  irridet  Ecclesiam 
concionantem  de  illis  mysteriis,  et  abutitur  stultitia 
et  stoliditate  malorum,  ad  res  tam  tetras  perficien- 
das,  quae  plus  mali  habent,  quam  multi  putant. 

Ideo  debemus  ludos  istos  turpes  detestari,  et 
hoc  tempus  conferre  ad  meditationem  operum  Dei, 
quae  salutis  nostrae  causa  perfecit  Filius  Dei. 
Verum  est,  passionis  Christi  memoria  debet  esse 
omnium  temporum:  sed  tamen  et  hoc  tempore  fieri 
debet:  et  propterea  debemus  esse  modestiores, 
non  irrisores:  Debemus  cogitare  de  magnitudine 
irae  et  iustitiae  divinae  adversus  peccata  generis 
humani,  et  de  immensitate  misericordiae  et  bonita- 
tis  divinae,  mittentis  Filium  ad  nos  redimendos: 
Item  meditari  beneficia  filii  Dei,  et  eius  agonem, 
et  adiungere  preces,  ut  Deus  nos  regat. 

Est  in  Zacharia,  quod  familia  Iuda  et  Benia- 
min  lugebunt  propter  passionem  Christi.  Quam 
igitur  indigni  sunt  Christianis  ludi  isti  Diabolici? 
Quam  tristis  res  fuit,  et  quam  tetrum  spectaculum, 
cum  Antiochus  celebravit  Bacchanalia  Ierosclymis 
in  templo?  Haec  volui  nunc  dicere,  ad  monendos 
adolescentes,  ut  cogitent,  quid  ipsos  deceat. 

Cogitate,  an  malitis  esse  simiies  sanctis  homi- 


minibus,  qui  cogitant,  quantas  res  egerit  Christus 
hoc  tempore  anni,  an  vero  illis,  qui  Diabolico  fu- 
rore  agitarunt  Lupercalia  et  Bacchanalia.  Autori- 
tate  publica  etiain  interdicentur  illae  divagationes, 
nec  deerit  suo  officio  Magistrctus  in  compescendis 
petulantibus.  Quod  si  etiam  magistratus  non  potest 
punire,  tamen  Deus  aliis  modis  puniet  petulantiam. 
Sed  addam  etiam  commonefactionem  de  tempe- 
rantia. 

Christiani  non  tantum  debent  abhorrere  a  lu- 
dis,  sed  etiam  ab  helluationibus  Bacchanalium, 
quia  divinum  mandatum  est:  Nolite  inebriari  vino, 
in  quo  est  docoifa;  id  est,  non  solum  redundantia, 
sed  gestus  et  motus  inordinati,  Ein  wust,  tcildt  we- 
sen: 

Audivi  nuper  Lipsiae  ex  hospite  Numburgensi, 
honesto  viro,  se  habuisse  quosdam  nobiles  hospi- 
tes,  qui  cum  vellent  esse  asoti,  destruxerunt  forna- 
ces,  fregerunt  fenestras,  lacerarunt  pulvinaria,  et 
plumas  exemptas  partim  in  conclavi,  partim  extra 
fenestram  dissiparunt  in  aerein:  denique  quidquid 
facere  quisque  potuit  monstrosum,  per  totum  tri- 
duum,  hoc  fecit.  Discessuri  solverunt  pro  cibo  et 
potu.  Postea  dixerunt,  nos  debemus  etiam  aliquid 
j  dare  pro  asotia.  Dederunt  ei  aliquot  loachimicos. 
Hospes  respondit:  Quamquam  est  aliqua  compen- 
satio  damni,  tamen  ista  vfiqtg,  seu  vita  inordinata 
adeo  mihi  displicuit,  ut  non  velim  accipere  centum 
Ioachimicos,  et  adhuc  semel  ista  videre. 

Talis  asotia  sequitur  ebrietatem  in  his,  qui 
multum  licentiae  sibi  sumunt;  et  haec  asotia  sem- 
per  est  coniuncta  cum  vfiqst  et  petulantia.  Contra 
vero  divinitus  mandata  est  temperantia,  et  sine 
hac  non  potest  fieri  vera  invocatio.  Ideo  Christus 
coniungit  ieiunium,  et  precationem:  Hoc  genus  Dae- 
moniorum  inquit,  non  eiicitur  nisi  ieiunlo  eX  preca- 
tione.  Et  Petrus  praecipit,  ut  simus  sobrii  ad  pre- 
cationem.  Sobrietas  opponitur  ebrietati,  et  sobrius 
est,  quasi  dicas  non  ebrius. 

Differunt  autem  ebrius  et  ebriosus.  Ebrius  re- 
fertur  ad  actum  praesentem,  quando  aliquis  in  prae- 
sentia  est  plenus  potu.  Ebriosus  refertur  ad  habi- 
tum,  id  est,  dicitur  de  eo,  qui  crebro  et  saepe  fit 
ebrius. 

Seneca  inquit:  Consuetudo  insaniae  vina  conce- 
pta,  etiam  sine  vino  valet:  vult  significare,  quando 
aliquis  saepe  fit  ebrius,  eum,  etiam  cum  non  est 
ebrius,  tamen  esse  insanum.  Hoc  vere  et  physice 
dicitur  a  Seneca,  qui  cerebrum  et  cor  corrumpun- 
tuit,  et  assumunt  malum  temperamentum.  Haeret 
fuligo  in  cerebro,  sicut  in  camino  fumi  indurantur. 
Ita  fit  cerebrum  aestuosius.  Laeduntur  etiam  et 
languefiunt  nervi,  membra  fiunt  tremula,  et  multi 
fiunt  apoplectici.  Cor  etiam  fit  aestuosius  et  ar- 
dentius.  Et  sicut  fuligo  in  camino  facile  incendi- 
tur,  sic  etiam  in  assiduis  potatoribus  facile  incen- 

"38* 


439 


PH!L.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


440 


duntur  spiritus  animales,  et  vitales,  iam  ante  quo- 
que  corrupti  ex  fumis  adhaerescentibus  cerebro 
et  cordi. 

Oseas  similiter  dicit:  Ebrietas  et  scortatio  aufe- 
runt  cor,  id  est,  temulentia  affert  neglectionem  Dei, 
et  securitatem  carnalem.  Paulus  nominat  dvalyq- 
oiav.  Videmus  multos  perire  in  ipsa  ebrietate.  Nec 
frustra  dictum  est:  Multo  plures  occidit  crapula, 
quam  gladius.  Certe  de  aulis  Germanicis  hoc  ni- 
mis  verum  est.  Non  diu  est,  cum  venit  huc  ex 
convivio  quodam,  Dominus  de  Schonberg,  qui  cam 
mortuus  essel,  et  corpus  eius  aperiretur,  vidi  epar 
eius  laceratum  in  panniculos.  Nec  sine  periculo 
aegrotabat  alter  Comes,  cuius  tamen  vita  servata 
jst. 

Inter  nobiles  plerosque  etiam  extra  aulas  sunt 
convivia  Centaurorum  et  Lapitharum.  Fuerunt  au- 
tem  Centauri  et  Lapithae  illi  equites  Thessali. 
Hanc  consuetudinem  multi  vestrum  afferunt  in  Aca- 
demias.  Et,  quod  deplorandum  est,  saepe  inter 
potationes  istas  ex  uno  verbulo ,  aut  etiam  ex  ge- 
stu  aliquo  ingrato  aliis,  sequuntur  caedes,  et  con- 
ciliatur  luctus  et  dolor  inenarrabilis  parentibus. 
Et  quamquam  non  semper  convivia  sunt  cruenta, 
tamen  miserabile  est,  quod  corda  et  corpora  Ger- 
manorum  in  iuventute  adeo  corrumpuntur  helua- 
tionibus. 

Fuerunt  etiam  olim  Germani  prae  aliis  genti- 
bus  indulgentiores  in  hac  re.  Sed  tamen  non  ita 
certarunt,  sicut  nunc,  nec  coegerunt  alios  ad  po- 
tandum.  Haec  cogitent  adolescentes,  pvaesertim 
qui  abutuntur  sumptibus  suis.  *Caeteros  cogit  ege- 
stas,  ut  sint  abstinentiores.  Sed  veniamus  ad  le- 
ctionem  Evangelii. 


Praedictio  Christi  de  passione    sua. 

In  hac  est  primum  narratio,  quomodo  prae- 
dixerit  Christus  Apostolis  passionem  et  mortem 
suam,  et  resurrectionem.  Pertinet  autein  ad  hanc 
praedictionem  doctrina  de  humiliatione  et  glorifica- 
tione  Messiae.  Filius  Dei  est  missus,  principaliter, 
ut  fieret  victima. 

Haec  est  singularis  sapientia  divinitus  revelata, 
neque  est  nota  ulli  creaturae,  sine  patefactione. 
Iudaei  pertinacissime  retinent  imaginationem,  quod 
Messias  sit  futurus  potens  ac  magnus  princeps  in 
mundo.  Abominantur  istum,  quem  nos  invocamus, 
propterea  quod  profiiemur  eum  esse  crucifixum. 
Ideo  Paulus  inquit,  Hanc  esse  sapientiam,  quae  non 
sit  sapientia  Principum  mundi. 

Christus  allegat  testimonia  prophetarum,  et 
haud  dubie  copiose  declaravit.     Filius  hominis  oc- 


cidetur,  inquit.  Utitur  verbo  Danielis.  Alludit  et 
in  caeteris  membris  ad  vaticinia  prophetica,  quae 
cogitantes  crescere,  debemus  in  vera  agnitione 
Christi.  Nam  haec  prima  cura  esse  debet  omnium 
hominum,  iuxta  praeceptum  Psalmi:  Osculamini,  id 
est,  agnoscite  filium  et  amplectimini  eum. 


Quomodo   est  autem  agnoscendus? 

Primum,  consideranda  est  persona;  postea  of- 
ficium.  Filius  assumpsit  naturam  humanam,  ut  es- 
set  victima.  Sunt  igitur  duae  naturae  in  persona 
Christi;  ac  propterea  servatur  genus  humanum, 
quia  est  factum  decretum,  ut  filius  assumat  natu- 
ram  humanam:  alioqui  natura  humana  redacta  es- 
set  in  nihilum.  Est  autem  magna  humilitas  in  Fi- 
lio,  quod  non  exserit  "suam  potentiam  in  depellenda 
passione,  sed  praestat  hanc  obedientiam  patri,  ut 
natura  humana  crucifigi  et  mori  posset.  Id  Ire- 
naeus  significare  voluit,  cum  inquit,  Xoyov  quievisse, 
id  est,  non  exseruisse  suam  potentiam.  Et  ut  es- 
set  Xvtqov  sufficiens,  oportuit  loyov  velle  istam  hu- 
militatem 

Non  est  autem  cogitandum,  quod  beneficio  pas- 
sionis  tantum  nos  iuverit  Christus,  ut  multi  habent 
crassam  imaginationem ,  quod  Christus  tantum  sit 
passus  pro  nobis,  ac  postea  nihil  nobiscum  agat, 
sed  debemus  etiain  agnoscere  Christum  resuscita- 
tum,  glorificatum,  regnantem,  efficacem  in  nobis. 
Et  hoc  est  officium  Christi,  quod  non  tantum  est 
redemptor,  propitiator,  victima,  sed  etiam  Salvator 
assidue  nos  servans,  defendens  Ecclesiam,  vivifi- 
cans  credentes,  sicut  inquit:  Ego  vitam  aeternam 
do  eis. 


Sed  annon  dat   pater   vitam  aetemamV 

Respondeo.  Pater  dat  per  filium.  Et  filius 
homo  factus  nunquam  separatur  a  carne,  quam  se- 
mel  assumpsit.  Agit  igitur  iam  Xoyog  in  natura 
humana  omnia,  quae  agit.  Non  dico,  quod  per  na- 
turam  humanam  oinnia  agat:  etsi  multa  fiunt  mini- 
sterio  naturae  humanae,  quae  ad  officium  capitis 
Ecclesiae  pertinent.  Sed  dico  in  natura  humana 
omnia  fieri  a  loyoy  incarnato,  propter  copulationem 
indissolubilem  duarum  naturarum  in  Christo.  Et 
hoc  pertinet  ad  gloriam  istius  naturae  humanae, 
Hic  est  primus  locus  in  hac  narratione  Evangelica. 


441 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


442 


De  infirmitate  discipulorum. 

Secundus  locus  est  de  infirmitate  sanctorum 
etiam  in  Ecclesia:  quia  hic  videmus  exemplum  ca- 
liginis  et  infirmitatis  fidei  in  Apostolis,  de  quibus 
inquit  Evangelista:  Nihil  horum  intellexerunt,  et  erat 
verbum  istud  absconditum  ab  eis:  et  non  cognosce- 
bant  quae  dicebantur.  Christus  etiam  antea  saepe 
praedixerat  eis  passionem  suam:  Et  debebant  eam 
nosse  ex  prophetis.  Quid  enim  clarius  dici  potest, 
quam  illud  Zachariae :  In  sanguine  testamenti  tui 
educes  vinctos  tuos.  Esaiae  53.  Dedit  animam  suam 
hostiam  pro  peccatis.  Et  tamen  tanta  est  adhuc 
ignorantia  in  Apostolis. 

Alibi  quoque  Petrus  Christo  praedicenti  pas- 
sionem  dicit:  Absit  hoc  a  te.  Cui  Christus  duritur 
respondet:  Abi  Salana.  Nec  quemquam  suorum 
Christus  durius  allocutus  est. 


Unde  autem  fuit   ista  ignorantia? 

Magna  vis  est  in  nobis  omnibus  consuetudinis, 
et  opinionum,  quas  hausimus  a  tenera  aetate,  sicut 
dicitui* : 

adeo  a  teneris  assuescere  inultum  est. 
t 
Item:  Quid  est  difficile?  consueta  relinquere. 

Toties  erant  praemoniti  Apostoli  a  Dbmino, 
quod  regnum  non  futurum  esset  politicum.  Interim 
tixam  adhuc  tenent  in  animo  imaginationem  illam, 
nihil  posse  accidere  isti  Messiae,  qui  tot  miracula 
ederet.  Sperabant  iilum  venturum  Romam,  et  do- 
minaturum  toti  orbi  terrarum.  Etiam  post  passio- 
nem  Domini  adhuc  quaerunt:  An  nunc  inchoabis 
regnum  tuum? 

Sciamus  igitur  in  sanctis  quoque  esse  igno- 
rantiam,  et  cogitemus  singuli,  etiam  nos  posse  er- 
rare.  Non  putemus  nos  esse  omrtiscios,  clamemus: 
Credo  Domine,  sed  opern  fer  infirmitati  meae.  Item : 
Auge  in  nobis  fidem.  Item:  Fac  cum  servo  tuo  se- 
cundum  misericordiam  tuam,  et  iustificationes  tuas 
dace  me. 

Erant  in  Apostolis  initia  fidei,  sed  tamen  ma- 
gna  adhuo  fuit  caligo.  Discamus  igitur  agnoscere 
infirmitatem  nostram,  quae  est  etiam  apud  illos, 
qui  sibi  videntur  esse  valde  magni.  Imo  quando 
etiam  doclrinam  recte  tenemus,  tamen  fides  est  im- 
becilla  et  languida.  Has  infirmitates  nostras  de- 
ploremus,  nec  simus  securi:  repugnemus  nostris 
vitiis;  discamus,  proficiamus,  petamus  nos  confir- 
mari  divinitus,  quia  scriptum  est:  Habenti  dabitur, 
id  est,  habenti  studium  discendi  ac  proficiendi.  Qui 
non  proficit,  is  deficit  magis  magisque.     Ideo  dici- 


tur:  Homo  aut  proficit,  aut  deficit.  Infirmitas  car- 
nalis  facile  rapitur  in  deterius,  Ideo  necessaria  est 
invocatio.  Et  cum  invocatione  coniungenda  est  se- 
ria  cogitatio  verbi,  et  studium  proficiendi:  sicut 
Paulus  praecipit:  Attende  lectionL 

Pertinet  huc  quaestio,  An  possit  Ecclesia  er- 
rare.     Papistae  sic  argumentantur : 

Ecclesia  est  domicilium  et  colurnna  veritatis: 

Postea  attexunt:  Ergo  non  potest  errare. 

Ecclesia  tot  secuiis  habuit  invocationes  sancto- 
rum  et  sacrificium  Missae: 

Ergo  non  est  error  invocare  sanctos,  et  cele- 
brare  Missas. 

Respondeo.  Ecclesia  non  errat,  scilicet  uni- 
versaliter.  Ecclesia  est  domicilium  veritatis,  id 
est,  serhper  aliqua  membra  in  Ecclesia  conservant 
veritatem;  etsi  in  his  quoque  potest  esse,  vel  obscu- 
rior  nonnunquam,  vel  illustrior  notitia  veritatis. 

Ioannes  Baptista  non  dubitavit  de  passione 
Christi,  etiamsi  discipuli  somniarunt,  Christi  regnum 
fore  politicum.  Nec  dubium  est  Mariam  firma  as- 
sensione  expectasse  resurrectionem  filii:  alioqui 
non  potuisset  sustinere  magnitudinem  dolorum. 
Credo  etiam  in  sorore  Mariae  fuisse  maiorem  fir- 
mitatem,  quam  in  Apostolis. 

Ita  manet  in  Ecclesia  fundamentum,  sed  saepe 
cum  magna  irnbecillitate,  quae  condonatur  retinen- 
tibus  fundamentum.  Apostoli  norant  se  placere 
Deo,  propter  hunc  Dominum,  quem  credebant  esse 
Messiam,  sicut  confessus  erat  Petrus.  Sic  etiam 
illi,  qui  habent  fundamentum,  tamen  habent  stipu- 
las  suas,  in  quibusdam  circurnstantiis  doctrinae; 
sed  quas  commonefacti  corrigunt.  Apostoli  non 
manserunt  in  errore  de  regno  politico  Messiae 
post  resurrectionem  Christi.  Papistae  autem  lo- 
quuntur  de  eiusmodi  erroribus,  qui  sunt  contra 
fundamentum,  et  hos  errores  pertinaciter  defen- 
dunt. 


De    exercitiis    Fidei    in  historia  caeci  ad 

Hiericho. 

Tertius  locus  est  exemplum  magnae  et  arden- 
tis  fidei  in  caeco,  item  de  lucta  fidei  contra  impe- 
dimenta,  quae  turbant  nos  in  invocatione.  Christus 
inquii  ad  istum  caecum:  Fides  tua  te  salvum  fecit. 
Praedicat  igitur  fidem  liuius  caeci,  qui  tantam  in 
ea  constantiam  praestat,  ut  non  desinat  clamare, 
etiam  obiurgantibus  eum  aliis. 

Hanc  fidem  nos  quoque  exercere  discamus. 
Et  sicut  caecus  ille  nominat  hunc  Dominum,  filium 
David,  id  est,  Messiam  promissum  Davidi,  et  petit 
ei  reddi  visum,  quod  nemo  praestare  poterat,  nisi 


443 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


444 


talis  Dominus,  cui  haec  natura  rerum  subiecta  sit: 
ita  nos  etiam  agnoscamus  Christum  esse  liberato- 
rem,  cui  mors  et  peccatum,  et  omnes  creaturae 
subiectae  sint.  Nec  deterreamur  ab  eo,  conspectu 
indignitatis  nostrae:  confugiamus  ad  eum,  et  peta- 
mus  ac  expectemus  ab  eo  necessaria  beneficia. 

Assuefaciamus  etiam  nos  ad  recitationem  certae 
precationis  in  invocatione:  quia,  etsi  fieri  potest 
invocatio,  etiam  gemitu  cordis,  tamen,  si  sunt  se- 
rii  motus  in  corde,  non  possunt  non  aliquando 
erumpere,  in  commemoratione  precationis.  Sicut  e 
contrario,  quando  nunquam,  aut  raro  recitantur 
preces,  signum  est,  quod  cor  etiam  sit  frigidum,  et 
non  admodum  afficiatur.  Ideo  non  est  contemnen- 
da  externa  commemoratio  et  recitatio,  quae  eo  quo- 
que  prodest,  ut  nos  ipsos  exuscitemus.  Ac  recte 
dicebat  D.  Hieronymus  Schurffius:  Chrislus  (in- 
guit):  Precantes  dicite  pater  noster,  qui  es  in  coelis; 
idec  non  satis  est  mente  orare,  sed  ubi  fieri  potest, 
adiungenda  est  etiam  recitatio,  qua  cor  magis  ma- 
gisque  accenditur. 

Multa  autem  nobis  obstrepunt  in  oratione,  quae 
nos  absterrent,  quo  minus  oremus  aut  persevere- 
mus  in  invocatione.  Haec  impedimenta  significan- 
tur  in  hac  historia,  cum  dicitur,  Quod  aliqui  incre- 
paverint  caecum,  ut  taceret;  sed  ille  multo  magis 
clamavit.  Haec  congruunt  cum  praeceptis  divinis 
de  continuatione  invocationis :  Instanter  orate.  Item, 
Semper  orantes,  hoc  est,  non  deficientes,  non  abii- 
cientes  invocationem.  Est  aulicum  praeceptum: 
Lenius  instando  taedia  pelle  tui.  Sed  hoc  non  per- 
tinet  ad  precationem.  Opponamus  ergo  illud  con- 
trarium  mandatum  Scripturae:  Instanter  orate.  Po- 
stulat  Deus  intentionem  in  precatione,  et  continua- 
tionem.  Et  Deus  exercet  fidem  mora,  quae  alias 
est  maior,  alias  est  ininor. 

Haec  sunt  discenda  in  experientia  propria,  ut 
singuli  possimus  dicere  cum  Davide  allegante  suum 
exemplum:  Iste  pauper  clamavit  ad  Dominum,  et 
Dominus  exaudivit  me.  Valde  insuavis  est  mora 
in  magnis  doloribus,  nec  ulla  res  magis  defatigat 
animos.  Sed  proponamus  nobis  exempla,  et  dicta 
Scripturae,  quae  docent  nos  ita  orare,  ut  non  de- 
fatigemur.  Opponamus  etiam  versui  aulico  sen- 
tentiam  illam  Graeci  poetae: 

BqaSiGxai,  fiaxaQuv  (ogai  <pi\al,  aWa  noxretvaC. 

Tardae  sunt  horae  Deorum,  sed  valde  dulces  et 
gratae. 

Quae  sententia  expressa  est  in  his  versibus: 

Munera  propitiis  manibus  venienlia  Divum, 
Compensant  grata  commoditate  moram. 


Item,    Si    moram    fecerit    Dominus,    expecta 
eum. 


De  effectu  fidei. 

Quartus  locus  est  de  effectibus  fidei,  sive  de 
beneficiis,  quae  fide  accipiuntur.  Restituitur  huic 
caeco  visus  magno  miraculo.  Repetatur  igitur  com- 
munis  doctrina  de  miraculis,  quae  sunt  scripta  pro- 
pter  causas  tres:  primum,  quia  sunt  testimonia  do- 
ctrinae.  Nam  Deus  palefecit  se  suo  verbo,  et  ut 
Ecclesia  sciat  hoc  verbum  divinitus  esse  traditum 
inde  usque  ab  initio,  addidit  miracula.  Inprimis 
autem  voluit  se  Deus  patefacere  misso  filio,  cru- 
cifixo  et  resuscitato  pro  nobis.  Ideo  ad  hunc 
etiam  deducere  nos  voluit  per  miracula,  quae  co- 
gitantes,  semper  coniungamus  verbum  ipsum,  et 
colligamus  animo,  ubi,  et  quo  tempore,  et  quibus 
modis  se  Deus  patefecerit  in  filio. 

Secunda  causa  est,  quod  miracula  sunt  testi- 
monia  promissionum,  quarum  aliae  sunt  spirituales 
de  remissione  peccatorum,  donatione  Spiritus  sancti 
et  bonis  aeternis.  Aliae  sunt  corporales.  Monent 
igitur  miracula,  quod  Deus  velit  dare  utriusque 
generis  bona.  Monent  de  beneficiis  filii.  Sicut 
saepe  in  sanatione  morborum  coniunguntur  haec 
dicta:  Fides  tua  te  salvavit,  et  tibi  remittuntur  pec- 
cata  tua.  Ac  semper  fides  petens  remissionem  pec- 
catorum  debet  praelucere  fidei  petenti  bona  corpo- 
ralia,  quia  non  potes  accedere  ad  Deum,  nisi  sta- 
tuas  te  habere  remissionem  peccatorum. 

Cum  igitur  invocas  Deum,  debes  accedere  fi- 
ducia  filii,  propter  quem,  et  per  quem  dat  remissio- 
nem  peccatorum,  et  recipit  te.  Postea  cum  non 
possit  regi  vita  nostra  humanis  consiiiis  et  praesi- 
diis,  petas  a  Deo,  ut  te  regat,  ut  facias  necessaria, 
et  ut  det  tibi  bona  corporalia,  ut  sint  adminicula 
vocationis  et  vitae  sustentandae. 

Utrumque  genus  bonorum  fides  confirmata  per 
miracula,  expectare  a  Deo  debet,  idque  suo  ordine- 
Nam  fides  accipiens  remissionem  peccatorum,  sta- 
tuit  nos  esse  acceptos  sine  conditione.  Promissio 
autem  corporalis  habet  promissionem  additam:  Si 
tu  voles,  et  quomodo  voles.  Sicut  alias  saepe  dici- 
tur  de  discrimine  promissionis  gratiae,  et  promis- 
sionum  corporalium. 

Tertia  causa  est,  Miracula  sunt  exempla  ap- 
plicp.tionis  promissionum  ad  singulos  credentes, 
quia  in  miraculis  videmus  sine  respectu  persona- 
rum  dari  divina  beneficia,  ut  dicitur:  Quicunque  in~ 
vocaverit  nomen  Domini,  salvus  erit.  Sit  igitur  in 
singulis  fides  propria,  et  haec  exerceatur  in  invo- 
catione,  quia,  ubicunque  est  aliqua  fidei  scintillula, 
eam  certissimum  est  crescere  in  invocatione. 


445 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


446 


Exerceatur  autem  fides  in  petitione  bonorum 
aeternorum,  et  rerum  corporalium:  Sic  tamen,  ut 
sciamus  principale  obiectum  fidei  semper  esse  Chri- 
stuin,  in  quo,  et  propter  quem  datur  gratia  seu  ac- 
ceptatio  coram  Deo ,  seu  remissio  peccatorum, 
iuxta  illud:  Fide  per  Christum  habemus  accessum 
ad  Deum. 

Ante  aliquot  annos  in  hoc  ipso  loco  sedens 
Vitus  Amerbachius  disputabat  de  dicto  Genes.  15., 
quod  citat  Paulus  Rom.  4.  et  Gal.  3.  Credidit  Abra- 
ham  Deo,  et  imputatum  est  ei  ad  iustitiam.  Item  ex 
Abacuc:  lustus  sua  fide  vivet.  Dicebat  Paulum  non 
recte  accommodasse  hos  locos  ad  suam  causam, 
ubi  ageret  de  bonis  corporalibus :  Dictuin  quidem 
Geneseos  de  futura  posteritate,  tamquam  bono  cor- 
porali;  et  dictum  Abacuc  de  liberatione  populi  Iu- 
daici  ex  Babylone. 

Ego  siinpi  citer  respondi,  in  omni  promissione 
includi  Christuin,  propter  quem  dantur  bona  sive 
spiritualia,  sive  corporalia  a  Deo.  Atque  ita  pro- 
missio  in  Genesi  principaliter  loquitur  de  semine 
nascituro  ex  postcritate  Abraham.  Deinde  univer- 
saliter  petitioni  et  expectationi  bonorum  corpora- 
lium  oportet  praelucere  fidem,  certo  statuentem  de 
bonis  Spiritualibus.  Ideo  dictum  Abacuc  praesup- 
ponit  fidem  accipientem  a  Deo  remissionem  pecca- 
torum,  donationem  Spiritus  sancti  et  vitam  aeter- 
nam,  quia  sine  hac  fide  accedere  ad  Deum  nemo 
potest. 


De  gratiarum  actione. 

Postremus  locus  in  hoc  textu  est  de  gratiarum 
actione.  Caecus  sanatus  sequitur  Christum,  glorifi- 
cans  Deum,  et  omnis  plebs  cernens  miraculum  dat 
laudem.  Deo.  Sic  gratiarum  actio  debet  sequi  pre- 
cationem.  Homines  plerumque  accepto  beneficio 
fiunt  deteriores,  et  negligentiores.  Omnes,  nemine 
excepto,  sumus  ingrati,  non  tantum  erga  Deum, 
sed  etiam  erga  homines. 


Quis    nostrum    reddit    benevolentiam   di- 
gnam  parentibus? 

Interroga  tuum  cor,  et  deprehendes  turpitudi- 
nem  tuae  ingratitudinis,  saltem  adversus  tuos  pa- 
rentes,  ut  nihil  iam  dicam  de  aliis  bene  meritis. 

Exuscitemus  igitur  corda  nostra  ad  gratiarum 
actionem;  et,  ut  antea  dixi,  de  recitatione  precatio- 
nis,  ita  assuefaciamus  nos  singuli  ad  cogitationem 
de  gratitudine,  per  recitationem  alicuius  certae  for- 


mae,  qua  quotidie  gratias  agamus  Deo  pro  crea- 
tione,  nutricatione,  conservatione,  defensione.  Post- 
ea  multo  magis  pro  redemptione  per  filium  Dei, 
et  pro  sanctificatione,  et  gubernatione  Spiritus  san- 
cti.  Sicut  hunc  ordinem  suppeditat  nobis  recitatio 
Symboli  Apostolici,  quod  subinde  debemus  miscere 
precibus. 

Adiungamus  autem  ad  beneficia  communia  no- 
bis  cum  tota  Ecclesia,  etiam  privata  beneficia,  qui- 
bus  peculiariter  nos  Deus  quotidie  afficit,  ut  sunt 
protectio  in  magno  aliquo  periculo;  item  liberatio- 
nes  ex  privatis  malis,  et  alia  multa  Dei  dona.  De 
quibus  perpetuo  sonemus  vocem  Patriarchae:  Mi- 
nor  sum,  Domine,  cunctis  miserationibus  tuis. 


DOMINICA  INVOCAVIT. 
Evangelium    Matth.  4. 

Ductus  est  Iesus  in  desertum  a  spiritu,  etc. 

Habet  haec  lectio  admodum  sublime  argumen- 
tum,  cuius  explicatio  est  valde  difficilis.  Describit 
eniin  tentationem  Christi,  vel  potius  adumbrat,  quas 
mediocriter  saltem  intelligere,  non  est  cuiusvis,  si 
modo  est  ullius  hominis. 

Alibi  habuit  Christus  etiam  alias  tentationes, 
ut  cum  Ioan.  12.  clamat:  Nunc  anima  mea  turbata 
est,  et  quid  dicam?  Pater,  conserva  me  ab  hac  ho- 
ra.  Sed  ibi  causae  et  materia  tentationum  non 
est  descripta.  Hic  argumenta  tentationum  sunt  ex- 
pressa,  etsi  consentaneum  est,  fuisse  multas  alias 
mirabiles  tentationes  Christi,  illis  quadraginta  die- 
bus,  quibus  Christus  fuit  in  deserto.  Idque  aperte 
dicit  Lucas,  cum  inquit,  quadraginta  diebus  eum 
tentatum  esse.  Sciamus  autem  has  quoque  tenta- 
tiones,  quae  nominatim  hic  describuntur,  fuisse 
magna  certamina,  neque  ita  subito  peracta  esse, 
sicut  ^ubito  legi  possunt. 


Collatio   tentationis   Adae  et  Evae,    et 

Christi. 

Conferamus  hanc  historiam  cum  prima  tenta- 
tione  generis  humani  in  paradiso:  quia  hae  sunt 
duae  summae  personae  in  genere  humano:  Primus 
est  Adam:  alter  est  Dominus  noster  Iesus  Chri- 
stus. 

Adam  in  paradiso  sustinuit  personam  totius 
generis  humani,  et  propter  lapsum  eius  tota  poste- 
ritas  mersa  est  in  peccatum  et  mortem,  quia  acce- 


447 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


448 


perat  dona,  iustitiam,  et  vitam,  ut  conservaret  ea 
toti  posteritati.  Sed  superatus  est  Adam  tentatione 
Satanae,  cum  sollicitaret  eum  Diabolus,  in  natura 
adhuc  integra,  admiratione  sapientiae  et  excellen- 
tiae,  et  curiositate  appetente  pruhibita. 

Erat  illud  argumentum  valde  speciosum,  cum 
dixit  Diabolus:  Eritis  sicut  Dii.  Singuli  intueantur 
suos  lapsus,  et  discant  ex  perpetua  historia  mundi, 
quam  facile  ruant  homines  specie  magnae  sapien- 
tiae. 

Fuit  autem  in  prima  illa  tentatione  Diabolus 
victor,  et  Adam  factus  est  totius  posteritatis  homi- 
cida. 

Scd  in  hac  altera  persona,  id  est,  in  Christo, 
Diabolus  iterum  vincitur,  huius  filii  obedientia  et 
victoria  est  nostra,  id  est,  propter  hunc  Filium  vin- 
centem,  recipimur  et  iuvamur  nos.  et  ipse  in  nobis 
vincit:  sicut  inquit  Iohannes  [1.  epist.  3.]:  Filius 
Dei  apparuit,  ut  destruat  opera  Diaboli. 

Hoc  dulcissimum  dictum  sit  nobis  in  conspe- 
ctu;  quod  quidem  est  enarratio  primae  illius  pro- 
missionis:  Semen  mulieris  conteret  caput  serpentis. 

Idem  dicitur  et  hoc  dicto  [Ioh.  10.] :  Nemo  ra- 
piet  oves  ex  manibus  meis.  Utitur  verbis  empha- 
ticis:  Nemo,  inquit,  rapiet.  Significat  igitur  ma- 
gnum  esse  certamen.  Postea  addit:  ex  manibus 
meis,  ut  pingat  gestationem  Ecclesiae,  quam  filius 
Dei  ceu  manu  sua  retinet  in  tam  horribilibus  furo- 
ribus  Diaboli,  et  in  tantis  insidiis,  quibus  astutis- 
sime  conatur  Diabolus  evertere  Ecclesiam. 

Adiungamus  et  illas  sententias  [Luc.  22.]:  Ego 
rogavi  pro  te,  ne  deficiat  fides  tua.  Item,  Orate,  ne 
intretis  in  tentationem,  id  est,  ne  vincamini,  ne 
succumbatis  tentationi.  Confugiamus  ad  filium  Dei, 
et  nominatim  petamus  ab  eo:  Domine  Iesu  Christe, 
qui  tentatus  es  propterea,  ut  ostenderes  victoriam 
contra  Diabolum,  et  qui  dixisti:  nemo  rapiet  oves 
meas  ex  manibus  meis,  depelle  a  nobis  Diabolos 
hostes  tuos,  rege  nos,  et  muni  contra  insidias 
Diaboli. 


Antagonistae    Certantes   inter   se    in   hac 

historia. 

Post  hanc  collationem  Adami  et  Christi,  iam 
intueamur  etiam  personam  Diaboli,  sicut  in  histo- 
riis  ceitaminum  considerantur  personae  oppositae, 
ut  cum  congrediuntur  Hector  et  Achilles,  Hannibal 
et  Scipio. 

Est  autem  Diabolus  Substantia  spiritualis,  quae 
cum  bona  creata  esset,  defecit  a  Deo,  et  nunc  hor- 
ribili  odio  Dei  ardet,  et  ut  aegre  Deo  faciat,  fu- 
rentcr  insectatur  Ecclesiam,  et  in  toto  genere  hu- 


mano  cumulat  omnia,  quae  displicent  Deo,  calu- 
mniatur  verbum  Dei,  unde  et  nomen  habet;  serit 
opiniones  contrarias  Verbo  Dei;  impellit  homines 
ad  Idololatriam,  et  horribilia  scelera. 

Ego  memini  quendam,  qui  negabat  Diabolos 
esse  aliquid  subsistens.  Nominabat  bonas  cogita- 
tiones  angelos  bonos;  malas  cogitationes  vocabat 
malos  angelos.  Sed  esse  Diabolos,  probatur  pri- 
mum  ex  visibilibus  exemplis  obsessorum. 

Multos  homines  obsidet  Diabolus  visibiliter; 
vexat  et  affligit  horribiliter  illorum  corpora;  abutitur 
membris  illorum,  etloquiturper  eos.  Talia  spectacula, 
quae  sunt  valde  terribilia,  saepe  cernuntur.  Prope 
Luneburgum  erat  mulier  obsessa  loquens  Graece 
et  Latine. 

Deinde  praebent  se  Diaboli  nonnunquam  con- 
spiciendos.  Quidam  dicebat  se  videre  tectum  ple- 
num  Diabolorum.  Hic  mortem  sibi  postea  con- 
scivit. 

Cernuntur  et  facta  Diabolorum,  ut  mulier  hic, 
ante  beJlum,  obsessa,  in  puerperio  interficiebat  duos 
pueros,  postea  interrogata,  dixit  se  nescire,  quo- 
modo  haec  facta  fuissent. 

Alii  etiam  multi  homines  non  videntur  obsessi, 
ut  Iudas,  qui  tamen  revera  erat  obsessus,  ut  tex- 
tus  dicit:  Intravit  in  eum  Satanas.  Currunt  iam 
fanatici  homines,  quales  sunt  Anabaptistae  et  alii, 
qui  revera  sunt  obsesssi.  Id  apparet  tunc  potissi- 
mum,  quando  incanduerunt ;  tum  enim  prorsus  fiunt 
insani,  et  effundunt  blasphemas  voces. 

Fanatici  habent  nomen  vel  a  Fano,  vel  a  Fari, 
quia  iactitant  suas  quasdam  prophetias. 

Haec  sunt  visibilia  testimonia,  quod  sint  Dia- 
boli. 

Postea  plurima  sunt  dicta  Scripturae,  quae  lo- 
quuntur  de  lapsu  et  rabie  Diabolorum.  Christus 
dicit :  Quando  Diabolus  mendacium  loquilur,  ex  pro- 
priis  loquitur.  Discernit  substantiam  Diaboli,  et 
vitia  secuta  post  lapsum.  Postea  addit,  quod  sit 
Spiritus  mendax  et  homicida. 

Ad  mendacium  referatur  idololatria,  qualis  fuit 
apud  Ethnicos,  et  adhuc  est  in  Papatu.  Quam  est 
horribilis  res  invocatio  sanctorum?  Et  quamquam 
non  volunt  videri  Papistae,  quod  statuant  ipsas 
statuas  esse  Deum,  tamen  magna  idololatria  est, 
quod  putant  Deum  ad  hanc,  vel  illam  statuam  ma- 
gis  esse  praesentem  et  propitium,  quam  in  alio 
loco. 

Ad  homicidium  refcratur  inixaiqtxaxCa.  Diabo- 
lus  est  causa  calamitatum:  lacerat  quoquo  modo 
Ecclesiam;  et  gaudet  in  calamitatibus  bonorum,  et 
insultat  eis.  Distrahit  coniuges,  filios,  parentes; 
incitat  homines  ad  caedes  mutuas,  et  haec  omnia 
facit  tantum  odio  Dei,  cum  ei  nihil  prosit,  imo  ipse 
cumulat  iram  Dei  et  poenas  suas. 


449 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


450 


Alibi  Scriptura  passim  noinir.at  spiritum  impu- 
rum,  quia  delectatur  obscoenitate ,  incitat  homines 
ad  incestas  et  turpes  libidines;  non  ut  ipsi  melius 
sit,  sed  ut  multa  fiant  contraria  Deo.  Scit  enim 
horribiliter  Deo  displicere  libidines.  Nec  solum 
Ethnici  olim,  sed  etiain  Papistae  fascinati  a  Dia- 
bolo,  miscuerunt  multa  obscoena  religioni. 

Fuit  sacellum  non  procul  a  Torga,  cuius  aram, 
si  gravidae  nudae  circumirent,  gestantes  agnum  ex 
cera  factum,  et  consecratum,  promittebatur  eis 
partus  felicior.  In  sacello  stabant  spectatores  illius 
turpitudinis. 

Talis  est  ergo  Diabolus,  ut  horribili  odio  fera- 
tur  adversus  Deum,  et  adversus  nos,  saltem  ut 
Deo  aegre  faciat.  Huic  opponit  se  filius  Dei,  in 
quo  est  potentia  divina,  quae  in  isto  homine  se 
ostendit  et  exhibuit:  quia  haec  persona,  Deus  et 
hoino  vincit  istum  serpentem,  et  quidem  non  tan- 
tum  in  sua  persona  vincit,  sed  etiam  in  suis  mem- 
bris.  Nos  pendemus  quasi  de  collo  filii  Dei  in  ista 
natura,  quarn  assumpsit:  Ipse  nos  sibi  adiungit 
tamquam  membra,  et  gestat  nos.  Vult  nos  ser- 
vare  et  defendere,  et  servat  mirabiliter. 

Cogitemus  Ecclesiam  omnium  temporum.  Quam 
nulla  sunt,  firma  praesidia  humana?  imo  cogitemus 
singulas  familias,  quomodo  sine  defensione  huma- 
na,  tamen  serventur  a  filio  Dei  inter  horribiles  in- 
sidias,  quas  eis  stmit  Diabolus. 

Unu&quisque  consideret,  quae  sibi  accidant. 
Agit  hoc  Diabolus,  ut  infligat  unicuilibet  yulnus 
aliquod,  et  conatur  nos  avellere  a  Deo.  Sed  sanat 
nos  filius  Dei,  ad  quem  sit  directa  assidue  preca- 
tio;  et  inhac,  cum  consideramus  malitiam,  et  astu- 
tiam  Diaboli,  teneamus  hanc  consolationem ,  quia 
Diabolus  odio  Dei,  et  Filii  eius,  nos  odit;  confida- 
mus,  quod  eo  magis  Filius  Dei  velit  nos  sustenta- 
re,  quia  scit  nos  sustinere  pericula  propter  ipsum. 

Nec  dubiuin  est,  propterea  rnisertum  esse  filium 
Dei  primorum  hominum,  et  recepisse  genus  huma- 
num,  quia  Diabolus  odio  Dei  hoc  egerat,  ut  per- 
deret  istam  miseram  massam  naturae  humanae, 
quam  videbat  tantopere  diligi  a  Deo. 

Plurimum  differunt  peccatum  Adae  et  pecca- 
tum  Diaboli.  Adae  peccatum,  quamquam  est  hor- 
ribile,  tamen  est  dissimile  peccato  Diaboli.  Est 
quidem  contra  conscientiam,  et  est  tantum,  ut  ho- 
mo  ruat  propterea  in  mortem,  et  avellatur  a  Deo, 
sed  tamen  est  peccatum  infirmitatis.  Diabolus  ve- 
ro  peccat  peccato  blasphemiae,  quod  est  irremissi- 
bile.  Ipse  impellit  Adam  et  Evam,  quia  odit  Deum. 

Ideo  recipit  Deus  infirmam  massam  hominum. 
Idem  nunc  facit  Filius  Dei,  vult  esse  victor  etiam 
in  nobis  miserrimis  hominibus. 

Non  cogitemus  nihil  esse  periculi:  Diabolum 
esse  otiosum,  ut  cum  pingitur  in  pariete;  imo,  cir- 
cumit  tanquam  leo  rugiens,  quaerens  quem  devoret. 


MELAMH.OPKR.  VOL.  XXIV. 


David  quamquam  vir  sanctus,  quam  diros  mor» 
sus  Diaboli  sensit,  qui  non  hoc  tantum  egit,  ut 
David  raperet  alterius  coniugem,  sed  etiam  in.pulit, 
ut  interficeret  Uriam.  Postea  implicavit  eum  laby- 
rinthis  poenarum  et  peccatorum,  quae  secuta  sunt 
in  familia  ipsius,  et  toto  regno,  quia  peccata  se- 
quuntur  poenae,  et  poenis  implicata  sunt  multa 
peccata. 

Quam  multa  fuerunt  peccata  in  seditione,  quam 
movit  Absolon  !  Multa  millia  sanctorum  sunt  dis- 
sipata,  aut  interfecta,  rnatronae  sanctae  sunt  con- 
stupratae.  Horum  peccatorum  culpa  aliqua  fuit  la- 
psus  Davidis. 

In  tanto  concursu  maloium  conatus  estDiabo- 
lus  Davidem  impeUere  in  viam  Saulis,  id  est,  in 
desperationem.  Sed  revocavit  filius  Dei  Davidem 
ad  poenitentiam,  et  erexit  eum  consolatione.  et  vi- 
cit  Diabolum. 

Cogitemus  ergo  utrumque  in  descriptione  per- 
sonarum  dimicantium  inter  se,  videlicet  Filii  Dei, 
et  Diaboli;  et  quod  astutissime  Diabolus  insidietur 
generi  humano,  et  plaerumque  longam  telamtexat; 
et  quod  tamen  filius  Dei  proelietur  pro  nobis,  et 
adhuc  vincat  Diabolum,  quantumvis  magna  sit  no- 
stra  infirmilas. 


Quales  sint  tentationes  Diaboli. 

Haec  est  prima  consideratio  de  personis.  Po- 
stea  etiam  res  sunt  considerandae. 

Eatio  et  de  personis  et  de  rebus  errat.  Co- 
gitat  naturam  hominum  esse  talem,  qualis  nunc 
est,  esse  sic  natam,  ut  sit  prona  ad  volnptates. 
Putat  malas  motiones  esse  a  natura,  seu  esse  mo- 
tus  naturales. 

Sed  vox  divina  docet  nos,  hominem  esse  con- 
ditum  cum  rectitudine  mentis,  voluntatis  et  cordis. 
In  mente  debebat  lucere  fulgor  sapientiae  et  noti- 
tiae  Dei :  In  voluntate  et  corde  debebat  esse  incen- 
dium  veri  amoris  erga  Deum. 

Talis  est  homo  initio  conditus.  Sed  Diabolus 
impulit  Adam  et  Evam  in  peccatum,  et  propterea 
misera  natura  hominum  nunc  subiecta  est  tyran- 
nidi  Diaboli.  Sed  missus  est  filius  Dei,  cui  adiun- 
gere  nos  debemus,  et  agnoscere,  nos  non  satis 
habere  virium  contra  valentissimum  hostem  Diabo- 
lum,  et  tamen  filium  Dei  valentiorem  esse  Diabolo. 

Philosophi  putant  tentationes  tantum  esse  na- 
turales  motus,  sed  nos  certo  statuamus  eas  oriri  a 
Diabolo.  Non  est  naturalis  motus,  quando  incen- 
ditur  Catilina  ad  seditionem  faciendam,  sed  Diabo- 
lus  incitavit  eum  mirabilitev ,  qui  miscet  se  spiriti- 
bus  cerebri  et  cordis,  et  turbat  homines.   Non  igi- 

29 


451 


PHIL.  MEL    SCRIPTA  EXEGETICA. 


452 


tur  putemus  tentationes  esse  quiddam  fortuitum  aut 
naturale. 

Nolo  hic  definire,  utrum  Diabolus  Christo  vi- 
sibili  aliqua  forma  apparuerit,  et  visibiliter  cum  eo 
collocutus  sit,  an  vero  offuderit  ei  cogitationes 
eiusmodi,  quibus  vehementer  affectus  fuit,  et  cum 
quibus  diu  luctatus  est. 

Potest  fieri,  quod  etiam  visibili  specie,  prae- 
sertim  in  deserto  occurrerit  Diabolus  Christo,  sic- 
ut  saepe  vexat  hoc  modo  etiam  summos  viros;  et 
boni  quoque  angeli  nonnunquam  se  conspiciendos 
sanctis  praebent. 

Saepius  tamen  immittit  Diabolus  sanctis  cogi- 
tationes,  quibus  turbat  animos.  Quomodo  hoc  fiat, 
non  potest  exponi  a  Physico,  sed  plaerumque  sumit 
occasionem  ab  aliquo  obiecto  foris  oblato ;  cum 
aliquis  incidit  in  sodalitium,  ubi  sunt  sermones  im- 
puri,  Diabolus  mox  offundit  imaginationes  obscoe- 
nas,  quibus  incenditur  animus.  Saepe  in  convivio 
erumpit  alicui  inprobo  homini  ex  suggestione  Dia- 
boli  verbura  aliquod,  quo  alius  ita  percellitur,  ut 
incidat  in  acerbissimas  cogitationes.  Denique  va- 
rias  species  aliis  atque  aliis  obiicit,  quae  occasio- 
nem  praebent  venenatis  cogitationibus. 

Omnes  homines  aliquid  istarum  rerum  expe- 
riuntur,  et  quidem  magis  exercent  nos  cogitationes 
eiusmodi,  quas  Diabolus  offundit,  quam  externus 
conspectus.  Ita  fieri  potest,  ut  Diabolus  Christum 
vexavcrit  simul  eiusmodi  cogitationibus,  quae  fuerunt 
acres  stimuli,  et  magni  motus,  et  vehementes  ima- 
ginationes.  Sed  omittamus  hanc  disputationem, 
quomodo  tentationes  Christi  factae  sint,  et  dicamus 
de  significatione  harum  tentationum:  Prius  tamen 
de  ipso  vocabulo  in  genere  aliquid  monendum  est. 

Verbum  Tentare,  est  formae  frequentativae. 
Germanice  significat  Einen  haschen,  conari,  ut  te- 
neas  aliquem.  Graecum  nttoa^oo,  significat,  expe- 
rior.  Cum  hoc  congruit  vox  Germanica  versuchen, 
id  est,  aggredi  aliquid  experiundo,  an  possis  per- 
ficere.  Est  autem  Germanicum  hoc  versuchen  a 
quaerendo,  seu  vestigando,  von  dem  suchen.  Ver 
in  compositione  usurpatur  in  malam  partem,  et 
congruit  cum  Graeco,  naqd.  Exempla  multa  sunt 
in  Germanica  lingua.  verderben,  venit  a  ver,  et 
derben,  quod  significat  brauchen,  dnoxQao~&ai,  pau- 
latim  consumere  usu,  vel  etiam  omnino  perdere. 
Sic  verbeissen,  verklagen,  verzagen,  et  multa  simi- 
lia.  Ita  igitur  versuchen,  est  tam  diuquaerere,  ali- 
quem,  donec  implicetur  laqueo:  Einem  so  lange 
nachgehen,  biss  tnan  jhn  in  den  strick  bringet.  Ut 
quando  Diabolus  implicat  primo  Davidem  incendio 
amoris,  postea  magis  magisque  eum  involvit  in 
scelera  et  poenas. 


Genera  tentationum  in  hac  historia. 


Iam  quod  ad  historiam  istarum  tentationum 
Christi  attinet,  puto  eas  ideo  expresse  scriptas 
esse,  quia  in  ipsius  persona  ostendunt  praecipuas 
tentationes  totius  corporis  Ecclesiae  ab  initio  us- 
que  ad  finem.  Recitantur  igitur  tres  gradus  tenta- 
tionum  Christi,  quae  sunt  imagines,  seu  exempla 
praecipuarum  tentationum  Ecclesiae.  Imo  in  nis 
ipsis  tentationibus  cernitur  series  et  ordo  calamita- 
tum  Ecclesiae  ab  initio  usque  ad  finem.  Primus 
gradus  est  Paupertas:  alter,  Curiositas:  tertius, 
Cupiditas  regni. 


De  primo  gradu  tentationis. 

Primum  Ecclesia  vexatur  paupertatc,  et  pro- 
pter  hanc  multi  deserunt  Ecclesiam  aut  ministerium. 
Loquor  autem  non  tantum  de  inopia  victus,  sed 
etiam  de  aliis  quibuscunque  miseriis,  periculis,  et 
persecutionibus.  Ecclesia  saepe  nullum  habet  re- 
ceptum,  uulla  hospitia  firma,  nulla  praesidia,  nul- 
lam  defensionem  humanam.  Qui  experiuntur  talia, 
sentiunt,  quam  saeva  haec  sit  tentatio.  Adeo  enim 
languefacit  quosdam  sollicitudo  de  victu,  ut  con- 
sciscant  sibi  mortem.  Denique  late  patet  haec  ten- 
tatio. 

Plaerique  pastores  sunt  pauperes,  coguntur 
sustinere  odia  hominum,  excutiuntur  ex  suis  nidu- 
lis.  Sic  igitur  et  Christum  exagitavit  Diabolus, 
cum  inchoaturus  esset  ministerium :  voluit  eum  ab- 
sterrere  a  ministerio.  Proposuit  ei  pericula.  Vide, 
si  coeperis  docere,  venies  in  odium:  patieris  per- 
secutiones:  non  habebis  hospitium  certum:  non 
protectionem :  sicut  Christus  ipse  postea  dicit:  Fi- 
lius  hominis  non  habet,  ubi  caput  reclinet. 

Haec  tentatio  significatur  in  verbis  illis  Ironi- 
cis:  Si  es  filius  Dei,  dic,  ut  lapides  ftant  panes. 
Scilicet  tu  jvives  ex  lapidibus,  scilicet  tu  habebis 
defensionem.  Romani  non  defendent  te,  multo  mi- 
nus  Pharisaei:  eris  invisus  omnibus,  eris  ubique 
in  odio. 

Diabolici  sermones  sunt  Sarcastici,  ut  quando 
ex  obsessis  loquitur,  perpetuo  ludit  sarcasmis  et 
salsis  ironiis,  Redet  spbttisch.  Talis  Sarcasmus  est 
in  historia  passionis:  Si  Filius  Dei  es,  descende  de 
cruce. 

Sarcasmus  habet  nomen  a  rictu,  dnb  iov  aag- 
xd&w,  quando  is,  qui  victus  est,  ueridetur. 

Talibus  sarcasmis  deridentur  etiam  nostrae 
Ecclesiae  ab  adversariis:  Vos  estis  Ecclesia,  sed 
qualem  habetis  protectionem?  Estis  miserrimi, 
estis  conculcatissimi,  et  abiectissimi  omnium.  Multi 


453 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


454 


pii  nunc  exsulant  cum  familiis  suis.  Multi  sancti 
iam  sunt  pulsi  ex  Anglia.  Multi  pii  doctores  va- 
gantur  incertis  sedibus.  Hi  sentiunt  hunc  sar- 
casmum  Diaboli,  Scilicet  tu  es  filius  Dei,  es 
membrum  Ecclesiae  Christi.  Neque  victum,  neque 
hospitium,  neque  defensionem  habes. 

Eodem  sarcasmo  excruciantur  multi  deliberan- 
tes  secum  de  vitae  genere  eligendo:  Si  fies  mi- 
nister  Ecclesiae,  si  recte  docebis,  eris  in  miseriis, 
esuries  cum  tua  familia.  Forma  huius  orationis 
est  conditionalis ,  et  congruit  cum  Enthymemate: 
Tu  vis  recte  docere :  Ergo  patieris  aerumnas :  Po- 
nifur  ratio  in  prima  parte  propositionis  ironicae: 
Deinde  additur  consequens. 

Hac  tentatione  de  victu  et  defensione  corpo- 
rali  vexavit  Diabolus  Christum  per  aliquot  dies. 
Sed  Dominus  opponit  ipsi  verbum  Dei.  Scriptum 
est,  inquit,  Non  in  pane  solo  vivit  homo.  Ita  nos~ 
debemus  in  omnibus  tentationibus  respicere  ad  ver- 
bum  Dei,  et  quidem  ad  verbum  vocale  scriptum, 
quod  tamquam  clypeus  opponendum  est  telis,  et 
iaculis  Diaboli.  Diabolus  pellitur  et  cruciatur  per 
verbum;  quia  Deus  est  efficax  per  verbum  contra 
Satanam.  Pii  verbo  vfncunt  et  sentiunt  se  vincere, 
quando  experiuntur  consolationem;  idque  obser- 
vandum  est  contra  Schwenckfeldium. 

Est  autem  pulcherrima  consolatio,  quam  citato 
dicto  Moisis  Christus  recitat,  eaque  a  nobis  omni- 
bus  saepe  multumque  cogitanda  est.  Christus  ha- 
bet  mandatum  et  vocationem,  ut  doceat:  Debet 
igitur  servire  suae  vocationi,  et  hoc  faciens,  erit 
Deo  curae.  Est  enim  Enthymema:  Non  in  solo 
pane  vivit  homo,  sed  in  omni  verbo  Dei.  Ergo  ego 
obediens  vocationi  vivam,  sive  habeam  victum,  de- 
fensionem,  praesidia,  sive  non:  sive  fames,  vel 
aliae  calamitates  me  prement.  Magis  perspicua 
erit  sententia,  si  integri  syllogismi  formentur,  hoc 
modo: 

Solus  panis  non  vivificat:  Vel,  quod  idem  est, 

Res  vivificans,  non  est  solus  panis: 

Ego  relicto  verbo,  haberem  panem  solum: 

Ergo  non  viverem:  id  est,  non  feliciter  res 
succederet,  etiamsi  sequerer  humana  consilia  con- 
traria  verbo. 

Item:     Qui  retinet  verbum,  vivificatur: 

Ego  retineo  verbum: 

Ergo  vivificabor,  etiamsi  tota  natura  rerum 
adversetur. 

Accommodemus  autem  consolationem  istam 
etiam  ad  nos,  quia  sententia  istius  dicti  est  generalis, 
et  hoc  significat:  Vita  est  principaliter  a  Deo,  et 
non  tantum  ex  cansis  secundis ;  et  Deus  est  agens 
liberrimum,  nec  est  alligatus  causis  secundis,  wann 
Gott  einen  menschen  erhalten  tvill,  so  ei'he!t  er  jhn, 
toans  allen  Teuffeln  leydt  were.  Ita  alibi  dicit  Moi- 
ses:     Ipse  est  vita  tua,  et  longitudo  dierum  tuo- 


rum:  id  est,  homo  vivit  Deo  sustentante  et  vivifi- 
cante.  Sic  Ecclesia  mirabiliter  semper  sustentatur 
in  mundo,  quamquam  in  magna  infirmitate,  quas- 
sationibus,  tumuUibus.  Sic  singuli,  non  ex  solo 
pane,  id  est,  non  tantum  praesidiis  naturalibus 
•servantur,  sed  homo  vivit  in  omni  verbo,  id  est, 
si  adhaereat  verbo,  sustentabitur. 

Sumamus  ergo  hinc  regulam,  quae  est  in 
Psalmo:     Subditus  esto  Deo,  et  ipsa  faciet. 

Fac  ea  quae  sunt  vocationis  tuae,  et  expecta 
auxilium  a  Deo;  Iacta  in  Deum  curam  tuam,  et 
ipse  te  enutriet.  Dabit  tibi  victum,  servabit  te, 
sicut  foetum  in  utero.  Foetus  non  scit,  quomodo 
vivat;  Sic  nos  non  scimus,  quomodo  vivamus. 

Imperia  quaerunt  sua  praesidia:  Sed  ea  quo- 
que  sine  auxilio  divino  non  sunt  firma.  Dionysius 
dicebat,  Se  relinquere  filio  adamantina  vincula  regnis 
id  est,  ita  firma,  ut  existimaret  eum  non  posse 
excuti  ex  regno:  et  tamen  est  excussus,  et  periit 
in  exilio.  Hodie  principes  muniunt  se  opibus, 
exercitibus,  habent  domicilia  instructa  munitionibus. 

Interea  Ecclesia  non  habet  certam  sedem: 
Nostrae  familiae  non  habent  certos  nidulos:  sede- 
mus  non  multo  tutius,  quam  volitant  in  aere  vo- 
lucres.  Sed  sciamus  tamen  Dao  curae  esse  Ec- 
clesiam,  et  servari  inter  mundi  tumultus,  etiamsi 
fractus  illabatur  orbis.  Singuli  faciant  officia  suae 
vocationis,  et  Deo  eommendent  exitum:  singuli 
dicant,  ego  obediam  verbo  divino,  et  commendabo 
Deo  paupertatem  meam,  miserias,  pericula,  famem: 
sicut  Psalmus  dicit:  Commenda  Deo  vitam  tuam, 
et  ipse  faciet. 

Moises  habebat  mandatum  Dei,  ut  educeret 
populum.  Postea  includitur  ab  una  parte  mari,  ab 
altera  montibus,  a  tergo  habet  hostes.  Hic  quid 
faciat?  Respicit  mandatum  Dei,  nec  deserit  sta- 
tionem.    Ideo  inquit :  State  et  videbitis  mirabilia  Dei. 

In  deserto  dedit  Deus  Israelitis  manna,  singulis 
unum  Gomor,  id  est,  duos  Choenices.  Tam  lar- 
giter  pavit  eos  in  deserto,  sicut  Paulus  dicit:  Ab- 
unde  dat  ad  frumentum  omnia. 

Sic  Deu»  dat  nobis  mirabiliter  victum  praeter 
cogitationes  nostras,  et  quidem  in  tempore  oppor- 
tuno:  Sic  scriptum  est:  Non  vidi  iustum  dere- 
lictum.  Item:  Leones  esurierunt,  timentibus  autem 
Dominum  non  deerit  ullum  bonum.  Antonius  est 
leo,  tamen  sibi  consciscit  mortem.  Saul  est  leo, 
tamen  venit  in  desperationem. 

Si  quis  delectatur  allegoria,  is  potest  conferre 
dictum  (quod  citat  Christus)  ad  primbs  homlnes: 
Non  in  solo  pane  vivit  homo,  id  est,  non  in  epulis 
istius  pomi,  sed  in  omni  verbo  Dei,  id  est,  Adam 
et  Eva  habuerunt  verbum:  Ne  comedas.  Si  ad- 
haesissent  isti  verbo,  vixissent. 

Sed  retineamus  generalem  sententiam:  Facia- 
mus  singuli  laborem,  quem  Deus  iniunxit,  et  vide- 

29* 


455 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


456 


bimus  laborem  nostrum  non  fore  inanem  in  Do- 


mino. 


Contra,  Dcus  prohibuit,  Ne  facias  furtum,  ne 
moveas  seditionem,  ne  deseras  vocationem  propter 
paupertatem,  aut  metum  periculorum.  Haec  man- 
data  si  violaveris,  attrahes  tibi  poenam:  Quia  non 
in  solo  pane,  sed  in  omni  verbo  Dei  vivitur:  id  est, 
Deus  vivificat  per  suiim  verbum:  et  contra  punit 
agentes  contra  verbum  et  vocationem. 


De  secundo  gradu  tentationum. 

Iam  venio  ad  secundam  tentationem. 

Christus  deducitur  super  pinnaculum  templi. 
Turres  veterum  aedificiorum  non  fuerunt  cum  tali- 
bus  trigonis  et  pyramidibus  sicut  nostra  tecta,  sed 
fuit  planities  in  sumrnis  turribus,  potuerunt  ibi  fieri 
deambulationes.  Fortassis  Diabolus  impulit  Chri- 
stum  imaginatione ,  ut  ascenderet  tectum  templi, 
nisi  forte  ipse  eo  traxit  eum  quovis  modo,  et  ibi 
stanti  iniecit  tales  cogitationes :  Deiicias  te,  ut 
iacias  pulchrum  miraculum;  Quia  Diabolus  quaerit 
miracula  inutilia,  sicut  est  in  historia  Petri,  et 
Simonis  Magi,  quando  certarunt  coram  Nerone. 

Ibi  Simon  Magus  voluit  subvolare  in  coelum: 
sed  Petrus  precatus  est,  ut  decideret.  Credo  Apo- 
stolos  habuisse  magna  certamina,  etiamsi  non  omnia 
sunt  scripta.  Faustus  Venetiis  etiam  hoc  tentavit. 
Sed  male  est  allisus  solo. 

Citat  hic  Diabolus  dictum  Sripturae:  Angelis 
suis  mandavit  de  te.  Tu  es  Messias,  nihil  potest 
tibi  mali  accidere.  Scd  omittit:  in  viis  tuis;  quia 
vult  Christum  ducere  extra  viam?  vult  eum  facere 
miracula  ambitiosa,  quae  applausum  et  admira- 
tionem  vulgi  moveant. 

Verum  Christus  habet  alia  miracula,  et  testi- 
monia  illustriora,  ut  resuscitationem  mortuorum, 
quae  est  maior,  quam  demissio  de  turri. 

Nihil  dubium  est,  quin  hoc  significetur:  Quod, 
quando  eluctata  est  Ecclesia  ex  prima  tentatione 
de  paupertate,  et  persecutione ,  tunc  sequuntur 
tentationes  eorum,  qui  sunt  in  pinnaculo  templi, 
id  est,  Doctorum  et  gubernatorum  Ecclesiae,  ut 
quaerant  nova  dogmata,  vel  cultus. 

In  prima  Ecclesia,  cum  cessassent  persecu- 
tiones,  statim  motae  sunt  multae  horribiles  haereses. 

Idem  accidit  singulis  hominibus.  Postquam 
desierunt  esse  solliciti  de  victu,  mox  cogitant  de 
movendis  non  necessariis,  id  est,  sequitur  curiosi- 
tas,  quod  est  ingens  et  perniciosum  malum.  Di- 
camus  primum  de  disputationibus  dogmatum. 

Samosatenus  stat  in  pinnaculo  templi,  est  in 
loco  celso,  est  Episcopus  Antiochiae,  ubi  fuit  sedes 
Petri,    admiiatur    suam  eruditionem,    eloquentiam, 


et  caetera  dona  ingenii:  Deiicit  se  de  templo,  id 
est,  discedit  a  simplici  doctrina  tradita  divinitus, 
et  fingit  novas  Phantasias;  negat  Xoyov  esse  vynnd- 
(itvov,  cogitat  absurdum  esse,  dicere  Deum  habere 
filium,  vult  removere  hanc  absurditatem.  Quaerit 
novos  colores,  quibus  corrumpat  textum  loannis»: 
In  principio  erat  verbum. 

Sic  Arrius  stat  in  pinnaculo  templi,  est  in  loco 
celso,  sedet  in  fastigio  Ecclesiae,  est  eloquens: 
Deiicit  se,  id  est,  spargit  novum  dogma;  fingit  Fi- 
lium  esse  excellentissiinam  creaturam,  ex  nihilo 
conditam. 

Idem  fecerunt  caeteri  haeretici,  Nestorius, 
Eutyches,  Pelagius,  et  alii,  qui  fiducia  ingenii  et 
sapientiae  suae  deiiciunt  se  de  templo,  movent 
nova  dogmata.  Alii  excogitarunt  novas  traditiones, 
quaesiverunt  cultum  Dei  in  Monachatu,  invenerunt 
caelibatuvn.  Talia  cito  irrepserunt  in  Ecclesiam. 
Nunc  etiam,  quam  multum  est  disputationum ! 

Pauci  retinent  sinceritatem  doctrinae;  Multi 
sunt  sapientes  reformatores,  arrogant  sibi  sapientiam, 
volunt  omnia  reformare;  indulgent  suis  speculatio- 
nibus,  distrahunt  Ecclesiam,  turbant  doctrinam  recte 
constitutam,  ut  concilient  sibi  novitate  dogmatum 
applausum  vulgi:  quia  vulgus  tale  est,  ut  admi- 
retur  et  amet  nova,  sicut  Thucydides  de  suis  civi- 
bus  ait,  quod  fastidiant  usitata,  et  admirentur  ab- 
surda.    Talis  vere  est  haec  nostra  aetas. 

Osiander  dicit  nos  praedicasse  dimidiatum  Chri- 
stum,  se  vidisse  integrum  Christum,  invenit  novum 
vocabulum  lustitiae  essentialis;  Dicit  hominem  non 
iustificari  sanguine  Christi,  sed  iustitia  essentiali. 
Nos  vero  non  tollimus  effectionem  Christi  in  nobis, 
sed  docemus  hominem  placere  propter  obedientiam 
filii:  Quia,  quamvis  Filius  Dei  est  efficax  in  ho- 
mine,  tamen  homo  est  iustus  non  propter  illam 
efficaciam,  seu  iustitiam  essentialem ,  sed  propter 
obedientiam  filii. 

Sic  Servetus  habuit  applausores  suos,  sparsit 
dogma  contra  Divinitatem  filii  Dei. 

Schwenckfeldius  extenuat  verbum  vocale. 

Est  et  in  iuventute  valde  usitata  haec  tentatio. 
Delectanlur  inulti  prodigiosis  disputationibus,  tur- 
bant  et  movent,  quae  non  erant  vocanda  in  dubi- 
tationem,  et  quae  temere  mota  obscurant  lucem  ac 
veritatem  doctrinae.  Hoc  etiam  est  diicere  se  ex 
pinnaculo  templi. 

Postea  in  vita  communi,  quantum  est  bellorum 
et  tumultuum  non  necessariorum  inter  principes! 
quantum  licentiae  in  homines  privatos!  et  tamen 
praetexuntur  figmentis  novorum  dogmatum  et  cul- 
tuum,  item  actionibus  curiosis  autoritates  et  dicta 
Scripturae:  sicut  hic  Diabolus  allegat  mutilatam 
sententiam  Psalmi. 

Est  vetus  hoc  apud  Demosthenem,  quod  ii 
qui  volunt  fallere,  citant  mutilatas  leges:    Ideo  iu- 


457 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


453 


risconsulti  dicunt:  Oportet  integram  legem  aspicere, 
non  mutilatam.  Haeretici  citant  Scripturas,  sed  fa- 
ciunt  iallaeiam  cornpositionis  et  divisionis. 

Adolescentes  indulgent  suis  cupiditatibus,  va- 
gantur  noctu,  accersunt  sibi  pericula  non  neces- 
saria,  hi  etiain  falso  praetexunt  promissiones  de 
custodia  angelorum.  Viae,  in  quibus  custodiunt 
nos  angeli,  sunt  opera  vocationis  legitima.  Ergo 
in  viis  nostris  custodiunt  nos  angcli,  id  est,  in 
vocatione,  in  operibus,  quae  Deus  ipse  praecipit. 

Adulter  non  debet  habere  hanc  imaginationem, 
volo  accedere  ad  adulteram,  Deus  me  defendet: 
imo  vero  ora  Deum,  ut  te  defendat  in  illis  operi- 
bus,  ubi  servis  tuae  vocationi. 

Deiicere  se  in  aquas  quadam  petulantia  non 
est  opus  vocationis,  non  prodest  proximo,  non  est 
aliquid  necessarium,  est  ludus  ad  ostentationem : 
Ad  talia  impellit  Diabolus,  et  boc  est  se  deiieere, 
quia  hoc  etiam  valde  late  patet:  etsi  maxime  con- 
cinnum  est,  potissimum  referre  &d  audaciam  in 
fingendis  novis  dogmatibus. 

Opponit  autem  Christus  huic  tentationi  rursus 
dictum  Scripturae:  Non  tentabis  Dominum  Deum 
tuum.  Est  autem  tentare  Deum  fiducia  propriae 
sapientiae,  vel  virium,  id  est,  iustitiae  aut  pc- 
tentiae,  discedere  ab  ordinatione  Dei,  vel  voca- 
tione,  et  suscipere  rem  non  necessariam;  quasi 
velis  aut  possis  aliquid  melius  facere,  quam  est 
praescriptum  in  verbo,  aut  sancitum  in  ordine  di- 
vinitus  instituto. 

Diabolus  ostenderat  Christo,  ut  faceret/  quod 
coram  populo  esset  gloriosum,  sed  non  necessa- 
rium.  Id  nominat  Christus  tentare  Deum.  Sic 
universaliter,  qui  currumpunt  doctrinam,  aut  cultum 
a  Deo  traditum,  tentant  Deum,  quia  disccdunt  a 
verbo. 

Haeretici  habent  fiduciam  sui  ingenii,  callidi- 
tatis,  volubilitatis  linguae,  magnifaciunt  applausum 
populi,  ideo  conantur  aliquid  melius  facere,  quam 
est  in  doctrina  a  Deo  tradita. 

Monachi  instituentes  suos  cultus,  iudicarunt  se 
perfectiora  praestare  posse,  quam  praecipitur  in 
verbo.  Ideo  excogitarunt  res  novas  sine  verbo,  et 
mandato  Dei,  imo  contra  mandatum  Dei. 

Scimus  coniugium  esse  ordinationem  divinam, 
Deum  condidisse  naturam,  ut  sit  foecunda,  velle 
legitime  coniungi  marem  et  foeminam ,  et  severis- 
sime  prohibere  vagas  libidines:  Et  tamen  Ponti- 
fices  confidentes  suae  sapientiae  condiderunt  legem, 
qua  prohibuerunt  coniugium:  putarunt  ad  retinen- 
dam  suam  potentiam  expedire  coelibatum.  Susci- 
piunt  igitur  rem  non  necessariam,  quamquam  spe- 
ciosam.  Et  cum  manifestum  sit,  non  omnes  ido- 
neos  esse  ad  coelibatum,  tamen  spreta  ordinatione 
divina,  tentant  Denm. 

Hoc  est  crassissimum  exemplum,  quod  agnosci 


ab  omnibus  potest:  Imo  Pius  secundus  Pontifex 
ultro  fassus  est,  fuisse  aliquas  causas  adimendi 
sacerdotibus  coniugium,  sed  multo  maiores  esse 
restituendi:  Et  tamen  potentes  tuentur  coelibaturn, 
tantum  ne  fiant  dilacerationes  bonorum  Ecclesiasti- 
corum,  sicut  Rex  Polonicus  dixit:  Oportet  me  al- 
terutrum  facere,  permittere  peccata  contra  sextum, 
vel  contra  septimum  praeceptum.  Si  permitto  sa- 
cerdotibus  coniugium,  imininuentur  bona  Eccle 
siastica. 

Tales  sunt  cogitationes  sapientiae  humanae, 
Sie  wollens  besser  machen.  Ita  tentant  Deum,  Ana- 
baptistae,  Die  wollens  auch  besser  machen.  Confe- 
ramus,  inquiunt,  bona  nostra,  ita  erimus  boni  Chri- 
stiani.  Item  debemus  habere  maiorem  dilectionem, 
ideo  communicabimus  uxores. 

In  Numeris  prohibebat  Deus,  ne  procederent 
Israelitae,  et  tamen  quidam  procedebant,  volebant 
esse  animosiores,  et  magis  zelosi:  sed  acceperunt 
magnam  cladem.     Id  etiam  erat  tentare  Deum. 

Sic  Petrus  inquit  [Actor.  15.]:  Quid  tentatis 
Deum  imponentes  iugum  gentibus ,  quod  neque  vos, 
neque  patres  vestri  ferre  potuerunt?  Erant  tunc 
ex  discipulis  Apostolorum  aliqui,  qui  non  volebant 
mutari  politiam  patriam.  Cogitarunt  pulcrum  esse, 
si  politia  ista  maneret.  Sed  Petrus  hoc  nominat 
tentare  Deum;  quia  cogitatione  propriae  sapientiae 
peccabant:  et  hoc  agebant,  ut  illaquearent  con- 
scientias. 

Mahomet  multo  magis  tentavit  Deum,  mutavit 
totum  genus  doctrinae,  innovavit  legem,  removit 
Evangelium,  excogitavit  novam  doctrinam.  Putavit, 
si  omnes  hoinines  et  angeli  convenirent,  non  posse 
eos  facere  meliorem  legem.  Accoinodavit  doctri- 
nam  suam  ad  formam  Imperii,  quod  constituit. 

In  summa,  tentare  Deum  non  est  peccatum 
infirmitatis,  sed  est  scientem  et  volentem  fiducia 
suae  sapientiae  discedere  a  verbo  vel  ordinatione 
Dei,  vel  a  vocatione,  et  certare  sapientia  cum  Deo, 
et  hoc  quod  scis  esse  iniustum,  velle  tueri  ac  de- 
fendere. 

Pleraque  negotia  in  Ecclesia,  Republica  et 
vita    privata    corrumpuntur    persuasione    propriae 

Isapientiae,  dass  mans  wil  fcin  machen,  viel  kliigeln 
und  besser  machen.  Habemus  ordinationem  divinam, 
habemus  singuli  vocationem  certam;  debemus  igi- 
tur  immorari  verbo,  debemus  sequi  ordinationem 
Dei,  et  manere  intra  metas  vocationis.  Id  cum 
non  facimus,  accersimus  nobis  et  aliis  pericula, 
quae  videntur  leviora,  quando  ad  unum  aliquem 
illa  pertinent.     Sed  publica  sunt  graviora. 


459 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


460 


De  tertio  gradu  tentationum. 

Tertia  tentatio  est  omnium  maxime  horribilis: 
quia  in  hac,  tanta  est  impudentia  Diaboli,  ut  po- 
stulet  se  adorari,  et  quidem  a  tam  praestanti  per- 
sona,  quia  sive  suspicatus  sit  ex  multis  circum- 
stantiis,  quod  Messias  esset,  sive  ignoraverit  esse 
Messiam  (ut  credibile  est,  quod  Deus  voluerit  eum 
aliqua  celare)  tamen  vidit  esse  hominem  praestan- 
tissimum,  et  hunc  vult  inducere,  ut  adoret  ipsum, 
et  offert  ei  imperium  totius  orbis  terrarum,  cum 
tetro  mendacio;  quasi  in  sua  potestate  habeat 
regna  mundi.  Daniel  expresse  dicit:  Deus  est  qui 
stabiliti  et  transfert  regna.  Imperia,  politiae,  et 
quicquid  est  ordinis  politici,  sunt  Dei  opus.  Ser- 
vantur  a  Deo,  non  a  Diabolo,  qui  tantum  facit 
destructiones ,  non  aliter,,  quam  lupus  irruens  in 
gregem  ovium,  turbat  gregem  illud.  Quod  autem 
servatur  in  illo  grege,  servatur  diligentia  pastoris. 
Deus  ut  fidelis  pastor  servat  politias,  et  dat  ali- 
quos  fideles  custodes.  Diabolus  et  huius  organa, 
latrones  et  tyranni  sunt  velut  lupi,  et  turbant  po- 
litias,  tamquam  gregem.  Hac  imagine  saepe  soleo 
uti,  ut  monstrem  discrimen  ordinis  politici,  et  per- 
turbationum,  quae  aliunde  accedunt.  Sed  nunc 
mentionem  huius  imaginis  facio,  ut  hinc  etiam  ap- 
pareat,  quam  insigne  sit  hoc  mendacium  Diaboli, 
cum  Christo  seducto  in  montem  sublimem,  mon- 
strat  ei  magnum  terrae  tractum,  et  dicit:  Haec 
omnia  mea  sunt:  Palam  et  impudenter  mentitur 
spiritus  mendax.  Non  sunt  regna  mundi  in  pote- 
state  Diaboli.  Ipse  non  potest  illa  dare  suo  ar- 
bitrio,  cui  velit.  Deus  permittit  ei,  ut  rebus  a  se 
conditis,  et  quas  ipse  servat,  abutatur,  et  varie 
grassetur  in  genere  humano,  sicut  permittit  Cali- 
gulae  aut  Neroni,  ut  potentia  imperii  Romani  ab- 
utantur.  Nec  tamen  verum  est,  mundum  esse  Ne- 
ronis  aut  Caligulae. 

Et  tamen  hoc  mendacio  audet  Diabolus  impel- 
lere  Christum,  ut  relicto  ministerio  invadat  regnum, 
constituat  se  regem  contra  mandatum  Dei,  et  ut 
potiatur  regno,  postulat  ab  eo  adorationem:  quae 
est  manifesta  idololatria.  Sed  significatur,  omni- 
bus  temporibus  hoc  fieri,  ut  conentur  aliqui  Ec- 
clesiam  vertere  in  regnum  per  cultum  idololatricum, 
etsi  politici  quoque  gubernatores  stabilire  sua  regna 
solent  per  idoloiatriam. 

Sumamus  ipsum  Nabuchodonosor.  Constituit 
cultum  idololatricum:  vult  consociare  imperium  per 
novum  cultum,  quem  instituit.  Invehit  novam  re- 
ligionem,  ut  confirmet  suam  potentiam,  et  aucto- 
vitatem. 

Antiochus  similiter  facit.  Vult  in  suo  regno 
esse  unaiii  religionem,  quamquam  impiam.  Con- 
vertit  templum  Domini  in  templum  lovis  Olympii: 


Celebrat  Ierosolymis  Bacchanalia,  quod  est  hor- 
rendum  auditu  in  populo  Dei. 

Inprimis  vero  accommodatio  fiat  ad  manifestam 
et  horribilem  idololatriam ,  quae  constituta  est  in 
regno  pontificio  istis  postremis  temporibus.  Est 
enim  nervus  ac  basis  illius  regni,  Idolum  Trans- 
substantiationis ,  prophanatio  coenae  Domini  in 
Missis  venalibus  et  funebribus,  doctrina  impia  de 
meritis  humanorum  operum,  et  de  retinenda  du- 
bitatione.  Invocatio  sanctorum,  similis  Ethnico 
cultui,  quo  invocabantur  homines  mortui.  Per  hos 
nervos  stat  regnum  pontificium,  et  hanc  totam 
idololatriam  defendunt  Papistae  ad  retinendas  opes 
et  potentiam  suam.  Multi  etiam  ex  nostris  de- 
ficiunt  ad  Papistas,  ut  fruantur  commoditatibus 
istius  regni,  etiamsi  intelligant  se  implicari  isti 
idololatriae. 

Profecto  est  horribile  idolum,  quod  Missam 
Pontificii  vocant,  cuius  haec  duo  sunt  fundamenta, 
manifeste  falsa:  Opinio  de  praesentia  Corporali 
Christi  sub  specie  hostiae:  et  opinio  de  oblatione: 
quem  cultum  ita  necessarium  esse  putant;  ut,  nisi 
sacerdos  faciat  illam  oblationem,  existiment  Deuin 
iratum  fere  universo  generi  humano. 

Sic  etiam  constituta  fuit  potentia  regni  Phari- 
saici  in  populo  Iudaico.  Dicebant  esse  instituta 
sacrificia,  tamquam  cultum  praecipuum,  quo  oportet 
satisfieri  pro  peccatis  populi:  Dicebant  sacrificia 
illa  mereri  remissionem  peccatorum,  delere  peccata. 
Ista  opinio,  quae  vere  fuit  idololatrica,  retinebat 
populum.  Adulteri  sacrificabant,  ut  possent  impune 
exercere  adulteria,  sicut  in  papatu  adulteri,  et  alii 
flagitiosi  fundarunt  Missas,  ut  haberent  remissionem 
peccatorum. 

Labefactatis  nervis  idololatriae,  bene  videbant 
Pharisaei,  labefieri  suas  opes,  potentiam,  autori- 
tatem.  Ita  Pontificii  dolent  dirninui  hodie  potentiam 
et  quaestum  suum,  patefacta  luce  veritatis  Evan- 
gelicae.  Potuerunt  ante  haec  tempora  Monachi 
singulis  annis  habere  ex  conductione  et  locatione 
Missarum  Norimbergae  aureos  sexcentos  non  mi- 
nus,  in  singulis  coenobiis. 

Imperator,  et  summi  reges,  et  multi  alii  viri 
sapientes  adhuc  detinentur  in  ista  persuasione, 
Oportere  esse  tale  sacrificium,  et  non  posse  fieri 
nisi  a  talibus  personis,  ordinatis  a  Romano  Ponti- 
fice  et  Episcopis:  sunt  fascinati  hac  opinione;  quod 
nisi  fieret  illud  sacrificium,  Deus  deleret  totum  ge- 
nus  humanum.  Haec  persuasio  facit,  ut  summi 
Monarchae  velint  conservari  istum  statum,  et  ut 
pugnent  pro  dignitate  istius  status,  et  omnibus  vi- 
ribus  conentur  exscindere  et  extirpare  contradi- 
centes. 

Turci  etiam  constituerunt  suum  imperium  prae- 
textu  novae  religionis.  Fingunt  aliquid  esse  Deum, 
quod  non  est  Deus.     Dicunt  Deum  esse  condito- 


461 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


462 


rem  et  conservatorem  generis  humani,  et  naturae 
universae:  Gloriantur  se  colere  illud  nomen  omni- 
potens:  sed  tribuunt  illa  quae  sunt  propria  veri 
Dei,  suae  imaginationi.  Deus  vult  sic  agnosci,  et 
coli,  sicut  se  patefecit,  non  vult  suas  proprietates 
tribui  ulli  commentitio  numini,  quale  revera  est, 
quod  Turci  fingunt,  se  colere  Deum  conditorem 
coeli  et  terrae,  omnipotentem  et  opitulatorem,  cum 
execrentur  Deum,  patrem  Domini  nostri  Iesu  Chri- 
sti:  negent  Christum  esse  filium  Dei:  negent  Spi- 
ritum  sanctum  esse  Deum  cum  patre  et  fiHo. 

Ita  videtis  significatum  esse  in  ista  tentatione, 
quod  regna,  potentia,  opes,  stabiliantur  per  idolo- 
latrias. 

Dolendum  est  autem,  similia  fieri  in  negotiis 
privatis.  Diabolus  quos  non  potest  evertere  per 
egestatem,  aut  per  admirationem  donorum  suorum, 
eos  evertit  saepe  monstratis  honoribus,  divitiis, 
splendore  huius  mundi;  persuadens  eis,  ut  ad  bona 
illa  externa  acquirenda,  augenda,  retinenda,  ad- 
iungant  se  coetibus  idololatricis ,  ineant  societatem 
cum  Magis,  agant  iniuste  cum  defraudatione  alio- 
rum,  adiuvent  saevitiam  tyrannorum,  dissimulent 
aut  abiiciant  confessionem  veritatis.  Haec  omnia 
quid  sunt  aliud,  quam  intueri  magnificentiam  huius 
inundi  et  adorare  Diabolum? 

Cum  Dux  Saxoniae  Georgius  hac  conditione 
fratrem  Henricum  et  eius  filios,  Mauritium  et  Au- 
gustum  tQStamento  fecisset  haeredes,  ne  quid  in 
forma  religionis  mutarent:  alioqui  ditionem  omnem 
Caesari  et  Ferdinando  Regi  legasset,  si  cohditio 
illo  non  impleretur:  missi  fuerunt  legati  ad  Ducem 
Henricum,  qui  cum  variis  argumentis  uterentur 
persuadendi  eius  causa,  praecipue  autem  hoc  di- 
cerent,  Multum  esse  paratae  pecuniae,  multum  ex- 
quisitae  supellectilis,  et  argenti  plurimum;  quae  sit 
consecuturus  omnia,  modo  voluntati  fratris  morem 
gerat.  Tum  Duc  Henricus:  Legatio,  inquit,  ista 
plane  mihi  repraesentat  illud,  de  quo  scriptum  est 
in  sacris  literis,  cum  Satanas  polliceretur  Christo 
totius  mundi  regna,  modo  procumbens  ad  pedes 
ipsum  adoraret.  Sed  non  sunt  apud  me  tanti  ullae 
opes,  ut  earum  causa  velim  a  veritate  agnita,  et 
pura  religione  discedere. 

Hoc  accepto  responso  cum  legati  discederent, 
antequam  domum  rediissent,  cognoverunt  ducem 
Georgium  interea  e  vita  decessisse. 

Christus  hic  iratus,  etiam  non  vult  disputare 
amplius  cum  Satana,  sed  abigit  eum.  Significat 
cum  defensoribus  manifestorum  idolorum  frustra 
disputari,  et  esse  tales  fugiendos,  et  cum  zelo 
Spiritus,  ac  indignatione  quadam  reiiciendos. 


Dedicto : 
Dominum  Deum  tuum  adorabis,  etc. 

Citat  vero  primum  praeceptum  Decalogi:  Do- 
minum  Deum  tuum  adorabis,  et  soli  ipsi  servies. 
Id  praeceptum  continet  etiain  doctrinam  superiorum 
tentationum.  Non  est  enim  discedendum  a  Deo 
metu  miseriarum,  sed  obtemperandum  ei  e-st,  etiamsi 
accedat  paupertas,  persecutio,  aut  aliae  calami- 
tates.  Si  non  est  discedendum  a  mandatis  Dei, 
aliqua  curiositate.  Sed  Christus  praecipue  accom- 
modat  ad  imaginationes  et  spes  potentiae,  opum, 
regnorum  huius  mundi,  quorum  causa  stabiliantur 
idololatriae,  quae  interdum  ita  sunt  speciosae,  ut 
existimentur  esse  iuveni  cultus  Dei. 

Sicut  Imperator  Carolus  dixerat  ad  Comitem 
Wilhelmum  Nassoviae:  Missa  est  meum  cor:  hanc 
non  patiar  mihi  eripi.  Et  Granvellanus  dicebat 
Ratisbonae  ad  me:  Potius  omnia  regna  sua  in 
discrimen  adduci  patietur  meus  Dominus,  quam  ut 
patiatur  Missam  nominari  idololatriam. 

Rex  Gallicus,  Anglicus,  Polonicus,  et  alii  di- 
cunt:  Oportet  nos  tolerare  vitia  quaecunque  sunt 
in  religione;  quia  Respublica  bene  est  constituta: 
Regna  nostra  sunt  in  tranquillo.  Si  volumus  cor- 
rigere  illa  vitia,  tum  erunt  maiores  confusiones 
omnium  rerum:  Si  mutabimus  potentiam  Episco- 
porum,  aulae  nostrae  vastabantur,  quia  Episcopi 
gubernant  illas  aulas.  Est  penes  illas  summa  po- 
testas.  Si  igitur  ista  mutabimus,  tum  decus  regni 
nostri,  et  illa  florentissima  species  interitura  est, 
et  tamen  venient  alia  maiora  mala. 

Hoc  est  speciosum  argumentum  apud  viros 
politicos.  Sed  omnia  ista  debent  cedere  primo 
praecepto.  Quando  agnita  est  idololatria,  debet 
fieri  mutatio,  sive  ruat  mundus,  sive  coelum  ruat. 

Continentur  et  aliae  multae  ac  magnae  res  in 
hoc  dicto:     Dominum  Deum  tuum  adorabis. 

Quare  dicit :  Dominum  Deum  tnum  ?  Cur  con- 
iungit  appellationem  Dei  et  Dominil 

Respondeo:  Dominus  additur  appellationi  Dei, 
ut  discernat  verum  Deum  patefactum  in  populo 
Israel,  ab  omnibus  commentitiis  numinibus.  Sacrae 
literae  tribuunt  Deo  singulare  nomen  Iehova,  ut 
discernant  eum  a  Diis  gentium.  Ideo  additur  et 
pronomen  Tiavm,  ut  intelligas  illum  Deum,  qui  se 
patefecit  verbo  manifesto  et  testimoniis  divinis  in 
hoc  populo,  et  qui  dixit,  se  velle  esse  Deum  istius 
populi. 

Turci,  Iudaei  et  omnes  reliquae  gentes  disce- 
dunt  a  verbo  Dei,  et  non  vere  invocant,  quia  non 
ita  invocant  Deum,  sicut  se  patefacit.  Nos  quandj 
oramus,  debemus  cogitare,  quem  Deum  invocemus, 
nempe  illum  Deum,  qui  se  patefecit  in  Ecclesia 
certis  testimoniis,  misso  Filio,  et  data  voce  Evan- 


463 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


464 


gelii.  Non  compellatur  verus  Deus,  nisi  compel- 
letur  ille  Deus,  qui  se  patefecit  in  Ecclesia  certis 
testimoniis. 

Patres  habuerunt  sua  testimonia,  donec  facta 
est  cductio  Israelitarum  ex  Egypto,  quae  allegatur 
in  Decalogo:  Eyo  sum  Dominus  Deus  tuus ,  qui 
eduxi  te  ex  Aegypto.  luus ,  id  est,  qui  se  tibi  pa- 
tefecit,  et  vult  tibi  esse  in  Deum,  vult  te  invo- 
cantem  exaudire,  vult  tibi  opitulari. 

Ad  hunc  Deum  petefactum  in  verbo  suo  de- 
ducimur  etiam  in  formula  Baptismi:  Baptizo  te  in 
nomine  Patris,  et  Filii,  et  Spiritus  sancti,  id  est,  in- 
vocato  hoc  vero  Deo,  qui  est  pater  Domini  nostri 
Iesu  Christi ,  qui  misit  Filium ,  ut  fieret  pro  te 
victima,  et  dat  Spiritum  sanctum,  et  sanctificat  te. 

Haec  ergo  norma  invocatlonis  semper  retinenda 
est :  Dominum  Deum  tuurn  adorabis.  Loquitur  au- 
tem  hoc  dictum  de  vera  adoratione,  seu  invoca- 
tione  Dei,  non  de  gestibus,  quos  homines  solent 
adhibere,  ut  flectant  genua,  ut  aperiant  caput. 
Illa  adoratio  propriissime  sic  dicta,  est  tribuere 
alicui  ea  quae  sunt  propria  Dei,  esse  omnipo- 
tentem,  ubique  adesse,  esse  omniscium,  inspicere 
corda,  exaudire,  iuvare,  esse  conditorem,  esse 
conservatorem  rerum  omnium,  dare  vitam,  iusti- 
tiam,  et  salutem  aeternam.  Haec  non  possunt 
tribui  ulli  rei  creatae  sine  manifesta  idololatria. 

Postea  sequitur  exclusiva :  llli  soli  servies ; 
lllum  solnm  timebis.  Seiungit  rursus  omnia  com- 
mentitia  numina.  Et  monet  non  debere  misceri  re- 
ligiones,  sicut  multi  sunt  omnibus  temporibus,  qui 
student  conciliationibus  dogmatum.  Etiam  in  ve- 
teribus  libris,  cum  volunt  aliqui  probare  Christia- 
nam  religionem,  citant  testimonia  etf  Platone,  et 
aliis  Ethnicis  sanioribus,  et  dicunt  Ethnicos  ha- 
buisse  eandem  religionem,  quam  habent  Christiani. 
Tertullianus  male  loquitur,  cum  inquit  ad  Ethnicos: 
Vos  colitis  Deuin  per  Orphea,  Iudaei  per  Mosen,  nos 
per  Ckristum.  Et  addit:  Sicut  vos  dicitis,  Fatum 
esse  sapientiam  Dei:  Sic  nos  dicimus,  Xoyov  esse  con- 
silium  Dei.  Ita  Samosatenus  Platonicorum  Ideam 
voluit  conciliare  cum  loyoj.  Has  confusiones  reli- 
gionum  intelligere,  et  fugere,  et  execrari  debetis. 

Vocabulo  ferviendi  complectitur  omnes  cultus 
Dei.  Sic  autem  servire  debemus  Deo,  sicut  ordi- 
navit.  D^bet  ille  finis  esse  principalis  et  ultimus 
adorationis  et  aliorum  officiorum,  ut  colas  illum 
solum  verum  Deum  iuxta  verba  traditum:  non  fa- 
cias  cultus  extra  ordinem  in  veibo  praescriptum. 

Ita  hoc  praeceptum  alligat  nos  ad  Deum  pate- 
factum,  et  ad  modum  colendi  Deum,  qui  est  tra- 
ditus  in  verbo  Repetatur  igitur  hic  definitio  cul- 
tu*  Dei. 


Quid  est  \erus  Dei  cultus? 

Est  opus  mandatum  a  Deo,  factum  in  fide, 
vel  praelucente  fide,  id  est,  fiducia  mediatoris: 
cuius  operis  finis  mediatus  vel  immediatus  est,  ut 
Deus  honore  afficiatur. 

Tua  studia  sunt  cultus  Dei  suo  ordine:  non 
quod  immediate  Deum  honore  affieias,  cum  discis 
Grammaticam ,  sed  mediate.  Ideo  enim  discis,  ut 
intelligas  sermonem  sacrum,  et  alios  postea  eru- 
dias  et  doceas,  propages  doctrinam,  et  conserves 
gloriam  Dei. 

Monachi  dixerunt  suas  observationes  esse  talia 
opera,  quibus  immediate  Deus  honore  afficiatur: 
sed  errant  in  utroque.  Non  serviunt  Deo  iuxta 
mandatum  ipsius.  Deinde  non  servant  ordinem 
etiam  in  rebus  mediis.  IUa  conturbatio  ordinis 
facit  opus  ^itiosum. 

Finis  primi  praecepti  immediatus  est,  ut  Deus 
honore  afficiatur:  cum  eum  times,  cum  ei  confidis. 
In  aliis  praeceptis,  Nou  occides:  Non  moechaboris, 
etc.  sunt  fines  multi  subordinati:  Opera  istorum 
praeceptorum  sunt  cultus  Dei,  sed  mediate:  quia 
obiecta  proxima  sunt  hoinines,  cum  quibus  tibi 
agendum  est.  Et  tamen  cum  praestas  illa  opera, 
ut  Deo  obedias,  et  servias  ei  secundum  ordinem, 
quem  ipse  instituit,  colis  Deum. 

Debet  autem  in  his  omnibus  accedere  fides,  ut 
statuas  te  vere  recipi  a  Deo,  tibi  vere  remitti  pec- 
cata,  te  ipsum  placere  Deo,  et  haec  tua  opera 
mandata  a  Deo  probari  ei:  idque  propter  mediato- 
rem_,  extra  quem  non  potest  coli,  neque  vult  se 
honore  affici  Deus,  iuxta  dicta  illa:  Qui  non  honorat 
filium,  non  honorat  patrem.  Item :  Semo  accedit  ad 
patrem ,  nisi  per  filium. 


De  exitu  tentationum  Christi. 

Postremo  dicitur  in  textu:  Anyeli  accesserant  et 
ministrarunt  ei.  Significatur  illud  acre  certamen 
secutam  esse  consolationem  divinam;  cuius  testifi- 
catio  fuit  ministerium  angelorum.  Sic  perseve- 
rantes  in  verbo  Dei.  experiuntur  tandem  gloriosam 
liberationem,  et  manifesta  testimonia  praesentiae  et 
opis  divinae. 

Cogitur  item  Diabolus  hic  discedere.  Id  est 
testimouium ,  quod  sit  victus,  et  quod  Christus 
vere  extiterit  victor.  Ideo  fiducia  huius  victoris 
filii  Dei  debemus  accedere  ad  Deum,  et  invocare 
eum,  et  resistere  tentationibus  Diaboli:  quod  fit, 
quando  coniungimus  cum  invocatione  diligentiam 
vitandi  occasiones.  Ioseph  tentaiur  non  tantum 
a  muliere,  sed  etiam  a  Diabolo.     In  illa  tentatione 


465 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


466 


haud  dubie  armavit  se  contra  Diabolum  invocatione 
et  fide  iuxta  j>romissionem ,  et  ita  vicit.  Sed  ta- 
men  vitavit  etiam  occasiones:  non  assedit,  non  lu- 
sit  cum  muliere.  Multi  pereunt,  quia  non  invocant 
Filium  Dei,  et  ipsi  accersunt  occasiones  lapsuum. 
Paulus  iubet  nos  accurate  ambulare,  non  ut  fatuos: 
id  est,  non  vult  nos  accersere  occasiones  peccandi. 
Sed  haec  diligentia  non  satis  praesidii  nobis  affert. 
Ideo  accedere  debet  invocatio ,  qua  petamus  nos 
servari  a  filio  Dei,  victore  Diaboli. 


DOMINICA  REMINISCERE. 

Evangelium   Matthaei   15. 

Et  cgressus  inde  lesus,  secessit  in  partes  Tyri  et 

Sidonis. 

Explicatio  circumstantiarum  Temporis,  et 

Locorum. 

Continet  haec  narratio  exemplum  valde  illustre 
verae  et  ardentis  fidei,  quod  semper  in  conspectu 
esse  debet  in  omni  invocatione.  Sed  primum  con- 
siderandae  sunt  circumstantiae  temporis,  loci,  iteui 
nd&ij  pulcherrima,  quae  in  hac  historia  exprimuntur. 

Textyis  Evangelistae  paula  ante  facit  mentionem 
secessionis  Christi  ex  Galilaea  in  desertuiu»  ultra 
ripam  Iordanis  Septentrionalem.  Haec  secessio  ac- 
cidit  non  diu  post  Baptistam  interfectum  ab  Herode 
Antipa,  qui  erat  Tetrarcha  Galilaeae.  Nunc  igitur 
regreditur  Christus,  et  traiecto  lacu  Genezareth, 
transiens  per  Galilaeam ,  confert  se '  ad  extremos 
limites  Palaestinae,  id  est,  ut  hic  dicitur,  in  partes, 
seu  confinia  Tyri  et  Sidonis,  quae  fuerunt  mari- 
timae  urbes  Phoeniciae. 

Nam  quia  Herodes  ei  insidiabatur:  voluit  Chri- 
stus  ad  ea  loco  accedere,  quae  immediate  erant 
sub  Imperio  Romanorum,  ubi  nihil  iuris  habebat 
Herodes. 

Loca  inspicienda  sunt  in  talibus,  et  certe  de- 
bebant  adolescentes  saepe  inspicere  tabulas  terrae 
sanctae.  (  Est  enim  iucundum^  considerare  vestigia 
Christi,,et  itinera  eius. 

Helias  quando  fugit  extra  terram  Israelitarum, 
etiam  fugit  in  loca  maritima  versus  Tyrum  et  Si- 
donem,  ut  minus  esset  ei  periculi  a  regibus  Sa- 
mariae.  Nam  Sidoni  vicina  fuit  Sarepta,  ubi  habi- 
tavit  vidua  Sareptana,  quae  praebuit  Heliae  hospi- 
tium  tempore  famis.  Ac  fieri  potest,  ut  propter 
memoriain  Heliae  Christus  libentms  accesserit  ad 
illa  loca,  in  quibus  multae  magnae  res  gestae  sunt, 
et  ubi  consentaneum  est  mansisse  reliquias  scholae 
propheticae. 

MELANTH.  OPEK.  VOI..  XXIV. 


Nomen  Sareptq^  significat  officinam  coquendi 
metalla:  Eine  schmelzhutte,  oder  seigerhutte ,  a  Za- 
raph,  id  est,  exussit,  excoxit,  conflavit.  Zarpath 
vel  Sarepta,  est  conflatorium ;  quia  ibi  fueruot 
conflata  metalla,  quae  colligebantur  in  vicinis  lo- 
cis.  Argentum  nascitur  in  suo  quodam  genere  la- 
pidurn;  ideo  oportet  fieri  separationem  materiae 
purae  ab  impura,  quae  vocatur  Scoria,  Schlacken; 
et  puto  scoriam  esse  a  gxwq,  id  est,  stercus.  Se- 
paratio  ergo  scoriae  ab  argento  nominatur  exco- 
ctio  seu  purgatio  argenti,  etsi  idem  fit  etiam  in 
caeteris  metallis;  et  haec  est  vera  Alchimia,  non 
Sophistica. 

Scriptura  saepe  huc  alludit,  ut  in  illo  insigni 
dicto  Salomonis  [Prov.  30.] :  Omnis  sermo  Dei  pur- 
gatus  est  clypeus  confidentibus.  Oportet  verbum  Dei 
quasi  purgatum  esse  in  mentibus  studio,  et  expe- 
rientia  spirituali  in  terroribus  et  consolatfonibus, 
et  hoc  verbum  instar  clypei  apprehendendum  est, 
ut  opponatur  tentationibus,  et  insidiis  Diaboli. 

In  illa  vicinia  etiam  fuit  materia  copiosa,  ex 
qua  conflari  potuit  vitrum,  cuius  fundendi  ars  pri- 
mum  in  istis  locis  inventa  fuit,  quia,  cum  ad  pel- 
lendum  frigus  aliquando  ignis  in  arena  accensus 
esset,  animadversum  fuit,  arenam  liquari  in  mas- 
sam  pellucidam.  Postea  paulatim  industria  arti- 
ficum  exculta  fuit  ars  illa,  faciendi  vitrum,  ex  qua 
magnum  quaestum  habuerunt  Sidonii.  Et  certe 
ars  illa  est  egregia.  Si  non  esset  res  tam  vulga- 
ris  et  communis,  superaret  vitrum  omnes  gemmas, 
quia  est  maxime  perspicuum,  et  praebet  multipli- 
cem  usum. 

Sidon  est  antiquior  Tyro.  Habet  nomen  a 
filio  primogenito  Canaan.  Canaan  autero,  a  quo 
Cananaei  sunt  dicti,  fuit  filius  Cham,  et  Cham  fuit 
filius  Noe  natu  minimus,  cui  pater  maledixit,  quod 
contumeliose  exagitasset  nuditatem  dormientis  pa- 
tris.  Haec  maledictio  oppressit  tandem  posterita- 
tem  eius,  iuxta  versum  illum,  qui  est  apud  Theo- 
critum,  haud  dubie  sumptus  a  sanctis  patribus; 
quia  gentes  multas  bonas  sententias  quasi  per  ma- 
nus  traditas  acceperunt  apatribus;  et  quia  cum  lege 
congruunt,  retinuerunt  eas.     Versus  hic  est: 

Evatfiioov  naiSiGGv  zd  Xcoia,  SvoGifitwv  S"ov. 

Id  est,  Piorum  liberis  contingunt  meliora,  lm- 
piorum  non  item.  Est  idem,  quod  Psalmus  inquit: 
Generationi  rectorum  benedicetur'.  id  est,  Deus  be- 
nedicit  posteritati  eorum,  qui  ipsum  timent,  colunt, 
et  recte  invocant.  Contra  vero  vagantur  poenae 
in  tota  posteritate  propter  impietatem  parentum. 

Est  etiam  alius  versus  memorabilis,  qui  tri- 
buitur  Orpheo:  Jetval  yag  xaxa  yatav  iotvvveg  tlot 
roxrJMv.  Furiae,  seu,  dirae  parentum  sunt  admodum 
saevae  et  atroces  per  nniversam  terram.  In  oppido 
Freyberg  in  Misnia,  pater  quidam  iussit  filium  ex- 
sequi  negotium  quoddam.     Filius  sive  contumacia, 

30 


467 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


468 


sive  alia  de  causa  diu  moratus  est,  nec  progretli 
voluit.  Pater  iratus  ?n  haec  verba  prorupit:  Ey 
rtehe,  das  du  dein  lebenlang  da  stehen  musscsV.  uti- 
nam  istic  per  omnem  vitam  tuam  stes.  Ille  mox 
ita  fixus  et  immobilis  ibi  stare  coepit,  ut  non  po- 
tuerit  inde  abduci;  Aut  si  per  vim  ex  eo  loco  ab- 
straheretur,  tantos  cruciatus  sentiret,  ut  statim  in 
eum  locum  reducendus  esset.  Ita  stetit  similis 
consternato  multis  annis,  parum  comedens  et  bi- 
bens,  et  lenta  tabe  contabescens.  Factum  est  ante 
eum  pulpitum,  ad  quod  se  inclinavit  nonnunouam 
dormiens.     Haec  est  verissima  historia. 

Plurimi  viderunt  illud  triste  spectaculum,  cuius 
consideratio  parentes  et  liberos  monere  debet  de 
suo  officio,  et  de  ira  Dei.  Parentes  non  sint  prae- 
cipites  in  male  precando  filils,  praesertim  ob  leves 
causas;  Liberi  vero  non  irritent  contumacia  sua 
indignationem  parentum. 

Saepe  autem  diftertur  effectus  maledictionis  di- 
vinae.  Cham  maledictus  est,  ut  esset  servus  fra- 
trum  suorum,  et  tamen  posteritas  eius  aliquamdiu 
floruit,  occupata  amoenissima  et  fertilissima  parte 
orbis  terrarum,  Aegypto,  Cyrenaica,  Libya,  Pa- 
laestina,  Phoenicia. 

Nomen  Canaan  signincat  mercatorem,  ein  Kauff- 
man,  qui  negotiando  acquirit  pecunias.  Sidon  signi- 
ficat  venatorem.  Hi  ergo  occuparunt  terram  istam, 
quae  nominata  est  regio  Canaan,  cuius  pars  litto- 
ralis  postea  dicta  est  Phoenicia,  sicut  ipsa  terra 
Canaan  dicta  est  Palaestina. 

Phoeniciae  nomen  est  a  cpotvi%,  quod  significat 
palmam,  cuius  arboris  fructus  sunt  palmulae,  seu 
dactyli.  Palaestina  habet  nomen  a  Philistin,  qui 
fuit  unus  ex  filiis  Canaan. 

Galilaea  fuit  limes  Palaestinae  ad  Phoenicen, 
et  inde  nomen  accepit;  quia  vox  Galilaca  significat 
regionem  limitaneam,  quod  nos  Germani  dicimus 
eine  marckt.  Fuit  Galilaea  inter  Palaestinam  et 
Phoeniciam. 

Non  est  dubium,  quin  in  littore  Phoeniciae 
prima  fuerit  mercatura,  aut  certe  celeberrma  pro- 
pter  vicinitatem  maris  mediterranei.  Nam  ex  lit- 
tore  illo  navigabant  in  Aegyptum^  et  advehebant 
merces,  quas  in  Syriam,  Assyriam,  et  Chaldaeam 
vehebant,  et  per  mare  mediterraneum  potuerunt 
navigare  in  Africam,  in  minorem  Asiam,  in  Euro- 
pam.  Ex  illa  opportunitate  situs  factum  est,  ut 
propter  mercaturam  locupletissimae  fierent  illae  ci- 
vitates,  quae  erant  in  Phoenicia,  inter  quas  primae 
fuerunt  Sidon  et  Tyrus. 

Fuit  autem  Tyrus  colonia  Sidonis.  Nomen 
Tyri  est  a  zor,  id  est,  a  rebellione.  Etiam  Saxo- 
nes  literam  Z  mutant  in  t,  pro  Zorn  dicunt  torn. 
Sic  litera  z,  lingua  Syriaca  mutata  est  in  t.  Credo 
aliquos  cives  opulentos  per  seditionem  discessisse 


ex  Sidone,  et  quaesivisse  sedem  in  eo  loco,  ubi 
Tyrus  ab  eis  est  condita. 

In  historiis  valde  celebris  est  eversio  utrius- 
que  urbis,  quae  non  longo  temporis  intervallo  ao- 
cidit.  Nam  Sidon  ab  Ocho  rege  Persico  est  eversa. 
Non  diu  post,  circiter  annos  20.  eversa  est  Tyrus 
ab  Alexandro  Magno.  Ac  scribit  Diodorus  Sicu- 
lus,  cum  urbs  Sidcn  esset  inflammata,  periisse 
circiter  quadraginta  millia  hominum.  Tyro  expu- 
gnata,  Alexander  duo  millia  suspendit ,  et  multa 
millia  vendidit.  In  ipsa  vero  expugnatione  truci- 
data  sunt  circiter  septem  millia.  Cogitemus,  quanta 
haec  fuerit  calamitas. 

Item  cogitemus,  quam  saepe  magnarum  urbium 
et  gentium  vastationes  fiant,  cum  Deus  excitat  po- 
tentes  Monarchas,  ut  sub  initium  Monarchiae  Cyri, 
Minor  Asia  ita  vastata  est,  ut  emissae  sint  ex  mul- 
tis  urbibus  Ioniae  magnae  hominum  multitudines, 
ex  quibus  multae  sunt  demersae  in  rnare-  Aliquae 
vcnerunt  in  littus  Gallicum,  ubi  condiderunt  Mas- 
siliam.  Cum  Alexander  coepit  regnare,  cepit  The- 
bas,  ubi  triginta  millia  hominum  trucidata  sunt, 
Inter  alias  autem  urbes  etiam  Tyrum  cepit. 

Haec  exempla  intueamur ,  ut  sciamus  horribi- 
les  poenas  vagari  per  mundum.  Cogitemus  saltem, 
quales  nostris  temporibus  vastationes  factae  sint  a 
Turca! 


Qualis  fuerit  ista  mulier. 

Haec  mulier,  cuius  in  hodierna  narratione  iit 
mentio,  nominatur  ab  aliis  Evarrgelistis  Cananaea, 
ab  aliis  Gracca  et  Syrophoenissa.  Hae  appella- 
tiones  ostendunt  fuisse  mulierem  Ethnicam,  idque 
Christus  significat,  cum  quasi  repellens  eam  inquit, 
Se  non  esse  missum,  nisi  ad  oves  de  domo  Israel. 

Cum  populus  Israel  introductus  esset  in  ter- 
ram  Canaan,  delevit  magna  ex  parte  posteritatem 
Cham,  atque  ibi  effectus  maledictionis  Cham  ap- 
paruit,  cumulatis  sceleribus  propter  quae  terra  eos 
evomujt.  Sed  tamen  reliquiae  aliquae  manserunt 
de  posteritate  Cham. 

Et  nominant  Evangelistae  Graecos,  quicunque 
non  sunt  ludaei,  id  est,  qui  non  sunt  ex  posteri- 
tate  Abrahae,  sed  Ethnici.  Syrophoenissa  autem 
dicitur  haec  mulier,  quia  nata  fuit  seu  habitavit  in 
illa  parte  Syriae,  quae  dicta  est  Phoenicia;  vel, 
quia  habitavit  in  ea  parte  Phoeniciae,  quae  Syriae 
proxima  seu  vicina  fuit.  Herodotus  saepe  nominat 
Syriam,  totuin  illum  tractum  ab  Arabia,  et  com- 
prehendit  ea  appcllatione  ipsam  quoque  Phoenicen 
et  Palaestinam.  Sed  ut  vulgo  loquimur,  Phoenicia 
fuit  ora  illa  maritima,  quae  proxime  attigit  Syriam. 

Nec    mihi    displicet    opinio,    (juod    mulier  ista 


469 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


4T0 


dicta  sit  Cananaea,  quia  patriam  habuerit  Canam 
maiorem.  iuerunt  enim  duo  oppida,  quae  nomen 
Canae  habuerunt,  scilicet  Cana  minor,  quae  fuit  in 
Galilaea,  et  Cana  maior,  quae  non  procul  abfuit  a 
Sarepta,  inter  Tyrum  et  Sidonem.  Sarepta  stetit 
adhuc  Plinii  tempqribus. 


Qualis  tum  fuerit  Ecclesia. 

Haec  consideratio  locorum,  et  descriptio  istius 
mulieris,  quod  fuerit  Ethnica,  praebet  nobis  occa- 
sionem  cogitandi  de  mirabili  consilio  Dei,  quo  col- 
ligit  sibi  eoetum  verbo  suo,  ex  admodum  dissimili- 
bus  et  indignis  quoque.  Circumit  Christus,  et  non 
solum  ex  gente  ludaica  jpiseros  et  infirmos,  et 
contemptos  a  Pharisaeis,  sed  etiain  ex  Ethnicis 
confugientes  ad  se  recipit,  iani  Centurionem ,  nunc 
Publicanos,  alias  Samaritanum  leprosum,  hic  mu- 
lierem  istam  Ethnicam,  nec  solum  corpora  sanat, 
sed  animas  quoque  liberat  a  peccato,  et  consola- 
tur  conscientias.  Atque  ita  facit  vera  membra  Ec- 
clesiae. 

Sciamus  igitur  Ecclesiam  esse  coetum  miserum, 
hominum  infirmorum,  non  alligatum  aut  inclusum 
uni  alicui  loco,  sed  sparsum  in  varia  loca.  Quo 
pertinent  illae  descriptiones  Ecclesiae:  Non  multi 
sapientes  potentes,  nobiles  secundum  carnsm,  sed  in- 
firma  et  stulta  mundi  Deus  elegit.  ltem:  Confiteor 
tibi  pater,  quod  revelasti  parvulis.  Item:  Reiiquum 
faciam  mihi  pauperem  et  afflictum  populum,  sperantem 
iii  nomine  Domini. 

Pharisaei  et  Saducaei  et  maxima  multitudo 
prophana  populi  Iudaici  habebant  tunc  nomen  et  ti- 
tulum  Ecclesiae,  sed  revera  non  erant  Ecclesia: 
quia  non  solum  corruperant  doctrinam  de  persona 
et  officio  Christi,  sed  etiam  adversabantur  palam 
doctrinae  repurgatae  a  Christo,  eaque  re  ostende- 
bant  se  non  esse  mernbra  verae  Ecclesiae.  Interim 
sunt  in  illo  populo  pauperculi  et  miseri,  qui  con- 
fugiunt  ad  Christum:  et  praeter  hos  ex  Ethnicis, 
Cananaeis,  Samaritanis,  publicanis  Romanis,  et 
aliis,  colliguntur  aliqui,  ut  sint  viva  et  vera  membra 
Ecclesiae. 

Sicut  ista  Ethnica  mulier  accedit  ad  Christum, 
et  habet  aliquam  notitiam  doctrinae  de  vero  Deo, 
et  de  promissionibus,  quae  sunt  traditae  de  Messia. 
Scit,  quod  sit  unus  Deus,  et  quod  hic  Iesus  sit 
Filius  missus  a  Patre,  quia  nominat  eum  Filium 
Davidis,  id  est,  Messiam  promissum,  et  quia  tri- 
buit  ei  opera  soli  Deo  congruentia. 

Haec  semina  doctrinae  consentaneum  est  illam 
accepisse  ex  fama,  passim  tunc  sparsa  de  Christo, 
sicut  in  Marco  dicitur,  quod  audiverit  de  eius  factis ; 
quia  fides  est  ex  auditu,   auditus  per  verbum  Dei. 


Potest  eliam  fieri,  quod  apud  gentes  vicinas  Iu- 
daeis,  generalis  aliqua  cognitio  de  Messia  fuerit, 
quemadmodum  mulier  Samaritana  Ioannis  4.  inquit: 
Scio  Messiam  vcnturum,  et  cum  venerit  ille,  docebit 
nos  omnia.  Imo  propterea  populum  Iudaicum  sub- 
inde  sparsit  Deus  in  omnes  partes  mundi,  ut  hac 
occasione  multi  ex  Ethnicis  erudirentur  de  doctrina 
prophetica.  Et  Heliae  memoria,  qui  apud  Sarepta- 
nam  viduam  vixit,  fortassis  apud  posteros  quoque 
conservata  fuit. 

Sed  non  modo  hyx  doctrinae  et  agnitionis  Mes- 
siae,  sed  etiam  ingens  incendium  fidei  fulget  in 
ista  muliere.  Ideo  exclamat  postea  Dominus:  O 
nmlier,  magna  est  fides  tua.  Haec  fides  non  potuis- 
set  in  ea  esse,  nisi  intellexisset  aliquam  partem 
doctrinae  populi  Dei,  etiam  priusquam  accurreret 
ad  Christum,  quem  non  Ethnico,  prophano,  aut 
idololatrico  more,  sed  vera  fide,  et  ardentibus 
motibus  Spiritus  sancti  invocat. 

Semper  autem  oportet  anteire  cognitionem  seu 
doctrinam  motui  fidei  in  corde.  Hunc  enim  ordi- 
nem  instituit  Deus,  ut  colligat  Ecclesiam  voce  do- 
ctrinae.  Ex  quo  sequitur,  oportere  esse  ministe- 
rium  Ecclesiae,  item  studia  doctrinae  magnifacienda 
esse.  Idque  considerandum  est,  ut  agamus  Deo 
gratias,  quod  semper  servat  in  mundo  doctrinae 
cognitionem,  alibi  plus,  alibi  minus,  et  ut  sciamus, 
non  negligenda  esse  studia  doctrinae:  Non  simus 
ita  insani,  ut  Enthusiastae,  item  Anabaptistae,  qui 
contemnunt  doctrinam,  et  iactitant  novos  et  singu- 
lares  illuminationes,  unde  postea  incidunt  in  hor- 
ribiles  furores. 

Cogitemus  non  esse  rem  parvam,  cognitionein 
doctrinae,  et  requiri  voluntatem  discendi,  et  labo- 
rem  conservandi  puritatem  doctrinae. 

Obiicitur  autem  hoc  argumentum: 

Nemo  tunc  erat  Ecclesia ,  nisi  in.sertus  populo 
Israel: 

Jsta  mulier  Cananaea  non  fuit  inserta  populo 
Israelitico,  seu,  non  erat  membrum  huius  populi: 

Ergo  haec  mxdier  non  fidt  membrum  Ecclesiae. 

Kespondeo  Primum  ad  maiorem  per  distin- 
j  ctionem.  Societas  cum  Ecelesia  in  isto  populo, 
;  non  fuit  tantum  intelligenda  de  ritibus  Mosaicis, 
sed  omnium  maxime  de  agnitione,  et  professione 
principalis  promissionis,  de  semine  nascituro  ex 
posteritate  Abrahae.  Hanc  promissionem  de  se- 
mine,  per  quod  benedicendae  essent  omnes  gentes, 
quicunque  amplectebantur,  erant  vera  membra  Ec- 
clesiae,  etiamsi  non  recipiebant  eosdem  ritus  cum 
populo  Israel,  sicut  saepe  dicitur:  fuisse  tunc  tres 
gradus  hominum,  qui  pertinebant  ad  Ecclesiam, 
scilicet  Iudaei,  Proselyti,  et  viri  religiosi. 

Iudaei    seu    Israelitae    erant    nati    ex   posteris 
Abrahae.     His  incumbebat  necessitas  servandi  cir- 

30» 


471 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


472 


cumcisionem ,  et  caeteras  ceremonias,  a  Mose  in- 
stitutas. 

Proselyti,  id  est,  advenae,  seu  accessorii, 
erant  conversi  ex  gentibus,  qui  ad  doctrinam  lu- 
daeorum  sic  accedebant,  ut  simul  reciperent  sponte 
ceremonias  Mosaicas. 

Religiosi  erant  Ethnici,  adiungentes  se  isti 
populo  sine  observatione  ceremoniarum  Iudaicarum, 
conversi  ad  agnitionem  veri  Dei,  amplectentes  et 
profitentes  promissionem  de  Messia,  cuius  beneficia 
credebant  pertinere  ad  omnes  gentes. 

Tales  vere  erant  socii  et  membra  Ecclesiae, 
fide  et  invocatione  vera.  Et  horum  multi  fuerunt 
etiam  prophetarum  tempore,  ut  Cyrus,  Nabugdo- 
nosor,  Naeman  Syrus,  et  alii  innumeri,  qui  non 
servarunt  ceremonias  Iudaicas,  et  tamen  doctrinam 
de  Deo,  et  pronrssionem  de  Messia  didicerant. 

Nemo  igitur  tunc  fuit  membrum  Ecclesiae,  nisi 
insertus  esset  isti  populo,  scilicet,  vel  ut  Israelita, 
vel  ut  proselytus,  vel  ut  religiosus,  seu  timens 
Deum. 

Iam  ad  Minorem  argumenti:  Ista  mulier  fuit 
inserta  populo  Israel,  quoad  notifiam  promissio- 
num,  etiamsi  non  fuit  inserta  per  ritus  Mosaicos, 
quos  non  necesse  fuit  omnes  recipere,  qui  conver- 
tebantur,  modo  doctrinam  amplecterentur,  quam 
haec  mulier  rectius  intellexit,  quam  Pharisaei,  qui 
sua  somnia  habebant  de  regno  mundano  Messiae, 
et  de  merito  sacrificiorum  suorum. 

Impellitur  autem  mulier  ista  ad  invocationem 
Messiae,  quia  excruciatur  ingenti  dolore,  quem  his 
verbis  exponit :  Filia  mea  male  affligitur  a  Daemonio. 


De  Storgis. 

Hic  cogitemus  de  affectu  materno,  cuius  ma- 
nitudo  non  subit  animos  iuveniles  et  rudes.  Ipsa 
ut  mater.  sensit  magnitudinem  huius  doloris. 

Memini,  cum  una  sederemus  Doctor  Martinus, 
D.  Pas^or  Pomeranus,  Amsdorfius,  Doctor  Ionas 
et  ego,  et  multa  ibi  commemoraremus  de  affectibus 
parentum,  Amstorfius  dicebat:  Ego  scio,  ego  scio, 
quid  sit.  Sed  interpellabat  eum  Doct.  Martinus, 
inquiens:  Vos  nihil  scitis  de  his  rebus:  Non  vixe- 
rat  ille  in  coniugio:  Non  fuerat  pater,  ideo  non 
poterat  nosse  affectus  paternos :  multo  minus  iu- 
venes  capiunt  magnitudinem  doloris  materni. 

Tu  debebas  post  Deum  maxime  diligere  pa- 
rentes  tuos,  sed  multo  ardentior  est  amor  tuorum 
parentum  erga  te.  Inprimis  vero  in  matre  est 
amor  fiagrantissimus  erga  sobolem.  Ideo  Gerqia- 
nico  proverbio  non  frustra  dicitur:  Wer  hat  dich 
am  liebsten?     Die  Mutter. 

Iste    affectus    maternus    nominatur   <nooyrj ,   id 


est,  naturalis  benevolentia  condita  in  natura  ho- 
minis  a  Deo,  ut  sit  testimonium  de  amore  Dei 
erga  filium  et  erga  nos:  Sicut  pater  aeternus 
clamat  de  coelo :  Hic  est  filius  meus  dilectus ,  quo 
delector.  Non  satis  exprimitur  vis  Graecae  vocis 
Germanica  versione:  An  dem  ich  ein  wolgefallen 
habe.  Sed  sunt  alia  duo  vocabula,  quae  Germani 
coniungunt,  quae  proprie  respondent  Graecae  voci: 
An  dem  ich  wonne  und  freude  habe:  vel,  zu  dem  ich 
hertzliche  liebe  und  freude  habe;  quem  singulari  et 
ingenti  affectu  complector  et  diligo.  Homines  duri 
et  horridi  non  intelligunt  ista.  Ad  hos  pertinet 
iste  versus: 

Nescio,  quid  sit  amor ,  nec  amo,  nec  amor, 
nec  amabo. 
Tales  disputant  Stoico  more: 

In  Deo  non  est  stultitia: 
In  omni  amore  est  stultitia : 
Ergo  in  Deo  non  est  amor. 

Respondeo  ad  Minorem.    Amor  ordinatus  non 
est  stultitia:    etiamsi   in   hac  natura  hominum  cor- 
rupta  miscetur  aliquid  stultitiae,  ut  dicitur: 
Crede  mihi  stulto ,  nemo  in  amore  sapit : 

Et  videmus  multa  inepte  fkcere  omnes  aman- 
tes,  imo  etiam  parentes  erga  liberos  videmus  exer- 
cere  multas  ineptias:  tamen  amor  ipse  est  quiddam 
conditum  a  Deo  et  ordinatum,  et  est  res  bona. 
In  Deo  et  in  beatis  amor  est  sine  stultitia. 

Nec  est  verum  illud  Stoicum  deliramentum, 
quod  omnes  affectus  sint  res  malae  et  vitiosae  suo 
genere,  seu  natura  sua. 

Deus  etiam  in  lege  sua  praecipit  dilectionem 
Dei,  et  proximi,  item  in  ipsa  natura  condidit  storgas. 

Sic  falsum  est?  quod  Stoici  imaginati  sunt 
amorem  esse  opinionem,  qua  moveatur  aliquis,  ut 
magnos  labores  suscipiat  alterius  causa.  Sed 
amor  non  est  opinio,  quia,  quae  differunt  subiectis, 
differunt  realiter:  Opinio  est  in  cerebro,  Amor  in 
corde:  Ergo  differunt  realiter.  In  parentibu?  est 
ingens  et  inenarrabilis  amor  erga  natos,  et  quidem 
multo  maior,  quam  in  liberis  erga  perentes. 

Cum  autem  tanta  sit  GToqyrj  in  parentibus  erga 
filios  et  filias,  saepe  cogitemus,  inulto  maiorem 
oiooyrjv  esse  in  Deo  erga  nos,  ut  Dominus  inquit 
[loh.  17,  26.] :  Sit  dilectio  tua  in  eis,  qua  me  diligis. 
Nihil  maius  dici  poterat  de  amore  Dei  erga  nos, 
quam  quod  filius  Dei  petit,  ut  aeternus  pater  nos 
eo  amore  complectatur,  quo  ipsum  filium  comple- 
ctitur.  In  quam  sententiam  PauJus  inquit:  Fecit 
nos  sibi  acceptos  in  dilecto.  Et  Baptista:  Ex  pte- 
nitudine  eius  omnes  accepimus  gratiam  pro  gratia. 

Quo  unaquaeque  natura  est  excelleutior  et  ge- 
nerosior,  eo  etiam  maiores  sunt  storgae 

Deinde  in  rebus  adversis  magis  cernitur  vis 
dilectionis  et  storgarum,  quam  in  rebus  secundis. 
Ideo  saepe  soleo  dicere:  Post  sensum  irae  Dei  sum- 


473 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


474 


mnm  dolorem  esse  eum ,  quem  habent  parentes  ex  ca- 
lamitate  sobolis.  Quando  Iudas  sentit  iram  Dei,  li- 
benter  fugeret  extra  toiam  rerum  naturam,  si  pos- 
set,  ideoque  mortem  sibi  consciscit.  Hic  igitur 
summus  est  dolor,  videlicet  sensus  irae  Dei.  Sed 
post  hunc  sensum,  omnium  dolorum  summus  est 
in  parentibus,  qui  oritur  ex  calamitate  liberorum. 
Hic  dolor  multo  est  maior,  quarn  ex  calamitate 
propria. 

Fuit  lex  Aegyptiorum,  ut  si  pater  occidisset 
filium,  non  occideretur  vicissim,  sed  triduum  sede- 
ret  aput  cadaver.  Habuerunt  Aegyptii  multa  mira- 
bilia.  Sed  puto  eos  ideo  hanc  constitutionem  fe- 
cisse,  quia  noluerunt  illo  summo  dolori  addere 
aliam  calamitatem.  Cogitarunt  horribilem  carnifi- 
cinam  esse,  sedere  parentes  prope  cadaver  filii  a 
se  interfecti,  et  esse  spectatores  tristissimi  illius 
spectacuii.     Qui  fuit  dolor  prorsus  inenarrabilis. 

Ista  physica  et  naturalia  iuventus  debet  consi- 
derare.  Cogitemus  nos  homines  esse  natos,  et  na- 
tos  esse  ex  parentibus  honestis.  Cogita,  quo  ani- 
nio  affecti  sint  erga  te  parentes,  et  quo  aniino  vi- 
cissim  te  deceat  affectum  esse  erga  eos.  Non  de- 
bet  esse  beluis  aut  pecudibus  similis  natura  homi- 
num,  etsi  pecudes  quoque,  donec  adolescant,  sen- 
tiunt  amorem  naturalem. 

Vaccae  habent  ubera  in  ventre,  sed  materna 
ubera  sunt  admota  pectori.  Pecudes  si  quem  ha- 
bent  affeictum  principio  ,  postea  obliviscuntur,  nisi 
quod  in  equis  et  camelis  dicitur  esse  talis  me- 
moria  sobolis,  ut  non  patiatur  se  admitti  adsobo- 
lem.  Alatii  sunt  pbera  admota  pectori,  quia  mater 
transfuitdit  amorem,  seu  spiritus  vitales  cordis  in 
natos,  ut  sit  mutuus  amor,  et  ut  mater  moneatur, 
quod  non  solum  debeat  transferre  amorem  in  so- 
bolen»,  sed  etiam  communicare  ei  doctrinam,  quod 
non  faciunt  pecudes,  quae  tantum  communicant 
alimentum. 

Haec  debent  cogitare  adolescentes,  et  detestari 
Stoicas  ph.sntasias,  ut  aliqui  putant  esse  sapien- 
tiam,  quando  defendunt  absurdas  et  horridas  opi- 
niones.  Debemus  discere  vera  et  recta,  et  consi- 
derare  opera  Dei  in  natura. 

Sic  ergo  consideremus  in  hac  narratione  illud 
ingens  nd&og,  seu  illuin  ingentem  motum  materni 
pectoris,  qui  exprhnit  huic  mulieri  hanc  vocem: 
Misere  mei ,  quia  filia  mea  crueiatur  a  Daemonio. 
Videt  ista  mater  ingentes  niiserias  filiae  suae:  et 
sentit  dolorem  inenarrabiiem,  nec  minus  cruciatur 
animo,  quam  fiha  corpore. 

Habet  Diabolus  in  obsessis  sua  quaedam  in- 
tervalla,  uec  potest  occidere,  nisiDeo  per  mittente. 
interim  honil  iliter  cruciat,  invadit  et  exasperat  af- 
fectus  cordis,  abutitur  organis  motuum  in  toto  cor- 
pore:  Inflal  membra,  quasi  vellet  ea  dirumpere ;  al- 
Jidit    caput  et  pedes  solo;    coniicit  saepe  in  ignem 


et  aquam,  sicut  saepe  conspiciuntur  talia  exempla, 
et  in  Marco  cap.  9.  tristis  est  descriptio  illius  po- 
tentiae  Diaboli.  Non  ita  rtiu  est,  quando  in  Mar- 
chia  Diabolus  coegit  quendam  obsessum  se  abii- 
cere  in  fiumen.  Hic  saepius  est  retractus,  sed  ali- 
qui  prorsus  subiherguntur. 

Multo  tristius  est  videre  tales  crucfatus,  quam 
ullum  alium  morbum.  Etiamsi  foeda  est  aspectu 
lepra,  et  morbi  similes ,  tamen  non  est  tanta  ca- 
lamitas,  quam  cum  homines  obsessi  cruciantur  a 
Diaboio. 

Non  possumus  igitur  maternum  illum  dolorem 
verbis  exponere,  sed  tamen  aliquo  modo  de  eo  co- 
gitemus,  quautum  possumus.  Qui  sunt  parentes^ 
aliquid  de  istis  rebus  sciunt,  quia  na&ypaxa  fia&^- 
fjuaxa,  quae  nocent,  docent.  Passiones  sunt  doctri- 
nae.  Et  tamen  plura  et  maiora  mala  accidunt  aliis 
atque  aliis;  allqui  etiam  natura  sunt  duriores.  Ac 
mirum    est,   posse    hominem  vivere,   qui   experitur 


magnas  misenas  suorun 


Haec  aliquo  modo  pinguntur  in  Tragoediis,  ut 
cum  Iocasta  mater  iacet  inter  duos  filios  interfe- 
ctos,  et  sibi  consciscit  mortem.  Affert  igitur  haec 
mulier  magnum  dolorem  ad  Cliristum,  et  cum  in- 
enarrabili  gemitu  petit  ab  eo  auxilium. 

Sequitur  ergo  locus  communis  de  invocatione. 
Item,  de  tentationibus  fidei.  Debet  nobis  nvilier 
ista  esse  exemplum  precationis,  seu  petitionis  au- 
xilii  divini.  Deinde  quia  Christus  laudat  fidem  eius, 
debet  nobis  exemplum  esse,  quomodo  exercenda  sit 
fides. 


Locus  de  Invocatione. 

Repetatur  igitur  communis  doctrina  de  preca- 
tione.     Eam  his  capitibus  complecti  soleo. 

Primum  oportet  scire,  quem  invoces.  Secundo, 
considerandum  est  rnandatum,  quod  iubet  nos  ora- 
re.  Tertio.  cogitandum  est  de  promissione.  Quarto, 
necesse  est  afferre  lidem,  quae  simul  cornplectitur 
veraui  conversionem  ad  Deum.  Quinto,  exprimen- 
da  est  res  petenda. 

Stnguli  homines  debent  discere,  quomodo  fa- 
cienda  sit  invocatio,  quia  precatio  est  sumrnus  cul- 
tus  Dei,  et  proprius  Ecclesiae.  Ethnici  possunt 
praestare  civilia  officia,  Non  moechaberis,  non  fur- 
tum  facies,  sed  precationem  non  possunt  nraestare. 
Hic  est  principalis  cultus  Ecclesiae,  de  quo  dicitur: 
Omnis  qui  invocaverit  nomen  Domini,  salvus  erit. 
Est  autem  recte  intelligenda  haec  sententia.  Ideo 
sic  argumentor:  Omnis  invocans  conditorem  coeli  et 
terrae,  invocat  verum  Deum. 

Turcae  invocant  conditorem  coeli  et  terrae; 

Ergo  Turcae  invocant  verum  Deum. 


475 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


476 


Talibus  a/gumentis  res  magis  fit  perspicua. 
Non  enlm  tantum  sunt  exercitia  dialeclica,  sed 
etiam  doctrinam  alunt  de  maximis  rebus  argumenta 
eiusmodi. 

Respondeo  ad  Minorem:  Turcae  aberrant  a 
vero  Deo  dupliciter.  Primum,  quoad  essentiam; 
quia  non  mvoeant  illum  Deum,  qui  se  patefecit  da- 
to  Filio  et  misso  Spiritu  sancto,  et  comminiscun- 
tur  aliquid  esse  Deum  conditorem  coeli  et  terrae, 
quod  non  est  pater  Domini  nostri  lesu  Christi. 
Deinde  aberrant  quoad  voluntatem:  quia  ignorant, 
an  exaudiantur,  et  cur  exaudiantur ;  Accedunt  enim 
ad  Deum  sine  cogitatione  mandati  et  promissionis 
divinae,  et  sine  tiducia  Filii  mediatoris. 

Nos,  quandocunque  invocanms,  debemus  nobis 
proponere  Deum  patefactum  per  Filium,  et  expresse 
recitare  veibum  a  Deo  traditum  in  praeceptis  de 
invocatione,  et  in  promissione  gratiae,  et  aliorum 
bonorum  corporalium,  atque  ita  exuscitare  fidem, 
et  hac  ipsa  tide  nominare  necessitatem,  quae  nos 
urget,  seu  rem  petendam,  sive  sit  corporalis,  sive 
spiritualis.  Ideo  saepe  repeto  pro  praedagogia  for- 
mulas  illas  certas  precationum,  quae  commonefa- 
ciunt  nos  de  vero  Deo,  quem  compellamus,  et  re- 
vocant  nobis  in  memoriam  mandatum  Dei,  quo 
praecipitur  invocatio,  item  promissionem,  sine  qua 
nulla  potest  esse  fides.  Nam  qui  spernunt  promis- 
sionem,  illi  manent  simpliciter  in  dubitatione,  et 
oratio  sine  fide  peccatum  est,  inquit  Augustinus. 
Talis  forma  precandi  haec  est : 

Ego  invoco  te  aeterne  pater  Domini  nostri 
Iesu  Cbristi,  creator  coeii  et  terrae,  una  cum  filio 
tuo  et  Spiiitu  sancto,  qui  dixisti :  Invoca  me  in  die 
tribulationis,  et  eripiam  te.  Item:  Vivo  ego,  nolo 
mortem  peccatoris,  sed  ut  convertatur  et  vivat. 

Hac  promissione  tua  fretus  oro  te,  ut  remittas  mihi 
peccata  mea  propter  filium  tuum  Dominum  nostrum 
lesum  Christum,  et  sanctifices  ac  regas  me  Spiritu 
tuo  sancto,  et  liberes  me  ex  hoc  periculo,  etc. 

Iam  cogitemus,  quam  segniter  et  quam  timide 
singuli  dicamus  precationem:  Multi  otiosi  sedent, 
donec  per  violentum  raptum  trahantur.  Sed  ideo 
propositum  est  mandatum  de  invocatione,  ut  exer- 
ceamusprecationem,  sicut  dicitur:  Petite  et  accipie- 
tis.  Non  propterea  dico  antecedere  voluntatem, 
sed  retineo  hoc,  quod  semper  Ecclesia  docuit,  Prae- 
cedente  gratia,  comitante  voluntate.  Audiamus  igitur 
verbum,  obtemperemus  mandatis  divinis,  et  confir- 
memus  fidem  promissionibns:  Accedite  ad  eum,  et 
Uluminamini:  Iste  pauper  clamavit,  et  Dominus  ex- 
audivit  eum,  orate  indesinenter.  etc 

Semper  multum  haeret  dubitationis  etiam  in 
sanctis,  adversus  quam  debemus  nos  erigere  pro- 
positis  promissionibus,  inter  quas  primum  omnium 
oportet  apprehendi  piomissionem  gratiae. 

Hanc  oportet  accipi  fide.    quae  debet  esse  ta- 


lis,  scilicet,  ut  complectatur  omnes  articulos  fidei> 
et  praecipue  istum,  ad  quem  caeteri  referuntur : 
Credo  remissionem  peccatorum,  Quia  fides  est  una 
copulativa. 

Hic  vero  semper  venit  nobis  in  mentem  hoc 
argumentum : 

Peccatores  Deus  non  exaudit: 

Tu  es  peccator: 

Ergo  Deus  te  non  exaudit. 

Hoc  argumentum  facit  nos  pusillanimes,  e(  tur- 
bat  preces  nostras.  Sed  respondendum  est  ad 
Maiorem.  Dictum  illud :  Deus  non  exaudit  pecca- 
tores,  loquitur  de  perseverantibus  in  peccatis  con- 
tra  conscientiam.  Ncn  autem  loquitur  de  his,  qui 
agunt  poenitentiam,  qui  dolent  de  commissis  pee- 
catis,  qui  quaerunt  remlssionem,  et  statuunt,  sibi 
certo  remitti  peccata  propter  mediatorem,  ei  habent 
studium  abiiciendi  peccata.  Nemo  enim  orare  po- 
test  habens  propositum  manendi  in  sceleribus.  Ne- 
que  simul  esse  possunt  fides  et  propositum  pec- 
candi.  Qui  cogitat:  volo  istum  interficere,  rapere 
istius  coniugem,  etc,  is  non  precatur,  sed  deridet 
Deum. 

Ideo  oportet  in  qualibet  precatione  esse  cogi- 
tationem  de  poenitentia,  et  consolationem  fidei.  At- 
que  ita  locum  habebit  dictum  illud  Siracidae:  Non 
sis  pusillanimis  in  precatione  tua:  id  est,  cum  fidu- 
cia  petas,  et  multa  ac  magna  petas,  scilicet  neces- 
saria  ad  salutem  tuam,  ad  gloriam  Dei,  ad  con- 
servalionem  Ecclesiae  et  publici  status.  Semper 
enim  petendae  sunt  res  necessariae  ad  gloriam 
Dei,  et  ad  salutem  animae.  Postea  etiam  res  ne- 
cessariae  huic  vitae,  privatim  et  publice. 

Saepe  autem  differuntur  eventus;  ibi  quoque 
fides  confirmanda  est  mandato  et  promissionibus 
Dei:  Si  moram  fecerit  Dominus,  expecta  eum.  Item, 
Deus  adiutor  est  in  opportunitate.  Item,  Aut  toUit 
malum,  aut  mitigat. 

Haec  est  communis  doctrina  dc  pr  catione,  ad 
quam  non  difficile  est  acconmiodare  exemplum  nnv 
lieris  Cananaeae.  Aceedit  haec  ad  Christum,  quein 
agnoscit  esse  Messiam.  Calamitas,  quae  iilam  ur- 
get,  est  ei  loco  mandati.  Cogitat  de  promissione 
divina,  cum  nominat  Christum  Filium  David.  Fidei 
argumentum  est,  quod  clamat:  Miserere  mei.  De- 
nique  exprimit  rem  petendam:  Filia  mea  male  cru- 
ciatur  a  Daemonio.  Crescit  autem  fides  mulieris 
in  certamine,  quod  est  singulare,  et  valde  insigne 
in  hac  historia. 


477 


POSTILLA  MELANTFIONIANA. 


478 


Locus  de   tentationibus   Fidei  in  invo- 

catione. 

Pinguntur  enim  praecipue  tentationes  fidei, 
quae  nobis  obstrepunt  inter  precandum.  Primum, 
Dominus  nihil  respondet.  Significatur  autem  mora 
liberarionis,  quae  habet  coniunctam  tentationem  de 
neglectione  nostri,  quasi  non  curet,  aut  non  affi- 
ciatur  nostra  miseria.  Alibi  Dominus  videtur  ma- 
gis  obvius  petentibus.  Sed  hic  silentium  habet  spe- 
ciem  repulsae,  quae  est  valde  dura. 

Verum  non  desistit  a  precando  mulier,  non 
sinit  sibi  excuti  hac  mora  scintillam  fidei,  quae  erat 
in  ipsius  corde  accensa,  ut  in  multis  aliis  extinguitur. 

Quando  non  respondent  eventus  nostris  imagi- 
nationibus,  et  non  veniunt  statim  liberationes :  tunc 
cogitamus:  Ecce,  tu  tot  annos  petiisti^  ut  leniret 
hoc  malum.  Deus  tamen  non  s-uecurrit.  Talis  est 
imbecillitas  in  nobis  singulis.  Sed  aliqui  vincunt  et 
perseverant,  et  quamquamnon  sine  ingenti  cruciatu 
sentiunt,  quam  difficilis  sit  tentatio  in  mora,  tamen 
expectant  tempus  liberationis  a  Deo  constitutum, 
et  pergunt  invocare  Deum,  sicut  Chrislus  in  para- 
bola  Luc.  18.  praeeipit:  Semper  orate,  et  ne  defi- 
ciatis,  quia,  etsi  non  statim  sequitur  eventus,  se- 
quetur  tamen. 

Saloinon.  Prov.  13.  inquit:  Spes,  quae  differ- 
tur,  cruciat  a.iimum.  Et  vulgo  dicitur:  Bis  dat, 
qui  cito  dat.  Item,  Gratiaque  officio,  quod  mora 
tardet,  abcst,  id  est,  Gratia  est  ingrata,  quae  tarda 
est.  Sed  opponantur  in  contrarium  etiam  haec  vul- 
garia  dic*a: 

Differ,  habent  parvae  commoda  magna  morae. 

Item  :   BadSiaxai,  ^axaQCov  taqai  tptXai^  dXXd  nodivuC. 
id  est, 

Munera  propilus  mafiibus  vcnientia  divum, 
Compensant  grata  commoditate  moram. 

Cur  in  Propheta  dicitur:  Veniens  veniefl  Ge- 
minatio  significat  certitudinem,  et  festinationem, 
veniet  certo,  et  citius  opinione  nostra.,  et  cumula- 
bit  dona  sua. 

Sic  ista  mulier  primam  tentationem  vicit,  quod 
non  est  absterita  silentio  Christi,  quod  non  modo 
argumentum  erat  neglectionis,  sed  etiam  molestum 
erat  propter  moram  seu  dilationcm  liberationis.  lpsa 
tamen  nihilominus  visit  precationem  suam,  quia  disci- 
puli  dieunt:  Clamatpostnis.  Institit  ergo  precando: 
Clamavit  magis  magisque,  etiamsi  Dominus  nihil 
respon;leret. 

Jntercedunt  autem  pro  ea  discipuli.  Ibi  re- 
spondei  quidem  Dominus,  sed  cum  obiurgatione 
discipuloriim:  quam  si  audivit  mulier,  fuit  ei  re- 
sponsio  ista  multo  durior   silentio.      Non  sum  mis- 


sus,  inquit,  nisi  ad  oves  pcrditas,  domus  IsraeL 
Kic  pingitur  tentatio  de  particularitate  electionis. 
Obiicitur  enim  huic  mulieri,  quod  non  sit  ex  Israel. 
Ita  nos  cogitamus :  Deus  habet  certum  catalogum 
electorum,  si  non  sum  in  illo  catalogo,  frustra  oro. 
Item,  Deo  liberum  est  eligere,  quos  ipse  vult.  Tu 
vero  nescis,  an  sis  electus.  Haec  est  difficilis  et 
saeva  tentatio,  cui  haec  tria  sunt  opponenda: 

Primum,  tu  scire  debes,  quod  <le  electione  tua 
non  a  priori  debeas  iudicare,  sed  a  posteriori :  id 
est,  non  debes  scrutari  in  arcano  consilio  divinita- 
tis,  utrum  sis  electus,  sed  ex  revelato  verbo,  vide- 
licet,  ex  Evangelio,  quod  praecipit  poenitentiam  et 
fidem:  Iubet  te  agnoscere  peccata  tua,  et  credere 
in  Christum.  Si  ergo  initia  verae  poenitentiae  et 
fidei  in  tuo  animo  accensa  sunt,  quatumvis  exigua, 
debes  statuere,  te  secundum  promissionem  Evan- 
gelii  recipi  propter  Christum,  placere  Deo,  esse 
haeredem  vitae  aeternae,  et  te  pertinere  ad  nume- 
rum  electorum.  Idque  alii  eiiam  de  te  iudicare 
possunt,  si  perseveres  3n  hac  fide  usque  ad  extre- 
mum  vitae  halitum.  iv.xta  haec  dicta:  Beati  morlui, 
qui  moriuntur  in  Domino.  Et,  Esto  fidelis  usque  ad 
mortem,  et  dabo  tibi  coronam  rilae. 

Memini  quendam,  qui  huc  venit,  ut  consolatio- 
nem  audiret,  ac  fatebatur  se  saepe  relapsum  esse 
in  adulteria:  hic  cum  doceremus  enm,  ut,  si  dole- 
ret  se  peccasse,  crederet  Evangelio,  ac  statueret 
se  vere  recipi  a  Deo  gratis  propter  filium.  Ibi  ille 
contra  disputabat,  se  fortassis  non  esse  electum. 
Nos  iubebamus  eum  fide  amplecti  promissionern 
gratiae,  omissa  illa  disputatione  intempestiva  de 
electione,  de  qua  nobis  iudicandum  sit,  cum  prius 
assentimur  Evangelio,  et  credimus  in  Christum. 
Sed  ille  spreta  voce  promissionis  dicebat:  Qualis 
hic  Deus  esset,  qui  me  non  posset  damnare  ?  Haec 
tfintum  est  iiuaginatio  rationis,  discedentis  a  verbo 
Dei. 

Non  est  autem  voluntas  Dei  de  nostra  salute 
quaerenda  extra  verbum  Dei:  sed  ex  verbo  reve- 
iato  discendum  est,  quae  sit  Dei  voluntas  erga  nos, 
et  quam  consolationem  de  salute  nostra  retinere 
debearnus.  Certo  statuamiss,  cum  in  veris  dolori- 
bus  erigirnur  voce  Evangelii,  tunc  nos  et  habere 
reconciliationern  cuni  Deo,  et  arrkabonem  Spiritum 
sanctum;  nec"*antequam  velimus  agere  poeniten- 
tiam,  et  eredere  in  Filium,  inquiramus  de  nostra 
electione,  aliis  rebus,  quas  Deus  non  iussit  nos  in- 
quirere,  sicut  Siracides  inquit:  Quae  praecipit  tibi 
Deus,  haec  sancte  cogita. 

Alterum,  quod  considerandun.  est  in  hac  dis- 
putatione,  est,  ut  sciamus,  quo  ordine  Deus  ac- 
cendat  in  nobrs  conversionem  et  fidem.  Dissimilis 
est  enim  ordo  in  philosophia  et  Evangelio.  In  phi- 
losophia  primum  experjmur,  postea  sequitur  assen- 
sio.       Quando  puer  est  expertus,    quod  ignis  urat. 


479 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


480 


credit  ignem  urere.  Quando  Medicus  expertus  est 
zinzibere  calefieri  ventriculum,  postea  affirmat. 
Quando  sum  expertus  temperantiam  prodesse  va- 
letudini,  tum  assentior,  et  magis  amo  temperantiam. 
Sic  igitur  assensio  sequitur  experientiam  in  rebus 
naturalibus  et  moralibus.  Sed  in  divina  consola- 
tione  prius  assentiendum  est  verbo,  seu  promis- 
sioni  divinae.  Deinde  sequitur  sensus  consolatio- 
nis:  ut  dicitur:  Iiistificati  fide,  pacem  habemus  cum 
Deo.  Non  prius  sentimus  laetitiam  seu  consolatio- 
nem,  quam  sint  initia  fidei  in  corde. 

David  luctatur  cum  morte,  cum  audit  concio- 
nem  poenitentiae.  Tu  es  ille  vir  mortis.  Sed  post- 
quam  audit  vocem  absolutionis,  et  ei  assentitur: 
Dominus  abstulit  peccatum  tuum,  ibi  acquiescit  et 
sentit  laetitiam. 

Hunc  ordinem  evertunt  Enthusiastae  multipli- 
citer.  Abducunt  mentes  a  verbo,  et  iubent  expe- 
ctare  afflatus.  Deinde  relinquunt  animos  in  dubi- 
tatione,  donec  sentiant  in  se  illustres  motus  fidei. 
Tum  demum  iubent  te  credere,  quando  sentis  te 
rapi  et  cogi  repugnantem,  ut  credas. 

Nos  contra  sciamus,  non  esse  expectandos  af- 
flatus  illos:  neque  consolationem  inchoandam  esse 
a  sensu  raptuum,  aut  ingentium  motuum,  qui  fiunt 
in  nobis. 

Sciamus  inchoandum  esse  averbo;  audiendum 
et  cogitandum  esse  Evangelium,  et  per  hoc  Deum 
esse  efficacem,  et  trahere  corda. 

Sciamus  etiam  postea  in  magnis  tentationibus, 
ubi  vix  sentitur  scintilla  fidei,  nitendum  esse  ver- 
bo,  iuxta  dictum:  Speravit  anima  mea  in  verbo 
eius:  speravit  anima  mea  in  Domino.  Non  intuea- 
mur  virtutes  aut  novitatem  in  nobis,  cum  sumus  in 
doloribus,  sed  mediatorem  ia  verbo  ostensum,  et 
cogitatione  scriptae  promissionis  nos  sustentemus 
et  clamemus,  sicut  ille  dicit  in  Marco:  Credo  Do- 
mine,  sed  opem  fer  imbecillitati  meae 


et  placere  Deo.  Ergo  mihi  etiam  debetur  gratia  et 
haereditas  vitae  aeternae. 

Adiungamus  et  mandatum  illud  summum  ac 
immutabile,  et  quod  longe  positum  est  supra  omnes 
leges,  videiicet,  quod  praecipit,  ut  omnes  credant 
filio  Dei.  Huic  mandato  necesse  est  omnes  obtem- 
perare.  Est  enim  mandatum  universale,  et  magis 
obligat  quam  ullum  aliud  mandatum.  Est  manda- 
tum  Decalogi:  Non  occides,  JYon  moechaberis,  Non 
furtum  facies,  etc.  sed  multo  maius  est  mandatum 
et  longe  superius :  Hic  est  filius  meus  dilectus,  Ifune 
audite.  Item :  Osculamini  filium.  Ideo  dicitur :  Spi- 
ritus  sanctus  erguet  mundum  de  peccato :  qnia  non 
credunt  in  me.  Et,  Qui  non  credit  in  Filium,  iam 
iudicatus  est:  et  ira  Dei  manet  super  eum. 

Non  quaeramus,  aut  ^crutemur  aliam  volunta- 
tem  Dei,  seposito  hoc  mandato,  et  reiectis  promis- 
sionibus  :  Sciamus  voluntatem  Dei  necessario  quae- 
rendam  esse  in  Filio  nobis  donato,  et  Evangelio, 
quod  Filius  ex  sinu  patris  protulit.  Nec  fingamus 
aliam  voluntatem  in  Deo:  quia  impossibile  est, 
esse  contradictorias  voluntates  in  Deo.  Deus  est 
verax.  Sermo  ipsius  est  talis:  ut  sit,  Est  est,  Non 
non.     Qui  non  credit  Deo,  mendacem  eum  facit. 

Non  tribuamus  ei  7ioogu)7col>]\plav  in  rebus  ad 
salutem  aeternam  pertinentibus.  Alia  res  est,  quod 
non  tribuit  Deus  omnibus  credentibus  paria  dona, 
paria  munera,  quae  serviunt  vocationibus  certis  in 
hac  vita. 

Nos  non  sumus  pares  Abrahae,  Eliae,  Elisaeo, 
Danieli,  et  similibus,  quoad  vocationes  dissimiles, 
et  quoad  dona  dissimilia.  Sed  quod  ad  illa  attinet, 
quae  ad  aeternam  salutem  sunt  necessaria,  promis- 
sionem  habemus  universalem,  quotquot  credimus  in 
Christum,  sine  exceptione.  Deus  est  aequalis  erga 
omnes  credentes  in  donanda  remissione  peccatorum, 
et  haereditate  vitae  aeternae. 

Cum  haec  aequalitate  pugnat  TrQogwTFalyyta, 
quae  est,  dare  inaequalia  aequalibus:    vel   econtra. 


Tertio,    colligendae    et    apprehendendae    sunt      Qui  est  jiQogcajioX^m^g  non  servat  aequalitatem.  Est 


promissiones  universales  contra  tentationein  de  par- 
ticularitate.  Etsi  enim  non  omnes  accipiunt  vocem 
Evangelii:  tamen  promissio  est  universalis,  et  cer- 
tum  est,  pertinere  eam  ad  omnes,  qui  eam  acci- 
piunt. 

Proponamus  igitur  nobis  universalia  dicta:  Ve- 
nite  ad  me  omnes,  qui  laboratis  et  onerati  estis ,  et 
ego  reficianx  vos.  Ioh.  3.  Ut  omnis  qui  credit  in 
filium,  non  pereat.  Rom.  10.  Idem  omnium  Domi- 
nus,  dives  in  omnes,  qui  invocant  eum.  Psalm.  2. 
Bcati  omnes  qui  confidunt  in  eo.  His  promissioni- 
bus  universalibus  includamus  nos  singuli:  et  sic 
argumentemur  singuli:  Promissio  offert  omnibus 
credentibus  gratiam  et  haereditatem  vitae  aeteinae: 
Ego  credo,  et  cupio  proficere  in  fide,  et  hanc 
quamvis  languidam  fidem,  tamen  statuo  esse  fidem, 


usitata  res  inter  homines;  sed  in  aulis  inagis  con- 
spicitur.  Alexander  pluris  facit  Hephestionem, 
quam  Crateruui,  vel  Clitum  optime  meritum,  vel 
Parmenionem,  praecipuum  et  praestantissimum  du- 
cem,  qui  fuit  caput  consilii  post  ipsum.  Est  igitur 
Alexander  inaequalis  et  iniustus.  Talis  inaequalitas 
non  est  in  Deo,  quod  attinet  ad  promissionem  gra- 
tiae.  Recipit  omnes  invocantes,  iuxta  illud:  Ornnis 
qui  invocaverit  nomen  Domini,  salvus  erit. 

Sic  igitur  respondeo  ad  argumentum,  quod 
obiicit  ratio: 

Tantum  electi  audiuntur,  recipiuntur,  salvantur : 

Tu  nescis,  an  sis  electus: 

Ergo  non  potes  statuere,  quod  exaudiaris: 
et  quod  promissio  gratiae  et  salutis  ad  te 
pertineat. 


481 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


482 


Minor  neganda  est.  Si  agis  poenitentiam ,  et 
credis  in  Filium,  et  perseveras  in  hac  fide  usque 
ad  mortem,  vere  es  electus,  quia  de  electione 
statuendum  est  ex  promissione  Evangelii,  quae  iu- 
bet  agere  poenitentiam  et  credere  in  Filium:  Et 
fidem  docet  hoc  modo  seu  ordine  accendi  in  nobis, 
cum  assentimur  verbo,  quo  Spiritus  sanctus  est 
efficax  et  trahit  corda,  ut  velimus  credere  et  ob- 
temperare  Deo:  Et  quamquam  res  ad  hanc  vitam 
pertinentes  dantur  dissimiliter,  tamen  promissio  gra- 
tiae  et  salutis  aeternae  est  universalis  et  aequaliter 
pertinet  ad  omnes  credentes. 

Haec  sunt  vera  et  salutaria  piis  mentibus.  Scio 
multa  cavillatoribus  posse  opponi:  nec  sum  adeo 
rudis  illarum  disputationum.  Bene  scio,  horridio- 
res  quasdam  disputationes  ab  aliquibus  moveri. 
Sed  oportet  illarun;  disputationum  modum  esse  ali- 
quem.  Tandem  huc  decurrendum  est,  ut  si  qui 
sunt  in  coetu  vocatorurn,  et  sunt  in  doloribus,  ii 
consolationem  quaerant  ex  verbo,  nec  indulgeant 
dubitationi  aut  diffidentiae,  sed  applicent  ad  se 
universalem  promissionem,  quae  pariter  pertinet 
ad  omnes  et  singulos  credentes. 

Quomodo  autem  congruit  hoc  dictum  Christi 
ad  universalem  promissionem :  Tantum  veni  propter 
oves  perditas  in  Israell  An  non  est  hic  expressa 
reiectio  gentium?  Respondeo:  Hoc  dictum  intel- 
ligendum  est  respeetu  externi  ministerii.  Non  veni 
nisi  ad  oves  perditas  in  Israel,  scilicet,  quod  ad 
externum  meum  ministerium  attinet:  de  qu,o  et 
Paulus  inquit :  Christum  debuisse  ministrum  esse  cir- 
cumcisionis,  id  est,  gentis  Iudaicae  circumcisae. 
Beneficia  autem  Christi  et  Evangelii,  pertinent 
etiam  ad  gentes,  quia  scriptum  est:  In  semine  tuo 
benedicentur  omnes  gentes.  Item :  Gentes  ad  eum  con- 
fugient.  Sic  caeterae  promissiones  de  Messia  sem- 
per  comprehendunt  etiam  gentes. 

Itaque  David  non  erat  Messias,  neque  aliis 
reges,  qui  tantum  benefecerunt  isti  populo.  At  filius 
iste  Davidis,  stcut  eum  antea  nominavit  haec  mulier, 
quo  nomine  intelligebatur  Messias,  est  redemptor, 
propter  quem  benedicitur  non  solum  isti  populo, 
sed  etiam  omnibus  gentibus. 

Sic  igitur  utrumque  verum  est:  Messiae  bene- 
ficium  peninet  ad  omnes:  et  tamen  Christus  non 
est  missus  nisi  ad  oves  perditas  domus  Israel,  vi- 
delicet,  quia  in  isto  populo  debuit  concionari,  pati, 
resurgere. 

Hanc  conciliationem  dictorum,  quae  pugnare 
inter  se  videntur,  recte  intellexit  ista  mulier,  quae 
concessa  hac  propositione,  quod  propter  domum 
Israel  venerit  Christus,  scilicet,  quoad  ministerium 
externum,  tamen  urget  petitionem,  quae  habet  vim 
correctionis,  cum  ciamitat:  Domine  opitulare,  seu 
succurre  mihi. 

Hic    vero    novo    tentatio    occurrit.      Dominus 

MELANIH.  OVV.R.  VOL.  XXIV. 


obiicit  ei:  Non  est  bonum  sumere  panem  filiorum  ac 
proiicere  catellis.  Videtur  eam  cum  convicio  et  con- 
demnatione  a  se  repellere,  cum  vocat,  canem,  quia 
canis  est  immundum  animal  consuetudine  Iudaica. 
Significat  igitur,  eam  a  Deo  reiectum  esse,  quia 
sit  indigna.  Haec  est  pictura  tertiae  tentationis, 
quae  nobis  obstrepit  in  invocatione. 

Semper  clamitat  lex  in  nostris  conscientiis, 
Deum  respicere,  exaudire,  salvare  dignos,  et  iu- 
stos.  Nos  vero  iniustos,  imlignos,  pollutos  esse, 
sicut  canes.  Haec  tentatio  de  indignitate  excru- 
ciat  omnium  hominum  animas.  Unusquisque  con- 
sideret  suum  cor. 

Quando  accedimus  ad  Deum,  expavescunt  men- 
tes  nostrae  agnitione  peccati,  iuxta  illud:  Qtioniam 
non  est  pax  ossibus  meis.  Item,  Peccatum  meum  co- 
ram  me  est  semper.  Conspectus  peccati  nos  deter- 
ret,  quo  minus  audeamus  accedere:  aut  si  utcun- 
que  accedimus,  tamen  sentientes  peccatum,  deter- 
remur,  quo  minus  audeamus  sperare,  petere,  ex- 
pectare  auxilium,  quacunque  etiam  de  re  agatur, 
sive  de  corporalibus,  sive  de  spiritualibus,  quia  in 
omni  invocatione,  etiam  de  rebus  corporalibus 
necesse  est  praecedere  cogitationem  de  remissione 
peccatorum,  de  receptione  in  gratiam,  de  reconci- 
liatione,  de  iustificalione. 

Iacemus  igitur  corain  Deo  prostrati.  Afferri- 
mus  ad  eum  nostras  miserias,  aerumnas,  dolores, 
sicut  Psalmus  inquit:  De  profundis  clamavi.  Item: 
Ne  in  furore  tuo  arguas  me.  Sed  laboramus  et  lu- 
ctamur  vehementissime,  cum  ista  tentatione:  Tu  es 
indignus:  ergo  non  eccaudieris.  Meruisti  poenam: 
ergo  sustineas.  Ita  omnes,  tamquam  polluti  multi- 
pliciter,  trepidamus  coram  Deo.  Gemimus;  peti- 
mus  liberationem,  aut  mitigationem  nostrarum  ae- 
rumnarum.  Sed  arguit  et  condemnat  nos  conscien- 
tia.  Et  oportet  fateri  singulos,  quod  siinus  indigni, 
sicul  Psalmus  dicit:  Confitebor  adversus  n/e  iniquitates 
meas,  id  est,  fateor  me  esse  reum.  Item :  Tibi  Domine 
iustitia,  nobis  confusio  faciei.  Est  autem  huic  ten- 
tationi  opponenda  vox  Evangelii  de  gratuita  iustifi- 
catione,  et  de  exclusiva  Gratis,  et  colligenda  sunt 
testimonia,  quae  ostendunt  indignos,  iniustos  re- 
cipi.  Rom.  3.  Gratis  iustificamur  fide,  etc.  id  est, 
propter  mediatorem  remittuntur  nobis  peccata  no- 
stra,  sine  ullo  nostro  merito.  Nam  particula,  gra- 
tis,  excludit  nostra  merita.  Non  excludit  meritum 
mediatoris. 

Deus  voluit  satisfieri  iustitiae  suae.  Copu- 
lata  est  mirabili  temperamento  iustitia  Dei  cum 
misericordia  in  liberatione  hominis,  et  vicissim  mi- 
sericordia  cum  iustitia.  Deus  miseretur  generis 
humani  post  lapsum,  et  tamen,  quia  iustus  est,  re- 
quirit  persolutionem  Xvtqov,  requirit  autem  in  Filio. 
Illius  mirandi  consilii  causas  discemus  in  omni  ae- 
ternitate.    Nunc  in  hac  caligine,  quamquam  compre- 

31 


483 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


484 


hendere  non  possumus,  tamen  utcunquo  flectenda 
est  mens  ad  cogitationem  illarum  rerum.  Non  de- 
bemus  esse  tam  feri  et  barbari,  ut  nib.il  cogitemus, 
qnare  Deus  miserit  Filium. 

Debemus  statuere  et  erigere  nos  bac  fide, 
quod  recipiamur  propter  hunc  mediatorem,  non 
propter  nostram  dignitatem:  seponamus  dignitatem 
nostram,  quia  rnens  accensa  vera  luce,  videt  multo 
plus  peccatorum  et  sordium,  quam  dignitatis. 

Si  non  essemus  tam  agrestes,  stulti,  caeci, 
non  opus  esset  disputatione,  quam  Papistae  subinde 
nobis  movent,  de  dignitate  propria.  Oportet  unum- 
quemlibet,  in  quo  aliquantulum  lucis  est,  fateri, 
quod  multum  habeat  indignitatis.  Peccata  nostra 
sunt  magna  et  multiplicia  Tibi  Domine  sum  pec- 
cator,  inquit  Psalmus;  vel,  tibi  tantum  sum  pecca- 
tum ,  id  est ,  tibi  tantum  sum  reus. 

Sed  quamquam  sumus  indigni,  tamen  statuen- 
dum  est,  nos  recipi  propter  Filium  fide.  Idque  co- 
gitandum  est  etiam  in  solutionc  illius  argunienti, 
de  quo  supra  dixi. 

Peccatores  Deus  non  exaudit. 

Ego  sum  peccator: 

Ergo  Deus  me  non  exaudit. 

Hic  vera  est  Solutio:  Deus  peccatores  non 
exaudit:  scilicet,  non  agentes  poenitentiam;  sed 
simul  addendum  hoc  est:  Deus  non  exaudit  te 
propter  tuam  resipiseentiam ,  sed  propter  Filium, 
sicut  in  Epistola  ad  Hebraeos  dicitur:  Habentes 
pontificem  talem,  accedamus  ad  thronum  gratiae.  Item 
ad  Ephesios :  Per  hunc  habemus  accessum  confidenter 
in  fide. 

Coniungit  Paulus  multa,  quae  idem  significant, 
Tta.QQ7]Gla,  maitg^  Trejvoi&oTcg.  Quando  nos  declara- 
mus  vocem  fidei  per  vocabulum  fiduciae,  clamant 
multi:  Nos  confundere  habitus.  Sed  isti  non  co- 
gitant  habitus  illos  coniunctos,  et  copulatos  esse. 
Paulus  pvopterea  usus  est  tam  multis  verbis  in  illo 
metu  describendo,  ut  doceat  se  requirere  fiduciam, 
quae  est  verus  et  vivax  motus  cordis,  petens  a 
Deo  beneficia,  propter  Filium,  quamquam  sciamus 
nos  indignos  et  reos  esse. 

Sed  redeo  ad  explicationem  argumenti.  Con- 
scientia  nostra  adhuc  urgetur,  etiam  cum  coeperunt 
in  nobis  initia  poenitentiae.  Sum  adhuc  peccator, 
atiamsi  ago  poenitentiam.  Haerent  multa  in  me 
mala:  et  poenitentia  est  languida.  Multa  desunt 
de  eius  perfectione.  Et  quaniquam  nunc  sum  con- 
versus,  tamen  antea  merui  poenas  peccatis  etiam 
actualibus  multis. 

Sciendum  est  igitur:  Exaudiri  peccatores,  sci- 
licet  conversos;  sed  hi  ipsi  conversi  exaudiuntur 
propter  Filium  mediatorem,  non  propter  dignitatem 
propriam,  ut  dicitur:  Quicguid  petieritis  patrem  in 
nomine  meo ,  dabit  vobis.  Fiducia  Domini  nostri 
Iesu  Christi  exaudiuntur  conversi. 


Sic  igitur  tollitur  tentatio  indignitatis  per  pa*- 
ticulam  Gratis,  et  per  fiduciam  mediatoris.  Et  hic 
conferri  debent  peccatum  et  gratia:  sicut  Paulus 
confert  Roman.  6.  Gratia  exuberat  supra  peccatunu 
Etiamsi  tua  et  mea  peccata  sunt  valde  magna, 
sicut  revera  sunt,  tamen  non  debeo  filium  Dei  hac 
contumelia  afficere,  quasi  peccatum  meum  sit  ma- 
ius,  quam  ipsius  meritum.  Pluris  fiat  filius  Dei, 
et  sacrificium  eius,  quam  nostrum  peccatum. 

Obedientia  filii  Dei  praeponderat  totius  mundi 
peccatis.  Illud  pretium,  quod  filius  Dei  offert,  est 
longe  maius,  et  opulentius,  quam  ut  possit  a  totius 
mundi  peccatis  superari  ac  vinci.  Hanc  consola» 
tionem  oportet  nos  retinere.  Et  hoc  est  quod  d>- 
cimus,  Nos  sola  fide  iustificari,  id  est,  remitti  no- 
bis  peccata,  imputari  iustitiam  a  Deo  propter  fi- 
lium  mediatorem,  quem  fide,  id  est,  vera  fiducia 
apprehendimus  Idque  verum  est,  etiam  cum  re- 
conciliati  sumus  Deo. 

Daniel,  Ioseph,  habent  excellentes  virtutes, 
quae  sur.t  effectiones  Dei  habitantis  in  ipsis.  Et 
tamen  fiducia  illius  novitatis  seu  inhabitationis  Dei, 
non  accedunt  ad  Deum,  sed  fiducia  misericordiae 
propter  Christum. 

Semper  oportet  fidem  praelucere  in  iudicio 
Dei,  quod  simus  accepti  propter  Filium,  et  quod 
persona  placeat  propter  mediatorem,  non  propter 
novitatem  in  nobis,  non  propter  dignitatem  ullam 
nostram.  lustificatio  nostri  est  gratuita,  non  tan- 
tum  in  initio,  sed  perpetuo,  et  omni  tempore,  iuxta 
dictum  Psalrni:  Beati  quorum  renussae  sunt  iniqtd- 
tates ,  et  qtcorum  tecta  sunt  peccata:  Beatus  vir,  cui 
Dominus  non  imputavit  peccatum. 

Haec  dixi  prolixius  de  tentatione  particularita- 
tis  et  indignitatis ;  quia  hae  sunt  tentationes  prae- 
cipuae,  quibus  singulorum  animi  oppugnantur  in 
invocatione.  Ex  utraque  oportet  fidem  eluctari  ni- 
tentem  promissione  Evangelii,  quae  est  et  univer- 
salis,  id  est,  eodem  modo  se  habens  ad  omnes 
credentes;  et  gratuita,  id  est,  offerens  nobis  re- 
missionem  peccatorum,  et  reconciliationem,  sine 
respectu  dignitatis  nostrae,  propter  Christum,  quem 
oportet  sibi  fide  applicare  singulos. 

Papistae  dicunt  dubitandum  esse  de  remissione 
peccatorum.  Quem  articulum  Symboli  labefactant 
hoc  dogmate?     Credo  remissionem  peccatorum. 

Contra.  Credunt,  quod  aliquibus  Deus  remittat 
peccata:    Ergo  illum  articulwn  non  labefacmnt: 

Respondeo.  llle  articulus  postulat,  ut  credas 
tibi  remitti.  Loquitur  de  fide  applicante  mihi  ipse 
remissionem.  Credo  remissionem,  scilicet  mihi 
quoque  dari.  Respicit  ad  promissionem  tum  gra- 
tuitam,  tum  universalem.  Sed  in  dicto  Christi  non 
tantum  pingitur  tentatio  de  indignitate:  Non  est  bo- 
num,  sumere  panem  filiorum,  ac  proiicere  catellis:  sed 
etiam    j.raerogativa    gentis    Iudaicae.      Nominant«ir 


485 


POSflTILLA  MELANTHONIANA. 


486 


ludaei  filil  famtlias:  quia  ipsls  sunt  traditae  pro- 
missiones:  Ex  ipsorum  stirpe  natus  est  Messias: 
ipsis  oportuit  prius  praedicari  Christum.  Tmo  Chri- 
iUus  ipse  voluit  inter  eos  conspici,  audiri.  Haec 
est  magna  praerogativa:  sicut  Paulus  inquit:  Tra- 
dita  sunt  eis  oracula  Dei.  Item:  Quorurn  sunt  pa- 
tres,  ex  quibus  est  Christus.  Ilcni:  Christus  fuit  mi- 
nzster  circumcisionis.  Tota  illa  politia  fuit  consti- 
tuta  et  conservata,  ut  esset  locus  certus,  ubi  filius 
nasceretur,  conspiceretur,  doceret,  pateretur,  re- 
surgeret,  et  ubi  subinde  ederenlur  testimonia  de 
Messia.  Magnum  fuit  hoc  beneficium,  alligari  Ec- 
ciesiam  ad  certum  locum.  Fuit  in  isto  populo  Ec- 
clesia  fere  duobus  milibus  annorum  ab  Abraham 
usque  ad  Christum. 

Sed  tanien  posita  seu  concessa  hac  praeroga- 
Uva,  non  fuerunt  exclusae  prorsus  gentes,  etiam 
stante  illa  politia.  Subinde  aliqui  ex  gentibus  vo- 
cati  sunt:  et  quod  ad  meritum  attinet,  cxaequat 
Paulus  gentes  Indaeis:  Omnes,  inquit,  sunt  pecca- 
tores:  nullum  hic  discrimen,  nulla  praerogativa  est. 
Non  solum  gentes,  sed  etiam  Iudaeos  oportet  fa- 
teri,  quod  non  habeant  merita,  quod  non  sint  digni 
coram  Deo.  In  vita  externa  pjus  aliquanto  fuit 
honestatis  apud  Iudaeos,  quam  apud  gentes.  Ideo 
peculiariter  Christus  comparat  gentes  canibus,  pro- 
pter  tetriores  confusiones  morum,  et  impuritatem 
vitae  externae. 

Sed  ,quod  ad  Dei  iudicium  attinet,  omnes  tam 
ludaei  quam  gentes  carent  gloria  Dei  [Rom.  3.] : 
Ut  omne  os  obturetur,  ut  totus  mundus  fit  reus  'coram 
Deo.  Et  Rom.  11.  Conclusit  Deus  omnes  sub  pecca- 
tum,  ut  omnium  misereatur. 

Cum  autem  et  indignitas  obrciatur  isti  mulier- 
ctilae  Ethnicae,  et  simul  comprehendatur  tentatio 
particularitatis :  vide,  quam  ingeniose  mulier  re- 
spondeat.  Concedit  verum  esse,  quod  panis  f ilio- 
mm  non  sit  obiiciendus  cateilis.  id  est,  fatetur  se 
iudignam  esse,  et  immundam:  et  Iudaeos  habere 
magnam  praerogativam.  Sed  mox  addit  Inver- 
sionem,  qua  data  instantia  ab  eodem  exemplo,  cor- 
rigit  concessionem,  et  refutat  seu  solvit  argumen- 
tum  Domini,  quod  tamquam  fulmen ,  non  leve 
contra  eam  vibratum  erat.  Sed  tamen,  inqi>'t,  et 
catelli  fruuntur  micis ,  quae  decidunt  de  mensa  domi- 
norum  suorum.  Quid  potuit  dici  arguthis?  quid  ve- 
nustius  ? 

Erat  asperrimum  dictum:  Non  decet  filiorum 
panem  canibus  dari.  Sed  mulier  ista  addit  exceptio- 
nem  regulae:  Assentior:  sed  tamen  et  catelli  edunt 
de  micis  cddentibus  sub  mensam  filiorum.  Sumit  ce- 
lerrime  instantiam  ab  imagine  canum,  quam  obie- 
cerat  ei  Dominus.  Concedit  se  esse  catellam,  Iu- 
daeos  esse  filios  in  domo.  Sed  profitetur,  se  cre- 
dere,  quod  recfpiatur  propter  hunc  Dominum,  non 
propter  legem,  et  scit  Deum  coli  velle,   non  fuga, 


non  fremitu  adversus  ipsum ,  sed  confessione  no- 
strae  miseriae,  et  fiducia  misericordiae.  Profitetur 
etiam  se  credere,  micas  Evangelii  divini  pertinere 
ad  gentes  quoque. 

Est  insigne  exemplum  urbanitatis  seu  leporis, 
et  constat  Inversione.  Graeci  vocant  (lCaiov,  id  est, 
violentum,  das  da  zwinget;  quando  aliquid  in  con- 
trarium  vertitur.  Habet  magnam  vim.  Ut  quando 
accusatur  Ulysses,  quod  interfecerit  Aiacem:  Tu 
sepeliisti:  Ergo  occidisti.  llle  invertit:  Imo  si  occi- 
dissem,  non  sepeliissem,  sed  fugissem,  Paulus  saepe 
utitur  hac  forma:  Data  est  lex:  Ergo  iustificat: 
Jmo  si  iustificaret,  non  esset  opus  promissione. 

Sunt  autem  et  aliae  multae  formae  leporis,  de 
quibus  iam  non  dicam.  Sed  hortor  adolescentes, 
ut  in  scriptis  auctorum,  et  colloquiis  familiaribus 
ingeniosorum  hominum  ipsi  observent  exempla  ur- 
banitatis,  quae  re  ipsa  est  ingenii  celeritas,  quae 
mox  cogitat  collationem  rerum  similium,  aut  facit 
translationem  causarum,  aut  aliam  quandam  figu- 
ram  sermonis  subito  profert,  iu  admonendis  aliis, 
aut  placandis,  aut  consolandis,  aut  excitandis,  aut 
refutandis,  ut  postulat  occasio. 

Fuit  coniunx  cuiusdam  principis  gravida,  et 
peperit  molam.  Venerunt  mulieres  ad  Dominum, 
postquam  est  edita  mola.  Significarunt,  quid  ac- 
cidisset.  Domine,  ftos  in  magna  spe  vobiscum 
eramus,  dominarn  esse  gravidam,  et  precabamur 
Deum,  ut  esset  felix  partus.  Sed  proh  dolor!  ali- 
ter  se  res  habet:  Edidit  molam.  Quid  edidit?  in- 
quit  ille.  Mulieres  vereundi  dicunt:  Ein  Monkalb. 
O,  respondit  ille:  Es  ist  besser  ein  kalb,  denn  ein 
kind.  Ein  kalb  kan  man  essen.  Haec  est  insulsi- 
tas ,  non  est  Iepos. 

Lepos  est  lieblichkeit.  Non  est  omnium,  sed 
excellentium  ingeniorum,  quando  quis  potest  ali- 
quid  apte  dicere,  aut  respoudere  cum  (jiiadam  con- 
cinnitate,  aut  figura. 

Demades  laudatur,  quod  fuerit  hj/idus.  Ale- 
xandro  mortuo  dicebat  exercitum  eius  similem  esse 
Cyclopi  effosso  oculo. 

Ciceroni  obiectum  est,  quod  plures  perdidisset, 
quam  servasset  suo  testimonio.  Recte,  inquit,  quia 
phis  est  mihi  fidei,  quam  facundiae. 

Cum  Alexander  Lampsacum  deleturus,  videret 
ad  se  accedere  Anaximenem,  ut  pro  patria  depre- 
caretur,  iurat  se  non  facturum,  quod  petiturus 
esset  Anaximenes.  Hic  pergit,  et  petit  deleri 
Lampsacum.  Ita  cum  religione  iuramenti  impedi- 
retur  Alexander,  non  fuit  urbs  delata. 

Imperator.  Carolus  salse  respondebat,  cum  in 
comitiis  Ratisbonensibus  convenissent  omnes  prin- 
cipes,  qui  turn  ibi  erant,  et  peterent  pro  Dnce  Iu- 
liacensi.  Aegre  hoc  ferebat  Imperator  egressus. 
torve  eos  aspiciebat.  Tandem  dicebat:  Tot  res  in 
hoc  conventu  proposui,  utiles  ac  salutares  ioti  Im- 

31* 


487 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


488 


perio:  sed  non  potui  impetrare,  ut  mei  prineipes 
adessent  in  illis  deliberationibus.  Nunc,  quia  cau- 
sam  contra  me  habent,  omnes  convenerunt.  Sic 
abiens  reliquit  eos.  Possem  multa  alia  recitare: 
sed  vos  ipsi  observate  exempla  similia. 


Effectus  precationis  et  fldei. 

Ista  ingeniosissima  mulier  postquam  lepore  suo 
Christum  quasi  irretitum  tenet  suis  ipsiusmel  ver- 
bis,  impetrat  tandem  hoc  elogium  a  Christo:  O 
mulier,  magna  est  fides  tua.  Et  hanc  fidem  non 
esse  irritam,  sed  impetrare  bona,  testatur  haec  al- 
tera  vox  Christi:  Fiat  tibi,  sicut  vis.  Plus  dicit, 
quam  si  dixisset  solum:  Sit  sana,  servetur  incolu- 
mis  filia  tua, 

Respondit  etiam  eventus:  Sanata  est  in  hora 
illa.  Sic  etiamsi  exercetur  fides  variis  tentationi- 
bus,  tamen  non  desinendum  est  ab  invocatione,  et 
eluctandum  est  fide  ex  omnibus,  quae  obiiciuntur 
in  contrarium. 

Proponamus  autem  nobis  hanc  historiam,  tam- 
quam  speculum  invocationis  et  fidei  eluctantis 
ex  gravissimis  tentationibus.  Non  est  in  nobis 
tanta  lux  et  ardor,  sed  tamen  semper  in  omni  in- 
vocatione  clamemus:  Credo  Domine,  sed  opem  fer 
imbecillitati  meae, 

Observemus  etiam  imaginem  Ecclesiae  colle- 
ctae  ex  gentibus,  quae  fruitur  micis,  id  est,  reli- 
quiis  patrum  et  prophetarum,  seu  doctrina  relicta 
a  prophetis  et  patribus  in  populo  Israel. 

Pingitur  autem  haec  etiam  imago  in  Syrophoe- 
nissa  ista.  Eiulat  miserabiliter,  quod  filia  eius 
exagitetur  a  Diabolo.  Sancti  omnibus  temporibus 
horribiliter  excruciantur,  propterea,  quod  maxima 
pars  generis  humani  oppressa  est  erroribus  et  su- 

fterstitionibus  idololatricis,  et  aliis  horribilibus  ma- 
is.  Interrogate  nunc  etiam  sanos,  non  furiosos, 
homines,  in  quantis  doloribus  sint,  propter  dis- 
sensiones  Ecclesiarum,  propter  errores  et  idola, 
quae  grassantur  in  genere  humano. 

Ego  de  me  vere  dico:  Non  habere  me  maio- 
rem  dolorem,  quam  hunc  ipsum,  et  libenter  vellem 
mori,  si  possem  sanare  haec  tristia  vulnera.  Novi 
tales  non  paucos,  qui  deplorant,  furias  illas  Dia- 
boli  tam  late  grassari. 

Vos  etiam  debebatis  cogitare  de  istis  morbis 
et  vulneribus  Ecclesiae:  Ubi  enim  non  est  cogi- 
tatio,  non  sensus  ullus  mali,  quae  potest  esse  pre- 
catio?  Sancti  nihil  possunt  aliud,  quam  ut  cla- 
ment  ad  Dominum.  Sicut  ista  mulier:  Domine  fer 
opem:  Ita  vos  etiam  orate,  ut  Deus  leniat  ista 
mala,  et  sanet  nostra  vulnera.  Speremus  etiam 
Deum  exauditurum  esse  gemitus  invocantium,  opi- 


tulaturum  nobis.  Afficiamur  ergo  communibus  ma- 
lis ,  commendemus  Deo  primum  nostram  salutem ; 
agnoscamus  nostra  privata  mala,  et  petamus  ea 
tolli  mitigari.  Deinde  precemur  etiam  pro  aliis,  et 
semper  complectamur  in  nostra  invocatione  Eccle- 
siain  universam:  Cogitemus  nos  stare  coram  Cliri- 
sto,  ut  haec  Cananaea.  Singuli  oremus,  ut  sanet 
nostra  ipsorum  vulnera  et  Ecclesiae.  Ad  talem 
aliquam  precationem  volui  me  et  alios  excitare  his 
versiculis,  quos  proponam  vobis.  ut,  qui  valent 
facultate  scribendi  carminis,  meliores  faciant. 
Quantus  erat  dolor  in  Cananaea  matre  puellae, 

Cuius  mens  furiis  exagitata  fuit: 
In  tanto  nunc  est  Ecclesia  moesta  labore, 

Doctorum  furias  cum  videt  atque  ducum. 
Sed  tu,  Gnate  Dei,  gemitus  audito  precantum: 

Nulla  venit  nobis,  te  nisi  dante,  salus. 
lu  procul  a  nobis  saevos  depelle  furores, 

Et  sanes  verbo  pectora  nostra  tuo. 
Quamvis  ira  tui  nos  urget ,  iusta  parentis 

Et  sumus,  ut  turpes,  nos  rea  turba,  canes: 
Attamen  ut  timide  sub  mensa  captat  herili 
Esuriens,  modicas  parva  catella  dapes: 
Sic  cum  dira  fames  nostros  abmmpserit  artus, 

De  mensa  petimus  pabula  Christe  tua: 
Gnate  Dei,  generis  nostri  massam  induis,  ut  nos 

Vivifica  infirmos  haec  tua  massa  gerat. 
Tu  Xoyog  aeterno  natus  patre ,  semper  adesse 
Et  custos  nobis,  et  caput  esse  velis. 


DOMINICA  OCULI. 

Evangelium  Luc.  11. 
Et  e?'at  eiiciens  Daemonium,  et  illud  erat  mutum,  etc. 

Explicatio  vocabulorum,  quorum  mentio 

fit  in  hac  narratione. 

Quid  significat  Beelzebub? 

In  Graeco  textu  est  hoc  loco  /teeA^ouA,  sed 
in  Hebraeo  textu  4.  Regum  1.  ponitur  Jiaal  Zebub: 
quod  Graecus  textus  ibi  reddidit  §daX  fivCuv,  id  est: 
Dominum  muscarum.  Credo  autem  non  temere  fa- 
ctam  esse  mutationem  postremae  literae  jS  in  A. 

Graeci  alioqui  non  habent  noiflina ,  quae  de- 
sinant  in  A,  pro  Hannibal  dicunt  'Jwifiag.  Sed 
Prophetis  usitatum  est  facere  paranomasias,  id  est, 
allusiones  in  nominibus.  Nam  Paranomasia  voca- 
tur,  cum  ex  mutatione  unius  vel  plurium  literarum 
sumitur  convicium  vel  reprehensio  prioris,  ut  cum 


489 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


490 


dixerunt    Biberius,    pro   Tiberius,    Mero  pro  Nero. 
Erasmus  Eccium  nominabat  Geccium. 

In  dialogo,  quem  inscripsit  Echo,  multa  habet 
exempla  talia,  ut  cum  quaerit:  Quales  fiunt  qui 
dici  volunt  Ciceroniani,  respondet  Echo,  ovot,  id 
est,  asini.  Reprehendit  illorum  incogitantiam ,  qui 
nihil  aMud  discunt,  quam  delicias  verborum,  nec 
adiungunt  doctrinas  rerum.  Item,  Quid  quaerit  is, 
qui  venatur  Sacerdotium?  otium  respondet  Echo. 
Taxat  captantes  ampla  sacerdotia,  non  ut  doceant, 
aut  sint  custodes  doctrinae,  sed  ut  otiuin  sibi  et 
voluptates  tantum  comparent.  In  Terentio  est: 
Haec  inceptio  est  amentium,  non  amantium.  Deni- 
que  multum  est  talium  iocorum  in  quotidiano  ser- 
mone. 

Prophetae  libenter  usi  sunt  hac  figura,  in  re- 
prehensione  impiorum  cultuum,  ut  pro  Bethel,  id 
est,  domus  Dei,  dicunt  Bethaven,  id  est,  domus 
iniquitatis,  vel  sceleris.  Sic  puto,  per  Paranoma- 
sian  factam  esse  mutationem  horum  nominum  Beel- 
zebul,  et  Beelzebub. 

Sunt  autem  eadem  nomina,  Baal,  Beel,  Belus, 
significant  idem  quod  Dominus.  Quod  sacrae  hi- 
storiae  nominant  Baal,  id  Ethnicae  vocant  Bel  et 
Belus.  Omnes  scriptores  dicunt,  Phoenices  ortos 
esse  a  Belo,  sicut  etiam  in  Virgilio  est  de  rege 
Belo.  Filii  Beli  fuerunt  Danaus  et  Aegyptus.  Da- 
nai  filiae  haurientes  aquam  perforatis  vasis,  nomi- 
nantur  a»  Virgilio  Puellae  Belides,  in  hoc  versu: 
Assidue  repetunt  quas  perdunt  Belides  undas. 

Fortassis  est  imago  profusionum:  sicut  vide- 
mus,    quantae   nunc  fiant    exactiones  pecuniarum, 

?uae   postea  tamen   subito   profunduntur   in   aulis. 
'oetae  fingunt  ab   eis   interfectos  fuisse    sponsos, 
filios  Aegypti. 

Adolescentes ,  quando  legunt  Virgilium,  cogi- 
tent  poenas  inferorum  non  inconcinne  posse  distri- 
bui  in  tres  gradus,  quae  respondent  tribus  viribus, 
seu  potentiis  animae,  quas  Plato  constiluit. 

Hytfiovtxov ,  id  est,  pars  intelligens,  peccat  su- 
perbia,  contemptu  Dei,  curiositate,  noXvnqayfio^vvri. 
Huc  pertinet  poena  Salmonei,  qui  voluit  imitari 
fuimina  lovis,  id  est,  punitus  est  propter  super- 
biam.  Item  Sisyphus,  qui  frustra  saxum  volvit  et 
revolvit;  Est  exemplum  vel  sophistarum,  qui  ex- 
cruciant  se  et  alios  inanibus  sophismatis ;  vel  alio- 
rum,  qui  negotia  inutilia  instituunt  quadam  curio- 
sitate. 

Ov/mx6v,  peccat  ira  et  crudelitate:  ut,  lxion, 
qui  interfecit  socerum,  clamat  in  rota:  Discit  e 
iustitiam  moniti. 

'Emdvfiqrixov,  peccat  libidine,  intemperantia, 
avaritia.  lecurTitii  laceratur  a  volucribus  propter 
libidines.  Tantalus  captat  fugientes  undas,  quae 
est   poena   avaritiae.      Dolia  Danaidum  puto  signi- 


ficare  §ov\tfiCag  principum  coniunctas  cuin  profu- 
sionibus. 

A  Belo  scribunt  descendisse  etiam  Cadnium  et 
Agenorem.  Voluerunt  significare  Graecam  nobili- 
tatem  ortam  esse  ex  Phoenicia^  sicut  etiam  literae 
inde  in  Graeciam  allatae  sunt. 

Baal  prima  origine,  quod  ad  Grammaticam  at- 
tinet,  non  fuit  malum  nomen,  sed  postea  propter 
mores  gentium  prophetae  execrati  sunt  hoc  nomen, 
quia  Ethnici  id  tsansferebant  ad  cultum  idololatri- 
cum.  Proprie  Baal  significat  idem,  quod  Dominus, 
xvgiog,  Yel  §(GTt6rr]g. 

Dominus  est  generale  nomen,  significans  an- 
tecellentiam.  Usurpatur  in  genere,  pro  omnibus, 
quibus  tribuitur  reverentia.  Sed  apud  Graecos  dif- 
ferunt  focnoiqg  et  xvgiog.  JtGnotrjg  dicitur  respectu 
servi,  a  dtog,  id  est,  metus;  quia  significat  eum, 
qui  habet  ius  cogendi  alium  metu.  xvgtog  est  a 
xvqog,  id  est,  autoritas\  quasi  dicas,  Dominus  ha- 
bens  auctoritatem.  Imperator  est  Principum  xvQiog, 
non  deanoTfig;  quia  habet  potentiam  certis  legibus 
ordinatam.  Sic  Pastor  Ecclesiae  debet  habcre  au- 
toritatem,  ct  tamen  cogitare  illud  quod  Petrus  in- 
quit:   Non  dominantes  gregi. 

A  Baal  est  etiam  nomen  Hanvibal,  quasi  di- 
cas,  Dominus  gratiae,  seu,  grafiosus:  Item:  Hns- 
drubal ,  Dominus  auxilii,  quod  Graeci  dicunt  Ale- 
xander,  id  est,  vir  iuvans,  Ein  Leudthelffer ,  aetser, 
id  est,  auxilium,  unde  est  etiam  Esdras  et  Eleazar. 
Sunt  multa  nomina  in  omnibus  linguis,  quae  idem 
significant  quod  AsdrubaJ,  ut  Amyntas,  Ludolphus, 
et  similia  Imo  vocabulum  Bitter  est  idem,  quod 
Better ,  id  est,  qui  liberat  alios.  Istae  compositio- 
nes  plurimorum  nominum  ostendunt  vocem  Baal 
fuisse  honorificam  apud  veteres:  Et  Syriaci,  Plioe- 
nices,  Sidonii  nominarunt  Deum  hoc  nomine. 

Ac  puto  appellationem  Beehebkt  ab  iisdera  pri- 
mum  usurpatain  esse.  Nam  Zebid  significat  habi- 
taculum,  seu  thalaniim).  id  est,  cubiculum  interius. 
Inde  Beelzebul  esi  Dominns  habitaculi,  vel  thalami 
interioris,  vel  Deus  istius  domus  et  familiae;  sicut 
Lalini  norainarunt.  Deum  tutelarem,  item  Laren\ 
familiarem. 

Germani  vocant  Eincn  Patron ;  sicut  inter  Pa- 
pistas  quodlibet  temphnn  habei  suum  Patronum. 
Quod  sumptum  est  ex  imttatirihfc  gentiliuin :  Quia 
talis  idololatria  fuit  coninumis  oinnium  gcntium,  ut 
quaelibet  regio,  eivit:is,  familia,  domus  haberet 
suum  quoddam  immen  tutelare  Hoc  imitati  sunt 
Papistae,  et  ubi  reliquias  alicuius  sancti  nacti  sunt. 
seu  vere  seu  falso,  eum  sanctum  praefecerunt. 
tamquam  Patronum,  ut  Mersburgenses  habent  S. 
Laurentium.  Bamberga  non  habel  murum,  dicunt 
ideo  non  muniri,  quia  sancta  Kunigundis  circum- 
dederit  urbem  filo,  quo  sit  adhuc  tuta. 

In  summa  Beelzebul  est  idem  quod  numen  tu- 


491 


PHIL.  MEL.  SCRIFTA  EXEGETICA. 


492 


telare,  Der  kerr,  oder  Gott  der  die  stat  oder  hauss 
hewahrct. 

Alii  Beelzebul  interpretantur,  Dominum  tur- 
bationum  vel  eonfusionum,  a  Baal  Dominus,  et 
tsaeh,  iste,  et  balal,  confudit,  permiscuit,  turbavit. 
Diabolus  vere  est  turbator;  vel,  ut  Paulus  loqui- 
tur,  autor  vel  Dominus  axataGxaaCag,  depravator 
et  destructor  ordinis,  e»  operum  divinorum;  tur- 
bans  religionem,  gubernationem  politicam,  imo  to- 
tam  vitam  nostrain. 

Exemplum  sit  Tragoedia  Anabaptistarum  Mo- 
nastcriensium ,  ubi  Rex  nominabat  se  regem  in 
templo  Dei ,  ducebat  plures  uxores,  ex  quibus 
unam  interfecit,  fingebat  visiones,  quibus  fascina- 
vit  vulgus,  ne  urbem  dederent  hostibus;  ac  tan- 
taiu  famem  potius  paterentur,  ut  ex  corio  arroso 
vitam  multi  sustentarent.  Haec  sunt  Diabolica, 
quibus  ostendit  Diabolas  se  esse  turbatorem. 

Sed  quod  ad  nomen  Beelzebub  attinet,  omnes 
consentiunt,  quod  idem  significet,  quasi  dicas,  Do- 
minus  muscarum,  vel,  magna  musca,  seu  crabro. 
Rex  Israel  Ochozias  mittit  in  Ecron  ad  consulen- 
dum  Baalzebub,  Deinn  Ecronitarum,  an  convalitu- 
rus  sit  ex  morbo.  Quam  triste  est  hoc,  quod  rex 
istius  populi,  in  quo  erant  promissiones  a  Deo 
edita^,  mittit  sciscitatum  ad  idolum  illud,  seu  nu- 
uien  Ethnicunt. 

Undecunque  autem  sit  data  occasio  iingendi 
istuis  nominis,  cogitemus  hac  appellatione  pingi 
Diabolos  volitantes  in  aere,  instar  muscarum,  seu 
euJicum,  seu  crabronum.  zebub  significat  muscain 
magnam,  ein  gross  scheuslich  ungeziefer,  das  umbher 
feugt,  und  beschmeist  es  alles.  Volitant  Diaboli  in 
aete,  quasi  magna  agmina  muscarum.  Paulus  no- 
minat  eos  iSpiritus  aeris. 

Mihi  narravit  quidam,  quem  diu  vexaverat 
Diabolus,  quod,  quando  veniret  ad  ipsum  excru- 
clandum,  suspenderet  se  specie  muscae  ad  alleram 
suarn  genam  sub  oculo.  ei  quod  tunc  tantum  pon- 
dus  sentiret,  ut  pene  exanimaretur,  nec  stare  am- 
plius  posset.  Isium  luiserum  hominem  diu  sic  ve- 
xavit,  v.t  saepe  ,\oluerit  ille  conseiscere  sibimortem. 

Petrus  atrociori  nomine  depingit  Diabolum. 
Dicit  eum  circianire,  ut  leonem  rugientem,  quaeren- 
tem  quem  devoret.  Etsi  Diaboli  non  possunt  ali- 
quid  facere  sine  promissione;  nec  Deus  illis  con- 
oedlt  facere  quicquid  libet ,  tamen  ciedamus  scri- 
pturae  et  experieniiae,  et  sciamus  Diabolos  horri- 
biliter  turbare  totvim  genus  hunianum,  et  impellere 
homines  assidue  ad  multa  mala. 

Paulus  inquit  Diabolum  esse  efficacem  in  incre- 
dulis.  Et  Christus  dicit  de  Iuda:  Satanas  intravit 
in  eum.  Ista  sunt  valde  horribilia ;  et  ipsum  no- 
men  Satanac  significat  adversarium.  Diabolus  est 
adversarius  filii  Dei  et  generis  humani. 

Deinde  exempla  ostendunt  in  quotidiana  expe- 


rientia,  in  quantis  periculis  sint  omnes  homines. 
Videmus,  quam  multi  ruant  in  tetros  errores,  et 
turpissima  scelera.  Quam  multi  sunt  hostes  veri- 
tatis,  qui  defendunt  et  stabiliunt  idola !  quam  nmlti 
furenter  ruunt  in  caedes  et  libidines! 

Haec  non  fiunt  sine  impulsionibus  Diabofi,  etsi, 
quomodo  liae  fiant,  penitus  intelligere  non  possu- 
mus.  Lipsiae  quidam  supplicio  affectus  est,  qtu\ 
in  suburbio  interfecerat  noctu  patremfamilias  quen- 
dam,  una  cum  uxore  et  liberis,  et  spoliaverat  do- 
mum.  Is  cum  captivus  esset,  dicebat  se  toto  tri- 
duo  latitasse  sub  gradibus,  et  multum  secum  de- 
liberasse,  an  deberet  caedem  illam  facere.  lbi  se 
audivisse  vocem  quandam  susurrantem:  Abi,  inter- 
fice  hospitem :  fahr  fort,  schlage  todt.*  Fuit  ipsis- 
sima  vox  Diaboli  etiam  corporali  voce  incitantis  ac 
impellentis  miserum  hominem  ad  faciendam  caedem» 

Cum  Tubingae  essem,  vidi  quendam  supplicio 
affici,  qui  interfecerat  advenam,  cui  monstrare  de- 
buerat  iter  per  silvam.  Venerat  advena  ille  in  ta- 
bernam  meritoriam,  et  biberat  dimidium  sextarium 
vini.  Discedens  rogavit,  ut  aliquis  istorum,  qui 
sedebant  in  eadem  taberna,  monstraret  sibi  viam 
per  silvam  vicinam  Tubingae.  Surrexit  homicida, 
promittens  se  ostensurum  ei  esse  viam.  lnterim 
dum  vadunt,  cogitat  ductor  viae:  Procul  dubio 
hic  pecuniosus  est,  quia  non  ausus  est  solus  iter 
facere  per  silvam:  Quid  si  adorireris  ipsum,  et 
occideres,  et  spoliares  eum  pecunia?  Hac  cogita- 
tione  fascinatus,  et  acres  stimulos  in  animo  sen- 
tiens,  iubet  advenam  aliquantisper  praecedere;  Qui 
nihil  suspicans  mali,  cum  praeiret,  ab  illo  suo  co- 
mite  interfectus  est,  et  spoliatus.  Sed  paucos  sal- 
tem  nummos  invenit  homicida.  Redit  in  diverso- 
riuin  subtristis.  Postridie  repertus  est,  qui  erat 
occisus.  Statim  curritur  ad  viae  ductorem.  Hic 
mox  confessus  est,  se  reum  esse.  Cum  educere- 
tur  postea  ad  supplicium,  narrabat  se  in  suo  malo 
proposito  ita  fuisse  impulsum  a  Diabolo,  ut  vidcre- 
tur  sibi  sentire  stimulos  quosdam,  qui  non  sine- 
rent  eum  conquiescere,  donec  caedein  perpetrasset. 

Videmus  quotidie,  quam  tristes  caedes  con> 
mittantur  in  ipsis  symposiis,  ubi  Diabolus  ita  fasci- 
nat  homines,  ut  prorsus  sui  obliti  ruant  in  sce- 
lera.  De  istis  tantis  malis  moneant  nos  appella- 
tiones  Diaboli  Beelzebul ,  et  Beelzebub ,  item  ikv- 
men  Satanae.  Homines  non  vident,  quanta  s'.t  ma- 
gnitudo  mali,  habere  mentem  fascinatam  a  Dia- 
bolo,  vel  ut  Paulus  loquitur,  capiivam  sub  Diobolo : 
Item  homines  fieri  habitacula,  seu  domicilia  Dia- 
boli,  et  impelli  a  Diabolo  ad  varia  scelera.  Hanc 
tantam  miseriam  non  volunt  homines  agnoscere  in 
hac  vita,  sed  in  secuturis  poenis  aeternis  sentient, 
quantum  sit  esse  hostem  Dei,  et  sentire  iram  eius 
in  tota  aeternitate.     Ideo  clamemus  ad  Filium  Dei, 


493 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


494 


ut  ab  insidiis  Diaboli  nos  liberet,  protegat  et  gu- 
bernei. 


Unde  est  nomen  Diaboli? 

A  SiaftdXleiv,  quod  significat  disiicio,  ich  zer- 
reisse,  et  calumnior.  8ia§olt},  est  calumnia,  et  Sid- 
(loXog,  calumniator.  Recte  tribuitur  hoc  nomen  Spi- 
ritui  mendaci,  quia  eius  proprium  est,  arte  pertur- 
bare  recte  dicta,  et  contradicere  veritati. 

Est  apud  Aristophanem,  vocabulum  dvriXoyixbg, 
de  eo  qui  semper  profert  aliquid,  ut  contradicat 
veritati.  Et  apud  eundem  dicit  quidam:  ineifvfiovv 
anavxa  zatg  ivavxCaig  yvoofiaig  Gvvxaqd^ai.  Ago  hoc 
semper,  ut  contrariis  sententiis  labefactem,  quae  ab 
aliis  dicuntur.  Tales  sunt  multi,  qui  putant  sum- 
mam  sapientiam  esse,  semper  contradicere,  et  con- 
turbare  recte  dicta.  Sed  hoc  est  proprium  vitium 
Diaboli.  Nos  inventa  veritate  debemus  acquie- 
scere,  non  repugnare  veritati. 

Diaboli  est  contradicere ,  ut  quando  Deus  in 
paradiso  dixit  ad  primos  homines:  Quacunque  die 
comederitis  de  arbore  hac,  moriemini:  mox  venit 
Diabolus  et  contradicit,  Nequaquam  moriemini,  sed 
eritis  sicut  Dii.  Ioannes  inquit:  Verbum  erat  Deus. 
Sed  Samosatenus  corrumpit  hoc  dictum:  Negat 
verbum  'esse  personani.  Christus  inquit:  Venite 
ad  me  omnes ,  etc.  Diabolus  contra:  Tu  non  per- 
tines  ad  hanc  promissionem,  quia  non  es  electus, 
aut  non  es  dignus,  cui  remittantur  peccata.  Deni- 
que  nihil  non  calumniatur  Diabolus:  Et  qui  eum 
sequuntur,  similiter  pervertunt  veritatem  divinam. 

Nomen  calumniatoris  est  a  xaXelv,  id  est,  vocare 
in  iudicium,  ut  sit  calumniator,  qui  de  rebus  ni- 
hili  aliquem   in    iudicium   vocat.      Sed    magis    mihi 

fdacet  altera  Etymologia,  qua  derivatur  vocabu- 
um  a  xaXbv,  id  est,  bonum,  et  /neiovv,  minuere,  id 
est,  quae  recte  dicta  et  facta  sunt,  probro  aliquo 
afficere.  Salomon  inquit:  Calumnia  conturbat  sa- 
pientem  et  frangit  robur  cordis  eius.  Non  dubite- 
raus,  quin  Deus  vehementer  oderit  calumnias,  quia 
est  amans  veritatis,  et  osor  mendacii;  et  calumniae 
sunt  peiores  mendaciis,  quia  fiunt  quadam  fucata 
specie. 

In  isto  textu  est  etiam  vocabulum  blasphemiae. 
Differunt  autem  XoidoqCa  et  §Xag<pt]iila.  AoiSoqCa  est 
vocabulum  generale,  significans  convicium  quod- 
cunque,  ut  cnm  homines  inter  se  conviciantur: 
sed  pXagtpyjjCa  est  convicium,  proprie  contra  res 
sacras,  seu  contumelia  adversus  Deum,  eine  Got- 
teslesterung.  Latinum  nomen  nullum  est,  nisi  velis 
dicere,  impietas }  vel  sacrilegium.  Sed  hae  quo- 
que  voces  aliquanto  generaliores  sunt. 

Cynesias    Athenis    celebrabat    festa    contraria 


publicis.  Cum  alii  laeta  festa  celebrarent,  ipse 
festa  mortuorum  agitabat,  et  e  contra.  Voluit  hoc 
modo  deridere  sacra.  Dionysius  detraxit  pallam 
auream  statuae  Iovis,  inquiens,  Eam  oneri  esse  in 
aestu  et  frigefacere  in  hieme.  Hae  sunt  blasphe- 
miae,  id  est,  convicia,  quae  fiunt  immediate  con- 
tra  Deum  vel  contra  sacra. 

Tales  sunt  etiam  omnes  Epicureae  et  Cyclo- 
picae  voces.  Item  execrationes ,  quibus  invocatur 
Deus  ad  contumeliam.  Vocabulum  ipsum  deduci- 
tur  a  /?Aa£,  filaxbg,  id  est,  stupidus,  et  (pfjfil,  dico, 
quia  in  tali  contumelia  Deus  probro  afficitur,  quasi 
sit  stupidus,  aut  fatuus,  aut  quasi  prorsus  nihil 
sit  Deus. 

Oppositum  vocabulum  est  evyyfiCa,  id  est,  be- 
nedictio,  etwas  guts  reden  und  wuntschen.  Apud 
Platonem  est  in  vita  Socratis  de  ipsius  morte: 
Oportet  mori  cum  bona  precatione:  Jel  iv  evywCa 
zeXevxav.  Sinister  latro  moritur  cum  fremitu  adversus 
Deum  tamquam  blasphemus.  Contra,  latro  con- 
versus  moritur  cum  evxprj^Ca;  quia,  ubi  fides  est, 
ibi  cor  invocat  Deum,  et  euin  laudat.  Apud  Eth- 
nicos,  quando  fiebat  initiuin  sacrificii,  fiebat  hoc 
praeconium : 

iegd  leyeiv  xal  ieqd  nqdneiv:  hoc  est, 
Mando  dicere  sancta,  et  facere  sancta. 


Loci  doctrinae. 

Haec  sufficiant  de  vocabulis,  quorum  expli- 
catio  multis  historiis  lucem  adfert.  Caeterum  res 
maximae  et  amplissimae  continentur  in  hac  narra- 
tione.  Nos  volumus  eas  partiri  in  quatuor  lo- 
cos  insigniores.  I.  est  de  diflerentia  miraculorum. 
II.  De  unitate  Ecclesiae.  III.  de  discrimine  et  gra- 
dibus  peccatovum.     IV.  de  lapsibus  conversorum. 

Hae  sunt  materiae  principales  in  isto  textu: 
quamquam  aliae  etiam  plurimae  simul  comprehen- 
duntur,  sicut  saepe  soieo  dicere,  tantam  esse 
amplitudinem  in  singulis  lectionibus  Evangelicis, 
ut  nemo  possit  amplitudinem  illam  exhaurire.  Ma- 
teriae  etiam  ipsae  tam  sunt  magnae  et  graves,  ut 
non  possit  satis  dici  de  iis  prae  magnitudine. 


De  discrimine  miraculorum. 

Primum  igitur,  quod  ad  differentiam  miraculo- 
runi  attinet,  sciamus,  quod  Deus  inde  usque  ab 
initio  pateiecerit  se  certo  verbo,  et  addiderit  huic 
patefactioni  illustria  testimonia,  qualia  multa  ha- 
buerunt  patres,  etiam  ante  diluvium.  In  ipso  au- 
tem    diluvio    conservatio   Noe  fuit  illustre  testimo- 


495 


PHIL.  M£L.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


496 


nium  doctrinae,  quam  Noe  sonuit,  et  praesentiae 
Dei  in  Ecclesia.  Sed  cogitemus  nunc  saltem  de 
exitu  Israelitarum  ex  Aegypto.  Iste  exitus  plenus 
fuit  miraculis,  quae  vidit  tota  Aegyptus,  et  pene 
innumerabilis  multitudo  populi  lsrael,  in  quo  post 
eductionem  numerati  sunt  sexcentena  millia  arma- 
torum. 

Ut  autem  Diabolus  est  simia  Dei,  ita  tunc 
etiam  certavit  Diabolus  miraculis  adversus  Deum. 
Magi  Pharaonis  etiam  fecerunt  sua  quaedam  mira- 
cula:  Sed  serpens  Moisis  devoravit  serpentes 
Diaboli. 

Sunt  igitur  miracula  duplicia:  alia  sunt  divina, 
alia  diabolica.  Differentia  autem  est  triplex.  Prima 
differentia  est,  quod  in  Ecclesia  sunt  miracula  ini- 
mitabilia  Diabolo.  Moises  non  tantum  vicit  mira- 
cula  Magorum,  sed  etiam  habuit  quaedam,  quae 
non  potuerunt  Magi  iinitari.  Ecclesia  habet  resu- 
scitationem  mortuorum,  sieut  Helias,  Helisaeus, 
Christus  et  Apostoli  resuscitarunt  mortuos.  Item, 
Deus  repressit  cursum  solis,  reddidit  anus  steriles 
foecundas.     Haec  Diabolus  non  potest  facere. 

Non  potuit  Diabolus  unquam  efficere,  ut  mor- 
tuus  reviviscat.  Audivi  ex  viris  fide  dignis,  Si- 
gismundo  Gelenio,  et  Christophoro  Gross,  et  ex 
aliis  hanc  historiam:  Fuit  Bononiae  virgo,  quae 
revera  erat  mortua,  et  tamen  eircirmivit  biennium 
tamquam  vivens,  assedit  mensae,  visa  est  etiam 
attingere  aliquid,  tamquam  comederet,  venit  ad 
choraeas,  cecinit  fidibus.  Sed  pallidior  semper 
fuit.  In  hanc  incidit  forte  magus  quispiam,  qui 
animadvertit  imposturam,  dixit  eam  cadaver  esse. 
Quod  cum  mirarentur  qui  astabant,  ipse  fascinum 
sustulit,  quod  erat  illi  alligatum  sub  altero  hu- 
mero.  Mox  sublato  fascino,  illa  ad  terram  col- 
lapsa  iacuit  exanimis.  Id  multo  magis  mirantibus, 
qui  praesentes  erant,  dixit  ab  alio  Mago  fascinum 
illud  fuisse  alligatum,  atque  ita  cadaver  hactenus 
sustentatum  fuisse  a  Diabolo. 

Talia  ludibria  potest  facere  Diabolus ;  sed  non 
potest  vere  resuscitare  mortuos,  nec  potest  sistere 
cursum  Solis;  nec  anum  eftbetasn  et  sterilem,  red- 
dere  foccundam. 

Potest  praestigias  offundere  oculis:  ut  cum  per 
Magos  Aegyptios,  serpentes  produxit,  quos  ba- 
culus  Moisis  in  verum  serpentem  conversus,  tan- 
dem  devoravit:  Aut  cum  apud  Homerum  Draco 
in  Aulide  conspectus,  (ubi  Graeca  classis  tempe- 
statibus  detinebatur)  devoravit  decem  passeres,  et 
postea  conversus  est  in  saxum,  quod  Calclias  in- 
terpretatus  est,  decennalem  forem  obsidionem  Troiae. 
Talia  ludibria  poiest  multa  facere,  quae  videntur 
esse  aliquid  hominibus,  et  tamen  revera  nihil  sunt. 

Potest  etiam  facere  aliqua  mirabilia,  ut  est 
potens  Spiritus.  Narrat  Livius  regnante  Servio 
Tullio  rege  Romanorum,   ab   augure  cotem  disse- 


ctam  esse  novacula.  Narrat  etiam  Plato  Stesicho- 
rum  poetarn  propter  vituperationem  Helenae  puni- 
tum  esse  caecitate:  et  eundem,  cum  caneret  pali- 
nodiam,  id  est,  cum  retractaret  prius  illud  carmen, 
recepisse  visum. 

Sic  potest  Diabolus  facere  in  aliquo  morbum, 
et  iterum  tollere.  Potest  occidere  hoininem,  qui 
est  in  eius  potestate,  Deo  permittente.  Habet  ma- 
gnam  cognitionem  rerum  naturalium,  et  callide 
potest  abuti  natura  rerum  a  Deo  condita,  quantum 
ipsi  a  Deo  permittitur.  Non  est  hoc  ei  grave,  aut 
difficile,  frangere  cotem,  perinde  ut  homo  robustus 
potest  frangere  lignum  aut  baculum.  Ego  novi 
praestantem  virum,  ex  praecipua  nobilitate,  Herr 
Hans  von  Schwarzburg,  cuius  filii  et  nepotes  adhuc 
vivunt,  qui  sine  magno  conatu  dilacerabat  calceum 
ferreum  equi,  seu  ferramentum  ungulae  equinae, 
ein  hu/feisen. 

Verum  alia  sunt  miracula,  Ecclesiae  propria, 
quae  simpliciter  sunt  opera  naturae  omnipotentis. 
Nulla  creatura,  etiamsi  se  rumpat,  efficere  propriis 
viribus  potest  resuscitationem  mortuorum,  regres- 
sionem  solis  et  stationem:  partum  virginis,  foecun- 
dationem  matronarum,  quae  et  natura  steriles,  et 
propter  aetatem  effoetae  fuerunt.  Adhuc  etiam 
Deus  subinde  facit  magna  miracula,  quae  sunt 
praeter  et  extra,  imo  etiam  contra  causas  secun- 
das:  etiamsi  homines  a&eot,  et  Epicuraei  non  at- 
tendunt;  ut  cum  conservat  perpetuo  Ecclesiam,  et 
ministerium  Evangelii,  quod  Diabolus  partim  vi, 
partim  sophistica  delere  conatur.  Item,  cum  mi- 
rabiliter  singulos  pios  defendit  ac  liberat.  Quod 
Diabolus  non  potest  semper  facere  de  suis. 

Secunda  differentia  est:  Miracula  in  Ecclesia 
fiunt  in  confessione  doctrinae  a  Deo  traditae,  et 
in  invocatione  filii  Dei.  Miracula  Ethnica  fiunt 
cum  idololatrica  invocatione,  aut  hominum  mor- 
tuorum,  aut  commentitiorum  numinum,  quae  innu- 
merabili  multitudine  finxerunt  homines  Ethnici  ex- 
tra  Ecclesiam. 

Prophetae  invocarunt  hunc  verum  Deum,  qui 
se  patefecerat  verbo,  et,  aliis  testimoniis  divinis  in 
eo  populo:  Et  hac  invocatione  impetrarunt  a  Deo 
multa  miracula.  Sic  Apostoli  in  nomine  Christi 
fecerunt  miranda  opera. 

In  Papatu  multa  sunt  facta  miracula,  quando 
vota  fecerunt  ad  sanctos  rnortuos.  Ista  fuit  idolo- 
latrica  invocatio  sanctorum,  quae  miracula  illa  me- 
rito  debet  suspecta  nobis  reddere,  ne  existimemus 
fuisse  opera  Dei,  sed  praestigias  Daemonum. 

Apud  Aelianum  et  alios  scriptores  Graecos 
narratur  de  Aspasia.  Ea  fuit  pulcherrima  et  ele- 
gantissima  puella  in  Mileto,  tempore  Cyri  Iunio- 
ris.  Coepit  autem  laborare  in  facie,  tetra  scabie, 
sive  gangraena,  sive  mentagra  fuerit.  Non  potuit 
sanari  curationibus  medicorum.    Ad  extremum,  Ve- 


497 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


498 


neri  votum  fecit.  Somniavit  igitur,  quasi  iubere- 
tur  a  Venere,  coronas  ex  rosis  factas,  impositas 
statuae  Veneris,  sumere,  et  coquere,  et  inde  la- 
vare  faciem.  Ita  fuit  curata.  Lavit  se  coronis  il- 
lis  ex  rosis  ,  et  rediit  pristina  elegantia  formae, 
propter  quam  expetita  est  a  Cyro,  et  post  huius 
mortem  a  fratre  Artaxerxe  Mnemone.  Fostea  con- 
taminata  est,  etiam  per  alias  incestas  consuetu- 
dines.  Darius  filius  ausus  est  petere  a  patre  Ar- 
taxerxe,  die  coronationis  suae  (quando  consuetudo 
erat,  ut  nihil  petenti  denegaretur)  mulierem  illam. 
Pater  non  ferens  eius  desiderium,  rursus  eam  filio 
ademit. 

Sed  illa  curatio  scabiei  per  rosas  coctas,  ha- 
bet  etiam  physicum  aliquid,  quia  rosa  habet  vim 
abstergendi.  Quando  pueri  habent  inanus  sca- 
biosas  ,  videtis  eos  sumere  aliquid  atramenti,  et 
allinere  pustulis,  quia  atramentum  arrodit  et  abs- 
tergit.  Quod  sunt  morbi  proprii  scholasticorum? 
Scabies,  Catarrhus,  Paupertas  crumenae. 

Tertia  differentia  est  vicina  priori.  Vera  mi- 
racula  congruunt  cum  praeceptis  Dei  recte  intel- 
lectis,  et  cum  expresso  verbo,  et  fiunt  ad  huius 
confirmationem.  Quando  igitur  miraculum  fit,  ad 
stabiliendam  manifestam  impietatem  pugnantem  cum 
praeceptis  Dei,  aut  ad  confirmandos  errores  con- 
trarios  verbo  Dei;  tunc  non  est  divinum  miracu- 
lum,  sed  diabolica  illusio. 

Hano  normam  diiudicandi  miracula  tradit  lex 
ipsa  Deuter.  13.,  quod,  quando  rniracula  pugnant 
cum  doctrina  prius  tradita  a  Deo,  et  fiunt  adcon- 
firmationem  alicuius  sceleris .  sint  repudianda.  Et 
quia  notitia  Decalogi  omnibus  hominibus  aliquo- 
modo  est  insita,  facile  potest  etiam  a  sanis  homi- 
nibus  iudicari,  non  esse  assentiendum  miraculis, 
quibus  postulatur  aliquid  contra  praecepta  Dei,  ut 
cum  libidines  tetrae,  aut  mactationes  humanarum 
hostiarum  stabiiitae  sunt  per  miracula  Ethnica. 

Aspasiae  miraculum  habuit  tetram  confinna- 
tionem,  non  solum  idololatriae,  sed  etiam  turpitu- 
dinis  illius,  quae  exercebatur  praetextu  cultus  Ve- 
nerJs.  <  alchas  etiamsi  verum  dixit,  tamen  postu- 
lavit  immolari  Iphigeniam.  Id  ratio  intelligit  pu- 
gnare  cum  praecepto:  Non  occides. 

Eadem  regula  tenenda  est  de  apparitionibus 
spectrorum:  ut  ciun  Diabolus  apparuit  Latino,  ho- 
mini  plebeio,  ut  iussit  eum  referre  ad  senatum 
Romanem  de  instauiandis  ludis  Circensibus:  Qui 
cum  initio  nollst  facere  imperata,  interfecit  Dia- 
bolus  filium  eius. 

Non  an'e  multos  annos  venit  spectrum  ad  mu- 
lierem  in  foro  Brandeburgi,  specie  viri  mortui,'  et 
dixit  ad  eum:  Tu  curabis,  ut  tot  Missae  pro  me 
legantur,  qtiia  sum  in  purgatorio,  et  valde  crucior. 
Mulier,  quia  saepe  audiverat,  non  redire  animas 
mortuorum,    sed    spectra    eiusmodi    esse  imagines 

MEI.AMTH.OPEB.  VOL.  XXIV. 


Diaboli,  respondit:  Tu  non  es  tneus  maritus,  es 
Diabolus.    Mox  evanuit  spectrum. 

Dixi  etiam  vobis  alias  hanc  historiam,  quae 
est  vera  narratio:  Habui  amitam,  honestam  ma- 
tronam,  quae  cum  partui  vicina,  marito  mortuo, 
sederet  moesta  ad  focum  vesperi,  ascenderunt  duo 
per  gradus  (sicut  focus  in  lihenanis  aedificiis  solet 
esse  in  media  contignatione).  Alter  habebat  spe- 
ciem  mariti  mortui:  alter  longus  et  robustus  habe- 
bat  Franciscani  Monachi  speciem.  Erat  circa  tem- 
pus  coenae  in  hieme.  Accedit  igitur  ad  focum  is, 
qui  induerat  mariti  speciem  ,  salutat  uxorem  moe- 
stam:  Et  ne  exparescas,  inquit,  sum  maritus  tuus. 
Mulier  sedet  attonita,  et  tauien  utcunque  se  col- 
ligit.  Ille  Franciscanum  iubet  tantisper  ingredi  in 
hypocaustum.  Deinde  dicit  ad  mulierem,  se  ve- 
nisse,  ut  mandata  quaedam  ei  det.  Queritur  se 
cruciari  in  purgatorio;  petit  sacrificulos  conduci, 
qui  Missas  celebrent  ad  ipsum  liberandum.  Disces- 
surus  postulat,  ut  sibi  dextram  porrigat.  Illa  cun- 
ctatur,  dubitans,  utrum  ei  manum  det.  Tum  ille : 
Da,  mihi,  inquit,  dextram,  non  laedam  te.  Ita  por- 
rexit  ei  manum  mulier,  quae  etsi  non  est  laesa, 
tamen  atra  facta  est  instar  carbonis,  et  mansit 
manus  atra  per  totam  vitam.  Non  amisit  motum 
manus,  sed  tantum  colorein  pristinum.  Postea  ille 
revocat  suum  Franciscanum,  et  discedentes  mox 
evanescunt 

Apud  Gregorium  leguntur  narrationes  similes 
multae,  quibus  ille  deceptus  instituit  privatas  Mis- 
sas  pro  defunctis.  Ait  fuisse  conspectam  Monia- 
lem  quandam  post  mortem,  quae  liberius  vixerat; 
sed  cum  lectae  iuissent  Missae  pro  ea,  non  ampiius 
visum  esse  spectrum.  Idem  affirmat  de  quodam 
balneatore,  qui  cum  saepe  post  mortem  apparuis- 
set  in  balneo,  desierit  apparere,  posteaquam  lectae 
essent  pro  eo  Missae.  Talibus  spectris  cumulatae 
sunt.  superstitiones  in  Papatu.  Sed  quia  scriptum 
est:  Non  exquiras  reritatem  a  mortuis:  et  Missa 
manifestam  impietatem  habet,  non  dcbebat  Grego- 
vius,  aut  alii  moveri  istis  spectris;  sicut  econtrario 
non  debet  abiici  professio  veritatis,  aut  quidquid 
cum  verbo  Dei  congruit,  etiamsi  contingat  aliquid 
praeter  opinionem  nostram,  quoquo  modo. 

Fuit  13remae  quidam  sub  initium  repurgatlonis 
Evangelii  (quod  Henricus  Sudphaniensis  primus  ibi 
docuit)  qui  clam  eximebat  ex  templo  statuas,  ad 
quas  viderat  accurrere  homines  magno  numero,  ut 
moris  fuit  in  Papatu.  Ex  illis  statuis  aliquas  domi 
suae  comburebat.  Quidam  eius  vicinus,  homo  fe- 
stivus,  metuens  ei,  ne  a  Papisticis  sacrihculis  in 
discrimen  adduceretur,  si  depraehenderent  eum  sur- 
ripientem  statuas,  iniecit  in  unam  aliquam  statuam 
(quam  ille  gloriatus  fuerat  se  vesperi,  i:1  ritis  omni- 
bus,  in  domum  suam  portaiurum,  et  hypocaustum 
inde  calefacturum  esse)  in  eam  ergo  iniecit  aliquid 

32 


499 


PHIL.  MEL.  SCKIPTA  EXEGETICA. 


500 


pulveris  tormcntarii.  Cuius  rei  ignanis  ille,  cum 
statuam  surreptam  imposuisset  fornaci,  et  subie- 
cisset  ignem,  accenso  pulvere,  fornax  et  fenestrae 
hypocausti  destructae  fuerunt.  Venit  igitur  ad  ami- 
cum  illum,  vicinum  suum;  Conquestus  est  se  esse 
in  magno  moerore.  Putabat  enim  se  poenas  de- 
disse  violatarum  statuarum.  Vicinus,  dissimulans 
se  scire,  quod  acciderat:  Quae  causa  est,  inquit, 
istius  tantae  tuae  perturbationis  ?  Ah,  respondet 
ille,  Ego  hactenus  putavi  me  bonum  esse  Evange- 
licum,  si  contemnerem  statuas,  et  clam  sublatas 
cremarein.  Iam  vero  una  destruxit  mihi  fornacem 
et  fenestras,  et  magnum  tumultum  excitavit  in  mea 
familia.  Ergo,  inquit  vicinus,  si  Papistae  te  non 
deprehenderunt,  saltem  statuae  ipsae  ultae  sunt  in- 
iuriam  eis  illatam.  Ille  hoc  sennone  magis  terri- 
tus,  vehementer  se  poeniterc  facti  sui,  et  polliceri 
sancte,  numquam  se  tale  aliquid  deinceps  ausurum 
esse.  Tum  vicinus  videns  valde  eum  excruciari 
dolore:  Tu  fatue,  inquit,  estne  talis,  et  tam  in- 
constans  fides  tua?  An  putas  sanctos,  aut  Deum 
ipsum  violatos  esse  abiectis  statuis  ?  Si  tam  parva 
re,  quae  tibl  praeter  expectationem  evenit,  move- 
ris,  quid  facturus  esses,  si  eorara  iudice  deberes 
fidem  tuam  testari,  et  expectare  ignem,  ut  illi,  qui 
comburuntur  propter  confessionem?  Ego  imposui 
pulverem  bombardicum,  et  volui  probare,  quam 
haberes  fidei  tuae  TiX^QocpoQiav ,  et  te  monere,  ut 
cogites,  ad  Magistratus  ofticium  pertinere,  ut  tol- 
lant  statuas:  neque  privatos  necessitate  quadam 
teneri  ad  illas  removendas.  Agas  ergd  deinceps 
modestius:  aut,  si  opus  liberi  et  aidentis  spiritus 
in  te  fuit  concrematio  illa  statuarum  pristina,  cur 
tam  facile  turbaris  eventu  insperato? 

Haec  dixi  de  discrimine  miraculorum,  et  de 
regula:  Quod  semper  debeat  esse  inaior  auctori- 
tas  verbi  Dei,  quam  quorumcunque  sive  miraculo- 
rum,  sive  speclrorum,  sive  eventuum,  quibus  tur- 
bflrt  potest  fides  nitens  cerio  et  perspicuo  verbo 
Dei.  Christus  ex  discrimioe  miraculorum  recte  ar- 
gumentatur  in  hoc  Evangelio.  Diabolus  facit  mi- 
racuia  ad  confirmationem  impietatis  et  horribilium 
furorum,  id  est,  ad  stabiliendum  suum  regnuin. 
Ego  vero  facio  miracula  ad  destructionem  regni 
Diaboli,  et  ad  confirmundum  regnum  Dei.  Ergo 
non  facio  miracula  ex  Beelzebub,  sicut  vos  blas- 
phematis. 

Refutat  item  adversarios  suos  a  potentia  sna 
maiore,  quam  sit  potestas  Diaboli  Ego  Diabolos 
invitos  et  repugnantes  eiicio.  Alii  faciunt  ludos 
cum  adiuraiione  Diaboli,  et  Diabolus  nonnunquam 
cedit  in  speciem,  quadam  simulatione.  Saepe  etiam 
per  ludibrium  respondet  interrogantibus,  quasi  vi 
adiurationis  ipsorum  cogatur  respondere  ad  inter- 
rogata,  cum,  sive  vere,  sivc  falso  respondeat,  si- 
mulate  omnia  agat.      Fuit  in  Italia  puella  obsessa 


a  Diabolo,  quae  nunquam  didicerat,  et  loquebatur 
tamen  Latine  et  Graece.  Ea  interrogata,  quis  es- 
set  optimus  versus  in  Virgilio:  respondit:  Discite 
iustitiam  moniti,  et  non  temnere  Divos.  Istam  vo- 
cem  Diabolus  ex  illa  edidit.  Graeci  nominarunt 
Pythones,  qui  respondebant  interrogati.  In  Actis 
fit  mentio  mulieris  Pythonissae:  nw&dvoficu  est  in- 
terrogor.  Verum  Christus  hoc  modo  se  ait  agere 
contra  Diabolos,  ut  inviti,  et  frementes  cedere  co- 
gantur.  Ideoque  vult  agnosci  potentiam  suam  longe 
maiorem  esse  Diaboli  potentia;  se  tandem  Tyran- 
nidem  eius  penitus  vi  divina  destructurum  esse. 

Addit  etiam ,  non  a  se  tantum ,  sed  etiam  ab 
aliis  profitentibus  suam  doctrinam,  videlieet  ab 
Apostolis,  eiici  Diabolos,  potentia  divina,  in  con- 
fessione  doctrinae  de  Christo,  non  per  simulatio- 
nem  aut  collusionem.  id  ostendit  certissimum  ar- 
gumentum  esse  regni  Dei  praesentis,  quo  destru- 
antur  opera  Diaboli. 


De  unitate  Ecclesiae. 

Coniungemus  in  hoc  loco  has  duas  sententias: 
Qui  non  est  mecum,  contra  me  est:  Et,  Qui  non 
colligit  mecum,  dispergit.  Item:  Omne  regnum  con- 
tra  se  ipsum  divisum,  desolabitur:  et  domus  supra 
domum  cadet. 

Prior  sententia  damnat  neutrales  in  religione. 
In  omnibus  dissensionibus  hoc  fit,  ut  multi,  cum 
vident,  utrimque  esse  aliqua  errata,  offensi,  repri- 
mant  se;  et  neutri  parti  se  velint  adiungere.  Si- 
mulant  se  habere  causas  suspendendae  assensionis 
suae;  volunt  videri  sapientiores  et  moderatiores 
caeteris.  Habent  in  ore  ilhid  Catonis  Uticensis: 
Quem  fugiam,  habeo:  quem  sequar,  non  habeo. 

Sumite  exemplum  ex  controversiis  illis,  quae 
nunc  agitantur  in  mundo:  Est  aliquid  vitiorum, 
etiam  in  nostra  parte,  quae  profitetur  doctrinam 
repurgatam  Evangelii.  Ideo  sapientes  dicunt:  Vi- 
deo  multum  confusionum  inter  Evangelicos :  ipsi  in- 
ter  se  dissentiunt  de  midtis:  et  sunt  inter  eos  multa 
alia  vitia:  Igitur  non  adiungam  me  eis.  Contra, 
nec  Papistae  esse  volunl ,  quia  vident  manifestam 
idololatriam ,  et  errores  quosdam  crassissimos. 

Non  sunt  autem  eiusmodi  Neutrales  excusati, 
quia  hoc  ipso,  quod  neutri  parti  se  volunt  ad- 
iungere,  ostendunt  se  venisse  in  dubitationem,  nec 
remedia  adversus  eain  quaerunt,  sed  fovent  tanti- 
sper,  donec  abiiciant  fidem.  Nam  qui  est  et  ma- 
net  neutralis,  non  habet  fideni,  sicut  hic  dicitur: 
Qui  non  colligit  mecum,  dispergit. 

Est  mandatum  universale,  et  ad  omnes  homi- 
nes  pertinens,  ut  veritati  adhaereant,  et  adiungant 
se  verae  Ecclesiae,  et  veritatenv  palam  conuteantur. 


501 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


50'J 


Sicut  inandatum  est  singulis  hominibus,  ut 
discant  Evangelium,  iuxta  dictum:  Hic  est  filius 
meus  dilectus,  Hwnc  audite:  Ita  mandatum  est  etiam 
singulis  hominibus,  ut  aggregent  se  ad  unam  ve- 
ram  Ecclesiam:  ut  in  Psalino  dicitur:  Unum  petii  a 
Domino,  et  hoc  requiram  ab  ipso,  ut  kabitem  in 
domo  Domini  omnibus  diebus  vitae  meae.  Item: 
Beati  qui  habitant  in  domo  hia  Domine.  Et  in  ar- 
ticulo  Symboli  profitemur  singuli:  Credo  Ecclesiam 
sanctam  Catholicam:  id  est,  credo  quod  sit  una  vera 
Ecelesia,  et  ad  illam  me  adiungere  debeo. 

De  Confessione  etiam  veritatis  scriptum  est: 
Qui  negaverit  me  coram  hominibus,  hunc  et  ego  ne- 
gabo  coram  patre  meo  coelesti.  Haec  maDdata  Dei 
omnes  necesse  est  sequi:  et  his  se  exuscitare  de- 
bent,  si  qui  sunt  infirmi,  sed  tameu  dociles,  qui 
gementes  pro  Ecclesia,  et  pro  veritate,  interdum 
metu  impediuntur,  ne  ausint  libere  urofiteri,  quod 
sentiunt. 

Tales  discant  ex  hac  sententia  Christi:  Qui 
non  est  mecum,  dispergit;  paulatim  corrigere  et 
emendare  imbeciliitatem ,  et  pusillanimitatem  suam, 
et  studeant  proficere,  el  in  dies  magis  magisque 
confirmari  ad  perspicuum  testimonium  veritati  per- 
hibendiim,  cum  casus  confessionis  necessariae  in- 
gruit. 

Sunt  autem  alii  non  infirmi,  nec  dociles,  sed 
vel  Epicuraei,  et  superbi  derisores,  vel  errones, 
qui  vagantur  per  mundum,  et  insectantur  omnes 
Ecclesias.     Tales  vitandi  et  execrandi  sunt. 

Scriptum  est  recens  contra  Calvinum,  quod 
Genevenses  non  recte  fecerint,  quod  sumpserint 
supplicium  de  Serveto,  oppugnante  omnes  Ecclesias 
Chrisiianas,  et  palam  cegante  invocationem  iilii 
Dei.  Nam  et  cuui  ad  supplicium  duceretur,  noluit 
dicere:  Iesu  Christe  aeterne  fili  Dei,  miserere  mei. 
Sed  recte  fecit  potestas  Genevensis,  qaia  non  est 
concedendum  illis  erronibus,  ut  sic  vagentur,  et 
exagitent  homines,  deiendant  blasphemias,  arri- 
piant  unam  aut  alteram  ^articulam  Scripturae,  et 
detorqueant  ad  suos  iurores,  et  sic  tantum  per- 
turbent  Ecclesias. 

Vos  etiam,  qui  versamini  in  studiis,  discite 
totuni  Corpus  doctrinae  complecti  animo;  non  iini- 
taniini  illos,  quibus  nulla  Ecclesia  piacet.  Est  vcr- 
sus  Martialis,  Miserum  esse  puto,  cui  nemo  placet. 
Si  cui  nemo  pfacet,  hunc  miserum  esse  puto. 

Verum  quidem  est,  quod  multi  mali  sint  apud 
nos.  Multi  voiunt  esse  in  nostris  Ecclesiis,  et  mi- 
scent  se  tiQStris  coetibus,  et  tamen  nmltis  modis 
contumelia  afnciunt  Ecclesiam.  Sed  hac  re  non 
offendamur:  quaeramts  doctrinam  veritatis,  et  Deum 
invocemus  cum  omnibus  sanctis,  qui  sunt  in  Ec- 
clesia  universi  orbis,  et  confiteamur  doctrinam  co- 
ram  omnibus,  ut  dicitur:  Qui  me  confessus  fuerit, 
confitebor  et  ego  eum.     Et  confiteatur  unusquisque 


ea  de  re,  quam  intelligit,  et  quae  est  pars  neces- 
saria  doctrinae. 

Si  quis  vult  sibi  fingere  phantasias,  et  dicere, 
hanc  esse  confessionem  Christianam,  id  nihil  est. 
De  doctrina  fundamenti  debemus  confiteri.  Con- 
fessio  fieri  debef  de  iis  lebus,  quae  sunt  partes 
doctrinae  Christianae.  Non  debes  tibi  suinere  li- 
centiam  fingendi  opiniones  singulares,  alienas  a 
consensu  verae  Ecciesiae.  Debes  iovere  ac  reti- 
nere  unitatem  et  concordiam  cum  Ecclesia. 


In  quibus  rebus  consistit  veritas   Ec- 

clesiae  ? 

Primum  in  consensu  de  doctrina  fundamenti. 
id  est,  in  doctrina  legis,  et  in  arliculis  fidei.  De- 
inde  in  usu  Sacrarjentorum  legitimo.  Postremo, 
in  obedientia  debita  Ministerio  in  iis,  de  quibus 
praecipit  Evangelium.  Non  debenius  facere  distra- 
ctiones,  neque  deserere  ministerium.  Item,  non 
debemus  contemnere  fratres  in  rebus  adiaphoris, 
quatenus  sunt  adiaphorae,  seu  indiflerentes ;  id  est , 
quatenus  non  assuitur  opinio  necessitatis,  cultus, 
vel  meriti. 

Condemnationes  intempestivae  turbant  societa- 
tem.  Ideo  Paulus  inquit:  Qui  non  manducat,  non 
condemnet  manducantem.  Item:  Nemo  vos  iudicet 
in  cibo  et  potu.  Non  dilaceretur  unitas  Ecclesiae, 
propter  talia,  quae  non  habent  mandatum  divinum. 

Sed  neque  praetextu  auctoritatis  vel  coniun- 
ctionis  cum  Ecclesia  recipiantur  quae  palam  sunt 
impia  Non  tribuamus  Episcopis  tyrannicam  aut 
regiam  potestatem.  Hetineamus  veram  et  simpli- 
cem  sententiam  de  omnibus  partibus  doctrinae  Cltri- 
stianae,  .et  de  toto  cultu  Dei,  traditam  divinus, 
quia  non  est  in  ullius  liominis  potestate  mutare  do- 
ctrinam  a  Deo  praesci  iptam ,  quae  prolata  est  ex 
arcano  sinu  et  deliberatione  miranda,  facta  per 
aeternum  Patrem,  Filium  et  Spiritum  sanctum. 
Hanc  doctrinam  nec  angeli,  nec  homincs  debent, 
aut  possunt  mutare.  Quicunque  mutant,  horribili- 
ter  peccant. 

iam  quod  ad  alterum  dictum  attinet:  Omne  re- 
gnum  in  se  divisum,  desolabitur:  id  quoque  com- 
mendet  nobis  studium  coniunctionis,  quae  non  po- 
test  retineri  sine  aliqua  patientia:  sicut  in  omnibus 
amicitiis  patientia  opus  est.  Man  muss  mit  einan- 
der  gedult  haben.  Est  dictum  Thaletis:  Dulcius  est 
amicum  facere,  quam  retinere.  Thaies  fuit  vir  sa- 
piens:  vixit  in  Mileto,  sed  fuit  oriundus  ex  Phoe- 
nicia.  Fuit  excellens  artifex,  ut  etiain  Croesus  eum 
duxerit   in    exercitu    secum,    et  multa  fecerit  eius 

32* 


503 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


504 


consilio.     Imo  et  Solon  constituit,  et  ordinavit  an- 
num  Atheniensibus  suis  de  eius  consilio. 

Quod  autem  de  privatis  amicitiis  dixit  Tha- 
les,  idem  etiam  dici  potest  de  pubiica  coniunctione 
tuenda:  Facilius  est,  se  adiungere  florenti  parti, 
sed  postea  tueri  statum ,  et  manere  in  illa  coniun- 
ctione,  est  difficillimum.  Oportet  enim  ad  tuendam 
coniunctionem  adhibere  patientiam;  oportet  singu- 
los  multa  lenire  moderatione  sua,  sicut  apud  Thu- 
cydidem  dicit  sapiens  princeps  Syracusanus,  ovdtv 
yaq  aicxoov  oixtiovg  oixtCoov  ifccdo9ai,  Non  est  turpe, 
videri  rictum  esse  a  domesticis.  Non  est  civis,  sed 
hostis  Ecclesiae,  qui  non  adiuvat  coniunctionem. 

Multi  studio  habent,  ut  recte  constituta  do- 
ctrina  quaerant  cavillationes,  tantum  ad  turbandam 
Ecclesiam.  Id  videmus  hodie  in  tantis  distractioni- 
bus.  Quid  est  sanctius  et  dulcius,  quam  quod  dico: 
Lex  est  sapientia  aeterna  et  immota  in  Deo?  Et 
tainen  cavillantur  hoc  aliqui.  Non  est  immota  sa- 
pientia,  inquiunt,  quia  Deivo  potest  mutare.  lmo 
Deus  non  mutat  hanc  propositionem :  Non  habebis 
Deos  alienos;  Non  moechaberis,  etc.  in  tota  aeter- 
nitate.  Semper  manet  haec  lex  vera.  Filius  Dci 
venit,  non  ut  solvat,  sed  ut  impieat  legem.  Si 
venit,  ut  impleat:  Ergo  est  eadem  mens  divina, 
volens  iustitiam.  Certe  non  renascimur,  ut  simus 
petulantiores.  Non  sudavit  filius  Dei  sanguinem, 
ut  tu  sine  causa  haurias  sanguinem  innocentem. 

Quid  est  insulsius,  quam  dicere:  Fides  ex 
auditu  est,  sed  -sine  cogitatione  in  natura  rationulft. 
Insania  profecto  est,  talia  imaginari. 

Si  non  volunt  aliqui  ferre,  quod  dioo:  Reti- 
nenda  est  gratia;  Item,  bona  conscientia.  Volunt 
dici,  Deus  retinet  gratiam;  sed  est  inanis  Sophi- 
stica.  Deus  retinet  gratiam  in  illis,  qui  non  vulne- 
rant  petulanter  conscientiam. 

Sic  aliqui  vociferantur ,  Non  recte  a  me  dictum 
esse,  quod  Ecclesia  in  hac  vita  sit  coetus  visibilis. 
Denique  nullus  est  finis  cavillationum  et  calu- 
raniarum. 

Nos  Dei  beneficio  diligenter  tradidiinus  prae- 
cipaa  capita  doctrinae,  et  sic  quidem,  ut  homo 
sanus  et  sapiens,  non  furiosus,  non  petulans  Sy- 
cophanta,  possit  intelligere,  et  accornmodare  ad 
usum. 

Ego  Deo  iuvante,  vitabo  sophismata  illa,  et 
dimicabo  cum  illis,  donec  Deus  concedet  mihi  vo- 
cem.  Sum  per  Dei  gratiam,  paratus  ad  mortem. 
Si  volunt  me  occidere,  occidant.  Non  sum  melior 
patribus  meis,  ut  Ieremias  et  Maccabaeus  dicunt. 
Sustento  me  illo  dicto  Tertulliani :  Si  deposueris 
apud  Deum  tristitiam,  ipse  consolator  est:  si  da- 
mnum,  restitutor  est:  si  dolorem,  medicus  esl:  si 
mortem,  resuscilator  est. 

Non  dubitate,  non  sine  ingenti  motu  Christus 
illa  dixit:  Qui  non  colligit  mecum;  Item,  Omne  re- 


gnum  in  se  divisum.  Intuitus  est  Ecclesiam  omnium 
temporum:  Vidit,  qualis  futura  esset  laniena  do- 
centium,  furores  principum.  Hoc  ita  fuit  omnibus 
temporibus;  etsi,  ut  in  morbis  sunt  quaedam  inter- 
valla,  sic  Ecclesia  nonnunquam  halcyonia  aliqua 
habuit. 

Quantum  autem  mali  sequatur  ex  distractioni- 
bus  in  Ecclesia  et  politiis,  etiam  vulgare  illud 
dictum  ostendit,  comprobatum  experientia  omnium 
temporum:  Concordia  parme  res  crescunt;  discordia 
ntagnae  dilabuntur. 

Ilaud  scio,  an  quidquam  possit  dici  melius  de 
concordia,  quain  dictum  Iohannis:  Deus  est  di- 
lectio:  Qui  manel  in  dilectione ,  in  Deo  manet,  et 
Deus  in  eo.  Quam  pulchra  et  dulcis  est  haec 
oratio !  Applicate  eam  ad  doctrinae  coniunctionem, 
et  morum  seu  vitae  consociationem  in  honestis 
officiis.  Nobis  pueris  semper  hoc  dictum  repete- 
batur  in  gratiarum  actione.  Non  potest  recitari 
maius  praeconium,  vel  laudatio  magnificentior,  etsi 
non  invenio  verba  satis  grandia  pro  magnitudine 
rei.  Deus  est  dilectio ,  inquit  Apostolus.  Est  An- 
tonomasia,  ut  si  dicam:  Cicero  est  ipsa  eloquentia, 
id  est,  valde  eloquens.  Sic  Deus  est  dilectio,  id 
est,  Deus  ardentissime  diligit  nos.  Videte,  quanta 
bonitate  nos  miseros  toleret?  quomodo  nobis 
extremam  damnationem  meritis,  tamen  parcat? 

Se^uitur:  Qui  manet  in  dilectione,  scilicet  ordi- 
nata;  id  est,  in  consensu  doctrinae,  et  in  concoF- 
dia  civili.  Sed  haec,  ut  antea  dixi,  retineri  non 
possunt  sine  patientia.  Ut  igitur  maneamus  io 
dilectione,  est  etiam  patientia  nobis  opus.  Nemo 
retinet  amicum,  nisi  multa  ferat.  Mores  amici 
noveris,  no.i  oderis.  rqonov  yChov  ytyvooaxs,  f/taijctig 
de  ov.  Et  inter  aurea  Carmina  Pythagorae  legitur 
hic  versus: 

Mrj  (ptXov  ix&atqrjg  dfiaQjddog  twtxa  (iCxqyjg. 

Paulus  inquit:  Jnfirmum  in  fide  assumite:  vi- 
delicet,  non  ut  opprimatur  dubitatione,  sed  ut  sa- 
netur,  non  exulceretur.  Studium  exulcerandi,  ca- 
lumniandi,  distrahendi  animos  non  est  ex  Deo: 
Diabolus  quaerit  dissidia,  bella,  vastationes.  Con- 
tra,  Qui  manet  in  dilectione,  in  Deo  manet,  et 
Deus  in  eo.  Quia,  ubi  est  studium  verae  concor- 
diae,  ibi  sine  ulla  dubitatione  Deus  adest. 

Hunc  addite  Psalmum  133.  Ecce  quam  bonum 
et  iucundum  habitare  fratres  in  unum !  Discite 
Psalmum  istum  hodie  intelligere,  cuius  compositio 
et  brevis  est,  et  valde  dulcis.  Propositio  est: 
Quam  dulcis  est  res  pia  concordia!  Quam  sahv- 
taris  est  coniunctio  tum  gubernatorum  Ecclesiae, 
tum  aliorum  piorum,  qui  verae  doctrinae  consensu 
coniuncti  sunt!  Id  Christus  nominat  unum  esse  in 
Deo;  Psalmus  vocat:  fratres  habitare  in  unum; 
sive  eodem  in  loco  versentur,  sive  diversis  in  lo- 
cis  vivant:  ut  aliqui  boni  homines  in  Germania  et 


505 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


»06 


Gallia  piuin  inter  se  consensum  fovent  in  doctrina 
fundumenti,  etiamsi  magna  rabies  est  Diabolorum 
et  hypocritarurn  persequentium  veritatem. 

Postea  sequitur  Amplificatio  propositionis  per 
collationem  rerum  valde  dulciurn  et  utilium:  Sicut 
Balsamum,  quod  destillat  ex  capite  Aaronis  in  bar- 
bam  eius,  quod  destillat  in  oram  vestimenti  eius. 
Sicut  ros  Hermon,  qui  descendit  in  montem  Sion. 
quasi  dicat:  Tam  suavis  res  est  concordia,  quam 
suavis  est  odor  fragrantis  Balsami,  quod  ex  Aaro- 
nis  vertice  in  totam  vestem  pontiiiciam  largiter 
defluit.  Item,  Tam  utilis  et  salutaris  res  est  con- 
cordia,  quam  ros  seu  pluvia  opportune  irrigans 
agros  et  prata  in  confinio  montium,  seu  in  valli- 
bus,  quae  sunt  subiectae  montibus. 

Balsamum  est  liquor  fragrantissimus.  Sacer- 
dotes  ungebantur  peculiari  oleo  sacro,  quod  singu- 
lari  modo  apparabatur.  Fuit  significata  unctio  filii 
Dei,  de  quo  dicitur:  Unxit  te  oleo  laetitiae  propter 
cvnsortes  tuos.  Noster  textus  habet:  prae  consor- 
libus.  Quod  non  male  dicitur:  Ist  nicht  unrecht, 
Christus  est  unctus  divinitate:  quia  divinitas  per- 
sonaliter  est  in  eo.  .Et  respectu  missionis,  est 
unctus  Spiritu  sancto,  non  secundum  mensuram: 
id  est,  Ipse  est  plenus  donis  Spiritus  sancti,  per- 
tinentibus  ad  exequendum  officium,  ad  quod  missus 
est,  et  propter  quod  assumpsit  humanam  naturam. 

Nos  primitias  Spiritus  accipimus,  et  ita  uncti 
sumus,  ilt  ex  ipsius  plenitudine  sumamus,  Quia 
propter  nos  ipse,  in  quantum  est  mediator,  redem- 
ptor,  et  salvator  noster,  unctus  est  oleo  laetitiae, 
id  est,  oleo  laetificante. 

Est  autem  pictura  pulcherrima,  si  quasi  posi- 
trnn  in  conspectu  Pontificem  mente  intuearis,  orna- 
tum  6ua  veste,  et  generosissimis  unguentis  perfu- 
sum.  Facit  enim  mentionem  Pontificis,  quia  con- 
cordiae  initium  et  vinculum  esse  significat  con- 
sensum  de  vera  doctrina.  Oleum  destillat  a  capite, 
id  est,  a  Christo  summo  Pontifice,  in  barbam,  seu 
os,  id  est,  in  docentes.  A  docentibus  in  oram 
testimenti,  id  est,  in  totam  Ecclesiam. 

In  altera  similitudine  fit  mentio  Roris,  qui 
gratissimus  est  pullulanti  segeti,  et  pullulantibus 
fructibus  arborum.  Indigent  enim  rigatione,  ne 
siccitate  et  aestu  pereant.  Quid  esset  hoc  tem- 
pore  optimum  satis?  Dulcis  pluvia  vel  ros,  qui 
recrearet.  Sed  videtis  duo  iam  esse  incommoda: 
siccitatem  aeris,  et  ventos  horridos,  qui  desiccant 
et  frigefaciunt ,  et  afferunt  sterilitatem.  Sic  mani- 
festum  est,  discordiis  dissipari  omnes  coetus,  et 
animos  hominum  vere  torrefieri,  et  sequi  vasti- 
tates. 

Potcst  autem  peculiariter  haec  similitudo  accom- 
modari  ad  concordiam  politicam:  Quia  ideo  videtur 
nominare   loca,    quae   propemodum  limites  fucrunt 


Iudaeae,  ut  significet  se  de  hac  politia  loqui  inclusa 
inter  hos  limites. 

Libanus  fuit  limes  versus  septentrionem.  For- 
tassis  nomen  est  ab  albedine.  Huius  pars  est 
Hermon,  ab  altitudine  sic  denominatus,  Quia  iisdem 
montibus  saepe  tribuuntur  plures  appellationes  in 
diversis  partibus  :  ut,  quam  multae  sunt  appella- 
tiones  Alpium!  Sic  mons  Taurus,  Caucasus  ha- 
bent  diversas  appellationes,  pro  diversitate  brachio- 
rum  Montes  Caspii  sunt  brachia  Caucasi.  Dicun- 
tur  montes  Caspii  a  venis  argenti. 

Nominat  autem  et  Psalmus  42.  haec  loca,  in 
quibus  habitavit  iste  populas,  terram  lordanis  et 
Hermonim.  Ierusalem  fuit  versus  Meridiem.  Ilanc 
nominat,  quia  fuit  regia  sedes,  etiamsi  non  erat 
extremum  oppidum.  Hierosolyma  complexa  fuit 
duos  montes  arduos,  quorum  alteri  nomen  fuit 
Moriah.  In  hoc  templum  conditum  est  a  Salo- 
mone:  Alteri  Sion,  id  est,  specula,  seu  trophaeum, 
in  quo  fuit  arx  Davidis. 

Optat  ergo  Psalmus  huic  populo  concordiam, 
tam  dulcem  bonis  mentibus,  et  tam  utrlem  ac  salu- 
tarem,  quam  est  terra  nascentibus,  ros  tempestivus. 

Sed  cur  dicit:  Rorem  descendere  ab  Hermon 
in  Sion,  cum  tamen  magna  sit  altitudo  montis 
Sion?  Respondeo:  Congruit  hoc  ad  totius  regionis 
situm.  Libanus,  ut  dixi,  est  limes  versus  Septen- 
trionem  et  Ortum,  et  per  sese  altus  est,  prae- 
sertim  circa  Damascum,  ubi  proprie  tribuunt  ei 
nomen  Hermon.  Recte  igitur  inde  ex  montibus 
arduis,  et  ex  regione  Septentrionali,  in  loca  infe- 
riora,  tum  in  plana,  tum  colles  consitos  oleis, 
spargi  rorem  inquit,  Quia  Physicum  hoc  est,  quod 
plus  est  vaporum  in  Septemtrione,  et  locis  mon- 
tanis,  quae  sunt  distincta  vallibus,  quam  in  parvis 
collibus.  Videte  picturas  montium  in  tabulis: 
Quia  Chorographica  illustrant  verba  Psalmi. 

In  fine  additur  Ratio  propositioms,  quam  ha- 
ctenus  duabus  similitudinibus,  tanquam  ornamentis 
quibusdam  illustravit:  ideo  inquit,  Concordia  bona 
est :  Quia  ibi  mandavit  Deus  benedictionem  et  vitam 
in  perpetuum.  Sumpta  est  autem  haec  ratio  a 
promissione  divina. 

Adolescentes  discant  phrasin:  Deus  dicendo 
efficit,  iuxta  illud:  Dixit,  et  faeta  sunt.  Ideo  bene- 
dictio  significat  aliquando  ubertatem  divinitus  dona- 
tam.  Hic  significat  etiam  felices  successus,  quos 
Deus  ipse  adiuvat.  Sic  et  verbo  mandandi  utitur 
Psalmus.  Deus  mandat,  id  est,  suo  decreto  efficit, 
ut  ibi  sint  bonus  successus  et  vita,  hoc  est,  sua- 
vis  vita  et  laetitia,  in  qua  invocari  Deus  et  cele- 
brari  potest,  et  labores  conferuntur  promptis  ani- 
mis.  Deus  et  dixit  seu  promisit  se  velle  opitulari 
tali  coetui,  ubi  est  pia  concordia,  et  re  ipsa  hoc 
praestat.     Habitat  ibi,  dat  multa  bona. 

Hic    observetur    discrimen  humanae  doctrinae 


507 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


508 


de   concordia,    et    divinae.      Experientia    ostendit 

omnibus    hominibus,     concordiam    meliorem    esse  | 

dissidiis.    Sed  vox  divina  addit  promissionem  de  i  Cur  discernuntur  isti  gradus  peccatorum? 

praesentia  et  auxilio  Dei 


Quam  tristis  laniena  est,  quando  ii,  qui  prae- 
sunt  Reipublicae,  ruunt  in  mutuam  perniciem. 
Ante  biduum  fuerunt  anni  1602,  cum  interfectus 
est  Iulius  Caesar,  Quia  iam  est  annus  Christi  li>60; 
est  autem  Christus  natus  anno  Augusti  42.,  in- 
choando  annos  a  nece  Inlii  Caesaris.  Hos  an- 
nos  42.,  si  addas  praesenti  anno  Christi,  habebis 
annos  1602.  Post  necem  Iulii  qualis  extitit  con- 
fusio  Romae !  Antonius,  Lepidus,  et  Octavius 
coniunxerunt  se  contra  Senatum:  alii  contra,  ut 
Brutus ,  Cassius ,  oppugnarunt  illos.  Lucanus 
inquit: 

Alta  sedent  civilis  vulnera  dextrae. 

Haec  intelligit  et  videt  ratio.  Sed  non  respicit  ad 
Deum,  auctorem  concordiae,  et  eorum  bonorum, 
quae  concordiam  sequuntur.  Item  non  cogitat 
discordias  esse  poenas  divinas,  et  has  cumulari 
furoribus  hominum,  qui  immediate  proficiscuntur 
a  Diabolo. 


De    discrimine    peccatorum. 

Christus  hic  inquit:  Qui  dixerit  blasp/iemiam, 
non  remittetur  ei.  Hinc  sequitur,  distinguenda  esse 
peccata.  Repetatur  autem  primum  puerilis  doctrina 
de  speciebus,  seu  gradibus  peccati. 


Quid  est  peccatum? 
Est  quidquid  est  contra  legem  Dei. 


Distingue. 

Aliud  est  originale,  aliud  actuale.  Deinde 
Actualia  alia  sunt  Non  contra  conscientiam ,  ut 
mala  interiora,  multum  caliginis  et  dubitationum, 
peccata  ignorantiae,  et  omissionis,  pravae  inclina- 
tiones,  flammae  multorum  affectuum,  quibus  tamen 
repugnant  sancti  Spiritu,  retinentes  timorem  Dei, 
fidem,  et  invocationem.  Alia  sunt  contra  conscien- 
tiam:  quando  aliquis  sciens  et  volens  violat  legem 
Dei:  ut  David  sciens  et  volens  rapit  coniugem 
alterius.  Scit  mandatum  esse:  Non  moechaberis, 
et  scit  eam  esse  uxorern  alterius,  et  tamen  iubet 
ad  se  adduci,  et  cogitat  de  viro   eius  interficiendo. 


Quia    de    peccatis    non    contra    conscientiam 

j  scriptum  est :  JSi  spiritu  mortificabitis  actiones  carnis, 

|  vivetis.     Item:  Nulhi  nunc  condemnatio  est  his,  qui 

ambulant  in  Chrislo  Iesu,  qui  non  secundum  spiri- 

lum  vivunt. 

Contra  de  peccatis,  quae  fiunt  contra  conscien- 
i  tiam,  dicitur :  Si  secundum  carnem  vivetis,  morie- 
mini.  Et,  Manifesta  sunt  opera  carnis:  Qui  talia 
faciunt,  regnum  Dei  noti  possidebunt.  Item :  Nolite 
errare:  Adulleri,  homicidae,  idoloiatrae,  regnum  Dei 
non  pbssidebunt. 


Quaero,    an    universaliter   damnentur  ho- 

mines  propter  peccata   contra  con- 

scientiam  ? 

Respondeo  :  aliqui  rursus  per  poeniteutiam 
redeunt  ad  Deum,  ut  Adam,  Aaron,  David,  Ma- 
nasse,  et  multi  alii.  Hi  conversi  ad  Deum,  reci- 
piuntur  in  gratiam.  Alii  perseverant  in  peccatis 
eiusmodi,  nec  agunt  poenitentiam,  et  pereunt. 


Differuntne     peccatum     contra    conscien- 
tiam,  et   blasphemia? 

Differunt.  Nain  peccatum  contra  conscien- 
tiam  est  genus,  id  est,  violatio  cuiuscunque  man- 
dati  divklij  quae  fit  a  sciente  et  volente.  Sed 
singularis  speties  est  blaspheraia,  quae  nominatur 
Peccatum  in  Spiritum  sanctum.  De  liac  varie 
disputatur  ab  aliquibus.  Verum  non  est  opus 
longis  disputationibus. 

Est  enim  peccatum  blasphemiae  eiusmodi 
lapsus  contra  conscientiam,  qui  est  coniunctus 
cum  persecutione  doctrinae,  seu  veritatis  agnitae: 
Etsi  generaliter  etiam  accommodari  hoc  peccatum 
potest  ad  perseverantiam  in  Epicuraeo  contemptu 
Dei,  et  ad  desperationem,  cum  antefertur  pecca-tum 
meritis  filii  Dei,  sicut  Cain  inquit:  Maius  est  pec- 
catum  meum,  quam  ut  remitti  mihi  possit. 

David  magnum  et  horribiie  delictum  admisit, 
cum  rapuit  alienam  coniugem,  et  maritum  inter- 
fecit.  Huius  peccati  magnitudinem  etiam  poena 
ostendit,  quaniquam  receptus  est  in  gratiam:  puni- 
tus  est  horribiliter  ipse,  et  tota  familia  eius.     Sed 


509 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


510 


non  fiiit  David  blasphemus :  non  fuit  persecutor 
doctrinae.  et  quamquain  lapsus  est  contra  con- 
scientiam,  tamen  iterum  est  conversus. 

Sic  Petri  lapsus  fuit  magnum  et  triste  pec- 
catum:  Negat  Christum,  nec  tamen  est  persecutor 
doctrinae.  Et  illam  abnegationem  Christi,  pro- 
fectam  ex  infirmitate,  agnovit  postea,  et  seriis 
lachrymis  deploravit,  et  credidit  se  vere  recipi  a 
Christo. 

Paulus  etiam  dicit  se  blasphemum  fuisse, 
1.  Timoth.  1.  Sed  addit  se  veniam  consecutum 
esse,  quia  ignorans  fecerit. 

At  peccatum  blasphemiae,  quod  dicitur  pec- 
catum  in  Spiritum  sanctum  et  irremissibile,  est 
quando  contra  conscientiam,  homines  vel  Diaboli, 
(quia  est  quiddam  Diabolicum)  persequuntur  agni- 
tam  veritatem.  In  Paulo  fuit  peccatum  ignoran- 
tiae,  quanquam  magnum  et  triste.  Fuit  homicida 
et  persecutor  contra  iiliuin  Dei,  sed  quem  non- 
dum  agnoverat. 

Longe  aliud  est,  persecutio,  quae  fit  ab  in- 
telligentibus  et  agnoscentibus  veritatem,  ut  ponti- 
fices  manifestam  verit^tem  oppugnant;  quae  etiam 
ratione  iudicari  potest  in  multis  doctrinae  partibus: 
ut  quando  interhciunt  sacerdotes  coniuges.  Hic 
articulus  doctrinae  de  coniugio  etiam  ratione  iudi- 
cari  potest,  et  tamen  agnitam  veritatem  perse- 
quuntur  in  hoc  articulo  tam  manifesto.  Tale  pec- 
catum  Christus  vocat  Irremissibile.  Id  bene  con- 
siderate. 

Non  ex  quolibet  peccato  facite  blasphemiam: 
non  sitis  proni  ad  condemnandum.  Deinde  non 
sinatis  vos  impellere  agnita  veritate,  ut  sumatis 
arma  contra  veritatem,  aut  veritatem  oppugnetis. 
Fieri  potest,  ut  sit  aliquis  languidior  in  confes- 
sione,  et  per  imbecillitatem  taceat:  sed  ex  professo 
negare  vel  oppugnare  veritatem,  ionge  omnium 
tristissimum  est. 

In  definitione  misericordiae  scitis  necessario 
considerandam  esse  difterentiam  peccatorum. 


Quid  est  enim  misericordia?    . 

Est  virtus,  qua  afficimur  sensu  alienae  cala- 
mitatis,  praesertim  iniustae,  et  opitulamur  iniuste 
oppressis  pro  vocatione:  Item,  Probabili  ratione 
studemus  mitigare  etiam  iustam  calamitatem  in 
male  meritis.  Iam  Deus  est  misericors  primis 
parentibus,  non  Diabolis. 

Estne  propterea  inaequalis? 

Respondeo:  Inaequalitas  seu  TTQogconoXqyta  est, 
ubi  non  est  diversa  ratio:    seu,    ubi  est  similitudo 


delictorum.  Non  est  autem  peccatum  primorum 
parentum  simile  peccato  Diabolorum,  Quia  pii- 
inorum  hominum  peccatum,  quamquam  est  ma- 
gnum  et  triste,  et  est  peccatum  contra  conscien- 
tiam,  tamen  profectum  est  ex  infirmitate,  et  est 
sine  persecutione  veritatis.  Peccatum  Diabolorum 
est  contemptus  et  odium  adversus  Filium  Dei 
agnitum  immediate.  Est  igitur  Deus  misericors 
hominibus,  erga  Diabolum  exercet  rigorem  iustitiae 
suae. 

Deinde  filius  Dei  est  intercessor  pro  homini- 
bus:  in  Diabolorum  lapsu  non  est  intercessor,  nec 
ibi  est  causa  intercessionis. 

Tutissimum  est  autem  definire  peccatum  blas- 
phemiae,  seu  peccatum  irremissibile  a  posteriori, 
Quia  nos  regulam  tenere  debemus:  Omne  pecca- 
tum  remitti  agenti  poenitentiam,  et  fide  amplectenti 
promissioiiem  gratiae,  iuxta  iuramentum:  Vivo  ego, 
dicit  Dominus,  Nolo  mortem  peccatoris,  sed  ut  con- 
vertatur  el  vivat.  Item,  Gratia  exuberat  supra  pec- 
catum.  Meritum  filii  Dei  est  maius.  quam  omnia 
peccata  mundi.  Vocat  filius  Dei  ad  se  omnes,  qui 
sunt  onerati. 

Saepe  accidit,  ut  homines  tententur,  quasi 
habeant  peccatum  irremissibile.  Tales  sunt  do- 
cendi,  esse  mandatum  divinum  immutabile,  ut  cre- 
dant,  Omnia  peccata  remitti  agentibus  poenitentiam, 
seu,  volentibus  converti  ad  Deum. 

Est  horribilis  illa  tentatio,  quando  mentes  op- 
pugnantur  cogitatione  peccati  blaspherniae:  Neque 
est  leve  certamen. 

Credo  maiorem  dolorem  fuisse  Petri,  quam 
Davidis.  Item  Aaronis,  quam  latronis  in  cruce. 
Quia  Petrus  et  Aaron  peccarunt  immediate  contra 
primam  tabulam.  Ipsorum  peccata  sunt  vicina 
blasphemiae.  Sed  non  fuit  tamen  in  JViro  volun- 
tas  persequendi  veritatem.  Et  agnito  peccato  suo, 
vere  doluit ,  et  erexit  se ,  quamquam  non  sine 
magna  lucta,  fiducia  Christi,  qui  dixrr.t  ei:  Oravi 
pro  te,  Petre,  ne  deficiat  fides  tua. 

Homines  ista  leviter  curant,  et  multo  levius 
adolescentuli,  qui  non  possunt  cogitare  de  renim 
istarum  magnitudine.  Difficulter  subeunt  animos, 
quae  sunt  extra  rationalem  doctrinam.  Facilius 
subiret  animos  vestros,  si  dicerem  vobis  de  Co- 
meta,  qui  nunc  fulget  in  aere. 


Estne  Cometa  iste  stella? 

Non.     Proba.     Stella    est    corpus    perpetuum : 
Cometa  deflagrat :  Ergo  non  est  stelia. 


511 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


512 


Quid  ergo  est? 

Est  magna  moles  halituum,  quae  consistit  ni 
certa  parte  aeris,  paulatim  ibi  incenditur  et  defla- 
grat.  Est  magnum  eorpus;  et  est  quiddam  terri- 
bjle,  praesertim  cum  sit  signum  futurorum  malo- 
rum.  Habet  rapidos  motus,  progreditur  ab  una 
parte  mundi  ad  aliam.  Quamquam  autem  est  quid- 
dam  mirabile,  tamen  facilius  subeunt  disputationes 
istae  de  Cometis  animos,  quam  illa,  quae  dicimus 
de  magnitudine  doloris  in  lucta  conscientiae ,  et 
de  vincenda  horribili  tentatione  de  peccato  blas- 
phemiae. 

In  tali  lucta  non  est  definiendum  a  priori, 
quodnam  sit  peccatum  irremissibile,  sed  a  poste- 
riori.  Singuli  debemus  tenere,  et  sequi  regulam, 
quod  velit  nos  Deus  redire  ad  poenitentiam ,  et 
audire  filium  Dei  invitantem  nos  ad  sese,  et  cie- 
dere,  quod  remittantur  nobis  peccata.  Non  cogi- 
temus  filium  Dei  imbecilliorem  esse,  quam  regnum 
Diaboli.  Non  existimemus  falsam  esse  illam  propo- 
sitionem:  Gratia  exuberat  supra  peccatum.  Non 
putemus  falso  Deum  iurasse:  Vivo  ego,  etc,  sed 
his  sententiis  nos  sustentemus:  Redeamus  ad  filium 
Dei:  et  qui  redeunt,  ii  non  habent  peccatum  blas- 
phemiae. 

Quando  vero  aliqui  discedunt  in  suis  peccatis, 
sine  poenitentia,  tum  possumus  iudicare,  quod 
tales  habuerint  peccatum  blasphemiae :  ut  Iudas 
habuit  peccatum  irremissibile;  quia  mansit  in  pec- 
catis,  et  in  iis  sibi  conscivit  mortem,  fremens 
contra  Deum. 

Latomus  ante  mortem  aliquot  dies  iacuit  mu- 
giens,  qui  scripserat  antea,  quod  non  tuerit  alia 
fides  in  Abrahamo,  quam  in  Xenophonte  et  Cice- 
rone.  Illo  mugitu  confessus  est ,  quod  contra 
conscientiam  fuerit  hostis  harum  Ecclesiarum. 
An  sit  conversus,  ignoro. 

Franciscus  Spira,  qui  in  Italia  mortuus  est, 
non  ostendit  signa  conversionis :  sed  mansit  in 
doloribus. 

Hoffnieister  Monachus,  cum  ad  Ratisbonensem 
Conventum  iret,  ut  se  ibi  opponeret  nostrae  do- 
otrinae,  antequam  eo  venit,  in  proximo  pago  cum 
horribilibus  clamoribus  misere  mortuus  est.  An 
senserit  rursus  consolationem,  nolo  affirmare.  Sed 
ubi  nulla  sunt  signa  poenitentiae,  ibi  nos  a  poste- 
riori  dicere  possumus,  fuisse  peccata  irremissibi- 
lia,  sicut  fuit  peccatum  Iudae. 

Augustinus  volens  praecidere  disputationes 
de  blasphemia,  brevissime  dixit:  Esse  finalem  im- 
poenitentiam.  Et  non  male  dixit,  praesertim  si 
generalifer  intelligatur  vocabulum  blasphemiae, 
quod  alioqui  in  specie  accommodari  solet  ad  op- 
pugnationem  veritatis  agnitae.    Sed  ea  quoque  op- 


pugnatio  a  posteriori  iudicanda  est.  Paulus,  ut 
dixi,  non  habuit  peccatum  blasphemiae,  Quir.  per- 
venit  ad  poenitentiam.  Manifestum  est  autem  alios 
mordicus  retinere  peipetuum  contemptum  vel 
odium  veritatis,  etiam  contra  conscientiam.  Sirai" 
liter  et  alii  aut  securi  superbissime  derident  Evan- 
gelium,  aut  furenter  oderunt:  nolunt  oblatam  remis- 
sionem  accipere,  non  volunt  credere.  Tales  ha- 
bent  peccatum  contra  Spiritum  sanctum,  quando 
in  illo  perpetuo  contemptu  vel  odio  Christi  disce- 
dunt,  et  ruunt  in  aeternam  iram. 


Quod  etiam  sancti  post  inchoatam  in  eis 
regenerationem  atrociter  labi  possint. 

Cum  Dominus  inquit:  Satunam  redire  in  do- 
mum  suam,  unde  egressus  sit,  et  asswnptis  septem 
spiritibus  nequioribus  se,  habitare  in  illa  domo, 
quam  invenerit  otiosam ,  et  pZeri  novissima  hominis 
illus  peiora  primis :  refutat  ^os,  qui  dicunt ,  semel 
renatos  non  posse  labi,  ut  Cathari  olim  dixerunt, 
labentes  non  fuisse  renatos.  Id  etiam  nostra  aetate 
dicunt  Anabaptistae.  Sed  hoc  dictum  Christi,  et 
alia  similia,  ut  cum  apud  Ezechielem  dicitur:  Cum 
recesserit  iustus  a  iustitia  sua,  et  fecerit  iniquita- 
tem,  morietur  in  ea.  Et  cum  Petrus  inquit :  Si  qui 
effugerunt  inquinamenta  mundi,  in  agnitione  Domini 
et  Servatoris  Iesu  Christi,  rursus  iis  implicantur, 
pZunt  illis  posteriora  deteriora  prioribus:  testantur 
etiam  illos,  qui  habebant  initia  regenerationis, 
posse  labi,  et  saepe  labi  horribiliter. 

Idem  ostendunt  et  exempla  summorum  virorum, 
quia  facti  securi ,  lapsi  sunt,  et  poenas  sibi  ac 
posteris  accersiverunt,  ut  Adam,  Eva,  Aaron,  Da- 
vid,  Salomon.  Et  de  toto  populo  dicitur:  Sedit 
populus  manducare  et  bibere,  et  surrexit  Iudere; 
id  est,  cum  essent  saturi  et  securi,  obliti  sunt 
Dei,    et  facti  snnt   negligentioies    et  petulantiores. 

Haec  dicta  et  exempla  consideremus,  ut  simus 
in  tota  vita  magis  circumspeeti,  cauti,  intenti,  in 
custodienda  doctrina ,  et  in  regendis  moribus, 
sciamus  circumire  Di.bolum  intentum  in  occasio- 
nes,  ut  incautos  implicet  lapsibus  inextricabilibus. 
Non  enim  frustra  dictum  est:  Adversarius  vester 
Diabolus  circumambidat ,  ut  leo  rugiens,  quaerens 
quem  devoret. 

Multipliciter  autem  grassatur  Satanas ;  non 
tantum  privatim  oppugnat  hunc  aut  alium,  sed 
etiam  publice  grassatur  in  imperiis :  ut  cum  impellit 
sapientes,  ut  suis  consiliis  constituant,  aut  mutent 
dogmata  et  religiones,  ut  non  solum  Nabuchdo- 
nosor  olim  fecit,  sed  etiam  hoc  tempore  multi 
idem  faciunt,  praesertim  principes. 


513 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


514 


Vult  igitur  Christus  nos  retinere  timorem  Dei, 
uec  fieri  securos  et  otiosos,  sicut  nominatim  in 
Matthaeo  dicitur  de  otio:  Invcnit  domum  vacantem. 
Otium  vero  alit  ac  incendit  pravas  cupiditates, 
parit  negligentiarn  doctrinae,  auget  confidentiam. 
Haec  pericula  sint  nobis  in  conspectu,  et  addamus 
precationem ,  ad  pellendam  securitatem  ,  iuxta 
dictuin :    Vigilate  et  orate,  ne  intretis  in  tentationem. 

Adhortor  autem  vos  adolescentes,  ut  hanc 
totam  concionem  praecipue  vobis  proponatis. 
Videtis  de  magnitudine  peccatorum  nostrorum 
monere  coelum  ipsum,  quod  est  ferreum,  et  haud 
dubie  denuntiat  sterilitatem :  Et  tamen  quidam 
inter  vos,  et  quidem  nobiles,  non  desinunt  tumul- 
tuari:  dimicant  ebrii :  accendunt  odia  nationum. 
Cum  noctu  quiescere  deberent,  commonefacti  suis 
vulneribus,  tamen  vagantur,  et  vociferantur,  et 
turbant  omnia  in  plateis. 

Si  qui  ergo  sunt  modestiores,  eos  adhortor, 
ut  componant  animos  ad  cogitationem  doctrinae. 
Non  fingant,  Fidem  ex  auditu  esse,  sine  cogita- 
tione.  Simul  etiam  cogitate  de  magnitudine  mise- 
riarum  et  calamitatum  humanarum.  Quod  in  textu 
inquit  Christus,  Diabolus  postquam  expulsus  est, 
assumere  septem  nequiores:  est  haud  dubie  imago 
praesentium  temporum.  Deus  dedit  lucem  doctrinae: 
sed  videtis,  quam  horribiles  furores  excitet  Dia- 
bolus,  quibus  confirmatur  petulantia  et  licentia 
sine  fine  ,et  modo. 

Est  immanis  petulantia  in  opinionibus  et  dog- 
inatis  fingendis.  Praeterea  licentia  effrenis  6st  in 
vita  et  moribus. 

Nos  cogimur  non  sine  dolore  patienter  multa 
ferre  ac  tolerare.  Si  haberemus  praesidia,  posse- 
mus  compescere  illos  nebulones.  Sed  tamen  et 
Rector  operam  dabit,  Deo  iuvante,  ut  Centauri 
isti  pellantur,  qui  non  fuerint  sanabiles.  Vos  ipsi 
quoque  videtis  eos  qui  sunt  auctores  pugnarum, 
plerumque  plecti. 

Non  sint  vobis  iocus  et  ludus  verba  Christi 
de  ruentibus  in  scelera  post  conversionem,  et  post 
datam  lucem.  Non  blandiamini  vobis  ipsis  illa 
immanitate  dogmatum  :  Ego  sum  Evangelicus : 
Ergo  nihil  mali  mihi  amplius  metuendum  est: 
quasi  nihil  sit  Diabolus. 

Musculus  audet  scribere :  Bona  opera  non 
sunt  necessaria.  Alii  clamant:  Homo  se  habet  pure 
passive  in  bonis  et  malis  actionibus.  Sunt  Diabo- 
licae  voces.  Et  ubi  sunt  verba  Diabolorum,  ibi 
est  etiam  vita  diabolica.  Sicut  Paulus  dicit,  Deum 
punire  amentia  eos ,  qui  delectantur  erroribus. 
Haec  commonefactio  est  una  ex  praecipuis:  ut 
accepta  dona  divina  cum  magna  solicitudine  grati 
retineamus.  Ubi  habitabit  Dominus?  Jn  spiritu 
contrito  et  humiliato,  et  tremente  sermones  meos. 
Non    habitat   in   istis    furentibus    parricidis.     Quid 

UELANTH.  OPFR.  VOL.  XXIT. 


est  enim  aliud,  quam  parricidium,  quod  vultis  so- 
dalium  vestrorum,  honestorum  hominum  sanguinem 
haurire?  Hae  non  sunt  humanae  infirmitates,  sed 
horribiles  furores  Diaboli. 


DOMINICA  LAETARE. 

Evangel.   Ioh.  6. 

Post  haec  abiit  lesu  trans  mare  Galilaeae,  etc. 

Quid  nominat  mare  Galilaeum? 
Lacum  Genesareth. 

Quid  signiflcat  Genesareth? 

Gnereth  significat  cytharam.  Lacus  est  figura 
cytharae,  inde  credo  esse  Genesareth.  Ge  est 
idem,  quod  terra,  seu  vallis,  ut  et  yaia  Graecum. 
In  nostra  Gennania  etiam  usus  est  huius  vocabuli, 
ein  Awe,  oder  gai:  inde  etiam  dicitur  vallis  Gehen- 
non,  id  est,  vallis  latronum,  seu  praedorAim. 

Quid    differunt    iste  lacus  Genesareth,  et 
lacus  Asphaltites,  item  lacus   Gerasenus? 

Genesareth  fuit  in  Galilaea,  lacus  limpidus  et 
piscosus:  Sed  tribus  miliaribus  a  Galilaea,  fuit 
mare  mortuum,  vel  lacus  Asphaltites.  acyaXios 
significat  bitumen :  Et  credo  esse  ab  Aesch,  et  Pale, 
ut  sit  ignis  occultus,  seu  subterraneus.  Est  foeti- 
dus  lacus,  qui  est  vestigium  deflagrationis  Sodo- 
mae  et  Gomorrae.  Ibi  enim  demersae  sunt  urbes 
illae  in  terram,  postquam  igne  coelesti  incensae 
fuerant,  et  illud  foetidum,  et  abominabile  bitumen 
adhuc  reliquum  est  ex  incendio  isto:  quia  Deus 
voluit  exstare  testimonium  sui  iudicii  adversus 
horribilia  peccata.  Voluit  conspectu  et  foetore 
istius  lacus  homines  monere,  ut  considerarent  iu- 
dicium  Dei,  cuius  executor  scribitur  fuisse  Filius 
1  Dei.  Ita  enint  dicitur  Gen.  19.  Dominus  pluit  a 
Domino  sulphur  et  ignem  super  Sodomam  et  Go- 
morram :  id  est,  Filius  Dei  accepit  ab  aeterno 
patre  auctoritatem  huius  rei  faciendae.  Sicut  po- 
stea  scriptum  est:  Omne  iudicium  dedit  Filio.  Fuit 
horribilis  poena. 

33 


515 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


516 


Quid  fuit   lacus  Gerazenus,    qui  et  Gad- 
darenus   vocatur  ? 

Fuit  ultra  Galilaeam,    versus  loca  deserta,  in 
Ituraea,  vel  Trachonitide. 


Quid   significat  Trachonitis? 

Loca  scopulosa,  aspera.  iQaxwvtg  sunt  sco- 
puli.  Idein  significat  Ituraea,  quod  Hebraicum  est 
Thier,  thor,  turris,  etc.  sunt  eiusdem  originis. 
Ituraea,  id  est,  scopuli,  ubi  sunt  fauces  montium: 
Saepe  inspicite  tabulas  Chorographicas,  Quia  loca 
sunt  commonefactiones  de  operibus  Dei,  et  pate- 
factionibus  divinis. 

Hic  dicitur  Christum  traiecisse  lacum  Gene- 
sareth.  Voluit  ergo  in  Ituraeam  progredi.  Quando 
Evangelistae  dicunt  trans,  loquuntur  tamquam  cives 
in  Galilaea,  qui  in  Ituraeam  volunt :  sicut  nostri 
cives,  in  nostra  ripa  dicunt,  nber  der  Elbe,  quando 
inter  instituitur  Kembergam  versus.  Ioannes  loqui- 
tur,  quasi  scribat  in  sua  patria  Bethsaida,  quae 
non  procul  fmt  a  lacu  Genesareth,  sed  in  ripa 
versus  montem  Thabor. 


Quid  significat  nomen  Thabor? 

Thabor  significat  umbilicum,  quia  stetit,  ut 
umbilicus  in  planitie  eius  campi.  Haec  dicta  sint 
de  distinctione  locorum.  lam  ad  historiam  ve- 
niemus. 

Saepe  apparet  hoc  miraculum  factum  esse, 
quod  pavit  turbam  sequentem.  Multi  disputant  de 
numero,  quod  non  conveniat,  cum  aUbi  4000, 
alibi  5000  numerentur.  Sunt  disputationes  inanes 
malorum  hominum,  ne  quid  aliud  dicam.  Illud 
quod  in  Marco  [c.  8.J  recitatur,  credo  factum  esse 
secundo  anno  Christi.  Sed  Ioannes  [c.  6.]  videtur 
loqui  de  tertio  Paschate,  seu  de  tertio  anno  Chri- 
sti.  Fuit  enim  pascha  anni  proximi  ante  passio- 
nem  Christi. 


Quoto   anno   aetatis   Christus  est  passus? 

Tricesimo  quarto,  id  est ,  pervenit  ad  quar- 
tum  Pascha.  Distinguuntur  quatuor  Pasehata  in 
narratione  Evangelistarum.  Hoc  est  tertium,  de 
quo  hic  dicitur:  quia  Ioannes  omittit  unum  annum, 


qui   est    in   Luca,    et   Matthaeo,    et  praecipue  in 
Luca. 

.    •  -  -  ' 

Quid    significat    denarius?     et,     Quanta 
summa  fuit?     200  denarii,     quantum  est 

peccuniae  ? 

Sunt  20  Coronati,  sicut  nos  computamus,  non 
quaerentes  praecisionem  exactissime.  Budaeus 
bene  fecit,  quod  posuit  illum  numerum,  qui  facile 
surgit,  et  est  ad  supputamlum  facilior :  cum  10 
drachmis  argenti  aestimat  unum  coronatum  Gal- 
licum.  Drachmam  et  denarium  non  subtiliter 
discernimus:  quia  Piinius  expresse  inquit:  Dena- 
rius  est  pondus  drachmae.  Drachma  est,  quod 
Germani  vocant  ein  quintlin.  Plutarchus  saepe 
denarios  nominat  Graecas  draehmas;  etsi  drachma 
Attica  fuit  paulo  minor  quam  denarius. 

Civitas  Romana  locuples  et  opulenta  fecit 
monetam  meliorem,  quam  Attica  redacta  in  pau- 
pertatem.  Aeginetae  tunc  quoque  meliorern  mone- 
tam  fecerunt,  quam  Atbenienses.  Quia  Aeginetae 
habuerunt  fodinas  metallicas.  Ubi  foditur  ex  terra 
argentum,  ibi  melior  moneta  cuditur,  quam  ubi 
argentum  emitur  aliunde.  Loquor  de  eo,  quod 
regulariter  fieri  solet  ac  debet.  lam  multum  est 
disputationum  de  moneta,  et  in  omnibus  Conven- 
tibus  Principum  disputatur,  quomodo  faeienda  sit 
aestimatio  rnonetae,  ut  eadem  omnes  constanter  iu 
toto  Irnperio  utantur:  et  tamen  nihil  proficitur  illis 
deliberadonibus.  Decipiuntur  hoinines  passim  de- 
pravatione  monetae.  Nos  sequimur  aestimationem 
usitatam  Budaei.  10  drachmae  argenti  valent  uno 
coronato. 


Unde  scit  Philippus   esse  opus  ista  summa 
pecuniae  pro  multitudine  ista  ? 

Oeconomia  vetus  regebatur  multo  meliori 
ratione  vivendi,  quam  nos  oeconomias  regimus. 
Nostra  barbaries  est  babaries.  Nos  vivimus  in 
diem ;  non  scimus ,  quantum  consumamus,  ne^ue 
expensi,  neque  accepti  rationem  habemus:  sed 
vetustas  sciebat,  quantum  dandum  esset  familiae. 
Ideo  demensum  vocabatur,  quod  unicuique  dabatur 
quotidie. 


517 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


518 


Quomodo  vocatur  Graece? 

XoTvi%.  Est  apud  Homerum:  Nemo  in  mea 
dartw  debet  choenicem  edere  sine  labore:  Otiosi  non 
6unt  alendi.  Qui  non  laborat,  non  manducet,  in- 
quit  Paulus. 


Unde  venit  vocabulum  *o2W£? 

A  Chus  Hebraeo,  quod  calieem  significat,  elnen 
kelch,  ein  schusslichen,  item  pugillum,  ein  handt  voll, 
ut  multa  nomina  mensurarum  sunt  ex  Hebraeo. 
Vocabulum  modius ,  est  simpliciter  Hebraeum. 
Mina  etiam  est  Hebraeum.  Nomina  ponderum  et 
mensurarum  sunt  accepta  a  primis  patribus.  Igi- 
tur  sunt  plaerumque  Hebraea.  Singulis  diebus, 
datus  est  singulis  liominibus  Choenix,  id  est,  sex- 
tarius  vini,  quod  satis  est  homini  moderate  viventi, 
et  praescrtim,  si  est  bonum  vinum. 


Quid  significat  Sextarius? 

Sextarius  vini  ist  ein  nossel,  id  est,  dimidia 
pars  canthari,  vel  aliquanto  minus.  Tantum  datum 
est  unicuique  quotidie:  Item  datus  est  pro  tribus 
nummis  nostratibus  panis.  Id  etiam  homini  tem- 
peranti  satis  est,  praesertim  si  panis  est  ex  bono 
frumento,  et  bene  coctus.  Datae  sunt  etiam  ali- 
quot   massae  ficuum,  et  certum  pondus  carnium. 

Aliqui  vendiderunt,  quod  superfluum  fuit,  ut 
ille  apud  Terentium,  Defraudans  genium  suum, 
comparsit  miser.  Multi  vendiderunt  vinum,  et  bibe- 
runt  aquam  vel  loram.  Nostra  cerevisia,  et  vina 
illa,  quae  hic  magna  ex  parte  venduntur,  sunt 
non  multo  praestantiora  quam  lora. 

Vera  lora  sic  fit;  quando  vinum  est  expres- 
sum  ex  uvis,  tunc  affunditur  aqua,  et  rursus  pre- 
muntur  uvae.  Postremum  illud,  quod  exprimitur, 
dicitur  lora,  quam  alii  meliorem,  alii  tenuiorem 
faciunt.  Et  melior  lora  fit,  cum  adhuc  aliquid 
boni  succi  in  uvis  relictum  fuit. 

Ego  memini  Capnionem  senem  non  solitum 
vesperi  vino  mero,  sed  iora  uti;  et  quidem  in 
aestate,  cum  tamen  mihi  non  concederet  uti  lora. 
Ita  temperanter,  et  simpliciter  vixit  ista  aetas,  quae 
est  adhiic  vicina  nobis.  Capnio  erat  senex,  et  ta- 
men  habebat  mediocre  robur  corporis,  egressus  an- 
nos  sexaginta,  non  procul  aberat  ab  anno  70. 
Coena  illi  erat  aliquid  hordei  et  lorae. 

Veteres  certum  ordinem  tenuerunt  in  victu,  et 


potuerunt  scire,  quid  cufque  opus  esset  in  sua  oe- 
conomia,  wie  viel  er  mit  seinem  gesinde  verzerete 
im  Iar.  Sic  igitur  supputationem  hic  Philippus  in- 
stituit. 


Quantum  accipient  singuli,  si  panes  20  co- 
ronatorum  sunt  distribuendi  in  5000? 

Vix  pro  sesquinummo,  etwan  3  heller  werdt 
brodt,  quia  non  voluit  Phiiippus  illos  laute  pascere 
in  deserto.  Exercete  Arithmeticam  in  illa  pulchra 
computatione,  et  cogitatede  veterum  consuetudine, 
quod  ordine  vixerunt;  intellexerunt  oeconomias  suas, 
et  sciverunt,  quid  opus  esset.  Iam  sequitur,  quod 
dicit  Andreas:  Puer  habet  guinque  panes,  et  duos 
pisces.     Opsarja  vel  6ip6via. 


'Oyovtov  unde  dicitur? 

Ab  oipov  et  oviov.  "(hpov  quod  coquitur,  quod  co- 
ctum  est,  ab  expco,  elixo,  siden,  quia  usitatissima  est 
mutatio  *  in  o.  /\syo)  /\6yog.  Non  venit  ab  6yi,  sero 
(quia  homines  illi  soliti  sunt  tantum  coenate).  Ista 
est  phantasia  inerudita :  sed  venit  ab  eipov,  das  man 
gekocht  hat.  Praeter  panem  et  vinum,  caetera  di- 
cebantur  obsonia. 


"Oviop  unde  dicitur? 
Ab  ovovfMu,  id  est,  emo. 

Unde  dicitur  vendo? 
A  venum  et  do. 

Unde  est  illud  venum? 

A  Graeco  ovovfiat,  quod  significat  ita  aliquid 
dare,  ut  sit  pretium.  Nam  6vov(iai,  est  ab  cv^/u*, 
iuvo:  quiauterque  iuvatur  in  emptione  et  venditione: 
in  donatione  alter  tantum  iuvatur.  Ideo  emptio 
et  venditio  habent  pulchrius  nomen;  quia  debent 
seivire  utrique.  Mihi  opus  est  frumento ;  Rustico 
opus  est  calceis.   Igitur  emo  ab  eo,  et  do  pecuniam 

33* 


519 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


ipse   pro   pecunia   emit   calceos.     Ita   nterque   iu- 
vatur. 

Est  distinctus  contractus  emptionis  et  vendi- 
tionis  a  donatione.  Deus  sic  ordinavit,  ut  homines 
colligati  sint  multis  diversis  officiis  Non  solus 
mas  gignit,  non  sola  foemina  parit:  Nemo  nostrum 
potuit  foveri  ab  infantia,  sine  multorum  auxilio. 
videtis  quam  multorum  opera  ad  educandum  ho- 
minem  opus  sit. 

Cogitate  vos  etiam  usos  alienis  officiis:  non 
sitis  ita  Cyclopici,  ut  cogitetis,  quod  mundus  sit 
vester,  et  liceat  vobis  omnem  petulantiam  exercere: 
Vexare  et  affligere  omnes,  ut  aliquae  bestiae  vi- 
vunt.  Vere  hoc  est  vivere  bestialiter,  et  tamen 
multi  putant,  hoc  esse  pulchrum,  et  vocant  liber- 
tatem  Christianain,  Deus  adsit  nobis,  et  sanet  vul- 
nera  nostra.  Nequaquam  probari  debet,  quod  ita 
barbarice  vivitur,  cum  contemptu  Dei  et  hominum, 
et  praetexitur  tamen  a  multis  nomen  Filii  Dei,  qui 
factus  est  pro  nobis  Victima.  Hoc  ingens  opus, 
et  beneficium  Filii  Dei  vertimus  in  daiXyetav:  ideo 
necesse  est  venire  poenas. 

Considerate  autem  hoc  quoque.  Deus  doctri- 
nam  de  iustitia,  et  aequalitate,  vult  conspici  etiam 
in  contractibus,  ut  sciamus  eum  esse  aequalem,  non 
nQogconoXqnzqv,  ut  in  Scriptura  dicitur :  Non  est  in  eo 
n\ogoyno\t]\pCa,  sed  aequalis  est  omnibus.  De  Christo 
nominatim  dicitur  in  Esaia:  Non  est  acceptatio  apud 
eum.  Sed  de  ea  re  alias  dicimus.  Nunc  veniamus 
ad  locos  doctrinae,  omissis  inutilibus  phantasiis, 
quaeramus  utilia:  Primum  repetemus  doctrinam  de 
miraculis,  quia  est  etiam  inter  miracula  hoc  fa- 
ctum. 


Propter  quas  causas  recitantur   miracula? 

Propter  trcs.  Quae  est  prima?  Ut  miracula 
sint  testimonia  doctrinae.  II,  ut  sint  exempla  pro- 
missicnum.  III,  ut  sint  exempla  applicationis.  Si 
miracula  sunt  exempla  promissionum,  cuius  pro- 
missionis  exemplum  est  hoc  miraculum:  Respon- 
deo:  Corporalis  promissionis. 


Dic  regulam,    quia  exempla  sunt  accom- 
modanda  ad  regulam. 

Primum  quaerite  regnum  Dei,  et  caetera  adii- 
cientur  vobis:  id  est,  Deus  verissime  vult  esse  nu- 
tritor,  custos,  et  defensor  suae  ecclesiae.  Hoc 
diligenter  est  discendum:  quia  difhculter  subit  ani- 
mum,  quod  Deus  curet  humana.  Et  sunt  aliqui 
inepti  scriptores,  qui  dicunt:  Bona  corporalia  sunt 


indigna,  de  quibus  oremus.  Etiam  Chrysostomus 
corrumpit  orationem  Dominicam,  et  dicit  Christia- 
num  non  debere  esse  sollictum  depane,  et  intovctov 
nominat,  non  quotidianum,  sed  supersubstantialem 
pafieih.  Id  multi  arripiunt:  dicunt  panem  non  in- 
telligendum  de  corporali  dono.  Sed  ista  pugnant 
etiam  cum  Grammatica. 


Quid  significat  ^movaiov^ 

Crastinum,  vel  sequentem  diem,  et  quidem  fur 
vnd  fur:  quia  intovatov  significat  quiddam  continuum. 
Seribunt  etiam  in  Hebraico  Matthaeo  fuisse  voca- 
bulum  Mahar,  quod  significat  diem  crdstinum, 
Quid  est  dulcius  bonae  menti,  quam  considerare 
haec  Grammatica.  Nequam  et  barbaricum  homi- 
nem  esse  oportet,  qui  non  adhibet  eam  curam,  ut 
proprietatem  Grammaticam  in  Scriptura  consideret. 
Sed  pergo  dicere  de  locis  doctrinae.  Hoc  miracu- 
lum  est  exemplum  promissionis  illius,  Primum  quae- 
rite  regnum  Dei,  et  reliqua  adiicientur  vobis.  Ad- 
iungcmus  igitur  communem  doctrinam  de  distinctione 
promissionum. 


Quomodo  distinguuntur  promissiones? 
Aliae  sunt  spirituales,  aliae  corporales. 

Quae  est  spiritualis  promissio? 

Est  prima  et  praecipua  omnium,  videlicet  pro- 
missio  gratiae,  quam  hoc  unico  dicto  comprehen- 
dit  loannes,  cum  ipquit:  Gratia  et  veritas  per  Ie- 
sum  Christum  facta  est.  Gratia  complectitur  remis- 
sionem  peccatorum,  reconciliationem,  iustificationem, 
renovationem,  quae  fit  immediate  per  Filium,  etsi 
simul  fit  per  Patrem,  Filium,  et  Spiriturn  sanctum. 
Sed  hoc  ordine:  Filius  dicit  consolationem,  et  vi- 
vificat,  et  dato  Spiritusancto,  accendit  motus  con- 
venientes  in  corde.  Praeterea  Gratia  significat 
donationem  vilae  aeternae;  item  incrementa  dono- 
rum  spiritualium.  In  illo  dicto:  Per  gratiam  unius 
(scilicet  quia  Filius  diligitur)  datur  nobis  gratia  et 
donum  per  illum.  Gratia  est  remissio  peccatoruin, 
reconciliatio,  acceptatio,  iustificatio:  quia  illa  idem 
significant.  Donum,  est  sanctificatio,  quae  etsi  fit 
per  Patrem,  Filium,  et  Spiritum  sanctum  essentiali- 
ter,  et  potenter  efficacem  in  homine,  tamen  Deus 
liberat  ex  morte  aeterna,   vivificat   per  Filium,  et 


521 


POSTLLLA  MELANTHONIANA. 


522 


ipsefFilius  dat  Spiritum  sanctum,  sicut  inquit:  Ego 
mittam  wbis  Spiritum  a  Patre.  Filius  Oei  erat 
immediate  persona  loquens  >  ad  Adam  et  Evam  foris, 
et  intus  per  verbum  vivificans.  Idem  dabat  simul 
Spiriium  sanctum  laetificanten  corda;  quia  Spiritus 
sanctus  est  substantialis  laetitia.  Sic  fit  in  aliis, 
qui  vere  convertuntur  et  credunt.  Haec  est  pro- 
missio  giatiae,  quae  est  semper,  et  sine  exceptione 
omnibus  rata,  videlicet  quicunque   convertuntur. 


Proba. 


■   ■      -  - :  *  i 


Vivo  ego,  dicit  Domiuns,  nolo  mortem  peccatoris, 
sed  ut  convertatur  et  vivat.  Et  pvomissio  gratiae  di- 
citur  aeternum  testaincntum;  quia  semper  est  rata, 
semper  patet  reditus  ad  illain,  quandocunque  con- 
yertimur  et  credimus.  Deinde  ideo  etiam  dicitur 
aeternum  testamentum,  quia  confert  aeterna  bona. 
Non  ita  intelligite  iste,  quod  liceat  stabilire 
idola,  blasphemias  confirmare,  stupris  se  inquinare, 
et  omnia  mala  facere,  et  dicere:  nos  habemus  gra- 
tiam  Dei.  Propositio  est  copulativa  in  iuramento 
divino.  Scitis  autem  oportere  in  copulativa  pro- 
positione  omne.s  partes  esse  ve^s.,  Haec  pie  et 
sancte  cogitate,  et  agite  gratias  aeterno  Patri  Do- 
mini  nostri  Iesu  Christi,  et  Filio  et  Spiritui  sancto, 
quod  accendifhanc  lucem  doctrinae  inter  nos,  et 
orate,  ut  det  incrementum,  sicut  dicitur:  Ego  plan^ 
tavi.  Apollo  rigavit,  Deus  autem  deditK  incre- 
mentum.  Non  vivamus  vitam  beluinam:  non  cor- 
cumpamus  doctrinam  studio  quaesitis  depravatio- 
nibus:  sicut  videtis  nuncalios  alias  opiniones  spar- 
gere,  quod  alii  ex  aliis  causis  faciunt:  alii  etiam 
delabuntur  ad  obscoenas  voluptates.  Haec  non 
est  vita,  aut  libertas  Christiana.  lam  de  promissio- 
nibus  corporalibus. 


Quare    sunt    editae    promissiones    corpo- 

rales? 

Propter  quinque  causas:  I.    Ut  sint  testimonia 
providentiae,  quod  Deus  vere  curet  ista. 

Quid  dicunt  hac   de   re  Philosophi?   imo, 

quae  est    hominis  uniuscuiusque  cogitatio 

de  rebus  corporalibus? 

Philosophi  dicunt   ista  offerri  ordine  naturae, 


dustrii  et  diligentes,  eos  dieunt  plus  consequi.  Ve- 
rum  est  autem  hoc,  quod  Deus  praecipiat  laborem; 
Sed  non  sequitur  inde,  quod  deserantur  illi,  qui 
minus  possunt  laborare 

Quando  Daniel  sedet  inter  leones,  retinet  vi- 
tam,  non  humanis  praesidiis.  Sic  quando  Israelitae 
sunt  in  Aegypto,  et  ante  eductionem  totis  80  annis 
exercetur  in  eos  saevitia,  occiduntur  eorum  filii. 
Cogitate,  quam  miser  ipsorum  status  fuerit  tanto 
teinpore;  et  tamen  divinitus  conservantur.  Res  illa 
plane  mirabilis  fuit:  Deus  dedit  obstetricibus  hanc 
mentem,  ut  non  interficerent  infantulos,  et  texit 
ipsas  obstetrices,  texit  et  infantulos;  sed  multi 
tamen  perierunt.  Deus  servavit  Ecclesiam,  quam- 
quam  voluit  eam  esse  subiectam  cruci. 

Sic  semper  Deus  vult  intelligi,  quod  benedictio 
Domini  divitcs  faciat.  Item,  quod  corrosio  sit  in  do- 
mo  impii.  Videtis  maximas  opes  saepe  dissipari, 
saepe  effundi  subito. 

Haec  est  ergo  prima  causa  promulgationis 
promissionum  cornoralium.  Deus  vult  nos  scire, 
quod  illa  corporalia  curet,  et  quod  non  spargantur 
caeca  manu,  ut  Seneca  inquit  De  fortuna:  Fortuna 
spargit  rnunsra  sua  caeca  manu.  Saepe  quidem 
ita  sic  videtur,  ut  Nabal  est  dives  et  abundat: 
David  est  in  deserto,  eget,  et  tamen  pascitur.  Deus 
vult  nos  scire  consilio  ipsius  distribui  illa  corj>o- 
ralia,  etsi  non  aequaliter.  Sic  Ieremias  inquit,  cuin 
de  bonis  corporalibus,  tum  de  calamitatibus :  Qiiis 
est  ille,  qui  dicit  bona  et  mala  non  venire  a  Deo? 
Et  Sophonias  minatur.*  Dominus  veniet,  et  accensa 
face  circwnibit ,  et  quaeret  eos,  qui  dicunt :  Dominus 
neque  bene,  neque  male  faciet.  Id  est,  qui  sunt  Epi- 
curaei,  derisores,  qui  dicunt,  quod  Deus  neque  bona, 
neque  mala  det.  Est  pulchra  imago  hi  Sophonia, 
Esro  ante  25  annos  semel  citabam  hoc  dictum  No- 
ribergae  in  convivio,  et  assidebant  nobis  senes, 
qui  admodum  delectabantur  hac  sententia,  et  cura- 
bant  adferri  Biblia,  et  petebant  sibi  monstrari  eum 
locum. 

Debetis  esse  instructi  multis  talibus  dictis,  ut 
assensionem  confirmetis.  Nos  senes  experimur  re 
ipsa.  Scio,  quod  Deus  me  sustentavit  mirabiliter: 
Et  tamen  difficilis  est  assensio  in  omnibus.  Cogi- 
tamus:  Ista  fiunt  tua  diligentia,  vel  casu,  vel  natu- 
rae  ordine.  Nos  debemus  credere  voci  divinae, 
et  simul  facere,  quae  sunt  vocationis  cuiusquc. 


Dic   milii   sententias   insignes   de   promis- 
sionibns  corporalibus. 

Deberetis  habere   in    parietibus    scriptos  tales 
textus,  ut    saepe  intueremini:    quia    quotidie    nobis 


quando    optime   loqui    volunt.     Qui    sunt  valde  in-  !  opus  est    cogitatione   istiusmodi    dictorum.     Suma- 


523 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


524 


mus    dictum  Psalmi:    Leones  esurierunt: 
Dominu/n  non  deerit  omne  bonunu 


Timentibus 


Quotus  dies  mensis  est  hodie? 

Sunt  idus  Martii. 

Quid  factum    est  Idibus    Martiis    Romae 

insigne? 

Hodie  est  dies  necis  Iulii  Caesaris. 


Quo  sunt  anni? 

Adde  ad  annos  Christi  42  annos  Augusti,  Quia 
anno  42.  Augusti,  est  natus  Christus.  Collige  ergo 
in  unam  summam  annos  Christi  1556,  et  42  Au- 
gusti,  ante  nativitatem  Christi.  Ita  habebis  annos 
1598.  Ab  interfecto  Iulio,  numerantur  anni  Au- 
gusti.  Considerate  tempora,  et  cogitate:  Si  debuit 
aliquem  virum  tueri  admiratio  virtutis,  magnitudo 
animi,  auctoritas,  praesidiae,  tunc  illum  tueri  de- 
buissent.  Ille  unus  fuit  vir,  a  quo  tamquam  a  filo 
pendebat  mundus  universus :  fuit  caput  totius  orbis : 
vir  excellens  sapientia  et  fortitudine ,  valuit  aucto- 
ritate,  consilio ;  fuit  instructus  praesidiis  validis ; 
fuit  dilectus  a  Populo  Romano;  quod  animadverti 
potuit,  cum  statuam  eius  ex  caera  fecerunt,  quando 
corpus  eius  combustum  est.  Illa  statua  fuit  artifi- 
ciose  facta,  sic  ut  vulnera  23  possent  conspici. 
Antonius  deplorans  miserabilem  interitum,  exclama- 
vit:  Cur  eyo  non  sum  potius  interfectus,  quarn  ille 
custos  gencris  humani? 


Quoto  anno  aetatis   suae   interfectus   est? 

Anno  56.  Nondum  fuit  senex.  Ego  iam  annis 
quatuor  supero  istam  aetatem.  Pompeius  triennio, 
et  aliquot    insuper  mensibus  ante  interiit. 


Quoto     anno    aetatis    eius     hoc    factum 

est? 

Anno  58  exeunte.  Illi  duo  summi  viri  tam  mi- 
serabiliter  perieruiU,  quibus  neque  sapientia,  neque 
industria,  neque  auctoritas  defuit,  qui  fuerunt  Do- 


mini  orbis  terrarum:  ita  accidit  eis,  quod  m  Psal- 
mo  scriptum  est:  Leones  esurierunt:  timentibus  au- 
tem  Dominum,    non  deerit  ullum  bonum. 


In  quo  Psalmo  est  hoo  dictum? 

In  Psalmo  34.  Benedicam  Dominum  ormti  tem* 
pore.  Hoc  igitur  sit  unum  ex  illis  dictis,  quae  dixi 
habenda  esse  ante  oculos,  cum  cogHamus  de  bo- 
nis  corporalibus.  Iulius  Caesar  esurit;  id  est,  de 
seritur,  et  ab  illis  interficitur,  quibus  donaverat 
vitam.  Sic  Pompeius  esurit,  fugit  ad  regem  Aegyp- 
tium,  hominem  infidum.  Ita  Philippus  Macedo  pa- 
ter  Alexandri  esurit,  qui  et  ipse  iuit  praestans  vir- 
tute,  auctoritate  et  potentia. 

Interea  tamen  manet  Ecclesia.  Maria  pericu- 
Iosissimo  statu  temporum  manet  incolumis.  Eli- 
sabeth  manet  salva.  Denique  servat  Deus  corpus 
Ecclesiae. 


Dic  plures  sententias  hac  de  re. 

Deuter.  30.  fpse  est  vita  tua,  et  longitudo  db- 
erum  tuorum:  id  est,  tu  non  habes  vitam  tantum 
ex  secundis  et  physicis  causis,  sed  fovente  Deo. 
Item:  Omnes  capilli  capitis  vestri  numerati  sunt. 
Item :  Ecce  duos  passeres  veneunt  asse,  nonne  vos 
multo  meliores  estis?  Ista  vulgaria  dicta  debetis  ha- 
bere  in  promptu :  Et  propter  bonitatem  harum  seft- 
tentiarum  magis  debetis  amare  Grammatices  stu> 
dium.  Item :  In  ipso  sumus,  vivimus,  et  movcmtn. 
In  hoc  dicto  simul  est  pulchrum  testimonium  cte 
trinitate.  Sumus,  refertur  ad  Patrem:  vivimus,  ad 
Filium;  movemur,  ad  Spiritum  sanctum.  Item  totus 
Psalmus:  Dominus  est  pastor  meus,  et  nihil  mihi  de- 
erit :  Virga  tua,  et  baculus  tmus,  ipsa  me  c&nsolata 
sunt.     Estne  bona  Grammatlca? 


Quae  est  regula? 


Duobus  substantivis  rerum  inanimatarum  di- 
versorum  generum,  respondet  adiectivum  plurale 
neutrum. 


Quae  est  sententia  istorum  verborum? 

Vult  dicere:  tu  regis,  protegis,  et  custodis  me. 
Item:  Angelis  suis  mandavit  de  te.  Et,  Angeli  eorum 
semper  vident   faciem  patris    mei.     Item:   Nisi    Deus 


525 


POSTllrLA  MELANTHONIANA. 


326 


custodierit.  citita tem.  Ista  dictu  oittrtia  sunt  promis- 
siones  corporales,  et  assenerationes  de  providentia. 
Sitis  instructi  ritagna  co^laMalrfcm  sententiarum  ad 
vos  docendos  et  confirmandOs.  Apud  Oseam  dici- 
tur:  Ego  do  eis  frumentum.  v  Et  valde  dulcis  est 
prophetia  de  Ecclesia  in  Esala:  Ego  feci  vos,  egb 
gestabo,  ego  sttttntbo  vos ,  dicit  Filius  Dei,  etiam  us- 
que  ad  senectam  portttbo  vov.  Item ,  lpse  fecit  nos, 
dicit  Psalmus  100,  et  non  ipsi  nos.  item,  Dante 
te  escam  colligent,  etfc.  Suttt  innumerabilia  dicta  de 
providentia,  quod  Deus  Curet  illa,  et  quod  non  sit 
recte  dictum  a  Seneca:  Fortuna  spwrgit  stia  jnumera 
caeca  manu.  ' x 

Secunda  causa,  ut  sint  testimonia,  quod  Deus 
velit  servare  Ecclesiam,  ut  Paulrts  dicit:  Pietas  ha- 
bet  promissiones  praesentis  et  futurae  vitac.  Deus 
vult  servare  Ecelesiarn,  et  ideo  promittit  bona  cor- 
poralia.  Non  mortui  laudabi/nt  te  Domine,  inquit 
Psalmus.  Si  tu  debeas  discere,  oportet  te  habere 
magistrum,  qui  te  doceat  Oportet  esse  studia  do- 
clrinae.  Qui  aliter  dicunt,  insaniunt.  Inde  sequi- 
tur:  Deus  vult  esse  in  Ecclesia  studia  doctrinae: 
Ergo  oportet  aliquos  habere  talem  vitae  sustenfa- 
tionem,  ut  docere  possint.  Qui  non  laborat,  non 
manducst.  Item:  Dignus  est  operarius  mercede  sua. 
Item:  Oportet  Hgricolam  primum  de  fructibus  perci- 
pere.  Oogitate,  quod  illa  mirabili  consilio,  et  sa1- 
pientia  divina  pulcberrime  sic  ordinata  sirtt. 

Tertfe  (Jausa,  ut  sint  exercitia  fidei  et  invoca- 
tionis 


' 


Proba. 


Invoca  me  in  die  tribulationis,  et  ego  eripiam  te. 
Deus  vult  invocari,  ideo  nos  exercet  cruce,  ut  sit 
occasio  invocationis.  Esaias  inquit:  Angustia  cla- 
moris  discipUna  tua  eis:  Item :  Facit  alieinmi  opns, 
ut  faciat  proprium.  Deus  punit,  castigat  nos,  ut 
commonefaciat  nos  de  conversione,  ut  dicitur:  Post- 
quam  castigasti  me,  conversus  sutn.  Item :;  Vexatio 
dat  intellectum.  Deus  vult  exercitia  invocationis 
esse.  Deus  bene  potuisset  nos  alere  sine  cibo  et 
potu:  sicut  arbores  et  plantae  aluntur  succo  terrae, 
ito  nos  potuisset  alere  aere.  Sed  voluit  nos  indi- 
gere  multis  rebus,  ut  essent  exercitia  invocationis. 
Igitur  accumbentes  mensae  precemini:  deinde 
sumto  alimento  gratias  agite.  Debetis*  dicere  pre- 
cationem,  et  probteri,  quod  sint  dona  Dai,  et  gra- 
tias  agere,  quod  dat  vitam,  et  multa  bona. 

Vos  inordinate  vivitis,  et  totas  noctes  sympo- 
siis  consumitis,  et  accersitis  vobis  morbos.  In  ista 
ataxia  negligiti9  invocationem^  et  peccatis  in  vos 
ipsos.  Deus  vult  nos  habere  honorem  corpori. 
Honos  est  quiddam  divinum,    et  cuicumque  tribui- 


tur  honos,  hoc  fit  propterea,  quod  est  res  divina. 
Tribuiluf  lionos  corpftri,  in  quantum  rei  divinae; 
quia  est  organum,  et  domiciiium  Dei.  Quomodo 
potestis  Deum  invocare,  ut  sit  efficax  in  vestro 
corpore,  et  anima  vestra,  si  ita  inordinate  vivitis? 
Homines  sunt  parricidae  et  avio/eiQfg  sui  ipsorum, 
aceersunt  sibi  multa  mala,  ut  dicitur:  xal  xa%a  'iQog 
"AiQog  iiriGJittGTov  xaxov  e^ct. 

Quarta,  ut  promissiones  corporales  sint  com- 
monefactiones  de  promissionibus  spiritualibus :  quia 
omnia  corporalia  promissa  sunt  propter  spiritualia: 
Corporales  promissiones  omnes  dantur,  et  sunt  ra- 
tae  propter  sphituales:  Item  :  Nulla  potest  invoca- 
tio  esse,  nisi  apprehensa  prius  spirituali  promissio- 
ne.  Cum  accedis  ad  invocationem ,  obstrepit  tibi 
statim  indignitas  tua:  Fortasse  negligor:  lmo  non 
negligeris ;  Cum  petis  remissionem  peccatorum,  sci- 
as  te  certo  recip»  propter  Christum.  Ipse  precatur: 
Pater>  dilige  eos,  dilectione  ea,  qua  me  diligis:  Fi- 
lius  petit  te  diligi,  sicut  ipse  diligitur.  Quid  potest 
esse  maius?  Haec  est  necessaria  d(>ctrina  omnibus : 
Non  sunt  ^ubtilitates,  qualibus  multi  deiectantur, 
quae  nullum  habent  usum. 

Quinta,  ut  mirandae  Iiberationes*  sancforurn 
sint  testimonia  in  Ecclesia  d«  Deo:  Ut  Daniel  ser- 
vatur  in  lacu  inter  ieones.  Ibi  Deus  testatur,  quod 
adsit  Ecclesiae:  ita  nunc  etiam  testatur  se  nobis 
adesse,  quia  servamur  mirabiliter;  et  quanquam  ac- 
cidunt  multa  tristia,  tamen  Deus  testatur  in  multis 
liberationibus,  quod  adsit  nobis.  Misericordia  Do- 
mini,  quod  non  consumpti  sumus. 

Debetis  vos  exercere  in  pel;tione  rerum  cor- 
poralium.  Iste  annuS  praesens  habet  muha  tristia 
signa.  Cometa  flagrat,  quod  significat  magnos 
motus.  Dicitur  nuper  fuisse  terrae  nsotus,  et  plu- 
isse  sanguine  in  oppido  vicino  Bohemiae.  Cras 
erit  coniunctio  tetra  et  trislis  Saturni  et  Martis  in 
Arieie.  Fortassis  "erunt  siccitatcs  et .  sievilitates; 
Deus  gubernet,  et  enutriat  nos.'  Debetis  publicam 
necessitatem  et  privatam  Deo  conunendare.  /w- 
trant  in  thalamos  publica  damna  tuos.  Cum  Eei- 
publicae  male  est,  omnibus  male  est. 

itaque  exercete  vos  in  consideiatione  istarum 
causarunis  et  petite  a  Deo  mitigationem,  ut  sanet 
vulnera  Ecclesiae.  Si  nihil  aliud  esset  malorum, 
quam  dissipatio  Ecclesiae  inter  nos  (noni  dicam  de 
insanis  Papistis)  satis  magnam  causam  assidue 
orandi  haberemus.  Magna,  et  non  parva  sunt  in- 
ter  nos  vulnera.  Igitur  clamemus  cum  Cananaea 
muliere:  Domine  lesu,  fiU  David,  m'screre  Eccle- 
siae  tuae  sanciae,  aegrotae,  laceratce  horribi'iter. 

Hac  hieme  duo  fratres  combusti  sunt  in  Bel- 
gio  propter  egregiam  confessionem :  et  quia  cla- 
mai'unt  ad  populum,  et  hortati  sunt  ad  constantiam, 
ligna  ori  aliigata  sunt.  ne  possent  amplius  loqui, 
sed  tamen  exciderunt  aliqaoties.     Postea  petierunt, 


527 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


528 


ut  auferrentur  ligna  saltem,  ut  possent  se  mutuo 
consolari.  Ibi  lictor  misertus,  ademit  illis  ligna. 
Magis  moveor  signo  quam  facto.  Volunt  obstruere 
os  hominibus,  ne  celebretur  et  invocetur  Deus. 
Sed  non  obstruent  omnibus  ora:  Potius  lapides 
clamabunt  a  Deum.  Vos  cogitate,  quantum  bo- 
num  sit  esse  in  vera  Ecclesia,  et  sitis  modesti,  et 
agite  Deo  gratias,  quod  sitis  vocati  ad  veram  Ec- 
clesiam,  et  petite  vos  regi  a  Deo,  et  scitote  illos 
non  esse  Ecclesiam,  qui  talia  faciunt.  Ecclesia 
non  defendit  idola,  non  interficit  homines  propter 
confessioncm ,  ut  Christus  clare  dicit:  Qui  est  ex 
Deo,  verbum  Dei  audit:  Vos  non  auditis:  Ergo 
non  estis  ex  Deo.  Illi  non  audiunt,  volunt  oppri- 
mere  veritatem,  sunt  panicidae. 

Haec  sint  dicta  de  doctrinis  praecipuis  in  hoc 
miraculo.  In  quo  etiam  est  pulcra  imago.  Deus 
pascit  et  defendit  Ecclesiam:  sicut  hic  Christus 
pascit  turbam,  quae  ipsum  sequitur.  Sed  ipse 
mandat  Apostolis,  ut  distribuant;  quia  Apostoli 
debent  habere  rationem  eleemosynarurn ,  et  distri- 
butionis  in  pauperes.  Pingitur  etiam  communicatio 
doctrinae  et  consolationis  per  ministerium. 

Item,  Christus  hic  bonus  Oeconomus  est,  et 
docet  recte  administrare  Oeconomiam;  colligere, 
quae  superfuerunt  fragmenta.  Vult  nos  asservare 
aliqua,  unde  possimus  dare  egentibus.  Docet  igi- 
tur  nos  parsimoniam,  quae  est  virtus  vicina  libe- 
ralitati. 


Estne  liberalitas  virtus? 


Est. 


Ad  quam  virtutem  principalem  sive  car- 
dinalem  pertinet? 
Ad  Iustitiam. 

Quomodo  differunt  Iustitia,   quae  proprie 
dicitur  particularis ,  et  Liberalitas? 

Iustitia  particularis  reddit  cuique  debitum,  sci- 
licet  individuo.  Liberalitas  dat  debitum  speciei, 
id  est,  communi  societati;  Quia  nos  Deus  obliga- 
vit,  ut  membra  fortiora  et  copiosiora  opem  ferant 
imbecillioribus  et  tenuioribus:  iste  est  ordo  Dei: 
et  Liberalitas  est  virtus,  quia  est  destinata  ad  con- 
servationem  generis  humani.     Scitis  de  hac  virtute 


multas  sententias  esse  traditas.     Date,  et  dabilxtr 
vobis;  et  est  vetus  et  pulcrum  dictum: 
Kirchen  gehen  verseumet  nickt. 
Almosen  geben  verarmet  nicht, 
Unreckt  gut  faselt  oder  gedeyet  nickU 
Ita  Salomon  dicit:  Liberali  oculo  benedicetur.    Item: 
Qui  dat  pauperi,  foenus  exercet  cum  Deo,  id  est, 
Deus  dabit  plus,  quam  sortem. 

Illae  communes  sententiae  debent  vobis  esse 
notae.  Etsi  estis  iuvenes,  nec  habetis  potestatem 
plenam  utendi  vestris  bonis.  Item,  quanta  pro- 
missio  est?  Amen  Amen,  qui  dederit  vel  potum 
frigidae  aquae,  von  perdet  mercedem  suam.  Vi- 
detis,  quod  Deus  benefacit  foventibus  Ecclesiam. 
Deus  servavit  nostros  principes:  Servavit  has  re- 
giones;  quia  sunt  nostrorum  hominum  beneficia  in 
Ecclesiam.  Sic  Ieremias  dicit  de  Abedmelech:  Tn 
servaberis  etiam  deleta  Hierosolyma:  et  mulier  Sa- 
reptana  tempore  famis  servatur,  quia  benefaciebat 
Eliae. 


Quid  est  Parsimonia? 

Est  eadem  virtus,  quae  est  Liberalitas,  nisi 
quod  Liberalitas  respicit  officium  dandi:  Parsimo- 
nia,  retinendi:  quia  debet  esse  concinna  donatio 
evfjieXyg,  inquit  Aristoteles:  non  debet  esse  dissipa- 
tio,  seu  vastatio.  Deus  amat  parsimoniam:  non 
vult  nos  bonis,  quae  dedit,  abuti. 

Hic  solemus  recitare  argumentum.  An  non 
pugnant  haec?  Hilarem  datorem  diligit  Deus,  et 
diclum  Epicharmi:  voaov  *#«£,  yaCqag  Sidovg.  Epi- 
charmum  scribunt  primum  exhibuisse  Comoedias.  Id 
credo  sic  inteliigi,  quod  primus  multum  adhibuit 
elegantiae  et  artis.  Valde  elegans  est,  quidquid 
allegatur  ex  Epicharmo:  est  autem  hoc  unum  ex 
elegantissimis  dictis,  voaov  t/Mg,  Xa^H?  Stdovg.  Sic 
dicit  paterfamilias  ad  filium.  Ut  si  cogites  de  Im- 
peratore  Friderico  monente  filium  adolescentem  Ma- 
ximilianum.  Quod  exemplum  debetis  meminisse. 
Pater  Maximiliani  Fridericus  vocavit  filium  ein 
struw  das  gutlein.  Erat  enim  senex  admodum  ri- 
gidus.  Miserat  Maximiliano  adolescenti  strenam, 
cum  esset  Noribergae.  Fuit  patina  plena  pomo- 
rum  pulcherrimorum,  et  additi  erant  20  aurei  Rhe- 
nenses.  Cubicularii,  quibus  erat  iniunctum,  exhi- 
buerunt  munus  adolescenti.  Venerunt  in  eius  ha- 
bitaculum,  et  meditata  oratione  dixerunt:  Impera- 
tor  pater  vester,  mittit  vobis  hoc  munus,  et  pre- 
catur  vobis  felicem  annum,  et  postulat,  ut  prece- 
mini  Deum,  ut  eum  vobis,  imperio,  et  nobis  diu 
incolumem  servet;  praeterea  ut  studeatis  diligenter. 
Adolescens  acceptis  muneribus  respondit:  Oro 
Deum  aeternum,  ut  ipse  patrem  meum  carissimum 


529 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


5:30 


incolumem  servet  multos  annos,  et  ei  confirmet 
vires  corporis  et  animae,  et  optate  ei  meo  quoquc 
nomine  faustum  annum.  Accipio  autem  hoc  mu- 
nus  cum  debita  reverentia,  et  faciam,  Deo  iu- 
vante,  quae  mihi  praecipit.  Assidue  orabo  pro 
eius  incolumitate,  et  diligenter  incumbam  studiis. 
Ista  pulcre  dixit,  ut  fuit  Maximilianus  natura  non 
tantum  facundus,  sed  etiam  eloquens.  Postea  cum 
essent  ibi  collocata  dona,  inspextt  pecuniam,  et 
inter  cornmilitones  abiecit,  et  dixit:  Ista  dividatis  in- 
ter  vos,  sed  poma  nolite  attingere.  Ego  mihi  as- 
servari  ea  volo.  Redeunt  illi  ad  patrem:  pater  in- 
terrogat,  quid  filius  agat,  qualis  fuerit  ipsius  ora- 
tio,  qui  gestus,  ut  solent  patres  de  omnibus  in- 
quirere.  Illi  recitabant  crationem  filii  bene  com- 
posilam,  et  narrabant,  quo  modo  aureos  abiecerit 
inter  socios,  poma  sibi  servarit.  lbi  pater  risit,  et 
dixit:  Ego  bene  scio  es  wirdt  ein  straw  gudtlein 
werden.     Erit  prodigus,  non  studebit  parsimoniae. 


Sed  tu  quid  iudicas  de  facto  Maximiliani? 

Est  pulchrum  factum;  quia  principes  debent 
esse  liberales  in  pecunia,  si  habent;  sed  in  aliis 
rebus,  quae  habent  naturalem  suavitatem,  pulchrum 
est  magis  parcum  esse,  ut  hic  Maximilianus  fecit. 
Pater  ad'  rem  magis  attentus,  non  cogitavit,  in  qua 
re  deceret  filium  liberalitas.  Ita  ergo  dicit  quidam 
pater  ad  filium  suum  in  Epicharmo:  vocov  fysig  ^a/- 
qetg  StSovg. 


Iam  quaero,  pugnantne  ista  inter  se,  Hi- 

larem  datorem  diligit  Deus:  et  morbus 

est  laetari  dando? 

Non  pugnant.  Dictum  Pauli  loquitur  de  oilfi- 
cio.  Dens  diligit  datorem  hilarem,  id  est,  Iaetan- 
tem  officio,  non  laetantem  perditione:  ut  si  veniat 
ad  te  bonus  amicus,  et  dic.it:  Est  mihi  opus  20 
thaleris:  Rogo,  des  mihi  mutuo  et  tu  des  ei  mu- 
tuo,  et  libenter  id  facis,  et  candide,  et  sincere, 
cum  habes,  et  alioqui  non  delectaris  «profusione ; 
tum  congruit  ad  te  dictum  Pauli. 

Sed  dictum  Epicharmi  loquitur  de  eo,  qui  lae- 
tatur  perditione  vel  profusione,  ut  fit  in  ista  bar- 
barie,  ubi  fercula  plura,  quam  20  aut  30  semel 
apponuntur  sumptu  inUtili,  et  valetudine  pernicioso : 
sicut  saepe  soleo  dicere:  wir  fressen  uns  arm, 
kranck,  und  in  die  helle.  Tales  prodigi  sunt  multi: 
econtrario   plures    sunt,    qui  misere  vivunt,    Quia 

UXLUBSB.  OPEB.  VOL.  XXIV. 


non  est  ordinata  Oeconomia,  non  ratio  certe  sum- 
ptuum,  non  sapientia,  non  ordo.  Non  servamus 
regulam,  quam  Christus  hic  tradit:  Colligite  fra- 
gmenta. 

Est  autem  haec  pulchra  significatio.  In  Ec- 
clesia  debemus  conservare  testimonia  doctrinae,  ut 
Irenaeus  citat  dicta  Polycarpi,  qui  audivit  lohan- 
nem  Evangelistam.  Basilius  citat  Gregorium  Neo- 
caesariensem,  vicinum  temporibus  Apostolorum. 
Utinam  nunc  etiam  fideliter  quaererernus  testimonia 
antiquitatis,  ita  magis  innotesceret  veritas». 


Excerpta  ex  Rhapsodiis  aliorum  annorum. 

Hoc  miraculum  est  pulchra  imago  et  exemplum 
illarum  promissionum,  quae  ostendunt  in  hac  vita 
Ecclesiam  defendendam,  conservandain ,  aiendam 
esse.  Recitantur  autem  historiae  similes:  iam  in 
vere,  et  demum  post  messem.  Cogitemus  igitur 
aliquid  de  consilio  istorum,  qui  lectiones  istas  sic 
distribuerunt.  In  vere  est  petendum,  ut  Deus  be- 
nedicat  rebus  nascentibus.  Scitis  fabellam.  Fuit 
rusticus  quidam,  qui  petivit,  ut  Deus  ternpestates 
regeret  pro  ipsius  voto  et  arbitrio:  Deus  ei  pro- 
misit;  Quando  voluit  homo  pluvias,  >  tunc  dedit  ei, 
quando  serenitatem,  et  ipsam  dedit.  Tempestates 
erant  ex  sententia  ipsius:  sed  cum  iam  esset  mes- 
sis,  nihil  erat  in  aristis.  Hoc  significatum  est,  ni- 
hil  crescere,  nisi  iuvante  Deo.  In  Osea  dicitur: 
Nesciebant,  quod  ego  frumenturn  dedissem.  Ergo 
initio  veris  debemus  orare  Deum,  aeternum  Patrem 
Domini  nostri  Iesu  Christi,  pascentem  omnes  crea- 
turas  (ut  dicitur:  Dante  te,  colligunt.  Item:  Dai 
escam  pullis  corvorum  iiwocantibus  eum)  ut  bene- 
dicat  sementi,  ut  tribuat  terrae  foecumli  atem,  sinat 
crescere  segetem,  custodial  eam,  et  reddat  ma- 
turam. 


Cur  in  Psalmo  fit  corvorum  mentio? 

Corvi  exclusis  pullis  avolant.  Est  aeioQyog 
natura  corvis:  quae  est  imago  aoiofjyuiv  parentum. 
Pulli  reiicti  in  nido  clamant:  Deus  efficit,  ut  ex 
sordibus  relictis  in  nido  crescant  vermiculi,  quibus 
nutriuntur.  Sic  Dominus  innumerabiles  homines 
desertos  a  suis,  et  orphanos  pascit.  Orphanus  est 
ab  Hebraeo  araph:  significat  desertum. 

Hoc  tempore  debemus  etiam  cogitare  de  tota 
aestate  secutura;  quia  multa  moventur  in'  aestate, 
quae  nou  possunt  moveri  in  hieme.  Debemus 
etiam  cogitare  de  pulcherrhno  ordine  in  natura. 
Deus  palcherrime  ordinavit  ortus  stellarum  conve- 

34 


531 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


532 


nientes  tempestatibus.  Aries  est  siccus,  ideo  tem- 
pestates  nunc  sunt  sicciores,  ut  humiditutes  hiemis 
consumantur.  In  Aprili  et  Maio  venit  sol  ad  Hya- 
des,  et  ciet  pluvias.  Sol  veniens  ad  Caniculam, 
duplicat  aestus,  ut  segetes  maturescant.  Sed  hic 
ordo  naturae  non  sufficeret,  nisi  Deo  foecundante 
et  benedicente  omnia.  Deus  enim  dat  omnibus  re- 
bus  incrementum  sua  potentia.  Ideo  Christus  ius- 
sit  nos  petere  panem  nostrum  quotidianum. 

Post  inessem  legitur  similis  historia,  ut  aga- 
mus  Deo  gratias  pro  donatis  frugibus,  et  conser- 
vatione  vitae.  Magnum  bonum  est,  quando  Deus 
dat  victum  et  amictum  et  incolumitatem :  etiam 
Ethnici  scripserunt:  Orandum  est,  ut  sit  mens  sana 
in  corpore  sano.    Magna  res  est  sanum  corpus. 

Est  aenigma,  quo  quaeritur,  quae  sit  res,  quae 
non  adferat  taedium?  Was  wirdt  man  nicht  ?niide? 
Gesund  seyn.  Aliarum  rerum  omnium  est  satietas: 
sanitatis  non  est  satietas. 


Ad  quam  regulam  pertinet  hoc  exempl^m? 

Quia  exempla  semper  sunt  accommodaifcda  ad 
aliquam  regulam.  Primum,  Quaerite  regnum  Dei, 
et  reliqua  omnia  addiicientur  vobis.  Haec  est  com- 
munis  regula  et  necessaria  in  vita.  Item,  Subditus 
esto  Deo,  et  ora  eum.  Item,  Commenda  Deo  vitam 
tuam,  et  spera  in  eurn:  id  est,  fac  officia  vocatio- 
nis,  et  commenda  tua  pericula,  et  exitus  Deo. 
Pius  miles  aut  etiam  dux  debet  facere  officia  vo- 
cationis  suae,  debet  proeliari  in  bello  iusto,  et  pe- 
ricula  atque  exitum  commendare  Deo.  Sic  in  omni- 
bus  vitae  generibus  debet  ista  regula  esse  tam- 
quarn  directrix,  et  monstratrix  consilii.  Facias  of- 
ficia  vocationis,  et  ora  Deum,  commenda  ei  exi- 
tum  et  pericula.    Usitate  sic  dicitur:  Labora  et  ora. 

Est  dulcis  regula,  et  est  magna  consolatio  omni- 
bus  piis,  quia  non  possumus  omnia  pericula  cavere. 
Videtis,  quam  misera  sit  Ecclesia,  quantum  habeat 
hostium  intus  et  foris;  Ecclesia  est  circumsessa  a 
Turcicis  exercitibus,  Mahometicis,  Papisticis,  Fa- 
naticis:  Nos  non  possumus  esse  tuti  nostra  vigi- 
lantia.  Deinde  in  qualibet  gubernatione  quantum 
sst  periculorum! 

Cogitate  de  vita  ipsa,  quam  sit  incerta  et  fu- 
gax.  Quando  Deus  non  tuetur  vitam^  tunc  ex- 
tinguitur,  etiam  cum  non  possumus  cogitare  de 
ulla  causa  jtQoxaiaQxtixfj. 

Eodem  pertinet  etiam  hoc  dictum:  Non  in  solo 
pane  vivit  homo,  sed  ex  omni  verbo  Dei.  Item: 
Sine  me  nihil  potestis  facere.  Tales  sententias  pro- 
ponite  vobis,  et  excitate  vos  ad  invocationem,  tunc 
vere  curabit  vos  Deus. 

Nomina  mensurarum,  ponderum  sunt  Hebraea: 


quod  est  testimonium  linguam  illam  esse  antiquis- 
simam.  Nos  accepimus  nostras  appellationes  a  La- 
tinis,  pfund,  &  pondo:  Centner,  a  centum  libris. 


Unde  est  Tausent? 

A  decies  ceritum:  corruptis  vocibus  Latinis, 
est  per  contractionem  syllabarum.  pfennig,  etiam 
est  a  voce  pondo;  ita  Graecorum  vocabula  multa 
sunt  ab  Hebraeis.  Choenix  a  Chus:  Min a  a  Manah. 
Poloni  multa  habeitt  Hebraea  in  sua  lingua;  Mo- 
dius  est  simpliciter  Hebraeum ,  Modan:  Graeei  di- 
xerunt  modium,  Latini  modius:   Nos,  ein  Metze. 

Vetustas  ita  fuit  diligens  in  Oecononiia,  ut 
sciret  quisque  quantum  consumeret.  Nobilitas  mul- 
tum  hodie  consumit,  et  facultates  tamen  non  suni 
infinitae.  Homines  non  computant,  quid  sustinere 
possint:  sumptus  est  maior,  quam  reditus.  Pauci 
habent  Oeconomias  frugales. 


Qualis  debet  esse  Materfamilias  ? 

Simonides :     Bcatus 


Debet    esse    similis  api 
qui  habet  apem  coniugem. 


Quae  sunfc  virtutes  in  api? 

Primum  est  in  ea  prudentia.  Magna  industria 
fabricat  domum,  et  colligit  flores.  Altera  virtus, 
est  iustitia.  Apes  venerantur  suum  regem,  ob- 
temperant  ei,  et  una  non  impedit  alteraui.  Quod 
est  mirabile,  cum  sit  magnum  examen.  Tertia 
virtus,  castitas. 


Quomodo  sunt  castae  apes? 

Nascuntur  ex  rore;  non  ut  alia  animantia  ex 
concubitu.  Est  imago  Ecclesiae.  Ecclesia  nasci- 
tur  ex  rore,  ex  verbo  Dei.  Sed  nondum  satis  est 
habere  Prudentiam,  Iustitiam,  Castitatem,  quam- 
quam  hae  sunt  magnae  virtutes.  Est  igitur  bi 
api  quarta  virtus,  Beneficentia.  Etiamsi  aliquis 
esset  castus,  prudens,  si  non  esset  beneficus,  pa- 
mm  esset;  quia  bonum  est  communicativum  sui, 
huc  pertinet  Liberalitas. 


533 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


534 


Quomodo  est  benefica  apis? 

Quia  confieit  mella  et  ceram,  quae  sunt  usui 
hominibus.  Imo  etiam  caetera,  quae  fabricat,  sunt 
usui. 


Quis   e3t   usus   Cerae? 

Non  tantum  ad  lychnos  utimur  cera,  sed  sunt 
alii  quoque  infiniti  usus  in  medicationibus.  Sic 
mellis  usus  est  infinitus.  In  medicationibus  non 
possumus  carere  melle.  Est  antiquum  hoc  dictum 
apud  Findarum:  Mel  esse  partem  quandam  immorta- 
litatis.  Augustus  interrogavit  quendam  senem,  quo- 
modo  pervenisset  ad  tantam  senectam,  respondit: 
Intus  mulso,  foris  oleo.  Mulsum  fuit  ex  melle. 
Quam  multi  ex  Polonis  habent  quaestum  ex  melle 
et  cera:  multi  ditescunt  ex  solis  istis  rebus. 


Quomodo   nominatur   ifle   Poeta   apud 
Theocritum,  quem  nutrierunt  apes? 

Comates  Poeta.  Notus  est  ille  versus:  O  me 
eanla  prius,  quam  mttriat  aula  Poetam.  Aulae  non 
multum  >  dant  miseris  poetis ;  potius  plagas  dant, 
quam  beneficia.  Ideo  versus  ille  est  deploratio 
facti.  Sed  quando  vos  Domini  eiicitis  miseros 
Poetas  et  Pastores,  tunc  apes  nutriunt  eos:  sicut 
ille  Dominus  incluserat  suum  Poetam  arbori;  quia 
quotidie  sacrificaverat  unum  agnum  Musis,  quae 
protegebant  gregem.  Hoc  ille  aegre  ferens,  et 
existimans  ninrium  sumptum  ab  eo  factum  esse, 
inclusit  in  arborem,  postea  moriebatur  totus  grex. 
Redit  ille  ad  arborem:  Invenit  eum  viventem;  In- 
terrogat  eum,  dicens:  Unde  vicis?  Is  respondet: 
Apes  me  nutrierunt;  est  igitur  apis  beneficia. 

Quinta  virtus,  est  fortitudo.  Cogitate  has  vir- 
tutes  non  tantum  in  matrefarnilias  esse  debere,  sed 
etiam  in  homine  nobili:  in  quo  magnum  decus  sunt 
hae  virtutes  coniunctae:  Prudentia,  Iustitia,  Casti- 
tas,  Beneficentia,  Fortitudo.  Apis  est  magnanima 
et  fortis:  gerit  bella  cum  fucis,  pellit  fucos  et  cu- 
lices.  Non  in  scholis  oportet  pugnare  cum  fucis 
et  culicibus,  cum  hominibus  fantasticis  et  clama- 
toribus. 

Sexta  virtus,  est  Parsimonia  et  Frugalitas^ 
quia  hae  duae  virtutes  sunt  cognatae. 

Quid  significat  Frugalitas? 

Rathsamkeit.  Frugalis:  heist  rathsam.  Parsi- 
monia  Sparsamkeit. 


Quid  differunt   Parsimonia  et  Frugalitas? 

Frugalitas  est  virtus  arte  et  ordine  emens, 
vendens,  et  recte  collocans,  ac  fruens  rebus.  Ego 
novi  aliquot  amicos,  qui  interdum  habebant  bona 
vina,  non  fruebantur,  priusquam  corrupta  erant; 
postea  cogebantur  promiscue  dare  ancillis,  servis, 
operariis.  Ego  malo  cavere,  ne  mihi  corrumpatur 
vinurn,  et  bibere,  cum  est  integrum  adhuc,  cum 
amicis.  Scribebat  mihi  Carolovicius,  cum  mitteret 
lagenam  vini  Alpini,  in  longa  charta,  quomodo 
esset  servandum.  Rescripsi,  me  scire  artem  me- 
liorem:  Me  curare,  ut  amici  mecum  exhauriant. 
Ioachimo  misit  etiam;  ei  plane  periit,  ne  quidem 
pro  aceto  uti  potuit. 

Parsimonia  servat  medium  in  retinendo.  Sed 
nihil  est  sine  frugalitate.  Ideo  enim  retinemus,  ut 
recte  fruamur:  et  frui  tamen  etiarn  recte  non  pos- 
sumus,  nisi  retinendo. 

Frugalitatem  et  Parsimoniam  etiam  docet  hic 
Christus;  quia  iubet  colligi  fragmenta.  Debemus 
uti  beneficiis  Dei  ad  res  necessarias,  non  ad  tur- 
pes  profusiones.  Non  debent  esse  convivia  Polo- 
nica,  ubi  unum  convivium  est  multarum  horarum, 
habent  delicias  Polonicas,  Germanicas,  Italicas, 
Hispanicas.  Vergerius  dicebat:  Ego  multa  audlvi 
de  luxu  Polonorum:  sed  res  ipsa  vicit  sermones 
omnium.  Sunt  magni  apparatus  apud  nos  Polonos. 
Sed  sunt  etiam  Germanorum  magni  apparatus.  Me- 
mini  data  esse  Torgae  300  fercula:  sed  quando 
profundimus  in  non  necessariis,  postea  egemus  in 
necessariis. 

Magnum  est  vectigal  Parsimonia.  Utraque  vir- 
tus  est  utilis  rebus,  et  conservationi  corporum, 
iuxta  dictum: 

Est  modus  in  rebus:  sunt  certi  denique  fines: 

Quos  ultra  citraque  nequit  consistere  rectum. 

Mtiqa  (pvXaGGto&ai, ,  navnav  8i  jutToa  aoi,Gia. 

Christus  inquit:  Videte  ne  corda  cestra  oneren- 
tur  crapula.  Et  Paulus :  Non  inebriamini.  vino ,  in 
quo  est  aGWTta:  ein  wust  wildt  wesen  inquit  Paulus, 
wann  man  seufft ,  so  ivirdt  man  wust.  Cura  fugit 
midto  diluiturque  mero.  Erant  Numburgi,  (quod 
mihi  ipse  hospes  dixit)  quidam  nobiles:  Volebant 
esse  hilares,  iusserant  advehi  suas  coniuges.  Erant 
ibi  per  aliquot  dies.  Tandem  fenestras  eiiciebant, 
destruebant  fornaces,  etiam  effundebant  plumas  ex 
lectis.  Ista  erant  strenua  facta.  Cum  essent  dis- 
cessuri,  et  fieret  computatio,  quaesiverunt:  Do- 
mine  hospes,  quid  damus  tibi  fur  den  unlust}  ita 
enim  nominabant,  potius  aGwxtav  debuissent  nomi- 
nare.  Ipse  dixit:  Mihi  quidem  ista  displicent:  quia 
non  habeo  in  quaestu  taies  mores.  Non  volo  pe- 
tere  pecuniain  pro  illis  moribus:  nec  possnm  tan- 
tam  pecuniae  summam  nominare,  quae  exaequare 
possit  barbariem  istorum  morum.    Illi  sponie  dede- 

34* 


535 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


536 


runt  30  Ioachimicos.  Hospes  dicebat:  Ego  non 
vellem  accipere  100,  et  adhuc  seniel  videre.  Haec 
dicc,  ut  audiatis  vos,  Domine  Comes,  (sic  aiebat 
ad  Polonum)  etiam  strenua  facta  Germanorum,  sicut 
di*i  antea  de  Polonis. 


Frugalitatis  et  Parsimoniae  commoda. 

Apud  Plautum  est,  quod  non  sit  diuturna  res 
familiaris,  quando  sumptus  superant  reditus.  Est 
et  antiquum  Germanorum  proverbium:  Wer  da  will 
mehr  verzehren,  den  sein  pfluy  kan  erehren,  der  muss 
zulctzt  verderben,  und  vieleicht  am  yalyen  sterben. 

Frugalitas  est  virtus  in  sese,  et  nutrix  muka- 
rum  virlutum. 

Est  etiam  dict.um  Pythagoricum:  Non  est  in- 
sidendum  Choeniei:  man  soll  das  arslein  nicht  setzen 
auf  das  messlein.  Procul  dubio  significat  non  abu- 
tendum,  sed  reverentur  utendum  esse  donis  Dei. 
Fuit  consuetudo  parentum  nostrorum,  quandocunque 
viderunt  panem  io  solo  iacentem,  ut  levarent.  Ta- 
les  ritus  fuerunt  signa  disciplinae.  Sed  ista  con- 
senescunt  in  hac  barbarie,  licentia,  et  petulantia 
hominum.  Nihil  nunc  putatur  csse  pulchrum,  nisi 
sit  ferum  et  efferum.  Fuit  et  haec  olim  ceremonia, 
quod,  quando  levabant  panem,  osculabantur  eum. 
Fuit  ritus  haud  dubie  acceptus  a  patribus,  qui  mo- 
nuerunt  reverenter  colenda  esse  dona  Dei. 

Nos  hodie  abusu  donorum  Dei  laedimus  cor- 
pora,  laedimus  animas:  corrumpimus  negotia?  im- 
pedimus  precationem:  Denique  sumus  parricidae 
nostrorum,  et  aliorum,  adeo  turpis  et  beluina  est 
vita  multorum.  Et  accidit  tamen  hoc,  quod  vulgo 
dicitur,  Quicquid  multis  peccatur,  inultum  est.  Non 
potest  fieri  emendatio,  quando  vitia  abeunt  in  con- 
suetudinem. 

Habuerunt  etiam  olim  peculiarem  ceremoniam 
in  tractando  scu  aperiendo  canthari  operculo,  ut 
est  in  Hesiodo. 

Est  autem  et  hoc  in  Pyth-igorico  illo  dicto 
comprehensum,  Chomici  non  insidius:  id  est,  debes 
prospicere  in  crastinum.  Non  sis  otiosus,  cum  se- 
mel  habes  victum,  sed  labora,  ut  etiam  crastinum 
panem  habeas.  Ita  hic  dicitur:  CoIIiyitc  quod  reli- 
quum  est. 

Contra : 

Sollicitudo  in  crastinum  est  prohibita  : 
Colliyere   ea,    quae   supersunt ,    est  sollicitndo  in 

crastinum : 
Eryo  non  sunt  colliyenda  residua. 

Kespondeo  ad  Maiorem:  Sollicitudo  est  prohi- 
bita,  scilicet  quae  est  diffidentiae,  non  quae  laboris 
est    et    diligentiae :    quia    est    mandatum    divinum, 


ut  laboremus  pro  vocatione,  imo  etiam  ut  diligenter 
laboremus. 

Ad-Minqrem.  respondeo:  Colligere  quae  super- 
sunt,  e.st  solilcitudo,  videlieet  laboris  e.t  diligentiae, 
non  diffidentiae.  Hanc  diligentiam  praeciplt  Deus, 
et  vult  nos  suis  donis  diligenter  et  reverenter  uti, 
ut  cstendat  suani  sapientiam.  Et  est  magnum  peo- 
catum,  quando  tam  turpiter  omnia  profundimus,  et 
hac  ipsa  profusione  nocemus  nobis  et  aliis. 

Putanius  hoc  inagnum  esse  peecatum,  quando 
occidimus  hominem:  sed  non  cogitamus,  quantum 
sit  peccatum,  quando  nos  et  aiios  occidimus  mala 
diaeta.  Etiam  radiculae  parvae  tantum  nutrimenti 
attrahunt,  quantutn  opus  est,  et  non  amplius:  Pe- 
cudes  etiam  tantum  edunt,  quantum  possunt;  et 
melior  est  ordo  pecudum  et  radicum,  quam  nostep. 
In  summa ,  colligere  fragmenta,  est  magna  et 
pulchra  virtus.  Deus  vult  nos  parce  et  diligenter, 
et  reverenter  uti  omnibus  donis  corporalibus  et 
spiritualibus. 

Sic  in  spiritualibus  vulf  nos  conservare  do- 
ctrinae  fiagmenta.  Qui  ante  haec  tempora  domi- 
nati  sunt  in  Ecclesia,  oppresserunt  veritatem,  ex- 
tinxerunt;  antiqua  monumenta.  Ego  scio  ex  opti- 
mis  libris  veterum  exemptas  esse  paginas,  in  qui- 
bus  scripta  erant  testimonia  in  causa  magna,  ut 
stabilirentur  errores  in  Ecclesia.  Item,  quam  mul- 
tum  irrepsit  suppositiciarum  sententiarum.  Multa 
dicta  suppositicia  irrepserunt  in  scriptores,  ut  in 
libro  Ambrosii  de  Sacramentis :  fieri  potest,  ut 
particula  eius  libri  sit  Ambrosii.  Sed  sunt  in  illo 
libro  centones,  Alss  ein  betlers  mantel,  wan  man  viel 
lumpen  zusammen  ftickt.  Multa  sunt  in  illo  libro 
pugnantia,  et  consuti  sunt  diversorum  temporum 
centones,  ad  stabiliendum  teterrimum  errorem  de 
Transsubstantiatione.  Debetis  esse  dihgentes  in 
colligendis  fragmentis  doctrinae. 


Estne  narratio  istiits  lectionis  legalis,   vel 

Evangelica? 

Non  est  Legalis,  sed  Evangelica  principaliter: 
Quia  est  testimonium  doctrinae,  sicut  saepe  dicitur 
de  miraculis,  quod  sint  testimonia  doctrinae.  Ac 
saepe  moneo,  ut  doctrina  de  ipsis  miraculis,  saepe 
sit  in  conspcctu.  Et  est  mea  consuetudo  repetere 
eadem  per  eadem.  Quamquam  igitur  continet 
liaec  lectio  exempla,  quae  sunt  praecepta;  item 
umbrae  et  signa  praeceptorum  multorum,  tamcn 
miraculum  per  se  est  festimonium  de  doctrina. 
Deus  voluit  edere  et  patefacere  legem  et  Evan- 
gelium  additis  iJlustribus  et  manifestissimis  testi- 
moniis  ad  genus  humanum  convmcendum,  et  con- 
firmandum. 


537 


POSTILLA   MELANTHONIANA. 


5:38 


Ad   quod   praeceptum   pertinet   haec   re- 

gula,  ad  quam  velut   ad  scopum   accom- 

modanda   est   ist  a  lectio  : 

Primum  quaerite  regnum  Dei,  et  omnia  adii- 
cientur  vobis? 

Ad  primum  praeceptum ;  quia  praecipit  de 
discenda  agnitione  Dei,  de  agnoscendo  Deo,  de 
discenda  illa  doctrina,  in  qua  se  Deus  patefecit, 
et  huic  praecepto  addita  est  consolatio  vel  pro- 
missio  respondens  argumento,  seu  obiectioni:  Si 
diseam,  habebo  persecutiones,  incidam  in  pericula, 
non  habebo  victum.  Si  discam  doctrinam  Eccle- 
siae,  veniam  in  contemptum  et  odium  potentum ; 
eio  miser,  contemptus,  coneulcatus,  sicut  expe- 
rimur  fieri. 

Huic  argumento  respondet  Chrisfus:  Omnia  cu- 
mulate  adiicienlur  vobis.  et  est  emphasis  in  verbo, 
adiicientur,  quae  illustratur  per  illa  dicta:  Timenti 
Dominum  non  deerit  ullum  bonum.  Item:  Non  vidi 
iustum  derelictum.  Item:  Non  peribil  anima  iusti  in 
fame.  Et  Christus  etiam  hoc  ipso  exemplo  monstrat, 
quod  eos,,  qui  comitantur  ipsum  in  desertum,  qui 
in  miserias  veniunt  et  in  aerumnas,  Evangelii  causa, 
velit  pascere,  defendere,  praebere  nidulos,  et  ho- 
spitia,  tuguriola,  tegere  nospitia,  et  casulas,  etiamsi 
non  tantum  vini  exhaurias,  quantum  Antonius,  neque 
Apitii  deUcias  habeas. 

Haec  debet  esse  consolatio  vestra.  Sic-magis 
amabitis  studia:  Non  frangamini  animis,  r.on  relin- 
quatis  ea  propter  contemptum,  aerumnas,  et  in- 
commoda,  quae  comitantur.  Non  tantum  pre- 
mimur  odiis  potentum,  non  tantum  sumus  in  con- 
temptu,  sed  inter  se  ipsi   doctores  motus   excifant. 

Videtis,  quantae  tempestates  cieantur  illa  per- 
versitate  ir.geniorum,  quae  multos  deferrent.  Vi- 
detis  etiam  sapientissimis  hominibus  usitatum  esse, 
ut  liberos  suos  removeant  a  studiis.  Copus,  qui 
est  gubernator  Imperatoris  in  Hispania,  crevit 
sola  commendatione  literarum,  fuit  scriba :  non 
voluit  tamen  filios  suos  adhibere  ad  litteras.  Ca- 
rolus  Ruinus  vir  doctissimus  in  Italia  Iurispeiitus, 
nullum  filium  voluit  adhibere  ad  litteras;  solitus 
est  dicere:  Nolo,  ut  filius  meus  ferat  asininos  la- 
boresy  sicut  ego  tuli:  et  postea  tamen  unus  ex  eius 
filiis  propter  suspicionem  adulterii  ,  a  quodam 
Italo  interfectus  est. 

Possem  multa  alia  exempla  recitare,  sed  quo- 
modocunque  ista  sint:  Nos  debemus  opponere 
argumentum  potentius,  videlicet  mandatum  divi- 
num;  ut  discainus  doctrinam   de  Deo.     Non  potest 


autem  doct;ina  tradita  in  libris  Prophetarum  et 
Apostolorum  disci,  suie  multiplici  cruditione.  Cou- 
tra  aerumnas  autem  opponamus  consolationem, 
quae  est  addita  mandato :  Caetera,  adiicientur  vobis. 
Adiungamus  etiam  alias  consolationes,  quae  plu- 
rimae  sunt  in  tota  Scriptura,  inter  quas  haec  sit 
infixa  animis ,  quae  apud  Esaiarn  extat :  Posui 
verba  mea  in  ore  tuo,  ei  dextera  mea  protegam  te,  ut 
plantes  coelos. 

Vult  primum  esse  ministerium,  studia,  doctri- 
nam.  Postea  dicit :  Dextera  mea  prolegam  te, 
etiamsi  ruant  Imperia,  sicut  videtis,  et  magni 
motus  impendent:  tamen  in  saevis  illis  tempesta- 
tibus  servabit  Deus  Ecclesiam,  et  coetus  docentes 
et  discentes 

Cogitemus  et  hanc  consolationem,  quae  simi- 
liter  est  apud  Esaiam:  Ego  gestabo  vos,  portabo, 
salnabo  etiam  in  senecta.  Haec  novissima  aetas 
est  miserrima,  delira,  multum  habet  tristissiinarum 
confusionum:  non  sunt  tam  praestantes  viri,  qua- 
les  fuevunt.  tempore  Davidis,  vel  Abrahae.  Vixe- 
runt  tunc  !simul  praestantissimi  virt  Abraham, 
Sem,  Isaac.  Fuerunt  lumina  generis  humani.  Iam 
non  sunt  tales  viri:  et  tamen  illi  etiam  non  po- 
tuerunt  omnia  mala  mundi  impedire.  In  Sodomis, 
ubi  iuit  Paradisus  orbis  terrarum,  fuerunt  in  con- 
spectu  illorum  virorum  teterrimae  turpitudines : 
imo  horribilia  portenta  libidinum.  lam  premunt 
nos  etiam  nostrae  miseriae.  luniores  non  intelli- 
gunt,  quantus  sit  dolor  eorum,  qui  dolent  propter 
confusiones  doctrinarum.  Sicut  inquit  textus:  Do- 
lores  parliirientium  venient  ei :  et  certe  sustinemus 
similes  dolores  parturientium. 


De  praemiis    liberalitatis. 

In  praecedenti  Historia  etiam  observandus 
est  locus  de  praemiis  liberalitaiis,  vel  eleemosy- 
narum.  Vocabulum  Eleemosyna ,  est  ex  phrasi 
Hebraica  sumptum :  significat  donum  datmu  ex 
pietate  propter  Deum,  vel  ex  misericordia.  Ger- 
mani  etiam  vocant  Almosen. 

Retinemus  i;  ta^ocabula,  quia  aDtiquitas  He- 
braica  est  religicseTOCuta.  Nominavit  opera  mise- 
ricordiae,  et  facta  ex  misericordia,  dass  einem^ 
menschen  des  andern  hertzUch  erbqrmet  in  der 
noth.  Misericordia  est  virtus,  quae  afficitur  dolore 
propfer  aliquam  iniustam  calamitatem,  et  mitigat 
illam  calamitatem,  quantum  potest,  eiiiin  calami- 
tatem  iustam,  tamen  non  exacerbat  Herodotus 
dicit,  quod  poenae  nimis  saevae  oiTendant  Deum. 
Homo  debet  meminisse  se  esse  hominem,  et  se 
quoque  incidere  posse  in  miseriam,  ubi  opus  sit 
misericordia.     Graeci  nominarunt  tQavog,   quod  nos 


530 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


540 


eleemosynam,  seu  misericordiam  nominamus.  Ro- 
mani  vocarunt  stipem:  unde  est  illa  phrasis:  Pe- 
(ere  stipem. 


Habentne  Eleemosynae  praemia? 

Ita. 

Proba. 

Date,  et  dabitur  vobis-  Item:  Qui  dederit  uni 
ex  minimis  potum  aquae  frigidae,  habebit  mercedem. 
ftem:  Dat  mutuo  Domino,  qui  miseretnr  pauperis. 
Item:  Frange  esurienti  panem  tuum,  et  erit  hortus 
tuus  irriguus.  Item:  Dcdit  pauperibus,  et  iustilia 
eius  manet  in  saeculum.  Extant  manifestissimae 
promissiones,  quod  Deus  velit  dare  praemia  pro 
Eleemosynis.  Et  quando  Principes  sunt  benefici 
erga  Ecclesias,  erga  discentes,  erga  pauperes, 
non  debetis  dubitare,  quin  Deus  daturus  sit  prae- 
mia.  Sic  quando  Respublicae  sunt  liberales  erga 
Ecclesias,  erga  dwcentes,  erga  vere  pauperes, 
tunc  sine  ulla  dubitatione  Deus  reddet  praeinia. 
Idem  sentiamus  de  privatis  hominibus;  quia  Deus 
non  est  mendax.  Ergo  dicat  aliquis:  Tales  qui 
sunt  benefici,  nihil  debentmale  pati?  Non  sequitur; 
quia  Deus  etiam  potest  benefacere  in  afflictione. 
Non  eodem  modo  compensat  beneficia.  in  alios 
collata,  et  tamen  compensat  sine  ulla  dubitatione 
beneficiis  multis,  privatis  et  publicis. 


Quomodo  intelligis  Germanicnm  illud 
dictum : 

Kirchen  gehen  seumet  nicht,   Almosen  geben  armet 
nicht,  Unrecht  gut  faselt  nichi. 

Kirchen  gehen,  significat  tribuere  aliquod  tem- 
pus  audiendae  doctrinae,  et  coniungendae  invoca- 
tioni  cum  reliquis. 

Almosen  geben  verarmet  nicht,  non  minuuntur 
opes,  cum  aliquid  inde  largimur  pauperibus. 

Unrecht  gut  faselt  nicht,  id  est,  Male  parta, 
uiale  dilabuntur.     xaxd  xiqSsa  iza  azrjGu 

Cogitetur  autem  hic  communis  doctrina  de 
operibus.  Deus  vult  nos  exercere  in  operibus 
fidem  et  dilectionem.  Fides  debet  praelucere: 
Debes  scire,  quod  illa,  quae  possides,  sint  bene- 
ficia  Dei:  Deum  tuis  facultatibus,  tuguriolo,  gregi, 
et  familiolae  prospicere,    et   fore    custodem   vitae, 


corporis,  et  tuorum,  qui  tibi  curae  sint,  et  quidem 
propter  Filium.  Debes  apprehendere  remissionem 
peccatorum  in  Filio,  per  Filium,  et  propter  Filium, 
et  debes  eum  invocare,  ut  tibi  i)la  det.  Semper 
in  petitione  corporalium  debet  praelucere  fides, 
petens  remissionem  peccatorum.  Postea  debe- 
mus  exercere  caritatem,  dilectionem,  unusquilihei 
in  sua  vocatione:  et  quidem  servato  ordine  certo: 
Paterfamilias  debet  habere  rationem  suae  familiac: 
das  sindt  die  elendesten  Bettler,  ein  hauffen  kleiner 
Kinderlein. 


Ubi  est  ordo  traditus  in  dando? 

Paulus  dicit:  Habeat  curam,  maximc  domesti- 
corum.  Hoc  praeceptum  Pauli  congruit  cum  ordine 
naturae,  quia  natura  habet  lumen  de  istis  gradi* 
bus  divinitus  insitum.  Primum  est  habenda  ratin 
parentum,  liberorum,  cognatorum,  postea  etiam 
aliorum.  Deinde  modus  ille  tenendus  est,  de  quo 
Paulus  dicit :  Non  ut  aliis  sit  ignavia,  vobis  afflictio. 

Salomon  adhuc  elegantius  et  iucundius  ista 
recitat:  Fontes  tui  deriventur  foras,  et  tu  Dominus 
eorum  esto.  Praecipit  Parsimoniam,  Iustitiam,  et 
Liberalitatem,  et  modum  liberalitatis  ostendit.  Lo- 
quitur  de  fontibus,  qui  sunt  in  locis  illis,  ubi  parum 
aquae  fuit.  Cogitate,  quanta  fuerit  commoditas 
posse  frui  in  locis  eiusmodi  aquis  fontanis.  Vide 
ergo,  inquit  Salomon,  ut  habeas  fontem,  id  est, 
proprium,  et  tu  Dominus  esto.  Approbat  proprie- 
tatem,  et  distinctionem  dominiorum,  sed  rivulos 
debes  impartiri  aliis:  ita  tamen,  ut  non  excutiaris 
ex  patrimonio  tuo:  Quia  Deus  vult  esse  civitates, 
gubernationem,  non  vult  esse  dissipationem  Ana- 
baptisticam.  Hic  est  expressa  voluntas  Dei  in 
illo  pulcherrimo  dicto  Salomonis. 

Simul  intuemini  significationem :  sicut  ista 
fiunt  in  bonis  temporalibus,  sive  in  beneficiis  cor- 
porum:  ita  fiunt  eodem  modo  in  distributione  do- 
ctrinae.  Apostoli  distribuunt;  Significatum  est, 
debere  eos  distribuere  doctrinam,  quamquam  simul 
est  significatum,  pastores  debere  curam  gerere 
pauperum:  sed  praecipua  significatio  est  de  do- 
ctrina.  Nos  debemus  in  Ecclesia  colligere  fra- 
gmenta  Prophetarum  et  Apostolorum,  eorum  qui 
recte  docent,  et  qui  habent  testimonia  Spiritus 
sancti.  Ea  debemus  conservare  in  Ecclesia,  sicut 
Christus  dicit  ad  Petrum:  Et  tu  conversus,  confirma 
fratres  tuos. 

Prodest  nobis,  nosse  testimonia  antiquitatrs, 
et  valde  dolendum  est,  et  vituperanda  pessima 
negligentia  multorum  superiorum  gubernatorum, 
qui  neglexerunt  testimonia,  quibus  in  Ecclesia 
valde  opus  est.   Habemus  exigua  fragmenta;  tamen 


541 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


542 


valde  utile  est  ea  -asservari.  Confirma,  inquit, 
fratres  tuos.     Vult  nos  confirmari  testimoniis. 

Tecte  etiam  monuit  Christus  Apostolos  de 
colligendis  fragmentis  Prophetarum.  Sapientia 
tradita  et  revelata  per  Prophetas,  erit  opus  etiam 
post  nos. 

Transferatur  autem  ad  praemia  spiritualia  quo- 
que,  quod  dictum  est  de  Eleemosynis.  Non  dimi- 
nuunt  facultates  Eleemosynae.  Ita  fideliter  admi- 
nistrando  vocationem  quamcunque  a  Deo  ordina- 
tam,  crescit  donum,  fidelisDoctor  cumulatur  maio- 
ribus  donis. 


Proba. 

Habenti  dabitur,  et  a  non  habente,  etiam  id  quod 
habet,  auferetur.  Hoc  dicturn  verum  est  universa- 
liter,  in  spiritualibus  et  corporalibus.  Ille,  qui 
recte  administrat  sua,  illius  res  Deus  custodit. 
Qui  est  diligens  in  suo  labore,  communicat  liben- 
ter  in  docendo,  quae  ipse  recte  didicit,  illi  Deus 
sua  dona  auget.     Res  ipsa  hoc  ostendit. 

Paulus  dicit:  Attende,  quid  dicam:  Agricolam 
oportet  primum  de  fruclibus  comedere.  "  Significat 
inter  alia  hoc:  si  tu  fideliter  docebis,  primus  cu- 
mulaberis  magnis  donis:  tu  maxime  percipies  fru- 
ctum  tuae  sedulitatis  et  laborum.  Si  diligenter 
docebis,  cumulabit  Deus  tua  dona.  Haec  promissio 
etiam  excitet  nos,  ut  simus  diligentiores  in  nostris 
laboribus,  et  functionibus,  cuilibet  mandatis,  in 
sua  vocatione. 


DOMINICA   IUDICA. 

Evangelium   Ioh.  8. 
Quis  ex  vobis  arguet  me  de  peccato?  etc. 

Imago  certaminum  in  Ecclesia. 

Haee  narratio,  et  quae  in  hoc  capite  praece- 
dunt,  sunt  imago  praecipuorum  certaminum  in  ge- 
nere  humano.  Semper  enim  contentio  est,  quae 
et  qualis  sit  Ecclesia;  et,  an  haec  doclrina,  quae 
est  propria  Ecclesiae ,  sit  vera ,  et  ex  Deo :  an 
vero  nihil  intersit  inter  opiniones  de  religione  qua- 
rumcunque  gentium.  Item,  quod  sit  caput  princi- 
pale  doctrinae  Ecclesiae,  videlicet,  de  Messia, 
Quis  sit,  et,  Quod  sit  eius  officium. 

De  hls  rebus  sunt  maxima  certamina:  Et  haec 


facile  referri  possunt  ad  articulos  Symboli,  sicut 
semper,  quoties  necessarium  aliquod  certamen 
agitatur  in  Ecclesia,  diligentia  illa  adhibenda  est, 
ut  consideremus ,  contra  quam  partera  Symboli 
disputetur. 

In  Canticis  dicitur:  Ecclesia  est  sicut  castro- 
rum  acies  ordinata:  id  est,  semper  cogitur  stare 
in  procinctu,  et  parata  esse  ad  dimicandum. 

Videmus  autem  hic  ingentia  esse  illa  certamina. 
Iudaei  conferunt  in  Christum  atrocissima  convicia. 
Christus  vicissim  dicit,  eos  esse  ex  patre  Diabolo. 
Agitur  de  articulis  omnium  gravissimis :  Credo 
esse  Ecclesiam,  sanctam,  Catholicam:  Credo  in  Je- 
sum  Christum,  Filium  eius  unicum  Dominum  nostrum. 
Item :  Credo  remissionem  peccatorum,  et  vitam  aeter- 
nam.  In  disputationibus,  magnum  lumen  est  videre, 
quo  sint  referendae  controversiae. 


De    circumstantia     temporis,     quo 
contentio  ista  Christi  cum  Iudaeis 

contigit. 

Iam    quaero,     quando    accidit    ista    tam 

acris    contentio    inter    Christum    et 

Pharisaeos? 

Respondeo.  Facta  est  post  Scenopegia,  et 
ante  Encaenia  postremi  anni,  quo  Christus  cru- 
cifixus  est.  2x?ivo7ii}yia  sunt  festum  tabernaculo- 
rum,  a  cxijvy,  id  est,  tentorium,  seu  tabernaculum, 
Ein  Zelt,  et  itTJywni,  id  est,  figo.  Celebratur  hoc 
festum  in  Autumno,  in  fine  Septembris,  vel  initio 
Octobris,  si  ad  nostri  anni  rationem  accommode- 
mus.  Ac  fuit  ceremonia  huius  festi  instituta,  ut 
esset  monumentum  seu  memoriale  tabernaculorum 
in  deserto:  Sicut  Ceremoniae  debent  esse  signa, 
memorialia,  commonefactiones. 

Vita  hominum  non  potest  regi  sine  aliquo 
ordine:  Ita  in  Ecclesia  opus  est  externis  signis 
et  commonefactionibus.  Celebrabatur  festum  illud 
per  dies  octo,  sicut  etiam  caetera  magna  festa 
praescripta  in  lege,  Pascha  et  Pentecoste  celebra- 
bantur  toto  octiduo. 

Construebant  in  hoc  festo  ex  ramis  arborum 
tabernacula  ante  aedes,  in  quibus  cornmorabantur 
diebus  illis,  qui  destinati  erant  huic  fesfo.  Mane 
accedebant  ad  templum,  intererant  concionibus  et 
sacrificiis.  Postea  ingressi  sunt  in  tabernacula 
ista,  et  recrearunt  se  hilarioribus  conviviis,  ege- 
runt    Deo    gratias  pro    collocato    populo    in  terra 


543 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


544 


Canaan;  pro  servata  politia,  et  pro  caeteris  bene- 
ficiis,  quibus  Deus  inde  usque  a  temporibus  patrum 
ostenderat  testimonia  suae  praesentiae  in  isto  po- 
pulo.  Sicut,  quando  nos  convenimus,  debemus 
Deo  agere  gratias,  quod  servet  aliquos  coetus. 
quod  non  sit  barbarica  vastitas:  Diabolus  cuperet 
dissipari  totum  genus  humanum.  Sed  quod  ser- 
vantur  aliqui  coetus,  id   simpliciter   est   opus   Dei. 

Encaenia  incidebant  in  initium  hyemis.  Id 
festum  institutum  fuit  a  Maccabaeis  in  memoriam 
templi  recuperati.  Nomen  Encaeniorum  est  a 
renovatione,  quasi  dicas,  renovalia.  Historia  Mac- 
cabaeorum  saepe  legi  debebat ;  quia  est  imago 
postremorum  temporum ,  et  consclatio ,  quod, 
etiamsi  magnae  sint  calamitates  et  miseriae,  et 
Ecclesia  horribililer  quassetur  et  dilaceretur,  ta- 
men  Deus  servaturus  sit  aliquas  reliquias  Eccle- 
siae.  Oportet  enim  Ecclesiam  manere  usque  ad 
finem  seculi,  etsi  alias  magis^  alias  minus  est  con- 
spicua:  Quia  non  semper  eodem  modo  Deus  glo- 
rificat  Ecclesiam. 

Dicti  sunt  Maccabaei  a  symbolo,  quod  gesta- 
runt  in  vexillis,  in  quibus  scripserant  has  literas 
Macabi,  id  est,  quis  sicut  Deus  in  Israel.  Singulae 
litterae  signiftcarunt  integras  dictiones. 

Mi  Quis 

Cetno  sicut 

El  Deus 

Be  in 

Israel.  Israel. 

Hoc  symbolum  sumpserunt  ex  Moise  Exod.  15. 
Voluerunt  agnosci,  hunc  solum  esse  verum  Deum, 
qui  se  patefecit  in  Israel,  id  est,  in  Ecclesia.  Ita 
nostri  Principes,  cum  vellent  significare  se  con- 
stanter  retinere  Evangelium,  et  iudicare  doctrinam 
Evangelii  esse  doctrinam  a  Deo  traditam,  et  Deum 
hanc  defensurum  esse,  pingebant  has  literas  in 
vexillis  suis,  V.  D.  M.  I.  Ae.  id  est,  Verbum  Do- 
mini  manet  aeternum. 

Spalatinus  collegerat  multas  insignes  senten- 
tias:  ex  his  Dux  Saxoniae  hoc  symbolum  sibi,  ut 
maxime  insignem  sententiam,  delegit. 

Fuerunt  autem  post  repurgationem  templi 
lerosolyinitani  (quae  facta  est  25.  Mensis  Cisleu, 
qui  est  in  nostro  Calendario  dies  Catharinae)  mul- 
tis  adhuc  annis  gravissima  belln  Maccabaeis  con- 
tra  hostes:  Estque  inprimis  memorabilis  historia 
illa  de  pugna  cum  Nicanore ,  quae  facta  est  13. 
die  Mensis  Adar,  id  est,  circa  hoc  ipsum  tempus. 
Nam  Adar  apud  Ilebraeos  est  postremus  Mensis. 
Habet  nomen  a  nova  fossione  et  aratione  agrorum; 
quia  tunc  homines  incipiunt  arare  et  serere  fru- 
menta.  Incidit  Adar  apud  nos  partim  in  Februarium, 
partim  in  Martium.  Nam  Hebraeorum  menses 
erant  lunares. 


Duxit  Nicanor  magnum  exercitum  contra  Iu- 
dam  M^accabaeum :  Accessit  ad  urbem  Ierosolymam, 
et  minatus  est  sublata  manu  se  templum  deleturum 
esse;  sed  victus  est  paulo  post  in  proelio.  Ampur 
tatum  est  eius  caput,  et  dextra  manus,  et  de  tenv 
plo  suspensum,  adversus   quod  ilevaverat  manum. 

Ista  historia  annis  ante  Christum  natum  cir- 
citer  centuin  et  septuaginta  accidit.  Nec  dubium 
est,  quin  parentes  Mariae,  Elizabeth,  Zachariae 
sua  aetate  noverint  aliquos,  qui  pugnae  interfuerint. 
Adole^centes  moniti  hac  notatione  temporum,  iegaut 
totam  historiam  Maccabaeorum,  quae  ita  est  scripta, 
ut  possit  detinere  lectorem  attentum. 

Ex  Evangelicis  narrationibus  apparet  postremo 
anno  Christi  fuisse  maximas  concertationes  inter 
ipsum  et  Iudaeos.  Id  cerni  posset  illustrius,  si 
praecedentia  contexerentur  cum  praesenti  textu. 


Initium    disputationis    inter    Christum    et 

Iudaeos. 

Initium  disputationis  est  de  libertate:  cum 
Christus  concionaretur  de  beneficiis  suis,  et  inter 
haec  commemoraret  donationem  verae  libertatis, 
obiiciunt  Iudaei  se  esse  liberos,  Nemini,  iuquiunt, 
Servivimus:  Sumus  semen  Abrahae.  Erant  oppressi 
tristissima  servitute  sum  Romanis,  et  tamen  dispu- 
tabant  de  libertate  sua,  et  miscebant  dicta  de 
Ijbertate  spirituali  et  corporali :  Sicut  nostri  etiam 
homines  exsultant  de  sua  libertate,  iactitant  se 
esse  Germanos  liberos. 

Christus  vero  aliam  descriptionem  libertatis 
proponit:  Si  Filius  vos  liberaverit,  vere  liberi  eritis, 
quasi  dicat:  Vos  tantum  habetis  umbram  vocabuli, 
sed  vera  libertas  est,  quod  Filius  Dei  liberat  Eo- 
clesiam  ab  aeternis  malis,  a  peccato  et  morte: 
item,  adest  et  sust.entat  Ecclesiam  inter  furores 
Diaboli,  quae  horribiliter  oppressa  est  in  Imperiis. 

Hanc  libertatem  debebamus  nos  etiam  cogU 
tare,  qui  ne  quidem  de  corporali  libertate  habemus 
promissiones  similes  iis,  quas  Iudaei  habuerunt, 
donec  politia  illorum  raansura  erat.  Sic  autem 
argumentor: 

Promissio  dirina  est  vera: 

Iudaeis  erat  promissa  libertas;  etDeus  norni- 

nat  eos  regale  sacerdotium,   et  sacerdotale 

regnum : 
Ergo  ex  vi  promissionis  istius  recte  potuerunt 

dicere  Iudaei  se  esse  liberos. 

Respondeo  ad  Maiorem :  Promissio  debet  intelligi, 
sicut  Deus  ipse  eam  enarrat.  Fuerat  autem  prae- 
dictum,    ut  libertas  in  fine  eriperetur,    imo  ut  Po- 


545 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


546 


litia  tota  deleretur,  iuxta  dictum:  Non  auferetur 
sceptrum  de  Iuda,  donec  venerit  Siloh,  id  est,  Sal- 
vator.  Latina  vocabula  salus  et  salvus,  et  salvator 
oongruunt  cum  nomine  Siloh,  quod  significat  da- 
torem  salutis,  qui  non  umbram,  sed  veram  salu- 
tem  affert. 

Politici  Reges  non  possunt  dare  salutem  et 
veram  libertatem,  irno  se  ipsos  salvare  non  possunt. 
Quantus  Kex  fuit  Cyrus?  et  tamen,  quam  tristis 
fuit  eius  exitus,  si  ira  periit ,  sieut  narrat  Hero- 
dotus.  Augustus  floruit  usque  ad  mortem,  sed 
tamen  moritur.  Solus  Messias  est  Siloh,  id  est, 
liberator,  qui  dat  aeterna  bona. 

Deinde  etiam  stante  politia  debuit  promissio 
de  corporali  libertate  Iudaeorum  intelligi,  cum 
exceptione  castigationis  et  crucis.  Iudaei  habe- 
bant  humana  consilia ;  volebant  se  asserere  in 
libertatem,  et  excutere  iugum  Eomanorum,  sed 
aberrabant  a  vero  intellectu  promissionum  cor- 
poralium. 

Disputatio    de   Ecclesia. 

Post  disputationem  de  libertate,  sequitur  in 
praecedenti  textu  disputatio  de  Ecclesia.  Christus 
concedit  ludaeos  esse  semen  Abrahae  secundum 
carnem,  sed  negat  persecutores  sui,  et  doctrinae 
suae  esse  membra  verae  Ecclesiae.  Si  Abrahae 
filii  essetis,  inquit,  scilicet  revera  et,  in  spiritu: 
faceretis  opera  Abrahae.  Item:  Si  Deum  patrem 
haberetis,  agnosceretis  doctrinam  meam.  Vos  autem 
estis  ex  patre  Diabolo. 

Hic  repetatur  deiinitio  Ecclesiae.  Statuamus 
certo  esse  aliquam  Ecclesiam  omnibus  temporibus, 
et  quae  ac  qualis  illa  sit,  diligenter  consideremus. 
Cum  videmus  magnas  illas  eonfusiones  generis 
humani,  non'potest  freri,  quin  offendantur  animi. 
Sic  enim  cogitamus:  Tanta  est  multitudo  impiorum 
hominum,  tanta  diversitas  opinionum,  tam  variae 
sectae:  Item  in  illo  ipso  coetu,  qui  nominatur  Ec- 
clesia,  tot  sunt  dissidia:  Estne  ergo  aliqua  congre- 
gatio,  quae  revera  est  Ecclesia  Dei,  in  qua  Deus 
habitat,  et  in  qua  habitabit  in  omni  aeternitate, 
cui  communicabit  suam  vitam,  sapientiam,  iustitiam, 
laetitiam  et  lucem  aeternam. 

Valde  difficile  est  retinere  hanc  assensionem, 
quia  graye  est  scandalum  multitudinis  impiorum, 
item  dissidiorum  inter  illos  ipsos,  qui  nominantur 
Ecclesia  Dei.  Adversus  haec  scandala  oportet 
nos  bene  munitos  esse.  Ac  loquimur  nunc  de 
Ecclesia  visibili. 

Quid  est  igitur  Ecclesia  visibilis? 
Est  coetus    amplectentium  Evangelium   incor- 

&ELAMTH.OPEB.  VOL.  XXIV. 


ruptum,  et  recte  utentium  Sacramentis ,  in  quo 
coetu  Deus  est  efficax  per  ministerium  Evangelii, 
et  aliquos  regenerat,  et  vivificat  vita  aeterna,  et 
sunt  tamen  in  eo  coetu  multi  non  sancti,  sed  de 
doctrina  consentientes. 

Hanc  definitionem  oportet  notam  esse,  et  de- 
bemus  hoc  firmissimo  tenere,  quod  illi,  qui  non 
sunt  in  coetu  vocatorum,  non  sint  membra  Eccle» 
siae  Dei.  Sunt  autem  vocati  qui  externa  profes- 
sione  accipiunt  doctrinam,  sive  sint  sancti,  sive 
non  sint  sancti,  modo  de  doctrina  consentiant. 
Sed  contradicentes  Evangelio,  seu  hostes  perse- 
quentes  Evangelium,  non  sunt  membra  Ecclesiae, 
ne  quidem  visibilis  Ecclesiae.  Sicut  hic  dicit 
Christus:   Vos  ex  patre  Diabolo  estis. 

Certum  est  igitur,  quod  persecutores  Evan- 
gelii  non  sint  membra  Ecclesiae,  etiainsi  iactitent 
titulum  Ecclesiae  ut  Pharisaei  et  Saducaei,  Quia 
Ecclesia  non  est  corpus  poiiticum ,  sicut  nunc 
etiam  imaginantur  aliqui.  Cum  vident  dominari 
Papam  aut  Episcopos,  cogitant  eos  esse  Ecclesiam, 
propter  gradum  aut  ordinem  dignitatis.  Atqui 
Papa  et  Episcopi  persequuntur  Evangelium:  Ec- 
clesia  autem  est  penes  eos ,  qui  amplectuntur 
Evangelium. 

Et  haec  est  illa  veritas,  de  qua  Christus  dis- 
putat  contra  Pharisaeos:  JEgo  dico  vobis  veritatem, 
vos  autem  non  creditis  mihi.  Solum  Dei  verbum 
est  veritas,  et  opponitur  mendaciis  Diaboli,  quem 
Christushic  vocaX  patrem   id  est,  auctorem  mendacii. 


Sed  si  Episcopi    et   Pontifices    non    sunt 

Ecclesia,    quomodo   Ecclesia    esse    potest 

coetus  visibilis? 

Respondeo.  Sicut  schola  est  vUibile  corpus, 
et  est  coetus  discentium,  non  est  autem  coetu» 
plane  otiosus,  ac  multo  minus  coetus  persequens 
studia  hostiliter:  Ita  etiam  Ecclesia  est  visibilis 
coetus,  sed  amplectentium  Evangelium,  non  haben- 
tium  hostilem  animum  adversus  doctrinam. 


Defensio  doctrinae  Christi  contra 
Iudaeos  adversarios. 

Repetitur  autern  in  praesenti  quoque,  textu 
asseveratio  de  veritate  doctrinae,  quia  cum  dicit 
Christus:  Quis  ex  vobis  arguet  me  de  peccato,  non 
loquitur    in    genere:    etsi    hoc  quoque    verum  est, 

35 


m: 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


545 


quod  Demo  potuerit  Christum  arguere  ullius  pee- 
cati.  Loquitur  autem  principaliter  hoc  loco  de 
doctrina :  quasi  dicat :  vos  accusatis  me,  quod  sim 
Pseudopropheta:  sed  non  potestis  me  convincere. 
Ego  assevevo  me  missum  esse  ab  aeterno  patre, 
et  dico  me  non  esse  Pseudoprophetam. 

Sum  verax  Doctor.  Doceo  idem,  quod  do- 
cuerunt  Prophetae,  videlicet  quod  Messias  non  sit 
futurus  mundanus  Rex,  et  quod  sit  passurus. 
Dico  vos  frustra  exspectare  Messiam,  qui  armis 
corporalibus  superaturus  sit  omnes  gentes,  et  qui 
magna  gloria  regnum  mundanum  constituat.  Haec 
sunt  aliena  a  vaticiniis  prophetarum. 

Praeterea  affirmo,  quod  ego  sim  Messias  pro- 
missus,  quia  habeo  manifesta  testimonia  resusci- 
tationis  mortuorum,  et  alia  inimitabilia  omnibus 
creaturis. 

Non  est  opus  hic  illa  disputatione ,  qualis  de- 
beat  esse  vita  concionatoris.  Loquitur  hic  Christus 
de  certa  specie,  id  est,  de  veiitate  et  certitudine 
doctrinae.  Tales  debent,  et  possunt  esse  omnes 
doctores,  ut  habeant  notitiam  verae  doctrinae,  et 
eam  profiteantur,  sine  peccato,  id  est,  sine  erro- 
ribus  et  corruptelis.     Sic  argumentor» 

Neino  debet  se  ipsum  laudare,  ut  dicitur:  Nec 
te  culpabis,  nec  te  laudaveris  ipse. 

Christus  seipsum  hic  laudat:  ItemPaulus  dicit: 
I/aec  est  gloriatio  nostra,  quod  non  cum  sapientia 
carnali,  sed  cum  simplicitate  et  puritate  versati 
eimus  in  mundo: 

Ergo  inconvenienter  faciunt.  Nostri  Germani 
dicunt,  nemo  debet  se  laudare,  nisi  habeat  malos 
vicinos,  wer  bose  nachbaren  hat,  muss  sich  selber 
loben.  Id  recte  intellectum,  vere  dicitur,  quia  sin- 
guli  debent  retinere  asseverationem  bonae  con- 
scientiae.  Sed  omitto  iam  disputationem  istam  de 
genere,  etdico,  quodnemo  debeat  se  laudare,  scilicet 
de  privatis  operibus,  vel  virtutibus.  Sed  quisque 
debet  esse  certus,  quod  recte  doceat,  debet  cSxa- 
mendare  doctrinam,  quam  scit  esse  veram.  Doctor 
Ecclesiae  non  debet  dicere:  Ego  doceo  vos  ista, 
nescio,  an  sint  vera.  Imo  si  quis  non  est  certus 
de  doctrina,  debet  tacere. 

Homines,  qui  ambiguas  opiniones  spargunt 
in  Ecclesia,  scelerate  faciunt,  ut  nunc  multi  dispu- 
tant  de  quibusdam  rebus,  quas  ipsi  ignorant,  aut 
etiam  quae  palam  falsae  sunt.  Quidam  Phanta- 
sticus  scripsit  nuper  de  dormitione  animarum: 
Animas  neque  vivcre,  nec  mortuas  esse. 

Dominus  hic  inquit:  Quis  arguet  me,  scilicet, 
mendacii,  seu  falsae  doctrinae;  quia  mox  addit: 
Si  veritatem  dico,  quare  vos  non  creditis  mihi.  De 
hac  re  semper  sunt  certamina  in  Ecclesia,  ut  nunc 
pugnatur,  utrum  nos  simus  Pseudoprophetae,  an 
adversarii?  Nos  dicimus  amplecti  nos  doctrinam 
per  Prophetas,  Apostolos,  et  Filium  Dei  traditam, 


et  retinere  symbola  incorrupta:  Dicimus  adversa- 
rios  corrumpere  praecepta  Dei,  et  symbola.  Illi 
contra  damnant  nos,  et  clamant  se  habere  patres, 
longam  consuetudinem ,  multorum  saeculorum  ex- 
empla. 

Adversus  haec  opponimus   illud  Pauli:  Si  quta 
aliud  Evangelium  docet,  anathema  sit. 


De  veris  et  vivis  membris  Ecclesiae. 

Simili  ratione  Christus  hic  asseverationi  de  ve- 
ritate  suae  doctrinae  adiicit  consequentiam,  qua 
damnat  Pharisaeos  repugnantes  Evangelio:  Qui 
ex  Deo  esl,  verbum  Dei  audit.  Propterea  vos  non 
auditis,  quia  ex  Deo  non  estis.  Est  forma  argu- 
menti  per  Contrapositionem,  quae  gignit  secundam 
figuram  syllogismorum.  Geometrae,  qui  habent 
exactissimas  probationes  _,  saepissime  utuntur  hac 
forma  argumentandi.  Et  facile  potest  haec  forma 
redigi  ad  secundam  figuram  syllogismorum: 

Omnis  qui  est  ex  Deo,  verbum  Dei  audit: 

Vos  non  auditis: 

Ergo  vos  ex  Deo  non  estis. 

Hic  syllogismus  est  in  modo  Baroco;  sed  ro- 
tundius  est  dicere  in  argumento  Christi  esse  for- 
mam  consequentiae  per  Contrapositionem,  ut,  si 
dicas : 

Omnis  homo  est  animal: 
Ergo,  quod  non  est  animal,  non  est  homo. 
Item:  Omnes  electi  vocantur: 

Ergo,  qui  non  sunt  vocati,  non  sunt  electi. 

Haec  est  magna  consolatio  scire  tantum  in 
coetu  vocatorum  esse  electos.  Semper  sunt  in 
mundo  aliqui  electi.  Sed  nullibi  sunt,  nisi  in  coetu 
vocatorum.  Agamus  ergo  gratias  Deo,  quod  simus 
vocati;  quia  scriptum  est:  Quos  elegit,  hos  vocavit 
Quamquam  autem  multi  sunt  in  coetu  vocatorum, 
itl  est,  in  externa  societate  Ecclesiae,  qui  non  ha- 
bent  veram  fidem,  iuxta  dictum:  Multi  vocati,  pauci 
electi:  tamen  quicunque  accipiunt  verbum  et  reti- 
nent,  fide,  sine  ulla  dubitatione  sunt  electi.  Sed 
Christus  hic  loquitur  de  hostibus  verae  doctrinae, 
qui  ne  quidem  in  externa  professione  sunt  membra 
verae  Ecclesiae;  quia  haec  propositio  est  univer- 
saliter  vera:  Omnis  non  existens  ex  Deo,  non  audit 
verbum  Dei.  Contra  multi  audiunt,  qui  non  sunt 
ex  Deo,  hoc  est,  qui  externa  professione  adiun- 
gunt  se  Ecclesiae,  nec  contradicunt  verbo:  sed  ta- 
men  non  retinent  vera  fide,  quales  sunt  hypocritae. 
Pharisaei  et  caeteri  hostes  Christi,  neque  assentio- 
bantur  verbo,  ut  faciunt  hypocritae,  neque  fidem 
retinebant:  sed  simpliciter  erant  persecutores  et 
hostes  verbi. 


549 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


550 


Contra: 

Auditores  Moisi  audiunt  verbum  Dei: 

Pharisaei  erant  anditores  Moisi: 

Ergo  audiunt  verbum  Dei:  et,  per  consequens, 
sunt  ex  Deo,  sunt  populus  Dei,  etc. 

Respondeo.  Maior  vera  est  sine  calumnia  in- 
tellecta;  sed  Minor  est  falsa,  quia  Christus  ipse  di- 
cit:  Moises  testimonium  de  me  perhibet:  Item:  Si 
crederetis  Moisi,  etiam  mihi  crederetis.  Pharisaei 
excerpunt  ex  Moise  quae  volunt.  Etiam  Mahomet 
habet  aliqua  vera,  id  est,  legalia  quaedam;  sed  do- 
ctrinam  Evangelii  prorsus  abiicit,  et  legalibus  quo- 
que  miscet  multa  venena.     Ita  faciebant  Pharisaei. 

Non  fuit  unquam  tam  furiosus  quisquam,  qui 
epargent  novum  dogma,  totum  Dei  verbum  abiice- 
tet.  Omnes  phanatici  praetexunt  aliqua  speciosa, 
et  retinent  legalia  quaedam.  Sed  qui  unum  cor- 
rumpit,  rcus  est  omnium.  Doetrina  fidei  est  una 
copulativa,  id  est,  ad  veritatem  fklei  requiritur,  ut 
omnes  partes  retineantur.  Iudaei  etiamnum  habent 
scripta  Moisis  et  Prophetarum;  nec  tamen  sunt 
auditores  verbi,  sed  corruptores.  Non  tenent  %6  qtjtov 
nequc  dtdvotav  Prophetarum. 


Convicia  Iudaeorum    contra  Chri- 

stum. 

* 

Postquam  autem  Christus  dixit,  Pharisaeos 
non  esse  Ecclesiam,  incipiunt  eum  criminari :  Dicunt : 
Tu  es  Samaritanus,  et  habes  Daemonium.  Talibus 
contumeliis  semper  afticitur  Ecclesia.  Ab  aliis  no- 
minatur  Samaritana,  ab  aliis  Daemoniaca. 


Quale  est  convicium  de  SamaritanoV 

Non  refertur  hoc  nomen  tantum  ad  gentem 
fllam,  quae  habitabat  in  Samaria,  ld  est,  in  eo 
loco,  ubi  habitavit  tribus  Ephraim,  ferc  in  medio 
terrae  Palaestinae;  sed  nominabantin  genere  Sama- 
ritanos,  qui  erant  semiethniei,  id  est,  homines,  qui 
habebant  confusionem  Ethnicarum  et  Iudaicarum 
opinionum  et  cultuum. 

Fuit  Samaria  urbs  regia  in  tribu  Ephraim,  et 
nomen  dedit  toti  regioni,  in  qua  fuerunt  decem  tri- 
bus  ante  abductionem:  Eam  coepit  Salman,  qui  et 
Salmanasser  vocatur,  qui  fuit  pater  Senacherib.  Is 
abduxit  decem  tribus,  et  novas  colonias  deduxit  in 
Samariam.  Isti  homines,  quia  erant  gentiles,  attule- 
runt  suos  ritus  Ethnicos  in  Samariam,  sed  quia 
regio  coepit  infestari  a  leonibus,  et  aliis  bestiis, 
ut  non  tuto  possent  colere  agros,  et  uti  peregrina- 
tionibus,  consuluerunt  oracula,  et  reliquias  Israeli- 


tarum  de  causa  et  remedio  huius  mali.  Respon- 
sum  est  eis,  eam  ob  causam  grassari  leones,  quia 
colerent  idola,  et  desituram  esse  illam  poenam,  si 
reciperent  legem  Moisi,  et  cultus  Iudaicos,  quibus 
Deus  vellet  in  illo  loco  coli.  Accersiverunt  igitur 
ad  se  sacerdotes  aliquot  ex  Iudaea,  et  receperunt 
quosdam  cultus  ludaicos. 

Sed  cum  simul  retinerent  suos  ritus  Ethnicos, 
hoc  praetextu,  quod  tamen  colerent  verum  Deum 
patefactum  in  populo  Israel:  Propter  hanc  confu- 
sionem  Ethnicismi  et  Iudaismi  coeptum  est  nomen 
Samaritani  sumi  pro  convicio.  Ac  Iudaei  magis 
oderant  Samaritanos,  quam  caeteros  Ethnicos ;  quia 
Ethnici  palam  profitebantur  se  alienos  esse  a  po- 
pulo  Dei.  Samaritani  autem  vindicabant  sibi  nomen 
populo  Dei>  simulabant  professionem  et  cultum  Dei, 
sed  revera  corrumpebant  sinceritatem  cultus  divini 
etiam  in  externis  ritibus. 

Postea  circa  tempora  Ptolomaei  Lagi  conditum 
est  peculiare  templum  in  Samaria  in  monte  Garizin, 
unde  magna  bella  orta  sunt.  Et  Samaritani  con- 
tendebant  istum  esse  sanctiorem  locum  adorationis, 
quia  ibi  habitaverit  olim  Iacob,  habuerit  ibi  visio- 
nemScalae:  denique  allegabant  religionem  antiquam 
istius  loci.  Hinc  odia  inter  Iudaeos  et  Samaritanos 
magis  aucta  fuerunt. 

Sed  et  ante  abductionem  decem  tribuum  fue- 
runt  aemulationes  perpetuae  inter  tribum  Ephraim, 
in  qua  erat  sedes  regia,  et  inter  tribum  Iuda. 
Postquam  Ieroboam  collocaverat  vitulos  aureos  in 
Dan  et  Bethel,  ut  populum  abduceret  a  templo  Ie- 
rosolymitano. 

Nomen  Samariae  significat  custodiam.  Credo 
sic  appellatam  esse  propter  antithesin;  quia  urbs 
lerosolyma  dicta  fuit  Sion,  id  est  specula.  llli 
ergo  contra,  suam  urbem  dicebant  S  unariam,  id 
est,  arcem  custodiae,  ubi  erant  praesidia  statuta, 
quasi  dicas,  statio  militaris,  Ein  landtshut:  volue- 
runt  nomen  lenius  habere,  quam  specula.  Plus  est 
enim  esse  stationem,  praesidium,  arcem,  quam  spe- 
culam.  Impii  quaerunt  magnificos  et  gloriosos  ti- 
tulos  ad  se  ornandos,  ut  videmus  nunc  in  Epistola 
Turcica  recens,  Germanice  edita.  Turca  facit  se 
custodem  Dei,  et  nescio  quid  non.  Tribuit  sibi  ti- 
tulos,  non  cadentes  in  hominem,  ut  videri  possit 
fabulosum  esse  aliquid  ignorantibus,  sed  verum  est 
nimis. 


Cur  non  respondet  Christus  ad  convicium 
Samaritani? 

Respondeo.  Quia  non  est  respondendum  ad 
omnia.  Possunt  aliqua  praeteriri,  quae  non  sunt 
atrocissima,  et  quae  non  laedunt  immediate  gloriam 

35' 


551 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


552 


Dei.  Tota  vetustas  hoc  observavit,  quod  Christus 
hoc  loco  non  ad  convicium  Saniaritani  respondet. 
Sed  ad  alterum  tantum,  quod  obiiciunt,  eum  hibere 
Daemonium,  quia  id  immediate,  et  aperte  laedebat 
gloriam  Dei ;  imo  erat  blasphemia  manifesta  contra 
Deum.  Sed  tamen  et  hoc  verum  est;  Refutato 
maiori  convicio,  refutanlur  etiam  leviora. 

In  Salomone  est  utrumque.  Primum,  quod  sit 
respondendnm  stulto  secivndum  stultitiam  suam,  ne 
videatur  sibi  esse  sapiens.  Deinde,  quod  non  sit  ei 
respondendmn  sqcundum  stultitiam  suam:  scilicet, 
ne  fias  ei  similis.  Necesse  e.-it  igitur  aliquando 
respondere,  quando  contumelia  pertinet  ad  Deum, 
et  confessione  nostra  opus  est.  Aiiquarfdo  autem 
non  est  respondendum:  aut  certa  cum  magna  mo- 
deratione  respondendum  est,  in  conviciis  levio- 
ribus. 

Est  pulchrum  dictum  Cypriani :  Non  est  miser, 
qui  audit  convicium,  sed  qui  facit.  Et  in  quodam 
veteri  poemate  legitur,  Nidlam  esse  Musicam  con- 
cinniorem  aut  magis  harmonfcam ,  quam  ferre  con- 
vicium.  Quia  haec  debet  esse  hominis  praestantis 
moderatio,  ut  non  tam  verbis,  quam  re  ipsa  pur- 
gave  se  velit  a  privatis  conviciis.  Ideo  Cicero  in- 
quit :  Make  mecum  agitur,  si  me  oratio  potius  quam 
vita  mea  purgat.  Et  Demosthenes,  cum  non  vellet 
respondere  ad  convicia  Aeschinis:  Si  existimatis  me 
talem  esse,  inquit,  Surgite,  neque  uilum  verbum  am- 
plius  audite. 

Magna  est  fatuitas  perpetuo  verbis  pugnare 
velle,  sicut  multi  iam  nihil  aliud  faciunt,  nisi  ut 
verbis  litigent.  Hoc  debemus  operam  dare,  ut  con- 
vicia  privata,  re  et  vita  ipsa  refutemus :  aut,  si  quae 
vera  dicuntur,  ut  saepe  fit,  corrigamus  et  emende- 
mus.  Sicut  Plutarchus  optimum  libellum  scripsit, 
Quomodo  utilitas  sit  capienda  ex  inimicis,  ubi  inter 
alia  docet :  Si  quae  vere  nobis  obiiciantur,  cogitare 
nos  debere,  quod  sint  commonefactienes  ad  emen- 
dationem  nostri. 

Et  pulchra  est  illa  sententia  Euripidis:  Duobus 
litigantibus ,    irato  altero,  qui  tacet,  est  sapientior. 
Ego  as&edi  aliquando,   cum  inter  duos  praestantes 
viros  incideret  certamen:    alter   dicebat:  Ego   nihil  . 
iam  respondebo,    quia   video  te  esse  iratum.     Hoc 
sapientissime  respondebat.    Qui  volet  inter  homines  j 
vivere,    saepe   audiet,    quae   non    volet.    Ibi    certe  j 
moderationeni   oportet    esse  inter  homines,    et  pru- 
denter  videndum  est,  ad  quid  sit  respondendum,  et 
quid  sit  dissimulandum. 

Sic  igitur  Chrisfus  praeterit  convicium  Sama- 
ritani,  et  habet  probabilem  causam:  quia  voluit 
colligere  Ecclesiam  ex  utrisque:  id  est^  Ethnicis 
et  Iudaeis :  Imo  saepe  fuit  in  Samaria  hospes,  ha- 
buit  ibi  Ecclesiam  et  auditores :  fecit  ubi  multa  mi- 
racula,  et  Apostoli  aliquoties  eo  missi  sunt  ad  prae- 


dicandum  Evangelium.  Ipse  etiam  alibi  se  pingit 
nomine  Samaritani. 

Alterum  vero  convicium :  Tu  kabes  Daemonium, 
graviter  refutat.  Non  habeo,  inquit,  Daemonium. 
Nam  ibi  Deus  immediate  contumelia  arficitur.  Uti- 
tur  igitur  categorica  inficiatione.  Cogitemus  autem 
hic  de  similibus  certaminibus  Ecclesiae. 

Virulenti  hypocritae  non  sunt  contenti,  quod 
obiiciunt  nobis,  nos  esse  homines  leves,  aut  fatuos, 
sed  etiam  doctrinam  nostrani  damnant,  tamquam 
irnpiam  et  Diabolicam.  Vociferantur  eos,  qui  recte 
doeent,  agitari  a  Diabolis,  esse  organa  Diabolorum, 
esse  pestes  generis  humani.  Haec  sunt  valde  hor- 
ribilia,  quae  refutare,  est  pars  necessaria  confes- 
sionis.  Ac  Christus  non  simpliciter  infitiatione  uti- 
tur,  sed  etiam  rationem  addit:  Ego  honoro  patrem 
meum.     Argumentum  tale  est: 

Nullus  habens  Daemonium,  honorat  Deum  patrem : 
Ego  honoro  Deum,  et  quidem  patrem  meum: 
Ergo  non  habeo  Daemonium. 

Conrirmatio  utriusque  praemissae  pendet  par- 
tim  ex  iis,  quae  sunt  in  praecedenti  textu,  parthn 
in  verbis,  quae  in  hoc  ipso  textu  postea  sequuntur, 
Quia  ante  hunc  textuai  dixit  Christus,  Diabolum 
esse  patrem  mendacii,  et  destructorem  omnium, 
qui  sunt  a  Deo;  sicut  expresse  eum  nominavit  ho- 
micidam  ab  initio.  Homo  est  praestantissima  crea- 
tura  Dei,  et  Diabolus  tamen,  ur  aegre  Deo  faciat, 
omnibus  modis  conatur  occidere  homines.  Multo 
autem  magis  conatur  destruere  omnia  alia,  quae 
sunt  a  Deo  ordinata 

Hinc  igitur  sequitur  immutabiliter,  quod  impos- 
sibile  sit  agitatum  a  Diabolo,  spiritu  mendaci,  et 
auctore  ornnium  malornm,  posse  honorare  Deum. 

Quid  sit  autem  Deum  honorare,  sequentia 
verba  Christi  ostendunt:  Vos  dicitis,  quia  Deus 
vester  est,  et  non  cognovistis  eum,  ego  autem  nori 
eum.  Et  si  dixero,  quod  non  noverim  eum,  ero  si- 
milis  vobis,  mendax.  Sed  novi  eum,  et  verbum  eius 
servo.  Dicit,  honorare  Deum,  esse  nosse  Deum,  et 
profiteri  Deum,  seu  praedicare  apud  alios ,  et  ser- 
vare  verbum  eius.  Haec  enim  tria  coniungit  Chri- 
stus. 

Primum  dicit :  Ego  novi  Deum,  id  est,  ego  peni- 
tus  et  intime  novi  eum  ,  perspicio  immensam  et  infini- 
tambonitatemeius,  quae  estincomprehensibiliscreatu- 
ris.  Deinde  dico  etiam,  quod  noverini  eum,  nec  sum, 
sicut  Diabolus  mendax,  sed  quod  scio  in  Deo  esse 
vere,  hoc  etiam  vere  ei  tribuo,  et  apudalios  prae- 
dico  et  palam  facio,  et  testificor,  utcunque  vos 
me  inhonoratis,  et  contumelia  afficitis  propterea. 
Tertio,  .«fobiicio  me  etiam  ad  obedientiam,  servans 
verbum  ipsius,  id  est,  obedio  patri  perfectissime. 
Sic  vero  obiicio: 


553 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


554 


Maledicentibus  est  benedicendum: 

Christus  autem  et  antea  dixit  ad  ludaeos,  vos 
ex  patre  Diabolo  estis:  Et  nunc  inquit:  Non 
volo  esse  similis  vobis,  mendax: 

Ergo  iniuste  facit. 

Respondeo.  Maledicentibus  est  benedicendum, 
sed  non  blasphemis.  Pharisaei  isti  palam  sunt 
blasphemi.  Ideo  Christus  magno  cum  zelo,  severe 
contra  eos  agit,  sicut  Prophetae  saepe  faciunt: 
et  Baptista  nominat  Pharisaeos  genimina  vipe- 
rarum. 

Sed  obiicio  et  aliud  argumentum,  quo  Arriani 
ex  hoc  textu  voluemnt  probare  inaequalitatem  essen- 
tiae  Patris  et  Filii. 

Honorans  est  tninor  honorato: 

Christus  hic  dicit  se  honorare  Patrem: 

Ergo  est  minor  Patre. 

Respondeo  ad  Maiorem,  ex  regula  Cyrilli:  Ho- 
nor  et  obedientia  non  tollunt  aequalitatem  potentiae, 
sed  ostendunt  ordinem  personarum.  Filius  est  a 
Patre;  Pater  non  est  a  Filio,  ideo  Fillus  honorat 
Patrem,  quia  hoc  totum,  quod  Filius  est,  et 
quod  Deus  est,  habet  a  Patre  per  generationem 
aeternam.  Deinde  subiicit  se  Patri  tamquam  lega- 
tus,  id  estj  tamquam  mediator  constitutus  decreto 
Dei,  ut  soivat  Xvtqov  pro  genere  humano    lapso. 

Cum  autem  homines,  et  praesertim  ille  popu- 
lus,  quem  Filius  elegerat  sibi  in  peculium,  obligatus 
esse  debfeat  ad  Filium  vicissim  honorandum :  ex- 
postulat  Christus  cum  Iudaeis  merito,  quod  contu- 
melia  ipsum  afficiant.  Vos,  inquit,  ignominia  me 
afficitis,  scilicet  conviciis  istis  vestris,  et  quia  con- 
temnitis  sermonem  meum.  Postea  minatur  eis  iudi- 
cium  Dei.  Ego  in  praesenti  vocatione  non  quaero 
gloriam  meam,  sed  est  qui  quacrat  et  iudicet:  Sicut 
alibi  inquit:  Qui  non  honorat  Filium,  non  honorat 
Patrem. 

Hactenus  proposita  est  imago  certaminum  Ec- 
clesiae.  Deinceps  sequitur  summa  doctrinae  Ec- 
clesiae. 


Doctrina  Evangelii   propria,    de   officio  et 
beneficiis  Messiae. 

Qui  sermonem  meum  servaverit,  nonridebitmor- 
tem  in  aeternmn.  Hoc  dictum  opponit  Christus 
Pharisaeis,  ut  doceat,  cur  missus  sit  Filius,  quod 
sit  officium  Messiae,  et  quae  beneficia  propria : 
quasi  dicat:  vos  habetis  phantasiam,  quod  qui  ser- 
vat  legem,  salvetur,  sed  legem  non  potestis  facere. 
Si  credideritis  hunc  Messiam  esse  redemptorem 
generis  humani,  et  per  eum,  ac  propter  eum  re- 
mitti  vobis  peccata,  sentietis  vos  vivificari  ad  vitam 
aeternam.       Lex   Moisi     non     aflfert   vobis    vitam. 


Quamquam  ne  hoc  quidem  quaeritis,  sed  quaeritis 
regnum  politicum.     At  Filius  Dei  non  venit,  ut  det 
regnum  politicum,  sed  vitam  aeternam. 
Contra: 
Moises  dicit:  qui  fecerit  ea,  vivet  in  eis: 
Ergo  qui  fecerit  Moisi  doctrinam,  vivet,  et  non 
qui  servat  doctrinam  Christi. 
Respondeo.     Primum,  Moisi   dictum  est  politi- 
cum.  Qui  instituunt  vitam  externam  secundum  prae- 
cepta  legis,  non  haerent  in  poenis  politicis.  Deinde 
et  hoc  verum  est:  Si  haberemas  iustitiam  integram 
legis,  viveremus  in   ea.     Nemo  autem  facit  legem, 
nisi  agnito    Filio,  et    tamen  inchoatur  iantum  obe- 
dientia  fide;   et    quamvis    non   satisfit   legi,    tamen 
placet    obedientia    illa   inchoata   propter  Christum. 
Sermo  Christi  intelligi  debet  de  praedicatione  pro- 
pria  Filii  Dei.     Et  servare  sermoncm  Christi,  non 
est  intelligendum  legaliter.    Id  prodest  considerare 
ad  solvendum  hoc  argumentum: 

Tantum  servantes  Christi  sermonem,  non  moriun- 

tur : 
Nemo  sercat  sermonem  Christi: 

Ergo  nemo  non  moritur:  et,  per  consequens, 
jrritum  est  hoc  dictum,  seu  ad  neminem  pertinens. 

Saepe  alibi  ponitur  eadem  Phrasis :  ut,  Si  quis 
sermonem  meum  servabit,  pater  meus  diliget  eum,  etc. 
Nullus  Papista  unquam  est  recte  interpretatus ,  ne- 
que  potest  recte  interpretari.  Sed  respondeo:  dif- 
ferunt  dicta  legalia,  et  dicta  Evangelica.  Hoc 
dictum:  Qui  servat  meum  sermonem,  est  dictum 
Evangelicum,  non  est  dictum  vofiixbv,  quale  est  illud : 
Maledictus  omnis  qui  non  permanserit  in  omnibus 
quae  scripia  sunt  in  lege.  Haec  est  bona  respon- 
sio,  quia  est  brevis  et  expedita. 

In  responsionibus  debemus  non  assuefacere 
ad  verba  artificum,  quae  vocantur  xtyyixa,  postea 
addi  potest  explicatio  longior.  Lex  dicit:  Omnes 
sunt  damnati,  qui  non  faciunt  omnia,  quae  sunl 
scripta  in  lege.  Sed  Evangelium  dicit:  Omnis  qui 
cred.it  in  FUium,  habet  vitam  aeternam.  Hoc  discri- 
inen  legis  et  Evangelii  diligenter  oportet  teneri. 
Lex  damnat  nos  propter  peccatum:  Evangelium  li- 
berat  per  et  propter  Filium.  Haec  est  igitur  sen- 
tentia  huius  dicti:  Qui  fide  amplectitur  Filium  Dei, 
ille  non  videbit  mortem. 

Huc  igiturpertinetilla  communis  doctrina,  quod 
accipiamus  remissionem  peccatorum,  reconciliatio- 
nem,  imputationem  iustitiae,  et  vitaia  aeternam  per 
Filium,  et  propter  eum.  Et  est  Emphasis  in  voca- 
bulis :  Non  videre  mortem  in  aeternum.  Idem  est. 
quod  dicitur:  lustificati  fide,  pacem  habemus. 
Item :  Corpus  mortuum  est  propter  peccatum,  sed  Spi- 
ritus  vivit  propter  iustitiam.  Qui  credit  in  Filium 
Dei,  et  hac  consolatione  se  sustentat,  quod  propter 
Filium  placeat,  et  sit  acceptus  Deo,  is  eluctatur  ex 


565 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


556 


morte:  Non  immergitur  in  tam  horribiles  dolores 
sicut  impii.  Paulus  inquit  ad  Corinth.  Acculeus 
mortis  peccattcm  est;  id  est,  peccato  perterrefiunt 
homines,  et  occiduntur,  quando  sentiunt  iram  Dei 
adversus  peccata,  quia  natura  fugiens  Deum  expe- 
ritur  sensum  mortis.  Potentia  autem  peccati  lex  est, 
id  est,  cum  lex  arguit  in  nobis  peccata,  tum  augen- 
tur  dolores  mortis,  et  fit  peccatum  excellenter  pccca- 
tum,  id  est,  sentitur  vis  peccati.  Postea  addit: 
Gratia  sit  Deo ,  qui  detlit  nobis  victoriam  per  lesum 
Christum.  Hoc  quid  sit,  discendum  est  in  vera  con- 
versione. 

Homines  efferi  et  Cyclopici  nihil  horum  intel- 
ligunt.  Sed  in  quibus  est  scintilla  contritionis  seu 
poenitentiae,  isti  aliquid  intelligere  discunt,  cum 
erigunt  se  consolatione  Evangelii.  Et  quo  maior 
est  agon  mortis,  eo  magis  sentiuntur  ista. 


De  qna  morte  loquitur  hic  Christus? 

Respondeo.  Non  loquitur  de  dissolutione  cor- 
poris  et  animae,  sed  de  sensu  mortis  aeternae:  de 
quo  dicitur  in  Psalmo:  Circumdederuni  me  dolo- 
res  mortis,  et  angustiae  inferni.  Anxietatem  et  dolo- 
rem  inveni.  Hi  dolores  sunt  mors,  de  qua  Christus 
hic  loquitur;  ex  hac  morte  liberantur  credentes,  id 
est,  vivificantur;  quia  habent  ,pacem  cum  Deo:  Impii 
etsi  sunt  aliquamdiu  securi,  tamen  opprimuntur 
tandem  doloribus  illis,  qui  sunt  ;n  hac  vita  ini- 
tium  aeternae  damnationis. 


Collatio  Christi   et  patrum. 

ludaei  offenduntur  hoc  dicto  Christi,  quia  co- 
gitaverunt  esse  sermonem  simpliciter  inanem.  Non 
intellexerunt  discrimen  legis  et  Evangelii.  Oppo- 
nunt  instantiam,  id  est,  exemplum  contrarium:  Abra- 
ham  mortuus  est  et  Prophelae.  Sed  Christus  non 
loquitur  de  morte  corporali,  qua  etiam  sanctissimi 
deponunt  has  exuvias  corporum.  Dicit  credentes 
non  superari  terroribus  mortis,  et  per  ipsam  mor- 
tem  transire  ad  vitam  aeternam.  Sicut  in  prima 
promissione  quoque  dicitur:  Semen  mulieris  conte- 
ret  caput  serpentis,  id  est,  labefactabit  et  tollet  po- 
tentiam  mortis  et  inferorum. 

Sed  pergunt  Iudaei:  Numquid  tu  maior  es  pa- 
tre  nostro  Abraham?  Quem  facis  te  ipsum?  Videtur 
eis  absurdum,  quod  non  tantum  efferat  doctrinam, 
6ed  etiam  personam  suam  supra  omnes,  qui  un- 
quam  fuerunt  in  Ecclesia.  Hic  apparet,  quanta 
eorum  inscitia  fuerit.  Non  intelligunt  Messiam 
esse  maiorem  Abrahamo,  cum  ipsa  promissio  data 


Abrahae  eos  hoc  docere  potuisset-  In  semine  tuo 
benedicentur  omnes  gentes.  Nam  haec  verba  pro- 
missionis  aperte  dicunt,  fore,  ut  serventur  gentes 
per  semen  Abrahae,  non  per  ipsius  Abrahae  per- 
sonam.  Quod  si  gentes  benedicuntur  per  semen 
Abrahae,  Ergo  est  maior  quam  Abraham. 

Ita  Psal.  110.  Dixit  Dominus  Domino  meo,  re- 
futat  tenebras  ipsorum,  in  quo  inter  aJia  hoc  quo- 
que  dicitur:  Tu  es  sacerdos  secundum  ordinem  Mel- 
chisedech.  Non  dicit:  secundum  ordinem  Levi.  Est 
autem  Melchisedech  maior,  quam  Abraham;  quia 
benedicit  Abrahae.  Sicut  hoc  Epistola  ad  Hebraeos 
pulchre  tractat. 

Alibi  dicunt  Prophetae  Messiam  esse  Deum, 
ut  leremias  inquit :  Germen  DavMis  est  Iehova  iusti- 
tia  nostra.  Denique  passim  prophetae  docent  Mes- 
siam  restituturum  iustitiam  et  vitam  aeternam.  Ho- 
rum  nihil  intellexerunt  isti. 

Respondet  autem  Christus :  Abraham  rirfit  dlem 
ineum,  et  laetatus  est.  Affirmat  Abrahamum  propter 
Messiam  salvatum  esse,  unde  sequitur,  quod  Me»- 
sias  sit  maior,  quani  Abraham.  In  Graeco  est 
verbum  qyaXXidaino.  Abraham  pater  vestre  exultavit 
videre  diem  meum,  id  est,  ardentissitno  desiderio 
expetivit  videre,  Mit  hertzlichem  sehnen  vndt  ver- 
langen.    Diem  meum,  id  est,  meam  missionem. 

Magna  est  Emphasis  in  Graeco  verbo,  dyaXXiam, 
et  dydXXopai,  et  ayaXXidopai,  quod  deducitur  ab  ayapai, 
id  est,  admiror,  admiratione  delector:  unde  est 
etiam  verbum  dydnic,  diligo,  et  amplector.  dyaXfta 
res  accurate  exculpta,  afferens  gaudium:  et  mox 
additur  quod  laetatus,  seu  gavisus  sit  Abraham: 
scilicet  illa  ingenti  laetitia,  quae  est  inkium  vitae 
aeternae.  'AyaXXidff&ai  non  est  tantum  laetari,  vel 
optare,  sed  gestire  laetando. 

Laetitia  est  effectus  fidei.  Cum  fides  est  in 
corde,  laetatur  cor.  Ideo  in  cantico  Mariae  dicitur: 
Magnifivat  anima  mea  Dominum:  et  exultavit  spiri- 
tus  meus  in  Deo  salutarl  meo.  Item,  in  Psalmo: 
Laetamini  in  Deo  omnes  recti  corde.  Ubi  non  est 
laetitia  aliqua,  tum  cor  fremit  adversus  Deum:  Ubi 
autem  est  fremitus,  ibi  non  est  fides. 

Cum  Doctor  Turca  moriturus  esset  Lipsiae, 
accersitus  est  ad  eum  concionator,  Motus  nomine. 
Hic  stetit  ad  lectum,  hortatus  est  eum,  ut  se  com- 
mendaret  Filio  Dei,  et  recitavit  quaedam  dicta  ad 
eum  consolandum.  Illc  sustulit  oculos,  dicens: 
Credis  tu  hoc?  quasi  dicat:  quid  mihi  molestus  es 
istis  fabulis?  Mortuus  est  postea  in  magno  fre- 
mitu.  Nam  dubitationes  pariunt  fremitum.  Contra, 
ubi  est  fidei  scintilla  in  corde,  est  ibi  aliqua  laeti- 
tia,  et  quo  maior  est  fides,  eo  laetitia  quoque 
maior  est.  Observetur  igitur  hoc  dictum  tamquam 
testimonium  de  effectu  fidei. 


55T 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


5o* 


Quod  eadem  sit  Ecclesiae    doctrina,  fides, 
et  modus  salvationis. 

Simul  autem  docet  Christus,  quod  una  et  eadem 
Ecclesia  sit,  omnibus  temporibus,  et  quod  nulla  sit 
Ecclesia,  nisi  in  agnitione  Filii  Dei.  Sunt  multo- 
rum  phantasiae,  tres  esse  leges:  unam,  naturae: 
alteram,  Mosaicam :  tertiam,  Evangelicam ;  et  unam- 
quamque  aetatem  salvatam  esse  sua  lege.  Aliqui 
etiam  tingunt  omnes  religiones  unam  esse  religio- 
nem,  et  tantum  differre  vocabulis;  Item  unumquem- 
que  salvari  in  sua  religione.  Sic  sentire,  magna 
est.  impietas. 

Latomus  Lovaniensis  contra  me  scripsit,  ac 
noiiiinatim  rcpraehendit  me,  quod  affirmarem  esse 
unam  legem  aeternam  omnium  temporum^,  quae  sit 
sapientia  Dei,  insita  mentibus  hominum  in  creatione, 
sive  nominetur  lex  naturae,  sive  lex  moralis  seu 
Decalogus:  et  quod  scriberem  unum  esse  Evange- 
lium  inde  usque  a  promissione  prima,  edita  in  pa- 
radiso.  Hle  Latomus  horribili  mugitu  triduo  ante 
mortem  confessus  est,  quod  contra  conscientiam 
fuerit  hostis  verae  doctrinae. 

Ego  constanter  dico,  quod  sit  una  lex  in  tota 
aeternitate,  et  quod  non  sit  facienda  illa  fatua 
distinctio,  quod  sint  tres  leges,  quia  Evangelium 
non  est  lex.  Et  lex  naturae  est  eadem  cum  lege 
morali,  quae  est  Decalogus,  nisi  qnod  notitiae  na- 
turales  sunt  obscuriores  post  lapsum.  Ac  g^ntes 
multa  receperunt  contra  legem:  finxerunt  multos 
Deos;  instituerunt  multiplices  cultus  Dei;  appro- 
barunt  confusiones  libidinum;  usurparunt  macta- 
tiones  hominum  in  sacrificiis.  Apud  Lacedaemonios 
licuit  pacisci  cum  marito  de  coniuge.  Romae  erant 
ludi  gladiatorii,  in  quibus  per  iocum  occidebantur 
homines. 

Sed  haec,  quae  pugnant  cum  lege,  semper 
damnavit  Ecclesia,  quae  sola  retinuit  puritatem 
legis:  et  hoc  magnum  testimonium  est,  quod  sola 
Ecclesia  sit  populus  Dei:  quia  lcx  mansit  integra 
in  sola  Ecclesia,  una  cum  vero  intellectu  legis. 

Verum  non  satis  est  ad  monstrandum  discrimen 
inter  veram  Ecclesiam,  et  alias  sectas,  allegare 
doctrinam  legis:  sed  oportet  mentem  et  oculos  re- 
ferre  ad  Evangeliuin,  quod  j  rincipaliter  discernit 
Ecclesiam,  seu  populum  Dei  ab  illis,  qui  sunt  extra 
Ecclesiam. 

Et  hoc  Evangelium  est  unum  et  idem  a  pro- 
missione  prima  edita  in  paradiso.  Ac  sicut  una  est 
Ecclesiainde  usque  ab  Adam:  Ita  Deus  voluit  in  hac 
Ecclesia  omr.ibus  temporibus  sonare  non  tan- 
tum  vocem  legis,  sed  etiam  vocem  promissionis. 
Agnoverunt  igitur  patres  venturum  Messiam,  qui 
futurus  esset  victima  pro  genere  humano,  et  libe- 
raturus  credentes,  et  daturus  remissionem  peccato- 


rum,  reconciliationem  iustitiae,  vivificationem,  et  do- 
nationem  vitae  aeternae. 

Haec  agnovcrunt  patres  fide,  sicut  clare  cerni- 
mus  in  concionibus  Prophetarum;  ut,  cum  Esaias 
inquit:  Quia  ponet  animam  suam  pro  peccatis,  vide- 
bit  semen  longaevum.  Et  Zaehar.  inquit:  Tu  in  san- 
guine  Testamenti  tui  educes  vinctos  e  lacu:  id  est, 
tu  per  mortem  tuam  educes  ex  morte,  et  restitues 
vitam  his,  qui  te  expectant,  seu  qui  discesseiunt 
ex  hac  vita  fide.  Talia  dicta  ostendunt,  quod  pa- 
tres  senserint  se  habere  remissionem  peccatorum  et 
vitam  aeternam,  propter  hunc  J)ominum. 

Nam  quod  ad  legem  attinet,  sciebant  se  non 
servare  legem.  Aliud  est  enim,  retinere  doctrinam 
legis,  aliud  facere  legem.  Adam,  Abrahain,  David 
retinebant  doctrinam,  non  abolebant  legem,  et  ta- 
men  sciebant  se  non  satisfacere  legi;  sciebant  se 
habere  peccata,  et  non  servari  lege.  Sciebant  au- 
tem  se  iustificari  per  fidem:  Sicut  inquit  Esaias: 
Notitia  servi  mei  iusli  iustificabit  multos.  Et  quicunque 
iustificati  sunt  ullo  unquam  tempore,  hi  iustificati 
sunt  propter  Filium  Dei,  ut  dicitur:  Ex  plenitudine 
eius  omnes  accepimus.  Item:  Omnis  qui  credit  in 
Filium,  habet  vitam  aeternam.  Sic  igitur  de  Abra- 
ham  hic  dicitur:    Vidit  diem  meum  et  laetatus  est. 


Quomodo    vidit    Abraham  Messiam? 

Respondeo:  principaliter  de  vera  notitia  pro- 
missionis  hoc  intelligendum  est.  Nam  Abraham 
novit  Christum.  Et  haec  notitia  fuit  lux  fidei 
accipiens  promissionem.  Abraham  non  fuisset  rnem- 
brum  Ecclesiae  sine  agnitione  Filii  Dei.  Et  hac 
agnitione  iustificatus  est  coram  Deo,  iuxta  dictum: 
Credidit  Abraham  Deo,  et  imputatum  est  ei  ad  iusti- 
tiam. 

Hac  agnitione  sensit  etiam  novam  vitam  in 
corde,  iuxta  hoc  dictum  Ioannis :  Qui  habet  Christum, 
habet  vitam.  Habetur  autem  Christus  fide,  cum  ac- 
cipimus  eius  obedientiam,  et  meritum.  Postea  etiam, 
cum  ipse  in  nobis  est  efficax,  quia  Christus  cst 
salvator  merito  et  efficacia. 

Credo  autem  Cliristum  hic  loqui  non  tantum 
de  notitia  promissionis,  sed  etiam  de  visibili  con- 
versatione ;  qua  coram,  oculis  suis  vidit  Filium  Dei 
colloquentem  secum;  quia  Xoyog  Filius  Dei  saepe 
visibiliter  conversatus  est  curn  patribus.  Nec  du- 
bium  est,  quin  saepe  cum  Adam  collocutus  sit,  et 
eum  consolatus  in  illa  solitudine,  et  magnis  dolo- 
ribus.  Ita  scribitur  etiam  fuisse  hospes  Abrahae, 
antequam  iret  ad  delendam  Sodomam.  Ita  postealucta- 
tur  cum  Iacob,  qui,  cum  inquit :  Deus patrum  meo- 
rum ;  et  mox  addit :  Angelus  qui  eripuit  me  ex  omni- 
bus    malis,  intelligit    Filium  Dei,   qui    est  persona 


559 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


560 


missa  nd  Ecclesiam,  per  quam  immediate  Deus 
colligit  et  servat  Ecclesiam.  Idem  Filius  loquitur 
visibiliter  cum  Daniele. 

Sic  igitur  dico:  Abraham  vidit  Messiam,  utro- 
que  modo:  Primum,  in  promissione,  quam  acci- 
piens  sensit  se  vere  vivificari  per  Filium  Dei.  De- 
inde  etiam  corporali  visione  cum  se  ei  manifesta- 
vit  vestitus  corpore,  assedit  ei  in  mensa,  tradidit 
ei  in  promissionem  de  semine. 

Augustinus  habet  pulchrum  dictum :  Corpora- 
liter  videre  Christum,  nihil  est,  nisi  fial  etiam  fide. 
Item  oratio,  quae  non  fit  propter  Christum:  id  est, 
in  agnitione  et  fide  Christi,  non  solum  non  delet 
peccatum,  sed  fit  jieccatum. 

Has  distinctiones  oportet  nos  bene  meminisse, 
quae  sit  Ecclesia,  quae  sit  lex,  quod  Evangelium, 
quam  doctrinam  Ecclesia  habuerit,  quid  singulae 
aetates  senserint  de  doctrina,  quomodo  hac  doetri- 
na  usi  sint  sancti.  Latomus  scribit  Abrahamum 
non  habuisse  aliam  notitiam  de  Deo,  quam  qualem 
habuit  Plato ,  Xenophon  aut  Cicero.  Hoc  est  hor- 
ribile  mendacium :  contra  hoc  ipsum  dictum  Christi, 
et  necesse  est  retineri  discrimen  agnitionis  Dei  in 
Ecclesia,  et  apud  gentes. 

Notitia  Dei  in  Ethnicis  qualis  est? 

Est  utcunque  legalis,  quamquam  cum  magna 
caligine.  Non  autem  est  notitia  Christi,  seu  non 
est  notitia  mediatoris.  Et  hinc  etiain  responsio 
sumencla  est  ad  argumentum  Theowaldi  Thammeri, 
qui  nunc  renovat  confusionem  Ecclesiae  et  gen- 
tium. 

Gentes,  inquit,  j^overunt  potentiam  Dei: 

Christus  et  potentia  Dei,  1  Corinth.  1. 

Ergo  gentes  noverunt  Christum. 

Hoc  argumentum  spargit  publice  in  libris,  quos 
edidit.  Sic  autem  respondeo :  Gentes  novei'unt  po- 
tentiam  Dei,  scilicet,  creationis,  et  conservationis 
creaturarum.  Christus  est  potentia  Dei,  videlicet, 
non  tantum  creationis,  sed  etiamsalvationis :  etquidem 
est  potentia  personalis.  Ij*se  creat  cum  patre.  Sed 
in  Evangelio  sic  nobis  patefactus  est,  quod  pecu- 
liariter  mittatur  ad  hoc  opus,  ut  sit  propitiator,  et 
salvator,  iustificator  et  vivificator.  Haec  non  pos- 
sunt  satis  inculcari ,  ut  mentes  sint  praemunitae 
contra  errores,  qui  nunc  passim  vagantur. 


Testimonium  de  persona  Christi. 

Sequitur  dictum:  Antequam  Abraham  erat,  ego 
sum.  Iudaeis  videbatur  absurdum  esse,  quod  Chri- 
stiis  dixerat:   Abraham  vidit  diem  meu?n.     Ideo    di- 


cunt :  Quinquaginta  annos  nondum  habes,  et  Abraham 
vidisti?  Abraham  fere  bis  mille  annis  fuit  ante 
Christum  exhibitum  in  carne.  Est  autem  utrumque 
verum:  Christus  est  natus  post  Abraham:  et,  Chri- 
stus  est  ante  Abraham.  Et  est  clarum  testimonium, 
qUod  in  Christo  nato  ex  virgine  duae  naturae  sint 
una  persona. 


Sed  quomodo  haec  dicta  sunt  applicanda 
ad  distinctionem  naturarum? 

Respondeo.  Humana  natura  non  fuit  ante 
Abraharn,  et  tamen  haec  propositio  est  vera:  Antu- 
quam  Abraham  erat,  egosum,  respiciendo  ad  natu- 
ram  divinam. 

Hic  igitur  insigne  exemplum  habemus  doctri- 
nae  de  communicatione  Idiomatum,  quae  est  prae- 
dicatio,  in  qua  proprietas  unius  naturae  tribuitur 
personae  in  concreto.  Esse  ante  Abraham,  item 
ante  creationem  muiuli,  est  proprietas  naturae  di- 
vinae,  et  tribuitur  huic  personae,  quae  est  Deus 
et  homo.  Non  dicitur,  humana  natura  Christi  est 
ante  Abraham.  Sed  hic  homo  Christus,  qui  etiam 
est  Deus,  recte  dicitur  esse  ante  Abraham,  et  ante 
initium  temporis. 

Sic  apud  Zachariam  inquit  Filius  Dei:  Aspi- 
cient.  ad  me,  quem  confixerunt:  et  tamen  natus  est 
post  Zachariam  aliquot  saeculis;  sed  vera  est  pro- 
positio  communicatione  Idiomatum. 

Haec  communicatio  non  est  transfusio  proprie- 
tatum,  ut  aliqui  phantastice  imaginantur;  sed  est 
praedicatio,  seumodus  loquendi,  seu  phrasis  certa, 
usitata  Scripturae  et  eruditis  scriptoribus,  ad  decla- 
randam  unionem  personalem  seu  hypostaticam;  quae 
ideo  sic  vocatur,  quia  est  unum  vyiaidfiwov. 

Ista  unio  non  potest  illustrius  describi,  quam 
exemplo  hominis,  in  quo  est  anima  et  corpu*,  quae 
sunt  una  persona.  Hoc  exemplo  usi  sunt  iustinus, 
Athanasius,  Cyrillus,  et  alii  vetustissimi  scriptores. 
Tuum  corpus  non  est  persona,  seu  vffiaidfisvov,  sed 
anima  gestat  corpus,  et  discedente  anima  dissolvi- 
tur  corpus.  Est  igitur  totus  homo  constans  ex 
anima  et  corpore  v<pioTd(Atvov.  Sic  humana  natura 
non  est  persona,  sed  dependet  a  divina  natura  filii. 
Et  iste  Filius  visibilis  post  assumijtionem  naturae 
humanae  est  persona  talis,  in  qua  sunt  duae  na- 
turae,  divina  et  humana 

Damascenus  ita  loquitur:  Humana  natura  sufi- 
sistit  in  divina.  Alii  Scriptores  nominarunt  depen- 
dentiam.  Homo  utcunque  est  imago  mirandae  copu- 
lationis  duarum  naturarum  in  Christo.  Et  sunt  ta- 
men  in  hac  imagine  aliqua  dissimilia,  sicut  etiam 
Iustinus  dicit,  hoc  exemplum  non  omnino  esse  simile ; 


561 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


562 


Anima  separatur  a  corpore,  Divina  natura  nun- 
quam  separatur  ab  assumpta  natura  humana  in 
Filio.  Divinitas  Filii  non  dissessit  a  Christo  etiam 
iacente  in  sepulchro,  sed  quievit,  id  est,  non  exe- 
ruit  vim  suam  in  depellenda  morte  ante  resuscita- 
tionem.  Nam  postea  illa  ipsa  divinitas  resuscitavit 
Christum. 

Ad  declarandam  ergo  hanc  unionem,  tradita 
est  doctrina  de  Communicatione  idiomatum.  Et 
danda  est  opera,  ut  retineantur  modi  loquendi  ap- 
probati  in  Ecclesia  Haec  est  vera  propositio: 
Deus  est  passus.  Non  est  vera :  Divinitas  est  passa. 
Nemo  unquam  sic  loeutus  est  in  vera  Ecclesia. 
Nec  putandum  est  pulchrum  esse  turbare  recte 
constitutam  doctrinam.  Non  est  eloquentia  ludere 
praestigiis  verborum,  et  portentosis  modis  loquendi. 
Genus  sermonis,  quo  utimur  in  Ecclesia,  debet  esse 
castum,  et  circumscriptum  certis  metis. 


Estne  similis  haec  propositio  Deus  est  passus, 
illi   alteri,    Patiente    Baptista,   patitur   Deus. 

Respondco :  non.  Est  ingens  dissimilitudo,  quia 
in  Baptista,  Deus  est,  quoad  effectionem,  seu  quo- 
ad  assistentiam.  Sed  in  Christo  est  unio  persona- 
lis  divinae  et  humanae  naturae.  Haec  est  metapho- 
rica  loeutio:  Baptista  patiente,  patitur  Deus:  id 
est,  relatio  contumeliae  pertinet  adDeum;  sicut  pa- 
tiente  legato ,  patitur  Fex,  id  est,  relatio  contume- 
liae  pertinet  ad  Regein.  Sed  Christo  patiente  in 
cruce,  patitur  Deus,  quia  illa  persona,  quae  patitur, 
non  est  tantum  homo,  sed  Deus. 

In  propositione  illa:  Baptista  patiente,  Deus 
paiitur,  Subiectum  est  tale,  quod  non  est  Deus, 
sed  in  altera  propositione,  Patiente  Christo  patitur 
Deus,  subiectum  describitur,  quod  vere  est  Deus. 
Baptista  ipse  non  proprie,  neque  essentialiter  est 
Deus:  At  Christus  est  Deus  essentialiter,  ideo  pa- 
tiente  Baptisla,  patitur  Deus  relative  tantum.  Chiisto 
patiente,  patitur  Deus  vnaoxnxwg,  id  est,  Deus  est 
illud  ipsum  vyiGidntvov  quod  patitur,  seu  Deus  prae- 
dicatur  vnaqxiixwg  de  Christo,  qui  patitur. 

Observetur  etiam  hoc  dictum:  Antequam  Abra- 
ham  erat,  ego  sum,  tanquam  testimonium  quod  Xoyog 
sit  vcpioidfifvov  etiam  ante  assumptionem  naturae  hu- 
manae.  Alibi  dicitur,  per  hunc  Logon  omnia  esse 
condita,  unde  sequitur,  quod  hic  Filius  sit  coaeter- 
nus  Patri.  Ita  hic  vocabulo  significanti  Christus 
utitur,  Ego  sum,  et  quidem  ante  Abraham,  ut  signi- 
ficet  se  esse  vcpiGidfievov,  non  quiddam  evanescens. 
Et  quod  sit  XSyog  subsistens,  id  inde  etiam  clare 
6equitur,  quia  inissus  est  ad  Ecclesiam  ab  initio,  et 
semper  invocatus  est  in  Ecclesia. 
uv.hAii.ju.  opee  vol.  xxrt. 


In  fine  textus  dicitur,  quod  adversarii  Christi 
sustiderint  lapides,  Voluerunt  eum  refutare  non 
verbis,  sed  saxis.  Sed  Chrtsttfs  evadit,  quia  cur- 
sus  eius  nondum  erat  completus.  Diaboli  et  ho- 
rum  organa  non  habent  in  sua  potestate,  ut  adi- 
mant  vitam  Christo,  aut  aliis  sanctis,  nisi  volente 
Deo. 

Deus  servat  Doctores  Evangelii  propter  mi- 
nisterium,  et  protegit  frementibus  et  furentibus 
Diabolis  et  organis  Diabolorum.  Servat  Deus 
Paulum,  donec  compleat  curriculum.  Fuit  aliquo- 
ties  obiectus  bestiis,  antequam  est  a  Nerone  de- 
collatus.  Ac  saepe  hoc  accidit  in  persecutionibus 
primae  Ecclesiae,  quod  bestiae  in  Circo  pepercerunt 
sanctis.  Saepe  blanditi  sunt  eis  leones;  quia  Deus 
voluit  ostendere,  quod  Ecclesia  divinitus  defende- 
retur,  et  quod  tam  diu  maneret  unusquisque  in  vita, 
donec  suum  cursum  absolveret.  Voluit  etiam  osten- 
dere,  quod  bestiae  plus  haberent  humanitatis  quam 
tyranni.  Sic  et  fiammae  pepercerunt  Polycarpo, 
quem  tamen  Tyrannus  iussit  decollari ,  quod  per- 
misit  Deus,  posteaquam  audita  erat  eius  con- 
fessio. 


EVANGELIUM      IN      DIE      ANNUNTIATIONIS 

MARIAE. 

Lucae   1. 

Jn  mense  autem  sexto,   missus  est  Angelus  Gabriel 

a  Deo,  etc. 

Cur  nominatur  hoc  festum  Annuntiationis 

Mariae  ? 

Respondeo.  Quia  Angelus  attulit  nuntium  de 
conceptu  filii  Dei,  de  nascituro  Messia.  Fuit  nun- 
tius,  iam  fore,  ut  ipsa  conciperet  Messiam. 

Dies  conceptionis  fllii  Dei  in  virgine  Ma- 
ria,  quotus  dies  est  mensis? 

Vigesimus  quintus  Martii:  iste  dies  fuit  olim 
dies  aequinoctii;  Christus  est  conceptus  die  aequi- 
noctii,  et  est  postea  natus  die  solstitii  brumalis, 
Quia  25.  dies  Martii,  fuit  dies  aequinoctialis :  et 
25.  dies  Decembris,  fuit  dies  brumalis. 

Iam    debetis    cogitare,     quare    regressa    sunt 

36 


563 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


564 


aequinoctia  et  solstitia.  Illa  pertinent  ad  scholas 
Mathematicas.  Est  coinmunis  sermo,  nihil  tamen 
affirmo;  Dicunt  eode^m  die  Dominum  esse  conce- 
ptum  et  crucifixuin.  Item,  dicunt,  eodem  die  condi- 
tum  esse  Adam.  Certe  non  procul  abfuit,  Es  sey 
nun  oder  nicht,  so  ists  nicht  fern  darvon  gewesen. 
Non  dubium  est  Adam  tempore  verno  esse  con- 
ditum. 


Quot  sunt  anni  a  condito  Adam? 

Sunt  anni  5513  a  principio  mundi  ad  hunc 
annum  currentem  1551.  Videte,  tale  curriculum 
est,  non  longissimum  omnium  temporum:  et  non 
procul  absumus  a  fine,  iuxta  dictum  Heliae:  Sex 
millia  annorum  mundus,  et  postea  erit  destructio: 
duo  millia  inane,  duo  millia  lex,  duo  millia  dies 
Messiae;  et  si  quid  deerit  ex  his  aunis,  deerit  pro- 
pter  nostra  peccata,  quae  multa  et  magna  sunt: 
si  quid  decurtabitur ,  decurtabitur  propter  peccata, 
quae  in  fine  cumulabuntur.  Omnes  non  dioo  prae- 
stantes,  sed  etiam  mediocres  homines  iam  clamant, 
ut  Deus  abrumpat  ista  tempora,  et  faciat  finem  mi- 
seriarum,  et  dissipationum  generis  humani.  Tur- 
cicurn  imperium  crescit,  regna  ruunt,  Ecclesia  di- 
strahitur,  et  horribiliter  distrahitur.  Haec  a  vobis 
sunt  conssideranda,  et  debetis  a  Deo  petere  miti- 
gationem  calamitatum.  Haec  vota  non  erunt  ir- 
rita,  sicut  dicit  Christus:  Orate,  ut  possitis  effu- 
gere  venientes  miserias.  Cogitandum  est,  quo  tem- 
pore  vivamus,  et  in  quibus  periculis,  et  quae  sint 
quaeranda  remedia. 


Unde  est  nomen  Maria? 

Puto  nomen  idem  significare,  quod  amaritudo 
dierum:  alii  vertunt  amaritudo  maris:  alii  etiam 
doctrix  populi.  Sed  credo  omnino,  Mariae  attribu- 
tum  nomen  propter  moestitiam  temporis ;  sicut  haud 
dubie  soror  Moisi  in  Aegypto  propter  moestitiam 
temporum  sic  fuit  dicta.  .Creverat  servitus  in  Ae- 
gypto,  differebatur  tempus  liberationis ,  quam  ex- 
pectabant;  calamitates  crescebant,  sicut  fit  ad  ex- 
tremum;  Sic  etiam  parentes  Mariae  viderunt  ma- 
gnas  calamitates;  Avus  et  avia  sine  dubio  viderunt 
miserias  sub  Antiocho,  dilacerationem  pulcherri- 
mae  Ecclesiae  et  politicae:  postea  parentes  vide- 
mnt  magnas  miserias  inde  usque  a  principio  regni 
Herodis,  et  aliquanto  ante:  fuerunt  spectatores  tri- 
stissimae  pugnae,  quando  Ptolomaeus  Lamyrus  in- 
terfecit  30000  ludaeorum,  et  captivos  coegit  vesci 
carnibus  interfectorum ,  parentum,  fratrum,  cogna- 
torum. 


Haec  qui  viderunt  inter  gentes,  nullo  modo 
cogitaverunt,  illum  populum  esse  Ecclesiam  Dei. 
Non  enim  poterant  cogitare,  quod  Deus  tam  hor- 
ribiliter  calamitates  sineret  accidere  in  suo  populo. 

Illas  atrocissimas  historias  debetis  considerare, 
ut  compescatur  aliquo  modo  nostra  insolentia,  et 
simus  humiles  et  modesti,  et  clamemus  ad  Deum 
veris  gemitibus,  ut  ipse  prohibeat  tales  calamita- 
tes,  et  servet  aliquos  suos  coetus:  et  non  sinat 
fieri  vastitatem  barbaricam:  Non  sinat  diabolum  ita 
horribiliter  grassari. 

Veteres  plerumque  indiderunt  suis  nomina  ab 
aliqua  significatione ,  vel  ab  aliquo  eventu;  sive  a 
dolore,  sive  a  laetitia. 

Cogitate  autem,  qualis  fuit  Ecclesia  illius  tem- 
poris:  Quia  historiae  politicae  commonefaciunt  nos 
etiam  de  miseriis  Ecclesiae.  Politicae  miseriae, 
quando  homines  occiduntur,  civitates  vastantur, 
sunt  magis  in  conspectu,  magis  subeunt  oculos 
et  animos;  sed  simul  etiam  Ecclesiam   considerate. 

Fuit  tunc  tristissimus  status  in  Ecclesia:  Pha- 
risaei,  Saducaei  dominabantur,  et  inter  se  bellige- 
rabantur.  Parentes  Mariae  viderunt  Hircani,  Ari- 
stobuli,  Alexandri  lanienas:  quia  Maccabaeorum 
posteritas ,  quae  vicerat  in  bello  adversus  An- 
tiochum,  postea  inter  se  dimicavit,  sicut  Cadmaei 
fratres.  Sic  etiam  facta  aliqua  reformatione,  ta- 
men  posteritas  incipit  furere,  et  fit  peior;  Ecclesia 
autem  fuit  multo  magis  dilacerata.  Magna  pars 
fuit  palarn  Epicurea,  ut  Saducasi  ex  professo  ne- 
gabant  animae  immortalitatem. 


Quot  fuerunt  tunc  sectae? 

Pharisaei  erant,  qui  doctrina  excellebant.  No- 
men  Pharisaei,  significat  expositorem :  Q<iia  fuerunt 
illi,  qui  enarrabant  Scripturam,  et  corrumpebant 
tamen  suis  ena.rationibus  et  traditionibus,  sicut 
solet  fieri.  Etiam  Papa  habet  suas  expositiones, 
ut  cum  dicit: 

Translato  sacerdotio  fit  legis  translatio: 

Sed  sacerdotium  est  translatum  a  Chri.sto  in  Pe- 
trum : 

Ergo  etiam  facta  est  legis  translatio ;  et,  per  con- 
sequens,  Petrus  et  quilibel  Papa  debst  facere  aliam 
legem,  quam  fecit  Christus. 

Tales  furores  commenti  sunt.  Illa  optima  sen- 
tentia  turpissime  abusus  est  Papa,  Sacerdotium 
Mosaicum  vel  Leviticum  removetur,  Ergo  non 
praedicatur  iam  iustitia  legis:  sed  iustitia  filii  Dei, 
et  iustitia  aeterna.  Sed  Papa  transfert  dictum  ad 
suas  stultissimas  traditiones. 

Idern  fiebat  cum  Pharisaeis  et  Saducaeis,  qui 
adhuc  erant  nequiores,   petulantiores,    et   flagitio- 


565 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


566 


siores.  Erant  palam  Epicuraei.  Dicebant  neque 
restare  postea  vitam,  neque  animas  esse  supersti- 
tes  corporibus,  liominem  mori  sicut  pecudem:  non 
legebant  propbetas:    Tantum  volebant  Moisen  le- 

Pere,  abolebant,  quantum  in  ipsis  erat,  doctrinam 
rophetarum,  qui  debebant  esse  testes  de  ven- 
turo  Messia. 

Talis  erat  status  inter  illos  furores:  et  tamen 
erat  aliqua  Ecclesia:  erant  parentes  Mariae,  Maria 
ipsa,  Elisabetb,  Zacharias,  Simeon,  et  multi  ho- 
rum  auditores.  Erat  aliquis  coetus,  aliqua  con- 
gregatio:  quia  Deus  senijier  servat  aliquas  reli- 
quias:  sed  exiguas  prae  reliqua  multitudine,  sicut 
Esaias  dicit:  Nisi  Dominus  reliquisset  nobis  semen, 
sicut  Sodoina  facti  essemus. 

Ita  nunc  etiam  fit:  Sunt  exiguae  reliquiae  in 
genere  huinano,  quae  recte  invocant  Deum.  Ma- 
xima  pars  generis  humani  est  palam  impia :  Quanta 
multitudo  est  Mahometica,  quanta  rnultitudo  est  in- 
ter  eos,  qui  dicuntur  Christiani,  qui  acerriine  pro- 
pugnant  idololatriam:  postea  inter  eos,  qui  dicun- 
tur  Evangelici,  qui  segregati  sunt  a  persecutori- 
bus:  dimicant  inter  se  horribiliter,  distrahuntur  opi- 
nionibus,  unde  existunt  distractiones  in  multis 
aliis  rebus. 

Adversus  haec  magna  scandala  pugnemus  pre- 
catione:  nihil  enim  aliud  possumus.  Talis  fuit  illa 
aetas,  ut  non  immerito  Maria  nomen  acceperit  ab 
amaritudhie  dierum:  et  credite  mihi,  ipsa  et  pa- 
rentes  eius  bene  senserunt:  Ecclesia  seniper  sentit 
tales  miserias:  Alii  impii  non  eurant,  qui  delectan- 
tur  illo  Symbolo,  ovdtv  Tzacxug  xaxov  av  fjurj  uQogTiotfj, 
nihil  pateris  mali ,  wen  du  dichs  nichts  annimpst,  si 
non  putas  ad  te  pertinere:  si  non  curas,  si  non 
afheeris. 

Extat  hoc  dictum  in  Luciano,  ubi  inter  se 
disputant  Stoicus  et  Epicuraeus,  Iupiter  est  audi- 
tor.  Hunc  hortatur  aliquis,  ut  mature  tanto  malo 
occurrat,  alioquin  omnes  fore  Epicuraeos:  sed  re- 
spondet  alius:  ovdev  7iao~xeiS  xaxov,  av  fiij  jtqogn-otf}. 
Tu,  Iupiter,  non  curas  ista,  tibi  nihil  est  mali, 
quando  quidem  non  afficeris  hoc  malo.  Ecclesia 
afficitur  tantis  malis:  Agnoscit  iram  Dei  aliquo- 
modo,  et  in  illa  magnitudine  irae  Dei  expavescit, 
dolet,  gemit,  ut  est  apud  Ezechielem,  ubi  Ange- 
lus  signat  eos,  qui  gemunt  propter  gloriain  Dei. 
Semper  sunt  aliqui  homines,  qui  in  Ecclesia  ge- 
munt  propter  communia  mala:  Reliqua  multitudo, 
ut  Nero,  nihil  curat,  ne  quidem  sentit,  tantisper 
donec  venit  iudicium.  Multi  sunt  dn-qXyqxoTtg  P  ut 
Paulus  loquitur,  id  est,  qui  dedoluerunt,  qui  nullo 
sensu  mali  afficiuntur. 

Illa  securitas  taxatur  voce  divina  saepissime, 
quod  homines  ne  quidem  sua  vulnera  volunt  sen- 
tire.  Ecclesia  oneratur  aerumnis,  ut  ipsa  cogitet 
de  ira  Dei,  iuxta  illud:   Bonum  mihi  Domine,   quod 


humiliasti  me ,  ut  discerem  iustificationes  tuas.  Item, 
Postquam  ostendisti  mihi,  percussi  femur  meum:  Ca- 
stigasti  me,  et  domitus  sum.  Deus  ideo  premit  Ec- 
clesiam  magnis  miseriis,  ut  agnoscat  iudicium  et 
iram  Dei. 

Nemo  fit  melior  in  rebus  secundis,  et  magnis 
successibus ;  Luxuriant  animi  rebus  plerumque  secun- 
dis.  Item :  Fortuna  quem  nimium  fovet,  stultum  facit. 
Premit  igitur  Deus  Ecclesiam  magnis  aeminnis, 
privatis  et  publicis,  ut  domita  expavescat,  et  agno- 
scat  iudicium  Dei,  gemat  pro  se  et  aliis. 

Ista  hic  considerate,  et  cogitate  impendere  ta- 
les  confusiones  rerum;  quas  si  non  mitigabit  Deus, 
gravissima  mala  sequentur.  Nolite  igitur  cogitare, 
ista  ad  me  non  spectant.  Est  verum  dictum  So- 
lonis :  Intrant  in  thalamos  pubiica  damna  tuos. 
Quando  Keipublicae  male  est,  etiam  singulis  male 
est.  Sunt  homines  qui  nihil  curant,  etsi  omnia 
pessum  eant,  tales  non  debemus  esse. 

Dicemus  aliquid  etiam  de  appellatione  urbi& 
Nazareth,  et  de  exilio  Mariae. 


Quid  significat  Nazareth? 

Nomen  est  vel  a  segregatione,  vel  a  Nezer, 
surculus.  Sed  credo  appellationem  oppido  factum 
a  Nezer,  quia  fuit  in  loco  uberrimo  et  amoenissimo. 

Ioseph  et  Maria,  quamquam  nati  erant  ex  tribu 
Iuda,  tamen  migraverunt  in  Galilaeam.  Haud  du- 
bie  aliquae  causae  procatarcticae  propinquae  fue- 
runt,  quod  ex  Bethlehem  terra  patria  secesserunt. 
Habuerunt  cognationem  suam  in  tribu  Iuda,  sed 
coacti  sunt  migrare  in  locum  aiium. 


Nazareth  18  vel  19  miliaribus  dist.st  a  Bethle- 
hem,  quantum  est  a  Witeberga  Erfoniiam  usque. 
Quotannis  iverunt  Ierosolymam  ad  festum;  vixerunt 
ibi  in  exilio,  id  grave  eis  fuit;  credo  etiam  diffi- 
cultates  alias  oeconomicas  ibi  expertos  eos  esse: 
Ioseph  victitavit  labore  manuum,  fuit  faber,  pa- 
rentes  Mariae  tunc  etiam  fuerunt  ibi:  quia  existimo 
virginem  ibi  adhuc  fulsse  apud  parentes. 

llla  historica  monent  lectorem  de  multis  magnis 
rebus,  qualis  fuerit  Ecelesiae  status,  qualis  fuerit 
status  publicus.  Ego  inter  magna  miracula  nu- 
mero,  quod  illae  pulcherrimae  mulieres  et  virgines 
defensae  sunt  illo  tempore,  cum  vagarentur  pessi- 
marum  gentium  latrunculi  per  Iudaeam,  Parthici, 
Arabici,  Syriaci,  Aegyptiaci.  Non  sunt  peiores 
homines  in  mundo,  ne  hodie  quidem.  Isti  certe. 
appetebant  matronas  excellentes  virtute,  forma,  in- 
geniis,  quae  non  potuerunt  esse  ignotae,  et  tamen 
defensae  sunt  divinitus  mirabiliter.  Ita  videtis  ser- 
vari  Ecclesiam  a  Deo,  sicut  foetus  servatur  in 
utero  matris. 

36' 


567 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


568 


Nos  multa  disputamus,  volumus  constituere 
politias,  defensionem  bonam  habere,  sed  non  fiet. 
Ecclesia  est  oppressa,  non  habet  defensionem,  sed 
immensa  bonitate  Dei  servatur  mirabiliter  manu 
filii  Dei:  sicut  in  Propheta  dicit  Dominus:  Ego 
portabo,  ego  servabo  vos  in  senecta,  in  canitie;  ego 
gestabo  vos  ricut  pastor  agnum  recens  editum:  ideo 
debetis  esse  ardentiores  in  precatione.  Illae  cir- 
cumstantiae  nmltum  lucis  addimt  historiae:  Monent 
hominem  non  stolidum,  non  bestialem,  de  multis 
magnis  rebus.  Et  haec  sint  dicta  de  temporibus 
et  de  loco. 

Iam  historia  ipsa  consideretur,  quia  Deus  vult 
notam  esse  historiam.  De  magnitudine  autem  istius 
operis  quid  possumus  dicere?  nisi  ut  agamus  gra- 
tias  Deo  pro  hoc  mirando  consilio  et  immenso  be- 
neficio.  Non  possumus  neque  causas  sufficientes 
considerare,  neque  magnitudinem  ullo  modo  com- 
prehendere,  quod  Dcus  decrevit,  hoc  modo  pla- 
candam  esse  iram  suam ,  et  genus  humanum  sic 
redimendum  esse,  et  generi  humano  reddendam  esse 
iustitiam  et  vitam  aeternam.  Sed  non  possumus  sa- 
tis  rationibus  assequi.,  quare  Deus  ista  iieri  volue- 
rit;  sed  sicut  Paulus  inquit,  debemus  redigere  nien- 
tem  caplivam  in  obsequium  Dei:  Debemus  audire 
vocem  divinam,  et  agere  Deo  gratias,  quod  se  pa- 
tefecit,  quod  misit  Filium,  quod  isto  mirando  modo 
voluerit  redimere  genus  humanum.  Et  cogitate  nos 
consideraturos  illam  sapientiam  in  omni  aeternitate. 
Sicut  angeli  illam  sapientiam  contemplantur,  mi- 
rantur,  et  fruuntur  sapientia  Dei  in  aeterna  gioria: 
Sic  nos  illam  sapientiam  in  altera  vita  discemus. 
Sed  tamen  Deus  vult  nos  elementa  considerare  in 
hac  vita;  quia  vult  nos  ipsi  agere  gratias,  et  agno- 
scere  iram  eius  adversus  peccata,  et  misericor- 
diam,  ac  promissiones  divinas. 

ln  Aggaeo  inquit  Dominus:  Adhuc  semel,  et 
movebo  coelum  et  terram,  et  veniet  desideratus  genti- 
bus,  vel  desiderium  gentium:  Veniet  ille,  qui  est 
consolatio,  laetitia,  et  aeternum  gaudium  omnibus, 
qui  eum  accipiunt. 

Movet  Deus  coelum,  quando  mittit  Filium,  et 
quando  ipse  filius  Dei  deiicit  se  in  istam  humilita- 
tem,  ut  cum  sit  omnipotens  persona,  tamen  assu- 
inat  naturam  humanam:  nemo  potest  hoc  eloqui, 
quantum  sit. 

Postea  movet  terram,  quod  filius  nascitur  more 
non  usitato.  Secundum  ordinem  naturae  nullus  ho- 
mo  nascitur  sine  maris  et  foeminae  coniunctione. 
Hic  Filius  aliter  nascitur. 

Omittamus  hic,  quae  sunt  speculabilia,  magis 
curiosa  quam  utilia.  Illam  vero  magnitudinem  re- 
verenter  admiremur,  et  consideremus  beneficia: 
Etiamsi  de  illo  opere  multa  disputenms,  tamen  non 
satis  intelligimus ;  Laetemur,  quod  Deus  prohibuit 
testimonia,  quod  illa  vere  sic  facta  sint,  sicut  Do- 


minus  resuscitavit  Lazanim  his  ipsis  diebus.  Et 
alias  quoque  Resuscitatio  mortuorum,  et  alia  mi- 
racula  ab  initio  testantur,  quod  Deus  miserit  Fi- 
lium.  Simus  contenti  hac  cognitione,  quod  illa 
facta  sint:  non  curiose  inquiramus,  quomodo  facta 
sint:  quia  non  possumus  immensitatem  et  magnitu- 
tudinem  sapientiae  divinae  comprehendere. 

lllud  autem  inprimis  consideremus,  quare  Fi- 
lius  missus  sit,  et  ad  quem  finem  Deus  velit  nos 
hoc  scire.  Hic  in  textu  dicitur :  Dabit  ei  thronum 
et  regnum  David  patris  sui:  id  est,  dabit  ei  regnum 
promissum:  De  quo  et  in  Esaia  est:  Promissiones 
Dei  firmae  et  ratae  sunt,  factae  Davidi,  Noster 
textus  habet:  Misericordiae  David  fideles.  Iam  opor- 
tet  ex  Scriptura  quaerere,  quodnam  sit  hoc  re- 
gnum,  sitne  politicum?  Vocatur  autem  regnum 
David,  non  quidem  quod  simile  regnum  sit,  sicut 
fuit  Davidis  regnurn  mundanum  et  politicum:  sed 
aliud  regnum,  quod  ei  promissum  erat. 

Ergo  oportet  scire,  quare  missus  sit  filius. 
Est  autem  haec  causa  finalis  praecipua,  ut  tollat 
peccatum  et  mortem,  reddat  iustitiam  et  vitam 
aeternam.  Sicut  Daniel  dieit:  Veniet  Sanctus  San- 
ctorum,  et  delebit  peccatum,  et  reddetur  iusUtia 
aeterna. 

Hic  consideremus  iram  Dei  adversus  peccata: 
aliquid  magnum  esse  iram  Dei  adversus  peccata, 
testantur  poenae,  et  calainitates,  quae  vagantur 
per  genus  humanum.  Omnia  atrocia  scelera  ha- 
bent  poenas  in  hac  vita.  Textus  dicit  clare  de  ho- 
micidis:  Qui  acceperit  gladium,  gladio  peribit:  Aut 
semper  ita  fit,  idque  est  regulare:  aut  certe  pau- 
cissimae  sunt  exceptiones,  ubi  Deus  sua  magna 
misericordia  vel  remittit  vel  mitigat  poenas.  David 
cum  punitus  est,  sustentatur  a  filio  Dei:  tamen 
oportet  illum  ingentes  poenas  sustinere  tristiores 
morte.  Idem  cogitemus  de  aliis  etiam  sceleribus: 
Vae  qui  spolias,  quia  spoliaberis.  Sic  de  incestis 
et  horrendis  libidinibus  et  de  periuriis  manifesta 
.  testimonia  sunt,  quod  Deus  illa  puniat:  Scortatores 
'  et  adulteros  punit  Deus. 

Illae  poenae  sunt  testimonia,  quod  Deus  iudi- 
cet  et  irascatur  peccatis:  Politia  debet  esse  quae- 
dam  paedagogia  hominibus;  Debemus  inde  discere 
aliquo  modo  iram  Dei  adversus  peccata:  Postea 
mors  ipsa  est  testimonium,  quod  haec  natura  sit 
rea  propter  aliquid:  sicut  Paulus  dicit:  Per  pecca- 
tum  nwrs  intravit. 

Sed  quod  Deus  iraseatur  peccatis,  est  omnium 
maxime  illustre  testimoniuni,  qaod  nulla  alia  vi- 
ctima  constituta  est,  nisi  Filius  Dei.  Haec  est  res 
magna,  quae  nulla  cogitatione  exhauriri  potest. 

Debetis  autem  et  causas  aliquo  modo  conside- 
rare^  quare  sint  copulatae  duae  naturae  in  redem- 
ptore,  divina  et  humana. 


669 


POSTILLA  MELANTHOMANA. 


570 


Quare  oportuit  esse  redemptorem  in 
genere  humano? 

Quia  homo  peccaverat:  Ergo  oportebat  esse 
aliquem  in  genere  humano,  qui  esset  victima  pro 
ceteris:  illa  plenius  discemus  in  vita  aeterna;  ta- 
men  istas  congruentias  consideremus. 

Postea  est  Deus:  Quae  est  prima  congruentia? 
ut  sit  aequivalens  pretiuin:  ille  est  aviChiiqov ,  ut 
Paulus,  et  ipse  Christus  inquit.  Nullius  creaturae 
obedientia  fuisset  suffieiens  pretium  pro  genere  hu- 
mano:  sola  obedientia  huius  Filii  est  sufficiens 
pretium. 

Postea  aliae  sunt  plures  congruentiae:  Quia 
nulla  natura  nisi  omnipotens  potuisset  sustinere 
iram  Dei,  vincere  et  tollere  mortein  et  peccatum. 
Hoc  est  omnipotentis  naturae  tollere  peccatum,  et 
uiortem,  sicut  Dominus  ipse  inquit:  Ego  habeo 
potestatem  ponendi  animarn  et  recipiendi,  etc.  Nullus 
intellectus  creatus  potest  hoc  intelligere,  neque 
angelicus,  neque  humanus.  llle  igitur  solus  potest 
delere  peccatum:  solus  potest  restituere  vitam, 
unde  Propheta  eum  nominat  patrem  aeternae  vitae. 
Et  Paulus  inquit:  Ipse  nobis  est  factus  iustitia  san- 
ctificatio ,  quia  idem  nobis  donat  et  applicat  iusti- 
tiam  et  vitam,  et  est  efficax  in  nobis. 

Praeterea  Deus  est,  ut  sit  perpetuus  defensor, 
qui  semper  sit  nobiscum,  sicut  dicit:  Ego  vobiscum 
snm  usque  ad  consummationem  seculi,  Oportet.me- 
diatorem  nostrum  talem  esse,  qui  gestet,  sustentet 
et  servet  tcclesiam. 

Item  mediatorem  congruit  esse  Deum:  quia 
oportet  eum  ingredi  in  consilium  aeterni  patris. 
Quando  facis  invocationem,  debes  illam  dirigere 
ad  illnm  Deum  conditorem  coeli  et  terrae,  una 
cum  Fiiio  et  Spiritu  sancto;  postea  oportet  te  com- 
plecti  Mediatorem,  petere,  ut  Deus  te  recipiat,  exau- 
diat  per  Mediatorem,  sanctificet  te  Spiritu  sancto. 

Hic  Mediator  perfert  tuas  preces,  tua  vota, 
tuos  gemitus  ad  aeternum  patrem,  stat  in  consilio 
arcano  aeterni  patris,  tamquam  summus  sacerdos 
interpellat  assidue  pro  genere  humano.  Si  non 
ipse  interpellaret,  totum  genus  humanum  periret. 
Ipse  est  umbraculum  Ecclesiae,  ne  ira  Dei  subito 
consumat  totum  genus  humanum.  Deus  ignis  con- 
sumens  est,  nisi  isto  umbraculo  tegeremur. 

Quaerit  ratio  alias  causas;  sed  nos  debemus 
ista  amplecti  fide,  sicut  tvadita  sunt  in  Scriptura. 
Et  valet  argumentum :  llle  Mediator  est  conscius  ar- 
cani  consilii:  Ergo  est  Deus.  VMct  pectus  patris, 
ostendit  patri  tuas  preces  et  tua  vota,  est  scruta- 
tor  cordium;  quae  non  nisi  omnipotentis  naturae 
sunt. 

Hae  sunt  magnae  et  inenarrabiles  causae,  quare 
hic  redemptor  sit  Deus  et  homo.     Has  causas  nunc 


aspicimus  ex  effectu,  sed  in  vita  aeterna  melius  et 
plenius:  videbimus  a  priori.  lntelligemus  consilium 
aeterni  Patris,  Filii,  et  Spiritus  sancti,  multo  uberius 
et  locupletius:  Tamen  debemus  hic  etiam  aliquo 
modo  considerare,  et  nos  accendere  ad  gratiarum 
actionem. 

Dicamus  quotidie,  Agimus  tibi  gratias  aeterne 
pater  Domini  nostri  Iesu  Christi,  quod  misisti  Fi- 
lium;  Agimus  tibi  gratias  Domine  Iesu  Christe, 
quod  patefecisti  te;  assumpsisti  naturam  humanam, 
et  es  constitutus  mediator  et  redemptor;  salva,  san- 
ctiiica  nos  Spiritu  sancto  tuo.  Ista  saepe  repe- 
tenda  sunt.  Et  crebra  repetitio  seu  commemoratio 
istarum  rerum,  adsuefr.cit  nos,  ut  exuscitemus  ani- 
mos  ad  gratiarum  actionem,  invocationem,  et  postea 
ad  aliquam  obedientiam.  Quando  illa  non  consi- 
derantur,  facile  veniunt  in  oblivionem  et  con- 
temptum. 

Hinc  etiam  intelligi  potest,  quale  sit  regnum, 
in  quo  comprehendenda  sunt  haec  omnia,  videlicet, 
quod  tollit  peccatum  et  mortem,  et  reddit  iustitiam 
et  vitain  aeternam:  quod  colligit  et  servat  Eccle- 
siam  omnibus  temporibus  usque  ad  finem,  quae 
postea  in  omni  aeternitate  fruetur  sapientia,  iusti- 
tia,  et  bonitate  Dei  in  aeterna  laetitia  et  gioria. 
Ideo  dicit:  Cuius  regni  non  erit  finis.  Ista  etiamsi 
non  clarissime  intellexit  Maria,  tamen  habuit  ali- 
quas  scintillulas,  habuit  aliquem  doctrinae  prophe- 
ticae  intellectum.  Sic  autem  de  hoc  regno  de- 
betis  cogitare,  ut  statuatis  vos  etiam  esse  cives 
illius  regni. 

Paulus  pulchre  dicit,  quod  fiiius  sit  constitu- 
tus,  ut  redigat  omnia  sub  unum  caput.  Hoc  dictum 
considerate.  Deus  est  amans  ordinis,  et  vult  to- 
tam  creatuiam  esse  ordinalam.  Sic  igitur  est  con- 
dita  tota  natura,  ut  Deus  vere  ngnosceretur  in  na- 
tura  rationali,  id  est,  in  angelis  et  hominibus;  et 
ut  natura  rationalis  suo  ordine  obediret  Deo:  agno- 
sceret,  ceiebraret  Deum.  Fuit  ergo  caput  naturae 
rationalis  tota  divinitas,  cui  natura  fuit  subdita  in 
creatione. 

Istum  ordinem  turbavit  primum  Diabolus,  et 
quidem  prorsus  excidit.  et  est  damnatus,  et  manet 
in  peccato,  quod  est  hoirendum  Dei  iudicium. 
Postea  iapsum  est  genus  humanum,  impulsum  a 
Diabolo.  Ita  laceratio  maior  facta  est:  Ordo  ma- 
gis  turbatus  est:  non  est  subditus  capiti  Deo  Dia- 
bolus,  et  homo  etiam  est  avulsus  a  Deo,  sed  Fi- 
iius  Dei  est  intercessor  pro  genere  humano.  lile 
sarcit  ista  detrimenta,  reparat  illas  ruinas;  ipse 
constituitur  caput,  ita  ut  redigat  naturam  huma- 
nam,  id  est,  Ecclesiam,  rursus  in  hunc  ordinem, 
ut  sit  subdita  capiti  Deo. 

Paulus  dicit  de  oinnibus,  quae  sunt  in  coelo 
et  in  terra.  Loquitur  de  Ecclesia  angelorum  et  ho- 
ininum:   Quia  etiam  Angelos  beatos  oportet  copu- 


571 


PHIL.  M£L.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


572 


lari  inter  sese,  et  coniungi  sub  uno  capite  Deo 
pe»  Christum. 

Est  igitur  Dominus  congregator,  facit  rursus 
*  unionem,  restituit  illum  ordinem,  et  dissipationem 
tollit.  Sub  hoc  capite  Christo  sciamus  nos  opor- 
tere  esse  membra  corporis  ipsius  Christi. 

Debemus  etiam  scire,  quomodo  efficiamur  mem- 
bra;  Efficimur  autem  membra  fide:  id  est,  quando 
aliquo  modo  agnoscimus  peccata,  et  expavescimus, 
et  vera  fide  erigimur  et  statuimus,  nos  recipi  a 
Deo  propter  hunc  Dominum,  per  redemptionem 
sanguinis  ipsius,  ut  inquit  Paulus. 

Hanc  oblationem  Christi,  qua  factus  est  vi- 
ctima  pro  nobis,  debemus  intueri,  et  voluntatem 
Dei,  qui  vult  nos  recipere,  confidentes  huic  Do- 
mino,  non  propter  nostra  opera,  vel  dignitatem, 
sed  gratis,  sola  fide.  Ita  tollitur  peccatum,  ita 
rursus  accedimus  ad  Deum,  iuxta  dictum:  Pcr  hunc 
cum  fiducia  habemus  accessum  ad  Deum.  Item:  Iusti- 
ficati  fidc,  pacem  habemus ,  et  accessum  ad  Deum. 

Quando  ita  erigimur,  ipse  est  efficax  Spiritu 
sancto  in  nobis;  inserit  nos  massae  suae  vivificae: 
copulat  nos  secum  vi  et  efficacia  Spiritus  sui,  agit 
in  nobis  per  eundem  Spiritum,  qui  est  efficax  in 
ipsius  corpore,  et  similia  in  nobis  operatur,  quae 
in  sua  massa  operatur,  ut  inchoetur  in  nobis  nova 
lux,  iustitia,  et  vita,  quae  postea  consummabitur 
in  resurrectione.       9 

Haec  debetis  exercere  in  quotidiana  invoca- 
tione,  in  qua  petendum  est,  ut  fidem  in  nobis  con- 
firmet  filius  Dei,  et  nos  magis  magisque  sibi  uniat, 
et  cum  Deo  copulet,  et  efficiat,  ut  simus  viva 
membra  corporis  ipsius,  et  cives  regni  eins;  de 
quo  hic  dicitur. 

Sunt  in  hoc  textu  alia  etiam  singularia,  eaque 
valde  magna:  Virtus  altissimi  obumbrabit  tibi.  Est 
usus  singulari  verbo  obumbrandi:  quo  significatur, 

2uod  natura  humana  non  possit  ferre  conspectum 
>ei  sine  umbraculo;  iuxta  illud:  ISon  videbit  homo 
Deum,  et  vivet.  Accommodemus  autein  hoc  non  tan- 
tum  ad  Mariam,  quae  est  sustentata  in  hoc  mi- 
rando  opere  conceptionis  filii  Dei,  ne  absorbere- 
tur:  sed  ad  totam  Ecclesiam:  Quia  Filius  est  uni- 
\ersae  Ecclesiae  umbraculuni. 

Figuram  sermonis  puto  sumptam  esse  ex  hi- 
storia,  quae  narrat,  populum  in  deserto  nube  tectum 
fuisse,  quae  inter  diu  unibram  praebuerit,  nocte 
vero  lucem:  Illa  tunc  fuit  miranda  consolatio,  et 
testimonium  praesentiae  Dei.  Ita  semper  pii  scire 
debent,  se  lucem  habere  a  Filio  Dei,  id  est,  con- 
silium,  consolationem,  et  vitam;  deinde  etiam  um- 
bram  in  aestu;  id  est,  sustentationem  in  poena,  ne 
imbecillis  natura  terroribus  divinis  consumatur. 

Etsi  igitur  hic  de  Marft  peculiariter  haec  phra- 
sis  usurpatur,  tamen  sciamus  universaliter  Eccle- 
siam  foveri  obuinbratione,   sicut  et  Esaiae  4.  dici- 


tur:  Creavit  Dorninus  super  omnem  locurn  montis  Zkm, 
et  ubi  invocatur,  nube/n  per  diem,  et  flammam  lucen- 
tem  in  nocte:  et  adversus  fulgorem  tegmentum  et  wn- 
braculum  diei  ab  aestu. 

Fit  autem  et  Spiritus  sancti  expressa  nientio 
in  hoc  textu,  veniet  super  te.  Haec  verba  testan- 
tur,  quod  Christus  conceptus  sit  efficacia  Spiritus 
sancti,  sine  virili  semine:  unde  et  Matth.  1.  dici- 
tur :  Quod  in  ea  natum  est ,  a  Spiritu  sancto  est. 

Voluit  autem  Deus  nasci  Christum  sine  com- 
mixtione  viri  et  mulieris,  ut  esset  conceptio  sine 
peccatis,  et  tamen  ut  esset  semen  Abrahae  et  Da- 
vidis;  sumpta  est  massa  sanctificata  per  Spiritum 
sanctum  ex  virgine.  Eam  massam  assumpsit  Fi- 
lius,  et  univit  sibi  unione  personali:  Sed  de  istis 
arcanis  mysteriis  non  possumus  multa  loqui.  Con- 
sideremus  nos  causas,  quare  filius  Dei  missus  sit, 
cogitemus  de  ira  Dei  adversus  peccatum;  cogite- 
mus  de  remissione  peccatorum,  de  instauratione 
naturae  nostrae  de  copulatione  nostri  cum  Christo; 
de  restitutione  iustitiae,  de  quotidiana  conserva- 
tione  Ecclesiae,  et  exerceamus  hanc  fidem  in  in- 
vocatione,  tunc  proficiemus  utcunque  in  cognitione, 
quia  ista  non  discuntur  sine  aliqua  experientia,  sine 
invocatione,  iuxta  dicta:  Quanto  magis  pater  vester 
coelestis  dabit  Spiritum  sanctum  petentibus.  Item: 
Petite  et  accipietis.  Item:  Habenti  dabitur.  Quando 
non  volumus  exercere  illa  dona,  tunc  amittuntur. 
Haec  saepe  auditis;  vos  cogitatione  horum  accen- 
dite  corda  ad  precationem,  petite,  ut  illucescat 
vobis  haec  cognitio,  et  agite  gratias  pro  illo  tanto 
beneficio,  et  pro  caeteris  beneficiis  omnibus. 


EXCERPTA  EX  ALIORUM  ANNORUM  PRAE 
LECTIONiBUS. 

Saepe  cogitandum  est  hoc  dictuin:  Ex  ore  m- 
fantium  et  lactentium  perfecisti  laudem,  ut  destruat 
inimicum  et  ultorem.  Non  potcst  autem  magnitudo 
copulationis  divinae  et  humanae  naturae  compre- 
hendi  ab  ulla  creatura,  sed  est  tamen  revelata  Eo- 
clesiae,  et  illustribus  testimoniis  confirniata.  Eam 
igitur  sonemus,  ut  infantes  et  lactentes,  et  assidue 
petamus,  at  Deus  accendat  et  confirmet  in  nobis 
illam  lucem  fidei,  ut  certo  statuamus,  Filium  Dei 
esse  Dominum  nostrum  Iesum  Christum,  in  quo 
foedus  illud  factum  est  mirandae  copulationis  di- 
vinae  et  humanae  naturae. 

Res  ipsa  tam  magna  est,  ut,  etiamsi  totus 
mundus,  on.nes  angeli,  et  omnes  homines  essent 
unus  intellectus,  tamen  non  possent  illam  magni- 
tudinem  compreheiidere.  Ideo  dicitur  in  Propheta 
Haggaeo:   Adhuc  semel,  et  movebo  coelum  et  terram. 


573 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


574 


Coelum  movebo,  id  est,  mittam  filium  in  camem. 
Movebo  terram,  partu  Virginis  faciam  quiddam, 
quod  est  extra  ordinem  naturae.  Illam  sapieutiam 
contemplabimur  in  tota  aeternitate.  Nunc  disca- 
mus  priina  elementa,  et  ideo  discamus,  ut  confu- 
temus  sapientiam  Diabolorum,  qui  adversantur  isli 
Filio;  et  ut  confirmemus  nos  adversus  illorum  in- 
sultus.  Dicamus  primum  de  vocabulis  quaedam 
Grammatica. 

Primum  hoc  considerate,  quod  Deus  mirabili- 
ter  implet  promissiones  suas.  Fuit  promissum,  tbre 
ut  nasceretur  Christus  in  Bethlehem,  et  ex  stirpe 
David,  utrumque  mirando  modo  perlicitur;  Christus 
uascitur  quidem  in  Bethlehem,  sed  coneipitur  in 
Galilaea,  in  exilio.  Accidit  losepho  et  Mariae, 
quod  usitate  fit  in  Eeclesia:  crebra  sunt  enim  ex- 
ilia  Ecclesiae  omnibus  temporibus.  Quare?  Re- 
spondeo.  Ut  nos  commonefaciant  de  primo  exi7 
lio  Adam  et  Evae.  Hi  post  lapsum  facti  sunt  exu- 
les,  sed  filius  Dei  factus  est  exul  propter  nos,  ut 
nos  reduceret  in  aeternam  et  veram  patriam. 

Fuit  olim  usitatissimum,  expellere  Christianos 
magna  multitudine  ex  urbibus.  lta  autem  expulsi 
saepe  sunt,  ut  \sint  missae  cohortes  equitum,  quae 
conculcarent  senes,  mulieres,  et  pueros,  qui  non 
poterant  celeriter  procedere. 

Apud  Eusebium  est  de  Chaeremone,  qui  fuit 
Episcopus  Aegyptius  senex.  Is  cum  coniuge  anu 
antecessit  agmen  euntium  in  exilium,  et  cum  non 
possent  velociter  procedere,  immissis  cohorlibus: 
vidit  populus  eos  subvehi  in  coelum,  et  auferri  vi- 
ventes.  Credo  hoc  factum  esse  saepius.  Deus 
dedit  Ecclesiae  multa  testimonia. 

Sic  igitur  isti  boni  homines  habitarunt  in  exi- 
lio,  in  Galilaea;  videlicet,  parentes  Mariae  (qui 
adhuc  fuerunt  superstites,  ut  non  dubium  est)  et 
Maria  et  Ioseph,  qui  fuerunt  ex  tribu  luda. 

-  Stirps  et  familia  Davidica  erat  ignobilis  iam, 
id  est,  inops,  paupercula,  ut  videtis  loseph  esse 
fabruin:  sed  voluit  tamen  Deus  sciri,  quae  esset 
stirps,  propterea  non  est  longum  teinpus  a  statu 
illo  Davidieae  stirpis,  cum  adhuc  praefuit,  et  tenuit 
ducatum,  id  est,  gubernavit,  non  Regis  nomine, 
sed  Ducis  usurpato,  videlicet  proxime  ante  Mac- 
cabaeos:  fuit  intervallum  annorum  160,  aut  circiter. 

Tali  tempore  potest  manere  memoria  alicuius 
familiae,  et  praesertim  apud  illos,  qui  fuerunt  di- 
ligentiores  in  genealogiis  numerandis.  Vix  est  unus 
ex  nobis,  qui  non  possit  recitare  familiam  suorum 
avorum:  ego  possum  aliquanto  longius  dicere  fa- 
miliam  meorum  maiorum.  Ita  mansit  memoria  stir- 
pis  illius. 

Hoc  est  primum  in  isto  textu,  quod  Deus  mi- 
rabiliter  implet  promissiones  suas.  Christus  nasci- 
tur  in  Bethlehem ,  sed  tamen  postea  quoque  pa- 
rentes  eius  redeunt  in  Galilaeam,  in  exilium. 


Secundo,  hoc  est  omnium  mihi  mirabilissimum, 
quod  saepissime  cogito.  Curn  in  illa  gente  Iudaica 
>agarentur  pessimi  milites,  ut  Iudaici  Apostatae, 
Syriaci,  Arabes,  Aegyptiaci,  Parthi,  Romani,  ta- 
men  Deus  custodiit  istas  familias,  ut  familiam  Za- 
chariae,  familiam  Mariae,  quae  virtute  et  torma 
fuerunt  praestantes.  Tales  appeluntur  a  malis  ne- 
bulonibus,  tamen  servabantur  divinitus  hae  matro- 
nae  et  virgines.  Ibi  videtis,  quod  humana  prae- 
sidia  sint  infirma  sine  auxilio  divino,  ut  dicitur: 
Nisi  Dominus  custodierit  civitatem,  frustra  vigilant, 
qui  custodiunt  eam.  Et  hoc  exemplum  attulit  mihi 
saepe  magnam  consolationem:  sicut  Deus  servavit 
tres  viros  in  fornace  Chaldaica:  sic  semper  Deus 
servat  Ecclesiam.  Sed  ignoramus,  quomodo;  Ha- 
bemus  tamen  defensionem,  sicut  scriptum  est:  Nemo 
rapiet  oves  meas  ex  manibus  meis. 

Scitis,  quales  motus  hoc  decennio  fuerint  in 
Germania,  et  tamen  Deus  sic  servavit  Ecclesiam: 
quanquam  nostris  peccatis  irritamus  iram  Dei^  ut 
metuendum  sit,  sequuturas  esse  poenas.  Nos  ni- 
mium  sumus  petulantes,  attrahimus  iram  Dei  mul- 
tis  modis,  furoribus  opinionum,  furoribus  ambitio- 
num,  cupiditate  tumultuandi,  lacerandi  nos  invicem, 
movendi  Reinpublicam,  et  privatim  laxando  frenum 
cupiditatibus ,  luxuriae,  libidinibus,  helluationibus. 
Istae  sunt  causae,  quae  urgent  et  attrahunt  poenas. 

Sed  quaeso  vos  per  Deum,  sitis  inodestiores, 
et  cogitate  hoc  mirandum  et  mirabile  beneficium, 
quod  aeternus  pater  mittit  Filium,  et  gratias  agite, 
quod  non  voluit  genus  humanum  penitus  perire. 
Non  est,  quod  dicat  mihi  aliquis:  Ista  sunt  exer- 
citia  puerilia,  et  non  sunt  iustitia:  Verum  est,  non 
sunt  iustitia,  sed  tua  helluatio  etiam  non  est  iu- 
stitia:  Ubi  non  est  cogitatio  de  fide,  ibi  non  est 
iides:  Ubi  est  fides,  ibi  est  mens  ardens  in  cogi- 
tatione,  et  in  deploratione  infirmitatis  propriae,  vi- 
delicet,  quod  fides  nostra  adeo  est  imbecillis, 
languida,  plena  trepidationum:  Non  enim  est  tan- 
tum  languida,  sed  etiam  trepidat. 

Ista  possunt  agnosci  a  sobriis,  cum  cogitant. 
Qui  sunt  ebrii,  et  aliis  furoribus  indulgent,  non 
possunt  ista  cogitare:  non  debetis  cogitare,  fidem 
cresceie  sine  cogitatione. 

Vidi  eyo  quassatas  mota  face  crescere  flammus: 
Et  vidi ,  nullo  concutiente  mori. 

Omnes  notitiae,  omnes  virtutes  crescunt  agi- 
tatione.  Nec  obiiciat  mihi  aliquis:  tu  philosopha- 
ris,  ista  sunt  philosophica :  Deus  dat,  cai  vult. 
Verum  est,  sed  Filius  Dei  dicit:  Ilabenti  dabitur. 
Et  amplius :  Qui  non  erat  negotiatus  cum  s^w  talento, 
illi  iubet  eripi  talentum.  Deus  vult  tales  negotia- 
tiones,  vult  nos  exercere  data  dona:  et  profecto 
mirabile  opus  Dei  est,  quod  aliquid  lucis  habemus, 
et  quidem  multum  lucis. 

Si    confertis    scripta    prioris    saeculi    ad   haec 


575 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


576 


nostra,  necesse  est  fateri,  quod  multum  lucis  Deus 
nobis  dedit:  sed  quo  plus  lucis  habeinus,  eo  maior 
est  negligentia  nostra  et  ingratitudo.  Interea  rixa- 
mur  de  nugacissimis  nugis  inter  nos,  ut  ille,  qui 
dicebat,  iniuriam  fieri  Christo,  quod  comparetur 
asino  in  die  Palmarum.  Sic  certamus  ambitione. 
Et  de  hac  ipsa  lectione,  xa'Qe  xtxaQno/xivrj ,  fuit 
magnum  et  rabiosum  certamen  in  Northausen.  Ali- 
quis  sive  inscitia,  sive  simplicitate  dixerat:  xtxa- 
Qtopivtj,  est  gratia  plena:  alter  dicebat  dilecta:  Uter- 
que  erat  asinus:  Neuter  intellexit  vim  vocabuli. 
Sunt  duo  distincta  vocabula  xtxaQMSfiivog,  et  rjya- 
mjfiivog. 

Hyantjfiivog  est  dilectus,  ab  dyandoo,  diligo: 
pater  aeternus  diligit  aeternum  Filium:  ideo  dicitur: 
Fifius  meus  dilectus  tu  es. 


Diligitne  Pater  Filium  ex  misericordia? 

Non,  sed  natura  diligit  filium.  Est  GtoQyr}, 
quam  habet  Deus  erga  Filium  ex  ipso  genitum. 
Nos  vero  diligit  ex  gratia.  Deus  est  essentia  or- 
dinata,  et  fons  ordinis,  et  omnis  boni.  Sed  vo- 
cabulum  ipsum  dyandoi,  sicut  Latinum  diligo,  est 
generale,  sive  ex  debito,  sive  natura,  sive  ex  alia 
causa  benevolentiae. 

Aliud  est  xtxaQnoifiivr/,  id  est,  dilecta  ex  mise- 
ricordia.  Salve,  inquit  Angelus,  quam  diligit  Deus 
singulari,  seu  excellenti  misericordia.  Hoc  vole- 
bat  ille,  qui  dixerat:  gratia  plena.  Sed  alter  ca- 
lumniose  interpretatus  est  eius  sententiam,  quasi 
dixisset:  Salve  Maria,  in  qua  nullum  peccatum  est, 
in  qua  sunt  tantum  virtutes.  Hoc,  gratia,  non  signi- 
ficat  Latinis,  sed  faciebat  iste  ex  mero  odio,  ut 
alterum  vexaret.  Male  tamen  et  ipse  interpretaba- 
tur;  quia  non  satis  est  dicere  dilecta,  sed  dilecta 
ex  misericordia.    Hoc  proprie  significat  xtxaQnco/iivij. 

Paulus  eleganter  et  proprie  et  distincte  est  lo- 
cutus,  ut  plerumque  valde  diserte  est  locutus.  Di- 
lexit  nos  ex  gratia  in  eo,  qui  dilectus  est  natura, 
txuQtTiocev  yfiag  iv  tm  tjyanrjfiivc^.  Id  cogita  quotidie, 
quando  dicis  preeationem:  Ah  Domine  Deus,  ae- 
terne  pater  Domini  nostri  Iesu  Christi,  exaudias, 
recipias  me  per  misericordiam  propter  Filium,  quem 
diligis.  Et  illustre  testimonium  contra  phantasiam 
Osiandricam.  Sicut  ego  sum  usus  hoc  praecipuo 
testimonio  eontra  Osiandrum,  Est  exilis  Gramma- 
tica,  sed  inagni  momenti,  et  adfert  dulcem  conso- 
lationern  bonis  mentibus. 


Quid  significat  nomen  Galilaeae  ? 

Limitaneam,  die  grentze,  qui  Galilaea  fuit  ter 
minus  Iudaeae,  et  fuit  pulcher  tractus. 


Quid  significat  Nazareth? 

Significat  surculum,  ein  schon  gewechs,  ein 
Zweig.  Totus  ille  tractus  fuit  amocnissimus.  Non 
procul  inde  fuit  Iericho,  ubi  fuerunt  horti  Balsami. 
In  Galilaea  non  procul  dissitae  fuerunt  Nazareth, 
Cana  Galilaeae,  Capernaum,  et  aliae  urbes. 


Capernaum  quid  significat? 

Idem  quod  vicus  amoenus,  schon  dorff.  No- 
mina  civitatum  et  aliorum  locorum  fere  sumpta 
sunt  ab  amoenitate. 

Cana,  est  a  canna:  habet  nomen  ab  arundine, 
seu  ab  arundinibus.  Ibi  sederunt  honesti  illi  ho- 
mines  in  exilio:  sicut  Iohannes,  Iacobus  Maior,  et 
horum  parentes  fuerunt  in  Bethsaida:  et  fuit  Ec- 
clesia  dispersa,  sicut  nunc  quoque  est  dispersa. 
Sadducaei,  Pharisaei,  Herodes,  qui  dominati  sunt, 
non  fuerunt  Ecclesia.  Sed  fuit  Ecclesia  coetus 
aliquis  visibilis  recte  sentientium,  ut  alias  auditis. 


Quid  significat  Maria? 

Aliqui  dicunt  significare  doctrinam  populi.  Alii. 
tristitiam  populi ;  quia  vocabula  apud  Hebraeo* 
sunt  cognata.  Et  sane  Doctores  sunt  satis  tristes 
et  maesti,  qui  vera  student  docere:  Sic  leiden  elend 
und  betruhnus  gnug.  Maria  refcrt  Ecclesiam.  De- 
bemus  audire  Ecclesiam  docentem,  sed  credamus 
verbo.  Vult  enim  Deus  esse  ministerium.  Iam 
considerate  etiam  tempus.  Iste  hodiernus  dies  25. 
Martii,  dicitur  esse  dies  passionis  Christi. 


Quotus  annus  mundi  iam  est? 

5518  (scilicet  anno  currente  155b).  Nullae 
literae  sunt  ullius  gentis,  in  quibus  sit  servata  an- 
norum  continua  enumeratio,  nisi  in  sola  Ecclesia. 
Est  testimonium,  quod  doctrina  Ecclesiae  sit  anti- 
quissima,  et  omnium  aliarum  gentium  historiae  sint 
recentiores.      Quae   quidem    et   testimoniuin    dant, 


S77 


POSTILLA  MELANTHONLANA. 


578 


qtiod  historia  Biblica  sit  vera,  quia  origines  et  no- 
mina  gentiuin  concurrunt  cum  historia  Biblica. 

Dicunt,  quod  sit  idem  dies  creationis  hominis. 
Dicunt  etiam  eundcm  esse  diem  conceptionis  et 
passionis  Christi.  Hoc  anno  congruit  Pascha  Iu- 
daicum,  in  quo  passus  est  Christus,  cum  die  ho- 
dierno  festi,  id  est,  incidit  in  plenilunium.  Sem- 
per  pascha  ludaicum  fuit  in  plenilunio.  Et  hic 
mensis  est  primus  secundum  antiquain  anni  ra- 
tionem. 


Quod  fuit  initium  anni? 

Proxima  coniunctio  verno  aequinoctio  fuit  ini- 
tium  anni,  sive  antecedens,  sive  sequens.  Hoc 
anno  incidit  in  ipsum  diem  aequinoctii  coniunctio, 
et  fuit  praeterea  horribilis  congressus  Saturni,  Mar- 
tis,  Veneris,  et  Mercurii,  Solis  et  Lunae.  Deus 
adsit  nobis.  Profecto  ista  coniunctio  tetra,  mina- 
tur  nobis  horribiles  confusiones.  Deus  servabit 
Ecclesiam  suam.  Erunt  tamen  magni  motus,  quan- 
tumvis  nobis  promittamus  securitatem  et  defensio- 
nem.  Accedit  etiam  Cometa.  Sed  redeo  ad  de- 
scriptionem  temporis. 

Hic  dies  est  insignis,  videlicet  propter  memo- 
riam  creationis  hominum,  et  lapsus,  et  admirandae 
promissiohis  editae,  Quod  semen  mulieris  concul- 
cabit  caput  serpentis.  Ibi  Adam  fuit  in  morter.iino 
sensit  mortem  horribilius,  quam  ullus  homo,  quia 
Adam  fuit  typus  Christi.  Hoc  eodein  die  Filius 
Dei  conceptus  est,  et  hoc  die  passus  est.  Hodie 
Filius  Dei  fuit  in  tanto  dolore,  ut  clamaret:  Deus, 
Deus  meiis,  quare  me  dereliquisti.  Quantum  hoc  sit, 
est  ineffabile,  sed  quo  maiora  et  minus  perscruta- 
bilia  ea  sunt,  eo  magis  clamemus,  ut  Deus  nos 
doceat,  et  confirmetur  in  nobis  lides. 

Non  simus  ita  furiosi,  ut  de  tantis  rebus  non 
velimus  cogitare  et  indulgere  furoribus,  cum  sit  in 
conspectu,  quantae  res  hodie  factae  sint.  Non 
cogitemus  fuisse  ludum,  cum  Filius  Dei  ita  clama- 
vit:  simus  modesti,  cogitemus  esse  ingentem  iram 
Dei  adversus  peccatum ,  quod  alio  modo  noluit 
placari,  nisi  in  Filio.  Dedit  Filium  unigenitum  pro 
nobis,  ut  textus  dicit.  Haec  sint  dicta  de  Gramma- 
tica  et  de  tempore. 

De  historia  non  possumus  multa  dicere,  sed 
petamus,  ut  fide  nostrae  mentes  confirmentur, 
et  agamus  gratias  pro  illo  ineffabili  bono,  quod 
Deus  sic  colligit  et  servat  Ecclesiam  inisso  Filio 
suo  inde  usque  ab  initio.  Sed  tamen  quaedam  co- 
gitanda  sunt  de  causa  copulationis  humanae  et  di- 
vinae  naturae  in  Deo.  Stanckarus  scribit:  Quid 
multum  disputas  de  causis  copulationis?  Deus  po- 
tuisset  redimere  genus  humanum  mlsso  angelo,  vel 

MELANTH.  OPER.  VOL.  XXTV. 


homine:  sed  non  simus  ita  prophani.  Causas  per- 
fecte  in  illa  aeternitate  discemus.  Nunc  initia  ali- 
quo  modo  cogitanda  sunt. 


Quae  est  prinia   causa,  quare  decretum 

hoc  factum  sit,  ut  Filius  assumeret 

humanam  naturam? 

Quia,  nisi  hoc  decretum  factum  fuisset,  ut  Fi- 
lius  assumeret  humanam  naturam,  generatio  homi- 
num  funditus  periisset.  Filius  est  vita  et  vivifica- 
tor:  In  ipso  erat  vita.  Item,  per  Filium  omnia 
condita  sunt.  Gloriottus,  qui  est  Lipsiae,  dicit: 
Pater  non  est  creator,  quia  textus  ait :  Per  Filium 
omnia  condita  sunt.  Si  nulla  haberemus  alia  pec- 
cata,  nisi  petulantiam  sermonis,  satis  esset  causae 
ad  puniendas  totas  gentes. 


Per ,  quid  significat,  vel  Std  Graecum, 
quod  est  signiflcantius  ? 

Jid  significat  per,  tamquam  medium.  Aeter- 
nus  Pater,  Filius,  et  Spiritus  sanctus  simul  creant, 
sed  illo  ordine,  ut  aeternus  Pater  dicat  decretum 
creationis  per  Filium,  dicendo  creat  per  Filium. 
dux  significat  medium  et  instrumentum.  Si  vno 
esset,  significaret  totalem  causam:  sed  did  signifi- 
cat  medium.  Debetis  observare  eiusmodi  cavilla- 
tiones,  ut  eas  refutare  possitis,  et  ab  iis  abhor- 
reatis,  et  confirmemini  in  vera  sententia.  Non  sunt 
parva  peccata:  Est  maius  peccatum,  ita  ludere  et 
cavillari,  quam  furari  bovem,  aut  aliquot  florenos: 
Quamquam  illa  etiam  sunt  peccata:  tamen  haec 
sunt  maiora.  Non  habebil  Deus  insontem,  qui  in  va- 
num  usurpaverit  nomen  eius.  Rursus  veniamus  ad 
primam  causam:  Quod  tu  es  aliquid,  eo  es:  quia 
est  decretum  factum,  ut  Filius  Dei  assumeret  mas- 
sam  humanae  naturae;  et  nisi  decretum  hoc  factum 
fuisset,  tota  natura  humana  redacta  esset  in  nihi- 
lum,  funditus  periisset.  ldem  est,  quod  Paulus  ait: 
Omnia  in  eo  consistunt  vel  subsistunt:  id  est,  durant. 
Quod  tu  es  aliquid.  quod  est  Ecclesia,  quod  est 
genus  humanum,  eo  est ;  quia  Filius  Dei  assumpsit 
humanae  naturae  inassam.  Propter  hanc,  reliqua 
massa  servatur.  Nos  sic  servamur,  quia  inserimur 
isti  massae,  ut  dixi  in  versibus: 

NH  sum,  nulla  novi  solatia,  massam 

Humanam  nisi  quod  tu  quoque  Christe  geris. 

Tu  me  sustenta  fragilem:  tu  Christe  guberna: 
Fac,  ut  sim  massae  surcuius  tpse  tuae, 

37 


5T9 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


580 


Hanc  preeationem  semper  eogitemus.  Ideo  vi- 
vis:  loquor,  non  tantum  de  corporali,  sed  de  spi- 
rituali  vita,  quod  es  insertus  Filio,  qui  assumpsit 
nostram  massam,  et  quod  ille  te  vivificat.  Ita  vi- 
vemus  in  tota  aeternitate  inserti  massae  ipsius  per 
fidem.  Ista  pie  cogitanda  sunt;  sed  non  possunt 
cogitari,  nisi  mentes  sint  cornpbsitae  ad  cogitatio- 
nem.  Huius  primae  causae  quasi  declarationes 
sunt  aliae  causae. 

Est  igitur  secunda  causa,  quia  congruebat 
aliquem  ex  genere  humano  luere  poenam.  Cum 
genus  humanum  lapsum  esset,  congruebat,  Media- 
torem  esse  talem,  qui  esset  ex  genere  humano,  et 
qui  esset  innocens,  et  qui  sustineret  poenas,  ut 
ipsius  innocentis  poena  esset  Xvzqov  pro  aliis.  Ideo 
Paulus  ait:  Adam  cst  typus  futuri  Adami.  Ut  pro- 
pter  Adam  caeteri  sunt  rei;  ita  prepter  Filium  su- 
mus  dilecti.  Diligimur,  recipimur,  acceptamur  iusti 
propter  iustum  filium:  Iustificationem  sequitur  san- 
ctificatio  et  novitas.  Sic  igitur  dico:  Congruebat, 
ut  Mediator  esset  aliquis  ex  genere  humano;  quia 
Deus  voluit  esse  aliquem  ex  genere  humano,  qui 
sustineret  poenam,  et  qui  satisfaceret  iustitiae  di- 
vinae.  Deus  salvat  nos,  sed  ita,  ut  habeat  ratio- 
nem  suae  iustitiae.  EnuUtia,  seu  dispensatio  non 
debet  esse  dissipatio.  Igitur  compensatione  aliqua 
Deus  voluit  satisfieri  suae  iustitiae.  lam  cogitate 
ulterius. 


Quare  Mediator  est  Deus? 

Scilicet,  ut  sit  pretium  aequivalens.  Hoc  est 
exaggeratum  ab  antiquitate:  Cogitarunt  omnia  pec- 
cata  in  mundo  esse  minora  illo  pretio,  quod  Filius 
praestitit  pro  nobis.  Anshelmus  pulchre  commo- 
ratus  est  in  illo  affectu:  In  hoc  commoremini  et 
vos,  et  haec  est  tertia  causa. 


Quae  est  quarta? 

Quia  nulla  creatura  potuisset  sustinere  iram 
J)ei.  Deus  ignis  consumens  est.  Quando  Deus  ef- 
fundit  iram  suam,  tunc  creatura  perit  ac  moritur; 
ut  Adam  coepit  mori,  quando  Deus  eum  coepit  ar- 
guere,  et  mansisset  in  morte,  nisi  vivificatus  fuis- 
set  iterum  per  Filium.  Sensit  se  vivificari  audita 
promissione.  Hoc  est  ergo,  quod  dico :  Nulla  crea- 
tura  potuisset  sustinere  iram  Dei.  Christus  ipse 
sudavit  sanguinem  sine  violentia  externa.  Nemo 
hominum  adeo  robustus  est,  qui  posset  vivere  facta 
tanta  coidis  commotione  et  laceratione,  ut  sudaret 
sanguinem.    Filius  Dei  sentit  iram  adversus  nostra 


peccata.  Cogitate  ingentem  humiliationem.  Filius 
Dei  iacuit  prostratus  coram  patre,  quasi  ipse  con- 
taminasset  se  tuis  et  meis  peccatis.  Hoc  tam  mi- 
randum  est,  ut  non  subeat  humanas  mentes,  quia 
dicitur:  Factus  est  pro  nobis  pecculum  et  male- 
dictum.  Illa  pie  cogitanda,  et  pondera  verborum 
consideranda  sunt. 


Quinta  quae  est? 

Haec  multas  complectitur.  Ille  mediator  non 
est  tantum  redemptor,  sed  etiam  salvator.  Re- 
dernptor  est,  quia  persolvit  pretium:  Salvator,  quia 
reddit  iustitiam  et  vitarn  aeternam.  Adest  Eccle- 
siae,  protegit  et  conservat  Ecclesiam.  Filius  Dei 
assumens  massam  humanae  naturae,  ideo  assumit, 
ut  deleat  peccatum  et  mortem,  quod  non  potest 
facere  ulla  creatura.  Hoc  didicit  Adam  in  prima 
promissione,  et  ego  credo,  quod  in  prima  solitu- 
dine  Filius  Dei  cum  eo  saepe  collocutus  sit,  et 
docuerit  eum  illam  planius.  Semen  midieris  con- 
culcabit  caput  serpentis,  id  est,  destruet  regnum 
et  potentiam  Diaboli;  tollet  peccatum  et  mortem. 
Ut  illa  persona  ergo  tollat  peccatum  et  mortem, 
oportet  in  eo  esse  omnipotentiam :  Quia  natura  hu- 
mana  non  potest  tollere  peccatum  et  mortem.  Sola 
humana  natura  non  potest  hoc  efficere. 

Cogitate  hoc  dictum,  quod  est  apud  Esaiam: 
Patres  tui,  inquit,  non  potuerunt  te  salvare:  Ego 
sum,  qui  deleo  iniquitates  tuas  propter  me.  Tu  itve 
in  peccatis  tuis  servire  fecisti,  scilicet  redimendo 
in  passione.  Ego  deleo,  scilicet  salvando:  Toilam 
peccatum,  primo  imputatione  iustitiae  et  inchoa- 
tione  novitatis,  postea  consummatione. 

Prophetae  quando  de  hoc  beneficio  loquuntur, 
comprehendunt  integrum  beneficium,  ut  Daniel  di- 
cit:  Adducetur  aeterna  iustitia.  Osiander  exponit: 
adducetur  Deus  ipse.  Sit  ita  sane,  sed  loquitur 
Daniel  de  toto  beneficio  Christi.  Non  volunt  Pro- 
phetae,  quod  simus  iusti  propter  nostram  iustitiam, 
vel  iustitiam  essentialem  Christ,  vel  propter  novi- 
tatem;  sed  quod  simus  dilecti  in  dilecto,  id  est, 
simus  iusti  propter  obedientiam  Filii  in  hac  vita: 
et  quamquam  inchoatur  in  nobis  nova  iustitia,  ta- 
men  illa  demum  erit  integra,  seu  perfecta  in  aetejr- 
nitate,  in  qua  Deus  erit  omnia  in  omnibus.  Sicut 
Paulus  dicit:  Nunc  expectamus  spiritu  ex  fide  iu- 
stitiam,  scilicet  integram,  seu  consummatam. 

Hoc  tantum  beneficium  reddit  ncbis  iste  Filius 
Mediator,  et  isto  ordine  reddit.  In  hac  vita  habe- 
mus  remissionem  peccatorum;  reconciliationem  per 
misericordiam  propter  Filium:  Sumus  propter  obe- 
dientiam  Filii  accepti  et  iusti:  Postea  consequimur 
initia  renovationis.     Post   hanc    vitam   Deus   erit 


581 


POSTILLA  MELANTIIONIANA. 


582 


omnia  In  omnibus,  id  est,  plenitudo  iustitiae  erit 
in  nobis. 

Idem  etiam  dicitnr  in  hoc  textu:  Regni  eius 
eait  finis:  id  est,  ipse  reddit  iustitiam  et  vitam 
aeternam,  sed  impntative  primum:  postea  per  no- 
vitatis  inchoationem  in  hac  vita,  tandem  consuni- 
mative  in  altera  vita. 

Propter  unius  obedientiam  iusti  constituentur 
tnulti.  Est  verbum  forense:  id  est,  Pii  placent  in 
hac  vita  propter  obedientiam  Filii  fide,  et  haec 
ipsa  fides  est  initium  vitae  aeternae,  Deo  per  Fi- 
lium  vivificante  corda,  ut  dicitur:  Ego  vitam  aete?'- 
nam  do  eis.  Item  Paulus  inquit:  Corpus  quidem 
mortuum  est  propter  peccatum;  Spiritus  est  vita: 
scilicet  per  fidem  intuentem  obedientiam  mediatoiis. 

Post  hanc  vitam  erit  Deus  omnia  in  omnibus. 
Nunc  est  simul  peccatum  in  nobis:  Ergo  iam  non- 
dum  est  omnia  in  omnibus,  quia  Deus  non  vult 
peccatum.  Est  in  nobis  ingens  peccatum,  ingens 
imbeciilitas.  Non  cogitate  illos  tantum  habere  pec- 
cata,  qui  grassantur  externis  sceleribus.  Satis  est 
in  nobis  peccatorum.  Etiamsi  illa  similiter  non 
sunt  in  onmibus;  tamen  est  ingens  imbecillitas 
etiam  in  illis,  qui  excellunt  virtute,  ut  in  Davide, 
Abraham,  Moise.  Illi  dicunt:  Non  iustificabitur  in 
conspectu  tuo  emnis  vivens.  Et  Iob :  Vere  scio, 
Domine,  quod  non  sit  iustus  coram  te:  sed  sumus 
iusti  propter  Filium.  Post  hanc  vitam  erunt  in  no- 
bis  in  tora  aeternitate,  vita,  iustitia,  laetitia,  lux 
perfecta  et  integra. 

Cogitate,  quam  procul  ista  posita  sint  extra 
conspectum  humanae  rationis:  sed  verbo  divino 
nos  sustentemus,  iuxta  dictum :  Lucerna  pedibus  meis 
verbum  tuum. 

Istas  causas  copulationis  divinae  et  humanae 
naturae  in  Christo  cogitate.  Et  cum  sit  tanta  no- 
stra  imbecillitas,  et  assensio  sit  languida  et  tre- 
pida,  clamemus  assidue:  Credo  Domine,  sed  opem 
jer  imbecillitaii  meae,  quod  saepe  dico,  et  propterea 
dico,  ut  assuefaciatis  vos  ad  hanc  precationem. 

Debetis  quoque  recitare  Symbolum  Apostoli- 
cum,  et  in  ea  recitatione  opera  Dei  considerare, 
et  petere,  ut  augeatur  fides.  Multi  sunt,  qui  non 
possunt  recitare  Symbolum.  Boni  adolescentes 
quotidie  debent  recitare  Symbolum,  et  clamare: 
Domine,  adauge  nobis  fidem.  Tu  Deus  dedisti  no- 
bis  initium,  da  etiam  incrementum.  Sic  inquit  Pau- 
lus:  Deus  est  qui,  cum  effeccrit,  ut  velitis,  etiam 
perficiet,  ut  possitis,  ut  aliqua  bona  fiant  ipsi  grata : 
id  est,  cum  dederit  vobis  initia,  et  vocaverit  vos 
ad  societatem  doctrinae,  et  lucis  Evangelicae,  vult 
ea  perficere.  Certe  non  frustra  voeavit,  dedit  ta- 
lentum;  vult,  ut  negotiemini:  Ideo  dicit:  ut  perfi- 
datis.  Quamquam  fides  concutitur  et  oppugnatur 
a  Diabolo,  et  est  per  se  imbecillis,  tamen  Deus 
augebit  fidem,  confirmabit  aliquos;   quia  vult  ser- 


vare  Filio  Ecclesiam:   et  Filius  non    frustra  venit. 

Sedet  etiam  ad  dextram  Patris,  dans  dona  homini- 

bus,   sed  dat  petentibus.      Non  simus    tam    efferi, 
ut  nolimus  petere. 


EX  PRAELECTIONE  ANNI  1560., 
qui  fuit  annus   mortis   D.   Philippi. 

Quae  doctrina  discemit  Ecclesiara  a  reli- 
quis   gentibus? 

Doctrina  de  Filio  Dei.  Doctrina  legalis  est 
aliquo  modo  nota  hominibus  sanis  omnibus,  non 
furentibus;  quia  sunt  quidam  radii  illius  sapientiae, 
quae  est  Lex,  sparsi  in  mentes  in  creatione.  Sed 
hoc  consilium,  quod  Deus  velit  recipere  humanum 
genus;  et  ita  velit  recipere,  misso  Filio,  qui  sit 
constitutus  reconciliator  et  propitiator;  et  quod 
Filius  ille  sit  loyog  aeterni  Patris,  qui  assumta 
humana  natura  ex  virgine  natus  sit,  est  inenarra- 
bilis  sapientia ,  vel  potius  incomprehensibilis 
omnibus  creaturis.  Ideo  debemus  petere  ardenti- 
bus  votis,  ut  hic  ipse  Filius  nos  doceat,  sicut 
dicit:  Nemo  novit  patrem  nisi  Filius:  et  nemo  novit 
Filium,  nisi  Pater,  et  rui  voluerit  Filius  revelare. 
Petamus  ergo;  ut  nos  doceat,  et  clamemus  assidui 
ad  eum,  sicut  iussit:  Venite  ad  me  omnes,  qui  la- 
boratis  et  onerati  estis,  ego  reficiam  vos. 

Ista  sapientia  maior  est,  quam  doctrina  legis : 
quamquam  ea  quoque  est  valde  pulchra.  Sed  ista 
sapientia  est  supra  captum  humanum,  quam  con- 
templabimur  in  tota  aeternitate.  Vult  tamen  Deus 
nos  initia  discere  in  hac  vita.  Dicit  aeternus  Pa- 
ter:  Hic  est  Filius  meus  dilectus,  quo  ddector,  hunc 
audite.  lsta  mandata  teneamus,  et  obsequamur 
his,  et  sicut  infantuli  sedent  inclusi  in  utero  ma- 
tris:  sic  muniamus  nos  verbo  contra  insidias  Dia- 
boli,  quae  magnae  et  horribiles  fuerunt  inde  usque 
ab  initio  generis  humani. 


Quomodo    Cain   defecit  a    Patre :    nonne 

fuit   sapiens  ?     Certe    eius    posteritas    in- 

venit  varias   artes? 

Bespondeo.  Fuit  excellenter  sapiens ;  sed 
quando  audivit  ex  patre:  Semen  mulieris  conteret 
caput  serpentis,  cogitavit  esse  phantasiam. 

37» 


583 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


584 


Quale    est   hoc?     cogitavit,     quod    Deus 

non  vult  placari,  nisi  talis  hostia 

interficiatur? 

Ita  defecit  abiecta  doctrina  de  Filio  Dei. 


Quid  accidit  postea  post  Moisen  et  pro- 

phetas ,    quando    Pharisaei ,    et    Saducaei 

dominati  sunt? 

Etiam  repudiarunt  hanc  doctrinam;  putanmt 
esse  mirabiles  et  prodigiosas  opiniones.  Ratio  non 
potest  aliter  iudicare,  et  Diabolus  incitat.  Extin- 
xerunt  igitur  proinissionem,  retinuerunt  aurea  quae- 
dam  somnia.  Venturum  quendam  Dominum,  qualis 
erat  Alexander ;  et  fore  ludaeos  tam  potentes, 
sicut  tunc  erant  Romani:  Sicut  nos  habemus  tales 
imaginationes:  Nos  Evangelici  regnabimus,  repres- 
sis  regibus,  et  erit  pulcher  status. 

Talia  soinnia  delectant,  animos.  Quod  volu- 
mus,  libenter  credimus,  inquit  Iulius  Caesar.  Et 
est  Demosthenis  dictum :  anio  ^ovlofieda,  xavxa 
nnTTtvofiev.  Quo  cor  est  inclinatum,  eo  opinio  pro- 
pendet  etiam.     Ita  Virgilius  inquit: 

Credimus,  an  qui  amant  ipsi  sibi  somnia  figunt? 
Scitis  querelam  pastoris  in  Petrarcha: 

Aeternum  gemat,  ille  miser,  pastoribus  aulae, 
Qui  primus  mala  dona  dedit. 

Venit  pastor  in  aulam,  aliquis  donat  ei  speculum, 
in  quo  se  contemplatur;  Putat  se  esse  pulcherri- 
mum.  Incipit  amare  in  gynaeceo,  et  postea  deiici- 
lur  de  gradibus.  Illa  sic  fiunt  in  parvis  et  ma- 
gnis  rebus:  Qua  opinione  aliquis  delectatur,  illam 
mordicus  defendit.  Accedit  Diabolus,  qui  istos 
errores  confirmat  adversus  Deum. 

Quid  est  totum  regnum  Mahometicum,  nisi 
blasphemia  in  Filium  ?  Hic  est  enim  nervus  illius 
regni,  quod  Christus  non  sit  Deus,  et  non  sit 
redemptor  gencris  humani :  Tollit  personam  et  ofii- 
cium:  id  est,  tollit  ea  quae  sunt  propria  personae 
et  officii.  Tollit  illa  verba:  Qui  est  imago,  chara- 
cter,  dnavyaGfia  Patris ,  sustentans  omnia.  Item 
illa  verba :  Et  verbwn  caro  factum  est.  Tollit 
verba:  lusti/icati  fide,  pacem  habemus  per  ipsius 
sanguinem. 

Hoc  ipsum  igitur  est  regnum  Mahometicum. 
Sublato  hoc  articulo,  nullum  est  discrimen,  inter 
Christianam  et  Mahometicam  doctrinam. 


Ante  illud  regnum  videtis  labefactatum  esse 
illum  articulum,  tempore  Apostolorum  ab  Ebione, 
Cerintho ,  Samosateno,  qui  fuit  eloquens,  et  ista 
pulchre  pinxit.  Deinde  ab  Ario  et  Nestorio. 
Anno  273  Christi,  Samosateni  dogma  sparsum  est 
tempore  Valerii  Aureliani. 


Quae    fuit    occasio    Samosateno    tollendi 
illum  articulum? 

Samosatenus  fuit  familiaris  Zenobiae.  llla 
Arabica  mulier ,  erat  instituta  in  secta  ludaica, 
didicerat  enim  ludaicam  doctrinam.  Postea  venit 
in  eius  amicitiam  Antiochenus  Episcopus,  Samo- 
satenus.  Is,  ut  eam  inflecteret  ad  Christianos, 
quorum  volebat  habere  studia  contra  Romanos* 
coepit  facere  chaos  ex  Christiana  doctrina  et  Iu- 
daismo.  Ista  confusio  est  nata  in  aula  Zenobiae 
reginae,  quae  Syriam  et  Antiochiam  tenuit,  et 
exercitus  duxit-  Tandem  victa  ab  Aureliano  Impe- 
ratore,  in  triumpho  ducta  est  Romam. 

Homines  callidi  inflectunt  se  ad  aularum  vo- 
luntates.  Pingunt,  mangonizant  illa,  quae  sunt 
grata  Dominis. 

Prima  sit  igitur  cura,  ut  vos  muniatis  testi- 
moniis  de  divinitate  Christi,  et  humana  natura 
assumpta:  Deinde  accedat  precatio. 

Quibus  testimoniis  confirmas  te,  quando  dicis: 
Omnipotens,  vive,  et  vere  Deus,  aeterne  pater  Do- 
mini  nostri  lesu  Christi,  conditor  et  conservalor 
rerum  omnium,  una  cum  Filio  tuo,  Domino  nostro 
Iesu  Christo  et  Spiritu  Sancto.  Quia  nostra  invo- 
catio  debet  esse  distincta  ab  invocationibus  gentium, 
Mahometistarum,  Iudaeorum. 


Quae  cogitas  testimonia  ? 

Da  mihi  testimonium  perspicuum,  quod  in 
Christo  sint  duae  naturae,  quod  Xoyog  sit  vtpujxd- 
fjevog,  non  verbum  evanescens.  Quando  Iohannes 
inquit:  Verbum  factum  est  caro.  Sarnosatenus  di- 
cebat:  verbum,  id  est,  ille  sermo  tandem  est  com- 
plelus,  ut,  si  tibi  promitterem  librum  Homeri,  et 
darein,  sermo  esset  res.  Sic  ille  ehulebat.  Sicut 
postea  Nestorius :  Sermo  est  vox  aliqua,  non  vytorra- 
[xevov.  Haec  vox  adest,  sicut  lumen  in  mente 
illius  hominis  Christi,  et  regit  eum:  Est  quaedam 
sapientia  maior,  quam  aliorum  hominum.  -  Quando 
homines  astuti  in  aliquam  rem  incumbunt,  possunt 
extruere  mirabilia,  ut  nostro  tempore  fecerunt 
|  Servetus,  et  Coniza,  et  alii  valde  multi. 


585 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


586 


Proponite  vobis  illa  testimonia,  quae  affirmant 
esse  Filium  Dei  ante  assumptam  humanam  naturam. 
Antequam  Abraham  erat,  ego  sum.  Et  Paulus  ex- 
presse  dicit,  Christum  adfuisse  patribus  in  deserto. 
Et  lacob :  Benedicat  Dominus  pueris  his,  et  angelus 
qui  me  eripuit  ex  omnibus  malis.  Irenaeus:  Semper 
adfvit  generi  humano  Xoyog  Filius  Dei,  regens,  su- 
stentans.  Illa  testimonia  cogitate  in  invocatione. 
Item:  Ab  initio  egressus  eius  ante  dies  mundi.  \ 
Multa  talUi  testimonia  recitamus  in  festo,  quo  cele- 
bratur  reeordatio  nativitatis  Cbristi,  quae  debent 
esse  nobis  in  conspectu. 

Postea  sumite  testimonia,  quod  Filius  Dei  sit 
naturaDeus.  loban.  1,  Verbum  eratDeus.  Rom.  9, 
Qui  est  Deus  benedictus  in  saecula.  Item  sumatis 
illud  usitatissimum :  xQi0~11  &fyo~o*'. 


Potestne    videre    corda,    si    non    est 
omnipotens? 

Non.  llla  invocatio  est  testimonium,  quod  ille 
Christus  sit  Deus.  Jste  est  magnus  articulus. 
Non  est  disputatio  de  linea  veste.  Munite  vos  his 
testimoniis.  Omnia  dicta  de  omnipotentia  et  irrvo- 
catione  'huc  pertinent:  Ego  vitam  aeternam  do  eis. 
Item:  Quae  Pater  facit,  ego  facio.  Ideo  sunt  tenenda 
haec  testimonia,  ut  possimus  alacrius  accedere  ad 
Deum  in  invocatione,  statuentes  vere  nos  exaudiri, 
et  hanc  esse  eius  omnipotentiam ,  quod  videat 
corda,  sicut  dicit:  Venite  ad  me  omnes,  qui  labo- 
ralis  et  onerali  estis,  ego  reficiam  vos.  Hoc  quo- 
que  est  omnipotentiae. 


Iam  quaedam   in  textu  consideremus. 

Arrte  triennium  in  oppido  Northusen,  quidam 
retinuerat  haec  verba :  Ave  gratia  plena.  Est  repre- 
hensus  ab  altero  concionatore ,  qui  est  vere 
fjwQoxaxog.  Statim  exagitavit  eum,  et  nominavit 
illum  alterum,  den  Ave  Marien  prediger.  Dispu- 
tavit:  Maria  non  est  plena  gratia,  sed  solus  Chri- 
stus  est  plenus  gratia.  Neque  ille  candide  fecit, 
quod  illum  sic  reprehenderit}  neque  alter,  quod 
non  adhibuerit  diligentiam,  qua  inquireret,  quid 
vocabulum  significaret. 

Germanicum  vocabulum  Gnade  significat  favo- 
rem,  et  quidem  gratuitum  favorem.  Es  ist  gnade, 
es  isl  nicht  schuldt  oder  pflicht.  Zu  hoff  sagt  man, 
Mein  gncdiger  Herr,  wil  dir  diese  gnade  thun,  und 
wil  dir  das  schenckcn,  id  est,  Er  ist  dirs  nicht 
schuldig. 


Gnade,  est  a  gonnen,  et  sumitur  ex  Hebraea 
origine,  Chen.  Et  vocabulum  Hebraeum  alias  ver- 
titur  misericordia,  alias  gratia.  Oportet  autem 
videre,  quando  vocabulum  gratiae  significet  active, 
quando  passive.  Quando  Latine  loquimur,  gratia 
significat  tantum  passive.  Ista  puella  est  gratiosa, 
id  est,  arnabilis,  passive  significat.  Hic  quoque 
dicitur  Ave,  xtxaQnco^ivq,  id  est,  dilecta  per  mise- 
ricordiam. 

Semper  autem  cum  favore  iilo  Deus  etiam 
hominem  ornat  multis  donis. 

In  Syracide  ponitur  hoc  verbum  xf/«^trto/tfvoc, 
alioqui  non  saepe  reperitur.  Si  observassem,  po- 
tuissem  forte  invenire  alicubi  in  Prophetis,  Kq/jgocov 
o  Xoyog  7  dootg,  id  est,  quando  aliquis  dat  eleemo- 
synam  cum  bono  sermone,  cum  suavitate,  sermo 
gratior  est,  quam  res  donata:  ut  quando  Alexander 
praebiblt  militi.  Cum  miles  attulisset  caput  inter- 
fecti  hostis,  et  dixisset:  Rex,  apud  nos  est  con- 
suetudo,  ut  is,  qui  adfert  caput  hostis  interfecti, 
donetur  aureo  poculo :  Alexander  videns ,  iubet 
infundi  vinum  in  poculum  aureum:  Sed  illi,  inquit, 
vacuum  dant,  plenum  ego.  Fuit  lepos,  et  multo 
gratius  fuit  militi,  quod  praebibit  ei,  quam  auiutn. 
Quando  aliquis  dat  cum  exprobratione,  est  grave, 
XaQirMv  de  t£  &v[i6g  aQioxog.  Hoc  quod  datur  a 
benevolo,  est  multo  gratius,  quam  quod  datur  ex 
tristitia ,  vel  significatione  animi  alienati.  Wenn 
mir  einer  nichl  gem  ein  freundtschafft  erzeigt,  der 
lass  es  nur  anstehen. 

Postea  addit  Syracides,  d/jMpoieQov  dk  tv  t<£ 
xj;ra£HrM|U£)'<>),  id  est,  in  eo,  qui  est  ornatus  suavi- 
tate.  Hic  intelligitur  de  dante,  qui  habet  suavi- 
tatem.  llli,  quibus  est  otium,  quaerant  alia  exem- 
pla,  et  mihi  monstrent,  erit  mihi  gratum  beneficium. 


Quid  est  xatQ€   evAoytj/ueptjt 

Benedicta,  gesegnete.  Segenen  significat  gaben 
gebeti:  quia  dat  Deus  dicendo,  a  sagen.  Sed  vox 
ipsa,  sagen,  est  Hebraea:  ut  Sacae,  unde  Saxones 
dicuntur,  significant  vel  vatidicos,  vel  aequales, 
freie  leutt.  Segnen  intelligas  favorem  cum  donis, 
sicut  vocabulum  gratia  usurpatur,  ut  significet 
favorem  cum  donis.  Non  ego  feci,  sed  gratia,  quae 
in  me  est,  inquit  Paulus. 

Oportet  considerare,  ubi  vocabula  significent 
relative,  ubi  res  datas,  ubi  utrumque.  Hoc  igitur 
dicitur  ab  Angelo:  Salve  benedicta:  id  est,  ornata 
multis  ingentibus  donis.  Iacob  precatur:  Benedicat 
Deus  pucris:  id  est,  det  eis  dona  sua.  Idem  lacob 
orat  fratrem  suutn  Esau,  ut  accipiat  de  illa  benedi- 
ctione:  id  est,  donis.  Salomon:  Ocido  benedicenti, 
benedicetur:  id  est,  Oculo  liberali.    Deus  dat  danti. 


887 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXECETICA. 


888 


Castalio  vertit:  In  semine  tuo  fortunabuntur  omnes 
Genles.  Vult  Romane  loqui;  sed  quam  Romane 
loquatur,  neseio.  Vetustas  non  est  ita  locuta. 
Rectius  est:  In  semine  tuo  benedicentur :  id  est, 
diligentur,  recipientur,  et  aecipient  bona,  iustitiam 
et  vitam  aeternam:  Sicut  Paulus  etiam  inquit:  Per 
Cliristum  habemus  gratiam,  et  donum  per  gratiam : 
id  est,  acceptationem  gratuitam.  Relative  intelli- 
gatur,  postea  accedunt  dona. 


Explicatio  dicti  Esaiae. 

In  Esaia  dicitur:  Gratis  venumdati  estis:  gra- 
tis  redimemini:  Ergo  si  sumus  gratis  redempti,  non 
fuit  opus  Ivtqoj,  vel  compensalione  aiiqua.  Cur 
igilur  Christus  vpse  nominat  se  xviqov?  ponet  ani- 
mam  suam  aviqov?  Respondeo.  Gratis  redimemini, 
scilicet  respectu  nostri  pretii.  Deus  voluit  osten- 
dere  et  misericordiam,  et  iustitiam.  lustitiam,  quia 
non  remisit  peccata  sine  compensatione:  id  est, 
sine  filii  intercessione  et  obedientia.  In  eo  ostendit 
iustitiam,  quod  vere  irascatut  peccato,  et  non  reci- 
piat  nos  miseros,  nisi  pers-oluto  pretio,  nisi  illa 
pactione  compensationis,  ut  Filius  sustineat  poe- 
nam  pro  genere  humano :  Qnia  Lex  Dei  est  immota 
et  aeterna  sapientia.  Omnis  autem  Lex  obligat, 
vel  ad  obedientiam,  vel  ad  poenam. 


Sed  CUT   dicit  Esaias,    Gratis  venumdati  estis? 

Quia  Diabolus  ut  praedo,  eripuit  genus  huma- 
num,  Deo  nihil  dedit.  Homini  etiam  nihil  dedit, 
occidit  eum.     Ita  homo  gratis  est  venumdatus. 


Commendatio    dicti  Paulini: 

Imtificati  sanguine  eius. 

Seniper  sit  in  conspectu  dictuin :  Iustificati 
tanguine  ipsius.  Non  habeo  aliam  consolationem 
praesentiorum ,  quam  oppono  Mahometicis  impie- 
tatibus  et  meis  dubitationibus.  Sunt  autem  tria 
verba:  Potestis  facile  meminisse ,  cum  dicitur: 
Sanguis  Domini  nostri  Iesu  Christi  mundificat  nos 
ab  omnibus  peccatis:  idem  est:  Sed  illa  brevitas 
dulcis  est.  Illa  tria  verba  destruunt  potentiam 
Diaboli  grassantis  adversus  nos. 

Est  mirabile  temperamentum  iustitiae  et  mise- 
ricordiae.  Deus  vult  hunc  Filium  esse  victimam. 
Hoc  omnes  Prophetae  dicunt,   praesertim  Esaias: 


Cum  ponet  animam  suam  hostiam  pro  peccato,  vi- 
debit  semen  longaevum.  Aliquae  insignes  senten- 
siae  debent  esse  in  conspectu,  ut  sint  quasi  baculi, 
qui  sustentent  vos. 

Misericordia  est,  quia  applicat  nobis  illud  st%r 
crificium,  illam  compensationem:  mittit  propter 
nos  Filiuin  suum,  ut  recipiat  nos,  et  applicet  nobis 
illius  merita. 

Istud  argumentum  usitate  ponunt  Scholastici, 
quando  de  satisfactione  loquuntur: 

Deus  est  iustus  et  misericors: 
Ordo  iustitiae  est  solvere  poenam  aliquam: 
Ergo  necessaria  est  poena ,    quam  ipsi  nomi- 
nant  Canonicam. 

Deus  non  ex  levitate,  aut  futilitate  remittlt 
peccatum,  sed  constituit  hoc  pretium.  Respondeo. 
Nego  consequentiam,  quia  plus  est  in  conclusione, 
quam  fuit  in  praemissis.  Deus  est  iustus,  verum 
est,  Minor.  Ordo  Iustitiae  est  solvere  poenam. 
Concedo.  Sed  quae  est  illa  poena?  An  satis- 
factio  canonica?    Non  sed  mors  Filii. 


Estne   verum,   quod   Osiander   dicit,    nos 
iustificari  Iustitia  essentiali  Christi? 

Ista  Osiandri  pugnant  cum  textu:  Iustificati 
sanguine  eius.  In  altera  vita  verum  erit,  quod 
dicit  Osiander;  sed  in  hac  vita  sumus  iusti  impu> 
tata  iustitia.  Inchoatio  novitatis  est  exigua  in  hac 
vita;  Manebit  tamen  in  tota  aeternitate,  quod  recon»- 
ciliati  sumus  propter  Filium  Dei.  Postea  erimus 
donati  illa  nova  veste,  sapientia,  et  iustitia  integra, 
cum  erimus  toti  templum  Dei. 


DOMINICA  PALMARUM. 
Evangelium   Matt.h.    2  1. 

Et  cum  appropinquassent  in  Bethphage,  etc. 

Est  haec  vetus  consuetudo,  quod  hoc  tempore 
in  Ecelesia  proponitur  commonefactio  de  inirabili 
consilio  et  opere  Dei,  quod  voluit  redimere  genus 
humanum,  derivata  ira  adversus  peccata  generis 
humani  in  hostiam  innocentem,  videlicet  in  filium 
Dei,  Dominum  nostrum  Iesum  Christum,  qui  moite 
sua,  tamquam  compensatione  debita,  satistaceret 
iustitiae  Dei. 

Nec  est  dubium,  quin  inde  usque  ab  antiquis- 
simis  temporibus    doctrina    de  hoc   mirando  opere 


589 


POSTJLLA  MELANTHONIANA. 


590 


certis  ceremoniis  commendata  sit  patribus  circa 
hoc  tempus  anni.  Nam  de  agno  paschali  constat, 
quod  ab  Israelitis  ex  Dei  mandato  mactabatur  hoc 
ipso  tempore. 

Hic  ritus  fuit  servatus  in  Ecclesia  populi  lu- 
daici  annos  1500,  et  aliquanto  amplius,  et  con- 
gruit  pictura  agni  Paschalis  cum  archetypo,  id 
est,  cum  passione  et  morte  Christi.  Congruit  tem- 
pus  passionis  Christi  cum  tempore  typi.  Christus 
enim  oblatus  est  eo  tempore,  quo  solenne  erat 
mactari,  et  edi  agnum  Paschalem.  Et  quod  di- 
gnum  est  consideratione,  Christus  vero  die  pascha- 
tis,  et  comedit  pascha,  et  passus  est. 

Sed  credo  fuisse  aliquas  solemnitates  apud 
patres,  etiam  ante  eductionem  populi  ex  Aegypto. 
Puto  Isaac  eo  tempore  ductum  esse  ad  montem 
Moriah,  ut  mactaretur.  Ideo  decet  nos  meditari 
magnitudinem  huius  operis  istis  diebus;  quia,  etsi 
omnibus  temporibus  et  momentis  cogitandum  est 
hoc  tantum  opus,  quo  nullum  est  admirabilius, 
tamen  ut  natura  hominum  amans  est  ordinis,  et 
meditatio  magnarum  rerum  exuscitanda  est  externis 
quibusdam  adminiculis:  Sic  pium  est,  hoc  ipsum 
tempus  tribuere  cogitationi  tanti  operis. 

Non  simus  ita  barbari  et  agrestes,  ut  veteres 
mores  Ecclesiae  contemnamus.  Cogitemus,  non 
tantum  in  novNo  Testamento  celebrari  memoriam 
passioni*  Christi  hoc  ternpore,  sed  antea  quoque 
in  veteri  Testamento  per  signa  aliqua,  mentionem 
factain  esse  victimae  circa  hoc  tempus. 

Est  et  hoc  pulchrum,  cogitare  quod  Christus 
hodierna  die  ingressus  est  cum  pompa  aliqua  in 
urbem  Hierosolymam,  quo  agnus  Paschalis  secun- 
dum  legem  a  Deo  latam,  segregandus  erat  a  reli- 
quo  grege. 

Nam  Moises  praeceperat  Iudaeis,  ut  die  10. 
primi  mensis  agnum  separarcnt  a  grege,  et  seor- 
sim  servarent,  usque  ad  diem  mactationis.  Inter- 
cesserunt  igitur  dies  5  ab  hoc  ingressu  Christi 
usque  ad  postremam  ei^s  passionem. 

De  Grammatica  significatione  vocabulorum, 
quae  sunt  in  hac  historia,  diximus  prima  dominica 
Adventus,  nec  est  inutile,  paucis  repetere  iila;  quia 
multae  historiae  possunt  rectius  intelligi,  et  com- 
monefactiones  inde  sumi  de  rebus  dignis  con- 
sideratione. 


Grammatica    Explicatio    praeci- 
puorum  membrorum   textus. 

Bethage  quidfuit,  et  unde  esthoc  nomen? 
Respondeo.    Fuit  Bethphage  locus  non  procul 


a  Hierosolymis ,  et  significat  domum  grossorum, 
seu  olynthorum.  Grossi ,  Graece  oXvv&og  6unt 
primae  ficus,  quia  ficus  arbor  duplicem  fert  fru- 
ctum:  primum  ficus  praecoces,  initio  Veris,  et 
postea  in  Augusto  ficus  generosas.  Puto  ipsum 
nomen  Ficus  esse  ab  Hebraeo  Phage.  Et  quam- 
quam  in  locis  horridioribus  non  omnes  ficus  sunt 
biferae:  tamen  in  regionibus  foecundis  pleraeque 
ficus  bis  proferunt  quotannis  fructus:  Sed  primus 
fructus  (id  est,  olw&ot,,  seu  grossi)  non  est  tam 
suavis,  quam  qui  postea  nascitur  in  aestate. 

Haec  est  imago  Ecclesiae,  quae  bis  parit; 
primum  regit  aliquos  disciplina  :  postea  gignit 
veram  soboiem,  videlicet  sanctos,  qui  vere  sunt 
conversi  ad  Deum.  Aliqua  pars  Ecclesiae  est 
populus  legis,  hoc  est,  qui  utcunque  reguntur  et 
coercentur  doctrina,  et  disciplina  externa.  Altera 
pars  Ecclesiae  est  novus  populus,  qui  habet  inchoa- 
tam  lucem,  et  vitam  aeternam. 

Populus  Israel,  quod  ad  externam  politiam 
attinet,  erat  Bethphage.  Ad  hunc  populum  missus 
est  Christus,  imo  propter  Christum  constituta  est 
illa  politia,  et  conservata  usque  ad  adventum 
Christi:  Ideo  ex  Bethphage  iubet  ad  se  adduci 
asinam,  cui  insidet:  quia  debuit  certum  esse,  ubi 
exspectandus  esset  Messias,  qui  ministerium  Evan- 
gelii  reparatnrus  esset,  per  quod  regenerentur  ho- 
mines,  et  vivificentur,  ut  sanctificati  per  Spiritum 
sanctum  haberent  initia  lucis,  et  vitae  aeternae. 

Indocti  sentiunt,  grossum  significare  ficum 
immaturam.  Sed  non  est.  Nam  grossus  est  hcus 
sui  generis,  etsi  non  tam  suavis,  quam  est  alter 
fructus,  qui  postea  nascitur. 


Quid  signiflcat,   castellum,  quod  contra 

vos  est? 

Respondeo.  Contra,  significat  hoc  loco,  situm, 
non  hostilitatem ;  Quod  co:itra  vos  est,  id  est,  quod 
est  vobis  in  conspectu,  non  quod  est  inimicum 
vobis,  ut  quidam  exponunt. 

Asina  et  pullus,  significant  Filium  Dei  col- 
ligere  sibi  Ecmlesiam  ex  ludaeis  et  gentibus,  item, 
ex  senibus  et  iuvenibus. 

Euntes  solvite.]     Sic  argumentor: 

Sumens  sine  colunhde  Aomwi,  malefacit: 

Isti  sumunt  sine  voluntate  domim: 

Ergo  male  faciunt:  Vel  potius,  quia  a  Christo 
iussi  sunt  hoc  facere,  peccavit  Christus  ipse. 

Ideo  accommodate  argumentum  ad  Christum 
ipsum : 

Invito  domino  non  suntalienae  res  contrectandae : 

Christus  iubet  adduci  asinam,    nec  petit  a  do- 


591 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA 


592 


viino,    nec  promUtit   mercedem;    sed   dicit: 
tantum    dicatis;    Dominus    his    opus    habet: 

Ergo  Christus  peccat. 

Respondeo  ad  Minorem:  Christus  est  Donrinus 
et  Rex  illius  populi.  Habet  auteni  Rex  potestatem 
sumendi  ex  facultatibus  subditorum  ea,  quae  per- 
tinent  ad  expedienda  negotia  regni.  Ita  Christus 
utitur  asinis,  tamquam  re  necessaria  in  officio  suo. 
Facultates  subditorum  sunt  distinctae  a  facultatibus 
dominorum,  sed  tamen  Reges,  Principes,  magistra- 
tus  habent  potestatem  sumendi  stipendia  ex  facul- 
tatibus  subditorum:  item  utendi  rebus  subditorum 
necessariis  ad  administrationem.  Interim  non  sunt 
orania  Regum,  neque  omnibus  temporibus.  Prae- 
ceptum  divinum:  Non  furtum  facies,  obligat  omnes 
homines.  Ideo  peccat  Magistratus  sumens  ex  fa- 
cultatibus  subditorum,  quantum  libet,  sicut  in  mul-  j 
tis  principibus  est  @ovXi(j,£a,  quae  est  signum  po- 
stremae  aetatis  mundi. 


Quid  significat  $ofvAbftfa% 

Respondeo  est  illa  fames,  quae  vocatur  fames 
canina,  id  est,  fames  inexsaturdbilis.  Et  est  nomen 
morbi,  quo  qui  laborant,  etiamsi  multum  ingerant, 
tamen  adhuc  semper  esuriunt.  Talis  est  fiovXi/M'a 
in  multis  gubernatoribus.  Auferunt  ex  bonis  sub- 
ditorum,  quantum  possunt;  et  tamen  omnia  illa 
non  sufficiunt  eis.  Non  saturantur.  Deus  non 
benedicit  eiusmodi  expilationibus. 

Christus  est  verus  et  legitimus  rex  istius  po- 
puli;  sed  non  voluit  uti  administratione  politica. 
Utitur  autem  regno,  ad  quod  est  missus,  et  ad  hoc 
iuvandum  poscit  sibi  mitti  asinam.  Haec  est  una 
solutio. 

Altera  solutio  est :  Omnes  homines  debent 
adiuvare  ministerium  Evangelii,  quantum  omnino 
possunt.  Debet  catechumenus  officium  illi,  a  quo 
docetur.  Ergo  etiamsi  non  voluisset  usurpare 
ius  regis,  tamen  ut  Doctori  Ecclesiae  debebatur 
officium,  quo  poterat  iuvari  ministerium. 

Paulus  inquit:  Qui  bme  praesunt,  duplici  ho- 
nore  digni  sunt.  Imo  alibi  inquit:  Ita  ordinavit 
Dominus,  ut,  qui  annuntiant  Ecangeliwn,  etiam  de 
Evangelio  vivant.  Hoc  videtur  absurde  dictum; 
quia  Evangelium  non  debet  nobis  esse  quaestui: 
Voluit  tamen  Paulus  ita  significanter  loqui ,  ut 
sciamus  Heberi  mercedem,  et  renutricationem  do- 
centi.  Magna  est  ingratitudo  subtrahere  necessa- 
ria  fidelitor  docentibus. 

Apostoli  imponunt  Christum  asino.  Id  signi- 
ficat,  quod  Christus  debeat  regnare.  Ipse  debet 
insidere,  non  Apostoli.  Auditores  sunt  deducendi 
ad  Christum  per  ministros  Evangelii,,  ut  ab  eo 
regantur  et  sanctificentur. 


Cum  procedit  Christus,  venit  ei  obviam  magna 
turba,  et  praestat  illi  tria  genera  officiorum.  Pri- 
mum,  afferunt  ei  ramos  palmarum  et  olearum. 
Deinde,  substernunt  vestes.  Tertio,  clamant;  Ho- 
sianna  Filio  David;  benedictus  qui  venit  in  nomine 
Domini. 


Unde  sumptum  est,  quod  gestant  ramos? 

Fuit  haec  consuetudo  multarum  gentiurn,  ut 
in  triumphis  gestarentur  ranri,  seu  frondes  istarum 
arborum.  Adhuc  in  multis  partibus  Germaniae 
usitatum  est,  ut  mense  Maio  mittantur  scholastici 
ad.  frondes  afterendas ,  Das  heissen  sie  Meyen 
holen.  Meyen  sunt  rami  arborum,  qui  gestantur 
laetitiae  causa,  et  quibus  ornantur  templa,  et  ve- 
stibula  aedium.  Apud  Ioannem  usurpatur  voca- 
bulum  §aia,  cap.  12.,  ab  hoc  fortassis  est  vox 
Germanica  Jf/<?2/£«;  quia/?et/*  sunt  literae  cognatae: 
nisi  malis  derivare  a  mense  Maio.  De  cuius  ta- 
men*Etymologia  rursus  quaeri  potest. 


Quid    significat    procedere    cum    oleis   et 

palmis? 

Respondeo.  Procedere  cum  oleis ,  significat 
petere  pacem:  procedere  cum  palmis,  significat 
victoriam.  De  pace,  quam  repraesentat  olea,  dici- 
tur  in  versu : 

Pax  optima  rerum 

Quas   homini  novisse   datum;  pax   una   tri- 

umphis 
Innumeris  potior.  — 

Est  apud  Livium  in  historia  Scipionis.  Mise- 
serunt  Carthaginenses  navim  cum  legatis  ad  Sci- 
pionem  petitum  pacem.  Ibi  speculator  videns 
veniie  naves,  indicat  duci.  Promovet  igitur  Sclpio 
suas  quoque  naves.  Sed  cum  illi  propius  acces- 
sissent,  vidit  speculator  in  prora,  seu  anteriore 
parte  navis  ramum  oleae.  Id  cum  indicasset, 
sistit  Scipio  suas  naves;  quia  intellexit  eos  venire 
ad  petendam  pacem.  Fuit  igitur  consuetudo  ista, 
ut,  cum  aliqui  petituri  essent  pacem,  accederent 
ad  dominum,  a  quo  petenda  erat  pax  cum  ramis 
oleae. 

Palmae  natura  est,  ut  assurgat  contra  onus; 
et  est  alioqui  durabile  lignum:  ideo  antiquitas  cum 
iecit  fundamenta,  fecit  ea  ex  palis  palmarum;  ut 
scribit  Xenophon. 

Cum    igitur   preferunt  Christo    ramos  olearum 


593 


POSTILLA  MELANTIIONIANA- 


594 


et  palmarum,  cogitemus,  utmmque  petendum  esse 
a  Deo,  pacem  et  victoriam.  Primum  petamus,  ut 
det  nobis  pacem,  id  est,  remittat  nobis  peccata, 
et  det  nobis  tranquillitatem  conscientiae,  ut  pos- 
simus  accedere  ad  Deum,  et  invocare  eum.  De 
hac  pace  dicitur:  Regnet  pax  Christi  in  cordibusve- 
stris.    Et,  lustificatf  fide,  pacem  habemus. 

Quamdiu  corda  fugiunt  Deum ,  non  invo- 
cant  eurn,  et  tamen  naturaliter  est  in  omnibus 
hominibus  trepidatio  fugiens  Deuvn.  Sed  haec  est 
vincenda  fide,  et  statuendum,  quod  propter  Filium 
Dei  vere  recipiamur,  et  exaudiamur,  ut  Paulus 
dicit:  Per  hunc  habemus  accessum  cum  fiducia  per 
fidem  ipsius.  Et  haec  ipsa  nQogayMyr),  naqQrjGta, 
nmoC&Tjaig  (his  enim  vocabulis  utitur  Apostolus) 
pertinent  ad  illam  pacem,  quae  petenda  est  propter 
Christum.  Nam  propter  Filii  obedientiam  recipi- 
mui»,  reputamur  iusti,  et  exaudimur,  ipso  pro  nobis 
interpellante. 

Praeter  hanc  pacem  cordis,  quae  sentitur  in 
invocatione,  petamus  etiam  pacem  externam,  ut 
servefur  Ecclesia.  Nemo  nostrum  ita  efferus  esse 
debet,  ut  non  malit  Ecclesiam  salvam  esse,  quam 
sibi  ipsi  bene.  Et  Christus  servat  corpus  Eccle- 
siae,  etiamsi  membra  aliqua  patiuntur.  Multi  pii 
sentiunt  ingentem  dolorem  propter  discordiam  do- 
centium  in  Ecclesia.  Hanc  etiam  sciamus  a  Filio 
Dei  petendam  esse. 

Est  et  tranquillitas  aliqua  necessaria  in  hac 
vita,  ut  possit  doceri  Ecclesia.  Quia,  ubi  sunt  per- 
petua  bella,  uou  potest  vigere  disciplina.    Secundo, 

f»etamus  etiam  vietoriam  a  Cliristo  contra  Diabo- 
os:  quia  Diabolus  insidiatur  omnibus  hominibus; 
circumit  sicut  leo  rugiens,  quaerens  quem  devoret. 
Apparuit  autem  filius  Dei,  ut  destruat  opera  Dia- 
boli.  Ergo  petamus,  nos  ab  ipso  gubernari  adver- 
sns  insultus  astutissimos  Diaboli.  Quod  fit,  si 
filius  Dei  vincat  in  nobis  peccatum  et  mortem. 
Haec  victoria  est  intus  in  corde.  Postea  opus 
est,  ut  foris  etiam  depellatur  Diabolus,  ne  insidiae  , 
ipsius  proeedant,  ne  penitus  nos  evertat. 

Hoc   est    vere  praeferre    ramos  oleae,    et  pal- 
marum,    edere   eonfessionem  ;    quod   hic   Dominus 
sit  victor  et  dator  pacis,    et  invocare  eum,    ut  tri-  j 
buat    nobis     victoriam    et    pacem.      Nostra    studia  j 
debent  esse  eiusmodi  frondes,  quas  afTerarnus  Do- 
mino  in   pia    eogilatione    et    meditatione    doctrinae  : 
coeiestis.     Item,    quotidiana    invocatio    debet  dare  j 
testimonium,    quod    hic  Dominus  sit  in  nobis  quo- 
que  victor  peccati,  mortis  et  Diaboli,  et  dator  pacis.  i 


Quid  significat  substernere  vestes? 
Respondeo.    Iste  gestus  significat,  tribuendum 

SIBLANTH.  OPER.  VOL.  XXIV. 


esse  hunc  honorem  ministerio,  ut  conferamus  ali- 
quid  ad  iuvandum  et  ornandum  ministerium  publi- 
cum,  ex  nostris  facultatibus.  Deinde  exuere  vestes, 
et  prosternere  Christo,  significat  etiam  res  et  cor- 
pora  in  periculum  adducere  pro  gloria  Christi:  ut, 
cum  pii  Martyres  patiuntur  persecutiones  propter 
confessionem  veritatis,  dass  man  ihm  die  haut 
uber  die  ohren  %iehc,  id  est,  ut  exuantur  non  tan- 
tum  facultatibus,  sed  etiam  vita  et  corporibus. 


Quid    significat    clamor    seu  voces,    quas 
sonat   multitudo  ista? 

Respondeo.  Hic  clamor  rursus  significat  con- 
fessionem,  invocationem,  item  doctrinain.  Jlosianna 
significat  idem  quod  salvifica,  vel  salva,  iuva,  fer 
auxilium  et  opem  Est  compositae  figurae,  ab 
Hoschiah,  et  Na,  quae  est  interiectio  deprecantis. 
Sicut  nos  dicimus  ach.  Multi  ignari  linguae  He- 
braeae  inepte  verterunt  vocabulum  Hosianna:  Et 
notum  est,  papistas  hoc  nomen  suis  quibusdam 
campanis  indidisse.  Die  grossen  glocken  haben 
Hosanna  mussen  heissen. 


Sed    quomodo    nos    possumus    orare   pro 

Messia  ? 

Respondeo.  Haec  vox  orat  non  tantum  pro 
capite,  sed  pro  toto  corpore  Ecclesiae;  id  est, 
petit*,  ut  hicRex  sitfelix  etfaustus,  et  eius  regnum 
habeat  felicia  incrementa.  Ifa  debemns  nos  orare, 
at  Deus  per  Fiiium  perficiaf  salvationem  generis 
humani,  et  ut  ipsum  triumphare  sinat  contra  Dia- 
bolum  et  mundum.  Postea  etiam  complectamur 
corpus  Ecclesiae,  ut  hoc  quoque  sit  salvum,  nec 
opprimatur  a  Diaboio  et  eius  organis. 


Ex  quo  Psalmo  sunt  ista  verba  sumpta? 

Rcspondeo.  Ex  Psalmo  118,  quem  D.  Lutherus 
nominabat  suum  aureum  Confitetnim.  Eum  Psal- 
mum  scribit  Hieronymus  cantari  solitum  fuisse 
apud  Iudaeos,  quoties  petebant,  ut  Deus  mitteret 
Messiam.  Et  consentaneum  est,  in  postremo  illo 
miserrimo  statu  populi  Iudaici,  post  tempora  Mac- 
cabaeorum,  et  sub  Herode  crebrius  cantatum  esse 
hunc  Psalmum,  ut  orarent  Deum  pro  missione 
Messiae,    qui  liberaret   ipsos  ex  tantis  miseriis,    et 

38 


595 


PHlL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


596 


periculis  publicis.     Fuit  igitur  notus  etiam  plebeis 
hominibus. 

In  eo  Psalmo  sunt  etiam  haec  verba:  Lapidem 
quern  reprobaverunt  aedificantes,  factus  est  in  caput 
anguli. 


Estne    oratio    congrua:    lapidem  quem  etc. 

factus  est? 

Respondeo.  Est  figurata  constructio  per  An- 
tiptosin,  ut  in  versu  Virgilii:  Urbem  quam  statuo 
vestra  est. 


Qui  sunt  aedificantes,  de  quibus  Psalmus 

loquitur  ? 

Respondeo.  Iudaei,  vel  potius  inter  Iudaeos 
Doctores  legis.  Vocantur  enim  aedificantes  illi, 
quos  Deus  collocaverat  in  officium  docendi,  et 
qui  debebant  aedificare  Ecclesiam,  et  testimonium 
dare  de  Christo.  Hi  ergo  reprobaverunt  lapidem, 
id  est,  Christus  est  occisus  a  Doctoribus  illius 
populi.  Ita  nunc  Pontifices,  Epscopi,  Monachi, 
qui  gloriantur  se  esse  in  officio  ordinario  docendi, 
occidunt  Christum,  dum  persequuntur  Ecclesiam 
Christi. 


Quid  est,  quod  Psalmus  inquit:  Hic  lapis 

factus  est  in  caput  angultt 

Significatur  lapis  fundamentalis,  gestans  utrum- 
que  parietem:  Ist  ein  eckstein  worden ,  darauff 
beide  wende  stehen.  Duo  isti  parietes  sunt  Iudaei 
et  Ethnici;  quia  Ecelesia  in  novo  Testamento  col- 
ligitur  ex  gentibus  et  Iudaeis.  Ac  Christus  non 
solum  coniungit  et  copulat,  sed  etiam  gestat  et 
sustentat  Ecclesiam;  imo  nos  singuli  in  eo  consi- 
stentes  servamur,  ut  dicitur:  Nemo  rapiet  oves 
meas  ex  manibus  rneis.  Item,  Ego  portabo,  et  sal- 
vabo  vos. 

Sciamus  Filium  Dei  vere  praesentem  esse  Ec- 
clesiae,  et  salvare  nos,  non  tantum  merito,  sed 
etiam  effectione.  Nam  Christus  non  ideo  solum 
est  salvator  noster,  quia  pro  nobis  patitur,  sed 
etiam,  quia  ipse  adest  verbo  vocali,  colligit,  et 
vivificat  Ecclesiam,  et  potenti  manu  protegit  et 
servat  eam,  et  tandem  resuscitaturus  est  ex  morte, 
et  daturus  vitam  aeternam. 


Hunc  ergo  Dominum  alloquuntur  illi,  cum  ex 
Psalmo  canunt  :  Benedictus  qui  venit  in  nomine 
Domini,  id  est,  qui  promissus  est  patribus,  et  venit 
missus  ab  aeterno  patre  ad  Ecclesiani.  Utrumque 
autem  complectitur  voce  benedicti,  quod  sit  bene- 
dictus  et  benedicens.  Est  enim  benedietus  ab  aeterno 
Patre:  et  esttalis,  qui  benedicit,  sicut  scriptum  est: 
In    semine    tuo    benedicentur  omnes  gentes. 

Utrumque  comprehenditur  etiam  in  dicto 
Psalmi  45.  Unxit  eum  oleo  laelitiae  propter  con- 
sortes:  id  est,  Messias  est  ornatus  donis  divinis, 
iustus,  placens  Deo,  sicut  Baptista  inquit:  Dedit 
ei  Spiritum  non  ad  mensuram.  Quo  pertinet  etiam 
vulgata  lectio:  prae  consortibus.  Sed  si  legas: 
propter  consortes,  intellige,  quod  ipse  unctus  sit 
propter  nos,  ut  nobis  eommunieet  sua  dona,  donet 
nos  iustitia,  et  vita,  et  omnibus  bonis  spiritualibus: 
In  summa,  ut  det  nobis  de  suo  Spiritu.  Hoc  modo 
est  et  benedictus  et  benedicens. 

Et  quidem  venit  ad  nos  in  nomine  Domini; 
hoc  est,  missus  est  a  Patre  ad  Ecclesiam,  et  ad 
magna  officia,  ut  benedicat  nobis,  et  ut  propter 
eum,  ac  per  eum  salva  sit  Ecclesia ;  quia  non  vult 
Deus  alio  modo  salvare  homines,  nisi  per  Filium; 
sicut  dicitur:  Ncmo  venit  ad  Patrem,  nisi  per  Fir 
lium.  Significat  etiam  venire  in  nomme  Domini, 
venire  in  potentia  vel  efficacia  divina.  Oportet 
enim  nos  aliter  de  Christo  sentire,  quam  de  Ale* 
xandro.  Ipse  enim  conculcat  caput  Serpentis,  et 
est  efficax  in  nobis  divina  potentia: 

Quales  fuerunt  emptiones  et  venditiones  illae^ 
de  quibus  dicitur,  quod  Christus,  cum  venisset  in 
templum,  eiecerit  ementes  et  vendentes? 

Respondeo.  Sicut  in  Papatu  uberrimus  est 
quaestus  ex  Missis;  quia  sacerdotes  unam  saepe 
missam  pluribus  vendunt:  Sic  in  templo  Iudaico, 
sacerdotes  captabant  quaestum  ex  victimis;  cum 
unam  et  eandem  victimam  venderent  saepius» 
Nam  peregrini,  qui  ex  longinquis  locis  veniebant, 
non  poterant  secum  adducere  agnos,  vitulos,  aut 
alias  pecudes.  Emebant  ergo  a  ministris  sacer- 
dotum.  Venit  unus,  qui  emit  vitulum  aliquem  pro 
floreno.  Eum  obtrlit  sacrificio.  Sacerdotes  reti- 
nuerunt  horam  unam  atque  alteram ;  deinde  venit 
alius,  qui  eundem  vitulum  emit  et  obtulit,  donec 
tertius,  quartus,  quintus,  decimus  accederet,  cui 
idem  vitulus  vendebatur.  Haec  res  valde  erat 
quaestuosa.  Sacerdotes  pro  uno  vitulo  accipie- 
bant  decem  aut  plures  florenos. 

Plerumque  religiones,  quando  degenerant,  trans- 
feruntur  vel  ad  regna  stabilicnda,  vel  ad  ventrem: 
Sicut  Papistae  disputant  de  Missa  sua,  utfum  una 
missa  pro  multis  tantundem  valeat,  quantum  sin- 
gulae  pro  singulis.  Sic  Iudaei  disputabant,  macta- 
tionem  unius  victimae  pro  multis,  tantundem  valere, 


597 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


598 


?uantum  si  singuli  vituli  pro  singulis  mactarentur. 
Ftrobique,  (id  est,  in  Papatu  et  Iudaismo)  obtine- 
bat  illa  opinio,  quod  opera  ista  valerent  ex  opere 
operato;  id  est,  putabatur  ipsum  opus  esse  meri- 
torium.  Sed  in  Missu  papistica  adhuc  maior  est 
idololatria;  quia  tit  in  ea  adoratio  pugnans  cum 
praecepto:  Dominum  Deum  tuum  adorabis. 

Omnibus  temporibus  Diabolus  invenit  quae- 
stus  ex  religione  depravata,  et  multas  praestigias 
avaritfae  excogitat.  Ego  non  credo  maiorem  quae- 
stum  esse  in  mundo,  quam  qui  est  ex  missa;  item 
ex  invocatione  sanctorum.  Ungari  ante  paucos 
annos  currebant  in  Belgium  ad  sanctam  Annam 
et  caligas  Ioseph.  Afferebant  secum  loculos  seri- 
cos,  plenos  aureis  Ungaricis.  Ideo  dabatur  eis 
primus  locus,  ut  et  Romae  ad  S.  Petrum. 

Audivi,  praefectum  Aquensem  habuisse  quot- 
annis  1500  florenos  pro  sua  tertja.  Nam  ille  quae- 
stus  erat  in  tres  partes  divisus:  una  pars  erat 
Capituli,  ad  conservandum  aedifieium  templi:  altera 
Episcopi;  tertia  praefecti;  et  una  quaelibet  pars 
erat  cenlum  et  quingentorum  florenorum.  Tantus 
fuit  quaestus  ex  concursu  illo  ad  reliquias,  quae 
sic  nominabantur,  Sanctorum  istorum. 

In  hoc  nostro  oppido  Wittembergae  fuit  clavus 
in  templo,  quo  dicebatur,  contixas  fuisse  manus 
et  pedes  Christi  pendentis  in  cruce.  Illo  clavo 
perfodiebantur  numismata  aurea  vel  argentea,  et 
decidebantur  quaedam  ramenta ,  et  ex  ramentis 
istis  colligebatur  aliqur  summa.  Talibus  aucupiis 
plenus  fuit  mundus. 


Qui  dicuntur  nummularii,  quorum  mensas 
dicitnr  hic  Christus  everfcisse   in  templo  ? 

Respondeo.  Significat,  einen  icechsler.  Ac 
differunt  argentarii  et  nummularii.  Argentarii  sunt 
domini  nummulariorum ,  ut  Fuccari,  aut  alii  opu- 
lenti  mercatores,  qui  praesunt  Banco,  ut  vocant. 
Servi  seu  ministri  argentariorum  nominantur  num- 
mularii  et  collybistae. 

Collybus  est  pretium  seu  accessio  pecuniae, 
quae  datur  in  permutatione  supra  monetam,  quam 
permutare  volumus,  Das  auffgelt,  oder  wechsellgelt, 
ut,  si  quis  petat  Lipsiae  permutationem  Grossorum 
Marchicoruni ,  et  postulet  sibi  pro  iis  numerari 
thaleros:  eum  oportet  solvere  collybum,  ut  lucrum 
inde  habeant,  qui  pecuniam  conferunt  in  illas  usuras. 
Sic,  si  quis  vult  habere  monetam  auream  pro 
argentea,  vel  etiam  argenteam  pro  aurea,  eum 
oportet  solvere  collybum. 

Exstat  hoc  vocabulum  in  Verrinis  Ciceronis, 
et  apud  Iulium  Pollucem. 


Sic  igitur  Ierosolymis  in    templo,    cum  multi 

i  venirent  ex  Oriente,  Aegypto,  Arabia,    Cyrenaica 

i  regione,   et  aliis  locis  procul  dissitis,    et  haberent 

diversam  pecuniam,   erant   ibi  collybistae,   qui  mu- 

tabant    pecuniam     cum    suo    quaestu.       Nam    illis 

opus  erat  usitata  pecunia  ad  emendas  victimas. 


An   peccarit   Christus    eiiciens   mercantes 

ex  templo. 

Sic  argumentor: 

Concionator  non  debet  uti  vi  corporali. 
Christus  expulit  vendentes  el  ementes :  Item : 
evertit  mensas  nummulariorum  vicorporali: 
Ergo  peccavit. 

Maior  est  vera,  quia  est  differentia  inter  magi- 
stratum  et  concionatorem.  Magistratus  punit  vi 
corporali  omnia  externa  delicta,  quae  potest  et 
debet  iudicare.  Sed  minister  Ecclesiae  debet  do- 
cere  Evangelium  et  punire  verbo;  3icut  dicitur: 
Spiritfis  sanctus  arguet  mundum.  Nec  voluit  Chri- 
stus  habere  administrationem  politicam:  Nec  uti 
vi  corporali.  Imo  quando  Petrus  vult  dimicare 
in  horto,  prohibet.  Et  pertinet  Regula  ad  omnes 
ministros  Evangelii :  Sicut  misit  me  pater,  sic  ego 
mitto  vos. 

Sed  nego  Minorem.  Christus  non  eiicit  vi 
corporaM,  sed  motu  et  impetu  divino.  Sic  Petrus 
interficit  Ananiam  Spiritu  divino.  Est  igitur  hoc 
factum  Christi  opus  divinum,  etiamsi  externa  in- 
strumenta  adhibet,  quae  sunt  tantum  signa,  ut  fla- 
gellum,  vel  tale  aliquid. 

Postea  suum  etiam  locum  habet  illa  solutio, 
qua  potest  responderi  ad  Maiorem :  Concionator 
non  debet  uti  vi  eorporali,  nisi  in  quantum  Oeco- 
nomus ,  seu  paterfamilias.  Si  grassator  aliquis 
vellet  intrare  in  domum  pastoris,  et  turbare  fami- 
liam,  recte  faceret  pastor,  si  etiam  vi  eum  eiiceret. 
Sie,  si  nebulones  in  templo  tumultuarentur,  pastor, 
si  posset,  iuste  eos  expelleret,  tamquam  pater- 
familias  ex  sua  domo.  Haec  sunt  puerilia,  quibus 
tamen  commonefaciendi  sunt  iuniores ,  ut  exer- 
ceantur  eorum  ingenia,  et  honestae  cogitationes 
in  eis  excitentur. 

Non  peccavit  Christus  hoc  facto,  quod  est 
secundum  legem,  non  contra  legern;  ideo  citat 
Evangelista  dictum  ex  Psahno:  Zelus  domus  tuae 
comedit  me;  cum  Christus  statim  in  primo  paschate, 
postquam  ingressus  esset  ministerium,  idem  fecit. 
Apparet  enim  non  semel,  sed  aliquoties  Christum 
e  templo  eiecisse  foeneratores  istos. 

38* 


599 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA- 


600 


Zelus  significat  einen  Eiffer ,  das  einer  ziirnet 
aus  grosser  licbe:  id  est,  Zelus  est  indignatio  ac- 
censa  propter  amorem  iustitiae.  Ab  Aristotele  vo- 
cutur  Nemcsis;  et  numeratur  inter  virtut.es;  quia 
in  gubernatione  debet  esse  ira,  et  indignatio  contra 
iniustitiam.  Ubi  non  est  talis  motus,  ut  est  in  illis, 
qui  nirnium  sunt  lenti,  nihil  magni  geritur.  Sie  in 
Ecclesia  debemus  ingenti  dolore  et  indignatione 
affici,  quando  gloria  Dei  laeditur,  seu  contumelia 
afficitur. 

Deus  ipse  hoc  motu  exardescit  adversus  in  iusti- 
tiam.  Vere  et  horribiliter  irascitur  peccatis:  et 
sancti  qui  reguntur  Spiritu  Dei,  habent  similes  ali- 
quos  motus  convenientes  cum  lege  Dei.  Quando 
Helias  petit  ignem  delabi  de  coelo.  et  devorare 
impios,  est  opus  Dei,  et  Spiritus  sancti  in  corde 
Heliae.  Quod  opus  est  eo  iustum;  quia  est  divi- 
num  et  congruens  cum  lege.  Deus  non  facit  con- 
tra  legem  suam:  Est  talis,  qualem  sc  in  lege  sua 
describit. 

Petrus  zelo  occidit  Ananiam,  id  est,  commo- 
vetur  indignatione  propter  mendacium,  quod  erat 
magnum  scelus,  et  propter  scandalum  in  illa  prima 
et  tenera  Ecclesia.  Paulus  Maguin  excaecat  zelo, 
id  est,  magna  indignatione  irascitur  impietati  et 
hypocrisi. 

In  coniugiis  nominatur  Zelotypia,  quando  ali- 
quis  habet  coniugem,  et  ille  metuit,  et  non  vult 
eam  attingi  ab  aliis.  Haec  Zelotypia  cum  est  sine 
falsis  suspicionibus,  est  iustus  Zelus. 

Denique  in  iustis  et  magnis  causis  omnes  de- 
bemus  flagrare  Zelo.  Mihi  in  hoc  ipso  loco  sedenti 
obiiciebatur  aliquando,  quod  iracunde  disputatem. 
Ego  respondebam,  me  in  rebus  magni  momenti 
contra  pertinaciter  tuentes  falsitatem,  non  posse 
sine  aliqua  commotione  esse:  cum  etiam  in  rebus 
vilioribus,  sine  commotione  ulla  loquentes,  audire 
valde  molestum  sit:  ut  apud  Ciceronem  cuidam, 
qui  sine  commotione  causam  agebat,  obiicitur: 
Nisi  fingeres,  non  sic  ageres,  Quia  nimium  somno- 
lente  agens,  videtur  fingere. 

Sic  igitur  de  Christo  dicitur:  Zclus  domus  tuae 
comedit  me:  id  est,  amor  Ecclesiae  et  iusta  ira 
contra  Diabolum  fuit  causa,  quare  me  passioni 
obtulerim.  Eadem  causa  est,  cur  nunc  etiam 
sustineam  persecutionem ,  et  me  in  discrimen  de- 
derira.  Nemo  sibi  persuadeat  aliter,  quam  quod 
habiturus  sit  adversarios ,  inimicos,  aemulos,  quo- 
tiescunque  tractare  cogitat  magna  negotia.  Id 
multo  inagis  fit  in  praedicatione  Evangelii,  ubi  Dia- 
bolus  adversatur,  accendit  odia  in  suis  organis, 
conatur  tollere  recte  docentes.  Haec  experimur 
singuli,  etiamsi  fideliter  serviamus.  Nonnus  pulchre 
reddidit  dictum  Psalmi  pene  iisdem  verbis: 

ZrjXog  ifii  ^a&soio  isov  xaxaftatvvxai  otxov,  id  est, 
Zelus  divinae  domus  tuae  consumit  me,  seu  devo- 


rat  me,  frist  ndch  auff.  Sancti  et  heroici  viri  ha- 
bent  hunc  motum,  qui  dicitur  Zelus.  Philosophi 
vocant  Nemesin.     Contra» 


An  fuerint  affectus   in  Christo   sine  pec- 

cato. 

Jrasci  est  stultitia: 

In  Christo  non  est  stultitia: 

Ergo  in  Christo  non  est  ira. 

Iacobus  dicit:  Ira  viri  malum  uperatur.  Et  est 
optimus  versus  ille: 

Vince  animos,  iramquc  tuam,  qui  caetera  vinds. 

Hunc  versum  recitabam  aliquando  Luthero, 
cum  i!le  praeter  solitum  osfendisset  se  animo  valde 
irato  esse,  nec  haberem  aliam  occasionem  placandi 
eum.  Ille  delectatus  sententia  huius  versus,  subri- 
sit,  et  coepit  placari. 

Sed  respondeo  ad  argumentum :  In  hominibus 
irasci,  est  stultitia:  quia  imbecillitas  humana  addit 
aliquid  stultitiae,  etiam  cum  est  vera  causa  irae : 
In  Christo  autem  est  ira  sine  stultitia,  quia  in  eo 
est  perfectio  naturae.  Ita  Deus  irascitur  peccato 
iusta  indignatione,  in  qua  nihil  est  vitii. 

Idem  Deus  vere  diligit  Filium. 

In  nobis  GTooyrj,  etsi  est  divinitus  in  natura 
condita,  tamen  propter  naturae  depravationem  ha- 
bet  aliquid  vitii.  Ideo  tunc  etiam,  quando  diligimus 
nostram  sobolem,  miscemus  aliquid  stultitiae:  ut 
videmus,  quomodo  ludant  parentes  cum  pueris. 
Haec  communia  nota  esse  debent  iunioribus ,  quae 
etiam  moralia  sunt:  Et  debent  eiusmodi  explicatio- 
nes  excitare  discentes  ad  inquirendas  vocabulorum 
significationes. 


Ue    CilCtO:    Domus   mea   domus   precatiords   est'( 

Christus  expellens  vendentes  ex  templo,  addit 
hanc  sententiam:  Domus  mea,  domus  precationis  est. 
Hoc  diotum  est  testimonium,  quod  placeant  Deo 
publici  congressus,  et  quod  in  his  fieri  debeant 
precationes,  et  conciones  de  doctrina:  quia  non 
potest  esse  precatio,  nisi  homines  doceantur  de 
Deo,  de  voluntate  Dei,  de  fide,  etc,  quia  fides  est 
ex  auditu.  Invocatio  est  effectus  fidei,  et  fides  est 
effectus  auditionis.  Ideo  recte  possumus  colligere: 
Si  est  domus  precationis,  est  etiam  domus  doctri- 
nae.    Ut  autera  possit  tradi  doctrina,  oportet  esse 


601 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


602 


publicum  ministerium.  Cum  invocatione  etiam  de- 
bet  coniuncta  esse  confessio. 

Haec  omnia  comprehenduntur  in  isto  brevi 
dicto:  Domus  mea,  est  domus  orationis:  id  est,  do- 
mus  ministerii,  praedicationis  verbi,  invocationis, 
et  confessionis.  Cogitemus  igitur,  quod  velit  Deus 
servare  congressus,  et  agamus  ei  gratias,  quod  con- 
servat.  Ideo  autem  conservat,  ut  nos  ingrediamur 
in  illam  domum,  venemur  ministerium,  discamus  ver- 
bum  Dei,  invocemus,  confiteamur : 

In  multis  antiquis  templis  hoc  dictum  magnis 
literis  insculptum  est  in  saxis,  supra  fores  templo- 
rum.  Ac  debebat  etiam  inscribi  aedificiis  schola- 
rum,  quia  scholae  sunt  pars  ministerii  publici,  et 
in  scholis  debemus  docere  et  discere  doctrinam, 
et  adiungere  postea  invocationem. 

Sed  cur  dicit  hic  Christus  sacerdotibus,  quod 
fecerint  speluncam  latronum  ex  tlomo  Dei? 
Haec  est  profecto  dura  concio  adversus  pontifices, 
reges,  gubernatores,  qui  nunc  etiam  occupant  bona 
Ecclesiastica,  nec  curant  ministerium,  imo  exercent 
tyrannides,  et  sunt  hostes  doctrinae  Evangelii. 


De    dicto :    Lapides  clamabunt. 

Pertinet  ad  Grammaticam  explicationem  etiam, 
quod,  citm  reprehemleretur  Christus,  quia  non  pro- 
hiberet,  quo  minus  pueri  canerent  in  templo,  ipse 
respondet:  Imo  si  tacuerint  isti,  lapides  clamabunt. 
Significat,  quod  Deus  velit  aliqua  testimonia  ex- 
stare  in  Ecclesia,  sicut  semper  aliqua  fuerunt,  alias 
plura,  alias  pauciora,  et  si  nos  desierimus  vel  do- 
cere,  vel  vivere,  tamen  alios  excitabit  Deus. 

Postea  opponit  Dominus  etiam  hoc  dictum  ex 
psalmo:  Ex  ore  infantium  et  lactentium  perfecisti 
laudem  tuam.  llecte  dicitur,  lactentium,  quia  lactere 
est  activum :  ut,  mater  lactat  infantem ;  sed  lactere 
est  neutrale,  infans  est  lactens.  In  Virgilio  est: 
Lactentes  stipulae.  Et  apud  Ciceronem  dicitur:  Ro- 
tmdus  lacteus.  fulmine  ictus  est.  Recitat  ibi  Cicero 
prodigium,  quod  accidit  ante  bellum  civile  in  sta- 
tua  lupae,  sub  qua  Romulus  et  Remus  erant  sugen- 
tes.  Illam  statuam  disiecit  fulmen.  Significatum 
est  bellum  civile,  id  est,  distractio  Iulii  et  Pom- 
peii  summorum  principum :  sicut  videmus  multa 
prodigia  praeccdere,  cum  ingruunt  tumultus. 


Quid    ergo   discendum    est   ex   illo   dicto 
Psalmi,  quod  Christus  hic  allegat? 

Respondeo.     Nos    omnes    sumus   infantes   et 
lactentes.    Sumus  infirmi,  pleni  sordium,  inscitiae, 


ignorantiae  multiplicis,  et  tamen  Deus  vult  nos  ha- 
bere  initia  fidei,  invocationis,  confessionis,  et  habet 
sibi  acceptos  istos  cultus,  vincit  Diabolum,  efficit, 
ut  simus  salutaria  organa  nobis  et  aliis.  Etiamsi 
parum  intelligimus  de  rebus  divinis,  sumus  admo- 
dum  imbecilles,  quod  ad  cognitionem,  et  affectus, 
et  actiones  nostras  attinet :  tamen  placet  Deo  etiam 
clamor  infirmorum,  modo  non  simus  indociles. 
Aliud  est  enim  esse  infirmum,  aliud  indocilem  et 
impium. 

lnfirmus  habet  initia  fidei,  et  de  hoc  dicitur: 
Deus  eum  recepit.  Debemus  ergo  discere,  invocare, 
confiteri,  singuli  suo  loco :  et  in  summa,  agnoscere 
et  colere  Deum,  etiamsi  non  intelligimus,  quantae 
sint  istae  res,  quae  ad  agnitionem  Dei  pertinent: 
Sicut  non  scimus,  quanta  res  sit,  quod  Dei  Filius 
assumpserit  humanam  naturam,  et  quod  Deus  vo- 
luerit  talem  esse  victimam.  Intueamur  tamen  ver- 
bum  Dei,  agnoscamus  Filium,  audiamus,  et  cerna- 
mus  testimonia.  Haec  exigua  initia  et  scintiilulam 
fidei  postulat  et  approbat  Deus;  quae  est  valde 
dulcis  consolatio. 

Simus  autem  non  tantum  infantes,  sed  etiam 
lactentes,  id  est,  magis  magisque  doceamur,  et 
proficiamus,  et  ut  possimus  proficere  paulatim,  ala- 
mur  voce  divina,  sicut  infantuli  aluntur  uberibus 
matris. 

Haec  eo  libentius  consideret  iuventus,  quia 
textus  clare  loquitur  de  pueris,  et  Christus  accom- 
modat  ad  pueros.  Et  propterea  magis  amanda 
sunt  studia  doctiinae  de  Deo,  et  excitanda  cogi- 
tatio  et  meditatio  verbi  divini,  et  exercenda  invo- 
catio. 

Pontifices  et  scribae  murmurant  contra  .:an- 
tiones  istas  puerorum:  id  est,  multi  sunt  impii  et 
a&fot,  quibus  dolet,  quod  doctrina  pu';  r  sonet  in 
Ecclesia  et  scholis:  sicut  nunc  ordinriia  potestas 
pugnat  adversus  nos:  Sed  dcfendimur  ac  servamur 
divinitus. 


Locus  Principalis    huiuy  historiae. 

Ita  hactenus  tantum  tractavimus  Grammatica 
cx  hoc  textu.  Doctrinaj  autem  principalis  est, 
cur  Dominus  veluerit  ingredi  in  urbem  HierosoJy- 
mam  cum  eiusmodi  pompa:  item,  qualis  Rex  sit 
Christus,  et  quale  sit  eius  regnum.  Sic  igitur  ar- 
gumentor : 

Pompae  regiae  noir  decent  concionatores : 

Jsta  est  pompa  regia: 

Ergo  ista  pompa  non  decuit  Christum. 

Fuit  haec  summa  pompa,  quae  potuit  exhiberi 
in  hac   vita,   quod   turba   prodiit  Domino    obviam, 


G03 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


604 


sicut  victori.  Ac  multi  non  aliter  interpretati  sunt 
hanc  pompam,  quam  seditiosam  molitionem,  quasi 
politicum  regnum  Christus  invaclere  vellet.  Habet 
etiam  pompa  illa  specieni  quandam  superbiae  con- 
tra  dictum  illud:  Discite  a  me,  quia  humilis  sum 
corde.  Scimus,  quomodo  pontifices  propterea  de- 
voveantur  diris;  quia  gestari  se  volunt,  et  capiti 
hahent  impositam  coronam. 

Respondeo  autem  ad  argumentum:  Christus 
non  fuit  tantum  concionator,  sed  etiam  Rex:  et 
usus  est  illa  pompa  testificationis  causa.  Voluit 
inter  caetera  testimonia,  etiam  hoc  testimonium 
ostendere,  ut  innotesceret,  quia  Deus  vult  nota 
esse  Ecclesiae  opera,  quae  ipse  gerit  inter  nos 
propter  saiutem  nostrum:  Et  tamen  aliter  conspi- 
ciuntur  ea,  quae  fiunt  in  regnis  politicis,  alitcr  quae 
fiunt  in  Ecclesia. 

Alio  modo  Alexander  conspicitur  in  mundo, 
aliter  Christus  in  Ecclesia.  Alexander  volitat  per 
orhem  terrarum,  conspicitur  ut  victor,  occupat  ur- 
bes,  ditiones,  regna,  evertit  Tyrum,  et  facit  alia, 
quae  incurrunt  in  oculos.  Hoc  modo  non  conspi- 
citur  Christus,  et  tamen  vult  se  agno.sci:  vult  esse 
notam  suam  nativitatem  pastoribus ,  et  multis  aliis 
personis,  utMagis:  Postea  edidit  miracula,  resusci- 
tavit  mortuos,  sicut  paulo  ante  resuscitavit  La- 
zarum. 

Sic  igitur  iam  se  ostendit  in  hac  pompa,  ut 
Ecclesia  sciat,  quod  Messias  venerit,  et  ut  ipsi 
hottes  convincantur. 


Quale  est  autem   regimm  Christi? 

Respondeo.  Id  pulchre  pingitur  in  dicto  Za- 
chariae:  Ecce  Rex  tuus  venit  tibi  iustus  et  salvator 
et  pauper.  Latinus  textus  habet:  mansuetus.  Sed 
in  Hehraeo  est  afflictus ,  vel  miser,  vel  etiam  pau- 
per.  Saepe  autem  alias  vocabulum  Hebraeum  Anis 
Septuaginta  verterunt  per  noaog,  id  est,  mansuetus, 
seu  mitis.  Est  autem  mirabilis  titulus,  quod  Mes- 
sias  nominatur  rex  pauper. 

Friedrich  Thuen  dicebat  se  aliquando  fuisse 
consolatnm  senem  de  Orlamunde,  et  inter  alia 
dixisse  eum  esse  ex  vetustissima  nobilitate  Thurin- 
gica.  Sed  responderat  ille:  Quid  mihidicis  de  no- 
bilitate?  etiamsi  esscm  tam  nobilis,  utperdicum  pen- 
nae  mihi  per  nares  ei'umperent,  et  non  haberem  pe- 
cuniam,  tamen  cssem  miser.  Voluit  significare  non 
magnifieri  Dominos,  qui  non  abundent  pecunia. 
Caesar  Pflug,  pater  lulii  Episcopi,  etiam  dicere  so- 
litus  est: 

Nobilis  est  ille,  quem  nobilitat  sua  villa. 
Mutavit  studiose  alterum  illum  vulgarem: 


Nobilis  est  vere,  quem  nobilitat  sua  virtus. 

Iudaei  expectabant  Messiam,  qui  esset  rex  po- 
liticus,  qui  dominaretur  in  orbe  terrarum,  partiretur 
provincias.  Ideo  Zacharias  ad  differentiam  regni 
politici  nominat  Christum  pauperem ;  quasi  dicat: 
non  tenebit  imperia  mundi ;  sed  patietur,  ac  cruci- 
figetur  pro  genere  humano:  sicut  postea  dicit:  hi 
sanguine  tuo  educes  vinctos  tuos  ex  lacu,  in  quo 
non  est  aqua. 

Hoc  est  expressum  testimonium  de  passione 
Christi.  Et  sic  alihi  prophetae  passim  vaticinantur 
de  Messia,  quod  sit  rex,  liberaturus  tyrannide  Dia- 
boli,  deleturus  peccatum,  aholiturus  mortem:  sed 
hoc  modo,  ut  fiat  victima  pro  nobis,  et  suo  san- 
guine  liheret  nos  ex  inferis. 

Est  autem  et  hoc  mirabile  in  dicto  Zachariae, 
quod  coniungit  haec  duo:  pauper  et  iustus.  Pau- 
pertas  praesertim  in  gubernatore  praebet  occasio- 
nem  multis  rapinis.  Sicut  videmus  principes  nunc 
profundere  suas  opes,  et  postea  expilare  subditos. 
Glareanus  non  multo  ante  mortem  interrogatus  a 
quodam,  quomodo  viveret:  Bene  vivo,  inquit,  more 
Principum.  Alter  dicebat:  quid  hoc  est?  Ego  non 
satis  intelligo?  Respondit  Glareanus:  Habeo  cibum 
et  potum,  et  multa  debeo.  Si  studerent  Principes 
parsimoniae  et  iustitiae,  minus  esset  expilationum, 
ut  dicitur :  Bonus  Servatius,  facit  bonum  Bonifa- 
cium,  id  est,  princeps  et  paterfamilias  frugalis 
potest  benefacere :  I »  ann  er  im  vorrath  ist,  so  kan 
er  der  leut  schonen. 


Quomodo  autem   Christus   est  iustus? 

Primum  ipse  est  natura  iustus;  deinde  est  no- 
bis  donatus,  ut  propter  eum  nos  simus  iusti.  Est 
enim  iustificator  noster  iustificans  nos,  seu  resti- 
tuens  nobis  iustitiam.  Fit  victima  pro  nobis,  ut 
nobis  remittatur  peccatum  propter  ipsum,  et  ut  ipse 
donet  nobis  suam  iustitiam.  Quomodo  autem  donat? 
Imputatione,  ut  nos  reputemur  iusti  propter  eum, 
sicut  Paulus  inquit:  Fecit  eum  peccatum,  ut  nos  fie- 
remus  iustitia  Dei  in  eo.  Deus  reputat  nos  iustos 
propter  hunc  Filium,  vestitos  iustitia  ipsius.  Deinde 
facit  nos  Christus  iustos  effectione.  Sed  haec  tan- 
tum  est  inchoatio  iustitiae  in  nobis  in  hac  vita,  et 
consummabitur  tandem  in  vita  aeterna.  Sic  ergo 
Messias  est  iustus,  non  tantum  quod  ad  suam  per- 
sonam  attinet,  scd  etiam  iustificans  nos  imputatione 
et  efiectione. 

Nomen  Salvatoris,  complectitur  similiter  et  me- 
ritum  et  efficaciam  Christi,  quatenus  vincit  pccca* 
tum,  tollit  mortem,  destruit  potentiam  Diaboli,  arcet 
tyrannidem  eius  ab  Ecclesia. 


s 


605 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


606 


Hinc  exstrui  potest  definitio  regni  Christi.  Id 
vero  est  mitti  Filium  ad  Eeclesiam  inde  usque  ab 
initio,  ut  annuntiet  Evangelium,  et  fit  efficax  cum 
Evangelio,  et  certo  tempore  assumat  humanam  na- 
turam,  et  in  ea  concionetur,  patiatur  pro  genere 
humano,  resurgat  ex  morte,  sit  victor  mortis  ac 
Diaboli:  sedeat  ad  dextram  aeterni  Patris,  colligat 
Ecclesiam,  servet  ministerium,  donet  iustitiam  cre- 
dentibus,  et  sanctificet  eos  Spiritu  sancto,  prote- 
gat  ac  defendat  in  hac  vita,  et  resuscitet  ad  vitam 
aeternam. 


Differuntne  regnum  Dei,  et  regnum 
Christi? 

Respondeo.  Regnum  Dei  est,  de  quo  dicit 
Paulus:  Deus  erit  omnia  in  omnibus.  Nam  post  re- 
suscitationem  mortuorum  coram  agnoscetur,  et  con- 
spicietur  Divinitas,  non  in  voce  Evangelii.  Sed 
regnum  Cbristi  est  in  hac  vita  regnum  Evangelii; 
quod  sic  dicitur,  quia  colligitur  per  verbum.  Idem 
vocatur  regnum  Filii  Dei:  quia  Filius  immediate 
profert  Evangelium,  et  est  efficax  per  verbum,  et 
mittitur  ,ad  redimendum  et  salvandum  genus  hu- 
manum.  Sic  enim  placuit  Deo  liberare  genus  hu- 
manum  a  morte  et  peccato,  videlicet  misso  Filio. 

Aeternus  Pater,  Filius  et  Spiritus  sanctus,  col- 
ligunt  Ecclesiam;  sed  hoc  ordine,  ut  Filius  pro- 
ferat  Evangelium,  et  sit  efficax  per  ministerium 
Evangelii,  det  Spiritum  sanctum  voce  Evangelii, 
servet  et  protegat  Ecclesiam,  sive  per  media,  sive 
sine  mediis:  ut  servavit  tres  viros  in  fornace  Ba- 
bylonica,  et  iam  etiam  Ecclesiam  servat  inter  assi- 
duos  furores  mundi,  et  Diaboli.  Idem  Filius  im- 
mediate  resuscitabit  mortuos,  et  iudicabit  genus  hu- 
manum,  ut  dicitur:  Filio  dedit  omne  iudicium:  id 
est,  homines  et  Diaboli  conspicient  Filium  iudi- 
cantem.  Idem  credentes  adducit  ad  Patrem,  ubi 
coram  videbimus  Deum:  nec  amplius  opus  erit  mi- 
nisterio  Evangelii.  Ideo  inquit  Paulus:  Tunc  tradet 
regnum  Deo  Patri. 


Quomodo  fit  applicatio  beneficiorum 

regni  Christi? 

Respondeo.  Applicatio  fit  fide.  Oportet  nos 
statuere,  quod  vere  propter  Christum  recipiamur, 
iuvemur,  et  salvemuri  Et  hoc  significat  Zacharias, 
eum    inquit:    Rex    tuus  tibi  venit,  etc.      Et   postea 


addit:  Etiam  tu  in  sanguine  foederis  tui ,  »eu  testa- 
menti  tui  educes  vinctos  tuos.  Quod  Iudaei  pessime 
corrumpunt.  Vocant  sanguinem  Testamenti:  cir- 
cumcisionem,  mactationes  et  sacrificia,  Sed  Testa- 
mentum  significat  promissionem  de  venturo  Messia. 
Est  enim  illud  Testamentum,  quod  fecit  Deus  cam 
Abraham  de  venturo  semine;  et  sanguss  Testa- 
menti  est  sanguis  promissionis  gratiae,  quae  est 
confirmata  sanguine  Filii  Dei. 

Aliqui  tu  in  hoc  textu  dicunt  esse  generis  foe- 
minini,  et  inteliigunt  de  Ecclesia.  Ideo  sic  di- 
stinguunt  membra:  Etiam  tu  lerusalem  exsulta  in 
sanguine  foederis  tui.  Quae  sententia  si  retineatur, 
confirmatio  est  doctrinae  de  applicatione.  Postea 
rursus  monstratur  applicatio  in  altero  niembro: 
Emisi  vinct&s  tuos  de  cisterna ,  in  qua  non  erat  aqna. 

Non  dicit  vinctos  in  genere,  quia  discrimen 
est  inter  rnembra  Ecclesiae,  et  alios,  qui  sunt  ex- 
tra  Ecclesiam,  item  inter  credentes  et  non  creden- 
tes.  Ut,  si  dicas  de  Imperatore  aliquo:  Scipio  li- 
berat  suos  captivos,  id  est,  qui  sunt  cives  Romani, 
npn  alios.  Sic  Filius  Dei  liberat  s&os,  non  liberat 
caeteros,  qui  sunt  impoenitentes  et  sine  fide. 

Cisterna ,  seu  lacus ,  in  quo  non  est  aqua ,  est 
mors  aeterna,  ubi  non  est  consolatio,  nec  recrea- 
tio  ulla. 

Pertinet  et  haec  verba,  quae  sequuntur,  ad 
membra  Ecclesiae:  non  ad  damnatos  et  Diabolos. 
Convertinuni  ad  munitionem  vincti  spei ,  id  est,  spe- 
rantes  liberationem,  Credentes  sunt  captivi,  sunt 
adhuc  in  carne,  circumferunt  magnam  imbecillita- 
tem:  sunt  obnoxii  multis  malis,  sed  sunt  vincti  ad 
spem,  id  est,  sperant  vel  tandem  in  finali  libera- 
tione  eripiendos  esseex  omnibus  malis. 

De  allegoriis,  quibus  pingitur  forma  Ecclesiae, 
et  cultus,  quos  Ecclesia  exhibet  Christo,  dixi  su- 
pra  in  explicatione  Grammatica  vocabulorum.  Ob- 
servetur  autem  haec  regula,  quod  allegoriae  non 
sint  confirmationes,  sed  conunonefactones,  quae 
cum  quadain  concinnitate  accommodaii  debent  ad 
doctrinam  iam  ante  in  Scriptura  traditam.  Et  cum 
quis  recte  institutus  est  in  fundamento,  is  multas 
picturas  sumere  potest,  cum  ex  antiquis  ritibus, 
tum  etiam  ex  natura  rerum. 

Obiiciunt  autem  aliqui,  pueros  accinentes  Mes- 
siae:  item,  populum  praeferentem  frondes  olearum 
et  palmarum,  non  habuisse  exactam  notitiam  illa- 
rum  rerum,  quas  dixi  significari  illis  imaginibus. 
Concedo,  quod  non  plene  ista  intellexerint,  sed  ta- 
men  fuit  in  illo  coetu  Ecclesia,  id  est,  aliqui  fue- 
runt  intelligentes ,  sine  ulla  dubitatione.  Spiritus 
sanctus  accendit  in  aliquibus  hanc  lucem,  quod 
iste  esset  Messias,  et  rexit  ipserum  corda,  et 
linguas,  ut  publice  profiterentur  eum. 

Nulla  est  congregatio,  in  qua  omnes  sint  6an- 
cti,  sed  tamen  semper  aliqui  sunt,  in  quibus  sunt 


607 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


608 


initia  fidei.  Ideo  non  sunt  cavillatorie  ista  acci- 
pienda:  satis  sit  nobis,  quod  acclamatio  illa  populi 
sit  confessio  Ecciesiae,  affirmantis  hunc  esse  Mes- 
siam,  qui  se  tunc  publice  ostendebat,  et  edebat  de 
se  testimonia.  Fieri  etiam  potest,  ut  multi,  qui 
nunc  salutarunt  Christum  tamquam  Regem,  postea 
sinistre  de  eo  suspicati  sint,  cum  crucifigeretur, 
sicut  discipuli  Christi  etiam  sperabant  eum  expul- 
surum  Romanos;  et  offendebantur,  cum  nihil  tale 
fieret,  Christo  pe-ndente  in  cruce.  Fuerunt  tamen 
dociles  postea,  agnito  vero  intellectu  vaticiniorum 
Propheticorum.  Ita  non  dubium  est,  multos  ex 
iis,  qui  maledixerant  Christo  in  cruce,  conversos 
esse,  postquam  audiverunt  Christum  resuscita- 
tum  esse,  et  hanc  doctrinam  confirmari  maximis 
miraculis. 


EXPLICATIO  XVII.  CAPITIS  IOANNIS,  1N  DIE 

VIRIDIUM. 

Commonefactio  de  consideratione  operis 
redemptionis. 

Totum  hoc  mysterium  redenaptionis  humanae, 
vel  missionis  filii  Dei,  est  sapientia.  quae  superat 
omnium  creaturacum  intellectum  et  captum:  quod 
videlicet  Deus  voluerit  isto  modo  redimere  genus 
humanum,  ut  fieret  Fiiius  pro  genere  humano  vi- 
ctima,  mitteretur  in  mundum,  assumeret  naturam 
humanam,  et  derivaretur  in  ipsum  ira;  et  sic 
placata  ira  Dei,  redderetur  nobis  vita  aeterna. 
Haec  sunt  ita  miranda,  et  ita  procul  posita  extra 
omnem  sapientiam  omnium  creaturarum,  ut  non 
solum  non  sint  inventa  vel  deprehensa  iudiciis  hu- 
manis,  sed  etiam  posteaquam  voce  Dei  patefacta, 
et  revelata  sunt,  tainen  sit  difficilis  assensio.  Ideo 
inquit  Propheta:  Quis  credidit  auditui  nostro  s  et 
brachium  Domini  cui  revelatum  cst?  quasi  dicat,  non 
omnes  amplectentur,  non  omnes  credent. 

Sed  colligit  sibi  tamen  Deus  aeternam  Eccle- 
siam,  efficit,  ut  aliqui  credant,  iuvat  etiam  cre- 
dentes,  ut  magis  magisque  in  eis  confirmetur  fides. 
Quare  oremus  ipsum,  ut  nostra  corda  accendat 
cogitatione  doctrinae,  et  fidem  in  nobis  confirmet, 
ut  haec  ipsius  beneficia  agnoscamus,  celebremus, 
et  grati  accipiamus. 

Hoc  primum  omnium  faciendum  est  in  consi- 
deratione  harum  tantarum  rerum.  Non  est  hic  dis- 
putatio  de  eiusmodi  rebus,  quae  possint  compre- 
hendi  iudiciis  humanis:  ut  quando  homines  eruditi 
disputant  de  rrameris,  de  propositionibus  Euclidis, 
vel  de  causis  physipis,  quae  res  efficiant  morbos, 
item   quae   res  medicentur  morbis.     Ita  utcunque 


comprehendi  potest,  quod  sit  Deus,  et  quod  sit 
mens  aeterna,  sapiens,  conditrix  rerum,  bona, 
iusta,  casta.  Haec  est  particula  sapientiae  legalis, 
sicut  et  illa,  Non  occides,  Non  moechaberis,  Non 
furtum  facies,  utcunque  intelligi  possunt. 

Quamquam  enim  mentes  humanae  multum  tu- 
multuantur  etiam  in  cogitatione  doclriuae  legalis: 
multi  sunt  Epicuraei,  multi  Aeademici,  et  in  omnium 
hominum  mentibus  multum  est  dubitationum,  tamen 
iegalia  ista  utcunque  possunt  demonstrari,  et  pos- 
sunt  percipi  facilius.  Verum  ista  miranda  sapientia, 
quod  Deus  sic  voluerit  restituere  genus  humanum, 
et  servare,  et  donare  aeterna  histitia  et  vita,  misst) 
Filio:  hoc  ita  magnum  est,  ut,  nisi  Deo  accendente 
corda  nostra,  non  intelligamus. 

Intueamur  autem  testimonia  exhibita  a  filio 
Dei.  Hic  ipse  Filius,  qui  concionatur  in  ista  nar- 
ratione  lohannis,  resuscitavit  Lazarun»  et  alios* 
mortuos.  Ipse  etiam  resurrexit  a  mortuis ,  et  re- 
vixit,  ostendit  se  magnae  multitudini  per  quadra- 
ginta  dies.  Haec  testimouia  cogitemus,  et  simul 
oremus,  ut  accendat  mentes  nostras ,  ut  firma  as- 
sensione  et  fide  ista  amplectamur.  Discamus,  quae 
sit  vera  invocatio,  eam  exerceamus:  lta  in  invo» 
catione,  et  in  istis  gemitibus  orietur  lux  in  cordir 
bus,  ut  aliquo  modo  ista  intelliganius ,  et  ut  a»- 
sentiamur. 

Praeterea  vos  adolescentes  in  his  feriis  rele» 
gite  historiam  Passionis,  et  adiungite  dulcissimas 
conciones  Iohannis.  Deus  ipse  servavit  tempus 
Paschatos,  et  ordinavit  ac  distribuit  tempora  pro>- 
pter  nostram  utilitatem,  quia  ad  homines  docendos 
utilis  est  qualiscunque  temporum  distributio,  ut  hi- 
storiarum  partes  aliae  aliis  temporibus  proponantur 
copiosius.  Quamquam  enirn  de  omnibus  assidue 
cogitandum  est,  tamen  quando  est  proponenda  do- 
ctrina,  ipsa  temporis  distributio  aliquid  adiuvat.  Ne- 
que  omnia  eodem  tempore  dici  possunt. 

Scitis  autem  dicendum  esse  in  historia  Passio- 
I  nis  Filii  Dei  primum,  quae  sit  persona,  quae  pa- 
<•  tiatur,  postea  de  causis,  quare  patiatur,  tertio  de 
applicatione. 

Quae  sit  persqna,  auditis  quotidie:  Est  Filius 
Dei  coaeternus  aeterno  Patri,  tiyog  et  imago  aeterni 
patris.  Haec  persona  assumit  humanam  naturam 
unione  personali,  ut  sit  iam  unus  Dominus,  una 
persona  Xoyog,  et  illa  natura  assumpta  a  Maria  vir- 
gine.  Descendit  filius  Dei  in  istam  massam  miser- 
rimam  humani  generis,  et  eam  induit. 


Quam  ob  causam? 

Ut  fiat  victima  pro  peccato.     Haec  causa  tanta 
est,  ut  magnitudo   eius  non  possit  exprimi  verbis: 


609 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


610 


nulla  creatura  satis  intelligit,  quanta  res  sit  peo 
catum  et  ira  Dei.  Nulla  etiam  creatura  sensum 
irae  Dei  sustinere  potest.  Mallet  in  nihilum  re- 
digi,  quam  sentire  horribilem  cruciatum:  Etiam  le- 
vis  aliquis  sensus  irae  Dei  enecat  hominem,  sicut 
saepe  experimur.  Multi  homines  moriuntur  sen- 
tientes  unam  guttulam,  ut  ita  dicam,  irae  divinae. 

Quia  vero  non  cogitamus,  nec  intelligimus 
magnitudinem  peccati  et  irae  Dei,  ideo  miramur, 
quod  Deus  ita  voluerit  liberare  genus  humanum 
misso  Fiiio,  et  derivata  ira  in  Filium.  Cogitamus, 
an  non  potuit  hoc  aliter  fieri?  et  ratio  turbatur  mi- 
rabilibus  disputationibus.  Mentes  nostrae  inultipli- 
citer  tumultuantur  imaginationibus. 

Debemus  autem  tenere  hanc  hypothesin,  quod 
ista  sint  revelata  voce  Filii  Dei,  et  testimoniis  il- 
Justribus  confirmata  inde  usque  ab  initio  generis 
humani.  Adam  vidit  testimonia  certa  praesentiae 
Dei,  quae  confinnabant  assensionem  promissionis 
in  ipso,  postea  Noe  vidit  illustre  testimonium  irae 
et  misericordiae  in  diluvio.  Sic  in  exitu  ex  Aegypto 
ostensa  sunt  testimonia  maxime  perspieua,  et  sic 
deinceps  subinde  exhibita  sunt  tesiimonia  illustria, 
quae  debent  nobis  esse  in  conspectu,  ut  certo  sta- 
tuamus,  hanc  doctrinam  esse  traditam  divinitus. 
Et  quamquam  causas  consilii  divini  de  nostra  re- 
demptione  in  vita-  aetema  plenius  cognoscemus,  ta- 
men  iam,  etiam  aliquid  utcunque  est  cogitandum. 


Ubi  est  scripta  causa,  quare  Filius 
missus  sit? 

Respondeo.  Alia  est  impulsiva,  alia  finalis. 
Causa  imprlsiva,  in  Deo  est  immensa  misericor- 
dia:  causa  impulsiva  in  nobis,  est  obiectum,  vi- 
delicet  nostra  miseria.  Finalis  causa  est,  saius 
nostra. 


Ubi  hoc  est  scriptum? 

Sic  Deus  dilexit  mundum,  (haec  est  causa  im- 
pulsiva)  ut  Filium  suum  unigenitum  daret,  ut  omnis 
qui  credit  in  eum,  (haec  est  causa  finalis)  non  pe- 
reaty  sed  habeat  vitam  aeternam.  Habetis  utram- 
que  causam  in  hoc  dicto:  Et  fit  in  eo  etiam  men- 
tio  de  persona.  Nominat  etenim  Filium  unigeni- 
tum:  qua  appellatione  discernit  Fliura  ab  omnibus 
creaturis,  angelis  et  hominibus. 

De  causa  finali  etiam  dicitur  in  ista  oratione: 
Ego  pro  ipsis  me  sanctifico,  id  est,  offero.  Item: 
Una  oblatione  consummavit  sanctos.    Item:  Fecit  Fi- 

MELANTH.  OPBR.  VOf,.  XXIV. 


lium  malediciumf  ut  nos  a  maledictione  legis  redi- 
meret.  Haec  omnia  pertiuent  ad  causain  finalem. 
Sed  causa  impulsiva  est :  Sic  Ueus  dilexit  mundum. 
In  verbo  difexit  compreh  nsa  est  illa  impulsiva. 

Verissimum  est  igitur  et  manifestissimum.  quod 
causa  redemptionis  nostrae  sit  impulsiva,  l  onitas 
et  misericordia  Dei,  et  amor  erga  genus  huma- 
num.  Sed  Deus  simul  est  iustus;  vult  remittere 
peccatum,  sed  ita  tamen,  ut  velit  satisfieii  iustitiae 
suae:  ideo  misericoniia  et  iustitia  copulatae  sunt 
in  isto  opere.  Illa  mirabilis  copulatio  conspicietur 
clarius  in  vita  aeterna;  sed  nune  utcunque  initia 
consideranda  sunt. 

Deus  est  iustus,  et  vult  iustitiae  suae  satis- 
tieri.  Non  vult  peccatum  remittere  ex  futilitate 
vel  levitate.  Hoc  debet  esse  infixum  mentibus 
nostris,  et  de  illa  iustitia  conmionefaeiunt  nos  hor- 
rendae,  et  tristissimae  poenae  in  genere  humano. 
Illae  magnae  calamitates,  quae  grassantur  per  ge- 
nus  huinanum,  commonefaciunt  nos  de  Ira  Dei, 
quod  Deus  non  ex  futilitate,  vel  levitate  remittat 
peccata.  Vult  in  genere  humano  sibi  satisheri  de 
peecatis:  Christus  est  uviIXmqov  factus,  inquit  Pau- 
lus:  sicut  ipse  inquit  in  Matthaeo:  Pono  animam 
meam  Xvtqov,  seu  pretium  pro  mullis.  lusiitiae  Dei 
est  reposcere  pretium,  et  oportuit  aliquem  esse  in 
genere  humano,  qui  solveret  pretium:  Quia  genus 
humanum  peccaverat,  oportuit  esse  redemptorem 
liominem.  Sed  nulla  creatura  sola  poterat  susti- 
nere  iram:  Nullius  creaturae  erat  solvere  aequi- 
valens  pretium,  ideo  iste  redemptor  est  et  Deus, 
et  homo. 

Ista  procul  stantes  utcunque  cogitare  possu- 
mus,  et  causas  plenius  et  multo  illustrius  videbi- 
mus  in  vita  aeterna,  et  tamen,  ut  saepe  iam  dixi, 
uicunque  cogitanda  sunt.  Necesse  est  seire,  quare 
sit  passus,  quae  fuerint  causae  impul  ivae,  quae 
causae  rinales:  Non  possunt  esse  membra  Eccle- 
siae,  quae  nulla  sapientiae  huius  initia,  vel  scin- 
tillulas  habent. 

Aliqui  ita  philosophati  sunt  de  missione  Filii 
Dei.  Deus  voluit  genus  humanum  docere;  ideo 
misit  Moisen,  Prophetas,  et  Christum.  Intuentur 
Christum  sicut  Moisen,  sicut  Prophetas,  sicut  do- 
ctores  caeteros,  quia  tradiderit  bona  quaedam  prae- 
cepta.  Postea  dicunt,  voluit  eum  pati,  ut  doctri- 
nae  responderent  perfecta  exempla  cnniium  virtu- 
tum,  maxime  patientiae.  Dicunt  finem  esse  exem- 
plum.  Hoc  nulla  modo  satis  est:  Est  contumelia 
adversus  Deum  et  Filium  eius,  et  adversus  totum 
eius  Evangelium;  imo  est  totius  Evangelii  deletio 
et  extinctio,  sic  cogitare. 

Oportet  igitur  nos  de  aliis  maioribus  cogitare; 
videlicet,  quod  non  tantum  missus  sit  Filius  Dei„ 
ut  exemplum  vcl  Doctor  iustitiae  et  salutis  aeter- 
nae.     Socrates  non  dat  tibi  suam  virtutem,  etiam 

39 


611 


PHIL.  MEL.  SCRlFf  A  EXEGETICA. 


612 


cum  docet  te;  sed  Filius  Dei  venit  non  principa- 
liter,  ut  Doctor  (quaniquam  etiam  Doctor  est,  et 
exemplum)  sed  venit,  ut  Redernptor:  quia  hoc  est 
decretum  in  consilio  trinttatis,  deprecante  pro  no- 
bis  Filio  Dei,  ut  derivaretur  ira  in  hunc  Filium, 
et  genns  humanum  reciperetur  propter  ipsum,  et 
donaretur  nobis  ipsius  iustitia,  et  quidem  donare- 
tur  imputatione,  et  effectione.  Utrumque  dico,  sed 
effectio  complebitur  primum  post  hanc  vitam,  sed 
tamen  hic  inchoari  oportet.  Ipse  in  cordibus  no- 
stris  accendit  novam  iustitiam,  sapientiam,  et  vitam. 
De  applicatione ,  quae  fit  per  fidem,  postea 
subinde  monebimus. 


Propositio  sequentis  Concionis. 

Nunc  dicemus  de  hoc  ipso  capite,  in  quo  con- 
tinetur  precatio  Filii  Dei,  quae  saepe  est  repe- 
tenda;  imo  quotidie,  quando  nostram  precationem 
instituimus,  intuenda  est,  quia  debemus  nostram 
precationem  adiungere  ad  precationem  illius  summi 
sacerdotis.  Non  imaginamini,  semel  tantum  sic 
precatum  esse,  sed  ideo  publica  voce  hic  precatus 
est,  ut  Ecclesia  audiret  applicationem  sacrificii  sui. 

Eadein  precatio  dicta  est  in  aeterno  consilio, 
quando  deprecatus  est  Filius  Dei  pro  genere  hu- 
mano:  Et  fuit  haec  precatio  eius  gemitus  in  his 
terris  per  totam  vitam,  imo  omnibus  temporibus 
a  restitutione  Adam.  Hoc  diligenter  memineritis, 
quod  sit  perpetua  precatio,  et  gemitus  perpetuus 
Filii  Dei. 

Deinde  cogitate  apud  animos  vestros,  illam 
precationem  esse  ardentissimam  vocein  omnium, 
quae  unquam  in  coelo  et  inter  terra  sonuerunt. 
Nulla  fuit  ardentior  vox  audita  in  coelo  et  in  terra, 
quam  ista. 

Commonefaciat  autem  nos  statim  haec  precatio 
de  officio  summi  sacerdotis  Christi.  Nam  quia  Do- 
minus  est  sacerdos,  stat  hic,  et  dicit  precationem, 
et  applicat  suum  sacrificium. 


Quid  est  sunimus  sacerdos? 

Alii  sacerdotes  sunt  participatione  sacerdotes, 
et  sunt  discernendi  ab  hoc  sacerdote,  propriissime 
sic  dicto.  Nos  non  sumus  summi  sacerdotes.  Le- 
vitici  sacerdotes,  fuerunt  typici  sacerdotes:  qui  non 
recte  docent,  non  sunt  sacerdotes,  ne  quidem  par- 
ticipatione,  ac  ne  quidem  typici. 

Summus  sacerdos  est  persona  immediate  or- 
dinata  divinitus  ad  docendum  Evangelium,  ad  sa- 
crificandum  pro  caeteris,  ad  orandum,  seu  ad  de- 


precandum   pro    eis,   et  habens   testimonia,    quod 
exaudiatur. 

Sic  propriissime  definitur  Sacerdos;  Christus 
primum  est  persona  immediate  ordinata  a  Deo,  imo 
iste  est  primum  omnium  ordinatus,  et  est  missus 
ad  docendum  Evangelium.  Per  ipsum  primum  pa- 
tefit  Evangelium:  Semen  mulieris  conculcabit  caput 
serpentis;  ibi  prinmm  edita  est  promissio  Evan- 
gelii:  Revelatio  quae  est  facta  ad  Adam,  facta  est 
per  ipsum.  Ipse  est  persona  loquens,  et  de  se  lo- 
quitur,  cum  dicit  de  semine  mulieris  conculcaturo 
caput  serpentis.  Hoc  Evangelium  praedicavit  postea 
per  prophetas,  et  rursus  in  assumpta  carne  prae- 
dicavit  in  suo  ministerio,  sicut  hic  inquit:  Ilaec 
est  vita  aeterna,  ut  agnoscant  te  verum  Deum,  et 
quem  misisti  lesum,  esse  Christum, 


Qualis  est  haec  praedicatio : 

Vita  acterna  est  notitia  Dei  est  Christil 

Est  formalis ;  alius  diceret  esse  effectivam  cau- 
sae  efficientis;  etiam  non  malum  est,  sed  illud  est 
accommodatius :  quia  vita  aeterna  est  illa  ipsa  nova 
lux,  agnoscens  verum  Deum,  et  cernens  hunc  Ie- 
sum  (qui  missus  est)  esse  Christum. 


Quid  intelligis  per  hanc  phrasin: 
te  solum  verum  Deum? 

Solus  excludit  omnia  commenticia  numina.  Est 
positum  ad  differentiam  Dei  revelati  in  Christo,  et 
omnium  commenticiorum  numinum.  Postea  dicitur, 
lesum  esse  Christum:  id  est,  esse  salvatorem,  non 
prophetam  tantum:  non  Moisen,  non  Esaiam,  non 
Ieremiam,  sed  esse  hunc  redemptorem,  qui  est  Fv- 
lius  tuus,  in  quem  derivatur  ista  magnitudo  irae, 

Sic  autem  nosse  eum  oportet,  ut  credamus, 
nos  propter  eum  recipi,  sicut  Apostoli  dicunt: 
Huic  propketae  omnes  testimonium  perhibcnt,  quod 
remissionem  peccatorum  accipiant  omnes  qui  credunt 
iji  eum.  Credere  non  tantum  significat  nosse  hi- 
storiam,  sed  signifieat  erigi  in  magnis  doloribus, 
et  statuere,  quod  propter  hunc  Filium  recipiamus 
iustificationem,  fiamus  haeredes  vitae  aeternae,  do- 
nemur  iustitia,  et  vita  aeterna.  Hac  fide  ipse  est 
efficax  in  cordibus,  et  accendit  per  Spirituin  san- 
ctum  hanc  novam  et  aeternam  vitam.  Sic  Esaias 
quoque  dicit:  Notitia  servi  mei  iusti  iustificabit 
multos;  quasi  dicat:  Non  erunt  homines  iusti  lege, 
sed  agnitione  huius  Domini. 


613 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


614 


Sed  redeo  ad  definitionem  Sacerdotis,  in  qua 
iam  dictum  est,  quod  sit  Persona  ad  praedican- 
dum  Evangelium  ordinata.  In  hoc  ipso  capite  prae- 
dicat  Evangelium,  et  omnibus  temporibus  servat 
ministerium  in  genere  humano. 

Postea  sacerdos  est  constitutus  ad  sacrifican- 
dum  pro  aliis,  et  ad  deprecandum.  Hic  sciatis: 
Ubicunque  fit  mentio  sacrificiorum,  simul  est  in- 
telligenda  applicatio  sacrificii,  sicut  videtis  in  lege 
expresse  positas  esse  multas.  Quando  sacerdos 
sacrificabat  pro  alio,  nominatim  dicebat:  Ego  pro 
ipso  tibi  ojfero  hoc  sacrificiwm.  Sed  in  lege  Moisis 
tantum  erant  typica  sacrificia,  quae  significabant 
hoc  futurum  sacrificium  Christi,  qui  et  ipse  hic 
stat  et  applicat  sacrificium:  Ego  me  pro  ipsis  san- 
ctifico:  id  est,  offero.  Item:  Roga  non  pro  eis  tan- 
tum,  sed  pro  omnibus  credituris  per  verbum  ipso- 
rum.  Ipse  orat  pro  toto  genere  humano:  id  est, 
omnibus  accipientibus. 

Singuli  cogitemus:  Christus  est  tuus  sacerdos, 
ergo  orat  pro  te:  Ego,  inquit,  oro  pro  omnibus 
credituris  per  verbum  eorum.  Hic  pro  te  orat,  et 
pro  singulis  credentibus.  Postea  habes  vocem 
Paulinam:  Sedet  ad  dextram  patris  assidue  inter- 
pellans  pro  nobis.  Sed  hic  solenni  voce  et  preca- 
tione  applicat  sacrificium  suum.  Hoc  diligentissime 
observandum  est. 

Omriis  sacerdos  facit  applicationem  sacrificii 
et  precationis;  sicut  nos  etiam  sacrificantes>  suo 
modo,  id  est,  orantes  applicamus  orationem  pro 
Ecclesia,  pro  nobis,  et  aliis,  et  ostendimus  nos 
pro  illis  petere.  Haec  ipsa  precatio  est  sacrificium, 
non  propitiatorium,  quod  mereatur,  sed  sacrificium 
iaudis  vel  eucharisticum ,  sunt  vituli  labiorum,  ut 
Prophetae  loquuntur.  Tantum  unicum  est  sacrifi- 
cium  propitiatorium,  quod  placat  iram  aeterni  pa- 
tris,  videlicet,  hoc  sacrificiuin  Filii,  quod  ipse  ap- 
plicat  nobis  hac  voce:    Ego  me  sanctifico  pro  eis. 

Iam  sequuntur  caetera  membra  precationis,  in 
quibus  consideretur  magnitudo  sapientiae.  Respi- 
cite  ad  humana  exempla. 

Augustus  constituerat  Romanum  Imperium  le- 
gibus,  et  distributione  exercituum  in  provinciis. 
Sperabat,  si  maneret  illa  constitutio,  Imperium  fore 
perpetuum;  igitur  moriturus  optat  conservari  iilum 
ordinem,  et  cum  ad  se  vocat  Tiberium,  maxime 
cptat  conservationem  istius  Imperii;  et  ut  possit 
stare,  simul  optat  concordiam,  de  qua  recte  dici- 
tur:  Concordia  parvae  res  crescunt :  discordia  ma- 
ximae  dilabuntur. 

Cogitate,  quid  noster  Imperator  nunc  cogitet, 
ct  diu  cogitavit:  Libenter  vellet  relinquere  Impe- 
rium  tali  successori,  qui  possit  esse  instar  capitis 
orbis  Christiani:  sicut  memini  Maximilianum  dedisse 
mandatum  legatis  Casimiro  Marchioui,  et  Henrico 


Nassaensi  ad  Ducem  Fridericum,  ut  operam  daret, 
quo  eligeretur  talis  Imperator,  in  quo  orbis  Chri- 
stianus  haberet  caput,  quod  possit  reliquam  Euro- 
pam  continere:  Das  die  Christenheit  ein  haupt 
hette,  daran  sie  sich  kalten  kondte,  und  das  ein 
solch  ansehen  hette,  das  die  andern  herrn  ein 
schew  dafur  hetten.  In  quo  capite  esset  auctoritas 
conveniens  summo  fastigio. 

Verum  Christus  de  multo  maioribus  rebus  pre- 
catur,  quamquam  etiam  de  concordia  dicit.  Prae- 
cipue  sunt  hic  tria  membra:  primum  membruni,  ut 
conservetur  veritas,  seu  puritas  doctrinae:  Secun- 
dum,  ut  sint  concordes  Doctores,  et  ut  tota  Ec- 
clesia  sit  concois:  Tertio,  ut  simus,  ubi  ipse  est, 
id  est,  ut  propter  ipsum  donemur  iustitia  et  vita 
aeterna. 

Quando  dicit:  Pater  sanctifica  eos:  loquitur  de 
ministerio:  petit,  ut  conservetur  doctrina,  conser- 
vetur  ministeriuin  perpetuo.  De  concordia  dicit,  ut 
sint  unum  in  nobis.  Denique  cum  ait:  Volo,  ut  ubi 
ego  sum,  ibi  sint  el  ipsi;  precatur,  ut  consequamur 
ultimum  finem,  ad  quem  colligitur  Ecclesia,  vide- 
licet  ut  simus  participes  aeternae  consuetudinis  Dei 
cum  ipso. 

Haec  tria  petit,  et  haec  tria  quotidie  nos  pe- 
tere  debemus,  sicut  omnes  Sancti  faciunt.  Debe- 
mus  nostra  vota  et  gemitus  ad  precationem  huiu> 
summi  Pontificis,  summi  sacerdotis  filii  Dei  ad- 
iungere,  propter  quem  exaudimur.  Nam  haec  dan- 
tur  generi  humano  propter  ipsum,  non  propter  nos. 
Nos  fruimur  ipsius  merito  et  beneficio.  Sed  ex- 
pendamus  nonnihil  membra  singula. 

Pater,  serva  eos  in  nomine  tuo:  id  est,  in 
agnitione,  invocatione,  celebratione  gloriae  tuae. 
Omnes  illae  expositiones  concurrunt  in  unam  sen- 
tentiam:  Petit  servari  puritatem  docttinae,  sicut 
postea  ipse  exponit:  serva  eos  in  veritate  tua;  re- 
tineant  veritatem,  sermonem  tuum.  Quia  tuus  ser- 
mo  est  est  veritas:  Sanctifica  eosper  sermonem  tuum, 
qui  est  veritas.  Hoc  autem  fit  per  vocem  Evan- 
gelii,  ut  in  sequentibus  magis  declarat :  Retineant 
sermonem  tuum,  et  tu  sis  efficax  per  illam  vocem 
Evangelii. 

Est  una  et  eadem  sentenlia  saepe  repetita, 
sicut  fit  in  precationibus:  unam  et  eandem  senten- 
tiam  saepe  repetimus.  Semel  quidam  venit  ad  me, 
interrogavit  de  precatione,  cur  toties  repeteretur 
eadem  precatio  Dixit  non  esse  repetendam  eandem 
precationem;  quia  repetens  dubitaret  de  priori  pre- 
catione.  Quam  stulta  est  haec  imaginatio.  Non 
ideo  dubitatur,  quia  repetitur  precatio,  sed  signi- 
ficatur  magnitudo  desiderii;  et  deinde,  etiamsi  est 
confessio  imbeciilitatis  seu  dubitationis,  tamen  non 
propterea  nulla  est  fides,  nam  fides  etiam  languida 
debet  crescere. 

39* 


615 


PIIIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


616 


Observate  hoc,  quod  fides  et  ardor  in  preca- 
tione  plerumque  se  ita  habeant,  sicut  motus  ani- 
malts. 


Quomodo  differunt  motus  animalis  vio- 
lentus  et  naturalis? 

iNIolus  naturalis  est  tardior  initio,  et  celerior 
in  fine.  Ein  stein  ihe  lenger  er  felt,  ihe  eilender  er 
felt:  lapis  quae  diutius  per  aerem  defertur,  eo  ma- 
iori  impetu  tandem  decidit  in  terram.  Contra:  Mo- 
tus  violentus  est  vehementior  initio,  et  languidior 
in  fine,  nimpt  immer  abe,  decrescit  paulatini,  sicut 
alioqui  quidquid  violentum  est  in  principio,  id  eva- 
nescit  ad  extremum.  Motus  animalis  est  in  fine  et 
principio  languidior;  quia  est  mixtus  motus.  Sic 
etiam  precatio  initio  adhuc  est  languida,  postea 
magis  magisque  cum  intendilur  pectus,  et  tamen 
(ut  est  hominum  natura)  ad  extremum  fit  rursus 
languidior,  cum  intentio  animi  quodammodo  defa- 
tigata  est. 

Ideo  saepe  in  precationibus  eadem  sententia 
repetitur.  Videte  amantes  quomodo  loquantur,  quo- 
ties  repefunt  eandem  sententiam.  Sic  etiam  fit  in 
precationibus.  Saepe  repetitum  est  membrum,  in 
quo  precatur  Filius  Dei,  ut  Pater  servet  Ecclesiam 
iri  genere  humano,  et  non  sinat  deleri  veritatem: 
Propter  hanc  precationem  Christi  servatur  vox 
Evangelii,  et  semper  sunt  aliqui  in  Ecclesia,  qui 
petunt.  gemunt,  et  precantur  idem  propter  meri- 
tum  Christi,  non  propter  nostra  merita. 


Ubi  tu  hoc  petis? 

An  unquam  serio  petivisti,  ut  Deus  servet  ve- 
ritatem  et  Ecclesiam?  ubi?  quibus  verbis?  Pater 
noster ,  qui  es  in  coelis,  sanctificetur  nomen  tuum. 
Esl  prima  petitio  in  oratione  Dominica.  Ita  vide- 
tis,  quomodo  ista  congruant.  Addatur  autem  et 
altera  petitio:  Adveniat  regnum  tuunr,  tu  colligas 
et  regas  Ecclesiam  per  verbum  tuum  dato  Spiritu 
sancto. 

Ita  in  duabus  istis  petitionibus  idem  petis, 
quod  Dominus  hic  orat;  sed  ipse  pro  toto  genere 
humano  petit,  et  ipse  certo  exauditur;  nos  etiam 
debemus  petere,  sed  sciamus,  nos  exaudiri  pro- 
pter  ipsum,-  debet  esse  eadem  vox  praecentoris  et 
chori  accinentis:  ipse  praefatur  precationem,  nos 
debemus  subsequi:  Serva  eos  in  nomine  fuo:  id 
est,  in  agnitione  tua.  Eandem  sententiam  repetit 
etiam  in  his  verbis:  Sanclifica  eos  in  veritate  tua. 


Hic  discamus  simul,  quod  per  ministerium  non 
aliter  velit  sibi  colligere  Deus  Ecclesiam,  et  nos 
facere  eius  membra.  Nihil  est,  quod  aliqui  dicunt: 
quid  ego  faciam?  si  cuderem  singularia  opera,  vel- 
lem  etiam  fieri  membrum  Ecclesiae. 

Omnes  illae  speculationes  sunt  hominum  non 
intelligentium  doctrinam  de  fide.  Nos  fide  adduci- 
mur  ad  hunc  Dominum:  Oportet  nos  audire  vo- 
cem,  et  acquiescere  in  hac  voce.  Quod  cum  faci- 
mus,  vere  iuvamur  et  sanctificamur,  et  vere  effici- 
mur  membra  Christi  et  Ecclesiae.  Hoc  docet  Chri- 
stus,  cum  inquit:  Sunctifica  eo  in  reritate  tua. 

Hic  damnatae  sunt  omnes  opiniones,  omnes 
sectue  extra  verbum  Dei,  Mahometistae,  faeces 
humanarum  traditionem  et  haeresium,  sive  Mo- 
nachatus,  sive  Papatus,  vel  quomodocunque  nomi- 
nentur:  nos  sumus  alligati  ad  hoc  verbum.  Id 
etiam  continetur  in  hac  sententia,  sicut  valdc 
muita  comprehenduntur.  Atque  haec  est  prima 
pars  precationis,  quam  bene  considerare  debetis. 

Secunda  pars  est  de  concordia,  etsi  simul 
miscet  alias  sententias,  ut  fit  in  Schetliasticis  ma- 
teriis,  et  in  affectibus  vehementioribus ,  Serva  eos, 
ut  sint  unum  in  nobis.  Vult  Ecclesiam  esse  con- 
cordem.  Non  potest  esse  diuturna  societas  sine 
concordia.  Ideo  Plato  dicit,  vno&tGig  tgov  vofjmv 
tGilv,  Iva  oi  noXhav  dya&oi  wgiv  xai  aXXrjXoig  (fCXot. 
Aristoteles  narrat  fuisse  latrunculos,  qui  aliquam- 
diu  una  exercuerant  latrocinium ;  orta  est  inter  eos 
dissensio  sicut  solet  fieri:  Omne  malum  destruit  se 
ipsum,  nuv  xaxov  (p&aqiixov  iaviov:  econtrario,  nav 
o\yat)6v  cmt^n  xai  cvXXeya,  iavzo.  In  bono  tria  sunt: 
Omne  bonum  est  conservativum,  congregativum  et 
communicativum  sui:  Deus  est  conservativus,  et 
est  congregativus ,  fovet  totam  natutam,  et  est 
communicativus  sui:  Communicat  nobis  omnia  be- 
neficia  corporalia  et  spiritualia.  Hoc  universale 
est  etiam  in  bonis  hominibus:  Et  observandae  sunt 
illae  particulae^  quae  ponuntur  in  descriptione  boni, 
vel  proprietatum  boni.  Malum  e  contrario,  est  de- 
structivum  sui,  et  est  disgregativum,  et  est  invi- 
dum,  xaxov  <p&aqxix6v  iaviov,  xai  diaXvuxov,  xai  tp&o- 
vt^ov. 

Illi  latrunculi  coeperunt  dissentire,  et  unus  in- 
terfecit  alterum:  postea  reliqui  duo  dixerunt:  quid 
faciemus?  Si  dimicabimus ,  perinde  erit,  ac  si  si- 
nistra  dextram  amputet. 

Ita  fit,  quando  irnpendent  magnae  poenae, 
sicut  inquit  Esaias  de  dissensionibus  civilibus: 
Manasse  comedit  kumeros  suos  et  brachia  sua,  Daa 
sich  ein  mensch  selber  frist.  Quod  est  tristissimum 
spectaculum,  quale  saepe  cernitur  in  istis,  qui  fame 
necantur,  ut  narravi  vobis  alias  exemplum,  quod 
debetis  meminisse. 

Fuit  quidam  nobilis  in  ducatu  Wirtenbergensi, 
cepit  moechum  uxoris  suae,  hominem  nobilem,  et 


617 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


618 


collocavit  eum  in  carcerem,  quotidie  iussit  ei  af- 
ferri  carnes  assas,  non  ut  praeberentur  ei  ad  ve- 
scendum,  sed  tantum  ut  odore  nonnihil  reficeretur, 
atque  ita  diutius  crueiaretur:  imo  ut  fames  ipsa  in 
eo  magis  irritaretur.  Hle,  quia  erat  ligatus,  ap- 
prehendit  humeros  et  brachia,  quantum  ore  et  den- 
tibus  consequi  poterat,  et  voravit  carnes  proprias, 
et  vixit  usque  ad  dieni  undecimum.  Sic  iile  adul- 
ter  est  mortuus.  Est  vera  historia,  quam  memen- 
tote,  ut  poenam  adulteni. 

Talia  igitur  exempla  intuetur  Esaias,  sapiens 
propheta,  et  dicit,  Manasses  devorat  humeros  suos, 
frist  sich  selbst:  id  est,  discordia,  civilis  interhcit 
propria  corpora.  Sic  Germania  nunc  se  ipsam  de- 
vorat,  ut  videtis,  postea  nihil  erit  roboris  adver- 
sus  Turcas,  et  sic  antea  accidit  in  Ungaria  et 
Graecia. 

Semper  discordia  fuit  exitiale  venenum  in  im- 
periis.  Sed  discordia  in  Ecclesia  est  deterior: 
quia  simul  est  contumeliosa  adversus  Deum,  et 
destruit  Ecclesiam.  In  discordiis  de  dogmatibus 
necesse  est  alteram  partem  errare,  esse  contume- 
liosam  adversus  Deum,  esse  membrum  Diaboli,  et 
horribiliter  furere  contra  Deum.  Deinde  distribuitur 
Ecclesia:  ideo  Dominus  precatur  tanto  ardore,  ut 
nulla  sit  audita  vox  ardentior:  Serva  eos  in  nornine 
tuo,  ut  unum  sint  in  nobis.  Non  sint  unum  in  fa- 
ctionibus,  sed  in  tuo  nomine. 

Saepe  mali  aliquamdiu  consentiunt,  sed  non 
diu  hoc  fit:  Christus  vult  esse  consensum  in  veri- 
tate:  hoc  dicit,  ut  unum  sint  in  nobis. 

Iam  cogifemus  etiam  nobis  praecipi  concor- 
diam  et  studium  concordiae.  Nam  ut  conservetur 
concordia,  necesse  est,  ut  patienter  tolerent  alii 
alios. 

Est  insignis  adhortatio  ad  concordiae  studium 
in  hoc  etiam  dicto:  Deus  est  dilectio;  et  qui  manet 
in  dilectione,  in  Deo  manet.  Qualis  est  praedi- 
catio:  Deus  est  dilectio?  Est  Figurata  per  Anto- 
nomasiam:  Deus  est  essentia,  ardentissime  diiigens 
suam  creaturam,  et  praecipue  Ecclesiam,  qu»in  in 
prophetis  etiam  nominat  dilectam  animam  suarn.  Si- 
gnificantur  res  maximae,  cum  dicitur  Ecclesiam 
esse  dilectam  Domino,  et  Deum  ardentissime  dili- 
gere  Ecclesiam.  Vult  autem  nos  quoque  esse  in 
dilectione  copulatos :  Ergo  orat  Christus,  ut  Deus 
sit  in  nobis,  diligens  nos,  et  tamen  nos  etiam  non 
debemus  ultro  dilacerare  concordiam. 

Haec  est  secunda  precatio,  in  qua  videtis, 
quam  ardenter  preces  fuderit  de  concordia  et  di- 
lectione,  et  significatur  simul,  quod  illa  dilectio 
fiat  Deo  accendente  et  regente  corda  nostra. 

Sequitur  tertia  precatio  de  ultimo,  seu  prin- 
cipalissimo  fine:  id  est,  propter  quem  caetera 
omnia  sunt:  Deus  dedit  verbum,  patefecit  se,  quia 
nos  vult  salvos,  et  haec  est  finalis  causa  passio- 


nis  Christi,  missi  et  exhibiti,  et  quidem  ultima  et 
principalis  causa,  ut  genus  humanum  redemptum 
sit  in  omni  aeternitate.  in  aeterna  consuetudine  cura 
Patre  et  Filio  et  Spiritu  sancto,  et  communicet 
Deus  sapientiam  suam,  iustitiam  suam  toti  naturae 
rationali,  angelis  et  hominibus,  qui  sunt  in  coe- 
lesti  consueiudine  extra  numerum  damnatorum. 

Hoc  etiam  est  multis  verbis  repetitum  in  hac 
oratione,  et  pertinent  huc  ista  quoque  verba:  Ut 
vidrant  gioriam  meam ,  quam  dedisti  mihi:  et  quod 
dilexisti  m.e  ante  constitutionem  mundi:  Pater  iuste, 
mundus  non  novit  te,  et  quae  sequuntur:  sunt  re- 
petitiones  eiusdem  sententiae. 

Tandem  concludit:  ut  dilcctio  tua,  qua  dilexisti 
me,  in  eis  sit.  Hoc  est  insigne  -nd&og^  quod  singuli 
diligenter  considerare  debemus,  ut  dilectio,  inquit, 
qua  me  dilexisti,  in  eis  sit:  id  est,  ut  illa  dile- 
ctione,  <pia  me  diligis,  etiam  ipsos  complectaris, 
et  tamquam  membra  mea,  sic  diligas  eos,  sicut  me 
diligis. 

Nulla  creatura  potest  huius  rei  magnitudinem 
exhaurire,  quod  Christus  hic  petit,  ut  pater  diligat 
eos  eadem  dilectione,  qua  diligit  Filium.  Parentes 
sciunt  aliquo  modo,  qualis  sit  affectus  amoris  erga 
natos,  sed  alium  diligere,  sicut  natum,  est  res 
extra  communem  captum.  Significatur  igitur  amor 
singularis  et  <rzoQyy  inimitabilis  in  alia  persona, 
cum  dicit,  quod  aeternus  Pater  ardenti  amore  nos 
amplectatur,  et  recipiat  propter  Filium. 

Eyo  ero  in  eis.]  Non  tantum  dicit  de  prae- 
sentia,  sed  de  efticacia  praesentiae,  de  praesen- 
tia  sanctificante  per  Spiritum  sanctum  et  salvifi- 
cante.  Personae  sunt  indivulsae,  Pater,  Filius,  et 
Spiritus  sanctus;  sed  tamen  homo  est  habitatio  Dei, 
et  dicitur  tunc  templum  Dei,  quando  sic  adsunt 
Pater,  Filius  et  Spiritus  sanctus,  utsit  efficax  Pa- 
ter  et  Filius  per  Spintum  sanctum,  iuxta  dictum: 
Spiritus  vivificat:  et,  ut  in  Symbolo  dicitur:  Credo 
in  Spiritum  sanctum  vivificantem.  Ipse  Spiritus  san- 
ctus  est  persona,  per  quam  accenditur  novitas: 
quamquam  personae  sint  indivisibiles.  Observate 
hoc  nditog:  ut  dilectio,  qua  me  diligis,   sit  in  eis. 

Iam  accendantur  corda  nostra  ad  precationem. 
Sciamus  summum  Pontificem  praeire  nobis,  prae- 
fari  nobis:  quare  una  petamus,  et  quidem  petamus 
hac  ipsa  precatione  filii    Dei  pro  nobis  precantis. 

Postremo  pertinet  etiam  ad  sacerdotem,  ut  ha- 
beat  testimonia,  quod  exaudiatur.  Sunt  ergo  testi- 
monia  illa,  primum  omnia  miracula,  deinde  quod 
expresse  sic  Dominus  ipse  dicit:  Scio,  quod  me 
exaudis  et  Psal.  2.  scriptum  est:  Postula  a  me  et 
dabo  tibi  gentes.  Similis  promissio  est  etiam  in  illo 
dicto:  Tu  es  sacerdos  secundum  ordinem  Melchise- 
dech.  Ideo  constituit  eurn  sacerdotem,  quia  vult 
eum  exaudire.  Item  in  hoc  textu  dicitur:  Omnia 
tua  mea  sunt,  et  quae  vult  Filius,  eadem  vult  Pater. 


619 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA- 


620 


Haec  etiam  pertinent  ad  testimonia,  quod  ipse  ex- 
audiatur. 

Hac  fiducia  debemus  nos  precari,  quod  sci- 
mus  istum  sacerdotem  pro  nobis  precari  et  exau- 
diri.  Debemus  statuere,  quod  propter  ipsum  reci- 
piamur  et  exaudiamur,  et  quod  sit  ideo  constitu- 
tus  sacerdos,  ut  colligat  sibi  Ecelesiam  aeternam, 
quam  tandem  adducet  ad  patrem,  ut  sit  gloriae 
ipsius  particeps. 

Saepe  relegite  hoc  caput,  et  exuscitate  vos 
etiam  ad  precationem,  et  cogitare,  quod  illae  res 
tantae  sint,  ut  necesse  sit,  saepe  earum  conside- 
rationem  repeti,  modo  velimus  aliquid  de  nostra 
salute  cogitare.  Cogitemus  autem  magnitudinem 
communium  miseriarum,  et  istas  ingentes  calami- 
tates,  quibuscum  conflictatur  Ecclesia  in  hoc 
mnndo,  et  petamus,  ut  Deus  leniat  aerumnas,  et 
respiciat  nos  miseros  propter  Filium,  non  sinat 
omnia  dissipari,  et  deleri,  sed  servet  nos,  ut  si- 
mus  unum  in  ipso. 


EXCERPTA  EX  RHAPSODIIS  EXPLICATIONUM 
EIUSDEM  TEXTUS,  ANNIS  SEQUENTIBUS. 

Quod  servandus  sit  ordo  et  distinctio 
temporum  sine  superstitione. 

Quamquam  hoc  tantum  opus,  videlicet  redem- 
ptio  generis  humani  per  mortem  Filii  Dei  quotidie 
est  considerandum  omnibus  momentis,  tamen  Ec- 
clesia  certo  tempore  voluit  proponi  publice  harum 
rerum  mentionem:  Quia  distinctiones  temporum 
commendant  cognitionem  historiarum  populo;  et 
vult  Deus  esse  ordinem  in  docendo,  ut  alia  aliis 
temporibus  uberius  explicentur. 

Non  simus  ita  barbari  et  agrestes,  ut  istum 
Ecclesiae  morem,  quae  in  omni  aeternitate  haruin 
rerum  memoriam  celebrabit,  ut  nunc  celebrat,  con- 
temnamus:  sicut  meminimus  quendam  phantasticum 
hominem,  Doctorem  Iacobum  Schenck  omnem  or- 
dinem  temporum  pervertere.  Tempore  nativitatis 
Christi  concionabatur  de  passione,  et  tempore  pas- 
sionis  de  nativitate:  putabat  contrarium  facere,  esse 
superstitionem.  Deus  vult  nos  his  temporibus  cum 
maiori  intentione  animorum  considerare  consilium 
suum  de  redemptione  generis  humani,  ut  agnosca- 
mus  ipsius  misericordiam,  iustitiam,  et  immensum 
amorem,  de  quo  in  hoc  capite  dicitur:  Dilectio  tua, 
qua  tne  dilexisti ,  sit  in  eis. 


De  triplici  Meditatione   passionis   Christi. 

Primum  autem  scire  oportet  vos  adolescentes, 
triplicem  esse  meditationem,  seu  cogitationem  dfe 
passione  filii  Dei:  1.  cogitatio  seu  meditatio  eai 
paedagogica ;  2.  proprie  est  Evangelica,  spiritualisv 
3.  exemplaris.  Haec  est  utilis  distinctio,  et  reti- 
nenda  propter  multas  causas. 

Paedagogica,  primo  loco  ponitur;  quia  populo 
necesse  est  proponi  historiam.  Ac  pe.»suassimum 
esse  debet  omnibus,  et  infixum  animis,  quod  senv 
per  doctrina  seu  cognitio  antecedat  efticaciam  m 
corde,  et  quod  accessus,  aditus,  ianua,  porta  sit 
illa  vox  docentis  ad  efficaciam  divinarn.  Item  le- 
ctio,  studium,  cogitatio,  auditus. 

Universaliter  hoc  verum  est,  Ignoti  nulla  a> 
pido.  Et,  Affectus  sequuntur  cognitionem:  et  veris- 
siinum  est,  Deum  esse  effieacem,  per  vocem  Evajr> 
gelii.  Haec  est  voluntas  Dei,  ut  hic  in  textu  di- 
citur,  ut  agnoscant  te  solum  verwn  Deum.  Item, 
Sermo  ttius  est  veritas.  Oportet  audiri,  cognosci, 
considerari  sermonem,  oportet  iunioribus  explicari 
vocabula.  Huc  pertinent  et  illae  sententiae:  Evan- 
gelium  est  potentia  Dei.  Item,  Evangelium  est  mini~ 
sterium  Spiritus.  Item,  Prope  est  verbum  in  tuo  ore. 
Oportet  esse  verbum  in  ore;  oportet  esse  vocem 
docentis ;  ideo  haec  meditatio  seu  cognitio  paeda- 
gogica  prima  est  in  ordine,  et  est  gradus  ad  aV 
teram  praestantiorem. 

Qui  stutiium,  cogitationem ,  meditationem  ne- 
gligunt,  sunt  barbarici  et  feri  contemptores  operis 
et  ordinis  divini.  Deus  etiam  punit  tales  furores 
istorum  hominum,  qui  contemnunt  studium,  medir 
tationem,  diligentiam  docendi  et  discendi.  Non  est 
superstitio,  ipsa  cogitatio  et  meditatio.  Aliud  vero 
est  postea  aflfingere  superstitiones  alienas  a  pro- 
prio  fine  huius  meditationis.  Oportet  homines  dis- 
cere  historiam,  et  est  mandatum  divinum,  ut  disca- 
mus,  et  propter  illam  paedagogiarn  sunt  instituta 
discrimina  temporum,  ut  aliis  temporibus  aliae  hi- 
storiae  proponantur:  Nondum  tamen  illa  meditatio 
est  iustitia  coram  Deo:  oportet  accedere  secundum 
gradum,  qui  vocatur  meditatio  Evangelica,  et  spi- 
ritualis. 

Haec  est,  expavescere  agnitione  irae  Dei  m 
consideratione  mirabilis  illius  sapicntiae  et  decreti, 
quod  oportuit  Filium  fieri  victimam  pro  genere  hu- 
mano,  et  rursus  erigi  consolatione,  quod  propter 
Filii  passionem  donemur  iustitia  et  vita,  et  simus 
certo  recepti  a  Deo.  Haec  meditatio  habet  arden- 
tes  motus  in  corde,  ut  experimur:  quia  et  pavor 
sentitur,  et  laetitia  in  consolatione;  et  ideo  voca- 
tur  spiritualis,  quod  sentitur.  Non  est  mortuum 
quiddam  inanime  simulatum,  sed  sunt  veri  pavo- 
res,  et  verae  consolationes. 


621 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


622 


Haec  meditatio  est  magni  momenti:  quia  in- 
tuetur  decretum,  mirabili  temperamento  miserieor- 
diae  et  iustitiae  factum  de  redemptione  generis  hu- 
mani.  Deus  remittit  peccata,  non  ex  futilitate,  sed 
vult  simul  servari  ordinem  iustitiae  mirabili  consi- 
lio,  quod  etiam  angeli  admirantur,  et  nos  disce- 
mus  in  tota  aeternitate.  Sed  tamen  hic  aliqua 
esse  debet  consideratio  istarum  rerum. 

Lex  divina  est  iinmota,  ideo  legi  satisfieri 
oportuit  vel  per  obedientiam,  vel  per  poenam;  et 
oportuit  in  genere  humano  esse  aliquem,  qui  esset 
innocens,  et  sustineret  poenam  pro  caeteris.  Sic 
igitur  Filium  Dei  oportuit  esse  hominem,  qui  su- 
stineret  lianc  poenarn,  et  haec  causa  semper  reci- 
tatur,  quando  quaeritur: 

Quare  filius  Dei  assumpserit  humanam  naturaml 

Genus  humanum  peccaverat,  ideo  aliquem  in 
genere  humano  oportuit  sustinere  poenain. 

Postea  adiunguntur  aliae  causae,  cur  media- 
torem  oportuit  esse  non  tantum  hominem,  sed 
etiam  Filium  Dei:  id  est,  personam  omnipotentem, 
scilicet  ut  esset  aequivaiens  pretium.  Tanta  res 
est  peecatum,  tantum  malum,  ut  nulla  creatura 
potuerit  esse  aequivalens  pretium3  Ista  non  intel- 
liguntur,  sicut  natura  scimus  bis  4  esse  8;  et  ta- 
men  non  minus  fiima  esse  debent,  quia  sunt  divi- 
nitus  tradita.  In  illo  igitur  arcano  et  mirabili  de- 
creto  conciusum  est,  ut  Filius  esset  pretium  illud 
et  victima:  Quia  oportuit  in  Xviqo)  esse  infinitum 
bonum,  s-icut  peccatum  est  infinitum  malum. 

Praeterea  nulla  creatura  potuisset  sustinere  poe- 
nam,  multo  minus  potuisset  esse  victrix  mortis. 
Haec  cogitanda  sunt  cum  attentione  et  reverentia. 

Est  et  hoc  observandum.  Mediatoris  est  non 
tantum  esse  redemptorem,  sed  etiam  custodem  as- 
siduum,  item  deprecatorem  coram  Deo.  Nulla 
autem  creatura  potest  intueri  hominum  corda,  et 
intelligere  mala,  quibus  premuntur  singuli:  multo 
minus  potest  ubique  esse  praesens:  Quia  crea- 
turae  non  est  omnipotentia  aut  omnipraesentia. 
Item,  creatura  non  ingreditur  in  sanctum  sancto- 
rum:  non  videt  cor  et  voluntatem  aeterni  patris. 
Filius  Dei,  qui  redemit  nos,  simul  est  constitutus 
redemptor  et  custos  Ecclesiae:  stat  coram  patre, 
intercedit  pro  te  et  pro  me,  et  adest  etiam  nobis,  et 
est  custos  noster.  Idem  intercedens  pro  nobis, 
videt  motus  cordis  Patris,  sicut  inquit:  Nemo  no- 
vit  Patrem  nisi  Filius. 

Hanc  sapientiam  discemus  in  illa  aeternitate: 
sed  debemus  reverenter  inchoare  quantulacunque ; 
cogitatione.  Non  simus  ita  barbarici  et  agrestes, 
ut  putemus  nihil  esse  cogitandum  de  istis  rebus, 
sed  tantum  esse  tumultuandum.  Illa  sunt  pia  et 
tacita  cogitatione  persequenda;  et  cogitandum  est, 
peccatum   esse  rem  horribilem  et  tantum  malum, 


ut  non  potuerit  deleri,  et  placari  ira  aeterni  Patris, 
nisi  morte  Filii. 

Videtis,  quam  magnae  sint  in  genere  humano 
calamitates,  furores,  miseriae,  bella,  vastationes, 
aerumnae  innumerabiles.  Horum  omnium  prima 
causa  est  peccatum ,  sicut  primo  loco  scitis  pec- 
catum  nominari,  quoties  quaeritur,  quare  genus 
humanum  oppressum  sit  calamitatibus  tam  multis 
et  magnis?  Sed  omnia  illa  spectacula,  quantum- 
vis  tristia,  ut  certe  tristia  sunt  spectacula,  morbi, 
fames,  mors,  et  aliae  miseriae  multae,  tamen  non 
ita  evidenter  indicant,  non  ita  ostendunt  iram  Dei 
adversus  peccatum,  sicut  mors  Filii  Dei  pendentis 
in  cruce. 

Haec  omnium  maxime  ostendit  magnitudinem 
peccati  et  irae  Dei,  ut  quae  non  potuerit  placari 
illis  ingentibus  aerumnis  m  genere  humano:  sed 
unica  inorte  filii  Dei.  Ideo  dixi,  quod  meditatio 
spiritualis  est,  quando  expavescimus  agnitione  irae 
Dei,  et  vere  afticimur  magnitudine  illius,  intuentes 
in  Christum  pendentem  in  cruce. 

Oportet  autem  accedere  consolationem :  non 
oportet  manere  in  morte,.  sicut  revera  peccatum 
mergit  hominem  in  mortem,  sed  eluctandum  est: 
Filius  ideo  donatus  est  nobis,  ut  sit  salvator  ex 
morte,  ille  est  dominus  vitae,  ut  inquit  Psalmus  68. 
Est  Dominus,  qui  ex  morte  liberat.  Sciamus  igitur, 
peccata  remitti  propter  hunc  Filium,  exaudiri,  fieri 
haeredes  vitae  aeternae.  Hoc  consolatione  eriga- 
mus  nos,  accedamus  ad  Deum,  petamus,  et  scia- 
inus  quoque  nobis  exhiberi  remissionem  pecca- 
torum. 

Ad  utriusque  rei  memoriam  instituta  est  coena 
Domini,  iuxta  verba  Christi:  Hoc  facite  in  mei  me- 
moriam.  In  quam  memoriam?  1.  quod  Christus  pa- 
tiatur,  et  fiat  victima  propter  peccata;  2.  quod  hic 
sanguis  sit  effusus  in  remissionem  peccatorum:  id 
est,  quod  nos  accipiamus  remissionem  peccatorum 
propter  hanc  victimam.  Huius  rei  celebrationem 
et  repetitionem  assiduam  vult  Deus  esse  in  Eccle- 
sia,  ideo  instituta  est  coena  Domini.  Et  hic  disca- 
ihus  sententiam:  Gaudens  yaudebo  in  Domino,  quia 
induit  me  vestimcntis  iustitiae,  et  tunica  salutis. 

Quaraquam  sumus  miseri,  contaminati,  aeru- 
mnosi,  tamen  statuamus  nos  indutos  vestimentis  iu- 
stitiae.  Credamus  nobis  imputari  iustitiam  propter 
Filium  Dei.  Hac  iustitia  vestiti  exaudimur,  iuva- 
mur,  sumus  haeredes  vitae  aeternae. 

Tertia  meditatio  est  exemplaris,  id  est,  sicut 
Christus  fuit  obediens  in  suis  afflictionibus,  ita  in 
nostris  aerumnis  obtemperemus  voluntati  Dei.  Sic 
in  genere  possum  dicere  de  aliorum  praestantium 
aerumnis,  sicut  martyres  fuerunt  tolerantes,  ita  et 
nos  simus  tolerantes.  Sed  magna  differentia  est 
inter  Evangelicam,  et  exemplarem  meditationem. 
Evangelium  dicit  de  dono,  non  de  exemplo,   scili- 


623 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


624 


cet  quod  passio  sit  donata  nobis,  sit  sacrificium 
exhibitum  Deo  pro  nobis.  Hanc  differentiam  me- 
mentote  propter  illos  phantasticos,  qui  dicunt,  Chri- 
stum  exhibere  exemplum  perfectae  fortitudinis  et 
virtutis  in  passione,  non  dicunt  de  sacrificio  et 
causis  redemptionis. 


Brevis    explicatio    singulorum 
membrorum  ultimae  precatiouis 

Christi. 

In  capite  17.  Iohannis  est  precatio  et  applica- 
tio,  et  quidem  in  principio  eapitis  est  precatio 
Christi  pro  sese:  quia  enim  ipse  est  caput  Eccle- 
siae,  orditur  a*  sese,  ac  petit  ab  aeterno  Patre,  ut 
adsit  ei  potentia  divina,  in  tanta  humiliatione  et  op- 
pressione,  in  tam  acerba  passione. 

Personae  in  historia  passionis  sunt  multipli- 
ces:  primum  patiens  persona,  est  Filius  Dei;  acto- 
res  sunt  persequentes  multipliciter;  alii  consiliis, 
alii  armis,  alii  proditionibus:  sunt  aliae  etiam  per- 
sonae  piae,  quae  afficiuntur  dolore  propter  Chri- 
stum,  sed  languidae,  alii  magis,  alii  minus:  Maria 
ingenti  dolore  affecta  est:  alii  sunt  admodum  fri- 
gidi,  ut  Apostoli  dormiunt,  nihil  tale  exspectant, 
qualia  postea  acciderunt.  Sunt  aliquae  personae 
dura  patientes;  est  etiam  maxima  multitudo  perse- 
quentium.  Postea  est  coetus  aliquis  eorum,  qui 
frigide  afficiuntur. 

Excitemus  autem  nos,  ut  aliquo  modo  adficia- 
mur  cogitatione  harum  rerum.  Simus  ex  personis, 
quae  adficiuntur  dolore  cum  Christo.  Quod  ita 
net,  si  intelligamus,  qualis  sit  haec  illius  passio, 
et  quod  propter  nos  eam  sustinuerit. 

Christus  hic  concione,  quam  inter  coenandum 
habuit,  finita,  stat  inchoans  precationem,  sicut  usi- 
tatum  est  etiam  in  nostris  templis.  Semper  con- 
cioni  est  subiicienda  precatio. 


Prima  pars  precationis  Christi. 

Magna  autem  motu  animi,  oculis  sublatis  in 
coelum,  incipit  precationem :  Pater,  glorifica  me,  Fi- 
lium  tuurn,  ut  Filius  tuus  te  glorificet.  Hic  incidit 
simul  testimonium,  quod  in  Christo  sint  duae  na- 
turae  divina  et  humana.  Divina,  qua  est  Filius 
coaeternus  Patri;  et  humana,  quam  assumpsit, 
ideo  postea  rursus  dicit:  Glorifica  me  ta  gloria, 
quam  habui  apud  te,  priusquam  hic  mundus  exsisteret. 
Ita  igitur  precatur  pro  sese,  quia  agon  tantus  est, 


ut  non  possit  sustineri,  nisi  sustentante  divina  po- 
tentia. 

Additur  autem  causa  finalis,  cur  petat  auxi- 
lium,  ut  et  filius  tuus  te  glorificet.  Item,  Ut,  quos 
dedisti  ei,  det  eis  vitam  aeternam.  Vult  dicere :  Hic 
agon  ideo  abs  te  o»dinatus  est,  ut  hac  rnea  obe- 
dientia  satisfiat  iustitiae  tuae,  deleatur  peccaturo, 
et  Ecclesia  meo  sanguine  redimatur,  celebratura 
te  in  aeternum. 

Postea  intexit,  seu  miscet  doctrinam:  Haec  est 
vita  aetema,  ut  agnoscant  te  solum  verum  Deum,  et 
quem  misisti  lesum  esse  C/iristum.  Nomen  Christus 
ponitur  appellative.  Complectitur  autem  hoc  dicto 
summam  doctrinae  Evangelii.  Verbo  agnoscendi 
intelligatur  non  tantum  notitia  historiae,  sed  vera 
fides  lucens  in  corde.  Observanda  est  enim  phra- 
sis  Hebraica.  Hebraei  multum  utuntur  verbis  co- 
gnitionis  pro  verbis  appetilionis  et  affectuutn,  qui 
comitantur  cognitionem:  ut  Dominus  novit  viam  iu- 
storum,  id  est,  approbat,  tuetur,  et  aspicit  cum 
benevolentia.  Ita  hic  inquit:  ut  agnoscant  te\  et 
docet,  quomodo  sit  agnoscendus,  scilicet,  te  esse 
Deum,  qui  misisti  Filium.     Sic  argumentor: 

Invocans  conditorem  coeli  et  terrae ,  invocat  ve- 
rum  Deumi 

Turcae  invocant  conditorem  coeli  et  terrae: 

Ergo  invocant  verum  Deum. 

Respondeo.  Nego  Minorem ;  quia  negant  hunc 
conditorem,  qui  est  Pater  Domini  nostri  lesu  Christi: 
Homines  fanatici  fingunt  omnes  religiones  unaro 
esse  religionem:  fingunt  veri  Dei  invocationem  esse 
compellationem  alicuius  ignoti  numinis,  quod  con- 
diderit  omnia.  Non  amemus  tales  furores:  scia- 
mus  Deum  velle  agnosci  et  invocari,  sicut  se  pa^ 
tefecit,  misso  Filio.  In  precatione  debetis  cogi- 
tare:  Ego  te  invoco  pater  Domini  nostri  Iesu 
Christi.  Postea  et  hoc  ad  agnitionem  Dei  pertinet : 
Illum  Iesum  esse  Messiam,  propter  quem  genus 
humanum  recipiatur,  et  exaudiantur  invocantes. 

Et  haec  sunt  discrimina  invocationis  Ethnicae 
et  Christianae:  Sunt  enim  haec  duo  praecipua  et 
principalissima:  etsi  edam  alia  sunt  discrimina: 
Primum,  Turci  errant  de  essentia,  quando  invq- 
cant  aliquid,  quod  non  est  Deus.  Non  dicunt  hunc 
conditorem  esse,  qui  est  pater  Domini  nostri  Iesu 
Christi.  Secundo,  errant  de  voluntate:  accedunt 
ad  Deum  sine  mediatore,  et  sine  promissionibus : 
ideo  coguntur  dubitare:  quia  non  sciunt,  an  ha- 
beant  reinissionem  peccatorum:  nos  autem  accedi- 
mus  mediante  mediatore.  Utrumque  discrimen  in 
hoc  dicto  comprehensum  est,  ut  agnoscant  te  ve- 
rum  Deum,  et  quem  misisti  Iesum,  esse  Christum. 


625« 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


<m 


Qualis  est  praedicatio : 

Agnitio   veri  Dei  et  Christi  est  vitae 
aeterna? 

Non  est  figurata  praedicatio.  Cum  dico :  Ca- 
lor  est  qualitas,  Qualis  est  praedicatio?  Est  Ge- 
neris  de  Specie:  sed  haec  integra  definitio  est: 
Cum  dico:  Iustitia  est  virtus,  suum  cuique  tri- 
buens,  Est  praedicatio  definitionis  de  definito:  ita 
et  hic  est  praedicatio  definitionis  de  definito,  et 
dicitur  Formalis:  quia  exponit,  quae  res  sit  vita 
aeterna.  Nonne  est  illa  nova  sapient:a  et  iustitia 
aeterna?  Vita  aeterna  est  quoddam  vivere,  et  est 
vivere  in  illa  iustitia  et  sapientia  aeterna.  Haec 
sunt  formalia,  pertinentia  ad  definitionem  vitae 
aeternae. 

Alii  solent  dicere,  esse  praedicationem  figura- 
tam  per  Metalepsin:  id  est,  agnitionem  esse  cau- 
sam  vitae  aeternae,  sed  prius  illud  est  reclius: 
Dicatis  esse  praedieationem  definitionis  de  definito. 
Quando  dichnus:  fide  iustificamur,  non  est  figurata 
praedicatio,  sed  est  causalis.  Fides  habet  se  ut 
organon,  accipiens  promissionem  et  beneficia  divina. 

Intelligatur  autem  illa  definitio  vitae  aefernae, 
non  solum  de  vita  futura,  sed  etiam  de  inchoatione 
vitae  aeternae  in  hac  praesenti  vita.  Illa  futura 
vita  erit  conspectus  seu  visio  Dei,  et  erit  consum- 
matio  in  nobis  sapientiae,  iustitiae,  vitae  et  laeti- 
tiae  aeternae-  Inchoatio  autem  vitae  aeternae  est 
in  hac  vita,  fide  agnoscere  hunc  aeternum  Deum, 
qui  misit  Filium,  et  est  agnoscere  eum  ^lacatum 
esse  per  Filium,  et  invocare  eum,  petere  et  exspe- 
ctare  consolafionem  in  omnibus  aerumnis.  Haec 
fides  et  consolatio  in  veris  doloribus,  est  gustus 
vitae  aeternae. 

Cogitate,  quanli  fuerint  motus  Christi  aeces- 
suri  ad  illum  agonem.  Ibi  mulla  quoque  dixit, 
quae  ad  doctrinam  pertinent,  ut  hic  patefacit  et 
sancit  immotum  et  aeternum  decretum,  quod  in 
agnitione  Filii  Dei  simus  habituri  certo  vitam 
aeternam. 

Postea  repetit  precationem  pro  sese:  Glorifica 
me:  et  allegat  causam,  ut  antea,  scilicet  ipsum 
consilium  Dei,  seu  ordinationem  divinam:  Tu  vo- 
luisti  te  patefacere  misso  Filio;  vis  per  me  redimi 
genus  humanum,  vis  me  fieri  victimam  et  placato- 
rem :  Ecce  glorificavi  te  super  terram,  et  perfeci  opus, 
quod  dedisti  'mihi,  ut  facerem :  id  est,  complevi  cur- 
sum  meae  vocationis,  praedicavi  Evangelium,  et  of- 
fero  me  iam  ad  patiendum.  Praeteritum  tempus 
est  intelligendum  cum  quadam  Syneedoche.  Signi- 
ficat  se  iam  esse  prope  finem.  Nunc  vicissim  me 
glorifica:  id  est,  adiuva  me,  ne  succumbam  in  hoc 
agone:  et,  restitue  mihi  gloriam  aeternam,  quam 
apud  te   habid,   antequam  rnundus  conderetur.     Ilinc 

MELAHTH.  OPER.  VOL.  XXIV. 


Sic  arguo 


sequitur,  si  Filius  fuit  ante  mundi  creationem,  non 
est  creatura:  itein,  est  hyphistamenon  etiam  ante 
incarnationem:  denique  est  Deus. 

Deinde  pergit  explicare,  quibus  rebu?  glorifi- 
caverit  patrem,  scilicet,  quia  Evangelium  ex  arcano 
sinu  Patris  prolatum,  tradiderit  Aposfolis  et  aliis 
auditoribus  suis,  et  addiderit  testimonia  utiranda, 
resuscitationes  mortuorum,  et  alia  quae  convin- 
cunt,  hanc  doctrinam  veram  esse.  Patefeci,  in- 
quit,  nomen  tuurn:  Sparsi  doctrinam  de  te,  feci  te 
notum.  Et  hic  inserit  deseriptionem  Ecclesiae, 
quae  accipit  doctrinam,  Dedi  hominibvs,  quos  de- 
disti  mihi  e  mundo ;  tui  erant,  et  mihi  dedisti  e&s, 
et  sermonem  tuum  servanmt:  id  est,  iili  vere  sunt 
electi ,  qui  accipiunt  verbum  tuum ,  et  eustodiunt 
illud  fide  et  bona  conscientia. 

Non  enim  legaliter  phrasis  intelligenda  est  de 
perfectione  obedientiae  erga  legem,  sed  loquitur 
de  Evangelio,  quod  ita  servatur  cum  apprehendi- 
tur  fide,  et  exercetur  in  invocatione,  et  ad  alios 
fideliter  propagatur,  cum  studio  retinendi  iustitiam 
bonae  conscientiae. 

Nemo  satisfacit  legi: 

Ergo  illi  non  sercarunt  sermonem. 

Kespondeo.  Non  est  intelligendum  legaliter. 
sed  Evangelice.  Loquitur  de  custodia  et  profes- 
sione  verae  doetrinae,  in  fide  et  bona  conscientia. 
Servare  sermonem,  non  significat  hic  idem,  quod 
in  dicto  iilo  legali:  Maledicius  omnis ,  qui  non  man- 
serit  in  omnibus,  quae  sunt  scripta  in  lege.  Haec 
non  intelligunt,  qui  non  sunt  recte  instituti,  qui 
non  intelligunt  legi  non  praestari  in  hac  vita  in- 
tegram  obedientiam,  qui  ignorant  placere  Deo  etiam 
inchoaiionem  obedientiae  propter  Filium. 

De  hac  explioatione  solemus  plura  dicere  in 
expositione  dicti  illius :  Si  quis  diligit  me,  sermonem 
meum  servabit,  et  pater  nieus  diligef,  eum,  venienius 
ad  eum,  et  mansionrm  apud  eum  facienius.  Nonne 
cogitas,  hoc  dictum  esse  inutile?  Quia  sic  obiicit 
tibi  lex: 

Scrvare  sermonem,  est  servare  legem : 

Ego  non  scrvo  legem : 

Ergo  nihil  ad  me  pertinet  illa  promissio. 

Respondeo.  Nego  Maiorem.  Dictum  iLlud  Chri- 
sti,  non  est  dictum  legale:  neque  est  idem  servare 
legem,  et  servare  sermonem  Christi.  Tu  debes 
scire,  te  servare  sermonem  Christi:  ideo  cum  in 
Minore  dicitur:  Ego  non  scrvo:  respondere  debes: 
verum  est  de  lege,  ec  quidcm  legaliter  tanlum  in- 
tellecta  sine  interpretatione  legis  Evangelica,  sed 
seivo  Evangelice:  disco  et  ampleetor  doctrinam, 
habeo  initia  fidei,  Illa  bona  conscientia  profiteor. 

Haec  sententia  clarissime  docet,  omnes  aman- 
tes  et  complectentes  doctrinam,  docentes  ac  dis- 
centes  esse  domicilia  Dei,  et  vera  membra  Eccle- 
siae,  et  pertinet  haec  sententia  ad  singulos.     Unus 

40 


K27 


PFIIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


628 


quisque  disccns,  audiens,  amplectens  doctrinam 
Evangelii,  est  mernbruin,  et  servat  sermonem 
Christi. 

Augustinus  corrumpit  hunc  textum,  confundens 
legem  et  Evangelium.  Defuit  ei  puerilis  institutio 
illa  de  discrimine  dictorum  legalium  et  Evangeli- 
corum :  exponit  legaliter  et  tamen  plus  intellexit 
de  ea  re,  quam  caeteri. 

Sunt  ctiam  multi  Hebraisimi  in  illa  promis- 
sione:  permutata  sunt  extrema,  subiectum  et  prae- 
dicatum.  Constructio  est,  servans  sermonem  meum, 
,'pse  est,  qui  me  diligit.  Pertinet  hoc  exemplum 
ad  doctrinam  eonversionum  Similis  oratio  est  in 
illo  dicto  Psalmi:  Beati  immacutati,  qui  ambulant 
iv  lege  Domini:  id  est,  ambulans  in  lege  Domini, 
est  beatus. 

Quae  sequuntur:  Nutic  cognoverunt,  quia  omnia 
quae  mihi  dedisti,  abs  te  sunt:  Quia  verba,  quae  de- 
disti  mihi,  dedi  eis,  et  ipsi  acceperunt ,  et  cognove- 
runt  vere  quod  a  te  exivi,  et  crediderunt,  quia  tu 
misisti  me;  rursus  spectant  partiin  ad  descriptionem 
auditorum  Christi,  ut  constet,  quales  sint  electi, 
seu,  quibus  not.is  agnoscendi  sint,  quos  pater  de- 
dif  Christo:  partim  ostendunt  dignitatem  et  effica- 
ciam  ministevi!  Evangelii,  in  quo  patefit  missio 
filii  Dei  ad  Ecclesiam,  et  agnoscitur  consilium  Dei, 
volentis  non  aliter  salvare  homines  quam  per  fidem 
in  Christum. 


Altera  pars  precationis  Christi,   quae  pro 
Ecclesia   instituitur. 

Lam  p;  ogreditur  ad  precationem  pro  Apostolis, 
et  pio  tota  Ecclesia.  Ego  pro  eis  rogo,  non  pro 
■ir.undo  rogo,  sed  pro  his,  quos  dedisti  mihi,  quia 
tui  mnt.  Mundum  hic  vocat  synecdochice,  partem 
generis  humani  persecutrieem,  et  perseverantem 
in  impietate.  Alibi  dicitur:  Sic  Dcus  dilexit  mun- 
dum,  id  est,  ereaturam  s?sam ,  genus  humanum,  et 
iii  eo  electos:  Ilic  ait:  Non  pro  mundo  oro:  sed 
loquitur  de  damnandis,  et  non  credituris'.  De 
multitudine  illa,  quae  est  reiecta,  quae  non  est 
creditura:  De  qua  loquitur  etiam  in  verbis  Psalmi: 
Non  assumam  nomen  eorum  in  labia  mea.  Quae 
potest  autem  maior  miseria  accidere  ulli  homini, 
quam  exelu>.um  e^se  a  deprecatione  Christi,  inale- 
dictum  a  Domiuo,  el  aeternae  irae  subiectum  esse? 

Divinitatis  Christi  rursas  testimoniuui  est  in 
his  veibis:  Mea  omnia  tua  sunt,  et  tua  mca  sunt. 
Quae  sententia  aliquoties  etiam  repetitur  in  con- 
cione  Christi,  quae  praecessit  hanc  precationem. 

Magna  est  autem  consolatio,  quod  affirmat 
rcivanSe--  sermonem  Chiisti,    ct  svos,  et  sui  pafris 


esse;  et  quod  ait,  se  in  eis  glorificatum  esse.  De- 
fenduntur  ergo  divinitus,  etiamsi  deserti  sunt  ab 
humanis  praesidiis.  Hac  consolatione  Ecclesiae 
opus  esse,  testatur  Christus  ipse,  inquiens:  Iam 
non  sum  in  mundo,  et  ipsi  in  mundo  sunt.  Dicit 
se  transiturum  ex  mundo,  neque  amplius  futurum 
cum  eis  esse  conversatione  corporali  et  visibili. 
Discipulos  vero  suos  ait  vivere  in  hac  confusione 
hominum,  in  qua  plurimi  sunt  impii,  alii  tyrannici, 
crudeles,  alii  fanatici,  aut  haeretici,  mufti  leves 
et  perfidiosi,  qui  omnes  hoc  agunt,  ut  iustitiam 
Dei  deleant,  et  Ecclesiam  dissipent. 

Magna  sunt  igitur  pericula  piorum,  et  in  his 
petit  eos  servari.  Pater  sancte,  serva  eos  in  nomine 
tuo.  Ego  simpliciter  intelligo  in  agnitione  tui.  Haec 
vero  complectitur  simul  invocationem,  celebratio- 
nem,  gloriam  Dei.  Erasmus  varie  vertit,  alias  per 
nomen,  alias  in  nomine:  quia  phrasin  non  intellexit. 

Declarat  autem  in  sequentibus  hanc  generalem 
petitionem,  et  principaliter  haec  tria  membra  com- 
plectitur,  praeter  applicationem ,  quae  etiam  in- 
serta  est. 

Primum  petit,  ut  sit  et  permaneat  Eeclesia: 
ea  vero  esse  non  potest,  nisi  maneat  veritas;  id 
est,  non  extinguatur  lux  Evangelii. 

Secundo  petit,  ut  sit  concors  in  Deo. 

Tertio  petit  id,  quod  est  finale  et  ultimum,  ut 
ipsa  Ecclesia  habeat  vitam  aeternam,  id  est,  ut  ei 
detur  id,  propter  quod  missus  est. 

Haec  tria  membra  diligenter  consideremus, 
nec  quaeramus  speculationes  otiosas.  Non  sunt 
Magica  verba,  quae  intelligi  non  possint;  non  est 
fiazToXoyia  Monachorum,  cui  nihil  rerum  subsit: 
andechtige  Wort,  et  nihil  significantia. 

Intuemini  vitam  hominum,  ut  intelligatis  Chri- 
stum  precari  de  magnis  rebus.  Quid  existimas 
sapientes  gubematores  cogitare ,  quando  sunt 
vicini  morti?  Unusquisque  angitur  de  posteritate: 
multo  magis  bonus  gubernator  cogitat  de  posteri- 
tate.  Optat  ergo,  ut  maneat  liespublica,  ut  sit 
imperium  ordinatum  legibus :  Deinde  optat,  ut  suc- 
cessores  sint  concordes.  Eadem  petit  Christus, 
ut  sit  Ecclesia,  retinens  puritatem  doctrinae,  et  ut 
sit  concors,  et  quidem  in  Deo:  sed  addit  aliud 
longe  maximum  de  haereditate  vitae  aeternae: 
quia  Filius  Dei  ideo  venit,  ut  ex  genere  humano 
colligat  sibi  Ecclesiam,  cui  communicet  suam  bo- 
nitatem  in  omni  aeternitate,  quae  agnoscat,  et 
glorificet  Deum,  et  cui  vicissim  impertiat  sua  be- 
j  neficia. 

Haec  tria  ergo  petit  Christus,  et  petivit  om:ii- 

!  bus  temporibus.    ut  cum    pro  Adamo  lapso  oravit, 

et    cum    hodie    etiam    interpellat    pro    nobis    apud 

Patrem;    sicut   est  in  Psalmo:    Tu  es   sacerdos   in 

'  aeternum,  secundum  ordinem  Melchisedek:    et  apud 

Esaiam  scribitur:  Sicut  sponsus  faciens  sacerdotis 


629 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


«30 


officium  in  ornatu  suo.  Sponsus  sponsam  vult 
esse  incolumen.  Hic  ergo  stat  ille  sponsus,  iacit 
sacerdotis  offieium  docendo,  orando,  patiendo. 

Vere  stat  faciens  officiuni  in  ornatu  suo,  qui 
duplex  est.  Primo ,  cruor  sanguinis  defluens, 
quando  sudat  sanguinem,  quando  corpus  est  cruen- 
tatum;  ille  est  ornatus  passionis  et  humiliationis: 
2,  alter  ornatus  est  resurrectionis  et  gloriae;  ibi 
indutus  est  veste  immortali  et  sua  gloria.  Simi- 
liter  stat  coram  patre,  interpellat  pro  nobis,  colli- 
git  et  servat  Ecclesiam. 

Conferte  membra  precationis  cum  iis,  quae 
petunt  viri  boni  in  communi  vita :  Unusquilibet 
paterfamilias  moriens  optat,  suam  familiam  et  po- 
sleritatem  esse  incoiumem:  postea  etiam,  ut  liberi 
sint  concordes.  Magna  est  miseria,  quando  pa- 
rcnfes,  praesertim  piincipes,  relinquunt  filios  inter 
se  dimicantes:  aut  quando  hoc  fit,  quod  est  apud 
Livium:  Sedit  pater  miserrimus  iudicaturus  inter 
dnos  filios.  Sed  iila  sunt  tantum  bona  huius  vitae; 
Chrislus  petit,  ut  Ecclesia  sit  constituta  verbo  Dei, 
et  sic  sitconeors,  ut  mentes  primum  sint  copu- 
latae  in  Deo,  sicut  inquit:  ul  sint  unum  in  nobis: 
id  est,  sint  ailigatae  uni  vero  Deo,  et  eandem  do- 
ctrinam  amplectantur,  et  per  unmn  Deum,  et  unam 
doctrinam  inter  se  cougruant.  Denique  orat,  ut 
Ecclesia  habeat  viiam  aeternam. 

Hanc  summam  precationis  Christi  cum  tenetis, 
facile  iam  yerba  ipsa  assequi  poteritis,  in  quibus 
erebra  est  earundem  rerum  repetitio.  Pater,  inquit, 
serva  eos  in  nomine  tuo:  id  est,  in  agnilione  et 
invocatione  tui.  Agnitio  complectitur  invocationem, 
gratiarum  actionem,  fidem,  spem,  expectationem 
auxilii.  Nomen  plerumque  significat  agnitionem,  ut 
in  verbis  Baptismi:  Ego  baptiso  te  i?mowe?i:  id  est, 
agnitionem  et  invocationem  huius  Dei,  qui  est  P;iter, 
Filius,  et  Spiritus  sanctus.  Simul  autem  describit 
haec  clausula,  qualis  sit  Ecclesia,  videlieet  quae 
agnoscit  hunc  verum  Deum.  Quando  igitur  dicit: 
Serva  eos  in  nomine  tuo:  hoe  ipsum  petit,  fac  ut 
sit  Ecclesia:  postea,  ut  sit  talis,  quae  ie  agnoscat. 

Repetit  autem  subinde ,  quod  credenles  sinl 
ipsi  clati  a  Palre,  quod  ipsos  servarit  in  nominc 
Patris,  dum  visibiliter  cum  eis  versatus  fuit,  quod 
nemo  ex  eis  perierit  praeter  Iudam,  qui  fuerit  filuis 
perdilionis :  id  est,  non  fuerit  ex  illo  numero  sal- 
vandorum.  Addit  se  precari  pro  eis,,  ut  habeaut, 
inquit,  guudium  meum  impletum  in  se  ipsis:  id  est, 
ut  habeant  consolationem  veram,  non  simulatam, 
non  philosophieam ,  non  curam  palliativam ,  non 
destituentem  corda  in  maximis  periculis.  Non  lo- 
quitur  de  perfectione  graduum.  Vocat  pienum 
gaudium  veram  et  iirmam  consolationem  dissimilem 
humanis  consolationibus,  etiam  si  nondum  est 
omnibus  gradibus  perfectum,  ut,  Puer  est  perfe- 
ctus  homo  substantia,    etsi    nondum  quantitate:    id 


est,  Est  revera  homo,  etsi  nondum  creverunf 
omnia  membra  ad  eam  altltudinem,  vei  usum, 
quem  postea  habebunt.  In  hac  vita  inchoatur 
gaudium       Postea   erit   plenum    omnibus    gradibus. 

Ad  pericula  pertinet,  quod  mox  addit:  Mundus 
eos  odio  habuit:  Quia  non  sunt  de  mundo.  Sed  in 
his  periculis  promittitur  defensio :  No?i  rogo,  ut 
tollas  eos  de  mundo,  sed  ut  se?'ves  eos  a  malo. 
Sciamus  igitur  Eccleslam  in  mediis  periculis  con- 
servari:  Quod  multo  est  mirabilius,  quam  si  sfafim 
abduceret  Deus  ex  hac  vita  pios .  quos  vult  prius 
in  liac  mortali  vita  discere  doctrinam  de  Deo,  et 
eam  exercere,  et  propagaie  ad  alios,  et  expe.iri 
vim  et  efiicaciam  doctrinae,  ei  defensioneni  a  Deo 
exspectare  in  multis  et  magnis  miseriis  huius  vitae. 

Ut  autem  liaec  pertinent  ad  petitionetn  illam, 
ut  semper  sit  ac  maueat  Ecclesia,  ita,  qualis  essn 
debeat,  ostenditur  his  verbis:  Sa?ictifica  eos  in  ve- 
ritate:  serii.o  tuus  est  veritas.  Hoc  dictum  bene 
memenlote  eliani  propter  hanc  causam ,  ut  sint 
vobis  commendatiora  studia  doctrinae,  ut  magis 
ametis  studia. 

Sa?iclificare  universaliter  est  dedicare  usibus 
divinis.  Hoino  transfertur  ex  regno  peccati  iu 
regnurn  Dei.  Haec  est  sanctiiicatio  honrinis,  San- 
ciifica  eos:  id  est,  eonveite  eos  ad  te,  transfei; 
eos  ex  regno  peccati  ad  ie.  IIoc  autem  fit  in 
veritate,  quod  ipse  exponit :  sermo  tuus  est  veritas: 
id  est,  unica  illa  veritas,  in  qua  tu  veie  agnosceris. 
Nani  verbum  est  veritas  unica,  tn  qua  Deus  agno- 
scitur.  Effice  igifur,  ut  sint  pueri  in  doctrina: 
non  dominentur  corrujtelae:  non  misceantur  aut 
ins[sergantur  idololatrica  isti  doctrinae,  sicutsemper 
fit  omnibus  tesnporibus,  ut  cum  cogitamus  de  hor- 
libili  idololatria  in  Missa  papistica,  in  cultu  San- 
ctorum,  et  de  aiiis  multis  crassis  eiroribus. 

Valde  niulfa  continentur  in  his  verbis.  Ego 
Gtammatica  tantum  nunc  tracto,  quae  occasionem 
praebent  ad  cogitandum  de  rebus  ipsis. 

Sanctum  signifieat  puruni,  etquidem  sic  purum, 
ut  sit  destinatum  usibus  divinis.  Sa?iclificare  in 
ve?'itate,  est  servare  Evangeiium,  et  veram  senten- 
tiam  in  menfibus  piorum:  deinde  addere  eam  effi- 
caciam  in  cordibus,  ne  sit  otiosa  notitia,  sed  vere 
ardeant  m  animis  timor  Dei,  bdes,  dilecfio.  Ilinc 
sequitur:  Ergo  sermo  discendus  est,  amanda  stu- 
dia,  Ergo  ministeiium  audiendum  est.  Item,  Ergo 
non  est  inanis  sonus  doctrina  Evangelii,  sed  Deus 
est  efficax  per  vocem  docentis.  Idem  dictum  est 
testimonium  de  Ecclesia,  quod  colligatur  per  vocem 
Evangelii. 

Manifesta  est  etiam  hic  institutio  ministerii: 
Sicut  tu  me  ?nisisti  in  ?nundum,  ita  et  ego  eos  mitto 
i?i  ?im?idum,  et  sinuil  consolatio  de  efficacia  efc  fru- 
ctu  ministerii.  Certum  est  Filium  Dei  non  frustra 
missum  esse,    cum  Deus    tot   manifesta  testimonia 

40* 


6:?1 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


632 


addiderit,  ut  ostenderet  eum  a  Deo  missum  esse, 
et  approbari  hanc  doctrinam,  et  vere  daturum 
hona,  quae  promittit  Evangelium.  Sic  igitur  inquit 
Christus  se  Apostolos  quoque  mittere,  ut  ministe- 
rium  ipsius  sit  efficax,  et  ut  Deus  per  hoc  inchoet 
vitam  aeternam  in  omnibus,  qui  agunt  poenitentiam, 
et  vere  credunt  Evangelio. 

Hic  vero  vocem  illam  memorabilem  intexit: 
Ego  sanctifico  me  ipsum  pro  eis.  Hac  voce  ap- 
plicat  sacrificium  suum:  quia  hoc  est  opus  summi 
sacerdotis,  non  tantum  sacrificare,  sed  etiam  ap- 
plicare  sacrificium  pro  aliis. 

Fuit  consuetudo  in  lege,  quando  Israelita  ad- 
ferebat  primitias:  sacerdos  eas  accipiens,  dicebat 
stans  ante  altare:  Ago  tibi  gratias  Domine  Deus, 
quod  eduxisti  nos  ex  Aegypto,  quod  terram  pro- 
missam  nobis  tradidisti,  et  oramus,  ut  populo  tuo 
benedicas,  et  isti  offerenti.  Ita  sacerdos  faciebat 
sacrificii  oblati  applicationem  in  precatione.  Non 
solum  offerebat  aliquid,  sed  accedebat  oratio  pro 
eo,  pro  quo  fiebat  sacrificium:  Sic  igitur  et  Chri- 
stus  facit,  cum  dicit:  Ego  sanclifico  me  pro  eis: 
praesto  tibi  obedientiam  hanc  valituram,  ut  illis 
mereatur  remissio  peccatorum,  ut  ipsi  quoque  sint 
sancti  tibi  placentes,  quod  in  textu  dicitur:  ut 
sint  sanctificati  per  veritatem:  scilicet  imputata  eis 
iustitia  propter  Filium,  et  simul  inchoata  in  eis 
veritatc:  id  est,  vera  agniticne  Dei,  et  vera  novi- 
tate,  quae  postea  erit  integra. 

De  hac  applicatione  sacrificii  Christi  et  inter- 
cessione  pro  nobis,  semper  in  omni  vita  cogitan- 
dum  est.  Sic  enim  recte  de  mediatore  et  sacer- 
dote  Christo  cogitamus:  cum  intuemur  eum  pro 
nobis  quoque  intercedentem,  et  pro  nobis  appli- 
eantem  sacrificium.  Et  sic  Christus  ipse  dicit: 
Oro  non  pro  eis  tantuin,  sed  pro  omnibus  creaturis 
per  verbum  eorum.  Hic  palam  affirmat  Christus 
valere  suum  sacrificium,  non  tantum  pro  Apostolis, 
sed  pro  omnibus,  qui  Evangelium  amplectuntur, 
et  quidem  ailigat  nos  ad  verbum  scriptum  et  tra- 
ditum  per  Apostolos,  ut  sciamus  nos  recipi,  quando 
coniirmamus  nos  verbo. 

Postquam  de  applicatione  dixit,  accedit  ad  se- 
cundum  membrum  precationis,  ut  omnes  unum  sint, 
sicut  tu  pater  in  me,  et  ego  in  te,  ut  et  ipsi  in 
nobis  sint.  Haec  dicit  de  concordia.  Scitis  autem, 
quanta  rcs  sit  coucordia.  Sed  sapientia  est  videre, 
in  quibus  rebus  concordia  consistat,  te  temere 
dissolvatur.  Sint  unum,  inquit,  in  nobis:  quia  po- 
tesi  efiam  inter  latrones  aliqiiamdiu  esst>  amicitia, 
sed  non  in  Deo.  Augustinus  inquit:  Amicitia  debet 
esse  consensus  rerum  divinarum  et  humanarum: 
videlicet,  ut  amici  in  illo  tertio,  scilicet  in  Deo 
conveniant,  sicut  dicitur:  Aequalia  uni  tertio,  inter 
se  sunt  aequalia.  Quando  homines  non  sunt  unum 
in  Deo,  leves  occasiones  possunt  dissolvere  ami- 


citiam:  saepe  repetit  serio  hanc  vocem  Christns, 
patheticis  verbis:  Pater,  sint  unum,  sicut  et  nos 
unutn  sumus,  ego  in  te,  et  tu  in  me,  ut  sint  con- 
summati  seu  perfecti ,  seu  coagmentati  in  unum. 
Quare  et  nos  simus  studiosi  concordiae,  adhibea- 
mus  diligentiam,  ne  temere  turbemus  concordiam, 
sicut  Salomon  inquit:  Non  sis  velox  ad  loquendum: 
non  temere  pronuntiemus ,  et  Paulus  inquit:  Tu 
quis  es ,  qui  iudicas  fratrem  ?  Sed  haec  habent 
suos  gradus  et  metas. 

Quia  vero  toties  inculcat  hanc  particulam: 
sint  unarn  in  nobis,  sicut  ego  et  tu  unum  sumus: 
discamus  non  simpliciter  eum  loqui  de  concordia 
civili,  sed  de  tali  concordia,  ut  mentes  primum 
consentiant  cum  Deo,  sint  illustrati  luce  et  veritate 
divina.  Postquam  autem  copulati  sunt  homines 
cum  Deo,  tunc  etiam  retineri  vult  concordiam  vo- 
luntatum,  et  animorum  inter  ipsos  docentes,  et 
vetat  turbari  Ecclesiam. 

Postremo  petit  Christus:  Pater,  quos  dedisti 
mihi,  velo,  ut,  ubi  sum  ego,  et  illi  sint  mecum,  ut 
videant  claritatem  meam,  quam  dedisti  mihi,  id  est, 
peto,  ut  propter  me  salvi  fiant,  et  sint  participes 
meae  gloriae. 

In  fine  flagrantissimi  amoris  descriptio  est, 
quo  pater  complectitur  filium,  et  quo  vult  Filius, 
ut  nos  etiam  pater  complectatur ;  Tu  dilexisli  me 
ante  constitutionem  mundi,  sit  dilectio  tua,  qua  di- 
lexisti  me,  in  eis.  Postulat,  ut  dilectio,  qua  pater 
aeternus  immenso  ainore  diligit  filium,  sit  innobis: 
id  est,  ut  sic  nos  diligat,  sicut  filium  diligit:  quia 
dilectio  hic  active  intelligendum  est. 

Huius  petitionrs  magnitudinem  nulla  creatura 
satis  eloqui  potest;  necesse  est  tamen  hunc  amo- 
rem  Dei  aliqua  ex  parte  cogitari  a  nobis,  ut  ac- 
cendantur  mentes  fide  et  gratitudine.  Non  simu- 
latus,  sed  verus  et  ardens  amor  est  aeterni  patris 
erga  filium.  Cum  autem  filius  propter  nos  missus 
sit,  ut  assumat  humanam  naturam,  et  nos  propter 
eum  diligamur:  necesse  est  verum  et  ingentem 
etiam  esse  hunc  amorem,  quo  aeternus  pater  nos 
diligit. 

Observate  ergo  hanc  precationem ,  et  vos 
eadem  quoque  petite,  ut  sit  Ecclesia,  et  sitis  mem- 
bra  Eccleslae;  et  ut  sit  concors  Ecclesia,  et  ut 
habeat  vitam  aeternam.  Filius  Dei  petit  in  agone, 
quae  semper  petivit:  et  sciamus  non  esse  irritam 
eius  precationem.  Ipsi  est  facta  promissio  exau- 
ditionis:  Ergo  non  frustra  petit.  Sed  nec  nostram 
precationem  irritam  esse  putemus  adiunctam  eius 
precationi,  iuxta  iilud:  Quidquid  petieritis  Patrem 
in  nomine  mee,  id  est,  in  agnitione  et  fiducia  mei, 
dabit  vobis. 


633 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


634 


VERSUS  PHILIPPI  MELANTHONIS 

de  verbis  Christi :  Sit  dilectio,  qua  me  diligis  in  ei$. 

Nec  tu,  gnate  Dei,  maius,  melius  ve  rogare 

Aeternum  poleras,  optime  Christe,  Palrem; 
Quam  quali  croQyfj  semper  le  diligit  ipse, 

Diligat  et  simili  nos  ut  amore  Pater; 
Nec  tribui  nobis  hoc  possit  munere  maius. 

Quid  nati  posset  maius  amore  dari? 
Non  apud  aeternum  facis  irrita  vota  parentem; 

Affirmat  iurans  hoc  Pater  ipse  tibi. 
Erga  nos  etiam  es  patrii  tu  pignus  amoris, 

Iussus  pro  nobis  debita  Xviqa  dare. 
Nos  igitur   quamquam   sumus  aegra  et  sordida 
massa, 

Credimus  ista  tamen  munera  summa  dari, 
Confisique  tua  prece,  ChrUte,  pericula  noslra 

A  summo  petimus  cuncta  parente  regi. 
Tuque  regas  servesque  infirmos  numine,  qui  vis 

In  nostris  vivens  mentibus  esse  \6yog. 


DE  DICTO  IOANNIS  XVII. 

Haec  est  vita  aelerna,  etc. 

lesum  esse  Christum.]  Iesus  ponitur  loco  Sub- 
iecti,  et  Christus,  Praedicati:  et  sensus  est,  quod 
lesus  bic  sit  Christus.  Christus,  ponitur  loco 
Praedicati,  quia  est  nomen  officii.  Ista  propo- 
sitio  est  summa  doctrinae  Evangelii,  et  congruit 
cum  dicto  Esaiae:  Notitia  servi  mei  iusti,  iustifica- 
bit  multos.  Intelligatis  agnitionem,  quae  alioqui 
vocatur  Fides.  Est  in  diabolis  notitia,  sed  non 
talis,  quae  assentitur  promissioni  divinae,  et  quae 
est  fiducia  acquiescens  in  Deo  propter  Mediatorem, 
et  accendens  ac  apprehendens  bonitatem  aeterni 
Patris,  et  ipsum  Filium,  qui  est  factus  pro  nobis 
victima,  qui  est  salvator  merito  et  efficacia,  qualis 
est  fides  nostra,  ut  saepe  dicimus. 


Qualis  est  praedicatio :  Notitia  Dei  Patris 
et  Filii  est   vita  aeterna? 

Est  praedicatio  causae  formalis:  Et  est  idem, 
quod  Paulus  dicit  ex  Propheta:  Iustus  fide  sua 
vivet:  id  est,  Fides  est  illud,  quo  tit  vivificatio. 
Sic  illa  agnitio  est  illud  ipsum,  quo  fit  vivificatio; 
et  ut  nos  solemus  usitate  dicere:  fides  et  vivifi- 
catio  habent  se  correlative,  id  est,  quando  fide 
apprehendis    remissionem  peccatorum    propter  Fi- 


lium  Dei,  et  in  Filio:  sive  cum  agnoscis  bonitatem 
aeterni  patris  te  recipientis  propter  Filium:  illa 
fide  fit  vivificatio,  qua  vivificaris  ad  vitam  aeternam. 
Sumatis  exempla  ex  doctrina  Poenitentiae. 

Quando  David  audit  vocem  Nathan:  Dominus 
abstulit  peccatum  tuum:  tum  ille  credens  huic  voci, 
sentit  se  vivificari  per  Filiuin  Dei,  et  sentit  cor 
laetificari  dato  Spiritu  sancto.  Hoc  exemplum 
cogitate,  ne  existimetis  nos  loqui  de  ideis  Plato- 
nicis  et  phantasiis  ignotis.  Sic  quando  sumus  in 
agone  mortis,  et  disputamus  de  nostris  peccatis, 
de  venturo  iudicio,  et  vita  aeterna :  Si  cor  erigi- 
tur,  et  statuit,  quod  propter  Filium  Dei  habeas 
remissionem  peccatorum,  tunc  sentis  te  vivificari, 
et  illa  vivificatiu  est  initium  vitae  aeternae.  De 
hac  vivificatione  inquit  Psalmus:  Recrea  me,  prius- 
quam  abeo. 

Haec  discenda  sunt  in  vera  poenitentia:  quia 
similiter  fiunt  in  omnibus^  qui  vere  convertuntur 
ad  Deum:  In  aliis  magis  evidenter  sentiuntur,  in 
aliis  minus.  Et  hoc  ipsum  est,  quod  Paulus  ait: 
Iustificati  fide,  pacem  habemus  erga  Deum. 

Sunt  autem  et  multa  alia,  quae  comprehen- 
duntur  in  hac  sententia:  Excluduntur  omnia  idola: 
quia  dicit:  Haec  est  vita  aeterna,  ut  agnoscant  te 
solum  Deum.  Solum  opponitur  commenticiis  Diis. 
Discernit  commenticia  Numina  a  vero  Deo,  qui  est 
aeternus  Pater,  Filius  et  Spiritus  sanctus. 

Arriani  multum  disputarunt  de  hoc  loco,  quia 
Christus  discernat  inter  Deum  verum,  et  inter  se 
ipsum:  sed  est  facilis  explicatio  per  vocabulum 
Christus.  Appellatio  Dei  cornprehendit  aeternum 
Patrem,  Filium,  et  Spiritum  sanctum :  Postea  de- 
scribitur  Filius,  in  quantum  est  j  ersona  missa. 

Nos  Christum  invocamus  dupliciter.  Piimo 
invocamus  eum  cum  Patre  et  Spiritu  sancto ;  et 
tum  complectimur  unam  et  totam  divhuiatem:  Po- 
stea  invocamus  eum,  ut  Mediatorem  miv  um,  Deum 
et  hominem.  Hoc  quotidie  invocatione  cogitandum 
est,  quia,  in  quantum  Mediator  est,  exaudit  te  et 
perfert  preces  tuas  ad  consilium  arcanum  divinita- 
tis,  in  quo  consilio  ipse  quoque  est,  ut  Deus  cum 
Patre  et  Spiritu  sancto  Sed  est  discrimen  inter 
Divinitatem  mittentem,  et  Filium  missum.  Ita  pla- 
nissime  respondetur  Ariianis,  si  monstretur  distin- 
ctio  inter  divinit;item  mittentem,  et  personam  mis- 
sam.  Nec  pervenitur  ad  agnitionein  divinitatis, 
nisi  agnito  Filio  misso,  ut  dicitur:  Nemo  venit  ad 
Pdtrem  nisi  per  Filium :  Et  qui  non  honorat  Filium, 
etiam  non  honorat  Patrem. 

Praeterea  dico  hic  excludi  totam  iusfitiam  legis. 
Accedis  ad  aeternum  Patrem,  vivificaris  agnkione 
Dei  et  Fililj  non  tuis  aut  ulllus  alterius  hominis 
operibus  aut  meritis.  Ila  videtis,  quantae  res  hie 
comprehendantur,  quarum  magnitudinem  non  tan- 
tum  ego  explicare  non  possum,  sed  nulla  creatttra. 


635 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


636 


Imo  si  omnium  creaturarum,  angeiorum,  et  homi- 
num  sapientia  et  eloquentia  esset  in  uno  homine, 
tamen  non  posset  explicare.  Sed  conferamus  hanc 
sententiam  ad  consolationem;  et  sint  verba  singula 
huius  sententiae  incitamenta  et  stinmii  ad  invoca- 
tioneni,  qua  petamus,  nos  regi,  doceri  et  confir- 
mari  a  Christo. 

Sapientes  vident  ista  in  mundo,  et  dicunt: 
Quid  est  ista  notitia?  an  ea  sumus  iusti?  Et  ar- 
gumentantur: 

Sola  notitia  nemo  est  iuslus: 

Ergo  frustra  definitur  vita  aeterna  per  notitiam 
Dei  et  Christi. 

Respondeo.  Verum  est,  nemo  est  iustus  illa 
notitia,  quae  non  est  fides.  Sed  nos  loquimur  dc 
illa  notitia,  quae  est  fides,  et  quid  sit  fides  per- 
spicue  declaramus,  esse  scilicet,  ut  agnoscant  te 
verum  Deum,  et  Iesum  esse  Christum.  Sic  agno- 
scitur  verus  Deus,  quando  agnoscimus  et  appre- 
hendirnus  lesum  Filium  Dei  esse  Christum:  id  est, 
quod  sit  persona  salvatrix  missa. 

Appellatione  Christi  significatur  Messias ,  et 
appellatione  Messiae  totum  beneficium  promissum 
propter  hunc  Dominum.  Quando  ludaei  nomina- 
bant  Messiam,  intclligebant  om.nia  beneficia  pro- 
rnissa  propter  hunc  Dominuin. 


Etymologia  vocabuli  Christus ,    quid 
significat  ? 

Significat  uncturn.  Quare  sic  nominaiur?  aut 
quare  Christus  est  nonien  officii  vel  divinitatis? 
Quia  summus  sacerdos  erat  unctus.  Item,  quia 
Rex  erat  unctus.  Significatur  igitur,  quod  hic  est 
ille  summus  sacerdos;  missus  a  Deo  et  Rex  sal- 
vans  genus  humanum.  Est  summus  sacerdos,  id 
est,  placator,  ofterens  sacrificium  pro  nobis,  et  est 
Rex,  destiuctor  mortis  et  potentiae  Diabolicae. 
Deus  vult  agnosei  hanc  personam  natam  ex  vir- 
gine,  crucifixam,  resurgentem  esse  Messiam. 

Haec  cogitanda  sunt  in  invocatione,  ut  scias, 
quid  invoces,  quem  Deum,  ubi  patefactum,  an  allo- 
quaris  numen  Pompilii,  vel  sicut  Sylla  in  maxima 
pugna  cum  Archelao  in  Boeotia ,  cuin  periculum 
ob  oculos  videret,  habuit  de  collo  dependentem 
imagunculam,  statuam  Apollinis;  eam  osculatus 
est,  et  clamavit:  0  Apollo,  ne  deseras  me,  quia,  si 
me  deserueris,  abiiciam  le,  et  nullo  honore  posthac 
afficiam.  Tales  furores  erant  Ethnicorum.  Fuit 
alias  imrmssimus  et  crudelissimus ,  tamen  in  peri- 
culo  voluit  esse  maxime  pius.  Oportet  nos  cogi- 
tare,  quid  alloquamur.  Nos  alloquimur  verum 
Deum,  qui  est   aeternus    pater  Domini   nostri  lesu 


Christi;  qui  se  patefecit  misso  Filio,  et  dato  verbo, 
et  alloquhnur  hunc  Filiuiji,  qui  est  natus  ex  Mariu 
virgine,  qui  resuscitavit  Lazarum,  factus  est  pro 
rtobis  victima  et  crucinxus  est,  ac  resurrexit.  Hunc 
Filium  alloquinuir,  ct  statuimus  nos  tiducia  ipsius 
habere  placatum  patrem,  nos  recipi,  vivificari,  pro- 
tegi,  salvari  pe;-  eum. 

Ita  igitur  summa  Evangelii  est  hic  compre- 
hensa:  Ut  agnoscant  te  verum  Deum,  et  lesum  esse 
Christum.  Non  excluditur  Filius  a  divinitate,  sed 
fit  distinctio  inter  divinitatem  mittentem,  et  per- 
sonam  missam,  quae  est  Deus  et  homo.  Haec 
transferatis  ad  consolationcm  vestram,  et  ad  exer- 
citia  verae  invocationis. 


IN  DIE  VIRIDIUM, 

sive , 

IN    DIE   COENAE    HOMINI. 

De  esu   agni  Paschalis.     Exodi    12. 

Agnus    immaculatus ,    id  est,    ubi   corpus   est 

integrum,  Das  keinen  schaden  hat,  quod  non  liabet 
labem,  quod  non  est  caecum,  non  nmtiluin.  Ita 
Psalmo  119.  dicitur:  Bcati  immaculati.  Non  est 
satis  perspicue  redditum  per  vocem  macula:  La- 
tini  non  ita  loquuntur.  Et  est  insigne  erraluin  tn 
antiqua  versione:  (Nam  prima  consideratio  debet 
esse  paedagogica,  ut  historiam  recte  discatis,  et 
vocabulo  grammatica)  cum  dicitur :  Iuxta  quem 
ritum  tolletis  et  haedum :  Debebat  esse:  ex  agjds 
et  haedis  eum  sumelis,  et  servabiiis:  id  est,  sumetis 
de  grege  vestro. 


Quare  hoc  dicitur? 

Quia  Christum  oportet  esse  ex  Israel,  non  ex 
peregrina  gente. 

Quid    hoc     est:    ut  comederent pascha?       An 

comederent    transitum  ?     Quid     significat 

in  isto  loco  Pascha? 

Vocabulum  pascha  varie  est  usurpatum:  sed 
hic  significat  agnum.  Ut  comederent  pascha,  id  est, 
agnum  assatum.  Paulo  post,  ubi  dicitur:  dies 
naQacxfvij  paschae;  Pascha  significat  tempus.     Ob- 


637 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


638 


servate,  quando  significet  tempus,  quai.do  agnum, 
quando  transitum.  Pesach  signifieat  idejn,  quod 
transitus  prima  origine:  Inde  totam  festivitatem  et 
agnum  ita  nominarunt ,  et  sic  Paulus  loquitur, 
Pascha  nostrum  immolatus  est  Christus.  Pascha,  id 
est,  agnus  et  victima.  Sed  cum  sumitur  hoc  modo 
pro  agno  et  festo,  tum  metonymiae  sunt. 


Christus  pascha,  estne  oratio  congrua? 

Ita.  Est  Appositio.  Cur  dicit  immolatus,  et 
non  immolatum?  Quia  verba  et  adiectiva  debent 
respondere  principali  nomini,  ut,  cum  dico :  Otiuin 
studiorum  pernicies,  est  fugiendum.  In  Graeco 
non  est  immolatus,  sed  tivdy,  mactatus  est;  sicut  in 
hoc  ipso  textu  dicitur:  mactabitls,  seu,  occidetis 
agnum. 

Similiter  etiam,  non  est  in  Graeco,  Epulemur 
ergo  in  azymis,  debebat  esse,  aganms  festum  diem, 
doceamus,  audiamus  suo  quisque  loco,  faciamus 
invocationem  et  gratiarum  actionem. 


Quid  est  in  azymis  sinceritatis? 

Azymi  panes  significant  ungesewert  brot:  Fer- 
mentati  panes,  id  est,  quibus  mixtum  est  fermen- 
tum;  debetis  haec  diseere  in  domestica  inspectione, 
ut  vocabula  inielligatis.  Graeca  vox  tpffl*  est  a 
£ew,  sicut  a  ferveo  est  fermentum,  quod  facit  fer- 
vere  illani  rnassam,  rarefacit  et  attenuat.  Habetis 
Oratiunculam  mearn  de  tribus  farinae  satis,  quam 
potestis  inspicere. 

Panis  fermentatus  est  melior  pane  non  fermen- 
tato;  magis  est  accommodatus  quotidiano  usui. 
Illa  rarefactia  et  attenuatio  est  praeparaiio  conve- 
niens  actioni  ventricuii,  sonst  ligt  es  in  ventriculo  hart 
aujl'  einander,  wic  ein  Ziegelstein.  Sed  hic  ad  alle- 
goriam,  seu  ad  typum  est  respiciendum. 

Panes  iermentati  jignificant  fermentum  huma- 
narum  opinionum  et  adfectuum:  panes  non  fermen- 
tati,  seu  azymi,  sunt  typus  doctrinae,  et  cultus  non 
corrupti  humanis  opinionibus  aut  affectibus;  Opi- 
niones  et  affectus  sufflant  animos  instar  fermenti: 
ut,  quando  aliquis  est  intlatus  persuasione  suae  sa- 
pientiae,  ita  extollitur,  ut  putet  se  vertice  tangere 
sidera.  Sic  etiam  affectus  sunt  sintiles  ventis,  quia 
sufflant  et  cient  motum. 

*    Paulus  explicat  typum;  Agamus  festum,  inazy-  j 
mis,  inquit,   sinceritalis  et  veritatis.     Vfritatfs,]  id 
est,  verae   et   incorruptae  doctrinae.     (Quia  veritas  | 
significat  doctrinam  veram)  et  sinceritatis ,]   id  est, 
ut  sint    sinceri  cultus,   quibus    Deus   vero   honore  i 


afficitur.  Non  sit  cultus  institutus  ad  quaestum; 
non  fiat  ambitione,  non  fiat  pro  forma,  ut  idolo- 
latrae  retinent  suos  cultus  pro  forma;  Papa  servat 
suas  ceremonias  tantum  pro  forma.  Cogitate,  opor- 
tet  esse  religiones :  Retinet  igitur  spectacula,  et 
cultum  pro  forma  et  pro  regimine  politico.  Haec 
non  est  sinceritas,  sed  ubi  vere  quaeritur  gloria 
Dei  et  salus  hominum. 

Hoc  igitur  vult  Paulus:  Teneamus  veram  doctri- 
nam,  celebremus  cultus{sinceros,  timeamus  Deum,  cre- 
damus  ei,  quaeramus  eius  gloriam,  non  serviamus 
ambitioni,  aut  quaestui,  non  faciamus  cultus  prae- 
textu  nominis  Dei,  non  quaeramus  regna,  potentiam, 
opes,  praetextu  cultuum  divinorum,  sicut  videtis, 
quod  universaliler  mundus  religiones  constituit,  quae 
sunt  nervi  regni  et  potentiae.  Sit  invocatio  Dei 
et  tola  glorificatio  sincera.  In  textu  Graeco  usur, 
patur  vox  nlixQivttag.  iilvxqivig  significat  sincerum- 
unvermischet. 

Postea  sequitur  apud  Paulum :  Expurgate  vetus 
fermentum:  id  est,  veteres  opiniones  et  pravos  ad- 
fcctus.  Paulus  ante  conversionem  habuit  istam 
opinionem,  quod  esset  iustus,  iuslitia  legis;  item 
erat  in  dubitationibus,  an  haberet  Deum  propitium: 
sed  post  conversionem  scit  se  esse  miseram  mas- 
sam,  et  tamen  scit  se  esse  acceptum,  et  liabere  re- 
missionem  peccatorum  propter  filium  Dei,  et  indu- 
tum  se  esse  imputata  iustilia,  propter  mediatorem: 
habet  item  donationem  Spiritus  sancti  habet 
iam  novos  adfectus,  veram  invocationem,  gratiarum 
actionem,  novam  obedientiam,  veram  fidem,  veram 
spem. 

Ut  sitis  nova  co7ispersio.]  Loquitur  de  sub- 
iecto,  non  sitis  tale  subiectum,  quale  prius  fuistis, 
sed  nova  conspersio,  id  est,  nova  massa,  einnewer 
teig,  rpvQafjba.  Debet  in  nobis  esse  fiovitas  spiritua- 
lis,  habens  aliquam  lucem  de  Deo,  habcns  novam 
et  inchoatam  obedientiam,  fidem,  spem.  Sicut 
estis  azymi;  sic  argumentor: 

Non   habens  fermentum,   non   indiget  e.v  pur- 

gatione : 
Nos  sumus  azymi: 
Ergo  71011  indigemus  expurgatione. 

Respondeo  ad  Maiorem:  N071  indiget  exjni7'ga- 
tio7ie,  sed  consumrnata  novilate,  puritate  consum- 
mata.  Minor  :  Nos  sumus  azymi,  videlicet  imputa- 
tione,  nondum  consummatione.  Nos,  quamquam  su- 
mus  valde  sordidi,  sumus  immersi  peccato  miserabili- 
ter,  non  ardemus  dilectione  Dei,  fide,  spe;  sumus  con- 
taminati  multis  vitiosis  affectibus,  tamen  illa  immensa 
misericordia  Dei  tegit  nostras  sordes  per  Filium  impu- 
tata  nobis  iustitia,  reputat  nos  iustos  et  acceptos  pro- 
pter  Filium,  ac  si  essemus  mundi  Cum  hac  iniputa- 
tione  coniuncta  est  inchoatio  aliqua  novitatis;  quia 
oportet  esse  initia  poenifentiae.  Ubi  sunt  initia  fidei, 


639 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


640 


ibi  etiam  sunt  initia  poenitentiae.  Haec  debetis 
co°-itare  his  diebus  :  Quid  est  enim  dulcius  bonae 
menti,  quae  non  est  Cyclopica,  aut  propha- 
na,  quam  cogitatio  de  operibus  et  concioni- 
bus  Uivinis.  Multum  est  eruditionis  in  textibus 
Paulinis. 

Sed  dicamus  iam  de  veteri  typo  in  Moise.  Ideo 
autem  commonefacio  vos  veteris  typi,  ut  cogitetis 
esse  voluntarem  Dei,  ut  certis  temporibus  historiae 
praecipuae  recitentur  et  explicentur  copiosius. 
Deus  vult  nos  scire,  ubi,  ct  quomodo  se  patefece- 
rit.  Quam  illustris  est  patefactio  in  tota  historia 
eductionis  ex  Aegypto.  Ideo  fecit  eius  mentionem 
in  primo  praecepto:  Ego  sum  Dominus  Deus 
Wus,  qui  eduxi  te  ex  Aegypto.  Deus  vult  se  per 
illas  palefactiones  agnosci. 

Non  apprehendirnus,  non  amplectimur  Deum 
brachiis.  Oportetapprebendi  eum  per  patefactiones ; 
oportet  alloqui  nos  illum  Deum,  qui  se  patefecit 
misso  Filio,  et  inultis  testimoniis  editis.  Ideo  illae 
patefactiones  sunt  cogitandae,  considerandae,  et 
saepe  repeteiidae  mente  et  memoria  in  quotidiana 
invocatione. 

Est  autem  materia  in  hoc  textu  valde  insignis 
de  ipso  transitu  Dei,  a  quo  festum  ipsum  nomina- 
tur  Transitus,  Pesach.  Deus  dicit  se  UJa  nocte 
transiturum  pei  Aegyptum,  et  interfecturuinprimo  ge- 
nita;  post  alias  poenas  multas  illa  secuta  est,  quod 
interfecit  omne  primogenitum  in  domo  Pharaonis  et 
aliorum.  Dicit  autem  se  velle  parcere  istis  domi- 
bus,  ubi  viderit  limina  notata  sanguine  agni.  Vide- 
tis  esse  typum. 

Deus  erudiit  Ecclesiam  suam  per  pulcherrimos 
typos.  Cum  illa  agerentur,  cogitate,  quam  serii 
motus  fuerint  in  Sanctis  intelligentibus  et  consi- 
derantibus  ista,  qui  'tanta  Dei  opera  oculis  suis 
conspexerunt,  Moises,  Aaron ,  losue ;  Cogitate, 
quam  fuerint  hi  attenti,  quantus  in  eis  fuit  ardor 
fidei  et  gratiarum  actionis.  Illi  intellexerunt  quid 
ageretur,  intcllexerunt  esse  typos  maximarum  re- 
rufi. 

Sicut  autem  Deus  hic  transit  per  Aegyptum, 
ita  est  proposita  commonefactio,  quod  Deus  a  prin- 
cipio  usque  ad  finem  transit  per  mundum,  et  facit  uni- 
versaliter,  quod  fecit  tunc:  id  est,  colligit  sibi  Ec- 
clesiam  ex  genere  humano,  et  tuetur,  sicut  tunc 
collegit  Ecclesiam  et  servavit  illos,  qui  erant  in 
domibus  signatis  sanguine.  Ecclesiae  sunt  domun- 
culae  signatae  sanguine  filii  Dei.  Ubi  snnt  postes, 
id  est,  Ecclesiolae  madefactae  et  conspersae  san- 
guine  Filii  Dei,  ibi  est  coetus  Deo  placens,  et  eum 
defenditDeus  inter  ruinas  imperiorum  et  horribilcs 
motus  ac  tumultus.  Interea  punit  Aegyptios,  id 
est,  onmes  impios  et  idololatras ;  sicut  videtis,  quo- 


modo  vagentur  poenae  et  ruinae  regnorum  per 
totum  genus  humanum. 

Sic  ibat  Deus  per  mundum,  quando  delevit  in 
diluvio  genus  humanum;  iteni  quando  delevit  So- 
domam,  et  quando  postea  evertit  imperia,  Babylo- 
nicum,  Aegyptiacum,  Syriacurn,  et  assidue  alia  at- 
que  alia  evertit.  Quanti  fuerunt  tumultus  impe- 
riorum  istis  proximis  annis.  Nunc  etiam  fiunt  mu- 
tationes  et  magni  motus  passim  in  omnibus  regnis, 
et  vagantur  poenae  etiam  inter  privatos ;  Et  tamen 
Deus  servat  coetum  in  Ecclesia,  iuxta  illud:  Nemo 
rapiet  eos  de  manu  inea. 

Hic  igitur  est  transitus,  et  ab  hoc  nominatur 
festum  Paschae.  Deus  tvansit  per  genus  humanum, 
colligit  sibi  Ecclesiam  sanguine  Filii,  et  interea 
delet  et  evertit  reliquam  partem  generis  bumani  im- 
piam,  et  maledictam.  Id  firmi.ssima  fide  statuere 
debemus,  ut  discamus  timere  irarn  Dei,  confugia- 
mus  in  domunculas  conspersas  sanguine  f  ilii  Dei, 
id  est,  ad  Ecclesiam,  simus  membra  Ecclesiae, 
petamus  nos  serva  in  isto  coetu  collecto  sanguine 
Filii.  Hanc  doctrinam  priniuni  meninerimus  de  col- 
lectione  Ecclesiae  et  iudicio  Dei,  quod  universaliier 
exercet  omnibus  temporibns. 

Deinde,  videte  etiam  illam  sapientiam,  quod 
Deus  simul  ordinat  annum.  Iste  mensis,  inquit, 
erit  vobis  principium  anni.  Qui  niensis  fuit?  Proxi- 
mus  mensis  aequinoctio:  incidit  in  Martium  et 
Aprilem  nostrum.  Praeterito  die  lunae  fuit  Pascha 
ludaicum,  quia  tunc  fuit  plenilunium  primi  mensis. 
Illa  prima  vetustas  inchoavit  annum  ab  eo  mense, 
cuius  lunatio,  seu  novilunium  aequinoctio  fuit  proxi- 
murm  Fuerunt  tum  usitati  menses  lunares,  et  haec 
fuit  magna  commoditas,  sed  requirit  ea  res  ob- 
servationem. 


Menses   12  lunares  congruuiitne  adperio- 

dum  solis? 

Ita:  sed  differunt  11  diebus ,  qui  vocantur 
Epactae,  id  est,  additi  dies.  Deus  voluit  aspici  sua 
opera.  Et  illustrc  testimonium  sapientiae  Dei  ille 
pulcherrimus  ordo  anni,  item  vices  temporum  anni, 
diei,  noctis,  hiemis,  aestatis,  veris,  autumni,  etc. 
Haec  Deus  vult  aspici,  vult  esse  testimonia,  quod 
ipse  vere  condiderit  naturam,  quod  non  casu  exsti- 
terit,  ideo  et  spectaculum  de  agno  certis  diebus  or- 
dinavit,  ut  die  decimo  sumerent  ex  grege  et  serva- 
rent,  die  vero  14.  mactarent. 

Iam  quaestio  est:  An  Christus  servaveint  le- 
gitimum  tempus  Paschae,  quando  comedit  agnum  et 
passus  est,  Quia  debuit  legitimo  tempore  comedere 
agnum,  et  legitimo  tempore  pati.    ludaei  inchoant 


641 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


642 


dicm  a  vespera  praecedentis  diei.  Comedit  igitur 
eodeni  die,  et  passus  est  eodem  die:  Coepit  dies 
14.  vesperi,  occidente  sole,  et  desiit  ad  cccasum  solis 
sequenti  die :  servavit  ergo  legitimum  diem ;  et  haec 
cst  vera  concilialio.  In  ipso  autem  ritu  manduca- 
tionis  agni,  multiplex  est  snpicntia.  Antea  dixi 
sumendum  fuisse  agnum  ex  grege.  Quo  significa- 
tum  fuit,  oportere  Messiam  esse  ex  Israel,  non  ex 
gente  peregrina.  Sed  erat  comedendus  agnus 
assus  et  non  coctus.  Id  etiam  significationem  suam 
habet:  Filius  Dei  est  assatus :  id  est,  in  eum  est 
effusus  ignis  irae  divinae;  et  nos  debemus  assatum 
edere,  id  est,  agnoscere  iram  divinam,  quam  nulla 
creatura  alioqul  sustinere  potuisset.  Magnum 
quiddam  est,  quando  sentitur  scintillula  irae  Dei 
adversus  peccata.  Ubi  sunt  initia  timoris  Dei,  ali- 
quo  modo  de  re  tanta  cogitari  potest:  nec  debetis 
esse  tam  negligentes  et  prophani,  ut  putetis  nihil 
cogitandum  esse  de  istis  rebus.  Multi  extinguun- 
tur  subito,  cum  exiguus  sensus  irae  Dei  penetrat 
cor.  Erit  horribile  aliquid  in  aeternis  poenis,  ubi 
natura  non  poterit  quidem  destrui  in  damnatis,  et 
tamen  sentiet  iram  Dei  sine  refrigerio.  sicut  loqui- 
tur  Petrus,  ut  habeatis  refrigerium  in  illo  die, 
quando  iudicabit  Dominus. 

Non  potest  verbis  exprimi,  quanta  res  fuerit 
flla  assatio,  efuam  Christus  est  expertus,  quando 
iacuit  prostratus  coram  Deo,  sudans  sanguinem  in 
summis  terrcribus  et  doloribus.  Illa  resolutio  tanta 
fuit,  ut  nulla  alia  creatura  potuerit  sustinere.  Omnes 
alii  homines,  etiam  fortissiini,  subito  fuissent  ex- 
stincti  in  illo  scnsu:  nos  non  cogitamvis,  rem  tan- 
tam  et  tam  horribilem  esse  iram  Dei. 
Sic  argumentor  : 

Minus  dolens  est  fortior\ 

Laurentius  minus  dolet  in  sua  passione,  quam 

Christus: 
Ergo  Chrislus  est  minus  fortis. 

Respondeo.  Laurentius  minus  sentit  doloreni, 
et  est  fortior,  scilicet  in  illo  aelu;  sed  ideo  minus 
dolet,  quia ,  quem  ipse  ferre  non  poterat  dolorem, 
eum  Chiistus  tulit;  Laurentius  non  est  Xviqov,  non 
«entit  illam  iram  Dei,  sicut  Filius  Dei.  Omnes  in 
motibus  poenitentiae  habemus  aliquem  gustum  illius 
sensus;  sed  hoc  nihil  est  ad  illud  mare  et  oceanum 
dolorum  in  Christo,  quales  nos  non  possemus 
ferre.  Nos  cogimur  clamare,  ut  David  inquit: 
Si  iniquitaies  observaveris  Domine,  quis  sustinebit? 
Ideo  toties  dicit  Scriptura  de  nobis:  quod  Deus 
non  accendat  totam  iram  suam.  Item,  quod  in  ira 
misericordiae  recordetur.  Item,  non  facit  furorem 
irae  suae,  sicut  d:citur  in  Osea :  Exarsit  cor  meum 
rniseratione ;  von  v;do  e!;imdere  totam  iram  adver- 
sus  miserrimos  hovtivcs.  Nos  suinus  similes  miser- 
rimis  vermiculis,  qui  pedibus  conteruntur;  imo  mi- 

KELANXH.  OPL-U.  VOt    XXIV 


seriores     sumus    et   imbecilliores    ad    sustinendam 
magnitudinem  irae  divinaem. 

Haec  oro  vos,  ut  velitis  cogitatione  vestra 
subsequi,  simul  etiam  ut  vslitis  abducere  a  pro- 
phana  vita,  von  dem  icilden  wiisten  und  rohem  leben. 
Experimur  maximas  poenas:  Et  his  paene  succum- 
bimus,  et  tamen  inter  ipsas  poenas  rwldimur  fero- 
ciores.  Id  profecto  est  horribile.  Pertinent  autem 
haec  ad  circumstantiain  de  comedendo  agno  as- 
sato.  In  Christum  elTunditur  ira  Dei,  et  nos  edi- 
mus  assatum,  id  est,  debemus  agnoscere  aliquo  mo- 
do  iram  Dei,  et  habere  initia  poenitentiae,  et  sen- 
sum  assationis  illius. 


Quid   significat   hic:    non  comedetis  crudwni 

-    ■  . 

Significat  rton  miscendas  esse  opiniones  carna- 
les,  seu  carnalem  sapientiami;  item  illi  ipsi,  qui  ad- 
huc  sunt  crudi,  non  debent  comedere:  id  est,  qui 
non  mortincantur,  ii  non  fruuntur.  Latro  conver- 
sus  in  cruce  non  comedit  crudum;  quia  mortihca- 
tur,  agnoscit  peccata,  habet  ingentes  dolores,  et 
in  doloribus  vivificatur. 

Postea  dicitur:  Caput  cum  pedibus  comedetis: 
id  est,  totum  edetisr  non  vult  aliquid  superesse; 
quia  religio  est  una  cdpulativa,  non  debemus  divel- 
lere  articulos  fidei.  Ille  non  est  vere  fidelis, 
non  placet  Deo,  qui  non  retinet  fundamentum  in- 
tegrum;  Arriani  non  placent  Deo  retinentes  articu- 
lum,  quod  Christus  sit:natus  ex  Maria,  et  passus 
pro  nobis;  interim  vero  abiiciunt  -articulum  praeci- 
puum,  quod  sit  natura  Deus;  sic  omnes  haeretici 
non  vescuntur  inlegro  agno,  mutilant,  disrumpunt 
frusta,  laniant  unam  parteni,  et  reliqunm  abiiciunt. 
Oportet  autem  totum  Christum  agnoscp :e,  non  di- 
vellere,  non  dilacerare,  non  oppugnare  articulos 
fidei. 

Potesi  quidem  esse  infirmitas,  ut  aliquid  non 
intelligatur,  s!cut  universalifer  in  omnibus  est 
magna  infirmitas;  ipsarum  rerum  magnitudo  non 
potest  comprehendi,  sicut  hoc  magnum  est,  quod 
filhis  Dei  pendet  inciuce;  item  quod  propter  ipsum 
assatum  et  suspensum  remittifur  peccatum.  Cogi- 
tate,  quam  magnum  hoc  sit,  quis  potest  hoc  com- 
prehendere?  In  omnibus  igiiur  sunt  magnae  infir- 
mitates,  tamen  sint  initia,  sint  scintillae,  simus  fales, 
ut  non  oppugnemr.s  aliquem  articulum  fide  ,  sicut 
fecit  Samosatenus,  Manichaei,  et  alii,  qui  aliquid 
retiimerunt.  et  reliquum  abieoerunt. 

Turci  etiam  aliquid  refinent;  dicunt  Christum 
fuisse  sapienfexm  doctorem,  dedisse  bonas  leges, 
sed  Mahometnm,  qui  reformavit  omnia,  meliores  le- 
ges  attulisse:  hoc  est  lacerare  agnuin,  discerpere, 
aliquid  retinere  et  rcliquum  abiicere. 

■il 


643 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


644 


Salsamentum,  sive  lactucae  simpliciter  signifi- 
cant  doctrinam  legis  et  Evangelii.  Necesse  est  ad 
ceremonias  accedere  praedicationem  verbi.  Patres- 
fnmilias  in  iJlo  loco,  ubi  comedebant  agnum,  adde- 
bant  doctrinam;  Levitae  et  Sacerdotes  etiam  suo 
loco  docebant  iri  templo.  Ita  nunc,  quotiescunque 
celebratur  Coena  in  Ecclesia,  debet  accedere  do- 
ctrina,  sicut  textus  inquit:  Quotiescunque  feceritis, 
in  memoriam  mei  /acite.  Hinc  sequitur  opus  esse 
studiis,  quia,  ut  doceantur  alii,  oportet  nos  prius 
discere. 

Quid  significant  renes  accincti? 

Respondeo.  Non  debemus  vagari  opinionibus, 
sicut  multi  faciunt,  qui  putant  esse  decus  ingenii, 
et  delectantes  ista  petulantia  fingendi  opiniones  de 
Deo  et  rebus  divinis.  Paulus  inquit:  Redigite  ca- 
ptivas  mentes  vestras  in  obsequium  Christi;  debemus 
manere  intra  metas  certas,  quas  circumdat  nobis 
verbum  Dei:  Sed  homines  non  volunt  se  continere 
intra  has  meta^.  Vulgus  haeret  in  ceremo- 
niis,  docti  sapientes  sunt  vagabundi  in  opinionibus, 
indr.lgent  sibi,  delectantur  varietate  opinionum, 
commiscent  philo.sophiam  et  doetrinan»  Ecclesiae, 
turbant  simplicitatem  doctrinae;  iubet  igitur  renes 
esse  accinctos.  Renes  significant  opiniones  et  af- 
fectus. 

Postea  dicitur:  state  tenentes  bacu'os:  id  est, 
debemus  esse  parati  ad  exilia,  et  miserias;  quia 
Ecclesia  est  subiecta  cruci;  deinde  debemus  scire, 
quod  haec  tota  vita  sit  transitus  ad  vitam  aeter- 
nam,  sicut  eductio  ex  Aegypto  in  terram  promis- 
sam:  Oportet  nos  ex  servitute  peccati  et  inortis 
educi  in  patriam,  id  est,  in  vitani  coelestem.  Haec 
simplex,  et  non  procul  quaesita  expositio  typi  sit 
vobis  in  conspectu ;  et  cogitate  de  misericordia 
Dei,  quod  per  istum  typum  voluit  nos  docere.  lam 
sequitur  quaestia  de  usu  typi. 


Quotuplex   est  usus? 

Duplex,  primus  paedagogicus,  videlicet  quod 
docebantur  homines  de  hac  re,  quod  ventura  sit 
victima,  et  quod  illa  sit  exspectanda:  ltem,  quod 
nos  ipsi  non  simus  mansuri  perpetuo  in  hac  vita, 
sed  quod  transibimus  in  veram  patriam  et  aeter- 
nam.  Quaero:  an  omnes  in  Israel  sanctos,  et  non 
sanctos  oportuerit  servare  illum  ritum?  Ita.  Rursus 
quaero :  An  omnes  sancti  et  non  sancti  debeant  acce- 
dere  ad  coenam  Domini?  Non.  Quae  est  diffe- 
rentia  ?  Hae  quaestiones  magnum  lumen  prae- 
bent  ad  discrimen  Veteris  et  Novi  Testamenti. 
Nam    novum  Testamentum    est    testamentum  Spiri- 


tus;  vetus  Testamentum  est  politia.  Oportuit  ergo 
illa  servari  a  sanctis  et  omnibus  aliis  in  illa  poli- 
tia  externa.  Membra  novi  Testamenti  sunt  tantum 
viva  et  sancta  membra.  Non  debet  accedere  ad 
communionem  coenae,  qui  non  est  Sanctus,  qui 
non  agit  poenitentiam ,  qui  non  convertitur  ad 
Filium  Dei,  qui  est  sine  timore  et  fide,  qui  habet 
propositum  peccandi ;  talis  si  accedat,  indigne  ac- 
cedit,  sicut  Paulus  ait:  sumit  sibi  iudicium.  Lex 
ceremonialis  Mosaica  fuit  politica,  oportuit  servare 
ista  legalia,  politiae  causa,  quam  Deus  voluit  ser- 
vare  usque  ad  nativiiatem  Messiae. 

Secundus  usus  fuit  spiritualis:  id  est,  sanctis, 
agentibus  poenitentiam,  vel  conversis. 

His  typus  erat  sacramentinn  et  obsignatto 
fidei:  Ipsi  intuentes  istum  agnum  et  manducantes, 
cogitabant,  Ecce,  ita  mactabitur  victima,  qua  victima 
nos  vescentes,  sanctificamur  et  liberaruur  ex  ser- 
vitute  peccati  et  mortis,  et  donamur  vita  aeterna. 
Hac  fide  se  sustentabant  ad  Deum ,  invocabant 
eum,  consolabantur  se,  et  laetabantur.  Nulla  est 
enim  invocatio  Dei  sine  laetitia.  Quando  cor  non 
laetatur  in  Deo,  non  est  invocatio.  Ubieunquo 
fides  est  accensa,  efficit.  laetitiam  in  corde  acce- 
dente  ad  Deuin.  Moses  quoties  usus  est  lioc  ritu, 
dixit:  Domine  Deus,  aeterne  pater,  conditor  omnium 
rerum,  qui  te  patefecisti  Adae,  Seui,  Noe,  Abra- 
hamo,  lsaac,  lacob,  tibi  gratias  ago,  quod  edu- 
xisti  nos  Aegypto;  te  invoco,  credo  tuae  promis- 
sioni,  qui  es  missaius  victimam,  quae  patietur.  in 
quam  ira  derivabit  ur :  Hac  fide  te  invoco,  exspecto 
redemptionem  et  eductionem  ex  summis  misenis, 
et  vitam  aeternam.  Talis  fides  accedens  in  usu 
externi  ritus,  faciebat,  ut  sumptio  agni  haberet 
usum  spiritualein. 

Sic  caeteri  typi  primuin  sunt  paedagogici  uni- 
versaliter  omnibus :  postea  sunt  sacramenta,  id  est, 
obsignatio  spiritualis,  scilicet  sanctis  cogitantibus 
fide  de  promissionibus,  et  hac  fides  per  externa:n 
commonefactionem  accenditur.  Non  cogitate  inane 
fuisse  spectaculum ;  neque  existimate,  fuisse  sor- 
didam  gentem,  habentem  multos  ineptos  et  msti- 
cos  ritus,  sed  fuit  gens  elegans,  quae  habuit  pul- 
cherrimas  et  elegantissimas  ceremonias:  Quid  pu- 
tatis  Dominum  cogitasse,  cum  dicit:  Desiderio  de- 
sideravi  Pascha  comedere  vobiscum,  Ach  wie  hoch 
und  hertzlich  hat  mich  verlanget?  Quid  voluit  aliud 
dicere,  quam:  ego  ipse  hic  iaceo:  Ego  sum  ille 
agnus,  quem  significat  iste  agnus  typicus,  quo 
vescentur  mei  discipuli,  de  quibus  in  ultima  pre- 
catione  dixit :  Ego  me  pro  eis  sanctifico:  sicut  nuper 
audivistis  de  illa  precatione,  quae  est  maximi 
moment',  et  debet  esse  infixa  animis.  Sic  igitur 
discite  nunc  typum  istum,  quid  significarit.  Quod 
cum  facietis,  et  simul  agetis  poenUentiam,  inve- 
nietis  dulces  consolationes. 


64o 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


646 


His  exuscitate  vos  ad  invocationem,  quae  non 
potest  esse  vera,  nisi  in  mente  sit  laetitia  per 
fidem  accedentem  ad  Deum.  Paulus  rriulta  accu- 
mulat,  cum  describit  naturam  fidei,  per  quam  ha- 
bemus  accessum  ad  Detim,  ut  toil.it  horribilem  et 
profundam  dubitationem  in  cordibus,  quae  deterret 
ab  invocatione.  Multi  sic  cogitant:  timeo,  quod 
Deus  me  abiecerit  propter  multa  et  magna  mea 
peccata.  Haec  dubitatio  profunde  haeret  in  cor- 
dibus:  sed  illis  dubikitionibus,  quae  sunt  ex  lege 
et  doloribus  ingentibus,  opponenda  est  haec  con- 
solatio,  quod  propter  nos  mactatus  sit  hic  agnus, 
et  quod  propter  hunc  agnum  recipiamur  et  exau- 
diamur.  Sed  non  tantum  de  mactatione  agni  cogi- 
temus:  sciamus  etiam  nobis  prr,ecipi,  ut  manduce- 
mus  eum.  Haec  manducatio  descripta  est  Iohan. 
6.  et  ut  Israelitae  vescentes  agno,  nutriebantnr : 
sic  nos  cum  fiducia  Christi  in  veris  terroribus 
erigimur,  efficimur  membra  Christi,  et  vivificamur 
per  eum.  \ 


EXCERPTA    EX     ALIIS     PRAELECTIONIBUS 
DE  AGNO  PASCHALI. 

In  principio  anni  mactatus  est  agnus,  ita  in 
principio  anni  offertur  Christus:  quia  ipse  renovat 
annum,  id  est,  inchoat  resurrectione  sua  aeternam 
vitam:  et  cum  iam  colligat  Ecclesiam  in  ista  brevi 
et  cessatura  vita:  postea  in  nostri  quoque  resusci- 
tatione  restituet  nobis  quoque  aeternam  vitam,  et 
hnmortalitatem. 


Quod  fuit  ergo  initium  anni  Hebraeis  et 

Chaldaeis  V 

Nam  hi  habuerunt  idem  initium.  In  hoc  textu 
dicitur:  Hic  mensis  primus,  erit  vobis  principium 
anni.  Distinguuntur  anni  et  nienses.  Vult  igitur 
Deus  observari  seriem  annorum,  et  discrimina 
temporum:  quare  necessaria  est  etiam  consideratio 
motuum  Solis  et  Lunae.  Non  vult  Deus,  ut  nos 
homines  vivamus  ut  bestiae,  non  discernentes  discri- 
mina  temporum. 

Respondeo  igitur  ad  quaestionem:  Coniunctio 
Solis  et  Lunae  proxima  aequinoctio  verno,  fuit 
initium  venientis  anni.  Aliae  gentes  discesserunt 
a  prima  consuetudine;  vel  aemulatione,  vel  ut 
ostenderent  se  esse  disiunctos  a  caeteris:  ut  fit, 
quando  homines  incipiunt  certare,  tunc  studio 
quaemnt  dissimilitudines  rituum. 


.  ■        rj 
Quod  fuit  initium  anni  in  Asia? 

Aequinoctium  autumnale.    Id  prorsus  est  con- 
trarium  consuetudini  patrum. 


Sed   quare   aequinoctium   autumnale   ele- 

gerunt  ? 

Quia  respexerunt  ad  Oeconomiam.  Et  sic 
Iudaei  quoque  annum  Iubilaeum  exorsi  sunt  ab 
aequinoctio  autumnali.  Hoc  Oeconomiae  erat  con- 
veniens;  quia  fruges  tum  sunt  collectae,  et  mer- 
ces  solvitur  mercenarils.  Item,  Reipublicae  dantur 
reditus,  solutio  debitorum  fuit  ordinata  ad  princi- 
pium  huius  anni  Oeconomici,  collectis  iam  frugibus. 


Graeci  unde  incboarunt  annum  ? 

A  solstitio  aestivo:  quia  etiam  pOpulus  faci- 
lius  potuit  animadvertere  solstitium,  quam  aequi- 
noctium. 


Latini  anni  initium  quod  fuit? 

Solstitium  hibernum.  Quando  Sol  redit  ad 
nostrum  hemisphaerium.  Haec  quatuor  initia 
mementote.  Primus  modus  est  sancitus  voce  di- 
vina,  a  vere  incipere  annum,  et  est  n;.'turae  con- 
veniens.  Hunc  modum  Chaldaei  et  I^idaei  serva- 
runt;  et  apud  Iudaeos  initium  hoc  auni,  msigne 
fuit  mactatione  agni.  Deus  voluit  aliquibus  signis 
commonefacere  de  distinctione  temporum,  quae 
ordinis  causa  observanda  est,  non  quod  sit  cultus 
Dei,  aut  sanctitas,  aut  iustitia.  Mementote  etiam, 
menses.  Iudaeorum  fuisse  lunares :  id  est,  ab  una 
coniunctione  Solis  et  Lunae  ad  aliam.  Nostri 
menses  neque  lunares,  neque  solares  sunt,  sed 
politice  ordinati,  de  quibus  in  doctrina  sphaerica 
dicitur. 

Eclipsis    Solis  facta   patiente  Christo 
fuitne  naturalis? 

Non :  quia  illa  eclipsis  fuit  in  plenilunio.   Omnes 
V  autem  eclipses   Solis  naturales  fiunt  in   novilunk). 

41* 


617 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


64S 


Unde  probas,    quod   illa   Eclipsis    in  ple- 

nilunio  ? 

Quia  festum  inchoatur  14.  die  primi  mensis. 

■ 

Quid   significat  vocabulum  Pascha  ? 
Limrj 

Paseha  proprie,  sccundum  Grammaticam,  signi- 
ficat  transitum. 


■ 


•■ 


Quando    Paulus    dicit :    Pascha  nostrum,  immola* 

tus  est  Ckristus,  quid  pascha  significat? 


Unde    est  nonlen  »transitus  ? 
i     -   mai  ■ 

Textus  dicit:  qaia  DeuS  transiit  illa  nocte  per 
Aegyptum,    et  inteifedt  'A(egyptios,    et    tamen  ser- 
vavit  Ecclesiam."    Hoc-  ^atteni  debetis  hic  discere, 
quod  ille  transitus    pei*  Aegyptum    est  typus    tran- 
situs  Filii  Dei  per  genus  humamrm    omni  tempore.  i 
Filius  aeterni  Puuis  loyog  missus  esi  ad  genus  hu-  j 
manum    prae9i$u&  ad  Ecelesiam ,    inde    usque    ab  • 
initio,  et  seinper  adest  Ecclesiae,  ut  lrenaeus  dicit.  \ 
Stanearus^homonequam,    Vociferatur    contra    me, 
quod  dixi    Filium  Dei  mitti:    et    illas  esse  proprie- 
tates   personarum:    Patrem    mittere,    Filium    mitti ; 
Sed    illi    maledicebant ,    ego  autem    orabam,    dicit 
Psalmus. 


Jihus  ab  lnitio  imssus  est  ad  genus  humanum 

l     T?         »     1X1  *IJiJ|  >        i.  '     f    '  1    '        ■  •  -P         I         • 

et  Lcclesiam.  Et,  est  Aoyog  lo(;ue:is  m  Lcclesia 
continue:  ille  Fiiius  .  adest  \u  deserto,  et  servat 
Ecclesiam, '  ut  Paulus  ilicii :  Pelra,  autem  erat  Chri- 
stus.     Sic  igitur  dico: 

Deus  misso  Filio  transit  per  genus  humanum 
omni  tempore,  vclipse  Filius  Dei,  quod  idem  est: 
quia  hoyosl  Filius  in  sinu.;aeterni  patris  semper  est. 
Ut  dicit:  Ego  sum  in  Patre,  et  Pater  in  me.  Et 
tamen  est  distinctus  a  Patre.  Ilie  Filius  transit 
per  genus  humanum  eodem  modo,  ut  ibi:  id  est, 
horribiliter  punit  et  del(?t  impios,  et  mirabiliter 
servat  Ecclesiam  ac  protegit:  Sicut  ibi  transit  et 
interficit  primogenita  Aegyptiorum  et  servat  illos, 
quorum  limina  conspersa  erant  sanguine  agni:  Ita 
nunc  nos  servat,  ablutos  sanguine  Christi,  qui 
illum  agnoscimus,  et  fide  apprehendimus :  nos  su- 
mus  ipsi  inserti,  et  facti  membra  eius,  sicut  insti- 
tuta  est  Caena  Domini,  ut  sit  signum,  quod  nos 
simus  iacti  eius  membra,  et  abluti  ipsius  sanguine. 
Hic  Filius  revera  adest  semper  et  cnmi  tempore, 
etiam  antequam  induit  humanam  massam,  et  nunc 
facit  omnia,  et  adest  nobis,  postquam  assumpsit 
humanam  naturam. 


Agnum.     Et  est  metonymia:    quia  tunc  agnus 
mactabatur  et  comedebatur. 


Pascha  pro  transitu  in  quo  Praedica- 

mento  ? 

Respondeo.  In  Praedicamento  Ubi:  quia  ab 
uno  loco  transit  ad  alium.  Hic  est  in  Praedicamento 
Relationis:  id  est,  victima  vel  aliquid  quod  niacta- 
tur  tamquam  victiraa. 


Clim    dicitlir:    Post   biduum,    Pascha  fiet,    in 

quo  Praedicamento  ? 

In  Quando;  quia  significat  tempus  festi.  Ista 
debet  esse  diligentia  iuventutis,  quae  versatur  in 
studiis,  ut  observetis  significationes  vocabulorum, 
ex  quibus  multa  iudicantur,  sicut  iain  dixi:  quod 
quando  consideratis,  quod  pascha  nomen  acceperit 
a  transitu  per  Aegyptum,  statim  doctrina  haec 
sese  offert,  quod  Deus  colligat  et  servet  Ecclesiam 
in  ■genere  humano,  et  ita  servet,  ut  Xoyog  transeat 
per  mandum,  et  horribili  iudicio  destruat  impios, 
et  tamen  custodiat  Ecclesiam  in  genere*  humano, 
mirabilissimis  modis:  quia  Ecclesia  undique  quas- 
satur  a  Di&bolo  et  ab  organis  Diaboli,  et  tamen 
servatur. 

Qualis  quassatio  est,  cum  Cain  incitatus  a 
Diabolo,  interficit  fratrem  suum  Abel!  Qualis  quas- 
satio,  cum  Pharao  incitatus  a  Diabolo  interficit 
omnes  masculos  Israelitarum!  Item,  quales  quas- 
sationes  fuerunt  omni  tempore,  quando  organa 
Diaboli  persecuta  sunt  Ecclesiam!  Qualis  nunc  est 
quassatio!  In  Anglia  interficiuntur  doctissimi  viri, 
quomm  praecipua  auctoritas  est,  religionis  causa, 
ab  hypocritis,  a  Feginaldo  Polo,  qui  existimatus 
est  favere  nostrae  religioni,  vel  saltem  intelligere 
doctrinam  nostrarum  Ecclesiarum.  Quales  quassa- 
tiones  alibi  sunt!  Quoties  actum  est,  ut  turbaren- 
tur  Ecclesiae  nobiscum  sentientes  in  Geimania, 
Ungaria,  et  aliis  regionibus!  In  his  periculis  ta- 
men  servatur  Ecclesia  Dei  sanguine  Christi  coiv- 
spcrsa. 

Iam  consideretur  totus  typus  Agni  Paschalis. 
Mactatio  agni,  est  typus  mactationis  Christi.  Non 
tantum  autem  describitur  mactatio  (non  enim  ma- 
ctandus    tantum    erat,    et   abiiciendus)    sed    voluit 


649 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


G30 


Deus  Israelitas  vesci  hoc  agno.  Ita  vult  nos  vesci 
suo  Filio,  ut  Christus  dicit:  Nisi  carnem  meam  ede- 
ritis,  et  sanguinem  meum  biberitis,  non  erit  vita  in 
vobis.     Istis  verbis  alludit  ad  hoc  pascha. 

Stant  sancti  patres  in  illo  suo  festo,  et  intel- 
ligunt  ex  mactatione  agni,  fore  ut  mactetur  ven- 
turus  Messias.  Et  vescuntur  agno,  id  est,  intelli- 
gurit  se  esse  membra  mactandi  agni,  et  sic  fieri 
membra,  cum  credunt  hunc  agnum  mitti  a  Deo, 
et  se  illi  inseri,  et  adiungi  tamquam  capiti,  et  se 
servari  et  custodiri  ab  isto  agno. 

lllud  comedere  de  agno  significabat  credere 
eos  in  Messiam,  quod  homo  nasciturus  esset,  et 
eos  massae  suae  adiuncturus,  et  quod  propter  hunc 
Messiam  essent  recepti,  et  reconciliati  cum  Deo, 
et  quod  per  eum  tunc  quoque  servarentur:  Quia 
eadein  facit  Filius  Dei  ante  assumptionem  humanae 
naturae,  quae  postea  facit  post  assumptam  humanam 
naturam:  id  est,  colligit  et  servat  Ecclesiam.  Haec 
est  ista  coena,  et  esus  istius  agni:  Credere  in  hunc 
Messiam,  qui  tunc  adfuit  in  Ecclesia,  et  erat  as- 
sumpturus  carnem  nostram,  passurus,  immolandus, 
et  futurus  victima:  et  credere,  quod  ipse  sit  eaput, 
et  qui  fide  adhaerent  ei,  sint  eius  membra;  et  quod 
propter  ipsum  sint  reconciliati ,  et  per  ipsum  ha- 
bituri  iustitiam  et  vitam  aeternam. 

Haec  est '  summa  huius  typi ;  postea  muitae 
aliae  circumstantiae  sunt  textus.  Dicit  agnum  as- 
sandum  esse,  quod  signihcat  assationeni  Christi,  ut 
revera  est  assatio ,  quando  ita  torrefit  ab  ira  Dei, 
ut  sudet  sanguinem;  ut  dicitur:  Aruit  ut  testa  vir 
tus  mea.  Ita  enim  fit:  cor  maerore  desicoatur:  et 
angustia  cordis  facit  resolutionem ,  ut  sanguis  dif- 
fluat.  Cor  arefactum  non  amplius  regit,  non  intra 
metas  retinet  officinam  illam ,  et  venas  sanguinis : 
Ergo  fit  resolutio  et  effluit  sanguis.  Fit  mirabilis 
compressio  cordis:  in  hac  sanguis  pellitur,  ct  ex- 
truditur. 

Postea  dicit  textus:  Toturn  agnum  assandum  et 
comedendum  esse,  id  est,  totus  Christus  agnoscen- 
dus  est.  Antiquum  dictum  est:  Doctrina  fidei  est 
una  copulativa.  Qui  delinquit  in  uno ,  reus  est 
omnium,  dicit  Iacobus,  videlicet  in  doctrina.  Id  sine 
ulla  dubitatione  verum  est;  uno  articulo  labefa- 
ctato,  labefactantur  reliqui.  Labefactato  funda- 
mento,  totum  systema  doctrinae  turbatur.  Arrius 
negat  loyov  natura  esse  Deum.  Erit  igitur  propo-  j 
sitio  illa  falsa:  Ego  vitam  aeternam  do  eis.  Quid 
prodest  Christus  illis,  qui  dicunt:  Romo  est  iustus 
impletioue  legis,  vel  suis  operibus,  ut  Pelagiani,  Pa- 
pistae  et  Monachi?  Paulus  expresse  inquit:  Si  ex 
operibus  le.gis  iustificamur ,  frustra  Christus  mortuus 
est.  Mahometistae  retinent  particulam  doctrinae; 
dicunt  esse  Deum,  et  esse  eum  iudicaturum  et  re- 
6uscitaturum  moituos,  daturum  iustis  vitam  aeter- 
nam.     Sed  non  coinplectuntur  integram  doctrinam. 


Nos  in  Ecclesia  oportet  complecti  integram  doctri- 
nam.  Agnoscendus  est  Christus  totus.  Tenendum 
est  totum  corpus  doctrinae:  Omnes  articuli  fidei 
integre  tenendi  sunt. 

Vult  etiam  textus,  ut  stantes  et  accincti  edant: 
id  est,  ut  semper  sint  vigilantes  et  parati  ad  cru- 
cem.  Vult  etiam  addi  salsamenta,  praesertim  lactu- 
cam,  id  est,  vult  addi  enarrationem  doctrinae. 
Lactuca  in  lingua  Latina  nornen  habe;  a  lacte, 
quia  herbae  illae  sunt  lacteae  et  dulces,  et  habent 
bonum  succum.  Apud  Graecos  dqCdaxig  habent 
nomen  a  zQC/eg,  id  est,  villi,  quasi  dicas_,  herbae 
villosae,  seu  capillosae.  Doctrina  est  lac,  quo  ali- 
mur:  et  est  villosa,  rnulta  semper  complectitur,  ut 
dixi;  oportet  doctrinam  integre  complecti,  non  quod 
possit  subito  exhauriri:  sed  quia  corpus  doctrinae 
integrum  teneri  oportet. 

Item  dicit  agnum  edendum  cuui  pane  non  fer- 
mentato.  Id  saepe  repetitur  in  sacris  literis.  Fer- 
mentum  significat  mixturam  percgrinae  doctrinae. 
Non  debemus  miscere  articulis  tidei  doctrinam  Ma- 
honteticani,  Papisticam,  Iudaicani,  aut  quascunque 
corruptelas.  Iste  typus  servatus  esf  tot  annis  us- 
que  ad  passionein  Christi:  id  est,  annis  1542  : 
Quia  post  resurrectionein  Christi  non  fuit  niaetan- 
dus  amplius  agnus.  Iam  sunt  ab  illo  exitu  ex 
Aegypto  ad  hunc  annum  55,  anni  3064.  Horuiu 
annorum  consideratio  eo  utilis  est,  ut  cogitemus 
tam  longo  tempore  servatam  esse  Ecclesiam,  quae 
et  antea  servata  est  multis  mirabilibus  operibus 
ante  exitum,  et  post  exitum.  Postea  ad  hoc  us- 
que  tempus  inter  tantas  quassationes  et  confusio- 
nes  doctrinarum,  tamen  fuit  coetus  recte  invocans 
Deurn,  etsi  in  hoc  ipso  coetu  fuerunt,  sunt  et  ina- 
nent  multae  inrinnitates  et  miseriae. 

Israelitae  viderunt  se  servari  in  mari  rubro, 
in  quo  per  aliquot  dies  iter  fecerunt,  cum  illorum 
essent  600000.  Et  spatium  maris  ad  minimum  fuit 
miliarium  9  vel  10;  ea  parte,  qua  transeundum  fuit. 
Stetit  igitur  aliquamdiu  aqua,  ut  Pharao  putaret 
diuturniorum  fore  stationem  aquae,  et  nihil  peri- 
culi  esse.  Ingressus  autem,  mole  aquarr.m  obrai- 
tur  cum  toto  exercitu.  Cum  hoc  viderunt  Israeli- 
tae,  crediderunt,  et  tarnen  postea  aliquoties  fre- 
munt  contra  Mosen,  et  Aaronem:  Quare  nos  edu- 
xisti ,  ut  fame  hic  moriamur?  Fuerunt  multi  in- 
firmi  in  illo  coetu,  alii  dociles,  alii  mali,  et  non 
sancti. 

Sic  igitur  istam  historiam  totam  et  typum  agni 
consideremus,  ut  exuscitemus  nos  ad  veiam  agni- 
tionem  Filii  Dei;  discamus  illum  vere  adesse  Ec- 
clesiae,  et  eum  velle  nos  facere  sua  membra,  et 
ipsum  mereri  sua  mactatione  nobis  remissionem 
peccatorum,  et  postea  vivificationem:  quia  corda 
credentium,  qui  ad  ipsum  convertuntur,  et  in  con- 
versione   fide   illum   apprehendunt,    simul  hac  fide 


r*3i 


PH!L.  MEL.  SCfilPTA  EXEGEiiCA. 


652 


vivificantur.  De  hac  re  cogitate  etiairt  testimonia, 
quae  nobis  sunt  proposita  in  coena  Domini.  Ea 
nunc  est  nostrum  Pascha,  et  per  hanc  filius  Dei 
testatur,  quod  velit  nos  sua  membra  facere,  et 
quod  velit  nos  inseri  suae  massae  taniquam  surcu- 
los,  ut  vivificemur  per  eum. 


De  vocabulo  azymus. 

Ego  memini,  cum  Canonicus  Comes  Hennen- 
bergensis  reciperetur  a  collegio  Bambergensi,  et 
mos  esset,  ut  legeret  coram  populo:  ille  legebat: 
Stcut  estis  asini:  senes  dicebant:  Nos  non  volumus 
audire  a  senibus  et  prudentibus;  et  oportet  nos 
audire  ab  adolescentibus.  Vertebant  illud  erratum 
in  gravem  adinonitionem. 


DE  MEDITATIONE  PASSIONIS  CHRISTI:  DIE 
PARASCEUES 

Ista  est  vetus  Ecelesiae  consuetudo,  non  pri- 
mum  ab  Apostolis,  sed  haud  dubie  inde  usque  ab 
initio  generis  humani,  id  est,  inde  usque  ab  Abel, 
celebrare  hoc  tempore  illud  ingens  et  mirabile  my- 
sterium,  quod  Deo  placuit,  sic,  et  non  aliter  re- 
dimere  genus  humanum,  et  colligere  Ecclesiam 
misso  Filio,  qui  pro  nobis  fieret  victima.  Credo 
necem  Abel  circa  hoc  tempus  factam  esse,  et 
oblationem  Isaac,  de  qua  non  dubito.  Postea  est 
institutum,  ut  scitis,  in  exitu  Israelitarum  ex  Ae- 
gypto ,  ut  agnus  mactaretur  hoc  ipso  tempore, 
vuod  est  Pascha,  in  quo  passus  est  Christus:  qui 
ipse  servavit  historiam  istius  diei.  Deinceps  istum 
morem  retinuit  Ecclesia,  ut  hoc  ipso  tempore  mi* 
randi  mysterii  memoria  ceiebraretur ,  et  publice 
tractaretur  doctrina  de  hac  re. 

Etsi  enim  haec  quotidie,  et  singulis  momentis 
cogitanda  sunt,  qub  in  invocatione  necesse  est 
assidue  intueri  filium  Dei  intercedentem  pro  nobis, 
tamen  Ecclesia  sumpsit  tempus  certum,  in  quo  hi- 
storia  proponeretur  populo,  repetendae  doctrinae 
causa,  ubi  copiosius  de  illa  re  doceretur.  Hunc 
morein  et  nos  servamus,  et  quidem  servamus  pro- 
pter  exempla  pulchei  riina.  Quid  enim  est  pulchrius, 
quam  sequi  exemplum  filii  Dei,  et  universae  Ec- 
clesiae  omnium  temporum? 

Vos  saepe  audistis,  Atlienis  fuisse  quendam 
<  Miesiam,  qui  habuit  nomeu  a  cane,  et  fuit  canis, 
(nt  Canisius  ille,  qui  apud  Kegem  Ferdinandum 
persequitur  Ecelesiam)  is  erat  Cynicus,  et  serva- 
l»at  festa  contraria   publicis   festis,   ut  quando   pu- 


blice  c«lebrabant  festa  pro  mortuis,  ipse  oelebra- 
bat  orgta  Bacchi,  et  contra»  ut  derideret  religio- 
nemk  Sic  nos  menrinimus  quendam  phantasticam, 
qui  tempore  Paschatis  coiicionabatur  de  natali 
Christi,  et  tempore  passionis  de  natali,  et  dicebat, 
Papisticum  esse  servare  alium  morem.  Qui  sic  lu- 
dunt,  non  benefaciunt,  ne  quid  aliud  dicam. 

Omni  tempore  est  cogitanda  nativitas  et  passio 
Christi:  sed  tamen  et  illos  ritus  servare  certis 
temporibus  anni  honestum  et  utile  est,  memoriae 
causa.  Sic  et  nos,  quamquam  magnitudinem  re- 
rum  non  possimus  isto  brevi  tempore,  vel  potius 
nullo  tempore  satis  explicare^  tamen  legimus  nunc 
aliquas  partes  historiae  propheticae:  Caetera  di- 
cuntur  per  totum  annum,  quantum  quidem  nos  pos- 
sumus. 

Vetus  est  dictum:  Pullum  opus  esse  maius,  m&- 
Hus ,  sanctius,  meditatione  passionis  Christi.  Fuit 
antiquum  dictum.  Nos  senes  saepe  audivimus  a 
parentibus  nostris,  et  est  bonum,  quoquo  modo 
intelligatur ,  recte  accommodando. 

Meditatio  passionis  Christi  est  triplex;  Prima 
paedagogica;  II.  Spiritualis;  III.  Exemplaris.  Me- 
ditatio  Paedagogica,  est  cognitio,  lectio,  studium 
historiae,  sicut  necesse  est  iuvenes,  adolescentes, 
pueros  docere  historiam,  admonere  de  doctrina: 
ideo  retinet  Ecclesia  ritum  legendae  historiae. 
Oportet  esse  aliqua  tempora,  in  quibus  praecipue 
et  prolixius  historia  tractetur,  et  inculcetur  rudio- 
ribus,  ut  memoria  historiae  conservetur:  Quia  non 
debetis  cogitare,  quod  cum  semel  atque  iterum  rem 
aliquam  audistis,  vos  eam  semper  posse  retinere. 
Non  sic  est,  sed  eadem  semper  repetenda  sunt. 

Ista  Paedagogica  meditatio  valde  multum  utili- 
tatis  habet.  Legendus  est  textus ,  et  conferendi 
prophetae,  quomodo  isti  vaticinati  sint  de  passione 
Christi.  Commonefaciendi  sunt  homines  de  com- 
muni  doctrina  catechismi,  quod  Iudaei  aliud  ima- 
ginentur,  aliud  loquantur  Prophetae  de  Messia, 
Sicut  adnuc  hodie  habent  phantasticam  imaginatio- 
nenj  ludaei:  Messias  veniet  et  reducet  nos  in  Pa- 
laestinom,  et  instituet  regnum  politicum,  ubi  sedes 
erit  Imperii,  et  provincias  subactas  distribuet  Ivt- 
daeis.  Nos  in  Ecclesia  contra,  sequimur  doctri- 
nam  Prophetarum  et  Apostolorum.  Scimus  Filium 
Dei  missum  esse,  ut  fieret  victima,  ut  Dominus 
docet  discipulos  euntes  in  Emaus,  qui  etiam  habe- 
bant  illam  opinionem  de  politico  illo  regno  et  par- 
titione  provinciarum. 

Ista  Paedagogia  est  qualiscunque  lectiO,  at 
nunc  etiam  legimus  caput  Esaiae,  ut  sit  omnibus 
familiarissime  notum^  et  ut  adole*centes  Gramma- 
ticam  in  illo  textu  considerent.  Et  hoc  caput  est 
illustre  testimonium  contra  Iudaeos.  Idque  etiam 
ad  paedagogicam  meditationem  pertinet;  quia  et 
ego  ipse  proposui  hoc  caput  ludaeo,  quod  Messias 


653 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


654 


esset  passurus,  quia,  cum  hoc  obtinetur,  tunc  pos- 
sunt  facilius  duci  ad  agnitionem  Evangelii,  et  quod 
Dominus  sit  is,  quem  voeamus  Christum. 

Non  possunt  negare  Iudaei ,  quod  in  qu&rta 
Monarchia  venire  debuit  Messias;  ea  autem  Mo- 
narchia  est  Romana,  quae  iam  praeteriit.  Item, 
bene  sciunt,  stante  politia  Israel  eum  venturum: 
Ea  iam  iacet  in  ruderibus,  et  cineribus  amplius 
1500  annis.  Sed  illud  oftendit  eos,  sclilicet  scan- 
dalum  crucis.  Cogitant  esse  impossibile,  esse 
Deum,  qui  moritur,  ut  nos  dicirnus,  illum  esse 
redemptorem ,  qui  sinit  esse  tantas  miserias,  eala- 
mitates,  et  dissipationes  in  genere  humano.  Ista 
phantasia  tenet  fascinatas  mentes  eorum. 

Possunt  refutari  per  multa  loca,  sed  praecipue 
per  hunc  textum,  et  per  loeum  Zachariae,  ut  de 
aliis  iam  non  dicam,  quod  fuerit  Messias  passurus. 

Daniel  etiam  inquit:  Messias  occidetur.  Quod 
verbum  ex  Iioo  eapite  sumpsit:  quia  haud  dubie 
Daniel  fuit  diligens  lector  Esaiae. 

Cum  convinceiem  Iudaeuia  illum  ex  hoc  ca- 
pite,  claudebat  libruin.  Habebat  eniin  Hebraica 
Biblia:  vitlebam  euin  ordine  legere  textum,  et  cum 
afferret  suas  glossas,  dicebam:  Glossae  pugnant 
cum  textu,  quia  Esaias  dicit  de  tali,  qui  ponet 
animam  suam  prp  aliis.  Item,  qui  gestat  et  aufert 
peacatum.  Nam  in  textu  duo  yerba  sunt:  prius 
gestare\  alterum  auferre  peccata.  Christus  peccata 
gestat,  quando  ipse  patitur  et  moritur,  quando  su- 
dat  sanguinem,  et  sentit  in  se  iram  Dei,  id  est, 
«ustinet  poenam.  Sed  aufert  peccata,  cum  remit- 
tit  peccata  eredenti.  Das  heist  auferre  peccata,  dare 
remissionem  peccatorum  credenti  per  nomen  eius: 
Iste,  de  quo  dicitur  in  hoc  capite,  abolet  peccatum 
et  inortem:  Ergo  dicitur  de  Messia,  in  hoc  capite. 

Cum  eum  satis  perspicue  refutassem,  iratus 
clausit  librum;  et  cum  mihi  nihil  aliud  obiicere 
posset,  dixit:  Impossibile  est  vos  esse  poputum  Dei, 
quia  non  servatis  legem.  Quomodo,  dicebam,  tu  raa- 
gis  servas  legem,  quam  ego?  Quia,  aiebat,  vos 
non  servatis  sabbatum:  Quasi  observare  sabbatum 
esset  servare  totam  legem.  Ita  putant  sese  esse 
populum  Dei,  quia  habent  particulam  legis.  Sed 
non  servant  sabbatum  legale,  seu  ceremoniale ; 
quia  non  habent  templum,  non  habent  victimas, 
non  possunt  offerre.  Praeterea  observatio  legis 
longe  est  alia  res,  quam  qualiscunqre  extema  ce- 
remoniarum  observatio.  Ex  operibus  legis  non  iu- 
stificatur  omnis  homo.  Item ,  In  conspectu  tuo  non 
iustificatur  omnis  vivens ,  inquit  David.  Ergo  non 
servant  legem,  et  sunt  dupliciter  caeci,  quod  Chri- 
stum  non  agnoscunt,  et  quod  hnguut  se  esse  po- 
pulum  Dei,  quia  servant  legem. 

Haec  eo  dico,  ut  libentius  legatis  hoc  caput, 
et   diligenter  consideretis.      Pertinent   autem  haec 


ipsa  etiam  ad  paedagogicam  meditationem  passio- 
nis,  et  ad  doctrinam. 

Alteia  est  meditatio  spiritualis:  quae  est  vere 
expavescere  agnitione  irae  Dei  adversus  peccata, 
atque  ita  simul  cruci(igi  et  sepeliri  in  mortem  cum 
Christo:  Necesse  est  enim  ingentem  iram,  et  ma- 
gnum  malum  esse  peccatum,  cum  sie,  et  non  ali- 
ter  tollendum  fuit.  Oporfet  autem  accedere  veram 
consolationem.  Non  oportet  nos  manere  in  morte, 
sed  siinul  resuscitari  illa  efficacia,  qua  Christus 
resaseitatus  est.  llla  efficacia  est,  quando  tide  vi- 
vificamur,  Ut  dicitur  hic:  Notitia  seroi  mei  iusti  iu- 
stificabit  multos. 

Ista  est  spiritualis  meditatio:  ad  hanc  perve- 
niendum  esf,  ex  illa  prima  paedagogica.  Certe 
opor»et  historiam  prius  scire,  postea  bonae  mentes 
cogitent  de  causis,  de  ira  Dei  adversus  peccata. 
et  de  consolatione.  Non  opus  est  accersere  spe- 
culationes  procul  quaesitas.  Sed  sciamus  hanc 
meditationem  exercere  se  in  veris  exercitiis  poeni- 
tentiae,  de  quibus  Paulus  dicit,  Roman.  6.  Sumus 
complantati,  vel  plantati  in  ipsum ;  id  est,  sumus  in- 
serti  ipsi  sieut  plantulae.  Sic  colligitur  Ecclesia, 
indicatur  peccatum,  et  vivificatur  per  Filium  Dei 
et  propter  eum. 

Videtis  multum  esse  calamitatum  in  toto  ge- 
nere  humano,  horribiles  calainitates,  et,  ut  tota  vita 
sit  tranquilla,  eerte  mors  est  desTuetio  hovribilis. 
lsta  omnia  mala  sunt  testimonia  et  signa  irae  Dei 
adversus  peccata:  quia  sunt  poenae  peccatorum. 
Sed  nullum  est  illustrius  testimonium  magnitudinis 
irae  Dei  adversus  peccatuni,  quam  quod  Filius  Dei 
patitur. 

Verum  non  unum  tantuni  hoc  cogitandum  e*t, 
sed  uirumque:  Magnitiuto  irae  Dei,  et  bohitatis  di- 
vinae.  Sic  conMidit  Deus  homineni,  ut  dederit  no- 
bis  bona,  quae  sunt  in  ipso.  Isfttd  est  tesiiino- 
nium  magni  amoris,  quod  aeternus  pater  dedit  ho- 
mini  lucem  agnoscentem  ipsum,  et  agnoscentem  le- 
gem,  dedit  iustitiam  talem,  quae  erat  conformis 
ipsi.  Eramus  recti  iuxta  legem:  Deus  quos  con- 
didit,  sibi  similes  condidit,  et  ideo  tales  condidit, 
quia  diligebat  nos.     Simile  amat  simile. 

Amisimus  autem  illam  similitudinem:  ibi  Filius 
intercedit  pro  nobis,  et  fit  decretum,  ut  assumpta 
humana  natura  fiat  victima,  et  ovis,  de  qua  hic 
dicitur  in  textu,  qui  sumi  debuit  ex  nostro  grege, 
sicut  dicitur  in  institutione  paschatis. 

Praeterea,  postquam  redempti  sumus  per  Fi- 
lium,  datur  Spiritus  sanctus  in  corda.  Quid  potest 
dare  maius  Pater,  et  Filius  quain  transfundere 
coessentialem  Spiritum  in  corda  nostra,  et  accen- 
dere  dilectionem  Dei,  et  iustitiam  talem,  qualis  est 
illa,  ad  quam  conditi  sumus,  et  qualis  erit  con- 
summata  in  tota  aeterni?ate?     Ille  spiritus  est  co- 


65o 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


656 


pulator  nostri  cordis  cum  Deo,  et  laetitia  acquies- 
cens  in  Deo. 

llla  sunt  testimonia  iinmensi  amoris  et  bonita- 
tis,  quae,  quamquam  penitus  non  percipiuntur  a 
nobis,  tamen  consideranda  sunt:  quia  illi,  qui  non 
cogitant,  non  habent  affectum.  Ubi  est  affectus, 
ibi  est  cogitatio.  Ignoti  nnlia  cupido.  Si  vis,  ut 
accendatur  aftectus,  praecedat  cogitatio:  Fides  ex 
miditu  est,  auditus  autem  per  verburn  Dei. 

Stenckfeldiana  deliria  tetra  sunt  et  abominanda, 
quae  tollunt  meditationem  et  cogitationem  verbi. 
Nos  proficimus-  cogitatione:  Quaecunque  scripta  sunt, 
ad  doctrinam  nostram  praescripta  sunt.  Ergo  dis- 
cendum  est,  et  ideo  discendum,  ut  per  Scriptura- 
rum  consolationem  habeamus  spem  vitae  aeternae. 
Dicit  Scripturam  prodesse  ad  docendum.  Requiri- 
tur  ergo  correlativum,  scilicet,  cogitatio  discentis, 
ut  inde  ad  consolationem  transeatur.  Stenckfel- 
dius  imaginatur,  quae  non  vidit,  ut  inquit  Paulus, 
somniat  dari  Spiritum  sanctum  immediate  sine  crea- 
tura.  Er°-o  nihil  opus  esse  verbo,  sed  esse  ex- 
pectandum,  donec  ingenti  raptu  corripiars.  Fue- 
runt  Enthusiastae  et  Phantastici  in  Ecclesia  omni- 
bus  temporibus.  Nos  agnoseamus,  nos  esse  pue- 
ros.  Ex  ore  infantium  et  lactentium  praeparasti  tibi 
laudem.  Lac  est  verbum  scriptum,  vel  vocale,  quod 
legimus,  cogitamus,  audimus.  lllo  lacte  alendi  su- 
mus.  Qui  hoc  nolunt  facere,  contemnunt  Deum, 
se  patefacientem  immensa  boniiate  per  Scripturam. 
Placuis  Deo  per  stultam  praedicationem  salvos  fa- 
cere  credentes. 

Tertia  medilatio  est  exemplaris.  Oportet  nos 
«imiles  esse  imagini  filii  Dei.  Nos  quaerimus  Ec- 
clesiam,  in  qua  dominemur  ipsi,  in  qua  floreamus 
dignitate;  simus  excellentes  opibus,  gloiia,  po- 
tentia,  et  alils  rebus  secundis.  Talem  omnes  quae- 
rimus,  talem  etiam  Iudaei  quaerebant,  et  quaerunt 
et  cogitant.  Sed  cogitemus  Ecclesiam  subiectam 
esse  cruci,  quia  caput  patitur. 

Deinde  in  omnibus  adversitatibus,  praesertim 
quae  sustinendae  propter  confessionem,  intueamur 
in  hoc  exemplum  Christi.  Sicut  scitis  in  locis 
consolationum  tradi  locum,  qui  nominatur  Exem- 
plum. 

Videtis  omnes  sanctos  gustasse  aliquam  par- 
tem  afflictionum  Christi  ab  initio.  Quantus  dolor 
fuit  in  Adam,  quando  cogitavit  de  lapsu,  de  pec- 
cato  suo,  sicut  illis  900  annis  vidit  multas  com- 
monefactiones.  Quando  vidit  necem  Abel,  et  mul- 
torum  aliorum ,  cogitavit ;  ista  sunt  tua  peccata. 
Deinde  erexit  se  rursus  proniissionibus:  Simul  ta- 
men  subiiciebat  se  Deo.  Humiliamini  sub  potenti 
tnanu  Dei ,  inquit  Petrus.  Potenti ,  scilicet  ad  de- 
primendum,  ac  puniendum,  et  rursus  ad  erigen- 
duin  et  vivificandum. 

Quando   David   audi\it    vocem    prophetae    Na- 


than,  expavit  vel  doluit,  et  audivit  deinde  conso- 
lationem:  Dominus  abstulit  a  te  peccatum:  ibi  ha- 
buit  meditationem  passionis  venturi  Messiae  spiri- 
tualem:  Deinde  habuit  exemplarem,  quando  patiens 
fuit  in  exilio,  quando  ita  toleravit  exilium,  ut  co- 
gitaret  Deo  esse  obediendum,  et  nihil  faciendum 
propter  dolorem  contra  Deuin,  ut  Cato  facit  contra 
Deum  propter  dolorem:  Iudas  propter  dolorem  fa- 
cit  contra  Deum.  Illi  non  intuentur  exemplum 
Christi. 

Ista  triplex  meditatio  passionis  Christi  con- 
iungenda  est:  Quia  aliqui  indocti  docuerunt  Chri- 
stum  tantum  missum  et  passum  esse,  ut  esset  per* 
fectissimuin  exemplum  virtutis,  ut  luceret  in  co 
patientia.  Verum  hoc  est,  sed  non  satis.  Oportet 
dicere  aliam  causam  maiorem,  ut  ipsius  obedientia 
esset  pretium  pro  nobis,  et  nos  donati  ipsius  obe- 
dientia,  reputemur  iusti;  ut  dicitur:  Propter  ob&- 
dientiam  unius  multi  constituuntur  iusti.  Illae  sunl 
maiores  causae,  et  de  his  praecipue  dicitur  in  boc 
capite. 


ENARRATIO  CAPITIS  LIII.  ESAIAE. 

Hoc  caput  Esaiae  semper  scitis  lectum  fuisse 
in  Ecclesia,  et  repetitum  propterea,  quod  est  ex- 
pressum  et  illustre  testimonium  de  passione  Me»- 
siae,  sicut  videtis  in  Actis  Apostolorum  legi  ab 
illo  peregrino  homine,  qui  in  curru  sedebat,  ad 
quem  baptisandum  missus  est  Philippus.  Et  in  vul- 
garibus,  et  communibus  colloquiis  cum  ludaeis,  non 
est  alia  materia  et  locus,  ex  quo  ita  convinci  pos- 
sint,  sicut  iste  locus.  Ideo  doctrinae  causa.  co- 
gnoscenda  est  haec  pars  praecipue,  postea  ut  ser- 
viat  cuiusque  consolationi.  Est  enim  doctrina  ao- 
commodanda  ad  veros  affectus  excitandos,  qui  de- 
bent  accendi  in  mentibus  et  corde,  quandocunque 
cogitatur  de  passione  Filii  Dei. 

Volumus  autem  caput  distribuere  in  istos  lo- 
cos  utcunque. 

Primus,  sit  narratio  historiae;  quia  iste  textus 
clare  testatur,  quod  Messias  sit  passurus,  imo  sit 
interficiendus,  et  quidem  a  suo  populo.  Deus  pas- 
sionem  Fiiii  passim  adumbravit  in  multis  signis, 
ut  in  mactatione  victimarum.  Sed  voluit  etiam  in 
ipsius  concionibus  Propheticis  exprimere,  sicut 
expressa  est  in  hoc  ipso  capite  Esaiae. 

Sic  etiam  in  Daniele  expressa  est:  Daniel  in- 
quit  claris  verbis:  Messias  interficietur.  Zacharias 
quoque  dicit:  In  sanguine  testamenti  tui,  educet 
vinctos  tuos  de  lacu,  in  quo  non  est  aqua.  Ista  loca 
clare  testantur,  fuisse  hanc  doctrinam  tunc  quoque 
notam  in  Ecclesia  de  passione  et  morte  Messiae. 
Et  est,  admodum  pulchre   dictum   a   Zacharia:    In 


657 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


638 


sanguine  testamenti  tui:  id  est,  Tu  facies  testamen- 
tum,  quod  obsignabis  sanguine  tuo;  tu  morieris, 
et  haec  tua  mors  erit  pretium,  propter  quod  red- 
detur  vita  electis.  Educes  vinctos  de  lacu:  id  est, 
ex  morte  et  inferis. 

Antiquitas  breviter  est  locuta:  Rex  maximas 
brevibus  aphorismis  et  sententiis  tradidit.  Postea 
voluit  eas  diligenter  cogitari,  considerari,  expendi. 
Tunc  enim  intelligitur  ornnium  maxime,  quod  illa 
ant  gravissime,  et  significantissime  dicta,  quando 
verborum  pondera  considerantur.  Hic  locus  est 
fundamentum  totius  aedificii.  Oportet  enim  pri- 
mum  historiam  nosse. 

II.  Locus  est  causa  finalis  passionis;  videlicet 
quod  fiat  propter  nos:  Dolores  nostros  ipse  porta- 
nit,  inquit:  ulque  saepe  inculcat  et  repetit,  ut  signi- 
ficet,  a  nobis  etiam  saepe  repetendum  et  diligenter 
cogitandum  esse:  Quia,  etsi  sumus  infantes,  et  non 
intelligimus  magnitudinem  et  profunditatem  con- 
silii,  quare  Deus  sic  voluerit  redimere  genus  hu- 
manum:  tamen  vult  Deus  nos  discere  initia  doctri- 
nae  in  hac  infantia,  et  imbecillitate  nostra. 

III.  Locus  est  Applicatio  istius  beneficii,  quae 
traditur  in  istis  verbis:  Notitia  eius  iusti/.cabit  mttl- 
tos.  Vos  adolescentes  discite  Grammaticam.  Iu- 
daei  multis  modis  depravarunt  turpiter  sententiam. 
Nostra  versia  ita  legit:  Scientia  sua  iustificabit. 
Quod  sic  exposuerunt  aliqui:  Hic  sua  scientia,  id 
est,  Lcge,  iustificabit  multos,  id  est,  docebit  mul- 
tos,  sicut  Moises  docuit  multos,  qui  audientes 
postea  sua  diligentia  se  emendarunt.  Ita  exposue- 
runt  hoc  dictum,  non  de  fide  et  iustitia,  sed  de 
doctrina. 

Sed  sic  contaminaverunt  totum  locum,  cum 
verba  prophetae  hoc  dicaut:  Christus  iustificabit 
multos  notitia  sui:  id  est,  quando  agnoscetur,  sive 
per  hoc,  quando  homines  fide  eum  intuebuntur,  et 
agnoscent  esse  Messiam  et  victimam  pro  peccato. 

Notitia  hic  non  significat  doctrinam,  sed  pas- 
sive  significat  agnitionem  Christi:  Nec  dicitur,  do- 
cebit,  sed,  iustificabit ,  id  est,  iustos  et  acceptos 
Deo  faciet.  Debetis  considerare,  quomodo  alii 
depravarint,  ut  possitis  vitare  ccrruptelas. 

Quartus  locus,  praedicatio  poenitentiae  univer- 
salis,  cum  inquit:  Omnes  nos  quasi  oves  crravimus. 
Accusat  totum  genus  humanum.  Nos  singuli  habe- 
mus  tetra  peccata. 

Quintus  locus  est  promissio  universalis:  Pro 
orrmibus  rogavit,  sicut  Paulus  dicit:  Conclusit  omnes 
sub  peccatum,  ut  omnium  misereatur.  Haec  univer- 
salis  saepe  hic  repetita  est,  tum  in  praedicatione 
poenitentiae.  Quisque  ivit  in  viam  suam:  tum  in 
promissione :  El  posuit  Deus  in  eo  iniquitates  omnium 
nostrorum. 

Sextus  locus  est  de  Sacerdotio  Christi:  Ponet 

MEIANTH.  OPBR.  VOT,.  XXIV. 


antmam  suam  peccatum,   ut  est  in  Hebraeo;  vel,  nt 
alii  vertunt,  hostiam  pro  peccato. 

Septimo,  de  resurrectione  et  regno:  ut  cum 
dicit:  Ex  afflictione  et  poena  liberatus  est.  Item, 
Generationem  eius,  quis  enarrabit? 

Octavo,  de  poenis  impiorum  et  persequentium. 
Spolia  fortium  dividet.  Passim  autem  coniungit  pas- 
sionem  et  resurrectionem :  ut,  Abscissus  est  de  terra 
viventium:  id  est,  interfectus  est.  Debetis  pondera 
v  verborum  considerare:  sed  addit  tamen:  liberatus 
est  de  angustia.  Hoc  dicitur  de  resurrectione. 
Postea  rursus  coniungit:  Sepelietur  ut  impii,  et 
sicut  divites  morietur]  id  est,  vere  inorietur,  et  mo- 
rietur  tamquam  scelerati:  Quamquam  non  est  dohu 
in  ore  eius.  Item,  ponet  animam  suani]  morietur,  et 
tamen  addit:   videbit  semen  longaevum. 

Haec  contradictoria  et  pugnantia  non  possunt 
solvi  nisi  per  resurrectionem.  Simul  dicit  eum  et 
moriturum  et  resurrecturum.  Ista  pugnantia  non 
poterant  conciliare  impii  Iudaei,  qui  non  credebant 
resurrectionem.  Ideo  tantum  exagitarunt,  sicut  ad- 
huc  faciunt. 

Ego  disputavi  cum  quodam  Iudaeo  de  hoc  ipso 
capite,  et  ipse  habebat  ante  se  posiium  librum, 
Biblia  Hebraica,  et  ego  quoque  habebam:  et  cum 
essemus  progressi  disputando,  et  videret  suas  so- 
lutiones  nihil  valere,  iratus  clausit  librum,  et  sto- 
machabundus  dixit:  Nihil  volo  disputare  de  isto 
capite,  et  obiecit  mihi:  Impossibile  est  vos  esse 
populum  Dei,  quia  non  servatis  legein:  Ego  re- 
spondi:  Quomodo  vos  magis  servatis  legem,  quam 
nos,  et  intelligebam,  quid  vellet.  Ille  dicebat; 
Non  loquor  de  faciendo,  sed  vos  docetis  contra 
Legem,  quando  dicitis  non  esse  servandum  sabba- 
tum.     Videte,  quali-s  sit  cavillatio.     Sic  oppono: 

Ubique  clamat  lex  nihil  esse  addendum,  nihil  de- 
trahendum,  nihil  mutundum: 

Nos  detrahimus: 

Ergo  non  stirnus  popxdus  Dei,  quia  ducemus  par- 
tem  illam  de  sabbato  esse  abolitam. 

Respondec.  Christus  ipse  solvit:  Filius  homi- 
nis,  etiam  sabbati  Dominus  est.  Messias  est  supra 
Moisen,  et  est  Sacerdos,  non  secundum  Levi,  sed  se- 
cundum  ordinem  Melcht 'sedech.  Est  sacerdos  supra 
legem,  supra  Sacerdotium  Leviticum.  Deus  man- 
davit  in  lege,  id  est ,  in  Deuteronomio ,  ut  illuin 
Messiam  audiamus  post  Moisen,  tamquam  afferen- 
tem  aliam  doctrinam,  quam  lex  affert. 

lereinias  clarius  solvit:  Ecce  dabo  aliam  legem 
in  cordibus  eorum ,  non  secundum  pactum ,  quod  pe- 
pigi  cum  patribns  eorum.  Tota  Scriptura  secum 
consentit:  vox  divina  solvit  nobis,  quanda  dicit: 
Hic  est  Filius  meus  dilectus,  hunc  audite.  Debetis 
esse  parati  et  instructi  talibus  diciis:  Quia  certe 
res  absurda  videtur,  tollere  integrum  praeceptum 
ex  Decalogo. 

43 


669 


PHIL.  MEL.  SCKIPTA  EXEGETICA. 


660 


Sed  vox  divina  clarissime  solvit,  et  iubet  au- 
dire  Messiam,  et  dicit  eius  sacerdotium  maius  esse, 
quam  Leviticum.  Christus  saepe  disputavit  cum 
ludaeis  de  sabbato.  In  Iohanne  describuntur  mul- 
tae  ipsius  contentiones  hac  de  re  cum  Pharisaeis. 
Vos  considerate  etiain  caetera  dicta  huius  capitis, 
quae  pertinent  ad  historiam,  sicut  rursus  monebi- 
mus  in  ipsa  lectione  textus,  in  quo  cbiter  etiam  fa- 
ciemus  mentionem  reliquorum  locorum,  quos  antea 
recitavimus. 


EXPLICATIO  BREVIS  SINGULORUM  MEM- 
BRORUM  HUIUS  CAPITIS. 

Videtis  Prophetam  ordiri  ab  admiratione :  Quis 
credit  uuditui  nostro?  id  est,  sermoni  nostro.  He- 
braei  sic  loquuntur.  Brachium  Domini  cui  revela- 
tum  est?  id  est,  quis  potest  capere  istas  res,  tam 
mirabiles?  Significat  multos  contradicturos  esse. 
Ascendit  sicut  virgidtum  coram  eo,  et  ^sicut  radix  de 
terra  sitiente.  Utitur  similitudine  surculi  aut  plan- 
tulae  stantis  in  arido  solo. 

Non  est  species  ei,  neque  decor,  et  vidimus  eum, 
et,  non  erat  aspectus,  et  non  desideramus  eum.  De- 
spectus  erat  novissimus  virorum,  vir  dolorum  et  sciens 
infirmitatem,  quasi  absconditus  vultus  eius  et  despe- 
ctus ,  unde  non  reputavimus.  Ista  omnia  ad  histo- 
riam  pertinent.  Vult  dicere:  Nos  Iudaei  non  repu- 
tavimus  eunij  contempsivnus ,  fuimus  persecutores. 
Loquitur  enim  de  suo  populo. 

Vere  languores  nostros  ipse  tulit,  et  dolores 
nostros  ipse  pertavit.]  Haec  est  causa  finalis,  pro- 
pter  nos  illa  passio  et  poena  imposita  est  Messiae 
rilio  Dei.  Nos  putavimus  eum  quasi  leprosum:  id 
est,  abominabilem,  et  percussum  a  Deo,  Est  am- 
plificatio  causae  finalis. 


Quaero  ex  te:  quae  est  viro  forti  omnium 
maxima  consolatio,  ut  Miltiadi,  vel 
Cimoni  expulso  in  exilium? 

Respondeo,  Bona  conscientia,  quae  dolorem 
valde  lenit.  Scitis  aliam  partem  hominis  esse  cor, 
aliam  partem  esse  nervorum:  Caro  cliam  est  alia 
pars  in  reliquo  corpore.  Laceratio  affert  dolorem 
nervis;  sed  dolor  cordis  est  multo  maior,  sicut 
saepe  dixi  vobis  historiam  Viennensem  de  latrone, 
qui  interfecit  patremfamilias ,  et  totam  familiaia,  et 
duas  ancillas  in  domo,  in  qua  servierat,  et  puel- 
lam  parvulam,  quae  dixerat:  Ah  noli  me  interficere, 


ego  dabo  tibi  omnes  meas  pupas,  sed  tamen  inter- 
fecit,  et  abstulit  pecuniam. 

Cogitate,  quale  sit  facinus,  potuisset  auferre, 
puella  non  impediente.  Sed  tamen  in  furore  eam 
interfecit,  impulsus  a  Diabolo,  sicut  de  luda  scri- 
bitur:  Satanas  intravit  in  eum.  Quando  homo  de- 
seritur  a  Deo,  Satanas  ingreditur,  et  postea  im» 
pellit  eum.  Hlud  magnum  malum  debetis  conside» 
rare,  et  deprecari  ardentibus  et  assiduis  votis,  ne 
filius  Dei  nos  relinquat,  sed  custodiat  contra  ta- 
lem  hostem,  sicut  ipse  dicit:  Nemo  rapiet  eos  de 
manu  mea. 

Postea  latro  iste  pendens  in  veru,  tie  haben 
ihn  gespiesstt,  clamavit:  Omnes  dolores  corporis 
esse  minores,  quando  cogitaret  necem  puellae,  Non 
interficias  me,  dabo  tibi  omnes  meas  pupas. 

Hic  dicitur:  Vidimus  aum  pen-cussum  a  Deo. 
Item:  Faciet  in  eum  incurrere  peccata  nostra:  Er 
hat  sie  auff  ihn  gestossen.  Ista  sunt  valde  pathe- 
tica  verba,  hefftige  grosse  icort.  Aliud  in  Christ» 
est  sentire  dolores  ex  laceratione  corporisj  aliud 
sustinere  iram  Dei.  Christus  fortis,  magnanimus, 
antecellens  virtute  omnes  homines,  etiam  naturali 
robore,  non  ita  expavit  cruciatus  corporis  et  lace» 
rationem,  ut  sanguinem  sudaret.  Aliud  maius  fuit, 
quod  sensit.  Sensit  iram  Dei  adversus  peccatum; 
quam  iram  nulla  creatura  sustinere  posset,  sicut 
saepe  dico,  quando  homo  guttulam  irae  Dei  sentit, 
extingueretur,  nisi  Deus  mitigaret  poenas.  Bona 
conscientia  magna  est  consolatio.  Est  aliquid,  ma- 
gnis  crimen  abesse  malis 


Laboratne  conscientia  Filii  Dei?  labo- 
ratne  cor? 

Ita:  Conscientia  non  sui  delicti,  sed  quia 
translatum  est  in  euin  nostrum  peccatum  et  onus. 
Ipse  iacens  prostratus,  sustinet  iram,  quasi  ipse 
fecisset  tua,  et  mea  peccata.  Hoc  est  mcompre»- 
hensibile  quiddam.  Est  in  eum  derivata  ira,  quasi 
ipse  tam  horribiliter  se  polluisset.  Quam  magna 
res  haec  sit,  nulla  creatura  potest  eloqui. 

In  Psalmo  clamat  Filius  Dei :  Dcus,  Deus  meits, 
quare  me  dereliquisW1.  Faec  verba  omnem  intel- 
lectum  superant:  etiamsi  umbra  quaedam  intelligi- 
tur,  tamen  magnitudo  non  potest  comprehendi. 
Ipse  sensit,  quid  sit,  Deus  fccit  in  eum  incurrere 
nostra  peccata.  Quia  vero  vident  eum  pendentem 
in  cruce,  iudicant  esse  maledictum  a  Deo.  Sicut 
lex  dicit:  Maledictus  o?nnis  qui  pendet  in  cruce.  Et 
ideo  lex  dicit  illud,  ut  intelligeretur  Filium  Dei 
sustinere  maledictionem  generis  humani. 

Ipse  autem  vuhieratus  est  propter  iniquitates  no- 


661 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


m-2 


stras,  attritus  est  propter  scelera  nostra.  Repetitur 
in  his  verbis  causa  finalis.  Dlsciplina  pacis  nostrae 
super  eum:  id  est,  ipse  castigatuv,  ut  nobis  sit  pax, 
et  livore  eius  sanati  sumus.  Saepe  est  repetita 
causa  finalis,  ut  sciamus,  quod  Messias  patiatur 
pro  genere  humano.  De  applicatione  infra  docebit 
textus. 

Prius  autem  ponit  poenitentia  praedicationem. 
Nmnes  nos  quasi  oves  erravimus:  unusquisque  in  viain 
suam  declinavit,  id  est,  Omnes  sumus  sub  peccato. 
Hanc  exaequationein  debetis  diligenter  ineminisse, 
et  ad  accusandam  securitatem  in  multis,  et  rursus 
ad  consolationem  imbecillium  et  expavescentium. 
Nos  singuli  in  doJoribus  sic  cogitamus:  Si  hoc, 
vel  illud  non  fecissem,  possem  confidere  in  mi- 
sericordiam  Dei.  Verum  scire  debemus,  quod 
omnes  sint  rei:  contra  vero,  et  consolationem  hanc 
opponere  debemus:  Gratia  exuberat  supra  delictum. 
Regnum  Christi  est  potentius  regno  peccati  et  Dia- 
boli.     Omnes  erravinms,  inquit  Propheta. 

Discamus  igitur  agere  poenitentiam ,  et  agno- 
scere  nos  esse  reos.  Non  oportet  hos  vivere  in 
securitate,  et  petulantia  illa,  quasi  nihil  sit  pecca- 
tum;  cum  tamen  videamus  tam  horribiles  poenas 
vagantes  per  genus  humanum. 

Sed  iuvenilis  aetas  non  afficitur  illis  commu- 
nibus  miseriis»:  Nondum  sentit  proprias  aerumnas, 
et  leviter  tangit  iuvenum  animos  cura  pro  aliis. 
Iuventus  cogitat  praeclare  secum  agi,  si  suo  tan- 
tum  indulgeant  animo :  Wenn  sie  ihren  freien  muth 
haben.  Pindarus  etiam  inquit,  Olxuov  nie^n,  allo- 
zqiwv  di  ov  ^tlu.  Proprium  malum,  propria  cala- 
mitas*.  res  propriae  premunt,  sed  alieni  mali  non 
est  cura.  ita  plerumque  vivitur,  donec  aliquis  fiat 
paterfamilias  et  suscipiat  liberos:  tunc  res  ipsa 
cogit  eum  angi  pro  aliis,  quamquam  liberi  non 
sunt  alii.  Ipsi  sunt  mea  caro,  et  sanguis,  etc. 
mooyal  naturales  complectuntur  liberos,  tamquam 
partem  naturae  propriae. 

Seniores  magis,  quam  iuvenes  afficiuntur  cura 
communis  salutis  pro  aliis,  sed  tamen  et  vos  de- 
bebatis  affici  sensu  calamitatum  communium,  et  co- 
gitare  de  ira  Dei:  Quia  Deus  vult  calamiiates  esse 
commonefactiones ,  de  sua  ira.  Nos  omnns  erravi- 
mus;  alius  alio  modo  aberravit,  alii  aliis  opinioni- 
bus,  alii  aliis  sceleribus,  alii  aliis  furoribus. 

Videtis,  quanta  sit  dilaceratio  in  toto  genere 
humano.  Homines  debebant  esse  adiuncti  ad  unum 
caput,  videlicet  ad  Deum;  postea  debebant  sub  hoc 
uno  capite  copulati  esse  inter  se:  Debebamus  esse 
unius  sensus,  unius  motus,  eiusdem  opinionis  de 
Deo,  et  rebus  bonis.  Debebant  esse  similes  affe- 
ctus.  Debebamus  habere  summam  dilectionem  Dei 
et  proximi.  Debebat  unusquisque  manere  suo  or- 
dine.  Verum  unusqidsque  declinavit  in  via  sua.  Alii 
aliter  aberrant  suis  opinionibus,  affectibus,  scele- 


ribus.  Hanc  totam  distractionem  et  horribilem  con- 
fusionem  et  aberrationem  describit  et  depingit 
Esaias  brevissimis  verbis. 

Adiungit  autem  mox  consolationem :  Posuit 
Deus  in  eum  iniquitates  omnitim  nostrorum.  In  He- 
braeo  est:  Fecit  in  eum  incurrere  omnium  nostrorum 
peccata,  id  est,  Passus  est  pro  omnibus,  etiamsi 
non  omnes  volunt  accipere  beneficium  hoc.  Fit 
igitur  ipsorum  culpa,  quod  pereunt  deinceps. 

Rursus  Propheta  redit  ad  historiam:  Oblatus 
est,  quia  ipse  voluit.  Etsi  in  his  verbis  etiam  aliud 
mysterium  inest,  quod  est  inenarrabile.  Ipse  vo~ 
luit.  Filius  Dei  factus  est  pro  nobis  deprecator 
in  arcano  consilio  divinitatis,  Patris,  et  Filii,  et 
Spiritus  sancti.  Ibi  se  abiecit  coram  patre ,  ut 
placaret  patrem,  et  impetraret,  ut  reciperetur  ge- 
nus  humanum,  ne  abiiceretur  in  aeternas  poenas  et 
miserias.  Haec  significatio  est  in  isto  verbo:   Voluit. 

Filius  Dei  sua  sponte  factus  est  deprecator, 
immenso  amore  erga  genus  humanum.  Quantus 
hic  ipse  amor  sit,  considerabimus  jn  omni  aeter- 
nitate,  et  coram.  In  hac  vita  non  possumus  com- 
prehendere:  Sed  fides  debet  inchoare  doctrinam. 
Cogitemus  igitur  de  iilo  immenso  amore  in  Filio, 
et  agamus  ei  gratias,  quod  pro  nobis  fieri  victhna 
voluerit. 

Sit  haec  nostra  assidaa  precatio:  Agimus  tibi 
gratias,  unice,  omnipotens,  et  aeterne  Pater  Do- 
mini  nostri  lesu  Christi,  creator  una  cum  Filio  et 
Spiritu  sancto,  quod  te  patefecisti  nobis,  quod  mi- 
sisti  Filium,  quod  in  Filio  ostendisti  te,  quod  Fi- 
lium  voluisti  esse  victimain,  (naCz^v  xal  ixtrrjv.  Agi- 
mus  etiam  tibi  gratias  Domine  Iesu  Christe,  quod 
in  te  derivasti  iram_,  quod  deprecatus  es  pro  nobis 
immenso  amore. 

Est  et  hoc  in  isto  dicto  comprehensurn.  Quia 
voluit.  Ergo  non  est  facta  casu  passio  |  non  est 
facta  invito  eo.  Tyranni  non  potuissent  eum  ra- 
pere  invitum:  Sed  illud  prius  multo  maius  est, 
quod  sponte  factus  est  deprecator. 

Non  tantum  excludunt  haec  verba  violentiam 
tyrannorum,  sed  etiam  significant  iinmensum  amo- 
rem,  quod  in  concilio  divinitatis  pro  nobis  factus 
est  deprecator  pro  genere  humano,  et  ipse  ruit  in 
exitium,  mortem,  et  poenas  aeternas.  Deus  iuste 
potuisset  delere  totum  genus  bumanum,  sed  Filius 
interponit  se,  tollit  et  mitigat  iram  Patris,  et  poe- 
nam  in  se  derivat.  Hoc  complectimur  etiam,  cum 
dicimus,  quod  Filius  ingreditur  in  Sanctum  sancto- 
rum,  id  est,  in  consilium  aeterni  Patris,  est  inter- 
cessor,  et  ipse  se  offert.  Est  autem  res  maxima 
se  offerre. 

Sequitur  iterum  de  historia:  Noji  aperiet  os 
suum.  Sicid  ovis  ad  occisionem  ducetur ,  et  sicut 
agnus  coram  tondente  se,  obnmtescet,  et  non  aperiet 
os  suum.     Postea  coniungit  sententiam  de  resurre- 

42* 


H63 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


664 


etione  De  angustia  et  ludicio  sublatus  est:  id  est, 
ipse  fex  morte  eripitur:  Ergo  resurget:  Est  testi- 
monium  de  resurrectione.  In  nostro  textu  additur: 
Quis  enarrabit  generationem  eius,  in  est,  saecula. 
Dicit  eum  victurum  postea  aeternis  saeculis.  Ab- 
scissus  est  de  terra  vivenlium,  id  est,  interfectus. 
Est  illustre  testimonium  de  morte  Messiae. 

Propter  scelus  populi  mei  percussi  eum.  Hic 
iterum  ponitur  causa.  Est  autem  rursus  nd&og, 
cum  inquit:  Percussit  eum.  Cruciatus,  seu  lace- 
ratio  corporis,  est  tolerabilis  viro  forti.  Multi  ge- 
nerosi  Ethnici  fuerunt  tolerantes;  etia»  ancillulae 
se  obiecerunt  pro  dominabus,  ut  est  in  historia 
Syracusana:  praebuerunt  cervicem  feriendam,  ne 
proderent  dominas.  Potest  esse  contemptus  dolo- 
ris,  vel  certe  magnitudine  animi  potest  reprimi  ali- 
quo  modo  dolor  lacerationis  corporum,  quando 
conscientia  integra  est.  Illud  gaudium  conscien- 
tiae,  et  decus  virtutis  reprimit  dolorem  corporis: 
sed  quando  cor  dolet,  quando  sentit  iram  Dei, 
quando  Deus  ipse  percutit,  ut  dicitur  hic,  quando 
luctatur  cor  cum  sensu  irae  Dei,  id  vero  atrox  et 
horribile  est. 

Dabit  impios  'pro  sepultura,  et  divitem  pro  morte 
ma.\  Alii  vertunt:  sepelietur  cum  iinpiis:  id  est, 
sicut  impius  interficietur,  sicut  impletum  est  re 
ipsa  in  passione;  quia  latrones  una  crucifiguntur. 
llla  crucifixio  latronum  etiam  est  typus. 

Duo  latrones  significant  totum  genus  humanum. 
Latro  impius  significat  partem  impiam.  Latro  pius, 
partem  piam,  quae  convertitur.  Significantur  duae 
partes  dissimiles  generis  humani.  Utraque  pars 
istic  pendet;  quia  totum  genus  humanum  est  ad- 
iudicatum  et  addictum  morti. 

Filius  Dei  pendet  ibi  cum  impiis.  Moritur, 
sicut  alii  homines.  Nos  omnes  ibi  pendemus,  sed 
illa  differentia  est:  una  pars  generis  humani  ridet 
risum  Sardonium,  sed  altera  obiurgat  impium  la- 
tronem.  Sicut  autem  hic  latro  convertitur,  sic 
quoque  nos  oportet  converti.  Ipse  non  adfert  sua 
merita  ad  Clmstum,  sed  agnoscit  eum  esse  Mes- 
siam,  et  est  in  eo  magnum  lumen,  cum  videt  eum 
pendentem,  et  morientem :  et  taioen  statuit  esse  Mes- 
siam.  qui  etiam  post  mortem  habiturus  sit  regnum. 
Ideo  dicit  ad  euin:  Dominp,  memento  mei,  cum  ve- 
neris  in  regnum  tuum:  Petit  ab  eo  remissionem  pec- 
catorum,  et  vitam  aeternain;  habet  initia  fidei,  et 
audit  absolutionem:   Hodie  mecum  eris  in  Paradiso. 


Suntne  in  eo  bona  opera? 

Ita.     Iam  quando  convertitur,   sunt  in  eo  bona 
opera.      Ipsa  poenitcntia  est  bonum  opus,    Invoca- 


tio,  et  Fides,  sunt  vere  bona  opera.  Item  subiicit 
se  voluntati  Dei  in  poena.  Illa  patientia  est  bonum 
opus.  Item,  confessio  est  bonum  opus,  quod  dicit 
clare  ,  illum  Christum  iniuste  affici  supplicio. 
Etiam  confessio  peccatorum  snorum  est  bonum 
opus. 

Quandocunque  fit  conversio,  sunt  in  homine 
multa  bona  opera:  accenduntur  multae  virtutes. 
Ule  latro  semper  debet  nobis  esse  in  conspectu: 
Quia  est  insigne  exemplum  doctrinae,  de  remis- 
sione  peccatorum  gratuita :  Nec  nos  aliter  salvamur, 
quam  ille  latro.  Etiam  Iohannes  Baptista  non  est 
aliter  salvatus,  quam  ille  latro:  Nam  et  ipse  petit 
remissionem  peccatorum  gratuitam  a  filio  Dei; 
agnoscit  hunc  esse  Messiam,  et  scit  se  quoque 
pertinere  inter  eos,  de  quibus  hic  dicitur:  Omnet 
erravimus.  Sed  redeo  ad  verba  Prophetae:  Cum 
impiis  sepelietur,  et  morietur  sicut  divites.  Divites 
hic  sunt,  qui  alias  Tyranni  nominantur. 

Non  fecit  iniquitatem,  neque  dolus  fuit  in  ore 
eius.]  Hanc  sententiam  Puulus  ita  expressit:  Eurn 
qui  non  novit  peccatum,  pro  nobis  peccatum  fecit. 
Primo  loco  peccatum  significat  fundamentum,  ui 
est,  vitia  et  delicta,  ponitur  pro  defectibus,  qualt» 
tatibus  et  actionibus  malis.  Non  novit  peccatum, 
est  Hebraica  consuetudine  dictum,  pro  non  voluit: 
id  est,  eum  cuius  voluntas  fuit  sine  ullo  peccato, 
labe,  vitio,  delicto:  Eum  ergo  fecit  peccatum,  id 
est,  hostiam  pro  peccato.  Accipitur  pro  termino, 
sicut  in  Dialecticis  loquimur:  Fecit  peccatum,  id 
est,  quiddam  reum.  Paulus  sumpsit  phrasin  ex 
hoc  ipso  textu  Esaiae,  ubi  dicitur:  Dominus  voluit 
conterere  eum  in  infirmitate:  et,  Ipse  posuit  animam 
suam  hostiam  pro  peccato. 

Oportuit  in  genere  humano  innocentem  susti- 
nere  poenam,  cuius  poena  valeret  pro  aliis.  Quia 
eniin  ipse  est  innocens,  ideo  eius  poena  valet  pro 
aliis.  Non  esset  Xviqov,  si  non  esset  innocens. 
Poena  innocentis  valet  pro  aliis. 

Hic  breviter  repetite  causas,  quare  Messias 
sit  homo  et  Deus :  Et  homo  innocens ;  quia  opoi> 
tuit  aliquem  in  genere  humano  solvere  poenam, 
et  hunc  oportuit  esse  innocentem,  ut  esset  \vxqov, 
ut  poena  valeret  pro  aliis. 

Sed  oportuit  etiam  esse  Deum,  ut  esset  aequi* 
valens  pretium;  item  ut  possit  ingredi  in  sanctum 
sanctorum,  ut  possit  esse  Mediator;  quia  angeli 
non  vident  cor  aeterni  Patris,  sed  tantum  vident, 
quantum  eis  ostenditur.  Ipse  videt  totum  pectus 
aeterni  Patris.  Item,  oportet  esse  in  Mediatore 
naturam  victricem  mortis.  Item  oportet  esse  cu- 
stodem  Ecclesiae. 

Cogitate  etiam  rursus,  quantum  hoc  sit  nd&cg: 
Deus  voluit  eum  conterere.  Haec  est  gravissima 
illa  passio  sustinere  iram  Dei,  non  tantum  laco- 
rationes  corporis  externas. 


665 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


Gf>8 


Quod  in  Latino  textu  est:  Ponet  anitnam  suam 
pro  peccato :  in  Graecis  est  ttsqI  dfiaQitag.  Quan- 
docunque  peccatum  norninatur,  signiticatur  aliquid 
tale,  quod  Deus  abiecerit,  cui  irascitur. 

Sunt  atrocissima  vocabula,  quibus  nihil  dici 
potest  atrocius:  sunima  iustitia  Dei?  et  peccatum: 
aeternae  poenae,  aeterna  damnatio.  Contra  nihil 
iucundius,  nihil  gloriosius  nominari  potest,  quarn 
vita,  et  aeterna  laetitia,  sapientia,  et  iustitia  aeterna 
donata  nobis. 

Cum  igitur  dicitur:  Fecit  Filium  hostiam  pro 
peccato,  significatur  hoc,  quod  est  atrocissimum. 
Sed  ira  in  eum  derivata  est,  ut  nos  fieremus  iusti- 
tia  Dei  in  ipso.  Voluit  plus  dicere:  Tu  es  iustitia 
Dei,  non  tantum  iustus  in  ipso:  ut,  si  dicam: 
Cicero  est  eloquentia,  id  plus  est,  quam  Cicero 
est  eloquens. 

Sumus  autem  iustitia  Dei  in  ipso  servatis 
gradibus.  Primum  imputatione  coram  Deo ;  deinde, 
inchoatione  in  nobis  ipsis  in  hac  vita;  tandem, 
consummatione  in  vita  aeterna. 

Etiam  Esaias  complectitur  hos  gradus.  lnduit 
inc  vestimento  imtitiae,  etc.  Id  est,  vestit  me  pri- 
uium  hnputata  iustitia:  postea,  inchoat  novamiusti- 
tiam  in  nobis  in  hac  vita:  tandem,  induet  nobis 
consummatam  iustitiam  in  omni  aeternitate. 

Videbit  senien  lovgaevum.]  Haec  rursus  ad 
resurrectionem  pertinent.  Volunlas  Domine  diri- 
getur  in  manu  eius.     Ea  quae  vult  Deus,  prospere 

Eer  eum  fient.  Loquitur  de  redemptione  generis 
umani  et  de  salvatione.  Diabolus  non  poterit 
eam  impedire:  id  comprehenditur  etiam  illis  verbis 
Christi:  JSemo  rapiet  eos  de  manu  mea.  Est  hoc 
in  despectum  Diaboli  positum:  Es  ist  dem  Teufel 
ai  trotz  gesetzt.  Voluntas  Domini  dirigetur  in 
manu  eius.  Liberatio  generis  humani,  et  collectio 
Ecclesiae  prospere  fit  per  Christum,  etiam  repu- 
gnante  Diabolo,  et  tumultuantibus  horribiliter  lmpe- 
riis:  denique  furente  Diabolo,  et  membris  Diaboli. 
Es  muss  alles  Christo  weichen. 

Pro  eo,  quod  laboravit  anima  eius,  videbit  et 
saturabitur.]  Est  repetitio  passionis  et  resurre~ 
ctionis.     Iam  addit  de  applicatione  et  fide 

Iniquitates  eorum  ipse  portavit:  et  postea  ite- 
ruin  dicitur:  Ipse  peccata  multorum  tulit.]  Sunt 
hic  duo  verba  diversa.  Unum  significat  ge- 
stare ,  alterum  auferre ,  removere.  Utrumque 
facit  Christus.  Gestat,  id  est,  sustinet  onus,  et 
removet,  seu  transfert  a  nobis  in  se.  In  Iohanne 
est  uno  verbo  dictum:  Ecce  agnus  Dei  qui  tollit, 
id  est,  gestat  et  removet  peccata  mundi.  Sed  in 
Hebraeo  sunt  verba  diversae  significationis. 

Notitia  sui  iustificabit  ipse  servus  ineus  iustus 
viultos.]  Clare  dicit  de  iustifieatione,  et  quomodo 
lustificemur.  Applicatio  huius  beneficii  fit  fide. 
Idem  Paulus  dicit:  lustificamur  gratis  per   sangui- 


nem  eius  fide.  Notitia  hic  est  fides  agnoscens 
eum.  Iustificabit  multos  illa  agnitione  sui  Ipse 
est  causa  efficiens.  Non  satis  est  scire  histo;-iam, 
sed  oportet  scire,  quod  fide  beneficia  applicentur. 
Oportet  scire  applicationem,  quod  verissime  acci- 
piamus  remissionem  peccatorum,  quando  credimus 
gratis  dari  nobis  beneficia  propter  Filium  Dei ,  et 
oportet  remissionem  esse  gratuitam,  ut  fides  vel 
beneficium  sit  certum. 

Dispertiam  ei  pluiimos,  et  fortium  dividet  spo- 
lia.]  id  est,  In  genere  humano  colligit  Ecclesiam, 
puniet  impios:  et  servabit  credentes.  Pro  eo,  quod 
tradidit  animam  suam  et  reputatus  est  cum  scele- 
ratis]  Passio  Christi  est  fundamentum  collectionis 
Ecclesiae. 

Pro  transgressoribus  rogavit.]  Hoc  est  offi- 
cium  sacerdotis.  Sacerdotis  officia  sunt  tria: 
DocereEvangelium:  Deprecari  pro  aliis:  et  Offerre 
pro  aliis.  Doctrina  est  tradita  in  concionibus 
eius.  Deprecatio  eius  pro  nobis  est  assidua.  Ipse 
coepit  deprecari  pro  Ecclesia,  statim  post  lapsum 
Adae,  et  orat  pro  nobis  usque  ad  extremum  iudi- 
cium,  et  fecit  precationem  ante  agonem  expressa 
voce,  quae  est  iu  Iohanne,  quam  nuper  recitavi- 
mus;  et  quia  est  deprecator  pro  nobis,  habet  pro- 
missionem,  quod  exaudiatur.  Nos  statuamus  eius 
precationem  non  esse  irritam;  et  confidentes  hac 
illius  deprecatione,  accedamus  ad  Deum,  et  con- 
iungamus  nostra  vota  et  gemitus.     Contra: 

Christus   dicit  lohan.    16.      Non   ego   rogabo 

patrem  pro  vobis: 
Ergo  ipse  non  orat. 

Respondeo:  hoc  dietum  est  intelligendum  ex- 
clusive:  id  est,  ego  non  solus  orabo.  Vult  nostrae 
dubitationi  et  trenidationi  mederi.  Nos  anxii,  agno- 
scentes  nostram  immunditiem,  magna  et  tristia 
peccata,  et  lapsus,  non  audemus  acccdere  *et  pe- 
tere;  sed  ipse  retrahit  nos  fugitantes  et  trepidan- 
tes,  et  vult,  ut  oremus:  Non  dico,  quod  ego  solus, 
scilicet  rogabo,  sed  volo  vos  quoque  orare,  id  est, 
Vos  estis  pavidi,  anxii,  fugitantes,  ego  oro,  et  ita 
oro,  ut  velim  vos  quoque  orare. 

Est  obiurgatio  fogitantium  ,  non  nolentium 
accedere,  cum  sit  mandatum,  ut  accedamus  cum 
fiducia:  sicut  Paulus  dicit:  Habentes  talem  Ponti- 
ficem,  accedamus  cum  fiducia  ad  thronuiu  gratiae. 
Ipse  Fiiius  Dei  perpetuo  orat,  sed  non  vult  solus 
orare;  Vult  nos  quoque  accedere,  vult,  ut  nos 
vera  fide  sustentemus.  Expetamus  auxilium,  non 
dubitemus  nos  recip*  vera  fide. 

Ista  diligenter  legite,  meditamini,  cogitate, 
conferte  sententias  Scripturae,  et  videbitis,  quantae 
consolationes  sint  propositae.  Scitote  autem  po- 
stulari  etiam ,  ne  homines  petulanter  ruant  cum 
barbarico    contemptu    Dei:    quia  non    potest    es*e 


667 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


668 


invocatio,  quando   mcns  est  alien   ab  omnia  cogi- 
tatione  de  Deo. 


DECLARATIO  UBERIOR 

meditationis  spiritualis,  illustrata  exem- 

plis,    inprimis  vero  enarratione  historiae 

De  latrone  converso. 

Spiritualis  meditatio  comprehendit  duo,  terro- 
res  ac  pavores,  et  consolationem  ac  vivificationem. 
Primum  est  in  illa  meditatione  spirituali  mortifi- 
catio,  vel  poenitentia,  vel  pavores.  Haec  omnia 
unum  et  idem  sunt.  Quomodo  ?  Omnia  specta- 
cula  tristia  in  toto  genere  humano,  sunt  signa 
irae  Dei  adversus  peccatum.  Mors  et  multae  cala- 
mitates  aliae,  morbi,  inopia,  exsilia,  miseriae  pu- 
blicae,  vastationes,  dissipationes  generis  humani, 
quae  certe  sunt  valde  tristes  et  magnae. 

Vos  adolescentes  nondum  estis  experti,  et 
tamen  necesse  est  vos  utcunque  cognoscere.  Vul- 
neribus  didicit  miles  habere  metum,  inquit  Poeta. 
Nos  seniores  plus  sumus  experti:  Magis  sentimus 
miserias,  iuniores  nondum  habuerunt  magnos  do- 
lores.  Ideo  ista  aetas  est  adhuc  hilarior,  minus 
angitur  in  calamitatibus. 

Philosophia  non  potest  invenire  causas,  quare 
genus  humanum,  illa  praestantissima  natura,  sit 
subiecta  tantis  aerumnis.  Sed  vox  divina  ostendit 
causas:  Dicit  Peccatum  et  inobedientiam  contra 
Deum,  et  illam  horribilem  destructionem  in  natura 
hominum,  esse  causam  poenarum.  Verum  magni- 
tudo  irae  Dei  nulla  in  re  adeo  conspicitur,  sicut 
in  spectaculo  illo,  quod  Filius  Dei  pendet  in  cruce: 
Necesse  est  esse  magnam  et  ingentem  iram,  in 
illa  iustissima  essentia  divina  adversus  peccatum; 
cum  non  alio  modo  tollatur  ira  adversus  peccatum, 
nisi  satisfactione  Filii. 

Haec  valde  magna  sunt,  et  magnitudo  non 
potest  comprehendi.  Sed  oremus  Deum,  ut  in 
cordibus  nostris  accendat  veram  assensionem,  et 
regat  mentes  nostras.  Tanta  est  magnitudo  istius 
sapientiae,  ut  ipsa  amplitudo  caeli  non  possit  eam 
capere,  non  mentes  angelicae,  non  humanae,  sine 
revelatione  et  gubernatione  divina,  nisi  Deo  mon- 
strante  et  fle.ctente  corda. 

In  isto  spectaculo  omnium  maxime  cernimus 
iram  Dei.  Cum  Deus  non  voluerit  iram  suam 
placari  nulla  alia  re,  nisi  derivata  ira  in  Filium, 
necesse  est  magnam  et  ingentem  iram  esse.  Ista 
sunt  consideranda. 

Sicut  autem  discimus  in  exemplo  isto  agno- 
scere  iram  Dei:  sic  in  eodem  etiam  discimus  con- 
solationem,  videlicet  illum  immensum  amorem  in 
aeterno  Patre,  Filio,   et  Spiritu  sancto.     Tanta  est 


bonitas  Dei,  tanta  misericordia,  tanta  dilectio,  ut 
non  voluerit  nos  perire.  Sed  mittit  Filium,  et  ad- 
dit  iusiurandum,  quod  velit  nos  propter  ipsum  reci- 
pere:  luravit  Dominus,  et  non  poenitebit  eum.  Tu 
es  Sacerdos  secundum  ordinem  Melchisedeck. 

Sic  autem  donantur  nobis  beneficia  filii,  quando 
fide  erigimur  in  doloribus,  et  credimus  nos  recipi 
propter  Filium,  et  hunc  Filium  esse  salvatorem  e$ 
redemptorem,  et  donantem  nobis  suam  iustitiam 
imputatione;  et  postea  efficientem  in  nobis  iusti- 
tiam  et  vitam  aeternam,  quae  complebuntur  post 
hanc  vitam. 

Isti  motus ,  isti  affectus  in  corde ,  pavores 
et  consolatio  per  fidem  sunt  meditatio  spiritualis. 
Omnes  sancti  ita  didicerunt  historiam,  ita  medi- 
tati  sunt. 

Abraham  quando  immolavit  filium,  intellexit 
Messiam  fore  victimam :  Bene  intellexit  suam 
oblationem  esse  typum  -et  imaginem  alteiius  obla- 
tionis.  Postea  sensit  se  propter  illum  Dominum 
non  solum  recipi  a  Deo  in  gratiam,  sed  etiam  per 
eundem  Dominum  vivificari.  Sic  etiam  Adam  sen- 
sit  se  vivificari  audita  voce:  Semen  mulieris  conteret 
capul  serpentis:  haec  est  illa  meditatio  spiritualis. 
Sed  proponite  vobis  latronem  in  cruce.  Est  valde 
perspicua   et  pulchra  imago. 

Pendent  ibi  duo  latrones,  et  Christus  inter  eos, 
id  est,  totum  genus  humanum  eodem  modo  pendet, 
eodem  modo  est  in  miseriis,  aerumnis,  morte,  et 
horribilibus  malis.  Omnes  pendent:  Tu  et  ego 
pendemus  ibi,  sumus  destinati  morti.  Itein,  sumus 
onerati  aliis  magnis  miseriis :  pendet  autem  ibi 
simul  Christus,  qui  etiam  est  destinatus  morti,  sed 
alio  modo  quam  nos,  non  pro  suo  peccato,  sed 
propter  nos:  Tamen  pendet  ibi,  et  ita  pendet,  ut 
pars  generis  humani  salvetur  per  ipsum,  alia  parte 
pereunte  in  peccatis  suis. 

Latro  impius,  unus  ex  malefactoribus,  blasphe»' 
mabat.  Textus  singulari  consilio  usus  est  duro 
et  atroci  verbo,  blasphemare.  Tale  est  illud  genus 
impium,  quod  adversatur  Evangelio,  blasphemum, 
contumeliosum  contra  Deum,  sicut  ille  latro  adhuc 
ludit  et  iocatur  in  extrema  calamitate,  et  vestibulo 
mortis.  Ridet  Sardonium  risum.  Quod  prover- 
bium  usurpatur  de  iis,  qui  in  miseriis  suis  petu- 
lantes  sunt,  ut  apud  Homerum,  cum  procivident 
eclipsin  Solis  et  spectra,  rident,  donec  interfician- 
tur.  Ibi  inquit  Homerus.  Rident  Sardonium,  yiXmxa 
2aQdoavi>ov.  Ita  impius  ille  latro  ridet  risum  Sar» 
donium. 

Prophetae  de  illis,  qui  nihil  moventur  poenis, 
dicunt,  quod  habeant  frontem  aeneam.  Item:  Po- 
pulus  non  conversus  est  ad  percutientem  se.  Item : 
Dorsum  eorum  fuit  incurvalum.  Impii  fiunt  in  poe- 
nis  petulantiores.  De  isto  furore  dicunt  Medici: 
Cmn  mens   aegrotat,    malum   est,  id  est,    quando 


669 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


670 


aliquie  non  sentit  morbum,  Und  sagt  er  sey  nit 
kranck,  und  ist  doch  kranck:  propemodum  omnes 
tales  sumus.  Certe  magnitudinem  miseriarum  no- 
strarum  non  cernimus,  non  sentimus.  Verum  est, 
Deus  etiam  vult  tectam  esse  aliqua  ex  parte;  quia 
non  possemus  sustinere,  et  cum  aliquo  modo  inci- 
pimus  cernere,  nisi  vivificaremur  divinitus,  succum- 
beremus.  Nam  illi,  qui  non  vivificantur,  mergun- 
tur  in  interitum  et  desperationem.  Haec  est  ergo 
nna  pars  generis  humani.  Sicut  iste^  latro  in  sum- 
mis  sceleribus  et  cruciatibus  delitiatur  et  ludit: 
sic  faciunt  alii  homines  innumerabiles. 

Verum  alter  latro  conversus,  obiurgat  illum 
unpium:  quia  oportet  aliquos  esse  conversos.  Tu, 
cum  in  eadem  damnatione,  inquit,  sis,  non  metuis 
Deum?  id  est,  poena  tua  debebat  te  commone- 
facere  de  tuo  peccato:  tu  interea  rides,  ludis, 
delitiaris.  Non  bene  facis.  Postea  addit  confes- 
sionem:  Nos  iuste  plectimur:  hic  autem  quid  fecit? 
Dat  testimonium  Christo,  et  fatetur  proprium  pec- 
catura.  Idem  oportet  in  nobis  fieri.  Is  qui  con- 
vertitur,  debet  fateri  peccatum,  sive  corde,  sive 
ore.  Ubi  est  in  corde,  ibi  erumpit  etiam  in  os. 
Haec  confessio  est  necessaria;  aliud  est  autem 
loqui  de  enumeratione.  Cor  istius  latronis  con- 
vertitur,  et  hoc  confitetur,  quod  ipse  et  alter  iuste 
puniantur. 

Sic  nos  omnes  in  toto  genere  humano  debe- 
mus  agnoscere  iudicium  Dei  iustum,  sicut  multae 
sunt  tales  confessiones,  ut  in  Daniele:  Tibi  Domine 
iustitia:  nobis  confusio  faciei,  etc.  Omnia  quae  fe- 
cisti,  Domine,  in  vero  iudicio  fecisti.  Item:  Iustus 
es  Domine,  et  rectum  iudicium  tuum.  Sicut  Mau- 
ritius  imperator  dixit,  cum  ante  ipsum  fuerunt  in- 
terfecti  filii  et  filia.  Ipse  stat  mutus,  nihil  loqui- 
tur:  postea  cum  ventum  est  ad  coniugem,  filiam 
Imperatoris  Heraclii,  non  potuit  diutius  ferre  magni- 
tudinem  doloris  tacitus;  dixit:  Iustus  es  Domine, 
et  rectum  iudicium  tuum.  Profecto  fuit  magna 
confessio.  Fuit  singularis  lux  Filii  Dei  in  eo,  quod 
potuit  tribuere  iustitiam  Deo  in  tanta  calamitate. 
Nos  nullam  tantam  Tragoediam  nostris  temporibus 
habemus.  Et  quamquam  in  Constantinopoli  multa 
magna  mala  acciderunt,  tainen  tale  exemplum  non 
accidit,  quale  hoc  est,  ut  spectante  lmperatore 
claro  et  potente,  et  domino  interfectoris,  interfecti 
6int  filii,  filia,  et  coniunx  in  conspectu  ipsius. 
Tamen  non  fremit  adversus  Deum,  sed  inquit: 
Iustus  es  Domine,  et  rectum  iudicium  tuum.  Hoc 
vere  est  humiliari  sub  potenti  manu  Dei:  potenti 
ad  deprimendum,  et  potenti  ad  sanandum.  Talem 
oportet  esse  nostram  contritionem  et  confessionem. 

Videtis  ergo  discrimen  inter  illos  duos:  sed 
nondum  de  toto  discrimine  dictum  est.  Postea- 
quam  sunt  in  latrone  dolores,  pavores,  contritio, 
agnoscit  se  iuste  puniri,  dolet  de  suo  peccato,    est 


in  poenis,  quae  poenae  commonefaciunt  eum,  ut 
David  inquit:  Bonum  est  mihi,  quod  humiliasti  me, 
ut  discerem  iustificationes  tuas.  Habet  iam  prin- 
cipia  poenitentiae  in  istis  doloribus :  venit  ad  alteram 
partem  verae  conversionis,  cum  inquit:  Domine 
memento  mei,  cum  veneris  in  regnum  tuum.  Videte, 
qualis  sit  ista  vox?  Ille  latro  iam  est  factus  Apo- 
stolus.  Apostolis  fugientibus,  aut  certe  tacentibus 
et  trepidantibus,  incipit  latro  in  cruce  concionari. 
Ita  Deus  subinde  instaurat  Ecclesiam. 

Sed  non  solum  editur  ab  illo  confessio  vel 
testihcatio  de  Filio  Dei,  sed  ipse  re  vera  fit  mem- 
brum  Ecclesiae  vivae,  et  sanctificatur,  renovatur, 
vivificatur:  Quia  ista  est  vox  fidei.  Intelligit  eura 
esse  Messiam,  et  scit  eum  regnaturum,  quamquam 
iam  morientem.  Cogitate,  qualis  lux  in  corde 
fuerit,  cum  videt  eum  iam  fere  expirare,  tamen 
alloquitur  Christum,  et  facit  mentionem  regni. 
Habet  intellectum,  quod  Dominus  sit  regnaturus, 
ut  donet  aeternam  sapientiam,  iustitiam,  lucem,  et 
vitam  aeternam.  Scit  restare  aliam  vitam,  scit 
eum  esse  datorem  vitae,  et  salvatorem. 

Spiritus  sanctus  in  eo  multa  monstrat,  etiamsi 
nondum  satis  explicate  omnia  tenet.  Ipse  fuit  in 
isto  populo,  scivit  aliquid  de  doctrina.  Hic  Spiri- 
tus  sanctus  eum  erudiit,  huius  Domini  fore  aeter- 
num  regnum.  Fieri  etiam  potest,  ut  sit  motus 
signis:  Audivit  terrae  motura:  vidit  solera  obscu- 
rari:  scivit  fortasse  etiam  aliquid  de  prioribus 
miraculis. 

Hic  habetis  imaginem  in  latrone  isto,  hominis 
qui  convertitur,  et  habetis  doctrinam,  quomodo 
salvemur.  Habetis  testimonium,  quod  instauretur 
Ecclesia,  in  extrema  solitudine.  Est  copiosissimum 
exemplum. 

Posteaquam  ipse  dixit  suam  precationem,  et 
ostendit  fidem  in  illis  verbis:  Domine,  memento 
mei,  cum  veneris  in  regnum  tuum:  ibi  audit  vicis- 
sim  vocem  Evangelii:  Hodi  mecurn  eris  in  parvidiso: 
id  est,  eris  mecum  in  tali  statu;  in  quo  laetaberis, 
in  quo  erit  iustitia,  et  vita.  Dicit  restare  vitam, 
et  illum  esse  in  transitu,  seu  in  itinere  ad  vitam, 
et  fore  statim  in  ilia  iustitia  et  vita. 


Quid  significat  vocabulum  Paradisus? 

Significat  pulchrum  hortum:  per  metaphoram 
transfertur  ad  illum  statum,  in  quo  est  iustitia, 
sapientia,  et  vita  sine  morte :  sicut  homo  collocatus 
in  paradisum,  habuisset  sapientiam,  iustitiam,  et 
vitam;  fuisset  templum  Dei,  vixisset  sine  morte. 
Inde  sumitur  illa  metaphora:  Hodie  mecum  eris  in 
paradiso.  Latro  audit  hanc  vocem,  quod  sit  in 
tali  statu  futurus,   non  in   tantis   miseriis,   ut  nunc 


671 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


672 


est,  sed  in  aeterna  iustitia  et  vita,  quae  vita  frue- 
tur  bonitate  et  conspectu  Dei.  Ita  vivificatur  cor 
intus,  et  illa  nova  vita  est  initium  vitae  aeternae. 
Ita  Dominus  moriens  vivificat  vivificat  in  ipsa 
morte. 

Suntne  bona  opera  in  latrone? 

Ita.  Quae?  Aliqui  dicunt,  non  sunt  necessa- 
ria  bona  opera:  quia  latro  fuit  salvalus  non  ha- 
bens  bona  opera.  Haec  est  valde  crassa  oratio. 
Ipse  accipit  remissionem  peccatorum,  donatur 
iustitia  et  vita  aeterna  gratis:  Non  propter  prae- 
cedentia  sua  opera,  quia  fuit  latro,  neque  propter 
illa  opera,  quae  sequuntur,  donatur  remissione 
peccatorum  et  vita  aeterna.  Proposita  est  nobis 
imago  ista,  ut  sciamus,  dari  gratis,  fide,  propter 
filium  Dei  remissionem  peccatorum,  et  vitam  aeter- 
nam:  Quia  omnes  oportet  salvos  fieri,  sicut  sal- 
vatus  fuit  iste  latro.  Sed  postquam  convertitur, 
sunt  in  eo  multa  bona  opera  et  multae  virtutes. 
Est  in  eo  poetiitentia,  id  est,  dolor,  quod  pecca- 
verit:  est  in  eo  fides,  quae  agnoseit  istum  Domi- 
num,  quem  postea  etiam  invocat.  Haec  sunt  certe 
bona  opera;  quia  etiarn  virtutes  vocantur  opera. 
Item  est  in  eo  patientia:  Cogitat:  ego  iuste  plector ; 
Deus  ordinavit  has  poenas;  vult  eas  esse  signa, 
quae  ostendant,  quod  ipse  vere  irascatur  peceato. 
Ista  intellexit  latro,  et  subiecit  se  voluntati  Dei  in 
hac  poena.  Ista  obedientia  est  etiam  virtus:  quia 
patientia  est  obedientia,  in  qua  tribuimus  Deo 
hunc  honorem,  quod  propter  ipsum  velimus  pati, 
et  interea  petimus,  ut  ipse  mitiget  poenas.  Deus 
sine  ulla  dubifatione  lenit  calamitates  invocantibus: 
Cumulat  calamitates,  si  homines  pesgunt  frontes 
aeneas  habere,  si  pergunt  furere,  et  ridere  Sardo- 
nium,  sieut  ille  alter  latro,  sic  etiam  Christus 
dicit:  Si  non  egcritis  poenitentiam ,  omnes  simul 
peribitis. 

Est  in  latrone  nova  vita:  Ergu  omnes  virtutes 
inchoantur,  quia  nova  vita  est  realiter  illae  ipsae 
virtutes  novae,  nova  sapientia,  nova  lux,  dilectio 
Dei  talis,  quae  est  conformis  Spiritui  sancto,  qui 
efficit  has  novas  virtutes,  et  novos  motus  similes 
ipsi:  talia  operatur,  qualis  est  ipse.  Ignis  cale- 
facit,  aqua  humectat;  sic  ^eternus  Pater  et  Filius 
spirantes  Spiritum  sanctum  in  tuum  cor,  faciunt 
tales  motus,  ipso  Spiritu  sancto. 

Qualis    est  Spiritus    sanctus?     qualis   est 
agitator  ille? 

Est    sapiens,    noscens   Patrem   et   Filiurn,    et 


sese,  est  iustus,  habens  motus,  quales  describun- 
tur  in  Lege  Dei,  id  est,  congruentes  iustitiae  Dei, 
et  normae  in  mente  divina.  Ergo  sunt  in  latrone 
omnes  virtutes  inchoatae,  sicut  vita  aeterna  es* 
inchoata.  Haec  omnia  sunt  opera  bona.  Videtis 
excellentem  confessionem  in  obiurgando  altero.  Item 
in  sua  precatione:  Domine,  memento  mei,  cum  m- 
neris  in  regnum  tuum.  Ita  iam  conversus,  habet 
bona  opera. 

Haec  ergo  est  medltatio  passionis  Spiritualis: 
quando  ita  expavescimus  veris  doloribus,  et  rur- 
sus  erigimur,  sustentamur  vera  consolatione,  et 
vivificamur,  quando  agnoscimus  hunc  Dominum, 
non  tantum  ut  Socratem,  ut  Palamedem  patientem, 
sed  ut  datorem  vitae,  placatorem  et  propitiatorem, 
ut  Paulus  inquit:  Quem  posuit  propitiatorem  per 
sanguinem  ipsius:  sciamus  ipsum  nobis  donatum 
esse,  ut  nobis  remittatur  peccatum  propter  ipsum, 
ut  ipsius  iustitia  donemur,  et  ut  ipse  nobis  sit 
vivificator  et  sanctificator. 


POSTREMAE  DUAE  CONCIUNCULAE  DN.  PHI- 
.    LIPPI  MELANTHONIS 

in    morbo    febrili,     habitae     paulo    ante 

mortem. 

PENULTIMA  LECTIO  PHILIPPI  MELANTONIS, 
DIE  VIRIDIUM. 

Anno     Christi    156  0. 

Tempora  debent  nobis  esse  commonefactiones 
de  patefactionibus ,  et  operibus  divinis.  Ideo  hoc 
anni  tempore  repetitur  narratio  de  illo  mirando 
Dei  opere,  quod  scilicet  filius  Dei,  Dominus  noster 
Iesus  Christus,  est  factus  pro  nobis  victima,  ac 
est  redemptor  Ecclesiae.  In  qua  cogitatione  pri- 
mum  oinnium  debemus  agere  gratias  Deo,  quod 
nos  vocavit  ad  societatem  Ecclesiae,  atque  ita  ad 
societatem  fructus  istius  tanti  beneficii.  Deinde 
debemus  cogitare,  quod  sit  discrimen  Ecclesiae, 
et  aliarum  gentium,  et  quid  mundus  senserit  de 
eo,  quando  dicitur,  Filium  Dei  debere  tollere  pec- 
catiim  et  mortem,  quae  fuerint  distractiones  opinio- 
num,  et  quomodo  tamen  Deus  servaverit  suam 
Ecclesiam. 

De  hac  doctrina  commonefacit  nos  initium 
precationis  filiiDei:  Haec  est  vita  aeterna,  ut  agno- 
scant  te  verum  Deum,  et  quem  misisti  lesum  esse 
Christum.  Ita  construite:  ut  Christus,  ponatur  loco 
praedicati,  et  declarative,    tamquam    nomen  ofticii. 


673 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


674 


Jesus  est  nomen  personae,    Christus  nomen  officii; 
Iesum  esse  Messiam. 

Hic  cogitate  omnia  mundi  tempora.  Quae 
fuit  impietas  Cain,  cum  discessit  a  patre.  Pater 
docuit  eum,  Filium  Dei  venturum,  et  aboliturum 
mortem  et  peccatum  ex  dicto:  Semen  mulieris  con- 
teret  caput  serpentis.  Filius  Abel  credidit,  placuit 
Deo;  Cain  superbe  contempsit:  cogitavit  esse  fa- 
bulam.  Postea  post  praedicatum  Evangelium,  fa- 
ctio  Mahometica  est  multitudo  generis  humani 
maior,  quam  quae  nominatur  Christiana.  Maho- 
metistae  habent  magna  imperia.  Hodie  Persicum 
regnurn  est  magnum,  quod  gerit  bellum  cum  Tur- 
cico  regno.  Ipsum  Turcicum  regnum  est  Maho- 
meticum.  Tota  Africa  est  Mahometica,  magna 
pars  Asiae,  iam  etiam  magna  pars  Europae  est 
Mahometica. 


Qua  in  re  discedunt? 

Habent  etiam  legalia,  severe  exercent  poli- 
tica  officia  praecepti:  Non  occides.  Item,  Non  fur- 
tum  facies. 


Quid  peccant? 

Negant  Filium  Dei,  et  dupliciter  negant.  Ne- 
gant  in  eo  esse  duas  naturas :  deinde  officium 
penitus  tollunt;  Cogitant  esse  fabulam,  dicere: 
Peccata  hominum  redimi  sanguine  alicuius  hominis. 
Negant  istum  articulum,  quod  Filius  Dei  sit  Chri- 
stus,  cui  opponendum  hoc  dictum:  Haec  est  vita 
aeterna,  ut  agnoscant  te  verum  Deum,  et  Iesum, 
guem  misisti,  esse  Christum.  Item:  Qui  non  honorat 
Filium,  neque  Patrem  honorat,  qui  misit  eum. 

Confirmate  vos  contra  furores  eorum,  qui  con- 
tradicunt,  ut  Mahometus  expresse  contradicit. 


Quomodo  Papistae  contradicunt? 

Retinent  symbola,  sive  credant,  sive  non  cre- 
dant,  recitant  tamen.  Deinde  retinent  historiam: 
sed  de  applicatione  errant.  Relinquunt  beneficium 
Christi,  et  somniant  se  esse  iustos  propter  pro- 
priam  obedientiam  legis,  propter  disciplinam. 

Mahometistae,  imaginantur  se  esse  iustos,  quia 
servent  suum  Alcoranum,  sint  fortes  bellatores, 
sint  benefici.  Illa  summa  est  Alcorani.  Direeta 
est  illa  legis  latio  ad  Laconicam  formam.  Bene 
considerate,  quid  profiteatur  Ecclesia,  et  quae  sit 
Ecclesia  iuxta   dictum  hoc:   Haec  est  vita  aeterna, 

liELAHTH.  OPEU.    VOL.  XXTV. 


etc.     Et  non  erremus  neque  de  historia,  neque  de 
applicatione. 

Mahometistae  dicunt  omnino  fabulam  esse, 
quod  alicuius  sanguine  et  supplicio  sint  redempti 
hornines:  postea  numerant  ipsi  praestantes  ho- 
mines,  qui  ceciderunt  in  acie:  Illam  mortem  iudi- 
cant  esse  magis  gloriosam,  quam  Christi.  Papistae, 
etsi  retinent  doctrinam,  quod  passio  Christi  ape- 
ruerit  ianuam  merendi,  tamen  amittunt  hoc,  quod 
obedientia  sit  pretium  pro  nobis,  et  sic  accipi 
remissionem  peccatorum,  et  non  aliter.  Ibi  iam 
discernite  sanctorum  supplicia  et  neces  a  Christi 
supplicio. 


Quando  legis,  Iohannem  Baptistam  inter- 
.    fectum  esse,  quid  inde  discis? 

Discis  exemplum :  id  est,  sicut  Ioannes  in  prae- 
dicatione  veritatis  passus  est,  ita  nos  oportet  esse 
paratos  ad  mortem. 

An  passio  Ioannis  tibi   profuit  ad  remis- 
sionem  peccatorum? 

Nihil  omnino.  Nullius  Sancti  passio  prodest 
nobis  ad  remissionem  peccatorum?  Exempla  tan- 
tum  sunt,  Christi  passio  intuenda  est,  non  ut 
exemplum,  sed  ut  donum,  seu  beneficium  nobis 
donatum.  Haec  est  vera  meditatio  passionis 
Christi.  Meditatio  passionis  Christi  debet  talis 
esse,  ut  agnoscamus,  eum  esse  bcneficium  nobis 
donatum,  non  tantum  debet  esse  exemplum;  postea 
etiam  potest  poni  ut  exemplum.  Passio  Ioannis, 
Laurentii,  Esaiae,  Ieremiae,  et  omnium  sancto- 
rum  sunt  nobis  exempla:  (laQzvQtu,  testimonia  non 
sunt  Xviqcc.     Christi  passio  est  Xvtqov. 

Haec  debetis  cogitare  iam,  et  Deo  gratias 
agere,  quod  vocavit  nos  ad  Ecclesiam  et  disiunxit 
a  blasphemiis  impiis,  Mahometicis  et  Papisticis: 
et  debetis  toto  pectore  gratias  agere,  quamquam 
alias  semper,  tamen  iam  maiore  intentione:  Ago 
tibi  gratias  omnipotens  Deus,  aeterne  Pater  Do- 
mini  nostri  Iesu  Christi,  creator  coeli  et  terrae  et 
hominum,  et  omnium  creaturarum,  una  cum  Filio 
et  Spiritu  sancto,  quod  misisti  Filium,  ut  esset 
redemptor;  et  ago  tibi  gratias  Domine  Iesu  Christe, 
quod  es  factus  redemptor  noster,  et  credo  me  esse 
iustum  imputata  iustitia  propter  tuam  obedientiam; 
et  oro,  ut  me  doceas  et  gubernes. 

Istam  precationem  debetis  saepe  repetere  his 
diebus  in  colloquiis  vestris,  lectis,  ambulationibus, 

43 


C75 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


676 


templo.  Ad  hanc  rem  requiriiur  modestia  morum; 
quia  illi,  qui  latronum  more  currunt,  et  vagantur, 
ut  hauriant  sanguinem,  non  possunt  recte  cogitare. 
Heri  vidimus  triste  exemplum  poenarum.  Ille  miser 
homo  interfecit  miseram  mulierem,  plane  impulsus 
Diabolico  impetu.  Postea  ipse  dedit  poenas.  Deus 
vult  nos  agnoscere,  quid  eiusmodi  vita  et  secu- 
ritas  mali  afferat.  Imo  mementote  vocem,  quam 
dixit  Christus  ante  agonem:  Oraie,  ne  intretis  in 
tentationem :  id  est,  ne  oprimamini  in  tentatione. 
Diabolus  expetivit  vos,  ut  cribraret  vos:  Es  heist 
poposcit,  provocavit  vos,  evocavit.  Diabolus  non 
cessat,  insidiatur  hominibus ;  sed  Filius  Dei  rogavit 
pro  vobis,  sicut  ibi  dicit:  Ego  pro  te  oravi.  Est- 
que  haec  solennis  precatio,  quae  seinper  cogi- 
tanda  est.     Redeo  ad  meditationem  de  passione. 

In  meditatione  passionis  necesse  est  primo 
cogitare  historiam,  deinde  causas,  et  postea  appli- 
cationem.  Cras,  Deo  iuvante,  in  capite  Esaiae 
dicemus  de  applicatione. 

In  causis  quid  est  considerandum?  Immensa, 
et  inenarrabilis  misericordia  Dei,  et  immensus 
amor  in  ipso  Filio.  Deus  est  tiqootov  aXnov.  Tota 
divinitas  auctor  est  huius  totius  consilii:  Maho- 
metistae,  item  Epieuraei  habent  pro  fabulis.  Ha- 
beant  sane:  nos  clamemus  ad  hunc  ipsum  Filium 
Dei,  quidam  ardenter  clamat.  Non  existimemus 
ullam  fuisse  ardentiorem  vocem  auditam  in  coelo 
et  terra,  quam  fuit  haec  precatio  Filii  Dei. 

Causa  finalis,  est  salus  generis  humani. 
Quae  est  applicatio?  Filius  Dei  ipse  nobis  appli- 
cat  per  precationem,  ipse  est  sacerdos  applicans 
nobis  per  precationem  suum  sacrificium,  et  nos 
illam  applicationem  apprehendimus  fide.  Sunt  in- 
sani  homines  iam,  qui  vocem  apprehendendi  tam- 
diu  in  ista  causa  usurpatam,  incipiunt  improbare; 
quia  videatur  significari  meritum.  Non  propterea 
tribuitur  aliquid  dignitati  hominis,  vel  meritis,  cum 
dicimus:  Oportet  te  audire  et  accipere,  quoties 
Paulus  sic  loquitur.  Monstrosa  ingenia  sunt. 
Ista  insulsa  Sophistica  crescit  propter  inscitiam, 
et  propter  malitiam :  quia  hoc  saepe  fit,  rj  yaQ 
/ucooia  (idXiGra  cdeXyrf  rrjg  itovtjQCag  h'<pv.  Est  usita- 
tum  malum  in  vita,  quod  nominatur  malitia  con- 
iuncta  cum  stultitia.  Graeci  dieunt  (jbKQoxaxoi:  Ger- 
mani  vocant  die  bosen  narren.  Distinguunt  die 
bosen  narren,  ab  aliis  stolidis:  Quia  plerumque 
melancholiae  est  mixta  corrupta  bilis,  quae  facit 
malitiam  cum  stultitia :  das  sein  nur  /xojQoxaxot, 
reprehendere,  quae  necessario,  et  sanctissime 
dicuntur. 

Filius  Dei  applicat  nobis  sua  precatione  offi- 
cium  sacerdotis,  est  applicare  sacrificium,  deinde 
vestrum  est  apprehendere.  Papistae  errant  de 
apprehensione.  Dicunt  Christum  aperuisse  ianuam 
merendi:  Scd  non   dicunt  habere  se  remissionem 


peccatorum,  quia  Christi  obedientia  ipsis  sit  pre- 
tium,  seu  iustitia  ipsis  donata.  Pugnant  cum  illo 
dicto:  lustificati  sanguineipsius.  Tam  Mahometistae, 
quam  Papistae  errant  de  hoc  dicto:  Sanguis  Christi 
purificat  nos  ab  omni  peccato.  Has  amplissimas  con- 
solationes  infigite  animis.  Ita  excitabitur  in  vobis 
lux  fidei,  et  Deus  servabit  et  gubernabit  vos. 

Primum  ponamus  definitionem  summi  sacer- 
dotis.  Quis  est  summus  sacerdos?  Est  filius  Dei, 
immediate  ordinatus  ab  aeterno  Patre,  ut  proferat 
Evangelium  ex  sinu  aeterni  Patris,  fiat  pro  nobis 
victima,  habens  promissionem,  quod  exaudiatur,  et 
deprecans  pro  nobis.  Sacerdos  debet  sacrificium 
applicare.  Ita  stat  Christus  iam  accessurus  ad  sa- 
crificium,  et  initio  applicat  sacrificium,  precatur  de 
sese,  precatur  postea  de  tota  Ecclesia. 

Repetit  initio  doctrinam.  Quae  est?  Haec  est 
vita  aeterna,  ut  agnoscant  te  solum  verum  Deum, 
et  lesum,  quem  misisti,  esse  Christum.  Qualis  est 
praedicatio?  Est  praedicatio  causae  formalis.  Hoc 
j  ipsum  est  vita  aeterna,  lux  illa,  quae  agnoscit 
Deum,  et  apprehendit  Deum;  oportet  me  uti  hoc 
verbo;  quae  intuetur  verum  Deum  patrem  Domini 
nostri  Iesu  Christi,  distinctum  ab  omnibus  com- 
menticiis  numinibus ,  ab  Ethnicorum  diis,  a  Ma- 
hometistarum  Deo,  et  omnibus  idolis;  non  quod 
excludatur  Filius,  imo  filius  includitur.  Et  quem] 
id  est,  quem  divinitas  misit,  qui  tofius  divinitatis 
consilio  missus  esk  Hunc  esse  Christum]  id  est, 
qui  est  filius  Dei  natura  et  redemptor.  Vocabu- 
lum,  Christus,  comprehendit  et  personae  proprie*- 
tates  et  officium,  das  ist  repetitio  doctrinae  brevis. 

Postea  petit,  ut  glorificetur  gloria,  quam  ha- 
buit  ante  dies  mundi,  ut  in  isto  agone  inenarrabili 
sustentetur,  darnach  kompt  precatio  pro  Ecclesia. 

Pater  tuus  moriens  quid  precabatur?  nonne 
haec?  ut  esset  familia,  et  ut  essetis  concordes,  et 
ut  ita  viveretis,  ut  perveniretis  ad  vitam  aeternam. 
Talem  videtis  sapientissimam  hanc  precationem 
Christi,  quam  cogitare  saepe,  quia  sic  precatur 
nunc  quoque.  Orat  autem  hoc  modo  pro  singulis, 
sicut  inquit:  Rogo  non  tantum  pro  illis,  sed  pro 
omnibus  qui  credituri  sunt  per  verbum  eorum.  Chri- 
stus  his  verbis  applicat  tibi  sacrificium  et  preca- 
tionem  suam. 

Haec  autem  petit  ordine.  1.  Petit,  ut  sit  Ec- 
clesia:  Pater,  serva  eos  in  nomine  tuo]  id  est,  in 
agnitione  tui,  et  in  potentia  tua.  Sanctificetur  no- 
men  tuum,]  id  est,  agnitio  tui  sit  sancta.  Nomen 
significat  agnitionem;  postea  etiam  saepe  poten- 
tiarn,  propter  invocationem.  In  nomine]  id  est, 
sit  Ecclesia,  te  invocans  et  agnoscens,  et  tu  serva 
eam  tua  potentia. 

Secundo  petit,  Qualis  debeat  esse  Ecclesia? 
Sanctifica  eos  in  veritate  tua:  Sermo  tuus  est  veri- 
tas.    Quae,  et  ubi  est  Ecclesia?   Quae  retinet  ser- 


677 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


678 


monem  Dei,  et  ibi  est  Ecclesia,  ubi  est  ille  sermo 
incorruptus.  Diligenter  meditemini  totam  preca- 
tionem.  Est  praecipua  testificatio  de  salute  vestra : 
Filius  stat  corain  aeterno  patre,  et  pro  nobis  pre- 
catui.  Et  hoc  tantum  benefieium  non  vultis  con- 
«iderare?  Was  ists  doch  fiir  ein  barbarey:  Non 
simus  Epicuraei.  Credamus  illa  vera  esse,  quae 
profitemur.  Non  cogitate  virtutem  esse,  semper 
esse  ebrium. 

Filius  Dei  precatur,  ut  sit  Ecclesia;  et  ut  talis 
sit,  scilicet  retinens  veritatem.  Sermo  tuus  veritas 
est.  Sic  nominat  hanc  doctrinam,  quam  tradidit, 
ut  dicit:  llli  sermonem  meum  seH'vaverunt.  Scitis, 
quomodo  hoc  sit  intelligendum.  Hic  rursus  sunt 
exclusae  omnes  sectae,  quae  lacerant  simplicem 
doctrinam  Evangelii,  aut  prorsus  abiiciunt,  ut  Ana- 
baptistae,  Mahometistae:  Anabaptismus  est  quae- 
dam  monstrosa  dissolutio  politiarum  et  tetra  bar- 
baries,  et  impossibilis :  quia  est  contra  legem  na- 
turalem:  Non  furtum  facies. 

Quia  vero  precatur,  ut  sit  aliquis  coetus  reti- 
nens  sermonem:  Ergo  crit  aliqua  Ecclesia.  Hic 
fundatus  est  articulus :  Credo  Ecclesiam.  Ego  sum 
vobiscum  usque  ad  consummationem  seculi.  Item: 
Sedet  ad  dextram,  dans  ilona  hominibus.  Erit  ali- 
qua  Ecclesia,  etiamsi  est  angusta,  et  circumdata 
ingenti  multitudine  impiorum,  Mahometicis  regnis 
et  pontificiis.  Est  magnum  scandalum,  sed  tamen 
simus  muniti  contra  scandala,  et  petamus,  sicut 
Christus  rogat  pro  nobis,  ne  deficiat  tides  nostra, 
cum  inquit:  Diabolus  expetivit  te,  sed  ego  rogavi 
pro  te,  ne  deficiat  fides  tua. 

Tertio  petit  de  concordia,  ut  unum  simus  m 
ipso.  Simus  igitur  et  nos  studiosi  concordiae. 
Aeternus  pater  faciat,  ut  verae  Ecclesiae  concor- 
dia  aliqua  maneat;  singuli  tamen  debent  etiam  ad- 
hibere  studium  coniunctionis.  Qui  non  colligit  me- 
cum,  dispergit:  id  est,  qui  quaerit  causas  dilacera- 
tionis  ambitione,  avaritia,  malitia,  et  aliis  modis, 
sicut  multa  talia  fiunt,  illi  viderint.  Debemus  nos 
adiungere  verae  Ecclesiae,  sicut  saepe  praecipitur: 
Ubicunque  sunt  duo ,  aut  tres  congregati  in  nomine 
meo,  in  medio  eorum  sum. 

Quarta  petitio,  quae  est  finalis  etultima;  petit, 
ut  simus  salvi:  Sicut  ipse  resuscitabitur  ad  aeter- 
nam  laetitiam,  sic  petit,  ut  nos  quoque  resuscite- 
mur  ad  societatem  in  coelesti  sapientia,  iustitia,  etc. 
Ubi  ego  sum,  volo,  ut  illi  sint.  Ita  mementote  sum- 
mam  huius  precationis. 

Cogitate  singuli  de  parentibus  vestris:  Ego 
moriturus  peto,  ut  liberi  mei  sint:  Deinde  ut  sint 
membra  Ecclesiae,  et  sint  unum  cum  Ecclesia,  et 
inter  se  habeant  agnitionem  Dei.  Denique  ut  etiam 
fiant  salvi  in  aeterna  salute.  Haec  memini  meum 
patrem  dicere^    cum  mihi  valediceret  ante  mortem. 


Diligenter  legite  hanc  petitionem:  Facit  hoc,  ut 
pro  nobis  oret,  ut  sacerdos. 

Sacerdotis  est  sacrificare,  et  addere  applica- 
tionem.  Hic  clare  dicit:  Ego  me  sanctifico]  id  est, 
sacrifico;  ego  offero  me  ad  obedientiam,  ut  mo- 
riar  pro  ipsis,  id  est,  exhibeo  me,  ut  sim  hostia, 
pretium  pro  eis.  Ego  sanctifico  me  pro  eis:  et  ad- 
dit:  Ego  rogo  non  tantum  pro  illis,  id  est,  Aposto- 
lis,  sed  etiam  pro  Ecclesia.  Pro  qua  Ecclesia? 
credente  per  verbum  Apostolorum,  id  est,  non  vo- 
co  Ecclesiam,  qui  sunt  hostes.  Sic  dicit  in  Psalmot 
Conserva  me  Deus:  pro  sanctis  et  mirabilibus  offe- 
ro  me:  sed  qui  currunt  post  alium,  horum  libationes 
non  assumam,  id  est,  ego  pro  Ecclesia  precor,  non 
pro  idololatris  impiis,  qui  non  volunt  converti,  non 
pro  blasphemis  precor. 

Applicat  suam  passionem  pro  vobis  credenti- 
bus.  Ista  est  valde  necessaria  doctrina,  quam 
ipse  consecravit  suo  sanguine:  ideo  inculcare  eam 
voluit,  dicens  hanc  solennem  precationem  in  magno 
coetu.  Cogitate  gestum  et  stantem  eum,  et  dicen- 
tem  ista  alta  voce:  non  tantum  pro  illis,  sed  etiam 
pro  nobis. 

Ista  pertinent  ad  meditationem  passionis.  Est 
sciendum,  quid  differat  passio  Christi  ab  aliorum 
sanctorum  passione;  et  considerandum  discrimen 
inter  Ecclesiam  et  alias  gentes  omnes,  quae  cogi- 
tant  esse  prodigiosum  commentum,  unum  hominem 
mori  pro  aliis,  esse  gloriosius  mori  in  acie.  Nos 
agnoscamus  veritatem  Evangelii,  ut  confirmemus 
nos  hic  dictis:  Sanguis  Christi  purificat  nos  ab 
omni  peccato.  Item:  Iustifioati  sanguine  eius,  aga- 
mus  Deo  gratias,  et  sustentemus  nos  consolatione 
huius  precationis,  et  accensa  fides  postea  ostendat 
etiam  gratitudinem.     Satis  est. 


ULTIMA    LECTIO     PHILIPPI    MELANTHONIS 

EX  CAPITE  53.  ESAIAE,  IN  DIE  PARASCEUES 

PRAECEDENTIS  PASCHA, 

Anni  Christi   1560. 

Hoc  caput  saepe  repetitum  esse  in  Ecclesia 
ostendit  conversio  Eunuchi  Aethiopici,  de  quo  est 
in  Actis,  quomodo  ille  sedens  in  curru  legerit  hoc 
caput,  et  orta  sit  inde  disputatio,  de  quo  loquere- 
tur:  sicut  ego  quoque  cum  ludaeo  disputavi  de  hoc 
ipso  textu.  Ille  fingebat  duos  Messias.  Unum,  qui 
esset  passus,  alium,  qui  esset  gloriosus. 

Heri  dixi,  debere  vos  Deo  gratias  agere,  quod 
vocati  estis  ad  verae  Ecclesiae  societatem,  ut  tri- 
buatis  Filio  Dei  honorem  debitum:  quia  scriptum 
est:  Qui  non  honorat  Filium,    non  honorat  pairem, 

43* 


«79 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


680 


Mahometistae  detrahunt  divinitatem  personae, 
et  officium  prorsus  negant.  Putant  fabulosum  esse, 
omnes  homines  liberari  morte  unius  miseri  homi- 
nLs.  Si  ulla  mors  esset  gloriosa,  potius  constituta 
esset  mors  bellatoris  alicuius,  qui  cecidisset  in 
acie. 

Scitis  etiam  Papistas,  quamquam  retinent 
historiam,  tamen  de  applicatione  eius  non  recte 
docere. 

Hoc  caput  tam  perspicuum,  et  plenum  est  il- 
lustrium  et  gravissimorum  verborum,  ut,  si  esset  a 
Paulo  post  passionem  Christi  scriptum ,  non  posset 
planius  scribi. 

Primum  autem  est  asseveratio,  quod  ille  sit 
Messias,  qui  sit  futurus  salvator,  de  quo  in  prio- 
ribus  capitibns  multa  dixit:  Ipse  asperget  Gentes. 
Certum  est  eum  de  Messia  loqui,  sed  postea  in- 
texit  hanc  narrationem  de  passione:  Quis  credet 
auditui  nostro.]  id  est,  sermoni,  sie  reden  also. 
Maxima  multitudo  gentium  dicit  esse  fabulam,  vcie 
ihr  sehet.  Omnibus  temporibus  fuerunt,  sunt,  et 
erunt  homines  a&tov,  qui  dicent  haec  esse  fabulosa. 
Nos  ista  cogitantes,  veris  gemitibus  petamus,  ut 
Filius  Dei  ipse  corda  nostra  ccufirmet.  Sed  iam 
in  festo  debet  maior  esse  intentio.  Sic  igitur  dicit 
Esaias:  Magnam  multitudinem  non  credituram. 

Brachium.]  significat  potentiam.  Ascendet, 
scilicet  illud  brachium,  id  est,  es  geht  auff  wie  ein 
gewechs  in  deserto,  ubi  non  est  spes,  fore  ut  nasca- 
tur  arbor,  et  nascitur  tamen,  in  loco  horrido  et 
arido.  Non  est  species.]  Descriptio  passionis. 
Ista  sunt  historica,  quae  subinde  repetit  postea. 

VereJ]  Iam  accedit  ad  causam  finalem,  et 
tamen  miscet  simul  historica;  id  est,  quod  ille  pa- 
titur,  patitur  propter  nos.  Hoc  debemus  scire,  pas- 
sionem  huius  Domini,  esse  pretium  pro  nobis,  nos 
iustos  esse  hac  obedientia  Filii  Dei  nobis  data. 
Citatur  hoc  etiam  a  Petro,  quod  ostendit  magni 
fecisse  Apostolos  lmnc  locum ,  et  delectatos  esse 
testimoniis  huius  loci. 

Percussum  a  Deo.~]  Aliud  est  percuti  ab  ho- 
minibus,  aliud  est  percuti  a  Deo.  Percuti  a  Deo, 
est  videri  sic  reieclum,  ut  Deus  abominetur:  hoc 
est  longe  maius,  quam  cum  patimur  aliquid  ab  ho- 
minibus.  Sicut  potestis  vos  iudicare  in  vobis  ipsis. 
Quando  fit  vobis  iniuria,  et  vestra  conscientia  est 
recta,  et  non  saucia,  tranquillioribus  animls  fertis. 
Est  aliqwid  magnis  crimen  abesse  malis.  Sed  quando 
conscientia  iudicat  homines,  ista  est  miserabilis 
carnificina.  Tunc  cor  et  totus  homo  iacet.  Quando 
cor  adhuc  est  erectum  bona  conscientia,  tunc  pa- 
titur  aliquis  aequiori  anirno.  Bonitas  conscientiae 
est  dimidium  mali:  etiamsi  aliquis  patitur,  patitur 
minore  dolore. 

Nos  igitur  intuiti  sumus,  inquit  Propheta,  Chri- 
stum   paticntem  ita,   ut    existimaremus    eum    esse  a 


Deo  abiectum.  Das  ist  ein  grausam  ding.  Videtis 
iam  quoque  multis  hoc  aecideie.  Multi  sancti  ho- 
mines  interficiuntur  crudeliter  in  aliis  regnis.  Sa- 
pientes  cogitant:  si  illa  essent  a  Deo,  quae  docent, 
non  abiicerentur  ab  eo.  Sed  venient  poenae,  sic- 
ut  venerunt  Iudaeis.  Singularis  amplificatio  est, 
percussum  a  Deo. 

Ipse.]     Repetitio  causae  est. 

Disciplina  pacis.]  id  est,  poena  nobis  afferens 

pacem.     Die  straff  ligt  auff  ihm,  das  wir  dargegen 

j  nicht  gestrafft  wcrden,  id  est,   Poena  est   derivata 

I  in  Filium  Dei,  quam  oportebat  nos  sentire.  Disci- 

plina  pacis   ponitur  pro  poena,   quae  nobis  pacem 

adfert,    id  est,    reddit    iustitiam  et  vitam  aeternam. 

Omnes  nos.]  Nun  kompt  concio  poenitentiae 
universalis;  merckt  die  universalitatem  in  utraque 
parte:  id  est,  in  accusatione  peccati,  et  postea  in 
promissione.  Primum  dicit:  Omnes  aberravimus  a 
Deo;  et  postea  addit,  Posuit  Dominus  in  eo  iniqui- 
tatem  omnium  nostrorum.  Praedicatio  poenitentiae 
est  universalis:  Promissio  etiam  est  universalis, 
quod  bene  consideretur.  Nemo  glorietur  in  sua 
obedientia.  Praedicatio  poenitentiae  accusat  omnes: 
Promissio  oinnibus  offert  remissionem,  etiamsi  non 
omnes  accipiunt,  non  volunt,  sed  contemnunt;  sic- 
ut  non  volunt  etiam  argui  peccatum  multi. 

Valde  bene  considerenrur  universalitates  istae, 
praesertim  in  consolatione,  quam  oportet  niti  pro- 
missione :  Venite  ad  me  omnes  qui  laboratis,  et  one- 
rati  estis,  ego  reficiam  vos.  Hac  universalitate  eri- 
gamus  nos.  Sciamus  ad  uos  pertinere  beneficia: 
Non  ita  cogitemus,  sicut  Enthusiastici,  Fanatici, 
Stenckfeldiani ;  Deus  habet  certorum  hominum  ca- 
talogum  signatum.  Hoc  non  dubium  est,  Deus 
praevidet  et  ordinat  omnia:  sed  ego  non  debeo 
haerere  in  illis  speculationibus  de  electione,  sed 
debeo  me  sustentare  promissione.  Hoc  cum  facio, 
sine  dubio  Deus  est  efficax.  Consolatio  habet  ini- 
tium  per  verburn.  Deus  est  efficax  per  suain  pro- 
missionem.  Hanc  voluntatem  verbo  suo  patefecit, 
sicut  postea  dicitur:  Agnitio  servi  iustificabit  mul- 
tos:  ubi  dicitur  de  applicatione.  Nun  das  ist  noch 
de  praedicatione  poenitentiae  et  promissione. 

Oblatus  est.]     Redit  ad  historium. 

De  nngustia.]  Ista  sunt  verba  de  resurrectione. 
Quamquam  interficietur,  tamen  liberabitur :  Ergo  re- 
surget. 

Generationem.]  Posteritatem,  id  est,  habebit 
magnam  Ecclesiam. 

Abscissus.]  Repetit,  dicit  clare,  sicut  postea 
etiam  Daniel  inquit:  Messias  interficietur ,  et  tamen 
regnabit:  Ergo  resurget. 

Propter  scelus.]  Est  repetita  causa:  id  est, 
Ego  constitui  hanc  victimam,  et  in  eum  derivaretur 
ira. 

Et  dabit  impios.]  Vel,  dabit  eum  impiis,   id  est, 


681 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


682 


morietur  sicut  latrones;  postea  tamen  impii  dabunt 
poenas. 

Dominus  eum  voluit  conterere.]  Est  emphasis  in 
istis  verbis:  Dominus  voluit.  Item  in  verbo  con- 
terendi.  Deus  effundit  ingentem  verbum  iram  in 
ipsum. 

Quia  ponet.]  declaret.  Hebraice  significantius 
est,  Ponet  animam  suam  peccatum:  quamquam  recte 
vertit  Latinus  scriptor,  pro  peccuto.  Es  ist  dds 
dictum :  Eum,  qui  non  novit  peccatum,  fecit  peccatum, 
ut  fieremus  iustitia  Dei  in  ipso.  Construe.  Deus 
fecit  ipsum  peccatum.  Transitiva  regunt  duos  accu- 
sativos,  alterum  persor.ae,  alterum  rei.  Non  est 
Appositio,  sicut  illud  quoque :  Doceo  et  Grammaticam, 
non  est  Appositio.     Tu  non  es  Grammatica. 

Fecit  eum  peccattim.]  id  est,  fecit  eum  quiddam 
reum,  hostiam  pro  peccato.  Latini  nominarunt  pia- 
culum,  id  est,  saerUicium,  quo  Deus  rursus  fit  pro- 
pitius.  Fecit  eum  peccatum.  Peccatum  in  quo 
Praedicamento?  Relationis ;  siguificat  tantum  ter- 
minum,  id  est,  quiddam  reum.  Antea  cum  dicitui : 
Eum,  quinon  novit  peccatum,  etiajn  est  in  Relatione, 
sed  ibi  significat  fundamentum  et  terminum:  id  est, 
qui  non  habuit  pravas  inclinationes,  non  habuit 
peccata  actualia,  non  peccata  ulla  contra  Le- 
gem  Dei;  atque  ideo  prorsus  non  est  reus.  In 
Psalmo  scriptum  est  de  Christo:  Lex  Dei  in  me- 
dio  coi'dis  mei.  Ego  non  habet  aliquid  contra 
Legem  Dei.  Ibi  videtis  opus  csse  distinctione 
vocabulorum.  Quando  accoinmodas  ad  Dialecticam, 
proprietas  est  perspicua. 

Non  novit  peccatum.]  significat  dvofitzv,  fecit 
peccatum,  id  est,  quiddam  reum.  So  stekct  hie 
auch :  ponit  animam  suam  peccaturn,  id  est,  hostiam. 
Iste  locus  est  interpretatio  in  totum  Moisen  de 
hostiis.  Illa  hostia  placavit  iram  Dei,  non  sanguts 
tauroruin.  Videtur  absurditas,  quod  hominis  morte 
tollatur  peccatum  in  genere  humano,  hats  hart 
mussen  disputieren. 

Voluntas  Domini.]  das  sind  consolationes. 

Videbit.]  Si  videbit:  ergo  resurget,  regnabit, 
colliget  aeternam  Ecclesiam,  quam  videbit  et  lae- 
tabitur  in  illa. 

Voluntas  Domini.]  id  est,  illa  quae  plaeent,  per- 
ficientur  per  ipsum,  eolligetur  Ecclesia^  recte  invo- 
cans  Deum,  placens  Deo;  et  colligetur  per  ipsum. 
In  manu  eias  dirigetur.]  id  est,  illa  quae  placent 
Deo,  wie  wir  beten:  Fiat  roluntas  tua:  id  est,  illa 
quae  tibi  placent,  quae  approbas.  Non  placet  Deo 
iuror  Turcicus,  idololati  ia  Papistica  horribilis ;  sed 
illa  placent  Deo,  quae  per  istum  Filium  fiunt  in 
vera  Ecclesia,  ut  fiat  vera  invocatio.  Offerte 
hostias  acceptas  per  Iesum  Christum. 

Quando  dicis  precationem  tuam  in  vera  fide, 
in  agnitione  patris,  et  fiducia  mediatoris  Domini 
nostri  Iesu  Christi,  tunc  recte  invocas,  et  hoc  pla- 


eet  Deo,  et  hoc  opus  dirigitur  in  manu  Filii.  Ac- 
commodate  ad  vos  ipsos.  Non  oogitate  de  mirabi- 
libus  speculationibus.  Haec  est  sententia:  Deus 
colligit  aeternam  Eeele*iani.  Illa  aeterna  Ecclesia 
faciet  grata  Deo,  ut  inquit  textus:  Deus  qui  dat 
nobis  velle,  dabitperficere,  ntfiani  aliquu  ipsi  grata. 
lam  sequitur  illa  memorabilis  sententia  de  appHca- 
tione. 


Quomodo  consequemur  illa  beneficiaV 

Sic  inquit:  Agnitio  servi  mei  iusti,  iustificabit 
multos,  id  est,  wenn  man  ihn  kennen  lernt,  passive. 
Iudaei  exponunt,  scientia,  \d  est,  in  Lege;  quia 
Messias  praedicabit  Legem,  et  postea  multi  ei  obe- 
dient.  Sed  Esaias  dicit  de  notitia  personae.  Agni- 
tio  servi  mei  iustificahit  mnltos.  Illa  agnitio  revera 
est  fides,  qua  Christum  agnoscimus,  et  accipimu-s 
eius  beneficia;  assentimur  ei,  et  credimus,  quod 
propter  ipsum  sumus  recepti.  Est  plane  id  ipsum, 
lustificati  fule  pacem  hahemus,  quae  doctrina  tra- 
dita  est  a  Paulo  ad  Roinanos. 

Removere  Iudaicas  expositicnes ,  qui  fingunt 
Messiam  eis  lecturum  esse  capitula  Moisi,  et  quando 
illa  lecta  sunt,  coget  eos  obedire,  quia  erit  magnus 
Dominus.  Habent  Mahometisticum  somninm.  Re- 
tinere  proprietates  verborum.  Videtis,  quantum 
referat  Grammatica  enarratio. 

Inifuitates.]  Mox  exponit,  quare  iustificet  mul- 
tos.  Quia  ipse  iniquitates  ipsorum  portat.  Verba 
illa  refutant  Iudaeos  in  Cantico:  Agnus  Dei,  qui 
tollis  pcccata  mundi. 


Quid  signiiicat  tollitl 

Sunt  duo  verba  apud  Hebraeos :  alterum  signi- 
ficat  gestare.  alterum  auferre.  Ist  zweierley ,  tra- 
gen,  und  wegnemen:  Es  kan  einer  wol  etwas  tra- 
gen,  und  dasselb  darnach  hinweg  werfen:  AOer  weg- 
nemen  est  aliud.  Es  kan  einer  wol  eine  lange 
kranckheit  tragen,  nimbt  sie  doch  nicht  hinweg. 
Etgo  aliud  est  eine  kranckheit  tragen:  alit;d  vero 
icideriimb  gesunt  machen. 

Nun  stehet  hie:  Iniquitates  eorum  ipse  pertulit. 
Est  verbum  Sabal,  das  heist  tragen.  In  Cantico: 
Ecce  agnus  Dei,  qui  tollis  peccata  mundi.  Toliit  ibi 
significat  utrumque,  gestare,  et  auferre:  und  hie 
stehet  widerumb:  peccata  eorum  tulit.  das  heist 
Nasa,  id  est,  abstulit.  Christus  et  gestat  et  aufert: 
hie  ist  das  verbum  Sabal,  das  heist  proprie  por- 
tare.  Tradidit.]  id  est,  Effudit  animam  in  mortem, 
heist  es  kier.     Et  est  magna  emphasis,  id  est,  vere 


683 


PHIL.  MEL.  SCKIPTA  EXEGETICA. 


6S4 


moritur;  Sed  tamen  regnabit:  Ergo  resurget.  Di- 
videt.]  id  est,  multas  gentes  sibi  adiunget,  colliget 
Ecclesiam  ex  multis  gentibus,  fortibus  Regibus, 
Principibus,  naiionibus.  Et  ipse  tulit.]  Das  heist 
Nasa,  id  est,  abstulit:  Christus  non  solum  gestat 
nostra  peccata,  sed  etiam  aufert,  et  reddit  nobis 
iustitiam  et  vitam  aetemam. 

Pro  transgressoribus.]   Doctrina   de  sacerdotio 
Christi. 


Partes  sacerdotis  huius  quae  sunt? 

1.  Ponet  animam  peccatum,  oifeiet  se.  2.  Ro- 
gabit  pro  eis.  Officium  sacerdotis  summi  est,  sese 
offerre,  et  applicare  nobis  sacrificium.  Precatur 
pro  nobis,  ut  sacrificium  suum  nobis  prosit.  Vi- 
dere,  ut  relegatis  istud  caput,  ut  sit  vobis  tota  nar- 
ratio  prophetae  familiarissime  nota,  sicut  debet  esse 
in  Ecclesia  omnihus  notissima. 


DIE  PASCHATIS. 

Evangelium  Marci  ultimo. 

Cum  transisset  Sabbatum,  etc. 

Ex  praelectione  Anni  Christi   1551. 

Unde  venit  Ostern? 

Ab  vrstehen,  quod  per  Syncopen  est  vfferste- 
hung.  Ego  memini  valde  insulsas  etymologias 
huius  appellationis :  sed  ista  est  vera.  Vos  scitis, 
hoc  opus  esse  inter  omnium  maxiine  mirabilia,  quae 
ostensa  sunt  generi  humano,  videlicet,  resuscita- 
tionem  ex  morte. 

Filius  Dei  est  primogenitus  ex  mortuis,  sicut 
Paulus  inquit:  id  est,  propter  ipsum  et  alii  resusci- 
tantur,  et  per  ipsum:  etiam  qui  sunt  antea  resusci- 
tati,  sunt  resuscitati  per  eum,  et  propter  euni.  Di- 
citur  etiam  primogenitus  ex  mortuis;  quia  alii  ante 
eum  resuscitati,  non  sunt  resuscitati  ad  novam  illam 
et  epiritualem  vitam. 

Lazarus  resuscitatus,  postea  vixit  illa  vita  cor- 
porali,  ipvxMTJ,  comedit,  bibit,  fuit  mortalis  rursus. 
Sic  etiam  excitati  ab  Helisaeo  et  Elia  comederunt, 
biberunt,  et  vixerunt  in  natura  mortali,  xpvx^xfj. 
Christus  autem  surrexit  vere  quidem  cum  corpore 
illo,  quod  antea  mortale  fuerat:  sed  quod  iam  am- 
plius  non  mortale  est,  non  corruptibile,  non  ipvxvxov. 
Est  enim  corpus  illud  postea  non  subiectum  muta- 


tionibus  elementaribus,  id  est,  alterationibus ,  aut 
corruptionibus,  sed  vivit  nova  quadam  vita  aeterna, 
non  alitur  potu  aut  cibo:  quamvis  ipse  etiam  co- 
medit,  quod  statim  est  mutatum  in  aliam  naturam: 
sicut  quando  exigua  guttula  aquae  cadit  in  vas  vini, 
statim  absorbetur,  ac  vertitur  in  naturam  vini.  Sed 
hoc  factum  est  extraordinarle. 

Deinde  etiam  hoc  considerate.  Ut  scirent 
Apostoli,  hunc  Dominum  resuscitatum ,  non  fuisse 
spectrum;  ipse  totos  dtes  40  vixit  apud  eos,  con- 
versatus  est  cum  eis.  Cogitate,  nullo  tempore  in 
omnibus  aetatibus  mundi  tale  aliquid  fuisse.  Per 
istos  40  dies  collocutus  est  cum  eis  familiarissime; 
docuit  eos  multa.  Et  tamen  tanta  adhuc  fuit  infir- 
mitas  eovum,  ut  haberent  somnia  de  regno  mun- 
dano,  cum  viderent  eum  resurrexisse,  non  ad  hano 
vitam,  sed  ad  novam  gloriam. 

Nec  dubito,  quin  una  conversati  sint  per  hoc 
tempus  etiam  multi  sancti,  qui  resuscitati  sunt. 
Ipse  Dominus  quando  resurrexit,  resuscitavit  mul- 
tos;  et  haec  dicitur  prima  resurrectio:  quamvis 
non  volo  movere  curiosas  quaestiones.  Christus 
praedicavit  in  illis  congressibus,  et  fuerunt  una 
sancti  resuscitati,  haud  dubie  primi  patres.  Eva 
cum  Maria  confabulata  est  amanter,  dixit  de  mise- 
riis  suae  aetatis,  quas  sustinuit  in  hac  vita,  dixit 
de  mirandis  liberationibus.  Fuerunt  una  Rachei, 
Sara,  et  aliae  sanctae  matronae,  et  illi  ipsi  patres, 
Adam,  Seth,  Noe  et  alii,  Quia  manifestum  est, 
quod  textus  dicit,  corpora  sanctorum  conspecta  esse. 

Apostoli  breviter  illa  voluerunt  indicare  piis, 
non  voluerunt  prolixe  proponere  Ethnicis  subsan- 
natoribus:  Quia  videtis  statim,  quando  aliquid  di- 
citur,  quod  paulum  modo  movet  curiosos  homines, 
tum  movent  infinitas  quaestiones.  Illas  urgent,  in 
eas  incumbunt,  caetera  necessaria  omittunt. 

Vos  cogitate  hoc  mirandum  opus  Dei,  quod 
videlicet  Filius  Dei  factus  est  victima  pro  nobis, 
et  illa  obedientia  placavit  iram  aeterni  Patris:  sic- 
uti  his  diebus  dictum  est,  et  sicut  quotidie  auditis 
et  legitis,  et  quod  ex  morte  iterum  revixit. 


Quare  eum  resurgere  oportuerit? 
Quia  promissura  est  isti  Domtno  regnum. 

An   non   potuit  regnare   etiara   sine   cor- 
pore,  non  resuscitatus? 

Non.    Proba.     Semen   mulieris    conteret  caput 
serpentis.     Item,   Semini  Abrahae  fuit  regnum  pro- 


685 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


68« 


tnissum.  Item,  Semini  Davidis:  Ergo  oportuit  ipsum 
resurgere.  Ille  Messias  verus  homo  et  verus  Deus, 
est  illeRex  in  suaEcclesia,  gubernans,  custodiens, 
et  sanctificans  nos  spiritu  suo:  ut  postea  dicemus 
de  effectu  resurrectionis. 

Non  debetis  imaginari:  Christus  est  sibi  resu- 
scitatus,  et  postea  vult  regnare  otiosus.  Omittamus 
ista  tetra  et  prophana  somnia.  Christus  non  tan- 
tum  sibi  resurrexit,  sed  nobis  etiam.  Volumus  au- 
tem,  priusquam  de  fructu  resurrectionis ,  vel  de 
fcffec'u,  vel  de  rcgno  Christi  resuscitati  dicamus, 
quaedam  puerilia  tractare. 

EXPLICATIO  EPISTOLAE  DOMINICALIS. 

Paulus  inquit  1.  Corinth.  5.  Expurgate  vetus 
fermentum,  ut  sitis  nova  conspersio,  sicut  estis  azymi. 
Etenim  pascha  nostrum  immolatus  est  Christus.  Est 
hic  omissa  in  Latina  versione  particula  maximi 
momenti,  quam  credo  incuria  seu  negligentia  scri- 
barum  omissam  esse.  Pascha  nostrum  pro  nobis 
immolatus  est  Christus.  Haec  particula,  vntq  v/lkov, 
maximi  est  momenti,  quamquam  alias  saepe  est  po- 
sita.  Sed  cur  hic  omitteremus ,  cum  sit  posita  in 
ipso  textu?  Hanc  sententiam  primum  tractare  vo- 
lumus;  quia  est  commonefactio  de  celebratione 
festi,  imo  de  illo  toto  perpetuo  festo,  quod  debet 
Ecclesia  agere,  et  celebrare  in  omni  aeternitate: 
id  est,  quod  hic  inchoandum  est,  ut  postea  in 
omni  aeternitate  celebretur.  Nun  sagt  er  zum  er- 
sten:  Expurgate  vetus  fermentum. 


Quid  significat  fermentum? 

Nos  vocamus  Saurteig.  Alluditad  ritum,  de 
quo  heri  diximus.  Oportuit  vesci  Israelitas  pani- 
bus  azymis,  id  est,  non  fermentatis,  non  mixtis :  Es 
solt  ein  rein  farina  seyn,  non  mixtura.  Huc  igitur 
alludit,  et  ostendit,  quid  ille  typus  signiticaverit. 
Sicut  panes  non  debent  esse  mixti,  ita  vos  non  de- 
betis  esse  contaminati.  Atqui  mixtura  iam  antea 
est  in  nobis.  Ideo  addit:  Expurgate  fermentum:  id 
est,  malas  opiniones  et  cupiditates.  Comprehendit 
hic  duo  simul:  Mala  in  inlcllectu,  id  est,  errores, 
et  Mala  in  voluntate :  id  est,  pravos  affectus.  Postea 
addit:  Sicut  estis  azymi,  ut  sitis  nova  compersio. 


Quid  est  conspersio?  in  quo  praedica- 

mento  ? 

.__    Conspersio  hic  non  significat  actionem,  ut  si 


dicam  lavatio,  quae  est  in  praedicamento  Actionis : 
sed  sumitur  pro  massa  ipsa  imbuta  novis  qualita- 
tibus.  Loquitur  de  novis  potentiis,  de  nova  natura, 
in  qua  est  illa  novitas,  quae  est  lux  nova,  et  no- 
vae  inclinationes  bonae.  In  summa,  ponitur  pro 
materiali,  non  pro  actione.  Sitis  ista  nova  massa, 
in  qua  nova  massa  est  lux  divina,  et  in  qua  nova 
massa  sunt  impetus  et  motus  accensi  per  Spiritum 
sanctum.  Hoc  vero  pertinet  ad  effectum  Resur- 
rectionis.  Christus  regnans  facit  nos  novas  mas- 
sas.  Sed  vos  adolescentes  observate  iam,  quae 
ad  Grammaticam  spectant.  Conspersio  non  signi- 
ficat  actionem,  sicut  Latine  soriat:  sed  ponitur  pro 
materiali,  seu  pro  Subiecto.  Graece  ponitur  (fvua/ua, 
qr.od  significat  ein  teig.  Scitis  Teig  esse  nomen 
materiae  sic  praeparatae,  non  actionis.  Iam  tra- 
ctabo  vulgare  argumentum: 

Non  habens  fermentum,  non  indiget  expurgatione : 

Vos  estis  azymi: 

Ergo  non  indigetis  expurgatione. 


Quare  igitur  Paulus  dicit? 

Expurgate  et  estis  azymi,  videntur  pugnare. 
Hoc  argumentum  statim  commonefacit  nos  de  tota 
doctrina  iustificationis.  De  qua  qui  non  sunt  recte 
instituti,  non  possunt  hoc  argumentum  solvere. 

Maior  transeat.  Respondeo  ad  Minorem:  Tu 
es  azymus,  imputatione  et  inchoatione,  nondum  con- 
summatione:  Et  haec  est  vera  solutio:  Quia  per- 
sona  est  iusta  imputatione  propter  Filium  Dei,  sine 
ulla  dubitatione:  sicut  clare  dicitur:  Credidit  Abra- 
ham  Deo,  et  imputatum  est  ei  ad  iustitiam:  id  est, 
est  acceptus  fide  propter  Filium  Dei.  Alibi  inquit 
Paulus:  In  Christo  consummati  estis:  videlicet^  im- 
putatione.  Postea  sequitur  inchoatio,  seu  effectio 
novitatis  Spiritualis:  quae  consumniabitur  in  vita 
aeterna,  iuxta  dictum:  Nos  spem  iustitiae  exspecta- 
mus  fide. 

Sumus  igitur  azymi:  scilicet  imputatione,  quam- 
quam  sumus  adhuc  valde  imbecilles.  Videte  Apo- 
stolos,  in  hoc  ipso  textu.  Ista ,  quae  diceban- 
tur,  erant  iis  tamquam  fabulae.  Erat  in  illis  magna 
infirmitas,  ignorantia,  magni  errores  in  re  magna: 
Sic  in  nobis  sunt  magnae  infirmitates.  Si  quis  ita 
insanit,  ut  putet  se  iam  integre  esse  renatum,  ille 
plane  furit,  non  videt,  quanta  sit  infirmitas.  Scru- 
tare  te  ipsum,  aspice  tuum  cor,  quanta  sit  infirmi- 
tas  fidei,  quam  variae  flammae,  quales  aestus  ma- 
larum  cupiditatuin,  quam  parum  timorisDei,  quan- 
tum  diffidentiae. 

Ista  misera  natura  est  adhuc  plena  sordium  in 
hac  vita.    Ideo  dicitur:  Non  iustificabitur  in  con- 


687 


PHIL.  M£L.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


688 


apectu  Iuo  omnis  vivens.  Tanta  tamen  est  bonitas 
et  misericordia  Dei,  ut  nos  recipiat  propter  istum 
Filium  suum.  Hic  dominus  regnans  est  umbracu» 
lum  nostrum,  assidue  interpellat  pro  nobis  apud 
aeternum  Patrem,  et  vestimur  ac  donamur  ipsius 
iustitia,  imputatione;  postea  vero  etiam  effectione: 
Quia  remittitur  peccatum,  non  ut  maneat,  sed  ut 
aboleatur,  et  restituatur  in  nobis  iustitia  et  vita 
aeterna:  et  haec  inchoarttur  irt  hac  vita.  Ideo  Pau- 
lus  iubet  perpetuo  expurgare  vetus  fermentum;  si- 
gnificans  superesse  semper  aliquid  reliquiarum,  et 
quidem  multum  reliquiarum  peccati. 

Quid  faciunt  omnes  sancti  aliud,  nisi  quod  as- 
sidue  clamant:  Non  intres  in  iudicium  cum  servo 
tuo?  Item :  Dominator,  Domine  Deus,  iuste,  miseri- 
cors :  Coram  te  innocens  non  est  innocens,  ut  inquit 
Moises,  scilicet  iudicio  humano.  Etsi  non  habet 
aliquis  tale  peccatum,  quod  ipse  vel  alii  iudicare 
possunt,  tamen  non  est  innocens:  id  est,  non  est 
sine  peccato,  etiam  non  habens  peccata  contra  con- 
scientiam.  Sic  et  Paulus  ait:  iVtM  mihi  conscius 
sum;  sed  in  hoc  non  iustipcatus  sum:  sed  iustifica- 
tus  sum  propter  Filium  Dei:  Reputor  iustus,  sum 
acceptus,  recipior  in  gratiam  propter  Christum. 
Tanta  est  amplitudo  misericordiae  Dei,  ut  recipiat 
nos  indignos  propter  Filiuin,  qui  est  umbraculum, 
qui  nostras  sordes  tegit.  Ideo  Psalmo  32.  dicitur: 
Beati,  quorum  remissa  sunt  iniquitates,  et  quorum 
tecta  sunt  peccata.  Imo  quotidie  in  Symbolo  con- 
fitemur:  Credo  remissionem  peccatorum:  id  est, 
credo,  quod  mihi  peccata  remittantur,  et  quod  sim 
acceptus  propter  filium. 


Quid  significat  vocabulum  Azymi? 

Azymus  est,  qui  est  sine  fermento.  tyw  est 
a  £ao,  quod  est  ferveo.  Fermentum  ideo  additur 
farinae,  ut  liat  rarefactio,  das  es  nit  zu  dick  auf 
ein  ander  lige:  das  dicke,  grobe,  feste  brodt  ist  un- 
lieblich:  man  kan  es  nicht  wol  backen,  noch  ver- 
dauwen.  Qegulariter  panis  fermentatus  est  salu- 
brior,  quain  infermentatus. 

Iam  sequitur :  Pascha  nosirum  pro  nobis  immo- 
latus  est  Christus.  Retineatur  haec  lectio  vniq 
vficov:  Est  enim  significanter  hoc  dictum  a  Paulo: 
Pro  nobis,  id  est,  ad  nostri  liberationem  et  vivifi- 
cationem. 

Pascha  nostrum,  immolatus  est  Christus :  Estne 
oratio  congrua?  Ordina,  et  dic  regulam.  Est  Ap- 
positio:  Christus,  Pascha  nostrum  immolatus  est. 
Sic,  Otium  pernicies  iuvenum,  est  fugiendum. 


Quid  significat  pascha  hoc  loco? 

.  ■ 

Significat  agnum,  alibi  significat  transitum,  et 
tunc  est  in  praedicamento  Actionis:  interdum  signi- 
ficat  agnum,  et  est  in  praedicamento  Relationis. 
Interdum  diem  festum,  et  est  in  praedicamento 
Quando.  Haec  negligere,  est  tetra  et  rustica  bar- 
baries.  Christus  est  agnus,  videlicet  ille  agnus, 
quem  Iohannes  appellat  agnum  Dei.  Non  est  agnus 
quadrupes  Aaronis,  sed  est  significatus  agnus. 

Omnes  typi  propositi  sunt,  ut  essent  significa- 
tiones  de  venturo  Domino.  Cum  in  Psalmo  dici- 
tur:  Asperges  me  hyssopo  Domine,  idem  est,  ac  si 
dixisset,  sanguine  tuo  Iesu  Christe,  qui  est  san- 
guis  ille  signiiicatus,  conspersione  hyssopi.  Sic 
ipsum  Dominum,  nominamus  saepe  agnum.  Sed 
hic  est  Dei  agnus. 


Quare  dicis:  immolatus  est,  et  non  immolatum 

est? 

Respondeo:  Verbum  vel  adiectivum  debet  re- 
spondere  digniori  in  genere  et  numero.  Venit 
puella,  meae  delitiae.     Interdum  propiori  respondet. 


Immolatus  unde  componitur? 

Ab  in,  et  mola.  Mola  ein  kuche,  placenta. 
Multa  verba  veniunt  a  nominibus :  ut  inaurare;  ex- 
armare:  sic  libatio  est  a  libum.  Immolare  heist 
einen  kuchen  opffern:  sicut  libare  est  fundere. 

Aulai  in  medio  libabant  pocula  Bacchi:  id  est, 
fundebant  ritu  sacro.  Semper  antequam  cibus  ca- 
peretur,  usurpati  fuerunt  certi  ritus.  Stetit  aliquis 
in  medio  coetu,  et  fudit  aliquid  in  ignem,  vel 
oleunr,  vel  vinum,  id  nominabatur  libatio. 

Fuerunt  ditferentiae  rituuin:  Alias  mactaban- 
tur  victimae,  alias  offerebantur  panes,  et  infunde- 
batur  vinum  vel  oleum,  illa  fusio  vocabatur  libatio. 
Offerre  placentas  vel  panes,  vocabatur  immolare. 
Mactatio  aliud  fuit,  videlicet  Gydvitiv,  vel  &veiv: 
&vhv  significat  mactare:  itvaia  sacrificium,  macta- 
tum  aliquid. 

Oportuit  agnum  illum  mactari  propter  signifi- 
cationem:  QuiaChristus  est  interfectns.  Ideoetiam 
ille  agnus  interficiebatur  et  assabatur.  Interfectio 
significabat  passionem  externam,  seu  dolores  ex- 
ternos:  assatia  significat  horribiles  dolores  inte- 
riores.      Tunc  assatus  est,  quando  percussus  est 


689 


POSTILLA  MELANTIIONIANA. 


690 


a  Deo.  Paulus  hie  utitur  verbo  iiv&q,  mnctatus  est. 
Nostrum  Pascha  est  iam  perpetuum:  Ergo  debe- 
mus  expurgare  vetus  fermentum,  esse  azymi. 

Itaque  epulemur. 

Est  imperativi  modi,  quamquam  vox  mutuo 
sumpta  est  a  coniunctivo  modo:  In  Graeco  est 
koQidlwfJttv,  id  est,  festum  celebremus.  Id  aliud  est, 
quam  epulemur ;  sed  tamen  Germani  nostri  sic  ce- 
lebrant  festa  sua,  ut  tribuant  illa  epulis,  et  Iudaei 
toto  die  Sabbati  ducunt  choraeas.  koqr^  est,  ut 
ego  existimo,  a  $«tw>  id  est,  sacrifico:  iogiq,  sacri- 
ficatio  ab  i'oQya,  sacrificavi.  Quamquam  saepe  co- 
gitavi  esse  ab  oqw,  a  congregatione,  coitione,  seu 
coniunctione.  Sed  retineo  priorem  Etymologiam. 
Hoc  igitur  vult  Paulus :  celebremus  festum,  non 
dicit:  epulemur:  debemus  perpetuo  celebrare  hoc 
festum.  Quia  sumus  vocati  ad  novam  et  aeternam 
vitam:  Debet  illa  natura  infecta  et  demersa  in  pec- 
catum,  mortificari,  et  eminere  et  vincere  vita 
spiritualis. 

Quid  est  festum  celebrare?  Heists  %um  wein 
gehen,  einander  schlahen,  vol  und  tol  sein,  umb- 
lauffen1.  Estne  festum  celebrare,  indulgere  vino, 
helluari,  vagari  in  plateis,  insanire?  Celebrare 
festum,  est  sanctificare  sabbatum,  sicut  dicitur: 
Septimum  diem  sanctifices. 


Quid  est  hoc :  Sanctificare  sabbatuml 

Est  convenire  ad  coetus  publicos,  audire  vo- 
cem  Evangelii,  addere  invocationem,  precationem, 
gratiarum  actionem,  confessionem;  quamquam  tota 
vita  nostra  debet  esse  confessio. 

Haec  omnia  simul  complectitur  verbum  sancti- 
ficare,  videlicet,  audire  verbum  Dei,  agere  gratias, 
petere  omnia  neccessaria,  agnoscere  istum  domi- 
num  regnantem ,  efficacem ,  volentem  ophulari, 
stantem  coram  aeterno  Patre,  interpellantem  pro 
nobis,  et  simul  conterentein  caput  Diaboli. 

Eadem  comprehenduntur,  cum  dicitur  de  cele- 
bratione  festi,  quae  debet  esse  assidua.  Id  monet 
vox  Graeca.  Nam  eoQiq  est  sanctae  rei  operatio. 
Inde  koQxdt,Hv  facere  opera  sacra,  audire  vocem 
Evangelii,  accendi  luce  et  sensu  poenitentiae,  et 
fide  accipere  remissionem  peccatorum;  addere  in- 
vocationes  ,  gratiarum  actiones ,  petere*  necessaria 
vitae  privatae  et  publicae ;  considerare  illas  magnas 
ruinas  huius  saeculi,  et  petere  defensionem. 

Cum  addit  Paulus:  Non  in  fermento  veleri; 
hoc  dicit:  nemaneatis,  qualesanteafuistis,  in  malis 
opinionibus  et  cupiditatibus.  Neque ,  in  fermento 
malitiae.  xaxov  xal  tiovijqov  quid  differunt?  xaxdv, 
significat  ignavum  et  malum,  peccatum  omissionis 
et  commissionis :  ut,  Honorius  est  xaxog,    etn  faul 

MELAJJTH.  OPER.  VOL.  XXIV. 


Man,  thut  tiichts:  habet  peccata  omissionis,  est 
ignavus  in  gubernatione.  Domitianus  est  itovrjQog, 
ein  Heidnischer  listiger  schalck.  Non  dicam  de  Ne- 
rone,  Caligula,  qui  non  possunt  satis  describi  his 
vocabulis. 

Paulus  vult  nos  expurgari,  ne  simus  xaxo\} 
mali  et  ignavi;  etiam  ne  simus  novyQol:  id  est,  ut 
habeamus  delicta  contra  conscientiam,  seu  ut  de- 
lectemur  sceleribus  contra  conscientiam.  xaxog  po- 
test  esse  is,  qui  non  habet  delicta  contra  conscien- 
tiam,  quamquam  affectata  omissio  etiam  est  contra 
conscientiam. 

}A)ld  iv  d^vfjioig.}  vult  nos  celebrare  festum 
in  azymis  sinceritatis  et  veritatis. 


Quid   VOCat  azymos  veritatisl 

Ita  vocat  veram  doctrinam,  oppositam  falsis 
opinionibus.  Veritas  est  vera  notitia,  opposita 
falsis  opinionibus.  Vult  dicere :  Vos  habuistis 
prius  phantasias,  quod  sint  multi  dii,  alius  Vene- 
rem,  alius  Martem,  alius  Iunonem  coluit;  sicut 
nostri  homines,  alius  Annam,  ut  fieret  dives:  alius 
Barbaram,  fortassis,  quia  amabat  puellam  isto  no- 
mine:  alius  Georgium,  ut  esset  felix  in  militia. 
Deponite  ergo  istos  furores.  Sic  de  caeteris  er- 
roribus;  singuli  habemus  multum  errorum.  Illos 
paulatim  debemus  deponere. 

Quaeramus  fontes  doctrinae  de  Filio  Dei, 
agnoscamus  hunc  filium,  et  sciamus,  quomodo 
Deus  sit  invocandus,  quomodo  velit  coli  a  nobis. 

Azymos  sinceritatis,  uTjxQtvtiai  vocat,  non  in- 
fectum  esse  malis  cnpiditatibus.  Sinceritas  est 
idem,  quod  sinceri  affectus:  Sit  dilectio  Dci  sin- 
cera:  id  est,  inchoata  sinceritas,  sit  dilectio  pro- 
ximi  vera:  id  est,  non  sint  doli,  non  *int  fraudes, 
non  insidiae,  non  sint  turpitudines ,  non  sint  libi- 
dines.  Illa  omnia  opponuntur  sinceritati,  puritati, 
et  castitati. 

Discite  hanc  sententiam  intelligere  Gram- 
matice. 

Comprehendit  doctrinam,  de  beneficiis  Filii 
Dei,  et  de  effectu  resurrectionis :  oportet  haec 
discere  in  scholis.  Paulus  ista  trfa  coniungit  ad 
Ephesios :  Audivistis  Evangelium,  credidistis,  obsignati 
eslis  Spiritu  sancto.  Iste  est  processus,  oportet 
audire;  oportet  etiam  credere.  Cum  credimus, 
fit  obsignatio  per  Spiritum  sanctum,  corda  accen- 
duntur,  ut  vere  agglutinentur  Deo-  Ista  festa  ordi- 
nata  sunt,  ut  haec  discamus.  Ut  autem  discatis 
res  ipsas,  oportet  vos  vocabula  intelligere. 

Panes  fermentati  significant  opiniones  Phari- 
saicas  et  affectus  pravos;  Panes  non  fermentati 
seu    azymi,   sunt   typus    doctrinae   incorruptae,  et 

44 


691 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


692 


cultus    non    vitiati    humanis    opinionibus     et   affe- 

ctibus. 

Sicut  fermenturn  inflat  massam ;  ita  humanae 
opiniones  inflant  animum.  Quando  aliquis  est  in- 
flatus  opinione,  So  geht  er  herein  als  were  ihm 
der  kopf  noeh  so  gros:  incedit,  quasi  capfte  multo 
grandiore  sit  praeditus,  seu  quasi  vertice  coelum 
tangat.  Affectus  sunt  similes  ventis.  Etsi  vetu- 
stas  usa  est  hac  imagine  etiam  de  opinionibus;  ut 
dicitur:  Utriculum  ventus,  sic  inflat  opinio  mentem. 

Iam     dicemus     de     testimoniis     resurrectionis, 

^uae  tradita  sunt  in  Prophetis,   et  simul  de  regno 
Ihristi  resuscitati;    quia  ideo    resuscitatus  est,    ut 
regnet;  non  ut  sit  otiosus. 


Quae  sunt  testiraonia  illustria  in  Prophetis 
de  Kesurrectione  Christi? 

Christus  et  discipuli  in  Emaus  euntes,  de  his 
disputant.  Illa  disputatio  facta  est  hoc  die.  In 
Moise  est:  Conteret  caput  serpentis.  lu  eodem 
Moise  est  de  mactatione  victimarum,  quae  significa- 
bant  mortem  Messiae.  Huc  pertinet  totum  caput 
53.  Esaiae.  Item  illustre  testimonium  est  Psalmo 
16.     Conserva  me  Domine:  de  quo  alias. 

Iam  diccmus  de  ista  sententia  Esaiae:  In  die 
illa  stabit  radix  Iesse,  qui  erit  signum  populis. 

Construe.  Est  constructio  ad  intellectum  refe- 
renda;  qui,  id  est,  Christus,  seu  Messias  natus  ex 
Iesse:  Is  autem  fuit  pater  Davidis.  Qui  ad  radi- 
cem  respicit,  sed  constructio  est  referenda  ad  in- 
tellectum,  quae  propago  orta  ex  Iesse:  vel,  qui 
ortus  est  ex  Iesse,  stabit.  Est  vaticinium  de  resur- 
rectione:  Et  ego  credo,  hoc  non  esse  Esaiae  di- 
ctum,  sed  vetustioris  alicuius,  sicut  prophetae  usur- 
pant  talia  dicta  sumpta  a  prioribus.  Fortassis  fuit 
auditum  vel  ex  Elia,  vel  ex  Heliseo:  Esaias  potuit 
audire  ab  Heliseo,    vel    a  multo  vetustiori    aliquo. 

Quum  dicitur  de  regnis,  stabit,  tum  dicitur 
florere,  et  esse  invictum.  In  Daniele  est:  Deus, 
tu  facis  stare  regna;  et  postea:  tres  reges  Per- 
sarum  stabunt:  Ibi  indocti  Iudaei  dicunt,  tantum 
tres  Reges  Persarum  fuisse.  Non  fuerunt  tantum 
tres,  sed  regnum  stetit  in  flore  sub  tribus  Regi- 
bus:  Cyro,  Dario  Assvero,  et  Artaxerxe,  sub  illis 
tvibus  stetit.  Ita  Messias  stabit,  erit  invictus,  ha- 
bebit  regnum,  stabit ,  ut  sit  signum  populorum. 
Vexillum  eriget.      Vexillum   est  praedicatio  verbi. 

Ad  eum  gentes  confugient.  Dicit,  quale  sit 
regnum.  Graecus  reddidit  sententiam,  sicut  Pau- 
lus  citat:  Gentes  in  eo  sperabunt. 

Alludit  haud  dubie  ad  illud  dictum  in  Genesi: 
Veniet  Siloh,  et  ad  eum  congregabuntur  popuU:  vel, 


ad  eum  erit  congregatio  populorum.  Ille  solus  Do- 
I  minus  congregabit  Ecclesiam:  avaxMpaXaiwcti,  re- 
|  diget  Ecclesiam  ad  caput,  Deum;  colliget  et  ser- 
vabit  Ecclesiam  congregatam  et  restitutam  Deo. 

Gentes  ad  eum  confugient  in  summis  malis, 
ut  liberentur  ab  ira  Dei,  et  aeterna  morte,  ut  ha» 
beant  ducem  et  custodem  in  omni  aeternitate:  sicut 
inquit:  Nemo  rapiet  eas  ex  manibus  meis.  De  hac 
summa  consolatione  loquitur:  ideo  necesse  fuit 
eum  resurgere:  Quia  oportet  hoc  semen  regnare, 
et  oportet  ad  hoc  semen  mulieris  fieri  concursum: 
etiam  gentes  oportet  confugere  ad  lllum.  Ipse  sic 
regnat,  ut  sit  custos  Ecclesiae  suae,  colligat  Ec- 
clesiam  sibi  in  genere  humano  inter  illas  ruinas  et 
confusiones  imperiorum. 

Sicut  autem  colligit  Ecclesiam,  ita  servat  mini- 
sterium,  sanctificat  credentes  per  vocem  Evangelii, 
dato  Spiritu  sancto,  conterit  caput  serpentis,  re- 
primit  Diabolum:  non  sinit  eum  horribiliter  gras- 
sari,  sicut  vellet:  sicut  recens  in  Bohemia  Diabo- 
lus  quinque  hominibus  prophanis  et  furentibus  in 
convivio  fregit  collum. 

Hoc  exemplum,  ct  multa  alia  similia  nos  com- 
monefaciant  de  potentia  Diaboli,  et  protectione 
Filii  Dei.  Si  non  defenderemur  potentia  huius  Re- 
gis,  Diabolus  saeviret  horribiliter  in  omnes.  Si 
posset  Diabolus  uno  momento  evertere  totum  ge- 
nus  humanum,  libenter  faceret.  Nos  adversus 
Diabolum  habemus  constitutum  hunc  Dominum,  re- 
primentem  potentiam  Diaboli,  conservantem  Eccle- 
siam  in  hac  vita,  dantem  remissionem  peccatorum, 
et  Spiritum  sanctum,  et  postea  dantem  aeternam 
vitam. 

Ergo  debemus  invocare  hunc  Dominum,  ut  ipse 
adsit  nobis,  ut  per  eum,  et  propter  eum,  aeternus 
Pater  misereatur  nostri,  servet  nos,  non  sinat  nos 
ruere  in  tetras  calamitates,  non  opprimi  tetris  cala- 
mitatibus,  neque  sinat  nos  ruere  in  aeterna  mala. 

Sequitur:  Et  erit  reqides  eius  gloria.]  Requies 
eius  est  mors.  Ex  hac  cum  resurget,  apparebit 
eius  gloria.  Latinus  textus  habet:  sepultura  eius, 
quod  ita  interpretationis  causa  dicitur.  Gloria 
Alexandri  una  cum  ipso  interit:  Ipse  nihil  facit 
amplius,  tantum  fama  rerum  antea  gestarum  ma- 
net,  quam  etiam  vocamus  quoquo  modo  glorium: 
sed  est  misera  gloria,  cum  ipse  iaceat  sepultus, 
et  non  fruatur  ista  gloria. 


Gloria  in  quo  praedicamento? 

Est  in  praedicamento  Relationis.  Gloria  est 
opinio  honesta  de  alio,  vel  celebratio  potentiae, 
sapientiae,  virtutum  alterius,  et  quidem  tunc  vere 
sunt  illa,  gloria,  quando  sunt.     Alexander  mortuus 


693 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


694 


non  habet  potentiam,  sapientiam;  est  iam  pridem 
redactus  in  cinerenij  sed  Messias  habebit  verain 
gioriam,  non  umbratilem.  Eius  requies  est  gtoria] 
id  est,  eius  mors  est  gloriosa.  Ipse  ex  morte  re- 
viviscet,  et  incipiet  regnare  tunc,  cum  existimabi- 
tur  esse  extinctus.  Illud  semen  mulieris  incipiet 
regnare  post  mortem:  Cum  iam  revixerit,  aderit  in 
Ecclesia,  sanctificabit  eam,  exaudiet,  salvabit. 

Ergo  discamus ,  resurrectionem  eius  non  esse 
otiosam:  non  resurgere  Christum  ad  otiosum  re- 
gnum,  ut  ipse  sibi  sit  beatus,  sed  resurgere  eum, 
ut  regnet,  et  ut  sit  nobis  iste  Dux,  qui  invocan- 
dus  est,  et  in  quo  nos  speremus ,  sicut  Apostolus 
recitat  hoc  dictum.  Si  regnat,  ut  velit  invocari, 
velit  adesse  invocatus,  velit  nos  custodire,  velit 
nos  gestare,  sicut  pastor  gestat  agnos  recens  edi- 
tos,  ut  ipse  dicit  in  Esaia. 

Postea  discamus  applicationem ,  quia  fide  ista 
beneficia  apprehendenda  sunt.  Oremus  autem  hunc 
ipsum  Dominum,  ut  Spiritus  sanctus  inflammet 
corda,  ut  possimus  ista  credere,  quae  procul  sunt 
posita  extra  cogitationem  et  captum  humanum. 

Deus ,  inquit  Paulus,  qui  facit,  ut  velitis,  idem 
dabit  etiam,  ut  perficiatis-  id  est,  vos  habetis  scin- 
tillulam  aliquam:  videte  ergo,  ut  non  repugnetis, 
«ed  petatis,  ut  dicit:  Quanto  magis  pater  vester  coe- 
lestis  dabit  Spiritum  sanctum  petentibus. 

Haec  est  doctrina  de  regno  non  otioso,  sed 
de  tali,  in  quo  Christus  sit  efficax.  Observate, 
quod  congruant  istae  sententiae:  Ad  eum  confugient 
omnes  gentes.  Et  Genes.  49.  Ad  eum  erit  congre- 
gatio  gentium.  Sitoh  significat  foetum  virginis,  item 
6igniticat  idem  quod  iaustus,  felix.  Existiino  istas 
voces  Latinas:  Salve}  satus,  esse  ab  Hebraico  Sito; 
sicut  alia  multa  in  nostra  et  in  Latina  lingua  ab 
illa  prima  sunt  sumpta. 

EXCERPTA  EX  ALIORUM  ANNORUM 
RHAPSODIIS. 

Resurrectio  Filii  Dei  est  testimonium  nostrae 
resurrectionis ,  quod  videlicet  nos  similiter  resur- 
recturi  simus;  sed  non  tantum  testimonium  est,  ut 
cum  multi  alii  resurrexerunt,  qui  etiam  testes  sunt, 
sed  haec  persona  resuscitata,  quae  est  Filius  Dei, 
est  immediate  iila  persona,  quae  nos  resusoitabit, 
sicut  inde  ab  initio  est  persona  regnans  in  Eccle- 
sia  et  caput  Ecclesiae. 

Quandocunque  ergo  de  resurrectione  Christi 
cogitamus,  utrumque  cogitandum  est,  de  regno 
eius,  et  de  resurrectione  nostri. 

Primum,  quaeramus  definitionem  regni  Christi; 
quia  resurrectio  eius  est  inchoatio  regni  in  as- 
sumpta  natura  glorificata. 


Coepitne  regnum  Christi  cum  resur- 
rectione? 

Cogita  regnum  Christi  non  primum  coepisse 
post  resurrectionem,  sed  fuisse  inde  usque  ab  initio 
a  prima  promissione,  antequam  Filius  Dei  assume- 
ret  humanam  naturam. 


Quid  est  ergo  regnum  Christi? 

Est  Filium  Dei  missum  esse  statim  ab  initio, 
ut  proferat  ex  sinu  aeterni  patris  promissionem,  et 
ut  voce  huius  promissionis  seu  Evangelii,  colligat 
Ecclesiam,  et  s:,t  in  ea  efticax;  vivificet  corda  cre- 
dentium,  et  sanctificet  dato  Spiritu  sancto,  ut 
deinceps  servet  et  protegat  Ecclesiam,  sit  Emanuel, 
adsit  ei,  et  depellat  diabolos  et  organa  eorum,  et 
sit  utrumque,  redemptor  est  salvator,  et  post  mor- 
tem  nos  resuscitet,  et  vestiat  munda  natura,  ut 
Deus  in  tota  aeternitate  habitet  in  nobis,  et  sit 
omnia  in  omnibus. 


Quid  est  regnum  Regis  Gallici? 

Nomino  hoc  regnum,  quia  regna  aliarum  na- 
tionum  habent  plus  confusionum.  Nulla  est  legum 
auctoritas,  nulla  concordia;  Gallicum  aliquo  modo 
est  ordinatum.  Est  ergo  regnum  Gallicum,  unum 
Principem  et  dominum  in  illa  gente  potestatem 
exercendi,  iudicia  habere  secundum  leges  suas,  et 
faciendi  executionem.  Sed  ilia  potestas  est  tantum 
administratio  externa  in  rebus  corporalibus.  Tale 
non  est  regnum  Christi,  ut  Iudaei  imaginabantur, 
et  adhuc  imaginantur  Messiam  venturum,  qui  sit 
partiturus  provincias,  recturus  genus  humanum  ex- 
terna  forma,  ut  Moises.     Sed  longe  aberrant. 

Quia  regnum  Christi  est  regnum  aeternum, 
dans  bona  hominibus  aeterna,  quod  administratur 
isto  modo,  scilicet  per  verbum:  misso  Filio,  ut 
inde  usque  ab  initio  proferat  Evangelium  ex  sinu 
patris,  colligat  Ecclesiam  voce  Evangelii^  et  ipse 
sit  efficax  per  ministerium  et  vivificet  corda,  et 
sanctificet  credentes,  et  servet  Ecclesiam.  Haec 
Filius  Dei  semper  facit,  etiam  antequam  assumpsit 
hurnanam  naturam,  idem  est  Xoyog,  qui  adest  verbo 
vocali,  et  qui  servat  et  protegit  Ecclesiamj  et  per- 
ficit  omnia  in  omnibus  membris,  videlicet  bona. 
Filius  Dei  texit  ct  servavit  Noe  in  diluvio:  Idem 
adfuit  Eliae  servans  eius  ministerium.  Idem  nunc 
in  ministerio  sic  est  efficax,  ut  depellat  Diabolos: 
quia  regnum  Christi  est  oppositum  regno  Diaboli. 

44* 


<95 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


696 


Propterea  in  Diabolo  talis  furor  est,  quia  scit  se 
vinci ,  postea  se  damnatum  esse  in  tota  aeternitate. 
Idem  Filius  resuscitabit  nos,  ut  vestiat  nos  munda 
natura,  et  ut  in  nobis  habitet  divinitas,  et  sit 
omnia  in  omnibus. 

Non  debetis  imaginari,  quod  regnum  Cbristi 
incboandum  sit  in  nobis  post  hartc  demum  vitam, 
sed  cogitate,  quod  hic  incboetur,  et  quod  adsit 
nobis  Filius  Dci  etiam  in  hac  vita.  Paulus  discer- 
nit  Regnum  Christi  et  Regnum  Dei:  Quia,  etsi  re 
ipsa  unum  est  regnum  Patris  et  Filii,  et  sicut  Fi- 
lius  est  efficax,  sic  Pater  quoque:  iuxta  dictum: 
Pater  meus  adhuc  operatur,  et  ego  operor:  tamen 
sunt  modi  diversi.  In  hac  vita,  ubi  fit  collectio 
Ecclesiae  per  verbum,  dicitur  esse  regnum  Christi: 
Post  hanc  vitam,  ubi  cessabit  ministerium,  nomi- 
natur  regnum  Dei,  et  sic  dicitur:  Tradet  Christus 
regnum  Deo  Patri.     Sic  argumentor: 

Paulus  dicit:    Tradet  regnum  patri: 

Ergo  ipse  posiea  non  regnabit. 

Respondeo:  Debes  distinguere;  Christus  est 
Rox  et  manet  Rex  in  tota  aeternitate ,  ut  dicit 
textus:  cuius  regni  non  erit  finis:  Sed  modus  re- 
gnandi  est  diversus.  In  hac  vita  modus  est,  Chri- 
stum  regnare  per  ministerium  Evangelii.  Ita  vere 
est  efficax  inde  usque  ab  initio:  quia  vivificat  Adarn 
et  Evam,  cum  essent  mersi  in  mortem:  Fuit  tunc 
efficax,  sicut  in  te  est  efficax,  et  inserit  t,e  regno 
suo,  et  regnat  in  te.  Hoc  ht  voce  doctrinae,  cum 
qua  ipse  est  efficax.  Hoc  regnum  tradet  Patri: 
id  est,  populum  ministerio  collectum  adducet  ad 
Patrem.  In  novissimo  die  Diaboli  et  damnati  non 
videbunt  Patrem,  sed  Christum,  et  plangent: 
Ideo  dicitur:  Omne  indicium,  sciiicet  visibile,  dedit 
Filio;  Filius  se  ostendet  omnibus  creaturis  ratio- 
nalibus,  Angelis,  Diabolis  ct  damnatis  hominibus, 
et  terrore  sententiae  prcmulgatae  abiiciet  Diabolos 
et  damnatos  in  horribiles  cruciatus:  Ostendet  omni- 
bus  angelis  et  hommibus  rnaiitiam  Diabolonim:  qua 
detecta  et  pafefaota,  erit  ingens  ira  adversus  Dia- 
bolos,  in  omnibus  angelis  et  hominibus.  Turpitudo 
Diaboli  conspicietur,  et  cogetur  fateri,  quod  veri- 
tate  sit  victum  mendacium.  Nam  sicuf  Diabolus 
vicit  Adam  et  Evam  mendacio:  sic  Christus  vincit 
Diabolum  veritate  et  potentia;  et  veritate  ostensa, 
abiiciet  eum  potenter  in  aeternos  cruciatus.  Omnes 
electos  adducet  ad  aeternum  Patrem,  ostendet  eis 
Patrem,  ubi  visibililer  cernent  Patrem  de  facie  ad 
faciem. 

!deo  aMtem  hoc  dicitur  regnum  Dei,  item  re- 
gnum  Patris;  quia  Deus  immediate,  non  per  ex- 
ternum  irinisterium,  eonspicietur  tunc  de  facie  ad 
faciem:  Non  ibi  Filius  voce  tantum  se  ostendet,  ut 
cum  consolatus  est  Adam  et  Evam;  item  quando 
Davidem  perNathan  consolatus  est:  dicens:  Domi- 
nus  abitufit  pecoatean  tuwn:  aut  sicut  se  voce  osten* 


dit  meretrici,  cum  ad  eam  dicit:  Vade,  fides  tua 
salvam  te  fecit.  Item,  quando  consolatur  latronem: 
Hodie  mecum  eris  in  Paradiso.  Sed  ostendet  tunc 
Filius  Patrem  coram,  non  voce  externa.  Deus 
mirabili  luce  ostendet  se  nobis,  et  in  illa  luce  col- 
loquemur  in  tota  aeternitate  cum  Patre  et  Filio  et 
Spiritu  sancto.  Et  tamen  ille  Filius  etiam  tunc 
erit  caput  Ecclesiae  beatorum,  secundum  utrumque 
naturam,  per  quem  fatebimur  nos  liberatos  et  sal- 
vatos:  Erit  autem  Deus  omnia  in  omnibus;  agno- 
scetur  de  facie  ad  faciem,  et  ita  agnoscetur,  ut 
non  sit  peccatum  in  nobis.  Nunc  est  adhuc  pec- 
catum;  Tunc  erimus  iusti  iustitia  essentiali:  nunc 
sumus  iusti  propter  obedientiam  Filii,  purificati  san- 
guine  eius  recipimur  propter  ipsum,  et  simul  in- 
cipit  vivificatio.  Haec  debetis  hodie  meditari  ad 
accendendam  invocationem. 

Scitote,  quod  Christus  in  hac  vita  colligat 
Ecclesiam:  et  quod  postea  adducet  nos  ad  Pa- 
trem:  quod  tunc  regnum  Dei  erit  visibile.  Iam  est 
regnum  Christi  in  ministerio:  In  hoc  lucet  potentia 
Filii  colligentis,  defendentis,  et  salvantis  Eccle- 
siam.  Post  hanc  vitam  regnum  efcit  non  in  mini» 
sterio,  sed  Deus  visibiliter  erit  omnia  in  omnibus: 
Non  erit  peccatum  in  natura,  sed  erit  beatorum 
hominum  natura  plena  luce,  sapientia,  et  iustitia 
divina. 

Populus  plerumque  habet  hanc  imaginationem, 
ut  regnum  Christi  cogitet  esse  illum  laetum  et  glo- 
riosiim  statum,  hanc  vitam:  sed  status  proprius 
regni  Christi  est  in  ministerio,  quo  est  efficax  in 
hac  yitaa  et  coliigit  Ecclesiam.  De  isto  regno 
concionantur  prophetae^  ut  in  Psalmo:  Dixit  Do- 
minus  Domino  meo,  dicitur  dominare  in  medio  inimi- 
coruin  tuorum  in  hac  vita;  id  est,  resurges,  et  re- 
gnabis  in  medio  inimieorum  tuorum  in  hac  vita:  et 
ita,  ut  colligas  Ecclesiam  aeternam,  furentibus  et 
invitis  Diabolis.  Ita  in  Psalmo :  Conserva  me  Deus, 
dicitur,  funes  ceciderunt  mihi  in  praeclaris.  Loqui- 
tur  de  collectione  Ecclesiae. 

Dixi  autem,  quod  haec  eadem  persona,  quae 
est  Filius  Dei  et  Christus,  est  redemptrix  et  sal- 
vatrix.  Euudem  Regem  oportet  redemptorum  et 
salvatorum  esse,  ut  Psalmus  dicit:  De  torrente  in 
via  bibet,  propterea  exaltabit  caput.  De  torrent.e: 
id  est,  in  hac  vita  patietur  aerunmas,  morietur. 
Exaltabit  caput:  id  est,  post  obedientiam,  quam 
Patri  praestitit,  glorificabitur  Christus. 

Etiam  Ecclesiae  species  in  hac  vita  est  mise- 
rabilis:  Ecclesia  videtur  longe  esse  imbecillior  et 
languiodior  regnis  mundi;  et  tamen  mirabilis  est 
potentia  Filii  Dei  colligentis,  et  servantis  Eccle- 
siam  in  illa  infirmitate.  Tc,  ego,  et  alii  sumus 
membra  Ecclesiae,  servamur  potentia  Filii  Dei, 
protegentis,  adiuvantis,  et  servant!s  nos  in  tantis 
confusionibus.      Hanc  praesentiam  Filii  Dei  agno- 


697 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


698 


scamus  in  Ecclesia,  de  qua  ipse  Dominus  inquit: 
Eso  ero  vobiscmn  usque  ad  consummationem  saeculi. 
Item,  Ubicunque  duo  aut  trcs  in  meo  nomine  congre- 
gati  sunt ,  ibi  ero  in  medio  ipsorum. 

In  Prophetis  saepe  pingitur  conservatio  Eccle- 
siae  hac  figura:  Ego  gestabo  vos  etiam  in  senecta. 
Item:  Ego  gestabo  vos  ut  pastor  tenellos  agnos  edi- 
tos  in  campo.  Tenelli  agni  non  possunt  incedere; 
sed  pastor  eos  fovet  in  gremio,  et  in  sinum  ponit: 
Sic  Christus  nos  ponit  in  suum  gremium,  et  ser- 
vat  nos  invitis  Diabolis  et  organis  Diabolorum. 
Servat  autem  nos  non  tantum,  donec  huius  vitae 
cursum  conficiamus,  sed  etiam  in  morte,  donec  ad 
vitam  aeternam  transferamur.  Paulus  conservatur 
in  morte^  quando  interficitur  a  Nerone;  et  sic  ser- 
vatur,  ut  sentiat  se  transferri  ad  vitam  aeternam. 


Antithesis   doctrinae   Ecclesiae   et 

philosophicarum   sententiarum   de 

resurrectione,  iudicia  futuro  et 

vita  aeterna. 

Articulus  de  resurrectione  mortuorum  inprimis 
illustre  discrimen  facit  inter  omnes  impios,  et  inter 
veram  Ecclesiam  Dei:  Quia  sola  Ecclesia  profite- 
tur  non  solum  victuras  csse  animas  post  mortem 
corporum,  sed  totum  genus  humanum  esse  resusci- 
tandum  et  vocandum  in  iudicium,  ac  postea  Eccle- 
siam  esse  ornandam  aeteina  gloria,  et  victuram  in 
aeterna  consuetudine  cuin  Deo,  et  impios  abiicien- 
dos  in  aeternas  poenas. 

Haec  doctrina,  quia  posita  cst  extra  conspe- 
ctum  rationis,  non  minus  quam  doctrina  de  tota 
redemptione  generis  humani,  patefrcta  est  divini- 
tus,  et  semper  fuit  nota  in  Ecclesia.  Statim  in 
prima  promissione  tradita  est  haec  doctrina:  Semen 
mulieris  conteret  caput  serpentis,  id  est,  destruet 
peccatum  et  mortem.  Et  de  iudicio  venturo  dictum 
est  in  concione  ad  Cain :  Pcccatum  tuum  quiescet, 
donec  revelabitur :  id  est,  Deus  iudicaturus  est, 
etiamsi  difiertur  iudicium.  Sed  est  simul  descriptio 
horribilis  securitatis  in  genere  humano.  Mundus 
non  adficitur,  secure  indulget  suis  furoribus,  donec 
veniunt  poenae,  sed  hae  tantum  sunt  inchoatio  iu- 
dicii  futuri.  Ita  Salomon  inquit :  Omnia  proferet  ad 
iudicium.    In  epistola  Iudae  citatur  concio  Enoch. 

Sed  in  Prophetis  magis  perspicua  sunt  testi- 
monia:  Absorpta  est  mors  in  victoria,  inquit  Esaias: 
Et  apud  Oseam  est  sententia  maxime  illustris : 
Mors  ero  mors  tna.  Dominus  ipse  in  psalmo  dicit: 
Non  relinques  animam  meam  in  inferno.    Item:   Vivent 


corda  eorum  in  saeculum.  Prophelae  clare  praedi- 
xerunt.  quod  Messias  venturus  sit,  quod  passurus 
sit  et  resurrecturus  ex  morte,  et  futurus  iudex  bo- 
norum  et  malorum.  Postquam  igitur  resurrexit, 
haec  ipsa  resurrectio  eius  est  illustre  testimonium, 
imo  et  causa  nostrae  resurrectionis;  Et  quidem  re- 
surrexit  ipse  non  solus,  sed  multa  millia  simul, 
sicut  Apostoli  voluerunt  breviter  significare,  cum 
dicunt,  Visos  esse  sanctos.  Non  cogltetis  fuisse 
spectra,  imo  propterea  Christus  mansit  40  dies 
apud  discipulos,  ut  certo  agnoscerent,  neque  ipsura, 
neque  caeteros  fuisse  spectia. 

His  testimoniis  confirmare  debetis  fidem  ve- 
stram  de  resurrectione ,  quae  quidein  confirmata 
est  et  aliis  illustribus  testimoniis  divinis.  Ideo 
enim  Filius  Dei  resuscitavit  Lazarum,  ut  esset  te- 
stimoniuin,  hunc  Filium  esse  Dominum  et  victorem 
mortis,  et  restituturum  aliam  vitam.  Ideo  etiam 
Enoch  ante  diluvium  translatus  est  vivus  in  coe- 
lum,  et  Elias  post  diluviuin,  ut  esset  illustre  te- 
stimonium  immortalitatis  et  futurae  vitae.  Ego  non 
dubito,  quin  JMoses  etiam  post  mortem  translatus 
sit  cuin  corpore  in  coelum:  quia  postea  colloquun- 
tur  cum  Christo  Moses  et  Elias. 

Cum  essemus  Katisbonae  in  colloquio,  Grop- 
perus  disputans  de  Sanctis,  quod  haberent  curam 
nostri,  volebant  hoc  probare  longa  commemora- 
tione  ex  Augustino  et  aliis :  Dixi  ei :  Imo  volo  vos 
docere  illustrius  testimonium:  Quia  Moses  et  Elias 
colloquuntur  de  rebus,  quae  eventurae  erant,  Lu- 
cae  9.  Iile  respondit:  Etiam  mihi  hoc  valde  pla- 
cet,  hoc  volebam.  Putabat  se  iam  vicisse,  quod 
Sancti  essent  invocandi,  sed  non  sequitui  hinc  in- 
vocationem  faciendain  esse  ad  ullam  creaturam, 
aut  homines  moriuos.  Illud  sequitur,  quod  alia 
sit  vita  post  hanc  vitam. 

Ut  autem  inteliigatis,  hunc  articulum  esse  pro- 
priam  vocem  Ecciesiae,  conferte  iudicia  sapientum 
extra  Ecclesiam,  et  considerate,  quousque  proce- 
dat  ratio.     Repetam  igitur  ista  paulo  altius. 


In   homine   philosopho,   ut  Platone,   Xe- 

nophonte,  et  aliis  doctis,  et  bene  moratis 

hominibus,    quae   fuit   cogitatio  de  Deo? 

sentiuntne  aliquid  esse  Deum? 

Ita.  Omnino  statuunt  esse  Deum.  Qua  re  con- 
vincuntur?  ipsa  mente  hominis;  postea  etiam  con- 
sideratione  totius  opificii  mundi.  Scitis  in  philo- 
sophia  tradi  arguinenta,  quae  convincunt,  quod 
natura    rerum    non    exstiterit    casu,    sed  quod   sit 


699 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


700 


inens  aeterna,  conditrix,  et  quidem  una,  sicut  Ari- 
stoteles  citat  versuni  Homeri: 

Ovx  ayadov  TtoXvxoiqavlr]  ilg  xoiqavoq  tffiw. 

De  illa  mente  aeterna  dat  testimonium  mens 
nostra,  quae  etiain  ostendit,  qualis  sit  Deus. 

Nonne  ita  cogitat  Xenophon,  qui  fuit  valde 
religiosus,  et  religiosissime  loquitur,  ut  nullus  alius, 
Deus  est  talis,  qualem  illum  describunt  leges  in 
mente:  quia  ideo  Deus  hominem  condidit  talem,  ut 
ipse  homo  sit  testiinonium,  quod  sit  Deus,  et  quod 
talis  sit,  videlicet  cognalos  nostros  diligens,  (nam 
Deus  diligit  homines,  sicut  parentes  diligunt  na- 
tos).  Item,  Deus  iustus  vult  conservare  naturam, 
benefacit  recte  facientibus,  punit  sontes;  est  amans 
castitatis;  est  verax  et  amans  veritatis;  sic  de  cae- 
teris  iuxta  ordinem  praeceptorum  Decalogi,  quo- 
rum  notitia  aliqua  est  naturalis.  Hoc  igitur  agno- 
scit  Xenophon,  cum  videt  impressas  notitias  ho- 
mini,  primum  eogitat  esse  Deum,  et  esse  talem. 
Et  sic  necesse  est  eum  ita  cogitare;  quia  sine  ulla 
dubitatione,  Deus  est  talis,  qualem  se  expressit 
effusis  radiis  lucis  suae  in  mentes  nostras. 


Quid  cogitat  Xenophon  praeterea? 

Intelligit,  si  homines  non  obtemperarent  illis 
notitiis,  quod  frustra  essent  insitae  (loquor  nunc 
tantum  philosophiee  de  externa  obedientia)  inde  se- 
quitur:  Ergo  mens  illa  aeterna  requirit  obedien- 
tiam  iuxta  illas  notitias.  Hoc  argumentum  videt 
confirmari  ab  experientia:  Quia  universale  est,  quod 
Deus  punit  atrocia  delicta  atrocibus  poenis.  Hoc 
est  certissimum.  JNemo  aliter  sibi  persuadere  de- 
bet,  iuxta  illud:  Qui  gladium  acceperit,  gladio 
peribit;  loquitur  de  hac  vita,  quia  dicit:  gladio 
peribit.  Item,  Hu?wra  Patrem,  ut  sis  longaevus 
super  terram.  Item,  Scortatores  et  adulteros  iudi- 
cabit  Dominus.     Xenophon  videt  vere  puniri  scelera. 

Hic  vero  incidit  quaestio:  Aliqua  scelera  non 
puniuntur:  ut  quidam  tyranni,  quainquam  pauci 
perveniunt  ad  tranquilluin  et  placidum  finein:  Quid 
ergo  hic  sentit  Xenophon?  lntelligit  illa  exempla 
esse  irregularia.  Interea  retinet  sententiam  illam, 
istas  leges  non  frustra  inditas  esse  mentibus  nostris, 
et  Deum  vindicem  esse  et  punire  scelera. 

Sed  quid  sentit  de  immortalitate  animorum, 
scntitne  homines  reviviscere  cum  corporibus?  Hoc 
vero  prorsus  est  extra  omnium  hominum  sensum 
ac  iudicium.  Quomodo  possumus  cogitare  revi- 
cturos  esse  homines,  dissipata  materia  in  infinitas 
varietates,  ut  materia,  quae  fuit  lulii  vel  Alexandri, 
ubi  nunc  est?  Alexandro  est  conditum  sepulchrum 
magnificentissimum  et  sumptuosissimum:  est  ductus 
ad  sepulturam  in  aurea  sella,  in   curru   argenteo 


inaurato:  ubi  nunc  est  illud  cadaver?  Non  potest 
igitur  philosophia  cogitare  aliquid  de  restitutione 
corporum. 

Sapientes  tamen  de  animabus  sentiunt,  eas 
vivere,  postquam  discesserunt ;  etsi  de  hac  quoque 
re  varie  disputarunt.  Stoici  dixerunt  animas  vi- 
vere  multis  seculis  post  corpora,  tamen  non  esse 
aliquid  perpetuum:  Dicunt  esse  naturas  igneas,  et 
diutius  durare  quam  corpora,  sed  postea  tamen 
resolvi.  Alii  imaginati  sunt  animas  esse  flatus 
coelestes;  et  postquam  evolitarunt  ex  corporibus, 
finxerunt  migrare  Ulas  ex  uno  corpore  in  aliud. 


Quibus   argumentis  moventur  saniores 

Philosophi,  ut  sentiant  immortalitatem 

animarum? 

Sunt  duo  vere  pulchra  argumenta.  Primum 
est:  Quod  non  est  ortum  ab  elementis,  non  est  eor- 
ruptibile:  Anima  non  est  orta  ab  elementis:  Ergv 
non  est  corruptibilis.  Hoc  argumentum  manifeste 
exstat  apud  Platonem:  et,  nisi  esset  odiosum,  di- 
cerem  esse  demonstrationem.  Minorem  probat; 
quia  in  anima  nascuntur  notitiae:  anima  adfert  se» 
cum  notitias  non  traditas;  id  quod  est  elementare, 
non  habet  insitas  notitias.  Hoc  pulchre  est  cogi- 
tatum:  sed  non  ita  movet  rudiores,  sicut  hoc  aV 
terum  argumentum,  quod  est  Ciceronis,  et  deducit 
nos  aliquo  modo  etiam  ad  doctrinam  Ecclesiae. 

Non  est  consentaneum,  pracstantissimam  na- 
turam  tantum  ad  miserias  conditam  esse.  Si  non 
esset  immortalitas  animae,  praestantissima  natura 
esset  tantum  condita  ad  miserias.  Nonne  Socra»- 
tes  iniuste  interficitur?  vel,  sumite  exempla,  quae 
sunt  nota  in  Ecclesia.  Abel  habet  testimonium 
manitestum  a  Deo,  quod  sit  ei  curae,  et  tamen 
interficitur  a  fratre.  Iam  quaestio  est,  An  Deus 
negligat  Abel. 

Paulus  etiam  sic  argumentatur:  Si  non  esset 
resurrectio,  essemus  misirrimi  omnium  hominum; 
Est  argumentum  per  reductionem  ad  impossibile. 
A  principio  generis  humani  calamitates,  et  affli- 
ctiones  Ecclesiae,  et  mortes  Sanctorum  fuerunt  te- 
stimonia  resurrectionis. 

Sic  igitur  argumentatur  aliquid  Cicero  et  Xe- 
nophon  de  immortalitate,  et  recte  inquit  Cicero: 
Est  quidam  sensus  in  animis  nostris  sperans  immor- 
talitatem;  Cur  enim  frangeremur  contentionibus ,  et 
obiiceremus  nos  morti;  nisi  esset  spes  et  exspectatio, 
quod  fruituri  simus  illa  virtute  postea. 

Haec  sunt  argumenta  philosophica,  ex  quibus 
alterum  hoc  facilius  intelligi  potest  etiam  a  rudio- 


701 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


702 


ribus.  Ecclesia  est  subiecta  cruci  in  hac  vita: 
Abel  iniuste  interficitur,  cui  Deus  testimonium  de- 
derat,  quod  eum  curaret.  Paulus  interficitur  ab 
illo  monstro  Nerone;  Ergo  necesse  est  restare 
aliam  vitam,  in  qua  discrimen  sit  bonorum  et  ma- 
loruin.  Alioqui  hoc  discrimen  esset  naturae  frustra 
inditum. 

Hucusque  procedit  Philosophia ;  aliquid  augu- 
ratur,  et  habet  coniecturam  aliquam  de  iinmortali- 
tate,  quantulamcunque  et  qualeincunque.  Sed  ho- 
mines  feri,  prophani,  eyclopici  derident  illa,  excu- 
tiunt  ex  mentibus  stolido  impetu  vel  potius  furore. 

Ecclesia  igitur  habet  doctrinam  certiorem,  non 
solum  de  immortalitate  animarum,  sed  etiam  de  re- 
surrectione  hominum  mortuorum,  postquam  rursus 
fiet  copulatio  animarum  cum  suis,  non  cum  alienis 
corporibus. 

De  immortalitate  animae  hoc  valde  illustre  te- 
stimonium  est  in  doctrina  de  Ecclesia;  quando 
Christus  dicit:  Deus  est  Deus  vivorum,  Deus  est 
Deus  Abraham,  Isaac,  Iacob:  Ergo  Abraham,  Isaac, 
lacob  vivunt. 

De  resurrectione  corporum  dicit  Christus:  Ego 
sum  resurrectio  et  vita:  et  quamquam  magnum  est 
miracuJum,  illas  partes  varie  dissolutas  restituere, 
et  quomodo  hoc  fiat,  Deo  commendandum  est.  Ta- 
men  Paulus  pnlchre  dicit:  Stulte,  quod  seminas, 
non  adfert  fructum,  jtriusquam  cadat  in  terram  et 
emoriatur.  Sic  videmus  ex  parvo  granulo  nasci 
integram  arborem.  Has  imagines  in  natura  rerum 
propositas  iubet  nos  Paulus  intueri,  ut  statuamus, 
Deo  facile  esse  ex  una  particula  exstruere  et  in- 
staurare  totam  massam. 


Allegoria    quarundam  partium 
historiae   Samsonis. 

Samson  est  Christi  typus.  Signifieatum  est, 
quod  Deus  servabit  Ecclesiam,  et  liberabit,  sicut 
tunc  istum  populum  liberavit  misso  Samsone  victo- 
rioso,  qui  aliquantisper  protegeret  istum  populum. 
iSa?nson,  id  est,  sol  eius.  Fuit  sol  huius  populi, 
id  est,  liberator,  restituit  solem,  lucem,  conso- 
lationem. 

Scribitur  dimicasse  cum  hostibus,  et  occidisse 
mille  vivos  mandibula  asini.  Mandibula  significat 
ministerium  verbi;  Asinus,  significat  populum  le- 
gis,  et  significatur  Ecclesiam  colligi  doctrina  illius 
populi,  in  quo  fuerunt  prophetae,  sicut  alias  dici- 
tur:  Benedicite  Domino  de  fontibus  Israel:  id  est, 
ista.sola  est  Ecclesia.,  quae  habet  verbum  Prophe- 
ticum  et  Apostolicum.  Aliae  gentes  non  sunt  Ec- 
clesia,  ubi  non  sunt  fontes  isti  Israel. 


Alio  tempore  occidit  Samson  leonem,  ex  cuius 
cadavere  vidit  postea  enata  esse  examina  apum. 
Hinc  orta  est  quaestio  illa  convivalis,  quam  Sam- 
son  proposuit  convivis  nuptialibus.  Quia  olim  fuit 
consuetudo,  cum  sedebant  in  conviviis,  non  cer- 
tabant  poculis,  sed  bonis  et  iucundis  sermonibus, 
ut  exstant  convivales  quaestiones  veterum,  Plutarchi, 
Athenaei,  Platonis  et  Xenophontis:  Nec  propone- 
bant  veteres  saltem  quaestiones  quasdam,  sed  etiam 
certabant  deposito  munere;  Sic  Samson  suis  sociis 
proposuit  aenigma:  De  comedente  exivit  cibus,  et 
de  forti  exivit  dulcedo.  Fuit  physica  quaestio,  et 
fuissent  boni  physici,  si  potuissent  solvere. 

Plutarchus  dicit  Ex  cadavqre  hominis  nasci  ser- 
pentes;  quando  putrefit  cadaver  hominis,  ex  ea 
putredine  nascitur  serpens.  Hoc  saepe  deprehen- 
sum  est,  quando  homicidae  acti  sunt  in  crueem, 
aut  positi  sunt  in  rotas,  tum  ex  medulla  spinae 
dorsi  nati  sunt  serpentes.  Rursus  ex  putrefacto 
bove,  atque  ita  etiam  ex  putrefacio  leone  nascun- 
tur  apcs.  Hoc  Deus  ostendit  per  Aristaeum  et 
Samsonem:  Ex  asini  corpore  jmlrefacto  nascun- 
tur  scarabaei,  ex  equi  cadavere  crabrones.  Sunt 
pulchri  typi. 


Quare  ex  homin-is  cadavere  nascuntur 
serpentes  $ 

Quia  homo  est  aifiatus  veneno  serpentis  in  pa- 
radiso.  Diabolus  vere  assumpsit  iormam  serpen- 
tis.  Hodie  adhuc  in  Asia  circumferuntur  serpen- 
tes,  in  quibus  habitat  Diabolus:  Bonuin  est,  ado- 
lescentes  hoc  scire.  Sunt  quidam  praestigiatores 
in  Asia,  qui  circumeunt  per  totas  insulas,  et  ge- 
stant  serpentes,  quibus  saltantibus  putant  purgari 
domos  sic,  ut  nulli  serpentes  intrent  aut  inficiant 
eas  aedes  (audivi  ista  a  bonis  et  honestis  viris, 
qui  viderunt).  Ita  autem  agere  illi  solent:  Gestant 
serpentes  in  vase  cupreo  unum  atque  alterum,  et 
cum  veniunt  in  domurn,  aperiunt  illud  vas,  et  in- 
cipiunt  ludere  tympanis,  tunc  paulatiin  assurgit 
serpens,  et  aperit  rictum  oris,  ex  quo  post  incan- 
tationem  prodit  caput  facie  virginea  pulcherrima. 
Est  imaguncula  similis  capiti  virginis :  tandem  ite- 
rata  incantatione  sensiin  retrahit  serpens  et  abdit 
caput  intra  os.  Ipse  vero  serpens  fit  languidus, 
et  quasi  exanimatus  recidit;  quia  Diabolus  cruciat 
eum.  Haec  non  sunt  fabulosa,  et  sic  Diabolus 
transformavit  se  in  serpentem ,  quando  decepit- 
Adam  et  Evam. 

Ex  homine  igitur  putrefacfo  nascuntur  serpen- 
tes,  ut  significetur  origo  et  foeditas  nostri  peccati. 


703 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


704 


Quid  significat,   quod   ex  bove  nascuntur 

apes? 

Bos  fuit  ordinatus  acl  sacrificia:  ideo  signifi- 
cat  Christum,  qui  factus  est  victima.  Nam  ex 
Christo  mortuo  nascitur  Ecclesia,  Christus  revi- 
viscit  et  gignit  examen  apum,  id  est,  Ecclesiam. 
Idem  significat  typus  leonis  mortui,  ex  quo  vidit 
Samson  nasci  apes. 


Quae  est  significatio ,  quod  ex  mulis 
nascuntur  scarabaei? 

Muli  significant  Monachos.  Ex  his  fiunt  pes- 
simi  hypocritae:  sicut  videtis,  quam  illi  sint  in- 
festi  verae  doctrinae.  Multi  Monachi  olim  in  prima 
Ecclesia  fuerunt  viri  sancti,  sed  nunc  degeneres 
isti  et  cornuti  scarabaei  pungunt  recte  docentes, 
sunt  inquisitores,  et  parricidae  multorum  sanctorum. 


Ex  equis  nascuntur  crabrones? 

Equus  est  animal  generosum  et  bellicosum. 
Significatur  ex  vera  nobilitate  nasci  crabrones.  Hi 
sunt  illa  degenerans  nobilitas,  ut  thrasones  tumul- 
tuatores.  Multi  filii  praestantissimorum  nobilium 
sunt  crabrones,  praedantur,  latrocinantur,  vexant 
miseros  homines:  non  est  in  eis  virtus. 

Ex  hac  igitur  physiea  consideratione  sumpta 
est  quaestio  convivalis,  quam  proposuit  Samson, 
de  comedente,  id  est,  leone  rapaci  egressus  est 
cibus.  Leo  est  animal  rapax,  et  tamen  abstinet 
ab  humana  carne,  nisi  sit  valde  famelicus,  impri- 
mis  autem  venatur  lupos,  ut  est  apud  Virgilium: 
Torva  leaena  lupum  sequitur ,  lupus  ipse  capellam. 
Apud  Theocritum  est:  CA  afs,  rov  xvtigov,  /'  o  Xvxog 
tocv  alya  dunxei.  Vergilius  suo  modo  vertit  hunc 
versum. 


Leones  edunt  lupos,    quac  est  allegoria? 

Fortcs,  magnanimi  viri,  et  Principes  boni  de- 
bent  tollere  latrunculos.  Officium  boni  Principis 
est,  devorare  lupos,  insidiatores,  latrones,  fures. 
Christus  est  leo,  et  destruit  regnum  lupi:  id  est, 
Diaboli,  idem  nominatur  et  fortis,  et  talem  se 
ostendit  Christus  resurgeus  ex  morte. 


Quo  tempore  vixit  Samson? 

Saepe  auditis,  tempora  mundi  congruunt  cum 
tribus  potentiis  animae:  Prima  aetas  habuit  homi- 
nes  sapientissimos ,  et  studia  sapiestiae.  Inventae 
sunt  tunc  artes:  Homines  certarunt  inter  se  sa- 
pientia:  Quia  regnavit  tunc  ryyfiovixov. 

2.  Secunda  aetas  excelluit  &vfiixoJ,  fuit  aetas 
heroica.  In  ilia  aetate  fuerunt  bellatores:  Samson 
fuit  Herculi  coaetaneus  ante  regnum  Israel.  Fue- 
runt  tunc  multi  praestantes  viri.  Non  solus  Her- 
cules  fuit  vir  fortis  suo  tempore.  Fuerunt  etiam 
tunc  duo  illi  fratres,  Telamon  et  Peleus,  et  alii 
multi  ex  Graecia,  longe  praestantiores  aliis  homi- 
nibus:  etiam  iis,  qui  nunc  sunt  praestantissimi. 
Sic  in  ludaea,  in  Palaestina  luerunt  viri  praestan- 
tes;  ut  Gigantes,  Goliath,  Samson,  cuiss  fuit  ex- 
cellens  robur.  Samsone  fuit  aliquanto  minor  aetate 
David,  et  eius  duces.  David  fuit  coaetaneus 
Achilli.  Non  fuerunt  tunc  ita  ignavi;  addo  etiam, 
non  sic  infirmi,  et  imbecilles,  ut  in  hac  senecta 
nostra. 

3.  Iam  regnat  intdv^xixov.  Quando  horaines 
senescunt,  quaerunt  tranquillitatem  et  voluptates, 
sicut  Homerus  dicit: 

—  —  —  itttl  Xovaano  (pdyoi  xe, 
evdefievae  fiaXaxolg  q  ydo  dixrj  iail  yeoovxtav. 
id  est,  Postquam  laverit,  comedat ,  et  molliter  dor~ 
miat,  et  sit  sine  cruciatibus  animi.  Ita  in  hac  aetate 
mundi,  quae  est  similis  senectae,  homines  sunt  in- 
firmi,  delabuntur  ad  voluptates;  non  est  illa  prae- 
stantia  virtutis.  Nostri  homines  non  possunt  su- 
stinere  labores,  quos  olim  Romani  sustinuerunt. 

Redeo  ad  itvfiixov,  ad  aetatem  heroicam.  Sam- 
son  missus  est,  ut  liberaret  populum.  Omnes 
autem  illae  corporales  liberationes  fiebant,  ut  Eo- 
clesia  colligeretur,  quia  ille  locus  fuit  hospitium 
Ecclesiae. 


De  dicto   Esaiae   11. 

Gentes  ad  eum  confugient. 

ln  hoc  dicto,  quod  Paulus  his  verbis  recitat, 
Gentes  in  etim  sperabunt,  inclusa  est  dulcissima  do- 
ctrina.  Dicit  Ecclesiam  colligendam  esse  ex  gen- 
tibus;  et  docet,  qualis  sit  cultus  in  hac  Ecclesia, 
videlicet  talis,  qui  significatur  nomine  spei,  seu 
fidei.  Hoc  autem  nomine  comprehendimus  verara 
agnitionem,  invocationem,  et  conversionem,  ut 
alibi  dicitur:  Omnis  qui  invocabit  nomen  Domini,  sal- 
vus  erit.  Non  significatur  cultus  Leviticus,  ut  ma» 
ctatio  victimarum,  et  aliae  externae  ceremoniae, 
sed  cultus  cordis,  quo  credentes  exspectant  et  ac- 


705 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


706 


cipiunt  omnia  bona,  defensionem ,  et  protectionem 
ab  hoc  Domino. 


Quomodo  conveniunt  in  dicto  Esaiae, 

mori  et  starel 

Noster  textus  apud  Esaiam  dicit:  Scpulchrum 
eius  erit  gloriosum.  Hoc  detorserunt  ad  gloriam  se- 
pulehri  Christi,  per  xaiuxQtjGii',  quod  videlieet  nostri 
Principes  tamquam  alteri  Argonautae  in  Palaesti- 
nam  profeeti  fuerunt  ad  reeuperandum  sepulchrum 
Christi.  Illae  res  gestae  dignae  fuerunt  laude, 
quod  tain  procul  quaesiverunt  hostem  barbaricum, 
et  expulerunt  eum  ex  Asia:  Nos  non  possumus 
enm  depellere  a  vestibulo  Cermaniae-  Es  ist  bes- 
ser  ein  pfcrdt  an  ein  frembden  zaun  binden,  denn 
das  ers  an  den  unscrn  binde.  Fuit  illa  gloriosissima 
expeditio,  quod  isti  Principes  profecti  sunt  ad  re- 
primendos  barbaros,  Saraeenos  et  Turcas.  Gode- 
fridus  capitaneus  fuit  Henrici  IV.;  et  cum  esset 
Romae  vulneratus,  fecit  voium,  quod  non  vellet 
amplius  in  civilibus  bellis  militare.  Vir  fuit  magnae 
auctoritatis,  et  robustus.  Uno  ictu  potuit  praeci- 
dere  collum  cameli.  Is  caeteros  Principes  invita- 
vit  ad  societatem  belli  Hierosolymiiani.  Imposita 
fuit  spinea  corona  Godofrido  post  victorias  in  mar- 
gine  sepulehri  Christi.  Nam  auream  coronam  non 
voluit  admittere.  Pii  Prineipes\lebent  gestare  co- 
ronam  spineam  Christi:  id  est,  gerere  bellum  pro 
corona  Christi  et  pro  sepulchro  eius,  id  est,  pro 
Ecclesia ,  et  eani  defendere 


FERIA  II.   PASCUATIS. 

Lucae  ultimo. 
Ecce  duo  ex  illis  ibant  illc  die  in  Emmahus,  etc. 

Est  valde  dulcis  historia;  inultas,  magnas  et 
gravissimas  materias  continet:  Sed  prineipaies  par- 
tes  vel  membra  sunt,  1.  Colloquium  de  testimoniis 
Prophetaruin ;  quod  opoituit  Christum  pati,  et  sic 
ingredi  in  gloriam.  Cum  nos  disputamus  eum  lu- 
daeis,  illae  quaestiones  sunt  praecipuae:  An  Iesus 
ille  Nazarenus,  fuerit  Messias;  et,  an  Messiam 
pati  oportuerit:  et,  an  habeat  regnum  spirituale: 
Item,  an  sit  in  Messia  natura  divina.  Haec  illi 
negant.  Est  autem  haec  prineipalis  materia  in  hoc 
textu,  videlicet,  Testimonia  de  Messia,  de  Passione 
et  Resurrectione  eius. 

Postea  sequitur  secundus  locus,  de  infirmitate 

MELANTH.  OPEK.  VOL.  XXIV. 


Apostolorum.  Tertius  locus,  est  magnifica  com- 
mendatio  studii,  meditationum,  colloquiorum  pio- 
rum,  auscullationis,  leetionis:  Videlicet  quod  opor- 
teat  audire,  eognoscere,  legere:  et,  quod  efficax 
sit  Deus  per  istam  meditationem,  sieut  Paulus 
praeeipit :  Sermo  Christi  habitet  in  vobis  abunde. 
Habitet  inter  vos,  inquit,  id  est,  sit  vobis  familia- 
rissimus.  Saepe  eogitetur,  saepe  audiatur:  sint 
sermones  de  doctrina  crebri  et  multi.  Familiariter 
habitent  vobiscum  Prophetae,  colloquimini  cum  eis, 
tamquam  eum  amieis  et  sociis:  Sic  nobiscum  ipse 
habitabit  Deus,  quia,  ubieunque  habitat  Spiritus 
sanctus,  qui  est  effieax  tali  cogitatione,  ibi  certe 
habitant  Pater,  Filius,  et  Spiritus  sanctus.,  iuxta 
dictum:  Veniemus  ad  eum,  ete.  Ideo  debemus  eo 
esse  diligentiores ,  et  magis  amare  lectionem,  me- 
ditationem ,  colloquia. 

Sunt  hic  tria  verba,  dfuXtiv,  cvtyisTv^  et  dvxt- 
fidXXsiv  loyovg. 

lOfxtXCat  significant  eonversationes,  et  colloquia. 
Unde  componitur?  Non  est  a  Xakiiv,  sed  ab  tl'A^, 
turba,  coetus:  SfJtXsTv,  esse  in  eoetu,  esse  in  con- 
gregatione,  In  dcr  geselschafft :  -  ed  per  Metalepsin 
poniiur  pro  colloquio.  Est,  versus  Aeschyli  [Sept. 
581.],  iv  navit  TCQayst  o/jtXCut  xaxtjg  xdxtov  ovdiv:  In 
omni  negotio,  sodalitate  mala  nihil  peius,  da  stehts 
fiir  geselschafft.  Est  gravissinie  dictum.  Exstat  in 
Tragoedia  smd  irqog  Gijfiag.  Multae  bonae  na- 
turae,  multa  membra  Christi  corruiiipuntur  pravis 
sodalitiis. 

Olim  in  Ecclesia  nominatae  sunt  6/jtXCat,  con- 
ciones:  sieut  nos  dicimus  sermones  aut  colloquia. 
In  principio  fuit  hic  ordo,  ut  aliqui  colloquerentur, 
seu  per  vices  aliquid  dieere.it:  Ila  eolloquia  voca- 
bantur  6/jtXiat. 

Tempore  Caroli  Magni  adhuc  fuit  consuetudo, 
ut  m  festis  ipse  Caesar  cum  Piineipiuus  veniret  in 
templum,  et  canerent  lectiones:  Carolus  ipse  di- 
stribuit  ofitXCag  Prineipibus;  distribuit  materias  le- 
ctionum,  in  quibus  taxarentur  quaedani  vitia,  ut 
eos  moneret  ac  emendaret.  Man  hat  gelesen  zur 
Metten  homiliam  beati  Gregorii,  homiliam  beati  Au- 
gustini  et  similia. 


Quot  sunt  versus  apud  Paulum? 

Duo:  Primus  est  Iambicus,  1.  Corinth.  15. 
(P&sCqovgiv  qdi]  XQf/G$*  o/utXCai  xaxaC,  Corrumpunt  bo- 
nos  mores  sodalilates  et  colloquia  praoa.  Alter  est 
heroicus.  Tit.  1.  KQrjisg  dst  tpsvaiat,  xuxd  &rJQta  yda- 
Tsosg  aQyai.  In  'Actis  citatur  hoc  hemistiehium  ex 
Arato:  rov  yaQ  xat  ysvog  sGfisv. 


45 


707 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


708 


Quid  est  av^rsit/1 

Coeperunt  inter  se  disputare,  av&jrqatg  in  Phi- 
losophia  magni  momenti  est,  inquit  Cicero :  quando 
multi  inter  se  conferunt,  et  de  aliqua  re  quaerunt, 
quomodo  tu  hoc  intelligis?  quae  sunt  tuae  ra- 
tiones  ?  Non  debebetis  cogitare,  hominem  solitarium 
non  posse  inultipliciter  hallucinari:  Etiamsi  studet 
ac  proficit,  tamen  habet  suas  quasdam  opiniones: 
et  quando  cum  aliis  non  confert,  discedit  a  com- 
muni  et  recta  via,  aut  certe  facile  aberrat. 

Omnino  necessaria  est  in  studiis,  <rv&ir?<rig,  col- 
latio  sententiarum  cum  aliis:  Ideo  dictum  est  in 
Euripide:  6[u)Ja  u/ras  *  Ttxt:  Conversatio,  seu  col- 
latio  peperit  artes.  Est  valde  pulchrum  dictum: 
Quando  homines  conveniunt,  et  inter  se  conferunt, 
multa  inveniuntur. 

Magna  est  autem  haec  commendatio  studii, 
quod,  dum  colloquuntur,  venit  Dominus  et  incipit 
cum  eis  disputare,  et  ipsi  fatentur  postea:  Nonne 
corda  nostra  ardebant  in  nobis?  Spiritus  sanctus  est 
efficax  per  verbum:  oportet  sic  accendi  corda. 
Oportet  cognosci  doctrinam. 

Tertio  usurpatur  hic  locutio  avTifidXltiv  Xoyovg: 
Das  einer  den  andern  horet.  Tu  non  debes  ita  in- 
sanire,  ut  neminem  audire  velis,  sicut  multi  sunt 
tales,  qui  cogitanf.  Quando  tu  aliquid  dixisti,  aut 
invenisti,  nemo  tibi  debet  contradicere:  Sed  omnes 
proni  debent  adorare  tua  somnia.  Das  soll  nicht 
sein.  Debes  etiam  audire  alios.  Paulus  inquit: 
Si  sedenti  revelatum  fuerit,  taceat  prior.  Vult  esse 
iudicia,  vult  priorem  tacere,  si  posterior  aliquid 
mclius  iudicio  auditorum  dixerit:  Omnia  probate; 
quod  bonum  est,  tenete.  Quid  est  homini  familia- 
rius  quam  labi  et  falli?  Etiam  de  bonis,  non  de 
malis,  non  de  contemtoribus  loquor:  Boni  quoque 
habent  magnas  infirmitates.  Kon  est  opus  pracul 
exempla  quaerere. 

Habetis  hic  istos  duos  praestantissimos  viros, 
ex  quibus  unus  Clsophas  hic  nominatur,  alter  dici- 
tur  fuisse  Lucas:  sed  Cleophas  fuit  maritus  sororis 
Mariae,  et  illa  praestantissima  mulier  haud  dubie 
fuit  una  ex  firmiter  credentibus.  In  marito  non 
fuit  tantum  firmitatis.  AfFuit  illa  sorori  matri  Christi: 
Eam  consolata  est;  sustinuit  dolores  in  isto  tristi 
spectaculo:  credo  fuisse  excelso  aninio.  Quam- 
quam  et  in  Maria  magna  lux  fidei  fuit,  tamen  fuit 
«imul  maternus  dolor.  llla  aliquantulum  a  materno 
affectu  abfuit,  ideo  fuit  animo  fortiori.  Illius  ma- 
ritus  fuit  Cleophas,  id  est,  totus  pulcher,  Cal  la- 
phan.  Er  wird  ein  schoner  man  sein  geioesen.  De 
locis  doctrinae  postca  dicemus.  Volumus  prius 
alia  quaedam  Grammatica  et  historica  tractare. 

Isti  duo  eunt  in  castellum,  in  vicum,  xicfirjv. 
In  ein  dorflein,  das  heist  Emmaus ;  sunt  tres  syllabae. 
Sed    non    possumus    scire,    quomodo    scriptum  sit 


Hebraice.  Vos  scitis  esse  Mausin  in  Daniele:  ibi 
significat  arcem ,  castellum,  ein  schlos  oder  clausen, 
munitio.  Potest  etiam  esse  nomen  Emmaes:  id 
est,  mater  veritatis:  vel  est  simpliciter  vocabulum 
Emeth,  veritas.  Sed  quaecunque  est  Etymologia, 
est  pictura  vel  imago  Ecclesiae.  Eunt  ad  Eccle- 
siam,  audiunt  Christum,  intersunt  concioni,  et  ibi 
editur  testimonium.  Veritas  quaerenda  est  in  Eo- 
clesia. 

Textus  dicit:  distabat  60  stadiis.  Quantum  igi- 
tur  fuit  spatium?  quam  procul  abfuit  a  Hierosoly* 
mis?  Octo  stadia.  MCliov  inquit  Plutarchus:  In- 
telligite  miliare  Italicum ;  ein  virteil  meil.  Si  com- 
putemus  4  miliaria  Italica  pro  uno  Germanico,  60 
stadia  conficient  duo  miliaria  Germanica:  Etwas 
weiter  ais  von  hinnen  bis  gen  Kembergk.  64  stadia 
faciunt  praecise  duo  miiiaria:  sed  textus  dicit  cir- 
citer  60  stadia.  Locorum  spatia  sunt  consideranda 
ab  his,  qui  discunt  in  scholis. 

Dum  ita  colloquuntur,  venit  Dominus  et  in- 
terrogat,  de  quibus  rebus  loquantur;  Eespondent, 
se  loqui  de  Iesu,  qui  fuerit  vir  clurus:  Mirantur  etiam 
illi  historiam  esse  ignotam.  Quaerunt,  an  non  no- 
verit  eum,  sicut  solet  fieri  in  primis  congressibus. 
Tu  solus  peregrinus  es  in  Hierosolymis ,  id  est,  an 
tu  solitarius  habitas  in  Hierosolymis,  ut  haec  igno- 
res?  wonestu  allein?  kompstu  nicht  zu  den  leuten, 
das  du  nichts  von  dem  weissestl 

IlaqoixtTv  significat  simpliciter  bey  einem  wohnen, 
habitare  iuxta  aliquem.  Inde  est  nomen  parochiae, 
quod  est  corruptum  ex  TtaqoixCa.  Discite  vocabula, 
quorum  usus  in  Ecclesia  est.  Ilaooixia  heist  vici- 
nalis  conventus,  itdqoixoi,,  die  beysammen  wohnen. 

Iureconsulti  recentes  habent  differentiam  inter 
(ietoixovg  xal  Ttaootxovg.  Mezoixot  haben  geheisen 
Athenis  inquilini,  sed  non  eodem  iure  ibi  habitan- 
tes:  ut,  nos  sumus  hic  (leioMo^  inquiiini,  et  tamen 
non  eodem  iure  cum  civibus  aliis  vivimus:  Wit 
haben  nicht  burgerschafft  hie.  Athenis  haben  sie  viel 
zu  thun  gehabt  propter  fitToCxovg,  sicut  solet  fieri: 
Ubi  sunt  quasi  duo  corpora  in  una  urbe,  ibi  plus 
est  altercationum. 

Sed  TtaQoixoi  sunt  proprie  inquilini,  qui  eodem 
iure  habitant,  TtaooixCa  autem  generaliter  significat 
conventum  vicinalem:  Et  pulchre  quadrat  ad  Ecch> 
siam,  quae  est  naooixCa,  id  est,  coetus  undique 
collectorum  ex  diversis  gentibus  et  ordinibus  ho- 
ininum,  et  tamen  in  una  invocatione  et  confessione 
consentientium ,  et  idem  ius  habentium,  caeteris 
paribus. 

Antequam  fuerunt  templa,  conveniebatur  in  looo 
certo  ex  diversis  pagis  vel  oppidis ;  quia  non 
omnes  in  una  urbe  profitebantur  eandem  religio- 
nem :  non  omnes  erant  Christlani ;  plures  erant 
Ethnici.  Conveniebant  die  dominica  ex  hoc  vico 
duo  vel  tres,  ex   alio   pago  duo  vel  tres;  item  ex 


709 


POSTILLA  MELANTIIONIANA. 


710 


urbe  aliqua  vel  suburbio   duo  vel  tres.     Ille  con- 
ventus  vicinalis  vocabatur  naqoixCa. 

Christus  satis  duriter  principio  eos  increpat: 
O  stulti  corde.  Nec  tamen  prius  agnoscunt,  quam 
cum  postea  in  coena  frangit  panem.  Non  volo 
disputare,  nec  movere  rixas.  Dicant  hic  exhibi- 
tum  esse  ritum  Coenae  Domini :  alii  dicunt,  frangere 
panem  sirnpliciter  significat  distributionem.  Nolo 
contendere.  Sed  Patres  de  ritu  Coenae  sacrae  in- 
telligunt.    Nec  mihi  hoc  displicet. 

Verum  quod  Papistae  inde  argumentantur:  Ergo 
tanlum  una  parte  Sacramenti  idendum  est.  Id  ni- 
mis  puerile  est,  sicut  omnia  argumenta  Papistarum 
plena  sunt  stultissimorum  sophismatum. 

Est  usitata  Synecdoche  apud  Hebraeos,  dicere 
fractionem  panis,  pro  comedere  et  bibere  simul. 

Post  fractionem,  inquit  Evangelista,  quod  dis- 
cesserit  Christus.  Ita  vero  non  solvit  hospiti,  di- 
cat  aliquis. 

N>n  solvens ,  est  iniustus: 
Christus  ibi  discedens,  non  solvit: 
Ergo  est  iniustus. 

Hoc  argumentum,  vos  adolescentes  debetis 
meminisse,  quia  continet  pulchrain  doctrinani:  Pri- 
mum  cogitate  de  maiore.  Maior  vera  est:  quia 
sancita  est  in  praecepto:  Non  furtum  facies.  Deus 
ordinavit  et  praecipit  iustitiam;  quia  vult  intelligi 
virtutes,  ut  sciamus,  qualis  ipse  sit.  Ipse  est  iu- 
stus,  id  est,  horribiliter  odit,  quae  fiunt  contra 
ipsius  mentem  et  voluntatem ;  quae  est  talis,  qua- 
lis  expressa  est  in  lege.  Dicere  aliquid  esse  con- 
tra  legem  Dei,  et  esse  contra  mentem  et  volunta- 
tem  Dei,  idem  est.  Vult  Deus  exerceri  hanc  vir- 
tutem,  quae  est  iustitia  particularis:  vult  singulos 
reddere  suum  cuique,  non  laedere  alios,  non  fur- 
tum  facere,  quae  sunt  opera  propria  iustitiae  par- 
ticularis:  Non  vult  nos  esse  Tyrannicos,  atque  ita 
superbos,  ut  velimus  nobis  sumere  licentiam  per- 
dendi  alios,  lacdendi  aut  corrumpendi  res  aliorum. 

Debet  esse  consociatum  genus  humanum  di- 
lectione  et  multis  officiis,  non  iniuriis  et  violentia 
grassari.  Haec  est  voluntas  Dei,  et  ipse  etiam  in 
genere  humano  retinet  ista;  horribiliter  homicidas 
rapit  ad  supplicium;  iuxta  dictum:  Qui  gladium  ac- 
cipit,  gladio  peribit.  Sic  fures  punit,  Vae  qui  spo- 
lias,  quia  spoliaberis :  etiamsi  magistratus  non  pu- 
nit,  ipse  punit:  Quia  vult  agnosci  se  esse  iustum, 
aequalem,  diligentem  genus  humanum.  Deus  est 
aequalis  omnibus,  in  omnibus  detestatur  peccatum: 
Ignoscit  omnibus  confugientibus  ad  Filium. 

Maior  igitur  vera  est:  Qni  non  solvit,  est  in- 
iustus.  Peccat,  qui  facit  contra  voluntatem  Dei, 
praesertim  qui  facit  malitiose:  sicut  ex  studiosis 
multi  discedunt,  non  solventes  debita,  quae  con- 
traxerunt.  Hoc  iniustum  est.  Sed  minor  est  pror- 
sus  neganda.     Christus  benefecit  istis  auditoribus, 


et  dedit  eis  munus  amplissimum;  Nihil  est  maius, 
nihil  est  melius  communicatione  doctrinae.  Cogi- 
tet  unusquisque  de  sese,  quantum  velit  dare,  si 
posset  audire  illam  concionem  Christi. 

Legiinus  quidem  summam  huius  concionis  scri- 
ptam,  sed  multum  refcrt  audire  vivam  vocem  alicuius, 
vivum  sermonem,  vivam  expositioneni.  Dedit  igitur 
eis  munus  amplissimum;  quia  impertivit  doctrinam, 
erudiit  eos;  et  docenti  rursus  debetur  victus,  et 
dCdaxiqov.  Discipulus  debet  Doctori  non  illam 
mercedem,  quam  pendit  Nero  Senecae:  non  mer- 
cedem,  quam  pendit  cuculus  suae  nutrici,  hypo- 
laidi,  currucae,  der  grasmucken. 

Cuculus  natura  est  valde  timidus.  Recte  autem 
Plutarchus  ait:  nav  dtdov  yovwov:  Omnis  timidus 
est  homicida:  was  so  cin  perversum  timorem  hat, 
ist  heimisch  und  mordisch.  Talis  est  igitur  cuculus, 
est  timidus,  et  slmul  ignavus,  et  est  tamen  mole- 
stus  clamator,  sicut  coccysmis  eius  offendimur 
oinnes.  Non  facit  nidun»,  sed  ova  collocat  vel  in 
nidum  cassitae,  In  eines  lerchen  nest,  vel  in  nidum 
currucae.  Haec  excludit  ova  illa:  et,  quia  cucuhis 
est  grandis,  multum  devorat  eliam:  interea  pulli 
currucae  moriuntur  fame^  et  postea  ille  grandis 
cuculus  devorat  altricem  suatn. 

Est  autem  avicula  parva  curruca,  et  est  imago 
Ecclesiae:  Graeci  vocant  vTioldlda:  quia  sub  saxis 
iacet,  inter  saepes  et  L.pides:  Sic  iacet  Ecclesia 
in  humili  loco  inter  saxa:  premitur  saxis,  id  est, 
multis  calamitatibus,  et  tamen  tegitur  a  Christo. 
Alit  cuculos,  multos  ingratos,  Arrium  et  Pelagium, 
et  alios  inalos  homines:  sicut  videtis,  quid  nobis 
omnibus  accidat:  quia  gratitudo  est  rara  virtus. 
Ecclesia  alit  multos,  qui  postea  fiunt  ingrati,  et 
hostes  Ecclesiae.  Quam  multos  vidiinus,  qui  in 
nostris  Ecclesiis  sunt  educati,  postea  intulerunt 
bellum  his  ipsis  Ecclesiis,  ut  Vicelius,  Campanus, 
et  alii  multi  similes.  Vicelius  erat  exul,  seu  pro- 
fugus,  est  amantissime  a  nobis  tractatus:  vixit 
hic  alieno  beneficio:  postea  est  ei  data  bona  paro- 
chia  (ut  vocant)  ibi  diu  vixit,  collegit  aliquid  via- 
tici,  tandem  discedens,  bellum  his  ipsis  Ecclesiis 
intulit;  das  ist  ein  cuculus  devorans  matretn.  Hoc 
non  debebat  fieri. 

Auditores  debent  gratitudinem,  item  victum 
suis  pastoribus,  sicut  alias  usi  sumus  similitudine 
de  halcyone,  quae  etiam  est  imago  Ecclesiae:  Ni- 
dificat  in  scopulis  marinis,  et  quidem  excludit  pul- 
los  in  ipsa  bruma:  et  Deus  dat  tranquillitatem 
mari,  ubi  nidificat.  lnde  nominantur  halcyonia:  id 
est,  breve  intervallum  tranquillum. 

Gestat  autem  Halcyon  senem  maritum  Ceyca 
in  humeris  aquatum.  Nam  aqua  maris  est  saisa. 
Volucres,  sicut  homines,  quaerunt  aquam  dulcem: 
sic  Ecclesia  senes  pastores  amanter  debet  tractare, 
non  debet  esse  crudelis  adversus  eos.    Verum  est, 

45* 


711 


PIIIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


712 


quod  Respublica  debeat  uobis  omnibus,  docentibus 
et  discentibus  mercedem.  Sed  quia  Respublicae 
saepe  non  dant,  Deus  excitat  aliquos,  qui  bene- 
faciant  pauperibus  scholastieis  et  doctoribus:  sem- 
per  ita  Ecclesia  collecta  est.  Deus  illi  mirabiliter 
prospieit,  ut  dicitur :  Ego  sum  haereditas'  restra: 
curat  ipse  ut  habeamus  victum:  sed  tamen  Eccle- 
sia  debet  victum  doctoribus;  hoc  est,  omnibus  qui 
conferunt  operam  et  studium  ad  conservationem 
doctrinae. 

Ita  videtis,  vos  moneri  solutione  huius  argu- 
menti  de  beneficentia:  item,  de  iustitia.  Iustum 
est,  non  laedere  alios;  quia  Deus  vult  esse  aequa- 
litatem:  vult  ita  consociatum  esse  genus  hunnnum. 
Etiam  ratio  naturalis  iudicat.  esse  necessariam  istam 
iustitiam,  quia  non  potest  esse  durabilis  vita  sine 
iustitia. 

Est  autem  hic  et  argumentum  aliud,  quod 
lucem  affert  textui: 

Simulatio    est    mendacium;    seu,    est   quiddam 

malum : 
Christus  hic  simulat: 
Ergo  male  facit. 

Considerate  primum  hic,  quod  in  textu  non 
sit  iipivsan,  mentifus  est ;  neque  vtcoxqivho,  quod 
significat  proprie  simidare,  sed  TrQogenouiio,  quod 
significat,  gestum  seu  figuram  hanc  prae  se  fere- 
bat;  er  stellet  sich  also.  Est  duplex  simulatio, 
alia  figurata  et  ofticiosa ;  alia  insidiosa,  quae  fit 
animo  nocendi.  Multum  autem  differt  a  simula- 
tione  et  dissiinulatione  mendacimn.  Occultare  ali- 
quidj  quod  non  necesse  est  dici,  non  est  men- 
dacium.  Igitur  Maior  est  neganda:  quia  menda- 
cium  est  dicere  aliquid  contrarium  veiitati,  vel 
occultare  hoc,  quod  necesse  erat  dicere. 

Lucas  ipse  est  usus  valde  eleganti  verbo 
XQogtitouho,  id  est,  induit  lalem  gestum;  Graecum 
verbuin  non  potest  una  voce  Latina  reddi.  ovdev 
naGxng  xaxov,  uv  (xrj  jrQogxoirj :  Nib.il  patieris  mali, 
wenn  du  dich  nichts  annimbst. 

Qccultare  aliquid,  quod  iuja  necesse  est  dicere, 
non  est  mendaciutn,  ut,  Raab  cum  negabat  spe- 
culatores  adesse.  Haec  est  figurata  simulatio : 
sicut  Medicus  addit  aliquid  gratuin  sumenti  potio- 
nem,  cum  tainen  nihil  pertine:»t  ad  medicationern; 
sed  admiscet,  ut  minus  nauseet,  seu  minus  ab- 
horreat  a  nvedicamento.  Alia  est  siinulatio  insi- 
diosa,  dissinvulare  hoc,  quod  est  necesse  dici,  vel 
contra  veiitatem  aliquid  dicere.  Haec  est  menda- 
cium,  et  est  peccatuin. 

Considerate  in  hoc  lextuetiam  illa  verba  disci- 
pulorum:  Mane  nobiscum  Domine,  qaia  advesperascit. 
Haec  est  vox  Ecclesiae  clamantis  idem  hoc  po- 
siremo  tempore  mundi.  Postrema  aeta  serit  im- 
becillior,    sicut    manifeste    dictum    est   a  Daniele: 


Erit  tale  tempus,  quale  non  fuit.  Christus  idem 
dicit  clarissime  in  hanc  sententiam:  Erunt  persecu- 
tiones  et  oppressiones  genthim;  et  multi  surgent  qui 
dicent:  Hic  est  Christus:  Ibi  est  Christus.  Signi- 
ficat  futuras  esse  maiores  confusiones,  ac  pertur- 
bationes  Ecclesiae  et  imperiorum,  quam  ante  fue- 
runt.  Etiamsi  singulae  aetates  habent  sua  mala, 
tamen  extrema  aetas  erit  squalidior.  Haec  scire 
debemus ,  ut  simus  ardentiores  in  precando :  quia 
Dominus  ipse  praecipit:  Orate,  ut  possitis  effugere 
mala  ista. 

Clamemus  igitur,  ut  isti  dicunt :  Mcne  nobiscuru 
Domine.  Loquitur  in  istis  Spiritus  sanctus,  est 
fatidicus  in  ipsis:  Etiamsi  isti  de  postremis  tem- 
poribus  non  cogitant,  tamen  Spiritus  sanctus  hoc 
significat.  Debetis  serio  cogitare  de  istis  postre- 
mis  miseriis  mundi,  ut  ardentius  invocetis,  sicut 
est  mandatum  a  Christo,  et  simul  promissa  miti- 
gatio.  Nam  comminationes  non  sunt  Stoicae:  sed 
simul  promittitur  mitigatio  agentibus  poenitentiam 
et  vere  invocantibus. 

De  cavillatione  Papistarum,  quam  sumunt  ex 
fractione  panis,  antea  dictum  est.  Sed  talia  suiU 
pleraque  ipsorum  argumenta,  quae  rectius  possunt 
nominari  calumniae  indignissimae,  non  solum  rlo- 
ctis,  sed  omnibus  hominibus.  Tale  est  et  hoc 
argumentum,  quod  ad  explicationem  doctrinae  pei> 
tinet,  quam  heri  tractavimus  de  expurgatione  fer- 
menti : 

Omnia  opera  Dei  sunt  perfecta: 
lustificatio  et  regeneratio  est  opus  Dei: 
Ergo  est  perfecta. 

Respondeo.  Omnia  opera  Dei  sunt  perfecta, 
scilicet  suo  ordine,  wie  er  es  geordnet  hat.  Est 
cuiuslibet  rei  sua  perfectio  in  quolibet  genere,  suo 
gradu  et  ordine.  Foetus  in  utero  est  opus  Dei, 
estne  perfectum  opus?  Est  perfectum  suo  ordine, 
sed  habet  gradus  suos.  Radicula  fit  suo  tempore 
ingens  arbor:  sed  non  sequitur:  Radicula  est  opua 
Dei:  ergo  iam  etiam  est  grandis  arbor.  Videte, 
tam  insulsae  cavillationes  quaeruntur  ad  irridei> 
uam  veritatem,  non  ad  evertendam.  Sunt  Ironiae 
Diabolicae. 

Iam  ad  Minorem.  Haud  dubie  iustificatio  et 
regeneratio  sunt  opus  perfectum,  sed  suo  ordine, 
quando  scilicet  misera  natura  transferotur  aliquando 
ad  illam  cotlestem  sedem,  ut  fruatur  sapientia 
et  bonitate  Dei.  Sed  oportet  prius  aboleri  illani 
massam  infectam  peccato:  Oportet  prius  peccatum 
deleri  per  mortem  in  nobis.  Deus  istum  ordinem 
instifuit,  ut  in  hac  vita  inchoetur  istud  opus  Dei. 
Qui  non  iiic  inchoant,  isti  postea  non  salvabuntur: 
quia  Beati  mortui  qui  in  Domino  moriuntur.  Item: 
Esto  fidelis  usque  ad  mortem.  Item :  Reddent  ratio- 
nem  eorum,  quae  gesserunt  in  corpore. 


713 


POSTILLA  MELANTIIONIANA. 


714 


Hic  ordo  est  divinitus  institutus,  ut  fiat  in- 
choatio  in  hac  vita.  Hoc  ordine  Deus  naturam 
lapsam  vult  reparari,  ut  postca  integra  iustifi';atio 
et  regeneratio  sit  opus  perfectissirnum.  Absint 
calumniae  et  cavillationes  in  rebus  tantis.  Adde- 
mus  aliquid  de  locis  doctrinae  in  boc  textu. 


De  infirmitate  discipulorum. 

De  hac  non  prolixe  dicam.  Tota  Scriptura 
ostendit  gemitus  et  querelas  sanctorum,  qui  deplo- 
rant  suam  infirmitatem:  Et  habere  hanc  imagina- 
tionem,  quod  simus  iusti  nostra  novitate,  quod 
simus  perfecti,  simus  sine  peccato,  est  insania. 
Sic  dicit  lohannes :  Si  dixerimus,  quod  peccatunt 
uon  habemus,  mendaces  sumus.  Omnes  sentimus 
multiplicem  et  horrendam  infirmitatem  in  cordibus 
nostris,  magnam  dubitationem  et  multa  vitia:  Ideo 
oportet  nos  tenere  hanc  doctrinam,  quod  simus 
iusti  propter  Filium  Dei,  imputata  et  donata  nobis 
ipsius  iustitia.  Cum  hac  imputatione  ipse  semper 
simul  est  efficax,  sed  tamen  persona  misera  et 
irnmunda  placet  propter  Filium  Dei  (qui  est  um- 
braculum)  deprecantem  pro  nobis,  et  tegentem 
nostra  delicta:  ut  dicitur:  Beati,  quorum  remissae 
sunt  iniquitates. 

Hic  rursus  cogitate  de  argumento: 

Iustificatio  est  opus  Dei: 
Ergo  est  opus  perfectum- 

Respondeo.  Verum  est  de  imiutatione:  sed 
novitas  est  tantum  inchoata,  et  perficietur  suo 
ordine  ac  tempore.  Quando  habetis  concinnam 
explicationem  argumentorum,  postea  tota  doctrina 
fit  iilustrior. 

Teneamus  hanc  anchoram,  quod  propter  Fi- 
lium  Dei  simus  accepti,  etiamsi  sumus  immundi: 
ideo  enim  dicitur:  Fide  iustificati,  pacem  habemus. 
Item:  Nulla  damnatio  iis,  qui  in  Chrislo  Iesu  am- 
btdant.  Est  igitur  persona  iusta  Imputatione,  et 
simul  fit  in  ea  novitas:  sed  ea  adhuc  est  languida. 

Nostra  corda  intueantur  Filium  Dei  interpel- 
lantem  pro  nobis  apud  aeternum  Patrem,  et  tegen- 
tem  peccata :  ipse  vestit  nos  sua  iustitia ,  quae 
nobis  fide  accipientibus  gratis  imputatur. 

Discamus  aulem  agnoscere  nostras  miserias, 
agamus  poenitentiam;  doleamus,  non  confirmemus 
istam  infirmitatem  securitate  carnali:  Sed  cogite- 
mus:  Qui  iuslus  est,  iustificetur  adhuc:  id  est,  debet 
in  nobis  crescere  novitas.     Item:  Hubenti  dabitur. 

Cum  exercentur  dona  Dei,  tunc  crescunt.  Est 
bonum  dictum  Augustini,  cum  recte  intelligitur, 
Dilectio  meretur  augeri  dilectione:  id  est,  exercitia 
virtutum  ausret  virtutes. 


Vidi  egdquassatas  mola  face  crescere  flammas ; 
Et  vidi  nullo  concutiente ,  mori. 

Sunt  boni  versiculi  Ovidii,  quos  ipse  etiam 
probavit:  Quando  homo  exercet  habitum  aliquem, 
ille  habitus  crescit  usu;  et  cum  non  exercetur, 
negligentia  vel  ignavia  amittitur,  quodaderat  antea, 
wenn  man  eine  kunst  nicht  vbet,  so  vergist  mans 
paulatim.  Ars  non  translata  ad  usum,  aboletur, 
vel  exolescit  in  animis.  Deus  vult  exerceri  istos 
habitus,  et  in  illis  exercitiis  ipse  accendit  lucem 
magis  magisque  in  mentibus.  Habenti  dabitur,  di- 
citur  de  negotiantibus. 

De  ignavis  dictum  est:  Invenit  Diabolus  do- 
mum  otiosam^  et  assumens  alios  Spiritus  nequiores, 
facit,  ut  novissima  fiant  deteriora  prioribus.  Quando 
homo  accepit  initia,  et  gustavit  dona  coelestia. 
ut  dicitur  in  Epistola  ad  Hebraeos,  et  tamen  po- 
stea  fit  otiosus,  et  prolabitur,  tum  liomo  fit  mise- 
rior,  quam  antea  fuit.  Illa  ignavia  est  magnum 
et  horribile  malum.  Sic  igitur  dico,  agnoscamus 
infirmitatem,  non  confirmemus  earn,  non  indulgea- 
mus  cupiditatibus  carnalibus;  et  tamen  teneamus 
consolationem ,  quod  propter  Filium  Dei  simus 
iusti,  et  quod  ista  mendica  et  sortfida  obedientia 
placeat. 

Contra:  Fide  sumus  iusti: 

JVemo  scit  se  credere: 

Ergo  nemo  scit  se  esse  iustum. 

Minor  est  neganda.  Augustinus  habet  dictum, 
quod  mementote:  Credens  scit  se  credere.  Hoc 
referatur  ad  vera  exercitia  fidei  non  ad  somnia, 
et  otiosas  cogitationes.  Nonne  David  scit  in  do- 
lore,  se  ciolore?  ita  sentit  certe  dolorem:  Nonne 
cum  erigitur  fide,  scit  leniri  illurn  dolorem,  et  sen- 
tit  consolationem  ?  Ergo  scit  se  credere.  Sed 
multum  est  infirmitatis.  •  Sit  ita  sane:  Est  lucta 
perpetua,  sed  in  illa  lucta  vincit  fides :  neque 
homo  est  iustus  propter  fidei  magnitmlinem.  Sed 
propter  Filium  Dei.  Est  in  omnibus  infirmitas, 
tamen  sumus  iusti  propter  Filium  Dei,-  non  quia 
tanta  in  nobis  est  nostra  qualitas :  Si  esset  fides 
perfecta  in  summo  gradu,  esset  extinctum  et  ab- 
sorptum  t(  tum  peccatum ;  nulla  prorsus  esset  dubi- 
tatio,  nulla  lucta.  Haec  considerate  in  illa  doctrina 
de  infirmitate  Apostolorum. 


De   commendatione   studii. 

De  hoc  loco  etiam  antea  dixi.  Discipuli  illi 
colloquebantur,  disputabant  pro,  et  contra;  alius 
dicebat  aliud,  per  vices  conferebant  sententias  suas. 

Ilaud  dubie  Cleophas  dixit:  Mea  coniunx  omnino 


715 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


716 


affirmat  eum  resurrexisse,  Ergo  nondum  finis  est 
rerum  nostrarum.  Alter  dixit:  Non  possunt  ista 
esse  de  nihilo,  ipse  antea  resuscilavit  mortuos,  ad- 
huc  fiet  aliquid.  Hlae  disputationes  significant  desi- 
deriuni,  significant  motus  Spiritus  sancti,  qui  pro 
ipsis  interpellat  gemitibus  inenarrabilibus ;  plus  cre- 
dunt,    quam    ipsi    sciunt,    vel    intelligunt;    habent 

Suandam  scintillam,  sed  adhuc  inexplieatam :  postea 
•ominus  opem  fert  isti  imbecillitati ;  sicut  dicitur: 
Calamum  quassatum  non  confringet:  id  est,  ipse 
vult  infirmos  recipere:  sicut  Paulus  etiam  dicit  de 
infirmo:  Dominus  recepit  eum. 

Est  insania,  imaginari,  non  debere  nos  acce- 
dere  ad  Deurn,  nisi  adferamus  ad  eum  illam  Stoi- 
cam  perfectionem,  vel  illam  Pythagoricam  nakvy- 
ysvtcCav;  vel,  sicut  Lucianus  ludit,  quod  Stoicus 
sit  purus  ab  omnibus  affectibus,  sicut  Hercules 
deposuit  omnem  mortalitatem  in  rogo. 

Ita  ridet  Stoieos,  qui  fingunt,  quod  ita  sint 
excocti,  ut  deposuerint  omnes  affettus.  Haec  sunt 
paradoxa  Stoica,  qualia  defenderunt  olim  Cathari. 
Verum  semper  manet  in  sanctis  in  hac  vita  mul- 
tiplex  infirmitas,  sed  istam  agnoscamus;  et  ut  eam 
paulatim  corrigamus,  debet  in  nobis  esse  studium 
doctrinae,  et  debet  accedere  precatio.  Illa  pre- 
catione  accenditur  nova  lux,  et  impetrantur  dona 
maiora  Spiritus  sancti;  sicut  scriptuni  est:  Quanto 
magis  pater  vester  coelestis  dabit  Spiritum  sanctum 
petentibus.  Sic  illi  hic  dicunt:  Nonne  cor  nostrum 
ardebat?  sentiebant  se  credere,  etiamsi  adhuc  erat 
caligo  et  obscuritas.  Sentimus  singuli,  nos  esse 
infirrnos,  et  libenter  vellemus  esse  firmiores,  ideo 
clamemus:  Confirma  hoc  Deus,  quod  in  nobis  ope- 
ratus  es.  Est  communis  preccatio,  et  vox  omnium 
Sanctorum  in  Ecclesia.  Haec  cogitate  de  com- 
mendatione  studii,  ut  vos  etiam  eo  magis  ametis 
studia.    De  testimoniis,   Deo  dante,   cras  dicemus. 


EXCERPTA  EX  RHAPSODHS  ALIORUM 
ANNORUM. 

Naturaliter  favemus  illis,  qui  in  solicitudine 
sunt,  et  in  aliqua  angustia,  et  laetamur,  cum  vide- 
mus,  quomodo  ex  dubitatione,  vel  consternatione, 
et  doloribus  erigantur.  Haec  consideratio  facit 
hanc  narrationem  dulciorem:  sicut  nos  omnes  in 
veris  doloribus  quaerimus  consolationes  et  leva- 
tionem  dolorum :  sic  quando  videmus  alios  erigi 
rursus,  qui  erant  anxii,  tuuc  laetamur  et  gratu- 
lamur  ipsls. 

Experimur  etiam,  quod  in  maestitia  collocutio 
et  conversatio  cum  amicis,  qui  adferunt  aliquid 
opis  et  consilii,  sit  gratissima.  Sunt  multa  dicta 
optima   in  hanc   sententiam,   ut  Graecum    dictum: 


Awtovfjuivov  ydq  fivitog  iv/tfvqs  <pi,\ov:  Maesto,  seu, 
tristi  gruta  est,  vel,  dulcis  et  blanda  amici  oratio. 
Item :  ipv%rjg  vocovcrjg  tpaqfiaxov  <pC).ov  Xoyog :  Animae 
dolentis  pharmacum  est  amici  colloquium  vel  serma. 
Item:  rig  ofifia  tvvov  dvdQog  tlgfiXiittiv,  yXvxv.  Quam 
dulce  est  intueri  vultum  amici. 

Inprimis  magnum  bonum  est  in  controversibs 
religionis  mederi  dubitationi :  Quia  dubitatio  de 
aliqua  parte  doctrinae,  est,  carnificina  saeva  et 
exitiosa,  affert  vel  prophanitatem,  vel  desperationem. 
Paulus  ad  Romanos  inquit:  Unusquisque  sit  cerlus 
in  sua  mente:  id  est,  non  est  indulgendum  dubi- 
tationi,  non  relinquenda  est  inens  in  dubitatione, 
sed  quaerenda  est  certitudo. 

Emmaus.]  Potest  fieri,  ut  nihil  aliud  significet, 
quam  castellum.  Scribunt,  postea  dictum  esse 
hunc  locum  Nicopolin.  Id  nomen  fortassis  est  ir>- 
terpretatio  Etymologiae  Hebraicae,  si  vox  dedu- 
catur  a  maos,  quod  significat  robur,  vel  munitionem, 
Alii  consilium  interpretantur,  a  Jaez.  In  priore 
Etymologia  scribitur  Emmaus  per  s,  pro  fortitu* 
dine:  in  altera  scribitur  per  z,  pro  consilio.  Etiam 
em  vel  scribitur  cum  aleph,  et  tum  idem  significat 
quod  mater :  vel  per  ajin,  et  significat  populunu 
Sed  mihi  magis  placet  mater  consilii,  quam  po- 
pulus  roboris.  Ecclesia  vere  est  mater  consilii, 
sicut  Samson  inquit:  Si  non  arassetis,  vitula  mea 
non  invcnissetis.  Si  vis  discere,  eas  ad  Ecclesiam. 
Ea  est  custos  doctrinae.  In  Homero  non  disces 
fidem  in  Christum,  nec  in  Alcorano.  Isti  discipuli 
eunt  ad  Emmaus,  et  Christus  erudit  eos  in  via,  id 
est ,  tunc  recte  discitur ,  quando  Dominus  ipse 
docet,  aut  dat  doctores  idoneos. 

Miliare.]  fiCXiov  habet  nomen  a  mille  passibus. 
4  miliaria  Italica,  faciunt  unum  miliare  Germani- 
cum:  aliquando  5,  prout  regiones  sunt  fertiles  aut 
minus  fertiles:  vel  prout  civitates  sunt  plures  aut 
pauciores:  Wo  gul  landt  ist  und  die  flecklein  nahe 
beysammen  liegen,  macht  man  kurtze  meilen,  als 
draussen  am  Rein.  Contrarium  est  in  Westphalia. 
Persae  habuerunt  nostrum  morem.  Quod  nobis 
est  miliare,  est  Persis  parasanga.  Habeinus  multa 
a  Persis,  quia  nostri  homines  fuerunt  vicini  Per» 
sarum:  et  Herodotus  dicit :  aliqua  pars  Persiae 
dicitur  Carmania.  Parasanga  fuit  miliare  Ger- 
manicuin. 

Tunc  solus  es  peregrinus?]  Debebat  esse:  an 
tu  es  vicinus  solitarius?  vel,  num  tu  habitas  hic 
tamquam  solitarius?  Nomen,  Peregrinus,  mihi  hoc 
loco  non  placet:  quia,  si  quis  peregrinatur,  tunc 
non  est  mirum,  si  quid  ignoret.  Peregrini  non 
debent  esse  curiosi.  Hospitem  decet  tacere,  non 
vociferari.  Cicero  inquit:  Hospes  non  debet  esse 
curiosus  in  aliena  Republica.    Est  versus  aulicus: 

Da,  capias,  quaeras  plurima,  pauca,  nihil. 


717 


POSTHXA  MELANTHONIANA. 


718 


Et  Horatius  inquit  de  curiosis: 

Percontatorem  fugito,   nam   garrulus  idem  est. 

In  Graeco  est  ndqoi,xog,  quod  signincat  vicinum. 
Inde  est  naqoixCa ,  id  est ,  vicinalis  conventus. 
Qui  regebat  eiusmodi  conventus,  dicebatur  Paroe- 
danus.  Postea  in  Ecclesiam  invecta  sunt  alia 
vocabula.  Pro  naqoixCa  dixerunt  Parochia:  Unde 
est  Germanicum  vocabulum  Pfar.  Item  Paroclmm 
dixerunt,  einen  Pfarher :  sed  Graecum  vocabulum 
noQoxog,  aliud  quiddam  significat.  Sic  enim  nomi- 
nabant  promos  et  condos  in  nuptiis:  Item  oecono- 
mos  in  villis,  a  praebendo  et  exhibendo.  Germani 
vocant  einen  hoffmeister,  oder  voit.  Et  nomen  voit, 
est  a  toiden,  vel  fuiden,  quod  est  pascere:  unde 
etiam  est  appellatio  feudi. 


Unde  est  nomen  Cleophas? 

Vocabulum  Cleophas,  est  haud  dubie  Grae- 
cum,  a  xXtoTCaxqog  factum,  sed  mutilatum:  quam- 
quam  etiam  Etymologia  Hebraica  tradi  possit:  scd 
simus  contenti  Etymologia  Graeca,  xXtonarQog,  id 
est,  ex  glorioso  patre,  vel  gloria  patris,  sicut 
Svrtnag,  pro  uvzCnarQog,  id  est,  vice  patris.  Vetu- 
stas  usa  est  honestis  appellationibus:  avxmag  fuit 
Macedonicum  nomen,  ut  et  xXeonag:  et  cum  illo 
imperpo  propagata  sunt  ad  alias  gentes.  Non  finga- 
tis  insulsas  et  inconcinnas  etymologias;  ut  cum 
aliqui  dicunt  Bartholomaeus,  id  est,  Filius  suspen- 
dentis  aquam ,  a  manim  et  tola :  sed  est  a  Bar, 
id  est,  Filius,  et  Ptolomaeus. 


Utilitas  cofloquiorum. 

Colloquia  exsuscitant  quaerentes  aliquid.  Einer 
gtbt  den  andern  occasionem  zu  disputieren.  Multae 
sunt  commonefactiones,  quas  saepe  etiam  sugge- 
runt  ineruditi :  Amanda  igitur  cst  collocutio  et 
doctrina  candida,  non  insidiosa.  Christus  accedit 
ad  istos  discipulos,  quando  colloquuntur  de  doctrina^ 
das  heist  esurientes  implevit  bonis. 


Adhortatio  ad  legendnm   et  meditandum 
verbum  Dei. 

Filius  Dei  sic  adest,  cum  discimus,  medita- 
mur,  et  cogitamus  verbum  Dei;  ideo  simus  dili- 
gentes  in  legendo,  cogitando,  et  perpendendo  verbo 
Dei.    Multi  ita  sunt  barbari  et  negligentes,  ut  nec 


textus  Bibliorum  legant.  Saepe  vobis  dixi,  ut  mane 
et  vesperi  caput  unum  atque  alterum  in  Bibliis 
legatis.  Hunc  honorem  Deo  praestare  debebatis. 
Nescio,  qualis  haec  sit  aetas:  mihi  puero  fuit  no- 
tus  textus  Bibliorum,  et  avidius  Jegebam,  quam 
nunc  fit  a  pueris:  quae  fuit  aetas  magis  studiosa: 
iam  nihil  putatur  pulchrum,  nisi  sit  efferum  et  Cy- 
clopicum:  et  nominatur  tamen  haec  libertas  Chri- 
stiana:  igitur  non  cogitate,  quod  Spiritus  sit  in 
vobis  efficax  sine  lectione.  Deus  non  est  efficax 
in  homine  negligente  lectionem,  auditionem,  et  vo- 
cem  doctrinae.  Sapientia  antevertit  expetentvs  eam, 
id  est,  sapientiam.  Item:  Dabit  Spiritmn  sanctum 
petentibus.  Item:  Ad  legem  et  tcstimonium.  Primus 
Psalmus  et  tota  Scriptura  plena  est  talium  adhor- 
tationum.  In  lege  Christi  voluntas  eius.  Sed  suma- 
mus  dictum  Pauli:  Sermo  Christi  habitet  in  vobis 
abundanter  in  omni  sapientia:  et  docete  et  arguite 
vos  mutuo. 

Hoc  dicto  volumus  esse  contenti.  Primum  di- 
cit:  Sermo  Christi.]  quasi  dicat,  ille  sermo  disca- 
tur,  qui  est  divinitus  traditus,  quem  Filius  protulit 
ex  sinu  aeterni  Patris.  Totus  propheticus  sermo 
est,  quem  Filius  protulit  ex  sinu  Patris,  et  ipse 
Filius  locutus  est  in  prophetis.  Postea  dicit:  habi- 
tet  in  vobis:  quid  est,  esse  cohabitatorem?  Cuius 
rei  est  antithesis?  Peregrini:  Sermo  Christi  non 
sit  peregrinus  hospes.  In  Plauto  dicitur:  Homo 
homini  ignotus  lupus  est:  et  ita  fit  in  nostris  hisce 
regionibus:  In  aliis  locis  non  est  item.  Homines 
sedent  in  conviviis:  non  loquuntur,  etiam  cum  da- 
tur  occasio  colloquii:  tantum  intenti  sunt  in  eum, 
qui  loquitur,  et  tamquam  insidiatores  animadvertunt, 
an  possint  aliquid  arripere,  quod  postea  male  in- 
terpretando  depravent.  Saepe  hoc  video,  cum  se- 
deo  inter  peregrinos,  ut  et  nuper  mihi  accidit. 
Aliqui  putant  esse  sapientiam.  Est  inhumanitas,  et 
barbaries.  Est  hoc,  quod  Plautus  dicit:  Homo  ho- 
mini  lupus  est,  cum  ignotus  est.  Saepe  tacens  odii 
semina  vidtus  habet.  Est  pulcherrimum  dictum  apud 
Xenophontem  in  conviviis:  Amatis  convivia,  amate 
etiam  sapientum  eleganter  dicta  de  conviviis.  So- 
crates  in  Symposio  Xenophontis  dicit  alicui:  Dic 
mihi :  quid  est  naqoivCa,  id  est,  sich  nicht  recht  hal- 
ten  in  convivio?  Respondet  illi:  Quid  sit  non  pos- 
sum  dicere,  sed  quid  mihi  videatur,  dicam.  Hoc  ci- 
viliter  est  dictum:  quia  saepe  aliquid  alicui  videtur, 
quod  tamen  non  est.  Postea  inquit  Socrates:  Di- 
cas  igitur,  quid  videtur  tibi?  Subiicit  ille:  Est  mo- 
lestia  afficere  convivas:  XvntTv  xovg  cvpnoiag.  Talia 
convivia  confert  conviviis  vulpis  et  gruis.  Est  apud 
Aesopum:  cum  vulpes  gruem  invitat,  et  pultem 
instruit  in  orbe  plano.  Vulpes  lingit,  grus  vero 
non  potest  apprehendere :  deinde  grus  iteruin  invi- 
tat  vulpem,  et  apponit  cibum  in  profundo  et  an- 
gusto  cantharo:   vulpes  non  poterat  inserere  col- 


719 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


720 


luin,  ut  grus  suum  rostrum.  Cogebatur  igitur  vul- 
pes  discedere  famelica.  Talia  sunt  convivia  non 
colloquentium,  non  salutantium,  non  quaerentium 
suavem  et  convenientem  temporibus  sermonem.  De- 
cet  aliquid  dicere  suave,  sumptum  vel  ex  erudi- 
tione,  vel  ex  commemoratione  praesentium  nego- 
tiorum.  Deinde  addit  Socrates:  Hoc  tu  facis,  quia 
tacendo  nobis  omnibus  es  molestusi  ov  ds  XvjrtTg  rovg 
Gv/.in6iag  aiyolv.  Est  autem  et  illud  eleganter  di- 
ctum  a  Plutarcho  Non  debent  esse  vociferatio- 
nes  promiscuae,  quales  sunt  rusticorum  compotatio- 
nes;  aliqui  sint  vocales,  aliqui  sint  consonantes: 
id  est,  aliqui  sint,  qui  praecipue  loquantur;  aliqui 
audiant,  et  tamen  ipsi  quoque  aliquid  proferant;. 
non  sint  muti  plane,  illa  sunt  dulcia.  Quid  est 
vita  sine  conversationis  mutuae  consideratione?  si  ) 
vultis  esse  homines,  vivite  ut  homines.  Irenaeus 
ait,  Polycarpum  solitum  recitare  verba  Iohannis, 
qui  dixerit,  quanta  fuerit  suavitas  in  sermone  Chri- 
sti  cuin  hominibus,  ut  hoc  Evangelium  est  plenum 
suavitatis,  et  tamen  mixta  cst  gravitas  obiurgatio- 
nis.  Sic  igitur  dico:  Paulus  ait,  Sermo  Christi  ha- 
bitet  in  vobis:  id  est,  sit  vobis  familiarissime  no- 
tus,  ut  cohabitator,  non  ignofus,  non  peregrinus, 
torvo  vel  tragico  aspectu  aiiquem  intuens.  Ego 
studeo  esse  comis,  non  delector  illa  immanitate: 
scio  saepe  accidisse,  quod  res  magnae  sint  discus- 
sae  per  huiusmodi  comitatem:  ubi  autem  habitat 
sermo  Christi  in  corde,  ibi  habitat  Deus  ipse. 
Quando  serio  cogitatur  verbum  Dei,  non  est  du- 
bium,  qain  ibi  habitet  Deus,  ut  dicit,  Veniemus  ad 
eum,  et  mansionem  apud  eum  faciemus.  Id  videtis 
hoc  loco,  adest  Christus,  cum  illi  colloquuntur  de 
doctrina.  Sed  addit:  opulenter,  nlovGCmg.  Ergo  de- 
betis  saepe  legere,  cogitare:  et  quidem  in  onmi 
sapientia,  non  ad  cavillandum ,  ludendum,  dilace- 
randum,  ut  haeretici  et  impii  legunt  sacros  libros 
ad  cavillandum.  Politianus  Canonicus  Florentinus 
interrogatus,  an  eliam  legeret  Biblia?  respondit: 
Semel  perlegi  illum  librum,  et  nunquam  collocam 
peius  ullum  tempus.  Nos,  qui  volumus  esse  Clni- 
stiani,  non  cogitemus  ut  Politianus,  sed  amemus 
historiam  et  lectionem  Biblicam,  non  ita  iocose 
agamus.  Debetis  autem  recte  intelligere  doctrinam; 
id  Paulus  vocat:  in  omni  sapienlia:  non  ut  Ana- 
baptistae  legunt  ad  corrumpendum.  Videamus,  ubi 
de  lege,  ubi  de  peccato,  ubi  de  Evangelio  agatur, 
sicut  Epiphanius  ait,  in  &toipCa  opus  est  et  sensu. 
Praeterea  et  hoc  addit  Paulus:  Docete  vos,  et  do- 
cendo  emendatc  (rovtftitTzt)  emendate  erroneas  opi- 
niones  muiuo.  Eo  ipso  autem  postulat  velle  audire. 
Alioqui  fit  hoc,  quod  dicitur,  Fundit  acetum  super 
nitrwn,  qui  canit  carmen  malo  cordi.  Nitrum  quid 
est?  Salpeter,  unde  conficitur  pulvis  tormentarius. 
Est  sal,  et  habet  vim  maximam  dissipandi;  et 
quando  contraiia  res,   ut  acetum,  infunditur,    tunc 


res  illa  calida  intenditur  et  dissipatur.  Sic  hypo- 
crita  odio  concipit  falsam  opinionem,  et  defendit 
eam.  Si  illi  dicas,  tu  erras,  rectius  faceres,  si 
considerares  fontes  illius  doctrinae,  tum  redditur 
insanus.  Ergo  ad  correctionem  et  emendationem 
opus  est  auditu,  et  docili  mente.  Ubi  non  est 
auditus,  ibi  non  est  sermo.  Ula  considerate,  ut 
eo  sitis  diligentiores  in  lectione,  cogitatione,  et 
collatione  doctrinae. 

0  stulti  et  tardi  corde.']  Chrisius  obiurgat 
discipulos  satis  duriter ,  obiicit  eis  stultitiam  et 
tarditatem  in  credendo.  Utrumque  reprehendifs 
et  quod  non  didicerint  Scripturas,  et  deinde,  quod 
non  credant.  Vos  neque  didicistis  Scripturas, 
inquit,  neque  credidistis;  primum  arguit,  postea 
etiam  docet.  Cum  praeceptor  tantum  virgis  caedit, 
non  docet,  non  satisfacit  suo  muneii.  Etsi  autem 
dura  est  haec  obiurgatio,  tamen  proficiscitur  ex 
ainico  corde.  Vulnera  amici  sunt  dulciora,  quam 
oscula  inimici,  dicitur  apud  Salomonem:  Est  amici 
obiurgare  alterum.  Deinde  in  Ecclesia  oportet 
primuiu  argui  peccatum,  ut  dicitur:  Spiritus  sanctus 
arguet  mundum  de  peccato.  Praedicatio  poenitentiae 
antecedit  consolationem, -ita  statim  in  paradiso 
inquit  Dominus  ad  Adamum  lapsum:  Ali  quid  fe- 
cisti?  Est  in  nobis  singulis  opinio  antecepta  de 
controversiis  religionis,  quam  oportet  taxari,  ut 
locum  habeat  apud  nos  veritas.  Omnes  volunt 
habere  Christum,  sed  talem,  qualem  sibi  quisque 
somniat.  Ita  Iudaei  volebant  habere  Christum 
locupletem,  etexpetebant  voluptates  suas:  sed  quia 
talem  non  inveniunt,  refugiunt.  Veritas  est  talis, 
ut  sit  grata  iis,  qui  non  voluut  taxari  suas  phan- 
tasias.  In  initio  harum  disputationum  cum  doctrina 
magis  expeteretur,  et  serperet  latius  disputatio, 
dixit  Monachus  quidam  in  Belgio:  Vos  estis  cupidi 
novae  doctrinae.  Ego  dicam  vobis  pro  prima  con- 
cione.  Convenit  magna  multitudo  praeter  morem: 
sed  ille  nihil  aliud  quam  antea  dixit.  Tandem 
subiicit :  Pene  eram  oblitus,  quod  promiseram: 
Dicam  igitur  vobis  veritatem.  Veritas  est  similis 
aquae  lustrali:  Omnes  accederetis  ad  aquam  lu- 
stralem,  sed  quando  aliquis  conspergitur.  tum  refu- 
giunt  et  aversantur.  Discamus  agnoscere  nostram 
imbecillitatem,  et  simus  dociles:  Quia,  qui  perti- 
naciter  retinent  errores,  non  sunt  infirmi,  sed  per- 
vicaces  hypocritae:  Es  sol  ihm  einer  sagen  lassen, 
und  horen.  Multum  in  singulis  adhuc  haeret  sor- 
diutn.  Deus  habet  patientiam,  si  tantum  simus 
dociles.  Infirmi  possunt  esse  membra  Ecclesiae, 
sed  sint  dociles.  Discipuli  illi  non  fuerunt  blas- 
phemi,  sed  in  consternatione  fuerunt:  fuit  aliqua 
scintilla  fidei;  non  defecerunt  a  Christo  ad  impios: 
fuerunt  infirmi,  sed  dociles.  T&les  infirmos  do- 
ciles  Deus  sanat;  Calamum  quassatum  non  franget, 
et  linum  fumigans  non   extinguet:    q.  d.  propheta: 


721 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


722 


Christus  vult  sanare  contritiones  nostras.  Linum 
nominat  lychnum.  adhuc  aliquid  habentem  lucis, 
qui  nonduin  extinctus  est ;  das  rnan  aublasen  kau. 
Talem  lychnum  funMgantem  non  vult  delere,  sed 
vult  eum  accendere:  vult  ^uiiivqeTv  rursus  flammam 
istius  lychni.  Cogitate  vos  quoque  esse  infirmos, 
et  petite,  ut  Deus  vos  exuscitet,  iuvet,  sanet,  et 
occendat  flainmam  suae  lucis.  Cogitate  Ecclesiam 
esse  infirmam,  sed  docilem,  non  rabiosam,  non 
manifeste  contradicentem  veritati,  ut  multi  faciunt, 
qui  tamen  gloriantur  se  esse  Ecclesiaju.  Deus  re- 
primat  furentes  et  sanet  errantes. 

Oportebat  Christum  pati  et  resvrgere.]  Non  mo- 
veamus  fatuas  quaestiones.  Oportebat:  quia  Deus 
sna  voluntate  liberrima  sjc  decreverat,  et  ordina- 
verat  immensa  bonitate  et  misericordia  et  inenar- 
rabili  sapientia,  quam  disccmus  in  tota  aeternitate. 
Omittamus  Stoicas  disputationes. 


Quid  significat  Verbnm  ttqosttohTp  et 
ngogTTOieTg&ai^. 

Respondeo.  Non  potest  inveniri  Latinum  vo- 
cabulum  satis  conveniens:  Apud  Lucianum  inquit 
Momus  ad  lovem:  Ovdiv  Ttdaxw;  xaxcv,  av  fiij  jtQog- 
%oif[.  N  hil  pateris  mali ,  weun  du  dieh  dessen  nicht 
annimbst;  ut,  si  quis  multa  convicia  in  te  iacit,  et 
tu  ea  nihili  facis,  et  vis  perferre,  et  cogitas:  For- 
tasse  ipse  se  emendabit,  tunc  in  ipsum  redibunt: 
Si  iam  velles  pugnare,  plus  mali  accerseres,  et 
tibi  et  illi:  Nihil  paticris  mali,  si  non  afficiare:  vel, 
si  non  prae  te  feras.  Hoc  verbum,  prae  se  ferre, 
ist  arn  nechsten  dem  jtQogjtoitlv :  e*.  sic  quoque  potest 
in  hoc  tcxtu  reddi:  prae  se  tulit,  er  stelt  sich  also. 
jtQogitoiHio ,  id  est,  talem  gestum  sumebat.  Neque 
verbum  simulandi,  neque  fingendi  exprimit  naturam 
verbi  Graeci. 

Dion  de  M.  Antonino  Philosopho  Imperatore 
usus  est  eodem  verbo:  quod  dictum  mementote, 
quia  est  maxima  laus  uniuscuiusque  viri  boni,  et 
maxime  principis:  'Ofioiog  tjv  iaviqi  did  Ttavjcg,  tjv  dt 
dya&og,  xal  ovdiv  yv  iv  amui  TtQogTtotqiov ,  id  est, 
Nihil  erat  in  eo  arte  accersitum,  fictuiu,  simulatum; 
erat  nutiva  bonitas,  non  hypocrisis.  Seneca  uit: 
Difficile  est  unum  hominem  arjere.  Sicut  videtis,  ho- 
die  multi  sunt  Lutherani,  cras  Papistae,  paulo  post 
Osiatidrici;  postea  Anabaptistae.  Est  igitur  pulchra 
laus  Antonini;  quam  sapientes  possunt  intelligere. 
Saepe  dixi:  Oportet  adolescentem  esse  instructum 
copioso  thesauro  exemplorum  bonorum  et  senten- 
tiaruin. 


«BLAjrni.  opee.  roi .  xxty. 


Estne  simulatio  res  pulchra? 

Respondeo.  Ironia  et  simulatio  insidiosa  pugnat 
eum  veritate,  et  opponitur  ingenuitati,  quae  per- 
spicue,  manifeste  et  explioate  aliquid  dicit.  Euri- 
pides  inquit:  16  tafrXov  aacptg:  Bona  natura  est  aperta 
et  ingenua.  Occultatores  nunquam  integra  oratione 
utuutur.  Germani  tales  vocant  dockmeuser:  quia 
omnia  audiunt,  et  observant;  cum  aliis  as»ident, 
et  niliil  ipsi  dicunt.  Dockmeuser  significat  dolose 
mussitare,  {tavxo7tavovQyttv.  Valde  ingratum  est, 
esse  apud  occultatores  eiusmodi  animi,  voluntatis, 
benevolentiae.  Man  weis  nicht,  wie  mau  dran  ist, 
wenn  man  bey  solchen  leuten  sitzt,  ob  man  feindt 
oder  freunt  sey. 

Multo  etiam  insuavius  est,  quando  efFeruntur 
per  tales  illa,  quae  dicta  sunt  inter  amicos.  Nam 
in  convivio  multa  dicuntur  hilariter,  quae  non  sunt 
efferenda  omnia:  Mtaw  fivijfiova  cvfmoTtjv:  Odi  me- 
morem  compotorem. 

In  magnis  negotiis  ironiae  insidiosae  non  tan- 
tum  vitiosae  sunt,  sed  etiam  perniciosae;  ut  nunc 
fit  in  controversiis  dogmatum.  ubi  multi  moliuntur 
turbationes,  consusurrant ,  faciuut  practicas,  fabri- 
cant  pericula  aliis,  et  tamen  insidiose  dissimulant, 
quid  rerum  moliantur. 

In  aulis  etiam  plurima  exempla  se  offerunt  in- 
sidiosarum  occultationum:  Quando  tyranni  maxime 
abblandiuntur,  tunc  plurimum  ab  eis  est  periculi: 
Imo  ars  quaedam  aulica  haUetur,  bona  dicere,  et 
mala  struere  in  mente. 

Tales  simulationes  execrantur  ingenuae  na- 
turae.  Est  autem  aliud  prorsus  genus  simulatio- 
num  vel  dissimulationum,  quae  sunt  figurae,  qui- 
bus  aliquamlo  magis  perducimur  ad  rem,  et  verita- 
tem  ipsam;  et  sunt  alicuius  boni  gestus  assumptio, 
vel  mitigatio  alicuius  acerbitatis.  Non  fiunt  no- 
cendi  causa;  sed  propter  utilitatem  ..iiquam  in- 
signem.  Suniite  exemplum  a  medicationibus,  in 
quibus  saepe  medicus  fallit  aegrotum ,  ut  sumat 
potionem^  a  qua  alioqui  abhorrere  videbatur. 

Dicam  vobis  commune  remedium  contra  pleu- 
ritidem,  quo  curavimus  multos.  Quando  aliquis 
sentit  principia  pleuritidos,  das  stechen  in  der  td- 
ten,  sumatur  stercus  equinum,  et  exprimatur  suc- 
cus:  ad  fallendum  autem  aegrotum,  infundatur  afi- 
quid  de  aqua  Endiviae,  (Endivia  est  ab  bitybo) 
item  addatur  aliquid  saccari:  Quia,  quamquam 
avena  et  foenum  non  sunt  res  malae:  tamen  ho- 
mines  agrestes  et  delicati  potionem  ex  succo  ster- 
coris  equini  non  biberent  libenter:  et  est  tamen 
bonum,  et  praesens  remedium. 

Sic  Chirurgi  aliquando  officiose  simulant  et 
abblandiuntur  pueris,  cum  Juxata  reponunt.  In 
bellis  nominantur  Stratagemata ,  reuterstucklein ; 
quando    capitaneus    ad    decipiendum    adversarium 

46 


723 


PHIL.  MEL.  SCBIPTA  EXECETICA. 


724 


ostendit  aliam  speciem  exercitus,  aliam  occultat. 
Hannibal  mittit  in  silvas  boves  cum  facibus,  et  in- 
terea  ipse  aufugit  ex  manibus  Fabii.  Inter  aman- 
tes  nihil  usitatius  est  quam  ostendere  gestum  ta- 
lem,  ac  si  velint  discedere,  cum  tamen  hoc  non 
a°*ant,  sed  illa  ipsa  simulatione  accendant  deside- 
rium  mutuum  Haec  non  sunt  mendacia,  sed  figurae 
utilitatis  causa  usurpatae. 

Mendacium  est  contraria  veritati  dicere,  facere, 
aut  ostendere,  quoquo  modo,  ex  vanitate,  vel  no- 
cendi  studio:  ut  Thraso  in  Comoediae  ait:  Fudi 
uno  die  duas  legiones,  alteram  in  Sicilia,  alteram,  in 
Macedonia.  Haec  est  vanitas,  non  congruens  bonae 
naturae,  etiam  si  non  noceat. 

Mane  nobiscum  Domine,  quia  advesperascit.]  Est 
omnino  aliquid  significatum  de  fine  mundi  in  hoc 
dicto:  Finis  mundi  erit  perturbatior  quam  aliae 
aetates.  Quia  natura  paulatim  fit  languidior ,  ideo 
confusiones  fiunt  maiores.  Diabolus  etiam  fit  ra- 
biosior.  Ideo  debemus  esse  vigilantiores  et  arden- 
tiores  in  precando.  Sic  precatur  ipse  Christus  in 
cruce,  et  David  in  Psalmo:  Domine,  ne  deficiat 
virtus  mea  in  senecta.  Quo  deformior,  languidior, 
et  squalidior  est  Ecclesia,  nunc  sub  finem  mundi, 
eo  magis  clamemus  cum  discipulis:  Ah  Domine, 
mane  nobiscum. 

Vespera  iam  venit ,  nobiscum  Christc  maneto ; 

Extingui  lucem  nec  patiare  tuam. 

Debemus  orare  Filium  Dei,  ut  miserrimas  con- 
fusiones  Ecclesiae  sajiet:  quia  nullum  est  huma- 
num  consilium:  Der  iammer  ist  zu  yros ,  nun  Gott 
helff  uns.  Non  potest  magnitudo  doloris  etiam  iri 
mediocribus  hominibus  satis  dici,  quem  adfert  illa 
tristissima  forma  Ecclesiae. 


Quid   differunt   vejper,   vespera,   et-    • 
Hesperus  ? 

Unde  venit  vesper?  ab  tGTttQog  v  et  h  aspiratio, 
saepe  pennutantur,  ut  Heneti,  Veneti.  Unde  venit 
?G7ttQog'i  Ab  ig  et  ntQag,  quasi  ad  finem,  seu  me- 
tam:  Lucifer  est  iuigyoQog,  lucem  ferens.  Unde  est 
toigl  Est  simpliciter  Hebraeum  osch,  et  significat 
auroram,  vel  stellas  matutinas.  Sicut  literae  sunt 
tres  apud  Graecos:  sic  sunt  tres  apud  Hebraeos: 
Vocatur  etiam  tptogyoQog,  stella  adferens  lucem.  In 
Aristotele  est  ovdt  toag,  ovdi  tGTttQog,  ovrai  xaAvg  ian: 
id  ost,  cquc  laicifer,  neque  ffesperus  tam  formpsus 
est  nt  iuslitia.     Stella  Veneris  est  vahle  conspicua. 

Ab  tGTrtQog  dicta  est  iaTttQa,  et  Latini  veteres 
retinuerunt  vespera  genere  foeminino,  postea  dixe- 
runt  vesper  in  genere  masculino.  Nescis,  quid  se- 
ms  vesper  vehat.     Est   dictum   Varronis.     Quid  si- 


gnificat?     Est   commonefactio   de   mutabilitate  for- 
tunae  et  subitis  mutationibus  rerum  humanarum. 

Omnia  sunt  hominum  tenui  pendentia  filo; 

Et  subito  casu  quae  valuere,  ruunt. 

Una  dies,  vel  unum  momentum  potest  homi- 
nem  opprimere.  Quoties  hie  vidistis  interfici  ado- 
lescentes  vesperi,  cum  toto  die  fuissent  hilares,  et 
nihil  tale  metuissent  vel  cogitassent?  Dictum  Var- 
ronis  proverbialiter  usurpatum  est;  quamquam  sine 
dubio  ante  Varronem  in  usu  fuit. 

Aliqui  putant  esse  idem  nomen,  seu  ab  cadem 
origine  esse  tgTttQog  et  ioogyoQog:  Quia  tantQog  de- 
ducunt  ab  iwgcpoQog.  Sed  icogycQog  inane  dicitur,  et 
tantQog  vesperi:  una  tamen  et  eadem  est  stella. 


Quae  sunt  vices  Stellae  X  eneris? 

Semper  per  unum  semestre,  etsi  non  integrum, 
praecedit  solem,  per  alterum  semestre  sequitur  so- 
lem.  Aliquo  tempore  iatet:  iam  sequitur  solem, 
ut  fere  tota  aestate  sequetur.  Hieme  autem  magna 
parte  antecedet  solem.  Est  eadem  stella,  sed  non 
eodem  tempore  mane,  et  vesperi  conspicitur.  Quod 
nos  dicimus  icagyoQog,  in  Iob  dicitur  osch. 

Multae  similitudines  sumuntur  ab  hac  stelia. 
Ideo  considerate  Grammaticam,  et  simul  cogitate, 
quam  sit  mirabile  et  pulchrum  opus  Dei,  quod  or- 
dinavit  vices  dierum  et  noctium;  et  quam  grata, 
quam  dulcis  sit  quies  corporibus  humanis.  Cogi- 
tate  hoc  etiam,  nos  sim'les  esse  ambulantibus,  sive 
iter  facientibus  noctu.  Tales  cum  vident  matutK 
num  ruborem  aurorae,  laetantur.  Postea  cum  sol 
prodiit,  muito  magis  laetantur.  Mihi  niliil  est  tam 
taediosuni,  quam  nocfu  iter  facere;  ideo  valde  lae- 
tor,  cum  video  auroram  ostendentem  lucem.  Ita 
nunc  sumus  ih  caligine,  et  bonae  mentes  ambulant 
tamquam  accedentes  ad  auroram.  Videmus  ali- 
quam  particulam  lucis.  Sed  expectamus  veram  lu- 
cein,  et  multo  magis  laetabiniur  videntes  solem 
exortum,  id  est,  Filium  Dei  in  tota  aeternitate. 
De  magnis  rebus  interdum  hic  loquimur,  de  aeter- 
nitate,  de  providentia,  et  mirabilibus  consiliis  Dei, 
de  fabricatione  hominis.  Sed  quid  loquimur?  Verba 
utcunque  sonainus,  quasi  homo  in  nocte  iter  fa- 
ciens. 

Christus  rogatus  manet  cum  discipu/is.]  Pul- 
chrum  rjdog  est,  quod  Evangelista  narrat  deChristo: 
quod  cum  prius  prae  se  tulisset  abitum ,  ut  aceen- 
deret  eorum  animos,  et  ipsi  fem  peterent  ab  eo, 
ut  diutius  secum  maneret;  non  gravatim  eis  sit 
gratificatus.  Manet  enim  cum  eis,  ingreditur  una 
diversorium,  assidet  cum  eis  ad  inensam.  Est  of- 
ficiosus,  et  cum  suavitate  quadam  fit  socius  eius- 
dem  convivii. 


725 


PObTlLLA  MELANTHONIANA. 


726 


Nostri  homines  non  nisi  gravatim  obtemperant 
petentibus.  Quanda  rogantur,  ut  maneant,  relu- 
ctantur,  werflhi  einunder  beynahe  umb,  und  machen 
grobe  soloeeismos  mid  barbarismos,  et  tamen  pu- 
tant  has  esse  elegantias.  Scitis  historiam:  Cum 
legatus  Romanus  fuit  iturus  in  Germaniam,  dixit 
ad  quendam  Germanum:  Ego  iam  debeo  profieisci 
in  Germaniam,  audio  vestros  habere  multas  cere- 
monias  in  assidendo  et  diseedendo:  quaeso  te,  do- 
ceas  me  aliquid,  ne  videar  rusticus.  Germanus 
dixit:  Dabo  tibi  unam  regulam:  Quicquid  dixerint, 
tu  ne  facito.     Sed   profeeto  est  maxima  insulsitas. 

Contrarium  exemplum  vobis  dicam:  Cum  esse- 
inus  in  convcntu  Augustano,  dux  Bavariae  Wilhel- 
mus  invitaverat  quendam:  Marschallus  voluit  eum 
collocare  ad  mensam,  ille  renuit  aliquoties.  Mo- 
imit  cum  Marschallus:  ille  non  obteinperavit.  Ibi 
Marschallus  dat  ei  baculum,  et  dixit:  Sis  ergo  tu 
meo  loco  Marschallus:  quasi  dicat,  qualis  asinus  es, 
quod  non  vis  obtemperare  mihi,  eum  hoc  s»it  mea- 
rum  partium'?  Fuit  facetissimum,  quod  eum  hoc 
gestu  monuit.  Christus  non  est  ita  insulsus,  sed 
est  suavis  ac  comis  in  doctrina  et  gestibus;  ivit 
cum  eis,  et  haud  dubie  in  colloquio  fuit  dulcis- 
siinus. 


Quomodo  est  intelligendum,  quod  Paulus 
dicit  de  praemiis  docentium:  Hoc  ordinavit 

Dominus,  ut,  qui  Evangelium   docent,  etiam  de  Evan- 

gelio  vivant  ? 

Videtur  esse  duriter  dictum:  sed  voluit  ita  lo- 
qui  consulto.  Non  vult  quidem  Evangelium  esse 
docendum  quaestus  et  culinae  causa,  sed  vult 
tamen  dari  mercedem  doeentibus.  Debetis  reve- 
rentiam  recte  docentibus,  ut  alibi  Faulus  inquit: 
Qui  bcne  praesunl  -presbyteri,  duplici  honore  digni 
habeantur;  id  est,  reverentia,  vel  obedientia,  et 
mercede. 

Nonne  ardebat  cor  nostrum?]  Hic  est  effectus 
verbi,  de  quo  et  Paulus  inquit,  Evangelium  est  po- 
tentia  Dei  ad  salutem,  etc.  Fides  cx  auditu,  etc. 
Quando  audimus  verbum  Del,  simul  est  efficax  Fi- 
lius  Dei;  illustrat  mentem,  auget  intelligentiam,  ac 
simul  vivificat:  fleetit,  movet,  afflat  cor  Spiritu 
sancto:  illa  sic  fiant:  Ideo  amemus  lectionem,  et 
legamus  ad  doctrinam  et  consolationem,  non  ad 
cavillationem.  Non  siinus  ita  prophani,  ut  asper- 
nemur  praedicationem  verbi  in  concionibus  publicis. 
Saepe  unum  verbum  penetrat  cor  tuum,  ut  sentias 
motum  Spiritus  sancti.  Quam  saepe  unum  dictum 
movet  aniraum,  quod  prius  cogitatuin  non  movit! 


Contradicit  Stenckfeldius : 

Unus  est  mediator: 

Ergo  non  est  opus  medio,  rpio  Deus  nobiscum 
agat. 

Eiusmodi  monstrosa  non  venirent  homini  sano 
in  mentem. 

Respondeo.  Aliud  est  loqui  de  persona  Me- 
diatoris,  aliud  de  verbo,  quo  tit  applicatio  benefi- 
ciorum  Mediatoris  fide,  ut  inquit  Esaia  53.:  Notitia 
servi  mei  iusti  iustificubil  multos. 

Sed  citat  Stenckfeldius  et  Cyrillum: 

Deus  dat  se  i'iimediat3  sine  creatura: 

Ergo  non  cum  verbo,  quod  cst  exercitium  externi 
hondnis. 

Antecedens  hoc  sensu  est  verum.  Non  dat  se 
per  magias,  seu  res  inventas  ab  hominibus. 


Explicatio  dicti: 

Amicorum  sunt  communia  omnia: 

Ergo  licet  facultatibus  amicorum  frui  pro  nostra 
libidine. 

Respondeo  ad  Maiorem.  Omnia:  seilicet  com- 
municabilia,  iuxta  legem  Dei.  Deinde  communia 
sunt  illa,  scilicet  non  obligatione  civili,  sed  obli- 
gatione  naturali,  vel  voluntaria  communicatione. 
Non  debeo  dare  amico  omnes  meas  res,  aut  con- 
iugem.  Et  in  communicatione  mutua  earum  rerum, 
quae  possunt  comniunicari,  manet  distinctio  rerum, 
quae  sancita  est  in  praecepto:   Non  furtum  facies. 


FERIA  III.  PASCHATIS. 

Enarratio  Psalmi  16. 
Conserva  me  Domine ,  quoniam,  etc. 

Heri  audivistis  Dominum  recitare  testimonia 
de  passione  Messiae  et  resurrectione,  quod  ibi  di- 
citur:  Incipiens  a  Moisc  et  omnibus  Prophetis,  in- 
terpretabatur  illis  in  omnibus  Scripturis ,  quae  de 
ipso  erant.  Est  inagna  quaestid  hodie,  quando  cum 
ludaeis  disserimus,  an  Scriptura  dicat  Messiara 
passurum  et  interficiendum  esse?  Illa  testimonia 
de  passione  Messiae  mirabiliter  corrumpunt  Iudaei. 
Fingunt  duos  Messias:  alterum,  qui  patiatur,  alte- 
rum,  qui  regnet;  Multa  Sophistice  corrumpunt  et 
depravant,  quae  noio  recitare. 

Deus    ipse  testimonia  dedit  Evangelio,    quod 
iste  sit  Messias,  qui  natus  est  ex  Maria:  Dedit  te- 
stimonia  ipsi  Deus,    quando  resuscitarit  mortuos 
et    ipsum  resurrexisse  postea  tota  Ecclesia  testa- 

46* 


727 


PHIL.  MEL.  SCKIPTA  EXEGETICA. 


728 


tur.  Paulus  dicit,  quod  sit  visus  semel  a  500  fra- 
tribus.  His  testimoniis  nos  confirmemus,  et  omit- 
tamus  alias  inanes  quaestiones  et  disputationes,  et 
oremus  Deum,  ut  ipse  in  nobis  assensionem  et 
tidem  confirm»t:  Quia  verum  est,  quod  fides  non 
est  tantum  humana  assensio,  sed  oportet  corda 
oonfirmari  divinitus,  et  oportet  hoc  fieri  isto  modo: 
audiendo,  legendo,  meditando  verbum.  Nos  etiam 
debemus  flectere  nostras  mentes  ad  assensionem: 
Non  oportet  nos  immorari  furenter  et  pertinaciter 
Epicureis  opinionibus  et  aliis  praestigiis,  quibus 
veritas  labefactari  aut  opprimi  possit,  sicut  ista 
certamina  sunt  multiplicia  in  inundo. 


Quae  sunt  testimonia    in  Moise   de    Pas- 
sione  et  Hesurrectione  Messiae? 

In  prima  concione  habetis  manifestam  prophe- 
tiam  de  passione:  Serpens  mordebit  calcaneum  eius. 
Quamquam  ista  tecte  dicta  sunt  principio ,  et  bre- 
viter,  tamen  postea  magis  explicata  et  intellecta 
sunt. 

Cum  Abel  interfectus  est,  didicit  Adam  Mes- 
siam  passurum  esse,  Ecclesiani  non  fore  in  deliciis; 
didicit  istam  vocem  Dei,  et  vidit  insigne  exemplum 
illius:  Ponam  inimicitiam  inter  te ,  et  semen  mulieris. 
Postea  omnes  afflictiones  Sanctorum  et  vietunae 
•n  Moise,  sunt  testimonia  passionis:  econtra,  te- 
stimonium  Resurrectionis  est  in  ipsa  promissione: 
Semen  mulieris  conteret  caput  serpenlis.  Postea  rur- 
sus:  In  semine  tuo  benediccntur  ornnes  gentes.  Quin 
etiam  tota  lex  est  testimonium  Resurrectionis  Christi: 
Quia  oportet  legem  Dei  fieri  in  natura  humana: 
sed  ista  praesens  natura  non  est  iusta  lege,  non 
impiet  legem. 

Clament  alii,  quantum  volunt,  tamen  verum 
est,  nos  non  esse  iustos  lege.  Oportet  autem  na- 
turam  humanam  esse  talem,  id  est,  congruentem 
cum  iustitia  legis.  Non  dico  iam  novitatem  esse 
iustitiam  legis,  qualis  erit  in  futura  vita.  Loquor  de 
inchoata  obedientia  legis,  de  qua  dicitur:  Dabo  le- 
gem  meam  in  corda  eorum.  Sed  quia  haec  nondum 
est  illa  perfecta  obedientia  legi  debita,  ipsa  lex 
est  testimonium,  quod  haec  natura  humana  sit  re- 
novanda:  Renovatur  autem  per  illud  semen,  de 
quo  dictum  est:  In  semine  tuo  benedicentur  omnes 
gentes.  Illud  semen  abolebit  peccatum  et  mortem: 
igitur  illud  semen  cportet  reviviscere  ex  morte. 
Haec  sunt  in  Moise. 

Postea  sunt  testimonia  illustria  in  prophetis, 
ut  in  Osea  [cap.  13.] :  O  mors ,  ero  mors  tua ,  et 
pestis  tua,  o  inferne      Est  valde  pulchrum  testhno- 


nium,  breve  quidem,  sed  tamen  comprehendens 
res  magnas.  Dicit  Messiam  tollere  mortem,  et  li- 
berare  ex  inferno.  In  Zacharia  cap.  9.:  Educes 
vinctos  tuos  e  lacu,  in  quo  non  est  aqua.  Insignis 
est  emphasis  in  voce,  tuos:  Messias  educif  vinctos, 
non  omnes;  non  educit  diabolos,  non  alios  desti- 
Uatos  ad  mortem  et  daninationem ,  blusphemos ; 
sed  educit  vinctos  suos,  id  est,  electos;  qui  quam- 
quam  sunt  electi,  tamen  fuerunt  oppre^si  morte  et 
peccato:  erant  iam  vincti,  sed  vincti  Dei  erant. 
De  lacu,  in  quo  non  est  aqua ,  educet,  id  est,  ex 
inferis.     Est  descriptio  inferorum. 

Inter  caetera  lestimonia  ipsi  Apostoli  hunc 
Psalmum  recitant,  nec  volunui  disputare  iam,  an 
David  loquatur  de  passione  Chiisti,  vel  de  per- 
sona  sua:  sequamur  Apostolos.  Etsi  quaedam 
congruunt  etiam  ad  Davidem,  tameu  Apostoli  in- 
terpretantur  de  Christo,  de  quo  et  nos  interpreta- 
bhnur:  Quia  continet  quaedam  singularia,  quae 
non  ad  alium  acconnnodati  possun;,  aut  certe  pri- 
mum;  ac  principaliter  non  possunt  accominodari 
ad  alium:  sed  pei-,  ac  pronter  Mes.siam  ipsi  etiam 
Davidi  contigit  liberatio. 

Est  autem  Psalmi  istius  Titulus:  Mouile  Davi- 
dis,  id  est,  ornamentum,  torques,  cingulum,  amu- 
letum:  Quia  voluit  esse  vaticinium  ornatum  insigni 
titulo,  sicut  vocamus  Idyllia,  imagunculas.  Inter- 
dum  ponit  in  titulis  rosam,  vel  tale  aliquid.  In 
primis  vetustas  suis  carminibus  tribuit  tales  appel- 
lationes  singulares,  et  hic  titulus  significat  eminen- 
tiam  prae  caeteris  Psalmis. 

Quamquam  est  vaticinium,  tamen  est  transfor- 
rnata  prophetia  in  precationem,  et  gratiarum  actio- 
nem.  Totus  Psalmus  est  priinum  precatio,  ut,  li- 
beretur,  ut  sustentetur  in  illa  afflictione,  in  pas- 
sione.  Mox  accedit  causa,  quare  patiatur  iste  pre- 
cans:  postea  est  gratiarum  actio  de  liberatione,  et 
expositio  modi  liberationis.  Ita  distribuite  simpli- 
cissime,  tunc  videbitis  recte  cohaerere:  Amate  in 
oninibus  partibus  studiorum  simplicitatem.  Non 
quaerite  quornodo  possitis  conturbare  simplices  sen- 
tentias,  quod  est  facile;  sed  quaerite  simplicem 
sententiam,  et  in  ea  acquiescite.  IiOquamur  in 
Ecclesia  reverenter,  sequamur  Apostolos,  non  si- 
namus  labefactari  cavillationibus,  quod  facile  fieri 
potest. 

Principium  est  precatio;  ipse  Deum  precatur: 
Serva  me  Domine,  quia  speravi  in  te.  ^Jst  autem 
repetitio:  Dixi  Domino:  Deus  meus  es  tu. 

Postea  sequitur  haec  particula:  Non  est  mihi 
bene  apud  te:  vel,  non  est  mihi  bene  propter  te.  De 
hac  particula  disputant;  ego  nihil  disputo:  si  quis 
habet  venustiorem  interpretationem ,  quam  istam, 
retineat  eam.  Ego  sic  expono :  Ego  affligor ,  sum 
percussus  a  te,  et  suin  percussus  propter  te:  Ego 
Deo  praesto  hanc  obedientiam.     Congruit  cum  illo: 


729 


POSTILLA    MELANTHONIANA. 


730 


In  principio  libri  scriptum  est,  ut  facium  voluntatem 
tuum:  id  est,  totus  liber,  lota  revelatio  tradita  di- 
vinitus,  per  omnes  prophetas  de  me  loquitur:  af- 
firniat  Messiam  hunc  mitti,  ut  faciat  voluntatem 
aeterni  Patris.  Ad  ista  respicit:  veruni  vero  con- 
sonat.  Est  invbcatio  ad  veiuin  Deum,  quem  ipse 
praedicat:  Tu  es  Deus  nieus,  scilicet,  queni  prae- 
dicavi,  qut  dedisti  testimonium  meo  Evangelio,  te 
invoco,  a  te  peto,  ut  me  sustentes.  Hoc  est  prin- 
cipium  precationis. 

Postea  sequitur  causa  finalis:  Sanctis  qui  sunt 
m  terra  et  mirubilibus ,  vel,  eximiis:  Omnis  voluntas 
mea  in  eis:  id  est,  pro  sanctis  ego  patior,  et  eis 
delector,  hos  amo,  hos  volo.  Facit  ibi  distinctio- 
nem  verae  Ecclesiae  et  oinnium  aliarum  impiaruin 
congregationum.  Non  est,  quod  ad  Iudaeos  tan- 
tum  referantur  quae  sequuntur:  Multu  sunt  idola 
eorum:  vel,  Multiplicuntur  dolores  illorum ,  qui  ac 
celerunt  ud  a/ios.  Iloe  vult  dicere  in  summa:  Ego 
patior  pro  sanctis:  hoc  est,  mea  passio  proderit 
electae  Ecclesia,  et  hos  volo;  pro  istis  precor, 
sicut  lohan.  17.  Precor  pro  istis;  et  non  pro  istis 
tantum,  sed  pro  omnibus  credituris  per  verbum  eorum 
in  nomen  meum.  Plane  sunt  hic  verba  eadem  de 
applicatione  passionis  Chris.i.  Pro  his,  inquit,  ego 
patior ,  hos  tibi  commendo.  Haec  est  applicatio 
passionis.  Haec  est  precatio  pro  nobis  omnibus 
lrleo  diligenter  est  consideranda.  Dominus  noster 
Iesus  Christus  precatur  in  his  verbis  pro  nobis,  et 
commendat  nos  aetemo  patri,  et  haec  est  precatio, 
et  vox  Filii  inde  usque  a  principio,  a  lapsu  Adae 
ttsque  ad  resurrectionem  mortuorum :  Voluntas  mea 
in  eis,  etc.  Hos  volo,  pro  his  precor,  hos  tibi 
commendo.  Ita  retinete  simplicissimam  sententiam, 
quae  est  vere  nativa.  Non  lingainus  Protea,  non 
transformemus  uuum  versuin  in  infinitas  sententias, 
vel  potius  corruptelas. 

lam  discernit  hanc  veram  Ecclesiam  ab  altera 
congregatione  impiorum;  Multa  idolu  eorum ,  vel, 
multi  dolores  sunt  eorum,  qui  post  alium  currunt. 
Multae  sunt  aliae  impiae  congregationes,  sicut  vi- 
detis,  quantae  fuerint  confusiones  in  idololatriis 
gentium;  alii  Venerem,  alii  Priapum,  alii  Bacchum 
adoraverunt;  fecerunt  numina  multiplicia,  horrendis 
furoribus.  Postea  vMete  Philosophos:  alii  dixe- 
runt  nihil  esse  Deum,  sicut  Democritus,  Diagoras. 
Melius  alii  dixerunt,  aliquid  esse  Deum,  sed  non 
curare  res  humanas,  ut  Epicurei:  alii  alligarunt 
Deum  causis  secundis:  alii  sapientes  dixerunt  esse 
dubitandum.  Ita  Philosophia,  quae  est  sapientia 
quaedam,  non  est  omnino  stulta:  quaerit  rationes 
aliquas:  tamen  est  plena  caliginis  et  erromm  de 
Deo. 

Sic  universaliter  in  cultibus,  in  toto  genere 
humano  tales  furores  vagantur.  Semper  manent 
idololatrici    cultus,    etiamsi   alias    vocantur   aliter: 


quia  nihil  interest  inter  cultum  Bacchi  et  Sancto- 
rum  invocationem.  Praeterea  in  mente  humana 
semper  manent  dubitationcs  Academicae.  Multi 
sunt,  qui  habent  phantasias  Stoicas,  postea  maxiam 
multitudo  est  Epicureorum,  et  Cyclopum. 

De  istis  onmibus  dicit,  quicunque  perseverant 
in  istis  furoiibus:  Multu  idola  eortan,  qui  post  ulium 
Deurn  currunt.  Ego  te  Deum  invoco,  qui  te  pate- 
fecisti  in  Evangclio,  qui  praebuisti  mihi  testimonia. 
Sed  multa  sunt  iclola,  vel  dolores,  vel  furores 
aliarum  congregationum;  quales  sunt  furoies  Ma- 
hometici,  Ethnici,  idololatrici,  etiam  in  ea  parte, 
quae  vocatur  Ecclesia,  sicut  Papa  se  nominat  Eccle- 
siam,  et  qui  addicti  sunt  ei.  Omnes  isti,  quomo- 
docunque  se  nominent,  currunt  non  ad  istum  Deum, 
qui  se  patefecit,  et  sicut  se  patefecit.  Non  cur- 
runt  post  meam  vocem,  sed  properant  et  confu- 
giunt  ad  aliud  numen,  quaerunt  aliam  consolatio- 
nein,  alia  praesidia. 

Ut  igitur  antca  precatus  est  pro  Ecclesia,  sic 
iam  maledicit  blasphemis.  Et  est  valde  tristis  nia- 
ledictio,  sicut  superior  precatio  est  valde  dulcis: 
Omnis  voluntus  mea  in  eis:  id  est,  iJli  sunt  deliciae 
meae,  ich  hab  drun  lust  und  frewde.  Hic  econtra 
dicit :  Non  libabo  libamina  eorum  de  sanyuine ;  et 
non  sumarn  nomina  eorum  super  labia  meu.  Trislis 
vox  est,  pro  ipsis  non  peto,  neque  recipio  eorum 
sacrificia.  Quamquam  habent  magnos  et  splendi- 
doscultus,  aliqui  etiam  dura  exercitia;  tamen,  in- 
quit,  non  curo  istas  ineptias.  Multi  praestantes 
viri  sunt  inter  Mahometisras,  qui  habent  suos 
cultus,  nec  tamen  propterea  piacent  Deo.  Sic  de 
caeteris. 

Non  dico  iam  de  ostentatione  tantum,  sicut 
Komae  unus  ex  imperatoribus,  (quamquam  credo 
saepe  factum  esse)  sacrificavit  centum  leones,  cen- 
tuin  aquilas,  et  centum  boves;  fuit  txaTopfitj,  sed 
triplicata:  fuit  stulta  pompa,  non  pietas:  Etiam 
Plato  inquit:  Deus  vult  coli  vero  honore ,  non  cx^- 
fjbaa:  id  est,  veris  sententiis,  postea  veris  affecti- 
bus,  non  externo  tantum  gestu.  Et  lex  Zaleuci 
ait,  Deum  esse  colendum  iustitia  et  veritate,  non 
iruf/ozdiis  et  spectuculis.  Quando  Pontifex  nunc 
celebiat  31issam,  sunt  magna  spectacula,  magna 
species  offunditur  hominum  oculis. 

Haec  omnia  comprehendit,  quando  dicit:  Non 
libabo  libumina  eorum:  id  est,  non  recipiam  eorum 
sacrificia.  Libare  est,  quando  funditur  poculum 
sive  vini,  sive  sanguinis,  sive  aquae  in  victimam, 
vel  quamcunque  rem,  quae  offerebatur. 

Hinc  redit  ad  suam  Ecclesiam,  et  asseverat, 
servandam  esse  Ecclesiam,  et  servari  propter 
ipsum.  Dominus  pars  sortis,  sive  haereditutis  meue,  et 
calicis  mci.  Discatis  vos  adolescentulii  appellatio- 
nem  calicis  pro  demenso,  vel  pro  attributa  certa 
parte   sumi;    ut   Potestisne   calicem   meum  bibere?  id 


731 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


732 


est,  attributain  partem,  demensum,  Mein  sonder- 
livhes  bcsrheiden  teil:  Usurpatur  in  bonam  et  malam 
partem;  saepius  in  uialani:  hie  in  bonam  sumitur. 
Dominus  purs  sortis  et  calicis  mei:  id  est,  illa  pars, 
quae  mihi  est  attributa,  est  curae  Domino:  sic 
enim  deelarat  se  postea:  Tu  Deus  sustentus  sortem 
meuiu:  id  est,  tu  sustentas  Ecclesiam.  Hic  sors 
etiam  significat  illam  assignatam  partem:  Est  enim 
Metalepsis,  et  significatur  id,  quod  sorte  obvenit. 
Sic  alibi  dicitur:  Onr.ies  quos  dedisti  mihi ,  servavi 
in  tuo  nomine:  Non  perdidi  ex  eis  quemquam:  sunt 
eadem  cum  verbis  Psalmi. 

Talia  testimonia  memineiimus,  quae  manifeste 
dicunl,  Ecclesiam  servari  in  omni  aeternitate.  Quo 
pertinet  etiam,  quod  ait:  Mea  jmssio  non  est  irrita, 
sed  /t  propter    Ecclesiam,    et   propter   salutem    Ec- 

clesiae, 

Funes  ceciderunt  mihi  in  praeclaris.]  Funes  no- 
minat  sortes,  qaia  funiculis  fiebant  agrorum  dimen- 
siones  seu  distributiones.  Funes  ceciderunt  mihi  in 
praeclaris:  id  est,  mea  pars  est  praeclara:  ita  enim 
se  mox  declarat.  Valde  usitatum  est  in  Psalmis, 
primum  ponere  Metaphoram  aliquam,  postea  illam 
ipsam  Metaphoram  propriis  verbis  inteipretari,  ut 
Psalm.  68.  Pluviam  voluntariam  seyreyabis  D  us  he- 
reditati  tuae.  Est  Metaphora,  sequitur:  dabis  ver- 
bum  Evanyelizantium.  Animadverti  hoc  potest  in 
plurimis  Psalmis,  quamquam  in  Propheiis  etiam 
est  usitatum,  recitari  aliquid  figurate  primum,  et 
postea  idem  repeti  propriis  verbis:  ut,  Sonuerunt  et 
turbatae  sunt  aquae;  conturbati  sunt  montcs  in  forti- 
ludine  e<us:  Hoe  est  grande,  et  figuratum:  sequi- 
tur  postea:  conturbatae  sunt  yentes,  inclinata  sunt 
reyva,  etc.  Quae  dicta  sunt  primum  figurate.,  di- 
cuntur  etiam  proprie:  Scitis  enim  orationem  debere 
constare  maxima  ex  parte  proprio  sermone. 

Est  magna  elegantia  in  Psalmis  dextre  iudi- 
canti.  Non  sunt  baibaricae  confusiones,  ut  homi- 
nes  male  sentientes  de  doctrina  pronuntiant.  Sunt 
sententiae  optime  ordinatae,  et  ornatae  summo  ni- 
tore  et  eleganiia.  Sic  igitur  in  hoc  Psalmo  figu- 
rate  dicitur:  Funes,  id  est,  meae  sortes.  mea  pars 
est  opulenta.  Mox  sequitur:  Huereditas,  praeclara 
est  mihi:  id  est,  Ego  habeo  egregiam  haeredita- 
tem,  habeo  certam  Ecclesiam  in  genere  humano 
tamquam  iloiem  geneiis  humani,  excerpam  ex  ge- 
nere  humano  aliquam  paitem.  Cogitemus,  quan- 
tum  bonuin  sit  esse  vocatum  ad  societatem  Eccle- 
Mae.  Magna  res  est  et.  inenarrabilis.  Atque  haec 
est  prima  pars  Psalmi,  Precatio  cum  recitatione 
causae,  cur  patiatur,  et  pro  quibus  precetur.  Se- 
quitur  secunda  pars,  quae  est  gratiarum  actio,  cum 
expositione  modi  liberationis. 

Agit  gratias,  quod  liberatus  sit,  sicut  in  Psal- 
mis  saepe  ita  miscentur  precationes  et  gratiarum 
actiones;  quia  Psalmi  facti  sunt  post  liberationem, 


seu  post  exbibitionem  liberationis.  Benedicam  Do- 
mino,  qui  considuit  mihi:  vel,  qui  fuit  mihi  consilio 
rius:  id  est,  agam  gratias  Domino,  laudabo  eum, 
asseverabo_,  quod  sim  servatus  potentia  divina. 

Gratias  agere  est  fateri  mente  et  ore,  quod  be- 
neficium  aliunde  acceperis,  et  illi  tribuere  honorem, 
quod  sit  illius  munus:  non  sibi  arrogare,  quod  est 
alienum.  Iustitia  est  suum  cuique  tribuere :  Grati- 
tudo  est  quaedam  iustitia:  Lrgo  tribuit  beneficium 
illi  unde  accipit:  Et  intellectum  gratitudinis  et  in- 
gratitudinis  indidit  generi  humano  Deus;  quia  vult 
conspici  istam  iustitiam  et  exerceri. 

Gratitudo  est  species  iustitiae,  tribuens  acce> 
ptum  beneficium  illi,  a  quo  est  profectum,  etsimul 
obligans  se  vicissim  ad  officia  aliqua.  Filii  debent 
agnoscere,  se  habere  vitam  beneficio  Dei,  et  po- 
stea  magnis  laboribus  et  magnis  miseriis  parentum. 
Quis  est,  qui  possit  cogitare  tantum;  quantus  sit 
labor  matris ;  in  primis  tribus  iam  annis,  et  non 
solum  quanti  labores,  sed  quanti  aftectus  cordis  et 
solicitudines  in  istis  laboribus.  Contemnere  autem 
illos  labores,  et  affectus,  quanta  est  immanitas, 
quam  tetra  res!  Sic  igitur  dico:  Deus  indidit  ho- 
minibus  intellectum  et  sensum  gratiludinis  et  itt- 
gratitudinis.  Omnes  offendimur  ingratitudine ,  et 
oinnes  sumus  ingrati:  tamen  considerate  ordinem 
divinum,  Deus  vult  agnosci,  unde  sit  profectum 
benehcium. 

In  omni  gratitudine  comprehensae  sunt  duae 
virtutes ,  veritas  et  iustitia ;  veritas  fatetur  beneft> 
cium  alterius  esse,  iustitia  obligat,  ut  vicissim  ali- 
quid  redda^.  Ita  debebat  fieri.  Sic  igitur  inquit 
Psalmus:  Benedicam  Domino :  id  est,  laudabo  eum: 
dicam  beneficium  esse  ipsius,  dicam  me  ab  ipso 
divina  potentia  esse  susteniatum.  Messias  ille,  n> 
si  esset  Deus,  non  potuisset  perferre  istam  passio- 
nem,  quia  nulla  creatura  creata,  potest  sustinere 
iram  Dei. 

Qui  consuluit  mihi:  vel,  qui  mihi  fuit  consilia- 
rius,  qui  rexit  meam  mentem  consilio,  et  confirma> 
vit  me;  sicut  saepe  auditis,  Verba  nothiae  compre- 
hendunt  afiectus.  Consultor  confirmat,  erigit,  iu-^ 
vat.  Vult  dicere:  Ipse  retinuit  in  me  fiduciam  et 
agnitionem  Dei,  et  in  hae  mihi  dedit  robur,  ut  non 
deficerem  a  Deo,  non  irascerer  Deo.  Loquamur 
de  nostris  tentationibus,  quae  sunt  minores.  Suma>- 
mus  Davidem.  David  pellitur  ex  regno,  sauciata 
est  conscientia  eius  horribiliter  peccato.  Interfece- 
rat  virum  optimum,  rapuerat  eius  coniugem,  prae»- 
buerat  occasionem  tot  scandalis;  item  seditioni, 
quam  multa  magna  mala  secuta  erant,  constupra- 
tae  fuerunt  eius  coniuges,  nihil  potest  dici  tam  tra- 
gicum,  quod  non  acciderit  iunc.  In  iliis  magnis 
calamitatibus  tamen  Deus  consult  ei,  id  est,  ipse 
habet  consolationem,  retinet  tidem,  cor  eius  non 
deficit  a  Deo:  Deus  confirmat  eum,   ut  retineat  fi- 


733 


POSTILLA  MELANTIIONIANA. 


734 


dem,  non  abiieiat  eam,  corroborat  cor  eius,  ul  non 
irascatur  Ueo,  non  fiat  blasphemus  contra  Deum, 
sicut  Saul,  qui  non  habet  consilium  et  corrobora- 
tioneni. 

Discamus  nos  quoque  petere  hoc  eonsilium, 
et  corroborationem  in  nostris  aerumnis.  Psalm.  3. 
dicitur:  Multi  dicunt  animae  meae,  non  est  ei  salus 
in  Deo.  Quam  tristis  querela  est  ista!  et  tainen 
Inquit:  non  deficiam.  Vel,  sicut  Hiob  inquit:  Etiamsi 
me  occiderit  Dominus,  tamcn  spcrabo  in  eo.  Hoc 
ergo  est  consilium,  de  quo  lric  dieitur. 

Etiam  noctc  incrcpuerunt  me  rcncs  mei.  Saepe 
usnrpatur  haec  figura  loquendi:  probasti  renes  meos, 
et  hoc  loco,  lienes  mei  punguntur.  Non  intelligite 
tantum  illas  duas  carnes,  quas  vocamus  rmes,  sed 
intelligite  omnia  interiora:  sed  ideo  nominat  renes, 
vel  lumbos,  quando  hic  dicit  de  doloribus  suis: 
quia  ibi  sentiuntur  dolores,  qui  propterea  vocantur 
hypochondrii.  Sunt  magni  dolores,  quibus  lacera- 
tur  illa  tota  regio  hypochondriorum. 

Quando  cor  est  affectum  molestia,  tunc  natu- 
rali  ordine  cietur  atra  bilis  in  splene,  et  effunditur. 
Inde  turbantur  actiones  naturales  in  vicinis  parti- 
bus;  quod  omnes  norunt,  qiri  aliquando  senserunt 
moestitiam  paulo  maiorem.  Alirui  mirantur,  unde 
sint  illi  dolores  in  sinistra  sede  hypoehonririi:  sed 
si  est  magna  moestitia,  circumfunditur  humor  in  vi- 
cinas  partes:  ineatus  obstruitur,  qui  est  ad  epar, 
vel  ab  epate  ad  splenem,  impeditur  egestio,  item 
coctio  epatis,  et  tandem  homo  extinguitur. 

Illos  magnos  dolores  hic  intelligit,  et  simul 
complectitur  interiora  omnia,  id  est,  cor,  et  omnia 
quae  moventur  motu  cordis:  sicut  hypochondrium 
■movetur,  in  qua  parte  sentimus  dolorem  praecipue. 

Addit  autem,  nocte.  In  illa  tentatione  seu  pas- 
sione,  per  noctem  castigarunt  me  renes  mei :  id 
est,  sensi  ingentes  dolores,  illam  infinnitatem  na- 
turae  humanae,  ut  pene  extingueret.  Totum  hoc 
complectitur  brevissime. 

Verum  in  illis  magnis  doloribus,  inquit,  Posui 
Dominum  in  conspectu  meo  semper:  tamen  interea 
inquit,  invoeavi  te:  retinui  assensionem  et  fidem. 
Loquamur  iterum  de  nobis:'  David  in  suis  magnis 
aerumnis  intuetur  Deum,  retinet  fidem,  et  ita  sus- 
tentatur. 

Postea  dicit  de  liberatione:  propter^  hoc  laeta- 
tum  cst  cor  meum,  sensi  consolationem  et  vivifiea- 
tionem.  Laetitia  cordis  est  vita;  moestitia  est  la- 
befactio,  qua  hoino  paulatim  consumitur.  Omnis 
homo  tantisper  vivit,  dum  habet  aliquam  laetitiam ; 
quando  moestitia  opprinrit  cor,  est  aditus  ad  mor- 
tem.  Laetatum  est  cor  meum]  id  est,  vivificatum, 
et  exultat  gloria  mea:  id  est,  ego  laetor  propter  il- 
lam  liberationem,  et  lingua  mea  celebro  hoc  tuum 
benefieium. 

Insuper  et  caro  mea  requiescat  in  spe.]     Flaec 


proprie  ad  Messiae  personam  pertinent,  postea  ad 
reliquam  Ecclesiam,  sed  propter  ipsum.  Mea  caro 
requiescet:  Dieit  proprie  de  uatura  huinana,  cuius 
mentio  inelusa  est  illis  dictis:  Semen  mulieris  con- 
tcret  caput  serpentis ;  ln  semine  tuo  benedicentur 
omnes  gentcs.  Requiescet  in  s/jc.]  id  est,  earo  mea 
reviviseet.  Oporiet  illud  semen  vivere,  snperabit 
ergo  mortem. 

Non  relinquet  animam  meam  in  inferno.]  Nilril 
volo  movere  riisputationum :  Dolores  iuferni  signi- 
ficant  illos  ingentes  et  borribiles  dolores,  in  quibus 
est  sensus  iudicii  Dei ;  sieut  alilri  dicitur:  Dolores 
infcrni  eircumdederwnt  me.  Non  relinques  ergo  ani- 
mam  meam  in  illis  doloribus.  Nec  dabis  sancium 
tuwn  videre  corruptioneni.]  Hic  clare  dicit  futurum, 
ut  Messiae  corpus  non  dissolvatur,  ut  alia  corpora 
dissolvuntur.  Eius  corpus  vivifieabitur  statim,  et 
mox  resurget. 

Notam  mihi  fecisti  semitam  vitae.]  Iam  agit 
gratias,  quod  ei  non  soluni  restituta  sit  vita,  seri 
quod  ista  vita  sit  futura  aeterna  iaetitia.  Notam 
mihi  facis  semitam  viiae:  ostendis  et  reddis  mihi 
vitam ,  et  reddis  mihi  abundantiam  laetitiae,  seu, 
laetitiam  abundantem :  Tu  saturabis  me  laetitia.  Jn 
vultu.\  id  est,  in  conspectu  tuo.  Deseribit,  quae 
sit  vita  aeterna.  Aeterna  vita  est  illa  familiaris 
consuetudo  cum  Deo,  in  qua  coram  et  ipse  fruitur 
et  nos  fruemur  aeterno  conspectu  et  bonitate  Dei: 
Transfundetur  in  nos  lux  divina,  sapientia  et  iusti- 
tia  divina,  quae  longe  superat  omnium  creaturarum 
cogitationem.  Haec  sunt  illa  frigentia  bona,  quae 
promissa  sunt  Ecclesiae,  et  restituuntur  nobis  per 
Filium.     Addit  amplius  de  aeternitate. 

Delectationes  ad  dexiram  tuam  usque  ad  finem.] 
Ego  fruar  illa  laetitia  in  omni  aeternitate,  et  qui- 
dem  ad  dexteram  tuam.  llle  Dominus  est  potens, 
potentia  divina  colligit  sibi  aeternam  Ecclesiam, 
de  qua  prius  dixit:  Funes  ceciderunt  mihi;  id  est, 
meae  sortes,  in  praeclaris:  mea  pars  attributa  est 
praeclara.  Hoc  erit  illtul  bonum,  quo  in  omni  ae- 
ternitate  fruetur  Ecclesia;  quod  videlicet  in  conspe- 
ctu  Dei  fruetur  eius  sapientia,  bonitate,  iustifia, 
laetitia:  Ita  videtis  esse  comprehensam  pene  sum- 
mam  doctrinae  Eeclesiae  in  isto  brevi  poemate. 
Videte,  ut  relegatis,  et  discatis  Grammatice  inter- 
pretari. 


EX  ALIIS  RIIAPSODIIS  EXCERPTA. 

Quae     est    differentia    inter    vocabula 
Psalmus,   et  wdrj? 
Respondeo.  '&idi}  est  canticum  (Latini  non  ita 


73.3 


PHIL.  iVlEL.  SCRIPTA  EXEGLTICA. 


736 


abundant  vocabulis  ut  Graeci)  quod  homo  canit 
naturali  sua  voce,  Das  da  heisl,  proprie  ein  ge- 
sang.  ycdfiog  est  canticum,  quod  est  formatio,  vel 
imitatio  vocis  humanae  In  instrumentis,  vel  quod 
imitatur  humanam  vocem  per  sonorum  gradus  ac 
distinctiones  in  instrumentis. 


Quot   sunt  differentiae   Psalmorum? 

Sicut  in  Rhetoricis  quaeritur:  quot sunt genera 
eausarum?  sic|  etiam  hic  quaeritur  distinctio  Psal- 
inorum:  quaeideo  proponitur,  ut  commonefaciat 
scriptorem,  aut  dicentem  de  materia,  ut  consideret, 
qualis  sit  materia,  de  qua  vult  dicere,  et  quis  sit 
exitus,  quis  finis,  quo  tendat,  quid  velit  efficere. 

Alii  sunt  generis  demonstrativi,  alii  sunt  nar- 
rationes  simplicissimae:  Vel  propheticae,  vel  vati- 
cinales,  sive  de  praeteritis,  sive  de  futuris.  Alii 
sunt  didascalici:  item  generis  deliberativi.  Illa  ge- 
nera  etiam  misoentur  nonnunquam.  Asini  sunt,  qui 
cogitant  non  esse  eloquentiam  in  libris  Propheti- 
cis :  etiamsi  versiones  vel  interpretes  aliquando  dis- 
cedunt  a  Grammatica:  tamen  in  fontibus  est  ex- 
cellens  eloquentia  et  suavitas.  Non  cogitemus 
Spiritum  sanctum  delectari  barbarie,  sicuti  sunt  in- 
sulsa  iudicia  multorum. 

Psalmus  secundus  pertinet  ad  genus  propheti- 
cum,  quando  dicit  Christum  venturum  esse,  et  ha- 
biturum  regnum:  postea  additur  narratio.  Scitis 
autem  narrationes  non  esse  otiosas,  sed  referendas 
ad  aliquem  finem:  ut,  quando  Prophetae  narrant 
poenas  populorum  in  deserto,  ideo  narrant,  ut  ad- 
datur  commonefactio.  Sic,  quando  narratur  histo- 
ria  Iosephi;  ideo  narratur,  ut  addatur  commonefa- 
ctio  de  praecepto:  Non  moechaberis. 

Illa  Grammatica  expositio  de  fine  narrationum, 
quae  sit  intentio  scriptoris,  quid  velit  docere,  vel 
efficere,  plus  luminis  addit  quam  magna  commen- 
taria.  Non  cogitate  multum  prodesse  ad  lucem, 
magnam  illam  molem  coinmentariorum.  In  illa 
mole  et  amplitudine  amittitur  simplicitas  sententiae. 
In  pictura  melius  totum  corpus  coniunctum  con- 
templari  potest ,  quam  disiuncti  corporis  singula 
membra.  Sic  integri  P.salmi  sunt  intuendi.  Est 
dulcissima  Psalmorum  doetrina  homini  simpliciter 
intelligenti  et  cogitanti.  Vetustas  fuit  sapiens  et 
pauciloqua:  sicut  omnes  sapientes  sunt  pauciloqui. 
Verum  est,  paucis  omnia  comprehensa  esse,  tamen 
in  illa  brevitate  res  maximae  et  pulcherrimae  con- 
tinentur. 


Psalmus   110.  ad  quod  genus  peitinet? 

Etiam  est  prophetia  de  persona  et  rcgno  Christi, 
de  sacerdotio,  passione,  et  glorificatione  (ubi  tamen 
narrationi  non  sunt  additae  admonitiones,  sicut  iu 
Psalmo  2.).  In  Psalmo  Eructavit,  etiara  est  talis 
descriptio  venturi  Messiae. 

Psalmus:  Nisi  Dominus  aedificaverit  domwn, 
est  didascalicus :  pertinet  ad  genus  didascalicon: 
docet  de  articulo  creationis,  et  praesentia  Dei  in 
conservatione  rerum  omnium:  Nisi  Deus  sit  custos 
tuae  vitae,  non  durat.  Pertinet  ad  articulum:  Svne 
me,  nihil  potestis  facere.  Et  loquitur  generaliter  de 
conservatione  ccnditi  operis,  et  de  auxilio. 

Consolationes,  obiurgationes,  admonitiones ,  et 
deprecationes  sunt  generis  suasorii,  ut  Psalmus 
51.,  130.  Psalmus  51.  est  petitio  remissionis  pec- 
catorum:  et  interim  tamen  docet  nos  suo  exemplo. 
Hic  Psalmus  16.  re  ipsa  est  vaticinium  de  passione 
et  resurrectione  Christi.  ludaei  corrumpunt  Psal- 
mos,  qui  simplicissime  loquuntur  de  Christo:  se- 
cundum  Psalmum  accommodant  ad  Salomonem: 
111).  ad  Abraham:  corrumpunt  nugacissime,  vel  po- 
tius  furenter  et  diabolice. 


Eloquentia  in  Psalmis. 

Ubicunque  est  sapientia,  ibi  etiam  est  eloquen- 
tio.  Nihil  non  ornate  dicitur,  quod  honeste  dicitur, 
inquit  Quintilianus.  Pulchritudo  orationis  oritur  ex 
pulchritudine  rerum.  Magna  est  Eloquentia  sacra- 
rum  literarum.  Quod  autem  interpretationes  Psal- 
moruin,  qui  sunt  transfusi  in  peiegrinas  liugua», 
aliquando  sunt  obscuriores,  id  non  est  mirunu 

Si  quis  debet  amare  Psalmos,  debet  etiam  \e- 
gere  et  considerare  Quia  Ignoti  nulla  cupido.  Pa- 
pa  ante  biennium  movit  bellum  satis  tristc,  in  quo 
ipsemet  afflictus  est.  Misit  regi  Galliae  pulcheni- 
mam  puellam,  et  gladium  aureum:  Eam  ego  non 
amo,  quia  non  vidi.  Ita  si  Psalmi  debent  amari, 
debent  etiam  diligenter  et  saepe  legi. 

Papa  Paulus  III I.  solitus  est  ambulare  in  cu- 
biculo.  Nihil  ibi  fuit  librorum,  nisi  codex  Homeri- 
cus,  in  quo  se  recreabat,  sapientiam  tanti  poetae 
admiratus.  Ego  memini  Pontamnn  senem  redire 
ad  Virgilium:  dicebat  se  mirari  illam  sapientiam. 
et  imaginem  vitae,  et  gubernationis.  Augustus  fuit 
fortunatus  et  felix  in  gubernatione,  sed  non  fuit 
fortis  bellator.  Eum  descripsit  Virgilius  in  ex- 
emplo  Aeneae.  Aliqui  exagitant  poetas,  quia  in  eis 
sil  inultum  fabularum.  Sedebanms  hic  in  coena, 
D.  Hieronymus  Schurfius,  D.  Martinus,  ego,  et  alii, 
cum  hospes  esset  Ambsdorfius,    qui   dicebat:    Ego 


737 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


738 


emi  heri  versionem  Odysseae  Homericae:  Man 
sagt,  es  sei  gros  ding  darinnen:  Jch  hab  mein  tag 
nerrischer  ding  nicht  gesehen.  Antiqua  poemata 
sunt  involucra  fabularcm;  fabulae  involucra  histo- 
riarum.  Aeneas  non  amavit  Didonem,  neque  venit 
ad  eam:  Etiamsi  habet  Virgilius  fabulas  interdum, 
tamen  summa  rerum  est  historia. 


Commentarii  non  debent  esse  longL 

Nihil  est  dulcius  lectione  Psalmorum,  quando 
simpliciter  leguntur.  Est  apud  Herodotum:  Cum 
Asiaticus  orafor  missus  esset  ad  Lacedaemonios, 
et  valde  longam  orationem  habuisset,  quidain  in 
senatu  Laconico,  qui  iussus  erat  respondere,  dixit: 
Priorum  ob  prolixitatem  orationis  obliti  sumus,  et 
posteriora  non  intelligimus.  Est  pulchra  reprehen- 
sio  prolixitatis ,  quae  et  insuavitatem  et  obscurita- 
tem  parit.  Oportet  esse  modum  in  interpretationi- 
bus.  Non  opus  est  ullis  commentariis ,  quando 
simpliciter  leguntur. 


Quid  significat   Commentarius? 

Graece  dicitur  vnofivrjfia,  Erinnerung;  ut  hoc 
est  commentarius ,  quando  breviter  dico  argumen- 
tum  et  partes  Psalmi.  Non  cogitate  enarrationes 
esse  longos  commentarios ;  sed  legite  textus:  et 
ordo,  contextus,  et  consensus  orationis,  erit  nobis 
commentarius  optimus. 


Vis  Musicae. 

Deus  voluit  propagare  doctrinam  per  Musicam, 
ideo  veteres  sunt  delectati  cantionibus.  Cum  Israe- 
litae  ex  Aegypto  exirent,  componitur  canticum  de 
interitu  Pharaonis.  Ita  David  habuit  suam  Musi- 
cam,  sua  poemata  in  Psalmis.  Est  mirabilis  res 
Musica,  et  est  singulare  aliquid,  animam  in  corpo- 
ream  delectari  Musica.  Cerebrum  afficitur  mirabi- 
liter  harmonia  Musica,  et  rursus  laeditur,  quando 
est  dissonantia.  Non  potest  reddi  ratio,  nisi  quod 
Deus  naturam  talem  condidit.  Olim  in  sacris  fue- 
runt  Musica  et  Poetica  usitatissima.  Nostra  aetate 
plurimi  poetae  vim  ingenii  et  eJoquentiae  suae  lau- 
oabiliter  exercuerunt  in  reddendis  Psalmis  eleganti 
carmine.  Papa  hoc  anno  refodit  Flaminium,  et 
combussit  eius  cadaver,  qui  multos  Psalmos  ele- 
ganter  reddidit:  sed  carmina  sunt  meliora,  quam 
ille  commentarius,  quem  scripsit  in  Psalmos. 

MEIJUWTH.  OPEE.  VOL.  XXIV. 


De  argumento  Psalmi   16. 

■ 

Psalmus  16.  est  precatio  et  gratiarum  actio, 
quam  dicit  David  in  perSoha  Christi.  Est  proprie 
et  principaliter  oratio  Christi ;  postea  etiam  ad  nos 
potest  accommodari:  Quia  nos  sumus  membra 
Christi,  et  propter  eum  recuscitamur  et  vivificamur, 
sicut  ipse  est  resuscitatus.  Idem  enim  beneficium 
communicatur  nobis  omnibus.  Liberamur  ex  morte, 
donamur  iustitia  et  vita  aeterna.  Hoc  beneficium, 
quod  in  hoc  Psalmo  praedicat  Christus,  impertit 
omnibus  suis  membris. 

Prophetae  ideo  sunt  missi,  ut  vaticinentur ,  et 
non  in  id  solum,  sed  etiam  multa  et  magna  patian- 
tur.  In  illis  passionibus  sentiunt  consolationem  di- 
vinam;  sicut  iste  Psalmus  de  Christo  praedicat  tam- 
quam  capite  Ecclesiae. 

Precationi  inserta  est  descriptio  Ecclesiae,  et 
distinctio  ab  aliis  sectis.  Non  est  magni  laboris 
ostenderc  ordinem  et  seriem  textus:  et.quando  ea 
sunt  nota,  tum  rectius  leguntur  scripta.  In  enar- 
rationibus  hoc  inprimis  agendum  est,  ut  verba  con- 
siderentur,  et  ordo  monstretur,  ut  his  cognitis,  Con- 
stituat  lector  de  intentione  cuiusque  scripti. 


Momle  David. 

Signihcatur  ornamentum,  efn  kleinoth  oder  ge- 
schmuck,  wie  ein  Ritter  tregt  eine  ketten.  quod  est 
ornamentum  militare.  Est  vetus  dictum:  Theologus 
annidatus  aut  est  fatuus,  aut  praelatus.  Cum  es- 
sem  puer,  quidam  Sacerdos  in  mea  patria  gestabat 
annulos  aureos,  scribebatur  in  eius  sede,  id  est, 
ubi  solebat  sedere  in  templo,  hic  versus,  quem  ego 
ibi  primum  didici.  Multo  minus  decent  theologos 
torques  aurei:  Man  sol  sie  daran  hencken.  Quidam 
concionabatur  de  veste  Franciscana:  Sandalia,  id 
est,  ihr  holtzschuch,  dicebat  facta  esse  ex  arbore 
scientiae  boni  et  mali.  De  fune  dicebat,  ist  ein 
kostlich  dingk,  aber  nicht  am  rechten  ort. 

Hic  Psalmus  describit  Filium  Dei,  der  ist  der 
Ritter,  der  dis  ornamentum  hat. 


De   Propositione   Primae   partis. 

Propositio  primae  partis  est  precatio.  Ita  pre- 
catur  David,  ita  Christus,  nos  simul  debemus  pre- 
cari.  Vetus  textus  habet:  spero,  sed  confido,  est 
melius.  Eo  verbo  utitur  2.  Psalmus:  Beati  omnes, 
qui  confidunt  in  eo. 

Conserva  me.]       Dominus  requirit  cultum  pre- 

47 


739 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


740 


cationis  prafecipuein  necessitatibus.  Ratio  sumpta 
est  ex  duobus  obiectis:  1.  quod  est  Deus,  2.  quod 
est  passio.  Wenn  einer  kranck  ist,  thut  ihm  wehe, 
saget  er  zmti  Medico,  O  Domme  Doctor,  gebt  mir 
einen  guten  rath;  respicit  personam  Doctoris,  et 
suum  morbum.  Ita  Paulus  inquit:  Desertus  ab 
omnibus  creaturis,  non  habeo  auxilium  praeter  te. 
Dominus  liberat  pauperem,  cui  non  erat  adiutor. 
Filia  principis  Landtgravii  Agnes,  nupta  Mauricio, 
et  postea  lohanni  Friderico  ducibus  Saxoniae,  cum 
scripMSset  ad  patrem  paulo  ante  morrem,  et  rogas- 
set,  ut  ad  se  veniret:  Pater,  fortassis  suo  quodam 
iudicio,  non  accessit.  Cum  litterae  rursus  afferen- 
tur,  et  illa  audivisset,  patrem  non  venire,  conver 
tit  se  ad  parietem  :  et  nihil  dixit  aliud,  quam  Patei 


vl  mater  dereliquerunt  me:  Dominus  autem  suscepit 
me.  Es  komyt  gar'offt,  das  man  omni  humano 
praesidio  destituiret  wirt. 

•  ■  Non  est  mihi  rbene  propter  te.]  id  est,  ego  pa- 
tior  in  causa  iusta.  Sancti  etiamsi  habent  pecca- 
ta,  tamen  cum  patiuntur  persecutionem  propter  con- 
fessionem  doctrinae,  patiuntur  propter  gloriam  Dei. 
Aliud  est  pati  in  causa  iusta,  aliud  propter  suum 
delictum  pati.  Quamquam  etiam  latro  non  debct 
desperare,  qui  etiam  patitur  propter  gloriam  et  iu- 
stitiam  Dei. 

Memini,  curn  Capitaneus  Tubingensis  decolla- 
retur :  Erat  senex  septuagenarius,  vir  sapiens,  cum 
duceretur  ad  supplicium,  non  potuit  fiectere  genua^ 
ita  erat  in  tortura  laesus.  Ibi  sublevatis  oculis  ad 
coelum,  dicebat:  lllam  mortem,  qua  hodie  defungi 
debep,  tmdtoties  merui  aliis  meis  ])eccatis,  sed  tu 
Deus,  seisin  hac  causa,  propter  quam  interficior, 
me  innocentem  esse. 

Quod  si  haec  verbo  ad  Christum  referas,  tum 
singulare  aliquid  significatur,  estque  ^a^insigne, 
et  explicatio  causae,  cur  Christus  affligatur.  Iuva 
me  Deus  patiehtem  propter  te.  Non  est  mihi  bene 
propter  te:  id  est,  Ego  horribilia  patior,  quia  tibi 
obedib,  sum  missus  ad  hanc  obedientiam,  ut  in  me 
derivetur  illa  ingens  ira  Dei  adversus  genus  huma- 
num,  das  konnen  wir  nieht  vcrstehm:  quia  etiam 
parva  guttula  irae  Dci  et  sciniilla  extingueret  nos: 
wie  ihr  sehet,  das  es  zu  gehet  in  doloribus  con- 
scientiae.  Deus  ignis  consumens  est.  Item :  Si  ini- 
quitates  observaveris.  Item:  No?i  faciam  furorem 
irae  meae:  quia  Deus  sum,  non  homo. 

Cur  hoc  dicit?  1.  quia  homo  non  potest  su* 
stinere  ira.m  Dei;  2.  ex  proprietate  Dei,  qui  non 
spectat  (ut  homines  vindictae  cupidi,)  interitum 
eorum,  quos  punit:  Ideo  non  accendit  totam  iram, 
sed  mitigat  poenas.  Si  puniret  ex  merito  nostro, 
uno  momento  totum  genus  humanum  deleret :  Sed 
differt  propter  misericordiam,  sicut  Paulus  habet 
pulchram  concionem,  quare  differat  poenas,  Rom. 
2.     Et  Christus  dicit  de  ficu:    nolo   excindere,  ex- 


spectabo  adhuc  frucrus.   Deus  nobis  clementissime 
dat  spatium  ad  poenitentiam. 
r. 

•  * 

... 

Applicatio  passionis  Ghristi. 

Sicut  Iohan.  17.  inquit  Christus:  Sanctifico  me 
pro  eis:  ita  in  hoc  Psalmo  Christus  precatur  pro 
Ecclesia.  Item  ut  in  Iohanne  dicit :  Non  oro  pro 
mundo:  ita  hic  quoque  facit  discrimen.  Sed  textus 
non  est  bene  redditus,  debebat  esse:  Erga  sanctos 
qui  sunt  in  tcrra,  et  praeeipuos  omnis  mea  volu- 
ptas  et  voluntas  est. 

Quod  in  fine  versus  repetitur,  in  eis:  estPleo- 
nasmus,  quales  multi  sunt  apud  Hebraeos.  Homi- 
nibus  dedit  bona  eis.  Item:  Cuius  participatio  eim 
in  id  ipsum:  ibi  etiam  abundat,  eius.  In  Psalmis 
discenda  est  Grammatica.  Sententia  est:  Ego  de- 
lector  sanctis,  qui  sunt  in  terra,  et  totum  hoc,  quod 
sustineo,  pro  illis  sustineo. 

Primum  pro  se  precatur,  deinde  pro  Ecclesia: 
sicut  etiam  in  horto  et  in  Iohanne  cap.  17.  Postea 
est  Antithesis:  Ego  patior  propter  sanctos.  Illcs 
volo  servare,  sed  non  proderit  mea  passio  impiis 
perseverantibus  in  impietate.  Non  oro  pro  sectan- 
tibus  idola,  pro  pertinacibus :  detestor  idololatras 
blasphemos. 

Multa  sunt  idola  eorum,  qui  relinqnunt  Deum: 
accelerant  post  alium:  id  est,-  qui  te  non  quaei  unt, 
illi  colunt  idola,  non  invocant  verum  Deum.  Di- 
scernit  veram  Ecclesiam  a  falsa.  Idem  est,  quod 
inquit  Paulus:  Si  quis  aliud  Evangelium  docuerit, 
anathema  sit.  Item:  Qui  non  audit  verbum  Dei, 
non  est  ex  Deo.  Et  consolatio  nobis  esse  debet: 
nos  habere  iustissimam  causam,  cur  nos  seiunga- 
mus  a  Papistis,  qui  colunt  idola,  et  non  obediunt 
veritati. 

Dolendum  est,  quod  mundus  nunquam  sit  sine 
idololatria.  Horribile  malum  est,  et  omnibus  tem- 
poribus  floret.  Apud  Ethnicos  fuit  recepta  macta- 
tio  humanarum  hostiarum.  Itein,  Adoratio  bestia- 
rum,  felium,  canum,  ciconiarum.  Cohorresco^ 
quando  cogito,  quomodo  ipse  accesserim  ad  sta- 
tuas  in  Papatu.  Et  quid  est  circumgestatjo  et  ad- 
oratio  panis,  nisi  horribiles  idololatriae? 

Dominus  portio ,  seu  pars  mea.\  Descriptio 
Ecclesiae.  Affirmat  esse  et  mansuram  Ecclesiam; 
et  quod  sit  servanda  divinitus,  non  humanis  prae- 
sidiis.  Veteres  Principes  habens  gut  gemeint,  quod 
fundarunt  scholas  in  den  Stijften,  sed  postea  de- 
generarunt,  et  factae  sunt  colluvies  pessimorum 
hominum. 

Dominus  haereditas  mea.\  id  est,  Dominus  dat 
mihi  haercditatem.     Causalis  praedicafio,    Calix    et 


741 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


742 


portio  idem  est,    quod  choenix:    quod  verbum  est 
in  Apocalypsi.    ......,,  ,  j. 

Funes.]  id  est,  pars  quae  dimetiendo  mihi  eon- 
cessa  est;  wann  man  missetqcker,  so  zeucht  mcm  ein 
schnur,  oder  legt  perticas,  stungen.  Igitur  funiculi 
ponuntur  hic  pro  sorte,  vel  pro  ipsa  re  adinensa, 
per  Metonymiam.  Nominatur  autem  Ecclesia  pi'ae- 
clara  haereditas:  Quia  Eeclesia  est  pulchra  coram 
Deo,  etiamsi  est  deformis,  mJsera,  et  proculcataj 
subiecta  cruci;  tamen  est  .pulchra,  speciosa  coram 
Deo ,  quantumcunque  ab  impiis  conculcetur.  Ec- 
clesia  est  haereditas  Filii  Dei,  et  nos,  qui  surnus 
in  Ecclesia,  sumus  membra  et  haereditas  Filii  Dei. 


Propositio  alterius  partis. 


Gratiarum  actio  est,  in  qua  simul  est  prophe- 
tia  de  resurrectione.  In  gratiarum  actione  praeci- 
puum  est,  quando  serio  pectore  dicimus:  Hoc  bc- 
neficium  a  te  accepi.  Dancken,  venit  a  dencken, 
meminisse.  Sic  Graeci  dicunt  oida  x^qiv.  Xdqig,  est 
a  xaQ<*>  id  est,  a  laetitia,  quia  beneficium  est  dan- 
dum  et  accipiendum  hilari  animo. 

Sic  igitur  hic  dicit:  Benedicq,  id  est,  laudo  et 
celebro  Deum,  affirmo,  quod  Deus  dederit  mihi 
consilium;  scivi  praedictum  esse  me  passurum,  et 
ipse  me  in  agone  erexit;  sicut  seitis,  quod  angelus 
consolatus  sit  eum.  Tantus  fuit  agon,  ut  non  po- 
tuerit  se  erigere  sine  singulari  niodo.  Nos  non 
possumus  comprehendere  magnitudinem  doloris 
Christi,  nec  potuisset  ullus  hominum  perferre  tan- 
tos  dolores.  Hominum  vires  non  fuissent  pares 
magnitudini  dolorum.  Laurentius  non  potuisset 
ferre:  sed  ideo  Christus  fert,  ne  Laurentius  ferat. 
Est  vulgaris  versus : 

Et  miseros  cum  spe  consiliumque  fugit. 

Et  Seneca  inquit:  Aeger  animus  semper  errat. 
Sed  Psalmus  dicit:  Tibi  habeo  gratiam,  quod  mihi 
non  defuit  consilium.  Est  autem  consiJium  illud 
haud  dubie  verbum  Dei.  Igitur  debemus  manere 
in  verbo,  et  petere,  ut  per  hoc  Deus  sit  efficax  in 
nostris  cordibus.  Quaedam  honesta  mulier  nuper 
dicebat  ad  me :  Medici  mihi  promittunt  longiorcm 
vitam,  sed  ego  sentio  meas  imbecillitates.  Nihil  au- 
tem  magis  precor,  quam  ut  Deus  in  corde  meo  con- 
servet  consolationem  verbi  sui. 

Cur  dicit:  Renes  mei  castigaveiiwt  mel 
Hoc  dicit  propter  spinam  dorsi,  quae  in  ma- 
gnis  doloribus  languefit:  gleich  als  wann  einer 
wolte  zerbrechen\  quando  languefit  virtus  cordis, 
tum  spina  dorsi  non  amplius  facit  officium,  et  spi- 
ritus    in  nervis   extinguuntur  et  arefiunt.     Vult  igi- 


tur  dicere,  alle  mein?  krafft  und  sterck  ist  mir  hin- 
weggangen. 

In  nocte.]  id  est,  cajamitatibus,  ,Non  dicit  de 
libidine,  sieut  indoeti  interpretes  dixerunt.  Sed  lo- 
quitur  de  magnis  doloribus,  qui  sentiuntur  in  cor- 
de,  et  in  loeis  vieinis,  ubi  est  eoncursus  nervoruni,. 
Alludit  etiam  ad  dolores  bypoehondrieos. 

Bominus  mihi  a  dextris.]  id  est,  ego  vidi  Do- 
minum  praesentem  in  verbo.  Ipse  sustentat  me  re- 
tiuentern  verbum.  Laetata  est  glqria  mea:  id  est. 
fui  laetus;  djxi  laeta,  ostendi  iubilo  me.am  laetitiam: 
exulto  laetus  victoria.  Causa  posita  est  pro  ef- 
fectu. 

Non  dabis  sanctum  tuum  videre  corruptionem.] 
Hoc  est  singulare  in  Christo.  Homines  eaeteri  pu- 
trefiunt,  sed  non  eodern  modo  caro  Filii  Dei.  Cbii- 
sti  corpus  non  sentiet  putrefactionem ,  non  disso^ 
lutionem ,  sicut  aliorum  hominum  corpora.  Non 
solum  non  manebit  in  morte,  sed  etiam  manebit 
integrum.  Nostra  corpora  redacta  in  nihilum, 
rursus  colligentur  in  Christo,  et  habebunt  resurre- 
ctionem. 

Non  derelinques  animam  meam  in  inferno.]  Hic 
est  disputatio  cle  descensu  ad  inferos.  Libentcr 
omitto  illam  disputationem:  et  suni  hortator,  ut 
omnes  fugiant  disputationes  non  necessarias:  sed 
illud  non  clubito,  quin  Christus  ostenderit  se  resu- 
scitatum  diabolis,  et  incusserit  illis  terrorem,  ut 
viderent  se  non  posse  exercere  talem  saevitiam, 
qualem  cuperent:  item,  ostenderit  suam  potentiam. 
Haec  credo  gloriose  facta,  et  ita  gloriose,  ut  tre- 
muerint  et  fugerint  Diaboli.  Credo  magnam  pu- 
gnam  fuisse.  Haec  etiam  placuerunt  Luthero,  cum 
colloqueremur  de  his  rebus  in  familiaribus  collo- 
quiis:  noluit  tamen  illa  publice  agitari.  F>vange- 
listae  voluerunt  ista  paucis  .significare ,  et  relique- 
runt  cogitanda  piis. 

Apud  Oseam  13.  dicitur:  O  mors ,  ero  rnors 
tua,  et  inferne,  ero  pestis  tua:  id  est,  filiusDei  de- 
struet  regnum  inferorum,  et  languefaciet  potentiam 
Diaboli.  Postea  in  totum  opprimet  eius  potentiam. 
Vocabulum,  inferni,  sjgnificat  locum  mortuorum, 
et  praecipue  damnatorum.  Iudaei  exponunt  locum 
sepulchri.  Sed  ego  credo  significari  aliquid  prae- 
ter  sepulchrum:  ut  cum  dieitur,  Lucae  16.  de  epu- 
lone:  Mortuus  est  dives,  et  sepidtus  est.  Et  addi- 
tur  postea:  In  inferno  elevans  oculos  suos,  etc.  ibi 
est  distinctum  sepulchrum  ab  inferno.  Non  dico 
haec  contendendi  causa:  sicut  aliqui  faciunt:  ra- 
piunt  sermunculos,  machen  einen  lermen,  das  viel 
gentes  darmit  zu  thun  kriegen.  Als  jetzunder  *o- 
gen  etliche  tropffen,  Bona  opera  non  retinent  dona 
Dei,  sed  mala  effundunt.  Item,  sunt  perniciosa  ad 
salutem.  Est  cavillatio.  Non  excluditur  Deus: 
Deus  retinet  dona  in  sanctis,  et  quidem  in  talibus, 
qui   non    ruunt   contra  conscientiam.       Quod  mala 

47* 


743 


PHIL   MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


744 


opera  effundant  dona,  hoc  concedunt,  sed  prius 
non,  das  ist,  ivie  man  sagt,  4  hqsen  eines  tUcJis. 
lioc  dico  propter  tetram  et  diabolicam  sophisticam, 
das  man  alsq  zwacket.  Ego  retineo  hanc  senten- 
tiam :  Christus  ostendit  suam  victoriam  Diabolis,  de- 
scendens  ad  inferos:  sed  quomodo  factus  sit  ille 
triumphus,  nos  non  scrutemur. 

Reddes  mihi  vitam,  et  implebis  me  laetitia.]  Est 
descriptio  salutis  et  vitae  aeternae.  Impii  etiam 
vivunt,  sed  in  miserrimis  cruciatibus.  Ego  autem 
sic  vivam,  ut  habeam  in  te  aeternam  laetitiam. 

Vultum  hic  nominat  agnitionem  Dei,  seu  con- 
spectum  visibilem,  et  recte  hinc  sumitur  deBnitio 
vitae  aeternae :  quod  sit  laetari  conspectu  Dei,  sic- 
ut  est  in  versu:  Vivit  conspectu  mens,  fruiturque 
Dei.  Ipsa  agnitio,  qua  videbimus  Deum  eoram,  et 
perfundemur  eius  laetitia,  est  vita  aeterna.  Quan- 
do  Christus  Ioh.  17.  inquit:  Haec  est  vita  aeterna, 
ut  agnoscant  te,  loquitur  de  inchoatione  et  consum- 
matione  vitae  aeternae. 

Dextera  Dei  significat  potentiam  eius.  Solus 
Filius  sedet  ad  dextram  Dei,  id  est,  regnat  pari 
potentia  cum  Patre:  Sed  tamen  et  nos  habebimus 
per  dextram  seu  potentiam  Dei,  qui  se  nobis  com- 
municabit,  et  erit  omnia  in  omnibus,  Delicias.]  lae- 
titiam  in  omnem  aeternitatem.  Illarn  laetitiam  vi- 
tae  aeternae  intueamur,  et  ea  nos  consolemur,  et 
sustentemu*.  Cogitemus  nos  fore  socios  eorum 
bonorum,  quae  Christus  accepit  nostra  causa,  et 
agamus  gratias  Deo,  pro  hac  consolatione :  de  qua 
etiam  Iesaias  dicit:  Salvasti  me  salute  aeterna. 


DOMINICA  QUASIMODO  GENITI. 

Evangelium  Ioan.  20. 
Cum  ergo  sero  esset  die  illo,  etc. 

Multas  magnas  res  complectitur  haec  narratio : 
sed  nos  praecipuos  locos  excerpemus:  Quorum  pri- 
mus  complectitur  Testimonia  resurrectionis  Christi: 
Quia  describuutur  hic  duae  apparitiones ,  vel  duo 
congressus,  quorum  unus  fuit  eodem  die,  quo  facta 
est  resurrectio;  alter  fuit  octavo  die  post. 

Secundus  locus,  est  doctrina  de  Spiritu  san- 
cto :  Quia  hic  dicitur  de  Christo :  Afflavit  eos ,  et 
dixit'.  Accipite  Spiritum  sanctum. 

Tertius  locus,  est  de  ministerio  Evangelii,  de 
Institutione  huius,  de  discrimine  politiarum,  et  mi- 
nisterii,  de  efficacia  ministerii,  de  remissione  pec- 
catorum,  de  publica  Evangelii  annuntiatione,  et  ab- 
solutione  privata. 

Quartus  locus,  est  exemplum  magnae  imbecil- 
litatis  in  Thoma,  qui  tamen  conflrmatus  a  Christo, 


exclamat  postea:   Dominus   meus   et  Deus   meus : 
ubi  simul  est  doctrina  de  vera  invocatione. 

Postremus  locus,  est  consolatio  dulcissima  de 
verbo  et  de  fide  contra  Stenckfeldium  et  phanta- 
sias  Enthusiasticas,  in  dicto:  Beati  qui,  cum  non 
videant,  credunt.  Horum  locorum  tanta  est  amphV 
tudo,  ut  nulla  sapientia  humana  exhauriri  possint. 
Sed  ut  saepe  dicimus,  pia  cogitatione  res  tantae 
intuendae  ac  considerandae  sunt.  Debemus  quoti- 
die  recitare,  articules,  Symboli,  in  quo  nullus  est 
articulus  vel  minimus,  quem  ulla  creatura  compre- 
hendere  possit.  Agnoscamus  autem  nostram  infir- 
mitatem,  et  petamus  nos  confirmari  a  Deo. 


De  primo  loco. 

Cum  dicitur  in  textu:  Una  Sabbatorum :  intel- 
ligatur  prima  dies,  quam  nos  vocamus  diem  Domi- 
nicam.  Nam  unus,  saepe  idem  significat,  quod  pri- 
mus.  Facta  est  igitur  ostensio  priina  die,  quo  Chri- 
stus  resurrexit,  et  quidem  vespere. 

Sciamus  autem  Christum,  40  illis  diebus,  qui- 
bus  post  resurrectionem  mansit  in  terris  ante  ascen- 
sionem,  saepe  congressum  esse  cum  Apostolis  et 
caeteris  discipulis,  quibus  Dominus  familiariter  se 
ostendere  voluit,  ut  certo  scirent  eum  vere  resur- 
rexisse,  Ac  ne  putaretur  esse  spectrum,  non  ab 
uno  et  altero,  sed  a  multis  voluit  conspici  et  con- 
trectari,  familiariter  colloqui,  assidere,  una  come- 
dere,  una  versari.  Sistamus  autem  et  nos  cogita- 
tione  nostra  in  istos  coetus.  Cogitemus  singuli, 
nos  versari  in  illis  congressibus,  et  tam  certo  cre» 
damus,  resurrectionem  Domini,  quam  si  una  cum 
Apostolis  spectatores  essemus  eorum,  quae  facta 
sunt  in  talibus  congressibus.  Cogitemus,  quanta 
fuerit  laetitia  Mariae  et  Apostolorum,  et  aliorum 
sanctorum:  Sicut  hic  dicitur:  Gavisi  sunt  discipuli 
viso  Domino.  Talis  laetititia  sit  in  nobis  quoque: 
et  quia  magna  est  nostra  infirmitas,  oremus  Deum, 
ut  ipse  exuscitet  in  nobis  assensionem,  et  fidem, 
et  efficiat,   ut  ista  subeant  cor  nostrum. 

Est  autem  cum  articulo  fidei  de  resurrectione 
Christi  coniuncta  certitudo  etiam  nostrae  resurrc- 
ctionis.  Apostoli  et  discipuli,  qui  viderunt  Chri- 
6tum  resuscitatum,  fuerunt  testes  utriusque  rei,  et 
quod  Christus  ex  morte  resurrexisset,  et  quod  certo 
futura  sit  resuscitatio  totius  generis  humani.  Hic 
articulus  magni  momenti  est.  Est  enim  supra 
omnium  hominum,  imo  omnium  creaturarum  cogi- 
tationem  et  captum,  hominem  mortuum  redire  in 
vitam,  et  omnibus  mortuis  vitam  restituendam  esse. 
Ideo  voluit  Dominus  Apostolos  clarissimis  et  in- 
dubitatis  testimoniis  confirmatos  esse,  et  propterea 
multos  mortuos  secum  ex  sepulchris  excitavit,  qui 


745 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


746 


interfuerunt  solennibus  illis  congressibus,  quos  post- 
ea  etiam  in  triumpho  secum  evexit  in  coelum. 


De  secundo   loco. 

Christus  ingressus,  salutat  auditores  suos,  his 
verbis:  Pax  vobis.  Lutherus  verterat:  habt  friede. 
Emserus  calumniatus  est:  meinstu,  das  sie  sich  ge- 
schlagen  haben?  an  putas  pugnas  inter  eos  fuisse, 
at  opus  fuerit  eis  mandari  pacem?  Sic  enim  di- 
cere  solemus  ad  tumultuantes:  halt  friede.  Repri- 
mite  vos:  estote  tranquilli,  no  tumultuemini.  Sed 
non  voluit  hoc  Lutherus.  Ideo  ad  cavillationem 
istam  vitandam,  postea  reddidit,  friede  sey  mit  euck: 
quod  non  est  imperantis,  de  re  a  nobis  facienda, 
sed  optantis. 

Hebraei  generaliter  usi  sunt  hac  forma  verbo- 
rum:  Pax  vobis;  sicut  nos  dicimus;  Salvete;  id  est, 
Deus  det  vobis  omnia  bona,  fausta,  et  felicia.  Pax 
apud  Hebraeos  dicitur  a  perfectione:  schalom,  si- 
gnificat  perfectionem  et  pacem;  et  pacis  noinine 
comprehenduntur  omnis  generis  bona,  Das  es  wohl 
vmb  einen  stehe,  ut  sint  omnia  integra  et  salva. 

Vocabulum  salus,  salvum,  salvere,  puto  esse 
ab  Hebraeo  schalah,  quod  significat  securum  et  fe- 
licem  esse;  unde  est  etiam  nomen  schiloh,  fortu- 
natus,  faustus,  cui  omnia  prospere  succedunt.  Cer- 
tum  est  in  Graeca,  Latina,  Germanica,  et  aliis  lin- 
guis  multa  esse  vocabula  orta  a  vocibus  Hebraicis, 
quia  Hebraica  lingua  est  prima,  et  antiquissima 
lingua. 

Est  igitur  salutatio  optantis  omnia  salva:  Pax 
vobis,  id  est,  sint  vobis  omnia  fausta  et  felicia. 

Sequitur  postea  de  fiatu  Christi.  Afilat  Chri- 
stus  illos  suo  Spiritu,  vel  suo  afilatu  transfimdit 
m  illos  Spiritum  sanctum. 


Quaero,  an  fuerit  flatus  corporalis? 

Respondeo.  Fuit  corporalis  et  sensibilis  fla- 
tus,  et  cum  hoc  flatu,  quo  Christus  sensibiliter 
6ufflavit  in  Apostolos,  simul  fuit  Spiritus  sanctus. 


Qualis  est  praedicatio?    jste  flatus  Christi  est 
Spiritus  sanctus? 

Respondeo.  Figurata.  Est  enim  Synecdoche, 
quia  cum  illo  flatu  corporali  verissime  fuit  Spiri- 
tus    sanctus,   id    est,   flatu  illo    sensibili  datus  est 


Apostolis  Spiritus  sanctus,  sicut  cum  specie  flam- 
marum  in  die  Pentecostes  fuit  Spiritus  sanctus: 
Item,  cum  specie  columbae  in  Baptismo  Christi. 
Ideo  figurate,  et  tamen  verissime  dicimus:  Flamma 
ignea  conspecta  inApostolis:  Item,  species  colum- 
bae  pandentis  alas  suas  super  caput  Christi,  est 
Spiritus  sanctus.  Sunt  praedicationes  Synecdo- 
chicae. 

Hic  multa  signiEeantur  de  essentia  Spiritus 
sancti,  et  de  divinitate  Filii. 

Solius  omnipotentis  naturae  est  mittere  Spiritwn: 

Filius  mittit  Spiritum: 

Ergo  Filius  est  omnipotentis  naturae. 

In  Actis  Apostolorum  claris  verbis  ;dem  est 
expressum :  Accepit  promissum  Spiritum  a  Patre,  et 
effudit  hoc,  quod  videtis  et  auditis:  Et  sicut  Patre  et 
Filio  mittitur  Spiritus,  ita  etiam  procedit  a  Patre 
et  Filio.  Est  una  essentia  divina,  videlicet  aeter- 
nus  Pater,  et  Filius  loyog,  et  Spiritus  sanctus.  Hae 
personae  discernuntur  proprietatibus.  Patris  pro- 
prietas  est,  ab  aeterno  gignere  Filium  :  Proprietas 
Filii  est,  nasci.  Proprietas  Spiritus  sancti,  est  pro- 
cedere  ab  utroque,  et  a  Patre  et  Filio. 

Pulchre  autem  significatur  per  imaginem  flatus, 
qualis  sit  Spiritus  sanctus,  qui  dicitur  motor  et 
agitator.  Sicut  ipsum  etiam  vocabulum  spiritus, 
significat  agitationem  et  motum.  Apud  Graecos 
duo  sunt  vocabula,  quorum  significatio  est  eadem. 
Unum  est  nvico,  spiro,  unde  est  nvtv^a^  Spiritus: 
alterum  est  (pvcdco,  quod  significat  flare,  blasen. 
Eo  verbo  usus  est  hoc  loco  Evangelista,  tve<pvGrjo-(. 
Saepe  occurrit  in  Graecis  scriptoiibus  <pvaav.  Ho- 
merus  eo  utitur,  loquens  de  follibus  Vulcani.  Nam 
folles  inflantur,  quando  concipiunt  auras. 

Sunt  autem  reverenter  cogitanda  arcana  illa 
discrimma  Personarum  divinitatis;  et  tamen,  quia 
Deus  utitur  nostris  vocabulis ,  vult  nos  aliquo 
modo  intelligere,  quae  vocabulis  istis  significantur. 
£t  vocabula  sumpta  sunt  a  natura  hominis,  quia 
honio  conditus  est  ad  imaginem  et  similitudinem 
Dei.  Et  si  natura  nostra  mansisset  integra,  magis 
perspicua  essent  vestigia  divinitatis  in  natura  ho- 
minum.  Cogitemus  igitur  umbras  tantarum  rerum 
in  nobis  ipsis:  sicut  antiquitas  quando  declarat, 
quod  homo  sit  imago  Dei,  ostendit  potentias,  seu 
proprietates  praecipuas  animae,  et  has  confert  cum 
proprietatibus  Personarum  in  Deo. 

In  anima  rationali  sunt  distinctae  potentiae, 
cognoscens,  et  volens  seu  appetens.  Cognoscens 
potentia  cogitando  format  imagines:  ut,  si  quis 
cogitet  de  homine  noto,  format  imaginem  eius  in 
mente.  Quomodo  hoc  fiat,  ignoramus;  et  est  pro- 
fecto  res  admirabilis,  formatio  i!la  imaginis,  quae 
fit  cogitando.  Potentia  volens  seu  appetens  -habet 
motus  suos  et  agitationes,   quales   sunt  in  laetitia, 


747 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


748 


spe,  amore,  tristitia,  metu,  ira,  etc.  Hoc  rursus 
valde  est  mirabile,  quod  cum  volumus  aliquid, 
mox  sentimus  motum  vel  prosequentem  vel  fugien- 
tem  obiectum  monstratum  a  mente  seu  intellectu: 
ac  motus  cerebri  in  hoinine  adiuvat  formationem 
ima^inum:  Cor  autem  servit  voluntati:  et,  si  natura 
esset  integra,  semper  esset  vera  copulatia  cordis 
et  voluntatis  ;  item  congruentia  appetitionis  et 
eo°mitionis.  Nunc  sunt  dissidia,  ut  dicitur:  Mens 
alhid  suadct,  aliudque  cupido. 

In  cerebro  sunt  spiritus  animales,  et  horum 
vibratione  fit  in  cerebro  cognitio.  In  corde  autem 
gignuntur  spiritus  vitales,  qui  sunt  instrumenta 
affectuum.  Est  autem  hoc  rursus  mirabile,  quod 
cor,  cum  sit  quiddam  brutum,  rnovetur  cognitione: 
quia  idem  Spiritus  animalis,  quo  fit  cognitio  in 
cerebro,  vibrat  cor ,  et  transmittit  cognitionem  ad 
cor.  In  quo  mox,  adminiculo  spirituum  vitalium 
excitantur  affectus  congruentes  cognitioni. 

Hoc  mirabile  opificium  debemus  saepe  cogi- 
tare:  Quod  si  penitius  intelligeremus,  magis  esse- 
mus  admiraturi  opera  Dei  in  natura  nostra:  imo 
velut  attoniti  sederemus  coram  Deo,  et^  celebra- 
remus  eum.  Profecto  nihil  est  admirabilius  pro- 
prietatibus  animae  in  nobis,  de  quibus  cum  cogi- 
tamus,  valde  confirmamur  contra  Atheos.  Etsi 
enim  Deum  non  vides,  tainen  Deus  est :  sicut 
animam  esse  necesse  est,  etiamsi  eam  non  videas. 

Confirmatur  etiam  hac  consideratione,  sententia 
de  immortalitate  animae,  et  de  secutura  alia  vita. 
Nos  nunc  non  novimus  nos  ipsos,  non  intelligiinus, 
quomodo  oculi  videant,  quomodo  lingua  formet 
artieulatam  vocem,  quomodo  cerebrum  iormet  ima- 
gines,  et  retineat  memoriam  plurimarum  rerum,  quo 
modo  cor  cieat  motus  affeetuum  dissimiles. 

Haec,  et  multa  alia  mirabilia  non  satis  intelli- 
gimus  in  hac  vita.  Ergo  oportet  esse  aliam  vitam: 
quia  homo  non  est  frustra  conditus,  sed  ad  cogni- 
tionem  sui  ipsius  et  Dei.  Quomodo  et  ex  lege 
argumentamur:  Lex  non  esl  frustra  data:  Oportet 
earn  in  nobis  impleri;  sed  in  hac  vita  non  imptetur: 
Ergo  necesse  est  restare  aliam  vitam.  Sed  nunc 
consideremus  potissimum  unibras  lllas,  quibus  ali- 
quo  modo  deducimur  ad  considerationem  discri- 
minis  personarum  in  Deo,  et  discimus  utcunque 
intelligere  vocabula,  quibus  Scriptura  de  singdis 
personis  utitur. 

Sic  igitur  dico:  In  homine  sunthaec  tria  prae- 
crpua:  Mens;  Cogitatio  vel  Sermo;  et  Affectus. 
Ista  tria  contulit  antiquitas  ad  Divinitatcm.  Aeter- 
nus  Pater  habet  se,  sicut  mens.  Est  enim  prima 
Persona,  non  nata,  non  aliunde  orta.  Gignit  autem 
inens-  cogitationem  et  sernionem :  et  sermo  est 
ipsa  cogitatio  explicata  voce:  Ita  aeternus  Pater 
gignit  Filium,   qui  est  imago   et   loyoq  Patris.     Sed 


nostra  mens  gignit  imagines  evanescentes.    Aeter- 
nus  Pater  gignit  imaginem  substantialem. 

Filius  est  imago  integra,  et  substantialis  aeterni 
i  Patris,  sed  genita,  totum  in  se  Patrem  repraesen- 
j  tans.  Et  ut  sermo  explicat  cogitationem  mentis, 
ita  Filius,  qui  est  imago  illa  substantialis  Patris, 
est  missus,  ut  ostendat  Patrem,  patefaciat  volun- 
tatem  Dei,  proferat  decretum  arcanum  de  salva- 
tione  hominum. 

Spiritus  sanctus  est  instar  motus  seu  agita- 
tionis:  Est  enim  amor  mutuus,  quo  Pater  comple- 
ctitur  Filium,  et  Filius  Patrem.  Et  quando  datur 
seu  effunditur  Spiritus  sanctus  in  corda  hominum, 
est  in  eis  motor  et  agitator,  aceendens  fidem, 
pacem,  laetitiam,  dilectionem,  et  caeteras  virtutes: 
Hi  sunt  effectus  Spiritus  sancti  in  nobis,  et  pro- 
pter  hos  effectus  petendus  e.st  Spiritus  sanctus. 

Huc  pertinent  Epitheta,  quae  tribuit  Scriptura 
Spiritui  sancto.  Nominatur  Spirilus  gratiae;  quia 
confirmat  assensionem  et  fidem,  quod  simus  in 
gratia,  et  hac  fide  laetificat  cor:  ut,  David  cum 
audit  concionem  Nathan:  Non  morieris:  movetur 
a  Spiritu  sancto,  ut  assentiatur  huic  dicto.  Post 
hanc  fiduciam  sequitur  consolatio  et  laetitia,  cum 
qua  est  invocatio,  dilectio,  spes,  et  aliae  virtutes. 
ldeo  vocatur  etiam  Spiritus  precum.  Sic  in  latrone 
converso  confinnat  Spiritus  sanctus  assensionem, 
et  efficit  in  eo  fiducianr,  id  est,  motum  talem,  quo 
cor  acquiescit  in  Deo,  postea  laetitiam  et  tran- 
quillitatem  conscientiae ,  quae  est  initium  vitae 
aeternae.  Sequitur  invocatio  et  ceterae  virtutes, 
quae  et  ipsae  sunt  motus  Spiritus  sancti,  quia 
Spiritus  sanctus,  sicut  est  motus  substantialis,  pro- 
cedens  a  Patre  et  Filio,  ita  revera  est  motor 
accendens,  et  efficiens  in  nobis  omnes  virtutes. 

lam  cogitemus  immensam  bonitatem  Dei.  In 
creatione  Deus  transfudit  in  nos  ea,  quae  habebat 
summa  et  optima :  ut  potentiam  cognoscentem, 
quae  antecellit  Soli,  Lunae,  et  omnibus  rebus  prae- 
stantibus,  quae  inter  creaturas  visibiles  nominari 
possunt:  Transfudit  in  mentes  nostras  sapientiam 
suam,  notitiam  legis,  et  notitias  numerorum :  Deinde 
potentiam  volentem,  ct  quidem  liberam;  quod  est 
unum  ex  praestantissimis  donis;  voluntatem  ipsam 
fecit  rectam,  et  congruentem  cum  sua  lege;  hoc 
est,  transfudit  in  nos  iustitiam  suam. 

Haec  bona  sunt  testimonia  immensae  bonitatis 
Dei,  qui  simul  habitasset  in  nobis  tamquam  in 
templo  suo,  et  confirmasset  illa  bona.  Sed  hasc 
tanta  bona  abiecerunt  et  effuderunt  ingratitudine 
sua,  et  horribili  lapsu  primi  homines. 

Nec  tamen  extinguitur  bonitas  Dei.     Filius  fit 

deprecator  pro  genere  humano,    et   donatur  nobis, 

ut  fiat  victima.    Postea  rursus  adduntur  illa  priora 

dona :    sapientia    et    iustitia    dato    Spiritu    sancto. 

!  Per  hunc  quasi  effundunt   se   iterum    in  nos  Pater 


749 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


760 


et  Filius.  Sicut  dicitur  in  Propheta:  Effundam  de 
Spiritu  meo.  Ubi  Emphasis  est  in  voce:  Meus 
spiritus:  significat  se  loqui  de  Spiritu  consubstan- 
tiali.  Per  hunc  copulat  nos  sibi  Deus  mirabiliter: 
Cuius  rei  hnaginem  sumamus  ex  sensu  oscuii*  in 
quo  transfunditur  Spiritus  vitalis  ex  corde  oscu- 
lantis. 

Osculum  est  quaedam  transfusio  Spii  itus.  Ideo 
Scriptura  saepe  hanc  imaginem  transfert  ad  Deum, 
ut  in  Canticis:  Osculetur  me  osculo  orls  sui:  Signi- 
ficatur  Deum  transfundere  in  nos  Spiritum  suum, 
et  sie  accendere  in  nobis  amorem  Dei,  et  laetitiam. 

Aspiciamus  naturam,  et  cogitemus  de  mhandis 
operibus  Dei  in  nobis,  et  simul  commonefiamus 
de  spiritualibus  Dei  beneficiis  erga  nos. 

Sensus  osculi  est  mirabilis,  et  est  in  sola 
natura  humana.  Alit  amoiem,  hno  transfundit 
amorem  una  cum  spiritibus :  sicut  etiam  multa 
venena  sio  transferuntur.  Apud  Theocritum  est 
hic  versus: 

0evys  xaxbv  rb  (ptXy/ia,  rd  ^ftAfa  (fdofiaxov  tvrt. 
Fuge  malum.  osculum,  labra  venenum  in  se  habent. 

Ita  Venus  loquitur  de  Cupidine.  Sed  nos  de 
Deo  cogitemus,  quod  lohannes  inquit:  Deus  di- 
lectio  est:  id  est,  vere  et  serio  nos  diligit,  et  trans- 
fundit  in  nos  spiritum  seu  flatum,  qui  est  velut 
flamma,  seu  incendium,  vicissim  accendens  dilectio- 
nem  in  nobis  erga  Deum. 

De  his  tantis  rebus  moneat  nos  narratio  ista 
Evangelii:  Christus  in.suffla.vit  eis,  et  di.rit:  Accipite 
Spiritum  sanctum.  Iiinc  recte  exstruuntur  hae  con- 
sequentiae:  Christus  inflat  Spiritum  sanctum:  Ergo 
est  verus  Deus ;  quia  solius  omnipotentis  naturae 
est  spirare,  et  mittere  Spiritum  sanctum.  Item, 
Spiritus  sanctus  datur  per  Christum:  Ergo  ubi  non 
est  agnitio  Christi,  ibi  non  est  Spiritus  sanctus. 
Item,  Sicut  Christus  hic  afflat  discipulos  Spiritu 
sancto:  Sic  omnibus  temporibus  sustentans  Ecclesiam 
afflat  eam  Spirilu  sancto.  Item:  Datur  hic  Spiritus 
sanclus  cum  afflatu.  Significatur  igitur,  quod  Spiri- 
tus  sanctus  sit  motor  et  agitator,  videlicet  amor 
et  laetitia  substantialis  in  Deo,  et  flamma  amorem 
et  laetiliam  in  nobis  accendens. 

Discernamus  autem  Spiritum  sancturn,  qui  est 
vfpiGxdfxivov  a  motibus  creatis.  Item  discernamus 
motus  creatos  in  Ethnicis,  et  in  aliis,  qui  sunt 
vere  renati.  Non  debemus  contendere  Spiritum 
sanctum  esse  tantum  agitationem  creatam  in  ho- 
mine,  sicut  Naboth  ille  faciebat,  qui  erat  in  fa- 
milia  Lutheri  Hunc  Lutherus  acerrime  obiurgabat. 
Et  recte,  quia  non  potest  hoc  dici  sine  blasphe- 
mia.  Deinde  est  in  Alexandro  increns  et  ardens 
impetus :  sed  non  est  nominandus  motus  Spiritus 
sancti.  Sic  fortitudo  Iulii  non  est  motus  Spiritus 
sancti:  quia  in  quocunque  est  Spiritus  sanctus,  in 


eo  simul  est  agnitio  vera  Dei,  et  copulatio  cum 
Deo.  Non  est  autem  in  Alexandro  et  lulio  lux 
agnoscens  verum  Deuin.  Fortitudo  in  Davide, 
quando  aggreditur  Goliath,  est  motus  Spiritus 
sancti,  quia  lucet  in  mente  Davidis  agnitio  veri 
Dei.  Robur  Herculis  est  quidem  divinum  aliquid, 
sed  Hercules  non  propterea  est  templum  Spiritus 
sancti. 

Athanasius  bene  dicit:  Quandocuwpie  dicitur  in 
homine  esse  Spiritus  sanctus,  est  ibi  per  verbum,  id 
est,  per  Filium.  Petamus  igitur  per  Filium  dari 
nobis  Spiritum  sanctum:  et  perpetuo  in  ore  habea- 
mus  precationem  Psalmi:  Cor  mundum  crea  in  me, 
o  Deus ,  id  est,  .purificatum  fide,  qua  accipitur  Re- 
missio  peccatoruin,  et  spiritum  firmum  innova  in  vi- 
sceribus  meis ;  id  est,  rectum,  stabilem,  non  dabi- 
tantem,  non  Academicum:  Ne  proiicias  me  a  fucie 
tua,  et  Spiritum  sanctum  tuum  ne  auferas  a  me.  Ideo 
autem  nom;natur  Sanctus,  quia  non  solum  per  se 
talis  est,  sed  etiam  sanctificat  nos,  et  accendit 
virtutes  congruemes  cum  Deo.  Redde  mihi  laeti- 
tiam  sahdaiis  tui:  haec  laetitia  etiam  est  effectus 
Spiritus  sancti.  Et  spiritu  principali  sustenta  me. 
In  Hebraeo  est  spontaneus ,  id  est,  hilariter  obtem- 
perans  in  afflictionibus. 

Consolemur  etiam  nos  in  invocatione  illa  dul- 
cissima  promissione:  Qtianto  magis  pater  coetestis 
dabit  Spiritum  sanctum  petentibus;  et  exerceamus 
dona  Spiritus,  sicut  Paulus  inquit:  Accepistis  Spi- 
ritum  non  timiditatis ,  sed  roboris,  dileciionis,  et  ca- 
stificationis.  Praestemus  constantiam  et  robur  in 
confessione;  vera  laetitia  acquiescamus  in  Deo,  re- 
pugnemus  furoribus  irae,  incendiis  libidinum;  tuea- 
mur  castos  mores,  et  simus  moderati  in  omnibus 
motibus.  Nam  hoc  significat  vox  ooyqwGvvr} ,  quae 
ibi  est  posita.  Non  significat  tantum  castitatem, 
sed  generaliter  transfertur  ad  moderationem,  ne 
vincamur  libidinibus,  aut  ira,  aut  aliis  quibuscun- 
que  distortis  afFectibus.  Non  est  Spiritus  sanctus 
in  iis,  qui  ruunt  in  peccata  contra  conscientiam, 
et  in  his  perseverant;  quia,  ubi  est  Spiritus  san- 
ctus,  ibi  est  flatus  efficax,  et  accendit  tales,  mo- 
tus,  qualis  est  ipse. 


De  tertio  loco. 

Christus  afflans  Apostolos  et  dans  Spiritum 
sanctum,  simul  instituit  ininisterium  Evangelii.  Hoc 
est  testiinonium,  quod  in  Eeclesia  simul  sint  haec 
duo:  Praedicatio  Evangelii,  et  donatio  Spiritus 
sancti.  Ubicunque  est  Ecclesia,  ibi  oportet  esse 
ministerium  vocis  Evangelii,  et  Spiritum  sanctum: 
et  ubi  est  vox  Evangelii,  ibi  sine  ulla  dubitatione 
sunt  aliqui  habentes   Spiiitum  sanctum.     Huc  per- 


751 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


752 


tinent  dicta:  Evangelium,  est  ministerium  Spiritus. 
Item,  Uoc  est  foedus  meum  cum  eis:  Spiritus  meus 
qui  est  in  te,  et  verbum  quod  est  in  ore  tuo ,  non 
recedent  abs  te,  neque  a  semine  tuo. 

Exprimuntur  autem  hic  verba  formalia  institu- 
tionis  ministeriit  Sicut  misit  me  Pater,  ita  et  ego 
mitto  vos;  et,  Quorum  remiseritis  peccata,  remitten- 
tur  eis.  Nullus  lurisconsultus  potest  inandatum 
procuratorium  meliori  forma  conficere,  quam  Chri- 
stus  sunnno  artificio  tradit  hic  formalia  legationis. 
In  instructione,  quando  Princeps  aut  Dominus  ali- 
quis  mittit  legatum  cum  certis  mandatis,  pritnum 
nominatur  is,  a  quo  mittitur  legatus:  postea  subii- 
citur,  quid  praestare  debeat  legatus.  Ita  Christus 
hic.  ut  sapiens  Iurisconsultus ,  orditur  ab  autore 
riiinisterife 

Sicut  Ecclesia  non  est  condita  humanis  con- 
siliis,  sed  Deus  immensa  bonitate  fecit  decretum 
deliberando  genere  humano  per  Filium:  Ita  nrini- 
sterium,  per  quod  colligitur  Ecclesia,  non  humano 
consilio  conditum  est.  Sed  Filius  Dei  primum 
missus  est  in  Paradiso,  ut  proferret  vocem  Evan- 
gelii  ex  sinu  aeterni  Patris.  Hanc  vocem  commen- 
davit  Patribus,  Patriarchis,  Prophetis,  et  addidit 
ingentia  testimonia,  ut  constaret  ministerium  huius 
vocis,  constitutum  esse  autoritate  summa  aeterni 
Patris:  ut,  Adam  eripitur  ex  morte:  Enoch  trans- 
fertur  in  coelum;  Noe  servatur  in  diluvio;  Ignis 
de  coelo  accendit  victimas:  (quod  Scriptura  dicit: 
Odoratus  est  Dominns  odorem  suavitatis)  factae  sunt 
resuscitationes  mortuorum. 

Haec  et  similia  miracula  fuerunt  testimonia, 
quod  ministerium  sit  divinitus  institutum.  Illius 
ministerii  i"£aQx°S  fuit  ipse  Filius  Dei,  et  hic  sub- 
inde  cxcitavit  doctores,  tamquam  ministros  suos: 
Ideo  dicit  hoc  loco  ad  Apostolos:  Sicut  misit  me 
Pater:  ita  ego  mitto  vos:  id  est,  ego  habeo  testi- 
monia  mei  ministerii,  sic  vestrum  ministerium  scia- 
tis  opu*  esse  divinum.  Idem  Paulus  postea  dicit 
de  Christo  gloriose  regnante:  Dedit  alios  Prophe- 
tas,  alios  Apostolos,  alios  Evangelistas,  ulias  Pasto* 
res,  alios  Doctores. 

Hoc  igitur  primum  consideretur  hic,  in  insti- 
lutione  ministerii,  quod  videlicet  allegatur  autori- 
tas  sunnnae  personae,  quae  est  autor  ministerii; 
sicut  in  mandatis  oportet  allegari  personam,  quae 
habeat  auctoritatem :  quia  non  paretur  peregrino 
Domino  ius  dicenti. 

Hinc  vero  sequitur  consolatio  de  efficacia  mi- 
nisterii  Evangelii:  affirmat  Filius  Dei  se  fore  efti- 
cacem  in  ministerio,  sicut  Pater  per  ipsum  fuit  ef- 
ficax:  Sicut  misit  me  Pater ,  scilicet  cum  efficacia: 
ita  ego  viitto  vos:  id  esf,  volo  esse  efficax  per 
verbum  et  ministerium  vestrum:  Item,  Servabo 
minisieriuni  vestrum,  donec  revertar  ad  iudicium. 
Tribuit  sflbi  divinain  potentiam  cum  Patre;  et  osten- 


dit  ministerium  non  esse  inane  murniur,  et  nun- 
quam  penitus  eversum  iri  in  mundo. 

Pertinet  autem  haec  consolatio  non  tanrum 
ad  Doctores,  sed  etiam  ad  auditores.  Quando  le> 
gis;  vel  audis,  vel  discis  Evangelium,  scias  Filium 
Dei  vere  velle  efficacem  esse  in  corde  tuo.  Ames 
igitur  ministerium,  venereris,  et  audias  vocem  so- 
nantem  in  ministerio.  Haec  sciamus  singuli,  vere 
hanc  esse  voluntatem  Dei,  colligere  Filio  Eccle- 
siam  per  ministerium,  et  velle  Deum,  ut  ministe- 
rium  servetur  in  genere  humano,  et  ut  audiatur, 
et  singuli  fide  sustenient  corda  iuxta  vocem  mini- 
sterii.  Sciamus  sic  vere  Deuin  agnosci,  et  appre- 
hendi^  quando  audimus  vocem  ministerii,  et  quod 
Deus  instituerit  hunc  modum ,  quo  det  nobis  bona 
aeterna  per  ministerium. 

Postea  accommodemus  haec  verba:  Sicut  misit 
me  Pater  meus ,  ita  ego  mitto  vos:  etiam  ad  decla- 
rationem  certi  mandati.  Discernit  Christus  mini- 
sterium  a  regno  politico.  Sicut  ipse  non  est  mis- 
sus  ad  regnum  politicum,  ita  non  vult  Apostolos 
praetextu  ministerii  arripere  regna.  Et  loquitur 
hic  Christus  de  se,  tamquam  de  concionatore.  AU 
enim  hic  de  missione  ad  praedicandum  Evangelium. 

Alioqui  habet  Filius  propriam  quandam  functio- 
nem  de  qua  hic  non  loquitur.  Nam  Filius  Dei  so- 
lus  est  victima  et  Salvator,  Apostoli  non  sunt  \'> 
ctima  et  salvatores.  De  solo  Christo  dicitur:  Ecce 
agnus  Dei,  qui  tollit  peccata  mundi.  Item,  Ex  ple- 
nitudine  eius  omnes  accepimus.  Hoc  discrimen  prae» 
supponi  debet,  ut  servetur  Filio  sua  praerogativa, 
quod  ipse  solus  sit  propitiator,  vivificator,  et  saU 
vator.  Loquitur  autem  hic  de  missione  ad  praedi- 
candum,  de  qua  dicitur  apud  Esaiam:  Spiritus  Do- 
mini  super  me,  ut  annuntiem  afflictis  Evangelium,  etc 

Quod  ergo  ad  hoc  ministerium  attinet,  dicit 
se  mittere  Apostolos  similiter  ad  praedicandum. 
Dat  igitur  eis  mandatum,  ut  sonent  Evangelium, 
sicut  alias  dicit:  Ite  et  praedicate  Evangelium  omni 
creaturae.  Diligenter  ergo  consideretur  particuia 
sicut;  ut  sciamus,  Apostolos  et  caeteros  Doctores 
non  mitti  ad  constituenda  imperia,  non  mitti  ut 
Reges,  non  ut  mundi  Principes,  sed  ut  sonent  vo- 
cem  Evangelii,  et  patiantur  propter  confessionom 
doctrinae. 

Non  debuerunt  ergo  Apostoli  habere  exerci- 
tus;  non  praetextu  doctrinae,  debuerunt  occupare 
regna,  sicut  assentatores  Pontificum  scripserunt, 
Petrum  et  huius  successores  habere  summum  man- 
datum  docendi,  et  summam  auctoritatem  ordinandl 
regna;  ideoque  cum  regnum  aliquod  est  vacuum, 
dicunt  summum  Pontificem  habere  ius  constituendl 
Regem,  quem  ipse  velit.  Hic  est  magnus  et  per- 
niciosus  error,  et  telrum  mendacium;  et  hoc  vere 
est  Coronare  Christum  spinis.  Et  tamen  saepe  su- 
perioribus  saeculis  ausi  sunt  Pontifices  adimere  et 


753 


POSTILLA  MELANTHONTANA. 


734 


conferre  imperium,  et  regna,  quibus  voluerunt, 
sieut  Papa  ille  Hildebrandus  contra  Imperatorem 
Henricum  IIII.  excitavit  Rudolphum  Duceai  Saxo- 
niae  et  Sueviae,  qui  fuit  alioqui  bonus  Princeps 
et  potens:  habuit  sub  se  duas  nationes,  quarum 
fuit  magnum  robur,  et  tunc  fuit  maius,  quando 
exercebantur,  et  habebant  caput  seu  ducem  belli- 
cosum. 

Huic  Rudolpho  misit  Papa  coronam,  cui  fuit 
inscriptus  versus: 

Petra  dedit  Petro,  Petrus  diadema  Rudolpho. 

Id  est,  Christus  dedit  Imperium  Pontihci,  et  Pon- 
tifex  dedit  Rudolpho.  Voluit  ostendere  se  habere 
potestatem  faciendi  Imperatores,  et  Reges  quos 
velit.  Rudolphus  in  proeiio  prope  Mersbery  ami- 
sit  dextram,  qua  antea  iuraverat  fidem  Impera- 
tori;  et  est  mortuus  ac  sepullus  in  Mersbury. 

Fuerunt  illis  temporibus  et  postea,  magnae 
eontentiones  de  potestate  Papae.  Nescio,  an  ho- 
mines  tam  stulti  fuerint,  ut  probarent  illam  au- 
daciam  Pontificum  Nam  quia  error  tam  crassus 
et  palpabilis  est,  fortassis  ilii  ipsi,  qui  disputarunt 
de  potestate  Papae,  magis  assentandi  studio  illam 
exaggerarunt,  quam  quod  re  ipsa  sic  sentirent. 
Potest  tamen  fieri,  ut  aliquorum  tanta  fuerit  cae- 
citas,  ut  amisso  discrimine  inter  regna  politica,  et 
regnum  Christi,  crediderint  Pontificem  recte  sibi 
arrogare  hoc  ius:  sicut  legentes  scaipta  illorum 
emporum,  deprehendimus  tenebras  tantas,  ut  non 
possimus  non  mirari  tam  densam  caliginem  in  cras- 
sissimis  rebus. 

Videmus,  quid  adhue  hodie  disputent  Ponti- 
ficii,  Papam  esse  vicarium  Christi;  habere  potestatem 
condendi  nova  decreta ;  et  haec  decreta  habenda  esse 
pro  articulis  fidei.  Quemadmodum  Panormitanus 
quoque  aperte  scribit:  Non  bene  considuisset  Deus 
Lcclesiae ,  nisi  reliquisset  pontificiae  auctorituti  po- 
testatem  addendi  et  diminuendi  Scripturam. 

Hanc  potestatem  cum  arrogarunt  Pontifici, 
postea  allegant,  dicta  illa  de  obedientia  debita  mi- 
nisterio:  In  cathedra  Mosis  scdent  Scribae  et  Pha- 
risaei,  quicquid,  dixerint  vobis  facite:  Obedite  prae- 
positis  vestris.  Verum  haec  est  solutio  ad  omnia 
ista  dicta:  Debetur  obedientia  pastoribus  in  his, 
quae  sunt  mandata  a  Deo.  Tu  debes  obedientiam 
Pastori  sonanii  vocem  Evangelii,  et  manenti  intra 
metas  illorum  mandatorum,  quae  praesciipta  sunt 
a  Filio  Dei.  Nam  sententiae  illae  de  obedientia 
non  constituunt  regnum  Papae  extra  Evangelium. 

Nec  Christus  misit  Apostolos  cum  libera.  ut 
loquuntur  iurisconsulti,  qui  tloeent  legatos  duplici- 
ter  mitti,  vel  cum  speciali  mandato,  seu  cum  re- 
strietione,  vel  cam  libera,  scilicet  potestate  agfindi. 

Pontamus  scribit  se  habuisse  duos  Dominos, 
Reges   Neapolitanos,  Ferdinanduin   patrem,  et  Al- 

UELANXH.  OPEU.  VOL.  XXIV. 


phonsum  filium.  Ferdinandus  seinper  misit  lega- 
tos  cum  libera,  id  est,  dedit  potestatem  consiliariis 
discedendi  a  mandatis,  prout  illis  videretur.  Di\it: 
committo  vestrae  fidei  et  prudentiae,  ut  mutetis 
aliquid  in  mandatis,  aut  laciatis  quaedam ,  quae 
res  postulabit,  etiamsi  non  sint  illa  expressa  in 
mandato,  seu  instructione.  Sic  non  mittuntur  Apo- 
stoli  cum  libera  potestate,  sed  mittuntur  cum  man- 
dato  certo  et  limitato. 

Alphonsus  filius  Ferdinandi ,  quoties  misit  le- 
gatos,  dedit  semper  expressa  et  limitata  mandata: 
quia  comperit,  quod  consiliarii  patris  saepe  mu- 
tassent  aliquid,  quod  non  profuisset.  Ideo  solitus 
est  dicere  ad  legatos;  Nolo  vos  discedere  a  meis 
mandatis:   ayite  hoc ,  quod.  vobis  mando ,  non  aliud. 

Recitavi  vobis  alias  historiam,  quae  accidit  in 
Ducatu  Wirienbergensi.  Eam  saepe  audivi  ex 
Doctore  iuris,  viro  bono  et  sapiente,  qui  ei  rei 
inteifuerat.  Erant  missi  a  duee  Wirtenbergensi 
tres  legati  ad  quendam  Prineipem,  apud  quein  de- 
bebant  exponeie,  et  expedire,  quae  habebant  in 
mandalis  a  suo  Dornino.  Unus  etat  eques  aura- 
tus :  alter  Doetor  ille,  qui  inihi  ipse  haee  narravit: 
teitius,  senex  nobilis,  non  tamen  eque*  auratus. 
In  itinere  coeperunt  diftputare  de  mandatis  sui  Do- 
mini;  quia  innotuerant  eis  aliquae  ciicumstantiae, 
quae  videbantur  requirere  aliquam  mutationem. 
Eques  auratus  primum  dixit  suam  sententiam,  et 
ut  erat  ingeniosus  et  facundus,  disputavit,  man- 
data,  quae  accejiissent,  non  congruere  ad  prae- 
sentes  circunistantias ,  oportere  illa  mutavi.  Se- 
eundus,  cum  esset  Doctor,  ut  ostenderet  se  quo- 
que  non  paueiora  dieere  posse,  quam  niiles  dixis- 
set,  disputavit,  pro  et  contra,  non  esse  diseeden- 
dum  omnino  a  mandato  Doinini,  et  tamen  mode- 
randum  esse  mandatum.  Pervcntum  est  ad  tertiuin, 
senem  nobilem.  Hic,  audivi,  inquit,  disputationes 
vestras,  et  video  rem  totam  sapienler  a  vobis  co- 
gitatam,  et  disceptatam  esse.  Sed  audite,  quaeso, 
quld  mihi  videatur  faciendum  esse.  Noster  Prin- 
ceps  habet  tres  gradus  consiliariorum.  Primus 
gradus  est  summorum,  qui  pro  sua  sapientia  vi- 
dent,  ubi  sit  aliquid  mutandum,  et  habent  simul 
autoritatem  ,  ut  possint  defendere  eam  mutationem, 
et  manere  in  gratia  Principis.  Tales  sunt  Cancel- 
larius  noster,  et  Marsehalcus.  Seeundus  gradus 
est  eorum,  qui  etiam  sunt  sapientes;  possunt  iudi- 
care  de  rebus,  et  moderaii  aliquid  pro  sua  sa- 
pientia,  sed  non  habent  autoritatem  mutandi,  quia 
non  sunt  ita  potentes,  ideo  non  facile  audent  dis- 
cedete  a  mandatis.  Talis  est  in  aula  nostra  prae- 
fectus  quaestorum,  et  scriba  provincialis,  Rentmei- 
ster  und  Landschreiber.  Tertius  gradus  est  illorum, 
qui  neque  sapientes,  neque  potentes  babentur.  Sunt 
primum  adsciti  ad  consilia  Prineipis,  non  habent 
autoritatem    inagnam,    ideo  rectissimum   est  tales 

48 


r55 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


756 


facere,  quod  iussit  Princeps,  nihil  diminuere  vel 
addere  mandato,  nisi  Principe  conscio.  Ex  isto 
gradu  sumus  etiam  nos;  ideo  exequamur  mandata 
Principis,  nec  quicquam  mutemus.  Hanc  sententiam 
becuti  sunt  reliqui. 

Talia  exempla  sunt  observanda;  ut,  si  qui  ac- 
cessuri  sunt  aliquando  ad  Rempuhlicam,  discant  di- 
stinctionem  legatorum,  et  assuefaciant  se,  ut  ma- 
neant  intra  metas  mandatorum,  quae  acceperunt  a 
suis  Dominis:  Et  multo  magis,  ut  hi,  qui  ad  mini- 
sterium  Ecclesiae  sunt  acccssuri,  discant  non  sua, 
non  aliena,  sed  Christi  mandata  exponere  aliis. 

Memini  etiam,  quid  acciderit  in  his  terris.  Dux 
Georgius  miserat  Doctorem  Breidenbach,  expediendi 
certi  mandati  causa.  Breidenbach  erat  homo  do- 
ctus  et  ingeniosus,  et  valebat  autoritate  apud  Prin- 
cipem.  Reperit  occasiones  alias  ad  negotium  con- 
ficiendum;  discessit  a  mandatis  Principis,  et  egit 
alio  modo  pro  suo  arbitrio.  Cum  rediisset  domum 
re  bene  expedita,  commemoravit  Principi,  quomodo 
negotia  omnia  reperisset  constituta,  et  quid  ipse,  et 
quomodo  egisset.  Ibi  princeps  Georgius  sedit, 
tacens  aliquamdiu:  tandem  dixit:  D.  Breidenbach, 
Vos  bene  expedivistis,  sum  contentus  hoc  tempore: 
sed  nolite  hoc  facere  amplius,  ut  discedatis  a  meis 
mandatis.  Ihr  habts  wol  gnug  verriehtet,  ihr  seid 
aber  vicincm  befehl  nicht  nach/commen,  thut  mirs  nicht 
rnehr.  Erat  enim  severus  Princeps;  et  Doctor  ipse 
inter  recitandum  illa,  quae  egerat,  metuens  iram 
Principis,  nonnihil  trepidabat. 

Sic  igitur  differunt  mandata  legatorum  restri- 
cta,  et  libera.  Christus  dat  mandata  specialia  et 
restricta.  Non  vult  Apostolos  discedere  a  mandato 
suo,  sicut  alibi  inquit:  Praedicate  Evangelium.  Item, 
Praedicuie  in  nomine  meo  poenitentiam ,  et  remissio- 
netn  psccatorum.  Item,  Docete  eos  servare  omnia, 
quae  praecepi  vobis. 

Hic  cogitetur  etiam  de  discrimine  legis  et  Evan- 
gelii.  Nonne  Moses  quoque  fuit  missus  a  Deo? 
ita  certe-  Sed  ad  quid?  Principaliter  fuit  missus 
Moses  ad  constitutionem  politiae.  Fuit  extrema  illa 
functio  valde  conspicua ,  et  incurrens  in  oculos 
hominum:  quamquam  tota  illa  politia  ccnstituta  est 
propter  Ecclesiam,  et  Moses  simul  fuit  Doctor  de 
Christo,  sicut  alii  Prophetae,  Helias-,  Elisaeus, 
Daniel,  simul  fuerunt  et  gubernatores  politici  et 
Doctores  de  Christo. 


Ubi  docet  Moses  de  Messia? 

Respondeo.  Non  dicam  nuno  de  prorr.issioni- 
bus,  quas  scribit  Moses  traditas  esse  primis  pa- 
rentibus  et  Abrahae,  neque  etiam  de  ritibus  sacri- 
ficiorum,  qui  fuerunt  typus  et  Gguta  Christi.     Sed 


ero  nunc  contentus  illa  valde  illustri  concione, 
quam  etiam  Apostoli  citant  in  Novo  Testamento, 
cum  Deuter.  18.  inquit:  Suscitabit  vobis  Domimu 
alium  Prophetam,  ex  fratribus  vestris ,  quem  qtd  non 
audiverit ,  cius  anima  eradicabitur  ex  populo.  Huno 
Dominum  ipse  videt  facie  ad  faciem,  et  audit  eum 
concionantem:  Videbis  novissima  mea:  ubi  significa- 
tum  est,  Filium  Dei  suo  tandeni  tempore  venturum 
esse  in  carnem. 

Verum  illa  externa  et  conspicua  functio  Mosis, 
fuit  constitutio  politiae  et  praedicatio  legis.  Apo- 
stoli  autem  mittuntur  a  Christo  ad  praedicandum 
Evangelium,  cuius  summa  hic  traditur:  Quidquid 
remiseritis,  erit  remissum  in  coelo:  si  retinueritis  peo- 
cata,  erunl  retenta  in  coelo:  Adiungantur  huc  et  re- 
1'qua  dicta^  quae  sunt  declaratio  horum:  Qui  cr»- 
diderit,  et  baptizatus  fuerit,  salvus  erit:  Qui  non 
crediderit,  condenmabitur.  Paulus  inquit :  Sumus  ml- 
nistri  novi  Testamenti,  non  literae,  sed  Spiritus.  Per 
ministerium  Evangelii  datur  remissio  peccatorum, 
iustitia  et  Spiritus  sanctus. 

Sic  igitur  mittit  hic  Dominus  Apostolos ,  nt 
iubeat  eos  remittere  peccata.  Hoc  est  speciale 
mandatum,  quod  datur  expressis  verbis.  Sed  habet 
hoc  rnandatum  etiam  adiunctam  ratificationem. 
Christus  vult  habere  ratam  reinissionem  suo  et 
aeterni  Patris  nomine:  et  hanc  vult  obsignare  in 
cordibus,  dato  Spiritu  sancto. 

Hoc  bene  ac  diligenter  considerandum  est  de 
summa  Evangelii,  et  eius  ratificatione;  item  quod 
cum  remissione  peccatorum  simul  detur  Spiritus 
sanctus.  Quando  homo  audit  vocem  Evangelii,  et 
erigitur;  tum  in  hac  ipsa  consolatione  vere  datur 
Spiritus  sanctus.  David  audicns  hanq  vocenv. 
Dominus  abstulit  peccalum  tuum,  et  acquiescens  in 
ea,  sentit  consolationem:  et  experitur,  se  obsignari 
Spiritu  sancto;  de  quo  Paulus  inquit:  Jpse  Spiritu» 
dat  testimonium  spiritui  nostro.  Item:  Accepimuw 
Spiritum.  quo  clamamus,  Abba  Pater:  id  est,  quo 
confirmamur  de  remissione  peccatorum,  et  acquie- 
scentes  in  promissione,  incipimus  seniire  laetitiam; 
experimur  in  nobis  accendi  initia  vitae  aeternae. 

Hoc  est  ministerium  Evangelii,  seu  novi  Te» 
stamenti,  de  quo  hic  dicitur.  Nec  sunt  miscendae 
hic  futiles  illae  disputationes  de  imperiis  aut  legnis, 
quas  miscent  Pontificii.  Habent  imperia  suum 
locum,  et  sunt  necossaria  in  genere  humano.  Sed 
non  cst  facienda  confusio  gubernationis  politicae, 
et  ministerii  Evangelii.  Magna  res  est  gubernatio 
imperiorum,  et  valde  mtrabilis,  quam  ego  non  in- 
telligo,  quamvis  sciarn  communem  custodem  esse 
Ecclesiae  et  imperiorum  Deum  ipsum. 

Sed  quomodo  Deus  ea  transferat,  nihil  ad  me, 
neqne  ad  te  pertinet,  qui  sumus  in  munere  docendi: 
Ita  nihil  ad  Paulum  et  Petrum  pertinet,  quod  Nero 
sedet  Romae  in  Imperio,  quc  nuilus    fuit  hominura 


757 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


758 


tetrior,  nulla  cloaca  Diabolorum  turpior  in  generc 
humano.  Sub  hoc  tanien  praedicant  Paulus  et 
Petrus.  Funguntur  suo  oftieio,  quod  Christus  hic 
imponit  Apostolis.  Docent  Evangelium;  remittunt 
peccata,  consolantur  et  erigunt  intinuos,  recipiunt 
credentcs,  damnant  incredulos,  reprehendunt  scele- 
ratos.  Non  disputant,  cur  Deus  toleret  Neronem 
in  summo  fastigio  Iinperii:  non  movent  adversus 
eum  seditionem.  Agunt  interiiu  cum  suis  auditori- 
bus,  et  Deus  testiticatur  se  ratain  habere  praedi- 
cationem  illorum  in  conscientiis  eorum,  qui  cre- 
dunt  iuxta  hanc  asseverationem:  Quorum  remise- 
ritis  peccala,  remissa  erunt. 

Hanc  vocem,  quae  tantum  nota  est  in  Eccle- 
sia,  non  obiter  audiamus,  sed  ut  res  ipsa  magna 
est,  ita  diligenter  eam  infigamus  animis,  et  hinc 
sumamus  definitionem  novi  Testamenti:  Quod  est 
praedicatio  rsmissionis  peccatorum,  donatio  iustitiae, 
et  Spiritus  sancti  et  vitae  aetemae,  propter  hilium 
Dei;  quia,  cum  nominatur  Hemissio  peccatorum, 
simul  intelligi  debent  omnia  caetera  bona,  et  simul 
haec  fiunt.  Sublato  peccato  et  morte,  redditur 
iustitia  et  vita  aeterna.  Haec  omnia  complectitur 
mentio  remiss:onis  peccatorum. 

Tenenda  est  etiam  haec  consolatio,  quod  mini- 
sterium  annuntiandi  remissionem  peccatorum  sit 
mar.datum  a  Christo,  et  debeat  esse  ratum,  sive 
publice  annuntietur  niultis,  sive  singulis.  Tu  debes 
scire  ratam  tibi  esse  vocem  annuntiantem  tibi 
remissionem  peccatorum,  publice  et  privatim  in 
nomine  Christi.  Non  est  ex  Ecclesia  prorsus 
tollenda  privata  absolu.Mo ;  quia,  etiamsi  ex  publica 
quoque  absolutione  petenda  est  remissio  pecca- 
torum,  tamen  utilis  et  necessaria  est  etiam  privata 
absolutio:  qua  non  in  genere  omnibus,  ut  fit  in 
praedicatione  publica,  sed  etiam  singulis  petenti- 
bus  ccnsolationem  applicatur  remissio  peccatorum, 
quae  accipienda  est  tide,  et  quidem  propter  Filium 
Dei,  non  propter  nostra  aliqua  merita. 

Ante  annos  aliquot,  Osiander  aboleverat  Nori- 
bergae  privatam  absolutionem,  postea  voluit  eam 
restituere;  quia  videbat  non  tantum  consolationi 
servire,  sed  etiam  nervum  esse  disciplinae.  Utram- 
que  rem  egit  ad  populum  acerrimis  concionibus. 
Et  sicut  prius  peccaverat  in  unam  partem  abo- 
lendo,  sic  miscebat  hyperbolas  suas  in  restituendo. 
Tandem  etiam  scriptis  actum  est.  Scribebat  Osian- 
der,  Non  remitli  peccata,  nisi  per  absolutionem, 
quod  est  falsum.  Est  enim  remissio  peccatorum 
per  verbum  sive  auditum,  sive  lectum ,  item 
cogitatum  cum  fide  ,  vel  praedicatum  publice. 
Et  contirmatur  remissio  peecatorum  in  legttimo 
usu  Sacramentorurn,  Baptismi  et  Coenae  Domini. 
D.  Martinus,  Dominus  pastor,  et  ego  cogebamur 
respondere  de  illis  scriptis,  quae  erant  huc  missa 
a  senatu  Noribergensi.     Ego  iussus,    componebam 


formulam,  qua  sustulimus  illas  ineptias;  agebam 
leniter  adversus  eum,  quod  ipse  quoque  Osiander 
agnovit;  quia  ipse  mihi  dixit  postea:  Bene  vidi, 
fjuod  voluistis  mihi  parcere.  Si  D.  Lutherus  scripsis- 
set  foiinulam,  multo  durius  eum  tractasset. 

Privata  absolutio  si  retinealur  sinc  supersiilione, 
est  vox  Evangelii,  insiituta  a  Deo:  Non  est  igitur 
abolenda.  Monet  eliam  ritus  privatae  absoiutionis, 
esse  in  Ecclesia  remissionem  peccatorum  accipien- 
dam  tide  a  singulis  credentibus.  Et,  si  in  univer- 
sum  aboleretur  hic  ritus,  paulo  post  homines  ioi- 
diores  amitterent  hanc  tidem,  agentibus  poeniten- 
tiarn  impertiendani    esse   rernissionem    peccatomm. 

Contra : 

Solus  Deus  remitlit  peccata,  sicut  diciturc 

Ego  sum,  qtii  deleo  iniquitates  propter  me: 
Ergo   non    remittunt   pcccata   Apostoli,     nan 
caeteri  doctores  Evangetii. 

Respondeo.  Apostoli  et  doctores  remittunt, 
in  quantum  ministri,  annuntiantes  voluntatem  Dei, 
proposilam  in  Evangelio,  et  per  banc  annuntia- 
tionem  Deus  est  efticax.  Nam  Deus  sic,  et  non 
aliter  colligit  aeternam  Ecclesiam,  scilicet  per  vo- 
cem  ministerii.  Hac  voce  remittit  peccata  agen- 
tibus  poenitentiam ,  et  non  remittit,  seu  retinet 
peccata  impiis,  qui  non  convertuntur. 

Haec  profecto  magna  sunt,  nec  possunt  satis 
explicari  verbis.  Sicut  Filius  Dei  sumus  est  lega- 
tus,  ita  res  etiam  sunt  ntaxiinae,  propter  quas  mit- 
titur  Filius  Dei ;  Et  sicut  aeternus  Pater  fuit  efficax 
per  ministerium  Filii:  sic  exserit  suani  efficaciam 
nunc  quoque  in  praedicatione  Evangelii.  Singuli 
subsequantur  cogitalione  pia  magnitudinem  harum 
rerum,  et  ad  se  quoquc  applicent :  Quod  si  qui 
contemnunt,  de  iis  hic  dicitur:  Quorum  retinueritis 
peccata,  retenta  sunt:  id  est,  non  annuntiatur  remis- 
sio  peccatorum  iis,  qui  perseverar.t  in  peccatis, 
et  impietate.  Vivo  ego,  inquit  Dominus,  nolo  mor- 
tem  peccatoris.  Sed  addit:  ut  convertatur  et  vivat. 
Item:  Qui  non  credit  in  Filium,  ia/n  iudicatus  est. 
Non  igitur  sit  in  nobis  petulantia,  non  cogitcmus 
parvam  esse  iram  adversus  impietatem. 


De    quarto    loco. 

ln  Thoma  describirur  copiose  et  multis  verbis 
dubitatio,  quae  per  se  est  magnurn  peccatunu 
Sed  Thomas  non  habet  levem  aut  exisoiam  dubi- 
tationem.  Est  in  eo  propemodum  asseverr.tio  per- 
tinax,  sicut  inquit:  Nisi  videro  in  tnanibus  eius 
fixuram  clavorum,  et  mittam  digiium  meum  in  vesti- 
gium  clavorum,  et  mittam  manum  meatn  in  tatus 
eius,  non  credam;  scilicet  resurrexisse  eum.    Certe 

48» 


\ 


759 


PHIL   MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


760 


debuerat  credere  verbis  Christi  antea  dictis.  Au- 
dierat  enim  aliquoties  illum  sermonem  ex  Christo: 
Ego  tertio  die  resurgam.  Debuisset  etiam  credere 
Ecclesiae  asseveranti,  id  est,  caeteris  Apostolis' 
praedicantibus  resurrectionem.  Sed  neque  in  men- 
tem  ei  venit,  quod  ipse  toties  audierat  ex  Christo, 
neque  fidem  adbibet  Ecclesiae  sonanti  vocem 
Christi,  et  testificanti  de  eius  resurrectione.  Haec 
est  magna  caligo,  et  magnum  peccatum.  Et  tamen 
peccato  illi  medetur  Dominus,  sed  ita  ut  repreben- 
dat  eius  dubitationem  et  pertinaciam,  et  deducat 
eum  ad  verbum,  et  ad  testimonia  evidentia  de  arti- 
culo  isto.  lubet  eum  inferre  digitum,  et  videre 
manus  suas,  et  extendere  manum,  et  mittere  in 
latas  suum. 

Thomas  igitur  postquam  agnoscit  Dominum, 
audita  obiurgatione :  Ne  sis  diffidens,  sed  crede: 
concipit  novum  motum;  quia  siinul,  dum  contrectat, 
est  in  eo  efficax  Spiritus  sanctus.  Ideo  exclamat: 
Dominus  meus,  et  Deus  meus. 

Hic  monemur,  in  sanctis  in  hac  vita  remanere 
quidem  magnam  imbecillitatem,  multum  caliginis, 
errorum,  et  dubitationum:  sed  ita  tamen,  ne  per- 
gant  post  agnitam  veritatem  pertinaciter  adversari ; 
Sini  dociles  et  sanabiles ;  et  commonefacti  de  sua 
iniinnitate  et  immundicie,  dolentes  petant  se  erudiri, 
sanari,  reg;,  confirmari  divinitus.  Talium  caligini, 
dubitationibus,  infirmitati,  vult  succurrere,  seu 
mederi  Christus.  Haec  est  utilis  et  necessaria 
connnonefactio.  Cogitemus  singuli,  nos  esse  infir- 
nios:  et  simul  cogiternus  recipi  infirmos:  modo 
patiamur  nos  moneri;  et  deducti  ad  verbum,  ac 
convicti  Scripturae  testimoniis,  emendemur,  corri- 
gamur,  abiiciamus  errores,  et  excutiamus  reliquias 
stultae  caecitatis  ac  pertinaciae  in  nobis. 

Meminerimus  etiam,  ut  in  niagnis  doloribus 
confugiamus  ad  vulnera  Cbristi;  ut  Thomas  hic 
deducitur  ad  fixuras  ciavorum,  et  vulnus  lateris. 
Sciamus  nostra  vulnera  sanari  per  vulnera 
Christi  ,  cum  confugimus  ad  Christum  pas- 
sum  pro  nobis.  Quo  pertinet  iHud  Augustini 
dictum:  Totius  fiduciae  certiiudo  est  in  sanguine 
Christi. 

Est  autem  hoc  expressum  testimonium,  quod 
hic  Messias  sit  Deus,  cum  inquit  Tbomas:  Domi- 
nus  meus,  et  Deus  meus.  Haec  profecto  est  magna 
vox.  Nunquam  adhuc  in  Evangeliis  audivistis, 
quod  Apostoli  nominarint  eum  expresse  Deum. 
Sed  Thomas  luquitur  Secundum  consuetudinem 
prophetarum.  Coniungit  in  sua  confessione  et  in- 
vocatione  duo  vocabula:  Do/ninus  meus,  et  Deus 
meus ;  ut  profiteatur  in  agnitionu  liuius  Domini 
resuscitati,  quem  credit  natura  Deum  ct  invocan- 
dum  esse;  se  veruni  Deum,  patefactuin  Eccle»iae 
in  populo  Israel  discernere  ab  omnibus  commen- 
ticiis  nuiuinibus,  et  distinguere  invocationem  veram 


a  falsa.  Saepe  in  Scriptura,  praesertim  in  veteri 
Testamento,  coniunguntur  haec  duo  nomina:  ut  in 
Psalmo:  Illi  in  curribus  et  equis:  Nos  autem  in 
nomine  Domine  Dei  nostri  invocabimus. 


Dominus,    estne    proprium   vel   appellati- 
vum   nomen? 

Est  proprium,  lehova.  Aliud  est  nomen  Elohim* 
et  Adonai.  Iehova  non  est  commune  nomen,  ut 
dfG7tvTrjg:  ut,  cum  servus  aliquis  dicit:  Iste  est  Do- 
minus  meus.  Sed  est  nomen  proprium  veri  DeL 
Gentes,  quae  discesserunt  a  vero  Deo,  et  a  veris 
cultibus,  tribuerunt  nomen  Dei  etiam  commenticiis 
Diis.  Vult  autem  Deus  ita  agnosci  in  Ecclesia, 
ut  discernatur  verus  Deus  a  commenticiis  numini- 
bus.  Vult  ita  invocari  a  nobis,  ut  discernatur 
nostra  invocatio  ab  invocatione  Ethnica.  Ideo 
oportet  esse  nomen  proprium,  discernens  verum 
Deum  a  ficticiis  numinibus.  Ac  consentaneum  est 
nomen  Iehovae  idem  significare,  quod  is  quiest,  id 
est,  qui  revera  est  Deus,  non  est  nomen  inane, 
non  est  Deus  commenticius.  Hoc  igitur  nomine 
usi  sunt  Patres,  cum  in  cultu  suo  coniu.ixerunt 
nomen  Iehovae  et  nomen  Dei.  Dixerunt,  se  invo- 
care  Deum  Iehovam.  Existimo  etiam  Thomain 
respexisse  ad  textum  in  Exodo,  ubi  cum  quaereret 
Moses:  Quid  dicam,  Quod  Set  nomen  tuum?  Dicas, 
inquit  Dominus,  Qui  est,  misit  me:  id  est,  qui  est 
revera  Deus.  In  textu  tamen  Hebraeo  ibi  est: 
Qui  erit,  id  est,  qui  veniet  ad  vOs;  hoc  est,  qui 
erit  Messias  vester,  quem  exspectatis:  ille  misit 
me  ad  vos.  Mihi  non  displicet,  quod  aliqui  spe- 
culaii  sunt,  Iehova  interposita  litera  schin,  fieri 
Iesum  ichoschia ,  et  ieschua.  Illa  litera  schin, 
significat  hoc  ipsum,  Qui,  welcher.  Agnoscit  igitur, 
Messiam  quoque  esse  substantialem  illum  Deum, 
qui  est  revera  Deus,  et  non  est  commenticium 
numen.  Significat  Messiam  esse  lehovam,  illum 
verum  Deum,  qui  eduxit  populum  ex  Aegypto, 
sicut  Esaias  inquit:  Tu  eduxisti  Mosen  brachio 
forti  per  mare  rubrum.  Quae  verba  simul  conti- 
nent  pulcbram  hypotyposin  illius  mirandi  operis 
divini,  videlicet  eductionis  ex  Aegypto.. 

Oportet  autem  nos  cogitare  ista,  ut  ad  euiv 
dem  modum  discernamus  nostram  invocationem 
ab  invocatione  Ethnica. 


Nonne  Ethnici  quoque    sciunt   aliquid  de 
invocatione? 

Sciunt  sane,  ut  apud  Homerora  dicitur:  Orate, 


761 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


762 


omnes  enim  homines  indigenl  Deo.  Ratio  videt, 
imbeeillitatem  humanam,  et  cogitat  esse  aliquod 
numen,  quod  servet  genus  humanum.  Sic  Plato 
de  culto  Dei  loquitur  in  hoc  pulcherrLmo  dicto: 
sNemo  nobis  persuadeat maiorem  virtutem  esse  generi 
mortali,  pietate.  Mu^ov  dqtirjg  /xrjStCg  noxt  rjfxag 
tttCdrj  xrjg  tvctfttCag  ehttt  ujj  &vrji(p  ytvu.  Agnitionem 
Dei,  et  assensionem,  quod  sit  Deus,  quod  sit  pro- 
videntia,  quod  Deus  benefaciat  bonis,  et  sit  vindex  | 
scelerum:  Item,  quod  metuendus,  quod  colendus 
sit  Deus,  id  pliilosophi  vocarunt  tvcifitiav.  Et 
addit  Plato  :  Debemus  Deum  colere  ov  cx^aci 
■ttxvo%oviag,  aM*  dXr/Vtta  TifialvTag  zr)v  dottrjv:  id  est, 
non  gestibus  artificiose  aliquid  facientes,  sed  in  veri- 
late  colentes  seu  exercentes  virtutem.  Est  idem, 
quod  in  versibus  Catonis  dicitur: 

Si  Deus  est  animus,  nobis  ut  carmina  dicunt, 
Hic  tibi  praecipue  sit  pura  rnente  colendus. 

Uterque  significat  Deurn  colendum  esse  non 
externa  hypocrisi,  sed  bona  voluntate,  bonis  mori- 
bus.  Magna  pars  hominum  negligit  obedientiam 
moralem,  et  tantum  ceremoniis  studet.  Sumite 
exempla  Hispanica,  quamquam  ubique  reperiuntur 
etiam  apud  nos.  Quando  est  tempus  passionis 
Ghristi,  seu  ieiunii,  Hispani  congregantur  magno 
numero,  et  se  flagellant,  ita  ut  sanguis  erumpat: 
et  tamen  illi  ipsi  nebulones,  sunt  fures,  latrones, 
adulteri,  sicarii,  pessimi  omnium  hominum.  Putant 
se  Deum  colere  illo  externo  gestu.  Fingunt  se 
facere  illud  opus,  ad  promerendam  remissionem 
peccatorum.  Quam  multi  sunt  sacrificuli,  qui  cogi- 
tant,  quod  colant  Deum,  si  unam  Missam  quotidie 
celebrent:  interim  sunt  scortatores,  cynaedi,  moe- 
chi,  mali  homines!  Tales  sunt  multi  ex  nostris, 
qui  sunt  hypoeritae.  Volunt  esse  Christiani,  et 
prophane  vivunt.  Fallunt  se  et  alios,  ut  dicitur 
in  poemate:  Da  mihi  fallere:  Da  iustum  sanctum- 
que  vocari.  Id  improbat  etiam  Plato,  inquiens, 
Deum  non  esse  colendum  gestibus.  Eousque  per- 
venit  ratio.  Et  sic  in  lege  Zaleuci  quoque  dictum 
est:  Quod  Deus  sit  colendus  non  Tragoediis  capti- 
vorum,  seu  Tragicis  gestibus,  sed  virtute  et  pro- 
posito  iustorum  et  honestorum  operum. 

Quaero:  An  satis  sit  dictum?  Non.  Christus 
plura  complectitmv,  cum  dicit  Ioh.  4.  Veri  adora- 
tores  adorabunt  Patrem  in  Spiritu  et  verilate.  In 
spiritu,  id  est,  motibus  excitatis  a  "Spiritu  sancto. 
In  veritate,  hoc  est,  in  vera  agnitione  Dei.  Non 
satis  est  gestu,  ceremoniis,  aut  etiam  virtutibus 
civilibus  colere  Deum,  sed  oportet  esse  motus  seu 
afiectus  spirituales,  timorem  Dei,  et  fiduciam  erga 
Deum.  Et  oportet  praecedere  lucem  illam  agno- 
scentem  verum  Deum,  sicut  se  patefecit,  et  noti- 
tiam  promissionis,  quod  velit  nos  exaudire  propter 
Filiuin.      Sed  nunc  non  dicemus  de  affectibus,  qui 


tum  demum  accenduntur  in  pectoribus ,  quando 
lucet  vera  agnitio  Dei  et  voluntatis  eius  in  nostris 
mentibus.  Dicemus  iam  tantum  de  doctrina,  ex 
qua  oritur  illa  agnitio. 


Quae   6unt   ergo    differentiae   invocationis 
Ecclesiae,  et   aliarum  invocationum  extra 

Ecclesiam  ? 

Duo    sunt    praecipua    discrimina  :    unum    est, 
agnitio  essentiae:    alterum,   agnitio  voluntatis  Dei. 
Quandocunque  ineipitis  precationem,  cogitate,  quem 
alloquamini,  et  an,   ac  cur  exaudiamini.      De  utra- 
que  re  Deus  dedit  patefactiones  in  verbo  suo,    ad 
quas    nos    alligavit.       Has    oportet    cogitare    inter 
piecandum.   Vetustas  dixit,  Precutionem  esse  omnium 
operum  difficillimum.     Id  verum   est:  Quia  precan- 
tem  oportet  intentum    esse    in    cogitationem   pate- 
factionum  divinarum,  praeterquam  quod  alia  multa 
impedimenta  sunt,    quae    nos  avocant,    aut  turbant 
in    precando.       Quando    sine    cogitatione    murmu- 
rantur   preces,  ut  faciunt  Nonnae,    aut  sacrihculi, 
ea    non    est    vera  precatio :    quamquam    multorum 
tanta    est  prophanitas,    ut  etiam    ludibrio   habeant 
preces:    sicut  sacerdos  ille,    cum  neglexisset  reci- 
tare  horas   Canonicas,   colligebat  literas  A,  B,  C, 
et  recensebat   totum    alphabetum,    et    dicebat:    Mi 
Deus,   accipe   has   literas,    et   fac  tibi  horas  Cano- 
nicas.     Est  oratio  deridentis  pietatem  et  invo«tio- 
nem.     Adulti,    qui  vere  pii  sunt,    debent   adhibere 
in    precatione    cogitationem    seriam    de    discrimine 
inter  veram    et  falsam  invocationem.     Non  debent 
orare,    ut    infantes,    qui    nondum    inteliigunt,    nec 
cogitant  verba,  quae  recitant  in  precibus.    In  adul- 
tis    debet    exuscitari    cogitatio    et    accendi    fides. 
Deus    regit    infantes    suo    modo.      Sanctificat  eos, 
et  saepe  mirabiles  motus   in   eis    excitat.     Spiritus 
sanctus  vere  in  illis  etiam  orat,  sicut  scriptumest: 
Ex  ore.  infantium    et   lactentmm  perfecisti  laudem. 
Mea  filiola   componebat  cantiunculam:  Lieben  kin- 
derchen  seid   ihr  frovi,   so  kompt   ihr  in  den  Him- 
mel;  Seid  ihr  aber  nicht  from,    so  kompt  ihr  in  die 
Helie.       Spiritus    sanctus    mirabiliter    est    efficax 
etiam  in  infantibus,    qui    efficax    fuit   etiam    in   Io- 
hanne,  cum  adhuc  esset  iu   utero  matris.     Sed  lo- 
quor    iam    de   adultis:    Hi    debent    addere    cogita- 
tionem. 

Sit  ergo  haec  prima  cogitatio.  Discernamus 
nostram  invocationem  ab  Ethnica,  quoad  essentiam. 
Ethnici  negant  illum  esse  verum  Deum,  qui  est 
Pater  Domini  nostri  Iesu  Christi:  negant  Filium 
esse    consubstantialem     Patri :      negant    Spiritum 


763 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


764 


sanctum  procedere  a  Patre  et  Filio:  Nos  autem 
cogitemus  nos  alloqui  verum  Deum,  conditorem 
coeli  et  terrae,  patefactum  in  Ecclesia,  datorem 
legis  et  promissionis ,  et  dantem  testimonia  pro- 
phetis,  qui  est  Pater  acternus,  et  Filius,  et  Spiri- 
tus  sanctus.  Quando  dicis:  Pater  noster,  qui  es  in 
coelis:  nomen  Patris,  ponitur  essentiallter:  Quia 
alloqueris  totam  divinitatem ,  complecteris  etiam 
Filium  et  Spiritum  sanetum.  Nam  quandocunque 
fit  antithesis  divinitatis  et  creaturarum,  tum  invo- 
catio  directa  ad  Deum,  vel  ad  Patrem,  intelligenda 
est  de  tota  trinitate.  Postea  altera  cogitatio  csse 
debet,  an  et  quare  exaudiaris:  Plato,  Xenophon, 
dubitant,  an  exaudiantur.  Tu  debes  statuere,  quod 
exaudiaris  ;  et  quod  exaudiaris  propter  Filium. 
Ethnici  neque  ad  verum  Deum  accedunt,  neque 
sciunt,  an  exaudiantur:  Quia  sunt  sine  notitia  pate- 
factionum  Dei,  ct  carent  notitia  Mediatoris,  et 
promissionis  gratiae.  Ideo  videtis  in  poematis, 
quomodo  inchoent  suas  precationes  cum  dubita- 
tione:  ut  Hiarbas  apud  Virgilium: 

—  An  te  genitor  cum  fulmina  torques 
Nec  quidquam  horremus,  caecique  in  nubibus 

ignes 
Teirificant    animos  ,     et     inania 

miscent? 


murmura 


Est  postea  addit:  famamque  fovemus  inanem.  Vere 
inanis  fama  est,  Mentio  Dei,  non  credenti  et  ma- 
nenti  in  dubitatione.  Nobis  autem  non  sit  inanis 
fama,  sed  sciamus  vere  et  esse  Deum,  et  eum 
ipsum  esse,  qui  se  nobis  patefecit  in  verbo  suo. 
Item,  vere  Filium  Dei  missum  esse  ad  nos,  appa- 
ruisse  in  carne,  crucifixum  esse,  resurrexisse ,  et 
versatum  esse  cum  Apostolis  post  resurrectionem, 
ut  testaretur  se  vivere;  et  hunc  sedere  ad  de- 
xteram  patris,  esse  mediatorem,  regere  et  salvare 
Ecclesiam.  Haec  doctrina  debet  omnibus  esse 
notissima,  ut  exerceatur  in  invocalione  quotidiana. 
Ideo  libenter  et  crebro  eam  repeto,  ubicunque  se 
occasiones  offerunt;  ut  hic  est  exemplum  verae 
invocationis,  cum  Thomas  inquit:  Dominus  meus, 
et  Deus  meus.  Appellatio  Domini  Dei  deducit  nos 
ad  verum  Deum.  Particula  Meus  facit  applica- 
tionem  promissionis  gratiae. 


De  qninto  loco. 


Natura  hominum  est  avida  intuitivae  notitiae. 
Omnes  cuperemus  apprehendere  Deum  visibiliter : 
vellemus  libenter  coram  videre  Deuin,  ut  dicit  Phi- 
lippus:  Ostende  nobis  patrcm.     Sed   Christus  tradit 

contrariam  regulam:    Beati  qui  non  vident,    et  cre-  j  nostris  aerurnnis,  de  liberatione  aut  mitigatione  ca- 
dunt.     Contuitus  externus,  aut  contrectatio  externa     lamitatum,  de  haereditate  vitae  aeternae. 


tantum,  non  iuvat,  ut  Iudaei  viderunt  coram  pate- 
factiones  Dei,  spectarunt  illa  magna  miracula,  quae 
Deus  edidit,  et  tamen  non  crediderunt.  Multi  etiam 
viderunt  Christum  oculis  corporeis,  nec  tamen  inde 
salvati  sunt.  Non  sufficit  igitur  visio  corporalis: 
Quia  non  subit  mentem,  sine  Spiritu  sancto.  Deus 
vult  apprehendi  a  nobis  in  hac  vita  fide.  Hac  ap- 
prehensione  debemus  contenti  esse,  et  acquiescere 
in  Deo  apprehenso  per  fidern ;  et  certo  statuere, 
quod  simus  ei  aceepti,  quod  exaudiamur,  quod  ha- 
bituri  simus  vitam  aeternam.  Sic  alibi  quoque  di- 
citur:  Iustus  fide  sua  vivit.  Et,  lustificati  fide,  pa* 
cem  habemus  cum  Deo. 

Deinde,  ne  aberret  fides  a  vero  Deo:  sciamus 
nos  hoc  ipso  dieto  Chiisli  alligari  ad  verbum  Dei. 
Beati,  inquit,  qui  credunt,  scilicet  verbo  Dei,  ad 
credendum  nobis  tradito;  sicut  loh.  17.  iubet  nos 
credeie  testimonio  Apostolorum,  cum  inquit :  Orv 
pro  credituris  per  verbum  eorum  in  me.  Non  vult 
nos  quaerere  novas  illuminationes,  aut  revelatio- 
nes  extra  verbum  Ecclesiae  traditum.  Est  igitur 
refutatio  Schwenckfeldii,  qui  dicit,  quod  Deus  se 
communicet  et  infundat  hominibus  immediate:  et  de- 
ducit  homincs  ad  sensibiles  motus,  zur  empfintlich- 
krit:  et  relinquit  in  dubitatione,  si  qui  non  habent 
illustres  motus,  aut  raptus  Enthusiasticos.  Impu- 
gnat  huc,  quod  Deus  sit  efficax  in  nobis  verbo 
vocali,  et  quod  in  magnis  tentationibus  sitiudican- 
dum  ex  verbo,  non  ex  iis,  quae  in  nobis  fiunt, 
quae  saepe  experimur  esse  valde  languida. 

Tota  Scriptura  in  exercitiis  fidei  deducit  nos 
ad  verbum.  Hoc  iubet  audire,  huic  vult  nos  cre- 
dere,  et  assentiri,  non  aliter  quam  si  esset  vox  pe- 
culiariter  nobis  dala  de  coelo  inter  magna  mira- 
cula.  Per  hoc  verbum  affirmat  Deum  se  commu- 
nicare  nobis,  ut  dicitur:  Prope  est  verbnm  in  ort 
tuo:  Et,  habentes  spem  per  consolationem  Srriptura- 
rum.  Item  :  Lucema  pedibus  meis  verbum  tuum :  Et, 
Anima  mea  speravit  in  Domino,  speravit  in  verbo 
eius.  Qui  non  dixerit  iuxta  hoc  verbum,  non  erit  ei 
lux  matutina.  Habent  Mosen  et  Prophetas:  illo-t 
audiant.  Si  illis  non  credunt,  ne  quidem  credituri 
sunt,  si  quis  ex  mortuis  mitterctur  ad  eos.  Est  igi- 
tur  amanda  doctrina  verbi,  legenda,  cogitanda,  et 
saepe  repetenda,  ut  Paulus  dicit:  Habitet  sermo  Dei 
in  vobh  abundanter  cum  omni  sapientia.  Item :  Haee 
est  consolatio  mea  in  affliciione  mea ,  verbum  htum. 
quo  vivificasti  me. 

Nec  vero  sine  inagno  agone,  ac  certamine  fit, 
ut  animus  fide  acquiescat  in  verbo.  Quando  hae- 
remus  in  miseriis,  sumus  deserti  ab  omnibus  crea- 
turis:  cum  Deus  i;  se  videtur  nobis  adversari,  non 
sine  ingenti  lucta  acquiescimus  in  voce  Evangeiii 
de    remissione    peccatorum,    de    praesentia   Dci  in 


765 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


766 


In  tali  agone  et  lucta  discitur,  quanta  vis  sit 
huius  dicii.  Beati  qui  non  vident,  et  tamen  credunt. 
Non  videt  David  se  recipi  in  gratiam/  cum  expel- 
litur  in  exilium;  cum  Filius  contaminat  eius  coniu- 
ges,  cum  adversus  patrem  capit  arma.  Haec  hor- 
renda  spectacula  fides  superat,  et  statuit  sibi  re- 
mitti  peccata,  et  exspectat  mitigationem  poenarum: 
Quia  erigit  se  verbo,  et  credit  huic  promissioni: 
Dominus  transtulit  peccatum  tuum.  Et  hic  conside- 
rentur  diversa  itinera  certitudinis  in  pbilosophia  et 
in  consolatione,  quae  fit  fide.  Philosophia  proce- 
dit  ab  experientia  et  sensu  ad  affensionem.  Medi- 
ous  dicit  zinzibere  caleheri  ventriculum,  corrigi 
cruditates,  quando  expertus  est  hanc  vim  esse  zin- 
riberis.  Puer  non  credit  ignem  urere,  donec  ad- 
uiota  manu  sentiat  ustionem.  Sic  in  rebus  natura- 
libus  universaliter  praecedit  experientia  assensionem. 
Consolatio  autem    quae  fide  fit,   habet   contrarium 

B-ocessum.  Primum  oportet  nos  audire  verbum 
ei,  et  assentiri  huic.  Id  cum  facimus,  tum  de- 
mum  sentimus  consolationem.  Fides  antecedit  ex- 
perientiam:  et  consolationis  sensus  sequitur  assen- 
sionem,  iuxta  dicta :  Si  quis  vult  facere  voluntatem 
Patris  mei,  et  credit  in  eum,  qui  misit  me,  is  in- 
telligit  de  doctrina.  Et,  Credite  Domino  Deo  vestro, 
et  securi  eritis.  2.  Paral.  20.,  id  est,  primum  cre- 
dite  iuxta  verbum  per  Prophetas  traditum:  postea 
videbitis  eventus.  Oportet  fide  amplecti  promissio 
oem  divinam.  Tum  sequetur  experientia,  et  ani- 
inus  confirmabitur  sensu  laetitiae  et  auxilii  divini. 


DOMINICA  MISERICORDIAE  DOMINI. 

Evangelium  loh.  10. 

Ego  sttm  pastor  bomts,  etc. 

Lsta  concio  estne  legalis  vel    Evangelica? 

Respondeo.  Non  est  legalis.  Non  agit  de 
praeceptis  moralibus:  sed  est  Evangelica  concio; 
quia  est  doctrina,  seu  narratio  de  Filio  Dei,  seu 
de  Messia,  quis  sit  et  quod  sit  eius  officium,  quid 
agat,  quae  sint  eius  beneficia.  Docet,  quod  Mes- 
sias  sit  redemptor  et  restitutor  generis  humani. 
Haec  diligentia  necessaria  est  in  Ecclesia,  quaerere 
principalem  materiam  in  qualibet  concione.  Deinde 
discernere  legalia  a  voce  Evangelii,  seu  a  promis- 
sione  de  Christo. 


Quo   tempore   et  loco    habita  sit  ista 

concio. 

Primum  autem  historica  recitanda  sunt  de  tem- 
pore,  in  quo  ista  concio  habita  estaChristo.  Nam 
mox  in  sequenti  textu  fit  mentio  festi  Encaenio- 
rum,  quod  non  fuit  institutum  a  Mose,  sed  a  Iuda 
Maccabaeo,  cum  pulsis  et  frugatis  ex  lerosolyma 
praesidiis  Antiochi  Epiphanis,  recuperasset  templum, 
quod  fuerat  prophanatum  idolis,  et  multis  teterri- 
mis  flagitiis  et  sceleribus  Ethnicorum.  Ibi  enim  in- 
stituit  hoc  solenne  festum,  ut  ageret  gratias  Deo 
pro  victoria,  et  memoriam  repurgati  templi  com- 
mendaret  posteris. 

Nomen  Encaeniorum  est,  quasi  dicas,  renwa- 
lia.  Dicitur  a  xaivov,  novum.  Aristoteles  inquit, 
UoXXd  iv  TtoXifMp  xaivd,  xai  xivd.  In  bello  multasunt 
nova  et  vana.  Isocrates  hacet  hoc  dictum,  quod 
est  etiam  usurpatum  a  Philostrato  :  xd  xolva  xatvtfig, 
xal  id  xaivd  xotvwg.  Communia  sunt  diccnda  novo 
modo,  et  nova  communi  modo.  Was  gemein  ist,  dem 
soll  man  ein  gestalt  geben,  als  sey  es  new.  Ut  fit 
in  Epithalamiis,  m  quibus  doctrina  de  coniugio  re~ 
petitur  nova  aliqua  forma:  contra,  quae  sunt  nova 
et  difficilia,  sunt  dicenda,  quasi  sint  nota,  et  usi- 
tata,  et  facilia.  Was  schwer  ist,  sol  man  furgeben, 
als  sei  es  leicht. 

Haec  non  est  parva  dexteritas,  quamquam  etiam 
in  rebus  sacris  et  theologicis  magna  est  virtus 
posse  dicere,  xoTva  xotvtog,  id  est,  inculcare  easdem 
materias,  ut  sint  et  maneant  communes  et  familia- 
resomnibus:  indeestnomen  iyxatvia,  a  renovatione. 

Apud  Germanos  est  usitatum  vocabulum  Kirck- 
tceihe.  Rustici  nominant,  Kirchmessen.  Fuit  hic 
nios  olim,  et  adhuc  est,  ubi  regnant  Episcopi : 
quando  templum  novum  est  conditum,  Episcopus 
vocatus  unxit  parietes,  et  aspersit  aqua  lustralf. 
Id  nominarunt  Weihen.  Quae  vox  sine  dubio  est 
a  jwvttv,  id  est,  initiare.  Est  enim  cognatio  inter 
has  literas  m  et  w.  Et  est  apud  Paulum  dfivqios, 
non  initiatus.  Mvytog  idem  est,  quod  Henoch  apud 
Hebraeos.     Ein  geweiheter,  consecratus  Deo, 


Qnare  pvuv  est  initiare? 

Hoc  fit  per  Metonymiam:  quia  fivttv  est  ve- 
lare,  decken.  Sacerdotes,  quando  stabant  in  sa- 
cris,  stabant  velati  cum  magna  reverentia:  sicut 
apud  Virgilium  sacerdos  est  velatus,  unde  etiam 
HVGT>JQia  dicuntur,  a  fivoo,  id  est,  tego.  Mysteria 
sunt  tegurnenta,  seu  velamenta;  item  res  ipsae, 
quae  tecte  dicuntur  et  aguntur.  Iudaei  post  Iudam 
Maccabaeum   quotannis  celebrarunt  hoc  festum  iu 


767 


PHEL.  MEL.  SCBIPTA  EXEGETICA. 


768 


memoriam  repurgati  templialuda  Maccabaeo,  post 
eiectum  idolum,  quod  ibi  Antiochus  collocaverat. 
Steterat  idolum  toto  triennio  in  illo  templo,  quod 
erat  unicum  templum  veri  Dei  in  toto  genere  hu- 
mano,  et  fuerat  defensum  armis  et  praesidiis,  donec 
tandem  divina  ope  per  Maccabaeum  eiiceretur,  re- 
cuperato  templo  aliquot  victoriis,  et  expulsis  de- 
fensoribus.  Deus  coepit  nunc  quoque  tollere  idola 
ex  Ecclesiis,  ut  cuhum  Sanctorum,  et  multas  ab- 
ominationes  Missarum,  et  semper  erunt  Ecclesiae 
aliquae,  quae  eiicient  idola  illa,  etsi  non  ubique 
tolluntur;  quia  non  omnes  volunt  accipere  Evan- 
gelium. 

ludas  instituit  hoc  festum  in  hieme,  eo  ipso 
die,  quo  templum  est  renovatum,  seu  repurgatum 
ab  idolo,  quo  Antiochus  templum  illud  prophana- 
verat.  Si  mensem  Cisleu  ponamus  esse  Novem- 
bre*i,  erit  dies  illius  Cisleu,  Festum  Catharinae, 
quod  in  nostris  Calendariis  sic  nominatur.  Sed  lu- 
daei  habuerunt  menses  hiemem.  Evangelista  ex- 
presse  dicit,  fuisse  tunc  lunaies. 

Circa  hoc  igitur  tempus  festi  Encaeniorum 
habita  est  concio  Christi,  cui  occasionem  praebuit 
sanatio  caeci  nati,  quem  curaverat  Christus  in  Sab- 
bato.  Eam  curationem  atrociter  reprehendunt  lu- 
daei,  et  acriler  expostulant  cum  Christo,  et  cum 
ipso  sanato.  Inde  data  est  Christo  occaoio  dispu- 
tandi  cum  Iudaeis  de  Messia.  Sicut  ipsi  etiam  Iu- 
daei  concurrunt  tandem,  et  cingunt  eum,  et  quae- 
runt  ex  eo:  Dic  nobis  ingenue,  an  tu  sis  Christns. 

lbi  Evangelista  facit  mentionem  etiam  loci.  Di- 
cit  hoc  factum  csse  in  porticu  Salomonis.  Non 
erat  autem  porticus  illa  ab  ipso  Salomone  extructa, 
sed  Herodes  ad  dlius  similitudinem  eam  aedificave- 
rat.  Sed  quiaHerodes  erat  invisus  Iudaeis,  malue- 
runt  ei  tribuere  nomen  antiquuni.  I.i  hoc  ergo  lo- 
co  compellant  Christum.  Dicas  nobis  iv  naQqrjaCa^ 
id  est,  plane,  expresse,  confidenter,  et  sine  occul- 
tatione,  quis  sis?  An  sis  promissus  ille  Messias? 
Uac  quaestione  considerata,  melius  intelligitur  sco- 
pus  hodierni  textus,  et  eorum,  quae  sequuntur,  et 
quae  coniungenda  sunt  cum  isto  textu. 


De  discrimine  Christi,    et   aliorum  pa- 

storum. 

ludaei  non  intelligebant  officium  Messiae.  Non 
putabant  eum  praestantiorem  fore  Patribus,  Abra- 
ham,  Mose,  et  similibus,  sicut  alibi  exclamant: 
Num  tu  maior  es  patre  nostro  Abraham?  Ista  fuit 
magna  caecitas  ut  cum  superioribus  seculis  multi 
ita  imaginati  sunt,  Christum  et  Mosem  utrumque 
fuisse  legislatorem:    Sed  Mosis  leges  fuisse  paulo 


rudiores:  Christi  vero  leges  esse  mitiores,  suavio- 
res,  perfectiores. 

Exstat  adhuc  liber,  in  quo  scripsit  quidam  ante 
multos  annos:  Moses  et  lohannes  coneesserunt 
militiam,  Christus  non  concedit;  quia  leges  eius 
sunt  sanctiores,  ideoque  niaiori  reverentia  aceipien- 
dae.  Qui  non  sublimius  aliquid  sentiunt  de  Chri* 
sto,  illi  horribiliter  errant.  Nec  fuit  alia  phantasia 
eoruin,  ad  quod  Christus  hic  loquitur.  Cogitabant 
Messiam  fore  doctorem,  et  addebant  somnia  de 
regno  Messiae  corporali :  ideo  non  poterant  sibi 
persuadere,  lesum  istum  Nazarenum  esse  Messiam. 

Sciebant  Mosen  constituisse  hanc  politiam,  et 
edidisse  splendida  miraeula,  eduxisse  populum 
Israel  ex  Aegypto.  Stetit  ibi  mare,  et  praebuit 
toti  populo  viam  per  aliquot  dies.  Postea  in  de- 
serto  scopuli  percussi  a  Mose,  praebuerunt  fontes ; 
coelum  praebuit  cibos.  Ideo  obiiciunt  alibi  Christo: 
Quid  tu  facis  simile?  Necesse  igitur  fuit,  Christum 
ostendere  discrimen  pastoris  Christi  ab  omnil>us 
aliis  pastoribus.  Id  facit  Christus  in  hac  concione, 
in  qua  et  discernit  se,  et  antefert  omnibus  alii» 
prophetis,  gubernatoribus,  doctoribus. 

Docet  se  unicum  esse  pastorem,  id  est,  Sal- 
valorem  nierito  et  efficacia.  De  merito  inquit: 
Ego  pono  animam  meam  pro  ovibus  meis.  De  effi- 
cacia  ait:  Ego  vitam  aeternam  do  eis.  Item:  Nemo 
rapiet  eas  ex  manu  mea.  Haec  non  facit  Moses, 
non  Samuel,  non  Elias,  non  Elisaeus,  etiamsi  sunt 
praestantes  prophetae.  Haec  David  etiam  non  fa- 
cit,  etsi  est  vigilans,  felix,  et  gloriosus  Rex  :  Multo 
minus  Cyrus,  Alexander,  et  similes,  extra  Eccle- 
siam. 

Haec  est  igitur  materia  prineipalis  huius  con- 
cionis,  videlicet  distinct!o  Christi  ab  omnibus  pro- 
phetis,  Apostolis,  Doctoribus,  imo  etiam  a  guber- 
natoribus  politicis.  Hanc  distinetionem  oportet  lu- 
cere  in  Ecclesia,  et  oportet  a  nobis  disci  propter 
gloriam  ipsius  et  propter  nostram  salutem. 


Quod  Christus  non  sit  gubernator  po- 

liticus. 

Excitat  Deus  subinde  in  genere  humano  ma- 
gnos  viros,  in  quibus  plerique  externum  splendo- 
rem  intuentur.  Vident  Prophetas  docuisse  legem: 
vident  reges  fuisse  custodes,  et  executores  legis, 
et  constituisse  Imperia.  Haec  miratur  ratio  huina- 
na,  quae  convincitur,  ordinationem  politicam  esse 
opus  Dei,  et  praestantes  viros,  qui  vel  constituunt, 
vel  conservant  imperia  esse  a  Deo;  sicut  revera 
constitutio  imperioruni,  sancfiones  legum,  et  harum 
executio  sunt  magna  opera  Dei,  et  imperia  sunt  il- 


769 


POSTILLA  MELANTHOMANA. 


770 


lorum,  quibus  Deus  illa  tradit.  Iam  imperia  sunt 
lacera  et  squalida,  non  sunt  ita  pulchra  et  aurea, 
(jualia  fuerunt  vetustis  temporibus.  Alioqui  magis 
excitaretur  admiratio  Imperiorum. 

Quamquam  autem  suum  locum  habet  cogitatio 
rationis  de  pulchritudine  imperiorum,  et  de  excel- 
lentia  politicorurn  gubernatorum,  tamen  tenenda  est 
distinctio  Christi  ab  illis  excellentibus  viris.  Non 
putandum  est,  eum  siinilem  esse  iilis,  qui  consti- 
tuunt  et  regunt  politias 


Quod  Christus  ita   sit   Doctor,    ut   etiam 
sit   Salvator. 


Postea  cum  etiam  distinximus  Christum  a  gu- 
bernatoribus  politicis,  et  agnoscimus  eum  fuisse 
Doctorem:  tamen  rursus  discernendus  est  hic  do- 
ctor,  qui  simul  est  victima  et  dator  vitae  aeternae, 
ab  aliis  doctoribus.  In  doctrina  propheiarum,  Chri- 
sti,  et  Apostolorum ,  non  est  discrimen :  et  falsis- 
sima  est  illa  phantasia  de  tribus  legibus,  quibus 
homines  diversis  temporibus  sint  iustificati,  etsi 
etiam  ex  vetustioribus  scriptoribus  eum  aliqui  in- 
culcant.  Dicunt  primam  fuisse  legem  naturae,  quae 
fuerit  obscurior;  postea  fuisse  legem  Moisi  etiam 
imperfectam ;  tandem  Christurn  attulisse  legem  per- 
fectissimam,  quae  sit  lex  caritatis.  Ceremonias 
dicunt  fuisse  oneri  miserae  plebeculae:  legem  ca- 
ritatis  multo  esse  perfectiorem  ;  sicut  nunc  Anaba- 

Etistae,  neglecta  principali  promissione  Evangelii, 
oc  unum  urgent,  ut  homines  in  magna  caritate, 
habeant  omnia  inter  se  communia.  Hi  ne  quidem 
qualis  doctor  fuerit  Christus,  recte  intelligunt:  Tan- 
tum  abest,  ut  principale  oihcium  Christi  recte  as- 
ser;uant.ur. 

Bene  ergo  meminerimus,  hunc  scopum  esse 
huius  concionis  Christi,  quod  discernat  se  ab  omni- 
bus  aliis,  non  tantum  gubernatoribus,  sed  etiam  do- 
ctoribus.  Nec  placet  mihi,  quod  aliqui  nimis  sub- 
tiliter  hic  Christum  a  Mose  et  aliis  Prophetis  hoc 
modo  discernunt,  ut  Prophetas  faciant  mercenarios, 
qui  tamen  in  suo  genere,  etiam  boni  pastores  recte 
possunt  nominari.  Soleo  igitur  aliam  collationem 
instituere,  quae  est  accommodatior,  et  minus  subti- 
lis  ac  tenius.  Quia  enim  nominantur  in  hoc  textu 
lupi,  fures,  latrones ,  Mercenurii  et  boni  pastores: 
generaliter  dico  significari  difierentias,  seu  gradus 
gubernatorum. 


UBLANTH.  OPKB.  VOL.  XXTT. 


De    differentiis   seu   gradibus    gubernato- 
rum  in   genere. 

In  omni  regimine  aliqui  gubernatores  sunt  lupi, 
aliqui  mereenarii,  aliqui  veri  pastores.  Has  appel- 
lationes  primum  in  genere  declarabimus.  Primus 
gradus  gubernatorum  sunt  lupi.  De  hoc  gradn 
non  est  opus  longa  declaratione ;  quia  vitia  semper 
sunt  conspectiora,  quam  virlutes:  ut,  faciiius  po- 
test  intelligi,  quid  sit  ebrietas,  quam  sobrietas: 
Morbus  est  conspectior  sanitate.  Ita  facile  potest 
conspici,  qui  sint  lupi,  videlicet,  tyranni,  quales 
fuerunt  Nero,  Caligula,  Phalaris,  qui  interficiunt 
homines  sine  causa  evidenti,  tantum  rabido,  vel 
furioso  motu  incitati. 

Omnes  historiae,  etiam  recentes,  habent  exem- 
pla  talium  tyrannoruin.  Et  sunt  horum  facta  ali- 
qua,  quae  non  possunt,  nisi  exquisitae  malitiae  tri- 
bui,  cum  singularis  modus  crudelitatis  in  iis  con- 
spiciatur;  sicut  fuit  quidam  tyrannus  Fleliacus,  qui 
legatis  afFerentibus  aliquid,  quod  non  erat  gratum, 
solitus  est  excidere  testiculos,  et  eos  praebere  co- 
medendos.  Item  fuit  Tyrannus  in  Rhodo,  qui  soli- 
tus  est  ludere  cum  suis  sociis,  et  pacisci  coniuges 
alienas:  *SY  ego  vicero,  adduces  mihi  coniugem  iliius 
civis.  iSi  penes  te  erit  victoria,  dabitur  tibi  huius 
vel  illius  civis  uxor.  In  talibus  exemplis,  quae  sunt 
valde  horribilia,  facile  est  cogitare,  qui  et  quales 
sint  aperte  tyranni,  quorum  alii  inagis,  alii  minus 
saevi  sunt. 

Hodie  Turci  sunt  Tyranni  manifeste.  Pater 
Solimanni  Selimus  interfecit  patrem  et  fratres  suos, 
ut  perveniret  ad  regnum.  Recens  Imwrebascha  est 
interfectus,  qui  nihil  mali  fecerat,  in  regno  Turcico. 
Scribitur  fuisse  vir  placidus  erga  suos,  et  huma- 
nus  et  benencus  erg;a  legatos  nostros.  Thessalo- 
nicae  condidit  hospitale  magnificentissimum.  Sed 
estusitatum  inTurcia,  ut  si  quis  antecellat  virtute, 
ne  nimium  crescat,  interficiatur.  Ita  nocuit  illi  Im- 
wrebascha  partim  virtus,  partim  favor,  quo  com- 
plectebantur  eum  milites.  Quando  tyrannus  Turci- 
cus  egressus  est  ad  templum,  vel  alio  equitavit, 
quo  ille  etiam  ire  debuit,  plerumque  Imvvrebascha 
habuit  maiorem  comitatum.  Praestantissimi  quique 
duces  et  milites  erant  apud  eum,  non  apud  Impe- 
ratorem.  Hac  specie  ofFensus  Imperator,  vocavit 
eum  ad  se,  et  in  cubiculo  iussit  interfici. 

Secundus  gradus  est  Mercenariorum,  qui  sunt 
ignavi:  item  qui  tranquillis  temporibus  mediocriter 
faciunt  officium,  sed  in  periculis  non  sunt  firmi. 
Talis  fuit  in  Imperio  Romano  Honorius,  qui  non 
fuit  quidem  crudelis  et  saevus  in  alios,  sed  indul- 
sit  voluptatibus  suis,  et  pavit  sese  in  otio.  Cum 
sederet  Ravennae,  et  nuntiaretur  ei  captam  esse 
Romam,  nugatus  est  in  convivio.       Non  doluit  de 

49 


771 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


772 


tanto  tlamno  publico,  et  de  interfectis  tot  millibus 
hominum.  Tales  sunt  similes  fucis,  qui  mella  fa- 
cta  ab  apibus  devorant,  et  ipsi  interim  nihil  la- 
borant ;  pascunt  sese,  et  agunt  aiiquid  pro  forma, 
sed  ad  summam  rei  et  ad  publicam  utilitatem  nihil 
faciunt.  Exempla  praesentia  non  libet  mihi  com- 
memorare.  Videmus,  quid  fiat,  quantum  sit  rapa- 
citatis,  quantae  §ovU[iCai>  in  Imperiis.  Plerique  gu- 
bernatores  hoc  curant,  ut  exhauriant,  imo  exsugant 
et  deglubant  subditos,  non  sunt  solliciti  de  reli- 
gione,  de  diseiplina,  de  iudiciis. 

Tertius  gradus  est  pastorum,  qui  sunt  boni  gu- 
bernatores,  salvatores  Reipublicae:  Quia  Deus 
semper  vocat  aliquos,  et  ornat  certis  donis,  ut  ali- 
quamdiu  sint  Imperia,  ne  genus  humanum  pereat. 
Talis  fuit  in  Imperio  Romano  Augustus,  Imperator 
6apiens,  habens  animum  paternum  in  gubernatione, 
cuius  cursus  fuit  salutaris.  Sunt  autem  pauciores 
tales  omnibus  temporibus ,  sicut  Claudius  dixit : 
Omnium  bonorum  principum  imagines  in  uno  annulo 
sculpi  posse.  Vetustas  sculpebat  faciem  principum: 
inde  usurpatum  fuit  nomen  imaginum. 

Sunt  singularia  Dei  dona  Principes  salutares, 
qui  agunt  aliquid,  et  habent  successus  et  eventus 
felices.  Nec  sunt  diutuma  regimina  salutaria.  Te- 
nenda  est  autem  regula,  Quod  omnia  nomina  offi- 
ciorum  si?it  defmienda  per  nqoaCqtciv.  Tyrannus 
est,  qui  habet  itQoaCQtatv  male  etscelerate  faciendi, 
et  plerurnque  scelerate  facit,  etiamsi  interdum  ali- 
quid  boni  faciat;  quia,  qui  sunt  in  Imperio,  eos 
oportet  aliquid  saltem  bonifacere:  nam  alioqui  lm- 
perium  prorsus  rueret.  Bonus  Princeps  est,  qui 
habet  nqoaCqtaiv  vel  studium  bene  agendi,  seu  recte 
faciendi,  et  ut  plurimum  recte  facit,  etsi  aliquando 
cessat  et  labitur,  ut  David.  Nam  humanum  est 
labi,  et  errare. 

Hanc  regulam  oportet  teneri  in  definitionibus 
officiorum,  quando  loquimur  de  hominibus  seu  per- 
sonis,  quae  praesunt  officiis.  In  quibus  cum  sem- 
pcr  sit  aliqua  imperfectio  propter  imbecillUatem  hu- 
manam,  videndum  est,  quae  sit  %Qoa(Qt6tg.  Non 
est  enim  iustus  in  terra,  qui  faciens  bouum,  non 
etiam  peccet.  Hoc  dictum  Salomonis  non  puto  lo- 
qui  de  illa  doctrina,  quae  est  in  capite  7.  ad  Ro- 
man.,  ubi  Paulus  loquitur  de  lucta  carnis  et  Spi- 
ritus:  Non  quod  rolo,  hoc  facio;  sed  iudico  loqui 
Salomonem  de  diversis  actibus. 

David,  Salomon,  Moses  plerumque  recte  (aciunt, 
recte  iudicant  et  regunt:  sed  aliquando  offendunt 
et  habent  sua  errata.  Theognis  inquit:  Avto.q  dvijQ 
dya&og  nort  fttv  xaxvg,  ukloxt  toOXog'  id  est,  ctiam 
bonus  vir  aliquando  est  malus,  alias  bonus.  Nemo 
est,  qui  non  habeat  aliquid  vitii.  Nemo  sine  cri- 
wine  virit. 

De  Tyrannis  dicitur  in  hoc  textu:  Lupus  non 
*emt  nisi  ad  dispergendas  oves;  quia  Tyranni  sunt 


vastatores  generis  humani.  De  bonis  pastoribus 
dicitur :  Ponit  animam  suam  pro  ovibus;  quia  boni 
Principes  anteferunt  communem  et  publicam  salu- 
j  tem  suae  saluti.  De  mercenariis  dicitur:  Venienie 
lupo  aufugiunt. 

Hi  gradus  etiam  in  eodem  Imperio  saepe  mi- 
scentur:  Deus  est  custos  generis  humani;  sed  alias 
aliter  custodit,  et  saepe  propter  peccata  populi 
fiunt  mutationes  regnorum.  Plerumque  haec  con- 
currunt:  Peccata  principum  sunt  causae  HQoxaraQ- 
xxtxal  calamitatum  publicarum,  ut  dicitur:  Quicquid 
j  delirant  Reges,  plectujitur  Ackivi.  Sed  nQorjyovptvau, 
|  id  est,  antecedentes  causae,  sunt  peccata  populu 
Et  quia  Ecclesiae  hospitia  sunt  in  Imperiis,  Deus 
etiam  propter  Ecclesiam  alias  mitiora  dat  Impcria, 
alias  sinit  fieri  asperiora. 

Cyri  Imperium  fuit  placidum  et  mite  Ecclesiae. 
Postea  secutus  est  Cambyses,  et  Darius,  qui  fue- 
runt  immites  erga  Ecclesiam ;  impediverunt  edictum, 
quod  proposuerat  Cyrus  de  reditu  populi.  Et  mon- 
strat  Herodotus  in  his  ipsis  regibus  Persicis  gra- 
dus  fere  similes  cum  iis,  quos  Christus  hic  uomi- 
nat:  Pastores,  lupos,  et  mercenarios.  Nam  Cyrum 
vocat  Herodotus  Patrem  regni  Persici:  Cambysen, 
Tyrannum:  Darium,  quaestorem. 

In  ministris  aulicis,  imo  etiam  in  familiis  sunt 
similes  gradus.  Unus  et  alter  consiliarius  in  aula, 
qui  vere  et  serio  curant  salutem  patriae,  qui  nego- 
tia  necessaria  expedit,  qui  est  monitor  Principis, 
qui  multa  salutaria  facit:  ut,  Nahamam  in  Syria 
est  salutaris  consiliarius :  et  quando  aulae  sunt 
bene  constitutae,  maximus  labor  est  curiae.  Der 
Cantzeley.  Dux  Fridericus  Elector  dicebat:  Dm 
Cantzeley  ist  eines  Fiirsten  hertz:  Cancellaria  est 
cor  Principis.  Postea  sunt  alii  lupi,  incitantes  ad 
saevitiam;  item  fures  et  peculatores,  saepe  etiam 
proditores.  Denique  sunt  alii,  qui  pascunt  se  tai> 
tum  in  aulis,  habent  aucupia,  quibus  ditescant;  vi- 
dent,  ubi  aliqua  praefectura,  aut  feudum  aliquod 
fiat  vacuum;  assentantur,  fugiunt  negotia  difficilia; 
curant  tantum,  quae  sunt  favorabilia,  quando  bene 
est  ipsis  Dominis,  fruuntur  commodis;  quando  au- 
tem  male,  inflectunt  se  ad  latus  navis  felicius. 

Iidem  gradus  sunt  etiam  inter  Doctores  Ecele- 
siae.  Primum  lupi  sunt  in  regimine  Ecclesiastico 
mali  doctores,  qui  turbant  Ecclesiam  novis  dogma- 
tis,  excogitant  novos  cultus,  abducunt  homines  a 
simplicitate  et  puritate  verbi  Dei.  Deducunt  ad 
falsa  et  commentitia  numina;  stabiliunt  idola,  vel 
aperte,  vel  per  insidias.  Deinde  sunt  mercenarii, 
qui  non  quidem  persequuntur  veritatem,  sed  non 
sunt  firmi.  Quando  venit  persecutio,  tunc  cedunt 
et  deserunt  stationem  suam.  Consulunt  suae  inco- 
lumitati  et  securitati. 

Talis  est  magna  multitudo  inter  eos,  qni  in  Ec- 
clesia  tenent  officia  et  dignitates :  Non  est  eis  cura 


773 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


774 


de  ovibus.  Alius  aliud  quaerit:  alius  quaerit  glo- 
riam,  alius  opes,  alius  voluptates.  Aliqui,  etiamsi 
boni  aliquid  faciant  mediocribus  temporibus,  tamen 
fugiiint,  cum  sunt  magna  certamina. 

Boni  pastores  sunt  pii  et  constantes  Doctores, 
qui  habent  studium  recte  docendi,  et  consulendi 
saluti  Ecclesiae.  Tales  sunt  prophetae,  Apostoli, 
et  qui  horuin  vestigia  sequuntur. 

Llac  simplici  accommodatione  sum  contentus. 
Non  volo  disputare  Mosen  aut  prophetas  esse  mer- 
cenarios.  Puto  Christum  sinipliciter  hoc  dicere: 
Ego  non  sum  tyrannus,  non  etiam  sum  ignavus, 
sed  pastor  bonus.  Et  tales  quidem  sunt  etiam 
caeteri  prophetae,  imo  etiam  aliqui  ex  gubernato- 
ribus  politicis.  Sed  differt  Christus  a  caeteris  pa- 
storibus.  Quibus  rebus?  Non  tenet  gubernationem 
politicam.  Deinde  non  tantum  est  Doctor,  sed 
etiam  alia  habet  officia  magis  principalia,  quae  non 
possunt  praestare  alii  pastores.  Ideo  hic  inquit: 
Ego  animam  meam  pono  pro  ovibus:  Item,  Vitam 
aetemam  do  eis:  et  haec  sunt  coniungenda,  quoties 
de  officio  Christi  cogitamus. 


De   beneficiis   Christi. 

Omnes  fortes  proeliatores  ponunt  animam  pro 
patria.  Sed  Christus  morte  sua  aliter  redemit  oves, 
quam  Cyrus  aut  alii  heroici  gubernatores.  Deinde 
nullus  gubernator  potest  ovibus  suis  reddere  iusti- 
tiam  et  vitam  aeternam. 

Paulus  coniungit  aliquot  Epitheta,  quae  decla- 
rant  officium  Christi:  Factus  est  nobis  sapientia, 
inquit,  quia  Filius  profert  Evangelium  ex  sinu  Pa- 
tris,  et  per  eum  ostenditur  Pater,  sicut  dicitur  etiain 
in  hoc  textu:  Sicut  novit  me  Pater,  ita  et  ego  novi 
Patrem.  Et  alibi:  Nemo  novit  Patrem  nisi  Filius, 
et  cui  Filius  voluerit  revelare.  Deinde  factus  est 
nobis  Christus  iustitia,  scilicet  quia  iustitia  eius  no- 
bis  imputatur,  ut  nos  simus  propter  ipsum  accepti 
Deo.  Praeterea  factus  est  nobis  sanctificatio,  quia 
per  ipsum  inchoatur  in  nobis  dato  Spiritu  sancto 
regeneratio,  qua  assimilamur  illi.  Denique  factus 
est  nobis  redemptio:  in  Graeco  est  ditokviQcootg,  id 
est,  persolutio  poenae  pro  nobis.  Sed  quia  saepe 
generaliter  haec  vox  sumitur:  ideo  sic  interpretor 
hoc  loco,  Filius  Dei  est  liberator  a  morte,  et  da- 
tor  vitae  aeternae.  Singula  membra  ordine  dicta 
sunt  valde  diserte  et  significanter,  et  sunt  metale- 
pses. 

Existimo  igitur  in  postremo  membro  compre- 
hendi  non  tantum  redemptionem,  quae  potest  referri 
ad  iusthiam,  sed  etiam  ad  assiduam  protectionem 
Ecclesiae,  et  finalem  liberationem. 

Haec  omnia  pertinent  ad   declarandum  discri- 


men  inter  Christum  pastorem  et  alios;  quamquam 
etiam  suo  genere  bonos. 


Relutatio  erroris  de  triplici  lege. 

Et  oportet  hoc  discrimen  bene  notum  esse,  ut 
fugiamus  illas  phantasias,  de  quibus  ante  dixi,  quod 
Christus  fuerit  tantum  legislator;  seu  quod  attule- 
rit  tantum  legem  perfectiorem :  Sicut  Paulus  Ric- 
cius,  qui  incidit  in  initia  emendationis  doctrinae, 
disputavit: 

Perfectissimus  legislator  debet  habere  perfectissi- 

mam  legem : 
Christus  fuit  perfectissimus  legislator: 
Ergo   lex    Christi,   seu   lex  Evangelica  est  perfe- 

ctissima. 

Postea  contulit  inter  se  leges.  Lex  per  Abra- 
ham  lata,  fuit  adhuc  rudis,  quia  Abraham  habuit 
duas  uxores.  Mosaica  lex  concessit  vindictam.  Fuit 
oneri  miseris  rusticis,  prohibuit  edere  carnes  suil- 
las,  cancros,  lepores,  etc.  Sed  lex  Evangelica,  est 
lex  caritatis  et  humilitatis.  Ista  sunt  prorsus  phan- 
tastica  somnia. 

Non  intellexit  ille,  quanta  sit  sapientia  Deca- 
logi,  et  quod  neque  ante,  neque  post  Mosen  ton- 
quam  fuerit  alia  lex  moralis:  Neque  assecutus  est, 
quid  sit  Evangelium,  aut  quod  sit  officium  Christi 
proprium. 

Apud  Tertullianum  est  etiam  mala  confusio, 
cum  ita  scribit:  Quare  vos  Ethnici  obiurgatis  nos, 
quod  Deum  invocemus  per  Christum,  cum  tamen  to- 
leretis  Judaeos  invocantes  Deum  per  Mosen,  et  non 
vituperetis  Thraces  invocantes  per  Orphea,  Graecos 
per  Musaeum?  Haec  collatio  nihil  valet,  quia  af- 
fert  hanc  falsam  opinionem,  quasi  Christus  sit  tan- 
tum  doctor,  et  quidem  talis,  qualis  Moses,  Or- 
pheus,  Musaeus. 

ln  Ecclesia  oportet  genera  doctrinarum  familiaris- 
sime  nota  esse,  et  maxime  perspicue  distincta  Or- 
pheus,  Musaeus,  non  sunt  tales  Doctores,  qualis 
est  Moses?  et  Moses  non  est  talis,  qualis  est  Chri- 
stus.  Moses  est  tantum  Doctor  et  gubernator,  et 
quidem  in  munere  docendi,  sive  praedicet  legem 
sive  Evangelium;  est  organum  alienae  vocis,  scili- 
cet  Filii  Dei,  qui  habitat  in  Prophetis,  est  loyog 
loquens  in  eis  et  accendens  eos  Spiritu  sancto. 

Copiosior  declaratio  discriminis  inter  Chri- 
stum  et  alios  doctores. 

Non  est  autem  Moises  aut  ullus  reliquorum 
Prophetarum   Redemptor,  et    Salvator    Ecclesiae. 

49' 


775 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


776 


Christus  autem  agnoscendus  est,  non  tantum  ut 
Doctor,  quamquam  etiam  Doctor  est;  quia  ipse  est, 
qui  protulit  ex  sinu  aeterni  Patris  arcanam  volun- 
tatem  Dei,  sicut  Scriptura  vocat  eum  angelum  ma- 
gni  consilii;  quia  est  nuntius  arcani  decreti  de  re- 
demptione  generis  humani.  Est  etiam  Doctor,  quia 
ipse  conservat  ministerium  docendi,  et  per  illud  est 
efficax  immediate.  Sed  hoc  nondum  satis  est,  agno- 
scere  in  Christo:  Est  etiam  deprecator  pro  nobis, 
et  victima  pro  peccatis,  et  dat  Spiritum  sanctum, 
reddit  iustitiam  et  vitam  aeternam.  Talis  non  mo- 
do  agnoscendus  est,  sed  etiam  apprehendendus 
fide,  ita  ut  fides  nitatur  ipso. 

Quando  audis  conciones  Moisi,  Prophetarum, 
Apostolorum,  quatenus  de  Christo  docent ,  vel 
quando  pastorem  huius  Ecclesiae,  aut  allum  con- 
cionatorem  audis  annuntiantem  vocein  Evangelii, 
debes  scire  per  hanc  vocem  efficacem  esse, 
non  Moisen,  Esaiam,  Paulum,  pastorem,  aut  con- 
cionatorem,  sed  ipsum  Filium  Dei,  et  fides  tua  de- 
bet  accipere  et  amplecti  Evangelium,  et  ei  assen- 
tiri,  sed  niti  non  debet  isto  pastore,  aut  conciona- 
tore  sonante  vocem,  sed  ipso  Filio  Dei:  et  tu  de- 
bes  statuere  te  recipi  in  gratiam  non  propter  ul- 
lum  concionatorem,  sed  propter  ipsum  Filium,  qui 
hic  loquitur  de  passione  sua,  et  de  effectibus  pas- 
sionis  ac  resurrectionis :  Ego  pono  animam  meam 
frro  ovibus ,  et  do  eis  vitam  ueternam.  Item:  Ego 
oeni,  ut  oves  meae  vitam  habeant,  et  quidem  ut  abunde 
habeant.      Utitur  enim  voce,  jtiqhtcov. 

Hoc  Filio  Dei  debet  niti  fides  tua,  qui  est  fa- 
ctus  victima,  et  resuscitatus  regnat,  sanctiiicat  Spi- 
ritu  sancto,  reddit  iustitiam  et  vitam  aeternam. 

Hoc  modo  discrimen  Christi  pastoris  et  alio- 
rum  transferendum  est  ad  usum:  et  simul  cogitan- 
dum  est  de  mirabili  consilio  Dei,  quod  misit  Fi- 
lium.  non  tantum  ut  sit  Doctor,  multo  minus  ut 
novam  legem  tradat:  sicut  in  illo  somnio  fingitur, 
de  quo  antea  dixi :  sed  ut  sit  propitiator  per  san- 
guinem  suum,  et  derivetur  in  eum  ira  Dei,  et  pla- 
cetur  Deus  generi  humano,  et  restituatur  iustitia, 
et.  vita  aeterna  inenarrabili  sapientia  et  bonitate 
Dei,  pro  quo  agamus  Deo  gratias,  et  amplectamur 
beneficium.  Nam  magnitudinem  istarum  rerum  non 
possumus  intelligere.  Longc,  longe  supeiant  sa- 
pientiam  omnium  creaturarum  res  istae. 

Sed  vult  tamen  Deus,  nos  haec  initia  discere, 
et  profiteri  contra  Diabolum,  et  testari,  quod  per 
Filiurn  Dei  simus  liberati  a  peccato  et  morte  aeter- 
na,  et  quod  per  eum,  et  propter  eum  recepti  simus, 
et  restituantur  nobis  per  eum  iustitia  et  vita  aeter- 
na.  Hac  fide  et  professione  vult  confundi  Diabo- 
los,  vult  Ecelesiam  aeternam  colligi,  vult  accendi 
in  nobis  gratitudinem,  et  obedientiam  erga  Deum. 

Deinde  cum  meditamur  haec  initia,  cogitemus 
eiiam  antithesin.     Nemo  cogrtet  se  satisfacere  legi, 


aut  ullo  suo  merito  esse  iustum  sine  Christo.  Ml* 
nus  autem  stultarum  opinionum  esset  de  merito,  si 
intelligeremus,  quanta  res  sit  peccatum.  Tota  illa 
imaginatio  de  nostris  meritis  inde  oritur,  quod  pu- 
tamus  peccatum  esse  rem  parvam  et  levem.  Iino 
vero  haec  duo  sunt  incomparabilia;  hoc  est,  nulla 
proportio  est  inter  reatum  peccati,  et  humanas  vir- 
tutes.  Tantum  malum  est  peccatum,  ut  non  possit 
tolli,  nisi  infinito  merito  Filii  Dei.  Hoc  quod  h.o- 
mines  meritum  vocant,  nihil  prorsus  est,  si  confera- 
tur  ad  illam  immensitatem  irae  et  iustitiae  divinae. 
Contra : 

Bona  opera  merentur  praemia: 
Ergo  est  aliquod  meritum. 

Respondeo.  Aliud  est  loqui  de  merito  legali 
operum  in  renatis,  seu  iustificatis,  etsi  his  quoque 
beneficia  corporalia  et  spiritualia  contingunt  ex 
bonitate  Dei,  propter  Filium  Mediatorem  proprie 
ac  principaKter :  aliud  vero  est  loqui  de  merito 
remissionis  peccatorum  et  reconciliationis.  HLc 
non  possumus  ullo  modo  dicere,  quod  homo  pro- 
priis  meritis  consequatur  remissionem  peccatorumj 
sed  oportet  nos  firmiter  consistere  in  hac  conso- 
latione,  quod  solius  Filii  Dei  passio  vel  sacrificium, 
sit  aequivalens  pretium  pro  nostris  peccatis:  Et 
hic  honos  Filii  Dei  non  est  transferendus  in  hu- 
mana  opera,  seu  merita ;  imo  transferre  hunc  hono- 
rem  in  nostra  opera,   est  sese  mergere  in  inferos* 

Adam  sentiens  vim  peccati,  vere  didicit,  nihil 
esse  meritum.  Si  voluisset  niti  aliqua  sua  digni^ 
tate,  obrutus  fuisset,  et  plane  demersus  ad  inferost 
Haerebat  enim  iam  ante  in  morte  propter  peccatum, 
nec  potuisset  inde  eluctari,  nisi  erectus  fuisset 
promissione  Evangelii  de  beneficio  Christi.  Fuit 
in  eo  sine  ulla  dubitatione  magnus  et  horrendus 
agon;  quia  Deo  loquente  et  arguente  contremiscit 
natura  hominis.  Non  debemus  cogitare  otiosum 
poema  recitari  in  historia  Adae.  Quando  homines 
sentiunt  parvas  guttulas  iudicii  divini,  quo  Deus 
tangit  corda,  non  possunt  iram  illam  sustinere. 
Adeo  nullum  est  opus  seu  merit?mi  humanura,  qued 
possit  opponi  irae  Dei.  Sic  Adam  fuit  in  morte, 
sed  liberatus  est  per  Filium  Dei  sonantem  hanc 
vocem:  Semen  midieris  conculcabit  caput  serpentis. 
Ille  sensit  intra  se  consolationem ,  sensit  se  erigi 
et  sustentari,  et  didicit,  quod  sit  iustus  propter 
venturum  Dominum,  et  quod  per  illum  vivificetur 
et  sanctificetur.  In  hoc  agone  agnovit  hunc  pa- 
storem,  quod  non  tantum  futurus  esset  doctor, 
sed  quod  ipse  sit  causa  salutis,  sit  propitiator 
iustificans,  sit  dator  vitae  aeternae.  Agnovit,  eum 
non  fantum  monstrare,  sed  etiam  dare  salutem: 
plus  est  enim  esse  datorem  beneficii,  quam  saltem 
monstratorem  beneficii. 


777 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


778 


Enarratio    textus    praecedentis. 

Quae  est  sententia  illorum  verborum,  quae 
praecedunt  hunc  textum:  Ego  sum  ostiurn:  Qui  non 
intrat  per  ostium,  est  fur  et  latro,  et,  Omnes  qui 
ante  me  vencrunt,  sunt  fures?  Cuminquit:  Eyomm 
oMium :  idem  dicit,  quod  in  illo  dicto :  Nemo  venit 
ad  Patrem,  nisi  per  me.  Est  enim  figurata  prae- 
dicatio:  Christus  est  ostium,  id  est,  ductor,  ducens 
m>s  ad  Patrem,  item  ad  vitam  et  salutem  aeter- 
uam:  quia  profert  verbum  ex  arcano  consilio  Pa- 
tris,  et  fit  victima  pro  nobis,  et  deprecatur  pro 
iiobis.  Item,  est  efficax  in  nobis,  dat  Spiritum 
sanctum,  et  vitam  aeternam.  Omnes  ,  quicunque 
«ervati  sunt  unquam,  servati  sunt  agnitione  huius 
Domini :  ut,  cum  Adam  amplexus  est  fide  pro- 
missionem :  Semen  mulieris  conteret  coput  serpentis. 
Et  de  Abraham  inquit  hic  ipse  Dominus:  Vidit 
diem  meum.  Iacob  etiam  per  hunc  salvatus  est, 
quem  nominat  Angelum  illum,  qui  liberaverit  eum 
ex  omni  malo. 

Omnes  quotquot  venerunt  ante  me,  sunt  fures: 
ta  est,  qui  venerunt  sine  me,  non  praecedente,  non 
praeeunte  me.     Contra: 

Particula  ante  est  notatio  temporis: 
Moises,   Eiias,   Elisaeus  praecesserunt  Chri- 

stum  tempore: 
Ergo  sunt  fures  et  latrones. 

Respondeo.  Ante  me,  non  significat  hic,  ante 
btmc  corporalem  meam  in  his  terris  consuetudinem. 
Ego  saepe  multumque  cogitata  hac  sententia, 
omnmo  existimo,  quod  in  illa  particula,  ante  me 
venit,  voluerit  Christus  notare  et  pungere  Diabolum, 
qui  venit  ante  Filium  Dei  in  Paradiso,  hoc  est, 
evertit  Adam  et  Evam,  prius  quam  revelavit  se 
Filius  Dei  edita  promissione,  qua  rursus  tamquam 
ex  inferis  retraxit  et  vivificavit  Adam  et  Evam. 
Credo  enim  Christum  collationem  facere  Diaboli 
ct  liberatoris.  Fur  non  venit,  nisi  ut  furetur:  La- 
tro,  nisi  ut  perdat:  Diabolus,  nisi  ut  turbet:  Chri- 
stus  non  venit,  nisi  ut  vitam  det  et  servet.  Est 
igitur  accusatio  Diaboli,  qui  vere  est  fur;  quia 
eripuit  Deo  hoc,  quod  erat  ipsius  proprium,  rapuit 
hominem,  qui  fuit  possessio  et  domiciliuin  Dei; 
Idem  est  latro,.  quia  occidit  homines. 

Sed  post  Diabolurn  venit  Filius  Dei,  per  quem 
revelata  est  promissio.  Per  hunc  Adam  ereptus 
est  ex  morte.  Tunc  igitur  primum  patefacta  est 
missio  Filii  Dei.  Nam  etsi  missio  Filii  decreta 
est  ab  aeterno,  tamen  tunc  conspecta  est  in  prirno 
acru,  sicut  actio  dicitur  incoepisse,  quando  dedu- 
citur  ad  actum-  Ac  mansit  postea  Filius  Dei  per- 
petuo  apud  Eeclesiam.     Ideo  Moises,  Elias,  Abra- 


ham  non  veniunt  ante  Christum,  sed  Christus 
venit  ante  eos.     Vocat,  movet,  regit,  et  docet  eo*. 

Sicut  autem  Diabolus  tunc  venit  in  paradiso: 
Ita  deinceps  venit  ornnibus  temporibus  per  malos 
Doctores,  impios  impostores,  qui  veniunt  non  prae- 
eunte  Christo.  Hi  etiam  sunt  fueres  et  latrones. 
Moises  venit  ducente  Christo,  qui  interroganti, 
quod  sit  nomen  eius,  respondit:  Qai  erit,  misit  me. 
Qui  erit,  id  est,  qui  venturus  est  ad  assumendam 
carnem,  imo  qui  iam  etiam  adest  vobis,  est  custos 
Ecclesiae,  propter  quem,  et  per  quem  colligitur 
omnibus  temporibus  Ecclesia. 

Haec  sunt  consideranda,  ut  discamus  agno- 
scere  Filium  Dei,  quod  sit  missus  ad  Ecclesiam 
ab  initio:  et  invocemus  eum  maiori  cum  fiducia. 
Et  speremus  eum  nobis  quoque  affuturum:  Quia 
hoc  debet  nobis  esse  firmissimum,  quod  Christus 
adsit  nobis,  iuxta  dictum:  Ego  vobiscum  sutn  usgue 
ad  consummationem  saeculi. 


Quid  significat  illa  pars  parabolae:      Huk 
ianitor  aperit,  et  oves  vocem  eius  audiuntl 

Quis  est  ianitor  ille?  Non  volo  cum  quoquam 
litigare  de  diversis  interpretalionibus ,  sed  tamen 
videtur  mihi  hoc  convenientissimum  esse.  lanitOf 
cedit  isti  Domino,  id  est,  mors  et  lex  cedunt 
Christo.  Vel  potest  etiam  sic  intelligi :  Pater  aete»- 
nus  aperit  isti  Domino,  et  sic  aperit,  ut  mors  «t 
lex  ei  cedant. 


De  yocatione  gentium,    et  unitate  Eccle- 
siae  collectae  ex  Iudaeis  et  gentibus. 

Quorsum  pertinent  ista  verba;  Habeo  aiku 
oves,  quae  non  sunt  ex  hoc  ovili? 

Respondeo.  Loquitur  hic  de  vocatione  gen- 
tium,  quod  sibi  velit  colligere  Ecclesiam,  non  tan- 
tum  in  populo  Israel,  sed  etiam  ex  gentibus. 

Quid  discimus,  quando  audimus,  Ecclesiam  col- 
ligi  ex  gentibus  ? 

Respondeo.  Utrumqute  disclmus,  quod  remis- 
sio  peecatorum  sit  gratuita ;  et  quod  promissio 
sit  universalis.  Utraque  doctrina  valde  necessuiia 
est;  quia,  quando  incipis  invocationem ,  mox  venit 
tibi  in  mentem  indignitas  tua.  Cogitas  tacite: 
Quid  invocas,  quid  speras,  cum  non  satis  fackts 
legi?  Hoc  est  magnum  impedimentum  invocationis 
in  singulis  hominibus:  cui  opponenda  est  particula 
Gratis.     Alterum  impedimentum  est,  cum  cogitas: 


779 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


780 


Est  aliquis  eleclorum  numerus:  sed  quis  scit,  an  tu 
sis  ex  eo  numero?  Hic  debes  cogitare  promissio- 
nem  esse  universalem.  Non  debes  prius  de  ele- 
ctione  tua  disputare,  quam  credas  Filio  Dei,  sicut 
postea  pluribus  erit  dicendum.  Christus  inquit: 
Venite  ad  me  omnes.  Idem,  Deus  dives  in  omties 
invocantes  ipsum.  Talibus  cogitationibus  exuscite- 
mus  nos  ad  invocationem,  et  repellamus  impedi- 
menta.  Statuamus,  nostram  orationern  non  fore 
murmur  inane. 

Sed  quomodo  hoc  congruit:  Erit  pastor  unus, 
et  ovile  unuml 

Videmus,  qualis  sit  in  hac  vita  Ecclesia.  Est 
unus  verus  pastorEcclesiae  Christus.  Sed  quam  mul- 
tae  tristes  sunt  dissipationes  et  discordiae!  Quantum 
est  seetarum  ubique!  Interillos,  qui  vocantur  Evan- 
gtlici,  qui  habent  aliquid  lucis  de  puriore  doctrina, 
sunt  magna  certamina,  quae  multis  sunt  scandalo. 
Inter  Papistas  alii  sunt  manifeste  idololatrae,  alii  sunt 
Epicurei.  In  summa,  ubique  locorum,  omnia  sunt 
plena  confusionum.  Interim  tamen  debemus  sta- 
tuere,  quod  sit  aliqua  Ecclesia:  sicut  profitemur 
in  Symbolo :  Credo  Ecclesiam  Catholicam,  Sanclorum 
communionem. 

Hunc  articulum,  quando  recitas,  debes  cogi- 
tare:  Quamquam  sunt  magnae  confusiones,  tamen 
verum  est,  esse  Ecclesiam:  Et  si  fide  amplecteris 
corpus  doctrinae  Evangelii,  et  non  habes  errores 
contra  fundamentum,  debes  sentire,  quod  sis  mem- 
brum  Ecclesiae.  Etsi  enim  omnes  sumus  imbecil- 
les,  et  possumus  habere  aliquid  erroris,  tamen 
discernendae  sunt  Sstae  stipulae  ab  errore  contra 
fundamentum.  Ita  igitur  in  hac  vita  inchoatur 
unum  ovile,  sed  inter  magnas  confusiones. 

lam  venio  ad  illas  dulcissim&s  sententias: 
Oves  meae  vocem  meam  audiunl:  Et  nemo  rapiet 
eas  ex  manibus  meis.  Has  sententias  semper  me- 
minerimus  et  infigamus  animis.  Nihil  potest  dici 
maius,  vel  dulcius.  Sunt  sententiae  istae  vere 
verba  vitae.  In  illa  prima  sententia:  Oves 
meae  vocem  meam  audiunt,  est  doctrina  de  appli- 
catione.  Quomodo  enim  impertiuntur  beneficia 
Filii  Dei,  seu  quomodo  efficimur  participes  ingen- 
tium  illorum  beneficiorum?  Respondeo.  Audiendo, 
sicut  hic  dicitur:  Oves  meae  audiunt  vocem  meam. 
Oportet  audire  Evangelium,  et  fide  acquiescere  in 
Filio  Dei,  monstrato  per  Evangelium.  Tu  si  velis 
salvari,  debes  audire  Evangelium:  et  in  eo  agno- 
scere  Filium  Dei,  et  in  eo  acquiescere,  et  statuere, 
quod  propter  ipsum  verissime  recipiaris.  Debes  etiam 
scire,  quod  non  sit  ex  spectanda  alia  Enthusiastica 
illuminatio,  de  quadicunt  Anabaptistae.  Debesmane- 
re  in  sententia  illa :  Beati  qui,  cutn  non  vident,  credunt. 

Si  quis  ducitur  ad  patibulum,  libenter  vellet 
habere  sensibilem  liberationem.  Vellet  se  coram 
vitlere  posse  Deum,  aut  Filium  Dei,   aut  Angelos. 


Cogitat:  si  viderem  Deum,  essem  certior  de  rece- 
ptione.  Etsi  autem  magna  est  illa  lucta  in  corde: 
tamen  oportet  eum  fide  acquiescere  in  Filio  Dei, 
monstrato  per  Evangelium;  et  certo  statuere,  quod 
sit  receptus,  etiamsi  non  habeat  externum  seu 
visibile  signum,  quale  expetit.  Hoc  est,  quod  Pau- 
lus  dicit:  Evangelium  est  potenlia  Dei  ad  salutem 
omni  credenti.  Item:  Evangelium  est  ministerium 
Spiritus.    Item:  Spiritus  vivificat. 

Haec  ita  fiunt,  cum  audimus  Evangelium,  et 
fide  amplectimur  oblatam  gratiam  in  Evangelio. 
Sed  hoc  est  valde  difficile.  Natura  est  admodum 
infirma  et  difficulter  credit.  Libenter  vellemus 
omnes  videre,  et  habere  in  conspectu  consolatio- 
nem  et  liberationem.  Sed  semper  discernendum 
est  inter  duplicem  processum  assensionis.  Philo- 
sophicus,  est  ab  experientia  ad  fidem.  Evangeli- 
cus  est  a  fide  ad  experientiam.  Latro  in  cruce 
audivit  Evangelium;  credit  hunc  esse  Filium  Dei, 
exspectat  ab  ipso  consolationem.  Ita  demum  sentit 
consolationem  fide. 

Dixi  alias  de  illo  Isenacensi,  qui  interfecerat 
hospitem  suum,  bonum  senem.  Iste  cum  videret 
se  non  posse  obtinere  vitam,  propter  atrocitatem 
facinoris ,  sedit  tamquam  attonitus  toto  triduo, 
Veniebat  ad  eum  Fridericus  Miconius,  ut  conso- 
laretur  eum.  Sed  non  voluit  ille  initio  admittere 
consolationes.  Tandem  ,  cum  ad  se  rediisset, 
conquestus  est,  quam  duriter  tentatus  fuisset  a 
Diabolo,  ut  sibi  ipsi  conscisceret  mortem.  Talis 
est  enim  homicida  Diabolus:  coniicit  miseros  ho- 
mines  per  scelera  in  discrimen  vitae:  postea  cona- 
tur  eos  praecipitare  etiam  in  aeternum  exitium. 
De  his  tentationibus  conquestus,  audivit  tandem 
consolationes :  Et  cum  acquiesceret  in  his,  con- 
fessus  est  se  sentire  efficacem  esse  istam  vocem. 
Sentire  se  iam  tranquillitatem  animae;  quia  non 
dubitet  amplius,  se,  quamquam  miserum  peccato- 
rem,  receptum  esse  propter  Christum. 

Non  quaeramus  alias  subtiliores  disputationes: 
Maneamus  in  ordine,  qui  est  nobis  praescriptus 
iu  hoc  dicto:  Oves  meae^  vocem  meam  audiunt. 
Debemus  audire  et  amplecti  hoc  verbum :  non  de- 
bemus  repugnare  verbo.  Amplectentes  vero  et 
assentientes,  sentiemus  Deum  sine  ulla  dubitatione 
esse  efncacem  per  hoc  verbum;  quia  asseniientes 
iuvantur  a  Spiritu  sancto  et  vivificantur.  Omit- 
tamus  alias  imaginationes:  non  cogitemus,  sicut 
medici,  prius  experiuntur,  quis  sit  remedii  effectus, 
et  postea  affirmant  hoc  remedium  tale  aliquid  esse 
effecturum:  Ita  ego  volo  prius  sentire  illustrem 
illuminationem  et  consolationem  divinam,  postea 
volo  assentiri.  Haec  est  confusio  processus  Phy- 
sici  et  Evangelici.  Tu  debes  prius  credere  verbo. 
etiamsi  prorsus  contrarium  videatur  rationi. 

Sic    non    debemus   cogitare:    Si   sum   electut, 


781 


POSTILLA   MELANTHONIANA. 


782 


salvabor;  quia  oves  sunt  tantum  electi:  Expectabo 
igitur  afilatus  et  raptus,  donec  sciani,  an  sim  ele- 
ctus,  an  pertineam  ad  oves  Christi.  Christus  ipse 
seponit  hic  disputationem  illam.  Non  deducit 
nos  ad  electionem  arcanam;  sed  ait:  Oves 
meae  sunt,  quae  vocein  meam  audiunt.  Nos  de- 
bemus  iudicare  ex  verbo  revelato.  Sciamus  man- 
datum  nobis  esse,  ut  audiamus  verbum,  sustente- 
mus  et  erigamus  nos  verbo,  non  indulgeamus  du- 
bitafioni.  Deus  vult  nos  salvare  hoc  modo,  ut 
Fides  sit  ex  auditu,  auditus  per  verbum  Dei. 

Non  est  etiam  cogitandum,  homo  habet  se 
pure  passive:  Ergo  non  est  audiendum  verbum, 
non  luctandum  cum  dubitatione,  etc.  Imo  quam 
diu  homo  non  resistit  dubitationi,  non  potest  dici, 
quod  sit  factum  ullum  initium  conversionis.  Nobis 
igitur  hoc  sit  persuasissimum,  quod  audiendo  Evan- 
gelium,  et  assentiendo  applicentur  nobis  beneficia; 
et  quod  per  fidem  Filius  Dei   sit    efficax  in  nobis. 

Plane  simile  est  dictum:  Si  quis  diligit  me, 
sermonem  meitm  servabit,  et  Pater  meus  diliget  eum, 
et  mansionem  apud  eum  faciemus.  Nihil  potest  dici 
maius.  Quid  enim  amplius  potest  dare  Deus,  quam 
se  ipsum?  Serva  igitur  sermonem,  audi,  ample- 
ctere,  dilige  Christum,  crede  in  eum.  Hoc  cum 
facies,  Pater  diliget  te,  id  est,  tu  eris  iustus,  et 
eris  domicilium  Dei,  erit  in  te  Deus  efficax,  vivifi- 
cabit,  et  sanctificabit  te. 

Aliae  sententiae  similes  passim  recitantur, 
quae  diligenter  sunt  considerandae,  ut  discamus 
ordinem,  quo  Deus  in  nobis  vult  agere.  Univer- 
ealiter  tenendum:  Eum  esse  electum,  qui  perseverat 
In  fide.  Hoc  potest  ostendi  a  *  posteriore.  Sed 
quando  definimus  in  praesenti,  simpliciter  dicimus, 
electos  esse  eos,  qui  audiunt  verbum,  qui  credunt, 
et  hunc  ordinem  praescribimus  omnibus,  qui  volunt 
certi  esse  de  sui  electione. 

Iam  etiam  illa  doctrinalia  possunt  addi;  Oves 
tneae  vocem  meam  audiunt.  Ergo  nulla  alia  est 
doctrina,  per  quam  Ecclesia  colligatur,  nisi  doctrina 
Evangelii.  Ubi  non  est  vox  Filii  Dei,  ibi  non  est 
Ecclesia:  Mahometicus  coetus  non  est  Ecclesia: 
coetus  Arrianus  non  est  Ecclesia:  coetus  hominum 
defendeniium  idola,  et  oppugnantium  Evangelium 
non  est  Ecclesia.  Sed  Ecclesia  est  coetus,  qui 
amplectitur  Evangelium,  in  quo  sunt  aliqui  tales, 
in  quibus  accensa  est  vera  lux  fidei,  et  qui  tales 
sunt,  illi  audiunt,  non  solum  auribus  corporis,  sed 
etiam  auribus  eordis,  seu  animi ;  id  est,  assentiun- 
tur  et  amplectunfur  vocem  Evangelii. 

Observanda  est  in  huiusmodi  dictis  conversio: 
Oves  meae  rocem  meam  audiunt:  Ergo  qui  audiunt, 
sunt  oves  Christi.  Item:  Oves  meae  vocem  meam 
audiunt:  Ergo  coetus  ille  qui  audit  vocem  Evangelii, 
est  vera  Dei  Ecclesia. 

Quod   additur   a    Christo  :    Ego    agnosco   oves 


meas,  et  ego  vitam  aeternam  do  eis:  id  pertinet  ad 
officium  Christi.  Et  hanc  consolationem  inde  su- 
mere  debemus,  quod  propter  Filium  Dei  tollatur 
peccatum  et  ira  Dei,  et  detur  nobis  remissio  pec- 
catorum,  iustitia  et  vita  aeterna,  non  autem  propter 
dignitatem  et  merita  nostra. 

Altera  sententia  est  consolatio  contra  certa- 
mina.  Nemo  rapiet  oves  meas  ex  manibus  meis. 
Utitur  verbo  rapiendi,  ut  significet  magnum  esse 
certamen,  sicut  statim  initio  hoc  certamen  prae- 
dictum  est:  Ponam  inimicitias  inter  serpentem  et 
semen  mulieris.  Diabolus  semper  insidiatur  Eccle- 
siae,  et  singulis  credentibus.  Vult  nos  multis 
modis  perdere,  et,  ut  Petrus  inquit,  Circumit, 
tamquam  leo  rugiens ,  quaerens  quem  devoret. 
Numquam  cessat  turbare  Imperia ,  Ecclesiam, 
oeconomias. 

Singuli  cogitemus  nostras  miserias.  Consi- 
deret  quisque  suam  vitam,  vocationem,  cursum. 
Cogita  apud  te  ipsum,  ubi  Diabolus  te  implicaverit 
negotio  alicui  pernicioso,  ubi  te  vicerit,  aut  ubi 
morsu  aliquo  te  laeserit.  Cogita  de  exemplo  Da- 
vidis:  Huic  toto  vitae  tempore  insidiatus  est,  ut 
eum  everteret.  Cum  impulit  eum  ad  lapsum,  non 
hoc  tantum  egit,  ut  David  fieret  adulter,  rapta 
aliena  muliere,  et  ut  interficeret  illum  praestantem 
et  optimum  virum  Uriam;  sed  aliud  maius  molie- 
batur.  Cogietabat:  post  illa  peccata  sequentur 
poenae:  postea  poenae  eum  ad  desperationem  addu- 
cent,  sicut  factum  est  de  Saule.  Conatus  ergo 
est  eum  implicare  laqueis  inextricabilibus.  Texuit 
illam  longam  telam,  ut  everteret  Davidem;  sauciat 
primum  conscientiam  eius  raptu  uxoris ;  postea 
amplius  sauciat  nece  Uriae,  item  caede  multorum 
bonorum  et  sanctorum  hominum,  qui  simul  inter- 
ficiuntur  cum  Uria.  Praeterea  sauciat  scandalis, 
quando  Filius  movet  seditionem,  in  qua  multa  facta 
sunt  horribilia.  Ac  profecto  hurnanis  viribus  non 
potuisset  David  illa  sustinere.  Sed  Filius  Dei 
tenuit  hanc  ovieulam  suam  manibus  suis,  defendit 
et  servavit  eum  contra  Diabolum,  qui  conabatur 
eum  perdere. 

Hanc  consolationem  teneamus  et  nos.  Insi- 
diatur  Diabolus  singulis,  ut  implicet  eos  in  mala 
inextricabilia.  Sed  quamquam  saepe  implicamur 
horribiliter,  tamen  clamemus  ad  Dominum  nostrum 
Iesum  Christum:  Tu  nos  iuva,  ut  eluctemur,  tu 
guberna  ct  sustenta  nos  inter  tanta  pericula ,  et 
inter  tam  astute  cogitatas  insidias,  et  tam  multiplices 
laqueos  Diaboli. 

Adolescentes  nondum  intelligunt  ista,  antequam 
sentiant  sibi  strui  tales  laqueos ;  sed  quando  aetas 
accedit,  et  negotiis  difficillimis  obruimur,  tum  disci- 
mus,  quantum  opus  sit  praecatione;  de  qua  Do- 
minus  inquit:  Orate,   ne   intretis  in  tentationem,   id 


783 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


784 


est,  ne  mergamini,  ne  opprimamini,  ne  vincamini 
tentationibus. 

In  hac  vero  invocatione  teneamus  hanc  con- 
solationem:  Nemo  rapiet  oves  meas  ex  manibus 
meis.  Rapere,  significat  luctam  certantium  et 
pugnantium  inter  se.  Filius  Dei  tenet  nos  in  com- 
plexu  suOj  comprehensos  manibus  vel  brachiis  suis, 
gestat  nos  in  sinu  suo.  Diabolus  contra  vult  nos 
eripere  ex  sinu  et  complexu  filii  Dei.  Setl  non 
perficiet.  Maior  et  potentior  est  filius  Dei,  quam 
Diabolus;  sicut  dicitur:  Maior  est,  qui  in  vobis  est, 
guam  qui  est  in  mundo.  Item:  Princeps  mundi 
iudicatus  est. 

Etiamsi  igitur  est  magna  moles  peccatorum 
nostrorum,  tamen  haec  non  deterreat  nos,  quo 
minus  clamemus  ad  Filium  Dei:  Tu  Domine  Iesu 
Christe  dixisti:  Nemo  rapiet  oves  meas.  Ego  sum 
tua  ovicula,  audio,  amplector  verbum  tuum.  De- 
fende  me  contia  insidias,  libera  me  ex  laqueis  Dia- 
boli.  In  tali  invocatione  cum  cogitamus  de  nostris 
miseriis  et  doloribus,  magis  fit  perspicua  sententia 
huius  dulcissimae  consolationis,  de  qua  non  potest 
satis  dici  ulla  ratione. 

Christus  confirmat  certitudinem  huius  conso- 
lationis,  insigni  testimonio  de  aequalitate  potentiae 
Patris  et  Filii.  Ego  et  pater  unum  surnus,  sicut  in 
hac  tota  concione  etiam  multa  alia  sunt  testimonia 
de  divinitate  Christi,  ut  cum  inquit:  Ego  vitam 
aeternam  do  eis.  Item:  Ego  habeo  potestatem  go- 
nendi  animam  meam,  et  iterum  accipiendi.  Haec 
dicta  sunt  perspicua  et  plana.  Nos  tantum  cogite- 
mus  de  applicatione.  Non  simus  ita  mersi  in  coe- 
num,  ut  non  velimus  aliquid  cogitare  de  rebus 
tantis,  sed  ut  cogitatio  sit  efficacior;  faciamus 
nobis  eiusmodi  dicta  familiarissime  nota,  et  exer- 
ceamus  in  quotidiana  invocatione:  confugiamus  ad 
filium  Dei,  et  experientia  ostendet,  has  consola- 
tiones  non  esse  inanem  sonitum  verborum.  Non 
vincet  Diabolus,  sed  Dominus  vincet  in  iis,  qui 
sunt  oves  audientes,  non  contemnentes„  non  rabiose 
et  furenter  repugnantes. 


PICTURA  SEU  IMAGO  GEOFGH. 

Hesterno  die  celebrata  est  memoria  Georgii. 
Pingitur  ut  eques,  qui  pugnet  contra  Draconem 
lerribilem,  et  eum  interficiat,  ut  liberet  puellam, 
quae  pingitur  genibu.s  flexis  in  terra  humi  pro- 
strata.  Credo  hanc,  et  similes  alias  picturas,  quae 
usitate  fuerunt  in  Ecclesia,  sumptas  esse  ex  Apol- 
linaris  poematibus.  Is  fuit  Episcopus,  homo  elo- 
quens,  valuit  ingenio,  et  fuit  bonus  poeta;  sicut 
inter  Christianos  multi  fuerunt  olim  excellentes 
Oratores    et    poetae.      Ego    poemr.    Christianorum 


nullum  legi  suavius  aut  dulcius,  quam  Nonni. 
Scripsit  autem  poemata  sua  Apollinaris,  eo  tem- 
pore,  quando  lulianus  Apostata  prohibuit,  ne  doce- 
rentur  filii  Christianorum  in  scholis  Ethnicis,  neo 
legerent  scripta  sapientum  scriptorum  apud  Ethni- 
cos.  Vidit  enim  Christianos  instructos  eloquentia, 
posse  plures  ex  Ethnicis  ad  se  attrahere,  desti- 
tutos  eruditione  paulatim  interituros  esse ;  quia 
suam  doctrinam  non  possint  expiicare.  Inscitta 
multum  damni  affert  Ecclesiae.  Id  manifesta  expe- 
rientia  ostendit  sic,  fieri.  Necesse  igilur  fuit  cod- 
tra  fraudes  Iuliani  constiiuere  Christianos  propriam 
scholam.  Ibi  Apollinaris  multa  scripsit;  reddidit 
multos  Psalmos  j  composuit  Comoedias  et  Tra- 
goedias  Ex  his  puto  fuisse  etiam  illam  de  Geor^ 
gio  et  Christophoro.  Vobis  nota  est  illa  pictura 
magni  Gigantis,  qui  poriat.  Cliristum  per  mare. 
Eum  nominant  Christophorum.  Significat  autem 
doctorem  Ecclesiae,  seu  praedicatorem  Evangelii. 
Ideo  plerumque  exstat  illa  pictura  in  pariete  exte- 
riore  turrium  in  templis :  quamquam  in  genere 
accommodari  potest  acl  quemlibet  confessorem. 
Hunc  oportet  esse  Giganfem,  id  est,  forti  et  firmo 
animo:  gestare  Christum,  id  est,  ostendere  Christum 
populo,  doctrinam  tradere  populo.  Circa  eum  in 
mari  sunt  grandes  Balenae,  quae  devorare  eum 
volunt.  Illae  significant  insidias  Diaboli,  et  minas 
Tyrannorum.  Praecedit  eum  scnex  in  littore,  et 
tenet  lucernam;  hoc  est,  ille  dirigit  inter  suum 
iuxta  lucem  monstratam  in  Prophetis. 

In  Georgii  pictura  allusit  Apollinaris  ad  fa» 
bulam  Persei  liberantis  Andromedam.  Georgius 
significat  Principem,  seu  gubernatorem  politicum, 
einen  Regenten,  Fursten,  Graffen,  und  Herrn.  Ille 
debet  primum  esse  ytwoyog,  id  est,  agricola:  sol 
das  land  schmiicken  und  zieren:  debet  excolere  el 
ornare  ditionern  suam  religione ,  iustitia ,  legi- 
bus,  pace,  disciplina.  Haec  cultura  est  opposita 
vastationibus ,  quas  efficiunt  Tyranni.  Nomen 
Turcae  significat  vastatorem.  Aristoteles  dicit, 
Magislratum  esse  custodem  legis.  Sic  et  Paulus 
ait :  Magistratus  est  minister  Dei  ad  vindictam  malis, 
et  honorem  bonis.  Haec  sunt  propria  opera  Magi- 
stratus,  tueri  pacem ,  et  disciplinam.  Cum  sub- 
diti  non  liabent  pacem,  non  possunt  colore  agros, 
et  augere  rem  familiarem:  Sine  disciplina  autem 
mera  est  barbaries,  et  confusio  ac  licentia  morum. 
Ideo  coniungit  ista  Paulus,  cum  iubet  orare  pro 
Magistratu,  ut  quietam  et  tranquillam  vitam  aga- 
mus  in  pietate  et  honestate.  Quies  opponitur 
bellis,  tumultibus,  seditionibus,  latrociniis,  vasta» 
tionibus.  Tranquillitas  significat  na^tav ,  ordinem, 
et  concinnam  connexionem  civium,  reverentiam 
mutuam,  beneficentiam,  et  modes;iam.  Pacis  autem 
finis  est,  non  tantum  ut  augeatur  res  familiaris, 
sed  ut  exerceatur  pietas,  id  est,  propagetur  vera 


783 


POSTILLA   MFL  ANTIK  >NIANA. 


786 


doctrina  religionis,  tegantur  scholae,  recte  con- 
6tituantur  Ecclesiae;  itent  ut  honestas  conservetur, 
id  est,  niores  regantur  disciplina  honesta. 

Tyrannus  per  metathesin  literarum,  est  Nem- 
roth,  id  est,  crudelis  Dominus,  amarus,  asper. 
Bonus  gubernator  non  debet  esse  crudelis,  sed 
iustus.  Wenn  er  ureter  die  lettt  gehet,  das  sich  die 
leutlein  freuen,  und  dencken,  der  Man  schaffet  uns 
fried,  helt  gerechtigkeit,  dy  icir  mit  unsern  kinder- 
lein  sicher  seyn;  subditi  iaetantur  conspectu  boni 
gubernatoris,  qui  nihil  differt  a  bono  patre.  Cum 
vident  eum  ingredientem,  cogitant:  Hic  est  vir  ille, 
per  quem  dat  nobis  Deus  pacem,  et  luetur  iusti- 
tiam,  ut  agri  nostri  colantur,  ut  liberi  pie  ac  ho- 
neste  educentur,  ut  simus  tuti  ab  hostibus.  Magnus 
Draco  est  Diabolus,  qui  insidiatur  populis  et  ipsis 
principibus,  de  quo  non  est  dubium.  Cogitet  quis- 
que,  quantum  curarum  sustineant  parentes  tantum 
in  oeconomia,  in  educattone  sobolis.  Multo  maior 
difficultas  est  in  publicis  gubernationibus:  Quia 
difficilius  est  regere  alienos,  quam  suos.  Et  Dia- 
bolus  nunquam  quiescit.  Insidens  ergo  Georgius 
equo,  pugnat  contra  Draconem.  Puella  est  Eccle- 
sia,  pro  qua  praecipue  debet  dimicare  legitimo 
modo:  item,  debel  dimicare  pro  iustilia,  pro  hone- 
sto  statu» 

Alii  multa  postea  addiderunt  ad  hanc  pictu- 
ram,  quam  non  dubito  esse  poeticam.  Ipse  volue- 
runt  esse  historiam.  Dixerunt  fuisse  Cappadocem, 
alii  alium.  In  Legenda  eius  additur,  quod  ad 
extremum  propter  confessionem  sit  affectus  sup- 
plicio.  Dicitur  inclusus  fuisse  in  doliuio,  in  quo 
fuerint  obversae  multae  novaculae.  In  hoc  dolio, 
cum  esset  inter  novaculas,  dicitur  praecipitatus 
esse  de  monte.  Sed  postquam  devolutus  esset,  et. 
vas  aperiretur,  prorepsit  ex  dolio  illaesus  et  in- 
teger.  Haec  etiain  puto  esse  poetica.  Significatur, 
bonos  gubernatores,  tamquarn  inclusos  in  dolium, 
esse  in  magnis  periculis,  non  aliter  quain  si  essent 
novaculis  lacerandi. 

Bonus  Princeps  dies  noctesque  angltur,  et 
exercetur  curis  variis:  et  tainen  Deus  eum  custodit. 
Manet  illaesus,  quamdiu  Deus  eum  conservat.  Sed 
quia  saepe  principes  habent  sua  errata,  et  tristia 
delicta,  experiuntur  interdum  poenas,  ut  David, 
Iosias,  Ezechias  multum  boni  faciunt,  sed  puniun- 
tur  etiam  propter  delicta  sua.  Felix  gubernatio  J 
simpliciter  est  donum  Dei;  sicut  dicitur  in  Psalmo: 
Qui  dat  salutem  regibus:  Deus  transfert  et  stabilit 
regna. 

Nomen  Georgii  gratum  est  nobilibus:  quia 
fuerit  eques.  Comites  Mansfeldenses  in  moneta 
excudunt  effigiem  equitis  Georgii.  Maximiiianus 
primus  solitus  est  petere  indusium  a  Bambergensi 
Capitulo.  Habent  ibi  monumentum,  quod  dicunt 
fuisse  thoracem  divi  Georgii,    cuius    ea  vis  sit,    ut, 

MKLAWTH.  OPEIi.  VOL.  XXIV. 


qui  eo  sit  indutus,    non  possit  vulnerari,    aut  peti 
ictu  globi,  vel  sagitta. 

Tales  ine[»tiae  et  superstitiones  accedunt.  Man- 
tuanus  inquit:  Ut  Latd  Martem,  sic  nos  te  Dive 
Georgi,  Nunc  colimus.  Pocmata  sunt  conversa  in 
idololatrias  et  iinpios  cultus:  Quod  olim  accidit 
etiam  apud  Ethnicos:  Quia  natura  hominum  est 
mersa  in  tcnebras,  et  facile  deficit  a  vero  Deo, 
et  quaerit  commenticia  nuniina.  Ita  Herculem 
adorarunt  Ethnici. 

Memini  nobis  pueris,  quam  dulce  fuerit  Iegere 
istas  fabellas,  quae  sunt  in  Legendis  sanctorum. 
Kecitabantur  illae  a  concionatoribus  in  ternplis: 
et  nos  pueri,  quando  imitabamur  domi  conciones, 
recitabamus  illas  fabellas  inter  pueros:  Postea 
accedebat  mater  et  famulae,  et  afferebant  aliquid 
ad  altare  nostrum,  sicut  fiebat  in  templis.  Si  ha- 
buissemus  tuin  doctrinam  meliorem,  fuisset  utilius. 
Sed  tamen  pars  disciplinae  domesticae  erat,  pueros 
occupari  talibus  rebus  potius ,  quam  discursationi- 
bus  in  plateis,  aut  clamoribus  agrestibus.  Nunc, 
cum ,  Dei  beneficio,  exstat  doctrina  necessavia, 
nemo  est,  qui  curet  disciplinaui :  Et  multi  nomi- 
nant  stulfitiam,  si  pueri  assuefiant  ad  exercitia  di- 
sciplinae  doniesticae.  Sie  heissens  narrenwerck. 
und  sind  selbst  narren.  Produnt  ipsi  stultitiam 
suani,  ut  saepe  stttltum  aliquis  vocat  aliuin,  cum 
ipse  multo  sit  digmor  hoc  nomine. 

Dux  lohannes,  filius  Georgii,  Ducis  Saxoniae 
habebat  Medicum,  qui,  cum  illi  adhibenda  essent 
cauteria,  hoc  sermone  utebatur  ad  Principem:  Herr9 
icir  mussen  euch  den  Narren  stechen:  Oportet  nos 
minuere  fatuitatem  vestrani.  Princeps  aegre  ferens, 
responiiit:  Siecht  euch  selbst  den  narren,  ihr  seid 
ein  grosser  nnrr,  denn  ich:  Tu  ipse  plus  habes  fa- 
tuitatis.  Minue  tu  tuam,  quani  habes,  fatuitatem. 
Reliqui,  qui  aderant,  increpabant  Medicum:  vere- 
bantur,  ne  pater  Dux  Georgius  rescisceret. 

Paulus  inquit:  Cum  essem  pue?',  loquebar  ut 
puer:  est  aliquid  condonandum  pueritiae  Tollatur 
superstitio,  et  relinquantur  assuefactiones  ad  disci- 
plinam  gratae  et  accommodatae  aetati  puerili. 

Etiam  sapientes  delectantur  ingeniosis  picturis; 
ut  Alpbonsus  rex  jNeapolitanus  solebat  uti  hoc 
praeclaro  Symbolo.  Pingebat  pelecanum,  et  ad- 
scribebat:  Pro  lege.  et  pro  grege.  Nam  pelecanus, 
quando  exclusit  pullos,  tum  fodit  suo  rostro  cor- 
pns,  atque  ita  eos  alit  sanguine  suo.  Aliqui  scri- 
bunt,  pelecanum  hoc  modo  restkuere  vitam  pullis 
interfectis  morsu  serpentis.  Ifa  Christus  nos  san- 
guine  suo  ex  Diaboli  potestate  eripuit.  Scribitur 
et  Phoenix  renasci  post  multam  senectam,  cremans 
se  ipsum.  Id  quoque  ad  Christum  congruit,  qui 
moritur,  ut  reviviscat,  et  nos  secum  in  vitam  resu- 
scitet.  Utramque  imagine«i  quidam  pictor  pinxe- 
rat  in  mea  patria  sub  imagine  Christi  crucifixi.   Sed 

50 


787 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


788 


Alphonsus  politicam  imaginem  inde  sumpsit.  Prin- 
ceps  debet  fundere  sanguinem,  et  adire  pericula 
pro  vera  doctrina,  et  in  defensione  iusta. 

Eiusmodi  picturae  sunt  commonefactiones  de 
virtute.  Et  Sapiens,  ut  est  apud  Syracidem,  non 
odit  legem. 

Hic  ipse  dies  Dominicus  est,  quando  captus 
est  bonus  princeps  et  bene  meritus  Dux  Iohannes 
Fridericus  primus.  Dass  es  einem  alles  gerhaten 
sol,  gehet  nicht  an.  Non  est  iustus  in  terra,  qui 
faciens  iusta,  non  etiam  peccet.  Nemo  etiam  ho- 
minum  est,  cui  omnia  ex  animi  sententia  succedant. 
Hanc  diem  debetis  meminisse,  ut  revocetis  vobis  in 
memoriam,  instabilitatem  rerum  humanarum,  et  ar- 
dentius  Deum  invocetis. 


DIE  PHILIPPI  ET  IACOBI. 

Cras  erunt  Calendae  Maii.  In  Calendariis  ad- 
acriptum  est  nomen  Philippi  et  Iacobi.  Retinenda 
est  autem  memoria  sanctorum  in  Ecelesia  sine  su- 
perstitione,  ut  historia  Ecclesiae  sit  in  conspectu. 
Quando  intueris  historiam  Apostolorum  et  Prophe- 
tarum,  unius  vel  plurimum,  et  consideras  eorum 
doctrinam,  miracula,  virtutes,  martyria,  intueiis  si- 
mul  universam  Ecclesiam,  consideras  fontes,  et  te- 
stimonia  doctrinae.  Philippus  Bethsaidae  natus, 
unus  fuit  ex  12  Apostolis,  sicut  et  Iacobus  Maior 
et  Minor.  Scribitur  praedicasse  in  Scythia.  In 
Hierapoli  tandem  interfectus  est,  quae  fuit  urbs 
Phrygiae,  celebris  et  clara  in  historiis.  Plura  non 
habentur  de  eo,  nisi  quod  fregerit  idolum,  in  quo 
fuit  horribilis  draco.  Genus  caedis  ipsius  fuit, 
quod  afhxus  est  cruci,  et  lapidibus  obrutus. 

Iacobus  cognomento  dictus  est  Instus.  Voca- 
tur  et  lacobus  Minor.  Post  ascensionem  Domini 
creatus  est  Episcopus  Hierosolymorum.  Dixit  sen- 
tentiam  in  Synodo  Apostolorum  Act.  15.  Fuit  spe- 
ctator  horribUium  confusionum:  quia  tunc  ruebat 
Respublicae  Magnae  semper  perturbationes,  magni 
motus  et  seditiones  sunt  in  qualibet  Republica  et 
propemodum  in  quolibet  corporc,  in  fine  periodi, 
ante  interitum,  wenn  es  nun  fallen  sol.  Multae  fue- 
runt  Hierosolymis  caedes ,  multae  distractiones. 
Collocata  fuerunt  idola  in  templo.  Istorum  omnium 
spectator  fuit  Iacobus.  Concionatus  est  annis  tri- 
ginta.  Ab  hostibus  Evangelii  lapidibus  primum  im- 
petitus:  postea  in  altissimum  templi  locuin  ductus 
est,  et  inde  praecipitetus.  Confractis  cruribus,  se- 
miviyus  iacuit  in  terra,  tendens  manus  in  coelum, 
tandem  fuste  fullonis  capite  eius  graviter  percusso, 
exspiravit.  Legite  apud  Eusebium  sub  finem  libri 
secundi  plura  de  caede  Iacobi  ex  Clemente  et  Hege- 
•ippo. 


DOMINICA  IUBILATE. 

Evangelium  Ioann.  6. 
Modicum  videbitis  me,  etc. 

Hasc  lectio  est  exiguum  fragmentum  concionis 
Christi  ante  agonem,  sicut  etiam  sequentium  Do- 
minicarum  aliquot  lectiones  inde  desumptae  sunt. 
Sed  nec  iusto  ordine,  nec  integre  recitantur.  Saepe 
sunt  excerpta  meinbra  quaedam,  omissis  sententiis 
cohaerentibus,  quae  non  debuissent  avelli. 

Non  igitur  mutilatae  tantum  lectiones  istae, 
sed  tota  concio,  quae  est  habita  in  postrema  coe- 
na,  intuenda  est,  et  saepe  legenda  ac  relegenda, 
quia  continet  summam  doctrinae,  quae  est  propria 
Evangelii:  Item  doctrinam  de  regno  Christi,  et  col- 
lectione  Ecclesiae  Novi  Testamenti :  Item,  commone- 
factiones  de  ministerio,  per  quod  Ecclesia  colligi- 
tur:  de  formaEcclesiae:  de  persecutione,  et  cruce; 
de  consolatione  in  afflictionibus.  Sunt  etiam  inser- 
tae  promissiones  multae  de  missione  Spiritus  san* 
cti,  et  huius  beneficiis,  de  eftectu  precationis,  de 
praesentia  et  auxilio  Dei,  ut  videatur  Christus  ha- 
buisse  illam  concionem  ad  discipulos,  quasi  testa- 
mcntum  conditurus.  Nec  potest  ulla  voluptas  esse 
dulcior  bonis  mentibus,  quam  intueri  integrum,  cop- 
pus  istius  concionis. 

Huius  vero  lectionis  materia  propria  est  do- 
ctrina  de  cruce  Ecclesiae;  cui  additur  particula  do 
consolatione:  quia  necesse  est  haec  coniungi,  do* 
ctrinam  de  cruce,  et  doctrinam  de  consolatione. 

Praedicit  Christus  se  abiturum  esse;  ideoque 
fore,  ut  paulisper  eum  non  videant ;  Sed  quamquam 
mundus  gaudebit,  et  ipsi  tristes  futurisunt:  tamen, 
ait,  eos  rursus  gavisuros  esse,  et  hoc  gaudium  fu- 
turum  esse  perpetuam. 

Haec  opposita  sunt  imaginationibus,  et  ingenti 
infirmitati  Apostolorum,  qui  toties  audiverant  eum 
antea  quoque  praedicentem  passionem  et  resurre»- 
ctionem  suam.  Sed  ipsi  cogitabant  fore  Monai* 
cham,  et  regem  Ilorentissimum  omnium  in  mundo, 
et  sperabant  se  fore  istius  fortunae  socios,  habitu- 
ros  provincias,  et  doinlnaturos  in  magna  opulentia, 

Ideo  non  subii>ant  aniinos  eorum  praedictiones 
de  passione  et  mcrte  Christi:  quemadn.odum  in  hao 
etiam  leclione  videntur  eis  obscura,  quae  Christus 
de  suo  abitu  loquebatur.  Quorsum  ista  pertinent, 
inquiunt,  Modicum  videbitis  me,  et  modicum  non  vi- 
debitis  mel  Habent  animos  peregrinantes.  Neo 
assequuntur  sententiam  verborum  Christi  propter 
suas  imaginationes;  quales  non  omnes  circumferi- 
mus,  de  regno  Christi,  et  de  Ecclesia. 

Omnes  somniamus    nobis  aureos  montes;   ea- 


789 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


790 


petimus  suavitatem,  honores,  opes;  Non  volumus 
esse  subiecti  cruei.  Interrogabam  nuper  adole- 
scentem,  quare  disceret?  Respondebat  mihi:  (Jt 
perveniam  ad  summos  honores.  Tales  sunt  nostrae 
imaginationes.  Non  volumus  esse  afflicti  aut  mi- 
seri.  Denique  mulliplex  est  in  nobis  omnibus  igno- 
rantia  et  infirmitas. 

In  Philosophia  praecipua  quaestio  est,  quomo- 
do  homo  fiat  beatus:  et  Aristoteles  concludens,  ad- 
dit  hanc  restrictionem,  quae  est  magna  extenuatio: 
Dicit  beatitudinem  hominis  definiendam  esse,  ut  ho- 
minis;  quasi  dicat,  homo  est  miser:  ideo  non  cadit 
in  eum  beatitudo  perfecta. 

Sed  agamus  nunc  de  principali  materia  hodier- 
na  lectionis.  Saepe  auditis,  diligenter  eonsideranda 
esse  genera  doctrinarum  philosophicam,  et  doctri- 
nam  propriam  Ecclesiae  Dei. 

Plato  inquit,  Philosophiam  esse  meditationem 
mortis.  Vult  significare  proponi  in  philosophia 
considerationem  miseriarum  humanarum ;  idque  hoc 
fine,  ut  homo  sit  modestior,  et,  quantum  fieri  po- 
test,  quaerat  mitigationem  istarum  miseriarum. 

Mirantur  etiam  alii  sapientes  omnes  extra  Ec- 
clesiam,  quomodo  fiat,  quod  haec  praestantissima 
natura  sit  in  maximis  oalamitatibus.  Homerus  di- 
cit  non  esse  ullum  animal  magis  miserum,  vel  ae- 
rumnosius  homine.  Idem  oportet  nos  fateri  etiam 
in  Ecclesia;  quia  omnes  homines  sunt  obnoxii  ca- 
lamitatibus  innumerabiiibus,  sive  sint  sancti,  sive 
olieni  a  Deo.  Quantus  vir  est  Iulius?  Gessit  res 
magnas:  Fuit  occupatus  bellis  asperrimis:  Sunt  in- 
terfecta  undecies  cenfena  millia  hominum  sub  ipso: 
postea  vix  septem  aut  octo  nienses  vixit  in  aliqua 
tranquillitate;  constituit  Imperium;  et  miserabiliter 
interfectus  est  ab  illis  ipsis,  quos  servaverat. 

In  Ecclesia  nullus  fuit  vir  pulchrior,  nec  glo- 
riosior  coram  mundo,  quam  David,  qui  antecelluit 
non  solum  posteris,  sed  etiam  multis  prioribus:  et 
tamen  implicatur  magnis  maliSj  quae  eranthumano 
consilio  inextricabilia.  Denique  inspiciantur  omnium 
temporum  exempla.  Cogitemus  singuli  de  nostris 
miseriis. 

Hinc  igitur  nascitur  quaestio  de  causis  mise- 
riarum  humanarum,  de  quibus  longe  aliter  cogitat 
Philosophia,  quam  sicut  docemur  divina  voce. 

Philosophice  loquendo,  duo  genera  sunt  malo- 
rum  humanorum.  Aliud  physicum  est,  ut  morbi, 
et  mors :  aliud  est  accersitum  nostra  voluntate. 
De  quo  Homerus  inquit:  Irus  stultus  habet  attra- 
ctum  malum.  Et  Menander:  Plura  sunt  acccrsita 
mala  roluntate  nostra,  qnam  naturalia.  Hic  ergo 
consideremus,  quid  Philosophia  dicat  de  causis  bo- 
norum  et  malorum. 


Quae  sunt  causae  bonorum  homini  secun- 
dum  Philosophiam,  cum  loquimur  de  vi- 
ta,  et  bona   valetudine,   et   de   rebus  se- 

cundis? 


Respondeo.  Principaliter  Philosophia  causas 
bonorum  ponit  naturam,  vel  materiam,  et  volunta- 
tem  humanam;  ut,  quod  homo  habet  vitam,  Philo- 
sophia  dicit  fieri  ordine  naturae;  item,  quod  habet 
bonam  valetudinem,  dicit  esse  ex  materia ,  seu  ex 
temperamento  bono.  Postea,  quod  aliquis  fruitur 
tranquillitate,  id  tribuit  Philosophia  voluntati.  Dicit 
homines,  bonis  moribus  posse  utcunque  retinere 
tranquillitatem:  sicut  est  in  vita  Pomponii  Attici 
hoc  dictum :  Sui  cuique  rnores  fortunam  fingunt: 
id  est,  homines  modesti  habent  cursum  placidiorem. 


Rursus:    Quae    sunt   causae  malorum  se- 
cundum  Philosophiam  ? 

Respondeo.  Eaedem:  Materia,  et  voluntas  hu- 
mana:  ut,  quod  homo  est  imbecilli  valetudine,  quod 
putreseit  ut  pomum,  causam  dicunt  esse  in  materia; 
quod  inquieti  accersunt  sibi  exitium,  dicunt  esse  ex 
voluntate.  Antonius  non  vult  quiescere,  donec 
ruat. 

Ota  z'  dvrjo  i(>§«,  toiov  riXog  aiiov  ixdvti. 

Qualia  vir  fecit.  talis  manet  exitus  illum. 
Wie  mans  treibt,  so  gehts. 

Haec  non  falso  dicunt  Philosophi  de  causa 
propinqua.  Verum  est,  quod  materia,  ex  qua  nunc 
nascimur,  est  causa  mortis  et  morborum.  Materia 
corrupta  in  corpore,  est  causa  morborum ;  ut  quan- 
do  redundat  humor  biliosus,  fit  febris,  quando  re- 
dundat  phJegma,  et  virtus  expulsiva  in  cerebro 
non  est  iortis,  ut  possit  expellere,  fit  catarrhus, 
deiabens  in  pectus. 

Aristoteles  subtilius  disputat,  quam  Medici: 
Dicit  materiam  primam,  quam  substernit  elernen- 
ti*,  habere  assiduas  vices,  vagari  ex  alia  forma  ni 
aiiam:  unde  et  privationem  posuit  inter  principia, 
ut  ostenderet  aliquo  modo  tluxum  illum  materiae 
vagantis,  nec  diu  retinentis  unam  et  eandem  for- 
mam.  Medici  crassius  loquuntur:  dicunt  ex  hurno- 
ribus  valere,  et  aegrotare  hominem. 

Semper  in  valetudinis  gubernatione  necessaria 
est  diligentia ,  considerans  materiam  morborum. 
Crudus  abstineat  postero  die  a  cibo  et  potu,  ut 
natura  vincere  possit  cruditatem:  sicut  utilissimum 
est    dictum    Celsi :    Quiete   et   abstinentia  curantur 

50* 


791 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


792 


multi   magni   morbi.      In    senibus    natura  paulatim 
languefit;  mutationes  et  alterationes  fluunt  in  dete- 

rius. 

Sie  voluntates  hominum  sunt  eausa  proxima 
multorum  eventuum  infelicium.  Antonius  volens 
sibi  accersit  exitium,  quando  movet  bellum,  plane 
non  necessarium.  Si  non  movisset  bellum  illud, 
potuisset  esse  Dominus  istius  pulcherrimae  partis 
Imperii  Romani ,  Asiae,  Aegypti,  et  Syriae:  ita 
postea  volens  sibi  mortem  consciscit.  Potuisset 
abstinere  ab  illa  caede,  ne  se  interficeret. 

Non  potest  autem  dicere  Philosophia  de  cau- 
sis  principalibus,  quae  nominantur  nQooxa  aXzia. 
Idem  est  enim  JtgcSiov  aXuov,  et  causa  principalis. 
Quando  stant  multi  asseres,  et  ultimus  asser  cadit, 
pulsus  a  penultimo;  hic  penultimus  asser,  non  est 
causa  principalis  lapsus  ultimi  asseris,  sed  ttqwiov 
aXjiov  est  lapsus  primae  tabulae.  Aliqui  impulsio- 
nem  illam  pennltimi  asseris  vocant  causam  per  ac- 
cidens;  sed  est  per  se  causa,  verum  minus  princi- 
palis.  Non  est  causa  per  accidens.  JIqooiov  aXnov 
est  impulsio  primi  asseris  impellens  simul  sequen- 
tes,  atque  ita  etiam  penultimum  asserem. 

Consideretur  igitur  discrimen  doctrinae  Philo- 
sophicae  et  doctrinae  Cbristianae.  Sola  doctrina 
Ecclesiae  ostendit  nQcora  a/'wa,  causas  principales, 
seu  primos  fontes. 

Philosopbi  cogitant,  quiahomo  est  ex  tali  ma- 
teria,  qualis  est  materia  pecudum,  pomorum,  flo- 
rum;  ideo  hominem  interire  similiter,  sicut  flosculi 
intereunt.  Utrobique  enim  ponunt  materiam  ob- 
noxiam  corruptioni. 

Sed  quamquam  materia  corporum  humanorum 
talis  est,  qualis  est  pecudum;  tamen,  quia  homo 
conditus  est  ad  maiora,  quam  pecudes,  vel  poma, 
mirantur  Philosophi  ipsi,  quare  sit  sirnilis. 

Sic  vident  homines  esse  tales,  ut  saepe  errent 
in  consiliis,  et  voluntas  sit  prava,  instabilis,  indo- 
mita,  contumax:  sed  unde  hoc  sit,  mirantur  Philo- 
sophu  et  causam  principalem  ignorant.  Nam  quod 
dicunt,  voluntates  fieri  vitiosas,  quando  accedunt 
pravae  inclinationes  in  materia,  seu  in  temperamen- 
tis,  id  quoque  nondum  satis  est.  Ergo  ex  doctrina 
Ecclesiae  adiungenda  est  accuratior  explicatio. 


Quae  est  igitur  causa  principalis  omnium 
bonorum  secundum  Theologiam? 

Respondeo.  Kvqiov  aXnov  est  Deus,  qui  facit 
materiam  bonam :  sicut  initio  condidit  homines  sine 
morte.  Et,  si  natura  mansisset  integra,  rexisset 
Deus  hominem,  ne  vel  mens  aberraret,  vel  volun- 
tas  appeteret  malum. 


Hominum  natura  vixisset  perpetuo,  si  mansis- 
set  in  obedientia,  quam  praestare  Deo  debebat: 
quia  etsi  materia  corporum  erat  Elementaris,  tamen 
Deus  servasset  naturam  hominis  incolumem ,  et  ex 
hac  vita,  in  qua  homo  alitur  cibo  etpotu,  transtu- 
lisset  in  vitam  coelestem. 

Sic  nulli  fuissent  errores,  nulla  vitia  et  scele- 
ra,  si  imago  Dei,  ad  quam  homo  erat  coiulitus. 
mansisset  integra:  quia  tunc  Deus  rexisset  natu- 
ram  sua  luce. 

Saepe  cogitemus ,  qualis  praestantia  fuerit, 
quam  homo  amisit;  qui  fuit  conditus  ad  imaginem 
Dei.  Erat  in  mente  firma  notitia,  et  assensio  de 
Deo,  et  in  voluntate  iustitia,  conversio  ad  Deum, 
seu  obedientia,  qua  copulata  erat  voluntas  hominis 
cuin  Deo,  et  in  corde  harmonia  et  consensus  mo- 
tuum,  seu  affectuum  cum  mente  et  voluntate:  Erat 
etiam  libertas  voluntatis  non  impedita. 

Haec  fuerunt  maxima  bona  in  homine,  sicut  in 
Deo  sunt  res  optimae:  sapientia,  iustitia,  et  liber- 
tas:  quarum  similitudinem  cum  transfuderit  Deus 
in  homines,  necesse  est  nos  agnoscere  ingentem 
amoremDei  fuisse  erga  homines,  et  magnam  fuisse 
praestantiam,  et  nobilitatem  naturae  hominum,  quam- 
diu  fuit  integra. 

Nos  nimis  sumus  ignavi,  et  negligentes,  et  in- 
ordinate  vivimus.  Non  cogitamus  in  ista  vita  fera 
et  turbulenta  magnitudinem  istarum  rerum ;  aut  cum 
leviter  ac  tenuiter  aliquid  discimus  de  tantis  rehus, 
insolescimus,  et  efferimus  nos  superbe.  Sed  an- 
geli  intuentes  ista,  exsultant  gratiarum  actione,  et 
abiiciunt  se,  ut  serviant  nobis,  etiam  postquam  ex 
tanta  praesentia  excidimus. 

Praeterquam  autem  quod  fuisset  in  homine  si- 
militudo  Dei,  etiam  Deus  habitasset  in  homine,  et 
vivificasset  hominum  naturam.  Ita  fuisset  in  ho- 
mine  vita,  non  mors,  vivificante  et  regente  ipsum 
Deo. 


Postquam   autem  Adam   lapsus  est,     Quae     est 
causa  malorum,  secundum  doctnnam  Ec- 

clesiae? 


Respondeo.  Peccatum,  quo  admisso,  secutae 
sunt  poenae.  Sicut  dicitur:  Per  unum  hominem  pec- 
catwn  intrarit  in  mundum,  et  per  peccatum,  mors.  Na- 
tura  mersa  in  peccatum  non  vivificatur,  non  regi- 
tur  a  Deo  amplius,  ut  antea :  Inde  fit,  quod  natura 
iam  est  dissimilis,  postquam  est  deserta  a  divirii- 
tate.  Hinc  est,  quod  Psalmus  dicit:  Ilomo  curn  in 
honore  esset,  non  intellcxit;   iumento  similis  factus 


793 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


794 


est.  Moritur  ergo  homo  propter  materiam  infectam 
peccato,  et  quia  deserius  est  a  Deo. 

Haec  est  vera  causa  et  principalis,  cur  morbi 
et  mors  accidant  liomini,  sicut  pecudibus,  pomis, 
graminibus.  Item,  quod  errent  homines  in  consi- 
liis,  et  incidant  in  scelera,  quorum  causa  non  est 
Deus,  sicut  dicitur:  Non  Deus  volens  impietatem, 
tu  es. 

Funccius  de  iustitia  nostra  sic  argumentatur: 

Quicquid   impellit  hominem,  ut  recte  faciat,  id 

est  iustitia: 
Deus  impellit  honnnem  ad  iuste  agendum: 
Ergo  Deus  est  nostra  iustitia. 

Respondco.  Est  argumentum  legale:  Sed  de- 
est  nobis,  quod  non  sumus  tales,  id  est,  quod  in 
hac  vita  non  efficit  Deus  in  nobis  conformitatem 
cum  sua  lege.  Ideo  quam  diu  natura  manet  cor- 
rupta,  semper  manet  illa  quaestio,  quomodo  pla- 
ceamus  Deo.     Idem  sic  argumentatur : 

Iustitia  est  pe?yetua  et  constans  voluntas,  suum 

unicuique  tribuens : 
Solus  Deus  esi  talis\ 
Erga  solus  Deus  est  ivstitia  nostra. 

Respondeo.  Concedo  totum.  Sed  quaestio  est, 
an  nos  simus  taJes ;  seo,  an  in  nobis  efhciatur  nunc 
a  Deo  constans  illa  et  perpetua  voluntas. 


Quaero,  an  verum  sit,  quod  malae  incli- 
nationes  ortae  ex  temperamentis,  sint 
causae  vitiorum;~  et,  quod  inclinationes 
illae  varient  secundum  effectus  stellarum, 
sicut  disputant  Astrologi? 

Respondeo.  Non  pertinent  haec  ad  causam 
principalem  malorum  in  genere  humano:  quia  nec 
inclinationes  vitiosae,  nec  stellae  sunt  causae  vi- 
tiosarum  actionuin  principales  et  totales,  sed  tan- 
tum  partiales:  Et  inelinationes  quidem  sunt  causae 
propinquae :  stellarum  effectiones  agentes  aliquid  in 
materiam  elementarem  (ex  qua  constant  corpora) 
et  variantes  teinperamenta,  inclinant,  ut  vulgo  di- 
citur,  sed  non  necessitant. 

Basilius  contendit,  ne  quidem  inclinationes  ma- 
las  oriri  a  stellis,  hoc  nimirum  argumento: 

Si  stellae  essent  causae  malarum  inclinationum, 
Deus  causa  esset  vitiorum,  et  autor,  peccati:  quia 
stellae  sunt  a  Deo  conditae: 

Sed  non  est  Deus  causa  peccati: 

Ergo  stellae  non  sunt  causae  malarum  inclina- 
tiomim. 


ftespondeo...  SteJlae  suai  conditae  bonae,  et 
habuissent  effectiones  convenientes  in  materia  non 
corrupta.  Sed  pecdati  poenaest  in  natura  homi- 
num,  mutatio  materiae:  ideo  sequitur  dissimilis  ef- 
fectio  stellarum  in  materiafn  corruptam.  Si  obie- 
ctum,  in  quod  agunt  stellae,  recte  se  haberet,  et 
tale  esset,  quale  fuit  conditunr,  nulla  beret  inclina- 
tio  ad  malum.  Sed  natura  hcminum  iam  est  cor- 
rupta  Ideo  in  materia  contaminata,  alios  nunc  ef- 
fectus  habent  stellae,  quam  habuissent  in  natnra 
integra. 

Videmus  vinum  sua  natura  bonum,  habere  bo- 
nas  effectiones  in  corporibus  sanis;  Idem  tamen 
vinum  auget  morbos  in  febricitantibus,  et  hydro- 
picis. 

Item,  si  homo  non  esset  lapsus,  habuisset  re- 
ctorem  poteniiorem  tota  natura ,  videlicet  Deum 
ipsum.  Fuissent  igitur  tunc  omnes  motus  animi  et 
corporis  recti  et  incontaminati.  Sed  nunc  desiit 
homo  esse  templum  Dei,  et  lux  ac  rectitudo  illa 
amissa  est. 

Hanc  depravationein  naturae  humanae  ignorant 
Philosophi.  Ideo  vagantur  cogitationibus  mirabili- 
ter,  quando  intuentur  tantam  confusionem  in  natura 
hominum;  id  est,  mortalitatem,  et  varias  calamita- 
tes,  et  ipsam  imbeeillitatem  hominum  in  regendis 
actionibus  suis. 

Non  igitur  ex  Philosophia  tantum  discendae 
sunt  causae  miseriarum  humanarum,  sed  omnium 
maxime  aspicienda  est  haec  principalis  causa:  La- 
psus  primorum  hominum,  quem  secuta  est  corru- 
ptio  naturae,  quam  non  cernit,  nec  iudicat  ratio. 

Accedit  autem  ad  naturae  corruptionem  furor 
et  odium  Diaboli,  qui  naturam  miseram  et  desertam. 
impellit  in  gravissima  mala,  et  scelera,  quae  sunt 
contra  ipsam  naturanr,  in  quantum  adhuc  reliquum 
est  opus  Del  in  natura;  ut,  saepe  nccidit,  quod 
matres  interficiunt  infantes;  patres  interficiunt  na- 
tos:  Nati  interficiunt  parentes:  Homines,  inter  quos 
nunquam  odia  fuerunt,  furenter  ruunt  in  mutuas 
caedes.  Haec  non  fiunt  humanitus,  quia  natura  si 
aliquo  modo  esset  sana,  non  faceret  talia. 

Has  causas,  quas  non  cernunt  homines  sine 
revelatione  divina,  cum  magno  dolore  viderunt  et 
experti  sunt  primi  parentes  in  se,  et  posteris  suis, 
ut  cum  viderent  Abel  interfici  a  frafre.  Scriptura 
etiam  plena  est  testimoniorum  de  his  causis,  pro- 
pter  quas  totum  genus  humanum  subiectum  est  tot 
ac  tantis  calamitatibus. 

Sed  hic  sequitur  alia  quaestio : 


795 


PHIK  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


796 


Quare   Ecelesia   magis   sit   subiecta   cala- 

mitatibus,  quam  relfqua  multitudo 

generis  humani? 

Sancti  maioribus  aerumnis  exercentur,  quam 
caeteri  homines,  cum  tamen  Ecclesia  videatur  li- 
bera  esse  debere  ab  eiusmodi  malis;  Sic  enim  ar- 
gumentor : 

Ecclesia    est    llberata  a  peccato ,    et  tytannide 

Diaboli: 
Ergo    etiam  liberata  est  a  morte  et  caeteris  mi- 
seriis. 

Hoc  argumentum  sumitur  ex  doctrina  de  liber- 
tate  Christiana,  de  qua  dicitur:  Si  Filius  vos  libe- 
raverit,  vere  liberi  eritis.  Item:  O  mors,  ero  mors 
tua:  ubi  dicit  Filius  Dei  se  velle  tollere  mortem: 
Et  apud  Esaiam  inquit:  Quod  velit  involvere  mortem 
linteis,  sicut  cadaver,  et  praecipitare  de  monte.  Iteia 
in  Michaea  dicit,  se  velle  abiicere  peccata  nostra 
in  abyssos  maris.  Hoc  transtulerunt  quidam  ad 
baptismum,  nec  est  inconcinna  allusio:  sed  textus 
hoc  dicit,  quod  Filius  Dei  velit  prorsus  tollere,  et 
funditus  delere  peccatum. 

Respondeo  autem  ad  argumentum:  SumUs  li- 
berati  a  peccato  in  hac  vita,  scUicet,  imputatione 
et  inchoatione.  Liberati  etiam  sumus  a  tyrannide 
Diaboli,  per  defensionem,  scilicet  quod  defendimur 
a  Filio  Dei.  Non,  quia  ille  non  oppugnet;  sed 
quia  non  vincat,  iuxta  dictum:  Nemo  rapiet  oves 
meas  ex  manibus  meis. 

Quod  ergo  in  coriclusione  dicitur:  Sicmus  libe- 
rati  a  miseriis:  Respondeo ,  Essemus  liberati  a  mi- 
seriis,  si  essemus  consummatione  1'iberati  a  pec- 
cato;  et  sic  certe  liberabimur  aliquando  plene  et 
integre.  Manent  autem  in  hac  vita  mors  et  mi- 
seria;  quia  manet  peccatum  in  sanctis,  in  carne 
eorum,  et  hoc  oportet  paulatim  aboleri:  Sicut  Pau- 
lus  inquit:  Corpus  mortuum  est  propter  peccatum: 
id  est,  obnoxium  est  morti,  seu,  est  mortale,  pro- 
pter  peccatum  inhaeiens.  Non  enim  loquitur  de 
factis  praeteritis ,  quemadmodum  aliqui  exposue- 
runt:  sed  quia  in  hac  carne  adhuc  est  peccatum, 
ideo  oportet  aboleri  et  expurgari ,  ut  postea  novi- 
tas  restituatur. 

Similis  responsio  est  et  ad  hanc   obiectionem : 

Ordini    iustitiae    convenit ,    ut    iustis    melius   sit, 

quam  impiis: 
At  Ecclesia  est  iusta: 
Eryo  debebat .  si   melius   esse   in  hac  vita ,   quam. 

aliis  hominibus   iniustis,   quorum   midti  florent 

et  suaviter  vivunt. 

Respondeo  ad  Maiorem:  Iustis  dcbet  bene  esse, 
scilictt  iuxta   declarationem  Evangelii:  et  servato 


discrimine  inter  praemia  huius,  et  futurae  vitae. 
Deinde  ad  Minorem:  Ecclesia  est  iusta ,  ■  scilicet  in 
hac  vita  tantum,  imputatione  et  inchoatione:  non- 
dum  vero  consummatione.  Cum  igitur  nondum  in 
hac  vita  integre  sit  Ecclesia  liberata  a  peccato: 
vult  Deus  singulari  consilio  praecipua  iustitiae 
praeinia,  et  praecipuas  poenas  iniustitiae  eousque 
differre,  donec  abolito  prorsus  peccato,  pii  libe- 
rentur  in  glorificatione  secutura  totaliter  a  morte 
1  et  omnibus  aliis  calamitatibus:  ubi  hostes  in  aeter- 
nas  miserias  a  Deo  abiicientur. 

Explicato  argumento,  iam  recitandae  sunt  cau- 
sae,  quare  magis  prematur  Ecclesia.  Prima  igitur 
causa  est,  ut  Ecclesia  agnoscat  iram  Dei  contra 
peccatum  haerens  etiam  in  sanctis,  quod  mundus 
non  agnoscit,  nec  curat. 

Secunda  causa  est,  quia  Diabolus  rabiosius 
persequitur  Ecclesiam  odio  Filii  Dei. 

Tertia  causa,  quia  in  Ecclesia  sunt  multa  pec- 
cata  actualia,  propter  quae  Deus  punit  et  castigat 
etiam.sanctos,  ut  retrahantur  ad  poenitentiam ,  ut 
David  habet  magna  et  atrocia  peccata,  et  horribi- 
liter  labitur,  rapit  coniugem  Uriae,  interficit  mart- 
tum,  virum  optimum,  et  praestantissimum  civem 
et  amicum,  ideo  punit  eum  Deus  postea  horri- 
biliter. 

Id  exemplum  saepe  eonsiderare  debemus,  ne 
nobis  sic  blandiamur^  ut  homines  plerumque  fa- 
ciunt,  qui  dicunt:  Sumus  Ecclesiae  membra,  Ecclesiae 
erit  bene:  Faciamus  quae  lubet ,  Deus  non  adeo  se- 
vere  nos  puniet.  Ista  vana  fiducia  omnibus  tempo- 
ribus  decepit  homines:  ut,  Iudaei  indulgebant  suis 
cupiditatibus ,  erant  moechi,  foeneratores,  exerce- 
bant  inter  se  odia,  faciebant  caedes;  Postea  dice- 
bant:  Nos  sumus  populus  Dei,  et  Ecclesia,  quae 
conservabitur.  Igitur  nihil  mali  nobis  accidet. 
Eodem  modo  nostri  homines  blandiuntur  sibi,  do- 
nec  publicis  calarnitatibus  opprimantur.  Sciamus 
igitur  multas  calamitates  etiam  in  Ecclesia  esse 
it(4(OQiug,  id  est,  poenas  peccatorum. 

Quarta  causa  est,  ut  exerceatur  in  sensu  ca- 
lamitatmn  fides,  invocatio,  et  tota  novitas  spiritua- 
lis,  quia  omnes  in  rebus  secundis  sumus  negli- 
gentiores.  Cum  abundamus  rebus  necessariis  ad 
victum,  obliviscimur  Dei,  et  reddimur  securi:  Et 
haec  securitas,  quasi  ebrietas  quaedam  est,  quae 
languefacit  invocationem,  et  gratiarum  actionem, 
extinguit  timorem  Dei.  Contra  vero  sensus  malo- 
rum  excitat  timorem  Dei,  invocationem  et  fidem; 
sicut  dicitur  apud  Esaiam:  Angustia  clavnoris  disci- 
plina  tua  eis. 


797 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


798 


Quae  est  constructio  in  hoc  dicto? 

Respondeo.  Tua  disciplina:  id  est,  tua  casti- 
gatio  est  eis  angustia,  ut  clament  ad  te;  wenn  du 
tie  zuchtigest,  so  rvffen  sie  engstiglich:  hoc  est,  ideo 
castigantur,  ut  clament  ad  te.  Ita  David  inquit: 
Bonum  est,  Domine,  quod  humiliasti  me,  ut  disce- 
rem  iusti/.cationes  tuas.  Nain  doctrina  de  invoca- 
tione  et  fide,  non  discitur  rectius,  nisi  isto  modo. 
Et  pertinet  huc  Scxifiaata,  de  qua  pulchrmn  dictum 
habet  Augustinus:  Profectus  fidelium  non  agnoscitur 
trisi  in  tentutione;  nec  qidsquam  sibi  innotescit ,  sine 
probationis  examine. 

Quinta  causa  est:  Deus  vult  calamitates  Ec- 
clesiae  esse  testimonia  de  doctrina;  ut,  quia  Pau- 
lus  antefert  Evangelium  vitae  suae,  eo  ipso  testa- 
tur,  quod  serio  sic  sentiat,  sicut  docet.  Sic  mar- 
tyres  edunt  testimonia  confessionis  suae,  cum  vo- 
lunt  potius  interfiei,  quam  discedere  a  veritate. 

Sexta  causa  est:  Deus  vult  praecipua  lumina 
Ecclesiae  conformia  esse  imagini  Filii  sui  in  cruce 
et  passione,  sicut  postea  etiam  in  gloria. 

Septima  causa:  Deus  vult  calamitates  Eccle- 
siae  esse  testinionia  secuturae  immortalitatis,  et  fu- 
turi  iudicii.  Quia  enim  Deus  antea  testatus  est 
sibi  curae  esse  Abel,  Esaiam,  leremiam,  Paulum, 
et  tamen  interfici  eos  sinit  a  teterrimis  tyiannis: 
Necesse  est,  restare  iudicium,  in  quo  facturus  sit 
Deus  discrimen  inter  Paulum  et  Neronem,  et  osten- 
surus,   se  essc  iustum,  et  vindicem  suorum. 

Octava  cau-a  est,  ut  in  ipsis  aerumnis  Eccle- 
siae,  conspiciatur  praesentia  Dei  in  Ecclesia;  et 
Inprimis,  ut  mirandae  liberationes  sanctoruin  sint 
testimonia  bonitatis,  sapientiae,  et  potentiae  di- 
vinae.  Vult  enim  conspici  praesenliam  suam  in 
Ecclesia.  Ideo  multa  inextricabilia  humano  con- 
silio  sinit  accidere  Ecclesiae,  et  in  Psalmis  passim 
proponuntur  exempla  Hberationum,  ut  illis  moniti, 
caeteri  quoque  agnoscant  praesentiam  Dei  in  Ec- 
clesia,  et  ut  illi  similiter  Deum  invocare  discant, 
sicut  dicitur  Psal.  34.:  lste  pauper  clamavit  ad  Do- 
minum,  et  Dondnus  exaudivit  eum.  Accedite  ad  eum 
ei  illuminanun •'. 

Nos  omnes  eodem  modo  servanmr  hodie,  sicut 
tres  ilii  viri  in  eamino;  nisi  quod  nos  non  intelli- 
gimus  nostra  pericula;  sed  quo  quis  plus  periculo- 
rum  videt,  eo  magis  experitur,  se  non  humanis 
viribus  subsistere,  sed  tantum  divina  ope,  et  prae- 
sidio.  Ideo  scripsi  nuper  hanc  formulam  preca- 
tionis: 

Te  semper  maneat  servante  Ecclesia,  Christe: 
Insertosque  ipsi  nos  ttia  dextra  tegat. 

Tres  velut  in  flamma  testes  Babylonide  servas, 
Rex  ubi  praesentem  te  videt  esse  Deum. 

Hae  causae  tantum  in  doctrina  Ecclesiae  sunt 


traditae,  et  debent  omnibus  familiarissime  notae 
esse.  Sunt  autem  aliquae  ex  his  impulsivae,  aliae 
finales:  Ac  debemus  instructi  esse  sententiis  Scri- 
pturae,  in  quibus  fit  mentio  harum  causarum;  et 
has  conferre  debemus  cum  hoc  textu,  in  quo  dici- 
tur,  Mundus  gaudebit:  vos  autem  lamentabimini:  ubi 
mox  additum  est  exemplum  de  muliere  parturiente, 
quod  sumptum  est  ex  Osaea:  Dolores  parturieutit 
venient  ei. 

Ego  saepe  cum  doloribus  illis  confero  magnas 
illas  miserias  Ecclesiae  non  tantum  in  persecu- 
tione,  sed  etiam  in  confusione  opinionum,  quae 
valde  excruciat  bonas  mentes.  Esset  adhuc  tole- 
rabile,  pati  corporis  necem  sea  trucidationem :  Ita 
enim  citius  finis  esset  malorum,  sicut  factum  est 
temporibus  Martyrum ;  sed  multo  saevior  carnifi- 
cina  est  videre  tam  horribilem  confusionem  opinio- 
num,  et  tam  obstinatam  pertinaciam  in  defendendis 
absurdis  opinionibus.  Nec  dubium  est  ex  illa  ipsa 
confusione  opinionum  nasci  calamitates  varias  et 
mullipJices. 

Discernamus  autem  afflictiones  sanctorum  a 
passione  Christi,  de  qua  hic  ipse  textus  quoque 
concionatur,  cum  inquit  Christus:  Modicum  non  vi- 
debitis  me,  ct  modicum  videbitis  me:  id  est,-  ego 
paulo  post  moriar,  et  tamen  resurgam. 


.. 


Cur  igitur  patitur  Christus? 

Respondeo.  Illius  passio  est  Xvxqov.  Patitur 
Christus  propter  nostrum  peccatum.  Nos  patimur, 
ut  peccata  nostra  agnoscamus,  et  cogitemus  de  li- 
beratore,  quomodo  per  Filium  liberemur. 

Iam  etiam  dicendum  est  de  locis  consolatio- 
num.  Hic  rursus  cogitemus,  alias  esse  consola- 
tiones  mundanas,  et  alias  consolatione-;  in  Ecclesia. 
Pompeius  quando  fuit  in  fuga,  venit  Mitylenam, 
ubi  erat  Cratippus  celeberrimus  ex  professoribus 
phiiosophicis.  Hunc  accersivit  ad  se,  ad  lenien- 
dum  dolorem.  Quas  igitur  consolationes  adhibere 
potuit  Cratippus?  aut  quibus  consolationibus  alius 
quicunque  Philosoplms  potest  erigere  hominem  con- 
stitutum  in  miseriis?  Respondeo.  Sunt  quinque 
aut  sex  loci  consolationum  philosophicarum  prae- 
cipui. 

Primus  est,  Necessitas;  quia,  si  velis  impa- 
tientius  ferre,  quod  mutari  non  potest,  augebis  do- 
lorem.  Velle  repugnare  neeessitati,  nihil  aliud 
est,  quam  aagere  sibi  dolorem.  Cum  quis  cogitat 
de  morte,  et  videt  se  dolendo  non  posse  arcere 
mortem,  is  duplicabit  sibi  malum,  si  se  multum 
angeret,  et  quidem  frustra  se  angeret. 

Est  inter  senarios  Mimi:  Malum  quod  mutari 
non  potest,  feras.     Et  Plautus  inquit:  Bonus  antmtu 


799 


PHM>.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA 


800 


iu  re  mala,  est  dimidium  malL  Magna  est  stultitia 
xooS  xiivQct  Xaxit&w,  calces  attollete  contra  stimulos: 
id  est,  frustra  repugnare  adversitatibus. 

Haec  est  communis  consolatio;  sed  non  tollit 
dolorem  ex  animo,  etiamsi  utcunque  cogit  homi- 
nem,  ut  se  «on  subiiciat  aliquo  modo. 

Cum  fur  educitur  ad  patibulum,  non  sentiet 
magnam  consolationem,  si  quis  ei  dicat:  quid  mul- 
tum  te  angis?  non  potest  mutari.  Gib  dich  mrr 
drein,  es  kan  doch  nicht  anders  sein.  Imo  vero  in 
homine  impatieate  magis  crescit  dolor,  cum  videt 
raalum  mutari  hon  posse. 

Secundus  locus  est  dignitas  virtutis.  Tu  non 
debes  propter  dolorem  facere  contra  virtutem.  Cato 
non  debet  sibi  cousciscere  mortem  propter  adver- 
sam  fortunam:  quia  hoc  pugnat  cum  iustitia.  In 
Socrate  laude  digna  est  aequabilitas  anirni,  qua 
etiam  moriturus  prae  se  fert  moderationem  et  con- 
stantiam.  Contra,  turpe  est,  et  pugnans  cum  vir- 
tute,  cum  alii  vel  manu  sibi  afferunt  vim,  vel  in- 
dulgent  dolori. 

Haec  consolatio  aliquanto  plus  valet,  quam 
illa  prior ;  quia  hic  ordo,  seu  iudicium  est  in  mente 
naturaliter,  quod  intelligimus  virtutem  anteferen- 
dam  esse  dolori,  et  maxime  vitandam  esse  turpitu- 
dinenu  Affert  igitur  aliquid  patientiae  cogitatio  de 
conservatione  huius  ordinis.  Verum  in  multis  non 
valet,  quando  magnitudo  doloris  superat  aequita- 
tem  et  uioderationem  animi. 

Tertius  locus  est  bona  conscientia,  quae  vel 
inprimis  facit,  ut  intus  minus  doleamus,  etiamsi 
patiamur  foris;  sicut  dicitur:  Est  aliquid  magnis 
crimen  abesse  malis.  Et  Nazianzenus  inquit:  Ovdiv 
oviwg  evcpqatveiv  qfiag  sToaittv,  oagntQ  cwtidog  xaitaQog, 
xal  ikntdtg  dyadal ,  id  est,  Nihil  iam  exhilarat  nos, 
quantum  conscientia  pura  et  spes  bona.  Contra,  cum 
conscientia  est  saucia,  est  duplex  malum,  interius 
et  exterius.  Is  qui  patitur  mala  conscientia,  du- 
pliciter  dolet,  intus  scilicet,  et  foris.  Imo  crucia- 
tus  conscientiae  maior  est,  quam  externa  laceratio, 
ut  saepe  diximus  de  illo  pistore,  qui  Viennae  've- 
ruto  affixus,  clamavit:  Dolores  conscientiae ,  quos 
pateretur  in  corde,  cum  de  voce  puellae  cogitaret, 
quam  offerentem  omnes  pupas  suas,  trucidarat ,  multo 
maiores  esse,  quam  omnes  cruciatus  corporis. 

Quartus  locus  sunt  exempla.  Est  autem  Exem- 
plum,  causa  leniens  dolorem;  quia,  cum  videmus 
praestantiores  nobis  pati,  cogitamus  non  iniustum 
esse,  nos  quoque  pati  similia.  Interfectus  est  Pa- 
lamedes,  Socrates,  pulsus  est  patria  Aristides,  et 
alii  multi  magni  viri  passi  sunt  in  causis  honestis: 
Patiaris  ergo  tu  quoque.  Sic  cum  videmus  in  res 
adversas  incidere  omnes  alios  homines  (neino  est 
enim  hominum,  cui  non  accidant  multa  tristia)  co- 
gitamus    propter   aequalitatem ,    seu   propter  iusti- 


tiam,  nos  etiam  ferre  debere,   quod  commune  est, 
ne  videamur  velle  excepti  esse  a  cominuni  sorte. 

In  Sci  iptura  bis  est  posita  haec  sententia : 
1.  Reg.  19.  inquit  Elias :  Non  sum  melior,  quatn  Pa 
tres  mci:  et  1.  Maccabaeorum  13.  inquit  Simon  Mac- 
oabaeus:  Non  sum  melior  frutribus  meis,  qui  mortui 
sunt.  Et  est  vulgare  dictum :  Kotvov  vavdyiov  ixdaioig 
naQafiv&tov :  Commune  naufragium,  est  singulis  conr 
solatio.  Sed  hoc  nimis  ferociter  dicitur,  et  perti- 
net  ad  homines  feroces.  Interiin.in  bonis  etiam  et 
moderatis  hominibus  umbra  et  imago  iustitiae,  ad 
quam  exempla  nos  deducunt,  affert  aliquid  conso- 
lationis,  quando  cogitas:  quare  tu  vis  esse  extra 
sorteia  communem  totius  generis  humani?  vis  esse 
Deus?  Patiaris  aliquid,  ut  tu  et  alii  agnoscant  te 
esse  hominem,  tamen  illa  etiam  melioribus  acci- 
derunt. 

Quintus  locus  sunt  causae  finales:  ut  cum  ali- 
quis  patitur  pro  Bepublica,  in  causa  laudabili, 
aequiore  animo  vincit  dolorem.  Miles  pugnans 
pro  Republica  facilius  adit  discrimen  et  periculum 
vitae,  quia  scit  se  cum  laude  occumbere,  ut  di- 
citur  : 

Pro  patria  magnurn  dccus  est  profundere  vitam. 

Sextus  locus  est  collatio  eventuurn:  id  est,  com- 
paratio  commodorum  et  incommodorum:  ut,  cum 
cogitat  aliquis:  Si  ista  tibi  non  accidissent,  po- 
tuissent  deteriora  accidere.  Pompeio  fuisset  me- 
lius  mori  ante  bellum  civile,  cum  valde  aegrota- 
ret,  quam  postea  tam  miserabiliter  interfici.  Item, 
cum  aliquis  potest  sperare  maiora  commoda,  faci- 
lius  fert  praesentia  incoinmoda. 

Hae  sunt  consolationes  philosophicae,  et  eaedem 
concurrunt  in  consolationibus  Ecclesiae,  quia  sunt 
lcgales.  Sunt  enim  duplices  consolationes  in  Ec- 
clesia.     Aliae  sunt  legales,  aliae  Evangelicae. 


Suiitne  plenae  consolationes  Philoso- 
phicae  ? 

Respondeo.  Etiamsi  utcunque  leniunt  dolo- 
rem,  tamen  non  tollunt,  neque  ostendunt  exitum 
ex  omnibus  malis:  Sunt  palliativae  curae,  ut  me- 
dici  loquuntur.  Relinquunt  hominem  in  morte  et 
miseriis.  In  Cicerone  et  Socrate  qualiscunque  mo- 
deratio  aniini,  est  umbra  tantum,  non  est  gaudium 
cordis:  Sed  in  Baptista,  in  Paulo,  qui  tenet  con- 
solationes,  non  tantuin  legales,  sed  etiam  Evange- 
licas,  sunt  initia  vitae  aeternae:  sicut  Christus  hic 
inquit:   Ut  gaudium  vestrum  sil  plenum. 

Vocat  autem  consolationem  gaudium  plenum, 
non  quantitate,  id  est,  cum  nihil  desit,   sed  quali- 


801 


POSTILLA  MELANTllOMANA. 


802 


tate,  hoc  est,  non  unibram  gaudii,  sed  veruin 
gaudium.  Iteni  consolationem  solidam.,  non  hypo- 
criticam. 


Quaero,    an  David  in  fuga  habuerit  ple- 
num  seu  perfectum  gaudium  ? 
Respondeo.     Ita.     Contra. 

Fuerunt  tunc  in  Davide    magni    dolores  ? 

Respondeo.  Perfectum,  seu  plenum,  significat 
solidum,  non  simulatum;  sed,  ut  \ulgo  loquuntur, 
cordkde  gaudium ,  quod  perfectuin  est,  non  numero 
graduum,  sed  quatenus  oppoMtum  est  hypocrisi, 
seu  umbrae  externae.  Cor  in  piis  sentit  initia  vitae 
et  laetitiae  aeternae;  ut  duo  illi  adolcscentes  re- 
cens  combusti  in  Belgio,  et  ille  senex  Cantuarieu- 
sis  Episcoptis  in  Anglia,  senserunt  gaudium  ptr- 
fectuin  in  ccrde:  id  est,  initia  laetiliae,  et  vitae 
aeternae,  etiainsi  simul  habuerunt  trepidationes, 
consternationes,  profundos  gemitus,  dolores,  ete. 

Sumanuis  Laurentium  pro  exemplo.  Quas  con- 
solationes  babuit  Laurentius?  Habuit  non  tantum 
phUosophicas  illas,  quae  sunt  ex  doctrina  legali, 
sed  etiam  Evaugelicas,  quas  non  habuit  Cicero, 
Socrates,  Palamedes,  etc.  Primum  in  Laurentio 
est  consolatio  a  nccessitate.  Est  enim  in  manibus 
tyranni,  nec  potest  eventum  mutare.  Sed  accedit 
in  Kcclesia  ad  necessitatem  philo&ophicam,  etiam 
necessitas  obediendi  Deo.  Non  tantum  cogitat 
Laurentius:  Feras,  quod  mutari  non  potest:  sed  con- 
siderat  eiiain  mandatum  Dei,  cui  scit  se  debere 
obedire,  et  tolerare  adversa  propter  Deum.  Uaec 
necessitas  obediendi  Deo  flectit  Laurentium  ad  pa- 
tientlam. 

Ita  nos,  quando  sciinus  obedientiam  Deo  esse 
debitam,  debemus  hoc  ipso  debito  moveri  ad  to- 
lerantiam ;  quia  scilicet  sciinns  deberi  Deo  hunc 
cullum,  ut  ei  obediamus,  iuxta  illud:  Humiliamini 
sub  potenti  manu  Dei. 

Fuit  mihi  notus  Dux  Franciscus  Luneburgen- 
sis,  ingeniosus  et  iuvenis  Princeps,  cui  praecisus 
est  pes,  et  qui  cum  magno  dolore  est  mortuus. 
ls  saepe  se  commendans  Deo,  solebat  dicere: 
Omnes  mei  cruciatus  non  sunt  pares  meis  peccatis: 
Sed  cpda  vult  Deus  ?tie  ei  obedire  in  hac  poena,  to- 
lero  cruciatus  istos  propter  mandatum  Dei;  et  ago 
gratias  Deo,  quod  vocavit  me  ad  agnitionem  Evangelu. 

Secundus  locus  consolationis  a  virtute,  etiam 
est  legalis,  et  notus  Laurentio,  et  vicinus  est  priori, 

MELANTH.  OPEU.  VOL.  XXIV. 


sicut  nos  cum  declaramus  ex  doctrina  Ecclesiae. 
Nam  ex  mandato  Dei  promanat  consolatio  de  di- 
gnitate  virtutis.  Debet  esse  in  piis  voluntas  talis, 
quae  acquiesoat  in  obedientia  debita  mandato  Dei. 
Nou  debet  vincere  fremitus  et  indignatio  adversus 
Deum,  ut  in  Saule  consciscente  sibi  mortem  contra 
praeceptum:   Non  occides. 

Tertio,  et  in  Laurentio  bona  conscientia,  quae 
lenit  etiam  dolorem  in  causa  iusta.  lta  David  al- 
legat  bonam  conscientiam,  inquiens:  ludica  me  Do- 
mine,  secundum  iustitiam  meam,  scilicet  particula- 
rem  in  hac  causa.  Non  eniin  loquitur  de  iustitia 
personae.  Ita  nos  magna  iiducia  petere  debemus, 
ut  Deus  nos  adiuvet,  regat  et  liberet,  quando  in- 
iusta  patimur. 

Sed  quid  si  destituaris  consolatione  illa  bonae 
conscientiae?  Hic  Philosophia  non  habet  reme- 
dium;  David  eiectus  per  seditionem  ex  regno,  non 
habet  bonam  conscientiam,  imo  potius  habet  con- 
scientiam  maximorum  scelerum.  iNlanasses  in  exilio 
non  habet  bonam  conscientiam.  Sic  nos  omnes, 
quando  incidimus  in  aerumnas,  cogitamus  aliqua 
esse  nostra  peccata,  propter  quae  punianmr.  Et 
hoc  coniirmat  vox  divina:  Propter  iniquitatem  cor- 
ripis  fdios  hominum. 

In  his  ergo  casibus  non  sufficit  consolatio  le- 
galis,  sed  adiungenda  est  Evangelica,  de  qua 
postea  dicam.  Ioseph  lenius  fert  suum  carcerem; 
quia  non  habet  inalam  conscientiam  in  hoc  casu, 
quo  accusabatur  tamquam  adulter.  Sed  David  ha- 
bet  raalaan  conscientiam:  Scit  se  rapuisse  alterius 
coniu^em,  et  interfecisse  virum,  et  suis  peccatis 
praebuisse  occasionem  malis  istis,  in  qu'bus  hae- 
rebat.  Propterea  magis  dolet,  et  ita  quidem,  ut 
clamet:  Nou  est  pax  ossibus  meis:  sed  tamen  tcnet 
consclationem  ex  Evangelio  contra  dolorem  de 
mala  conscientia,  et  erigit  se  fide  5n  inaxima  lucta, 
donec  eluctetur  tandem  ex  isto  magno  dolore;  quia 
dictum  ei  erat:  Dominus  transtulit  abs  te  peccatum 
tuum. 

Quarto:  Multum  valet  etiam  locus  ab  exemplo: 
ut,  Christus,  Prophetae,  Apostoli  fuerunt  in  magnis 
aerumnis:  Ergo  tu  quoque  patiaris  aliquid,  quod 
vult  Deus  te  pati,  Christus  ipse  inquit:  Discipulus 
non  est  maior  magistro.  Sed  plus  valet  hic  locus 
ad  consolandum,  cum  et  personas  inter  se  confe- 
rimus,  et  mala  ipsa.  Cum  alii  multo  praestantio- 
res  nobis,  maiora  sustinuerint:  sciainus  nos  quo- 
que  debere  aliquid  sustinere. 

Quinto:  Causae  finales  in  Ecclesia  etiam  cla- 
rius  traduntur:  quia  homo  Christianus  intelliglt 
discrimina  calamitatuin,  quarum  aliae  sr.nt  Ttpoootat, 
aliae  Sofapaalai,  aliae  MaiMyria:  ut,  calamitas  Iobi 
est  SoxiftaGta.  Calamitas  Esaiae  est  tcuqtvqioy.  Da- 
vidis  calamitas  est  TipooqCa.  Et  tamen  haec  ipsa 
poena    prodest   Davidi,    ut   augeatur  in  eo  poeni- 


51 


803 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


804 


tentia,  et  ut   vitet  maiori  eircumspectione  peccata 

similia. 

Sexto:  Comparatio  conunodorum  ct  incommodo- 
rum.  complectitur  in  Ecclesia  etiam  mitigationes, 
quas  subimle  Deus  dat  in  mediis  aerumnis,  etsi 
has  ipsas  mitigationes  non  tam  ex  lege,  quam  ex 
Evangelio  appiehendimus. 


Quae  sunt  igitur  propriae  consolationes 
Evangelii? 

Respondeo.  Tres  principales:  Prima  est  vox 
remissionis  peccatorum  et  reconciliationis.  Quando 
scimus  nos  fkle  iustos  esse  et  acceptos  Deo  pro- 
pter  Christum:  ttim  sequitur  hoc,  quod  Paulus 
dicit,  lustificati  fide  pacem  habemus.  David  quando 
post  lapsum,  id  est,  post  factam  caedem,  et  ra- 
ptarn  coniugem  alienam,  audit  absolutionem  a  Na- 
tlian,  et  scit  se  habere  remissionem  peccatorum, 
consolatur  se  hac  ancora,  ut  statuat,  quicquid 
etiam  ipsi  accidat,  tamen  se  habere  Deum  pro- 
pitium. 

Secunda  consolatio  Evangelii  propria,  est  as- 
szveratio  de  pruesentia  Dei,  ct  de  auxilio:  Sicut  di- 
citur:  Sum  cum  ipso  in  tribulatione.  Item,  Invoca 
me  in  die  tribulationis ,  et  eripiam  te,  et  glorificabis 
me.  Ad  hunc  locum  de  agnitione  praesentiae  Dei, 
pertinet  etiam  illud  Esaiae:  176«  habitabo  nisi  in 
Spiritu  contrito ,  et  tremente  sermones  meos.  Et, 
quod  Psalmus  inquit:  Prope  est  Dominus  his,  qui 
tribulato  sunt  corde.  Hoc  non  docet  Philosophia. 
Cato  dubitat,  an  Deus  curet  ipsum,  et  fremit  contra 
Deum.  quod  vincatur  in  meliori  causa. 

Tertia  consolatio  Evangelica,  est  promissio 
finalis  liberationis ;  quia  caeterae  consolationes  non 
essent  sufficientes,  ci  sevnper  nobis  manendum 
esset  in  miseriis  et  aerumnis.  Deus  condidit  ge- 
nus  humanum,  ut  sibi  aeternam  Ecclesiam  colligat, 
et  post  miserias  huius  vitae  in  aeterna  consuetu- 
dine  cominunicet  Ecclesiae  suam  sapientiam,  boni- 
tatem,  et  laetiliam  in  omni  aeternitate.  Ibi  igitur 
erit  finis  malcrum. 

Mitigat  quidem  Deus  calamiiates  invocantibus 
etiam  in  hac  vita:  Item,  liberat  saepe  ex  periculis, 
et  afflictionibus :  sed  tamen  veniendum  est  tandein 
ad  portum,  et  ad  verain  quietem.  Ideo  semper 
coniungenda  cst  spes  et  exspectatio,  finalis  seu 
ultimae  liberalionis.  Etiamsi  hic  interfieitur  Pau- 
lus,  tamen  Ecclesia  glorificabitur ;  ideo  et  Paulus 
resurget,  et  fruetur  aeterno  conspecta  Dci. 

Hae  consolatibnes  Evangelicae  destituunl  phi- 
losophos.  Mon  sciunt,  an  placeant  Deo,  non 
agnoscunt  praesentiam  Dei,  non  habent  spem  libe- 


rationis,  Deus  relinquit  eos,  sinit  miserabiliter  illos 
perire.  Contra,  Laurentius  in  cratieula  habet  con- 
solationem  de  remissione  peccatorum,  videt  Deum 
sibi  praesentem  esse,  retinet  spem  libeiationis  ul- 
timae.  Potest  dicere  cum  lobo :  Etiamsi  occiderit 
tne  Dominus,  tamen  sperabo  in  eum.  Et  cum  Da- 
vide:  In  te,  Domine ,  speravi,  non  confundar  in 
aeternuni.  Hae  consolationes  faciunt  verum  gau- 
dium  in  corde,  quod  est  reale,  et  sensibile  gau- 
dium,  et  quod  absorbet  mortem. 

Hanc  collationem  locorum,  qui  in  Philosophia 
et  doctrina  Ecclesiae  flectunt  ad  patientiam,  seu. 
leniunt  dolores,  et  erigant  animos,  diligenter  et 
saepe  consideremus,  ut  in  quotidianis  exercitiis  in- 
vocationis,  item  in  sensu  publicarum  calamitatum 
cogitationes  nostras  dirigamus  ad  meditationem  tan- 
tarum  rerum;  et  ut  melius  inteiligamus  discrimina 
doctrinarum,  Philosophiae,  Legis,  et  Evangelii. 

Iuvenes,  qui  sunt  adhuc  incolumes,  non  exer- 
centur  morbis  et  aliis  malis,  levius  ista  curant; 
sed  tamen  doctrinam  discere  omnes  debent,  et  in» 
tueri  statum  ac  conditionem  Ecclesiae  in  hac  vita; 
quia  haec  est  voluntas  Dei,  ut  Ecclesia  sk  sub- 
iecta  cruci:  ut  dicitur  apud  leremiam:  Dedi  di~ 
lectam  animam  meam  in  manus  inimicornm  eius.  Quid 
potest  dici  magis  patheticum? 


Quid  nominat  animam  suam? 

Ecclesiam  nominat  animarn;  sicut  usitate  lo- 
quimur  de  re  valde  dilecta:  Est  tneus  unimus,  meus 
oculus,  mea  voluptas.  Iacob,  pater  Iosephi  potuit 
dicere  de  hoc  filio  suo:  Iste  est  meus  animus:  id 
est,  tam  dilectus  mihi,  quam  est  vita  mea.  Hanc 
igitur  animam  suam,  id  est,  rem  dilectissimam,  vU 
delicet  Ecclesiam,  ait  Dominus  se  dedisse  in  ma- 
num  inimicorum  eius,  scilicet  ad  tempus.  Nam 
quia  est  anima,  et  dilecta  Deo:  Ergo  non  dese- 
retur. 

Paremus  autem  nos  ad  communes  miserias, 
quas  partim  in  conspectu  esse  videmus,  partim  fu- 
turo  tempore  metuimus.  Singuli  etiam  de  suis  et 
suorum  miseriis  aliquid  cogitent,  et  petamus,  ut 
Deus  leniat  publicas  et  privatas  poenas,  et  servet 
aliquas  Ecclesiae  reliquias,  ut  servavit  in  mari 
rubro,  in  fornace  Babylonica;  quia  semper  Ec- 
clesia  est  in  similibus  periculis,  etiamsi  non  omnia 
videmus.  Deus  mitiget  mala  propter  Filium,  et 
adsit  Ecclesiae  senescenti. 


805 


POSTILLA  MFLANTMONIANA. 


80fi 


DOMINICA  CANTATE. 

Evangelium   Ioann.    16. 

Nunc  autem  vudo  ad  eum,  qui  misit  me,  etc. 

I 

Scopus  huius  textus  Evangelici. 

Haec  lectio  principaliter  pertinet  ad  descriptio- 
nem  ministerii  Evangelici,  quarn  Christus  opponit 
imaginationi  discipulonun,  qui  sperabant  Christum 
habiturum  esse  regnum  curporale,  vel  mundanum. 
Sed  Christus  statiin  initio  huius  lectionis  ait,  se  itu- 
rum  ad  Patrem,  id  est,  futurum  victimam  pro  pec- 
catis,  et  resuscitafum  ex  morte,  ascensurum  ad 
coelum,  quod  Scriptura  nominat  thronum  Dei,  et 
ibi  regnaturum  esse  aequali  potentia  cuni  Patre. 
Hoc  vero  regnum  suum  docet  Spirituale  futurum 
esse:  quia  consistat  in  ministerio  verbi,  per  quod 
Spiritus  sanctus  sit  efficax. 

Monstrat  etiam  summam  Evangelii  sonantis  in 
Ecclesia  per  ministerium:  quia  Spiritus  sanctus  per 
illud  arguut  mundum  de  peccato ,  de  iustitia,  et  de 
iudicio. 


Grammaticae  commonefactiones. 

Quae  est  differentia  inter  has  propositiones: 
Arguet  mundum  de  peccato,  quia  non  credunt  in  me : 
et,  Arguet  mundum,  quod  non  crediderunt  in  me^. 
Haec  differentia  infer  parliculas  rjuia  et  quod ,  dili- 
genter  est  con.-idcranda:  quia  versiones  saepe  sunt 
admodum  negligenter  factae,  et  particulae  illae: 
quod,  quia,  si,  nisi,  etc.  plerumque  confunduntur. 
Est  autem  particula  quia  rationaiis,  vel  ahioloytxr) : 
ut  cum  dico:  Dillgo  illum,  quia  mihi  benefacit.  Sed 
particula  quod.  est  restrictiva:  ut,  Laudo  Alexan- 
drum,  quod  fortis  fuerit;  non  laudo  eum,  quod 
ebriosus  et  vinolentus  postea  factus  est.  Hic  par- 
ticula  quod  idem  significat,  ac  si  dicat:  Laudo 
Alexandrum  eatenus,  quod  fortis  fuit. 

Planius  est  dictum:  Arguet  mundum,  quod  non 
credit  in  me,  quam  si  dicas:  quia  non  credit  in  me. 
Haec  sunt  tenuia,  et  tamen  pertinent  ad  curain 
Gramniaticam,  et  sunt  observanda. 


De  appellatione  Paracleti. 

Quid  significat  vocabulum  Paracleti,  quod 
tribuitur  in  hac  concione  Spiritui  sancto? 

Respondeo.      Germanicus    textus    habet:    Der 
Troster.     Haec  versio  facta  est  per  figuram,  quae 


nominatur  Metalepsis,  quando  fit  permutatio  cau- 
sae  et  effectus.  Sed  TcaoSxlqiog  propria  significa- 
tione  est  advocatus,  et  componitur  a  naod,  ud, 
vel  apud ,  et  xXrjzog,  vocatus,  Ein  beystunl. 


Quo  discrimine  nominat  Ioannes  Christum 

paracletum,  et  Dominus  hic  Spiritum 

sanctum  nominat  Paracletum'? 

Quaero,  an  sint  distinctae  personae  et  officia 
Cluisti  et  Spiritus  sancti?  Bespondeo.  Hic  de- 
currendum  est  ad  regulas:  Tuliu  sunt  subiecta,  qua- 
lia  a  praedicatis  esse  permittuntur :  id  est,  circum- 
stantiae  ct  contextus  ostendit,  de  qua  persona  di- 
citur,  et  quo  discrimine.  Dominus  ipse  dicit:  Mit 
tam  vobis  Spiritum  parucJeMun  u  Patre.  Dicit  se 
missurum  Spiritum,  quem  daturus  sit  Pater:  Ergo 
Christus  non  potest  esse  illa  persona,  de  qua  di- 
cit:  eyo  mittam.  Praeterea  Symbolum  ostendit  dis- 
crimina  personarum. 


Quomodo   ergo   Filius   est  Paracletus,   et 
quomodo  Spiritus  sanctus? 

Respondeo.  Spiritus  sanctus  est  paracletus, 
scilicet  efiectione  in  nobis.  Christus  est  paracle- 
tus  intercessione,  et  apidicatione  suae  obedientiae 
ad  Patreni  pio  nobis.  Nam  hoc  est  intetcessoris, 
in  quantum  est  mediator.  Nam  mediator  significat 
intercessorem,  non  tantum  orantem  pra  alio,  sed 
etiam  applicantem  meritum  suum.  Petrus  etiamsi 
in  hac  vita  orat  pro  te,  tamen  non  est  mediator. 
Sed  unus  est  mediator  Dei  et  hominum,  liomo  Ie- 
sus  Christus:  id  est,  Filius,  qui  factus  est  homo, 
qui  applicat  obedientiam  suam,  atque  ita  intercedit 
pro  te. 

Nihil  turpius  est,  quam  non  observare  voca- 
buiorum  significationes.  Sciamus  Filium  esse  ta- 
leni  paracletum,  qui  obedientiam  suain  nobis  ap- 
plicat,  et  merito  suo  placat  Patrem:  Itein.  pcr 
quem  datur  Spiritus  sanctus.  Nunquam  enim  Spi- 
ritus  sanctus  datur  sine  Filio.  Deiude  sciamus 
Sprritum  sanctum  esse  paracletum,  seu  advocatum 
eftectione  in  nobis;  quia  consoiatur,  et  laetificat, 
accendit  et  confirmat  cor,  ut  habeat  tales  motus, 
qualis  est  ipse. 


51  * 


S07 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


806 


Oratne  Christus  pro  nobia? 

Respondeo.  Ita:  Quia  scriptum  est:  Postula 
a  me,  et  dabo  tibl  yentes  haereditatein  tuam.  Item: 
Eyo  pro  Hlis  oro;  et  non  tantum  pro  illis ,  sed  pro 
onmibus  credituris  per  verbum  eorum. 


Oratne  Spiritus  sanctus  pro  te? 

Respondeo.  Non.  Contra:  Paulus  inquit:  Spi- 
ritus  interpellat  pro  nobis  yemitibus  menurrabilibus^. 
Respondeo.  Spiritus  interpellat,  scilicet  movens 
nos  ad  precandum.  Item,  quia  nemo  potest  Chri- 
stum  Dominum  vocare,  nisi  per  Spiritum  sancfum, 
ideo  idem  Paulus  declarans  se  ipsum,  inquit:  Spi- 
ritus  adiuvat  imbecillitatem  nostram.  Est  enim  Spi- 
ritus  yratiae  et  precum.  Gratiae ,  quia  accendit  et 
confirmat  fidem  in  nobis,  et  laetificat  nos  agnitione 
rnisericordiae,  Precum,  quia  exsuscitat  in  nobis 
invocationem. 

Cum  Stancarus  negaret  Spiritum  orare  pro  no- 
bis,  alius  qnidam  voluit  contrarium  probare,  alle- 
gato  hoc  dicto:  Spiritus  interpellat  pro  nobis.  Sed 
fuit  hoc  alienum  a  re.  Spiritus  interpellat,  scilicet 
movendo  seu  impellendo  ad  invocationem.  Invo- 
catio  ipsa  est  opus,  quod  accenditur  movente  corda 
Spiritus  sancto:  videlicet,  quando  corda  prius  edocta 
sunt  verbo,  ut  agnoscant  verum  Deum,  et  quem 
misit,  Iesum  Christum.  Ideo  Christus  hic  inquit: 
Spiritus  de  meo  accipiet,  id  est,  Spiritus  accipit 
verbum  a  Filio,  et  per  verbum,  ac  cum  verbo  est 
efficax. 


Diileruntne  patronus  et  advocatus  in 

lingua  Latina? 

Respondeo.  Patroni  dicebantur,  qui  agebant 
causas  pro  aliis,  et  lingua  sua  defendebant  reos: 
ut  Cicero  fuit  patronus  Milonis,  cum  egit  ipsius 
causam.  Et  enim  patronus,  quasi  os  rei,  der  das 
Wort  furet  an  stadt  des  beschiddiyten.  Sed  advo- 
cati  erant,  qui  advocabantur  ex  summis  et  aucto- 
ritate  praeditis  viris,  ut  consiiium  et  defensionem 
praeberent  reo  contra  violentiam,  et  confirmarent, 
seu  consolarentur  eum.  Multi  sunt  advocati,  qui 
non  sunt  causidici.  Sed  interdum  gencraliter  usur- 
patur  nomen  advocati,  quem  propterea  sibi  reus 
adiungit,  ut  adsit,  moneat ;  et,  si  opus  sit,  aliquid 
pro  reo  dicat. 


Quomodo    Spiritus   sanctus   arguat 
mundum. 

Quandocunque  autejn  nos  loquimur  de  officio 
Spiritus  sancti,  debent  haec  duo  considerari:  primo 
quid  agat  in  ministerio  Evangelii  publico:  secundo, 
quae  sit  cfficacia  eius  in  privata  sanctificatione 
singulorum,  qui  convertuntur  ad  Deum.  Ita  hic 
dici  sciamus,  primum  de  publico  ministerio,  quia 
Christus  docet,  quare  missurus  sit  Apostolos,  quale 
ministerium  veHt  instituere,  et  quomodo  colligere 
velit  Ecclesiam:  Item  qua  de  re  concionatura  sit 
vox  sonans  in  ministerio.  Paulus  nominat  mini- 
sterium  Evangelii,  ministerium  Sjnritus;  quia  Spiri- 
tus  sanctus  est  efficax  voce  Evangelii,  et  hoc 
modo  Filius  Dei  colligit  sibi  aeternam  Ecclesiam. 


Annon  Filius  arguit,   cum  missus  sit,  ut 
sit   Doctor?     Quomodo   ergo   hic   dicitur: 

Spiritus   sanctus   aryuet ,    quomodo    COUgrUUnt 

ista  ? 

Respondeo.  Opera  divinitatis  ad  extra  sunt 
communia  tribus  personis,  sed  certo  ordine.  Pa- 
ter,  Filius,  et  Spiritus  sanctus,  arguunt  muudum, 
verum  hoc  ordine.  Filius  accipit  Evangelium  ab 
aeterno  Patre,  et  revelat  illud,  et  per  eum  Pater 
dat  Spiritum  sanctum,  qui  arguit,  et  consoiatur 
publice  et  privatim. 

Publice  in  ministerio,  quod  mirabiliter  Deus 
conservat,  etiamsi  horribilibus  furoribus  Ecclesia 
oppugnetur.  Nemo  hominum  potest  scire  omnes 
machinas  Diaboli,  quibus  Ecclesiam  dissipare  co- 
natur.  Subinde  tentat  Diabolus  novas  vias,  et  con- 
silia  nova  ad  dissipationes,  et.  disiractiones  veri 
consensus.  Deus  tamen  conservat  aliquos  coetus, 
et  quidem  sonantes  coetus;  quia  vox  Evangelii  est 
Spiritus  sancti  vox:  quam  vult  Deus  sonare  in  ge- 
nere  humano  ad  colligendam  Ecclesiam.  Non  pos- 
set  autem  fieri  collectlo  Ecclesiae,  nisi  etiam  pri- 
vatim  Spiritus  sanctus  efficax  esset  in  multorum 
cordibus. 


Quid  signiiicat  arguere? 
Respondeo.  Significat  convincere  in  conscjentia. 


SOi> 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


810 


Arguitne  Spiritus  sanctus  etiam  Sanctos? 

Respondeo.  Ita:  sed  siniul  consolatur  eos. 
Hic  dicitur:  arguet  mundum:  id  est,  non  unum  et 
alteruni,  sed  totum  genus  humanum.  Deus  dat 
vocem  suanij,  et  in  ea  denuntiat  iram  suam,  et  ad- 
dit  poenas  horribiles,  quibus  ostendit  iram  etiam 
adversus  contemptores  vocis  divinae.  Multi  homi- 
nes  vivunt  in  summa  securitate.  Aliqui  dicunt: 
Nos  sumus  Christiani,  et  tamen  indulgent  sibi,  et 
ruunt  in  manifesta  scelera. 

Saepe  autem  punit  Deus  furores  in  peccatis, 
aliis  novis  peccatis  et  furoribus,  ut  recens  in  Hel- 
vetia  unus  pagas  qui  est  Paptistieus,  Zug,  collegit 
omnia  Bibiia  ex  toto  oppido  et  combussit-  Qua- 
lis  hic  furor  est,  et  quomodo  non  veniant  poenae? 
Non  multo  ante  quidam  honestus  vir  domum  ve- 
niens,  deprehendit  coniugem  in  adulterio:  cumque 
adulterum  gladio  peteret,  mulier  obiecit  suum  cor- 
pus,  et  transfossa  est.  Moechus  adhuc  est  capti- 
vus.  Tam  horribilia  fiunt;  quia  mundus  contemnit 
vocem  sonantem  in  ministerio. 

Sunt  tamen  semper  aliqua  viva  membra  Ec- 
clesiae,  quae  cum  sentiunt  se  argui,  dolent  propter 
iram  Dei,  et  emendant  se.     Caeteri   contemnentes . 
hanc  vocem,   cumulant  adversus  se  iram,  et  hae- 
rent  tandem  in  poenis. 


Quid  volunt  sibi  illa: 

Arguet  mundum  de  peccato,  de  iustitia  et  de  iudiciol 

Respondeo.  Prorsus  aliena  sunt  haec  a  poli- 
ticis  opinionibus  et  iudiciis.  Propterea  etiam  hic 
totus  locus  mirabiliter  est  enarratus  et  contamina- 
tus.     Nos  erimus  contenti  simplicissima  expositione. 


Quid  nominat  Spiritum  sanctum? 

Respondeo.  Nominat  illam  tertiam  personam 
divinitatis,  quae  vere  est  o/tioovaiog  Patri,  et  Filio, 
et  est  efficax  in  ministerio,  et  in  cordibus  singulo- 
rum  credentiurn.  Kic  Spiritus  non  est  cogitatio; 
vel,  ut  Philosophi  loquuntur,  ratio. 


Quid  autem  facit  hic  Spiritus? 

Respondeo.  Arguit,  id  est,  accusat  mundum, 
seu  totum  genus  humanum,  sicut  Paulus  dicit,  iit 
obstruatur   omne  os,    et  reus  sit  totus  mundus  coram 


Deo.  Cum  autem  additur:  de  peccato,  de  iustitia, 
et  de  iudicio,  comprehenditur  tota  doctrina  Evan- 
gelii;  quasi  dicat  Christus:  Spiritus  sanctus  afFeret 
doctrinam  incognitam  mundo  et  rationi.  Sapientia 
rationis  consistit  in  notitia  legis;  loquor  iam  de  sa- 
pientia,  quae  est  rectrix  hominum,  non  de  sa- 
pientia  Geometrica,  aut  artium. 

Illa  rationis  sapientia  arguit  et  regit  mundum 
imperiis  per  disciplinam,  seu  per  locomotivam.  Sed 
Spiritus  sanctus  arguit  alio  modo,  et  de  aliis  ob- 
iectis. 


De  quo  peccato  Spiritus  sanctus  mun- 
dum  arguat. 

Movet  corda  et  accusat  primum,  praecipuum 
illud  peccatum ,  quod  mundns  non  credit  in  Filium. 
Dixi  enim  antea,  rectius  dici  quod  non  credunt, 
quam,  quia  non  credunt  in  me.  Nam  particula  quod 
est  expositiva.  Nominatim  Evangelium  accusat  hoc 
peccatum,  quod  genus  humanum  ignorat  et  con- 
temnit  Filium  Dei. 

Ratio  hoc  peccatum  non  agnoscit;  quia  nihil 
intelligit  de  missione  et  beneficiis  Filii.  Sapientia 
legis  arguit  latrocinium,  furta,  adulteria.  Sed  illud 
sumnmm  et  maximum  peccatum,  quod  mundus  non 
credit  in  Filium,  tantum  Evangelium  arguit,  ut  di- 
citurt  Omnis  qui  non  credit  in  Filium,  iam  iudicatus 
est,  et  ira  Dei  manet  super  eum.  Et  in  secundo 
Psalmo,  qui  est  concio  Evangelii  summaria,  di- 
citur:  Osculamini  Filium,  ne  quando  irascatur,  et  pe- 
reatis  in  via.  Postea  additur:  Beati  omnes  qui  con- 
fidunt  in  eo:  sicut  etiam  Ioannes  addit:  Omnis  qui 
credit  in  Filium,  habet  vitam  aeteniam. 

Utraque  vox  propria  Evangelii  est,  quod  cre- 
dentes  habeant  vitam  aeternam,  et  quod  non  cre- 
dentes  maneant  in  peccato  et  morte.  Estque  dul- 
cis  consolatio  scire,  quod  mandatum  Dei  sit  aeter- 
num  et  immotum,  ut  credamus  in  Filium.  Cumque 
sit  summum  peccatum,  non  credere  in  Filium,  de- 
bemus  exuscitare  fidem;  et  quamquam  habemus 
alia  peccata,  tamen  non  debemus  addere  hoc  peo- 
catum,  ut  non  credamus  in  Filium. 

Foc  peccato  manente,  manent  omnia  caetera 
peccata  damnantia.  Aristides  non  est  homicida, 
non  moechus,  non  f ur.  Habuit  tamen  interiora  pec- 
cata,  iiinorationem  veri  Dei;  fuit  vacuus  timoris 
Dei,  et  ipse  dixit,  quod  in  magnis  rebus  praestite- 
rit  iustitiam,  in  parvis  non  semper.  Ita  Nicodemus 
fuit  vir  honestus,  sed  ante  regenerationem  nondum 
habet  lucem  de  Filio,  quam  debebat  habere.  Ta- 
les  profundissime  mersi  fuemnt  in  peccata. 

Contra,   Manasses  obrutus  est  maximis   scele- 


811 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


812 


ribus,  setl  liberatar  a  peccato;  quia  agens  poeni- 
tentiam  credit  in  Filiuin.  Sic  lario  in  cruce  habet 
hanc  consolationem,  quod  liberetur  a  peccatis;  quia 

credit  in  Filium. 

Iam  consideremus ,  an  recte  arguatur  mundus 
de  hoc  peccato.  Intueamur  mundum  stathn  post 
primae  Ecclesiae  inchoationem.  Edita  est  revelatio 
de  Filio  Dei  statini  in  principio,  in  illa  promissione : 
Semen  mulieris  conteret  caput  serpentis.  Huius  pro- 
missionis  notitia  facit  discrimen  inler  Ecclesiam 
veram,  et  alios  qui  sunt  extra  Ecclesiam. 


Noiine  tota  posteritas  Adae  norat  legem? 

Respondeo.  Ita;  quia  est  naturalis  notitia ; 
sicut  omnes  tenont  aliquo  modo  numerationem ; 
quia  est  notitia  naturalis.  Sed  tenueruntne  onines 
posteri  Adae  promissionem?  Respondeo.  Aliqui 
semper  tenuerunt.  Sed  maxuna  multitudo  neglexit 
et  contempsit.  Cain  defecit,  derisit  promissionem. 
Postea  maxima  pars  generis  humani  oblrfa  est  pro- 
missionis.  Mansit  autem  tantum  in  illa  parte  pro- 
missio,  ubi  erat  vera  Ecclesia,  sed  alias  clarius, 
alias  obscurius. 

Post  Noe,  imo  adhuc  vivente  illo,  rursus  in 
oblivionem  venit  promissio,  etsi  posteri  retinuerunt 
aliquos  ritus  Patrum.  Postea  magis  magisque  ex- 
tincta  fuit  doctrina  promissionum,  non  solum  in 
illa  parte,  quae  dicehatur  Ethmca,  sed  etiam  in 
populo  Dei.     Saducasi  prorsus  sustulerunt. 

Pharisaei  conservarunt  nomen  Messiae,  sed  ta- 
men  doctrinam  ipsam,  de  persona  et  beneficiis 
Messiae  prorsus  corruperunt.  Fuerunt  tamen  ali- 
qua  viva  et  vera  membra  Ecclesiae,  Zacharias, 
Simeon,  Maria,  Hanna,  et  alii,  qui  conservarunt 
verum  intelleetum  promissionum,  quia  semper  opor- 
tet  aliquam  esse  Ecelesiani,  et  ea  alias  est  maior, 
alias  minor:  Et  in  ipsa  quoque  quantumvis  parva 
Ecclesia,  alii  plus,  alii  minus  lucis  habent. 

Hoc  ergo  horrendum  peccatum,  quod  est  igno- 
ratio,  neglectio,  contemptus  Filii  Dei  in  toto  ge- 
nere  humano,  accusat  vox  Evangelii ;  qjiia  in  solo 
Evangelio  revelatur,  quis  sit  Filius  Dei,  et  quomo- 
do  sit  credendum  in  eura^  quod  non  expresse  dicit 
Lex.  Si  definias  peceatum,  quod  sit  non  obedire 
legi,  habes  definitionem  congruentem  doctrinae  ie- 
gis.  Sed  hic  certa  species  peccati  definitur  ex 
Evangelio,  scilicet  non  credere  in  Filimn  Dci. 

Pertinet  quidem  fides  ad  prinnun  praeceptum, 
scilicet  si  intelligas  legem ,  non  qualis  per  se  est, 
sed  quatenus  deciaretur  et  illuslratur  ex  promissio- 
nibus  Evangelii. 

Vult  Deus  agnosci  istum  Filium,  vult  ei  credi: 
et  quando  hic  Filius  non  agnoscitur,   manet  totutu 


peccatum  in  natura  hominis.  Lex  etiam  non  fit, 
nisi  agnito  hoc  Filio,  nec  si  faciat  aliquis,  quod 
congruat  cum  lege  sine  hoc  Filio,  placere  Deo  po- 
test.  Ideo  intelligatur  peccatum  de  fundamento  et 
termino.  Fundamentum  est,  non  credere  in  Filium 
Dei;  terminus  est,  horribiliter  reum  esse  et  manere 
coram  Deo. 

Quando  cogitamus  certamina ,  quae  semper 
fuerunt  praecipua  in  genere  humano,  agnoscimus 
praecipue  et  perpetuo  oppugnari  hunc  articulum  de 
Filio  Dei.  Apostoli  dicunt,  hunc  Filium  esse  Mes- 
siam,  et  propter  hunc  recipi  credentes  a  Deo.  Mun- 
dus  haec,  quia  supra  captum  mentis  humanae  po- 
sita  sunt,  adversatur,  indignatur,  fremit,  conatur  de- 
Jere,  interficit  propter  hanc  ductrinam  Apostolos. 
Ita  aliis  etiam  temporibus  semper  in  genere  huma- 
no  manet  contemptus  Filii  Dei. 

Et  quamquam  nos  in  Ecclesia  agnoscimus  ali- 
quo  modo  Christum,  tamen  hoc  ipsum  valde  est 
languiduin,  et  assensio  concutitur  niultis  dubitatio- 
nibus,  et  fiducia  non  est  ardens.  Semper  igitur 
oportet  argtii  illud  triste  peccatum,  non  credere  in 
Filium. 

Est  autem  haec  accusatio  in  singulorum  cordi- 
bus  opponenda  multis  tentationibus,  ut  quando  co- 
gitas:  Agnosco  mea  peccata  et  niagnas  infinnita- 
tes;  nihil  tam  vellem,  quam  scire,  mihi  placatum 
esse  Deum.  Hic  cogitandum  est,  quia  peccatum 
est  non  credere;  ideo  etiam  consolationem  omnium 
summam  esse,  quod  scimus  debere  nos  credere 
voci  Evangelii,  in  qua  manifeste  dicit  Filius  Dei: 
Venite  ad  me  omnes  qui  iaboratis.  Item:  Omnis 
qui  inrocacerit  nomen  Domini,  salrus  erit.  Huic 
voci  debemus  assentiri,  et  eam  anipiecti.  Nam  pec- 
catum  est  non  assentiri :  et,  ubi  hoc  peccalum  ma- 
net,  ibi  etiam  caetera  manent.  Ubi  fides  est,  ibi 
cedunt  peccata  caetera. 

Haec  est  prima  sententia  in  hoc  dicto:  arguet 
mundum  de  peccato.  De  quo?  Quod  non  credunt 
in  me.  Nam  quod  est  tlefinitivum,  oQiaitxov^  expo- 
sitivum,  sicut  iam  saepe  tlixi.  Si  legas:  quia  non 
credunt,  erunt  duae  Propositiones,  Antecedens,  et 
Consequens;  quasi  sit  oonnexio  causae  et  effectus: 
et  erit  oratio  obscurior.  Sed  quando  dicitur:  quod 
non  credunt  in  me,  est  una  propositio,  quae  hoc 
modo  est  resolvenda:  Non  credere  in  me,  est  pec- 
catum,  de  quo  arguetur  mundus. 

Hoc  pedcatum  est  praecipuum,  et  nos  omnes 
sentimus,  quantum  sit  in  nobis  trepidationis  et  dif- 
fidentiae:  ideoque  in  nobis  ipsis  quoque  agnosca- 
mus  argui  hoc  peccatum.  Petamus  nos  iuvari,  et 
confirmari,  et  accendi  in  nobis  maiorem  fiammam 
fidei.  Non  potest  accusatio  huius  peccati  omitti 
in  praedicatione  poenitentiae.  Iam  sequitur  alterum 
membrum  de  iustitia. 


813 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


814 


De  qua  iustitia  Spiritus  sanctus  mundum 

arguat. 

Spiritus  sanctus  arguet  mundum  de  iustitia; 
quia  vado  ad  Patrem,  et  non  videbitis  me  amplius. 
Hic  rursus  est,  opus  Grammatica  consideratione  vo- 
cabulorum.  Ac  primurn  nota  esse  debet  illa  lega- 
lis,  seu  Philosophica  partitio.  Iustitia  alia  estuni- 
versalis,  alia  particularis. 

Universalis,  est  obedientia  secundum  omnes 
leges,  vel  debita  omnibus  legibus :  boc  est,  est  re- 
ctio  locomotivae,  secundum  omnia  praecepta,  vel 
secundum  oinnes  virtutes  (Loquor  enim  nunc  Phi- 
losophice,  non,  ut  lex  Dei  requirit,  integram  con- 
ibrmitatem  in  omnibus  viribus:)  ut,  cum  dico  de 
homine  honesto,  qui  non  est  moechus,  non  fur,  non 
homicida,  non  reus  alicuius  sceleris:  nomino  eum 
iustum,  scilicet  iustitia  universali. 

Iustitia  particularis,  est  virtus  suum  cuique  tri- 
buens;  ut,  Mercator  est  iustus,  qui  servat  aequali- 
tatem  in  contractibus.  David  est  iustus  iustitia 
particulari  in  hac  causa,  qua  accusabatur  a  Saule 
seditionis.  Ideo  inquit:  ludica  me  secundum  iusti- 
tiam  meam,  scilicet  particularem  in  hac  causa,  quod 
non  sum  seditiosus.  Singuli  debent  esse  iusti  iu- 
stitia  particulari  et  universali ;  non  quod  possimus 
habere  integram  legis  obedientiam,  sed  ne  faciamus 
contra  conscientiam. 

Haec  est  communis  doctrina  Philosophica  et 
forensis,  ubi  saepissime  usurpantur  vocabula  iusti- 
tiae  et  iniuriae.  Sed  cum  dico,  Latro  pendens  in 
cruce  est  iustus:  Quid  hic  significat  nomen  iusti- 
tiae?  Respondeo.  Significat  acceptationem.  La- 
tro  est  iustus,  id  est,  acceptus  Deo  ad  vitam  ae- 
ternam.  Hoc  modo  Christus  etiam  hic  loquitur: 
Arguet  mundvm  de  iustitia:  id  est,  de  acceptatione, 

2uam  Deus  pronuntiat  esse  iustitiam,  qua  coram 
>eo  sumus  accepti,  seu  qua  nos  iustos,  id  est,  ac- 
ceptos  pronuntiat:  Ea  vero  est,  non  sicut  mundas 
definit  iustitiain  legalem,  quam  utcunque  intelligit 
ratio.  Sed  est  ignota  rationi,  videlicet  transitus 
Christi  ad  Patrem. 

Haec  definitio  iustitiae  ex  Evangelio  rursum 
est  aliena  a  iudiciis  humanis,  sicut  definitio  peccati 
quam  antea  tradidit.  Quando  Tarquinius  rapit  al- 
terius  coniugem,  id  ex  lege  naturae  agnoscitur  pec- 
catum  esse.  Sed  quod  ignoratio  aut  contemptus 
Filii  Dei  sit  peccatum,  non  est  notum  naturae. 
Cum  Scipio  curat  restitui  sponsam  sponso,  est  iu- 
stitia,  naturae  seu  rationi  nota:  sed  quod  credentes 
recipiantur  a  Deo  propter  Filium,  et  transitum  hu- 
ius  ad  Patrem,  prorsus  non  agnoscitur  natura. 

Aristoteles  dicit:  Si  aliquid  curae  est  Deo, 
maxime  consentaneum  est,  bonos  viros  eicurae  esse. 


Haec  est  adhuc  legalis  sententia:  sed  quando  homo 
debet  facere  subsumptionem:  Tu  es  talis :  ibi  non 
potest  non  dubitare.  Srnguli  cogitant:  nescio,  an 
ego  sim  talis.  Video  me  non  carere  multis  naevis 
et  infirmitatibus.  Ideo  cum  accedunt  calamitates, 
putant  homines  se  negligi  a  Deo.  Est  ergo  haec 
nova  et  incognita  generi  humano  sapientia,  quod 
homo  sit  iustus,  id  est,  acceptus  propter  Filium 
Dei;  quia  ipse  vadit  ad  Patrem. 


Quid  significat  transifcus  ille   ad   Patrem; 
seu,  quas  res  complectitur? 

Respondeo.  Haec  tria  significat.  Primum  pas- 
sionem,  seu  totam  obedientiam  Christi;  seu  humi- 
liationem  illam  Filii  Dei,  ab  incarnatione  usque  ad 
resurrectionem  et  ascensionem  gloriosam.  Secundo, 
intercessionem  assiduam  coram  Patre,  quae  est  ap- 
plicatio  meriti  et  passionis,  qua  ut  mediator,  stans 
coram  Patre,  applicat  credentibus  suam  obedien- 
tiam.  Tertio,  efficaciam,  qua  agit  in  nobis  regnans 
ad  dextram  Patris,  qua  fit  vivificatio  et  inchoatio 
iustitiae  seu  obedientiae  in  nobis,  quae  tamen  in 
hac  vita  non  perficitur,  sed  consummabitur  in  vita 
aeterna. 

Loquitur  enim  de  integro  beneficio  Christi,  ut 
alibi  dicitur:  lehova  iustitia  nostra.  Interim,  quia 
in  hac  vita  haeret  adhuc  in  nobis  peccatum,  dili- 
genter  discernenda  est  iustitia  imputata,  quae  niti- 
tur  tantum  obedientia  Filii,  et  intercessione  eius, 
et  inchoata,  qua  Filius  est  efficax,  et  dat  Spiritum 
sanctum,  per  quem  incipit  instaurare  naturam  no- 
stram.  Sed  hac  inchoata  iustitia  in  nobis,  non  pos- 
sumus  niti  coram  Deo.  Tandem  vero  consequetur 
consummata  iustitia  in  vita  aeterna,  cum  Filius  re- 
suscitans  nos  ad  vitam  aeternam,  inchoatam  iusti- 
tiam  absolvet,  sicut  dicitur :  Expectamus  spem  iusti- 
tiae. 

Osiander  deducit  nos  non  ad  imputatam  iusti- 
tiam,  sed  ad  novitafem  inchoatam  in  nobis  in  agone 
conscientiae;  et  utitur  sua  quadam  grandiloquen- 
tia.  Dicit  nos  iustos  esse  in  hac  vita  non  obe- 
dientia  Filii,  quae  est  realis,  et  perfecfissinia  ini- 
pletio  legis,  et  satisfactio  pro  poena  debita  legi, 
quam  Christus  in  humiliatione  sua  pro  nobis  prae- 
stitit:  sed  iustitia  ipsius  essentiali,  qua  ipse  ab  ae- 
terno  iustus  est,  et  qua  in  nobis  efficit  novam  fu- 
stitiam:  et  huc  accommodat  illam  definitionem  iu- 
stitiae,  quae  est  apud  Clementem,  quod  iustitia  sit 
communicatio  Dei  cum  aequalitate. 

Verum    in   agone  conscientiae  deprehendimus 

hanc  iustitiam,  in  nobis  inchoatam,    nondum  satis- 

facere  legi;  et  obcdientia  Filii  Dei  in  infinitum  an- 


815 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


816 


teferenda  illis  effeetionibus,  etiam  quae  in  nobis 
fiunt  ab  ipso  Deo.  Fides  nostra  debet  niti  obe- 
dientia  Christi,  etsi  simul  fit  vivificatio,  et  cum  re- 
missione  peccatorum  verissime  eoniuncta  est  effe- 
ctio,  qua  liomo  fit  templuin  Dei. 

Christus  hic  coniungit  passionem  et  sessionem 
ad  dextram  Patris,  cum  de  transitu  suo  ad  Patrem 
loquitur.  Sed  quod  de  integro  beneiicio  Cflristi 
dicitur,  id  tamen,  secundum  alia  Scripturae  dicta, 
quasi  suis  quibusdam  gradibus  discernendum  est. 
Nos  sumus  iusti,  propter  Christum  transeuntem  ad 
Patrem :  id  est,  patientem  ac  morientem  pro  nobis, 
et  perpetuo  suo  sacerdotio  intercedentem,  et  iu  re- 
gno  suo  efficacem  in  eredentibus.  Aliud  tamen  est 
remissio  peccatorum,  et  reconciliatio  propter  meri- 
tum  passionis  eius,  et  intercessionem  pro  nobis; 
aliud  est  efficacia  et  sanctificatio  nostri.  Sicut  per 
eundem  Solem  illuminatur  mundus  etcalefit,  et  ta- 
men  aliud  est  illuminatio,  aliud  calefactio. 

Hoc  diserimen  ut  retineatur,  simpliciter  sie 
dico:  Christi  iter,  seu  transitum,  et  quidem  ad  Pa- 
trem  (nam  hac  particula  Dominus  ipse  constituit 
terminum  sui  transitus,  videlicet  resurrectionem  a 
niorte,  ascensionem  ad  coelos,  et  sessionem  ad 
dextram  Patris)  esse  iustitiam  nostram,  scilicet  di- 
stinctam  certo  ordine  seu  gradibus  ;  imputatam,  et 
inchoatam  in  hacvita,  et  consummatam  in  tota  ae- 
ternitate. 

Hanc  incognitam  generi  humano  iustitiam  prae- 
dicat  Evangelium,  et  arguit  mundum,  qnod  non  no- 
rit  hanc  iustitwm,  scilicet,  quod  remittantur  pec- 
cata,  quia  hic  Filius  satisfecit  legi,  et  factus  est 
victima  pro  nobis:  ltem,  quod  hic  Filius  regnet,  et 
sit  elficax,  colligat  sibi  Ecclesiam  misso  Spiritu 
sancto,  per  quem  accendit  novam  lueem,  et  inchoat 
virlutes  in  nobis,  quae  non  sunt  tantum  rectio  lo- 
comotivae,  id  est,  cogitatio  in  cerebro,  et  quale- 
cunque  velle,  quod  imperat  nervis,  ne  externa  mein- 
bra  occidantj  ne  furentur,  ne  attingant  alienam; 
sed  quae  sint  intus  in  ipso  corde  vivi  motus,  et 
quod  baec  novitas,  quamquam  sit  languida  in  hac 
vita,  tainen  sit  tandem  perficienda  post  resurre- 
ctionem. 

Katio  humana  iustitiam  imputatam  prorsus 
ignorat,  et  re  ipsa  in  non  credentibus  iustitia  nihil 
est  aliud,  quem  disciplina  in  externis  operibus: 
Quando  videlicet  hoino  prohibet  externa  membra, 
ne  vioient  legeni,  ut,  cum  Achilles,  quamvis  iratus, 
tamen  cohibet  inanus,  ne  stringant  gladium,  aut 
strictum  reponant  in  vaginam.  Talem  disciplinanij 
id  est,  diligentiam  regendi  externos  mores,  possunt 
homines  utcunque  praestare:  et  in  vita  communi 
magnum  quiddam  est,  hominem  ita  esse  bene  com- 
po.Mtis  moribus,  ut  regat  locomotivam.  Valde  pul- 
chra  res  est  hominem  bene  moratum  esse,  et  ha- 
bere  gestus,  et  actiones  ordinatas. 


Hanc  iustitiam  homines  intelligunt;  et,  quia 
magnum  decus  est  coram  hominibas ,  putant  satis 
esse  habere  talem  iustitiam.  Sed  Evangelium  ex- 
presse  dicit  aiia  iustitia  opus  esse.  Dicit  in  sal- 
vandis  oportere  esse  imputatam  iustitiani,  qua  fide 
sumus  accepti  Deo,  et  hal)emus  remissionem  pec- 
catorum.  Sicut  dicitur:  Bcati  quorum  remissae  sunt 
iniquitates.  Posteo  suo  ordine  dicit  oportere  in  no- 
bis  esse  initia  iustitiae  et  vitae  aeternae,  quae  ac- 
cendat  in  nobis  Filius  Dei  Spiritu  sancto,  et  con- 
summaturus  sit  in  tota  aeternitate.  Haec  non  sunt 
illa  misera  disciplina  externa,  quam  homiues  vo- 
cant  iustitiam,  et  ornant  falsis  praeconiis  supra 
modum,  cum  dicunt,  opera  disciplinae  mereri  re- 
missionem  peccatorum,  et  vitam  aeternam. 


Habesne   testimonium   aliquod   illustre  in 

veteri    Testamento   de    iustitia,    quae  pa- 

tefit  in  Evangelio? 

Respondeo.  Valde  insigne  est  illud  apud  Esai- 
am :  Laetatur  et  exsultat  anima  mea  in  Domino ;  quia 
vestivit  me  vestimento  iustitiae,  et  induit  me  vesti- 
mento  salutis.  Sed  quomodo  fit,  ut  vestiamur  hac 
iustitia  Filii  Dei?  Respondeo.  Primum  animntia- 
tur  in  ministerio  Evangelii  ira  Dei  adversus  pec- 
catum,  ex  lege  repetita  et  sancita  per  Evangelium. 
Ita  exsistit  in  nobis  agnitio  peccati,  et  pavores  seu 
dolor  propler  peccatum  et  iram  Dei.  In  hac  agni- 
tione  peccati  mens  audit  vocem  Evangelii  de  re- 
missione  pccatorum:  Crede  in  Filium  Dei,  et  re- 
mittentur  tibi  peccata.  Ista  voce  erigitur  mens,  et 
cum  sic  erigitur,  accipit  remissionem  peccatorum 
tide,  et  reconciliationem  cuin  Deo,  et  imputationem 
iustitiae,  et  acceptationem  ad  vitain  aeternam.  Si- 
mul  autem  fit  vivificatio,  qua  vere  existunt  in  no- 
bis  initia  novae  iustitiae,  quae  dicitur  inchoata  in 
hac  vita,  quae  oportet  subinde  crescere,  donec  in 
vita  aeterna  fiat  consummatio,  postquam  in  niorte 
prorsus  abolitum  fuerit  in  nobis  peccatum. 

Haec  sunt  discenda  in  veris  exercitiis  poeni- 
tentiae,  nec  intelliguntur  ab  iis,  qui  vivunt  in  furo- 
ribus,  qui  horum  nihil  curant.  Item,  removenda 
sunt  ab  liis  exercitiis  somnia  Enthusiastica,  quibus 
nmlti  sic  cogitant :  Ego  exspectabo,  donec  veniat 
aliqua  illuminatio  extra  verbum.  Si  volet  me  Deus 
iustificare,  rapiet  me,  et  immutabit,  cum  ei  libue- 
rit.  Imo  vero  alligati  sumus  ad  vocem  Evangelii, 
et  huic  debemus  assentiri,  et  luctari  cum  pavori- 
bus  et  dubitatione,  et  sustentare  nos  cogitatione 
promissionis. 


817 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


818 


Estne  haec  propositio  vera:   lustificamur  per 

fidem  principaliter,    et  minus  principaliter  per  no- 

stra  bona  opera? 

Respondeo.  Nequaquam,  quia  vocabulum  iusti- 
ficationis  respicit  ad  acceptationem  coram  Deo, 
cum  qua  etsi  coniuncta  est  donatio  Spiritus  sancti, 
tamen  retinenda  est  exclusiva,  quod  sola  fide,  id 
est,  fiducia  obedientiae  Christi  simus  iusti,  seu  ac- 
cepti  Deo,  et  causae  sunt  gravissimae. 

Prima  est,  quia  hic  honos  soli  Christo  est  tri- 
buendus,  quod  eius  obedientia  sit  meritum  remis- 
sionis  peccatorum,  seu  acceptationis  coram  Deo.  II. 
Causa  est,  ut  conscientiae  habeant  certam  et  in- 
dubitatam  consolationem.  Nam  si  iustitia,  id  est, 
acceptatio  penderet  ex  conditione  operum,  nunquam 
conscientiae  essent  certae,  quod  eiusmodi  in  nobis 
virtutes  sufficientes  sint,  propter  quas  Deus  nos 
recipiat.  III.  Ut  sit  discrimen  Legis  et  Evangelii. 
Lex  requirit  aliquid  in  nobis  ipsis,  propter  quod 
simus  iusti.  Evangelium  deducit  nos  ad  meritum 
Christi,  quod  est  extra  nos,  quod  tamen  accipien- 
dum  est  fide.  IV.  Causa  est,  ut  possit  fieri  vera 
invocatio,  quae  impediretur,  si  in  nobis  quaerenda 
esset  causa  acceptationis  eoram  Deo. 

Rectene  exponunt  aliqui  hoc  dictum:  Fide  su~ 
nius  iusti;  id  est,  nova  illuminatione,  seu  qualitati- 
bus  novis  a  Deo  infusis  ?  Fides  hic  ponitur  corre- 
lative.  Nam  sumus  iusti  fide  in  hac  vita,  coram 
Deo;  non  quatenus  fides  est  qualitas  in  nobis,  seu 
virtus  accensa  divinitus,  sed  propter  mediatorem, 
caius  merito  confidimus.  Quidam  Augustae  posue- 
rat  in  sua  confessione,  posse  probari  ex  Platone 
hanc  propositionem :  Fide  iustificamur,  et  citabat 
versiculos  Catonis: 

Si  Deus  est  animus,  nobis  ut  carmina  dicunt. 
Hic  tibi  praecipue  sit  pura  mente  colendus. 

Sed  haec  est  confusio  legis  et  Evangelii,  et 
hoc  ipsum  quaeritur,  An  sit  in  hac  vita  in  nobis 
puritas  mentis,  quae  satisfaciat  legil  Sic  argu- 
mentor: 

Iustitia  est  esse  sine  peccato: 
Christiani  non  sunt  sine  peccato: 
Ergo  non  sunt  iusti. 

Respondeo.  Maior  loquitur  de  iustitia  legali: 
sed  iustitia  fidei  est  acceptatio  personae  gratuita 
propter  obedientiam,  et  meritum  Christi. 


MELANTH.  OPERVOL.  XXIV. 


De  quo  iudicio  Spiritus  sanctus  mundum 

arguat 

Tertium  membrum  est:  Arguet  Spiritus  sanctus 
de  iudicio.  Hic  rursus  non  loqultur  de  iudicio  fo- 
rensi,  seu  politico.  Generaliter  iudicium  est  cogni- 
tio  veritatis,  et  reiectio  falsitatis  in  aliqua  contro- 
versia.  Loquitur  autem  Christus  hic  de  iudicio 
mundi,  falso  iudicantis  de  Evangelio,  et  de  Eccle- 
sia.  Nec  tantum  intelligatur  iudicium  de  conviciis 
adversus  doctrinam,  sed  etiam  de  persecutione. 
Vult  igitur  hoc  dicere  Christus.  Postquam  in  mi- 
nisterio  Evangelii  sonuit  sententia  Dei  de  peccato 
et  iustitia,  et  coepit  condi  seu  colligi  Ecclesia  per 
agnitionem  peccati,  et  apprehensionem  verae  iusti- 
tiae,  sequetur  magnum  certamen  et  crux,  seu  per- 
secutio  Ecclesiae.  Genus  humanum  furens  et  ar- 
dens  tuebitur  errores  suos,  et  persequetur  Evan- 
gelium  :  sed  Spiritus  sanctus  damnabit  iudicia  per- 
sequentium  Evangelium,  et  confirmabit  Sanctos  cre- 
dentes  Evangelio,  quamvis  sunt  trepidi  et  imbe- 
cilles. 

Semper  maxima  pars  generis  humani  furenter 
persequitur  Evangelium;  iudicat  nos  omnes  dignos 
esse,  qui  deleamur  et  abradamur  ex  terra,  sicut 
Paulus  conqueritur,  Apostolos  iudicari  xa&aQfiata, 
et  ■xtQityrniaza.  Sed,non  vult  Christus  frangi  suos, 
vult  eos  adversari  iudiciis  illis,  vult  eos  constanter 
et  fortiter  dicere,  nihil  esse  commenticia  illa  nu- 
mina,  quae  colit  genus  humanum,  reiiciendos  esse 
cultus  idololatricos,  ut  apud  Ethnicos  Dianae,  lo- 
vis,  Venerisj  et  apud  Papistas,  invocationes  San- 
ctorum,  et  prophanationem  coenae  Domini. 

Haec  vero  cum  damnantur  ab  Ecclesia,  fiunt 
magni  motus,  turbantur  Respublicae.  Ut  Romae 
erat  consuetudo,  quando  Senatores  ibant  in  sena- 
tum,  singuli  accedebant  ad  aram,  dicebant  ibi  suam 
quandam  precatiunculam,  et  faciebant  suffumigatio- 
nem  thuris,  et  offerebant  aliquid.  Postea  cum  ali- 
qui  ex  senatoribus  facti  sunt  Christiani,  scissus  est 
Senatus.  Christiani  noluerunt  accedere  ad  aram: 
ceteri  fecerunt  decreta  non  velle  se  habere  in  se- 
natu,  nisi  qui  una  sacrificent :  Inde  magni  motus  in 
toto  Imperio  Romano  orti  sunt,  sicut  nostro  etiam 
tempore  factum  est  in  Camera  imperiali.  Pontificii 
non  volebant  habere  in  corpore  Senatus  imperii, 
nisi  qui  promitterent  se  esse  Romanae  Ecclesiae 
addictos.  Talia  propemodum  semper  fiunt  eodem 
modo. 

Non  autem  vult  Christus  suos  cedere  his  fal- 
sis  iudiciis,  sed  constanter  obviam  ire  impietati,  et 
adversarii  impiis  cultibus,  et  dogmatis;  et  addit 
consolationem ,  quia  princeps  mundi  iudicatus:  id 
est,  damnatus  est.      Ecclesia  servabitur  inter  ago- 

52 


S19 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


S20 


nes  mundi  furentis  et  tumultuantis  adversus  Evan- 
gelium.  Potentia  Diaboli  non  delebit  Ecclesiam. 
Etsi  multi  interficientur,  tamen  Diabolus  non  vin- 
cet.  Filius  Dei,  qui  est  victor  Satanae,  conserva- 
bit  Ecclesiam.  Quomodo?  Non  in  arcu,  non  in 
robore:  sed  in  Spiritu  meo,  inquit  Dominus  apud 
Zachariam.  Et  hic  dicitur :  Spiritus  sanctus  arguet 
mundum  de  iudicio:  id  est,  sonabit  vocem  doctri- 
nae,  damnabit  in  multorum  cordibus  idola,  et  robo- 
rabit  ac  confirmabit  suos. 

Alibi  inquit  Christus:  Portae  inferorum  non 
pracvalebunt.  In  ea  locutione  est  Metonymia.  Porta 
veteribus  significabat,  quod  nos  vocamus  praeto- 
rium,  Ein  Rathhaus:  quia  in  portis  Principes  et  Se- 
natores  conveniebant.  Ideo  saepe  in  Psalmis  fit 
mentio  portae:  ut,  Non  confundetur,  cum  loquetur 
inimicis  suis  in  porta:  id  est,  in  curia,  praetorio, 
arce.  Postea  ut  fasces  et  arces  dicimus  pro  Impe- 
rio,  ita  etiam  portae  per  translationem  signifieant 
nonnunquam  imperia. 

Portae  ergo  inferorum  non  praevalebunt :  id  est, 
quamquam  Imperia,  in  quibus  Diabolas  est  potens, 
gerent  bellum  adversus  Ecclesiam,  ut  nunc  impe- 
rium  Turcicum,  et  in  orbe  Christiano  potentia  Pon- 
tificum  conantur  delere  Ecclesiam:  tamen  non  po- 
terunt  eam  delere. 

Hanc  consolationem  habemus  praeeipuam,  et 
ea  freti  maneamus  in  confessione.  Deo  curae  erit, 
ut  Ecclesia  habeat  hospitia,  et  nidulos  aliquos;  et 
ut  sint  semper  aliqui  coetus,  quantumvis  furentibus 
omnibus  Diabolis.  Nam  Diabolus  est  iudicatus, 
hoc  est,  condemnatus,  addictus  poenae,  potentia 
eius  fracta  est,  sunt  ei  iniecta  vincula,  sunt  metae 
constitutae,  quousque  grassaturus  sit. 

Bonus  et  pius  vir  Dominus  Plateanus  moritu- 
rus,  praecipue  hac  sententia  se  confirmavit  ac  su- 
stentavit:  Princeps  mundi  iam  iudicatus  est,  non 
potest  me  damnare.  Hanc  sententiam  aliquoties  re- 
petiit. 

Haec  est  igitur  concio  de  ministerio  Evangelii, 
et  de  summa  doctrina,  de  qua  alibi  etiam  Christus 
inquit,  quod  Apostoli  debeant  praedicare  in  nomine 
eius  poenitentiam  et  remissionem  peccatorum.  Et 
quia  textus  hic  utitur  voce  arguendi,  et  dicit  id 
fieri  per  Spiritum  sanctum,  non  cogitemus  esse 
quiddam  lentum  vel  otiosum,  sed  tale  aliquid,  ut 
corda  sentiant  iram  Dei,  et  postea  consolationem. 
Non  intelligantur  ista  de  re  levi.  Certe  in  iudiciis 
dissimilibus  videmus,  quanti  sint  aestus  hominum, 
et  impetus,  et  quanta  certamina. 


Enarratio  Senteritiarum  aliquot   in  fine 

huius  concionis. 

In  fine  adduntur  aliae  quaedam  sententiae,  quae 
pertinent  ad  doctrinam  de  Spiritus  sancto :  Multu 
habeo  vobis  dicere,  sed  non  potestis  nunc  portare. 
Cum  autem  venerit  Spiritus  ille  veritalis,  ducet  vos 
in  omnem  veritatem.  Non  volo  hic  stultam  illam, 
vel  potius  contumeliosam  obiectionem  recitare: 

Spiritus  docebit  multa: 

Ergo   Ecclesia   habet  aliquos  articulos,  qui  non 
sunt  traditi  in  Evangelio. 

Est  inepta,  et  tamen  tetra  cavillatio.  Docuitne 
Spiritus  sanctus  alia,  quamquae  Christus  docuit? 
Respondeo:  Non;  quia  hic  dicitur,  quae  audiet,  lo- 
quetur.  Item,  Rediget  vobis  in  memoriam  ea,  quae 
dixi  vobis.  Et  Paulus  inquit:  Si  quis  aliud  Evan- 
gelium  docet,  anathema  sit.  Quod  si  quaeras,  quid 
igitur  agit?  quid  efficit  Spiritus  sanctus?  Respon- 
det  Christus:  Ducet  vos  m  omnem  veritatem ;  id  est, 
declarabit  verbum,  quod  ego  tradidi.  Item,  Spiritus 
me  glorificabit.  An  vero  glorificat,  qui  docet  con- 
traria:  imo  potius  taiis  oppugnat  et  contumelia  af- 
ficit. 

Ut  autem  alibi  inquit  Christus:  Pater,  sanclifica 
eos  in  veritate,  sermo  tuus  est  veritas.  Ita  Spiritus 
sanctus,  per  quem  fit  sanctificatio,  hoc  efficit  in 
nobis,  ut  accendat  lucem  in  mentibus,  ut  intelliga- 
mus  hoc  ipsum  verbum.  Tollit  velamentum,  quo 
mentes  sunt  velatae.  Amplius  etiam  flectit  corda, 
ut  amplectantur,  assentiantur,  et  credant:  Sicut  in- 
quit  Paulus :  Spiritus  sanctus  dat  tcstimonium  spiri- 
tui  nostro,  ut  clament  Abba  Pater :  id  est ,  ut  agno- 
scamus,  nos  esse  in  gratia,  et  vere  nos  recipi; 
Invocemus  Deum,  subiiciamus  nos  ei,  et  serviamus 
ipsi,  retinendo  fidem  et  bonam  conscientiam. 

Annon  habebant  iam  Spiritum  sanctum  Apo- 
stoli?  Cur  Igitur  inquit  Christus:  non  potestis  por- 
tare;  sed  quando  dabitur  Spiritus,  tunc  illa  intellige- 
tis?  Respondeo.  Habebant  Spiritum  sanctum,  et 
intelligebant  aliqua  ex  parte.  Habebant  initia  seu 
scintillam  fidei,  et  haec  fuit  valde  languida  in  pas- 
sione,  et  fere  extincta  in  illa  ipsa  nocte,  sed  post- 
ea  rursus  excitata  et  confirmata  est.  Non  cogi- 
temus  hominem  statim  esse  perfectum.  Dona  Spi- 
ritus  paulatim  crescunt,  et  est  assidua  precatione 
opus,  ut  crescainus  in  agnitione  et  proficiamus. 

Ita  textus  isti  clare  et  perspicue  docent,  unam 
esse  vocem  Evangelii  traditam  a  Filio  Dei,  et  ab 
Apostolis,  et  Spiritum  sanctum  nihil  afferre  pugnans 
cum  doctrina  Christi:  et  quod  in  nobis  oporteat 
crescere  agnitionem  peccati,  et  consolationem,  et 
una  cum  consolatione  debeat  in  nobis  fieri  invoca- 
tio  ardentior  et  constantior,  ut  dicamus   cum  Pau- 


821 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


822 


lo :  Non  me  pudet  Evangelii.  Hoc  robur  est  a  Spi- 
ritu  sancto,  qui  est  Arrhabo  gratiae:  id  est,  pignus: 
ut,  cum  sponsus  dat  sponsae  annulum,  aut  cum 
quis  emit  aliquid  et  dat  arrham,  qua  testificatur 
emptionem  certo  factam  esse. 

Arrhabo  est  simpliciter  Hebraeum  vocabulum, 
quod  retinuerunt  Graeci  et  Latini,  ac  congruit  cum 
significatione  illius  vocabuli  Latina  vox,  spondeo, 
sponsus,  et  sponsio,  et  quidem  sponsiones  proprie 
sunt  eiusmodi  promissiones,  quae  ritibus  seu  cere- 
moniis  sacrii  confirmatae  sunt ;  sicut  cnovd^  apud 
Graecos  significat  libationem  et  foedus;  quia  foe- 
dera  fiebant  cum  libationibus.  Ita  sponsus  et 
sponsa  dicuntur,  qui  spoponderunt  sibi  invicem  le- 
gitimum  et  sacrum  foedus  coniugii. 


Cur  Paulus  vocat   Spiritum  sanctum  Ar- 

rhabonem  ? 

Respondeo.  Quia  est  pignus  liaereditatis  no- 
strae,  et  laetitia,  quam  accendit  Spiritus  sanctus, 
est  initium  vitae  aeternae.  Quando  illi  duo  adole- 
scentes  combusti  sunt  in  Belgio.  Item  Episcopus 
Cantuariensis  in  Anglia,  habuerunt  Spiritum  san- 
ctum  arrhabonem  in  corde,  testificantem ,  quod  re- 
cte  facerent,  et  confirmantem  eos,  ut  in  constanti 
confessione  contemnerent  mortem,  et  fortiter  susti- 
nerent  supplicium. 

Potest  fieri,  ut  aliqui  interdum  pii  habeant  suas 
imbecillitates,  sed  quando  tenent  fundamentum,  aut 
etiam  prius  lapsi  infirmitate,  erigunt  sese  et  prae- 
stant  postea  constantiam  ;  non  debemus  eos  damna- 
re:  Quia  tota  Ecclesia  est  infirma:  Caput  est  fir- 
mum,  id  est,  Christus.  Bambergae  comburebantur 
duae  puellae.  His,  cum  ducerentur  ad  supplicium, 
iinponebantur  coronae  stramineae.  Ibi  altera  ad 
alterarn  dixit:  Cum  essemus  extra  periculum,  gere- 
bamus  coronas  ex  pulchris  flosculis  contextas :  nunc 
impositae  sunt  nobis  stramineae.  Pro  illis  dabit  no- 
bis  Deus  coronas  aureas.  Ingenti  motu  pertulerunt 
mortem.  Irriserant  idola  Papistica,  et  dixerant  se 
credere  hoc,  quod  esset  in  Symbolo.  Papistae  ta- 
men  dixerunt  esse  Anabaptisticas ;  et  fortassis  ha- 
bueiunt  aliquid  stipularum,  sed  tenuerunt  tamen 
fundamentum. 

Tales,  qui  retinent  fundamentum,  dico  non  esse 
damnandos,  etiamsi  habeant  suas  quasdam  stipulas. 
Sicut  Adolescentes  in  Belgio  etiam  habere  potue- 
runt  sua  quaedam  errata,  et  Episcopus  Anglicus 
pasus  fuerat  sibi  persuaderi  subscriptionem  quadam 
infirmitate,  postea  manu  dextra  primum  admota 
flammis,  dixit:  Tu  peccasti:  primum  igitur  senties 
ustionem.      Postea  constantissime  sustinuit  suppli- 


cium  ignis  in  vera  invocatione  Filii  Dei.  Talia  non 
possunt  fieri  sine  singulari  opere  Spiritus  sancti. 
Fiunt  autem  in  his,  qui  retinent  Evangelium  de 
Christo. 


DOMINICA  VOCEM  IUCUNDITATIS. 

Evangelium  Ioannis  16. 

Amen   amen   dico   vobis,    Quicquid  petieritis  pa- 

trem,  elc. 

Pertinet  lectio  ista  ad  doctrinam  de  precatione, 
vel  Invocatione,  quae  est  doctrina  propria  Ecclesiae, 
sicut  etiam  cultus  ipse  invocationis  Ecclesiae  est 
proprius,  et  non  est  communis  curn  aliis  gentibus. 
Sola  Ecclesia  Dei  et  intelligit,  et  praestat  hunc 
cultum  Deo,  confugiens  ad  Deum,  et  compellans 
eum,  quoties  petendae  sunt  res  necessariae.  Eth- 
nici  nec  vere  intelligunt,  nec  praestant  hunc  cul- 
tum.  Id  valde  necessarium  est  scire  iuniores:  etsi 
nos  senes  quoque  de  nulla  re  libentius  et  crebrius 
cogitare  debemus. 

Videmus  multum  esse  religionis  et  invocatio- 
num  in  antiquis  poematibus,  ut  apud  Homerum 
[Odyss.  III,  v.  48.]  dicitur: 

Evxeo~&ar  ndvrtg  6s  &iov  ^aziovg    av&qomot. 

Orate,  omnes  enim  homines  indigent  Deo.  Est 
legaliter  et  religiosissime  dictum:  Non  tantum  nos 
pauperes  et  miseri,  sed  etiam  magni  Principes  et 
Reges  opus  habent  Dei  auxilio.  Ideo  ipsi  quoque 
precari  debent.  Sedet  ibi  Nestor  cum  liberis  suis 
in  convivio: 

Fuit  autem  antiqua  haec  consuetudo,  ut  initio 
libarent  Diis,  fundentes  aliquid  vini  in  terram,  ad- 
ditis  precibus:  sicut  finitamensa,  spargebantur  lin- 
guae  victimarum  dissectae  in  ignem.  Quae  fuerit 
significatio  huius  veteris  ritus,  commendo  sin«;ulo- 
rum  cogitationi. 

Fortassis  petebatur  remissio  et  oblivio,  si  quid 
dictum  esset,  quod  aliquam  offensionem  videbatur 
pariturum  esse:  vel  etiam  significabatur,  purificatio 
linguarum,  ne  quid  loquerentur,  quod  offenderet. 
Hunc  ritum  Homerus  aliquoties  describit,  praeser- 
tim  in  Odyssea,  ubi  et  crebra  mentio  est  libationum, 
ad  quas  filius  Nestoris  Pisistratus  exhortatus  ho- 
spites,  inter  alia  inquit:  Se  existimare  etiam  Tele- 
machum,  quem  hospitio  cxceperat  Nestor:  non  ab- 
horrere  a  piis  precationibus :  Quia  omnes  homines 
Deo  inbigeant. 


52' 


823 


PHiL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


824 


Quaero  autem,  an  sit  sufficienter  dictum? 

Respondeo.  Si  sufficienter  clictum  esset,  nihil 
opus  esset  doetrina  Ecciesiae,  qualis  in  hoc  dicto 
traditur:  Amen  amen  dico  vobis:  Quicquid  petieritis 
Patrem  in  nomine  meo,  dabit  vobis.  Haec  dicta 
diiigenter  discernenda  sunt:  Quia  Homeri  dictum 
est  legale  tantum.  Ethnici  etiam  sciunt,  quod  sit 
Deo  tribuendus  iste  honos,  ut  ab  ipso  bona  pe- 
tantur.  Sciunt  quoque  tantam  esse  infirmitatem 
o-eneris  humani,  ut  sit  nobis  opus  auxilio  divino. 

inde  sunt  illa  vetera  dicta:  A  Iove  principium. 
Item:  ht  Jwg  aQxoofitc&a.  Ac  fuit  olim  antiquitas 
illa  religiosior,  quia  fuit  sapientior,  gravior,  et  ho- 
nestior,  quam  ista  faex  mundi  postrema.  Omnes 
virtutes  apud  illos  sapientes  veteres  fuerunt  maiores, 
quam  nunc  sunt :  Sic  fuerunt  etiam  tunc  religio- 
siores,  sicut  saepe  dicimus  rjysfiovixov  excelluisse 
in  prima  aetate  mundi,  etsi  eo  ipso  rjytfiovixtf  mul- 
tum  peccavit  illa  aetas.  Religio  ipsorum  degene-  ' 
ravit  in  superstitionem  et  idololatriam.  Habuerunt 
studium  religionis,  sed  non  intellectum;  habuerunt 
zelum,  scd  non  secundum  scientiam. 

Non  igitur  satis  est  dictum  ab  Homero,  quam- 
quam  recte  hoc  dictum  est,  scilicet  legaliter.  Sed 
non  scit  Homerus,  quis  sit  verus  Deus ;  qui  colendus 
sit  precatione  et  non  potest  docere,  quomodo  fieri 
debeat  vera  Dei  invocatio.  Coguntur  sapientes 
fateri,  Sine  Deo  nihil  esse  fortunatum;  sed  in  cala- 
mitatibus  mentes  fugitant  Deum.  Putant  eum  non 
affici  cura  nostri.  Aristoteles  dicit  imperfectionem 
futuram  esse  in  Deo,  si  angeretur  nostris  rnalis. 

Sed  in  dicto  Christi,  quod  mox  initio  hodier- 
nae  lectionis  proponitur,  multo  plura  comprehen- 
duntur,  quae  sunt  propria  vox  Ecclesiae,  et  non 
sunt  nota  Ethnicis,  nec  ex  lege,  sed  ex  Evangelio 
discuntur:  Amen  Amen  dico  vobis,  inquit  Dominus, 
Quicquid  petieritis  Patrem  in  nomine  meo,  dabit 
vobis.  Hic  promissio  ponitur  sancita  iureiurando, 
de  exauditione  precum  nostrarum.  Nominatim  di- 
stinguitur  invocatio  Patris,  quae  fit  fiducia  Filii, 
ab  invocatione  omnium  aliarum  gentium. 

Amen,  est  asseveratio  iurantis,  et  credo  Grae- 
cum  TJfjLTjv  esse  ab  hac  voce.  Nam  et  Graeci  iuran- 
tes  praeponunt  r)fir,v,  vel  o/ivvfit.  Haec  eadem 
sunt  cum  illo  Hebraeo  Amen.  Grammatici  dicunt 
particulam  r]fir)v,  esse  asseverationem,  et  passim 
invenitur  in  Demosthene,  Xenophonte,  et  Isocrate: 
sed  originem  huius  vocis  non  sciunt  Graeci. 

Est  autem  haud  dubie  sumpta  a  Patribus,  et 
fuit  usu  recepta  in  iuramentis.  In  iuramento  Attico 
dicebatur:  Iuro  vere,  quod  pugnare  velim  pro  sacris 
solus,  et  cum  aliis.  Ibi  est  usurpata  particula 
rjfirjv,  id  est,  vere.  Sic  dicebant  in  foederibus 
ofivvfiv    r}fii}v  tlvat,  (pCXog  'A&r/vaioov.      In    summa ,     in 


omnibus  iuramentis  Graecis  usurpatur  illa  parti- 
cula  rjfirjv.  Sed  nesciunt  Graeci,  unde  sit.  Chri- 
stus  hic  bis  repetit:  Amen  Amen,  ut  excitet  in 
nobis  fidem:  quasi  dicat:  si  non  vis  credere  Deo, 
crede  iuranti. 

Nomen  Patris  ponitur  hic  a  Christo,  non  ut 
excludat  personas  caeteras  divinitatis ,  sed  com- 
menticios  Deos,  seu  nuinina  Ethnica.  Illa  autem 
clausula  inserta:  In  nomine  meo,  id  est,  nominato 
Filio,  vel  praecipue  facit  discrimen  inter  doctrinam 
de  invocatione  Ethnica,  et  Christiana.  Requiritur 
enim  agnitio  Christi,  et  cogitatio  de  promissione, 
sicut  Daniel  inquit:  Exaudi  nos  propter  Dominum. 

Talis  collatio  doctrinae  Ecclesiae,  et  cogita- 
tionum  Ethnicarum  de  invocatione,  magnam  affert 
lucem,  et  singuli  debent  esse  instructissimi  in  hac 
materia.  Debemus  tenere  fundamentalem ,  sim- 
plicem  et  rectam  doctrinam  de  invocatione.  Prae- 
cipue  vero  nos  scire  debemus :  qnod  ideo  versemur 
in  scholis  Christianis,  ut  de  hac,  et  aliis  materiis 
discamus  discrimina  sapientiae  humanae  et  divinae, 
item  cultuum  verae  Ecclesiae,  et  aliarum  gentium. 


Quae  est  differentia  inter  Augustum  Im- 
peratorem  sapientem  et  iustum,  et  Da- 
videm?  vel,  ut  in  genere  loquar:  Quae 
est  differentia  inter  Christianum,  qui  vere 
est  membrum  Ecclesiae  Dei, 
et  Ethnicum? 

Respondeo.  Hic  debet  in  conspectu  esse  dis- 
crimen  legis  et  Evangelii.  Id  ostendit  discrimen 
hominum,  Ecclesiae,  et  aliarum  sectarum,  item 
ostendit  veros  Dei  cultus  et  falsos. 

In  Augusto  est  excellens  virtus,  et  sapientia, 
ac  moderatio  in  gubernatione  tanta,  quanta  vix 
fuit  in  ullo  alio.  Manifestas  coniurationes  contra 
ipsum  factas,  potentissimorum  hominum  refutavit 
ac  repressit  tantum  verbis.  Noluit  saevitia  uti, 
ne  quidem  in  eos,  qui  fecerant  coniurationes,  quae 
erant  notoriae.  Gubernatio  eius  tunc  complexa 
est  totum  orbem  terrarum.  In  hac  fuit  iustus  atque 
ita  sedulus,  ut  nesciam,  an  quisquam  ei  fuerit  par 
respondendo,  de  liberando,  scribendo.  Composuit 
decreta,  et  responsa,  sedens  in  lectica,  id  est, 
etiam  in  itinere  fuit  occupatus  negotiis  guberna- 
tionis.  Haec  magna  virtus  fuit  in  eo  quiddam 
divinum. 

Sed  non  est  Augustus  membrum  Ecclesiae 
Dei;   et   quod   ad  religioneni  attinet,    est  aut  Epi- 


825 


POSTILLA   MELANTHONIANA. 


826 


cureus,  aut  Academicus.  Etsi  enim  cogitat  esse 
aliquid  Deum,  tamen  vagatur  mente,  non  scit, 
quid  sit  statuendum  de  essentia,  aut  voluntateDei, 
habet  dubitationes  suas,  errores,  tenebras.  Non 
igitur  a  rebu^  externis  sumendum  est  discrimen 
inter  membrum  verae  Ecclesiae,  et  alios  homines, 
sive  sint  Ethnici,  sive  Mahometistae,  sive  etiam 
Christiani,  Ethnice  viventes,  id  est,  qui  non  sunt 
viva  membra  Ecclesiae. 


Unde  est  ergo  sumenda  differentia? 

Respondeo.  Ethnici  habent  particulam  legis, 
praesertim  de  officiis  secundae  tabulae,  primam 
tabulam  delent  et  corrumpunt.  Opponunt  vero» 
Deo  idola,  et  alii  habent  alias  opiniones  de  Deo; 
alii  alios  furores  seu  cultus  idololatricos.  Magna 
pars  generis  humani  est  Epicurea,  maior  Acade- 
mica,  quae  non  vult  esse  Epicurea  et  tamen  du- 
bitat,  quid  sit  Deus :  sicut  Hecuba  apud  Euripidem 
clamat:  0  luptter,  invoco  te,  quidquid  es,  sive  hoc 
coelum,  sive  mens,  quae  est  in  coelo.  Postea  addit: 
quamquam  iam  diu  ignavos  opitulatores  invoco. 
Dicit  se  non  exaudiri,  se  negligi.  Talia  saepe 
sunt  in  poematibus  expressae.  Poetae  Snxerunt 
humanas  eogitationes. 

Sic  in  Creta  fuit  Iovis  simulacrum  sine  auribus 
et  oculis.  lste  artifex,  qui  fuit  auctor  statuae,  aut 
derisit  homines,  credentes,  quod  Deus  eos  respi- 
ciat  et  exaudiat;  aut  voluit  significare,  homines 
non  credere,  quod  Deus  eos  exaudiat,  et  res  no- 
stras  curet,  sive  aerumnas,  sive  cultus  nostros: 
sicut  mihi  quidam  semel  respondit:  Deus  non  curat 
bona  opera;  cum  eum  interrogarem,  an  essent  ne- 
cessaria?  ceite  curat  Deus  bona  opera,  et  si  non 
esset  discrimen  bonorum  et  malorum  operum,  nihil 
esset  calamitatum. 

Christianus  hcmo,  ut  David,  non  tantum  habet 
virtutes  secundae  tabulae,  sed  etiam  primae,  scili- 
cet  agnitionem  veri  Dei,  veram  invocationem,  veros 
cultus  in  agnitione  et  fide  Mediatoris;  quia  non 
tantum  habet  legem,  sed  etiam  Evangelium,  et  ex 
Evangelio  sumitur  declaratio  legis  in  Ecclesia. 

Hoc  est  ergo  discrimen  inter  Ecclesiam,  et 
alias  gentes.  Lege  declarata  ex  Evangelio,  insigne 
discrimen  faciunt  cultus  primae  tabulae.  Inter  hos 
inprimis  est  invocatio.  Nam  hic  cultus  proximus 
est  agnitioni  Dei.  Deus  ideo  vult  agnosci,  ut 
invocetur.  Et  hic  est  finis  hominis,  ad  quem  est 
conditus,  et  qui  instauratur  per  Filium  Dei,  et 
Spritum  sanctum. 

Cur  enim  conditus  est  homo?  Respondeo.  Ut 
agnoscat,  invocet,  et  colat  Deum.  Quare  autem 
vult   Deus    agnosci,   invocari,    coli?     Respondeo. 


Ut  celebretur.  Quare  vult  celebrari?  Respondeo. 
Ut  communicet  nobis  suam  bonitatem,  id  est,  non 
tantum  bona  corporis,  sed  ut  se  ipsum  nobis  com- 
municet,  sapientiam,  lucem,  iustitiam,  vitam  suam. 
Propter  hanc  causam  vult  agnosci,  et  in  agnitione 
invocari:  ideo  vult  celebrari,  ut  nobis  communicet 
sua  bona. 

Aspiciamus  autem  nos  singuli,  et  deploremus 
nostram  negligentiam ,  quod  non  magnifacimus 
invocationem.  Si  non  esset  aliud  peccatuin  in 
genere  humano,  quam  haec  ingratitudo,  et  segni- 
ties  in  invocatione,  vel  potius  stupor:  iamen  esse- 
mus  propterea  digni  maximis  poenis.  Nec  dubium 
est  nos  propterea  etiam  plecti  durius.  Veteres 
nominarunt  dxydtav,  quam  numerarunt  inter  septem 
peccata  mortalia.  Vocabulum  ipsum  significat  in- 
curiam,  unachtsamkeit ,  Trdgheit  am  Gottesdienst. 
Contra  hanc  dxtjStav  opponamus  totam  doctrinam 
de  invocatione,  quarn  omnes  homines  in  Ecclesia 
tenere  debent,  non  tantum  ut  sciant,  sed  etiam  ut 
exerceant.  Hanc  repetemus  nunc  usitata  nostra 
Methodo.  Et  quia  multum  refert,  ut  diligenter 
retineatur  discrimen  invocationis  Christianae  et 
Ethnicae;  primum  volo  persequi  quaestionem  in- 
stitutam,  de  difFerentia  invocationis  Christianae  et 
Ethnicae.  Postea  dicam,  de  quibus  rebus  necesse 
sit  nos  singulos  cogitare  in  invocatione.  Omnis 
nostra  salus  pendet  ab  hoc  cultu,  sicut  inquit 
Salomon:  Turris  fortissima,  Nomen  Domini,  ad 
hanc  confugiens  iustus,  liberabitur. 


Quibus  ergo  modis  differt  invocatio  Chri- 

stiana   ab   Ethnica,    Turcica,    et   omnium 

aliarum   gentium  invocatione? 

Respondeo.  Differunt  dupliciter:  Primum  agni- 
tione  essentiae  Dei:  secundo,  agnitione  voluntatis 
Dei.  Prius  oportet  de  essentia  dici,  postea  de 
voluntate. 


Quomodo    differunt    agnitione   Essentiae? 

Ethnici,  Turci,  Iudaei  impii,  et  omnes,  qui 
non  sunt  vera  membra  Ecclesiae,  errant  de  essen- 
tia  Dei.  Ethnici  fingunt  multos  Deos.  Turcae 
dicunt  unum  esse  Deum,  et  gloriantur  se  invocare 
illum  Deum,  qui  sit  conditor  coeli  et  terrae.  Sed 
negant  hunc  Deum  esse  Patrem,  Filium,  et  Spiri- 
tum  sanctum.  Imo  horribiliter  execrantur  Patrem 
Domini  nostri   Iesu  Christi.     Idein   faciunt   Iudaei 


827 


PHIL.  MEL.  SCKIPTA  EXEGETICA. 


828 


recentes,  qui  sunt  blasphemi.     Sic  argumentor: 

tmocans   unu:n    Dettm,    condilorem   coeli  et 

terrae,  recte  Deum  invocat: 
Turci  et  hulaei  invocant  unum  Deum,  condi- 

ditorem  coeli  et  terrae: 
Ergo  invocant  verum  Deum. 

Respondeo.  Nego  Minorem.  Non  invocant 
illum  verum  Deum,  conditorem  coeli  et  terrae. 
Negant  enim  illum  Deum  esse,  qui  se  patefecit 
misso  Filio,  sed  discendentes  a  verbo,  fingunt  ali- 
quid  esse  Deum,  quod  non  est  Deus.  Nos  con- 
tra  in  Ecclesia  invocamus  illum  Deum,  qui  pate- 
fecit  se  talem,  quod  sit  aeternus  Pater,  qui  ab 
aeterno  genuit  Filium,  quem  postea  misit,  ut  assu- 
meret  humanam  naturam:  et  quod  Filius  sit  imago 
Patris  aeterna  et  substantialis .  et  quod  Spiritus 
sanctus  a  Patre  et  Filio  procedat,  sicut  docet  nos 
institutio  Baptismi  et  Symbolum,  quod  saepe  est 
recitandum. 

Secundo:  Omnes  sectae  extra  Ecclesiam  er- 
rant  de  voluntate  Dei.  Ethnici,  Turci ,  Iudaei  et 
alii  impii,  accedunt  ad  Deum  sine  Mediatore.  Ni- 
hil  sciunt  de  promissione.  Dubitant,  cur,  et  quo- 
modo  exaudiantur.  Ignorant_,  quod  Deus  velit 
remittere  peccata,  et  recipere  homines  propter 
Christum.  Contra  vero  nos  in  Ecclesia  debemus 
statuere,  nos  iuxta  promissionem  Evangeiii  certo 
exaudire,  et  recipi  propter  Filium.  Haec  duo  dis- 
crimina   saepe    et  diligenter  sunt  consideranda. 

Qui  non  sunt  recte  instituti  in  doctrina  Eccle- 
siae,  et  qui  non  habent  exercitia  verae  invoca- 
tionis,  mirantur,  quid  desit  sapientibus  illis  viris 
apud  Ethnicos,  quo  minus  recte  invocent.  Dispu- 
tant,  quid  tu  magis  scis  de  Deo,  quam  sciebat 
filius  Nestoris ;  aut  quomodo  scis  te  miserum,  invo- 
cantem  exaudiri;  illum  vero  sapientem  fortunatum, 
et  magnum  Principem  non  exaudiri?  Christus  ex- 
presse  dicit  de  invocantibus  extra  veram  Ecclesiam : 
Vos  nescitis,  quid  adoretis.  Omnes  libri  Ethnico- 
rum  pleni  sunt  invocationum,  sed  sunt  invocationes 
aberrantes  a  vero  Deo,  et  coniunctae  cum  dubita- 
tione.  Nec  est  exigua  pars  doctrinae  Catecheticae 
scire  ista. 

Multi  dicunt  ista  esse  puerilia;  verum  est, 
sunt  puerilia.  Omnes  pueri  scire  ista  debent.  Et 
hi  quoque  pertinent  ad  Ecclesiam,  iuxta  dictum: 
Sinite  partmlos  venire  ad  me.  Atque  utinam  bene 
discantur  ab  omnibus  puerilia  ista  et  exerceantur. 
Ego  non  delector  inanibus  disputationibus ,  nec 
quaero  subtilitates  in  ullo  genere  doctrinarum:  sed 
quaero  realia,  et  quae  utilia  sunt  in  omni  vita. 
Non  est  sapientia,  quaerere  praestigias,  et  excogi- 
tare  nova,   aut  occupari  disputationibus  inutilibus. 

Haec  dico,  ut  commendem  adolescentibus  dis- 
crimina   verae   et  falsae    invocationis ,    quae    fiunt 


illustriora,    considerata    distinctione  legis  et  Evan- 
gelii. 

Estne  verum  dictum  illud: 

Si  Deus  est  animus,  nobis  ut  carmina  dicunt. 
Hic  tibi  praecipue  sit  pura  mente  colendus. 

Respondeo.  Est  legale  dictum,  quod  Deus 
requirat  interiorem  cultum,  seu  virtutes  interiores, 
non  tantum  externam  hypocrisin. 


Ubi     est     hoc     mandatum     in    Decalogo, 
quod   Deus    requirat    interiorem    cultum? 

Respondeo.  In  illo  praecepto :  Diligas  Domi- 
num  Deum  tuum  ex  toto  corde,  etc.  Hoc  manda- 
tum  est  interpretatio,  et  quidem  explitatio  plenior 
similium  dictorurn  apud  Etlmicos,  quae  sunt  lega- 
iia ;  quaie  est  etiam  hoc  Platonis :  Deus  non  est 
colendus  gestibus,  sed  oportet  Deum  colere  vera  vir- 
tute  •  ov  o~xq(j,a6t  TfjjW^ovra^,  dXX'  dlrjiteia  xtfxviviag 
doixrjv  det  Otov  x?fQa7ievuv.  Vult  dicere :  Deum  coli 
non  affeetatis  gestibus,  ut  quando  speciem  Reli- 
gionis  aliqui  simuiant,  prae  se  ferentes  gestus 
artificiose  compositos:  sed  si  in  veritate  homines 
virtutem  colant. 


Quaero ,    an    prorsus    damnentur    gestus 

externi?      Annon    hoc   etiam    est   legale, 

reverenter     componere     gestus     externos 

in   cultu  Dei?      Annon  infantulos 

docemus    complicare  manus 

inter    orandum  ? 


Respondeo.  Plato  loquitur  de  exclusiva:  Solis 
gestibus  non  colitur  Deus.  Hypocritae,  impii,  a&eoi, 
et  pessimi  homines  simulant  gestus  exlernos,  cum 
sint  sine  vera  pietate.  Et  utitur  Plato  vocabulo 
illo  Tsxvd&vTtg;  quia  aliquorum  fuerunt  singularia 
artificia  in  repraesentandis  certis  gestibus,  sicut 
Monachi  instituerunt  suos,  ut  singulari  gestu  caput 
inclinarent  ad  humeros. 

Fere  tota  religio  papistica  occupata  est  tan- 
tum  externo  gestu.  Papa  (qui  non  credit  Christum 
esse  in  coelo)  mandat,  ut  adoretur  Christus  in 
pane.  Quando  proficiscitur,  praecedit  equus  ge- 
stans  hostiam.     Ibi  iubet  fieri  adorationem.      Haec 


829 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


S30 


est  horribilis  idololatria,  quae  serio  debebat  repre- 
hendi,  non  (ut  nostri  homines  faeiunt)  eontentiones 
perpetuae  niovendae  erant  de  veste  linea.  De  qua 
dum  litigamus,  nemo  est,  qui  idololatriam  illam, 
et  alias  similes  ex  veris  fundamentis  refutare 
conetur. 

Quamquam  autem  recte  dieit  Plato,  homines 
non  tantum  gestu,  sed  vere  amantes  viitutem,  co- 
lere  debere  Deum,  tamen  nondum  haec  est  do- 
ctrina  de  invocatione,  qualis  est  in  Ecclesia  Dei. 
Oportet  enim  distingui  inter  legem    et  Evangelium. 

Cum  essemus  in  conventu  Augustano,  in  quo 
exhibendae  erant  confessiones ,  erat  quidam,  qui 
volebat  probare  articulum  iustificationis  ex  hoc 
dicto  Platonis.  Idem  etiam  allegabat  versus  illos 
Catonis:  et  quod  oraculum  Apollinis  fertur  respon- 
disse  Atheniensibus.  Cum  enim  quaereretur,  cur 
exaudirentur  Lacedaemonii ' ,  qni  gallum  tantum  ma' 
ctarent ,  magis  tfuam  Athenienses ,  qui  offerrent 
magnas  victimas;  respondit  oraculum,  Deum  postu- 
lare  non  victimas  pecudum,  sed  humani  pectoris. 
Talia  allegabat  ille,  et  volebat  inde  confirmare 
doctrinam  de  iustitia  fidei. 


Quaero,  an   recte  allegarit? 

Respondeo.  Nequaquam.  Sunt  illa  tantum 
legalia;  aliud  est  autem,  loqui  de  iustitia  fidei. 
Haec  saepe  commemoro,  propter  adolescentes, 
quia  sunt  manuductiones  quaedam,  quibus  forma- 
tur  iudicium. 

Simile  dictum  est  in  legibus  Charondae:  Ov 
{rtQairtvtTat  danavatg,  ovdt  TQayoidiatg  i<av  cXiaxofxivcov, 
dXX  dgtTrj ,  xal  TCQoatQtcrtt  tcov  xaXcov  tQycov  xai  dt- 
xatcov  oti  txaGTov  dtt  tg  Svvu/mv  dya&ov  tlvat,  xal 
nQcct-tt,  xal  TtQoaiQtGti ,  tov  fjuiXXovTa  tlvat  {rtocptXq. 
Id  est,  Non  sumptu,  non  tragoediis  captivorum  opor- 
tet  colere  Deum,  sed  virtute  et  proposito  honestorum 
et  iustorum  operum.  Hoc  dictum  etiam  est  legale. 
Primum  dicit:  non  sumptu,  quia  fuit  mos  apud 
Ethnicos,  ut  in  uno  sacrificio  saepe  centum  boves 
offerrent:  unde  est  apud  Homerum  nomen  Heca- 
tombe.  Quidam  Imperatores  Eomani  simul  macta- 
runt  tauros,  leones,  et  aquilas;  id  factum  est  tan- 
tum  ad  pompam,  et  quidem  maximo  cum  sumptu. 
Postea  dicit :  non  tragoediis  captivorum:  id  est, 
non  simulata  torvitate  aut  tristitia,  qualis  est  gestus 
captivorum.  Nam  alioqui  si  precatio  est  seria, 
non  patiuntur  se  removeri  gestus  illi,  et  gemitus 
captivorum:  imo  hi  gemitus,  si  non  sunt  simulati, 
sunt  pars  precationis,  et  cultus  Dei:  Sicut  dicitur : 
Sacrificium  Deo  spiritus  contribulatus ;  eor  contritum 
el  humiliatum  Deus  non  despicies.  Et  in  Ecclesia- 
stico    pulchre    pingitur    precatio:    Lachrgmae   de- 


fluunt  a  genis,  sed  vox  ascendii  in  coelum.  Item 
Paulus  inquit :  Spiritus  interpellal  pro  nobis  gemiti- 
bus  inenarrabUibus  Sed  loquitur  Charondas  tan- 
tum  de  externa  specie,  seu  externo  ritu.  Et  iiuic 
opponit  veram  virlutem,  et propositum  iustarum  actio- 
num. 

Haec  legalia  non  sunt  miscenda  cum  Evan- 
gelicis  concionibus.  Nihil  sciunt  legumlatores  illi 
de  remissione  peccatorum,  de  fide,  de  spe,  de  vera 
patientia,  de  invoeatione.  Eelinquunt  corda  in  du- 
bitatione  perpetua :  non  docent,  quomoilo  exau- 
diaiiiur. 

Iam  pergo  ad  deHnitionem,  et  vequisita  invo- 
cationis.  Citatur  ex  Dionysio  hoc  vetus  dictuin : 
Oratio  est  ascensus,  vel  ascensio  mentis  ad  Deum. 
Quis  fuit  ille  Dionysius?  Respondeo.  Nominatur 
quidam  Dionysius  Areopagita,  qui  dicitur  concio- 
natus  esse  in  Gallia.  Areopagus  quid  erat?  Re- 
spondeo.  Erat  locus  Athenis,  ubi  consessus  fuit 
summi  iudicii.  Sed  hunc  Dionysium,  ex  quo  cita- 
tur  dictum,  quod  recitavi,  puto  non  fuisse  Areo- 
pagitam  illum,  sed  alterum  Corinthium,  qui  multa 
scripsit,  cuiusetiam  est  dictum  illud:  Facere  schisma, 
est  peccatum  simile  idololatriae ;  quotl  debet  intel- 
ligi  de  eo,  qui  est  autor  falsi  dogmatis,  vel  qui 
i  scindit  Ecclesiam  falso  do°mate. 


Qnae  sunt  species  seu  partes  invocationis? 

Respondeo.  Duae  sunt:  Petitio  et  gratiarum 
actio.  Inde  soleo  constituere  hanc  definitionem: 
Invocatio  Dei,  est  petere  a  Deo  beneficia  vera  fide, 
et  est  ei  gratias  agere  pro  beneficiis.  De  utroque 
cultu  Dei  concionatur  Psal.  50.  Invoca  me  in  die 
tribulationis,  etc.  Et  sacrificium  laudis  offeras  mihi. 
Quid  respondes  ad  argumentum  Stoieum? 

Deus  est  propter  se  ipsum  colendus: 
Petentes    nobis   bona,    colimus   Deum    nostra 
j  causa: 

Ergo  non  recte  colimus  Deum  invocalione. 

Sentiebant  Stoici  necessario  omnia  fieri,  cum- 
i  que  eis  obiiciebatur:  Frustra  invocari  Deum.  posita 
necessitate  omnium  eventuum,  opponebant  ipsi, 
Deuni  invocandum  esse,  non  indigentiae  nostrae 
causa,  sed  quia  iam  ante  fuisset  conditor  mundi, 
et  autor  huius  ordinis,  qui  iam  mutari  non  possit. 
Quia  enim  in  hoc  ordine  luceat  ipsius  sapientia  et 
bonitas,  dixerunt  recte  eum  hoc  nomine  eoli  a 
nobis,  et  hoc  satis  esse. 

Sic  autem  respondeo  ad  Maiorem:  Deus  est 
propter  se  ipsum  colendus.  Hoc  verum  est,  lo- 
quendo  de  fine  principali.  Primus  enim  et  princi- 
palis  finis  debet    esse  celebratio  Dei.      Postea  ta« 


831 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


832 


men  accedunt  etiam  plures  fines  minus  princi- 
pales. 

Deinde  respondeo  ad  Minorem :  Falsa  est  Mi- 
nor,  quia  hoc  ipsum  petere  a  Deo  bona,  et  tri- 
buere  Deo  gloriam  suam.  Nam  etiam,  indigentiae 
ncstrae  causa  pctentes,  testamur,  quod  ipse  sit 
dator  bonorum,  tribuat  res  necessarias,  exaudiat 
propter  Filium,  nec  tantum  sit  conditor,  sed  etiam 
conservator  ordinis  a  se  instituti,  et  moderator, 
qui  velit  et  possit  multa  agere,  praeter  ordinem 
causarum  secundarum,   propter  salutem  Ecclesiae. 

Deus  vult  nos  exerceri  magnis  et  inextrica- 
bilibus  calamitatibus,  ut  in  his  agnoscamus  et  in- 
vocemus  eum,  et  ut  ipse  communicet  nobis  suam 
bonitatem.  Si  non  essemus  miseri,  non  conspice- 
retur  communicatio  istius  bonitatis.  Removeamus 
igitur  Stoicas  imaginationes.  Sciamus  Deum  esse 
agens  liberrimum,  et  velle  nobis  opitulari  in  mise- 
riis,  et  pertinere  ad  eius  gloriam,  ut  petamus  eius 
opem ,  sicut  expresse  dicitur :  Invoca  me  in  die 
tribulationis. 


Quae  requiruntur  ad  veram  invocationem? 

Respondeo.  Quinque  sunt  capita.  Primum, 
quis  sit  compellandus:  Secundo,  praeceptum:  Ter- 
tio,  promissio:  Quarto,  fides:  Quinto,  res  petenda. 
Haec  sunt  praecipua  capita.,  quae  semper  sunt  con- 
sideranda,  cum  de  vera  invocatione  cogitamus. 
Prima  cogitatio  sit,  quem  velis  alloqui.  Nam  si 
invocatio  est  accessus  seu  aditus,  seu  ascensio 
irientis  ad  Deum,  cogitandum  est,  qui  sit  verus 
Deus,  videlicet  qui  se  patefecit  nobis.  Considere- 
mus  ergo,  \\h\,  quomodo,  et  quando  se  patefecerit. 
Cogitemus  singuli:  Invoco  te  aeterne  Pater,  Do- 
mini  nostri  Iesu  Christi,  qui  te  patefecisti  immensa 
bonitate,  et  clamasti  de  Filio  tuo,  Domino  nostro 
Iesu  Christo:  Hune  audite,  et  effuso  Spiritu  sancto 
in  Apostolos,  conditor  coeli  et  terrae  cum  Filio 
et  Spiritu  sancto. 

Inprimis  historiam  patefactionis  in  baptismo 
Christi  nobis  proponamus.  Cogitemus  nos  stare 
ad  Iordanem,  ubi  stabat  Maria,  Apostoli,  et  Sancti 
multi,  qui  fuerunt  spectatores  Baptismi  Christi,  ubi 
est  audita  vox  aeterni  Patris,  ubi  est  conspectus 
Filius  stans  in  fiumine,  et  Spiritus  sanctus  specie 
columbae  obumbrans  Filium. 

Ad  tales  cogitationes  nos  assuefaciamus ,  ut 
apprehendamus  Deuin  patefactum,  et  quidem,  qui 
se  patefecit  misso  Filio. 

Teneamus  etiam  regulam  :  Nemo  accedit  ad 
Patrem,  nisi  per  Filium.  In  hac  consideratione 
magis  magisque  discimus  discrimen  invocationis 
Christianae  et  Ethnicae.  Non  debemus  cogitare, 
Deum    esse    quidlibet ,    seu    quodcunque    homines 


sibi  fingunt,  sicut  Ethnici  pro  suis  cupiditatibus 
finxerunt  Deus.  Hoc  damnat  Deus,  statim  in  exor- 
dio  Decalogi:  Ego  sum  Deus  tuus,  qui  eduxi  te  ex 
Aegypto:  ubi  addit  mentionem  illustris  patefactionis, 
ex  qua  voluit  agnosci. 

Non  debemus  etiam  invocare  Sanctos,  ac  multo 
minus  statuas  Sanctorum ;  quia  invocationem  oportet 
directam  esse  ad  essentiam  omnipotentem,  quae  ex- 
audiat,  quae  intelligat  gemitus  cordis,  quae  possit 
opem  ferre.  Haec  non  congruunt  Sanctis  mortuis, 
non  statuis. 

Viennae  concionator  quidam  pro  concione 
dixit,  Non  esse  invocandos  Sanctos,  sed  esse  invo- 
\  candum  cum  Sanctis.  Inde  est  ortus  magnus  tu- 
multus  adversus  eum.  Sed  credo  fuisse  ingenio- 
sum  hominem,  qui  tecte  voluerit  taxare  invecatio- 
nem  sanctorum;  etsi  non  scio,  quomodo  se  postea 
declaraverit.  Nos  quando  invocamus  Deum  pate- 
factum  in  Ecclesia,  coniungimus  nos  cum  invocan- 
tibus  omnibus  sanctis :  etiam  cum  illis,  qui  in 
coelo  sunt.  Nam  hi  quoque  invocant  et  celebrant 
Deum  nobiscum. 

Secunda  cogitatio  debet  esse  de  praecepto. 
Nihil  est  saepius  repetitum,  quam  mandatum  de 
invocatione,  quod  est  cogitandum ;  primum,  quia 
nulli  cultus  placent  Deo,  nisi  qui  ab  eo  mandati 
sunt,  iuxta  dictum:  Frustra  colunt  me  mandatis 
hominum.     Item,  In  praeceptis  meis  ambulate. 

Deinde  ut  sciamus  non  posse  nos  omittere  hunc 
cultum  sine  peccato;  quia  Deus  vult  coli  isto  ho- 
nore,  et  testatur  placere  sibi  cultum  invocationis. 
Scias  peccatum  esse  omissionem  invocationis  non 
minus,  quam  violationem  aliorum  mandatorum  Dei. 
Item  peccatum  esse,  quando  fit  contraria  invoca- 
tio  verbo  Dei;  ut  cum  invocatur  aliquid,  quod  non 
est  Deus. 

Est  et  mandatum,  quod  praecipit  invocationem, 
opponendum  tentationi  de  indignitate.  Cum  inci- 
pis  orare,  venit  tibi  in  mentem:  tu  es  indignus, 
fbrtassis  tua  precatio  non  placet  Deo.  Hic  cogi- 
tes,  tibi  mandatum  esse,  ut  invoces,  nec  respicias 
ad  tuam  vel  dignitatem,  vel  indignitatem.  Esne 
dignus,  ut  serves  praeceptum:  Non  occidas,  aut, 
Sanctifica  Sabbalum;  aut„  Honora  pairem  et  ma- 
trem  tuaml  Quam  esset  indignum,  intueri  suam 
indignitatem ,  et  eam  anteferre  mandatis  divinis: 
quam  esset  ineptum,  si  ancilla  iuberctur  coquere 
aliquid  ad  ignem,  et  illa  diceret  matrifamilias :  Ego 
non  sum  digna,  ut  coquam  istud,  aut  apponam 
ollam  ad  ignem.  Certe  materfamilias  diceret:  Tu 
bestia,  an  ego  conduxi  te  proptertuam  dignitatem? 
Obtemperes  igitur   mihi  imponenti  tibi  has  operas. 

Tertia  cogitatio  sit  de  promissione.  Deus  non 
tantum  praecipit,  ut  precemur,  sed  addit  promis- 
sionem,  ut  sciamus  certo,  quod  exaudiamur.  Hic 
vero  oportet  cognosci    ordinem   et  discrimina  pro- 


833 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


834 


missionum.  Prima,  est  promissio  gratiae,  quod 
recipiamur  propter  Filium;  quia  statim  in  preca- 
tione  obrepit  nobis  hoc  argumentum: 

Deus  peccatores  non  exaudit: 
Tu  es  peccator: 
Eryo  non  exaudiris. 

Singuli  nos  sic  cogitamus.  Sic  cogitarunt  He- 
lias,  Helisaeus,  et  quidem  magis,  quam  nos:  Quia 
illi,  quo  sapientiores  fuerunt,  eo  magis  agnoverunt 
sordes  suas.  Nos  non  ita  videmus  magnitudinem 
peccatorum  nostrorum. 


Quid  ergo  est  respondendum  ad  argu- 

mentum  ? 

Respondeo.  Distinguo  Maiorem.  Peccatores, 
scilicet,  non  agentes  poenitentiam,  Deus  non  exaudit. 
Exaudit  autem  agentes  poenitentiam :  quia  Vivo  ego, 
dicit  Dominns,  nolo  mortem  peccatoris ,  sed  ut  con- 
vertatur,  et  vivat.  Huc  pertinet  doctrina,  quid 
sit  poenitentia,  quid  iustiticatio.  Quain  doctrinam 
singuli  sic  nosse  debent,  ut  novimus  digitos  nostros. 

Adiungamus  autem  exempla,  quae  ostendunt, 
quod  exaudiat  Deus  peccatores  agentes  poeniten- 
tiam,  ut  publicanus  fatetur  se  esse  peccatorem,  et 
tamen  clamat:  Propitius  esto  mihi  peccatori.  David 
inquit:  Non  iustificabitur  in  conspectu  tuo  omnis  vi- 
vens;  et  tamen  clamat:  Ne  ingrediaris  mecum  in  iu- 
dicium.  Daniel  inquit:  Non  in  iustitia  nostra  effun- 
dimits  preces  nostras:  sed  exaudi  nos  propter  Domi- 
num.  Talia  exempla  illustrant  promissionem  gra- 
tiae;  quod,  quamquam  sumus  miseri  peccatores, 
tamen  propter  Mediatorem  recipiamur,  et  exaudia- 
mur.  Haec  igitur  promissio  initio  semper  cogi- 
tanda  est,  et  coniungenda  poenitentia  seu  conversio. 

Postea  sunt  etiam  promissiones  de  beneficiis 
corporalibus :  ut,  Bonus  est  Dominus  et  patiens,  et 
quem  poenitet  mali,  scilicet  poenae,  quasi  dicat: 
Poenitet  Deum,  quod  durius  puniat,  id  est,  Deus 
mitigat  poenas.  Paulus  expresse  dicit:  Pietas  ha- 
bet  promissiones  praesentis  et  futurae  vitae.  Et  cau- 
sae,  cur  traditae  sunt  promissiones  de  rebus  cor- 
poralibus,  alibi  saepe  sunt  expositae. 

Moses  dicit :  Quae  est  gens,  quae  habeat  promis- 
sioiies  tales,  sicut  hic  populus.  Sunt  autem  promis- 
siones  hoc  discrimine  nobis  propositae.  Deus  gra- 
tiam  suam  promittit  sine  conditione,  vel  exceptione 
omnibus  ad  ipsum  conversis.  Sed  bona  corporalia 
promisit  cum  exceptione  crucis  et  castigationis :  et 
ne  praescribamus  Deo  modum  et  tempus. 

Frustra  autem  traditae  essent  promissiones, 
nisi    acciperentur  fide;   sicut  Iurisconsulti   dicunt: 

MELANTHOW.  OPEK.  VOL.  XXVI. 


E/nvito  eripi  potest,  sed  invito  non  potest  donari.  Ita 
promissio  divina  est  otiosa  et  inanis  illi,  qui  eam 
non  adspicit,  non  admittit,  non  accipit  tide. 

Quarta  igitur  admonitio  est  de  fide.  Hanc 
oportet  praecipue  lucere  in  precatione.  Primum 
illam,  quae  aeeipit  remissionem  peccatorum;  postea 
in  specie,  quod  invocatio  nostra  non  sit  irrita.  Sed 
hic  rursus  discrimen  cogitandum  est.  De  bonis 
spiritualibus  credendum  est,  velle  Deum  peti  et 
accipi  a  nobis  illa  nominatim;  quia  nominatim  pro- 
missa  sunt.  Certo  statuere  debes,  quod  accipias 
remissionem  peccatorum  gratis  propter  Christum; 
quia  hoc  beneficium  est  nominatim  promissum.  De 
corporalibus  addenda  est  conditio :  Sit  ita  tibi  pla- 
cet:  ut  David  in  exilio  petit:  Domine  Deus  restituas 
me;  item,  Defendas  me  contra  filium  seditiosum:  sed 
fiat,  quod  bonum  est  in  ocxdis  tuis:  id  est,  peto  mi- 
tigationem;  et  sic  peto,  ut  offeram  me  ad  obe- 
dientiam.  Ita  nos  debemus  petere  bona  corpo- 
ralia,  et  credere,  quod  Deus  ea  daturus  sit,  sed 
non ,  ut  nos  cogitamus. 

Haec  discenda  sunt  in  exercitiis  fidei.  Ibi  di- 
scimus,  quod  fides  primum  certo  debeat  statuere, 
quod  recipiamur  propter  Filium  Dei  gratis.  Ista 
tides  simpliciter  est  necessaria  in  omni  precatione, 
etiam  cum  bona  corporalia  petimus,  sicut  Paulus 
dicit:  Quomodo  invocabunt,  nisi  credenVi 

Postea  discimus,  oportere  esse  fidem  et  spein, 
quae  statuit  invocationem  non  esse  irritam,  ne 
quidem  in  bonis  corporalibus,  in  quibus  tamen  de- 
bemus  Deo  obedientiam;  quia  vult  Eeclesiam  in 
hac  vita  subiectam  esse  cruci:  item,  vult  nos  ca- 
stigare  propter  peccata,  ut  inquit  Michaeas:  Iram 
Domini  portabo;  quia  peccavi  ei.  Sed  tamen  addit: 
Cum  sedero  in  tenebris ,  Dominus  erit  lux  mea. 

Universaliter  igitur  precatio  est  rata:  et.  res 
quidem  spirituales  ac  aeternas  certissime  accipit: 
in  corporalibus  vero  impetrat  aut  liberationem,  aut 
mitigationem.  Deus  dat  quod  petis,  aut  aliud  quid- 
dam,  quod  eo  pertinet,  etiamsi  non  ita  dat,  ut  tu 
imaginaris. 

In  Syracide  est  pulcherrima  sententia  de  fide 
exuscitanda  in  invocatione:  firj  6foyoipvx*j<rtig  iv  %$ 
KQogtvxfi  o~ov:  id  est,  Non  sis  pusillammi»  in  preca- 
tione  tua.  Vult  nos  multa  et  magna  audenter  pe- 
tere  a  Deo,  et  non  absterreri  fidem  nostram  dubi- 
tationibus,  diffidentia,  magnitudine  periculorum,  in- 
dignitate  nostra. 

Pertinet  autem  ad  exercitia  fidei  hoc  quoque, 
cum  non  statim  datur,  quod  petimus,  oppugnatur 
fides  illa  mora  et  cunctatione.  Sed  quamquam  dif- 
fertur  liberatio,  tamen  non  abiici  debet  spes.  Imo 
etiam  regula  tenenda  est:  Etiamsi  occidat  me  Do- 
minus ,  tamen  sperabo  in  eum. 

Quinta  admonitio  est  de  ipsis  rebus  petendis. 
Illa  enim  petenda  sunt,  quae  Deus  iubet  petere: 

53 


835 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


836 


id  est,  spiritualia  et  corporalia  bona.  Sed  hic  ob- 
servandum  est,  quod  Ioannes  dicit:  Petendum  esse 
eecundum  voluntatem  eius.  Docet  enim  petenda  esse 
congruentia  cum  mandatis  Dei. 

Tu  non  debes  a  Deo  petere,  ut  aliquem  occi- 
dat,  quem  iniuste  odisti.  Non  debes  Deum  mini- 
strum  facere  tui  furoris  et  cupiditatis;  et  tamen 
multorum  preces  sunt  eiusmodi,  quod  homines  pe- 
tunt,  ut  Deus  fiat  minister  cupiditatum,quibus  ipsi 
laborant.  Sed  discamus  petere  a  Deo  illa,  quae 
non  sunt  contra  mandatum  eius.  Ut,  hoc  non  est 
contra  voluntatem  Dei,  quando  aliquis  aegrotat,  et 
petit  sanationem:  quia  Deus  vult  invocari  in  tali 
necessitate.  Vult  agnosci,  quod  ipse  sit  autor  vi- 
tae,  item  quod  velit  aliquos  vivere,  qui  doceant, 
qui  serviant  Ecclesiae  et  Reipublicae,  qui  Deum 
celebrent,  .sicut  scriptum  est:  Non  mortui  lauda- 
bunt  te  Domine:  id  est,  tu  vis  aliquos  vivere,  qui 
sonent  vocem  tuam  et  serviant  Ecclesiae. 

Sic  in  paupertate  vult  Deus  te  petere  neces- 
saria  ad  huius  vitae  sustentationem :  quia  vult 
agnosci,  quod  ipse  sit  dator  talium  bonorum,  quod 
curet  te.  Est  grave  onus  paupertas,  sed  qui  petit 
a  Deo  opem,  experietur  non  esse  irritam  precatio- 
nem:  Sicut  dicilur:  Iacta  curam  tuam  in  Domino: 
ipse  te  sustentabit.  Item:  Scit  Pater  vester ,  quod 
his  omnibus  opus  habeatis. 

Sunt  autem  res  petendae  omnes  pulcherrimo 
ordine  comprehensae  in  oratione  Dominica:  Pater 
noster,  etc.  Quare  nominas  Patreml  Respondeo. 
Patris  appellatio  intelligatur  hic  essentialiter  de 
tota  divinitate:  Etsi  suo  modo  recte  referri  potest 
etiam  ad  primam  personam  divinitatis,  sicut  passim 
Christus  tamquam  Mediator  compellat  Patrem.  Ita 
tu  alloqueris  Patrem  Domini  nostri  lesu  Christi, 
qui  etiam  tuus  pater  est  propter  Filium  missum. 
Sed  tu  es  filius  adoptione:  Christus  est  natura  Fi- 
lius.  Ideo  complecteris  hic  simul  promissionem, 
quod  velit  nos  Deus  recipere  propter  Filium,  iuxta 
dictum:  Sumus  dilecti  in  dilecto. 

Quoties  incipis  precationem,  debes  discernere 
verum  Deum  a  commenticiis  numinibus,  et  simul 
cogitare  promissionem. 

Qui  es  in  coelis.]  Monet  nos  de  omnipotentia 
Dei;  sicut  in  Psalmis  et  apud  Prophetas  passim 
similes  descriptiones  exstant.  Deus  noster  in  coe- 
lis;  omnia  quaecunque  voluit,  fecit.  ltem:  Coelum 
coelorum  Domhii:  non  quod  alibi  non  sit  (est  enim 
ubique),  sed  quia  in  coelis  maiestas  eius  in  clara 
luce  refulget  in  conspectu  angelorum  et  electorum 
homirium,  quibus  se  ibi  communicat  immediate,  et 
est  omnia  in  omnibus. 

Sanrtificetur  nomen  tuum:]  Quid  significat  no- 
menl  Respondeo.  Nomen  est  idem,  quod  cognitio 
seu  notitia.  Hoc  ergo  petis:  Da  nobis  agnitionem 
seu   notitiam   tui  veram:   Item,  verum  intellectum 


verbi  tui,  ut  sit  inter  nos  pura  et  incorrupta  do- 
ctrina  de  Deo.  Vult  Christus  nos  primum  omnium 
petere,  ut  Deus  innotescat  nobis:  quia,  Ignoti  nulla 
cupido.  Nemo  timet  aut  amat  rem  ignotam.  Ideo 
in  primo  praecepto  statim  praecipitur  agnitio:  Eyo 
sum  Deus  tuus;  Non  habebis  Deos  alienos.  Convenit 
igitur  prima  petitio  cum  praecepto  primo. 

Adveniat  regnum  tuum:]  Agnitionem  sequitur 
gubernatio.  Rege  tu  nos  in  hac  vita  et  in  omni 
aeternitate. 

Post  gubernationem  sequitur  etiam  actio  no- 
stra:  Fiat  voluntas  tua]  id  est,  fiant  vocationes 
tuae:  Las  deine  vocationes  gehen.  Fac  ut  omnes 
in  functione,  inquam  abs  te  collocati  sunt,  tibi 
obtemperent.  Recte  sit  constitutum  ministerium 
Evangelicum,  Doctores  recta  doceant,  et  sint  con- 
cordes,  coniuncti  benevolentia  et  veritate.  Non 
alius  alterius  odio  moveat  aut  defendat  falsum 
dogma.  Fac  ut  potestates  seu  magistratus  faciant 
ofticium  suuni,  sicut  mandasti. 

Non  valeat  Diabolus,  qiri  vult  evertere  studia 
et  Ecclesiam,  qui  vult  facere  confusiones  infinitas 
in  gubernatione  politica  et  domestica:  qui  vult  di- 
vellere  animos  coniugum,  parentum  et  natorum. 
Haec  ingentia  mala  prohibe,  Ut  voluntas  tua  fiat  in 
terra,  sictit  in  coelo:  id  est,  sicut  angelorum  voca- 
tiones  tibi  serviunt  sine  turbatione,  sic  inter  ho- 
mines  perficiantur  vocationes  sine  turbatione.  Item 
angeli  ootemperant  sponte  et  promptissimo  studio, 
sic  etiam  vera  Ecclesia  obtemperet.  Imo  in  toto 
genere  humano  fiat,  quod  tu  vis,  quod  tu  insti- 
tuisti. 

Ita  pulchre  haec  se  inviceiri  consequuntur ; 
agnitio  et  gubernatio  divina,  et  vocatio  seu  functio. 
Primum  oportet  nos  Deum  agnoscere.  Postea 
opus  est  nobis  gubernatione  divina,  et  tum  oportet 
nos  etiam  ei  servire  in  functione,  iuxta  dictum: 
Subditus  esto  Deo.  Item,  Commenda  Deo  viam  tuam, 
et  ipse  faciet. 

Sed  ut  serviamus  vocationi,  opus  habemus  ad- 
miniculis  rerum  externarum.  Homo  non  potest 
esse  sine  tempore,  loco,  victu,  hospitio,  defen- 
sione.  Non  sunt  faciendae  illae  phantasticae  ima- 
ginationes,  quibus  etiam  ex  veteribus  quidam  oc- 
cupati  fuerunt,  cum  scribnnt,  homo  sit  anohg,  aoixog. 
Haec  sunt  phantastica.  Oportet  hominem  esse  in 
domo,  pago,  ubicunque  sit.  Puerpera  indiget  in 
partu  nidulo  aliquo,  ubi  pariat,  ubi  valetudinem 
curet.  Haec  divinitus  ita  sunt  ordinata.  Ideo  do- 
cet  nos  Christus  petere  panem  nostrum  quoti- 
dianum. 

,  Significat  autem  Panis,  omnia  bona  corpora- 
lia;  pacem,  victum,  hospiiium,  pluviam,  messem, 
bonam  valetudinem,  mediocrem  statum  regiminis. 
Quotidianus  Graece  dicitur:  t7tiovatog ,  quod  non  di- 
citur  hic  de  spirituali  pane,  sicut  aliqui  verterunt 


837 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


808 


panem  supersubstantialem,  qui  imaginantur  indignum 
esse  homine  Christiano  petere  a  Deo  corporalia. 
Imo  vero  dignissimum  est  tribuere  Deo  honorem, 
quod  det  corporalia. 

'Eniovciog  est  ab  imovca,  id  est,  sequens  dies. 
Significat  igitur  panis  imovaioq,  idem  quod  conti- 
nuus,  Das  wir  immer  fur  und  fur  bedurffen.     Contra: 

Christus .  prohibet  in   Matthaeo  sollicitudinem  de 

crastino : 
Ergo  non  debemus  petere  panem  quotidianum. 

Respondeo.  Christus  prohibet  curam  diffiden- 
tiae.  Ubi  autem  est  fides,  ibi  et  labor  est  prae- 
standus,  et  petendum  a  Deo,  ut  det  nobis,  quibus 
quotidie  opus  habemus. 

Et  remitte  nobis  debita  nostra.]  Hic  petimus 
remissionem  peccatorum ,  etsi  de  hac  cogitanduni 
est  statim,  cum  ordimur  precationem:  quando  com- 
pellarnus  Deum,  ut  Patrem.  Simul  autem  commo- 
nefacit  non  Christus  etiam  de  reconcilialione  cum 
proximo,  Sicut  et  nos  remittimus  debitoribus  nostris. 


Estne   remissio   nostra,    causa   remissionis 

divinae  ? 

Respondeo.  Non.  Et  tamen  mandatum  divi- 
num  est,  ut  hoc  opes  sequatur,  vel  ut  coniuncta 
sit  nostra  remissio  cum  remissione  divina;  quia 
Deus  postulat  dilectionem:  et  non  valet  precatio, 
quae  fit  ab  habente  malum  propositum.  Fides  non 
stat  cum  malo  proposito.  lta  non  potest  fieri  in- 
vocatio  ab  eo,  qui  retinet  malum  propositum. 

Et  ne  nos  inducas  in  tentationem.]  Id  est,  ne 
sinas  nos  opprimi  tentationibus ,  aut  submergi  in 
tentatione.  Sunt  phrases  Hebraicae,  quae  signi- 
ficant  permissionem,  item  significant  completive. 
Diabolus  insidiatur  nobis  assidue ;  item  caro  nostra, 
et  mundus  alliciunt  nos  ad  jeccata.  Sed  tu  adesto 
nobis,  iuves,  defendas  nos,  nec  permittas,  ut  op- 
primamur  tentationibus. 

Libera  nos  a  malo.]  scilicet  culpae  et  poenae, 
et  comprehenduntur  mala  praesentia  et  futura. 
Haec  petimus  vel  mitigari,  vel  tolli  a  nobis,  et 
tandem  concedi  nobis  placidum  exitum  ex  hac  vita. 
Ita  omnia  capita  rerum  petendarum  optimo  ordine 
sunt  comprehensa  in  hac  oratione,  qua  debemus 
delectari,  etiam  propter  sapientiam  Magistri,  et  eam 
subinde  repetere,  et  includere  in  eam,  quae  nobis 
etiam  privatim  sunt  necessaria. 

Ego  rnemini  quendam  nobilem  in  mensa  deri- 
dere  consuetudinem  recitandi  orationem  Domini- 
cam,  quia  dicebat  se  etiam  gemitu  posse  precari. 
Assidebam  tunc  Doctori  Hieronymo  Schurffio,  qui 


cum  proxime  assideret  nobili ;  imo  inquit :  Scriptum 
est,  cum  oratis.  dicite.  Ille  statim  se  repressit,  et 
dixit:  Domine  Doctor,  recte  facitis ,  quod  me  refu- 
tatis.  Ista  recito,  ut  iuventus  muniatur  contra 
ineptos  sermones. 

Deus  postulat  hunc  cultum,  vult  agnosci,  et 
invocari,  et  in  agnitione  sui  communicat  se  nobis, 
et  non  aliter.  Et  quamquain  in  magnis  necessita- 
tibus  etiam  gemitu  potest  fieri  precatio,  tamen  co- 
gitemus,  necessariam  esse  recitationem  quoque, 
quae  fiat  claris  et  apertis  verbis-  Primum,  ut  sit 
commonefactio  de  beneficiis  Dei.  Deinde,  ut  fiat 
exuscitatio  affectuum.  Item,  ut  ostendamus  con- 
fessionem  nostram  coram  Deo  et  hominibus,  et 
contra  Diabolum.  Precatio  est  res  valde  difficilis; 
quia  requirit  intentionem  cogitationis,  et  affectum, 
qui  excitandus  est  cogitatione.     Sic,  argumentor: 

Ingratum   est  principibus,    cum  servi  multum   et 

assidue  petunt: 
Ergo  et  Dco  idem  displicet. 

Respondeo.  In  aulis  ita  fit,  sicut  dicitur  in 
versu : 

Da,  capias ,  quaeras  plurima,  pauca,  nihil. 

Qui  vult  acceptus  esse  in  aulis,  eum  oportet  con- 
ciliare  sibi  favorem  muneribus,  et  pauca  petere 
ab  aliis,  et  interrogare  nihil  de  rebus  arcanis. 
Sed  haec  similitudo  non  quadrat  ad  Deum;  sicut 
et  alia  multa,  quae  in  aulis  fiunt,  non  pertinent 
ad  precationem. 

Veniebat  quidam  in  aulam  regis  Ferdinandi 
allocuturus  regem.  Forte  incidit  in  disputationem 
cum  nobili  quodam  de  invocatione  Sanctorum.  Hic 
obiecit  ei:  Idem  haud  dubie  fieri  in  coelo,  quod  in 
aulis  fieri  solet,  ut  aliquis  conventurus  regem, 
prius  conciliet  sibi  aulicos,  et  negotia  sua  agat  per 
internuntios.  Ille  per  iocum  respondit,  sed  tamen 
vere:  Si  ita  res  ageretur  in  cueto,  sicut  in  aulis,  non 
optarim  me  esse  in  coelo. 

Est  egregium  dictum  Tauleri:  Mens  hominis 
nunquam  est  tam  uvida  ad  petendum,  quam  Deus  ad 
dandum.  Et  simile  aliquid  habet  Chrysostomus : 
Deus  promptior  est  ad  dandum,  quam  mxdier  vicina 
partui  ad  enitendum. 


Quomodo  intelligis,  quod  in  hac  lectione 

dicitur:    Veniet  tempus,  cum  non  per  aenigmata 
loquar  vobis? 

Respondeo.     Hoc  vult   dicere:    Post  resurre- 
ctionem  meam  videbitis,  non  esse  umbram  vel  ob 
scura  aenigmata:    Coram  videbitis  rem  ipsam.     In 

53" 


839 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


840 


illo  die  in  nomine  meo  petetis:  id  estr  cessabit 
fiducia  carnalis;  qui  non  ero  vobiscum  amplius  vi- 
sibili  consuetudine. 

lam  Pragae  quidam  disputant,  Chvistum  non 
esse  invocandum,  ut  Mediatorem,  scilicet  ut  stabi- 
liant  furorem  illum,  quod  Sancti  sint  mediatores. 
Dicunt  Christum  esse  invocandum,  ut  Deum.  Hoc 
verum  est:  Christus  est  invocandus,  ut  Deus,  sicut 
Pater  et  Spiritus  sanctus;  sed  propterea  est  etiam 
invocandus,  ut  mediator  et  intercessor,  propter 
quem  exaudimur.  Non  pugnant  haec,  quod  Chri- 
stus  simul  est  exauditor  nostrarum  precum  et  in* 
tercessor. 

Quando  invocas  Christum,  debes  cogitare  de 
utraque  re,  quod  invoces  eum,  ut  Deuin  cum  Patre 
et  Spiritu  sancto,  deinde  peculiariter  ut  Mediato- 
rem,  qualis  est  forma  precationis,  qua  solemus 
uti:  Invoco  te  omnipotens,  aeterne  et  vive  Deus, 
creator  coeli  et  terrae,  cum  Filio  et  Spiritu  sancto 
tuo,  etc.  Miserere  mei,  et  exaudi  me  propter  Fi- 
lium,  Dominum  nostium  Iesum  Christum,  quem 
inenarrabili  consilio  voluisti  fieri  victimam  pro  no- 
bis,  qui  est  ixiiyq  xal  fieGivrjg  noster. 

Tales  certae  et  expressae  formae  precationurn 
habendae  sunt  in  conspectu.  Turpis  est  negli- 
gentia,  quantio  non  discernis  invocationem  tuam 
ab  Ethnica.  Prophetae  recte  sic  invocant:  Deus 
Patrum  nostrorum:  id  est,  patefactus  patribus  no- 
stris;  et,  exaudi  nos  propter  Dominum.  Cyprianus 
etiam  recte  dicit :  Domine  lesu  oro  te,  ut  ores  pro  me. 


Oratne  Christus  pro  nobis? 

Pragae  dicunt:  Fecit  id  in  hac  vita,  iam  non 
facit;  quia  non  possunt  negare  illud  Ioan.  17.  Non 
pro  eis  oro  tautum,  sed  etiam  pro  credituris  per  ver- 
bum  ipsorum. 


Proba,  quod  Christus  nunc  etiam  pro 

te  oret. 

Respondeo.  Romanorum  8.  dicitur:  Qui  sedet 
cd  dextram  Patris ,  et  interpellat  pro  nohis.  Item 
ad  Hebraeos:  Semper  apparet  coram  Deo ,  ut  inter- 
pellet  pro  nobis.  Item,  Tu  es  Sacerdos  in  aeternum 
secundum  ordinem  Melchisedech. 

Contra: 

Christus  hic  inquit,  non  dico ,  quod  ego  rogatu» 

rus  sim.  pro  vobis  Patrem: 
Ergo  non  orat  amptius  pro  nobis. 


Respondeo.  Hoc  dictum  non  est  ita  intelli- 
gendum,  quod  excludatur  precatio  Christi  pro  no- 
bis,  sed  vult  nos  quoque  esse  precatores.  Hoc 
enim  docet,  quod  velit  nos  etiam  precari;  Ego,  in- 
quit,  non  orabo  pro  vobis,  scilicet  solus.  Vult 
ipse,  ut  sacerdos,  post  se  trahere  chorum:  Sicut 
constat,  quod  sacerdos  se  habeat  correlative  ad 
chorum,  id  est,  ad  coetum  Ecclesiae.  Christus 
est  summus  sacerdos,  qui  orat  pro  nobis,  ut  pro- 
pter  ipsum  exaudiamur.  Verum  ipse  attrahit  nos 
ad  societatem  precationis.  Vult  nos  simul  orare, 
et  habere  hanc  fidem,  quod  propter  ipsum  accepti 
simus  Deo.  ldeo  addit  hanc  consolationem :  lpse 
Pater  vos  diligit.  Affirmat  nos  diligi  a  Deo.  Sicut 
alibi  inquit:  Pater,  sit  in  eis  dilectio  tua9  qua  me 
diligis. 

Quid  potuit  maius  dici.,  quain  quod  vult  diligi 
nos  a  Patre,  ea  dilectione,  qua  pater  diligit  Fi- 
lium?  Hac  ergo  fiducia  vult  fieri  a  nobis  invoca- 
tionem,  qua  petamus  a  Deo  necessaria.  AfFeramus 
autem  mentes  sobrias,  si  debemus  orare.  Ebrii 
non  sunt  idonei  ad  precationem;  ideo  Petrus  in- 
quit:  Sitis  sobrii  ad  precationem.  Abiiciamus  etiam 
securitatem  carnalem,  quae  est  impedimentum  in- 
vocationis,  sicut  de  discipulis  hic  inquit  Dcminus: 
Hactenus  non  petiistis  in  nomine  meo :  id  est,  fuistis 
confisi  praesentia  corporali,  cogitastis,  donec  ego 
vobiscum  sim  futurus,  bene  nobis  erit.  Haec  erat 
fiducia  carnalis.  INonne  tu  securiori  esses  animo, 
si  videres  Christum  visibiliter  tecum  esse  ?  Quando 
cum  viro  bono  facis  iter,  nonne  es  securior?  Sic 
illi  propter  visibilem  conversionem  cum  Christo 
erant  securi. 

Sed  retinenda  est  fides,  etiam  cum  non  vide- 
mus  Chiistum  corporaliter.  Et  hoc  cst  in  nomine 
eius  orare:  id  est,  confidere  in  Filio  Dei,  quod 
propter  eum  recipiamur  et  exaudiamur,  et  quod 
adsit  nobis  gratia,  auxilio,  protectione  sua,  etiam 
si  sensus  nostri  corporaliter  ista  non  vident;  imo 
etiamsi  fides  statuit  Christum  corporaliter  iam  esse 
in  coelesti  gloria,  quemadmodum  Christus  ipse  hic 
inquit:  Exivi  a  Patre ,  et  veni  in  vmndum,  iterum 
relinquo  mundum,  et  vado  ad  Patrem. 


IN  FESTO  ASCENSIONIS  CHRISTI. 

In  doctrina  huius  festi  solemus  dicere,  primum 
de  historia;  postea  de  doctrina,  quae  exponit  de- 
finitionem  regni  Christi,  et  addimus  Psalmum:  Ex- 
surgat  Deus:  Eundem  ordinem  iam  quoque  seque- 
mur.  Historia  festi  nota  est,  et  est  quotidie  cogi- 
tanda  in  recitatione  Symboli. 

Quaerendae  sunt  autem  causae:  Quare  voluerit 
ascendere  visibiliter  ? 


841 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


Si-2 


Prima  causa  est,  ne  putetur  amissus  velut 
spectrum.  Fuit  tum  una  magna  multitudo.  Ad- 
fuerunt  Apostoli,  et  alii ,  ut  Paulus  scribit,  quin- 
genti  fratres.  Credo  etiam  magnum  et  pulchrum 
fuisse  agmen  sanctorum,  qui  una  resurrexerant, 
quia  tantum  Dominum  decebat  habere  comitatum. 
Ascendit  igitur  visibili  specie,  spectante  ea  multi- 
tudine,  ut  sciretur,  post  tot  dierum  conversationem, 
quo  abiisset,  ne  putaretur  abiisse  ut  spectrum, 
sicut  illa  tota  familiaritas  a  Pasehate,  ad  diem 
ascensionis  eo  facta  est,  quod  voluit  ostendere  se 
vere  resuscitatum  esse,  nec  esse  spectrum. 

Habetis  in  Luca  verbum  awavliXfifjevog :  alii 
libri  legunt,  awal^ofjutvog.  Sed  mihi  placet  avvav- 
fofofitvog.  Nam  awaXt&iv  est  rarum  et  inusitatuin. 
Sed  avvavMtttv  est  valde  usitatum  Graecis  auctori- 
bus:  Signiticat  commorari,  ein  weil  lieyen  an  einem 
ort:  ut  exercitus  awavli&iav ,  alicubi  commoratur. 
Christus  est  commoratus  apud  discipulos  familiari 
consuetudine;  saepe  disputavit  cum  eis,  assedit, 
comedit,  inambulavit.  Disseruit  de  regno  Dei. 
Non  voluit  igitur  discedere  ignorantibus  illis:  Non 
voluit  relinquere  illam  dubitationem  vel  opinionem, 
quod  esset  amissus  ut  spectrum.  Ideo  ascendit  vi- 
sibiliter. 

Haec  est  prima  et  historica  causa,  quam  de- 
bemus  considerare;  Christus  vere  fruebatur  con- 
spectu  aeterni  patris:  erat  vere  beatus,  immortalis, 
habens  laetitiam  supra  creaturas  omnes,  maiorem 
quam  ulla  creatura  habere  potest,  et  habebat  eam 
post  resurrectionem,  etiam  secundum  humanam 
naturam.  Sed  ille  visibilis  discessus  eo  factus  est, 
ut  sciretur,  quo  abiisset  Dominus.  Deinde  est  no- 
bis  testimonium  ad  multa  alia. 

Secunda  igitur  causa  est,  ut  discerent  Apo- 
stoli,  et  sciret  universa  Ecclesia,  Regnum  Christi 
non  fore  politicum  in  hac  vita,  ut  ipsi  habebant 
imaginationem  suam,  et  adhuc  Iudaei  hanc  phanta- 
siam  retinent.  Imperium  Messiae  futurum  tale, 
quale  fuit  Cyri,  Alexandri,  et  talium:  Christum 
partiturum  eis  provincias.  Contra  hanc  imagina- 
tionem  multa  dicuntur  in  Prophetis  et  Apostolis: 
Sed  in  assensione  Christi  exhibetur  manifestum  te- 
stimoniuin.  quod  non  sit  tale  futurum  regnum 
Messiae. 


Quale  igitur  est  regnum  Christi? 

Respondeo  Coeleste. 

Sequitur  ergo  tertia  causa,  quod  talis  erit 
gloria  Ecclesiae,  qualis  fuit  Christi  ascendentis, 
ubi  resuscitata  glorificabitur,  et  fructur  consuetu- 
dine,  conspectu,  et  laetiiia  aeterni  Patris,  Filii,  et 
Spiritus  sancti,  ubi  Deus   eiit  omnia  in  oinnibus. 


Ista  historica  primum  cogitanda  sunt  de  festo,  et 
causis  gloriosi  discessus  vel  triumphi.  Paulus  ap- 
pellatione  triumphi,  complectitur  resurrectionem  et 
ascensionem,  et  simul  beneficia;  quando  pingit 
triumphum  in  Epistola  ad  Colossenses. 

Graeci  nominaverunt  itqCafifiov,  et  dicunt  voca- 
bulum  esse  factum  a  itgCa,  folia  /&»',  et  dfifil,  id 
est,  circum.  Scitis,  quod  d/jfil  significet  circum, 
sive  per  /?,  velrc,  vel  <p  scribatur.  "Afimi,  reticulum, 
vitta,  apud  Homerum  ein  schleierchen:  u/iflq,  est 
extremitas,  seu  labrurn,  vel  circuitus,  vel  anibitus 
cuiuscunque  rci.  'Afixi^oa,  circumdo.  Ita  &oCwv 
ufiftr],  id  est,  circuitus,  seu  corona  ficulnea;  quia 
primi  victores  coronati  sunt  foliis  fici,  propter  dul- 
cedinem.  Victoria  enim  est  dulcis.  Dicunt  sic  co- 
ronatum  fuisse  Bacchum  redeuntem  ex  India,  ve- 
ctum  Tigride.  E.\isthno  aliqua  esse  historica,  deinde 
sunt  admixta  fabulae.  Plerumque  in  antiquis  poe- 
matis,  narrationes  sumptae  sunt  ex  occasionibus 
historiarum;  postea  sunt  admixtae  fabulae.  Inde 
ergo  est  triumphus,  id  est,  pompa  victoris  ingre- 
dientis  cum  corona  ficulnea. 

Possem  vobis  pulchra  allusione  dicere:  Con- 
gruum  esse  Christum  victorein  coronari  ficulnea 
corona,  quia  folium  fici  significat  legem  et  mortem. 
Ipse  est  victor.    Sed  transeant  illa. 

Vos  cogitate  picturam  triumphi,  ad  quam  Pau- 
lus  alludit.  Dicit  gestari  ante  Christum  nostra 
chirographa,  et  duci  captivos  Diabolos.  Ita  enim 
fiebat  in  triumpho:  Primum  ante  currum  triumpha- 
lem  praeferebantur  insignia  captarum  urbiuin ;  item 
pugnarum,  et  multarum  aliarum  rerum  picturae. 
Ita  dicitur  crux  gestari  ante  Christum,  et  de  cruce 
dependere  chirographum  nostrum,  id  est,  accusa- 
tionem  peccati  nostri.  Haec  est  dulcis  consolatio: 
Tua  peccata  te  non  accusant,  non  damnant,  quia 
ibi  pendent,  sunt  victa:  Christus  vicit  tua  peccata. 
Item,  Potentia  Diaboli  fracla  est.  Est  dulcissima 
imago:  Non  potest  aliquid  pingi  dulcius. 

Diabolus  ibi  ducitur  captivus:  si  tu  invocas 
Christum,  etiam  tu  es  victor  Diaboli  per  Christum, 
sicut  inquit  Paulus:  Gratia  Deo,  qui  dat  nobis  vU 
ctoriam  per  Dominum  nostrum  lesum  Christum. 

In  curru  triumphali  olim  sedebant  parvi  filii  et 
filiae  triumphantis.  Ita  nos  adhaeremus  rotulis. 
Sedemus  in  curru  Christi  tainquam  filioli.  Deinde 
sequebantur  currum  liberati :  Item  senatus,  et  multi 
praestantissimi  homines;  ad  extremum  reliqr.a  pro- 
miscua  multitudo.  Sic  currum  Christi  sequuntur 
Adam,  Abraham,  Isaae,  Iacob,  et  omnes  sancti, 
qui  tunc  cum  Christo  ascenderunt,  quos  quidem  et 
nos  sequemur. 

Mementote  etiam ,  quod  illud  spectaculum  est 
testimonium  de  toto  Evangelio.  Sicut  resurrectio 
Christi:  Ita  ascensio  est  miraculum  et  testimonium, 
quod  Evangelium   sit  verum,    et   quod  ille  coetus 


843 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


844 


Evangelio  credens  sit  Ecclesia.     Ridentur  haec  ab 
Ethnicis,  Epicureis,  ac  impiis,  et  existimantur  fabu-  j 
losa.     Nos  sciamus  vera  esse;  Deus  semper  dedit  j 
Ecclesiae  testimonia,  et  dat  subinde.  Illis  nos  con-  | 
firmemus;    et   sciamus    vere    esse    Ecclesiam   Dei  j 
hunc  coetuna,  qui  amplectitur  hanc  doctrinam,  quam  j 
dedit  Filius  Dei,  quae  est  scripta  in  libiis  Prophe- 
ticis  et  Apostolicis.     Est  difficile  retinere  assensio- 
nem:  sed  clamemus,    ut  ille  apud  Marcum:    Credo 
Domine,  sed  opem  fer  imbecillitaU  mene.  Illa  histo- 
rica    primum    consideranda  sunt:    quia  sunt  funda- 
menta  doctrinarum  et  consolationum. 

Dicemus  nunc  breviter  aliquid  de  regno. 


II.  Locus  de  regno  Christi. 

Ipse  ascendit,  ut  exaltetur  in  regno,  ut  inquit 
Psalmus:  De  torrente  in  via  bibet,  propterea  exal- 
tabit  caput:  id  est,  gustabit  mortem,  miserias,  et 
calamitates  humanas.  Fuit  certum  tempus  humi- 
liationis  Christi,  quando  debuit  esse  victima:  Et 
quia  obedit  Patri  in  illa  humiliatione ,  ideo  exalta- 
tur,  et  glorificatur  deinde.  Est  rex  etiam  ante  il- 
lam  exaltationem,  etiam  cum  patitur,  sed  nondum 
est  in  regno  exaltatus:  id  est,  fuit  subiectus  morti 
ante  resurrectionemj  sicut  inquit:  Oportuit  Christum 
pati,  et  sic  intrare  in  gloriam  suam.  Habetis  multa 
talia  dicta. 

Aliud  est  tempus  humiliationis,  etiam  cum  rex 
est.  Aliud  exaltationis  et  gloriae,  cuius  postea  erit 
particeps  tota  Ecclesia,  sed  oportet  nos  fieri  simi- 
les  imaginis  Filii  Dei,  ut  etiam  patiamur  in  hac  vi- 
ta,  sicut  videtis  Ecclesiam  esse  in  magnis  perse- 
cutionibus. 

Quam  multi  nunc  interficiuntur  in  multis  locis, 
in  Belgio,  ltalia,  Gallia,  Anglia!  Quam  multae 
piae  faihiliae  expelluntur  ex  suis  nidulis!  et,  ut 
cetera  desint,  tamen  omnia  sunt  subiecta  morti. 
Quod  autem  Deus  servat  aliquos  coetus,  ideo  fa- 
cit,  ut  sit  Ecclesia,  et  ut  sit  propagatio  doctrinae: 
Nam  si  omnes  interficerentur  subito,  non  propaga- 
retur  doctrina.  Deus  vult  esse  coetus  aliquos  Ec- 
clesiae,  ideo  dat  alicubi  aliquos  nidulos,  ut  omni- 
bus  temporibus  factum  est.  Scit,  Pater  vester  coe- 
lestis,  quod  his  opus  habeatis.  Ubicunque  sunt 
membra  Ecclesiae,  habent  suas  aerumnas.  Omnes 
qui  pie  volunt  vivere,  vexantur.  Ita  Ecclesia  simi- 
lis  Filio  Dei  patienti  in  hac  vita,  erit  etiam  similis 
Filio  Dei  ornato  gloria.  Teneamus  igitur  definitio- 
nem  regni  Christi. 

Iudaei  habent  hoc  somnium :  Regnum  Messiae 
erit  pulcherrimus  status,  qualis  nunquarn  fuit  in 
toto  genere  humano.  Regnabit  Messias  1000  an- 
nis.     Erit  pax  in  toto  orbe,  et  homines  erunt  opu- 


lenti.  Nos  Iudaei  erimus  longaevi,  singuli  vivemus 
400  annos.  Verum  quid  esset,  etiamsi  singuli  vi- 
verent  tot  annos?  Esset  exiguum  spatiuin ,  et  ex- 
acto  hoc  spatio  extingueremur,  et  nunc  perinde 
esset,  ac  si  non  fuissemus.  Habent  tales  phanta- 
sias  adhuc  Iudaei. 

Postea  alii  homines,  et  quidem  maxima  pars 
cogitant:  Regnum  Christi  est  ille  status  post  hanc 
vitam,  ubi  erimus  in  summa  tranquillitate  et  beati- 
tudine ;  non  erimus  obnoxii  morbis,  miseriis,  vexa- 
tionibus,  morti;  sed  erimus  laeti,  in  illa  coelesti 
conversatione. 

Nos  sciamus  regnum  Christi  esse  regnum  a 
principio  Ecclesiae,  et  postea  in  totam  aeternitatem, 
quamquam  est  aliqua  differentia ;  quod  ad  modos 
dissimiles  attinet  regni  Christi,  et  regni  Dei. 

Sic  argumentor: 

Paulus  ita  inquit:  Tradetregnum  Deo  et  Patri. 
Ergo  ipse  non  regnabit. 

Respondeo.  Imo  Christus  regnabit,  sed  non 
illo  modo  ut  antea;  Christus  tamen  manebit  rex; 
ilia  persona  erit  caput  Ecclesiae,  Deus  et  Homo: 
Sed  antequam  adducet  nos  ad  aeternum  Patrem, 
ut  simus  in  visibili  consuetudine  Patris;  ante  hoc 
tempus  regnat  in  hac  vita  per  ministerium  Evan- 
gelii.  Et  quidem  inchoatum  est  hoc  regnum  Filii 
Dei,  quando  in  Paradiso  dicit  ad  Adam  et  Evam: 
Semen  mulieris  conculcabit  caput  serpentis.  Iam  tum 
illa  magna  res  geritur.  Filius  iste,  qui  est  postea 
assumpturus  humanam  naturam,  inchoat  ibi  suam 
dominationem;  quia  iam  conculcat  serpentis  caput, 
vivificat,  eripit  ex  morte  Adam  et  Evam. 


Quid  ergo  est  regnum  Christi? 

Est  Filium  Dei  mitti  ab  initio  ad  genus  huma- 
num,  ut  proferat  Evangelium  ex  sinu  aeterni  Pa- 
tris,  colligat  aeternam  Ecclesiam  voce  Evangelii, 
et  vivificet  eam  dato  Spiritu  sancto,  et  assumat 
humanam  naturam,  ut  sit  redemptor,  et  salvator, 
protegens  et  defendens  Ecclesiam ,  eamque  ser- 
vans.  In  hoc  regno  nunc  etiam  est  efficax:  con- 
servat  ministerium  Evangelii,  depellit  Diabolos,  ser- 
vat  in  genere  humano  Ecclesiam,  contra  furores 
mundi,  tyrannos  et  fanaticos  spiritus,  tuetur  coe- 
tum  illum  recte  eum  invocantem,  et  tandem  resu- 
scitabit  mortuos,  et  vestiet  eos  nova  natura:  iudi- 
cabit  ipse,  et  adducet  Ecclesiam  ad  aeternum  Pa- 
trem. 

Hoc  est  enim  tradere  regnum  aeterno  Patri; 
adducere  Ecclesiam  ad  aeternum  Patrem,  ut  postea 
Deus   regnet,   et  sit  Deus  omnia  in  omnibus  bea- 


845 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


846 


tis:  id  est,  regnetDeus  visibiliter  in  nobis  per  mi- 
nisterium  Evangelii. 

Ille  prior  modus  regni,  est  modus  perministe- 
rium  Evangelii,  et  potentia  Christi  colligentis,  ser- 
vantis,  vivificantis,  defendentis,  et  resuscitantis  Ec- 
clesiam :  Postea  idem  ipse  regnat  in  tota  aeterni- 
tate,  sed  cessante  ministerio.  Quale  hoc  sit  futu- 
\  rum  regnum,  videbimus  tum.  lam  mente  intueamur 
hoc  praesens  regnum  Christi ;  quia  magnum  iinpe- 
dimentum  est  cogitare,  Christi  regnum  esse  tantum 
post  hanc  vitam :  Cogitemus  eum  iam  quoque  re- 
gem  esse,  sicut  vere  erat  rex,  quando  vivificabat 
Aiiam  et  Evam,  eripiebat  eos  ex  faucibus  Diaboli. 
Ita  Paulus  dicit:  Ascendens  caplivam  duxit  captivi- 
tateyi ;  id  est,  testatus  est,  se  accipere  regnum  illa 
visibili  ascensione.  Captivam  duxit  captivitatem, 
id  e*t,  sustulit  servitutem  et  causas;  scilicet  mor- 
tem,  peccatum,  iram  Dei,  potentiam  Diabolorum, 
ne  noceant  credentibus. 

Quod  Paulus  dicit ,  dans  dona  hominibus,  idem 
est  cum  hoc:  Accepit  dona  pro  hominibus.  Sunt 
correlativae  sententiae,  quocunque  modo  interpre- 
teris. 

Cogites  de  Domino  Iesu  Christo,  Sedere  eum 
ad  dextram  patris,  ut  te  exaudiat,  det  tibi  dona, 
adsit,  servet  te,  depellat  Diabolos,  protegat,  et  do- 
ceat  te,  ostendat  misericordiam  aeterni  Patris,  et 
sanet  nostra  vulnera:  sicut  Ecclesia  semper  habet 
aliqua  vulnera.  Non  cogitemus  nos  esse  mundos, 
ita  ut  nihil  habeamus  errorum,  ut  blandiuntur  sibi 
multi:  Imo  habemus  multum  vitiorum  omnes,  alii 
plus,  alii  minus.  Ecclesia  est  aegrum  corpus:  pe- 
tamus,  ut  ipse  sit  Samaritanus,  qui  medeatur  isti 
corpori. 

Deinde  dicit  Paulus:  Dedit  alios  Prophetas, 
alios  Apostolos,  alios  pastores,  alios  Docto?-es.']  Lo- 
quitur  de  ministerio ;  sed  non  tantum  publice  illa 
dona  dat,  sed  singulis  etiam  dat  dona  necessaria. 
Igitur  cogitemus  eum  ascendere  ad  coelos,  ut  dein- 
ceps  sit  in  consuetudine  inenarrabili  apud  Patrem 
aeternum,  non  ut  prorsus  absit  a  nobis,  sed  ut  sit 
nobiscuin,  adsit  Ecclesiae,  regat,  servet,  protegat 
eam. 

Ista  sunt  magni  momenti,  utilia  ad  invocatio- 
nem:  ideo  diligenter  consideranda  sunt.  Saepe  co- 
gitate  istam  definitionem,  et  discite  tale  regnum 
esse,  quod  sit  in  praesentia  efficax;  non  otiosum 
et  inane  nomen,  quod  non  sit  phantasia,  ut  homi- 
mines  impii,  et  non  recte  instituti  cogitant.  Non 
imaginemur  regnum  Christi  post  hanc  vitam  tan- 
tum  esse. 

De  hac  doctrina  loquitur  Psalmus,  qui  est 
imago  triumphi  Christi. 


Enarratio  Psalmi  LXVIII. 

Hic  Psalmus,  cum  sit  dulcissime,  et  simplicis- 
sime  scriptus,  tamen  in  versionibus  valde  est  obscu- 
ratus.  Postea  est  depravatus  futilibus  enarrationi- 
bus.  Videtis  igitur,  quam  utile  sit  nosse  linguas. 
Stigelius  paraphrastice  ita  reddidit,  ut  optime  pos- 
sit  intelligi.  Prima  pars  est  Exordium,  qttod  est 
affectus  gratulationis,  ut  exordia  saepe  habent  gra- 
tulationem.  Exordia  pathetica  sunt  valde  con- 
cinna,  in  quibus  sunt  petitiones  et  gratulationes: 
ita  hic  est  gratulatio.  Laus  Deo,  quod  hostes  vi- 
cti  sunt:  et  simul  mixta  est  precatio:  Quia  in  Ec- 
clesia  est  adhuc  assiduum  certamen. 

Exurgat  Deus  et  dissipentur  inimici  eius,  et  fu- 
giant,  qui  oderunt  eum  a  facie  eius:  Sicut  deflcit 
fumus ,  deficiant:  sicut  cera  fluit  a  facie  ignis;  sic 
pereant  peccatores  a  facie  Dei,  et  iusti  laetentur  et 
exultent  in  conspectu  Dei,  et  delectentur  in  laetitia.\ 
Omnes  isti  versus,  sunt  partim  imprecatio  contra 
impios;  partim  gratulatio  ad  pios.  Pii,  inquit,  lae- 
tentur,  pereant  inimici.  Est  nd&og,  indicans  bene- 
ficium,  quod  accepimus.  In  triumphis  cantantur 
beneficia  victorum,  et  hostes  devoventur,  qui  irri- 
tarunt  victorem.  lta  hoc  exordium  habet  naSog, 
quod  est  commemoratio  beneficiorum,  quae  acce- 
perunt  sancti:  et  comminatio,  qua  imprecatur  im- 
piis  excidium. 

In  historiis  usitata  est  illa  acclamatio:  Yitat 
Rex,  et  pereant  inimici  eius.  Ita  Psalmus  hic  dicit : 
Vivat  Christus,  et  maneat  Ecclesia  eius :  contra  vero 
pereant  hostes.  Paulo  superioribus  annis  fuit  ce- 
lebris  Carolus  Burgundus.  Fuit  bellicosissimus, 
habuit  ittstas  belli  causas  adversus  Ludovicum  XI. 
Regem  Galliae,  quia  Ludovicus  illum  irritabat :  tan- 
dem  ad  eum  venit  Carolus  sine  publica  fide,  po- 
stulans  colloquium,  et  fecit  cum  eo  pacem  brevi 
sermone.  Indutus  fuit  saga  militari,  in  qua  erat 
aureis  literis  scriptum :  Vivat  Dux  Burgundiae. 
Significavit,  quod  vellet  victor  esse:  sed  fuit  dein- 
de  contentus,  et  Ludovicum  contra  alios  defendit. 
Postea  sine  iustis  causis  in  Lotharingiam  expedi- 
tionem  fecit.  Ibi  infeliciter  pugnavit,  et  tamen  de- 
nuo  collegit  reliquias  exercitus  sperans  meliorem 
successum;  sed  sibi  metuens  paulo  ante  proelium, 
fortunae  inconstantiam  deploravit.  Denuo  autem 
infeliciter  dimicans;  periit. 

Sequitur  propositio :  Cantate  Deo,  psalmum  dicite 
nomini  eius:  Iter  facite  ei,  qui  ascendit  supra  occasum.] 
Sententia  est :  Celebrate  illum  Deum,  qui  est  ve- 
rus  Deus,  et  simul  intexitur  narratio  de  ascensione 
supra  Arabos:  id  esfc,  Dominus  noster  Iesus  Chri- 
stus  est  victor.  ascendit  in  lucem  inaccessam  su- 
pra  coelos  coelorum,  in  illum  ipsum  statum,  in  quo 
visibiliter  fruitur  conspectu    et   laetitia  Dei.       Alii 


847 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


848 


exponunt:  molliter  invehitur,  non  potentia  humana. 
Est  etiam  bona  cogitatio.  Sed  haec  melior  est, 
super  Arabos\  Quia  Arabos  signifiaat  coelum  coe- 
lorum;  id  est,  sublime  illud  et  invisibile  coelum, 
quod  est  supra  coelos  visibiles. 


Quando  Paulus    dicit,    tertium  coelum,    quid 

intelligit? 

Hebraei  dicunt:  hic  aer  sub  luna  est  prhnum 
coelum.  Secundum  eoelum,  illi  orbes,  qui  vehunt 
stellas :  Tertium  coelum,  illa  lux,  in  qua  Deus  ha- 
bitat,  in  qua  se  ostendit,  quicquid  sane  sit  et  ubi- 
cunque  sit. 

Aliqui  verterunt:  Arabos,  qui  ascendunt  per 
desertum.  Alii,  Ascendit  super  occasum.  Sed  si- 
gnificat  hoc ,  quod  est  supra  omnes  visibiles  coe- 
los :  significat  illum  locum  arcanum,  qui  est  supra, 
et  extra  coelum. 

Dominus  nomen  illi.]  Quis  est  iste  victor?  Iste 
Iesus  Christus  crucifixus,  mortuus,  et  qui  resur- 
rexit,  est  natura  Deus.  Loquitur  de  Christo,  qui 
est  humiliatus.  Et  est  pulcrum  testimonium  de 
divinitate  Christi.  Item,  de  exaltatione  Christi,  qui 
collocatur  ad  dextram  Palris,  ut  regat  et  colligat 
sibi  Ecclesiam,  et  suo  tempore  iudicet  et  glorificet 
Ecclesiam.  Huic  iter  facite,  inquit;  id  est,  Gebet 
ihm  raum ,  und  platz.  Ante  principes  praeeunt 
praecones,  qui  iubent  cedere  de  via. 

Repetitio  propositionis  est :  Exultate  in  conspe- 
ctu  eius]  postea  sequitur  expositio.  Turbaniur  o, 
facie  eius.]  Hic  incipit  beneficia  ipsius  commemo- 
rare:  Patris  orphanorum,  et  iudicis  viduarum.]  Haec 
est  summa  consolatio.  Ecclesia  in  hac  vita  est 
orphana,  deserta,  non  habet  defensionem  a  Regibus, 
sed  Filius  Dei  protegit,  ac  servat  Ecclesiam:  £t 
hoc  facit  Deus  et  homo,  et  sunt  opera  utriusque 
naturae;  Quia  potentia  etiam  humanae  naturae  in 
Christo  est  maior,  quam  omnium  Diabolorum  et 
hominum  potentia. 

Deus  in  loco  sancto  suo:  Deus  qui  inhabitare,  fa- 
cit:]  Augustinus  exposuit,  Deus  qui  facit  unius  mo- 
ris  habitare  in  domo:  id  est,  ut  sint  concordes.  Sed 
haec  est  sententia:  Qui  facit  ex  solitariis  magnas 
familias:  item,  qui  parvos  facit  claros  et  magnos. 
Ecclesia  fuit  exigua,  tempore  passionis,  sed  fitma- 
gna,  tempore  ascensionis  et  Pentecostes.  In  Grae- 
co  melius  est  redditum  iiovotQonavg,  id  est,  solos  vel 
solitwios.  Sed  in  Latina  versione,  unius  moris, 
obscurios  dictum  est.  Et  non  congruit  ad  con- 
structionem.  Grammatica  debet  esse  fundamentum 
expositionis.  Ecclesia  est  Grammatica  sermonis 
divini:  Debet  accipere  sermonem  a  Deo,  et  retine- 


re  eius  proprietatem.  Qui  educit  vinctos  in  forti- 
tudine.]  id  est,  fortiter.  Significat,  quod  colligat 
et  liberet  Ecclesiam,  quae  fuit  captiva  Diaboli  et 
ingentibus  aerumnis  oppressa:  Eam  educit  ex  vin- 
culis,  frementibus  diabolis  et  impiis.  Similiter  eos, 
qui  exasperant,  qui  kabitant  in  sepulchris.]  Hic 
versus  etiam  est  male  redditus.  Sententia  est: 
Rebelles  relinquet  in  sicco :  id  est ,  impios  persecu- 
tores  perdet  tandem.  Est  antithesis  prioris  mem- 
bri:  Suis  vinctis  opem  fert;  Quod  Zacharias  inquit: 
Educes  vinctos  tuos  in  sanguine :  id  est ,  sanctos, 
fideles,  qui  sunt  in  Ecclesia  tua.  Sed  infideles  in 
arido  relinquet:  id  est,  istos  oportet  perire.  Alii 
exponunt:  Qui  habitant  in  sepulchris:  id  est,  mor- 
tuos  excitat. 

Iam  sequitur  amplificatio.  Deus  cum  egrederis 
in  conspectu  populi  tui,  cum  pertransires  in  deserto, 
terra  mota  est,  coell  destillaverunt  a  facie  Dei\  ipse 
Sinai  a  facie  Dei  Jsrael.]  Est  comparatio  ad  exi- 
tum  populi  ex  Aegypto  :  Deus  tu  antea  egressus 
es  nobiscum  ex  Aegypto,  praecessisti  nos,  colle- 
gisti  ac  servasti  Ecclesiam  per  magna  miracula. 
Ita  nunc  quoque  ascendens  colliges  Ecclesiam  in- 
gentibus  miraculis. 


Adfuitne  Christus  in  deserto  ? 

Ita  omnino.  Paulus  dicit:  Bibebant  de  spiri- 
tuali  eos  comitante  petra:  Petra  erat  Christus.  Xoyog 
semper  adest  Ecclesiae:  ut  dicit  Irenaeus:  Filius 
sonat  ibi  vocem  legis,  et  loquitur  in  Ecclesia.  Plu- 
viam  voluntariam,  id  est,  largam  demittes  Deus  hae- 
reditati  tuae.]  id  est,  foveto  Ecclesiam  rigando. 
Sunt  in  omnibus  verbis  figurae  elegantissimae.  In- 
telligit  autem  pluviam  doctrinae,  scilicet  Evange- 
lium ;  sicuti  postea  se  exponet.  Hoc  est  enim  usi- 
tatum  Psalmis,  primum  ponere  figurate  dictum  :  post- 
ea  propriis  verbis  eandem  sententiam  eflPerre. 

Jnfirmata  est:  Tu  vero  perfecisti  eam.]  id  est, 
tu  subinde  recreas  Ecclesiam:  Ergo  et  nunc  re- 
creabis.  Cogitate  vetera  exempla.  Ecclesia  in 
Aegypto  fuit  valde  languida  et  afflicta.  Postea 
fuit  infirma,  cum  Antiochus  celebraret  Bacchanalia 
Hierosolymis ,  cum  interficeret  senes,  matronas, 
pueros  in  foro  Hierosolymae.  Item  cum  sequenti- 
bus  teinporibus  dominabantur  Zaducaei.  Idem  no- 
stris  temporibus. 

Animalia  tua  habitabunt  in  ea.]  Est  metapho- 
ra.  Tua  animalia.]  id  est,  tuae  oves  habitabunt  in 
Ecclesia.  Parasti  in  dulcedine  tua  pauperi  Deus] 
id  est,  tu  per  bonitatem  tuam  illi  pauperi  populo 
succurris.  Primum  loquitur  figurate,  deinde  sim- 
pliciter. 

Dominus  dabit  verbum,  evangelizantibus  virtute 


849 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


850 


multa.]  virtutem  dicit,  dvvapiv.  Intelligit  autem 
exercitum.  Est  simul  precatio  et  vaticinium.  Da 
Evangelium  Evangelizantibus,  et  da  evangelizan- 
tium  magnos  exercitus.  Describitur  autem,  quale 
regnum  constituat  hic  dominus,  qui  ascendit.  Non 
constituet  imperium  mundanum  seu  politieuin,  ut 
Alexander:  sed  constituet  regnum  per  verbum,  id 
est,  vocem  Evangelii:  Sicut  Eobanus  recte  reddi- 
dit:  Constituet  regna  Evangelii  lumine  plena  novo. 
Sedet  ad  dextram  Patris,  et  conservat  ministerium 
Evangelii,  et  per  hoc  est  efficax  in  multis  creden- 
tibus. 

Rex  virtutum,  dilecti  dilecti]  id  est,  Reges  exer- 
cituum  diligent  se  mutuo.  Apostoli  et  doctores 
sonabunt  unam  vocem,  erunt  concordes,  coniuncti 
sententiis  et  voluntatibus,  es  wirdt  nicht  ein  katzen- 
gebis  sein,  sicut  iam  est  consuetudo:  sedet  aliquis, 
et  captat  verbum  aliquod,  quod  reprehendat  quo- 
quo  modo.  Vera  Ecclesia  est  coetus,  in  Evange- 
lio  consentientium,  et  convenientium  Spiritu;  id  est, 
est  coetus  coniunctus  consensu  verae  doctrinae  et 
voluntatibus.  Si  quae  sunt  membra  imbecilla.,  ea 
sanantur  a  firmioribus,  ut  salus  publica  quaeratur, 
non  ut  certetur  ambitione  et  aliis  cupiditatibus. 
Plato  vocat  doTtd&iv  Xcyovg,  id  est,  rapere  sermones, 
captare  vocabulum,  seu  dictum  aliquod,  et  ex  illo 
calumniam  exstruere  venenatissimam. 

Si  conferremus  studia,  et  mutuam  benevolen- 
tiam,  esset  confidentia  mutuo  loquendi,-  alius  alteri 
aperiret  pectus  suum,  alius  doceret  alium,  et  di- 
ceret:  Illa  indigent  explicatione  et  declaratione: 
sed  extincta  benevolentia,  non  potest  publicae  uti- 
litati  consuli.  Petamus  nos,  ut  Psalmus  petit,  Ani- 
malia  tua  habitent  in  ea,  sanes  tu  vulnera  Ecclesiae. 
Certe  debebat  ita  esse  in  Ecclesia:  Debebant  sin- 
guli  tueri  concordiain :  debebat  esse  una  vox  mon- 
strans  unum  Deum,  unum  mediatorem:  Una  et  ea- 
dem  voce  debebant  omnes  sonare  doctrinam  de 
Messia.  Vera  membra  Ecclesiae  debent  consentire 
de  articulis,  qui  ad  fundamentum  pertinent.  Si 
aliquid  est  dissensionum,  tamen  eruditi  debent  in- 
ter  se  congruere  de  fundamento,  et  de  rebus  prin- 
cipalibus. 

Species  domus  dividit  spotia.]  id  est,  Ecclesia. 
Est  figuratum,  Species  domus;  ponitur  pro  matre- 
familias.  In  domo  nihil  est  pulchrius  matrona  ho- 
nesta:  viri  pulchritudo  non  est  in  domo,  sed  in 
exercitu,  aut  in  curia:  sed  mulier  est  olxovQog,  cu- 
stos  donius  Nominat  Ecclesiam  decusdomus:  Ea 
restituta,  dividet  spolia.]  id  est,  crescet,  habebit 
multas  victorias;  acquiret  multas  gentes;  multi  mo- 
vebuntur  veritate  doclrinae  attrahentur  per  vocem 
Evangelii  et  Spiritum  sanctum  ut  convertantur  ad 
agninonem  Filii  Dei,  ut  alibi  dicitur:  hunes  cecide- 
runt  mihi  in  praeclaris ;    Dominus  dars   hereditatis 


meae:  Deus  dat  hereditatem  Filio. 
melanth.  opek.   vol.  xxrv. 


Rogejnus  eum 


nos  quoque:  fac,  ut  sit  aliqua  Ecclesia.     Agarnus 
ei  gratias,  quod  nos  vocavit  ad  eius  societatem. 

Si  dormiatis  inter  medios  cleros,  pennae  cotum- 
bae  de  argentatae,  et  posteriora  dorsa  eius  in  pallore 
auri.\  Non  debet  esse.  Dormiatis  inter  cleros, 
sed  cubabitis,  iacebitis,  habebitis  castra  inter  sor- 
tes.  KXtjqoi,  sunt  castra  sorte  distributa.  Est  igi- 
tur  simplicissima  sententia.  Exercitus  Evangelizan- 
tium  passim  cubabunt  sorte  distributis  locis.  Pau- 
lus  praedicabit  in  Asia,  Graecia,  Romae.  Petrus 
Antiocliiae,  Ierosolymae,  Marcus  Alexandriae,  Cre- 
scens  in  Gallia,  et  sic  de  aliis.  Dicunt  Lazarura 
resuscitatum  a  morte,  praedicasse  Massiliae.  Sicut 
nunc  pastores  certi  docent,  singuli  in  suis  Eccle- 
siis.  Hoc  ergo  dicit  Psalmus:  Erunt  tunc  exerdtus 
inter  cleros:  id  est,  inter  divisas  sortes. 

Postea  comparat  hos  doctores  columbis,  et  qui- 
dem  fulgori  columbarum.  Quando  exercitus  erunt 
in  finibus_,  inquit,  splendebunt  sicut  columbae  :  id  est, 
erunt  ornati  variis  donis,  et  similes  columbarum. 
Utitur  hac  similitudine  etiam  Christus,  inquiens: 
Estote  sapientes  sicut  serpeutes,  et  innoxii,  sicut  co- 
himbae.  Sic  aiibi  saepeEcclesia  comparatur  columbae. 
Columba  est  sinefelle;  Ecclesia  est  sine  amarulentia, 
sine  odiis,  imo  etiam  sine  armis:  et  tamen  est  prae- 
dac  accipitribus,  vulturibus,  milvis,  adversus  quos 
non  potest  se  tueri.  Praeterea  coiumba  est  avis 
pulcra  et  foecunda,  et  propterea  Veneri  est  attri- 
buta  propter  foecunditatem,  et  propter  suavitatem. 

Omnia  illa  sunt  opposita  imaginationi  de  im- 
perio.  Ecclesia  non  erit  Imperium  mundanum;  pii* 
membra  Ecclesiae  non  erunt  leones,  lupi,  ursi,  aqui- 
lae,  sicut  imperia  pinguntur;  sed  erunt  columbae 
sine  praesidiis,  erunt  praedae  Tyrannis.  In  summa, 
non  erit  potentia  imperiorum,  sed  exercitus  colum- 
barum. 

Fortassis  alludit  etiam  ad  descriptionem  arma- 
turae  Veteres  habuerunt  thoraces  distinctos  auro 
et  argento,  ut  Sidonius  Appoliinaris  laudat  Burgun- 
dos,  quos  vidit  in  panoplia  saltare.  Pulchrum  est 
videre  cataphractum. 

Dum  discernit  coelestis  reges  superne,  nive  de- 
albabuntur  in  Selmon.\  Discernere  reges,  est  di- 
stribuere  Doctores.  Lucem  coinparat  nive.  Sel- 
mon  sunt  tenebrae.  Quando  Deus  dat  Doctores 
bonos,  caligo,  et  tenebrae  tolluntur;  quando  dat 
lucem  Evangelii,  agnoscimus  eum  vere:  videmus, 
in  quantis  tenebris  iuerimus;  ut,  cum  apud  Ethni- 
cos  homines  furentes  celebrabant  Bacchanalia.  Item, 
cum  homines,  superioribus  saeculis  currebant  ad 
idola,  ut  bruta.  Ubicunque  novum  idolum  recipie- 
batur,  fiebat  concursus  ad  illam  novam  statuam : 
erat  opinio,  quod  ibi  esset  singularis  efficacia.  To- 
tus  Monachatus ,  quid  est,  nisi  merissimae  tene- 
brae?  Vixerunt  in  magnis  turpitudinibus.  Non 
agnoverunt  veram  doctrinam  de  Deo  et  Mediatore 

54 


851 


PFIIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


855 


non  habuerunt  veras  consolationes.  Sed  ubi  exci- 
tata  est  flainma  verae  doctrlnae,  homines  agno- 
scentes  iam  verum  Deum,  experiuntur  veras  con- 
solationes,  vere  invocant,  et  vivunt  in  luce  divina. 

Mons  Dei,  id  est,  grandis.  Mons  praeruptus, 
mons  coagulatus,  id  est,  abundans  collibus.  Epi- 
phonema  est  de  Ecclesia,  et  gratulatio,  qua  Eccle- 
siae  gratulatur  conservationein.  Ecclesia  erit  mons 
grandis  et  pinguis:  colligetur  ex  toto  genere  hu- 
mano,  erit  invicta:  Diaboli  non  evertent  eam. 

Ut  quid  suspicamini  montes  coagulatos  ?  Mons, 
in  quo  beneplacitum  est  Deo,  habitare  in  eo.  Do- 
tninus  habitabit  in  finem.\  Hocvult  dicere,  vos  Im- 
peria  quare  vultis  evertere  Ecclesiam?  Tu  lmpe- 
rator?  tu  Turca?  tu  Papa?  Ut  iam  Turci  cogitant 
se  deleturos  totum  orbem  Christianum;  Papa  se 
deleturum  omnes  Evangelicas  Ecclesias.  Facit  an- 
tithesin  Imperiorum  et  Ecclesiae.  Mons  significat 
usitate  Imperium,  ein  Regiment.  Debebat  esse:  cur 
suspicitis?  cur  admiramini?  cur  accendimini  odio  et 
indignatione  ?  cur  odistis  Ecclesiam  et  vultis  eam 
delere?  Congruit  eum  exordio  Psalmi  secundi: 
Quare  fremuerunt  gentes,  et  convenerunt  tn  unuml 
Reges  conspirant  adversusEcclesiam:  sed  est  dul- 
cis  descriptio  Ecclesiae,  quod  sit  mons,  in  quo  Deus 
habitet.  Significatur,  quod  Ecclesia  sit  coetus  am- 
plectentium  Evangelium,  in  quo  Filius  est  efficax, 
et  habitet  ibi. 


i 


Quomodo  * 


Voce  Evangelii,  et  Spiritu  sancto,  adest  ibi : 
sanctificat  credentes  Evangelio,  defendit:  Et  qui- 
dem,  in  finem,  id  est,  in  tota  aeternitate.  Loquitur 
de  Ecclesia  in  hac  vita,  et  post  hanc  vitam.  Inde 
sequitur,  quod  manebit  Ecclesia,  non  delebitur. 

Currus  Dei  decem  millibus  multiplex,  millia  lae- 
tantium  Dominus  in  eis  in  Sinai,  in  Sancto,  ascen- 
disti  in  altum.]  Repetit,  quod  prius  dixit:  Deus 
descendit  in  Arabos.  Et  rursus  alludit  ad  pompam 
triumphalem,  ad  quem  dixi  antea,  Paulum  quoque 
alludere,  qui  haec  verba  citat  Ephes.  4.  et  inde  ar- 
gumentatur:  Ergo  prius  est  humiliatus,  deinde  glo- 
rificatus.  Curruum  mentio  pertinet  ad  Ecclesiae 
descriptionem,  quam  pinxit  comparatione  cum  monte; 
Ecclesia  est  sedes  Christi  regis  et  sacerdotis.  Non 
debetfs  ita  rudes  esse,  ut  non  cogitetis  in  poema- 
tis  multa  esse  metaphorica.  Sed  ad  descriptionem 
Messiae  pertinet,  quod  de  assensione  dicitnr. 

Contra : 

Deus  semper  est  in  alto: 
Ergo  non  ascendit. 

Hoc  obiicit  Paulus  ad  Ephesios,  et  urget  hoc 


vocabulum.  Ascendit:  Ergo  prius  descendit.  Re- 
spondeo.  Ideo  hoc  est  positum,  ut  sciamus  prius 
esse  humiliatum  Filium,  et  postea  glorificatum  sic- 
ut  inquit:  Glorifica  me  gloria,  quam  habui  apud  te, 
ante  iacta  fundamenta  mundi.  Cogitate,  quanta  sit 
ista  altitudo,  quod  ille  Filius,  qui  est  Deus  est 
Homo,  regnat  cum  aeterno  Patre,  et  collocatur  su- 
per  omnes  angelos.  Illa  nos  discemus  in  omni 
aeternitate.  Discamus  ergo  initia  illa  fide  et  peti- 
tione  auxilii.  Invocemus  hunc  Dominum,  et  spere- 
mus  ac  exspectemus  auxilium,  habeamus  consoU- 
tionem,  et  experiemur  illa  vera  esse. 


Quid   est:   Captivam   duxit  captivitatem* 


Id  est,  Tu  vere  es  victor  et  triumphator.  Su- 
stulisti  captivitatem.]  id  est,  illas  res,  quae  capti- 
vos  nos  tenebant.  Sustulisti  peccatum,  et  mortem, 
repressisti  Diabolum,  iuxta  promissionem :  Semen 
mulieris  conculcabit  caput  serpentis. 

Dat  dona  hominibus.]  In  Hebraeo  est:  accipit 
dona  in,  vel,  pro  hominibus.  ,  Paulus  exponit:  Dans 
dona  hominibus;  sed  idem  est,  quia  Filius  Dei  acci- 
pit  dona  ab  aeterno  Patre,  danda  hominibus.  Con- 
sentiunt  ista  inter  se  tamquam  correlativa.  Filius 
Dei  ascendit  non  ut  ibi  sit  otiosus,  et  fruatur  suis 
voluptatibus ,  non  curet  nos;  sed  ipsius  regnare, 
est  nos  curare.  Nos  cogitemus  et  hanc  correlati- 
vam :  Filivs  Dei  dat  dona  hominibus :  Ergo  est  invo- 
candus. 

Non  imaginemur,  quod  ibi  sedeat,  aut  obambu- 
let,  sicut  Homerus  fingit  Deos  ivisse  ad  Aethiopas. 
Homines  naturaliter  ita  cogitant :  Humanae  mentes 
ascendunt  in  coelurn,  et  quaerunt  Deum,  sed  non 
inveniunt.  Hanc  dubitationem  pingit  Homerus. 
Etiam  Lucianus  sic  ludit,  quod  sint  cancelli  in 
coelo.  et  quando  forte  venit  Iupiter  ad  cancellos, 
dicit  exaudiri  homines  orantes,  sed  non  audiri  eos, 
cum  alio  tempore  invocant.  Sunt  cogitationes  ho- 
minum  deridentium  invocationem  tamquam  inane 
murmur.  In  omnium  hominum  cordibus  est  illa 
tristis  dubitatio,  huic  oportet  nos  resistere  et  sta- 
tuere,  quod  vere  exaudiamur,  quod  Christus  con- 
stitutus  sit  Mediator,  ut  gemitus  nostros,  et  nostra 
vota  verissime  perferat  ad  Patrem.  Est  optimum 
argumentum  ex  natura  correlativorum.  Jpse  dat 
dpna :  Ergo  ille  Dominus  est  invocandus*  Petenda 
stmt  ab  eo  dona. 


853 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


834 


Quae    dona? 

Omnki  necessaria  publice,  et  privatim.  Paulus 
de  ministerio  exponit;  sed  intelligatur  etiarn  de  ef- 
fectis  ministerii.  Dat  dona.\  Doctores  idoneos, 
et  per  horum  ministerium  dat  Spiritum  sanctum. 
Postea  transferatur  etiam  ad  cetera  dona  oiunia. 
necessaria  Ecclesiae,  et  nobis  singulis.  Nullum  est 
momentum,  quo  nobis  non  sit  opus  auxilio  divino. 
Sed  discite  hanc  correlativam  sententiam:  Tu,  quia 
das  dona,  debes  invocari:  Ergo  exaudis  etiam  pre- 
ces,  et  iuvas  nos;  Quia  exaudire  et  iuvare  etiam 
sunt  correlativa. 

Praeterea  invocatio  est  testimonium  omnipoten- 
tiae.  Tribuitur  enim  omnipotentia  ei,  qui  invoca- 
tur.  Ubicunque  in  Scriptura  dicitur  Messiam  invo- 
candum  esse,  ex  eo  sequitur,  quod  Messias  sit 
omnipotens.  Vos  etiam  hodie  sic  precamini:  Tu 
Fili  Dek,  qui  ascendisti,  ut  des  dona  hominibus,  da 
mihi  quoque  dona  Spiritus  sancti,  rege  me,  doce, 
ostende  mihi  patrem:  sicut  dixisti:  Nenio  novit  pa- 
trem,  nisi  cui  Filius  volet  revelare;  sana  Ecclesiae 
vulnera,  da  ei  hospitium. 

Etiam  non  credentes  inhabitare  Dominum  Deum.] 
Constructio  est  obscura,  sed  sententia  est:  Etiam 
dominatur  his,  qui  sunl  rebelles. 

Benedictus  Dominus  quotidie.]  Post  descriptio- 
nem  beneficiorum  adduntur  Epiphonemata.  Hunc 
Deum  laudemus,  qui  talia  facit  opera.  Prosperum 
iter  faciet  nobis  Deus  salutarium  nostrorum,  Deus 
noster,  Deus  salvos  fadendi,  el  Domini  Domini  exi- 
tus  mortis.  In  Hebraeo  est:  Quotidie  onerat  nos, 
scilicet,  donis,  cumulat  nos  salute.  Inculcat  autem 
mentionem  salutis  :  quia  hoc  est  summum  benefi- 
cium  salvos  facere,  id  est,  reddere  iustitiam  et  vi- 
tam  aeternain  sublata  morte.  Nullus  Princeps  aut 
Rex  hoc  praestare  potest:  ideo  in  Evangelio  in- 
quit:  Ego  sum  vita,  id  est,  vivificator.  Et  ego  vitam 
aeternam  do  eis.  Loquitur  de  aeternis  beneficiis. 
etiam  post  hanc  vitam.  Per  hunc  Dominum  est 
exitus  ex  morte:  Ipse  dat  vitam  latroni  morienti 
in  cruce. 

Iam  addit  coinminationem  contra  persecutores. 
Deus  confringel  capita  inimicorum  suorum:  Verticem 
capilli  perambulantium  in  delictis  suis.\  id  est,  de- 
struet  imperia  persequentium  Evangelium.  Capita, 
nominat  potentiam  Imperatoruni.  Dixit  Dominus 
ex  Basan,  id  est,  ab  oriente  convertam.  Conver- 
tam  in  profundmn  maris.  In  Hebraeo  est:  reducam. 
Significatur,  quod  Filius  Dei  regnabit  ab  oriente 
ad  occasum;  vel,  quod  Ecclesia  Dei  colligetur  ex 
oriente  et  occidente. 

Basan  non  est  proprium,  sed  significat  loca 
orientalia.  Mare  autem  est  ad  occasum.  Dicit 
ergo  se  ire  velle  ab  ortu  in  occasum,   et  colligam 


Ecclesiam  ex  toto  genere  humano.  Postea  rursus 
de  poenis  hostium  obiicitur:  Ut  intingalur  pes  tuus 
in  canguine.  Lingua  canum  tuormji  in  sanguhie 
fluente  ex  inimicis,  ab  ipso,  sive  ab  unoquoque  eo- 
rwn.\  id  est,  Tu  punies  persecutores  Evangelii,  et 
destrues  eos  per  tuos  canes,  id  est,  excitabis  alir 
quos,  qui  punient  Tyrannos.  Tales  fuerunt  Romani, 
qui  deleverunt  Hierosolymam.  ludaei  puniti  sunt 
per  Romanos ;  Ita  Romani  ipsi  per  Gothos.  Hodie 
sunt  canes,  qui  devorant  illos,  qui  persecuti  sunt 
Ecclesiam  Dei.  Punit  mundum  propter  contemptum 
Evangelii.  Omnes  vastationes,  quae  acciderunt 
quocunque  tempore,  sunt  poenae  contemptus  Evan- 
gelii. 

Viderunt  ingi'essus  tuos  Deus:  higressus  Dei 
mei,  regis  jnei,  qui  est  in  sancto.  Fuerunt  privcipes 
coniuncti  psallejitibus,  et  in  medio  iuvencularum  tyjn- 
paJiistriarum.  Redit  ad  descriptionem  triumphi. 
Pjijicipcs,  inquit,  praecedunt.  Mihi  non  est  du- 
bium,  quin  hodie  in  hac  pompa  Domini  ascenden- 
tis  fuerint  primi  patres,  Adam,  Noe,  Abel,  Seth, 
Abraham,  Isaac,  Iacob,  et  multi  sancti.  Et  est 
memoria  dignum  dictum  Thaddaei,  quod  Eusebius 
recitat ,  Dominus  descendit  solus ,  sed  noji  sohis 
ascejidit,  vej'um  comitante  jnagna  multitudine.  Sed 
potest  locus  Psalmi  in  genere  accipi  de  pompa 
praecedentium  et  sequentium  Christum.  Prophetae 
praecedunt,  Apostoli  sequuntur.  Facit  mentionem 
TympaJiistriarujn;  quia  moris  erat  in  populo  Dei 
inivtxia  cani  a  choreis  puellarum.  Et  adhuc  est 
usitatum,  quando  Dux  introducitur,  ut  puellae  or- 
natae  cuin  reiiquo  populo  obviam  procedant.  Cum 
Dux  Saxoniae  Ioannes  ingressus  est  Coburgum, 
praecesserunt  virgines,  secutus  est  populus.  Signi- 
ficat  Psalmus  EccJesiam  esse  semper  aliquem  coe- 
tuni  sive  magnum,  sive  parvum. 

ln  Ecclesiis  bcnedicite  Deo,  Domino  de  fon- 
tibus  Israel.]  Hoc  valde  dulce  est:  Es  ist  vber  die 
massen  schon. 


Quare  dicit :  de  fontibus' 


Deducit  nos  ad  Scripturas  traditas  per  Patres 
et  Prophetas.  Aliigat  nos  ad  verbum  Propheta- 
rum,  item  ad  Deum  illum,  qui  se  patefecit  in  Israel. 
Messias  per  promissiones  patefactus  est  in  Israel. 
Iubet  igitur  fontes  quaerere  in  Israel.  Iubet  ample- 
cti  Scripturam  Propheticam,  et  simul  nos  docet 
unarn  esse  perpetuam  Ecclesiam.  Vult  gentes 
quaerere  doctrinam,  non  apud  Sacerdotes  Aegy- 
ptios,  vel  apud  Babylonios  Magos,  sed  praecipit 
ut  quaerant  fontes.  Semper  fuit  Ecclesia,  semper 
fuit  verbum,  vos  quaeratis,  ubi  fuerit,  scilicet  in  Israel. 

54* 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


856 


Hic  mandatum  est,  ut  Prophetas  audiamus,  et 
discamus,  et  consideremus  perpetuam  sapientiam 
iJlorum;  et  est  consolatio  de  perpetuitate  Eccle- 
siae. 

Henedicite  in  Ecclesiis.]  id  est,  celebrate  hunc 
Deum  consentiente  voce  et  invocatione  cum  Pro- 
phetis  et  Patribus,  sicut  nos  invocamus :  Te  invo- 
co  omnipotens,  et  vive  Deus,  aeterne  Pater  Domi- 
ni  nostri  lesu  Christi,  conditor  omnium  rerum,  una 
cum  Fiiio,  et  Spiritu  sancto,  sapiens,  bone,  quem 
invocarunt  patres  nostri,  Abraham,  Isaac,  Iacob, 
Iohannes  Baptista,  Paulus.  Adiungamus  nostram 
invocationem  ad  totius  Ecclesiae  invocationem. 
Idem  dictum  Psalmi  etiam  ad  Ecclesiae  descriptio- 
nem  &ccommodari  potest,  et  debet. 


Posset   dici^    tu  mulla  hactenus  dixisti  de  Eccle- 
sia,  sed  ubi  est  Ecclesia?  vel,  quid  est? 

Respondeo.  Ibi  est  Ecclesia,  ubi  sunt  fontes 
Israel.  Haec  est  Ecclesia,  quae  amplectitur  doctri- 
nam  Prophetarum  et  Apostolorum.  Turci  non  sunt 
Ecclesia,  nec  Papistae,  persequentes  doctrinam  Pro- 
pheticam  et  Apostolicam.  Sed  ille  coetus  est  Ec- 
clesia,  qui  amplectitur  Propheticam  et  Apostolicam 
doctrinarn.  Vult  Ecclesiam  alligatam  esse  ad  vo- 
cem  doctrinae,  ut  sciamus.,  ubi  quaerenda  sit. 

Ibi  Heniamin  adolescentulus,  in  mentis  excessu.] 
In  Hebraeo  est :  parvus  et  dominator  eorum.  Hoc 
interpretatur  de  Paulo.  Sit  sane.  Quod  etiam  in 
Latina  versione  dicitur,  de  excessu  mentis,  id  intel- 
ligunt  de  motu  divino,  de  afflatu  Dei  vero,  non 
fallaci ;  Quia  Paulus  miraculo  sit  vocatus,  et  ma- 
gno  animo  docuerit  Evangelium. 

Principes  luda,  duces  eorum.  Principes  Zabu- 
lon,  Principes  Nephtkalim.]  Vult  dicere:  Ecclesiam 
colligi  ex  omnibus  tribubus.  Nominat  autem  Prin- 
cipes,  cum  tamen  omnes  intelligat;  quia  loquitur 
de  omnibus  conversis,  de  omnibus  amplectentibus 
Evangelium.  Sed  Paulus  et  Apostoli  sunt  praeci- 
pua  membra. 

Sequitur  precatio.  Collige  tu,  serva,  rege  Ec- 
clesiam  o  Deus.  Manda  Deus  virtuii  tuae.]  Est 
usitatum  ponere  dvva^v  pro  exercitu :  id  est,  sis 
tu  doctor  exercitus  tui;  quia  duces  praecedunt  exer- 
citus,  unde  et  nomen  habent.  Noster  Imperator 
hoc  servavit  in  castris,  praecessit  ipse,  et  iussit 
verberare  milites,  qui  excurrebant.  Veteres  duces 
semper  fuerunt  in  prima  acie. 

Confirma  hoc  Deus,  quod  operatus  es  propter 
templum  sanctum  tuum  in  Hierusalem.]  In  veteri 
translatione  est,  a  templo  sancto  tuo:  quia  praepo- 
sitio,  Metn,  aliquando  significat  propter  (est  causa- 


lis),  aliquando  etiam  significat  prae:  nonnunquam, 
a.  Saepe  hallucinantur  interpretes,  in  illarum  par- 
ticularum  versione.  Intelligit  autem  templi  appel- 
latione,  Ecclesiam.  Hanc  petit  augeri,  et  conser- 
vari.  Item  in  nobis  ipsis  petit  accendi,  et  foveri 
initia.  Debemus  igitur  singuli  privatim,  etpublice, 
idem  petere  quotidie,  deplorare  nostram  imbecilli- 
tatem,  et  quaerere  auxilium  a  Filio  Deo.  Hippo- 
crates  ait:  Malum  est,  cum  mens  laborat ,  sive  ae- 
grotat.  Initium  curationis  est  sentire  morbum; 
quia,  cum  aliquis  sentit  morbum,  quaerit  opitula- 
tarem.  Clamemus  igitur  assidue:  Credo  Domine, 
sed  opem  fer  imbecillitati  meae.  Ah  Deus,  tu  in- 
choasti  colligere  Ecclesiam :  non  sinas  eam  dissi- 
pari  rursus.  Tu  dedisti  auroram  lucis  tuae.  Illam 
doctrinam  illustra,  rege  nos,  fac  ut  respondeant 
fructus  in  nobis ;  et  hoc  fiat  propter  templum  tuum : 
id  est,  ut  crescat  Ecclesia,  nt  sint  pauciores,  qui 
te  contumelia  afficiant,  et  multi  te  celebrent. 

Tibi  offerent  reges  munera.]  Fac  ut  peregrini 
etiam  reges  adiungant  se  Ecclesiae. 

Postea  precatur,  ut  reprimantur  Tyranni.  /n- 
crepa  feras  arundinis.  Congregatio  taurorum  in 
vaccis  populorum,  ut  excludant  eos,  qui  probati  sunt 
argento.]  Hoc  etiam  non  est  recte  conversum,  de- 
bebat  esse :  dissipa  feram  iacentem  inter  arundines, 
et  coetum  robustorum  iuvencorum  cum  vitulis.  Vocat 
feram  arundinis,  illam  partem  generis  humani,  quae 
est  persecutrix  Ecclesiae.  Apri  iacent  in  arundi- 
netis,  in  uligine,  vel  uliginosis  locis,  et  pinguescunt 
ibi.  Sic  Tyranni,  Pontifices,  sind  wie  ein  gros  fett 
thier,  das  im  sumpff  ligt:  ut  hoc  tempore  Papa, 
Cardinales,  Episcopi,  et  Canonici,  sind  fett,  mesten 
sich  von  dem  grossen  eynkommen.  Interea  exercent 
tyrannidem  in  Ecclesia. 

Eosdem  nominat  et  tauros,  et  vitulos ;  quia  vult 
complecti  totam  factionem  hypocriticam,  quae  sui 
quaestus,  lucri,  opum,  potentiae  causa  opponit  se 
Evangelio,  et  morclicus  tuetur  errores,  ut  Papa  cum 
suo  coetu  defendit  illam  horribilem  idololatriam, 
quod  in  circumgestatione  panis  consecrati  circum- 
ferant  Christum.  Hoc  retinent  propter  sa.ictum  de- 
narium;  quia  est  ipsis  quaestuosum;  et  quia  non 
volunt  imminui  suam  potentiam. 

Hoc  anno  adhuc  Viennae  discurrerunt  nebulo- 
nes  Hispanici  flagellantes  se.  Homines  praetereun- 
tes  exspuerunt  in  eos.  Illi  tamen  perfectis  flagel- 
lationibus  suis  dixerunt,  se  delevisse  omniapeccata 
sua.  Magni  Domini  se  non  flagellant,  sed  condu- 
cunt  ad  id  nebulones  alios.  Haec  prorsus  suni 
Diabolica. 

Vetus  translatio  prorsus  est  obscura,  ut  exclu- 
dant  eos,  qui  probati  sunt  argento.]  Debet  esse, 
conculcantes  populos  propter  argentum.  Papa  et 
Imperia  conculcant  Ecclesiam,  suae  avaritiae,  pom- 
pae,    et   splendoris  causa.      Polus   in  Anglia  iam 


feo7 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


858 


valde  saevit  in  pios.  Antea  cuin  esset  Paduae,  le- 
git  nostros  libros:  vadens  ad  lectionem  epistolae 
ad  Romanos,  tulit  secum  nostrum  Commentarium, 
et  eum  legit.  Quando  audivit  Monachum  piaele- 
gentem,  valde  improbavit  eius  ineptias  :  postea  coe- 
pit  scribere  ad  Pontificem,  ut  fieret  sumnnis  guber- 
nator  in  Anglia:  interfecit  Latimerum  octuagena- 
ri uin,  senem  Episcopurn :  item  Cantuariensem.  Coi> 
tra  hunc,  et  eum  similes,  debemus  orare. 

Repetitio  precationis  est  in  his  verbis :  Dissipa 
gentes,  quae  hella  volunt.  Dissipa  conculcuntem  pro- 
pter  argentum.]  Prius  precatus  est  eontri;  Pontifi- 
ces,  contra  corpus  hypocriticum.  Iam  contra  ty- 
rannos  qui  volunt:  id  est,  qui  inferunt  bella.  De- 
pellere  bellum,  est  opus  suo  ordine  bonum  et  ne- 
cessarium:  sed  differunt  ineviyxs w  noXtfiov,  et  d/ivvtc- 
#«t.  Ut,  cum  Turca  infert  bellum,  resistendum  ei 
est,  et  ignavae  potestates  male  faciunt,  eum  non 
eogitant  de  legitima  defensione.  Dicitur  iam  ceci- 
disse  magnus  giobus  ardens  in  Moravia.  Inde  est 
fabula,  quod  ibi  ceciderit  pars  cometae.  Credo,  si 
ita  factum  est,  fuisse  materiam  chasmatis,  non  co- 
metae.  Est  credibile,  quod  ibi  futurae  sint  ma- 
gnae  pugnae,  sicut  Anaxagoras ,  cum  arsisset  co- 
meta  in  magna  parte  Graeciae  per  60  dies,  dixit 
lapidem  casurum  de  coelo,  quod  factum  est  ad  in- 
sulam,  quae  dicitur  Aiyocnotafjiog,  non  procula  Con- 
stantinopoli :  Credo,  quod  fuerit  massa  conflata  ex 
materia  eadem,  ex  qua  fiunt  lapides.  Ibi  est  fr.cta 
postrema  pugna  inter  Lacedaemonios,  et  Athenien- 
ses  victi  sunt:  Urbs  eorum  cincta  obsidione  paulo 
post  in  tristem  servitutem  venit. 

Sequitur  antithesis:  Etsi  erunt  Maxentius,  Ma- 
ximinus.  Diocletianus,  et  alii  tyranni :  tamen  muki 
erunt,  qui  credent;  Venient  legati  ex  Aegypto:  Ae- 
thiopia  levabit  manus  ad  eum.]  Est  praedictio, 
quod  Ecclesia  crescet  etiam  invitis  tyrannis,  et 
Pontificibus.  Multi  ex  omnibus  gentibus  et  nationi- 
bus  agnoscent.  et  invocabunt  Christum. 

Regna  terrae  cantate  Deo,  Psullite  Domino, 
psutiite  Deo,  qui  ascendit  supra  coelum  coeli  ad 
orientem.\  Alloquitur  Ecclesiam  vocatam  ex  genti- 
bus,  et  hortatur  ad  gratiavum  actionem.  Explicat 
autem ,  quod  supra  dixit ;  Ascendit  supra  Arabos, 
ad  orientem.  Alii  vertunt:  ab  antiquo:  ul  sit  Epi- 
theton  coeli.  quod  est  ab  omni  antiquitate. 

Ecce  dabit  voci  suae,  vocem  virtutis.]  id  est, 
facint,  ut  vox  Evangelii  sit  efficax.  Hoc  est  con- 
tra  Stenckfeldium,  qui  dicit  Deum  sine  verbo  conv 
municare  se  nobis :  Tollit  ministerium  verbi.  Sed 
hic  nos  deducit  Psalmus  ad  verbum  et  doctrinam. 
Evangelium  est  potentia  Dei  ad  salutem  omni  cre~ 
denti. 

Quae  in  postremis  duobus  versibus  Psalmi, 
sunt  reliqua,  sunt  Epiphonemata ;  sed  prius  repetit 
adhortationem :  Date  gloriam  Deo,  cuius  magnificen- 


tia  super  Israel,  et  virtus  eius  in  nubibus.  Mirabi- 
lis  Deus  in  sunctis  suis.  Deus  lsrael  ipse  dabit  vir- 
tutem  <t  fortitudinem  plebi  suae.  Benedictus  Deus.] 
Observate  hoc  epitheton.  Deus  mirabilis  vere  est 
mirabilis:  quia  mirabiliter  servat  Ecclesiam  imbe- 
cillem  et  miseram.  Hoc  est  yere  mirabile  opus. 
Relegite  psalmum,  et  addite  Germanicam  versio- 
nem,  et  dulcissimum  Stigelii  carmen,  quod  erit  vo- 
bis  vice   commentarii 


EXCERPTA    EX    RHAPSODIIS    ALIORUM 
ANNORUM. 

Tota  collectio  Ecclesiae  est  plena  mirabilium 
et  arcanorum  operuin,  quorum  causas  in  tota  ae- 
ternitate  videbimus.  Sit  vobis  autem  semper  in 
conspectu,  hanc  miseram  naturam  humanam  non 
esse  ad  infinitas  miserias  et  calamitates  conditam; 
Non  putemus  totum  genus  humanum  frustra  con- 
ditum  esse.  Aliqua  pars  generis  humani  veniet 
aliquando  in  portum,  fruetur  summis  bonis,  ad  quae 
est  condita.  In  hac  sententia  acquiescamus  fide, 
credamus  esse  Ecclesiain,  et  eam  sic  colligi,  misso 

I  Filio,  et  propter  Filiutm ;  voluit  enim  Deus  per  obe- 
dientiam  Filii  satisfieri  suae  iustitiae;  ideo  enim  vo- 
luit  fieri  hominem,  ut  posset  fieri  redemptio. 

Postquam  igitur  completum  est  hoc  opus,  Fi- 

|  lius  in  natura  assumpta  ascendit  ad  patrem.  Hic 
vero  quaeritur,  an  accesserit  aliquid  Christo  per 
ascensionem  illam.  an  non  erat  iam  apud  Putrem 
post  resurrectionem;  imo,  an  nor,  fuit  in  coelo  etiam 
vivens  in  hac  consuetudine  citae?     Respondeo.     Si 

j  esse   in    coelo    intelligatur  de  claro  intuitu  Patris, 

i  et  sensu  laetitiae  et  beatitudinis,  sicut  Matth.  18. 
dicitur  :  Angeli  eorum  in  coelis,  semper  vident  fuciem 
Patris  mei,  qui  in  coelis  est;  distinguendum  est 
inter  statum  humiliationis  et  glorificationis  Christi. 
Deinde  verum  est,  Christum  esse  glorificatum,  cum 
resurrexit :  Vere  igitur  fruebatur  laetissimo  con- 
spectu  aeterni  Patris,  qui  ubique  adest.  Atque  ita 
statim  post  resurrectionem ,  prius  quam  visibiliter 
et  eorporaliter  sursum  ascendit,  in  coelo  fuit,  vide- 
licet  quod  ad  significationem  illam  locutionis  atti- 
net,  qua  Angeli  quoque  beati  dicuntur  in  coelo 
esse,  quia  conspectu  Dei  fruuntur. 

Ascendit  autem  in  coelum:  id  est,  in  locum, 
quem  Scriptura  nominat  sedem  Dei,  et  mansionem 
beutorum,  ubi  secundum  humanitatem  antea  non 
fuit ;  sicut  inquit :  Ego  relinquo  mundum,  et  vado 
ad  patrem:  In  domo  patris  mei  monsiones  multae 
sunt:  et  ego  vado  paratum  vobis  locum;  Iterum  ve- 
niam,  et  accipiam  vos  ad  me,  ut,  ubi  ego  sum,  et 
vos  sitis. 


859 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


860 


Cur  facta  est  igitur  corporalis  et  visibilis 

ascensio    in  coelum,    si  Christus   eandem 

gloriam  habuit  post  resurrectionem,  quam 

habet  ascendens  in  coelum? 


Respondeo.  Vere  transivit  in  gloriam  suam 
post  resurrectionem,  et  fuit  tunc  etiam  ornatus  in- 
effabili  gloria,  cum  Aposloli  adhuc  fruerentur  fa- 
miliari  eius  consuetudine:  Sed  discessit  ab  eis  cor- 
poraliter,  ut  erudiret  eos,  novum  regnum,  quod 
iam  conderet,  non  esse  conversationem  in  hac  vita: 
et  se  non  ita  commoraturum  apud  eos  ante  novis- 
simum  iudicium  et  resuscitationem ,  in  qua  iterum 
se  sit  ostensurus :  sicut  ad  Mariam  Magdalenain  in- 
quit,  quae  volebat  ipsum  contrectare  post  resurre- 
ctionem:  Noli  me  tangere,  quia  nondum  ascendi: 
id  est,  ego  aliquantisper  adhuc  commoraturus  sum 
in  terris,  antequam  ascendam:  sed  tu  hanc  imagi- 
nationem  habes,  fore  inter  nos  conversationem  cor- 
poralem  perpetuam,  qualis  fuit  antea,  sed  non  erit ; 
postea  rursus  visibiliter  et  corporaliter  vobiscum 
conversabor,  quando  resuscitabo  mortuos.  Haec 
est  simplicissima  sententia. 

Memini  etiam  doctissimos  disputare,  quare 
Christus  ascenderit  in  coelum,  cum  antea  fuerit  in 
coelo?  Sed  haec  est  vera  responsio:  Fuit  in  coe- 
lo,  quod  ad  Patris  contuituin  attinet,  sed  per  40 
dies  fuit  commoratus  visibili  specie;  postea  ascen- 
dit  corporaliter:  quia  voluit  scire  finem  fore  istius 
visibilis  conversationis  in  hac  vita,  et  propterea 
etiam  visibili  pompa  et  triumpho  discessit,  ut  sci- 
rent  non  fore  iam  talem  conversationem,  et  disce- 
rent  hanc  doctrinam  tide  tenendam  esse,  eum  dein 
ceps  sedere  ad  dextram  aeterni  Patris,  et  guber- 
nare  Ecclesiam. 


Quid   est     sedere     ad    dextram    aeterni    Patris  ? 

Est  regnare  cum  aeterno  Patre.  Haec  est 
admiranda  res,  quod  ista  persona,  quae  est  Deus 
et  homo,  supra  omnes  angelos  collocatus  est,  et 
regnat  pari  potentia  cum  aeterno  Patre.  De  hac 
admiranda  re  dicit  Psalmus.  Dixit  Dominus  Z>&- 
mino  meo:  sede  a  dextris  meis:  id  est,  regnato 
pari  potentia.  Ita  discatis  simplicem  sententiam. 
Non  moveatis  futilcs  disputationes,  sicut  multi  sce- 


Jerati  faciunt,  cum  magna  impietate :  Si  mentes  es- 
se  domitae  et  cicuratae,  et  reprimerent  ludos  et 
praestigias  cogitationum  humanarum,  omitterentur 
tales  disputationes. 

Magnitudo  istius  divini  operis,  quod  homo  Chri- 
stus  sit  collocatus  super  omnes  angelos,  est  incom- 
prehensibilis  omnibus  creaturis,  etiam  angelis,  nisi 
coram  discerent;  sicut  nos  etiam  coram  discemus. 
Iam  vult  nos  Dominus  ista  fide  cernere,  sioutAdam, 
Abraham,  Nohe,  sciebant,  se  Messiae  curae  esse, 
ipsum  adesse,  et  se  protegi  et  defendi  ab  eo,  sic- 
ut  interdum  veniebat  ad  eos,  et  ostendit  se,  et  Chri- 
stus  dicit:  Abraham  vidit  diem  meum.  et  gavisus 
est.  Ita  nos  vere  statuamus  nobiscum  esse  Filiunt 
Dei,  sedentem  ad  dextram  aeterni  Patris,  nos  vere 
ipsi  curae  esse,  nos  protegi  et  regi.  Et  hac  fide 
ac  fidueia  eum  invocemr.s. 

Papistae  hoc  exercitium  fidei  et  invocationis 
valde  obscurarunt  invocatione  mortuorum.  Ego 
memini  Lutberum  dieere :  Etiamsi  nihtl  mali  esset 
in  invocatione,  vel  cultu  sanctorum,  nisi  quod  obscu- 
ratus  est  mediator  et  praesentia  mediatoris,  et  hoc 
ben?ficium,  quod  Filius  Dei  ad  dextram  Dei  in  no- 
stra  carne  collocatus,  vult  esse  intcrcessor  et  exau- 
ditor:  lamen  propter  illud  incommodum  esset  exe- 
cranda  consuetudo  illa.  Homines  fascinati  opinio- 
nibus  de  cultn  sanctorum,  imaginati  sunt,  esse  ae- 
qualitatem  Christi  et  sanetcrum:  Non  cogitarunt, 
quanta  res  sit  omnipotentia  in  Filio,  et  quod  nulla 
natura  sit  mediatrix,  exauditrix,  nisi  natura  omni- 
potens. 

Ideo  in  isto  Psalmo ,  qui  est  vaticinium  de 
ascensione  Christi,  toties  repetitur  haec  descriptio, 
quod  hic  Dominus,  qui  ascendit,  sit  natura  Deus. 
Totus  Psalmus  est  contaminatus  insulsis  interpre- 
tationibus,  ut  illa  inscitio  in  Ecclesia  deploranda 
sit,  das  es  schnnd  ist.  Est  carmen  triumphale,  est 
paean.  Virgilius  inquit:  Laetum  paeana  canentes. 
Unde  est  paean  ?  a  feriendo ,  vom  treffen.  Quid 
vocabant  paeana?  Idem  quod  nos  vocamus,  clas- 
sicum;  quando  datur  signum  proeliandi,  das  man 
treffen  sol,  a  Ttatuv,  schlag  zu,  schlag  zu,  wie  man 
ietzt  schreiet,  her  her,  also  ist  das  treffen,  treffen, 
■naluv,  naCuv;  sic  canere  paeana,  est  canere  classi- 
cum.  Triumphus  undedicitur?  ab  dfi^ivu),  ligo,  si- 
ve  circumligo,  et  &qta,  id  est,  folia  fici.  Prima 
antiquitas  coronabatur  foliis  fici,  ut  significarent 
dulcem  esse  victimam.  Romani  coronabantur  lauro: 
quare?  quia  non  icitur;  vel,  quia  aestate  ac  hieme 
retinet  colorem  suum.  Cetera  ad  explicationem 
Psalmi    pertinentia,   vide  in  praecedenti  concione. 


861 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


862 


POSTREMA  DECLARATIO  DUORUM  ARTICU- 

LORUM    SYMBOLI:    EX    ENARRATIONE    DN. 

PHILIPPI   AD   COLOSS.   3. 

Quomodo  haec  congruunt :  Ascendit  in  coe- 
lum :  et  quod  alibi  dicitur,  FUius  qui 
est    in    sinu   Patris:  Item,    Filius  horninis  qui  est 

in  coelo? 


Respondeo :  In  Symbolo,  intelligatur  dictum,  ut 
sonat  litera,  et  de  corpore,  et  corporali  locatione. 
Ascendit,  scilicet,  corporali  et  physica  locatione,  in 
coelum :  id  est,  in  locum  coelestem,  ubicunque  est : 
quia  hic  non  sunt  fingendae  allegoriae.  Ascensio 
fuit  visibilis  et  corporalis,  et  semper  ita  scripsit 
tota  antiquitas ,  Christum  corporali  locatione  in 
aliquo  loco  esse  ubicunque  vult;  et  ascensio  cor- 
poralis  facta  est  sursum.  Ideo  Paulus  in  hoc  ca- 
pite  locum  illum  nominat,  sursum. 

At  in  propositione:  Filius  qui  est  in  coelo ,  di- 
ctum  intelligatur  communicatione  Idiomatum.  Xoyog 
semper  est  in  coelo,  etiamsi  corporali  locatione 
corpus  est  in  virgine.  Haec  narratio  expressa  est 
in  enarratione  Symboli,  quae  legitur  in  libris  Cy- 
priani,  etsi  alibi  inscriptio  est:  Enarratio  Ruffini. 
Ascendit  ad  coelos,  non  ubi  verbum  Deus  antea  non 
fuerat;  quippe  qui  erat  semper  in  coelo,  et  manebat 
cum  Patre;  sed  ubi  verbum  caro  factum,  antea  non 
sedebat:  id  est,  ubi  corpus  antea  non  habuerat  cor- 
poralem  locationem.  Sic  Augustinus  loquitur,  et 
citantur  verba  in  Longobardo  lib.  3.  distinct.  22. 
Non  dimisit  Patretn  Christus,  cum  venit  infirmior; 
vbique  totus,  ubique  perfectus.  Deinde  additur  for- 
ma  sermonis,  ubique  totus  est,  sed  non  totum.  Alii 
concinnius  locuti  sunt:  Propositio  vera  est  com- 
municatione  Idiomatum:  Christus  ubique  est. 

Athanasius  sic  loquitur  de  incarnatione  verbi : 
Xoyog  non  colligatus  est  corpori,  sed  ipse  corpus 
continet.  ut  et  in  eo  sit.  et  extra  omnia,  et  in  sinu 
Patris;  neque  cur.i  sit  in  omnibus.  fit  pars  aliorum, 
sed  omnia  vitam,  sustentationemque  ab  ipso  acci- 
piunt. 

Ut  autem  de  locali  ascensione  naturae  huma- 
nae  dictum  est.  Ascendit  ad  coelos:  Ita  de  exalta- 
tione  naturae  humanae  super  omnes  creaturas  di- 
ctum  est:  Sedet  ad  dextram  Patris,  ut  hic  Paulus 
inquit:  Ubi  est  ad  dextram  Dei  sedens.  Ait  Chri- 
stum  sursum  esse ;  et  quidem  ad  dexteram  Dei ;  id 
est.   non    ut  beati  angeli  et  homines  sursum  sunt, 


sed  exaltatus  supra  angelos  in  illa  arcana  luce 
Dei,  regnans  cum  Patre,  et  tamen  corpus  localiter 
alicubi  est  secundum  veri  corporis  modum,  ut  Au- 
gustinus  inquit.  Et  hae  propositiones:  Christus 
in  vobis  est,  ego  in  eis:  Veniemus  ad  eum,  et  man- 
sionem  apud  eum  faciemus,  etc.  intelligantur  com- 
municatione  Idiomatum.  Et  de  hac  praesentia  Fi- 
lii  in  praedicatione  Evangelii,  et  in  sanctis,  necesse 
est  Ecclesiam  fideliter  erudiri,  ut  agnoscamus  Do- 
minuiii  nostrum  Iesum  Christum  adesse  Ecclesiae, 
et  esse  caput  omnia  in  omnibus  perficiens. 


DOMINICA  EXAUDI. 

Evangelium  Iohann.  15.  et  16. 

Cum  venerit  paracletus,  quem  ego  vobis  mittam 
a  Patre,  etc 

Solemus  hoc  tempore  repetere  communem  do- 

I  ctrinam    de    Spiritu  sancto,  quam  oportet  esse  no- 

!  tissimam  omnibus  in  Ecclesia.     In  ea  doctrina,  di- 

!  cimus  primum  de  tribus  personis,  et  de  discrimini- 

1  bus  personarum,  ut  hoc  modo  viam  nobis  praepa- 

remus  ad  definitionem,    seu  descriptionem  Spiritus 

sancti.       Secundo,    quomodo    detur   et   accipiatur. 

Tertio,   ad  quid  detur,  seu  qui  sint  effectus  et  be- 

neficia  Spiritus  sancti.     Quarto,   quomodo  retinea- 

tur  vel  excutiatur. 

Hanc  doctrinam  esse  necessariam ,  et  maximi 
momenti,  intelligunt  omnes,  qui  non  contemnunt 
Deum,  et  fit  dulciur  doctrina,  cum  transfertur  ad 
exercitia  invocationis  et  gratiarum  actionis.  Primum 
autein  de  vocabulis  aliquid  dicemus. 

Appellatio  Spiritus ,  varie  usurpatur.  Cum 
Christus  inquit  in  lohanne:  Deus  est  Spir'itus,  quid 
ibi  significat?  Significatne  idem  quod  hic:  Mittam 
vobis  Spiritum  veritatis  ?  Respondeo  :  Cum  dicitur : 
Deus  est  Spiritus,  ibi  Spiritus,  est  nomen  generale, 
conveniens  tribus  personis :  non  sumitur  ibi  perso- 
naliter,  sed  essentialiter.  Vocabulum  Deus  ibi 
est  subiectum,  et  Spiritus,  quod  praedicati  locum 
habet,  significat  ibi  essentiam  spiritualem,  non  cor- 
poream.  Hic  vero,  cum  dicitur  de  Spiritu  veritatis, 
ponitur  vocabulum  Spiritus  pro  persona. 

Origo  vocabuli  est  a  motione,  seu  agitatione, 
sicut  etiam  ventus  hoc  nomine  vocatur. 


863 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


864 


Quid    significat    haec    vox    in  illo    dicto 

Psalmi*     Terribili  et  potenti,    qui  aufert  Spiritum 

Principum  ? 

Spiritus  hic  significat  impetum  seu  motum 
creatum,  ut  in  Alexandro  est  spiritus;  id  est,  im- 
petus  belli  gerendi,  et  occupandi  imperium  Persi- 
cum.  Et  hic  impetus  est  felix  et  fortunatus,  cui 
nemo  resistere  potest,  et  qui  multa  facit  praeter 
opinionem  omnium  hominum. 


Quid    significat    Paracletus?   ,Cum   venerit    Para- 

cletus,  inquit  textus. 

Respondeo.  Paracletus  proprie  significat  ad- 
vocatum,  Einen  beystand,  a  iraqa,  et  xaXeo).  Nostri 
hoinines  bene  verterunt,  Einen  Troster;  quia  ex- 
presserunt  hoc,  quod  proprium  est  Spiritus  sancti, 
videlicet,  consolari,  confirmare,  facere  animosum: 
Sicut  dicitur :  Dedit  nobis  Spiritum  nun  timiditatis,  sed 
roboris.  Sed  si  vocabuli  hivftov  consideres,  paracletus 
estidem,  quod  nos  dicimus,  Einen  beystand:  id  est, 
advocatus,  assistens  reo  in  iudicio:  Der  einem  bey- 
stehet  im  recht  oder  fiir  gericht.  TCctQaxalio)  signifi- 
cat  advoco,  advocatum  accerso,  postulo  aliquem 
patronum,  imploro  fide.n  alicuius  et  patrociniunr, 
inde  naqdxXijiog,  accersitus,  et  rogatus,  advocatus, 
patronus. 

Cur  ergo  Germanica  versio  maluit  uti  appella- 
tione  Troster?  Respondeo.  Advocatus  ideo  adest, 
ut  sit  confirmator  el  corroborator;  ab  hoc  eftectu 
sumptum  est  per  metalepsin  vocabulum  illud  Ger- 
manicum,  Troster. 

Nonne  in  Epistola  Iohannis  etiam  Filius  nomi- 
natur  Paracletus?  Si  quis  peccavit,  kabemus  para- 
cletum  apud  Patrem,  lesum  Ckristum,  etc. 


Quae  est  differentia:    Quomodo  Spiritus  san- 
ctus   est  paracletus   et  quomodo  Filius  Dei1. 

Respondeo.  Christus  est  paracletus,  quod  ad 
meritum  deprecantis  attinet.  Est  enim  Christus  de- 
precator,  et  intercessor,  et  ut  sunimus  sacerdos 
Ecclesiae  stat  in  arcano  consilio  divinitatis,  offe- 
rens  et  ostendens  Patri  suam  obedientiam ,  sua 
merita  pro  nobis:  et  ea  ipsa  applicans  nobis.  Nain 
hoc  est  proprium  istius  personae,  quae  passa  est, 
seu,  quae  facta  es!  victima. 


Spiritus  sanctus  est  paracletus,  quod  ad  effe- 
'  ctionem  in  nobis  attinet.     Ciet  enim   in  nobis  mo- 
tus;  ut  accipiamus  beneficia  Filii.   item,   iuvat  nos 
in  invocatione,  et  confirmat  animos  in  tentationibus 
et  persecutionibus. 

Haec  sunt  consideranda;  quia  mulftim  refert, 
esse  diligentem  in  proprietate  scrmonis.  Nos  de- 
bemus  esse  discipuli  sermonis  divini,  non  corrupte- 
las  invehere,  aut  inferre  nostras  imaginationes,  ut 
faciunt  illi,  qui  eoirumpunt  Scripturain. 

Solius  Filii  mors,  passio,  sacrificium  est  pre- 
tium  et  avrCkvjQov,  quo  satisfactum  est  iustitiae  di- 
vinae.  Ideo  Christus  est  paracletus  noster,  re- 
spective  ad  Patrem^  Spiritus  sanctus  respective 
ad  nos. 

Haec  beneficia  Filii  et  Spiritus  sancti  cogi- 
tanda  sunt  in  invocatione,  et  agnosccnda  est  im- 
mensa  bonitas  Dei  declarata  non  tantum  in  mis- 
sione  Filii,  sed  etiam  in  donatione  Spiritus  sancti. 
Co°ita  enim,  quanta  res  sit,  quod  divinitas  ita  se 
eftundit  in  hanc  rniseram  naturam,  ut  non  solum 
donet  nobis  Filium,  sed  etiam  suo  Spiritu  nos  co- 
pulet  sibi. 

Pro  his  beneficiis  deberemus  esse  grati,  et 
petere,  ut  Deus  propter  Filium  faciat  nos  domicilia 
Spiritus  sancti.  Quotidie  agendae  erant  gratiae 
Deo,  non  solum  pro  creatione  et  patefactione 
verbi,  sed  etiam  pro  redemptione  per  Christum,  et 
pro  donatione  Spiritus  sancti.  Postea  suo  ordine 
addenda  erat  gratiarum  actio  pro  doctrina,  pro 
nutritione,  pro  conservatione  politici  ordinis:  sicut 
eiusmodi  formae  gratiarum  actionis  et  precationis 
saepe  repetuntur  in  nostris  Ecclesiis. 

Si  volumus  esse  membra  Ecclesiae,  nequa^ 
quam  debemus  ita  esse  efferi,  ut  putemus  petu- 
lantiam  morum,  et  neglectionem  omnium  exercitio- 
rum  pietatis,  esse  libertatein  Christianam.  Ista  est 
Cyelopum  et  Antinomorum  vita;  et  est  barbaries, 
similis  Ethnicae  aut  Turcicae  barbariei. 

Quare  Turcae  in  vaticiniis  Methodii  nominan- 
tur,  die  rothcn  Iuden,  ruffi  Iudaei?  Methodius  ibi 
dicit,  quod  vulpes  ruffos  ludaeos  educet  ex  Cau- 
caso:  id  est,  praedicit  irruptioneiu  Turcarum  in 
Asiam,  ex  faucibus,  rupibus  vel  claustris  Caucasi. 
Vulpes  est  Mahomet,  qui  eduxit  Turcas  in  Asiara, 
occasione  bellorum,  quae  gesserunt  Imperatores 
Romani  cum  Persis. 

Nominantur  autem  ruffi  ludaei,  quia  sunt  cruenti, 
£*  seindt  blut  hundt',  ut  iam  recens  ex  Ungaria  ab- 
ducti  sunt  viri  lectissimi,  et  robustissimi,  et  ve- 
stitu  Turcico  missi  ad  Turcicum  Impeiatorem.  Ve- 
teres  deducebant  colonias,  id  est,  integras  fainilias 
transferebant  in  alia  loea.  Turcae  distrahunt  fa- 
milias,  avellunt  parentes  a  filiis,  liberos  a  paren- 
tibus,  coniuges  a  coniugibus. 

Interea  sedemus  nos  et  helluamur.     Doctores 


865 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


866 


se  mutuo  lacerant.  Principes  turbant  patriam.  Ta- 
les  miseriae  publicae  cogitandae  erant,  ut  excitare- 
mus  nos  ad  invocationem  et  modestiam. 

Vocat  Methodius  Turcas,  Iudaeos,  propter  su- 
perstitionem,  quia  est  gens  dedita  superstitionibus. 
Nostri  homines  abiecta  iam  superstitione,  fiunt  ef- 
feri  et  barbari.  Hae  non  sunt  effectiones  Spiritus 
sancti,  qui  efficit  gemitus  inenarrabiles,  non  furo- 
res  et  insaniam.  Obtestor  vos  propter  gloriam 
Deij  ne  sitis  ita  feri,  sed  cogitetis,  ad  quid  vocati 
sitis?  Sinatis  illos  Diabolis,  Turcos,  Papistas  et 
similes  furore,  de  quibus  dicitur:  Contritio  et  ca- 
lamitas  in  viis  eorum. 

Sed  venio  iam  ad  capita  doctrinae,  ex  quibus 
primum  est,  Quot  sint  personae  divinitatis ;  sicut 
initiurn  huius  lectionis  expresse  nominat  tres  per- 
sonas. 


Quare  necesse  est  agnoscere  tantum  tres 
esse  personas,  nec  plures,  nec  pauciores? 

Respondeo.  Quia  sic  se  Deus  patefecit.  Ne- 
cesse  est  enim  sentire  de  Deo,  sicut  se  patefecit. 
Sic  vero  patefecit  se,  quod  divinitas  sit  Pater,  Fi- 
lius,  et  Spiritus  sanctus.  Ergo  necesse  est,  sic 
eum  agnoscere  et  invocare.  Haec  sapientia  posita 
est  supra  intellectum  omnium  creaturarum :  sed  ac- 
quiescendum  est  nobis  in  patefactione  divina.  Et 
hic  simul  repetenda,  et  mente  intuenda  est  uni- 
versa  doctrina  de  Deo. 


Intelligitne  natura  esse  Deum. 

Respondeo:  R*  tio  naturaliter  intelligit  esse 
Deum,  et  agnoscit  aliquo  modo,  qualis  sit.  Nam 
mens  habet  aliquam  notitiam  legis :  sicut  Plato  di- 
cit:  Deus  est  mens  aeterna,  causa  boni  in  natura. 
Hoc  scit  ratio  naturaliter,  etiamsi  Epicurus  furen- 
ter  reclamat,  et  homines  Cyclopici  naturalem  illam 
notitiam  obruunt. 

Verum  hoc  nondum  satis  est:  Oportet  nos 
agnoscere  Deum,  sicut  se  patefecit,  iuxta  Pauli 
dictum :  Cum  mundus  in  sua  sapientia  non  agnosceret 
Deum,  placuit  Deo  per  stultam  praedicationem  salvos 
facere  credentes.  Ideo  solemus  nos  aliam  Dei  defi- 
nitionem  tradere,  quae  plura  complectitur,  quam 
illa,  quae  est  a  Platone  tradita:  imo  ne  quidem 
legalia  satis  integre  tradit  Philosophia. 

Imaginantur  Philosophia,  Deum  ivde te%uav  esse, 
infusam    omnibus  creaturis.      Nos  dicimus,    Deum 

UELANTH.  OPER    VOL.  XXIV. 


esse  essentiam  spiritualem,  aliam  a  creaturis  omnibus, 
non  infusam  corporibus  mundi. 

Postea  addimus:  Pater  aeternus,  qui  genuit  Fi- 
lium  imaginem  sui,  et  Filius  iinago  Patris  coaelerna, 
et  Spiritus  sancti  procedens  a  Patre  et  Filio.  Soleo 
antein  addere  clausulam  illam:  sicut  est  patefacta 
Divinitas-,  quia  hoc  est  fundamentum  doctrinae  de 
Deo,  et  hac  clausula  comprehenduntur  caetera 
omnia,  quae  non  possunt  singula  nominatim  ex- 
primi  in  una  definitione. 

Unica  tantum  est  divinitas,  et  tainen  in  hac 
una  divinitate  sunt  tres  personae,  et  intelligitur 
unitas,  cum  fit  collatio  ad  creaturas,  quia  tota  di- 
vinitatis  est  creatrix,  Pater,  Filius,  et  Spiritus 
sanctus:  et  sic  de  caeteris  operibus,  quae  fiunt 
extra  divinitatem.  Ut  cum  loquimur  de  conserva- 
tione  rerum  omnium,  seu  sustentatione  creatura- 
rum,  de  collectione  Ecclesiae,  et  iudicio  totius  ge- 
neris  humani.  Haec  opera,  quibus  se  Deus  pate- 
feck,  et  ex  quibus  vult  agnosci,  communia  sunt 
toti  divinitati,  sicut  Augustinus  inquit:  Opera  Dei, 
quoad  extra,  suut  indivisa,  seu  communia  tribus  per- 
sonis:  etsi  haec  limitatio  simul  est  addenda,  quod 
servandus  sit  ordo  personarum,  seu  modus  agendi, 
quo  unaquaeque  persona  agit  in  his  communibus 
operibus,  praesertim  quod  attinet  ad  beneficia  Dei 
erga  Ecclesiam,  ad  quae  mittuntur  Filius  et  Spiri- 
tus  sanctus. 

Hinc  possumus  contexere  integram  descriptio- 
nem  Dei,  qualis  nota  esse  debet  in  Ecclesia:  Deus 
est  essentia  spiritualis,  intelligens,  aeterna,  alia  a 
creaturis  omnibus ;  verax,  bona,  iusta,  casta,  missri- 
cors,  benefica,  immensae  sapientiae  et  potentiae,  ira- 
scens  peccatis:  Pater  aeternus,  et  Filius,  et  Spiritus 
sanctus:  sicut  se  patefecit  divinitas  certo  verbo  et  te- 
stimoniis  divinis,  quod  Pater  aeternus,  una  cum  Filio 
et  Spiritu  sancto  omnes  res  creavit,  et  earum  sub- 
stantias  conservat,  et  in  genere  humano  colligit  sibi 
aeternam  Ecclesiam,  per  et  proter  Filiwn;  et  est  iu- 
dex  iustorum  et  iniustorum. 

Haec  descriptio  Dei  ostendit  discrimen  inter 
notitiam  Dei  philosophicam,  et  eam,  quae  docetur 
in  Ecclesia.  Estque  sacpe  repetenda  in  invoca- 
tione;  quia  quandocunque  preces  nostras  fundimus 
ad  Deum,  debemus  cogitare  discrhnen  nostrae  in- 
vocationis,  et  Ethnicae,  ut  alloquamur  verum  Deum, 
qui  se  patefecit  in  Ecclesia,  et  eum  sic  invocemus, 
sicut  vult  a  nobis  invocari.  Nec  potest  exhauriri 
sapientia  comprehensa  in  hac  descriptione  in  hac 
vita.  Sed  postea  coram  cernemus.  Interea  vult 
nos  Deus  istam  doctrinam  de  se  sonare,  et  per 
cogitationem  eius  est  efficax,  sicut  dicitur:  Ex  ore 
infantium  et  lactentium  perfecisti  tibi  robur. 

Iam  addantur  hic  catechetica  illa,  quae  sunt 
necessaria  etiam  pueris  in  Ecclesia,   etsi  non  pos- 

55 


867 


PHIL,  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


868 


sunt  ista  intelligere,  ut  seniores.  Grandiores  natu 
debent  ea  considerare  accuratias:  et  tamen  ipsi 
quoque  agnoscere  debent  suam  infirmitatem. 


Quid   est   Persona,    et   loquitur  Ecclesia? 

Est  subsistens,  unum,  intelligens,  individuum, 
incommunicabile,  non  sustentatum  in  alio.  Quid  si- 
gnificat  persona  Latinis  Scriptoribus  extra  Eccle- 
siam?  Persona  proprie  dicitur  larva,  qua  aliquis 
indutus,  per  eam  loquitur.  Habet  nomen  a  perso- 
nando,  quod  per  illud  schema  sonabat  vox.  Grae- 
cis  est  TCQogoonov t  a  icoog  et  ot//,  onog:  vel  ab  ojzico, 
video,  quasi  dicas,  aliquid  propositum,  ut  conspi- 
ciatur,  seu  quod  est  in  conspectu.  Proprie  tcqo- 
gcojtov  est  facies.  Per  metonymiam  signiticat  per- 
sonam.  Scriptores  Ecclesiastici  nominarunt  perso- 
nam  7CQ6goo7Cov,  quod  alias  dicitur  vytGTdfxtvov,  subsi- 
stens;  inprimis  vero  in  naturis  intelligentibus,  ut  in 
Deo,  angelis,  et  hominibus.  Samosatenus  negavit 
Filium  Dei,  seu  Xoyov,  apud  Iohannem  esse  hyphi- 
stamenon.  Ecclesia  affirmat  esse  hyphistamenon, 
id  est,  non  evanescens  quiddam,  sed  subsistens, 
et  quidem  distinctum  a  Patre  proprietate  characte- 
ristica  et  incommunicabili.  Tertullianus  quando 
quaerit,  Utrum  Xoyog  sit  coofia,  intelligit  vcpio-Tafievov. 
Opponit  enim  vocern  aoofiaTcg  imagini,  seu  sono 
evanescenti.  Paulus  etiam  sic  loquitur:  In  quo 
deitas  habitat  GoofxaTixoog ,  id  est,  vTCoGiaiixoog. 

Cum  dicis:  Roscius  gerit  personam  Agame- 
mnonis:  quid  significat  ibi  Persona?  Umbram,  seu 
similitudinem  significat;  et  est  in  praedicamento 
Relationis.  Quid  significat,  quando  Cicero  inquit: 
Magnum  est  in  Republica  sustinere  personam  consulis, 
aut  principis?  Significat  officium  seu  munus  pu- 
blicum. 


Quae  sunt   definitiones   personarum  divi- 

nitatis  ? 

Pater  est  prima  persona  divinitatis,  non  nata, 
nec  aliunde  procedens,  sed  quae  ab  aeterno  genuit 
Filium,  imaginem  suam,  et  a  qua  procedit  Spiritus 
sanctus,  et  quae  cum  Filio  et  Spiritu  sancto  omnes 
res  creavit,  et  earum  substantias  conservat.  In 
Ecclesia  debent  esse  perspicuae  et  simplices  defini- 
tiones,  quantum  omnino  fieri  potest. 

Filius  est  secunda  persona  divinitatis,  quae 
est  integra  et  substantialis  imago  Patris,  quam 
Pater,  sese  intuens  considerans.  ab  aeterno  gignit, 
et  nobis  sic  patefacta  est,   quod  sit  persona,  per 


quam  Pater  dicit  decretum  et  totum  ordinem  ci  ea- 
tionis  et  reparationis  hominum;  et  quod  mittatur, 
ut  assumat  humanam  naturam,  et  sit  mediator,  re- 
demptor,  iustificator,  et  salvator. 


Quid  est  Spiritus  sanctus? 

Est  tertia  persona  divinitatis,  procedens  a 
Patre  et  Filio,  et  est  substantialis  amor,  et  laeti- 
tia  coaeterna  inter  Patrem  et  Filium,  et  sic  nobis 
manifestata  est,  quod  mittatur  in  corda  credentium, 
ut  sanctificet  ea,  et  tales  motus  in  eis  accendat, 
amorem  et  laetitiam  in  Deo  acquiescentem ,  qualis 
est  ipse. 

Ad  harum  definitionum  declarationem  prodest 
distinguere  proprietates  singularum  personarum. 
Quae  est  proprietas  patris?  Gignere  Filium,  ima- 
ginem  suam.  Aliqui  dicunt,  proprium  patris  esse, 
quod  sit  creator.  Sed  prius  dicendum  est  de  in- 
terna  proprietate  personali ,  qua  discernitur  Pater 
a  Filio  et  Spiritu  sancto,  etiamsi  mundus  hic  nun- 
quam  esset  conditus.  Deinde,  creatio  est  com- 
mune  opus  Patris,  Filii,  et  Spiritus  sancti.  Est 
igitur  improprietas,  quando  dicitur :  Creare  est  pro- 
prium  Patris.  Filii  proprietas  est  nasci  a  Patre,  et 
esse  imaginein  substantialem  aeterni  Patris.  Spiri- 
tus  sancti  proprietas  est,  procedeie  a  Patre  et 
Filio.  Spirare  Spiritum  sanctum,  est  utriusque  per- 
sonae,  Patris  et  Filii:  est  proprietas  communis  Patri 
et  Filio. 

Ut  autem  sit  manuductio  aliqua  ad  hace  ali- 
quo  modo  cogitanda:  voluit  Scriptura  de  his  nry- 
steriis  loqui  nostris  verbis,  ut  significaret  umbras 
illius  sapientiae  in  nobis  expressas  esse. 

Sunt  in  tota  natura  multa,  eaque  innumepa- 
bilia  testimonia  de  Deo.  Quod  sit  Deus,  non  tan- 
tum  testatur  notitia  innata  mentibus  hominum,  sed 
totum  opihcium  mundi:  in  quo  cum  luceat  ordo, 
simul  ostenditur,  quod  Deus  sit  quiddam  ordina- 
tum.  Sed  nihil  est,  quod  magis  ostendat  in  na- 
tura  divinitatem,  quam  mens  hominis.  In  homine 
sunt  haec  tria  praecipua:  Mens,  cogitatio,  et  mo- 
tus,  seu  agitatio.  Mens  est,  quae  gignit  cogita- 
tionem,  vel  sermonem;  quia  cogitatio  et  sermo 
sunt  aifinia.  Sermo  est  quasi  explicata  cogitatio. 
Non  est  cogitatio  sine  mente,  sed  est  quiddam  ge- 
nitum  a  mente.  Cogitationem  sequitur  motus,  seu 
agitatio,  seu  affectus.  Ista  sunt  umbrae  in  natura 
hominis  de  Trinitate;  sed  videndum  est,  ne  simili- 
tudinibus  abducamur  a  veritate,  sed  potius  addu- 
camur  ad  veritatem:  et  regatur  veritas  verbo  re- 
velato.  Docendi  tantum  causa  ista  huc  afferuntur, 
ut  declarentur  quomodocunque  illa,  quae  alioqui 
in  Scriptura  sunt  tradita  nostris  vocabulis. 


869 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


870 


Ubi   fit   cogitatio  in  homine?     In  capite, 

pede,  pectore,  vel  in  qua  alia  parte 

corporis  ? 

Respondeo.  In  cerebro.  Proprie  loquendo  non 
est  in  corde:  etsi  cor  est  sedes  et  domicilium  ani- 
mae.  Vesalius  vir  doctus  me  derisit  in  Anatomia, 
cum  secuisset  cor,  et  iam,  ut  in  cadavere,  omnia 
^essent  languida  et  flaccida;  Ecce,  inquit,  ubi  nunc 
est  anima  Philippil  Est  iocus  hominis  faceti,  nobis 
alias  amici.  Christus  inquit:  De  corde  veniunt  ca- 
gitationes:  quia  cor  est  appellatio  sedis  animae,  vel 
communis  appellatio  actionum  animae,  praesertim 
superiorum  illarum.  Et  comprehendit  Christus  sub 
cogitatione  etiam  affectus. 

Quando  tu  cogitas  de  patre  tuo,  formas  ima* 
ginem  in  cerebro,  quod  eyt  organum  cogitationum. 
Aliud  autem  quidpiam  est  motus  vel  affectus,  quam 
cogitatio.  Ubi  igitur  est  affectus?  Quando  irasce- 
rist  ubi  sentisl  Ad  sinistram  partem  pectori»;  quia 
cor  est  sedes  motuum,  seu  affectuum.  Ego  cum 
mugno  detrimento  nimis  saepe  experior  istum  do- 
lorem;  et  qui  sunt  iracundi,  haud  dubie  ipsi  quo- 
que  bene  sentiunt.  Nam  cor  inclinat  ad  sinistram 
partem  pectoris:  et  in  corde  est  sedes  irae,  lae- 
titiae,  spei,  metus,  tristitiae,  anioris.  Eitgo  ex  di- 
versa  sede  cogitationum  et  affectuum  intelligi  potest 
aliud  esse  cogitationem,  aliud  affectum  seu  motum, 
qui  sequitur  cogitationem. 

Haec  sunt  imago  illius  magnae  rei,  videlicet, 
discriminis  appellationum  loyov,  et  Spiritus. 

In  homine  Xoyog  est,  vel  cogitatio  inentis,  vel 
sermo:  estque  ipsa  imago  rei  cogitatae.  Spiritus 
est  vehiculum  vitae,  et  proximum  organum  mo- 
tuum,  seu  affectuum  cordis.  Loquor  iam  de  vitali- 
bus  Spiritus.  Vnde  vivit  homo?  unde  vivit  bos?  aut 
potius ,  quid  est  anima  bovis  realiter?  Anima  bovis 
est  ille  ipse  Spiritus  vitalis,  qui  in  corde  nascitur, 
et  volitat  per  totum  corpus,  per  arterias,  calefacit, 
et  vivificat,  et  servat  vitam  corporis.  Quid  diffe- 
runt  spiritus  vitalis  et  animalis?  Quando  cor  ac- 
cipit  sanguinem,  quem  sua  vi  temperat,  et  facit 
idoneum,  ut  sit  nutrimentum  corporis,  tum  sinister 
thalamus  cordis  ad  se  attrahit  subtilissimam  par- 
tem  sanguinis,  et  hanc  magis  attenuat,  et  facit 
subtiliorem,  et  inde  gignit  spiritus  vitales,  qui  sunt 
multi  subtiliores,  quam  ulla  fiamma  ullius  ignis. 
Sunt  enim  subtilissimae  et  lucidissimae  flammulae. 
Et  quo  sanguis  est  melior,  eo  spiritus  fiunt  melio- 
res;  ut  videtis,  quando  temperamenta  sunt  bona, 
fiunt  spiritus  acriores;  quando  temperamenta  cor- 
rumpuntur,  ut  in  senibus,  spiritus  fiunt  langui- 
diores.  Cum  homo  est  tristis,  tum  fiunt  spiritus 
etiamminus  subtilest  quia  multum  est  melancholiae 


mixtum  cum  sanguine:  ideo  spiritus  fiunt  non  so- 
lum  crassiores,  sed  etiam  minus  lucidi  et  atri. 
Actiones  hominum  differunt  iuxta  spiritus. 

Emittuntur  autem  spiritus  vitales  ex  corde  per 
arterias  in  omnes  partes  corporis.  Alii  sunt  spiri- 
tus  animales;  quia,  quando  vitales  ascendunt  ad 
cerebrum;  ibi  rursus  temperantur  et  fiunt  adhuc 
subtiliores  et  lucidiores.  Uli  sunt  instrumenta  actio- 
num  cerebri,  et  per  nervos  devorvuntur  in  omnes 
parfes  corporis;  ut  serviant  motui  et  sensui. 


Quid  differunt  venae,  arteriae,  et  nervi? 

Vena  vehit  sanguinem  nutrimentalem:  Arteria 
spiritum  vitaleni :  Nervi  spiritus  animales.  Est  mi- 
rabilis  coagmentatio  arteriarum  et  venarum.  Deus 
significat  debere  esse  copulationem  hominum  et 
communicationem  officiorum.  Ubique  sunt  venae 
et  arteriae  simul;  quia  sunt  copulatae,  ut  arteriae 
rapiant  nutrimentalem  sanguinem  ex  venis,  quo 
alantur  spiritus,  et  vicissim  ut  sanguis  in  venis 
calefiat  per  spiritus:  quia  sanguis  in  progressu  ma- 
gis  magisque;  purg&tur.  Ista  opera  Dei  debetis 
considerare.  Quid  enim  potestis  de  aliis  rebus  ma- 
ioribus  cogitare,  quando  ne  quidem  Grammatica 
vel  Physica  intelligitis? 

In  libellis  scholasticis,  qui  titulum  habent  De 
anima,  discernuntur  etiam  potentiae  animae,  et 
partes,  seu  facultates  duae  ccnstituuntur  animae 
rationalis:  cognoscens,  et  volens.  Ad  has  facile 
accommodari  possunt  illa  tria,  quae  Augustiuus 
dicit  consideranda  esse  in  anima  hominis.  Mens 
et  cogitatio  pertinent  ad  partem  cognoscentem: 
Motus  et  affectus  ad  partem  volentem,  seu  appe- 
tentem;  quia,  cum  voluntas  serio  aliquid  vult,  cien- 
tur  affectus  in  corde  congruentes:  et  affectus  cient 
humores  et  spiritus. 

Deus  voluit  hominem  esse  tam  generosam  na- 
turam,  ut  vestigia  aliqua  sui  imprimeret,  etiamsi 
ipse  est  essentia  spiritualis,  neque  opus  habet  or- 
ganis  corporeis ;  sicut  anima  agit  in  homine  per 
instrumenta  corporis.  Cogitemus  igitur  utcunque; 
similitudinem.  Aeternus  pater  habet  se  ut  mens: 
Filius  aeternus  ut  cogitatio,  vel  sermo;  Spiritus 
sanctus  ut  motus  et  agitatio.  Sed  cogitatio  et  mo- 
tus  in  nobis  sunt  accidentia,  et  res  evanescentes. 
Verum  Xoyog  aeterni  Patris  est  wfio-idfifvog:  nvtvpa 
aeterni  Patris  et  Filii  coaeterni,  est  vyiaTdpivov, 
non  quiddam  evanescens. 


66* 


871 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


872 


Estne  cogitatio  tua,  quando  formae  ima- 
ginem  patris  absentis,  quiddam 

V(piOTC(]UeVOV  ? 

Non  est;  sed  est  imago  transiens  et  evane- 
scens.  Sic  nostri  affectus  vel  motus  sunt  res  eva- 
nescentes.  Oninia  vertuntur,  certe  vertuntur  amores. 
Quid  est  magis  volucre,  quam  amor  vel  ira?  Sed 
\6yog  aeterni  Patris  non  est  cogitatio  evanescens, 
sed  v(pi<STa[jbivoQ ;  est  quiddam  subsistens,  das  da 
bleibt,  und.  ein  wesen  hat.  Sic  Spiritus  sanctus  non 
est  motus  evanescens;  sicut  dixerunt  Macedoniani, 
et  Mahometistae.  Vocabulum  v^iaidfievog  est  cla- 
rius  quam  noogumov ,  vel  persona,  de  quibus  olim 
variae  fuerunt  rixae,  sicut  et  de  ovaCa  ac  vnoaxdau. 


Quid    diifemnt   Nasci  et  procederei 

Quia  tantum  Filius  dicitur  nasci:  Spiritus 
sanctus  procedere.  Respondeo.  Nasci  est  a  po- 
tentia  cognoscente:  quia  genitum  est  imago  gi- 
gnentis;  Procedere  est,  a  voluntate:  quia  significa- 
tur  motus.  Et  motus  est  a  voluntate,  cum  qua 
copulatum  est  in  homine  cor,  quod  gignit  et  ef- 
fundit  Spiritus.  In  omnibus  affectibus,  qui  sunt 
serii,  est  magnus  motus  spirituum,  ut  in  amore. 
Idque  sentimus  in  oscuio.  Nam  in  omni  osculo 
non  simulato  effunditur  spiritus,  procedit  halitus  ex 
corde.  Haec  est  qualiscunque  imago,  quod  ex 
aeterno  Patre  et  Filio  procedat  ilanuna.  copulans 
Patrem  et  Filium;  imo  et  nos  copulans  cum  Patre, 
et  Filio  et  Spiritu  sancto. 

Ita  umbras  illius  sapientiae  in  nobis  condidit 
Deus5  ut  aliquo  modo  possimus  cogitare  discrf»- 
mina  personarum.  Pertinet  autem  ad  discernendas 
personas  divinitatis  etiam  consideratio  missionis. 
Pater  non  mittitur,  sed  Filius  et  Spiritus  sanctus 
mittuntur:  Et  quidem  solus  Filius  mittitur  ad  as- 
sumendam  naturam  humanam,  et  ad  perficiendum 
opus  redemptionis  generis  humani.  Solus  Filius 
factus  est  homo:  Solus  Filius  est  passus:  Pater 
non  assumpsit  naturam  humanam,  non  est  passus: 
Spiritus  sanctus  quoque  non  assumpsit  humanam 
naturam,  nec  est  passus.  Haec  necesse  est  sciri, 
contra  Sabellianos,  qui  dicti  sunt  etiam  Patropas- 
siani;  quia  negabant  tres  esse  subsistentes  in  divi- 
nitate ;  tollebant  discrimina  personarum.  Apud  Sui- 
dam  recitatur  historia  de  Thule  rege  Aegyptiorum, 
cui  interroganti,  an  esset  aliquis  se  potentior,  re- 
spondit  Oraculum: 


Hqtoxa    &eog,    iiniittiia    Xoyog,    xal    nvtvfxa    orw 
avxotg , 

Ov  xqdiog  iaxl  ptywxov. 
Hunc  versum  mementote:  quia  fit  in  eo  mentio 
trium  personarum,  quas  Sabelliani  oppugnarunt. 
Nec  nititur  tamen  fides  nostra  oraculo  isto,  etsi 
Diabolus  contra  voluntatem  suam  interdum  dedit 
testimonium  veritati;  ut  cum  clamant  Diaboli  in 
obsessis:  Iesu  Fili  Dei.  Sed  habemus  alia  testi- 
monia  certiora  in  sacris  litteris :  inter  quae  assidue 
nobis  in  conspectu  esse  debent  verba  institutionis 
Baptismi:  Baptizate  omnes  gentes  in  nomine  Patris, 
et  Filii,  et  Spiritus  sancti. 

Iam  cogitemus  de  immensa  bonitate  Dei,  de- 
clarata  erga  noS  in  praecipuis  operibus,  quibus  se 
nobis  communicat.  Nos  iacemus  in  istis  sordibus; 
non  aestimamus,  quanta  sint  illa  opera  Dei.  Et 
quomodo  aestimaremus,  in  ista  confusioue  vitae, 
qua  non  possunt  non  turbari  et  impediri  piae  co- 
gitationes.  Mentes  ebriae  voluptatibus  huius  vitae; 
item,  homines  dediti  assiduis  heluationibus ,  non 
possunt  meditari  de  re  tanta.  Etiam  pii  oppri- 
muntur  magnitudine  tantae  rei,  ut  non  possint  sa- 
tis  assequi  cogitando,  aut  exprimere  dicendo.  Imo 
maguitudo  rerum  affert  consternationem  mentibus 
piis. 

Primum,  tota  divinitas  declaravit  sui  amo- 
rem  erga  nos  in  creatione :  quia  transfundit  in  nos, 
quae  in  ipso  Deo  sunt  optima.  Quae  sunt  illa? 
Sapientia,  iustitia,  et  libertas.  Haec  sunt  summa 
bona  in  Deo:  et  haec  transfudit  in  hominem  in 
creatione:  nec  potuit  dare  aliud  maius.  Fuit  etiam 
cum  his  bonis  coniuncta  vita  perpetua,  immortali- 
tas,  integritas,  incolumitas.  dominium  in  res  con- 
ditas,  felicitas  in  usu  omnium  rerum  creatarum. 
Sed  illa  priora,  quae  dixi  bona,  fuerunt  summa, 
in  quibus  voluit  hominem  referre  suam  imaginem. 
Amat  ergo  vere  hanc  creaturam,  quam  sic  orna* 
vit,  quam  sibi  in  summis  illis  bonis  voluit  esse 
similem.  Quanta  vero  ingratitudo,  quantum  pec- 
catum  fuit  Adae,  excutientis  haec  bona?  Nos  sal- 
tem  intuemur  in  morsum  pomi,  et  miramur  Deum 
sic  offensum  fuisse  hoc  morsu.  Sed  debebamus 
intueri  ingratitudinem  illam,  quae  fuit  ingens  et 
horribile  peccatum:  Debebamus  cogitare  de  de- 
structione  illarum  maximarum  et  optimarum  rerum, 
sapientiae,  iustitiae,  et  libertatis:  Quae  dona  ac- 
ceperat  Adam,  ut  sustineret  non  suam  tantum  per- 
sonam,  sed  totius  generis  humani.  Haee  ingrati- 
tudo,  et  amissio  tantorum  bonorum,  est  quiddam 
plane  horribile:  et  nos  eogitantes  de  istis,  debeba- 
mus  flecti  ad  timorem  Dei,  et  ad  invocationem : 
non  debebamus  ita  inordinate  vivere,  et  ferocire. 
Debemus  cogitare,  quantum  malum  fuerit  lapsus 
Adae,  in  quo  excussit  res  maximas,  et  bona  prae- 
stantissima ,  sibi,  et  toti  posteritati. 


873 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


874 


Amissis  autem  his  bonis,  quae  fuerunt  summa 
testimonia  amoris  Dei  erga  nos,  rursus  novo  modo 
Deus  declarat  suam  erga  nos  bonitatem.  Filius 
fit  deprecator  pro  nobis  in  aeterno  consilio  Patris. 
Vult  salutem  nostram,  et  ita  vult,  ut  ipse  se  sub- 
iiciat  irae  Patris.  Offert  se  ad  poenam.  Derivat 
in  se  iram  et  poenam.  Vult  satisfacere  pro  genere 
humano.  Recipit  in  se  nostra  mala.  Fit  Samari- 
tanus  noster:  Fovet,  ungit,  curat,  san:t  nostra 
vulnera:  Ergo  valde  diligit  nos:  quia  volens  ali- 
cuius  salutem,  et  ita  volens,  ut  ipse  patiatur  ali- 
quid  propterea,  certe  diligit.  Lucet  igitur  amor 
Filii  erga  nos,  in  opere  redemptionis.  Imo  totius 
divinitatis  amor  lucet  in  hoc  decreto,  quo  Filius 
constitutus  est  mediator  et  redemptor  noster. 

Accedit  autem  huc,  quod  Deus  etiam  hac  re 
testatur  amorem  suum  erga  nos,  cum  non  modo 
mittit  Filium,  ut  sit  victima,  ut  sit  testis  immensae 
misericordiae ,  qua  nos  recipiat;  sed  mittit  etiam 
Spiritum  sanctum,  ut  copulet  nos  sibi.  Mittit  hanc 
personam.  quae  est  ex  Patre  et  Filio,  quae  est 
agitator  et  motor,  quo  velut  halitu  effuso  in  no- 
stra  pectora,  attrahunt  nos  Pater  et  Filius.  Trans- 
fundit  quasi  de  sua  substantia  in  nos  Spiritum,  et 
facit  nos  domicilia  et  templa  sua  per  hunc  Spi- 
ritum.  Quantum  hoc  est,  quod  divinitas  ita  se 
effundit  in  hanc  miseram  naturam,  in  haec  ster- 
cora.  Dat  Filium,  dat  Spiritum  sanctum,  facit  nos 
domicilia  sua.  Pro  istis  tantis  beneficiis  debeba- 
mus  esse  grati:  Debebamus  quotidie  nominatim 
Deo  gratias  agere  pro  missione  Filii,  et  donatione 
Spiritus  sancti:  sicut  habetis  commonefactionis 
causa  scriptas  multas  formas  gratiarum  actionis 
pro  istis  immensis  bonis:  Ago  tibi  gratias,  omni- 
potens,  aeterne  Deus,  pater  Domini  nostri  Iesu 
Christi,  conditor  coeli  et  terrae,  et  hominum,  una 
cum  Filio  et  Spiritu  sancto,  quod  revelasti  te  no- 
bis,  quod  in  creatione  transfudisti  in  nos  summa 
bona,  quod  post  lapsum  misisti  Filium,  patefecisti 
Evangelium  tuum,  redemisti  nos  per  Filium,  quod 
donas  nobis  Spiritum  sanctum  tuum,  quod  conser- 
vas  inter  nos  doctrinam  Evangelii  tui,  tueris  Ec- 
clesiam  et  scholas;  conservas  politicum  ordinem, 
das  alimenta  et  victum  necessarium. 

Haec  beneficia  ordine  complecti  debetis  in 
gratiarum  actione,  et  simul  vos  exuscitare  ad  pre- 
cationem  ardentiorem;  in  qua  petatis  tribui$  et 
augeri,  et  conservari  vobis  haec  bona. 


De    secundo    membro. 
Quomodo   datur  Spiritus  sanctus? 
Hic  regula  tenenda  est:  Spiritus  sanctus  sine 


ulla  dubitatione  datur  per  vocem  Evangelii,  iuxta 
dicta:  Evange.lium  est  ministerium  Spiritus.  Pater. 
sanctifica  eos  in  veritate:  Sermo  tuus  est  veritas,  ut 
accipiamus  promissionem  Spiritus  per  fidem.  Fidet 
ex  anditu.  Talia  dicta  habeantur  in  conspectu: 
Quia  testantur,  quod  Spiritus  sanctus  detur  per 
verbuin,  et  accipiatur  per  cogitationem  doctrinae. 
Hic  est  ordo,  quem  Deus  instituit,  Gott  helts  also. 
Ac  simul  sunt  in  ministerio  Evangelii  Filius  et  Spi- 
ritus  sanctus:  Filius  docens,  non  tantum  foris,  sed 
etiam  intus  illuminans  mentem,  Spiritus  sanctus  con- 
solans,  laetificans,  confirmans.  Sumite  exemplum 
ex  historia  primorum  parentum;  quando  Adam  et 
Eva  audiverunt  promissionem:  Semen  mulieris  con- 
teret  caput  serpentis.  Quid  est  ibi  factum?  Adam 
et  Eva  erant  in  morte,  quia,  cum  Deus  voce  sua 
accusat  peccatum,  homo  moritur:  Lex  sine  decla- 
ratione  Evangelii  occidit.  Nisi  ergo  erepti  essent 
ex  morte,  et  faucibus  inferni,  prorsus  exstincti 
essent.  Eripiuntur  autem  ex  morte?  Quomodo? 
Filius  sonat  verbum  vocale;  profert  ex  sinu  Pa- 
tris  promissionem  ignotam  omnibus  creaturis,  quia 
ipse  novit  pectus  Patris.  Hanc  promissionem  pa- 
lam  sonans,  simul  ipse  in  mente  illuminat  eos,  et 
dat  Spiritum  sanctum,  qui  laetificat  cor:  Ita  ac- 
cenditur  consolatio,  et  restituitur  vita  per  Filium 
et  Spiritum  sanctum:  uterque  enim  vivificat,  Filius 
et  Spiritus  sanctus,  sicut  Christus  inquit:  Filius 
quos  vult,  vivificat;  Et  ego  vitam  aetemam  do  eis. 
Et  Paulus  inquit:  Spiritus  vivificat.  Id  vero  fit  hoc 
modo,  quod  Filius,  in  quo  est  vita,  primum  est 
lux  hominum:  accendens  notitiam  in  mentibus  per 
verbum:  postea  efficaciter  vivificans  corda  per  Spi- 
ritum;  quia  notitia  antecedit  motum  universaliter, 
ut  dicitur:  Iqnoti  nulla  cupido,  ix  tov  oqccv  yCvttab  rb 
iqav:  Ex  videndo  nascitur  amor.  Item,  Oculi  sunt 
in  amore  duces.  Notitiam  sequitur  affectus  cordis: 
Ita  filius  Dei  primum  illuminat  mentem  per  ver- 
bum;  postea  flectit  voluntatem,  et  cor  movet  per 
Spiritum  sanctum.  Hic  motus  est  consolatio,  lae- 
titia,  et  vita. 

Athanasius  recte  scripsit:  Quandocunque  dirf* 
tur  in  homine  esse  Spiritus  sanctus,  est  in  eo  per 
verbum.  Id  intelligatur  non  tantum  de  verbo  ex- 
terno,  sed  de  loyy  filio  Dei,  per  quem  datur  Spi- 
ritus  sanctus.  Filius  Dei  est  efficax  per  verbum 
vocale,  et  cum  verbo  vocali  simul  adest,  dans 
Spiritum  sanctum. 

Haec  sunt  observanda,  et  discenda  in  quoti- 
dianis  exercitiis  verae  poenitentiae,  et  invocatio* 
nis:  ibi  enim  experimur  hanc  doctrinam  non  esse 
speculationes  otiosas:  et  sicut  cetei>ae  artes  non 
discuntur  sine  usu:  ita  hae  tantae  res  tantum  dis- 
cuntur  usu  et  experientia.  Ibi  etiam  intelligimus, 
oportere  in  nobis  esse  agnitionem  nostrae  infirmi- 


875 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


8T6 


tatis,    et  desiderium   auxilii  divini,  et  luctam  cer- 
tantem  cum  infirmitate. 

Removeamus  Enthusiasmos ,  qui  sine  medita- 
tione  verbi,  et  sine  lucta,  dicunt  fieri  infusionem 
gratiae,  ut  Schwenckfeldius  clamat,  quod  Deus 
communicet  se  sine  medio:  imo  per  medium  vult 
se  nobis  communicare,  id  est,  per  verbum,  lectum, 
auditum,  et  cogitatum.  Eloquium  tuum,  inquit  Psal- 
mus,  vivificabtt  me.  Item:  Speravi  in  verbo  eiui. 
Alii  fingunt  coactionem,  aut  impressionem  violen- 
tam  contra  dictum:  Qui  audit  a  Patre,  et  discit, 
venit  ad  me.  Loquitur  Pater  ad  nos  per  Filium: 
Et  ideo  misit  Filium,  ut  revelet  Evangelium,  et 
cum  Evangelio  sit  efficax,  et  det  Spiritum  sanctum; 
Sed  ita  est  efficax,  ut  audiamus  et  discamus,  et 
luctemur  contra  dubitationes.  Quando  David  au- 
divit  obiurgat:,onem  Nathan,  vere  doluit  de  peccato 
suo.  Postea  audita  consolatione:  Dominus  abstulit 
abs  te  peccatum  tuum,  per  quam  Filius  Dei  intus 
erat  efficax  dato  Spiritu  sancto,  erexit  se  in  dolo- 
ribus;  sustentavit  se  cogitatione  huius  promissio- 
nis,  luctatus  est  cum  diffidentia,  non  indulsit  du- 
bitationibus. 


De    tertio    membro. 

Ad  quid  datur  Spiritus  sanctus? 

Datur  ad  hoc,  ut  copulet  nos  cum  Deo,  ac- 
cendat  in  nobis  motus  sibi  congruentes,  sanctificet 
nos,  excitet  in  nobis  obedientiam  placentem  Deo. 
Ut  enim  vivamus  in  Deo,  oportet  nos  copulari 
cum  eo;  oportet  nos  renovari;  oportet  nos  flecti 
ad  obedientiam,  iuxta  voluntatem  Dei  expressam 
in  verbo  eius.  Hic  cogitate  insigniora  quaedam 
dicta  Scripturae;  quale  hoc  est  Apostoli:  Dedit  no- 
bis  Spiritum  non  tirniditatis,  sed  roboris,  dilectionis, 
et  casti^cationis,  Spiritus  timiditatis  est,  qui  fugit 
Deum,  qui  ruit  in  mortem:  ut,  cum  Saul  desperat: 
aut  cum  Virgilius  describit  exitum  eorum,  qui  sunt 
extra  Ecclesiam :  Vitaque  cum  gemitu  fugit  indignata 
sub  umbras.  Tales  non  habent  Spiritum  sanctum, 
qui  est  Spiritus  robovis;  id  est,  fortis,  et  corrobo- 
rans  eos,  in  quibus  habitat:  videlicet  fide  primum 
vivificans  corda,  et  consolans,  ut  ad  Deum  acce- 
dant,  non  fugiant,  irascantur,  non  trepident,  non 
opprimantur  desperatione  et  morte:  Deinde  jtXqgo- 
(poqiav  efficiens,  et  constantiam  in  retinenda  assen- 
sione  doctrinae  contra  Diabolos  et  hostes  Evan- 
gelii.  Item  magnanimitatem  accendens  in  vincen- 
dis  illecebris  mundi,  et  perferendis  odiis  et  crucia- 
tibus  in  confessione.  Stephanus  habet  Spiritum 
sanctum,    cum  pro   confessione  veritatis  moritur: 


habet  robur,  quod  superat  omnem  naturam,  con- 
temnit  mortem,  imo  non  iudicat  esse  mortem,  sentit 
laetitiam  et  vitam  divinam  in  se.  Simile  robur  ha- 
bet  Laurentius  in  ustulatione,  et  ceteri  martyres 
in  acerbissimis  suppliciis. 

Possunt  ad  hunc  effectum  Spiritus  roboris 
adiungi  etiam  miracula  illa:  ut,  quando  David 
proeliatur  cum  Goliath;  quando  Helias  iubet  ignem 
cadere  de  coelo  et  devorare  blasphemos;  quando 
Samson  interficit  Philistaeos.  Sed  ista  sunt  singu- 
laria.  Loquimur  nanc  de  communibus  effectibus 
Spiritus  sancti,  qui  debent  esse  in  omnibus,  etsi 
non  omnes  habent  pares  gradus  donorum.  In 
omnibus  credentibus,  in  quibus  sunt  primitiae,  sive 
initia  Spiritus  sancti,  est  tides  assentiens  promis- 
sioni  gratiae,  et  acquiescens  in  Deo  propter  me- 
diatorem.  Ubi  autem  haec  fides  est,  ibi  est  firmi- 
tas  aliqua  animi,  laetitia,  consolatio,  qua  susten- 
tantur  corda,  ne  trepident,  ne  deserant  Deum. 
Contra  in  omnibus,  in  quibus  non  est  fides,  est 
moestitia,  consternatio,  fuga,  fremitus  contra  Deum : 
ut  Saul,  quia  putat  se  esse  desertum  a  Deo,  fugit 
eum  horribili  pavore  et  trepidatione,  et  vicissim 
deserit  eum,  fremit  contra  eum.  Econtrario,  Da- 
vid,  cum  pellitur  in  exilium,  sustentat  se  in  ma- 
gnis  doloribus.  Cogitat:  Deus  non  deseret  te: 
Obtemperat  Deo  etiam  in  poena,  quicunque  futu- 
rus  sit  eventus.  Talem  laetitiam,  sentiunt  omnes 
credentes  aliquo  modo;  alias  magis,  alias  minus. 
Ubi  autem  prorsus  nulla  est  laetitia,  ibi  etiam  non 
est  firmitas.  Was  nickt  frolich  ist,  bestehet  nicht 
lang. 

Postea  nominat  Apostolus  Spiritum  dilectionis. 
Quid  est  dilectio  ?  Est  velle  obedire  Deo,  et  omni- 
bus  mandatis  eius  cum  quadam  laetitia;  seu  cum 
tali  motu,  quo  cor  vere  laetatur  in  Deo.  Non  pos- 
sumus  in  hac  imbecillitate  propwius  describere.  No- 
minat  ergo  Spiritum  dilectionis:  quia  accendit  in 
corde  dilectionem  erga  Deum,  et  propter  Deum, 
erga  proximum.  Ipse  Spiritus  sanctus  talis  est, 
videlicet  amor  substantialis,  quo  Filium  Pater  amat, 
et  Patrem  Filius.  Quare  in  nos  transfusus  copulat 
nos  etiam  Patri,  et  Filio,  et  sibi  ipsi;  id  est,  lae- 
tificat,  exhilarat  nos,  ut  non  solum  acquiescamus 
in  Deo,  sed  etiam  volentes  subiiciamus  nos  man- 
datis  eius,  quorum  summa  continetur  in  dilectione 
Dei  ct  proximi.  Sicut  ipse  est  flamma  seu  incen- 
dium  amoris:  sic  nos  quoque  incendit  dilectione 
Dei,  et  propter  Deum,  dilectione  hominum.  Dia- 
bolus  laetatur  pernicie  hominum,  non  diligit  homi- 
nes:  Spiritus  sanctus  inclinat  ad  misericordium  et 
beneficentiam,  ut  doleamus  in  calamitate  proximi: 
laetemur  in  rebus  secundis  illius:  agamus  Deo  gra- 
tias,  oremus  Deum  pro  eo. 

Ad  extremum  nominat  Spiritum  castificationit. 
Diabolus    odio  Dei   impellit  homines  ad  libidines. 


877 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


878 


Spiritus  sanctus  inclinat  ad  castitatem.  Efficit  mo- 
tus  ordinatos,  extinguit  incendia  libidinum,  Ubi 
non  est  Spiritus  sanctus,  homines  ruunt  proni  ad 
turpitudines ;  ut  proh  doior  videtis.  Paris  insanit 
amoribus.  Prius  habuit  Eunonem;  postea  rapuit 
Helenam. 

Fluctuat  incertis  ardoribus  error  amantum. 

Hae  sunt  Diabolicae  flammae.  Castitas  est  opus 
divinum,  et  proprium  Spiritus  sancti:  discernit 
Deum  vel  maxime  a  malis  naturis.  Diabolus  de- 
lectatur  turpitudine,  non  quod  ipsi  sit  suave,  sed 
tantum  odio  Dei;  et  quia  scit  ex  libidinibus  in  ge- 
nere  humano  oriri  maximas  calamitates. 

Ita  in  dicto  Pauli  pulchre  monstrantur  bene- 
ficia  Spiritus  sancti,  cum  nominatur  Spiritus  robo- 
ris ,  dilectionis ,  et  cmpqoviafiov^  seu  castificationis. 
Sumite  autem  alia  quoque  Scripturae  dicta:  ut, 
haec  sententia  apud  Zachariam  insignis  est:  Effun- 
dam  super  domum  David  Spiritum  gratiae  et  precum. 


Quid    significat   Spirittis  gratiae* 

Intelligatis  publice,  et  privatim,  in  voce:  mi- 
nisterii  Evangelii,,  et  in  singulorum  cordibus. 

Spiritus  sanctus  annuntiat  in  ministerio  remis- 
sionem  peccatorum,  gratis  dandam  propter  Chri- 
stum,  et  accipiendam  fide,  simul  etiam  testificatur 
in  cordibus,  quod  simus  accepti,  cuin  credimus  in 
Christum.  Non  solum  autem  annuntiat  et  laetifi- 
catur  de  remissione  peccatorum,  sed  etiam  iuvat 
nos,  ut  statuamus  nos  esse  in  gratia  Dei;  certo 
placere  Deo,  nobis  peccata  esse  remissa  propter 
Christum.  Nam  Spiritus  sanctus  inclinat  corda,  ut 
assentiantur  Evangelio,  ut  agnoscant  misericor- 
diam,  ut  fide  accipiant  Christum. 


Cur   nominat   Spiritum  precuml 

Quia  accendit  in  nobis  invocationem  et  alios 
cultus  Deo  placentes.  Cum  cognoscimus  miseri- 
cordiam  Dei,  et  accipimus  remissionem  peccato- 
rum,  audemus  iam  accedere  ad  Deum,  invocare 
eum.  Nam  nisi  fides  adsit  statuens  de  remissione 
peccatorum,  fugiunt  corda  Deum,  non  invocant. 
Complectitur  autem  invocatio,  et  ceteros  motus 
pios,  fiduciam  exauditionis,  spem,  dilectionem,  bo- 
nuni  propositum,  studium  obedientiae. 

Prorsus  idem  dicitur  et  in  hoc  dicto:  Accepi- 
stis  Spiritum  adoptionis  filiorum,  in  quo  clamamus: 
Abba  pater.  Clamare,  Abba  pater,  est  agnoscere 
Deum  iam  esse  patrem  nostrum,  et  eum  sic  invo- 


care.  Id  autem  fit,  cum  fide  apprehendimus  boni- 
tatem  et  misericordiam  Dei,  cum  credimus  nos 
recipi  in  gratiam.  Hac  fide  confugimus  ad  Deum, 
petimus  et  expectamus  bona,  incipimus  diligere 
Deum,  subilcimus  nos  ei,  speramus  in  eum,  stu- 
demus  obsequi  voluntati  eius. 

Sed  considerate  et  hoc  dictum  Psalmi,  in  quo 
est  precatio  pro  donatione  Spiritus  sancti:  Cor  mun- 
dum  crea  in  me  o  Dsus ,  et  Spiritum  rectum  innova 
in  visceribus  meis:  Ne  proiicias  me  a  facie  tua,  et 
Spiritum  sanctum  tuurn  ne  auferas  a  me.  Redde  mihi 
laetitiam  salutaris  tui,  et  spiritu  principali  sustenta  me. 


In  quo  Psalmo  exstant  hi  versus? 

In  Psalmo  Miserere.  Eum  singuli  debetis  me- 
moriter  ediscere,  et  orare  quotidie.  In  eo  Psalmo 
David  primum  petit  remissionem  peccatorum:  De- 
inde  donationem  Spiritus  sancti.  In  fine  pollicetur 
Deo  gratitudinern  suam  in  confessione  doctrinae, 
et  aliis  cultibus,  et  facit  collationem  ceremoniarum 
et  interioruin  cultuum,  et  concludit  precatione  pro 
constitutione  et  conservatione  totius  Ecclesiae.  Sed 
discite  nunc  intelligere  verba,  quae  recitavi  ex  hoc 
Psalmo  de  effectibus  Spiritus  sancti.  Unus  et  idem 
Spiritus  est,  qui  ciet  motus  in  singulorum  pecto- 
ribus,  qui  est  Spiritus  rectus,  sanctus,  principalis 
vel  spontaneus. 


Quid    VOCat    cor  mundum^. 

Nulla  talis  est  mundicies  in  nobis,  ut  nulla 
sint  peccata.  Sed  cor  mundum,  est  cor  praeditum 
fide,  accipiens  remissionem  peccatorum  fide,  puri- 
ficatum  fide.  Quod  congruit  cum  dicto  in  Actis: 
Fide  purificantur  corda.  Oportet  enim  nos  primum 
habere  remissionem  peccatorum.  Haec  est  nostra 
mundicies,  et  haec  fide  est  accipienda. 


Quid   nominat   Spiritum  rectuml 

Est  idem  quod  firmus,  non  dubitans.  Unus- 
quisque  se  aspiciat.  Ubi  non  est  Spiritus  sanctus, 
ibi  sunt  perpetui  aestus  dubitationum  de  Deo,  de 
providentia,  de  voluntate  Dei.  Homines  cogitant: 
Si  vera  essent,  quae  de  istis  rebus  dicuntur,  nihil 
mihi  esset  gratius.  Sed  quid?  Si  ista  aut  ficta 
essent,  aut  ad  me  non  pertinerent?  Talis  Euripus 
est  dubitationum  in  corde  humano.  Sic  quando- 
cunque  incidunt  pericula,  cogitamus:  Ah,  nescio, 


879 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


880 


an  Deus  me  velit  exaudire;  incipimus  trepidare, 
fugere.  Sic  cum  conscientia  nos  accusat,  cum 
terret  nos  ira,  Dei,  dubitamus,  an  velit  nos  Deus 
recipere,  an  firma  et  rata  nobis  sit  promissio  de 
remissione  peccatorum.  Adversus  hanc  dubi- 
tationem,  clamat  Psalmus:  Innova  in  me  Spiritum 
rectum:  id  est,  firmum;  Accende  in  me  talem 
motum,  ut  firmiter  credam  esse  Deum,  esse  provi- 
dentiam,  ut  certo  statuam  me  tibi  esse  curae,  me 
recipi  abs  te,  me  exaudiri.  Item,  ut  firmiter  assen- 
tiar  tuae  promissioni,  quod  velis  mihi  esse  pro- 
pitius,  quod  velis  me  regere,  quod  velis  mihi  miti- 
gare  calamitates,  quod  non  velis  me  perdere. 

Hunc  spiritum  firmum  habuit  David  iu  exilio, 
qui  multo  maiora  passus  est,  quam  Saul.  Semel 
profligatus  est  Saul  ab  hoste,  quod  ncn  est  rarum, 
neque  inusitatum  in  bellis.  Errat  enim,  qui  in 
bello  omnes  secundos  eventus  exspectat.  David 
a  filio  est  expulsus  ex  regno,  et  habet  malam  con- 
scientiam:  Tu  sanctam  matronam  eripuisti  sancto 
viro,  et  illum  interfecisti :  tu  es  causa  omnium  isto- 
rum  malorum,  calamitatum  ingentium,  quae  in  hac 
seditione  secutae  sunt.  Hoc  fuit  multo  acrius  cer- 
tamcn,  quam  Saul  habuit,  qui,  etsi  habuit  alia  pec- 
cata,  tamen  ea  non  agnovit.  Persequebatur  Da- 
videm,  sed  habebat  speciem  aliquam  iuris.  Defen- 
dit  ius  in  regno,  sed  errore ;  quia  regnum  est  Dei, 
non  Saulis.  Fuit  tamen  species  quaedam  iuris, 
quam  praetendere  potuit  contra  Davidem.  Omnes 
Iurisconsulti  si  essent  interrogati,  defendissent  ius 
regis.  Contra,  David  sciebat  se  scelerate  fecisse, 
cum  raperet  coniugem  sancti  viri,  et  cum  interfi- 
ceret  virum  sanctum  et  alios,  ut  tegeret  delictum 
suum.  Neque  tamen  desperat.  Habet  spiritum 
firmum,  qui  sustentat  eum  consolatione :  Firmiter 
adhaeret  promissioni,  quam  audiverat  ex  Nathan: 
Dominus  abstulit  abs  te  peccatum  tuum. 


Quorsum  pertinent  illa   verba:    Ne  proiicias 
me  a  facie  tua? 

Rursus  est  petitio  remissionis  peccatorum,  et 
ut  Deus  sit  ipsi  propitius.  Spiritum  sanctum  tuum 
ne  auferas  a  me:  Est  Hebraismus  in  verbo:  ne 
auferas:  id  est,  Spiritum  tuum  ne  prohibeas  a  me; 
quod  idem  est,  ac  si  dicat:  Des  mihi  Spiritum 
sanctum,  augeas  in  me  dona  Spiritus  sancti.  Non 
opus  est  illa  caviilatione :  David  orans ,  habuit 
Spiritum  sanctum:  Ergo  etiam  tum,  quando  factus 
est  adulter,  gubernatus  est  a  Spiritu  sancto.  Hic 
Psalmus  scriptus  cst  a  Davide  in  conversione:  ubi 
rursus  sentit  initia  motuum ,  quos  ciet  Spiritus 
sanctus. 


Quid  nominat   Spiritum  sanctum? 

Intellige  sanctificantem.  Est  sanctus  non 
tantum,  quia  in  se  talis  est,  sed  etiam  efFective, 
quia  nos  sanctificat;  id  est,  corda  copulat  Deo, 
ut  Deum  agnoscant,  adhaereant  Deo,  incipiant  ob- 
edire  Deo,  habent  cultus,  qui  placent  ipsi.  Hic 
comprehenduntur  omnes  virtutes ,  quibus  Deus 
vere  colitur:  sicut  sanctum  saepe  id  significat,  quod 
est  sanctificatum,  seu  destinatum  usibus  divinis. 
Apud  Graecos  tria  sunt  vocabula,  quibus  nominant 
id,  quod  sanctum  est  1(q6v,  est  ab  fy/ut,  mitto:  quasi 
dicas,  missum  et  dedicatum  Deo.  ayiov,  venerubile, 
ab  a£«,  veneror :  plerumque  usurpatur  de  personis. 
oaiov  tam  de  rebus ,  quam  personis  usurpatur. 
Sequitur: 

Redde  mihi  laetitiam  salutaris  tui.]  Antea  de- 
precatus  est  iram :  Ne  abiicias  tne  a  facie  tua. 
Nunc  petit  pacem  cum  Deo.  Tolle  iram,  et  da 
pacem.  Loquitur  autem  de  ea  pace,  de  qua  Pau- 
lus  inquit:  Iustificati  fide  pacem  habemus.  Hanc 
pacem  qui  habet,  is  sentit  laetitiam,  quae  est  ef- 
fectus  proprius  Spiritus  sancti.  Et  haec  laetitia  est 
initium  vitae  aeternae  in  nobis. 

Et  Spiritu  principali  sustenta  me.]  Quare  legit 
noster  textus ,  Principali?  Quia  in  Graeco  est 
qyrpovixtj).  Veteres  hic  multum  philosophati  sunt, 
et  varie  reddiderunt.  Sed  signiticat  spiritum  spon- 
taneum,  hilariter  obedientem  in  cruce,  non  fugi- 
tantem  aerumnas  crucis,  niagno  auimo  suscipien- 
tem  opera  vocationis,  et  patientem  in  cruce,  quae 
comitatur  vocationem.  In  Hebraeo  est  Nadif. 
Isto  vocabulo  nominati  sunt  principes.  Labores 
Principum  debent  proficisci  a  voluntate  libera,  non 
servili  coactione.  ltem  debent  fieri  magno  animo, 
cum  fortitudine  quadam  heroica.  Ita  hic  Spiritus 
spontaneus  significatur  et  heroicus,  qui  sponte  et 
libenter  obedit  Deo  in  cruce  ferenda,  nec  propter 
crucem  fit  pusillanimis.  Der  da  freudig  ist,  und 
kans  ertragcn. 

Cogitate  haec  dicta,  et  recitate  Psalmos  in 
precationibus.  Ideo  enim  tam  dulces  Psalmorum 
formae  praescriptae  sunt,  ut  iis  excitemur  ad  pre- 
calionem.  Et  tamen  tanta  est  ignavia  multorum, 
ut  ne  quidem  legant  Psalmos. 


De  quarto  Membro. 
Quomodo  retinetur  Spiritus  sanctus? 

Sicut  datur  in  meditatione  verbi,  et  exserit  se 
in  omni  conversione,  et  invocatione  seria:  sic  re- 
tinetur  assidua  cogitatione  verbi,   et   invocatione, 


881 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


882 


et  cura  vitandi  lapsus  contra  conscientiam.  Econ- 
trario  expellitur,  sive,  ut  Faulus  ait,  contrislatur, 
cum  negligitur  aut  contemnitur  verbum ;  cum 
omittitur  invocatio,  curn  admittuntur  lapsus  contra 
conscientiam. 

Haec  sunt  in  illis  textibus,  in  quibus  dicitur, 
Diabolum  semel  expulsum,  redire  ad  domum,  unde 
exiit :  et,  cum  invenerit  eam  otiosam,  assumere  septem 
Spiritus  neguiores  se.  Itern,  cum  Paulus  inquit: 
Si  actiones  carnis  mortificabitis  Spiritu,  vivetis:  Si 
secundum  carnem  vixeritis,  morieminl  Item:  Nolite 
contristare  Spiritum  sanctum,  scilicet  in  vobis  ipsis, 
et  aliis :  Quia  unus  saepe  lapsus  varie  contristat  Spi- 
ritum  sancturn ;  ut  Davidis  lapsus  contristabat 
Spiritum  sanctum,  primum  in  corde  Davidis :  postea 
in  omnibus  quibus  magnitudo  scandali  dolorem 
attulit,  maxime  vero  in  mulieribus,  quae  per  vim 
postea  stupratae  sunt,  quae  in  sunimo  luctu  fue- 
runt,  et  fortassis  aiiquae  dolore  extinetae  sunt. 

In  omni  delicto  contra  conscientiam  est  con- 
temptus  Dei.  Ideo  Spiritus  sanctus  effunditur, 
quando  fiunt  scelera  contra  conscientiam.  Et  qui 
non  revocantur  ad  poenitentiam,  isti  pereunt,  sicut 
Paulus  dicit:  Ne  erretis:  Scortatores,  adulteri,  etc. 
non  possidebunt  regnum  Christi. 

Ista  considerate,  et  agite  Deo  gratias,  quod 
det  Ecclesiae  Spiritum  sancturn ;  imo  quod  se  ipsum, 
et  Filium  una  cum  Spiritu  sancto  nobis  donet,  et 
petite,  ut  regamini  Spiritu  sancto,  defendamini  ab 
eo  contra  Diaboios,  ut  sitis  vasa  misericordiae: 
non  sitis,  sicut  Catilina  et  alii  impii,  ruentes  in 
horribilia  scelera,  attrahentes  mala  sibi  et  generi 
humano:  non  sitis  organa  irae,  et  pestes  Ecclesiae, 
ut  Monetarius  et  Monasterienses,  qui  raralta  tetra 
moverunt;  nec  adiungatis  vos,  aut  seducamini  ab 
iis,  qui  falsa  dogmata  defendunt,  quibus  contur- 
bantur  multi  pii,  qui  in  dubitationem  adducuntur, 
excitantur  dissidia,  quae  pariunt  scandala  innume- 
rabilia.  Haec  ut  possitis  cavere,  petite  a  Deo,  ut 
regat  vos  per  Filiurn  et  Spirrtum  sanctum. 

Deploremus  negligentiam  nostrarn,  quod  im- 
mensum  et  inenarrabile  beneficium  Dei,  quod  pro- 
pter  filium  dat  Spiritum  sanctum,  non  satis  con- 
sideramus,  nec  tanti  facimus,  quantum  est;  nec 
excitamus  nos ,  ut  credamus  dari ,  et  petamus 
tantum  rnunus. 

Agnoscimus  a  Deo  petendam  esse  sanitatem, 
vires  corpotis,  victum,  amictum,  pluviam.  Ista  ut- 
cunque  melius  agnoscimus  petenda  esse  a  Deo, 
quam  donum  Spiritus  sancti.  Ardentius  etiam  pe- 
timus  illa  bona  corporalia,  quam  Spiritum  sanctum. 

Hanc  negligentiam  nostram  accusemus  et  de- 
ploremus.  Discamus  magnifacere  hoe  munus,  et 
nos  excitemus  promissionibus    divinis,    quae  polli- 

MT2LANTH.  OPER.  VOL.  XXIV. 


centur  nobis  Spiritum  sanctum,  qualis  est  illa 
Luc.  11.  Si  homines  possunt  dare  bona  filiis  suis: 
quanto  magis  pater  coeleslis  dabit  Spiritum  sanctum 
petentibus:  non  dicit  ,  contemnentibus  ,  securis, 
repugnantibus ,  ruentibus  in  scelera  contra  con- 
scientiam,  perseverantibus  in  delictis,  sed  petentibus. 
Haec  promissio  sit  vobis  in  conspectu,  et  siinul 
mediternini  doctrinam,  quae  de  Spiritu  sancto  in 
Ecclesia  traditur. 


IN  FESTO  PEJNTECOSTES. 

Evangelium    Iohann.    14. 

Si  quis  diligit  me,    sermonem  meum  servabit,  etc. 

Quomodo  nominatur  hic  dies  festus? 
Pentecoste. 

Quid  signiiicat  Pentecostel 

Idem  quod  quinquagesima.  Subintelligitur 
q,uega,  seu  dies. 

Unde  numeratur   haec  dies  quitiquagesima? 

Terminus,  a  quo  fiebat  numeratio,  traditurLevit. 
23.  Non  simpliciter  a  Pascliate  numerabatur,  sed 
a  proximo  die  post  Sabbatum  illud,  quod  incidebat 
in  dies  Azymorum.  Nam  decimus  quartus  dies 
primi  mensis  circa  aequinoctium  vernum,  erat  de- 
stinatus  mactando  et  comedendo  agno  paschali. 
Ab  eo  die,  septem  diebus  integris  non  licebat  lu- 
daeis  vesci  pane  fermentato.  Ideo  dies  illi  nomi- 
nabantur  dies  Azymorum.  In  hos  septem  dies  ne- 
cesse  erat  cadere  Sabbatum,  id  est,  diem  illum 
quietis,  *qui  alias  erat  singulis  septimanis,  dies 
septimus  hebdomadae.  Hoc  sabbatum  incidebat 
nonnunquam  in  primum  diem  azymorum :  interdum 
in  secundum,  tertium,  quartum,  etc.  Quod  fiebat 
propter  menses  Lunares,  quibus  utebantur  Iudaei. 
Nam  novilunium  erat  inrtium  mensis:  quod  alias 
in  alium  diem  hebdomadae  incidebat.  Habebamr 
autem  dies  Sabbati  cadens  in  dies  azymorum  san- 
ctior,  quam  vulgare  Sabbatum.  Ideoque  norninari 
solebat  Sabbatum  magnum.  Proximus  dies  ab  hoc 
Sabbato  magno,  erat  destinatus  offerendo  mani- 
pulo  novarum  frugum.  Iudaei  ex  singulis  familiis, 
quae  colebant  agros,  mandato  Dei  offerebant  sa- 
cerdotibus    proximo   die    post  Sabbatum  magnum, 

56 


883 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


884 


manipulum  frugum,  quas  decerpserant  ex  segetibus 
suis;  quia  consentaneum  est  in  illis  locis  citius 
maturuisse  fruges$  quam  in  his  nostris  frigidis  et 
septemtrionalibus  regionibus.  Ex  istis  novis  fru- 
gibus  aliquid  dedicabat  Deo  sacerdos:  reliquum 
conferebat  ad  suum  et  collegarum  usum.  Fiebat 
ibi  gratiarum  actio,  pro  conservatione  fruguni,  et 
precatio,  ut  postbac  quoque  conservarentur  fru- 
ges,  contra  calamitates  vastantes  segetes. 

Sicut  autem  hic  dies  proximus  Sabbato  magno, 
quotaftnis  erat  primus  dies  septimanae,  qui  nobis 
est  dies  Dominica:  sic  quinquagesima  dies  etiam 
cadebat  perpetuo  in  diem  Dominicam.  Ibi  iam 
elapsis  septimanis  septem  post  magnum  Sabbatum, 
non  amplius  offerebantur  manipuli  frugum,  seu 
spicae  impletae  granis,  quae  excussa  poterant  usui 
esse  sacerdotibus:  Sed  panes  facti  ex  novo  fru- 
mento  offerebantur:  quia  interea  facta  erat  messis, 
aut  saltem  inchoata  erat  messis.  Fiebat  igitur 
tum  oblatione  novorum  panum  gratiarum  actio, 
pro  feliciter  demessis  frugibus,  et  precatio,  ut 
Deus  benediceret  victui,  pelleret  famen,  daret  vale- 
tudinem  bonam,  pacem,  et  alia  commoda  huius 
vitae. 


Quomodo  congruit  ad  numerationem  quin- 

quagesimae,    quod    Moses    scribit    legem 

datam  esse  mense  tertio? 

Verus  dies  Paschatis,  id  est,  mactationis  agni, 
et  egressionis  ex  Aegypto  (quia  eadem  nocte, 
cum  vesperi  mactassent  agnum  paschalem,  coacti 
sunt  Israelitae  exire  ex  Aegypto,)  fuit  dies  14. 
primi  mensis.  Restunt  igitur  ex  mense  primo  dies 
sedecim.  Usi  enim  sunt  Iudaei  mensibus  Lunari- 
bus  synodicis,  quorum  singuli  continent  dies  tri- 
ginta.  Adde  igitur  mensem  secundum  integrum, 
et  colligentur  dies  quadraginta  sex.  Sub  initium 
autem  tertii  mensis  venerunt  Israelitae  in  solitu- 
dinem  ad  montem  Sinai,  et  die  tertia  post,  data 
est  lex.  Sic  de  supputatione  mensis  tertii  res  est 
plana.  An  vero  praecise  dies  quinquagesima  fuerit 
datae  legis,  relinquo  in  medium;  quia  non  constat 
quotus  dies  septimanae  tunc  fuerit  dies  paschatis, 
qui  incidit  in  oppositionem  Solis  et  Lunae,  proxi- 
mam  aequinoctio  verno ;  et  secundum  legem ,  fe- 
stum  septimanarum,  seu  Pentecoste,  numerabatur 
non  a  die  Paschatis,  sed  a  Sabbato,  quod  incidebat 
in  totum  illud  festum  azymorum. 

Sive  autem  sit  ille  ipse  dies,  sive  non,  haud 
multum  refert.  Satis  est,  circiter  Pentecosten  fa- 
ctam  esse  promulgationem  legis. 


Quo  consiiio    sunt  instituta  festa,    et  cur 
quotannis  sunt  celebrata? 

Festa  sunt  signa  commonefacientia  de  operi- 
bus  Dei,  vel  praeteritis,  vel  futuris,  vel  utrisque. 
Vir  politicus  putat  distingui  annum  festis,  ut  com- 
monefaciant  homines  de  distinctione  temporum,  et 
operum  oeconomicorum :  ut  Pascha  erat  illi  po- 
pulo  initium  Veris:  Pentecoste  propinqua  erat  ini- 
tio  aestatis,  et  messis  venturae.  Festum  taber- 
naculorum  erat  initium  hiemis.  Hoc  modo  etiam 
Ethnici  habuerunt  sua  festa,  in  quibus  fiebant  con- 
gressus  ad  distinctionem  temporum;  etsi  ipsi  in 
eiusmodi  conventibus  etiam  habebant  deliberationes 
suas  de  publicis  negotiis.  Hic  est  finis  tantum 
politicus.  Videmus  in  iis  oppidis,  quae  sunt  vetu- 
stiora,  quod  mercatus  ita  distincti  sint  in  singula 
anni  tempora,  ut  plerumque  quovis  anno  sint  tres 
mercatus.  Ut  in  mea  patria,  primus  mercatus  est 
Dominica  invocavit,  ubi  homines  emunt  cibos  con- 
venientes  tempori  quadragesimali,  et  parant  se  ad 
sationem.  Secundus  mercatus,  est  ante  messem, 
quando  emuntur  instrumenta  rustica,  ut  falces  et. 
aiia.  Tertius,  est  post  vindemiam,  cum  homines 
sunt  liberati  ab  operis,  et  parant  se  ad  hiemem 
tolerandam,  emunt  vestes,  etc. 

Sed  in  Ecclesia  Deus  non  vult  nos  tantum 
convenire  humano  consilio;  sed  ordinavit  festa, 
sapienter  distributa  certis  anni  temporibus,  ut  sint 
commonefactiones  de  rebus  maximis,  quas  Deus 
operatus  est  in  Ecclesia. 


Quae   est   causa    propter   quam   colligitur 

Ecclesia  ? 

Filius    Dei    deprecator    pro   genere    humano, 
qui  propterea  fit  redemptor. 

Quomodo   colBgitur  Ecclesia? 

Praedicatione  seu  voce  Evangelii,  dato  Spiritu 
Sancto. 

Quis  est  finis  collectionis  Ecclesiae  ? 

Vita  aeterna.    Ita   nobis  in  Hovo  Testamento 
ordo  festorum  est  pictura  earum  rerum,  quae  fiunt 


885 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


886 


in  Ecclesia.  Pascha  est  primum  festum,  quod  no- 
bis  est  commonefactio  de  Filio  Dei  placante  iram 
Dei  sua  morte  in  opere  redemptionis.  Hoc  opus 
Filii  Dei  incipit  annum  Ecclesiae. 

Quando  hoc  opus  est  irnpletum,  tunc  mittitur 
Spiritus  sanctus  ad  corroborandos  et  confirmandos 
doctores,  ad  facienda  miracula ,  ut  Evangelium 
spargatur  per  totum  orbem.  Haec  est  velut  mes- 
sis  Evangelica.  Tandem  sequitur  festum  taber- 
naculorum:  quia  hoc  fine  colligitur  Ecclesia,  ut 
laeti  conveniamus  ad  aeterna  tabernacula. 

Populus  Iudaicus  habuit  etiam  alias  commone- 
factiones  in  celebratione  suorum  festorum:  Sancti 
in  isto  populo  commonefiebant  de  praeteritis  et 
futuris  operibus.  Festum  Paschatis  monebat  eos 
de  liberatione  ex  Aegypto,  et  mactatio  agni  pa- 
schalis  erat  eis  typus  passionis  et  inortis  Christi. 
Festum  Pentecostes  revocabat  eis  in  memoriam 
beneficium  datae  legis  et  constitutae  politiae  Mo- 
saicae:  Et  fuit  typus  exhibitionis  Spiritus  sancti, 
et  propagationis  Evangelii  per  totum  orbem  terra- 
rum ;  Quia  scriptum  est :  Dabo  legem  meam  in  corda 
eorum.  Festum  tabernaculorum  monebat  de  miranda 
conversatione  populi  in  deserto,  quando  Iudaei 
habitarunt  in  tabernaculis:  Et  sicut  tune,  cum  emi- 
grarunt  ex  deserto,  secuta  est  occupatio  terrae  Ca* 
naan:  Ita  typus  eis  proponebatur,  Deum  omnibus 
temporibus  servatutum  esse  Ecclesiam  mirandis 
modis,  et  tandem  introducturum  in  aeterna  taber- 
nacula. 

Considerate  pulchram  politiam  istam  populi 
Dei,  et  cogitate  de  illis  significationibus:  tunc  tota 
doctrina  de  festis  erit  dulcior.  Erat  pars  poli- 
ticae  et  Ecclesiasticae  ordinationis  in  isto  populo, 
celebrare  ordine  illa  tria  festa.  Et  quia  oportuit 
eos  observare  legitima  tempora,  apparet,  quod 
necesse  habuerint  discere  artes.  Oportuit  eos 
scire  legitimum  tempus  Paschatis,  et  a  Paschate 
oportuit  eos  numerare  ad  Pentecosten,  et  inde  ad 
festum  tabernaculorum ,  quod  mense  septimo,  die 
15.  celebrabatur. 

Sit  autem  nobis  gratum,  quod  Deus  servavit 
ipse  significationem  maximarum  rerum,  institutam 
in  illo  populo:  et  sint  nobis  etiam  nostra  festa 
commonefactiones  et  occasiones  doctrinae  et  di- 
sciplinae. 

Aliqui  dicunt,  Esse  Papisticum,  observare  dies 
festorum.  Nos  non  dicimus,  observationem  die- 
rum  esse  cultum:  sed  servamus  discrimina  festorum 
docendi  gratia.  Nec  sitis  adeo  efferi,  ut  putetis 
pulchrum  esse,  Pentecosten,  Parasceuen,  et  Bac- 
chanalia  eodem  modo  agere.  Fuit  Athenis  pessi- 
mus  homo  Cinesias,  qui,  ut  rideret  religionem, 
egit  contraria  festa  usitatis.  Cum  alii  celebrabant 
funebria,  tunc  ille  laeta  festa  agebat:  quando  alii 
laeta,  tum  ille  funebria,  per  derisionem.    Non  est 


pulchrum,  si  quis  ita  insanit,  ut  discedat  ab  omni 
aliorum  hominum  consuetudine,  praesertiin  honesta. 

Cum  prima  Pentecoste  sit  tempus,  quo  lata 
est  lex:  cogitate,  quam  excellens  et  gloriosum 
opus  fuerit  promulgatio  illa  legis.  Recte  autem 
Paulus  argumentatur :  >$i  promulgalio  legis  fuit  in 
gloria,  quanto  magis  promulgalio  Evangelii  crit  glo- 
riosa!  Tota  eductio  populi  ex  Aegypto  est  testi- 
monium  promulgationis  legis.  Pulcherrimum  rer 
gnum  in  toto  orbe  terrarum,  videlicet  Aegyptium, 
pene  funditus  eversum  est:  Populus  ductus  est 
per  mare  rubrum,  et  nutritus  de  coelo  in  deserto; 
Rupes  fuderunt  fontes  aquarum,  et  facta  sunt  alia 
multa  mirabilia,  quae  omnia  fuerunt  illustria  testi- 
monia  istius  magnae  rei,  scilicet,  promulgationis 
legis.  Inde  sequitur,  quod  lex  non  sit  inanis  fa- 
bula.  Non  est  dicendum,  sicut  quidam  scurrilitet 
dicebat:  Mii  dem  Moise  an  den  Galgen.  Moses  ad 
patibulum  relegetur. 

Magnum  quidpiam  est  Lex:  Quia  est  aeterna 
et  immota  sapientia  Dei,  patefacta  nobis  in  prima 
creatione,  et  est  in  toto  genere  humano  demon- 
stratio  adversus  Epicureos  quod  sit  Deus,  et  qua- 
lis  sit. 

Non  contemnite  legem,  sicut  Politianus  scri- 
psit: 

lnventum  Attaei  dicuntur  iura  Draconis; 
Vera  est  fama  nimis ;  nil  nisi  virus  habent. 

Ipse  fuit  inimicus  legibus ;  sed  dedit  postea  poenas: 
quia  sibi  conscivit  mortem;  se  ipsum  interfecit, 
cum  adhuc  esset  iuvenis  :  vix  egressus  annum 
aetatis  40.  Dicit  Iura,  id  est,  leges  esse  inventum 
Draconis.  Nam  Atheniensum  legislator  dictus  fuit 
Draco.  Credo  eum  a  populo  sic  nominatum  esse, 
odio  legum,  sicut  misera  haec  natura  est  inimica 
legibus.  Apud  Platonem  inquit  Georgias :  Lex 
est  Tyrannus.  Longe  aliter  Paulus  docet:  Lex 
est  bona  et  sancta,  legitime  utenti.  Et  hic  tota 
natura  tremit,  quando  sonat  lex;  montes,  rupes  in 
Sina  tremuerunt:  steterunt  ibi  sexcenta  millia  vi- 
rorum  armatorum,  non  connumeratis  senibus,  mu- 
lieribus,  pueris,  Levitis. 


Fuitne    lex    moralis ,     quam     nominamus 
Decalogum,    ante   promulgationem  illam? 

Decalogus  est  principalis  lex,  et  fuit  summa 
eius  nota  patribus,  qui  etiam  antea  vixerunt;  sicut 
et  gentibus:  Quia  Decalogus  est  lex  naturae;  et 
lex  naturae  est  Decalogus.  Etsi  post  lapsum  alia 
praecepta  notiora  sunt  aliis:  ut  notius  est  prae- 
ceptum:  Non  occides,  quam,  Non  moechaberis :  ta- 

56* 


887 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


8S8 


men  omnia  ista  suut  naturalia.  Ethnici  probave- 
runt  libidines  contra  iudicium  rationis. 

Quam  sit  pulchra  sapientia  legis,  senes  magis 
vident:  iuvenes  non  considerant :  Quia  est  in  eis 
naturalis  pronitas  ad  vitia,  et  cupiditas  licentiae; 
volunt  vagari,  ut  volucres  in  aere.  Senes  sunt 
magis  domiti  calamitatsbus.  Et  in  poenis  discitur 
lex:  Quia  poenae  sunt  reales  conciones  legis. 
Non  dubitate,  quin  propterea  sit  tam  multum  ca- 
lamitatum  hodie,  quia  Deus  vult  homines  etiam 
poenis  retrahere  ad  considerationem  legis,  et  obe- 
dientiam  huic  debitam.  Piscator  ictus  sapit,  si  ta- 
men  sapit.  Phryges  emendantur  non  nisi  plagis. 
Ncstra  gens  magis  est  talis,  quam  ceterae  gentes. 
Ideo  dicitur  communi  proverbia:  Italus  sapit  ante 
factum :  Gallus  in  facto :  Germanus  post  factum. 

Magnum  est  Dei  opus,  quod  se  patefecit  pro- 
mulgata  lege.  Voluit  se  etiam  hoc  modo  discei> 
nere  a  commenticiis  ruminibus  Ethnicorum.  In 
hac  promulgatione  contraxit  legem  naturae  in  bre- 
vem  Epitomen.  Totus  Decalogus  fuit  antea  notus, 
sed  non  ita  distributus.  Nec  sonuit  antea  vox 
Dei,  ut  tunc  sonuit  inter  tonitrua  et  fulmina,  prae- 
sente  tanta  multitudine  hominum;  quam  propterea 
voluit  Deus,  tamquam  testem  rei  tantae,  adhibere: 
ut  essemus  certi  de  hac  promulgatione,  quod  vere 
facta  esset  divinitus.  Mihi  non  displicet,  quod 
loyog,  qui  postea  assumpsit  naturam  humanam, 
fuerit  orator,  dicens  legem;  sicut  Chrysosiomus 
verba  illa  Pauli:  Data  est  lex  per  manum  media- 
toris,  sic  intcrpretatur,  ut  medlatorern  nominet 
Christum;  Et  ait,  Apostolum  ostendere  voluisse, 
loyov  fuisse  ante  assumptionem  naturae  humanae, 
et  legem  promulgasse.  Est  etiam  in  quodam  car- 
mine  seriptum: 

Legem  dedit  qui  seculo, 
Cuius  decem  praecepta  sunt, 
Dignando  factus  est  homo, 
Sub  legis  esse  vinculo. 

Sunt  versus  Fortunati  poetae  Christiani.  Quod 
autem  Paulus  dicit,  per  angelos  latam  esse  legem: 
id  non  pugnat  cum  hac  sententia:  quia  ut  in  ex- 
tremo  die  Filius  Dei  resuscitaturus  omnes  mortuos, 
utetur  ministerio  angelorum:  sic,  cum  legem  edidit 
in  Sina?  ange.lorum  ministerio  usus  est.  Alii  intel- 
ligunt,  per  manum  mediatoris,  Mosen.  Sed  hic 
typicus  tantum  mediator  fuit.  Adfuit  haud  dubie 
Filius  Dei  in  illa  prima  Pentecoste,  docens  de 
lege,  sicut  postea  etiam  adfuit  in  nova  Pentecoste 
docens  de  Evangelio ,  et  effundens  Spiritum 
sanctum. 

Non  potuit  tunc  populus  sustinere  vocem 
legis :  quo  significatum  est ,  istam  miseram  natu- 
ram  nen  esse  conformem  legi,  ideoque  expave- 
scere,  cum  arguitur  lege.     Lex  non  affert  remis- 


sionem  peccatorum,  non  affert  laetitiam,  quae  est 
ex  Evangelio,  et  est  opus  Spiritus  sancti.  Tan- 
tum  iram    operatur,    et  mortificat.      Vivificatio   est 


ex  Evangelio. 


Quare    promulgata    est    lex,    cum    antea 
fuerit  nota? 

Recitabo  duas  causas,  quae  sunt  principales. 
Prior  est:  Quia  notitia  legis  post  iapsum  obscu- 
rata  est  in  natura;  et  accessit  in  multis  gentibus 
consuetudo  prava,  qua  paulatim  amissa  est  cogni- 
tio  legis,  et  vitia  venerunt  in  contemptum.  Nam 
quando  vitia  abeunt  in  mores,  non  magnifiunt  am- 
plius.  Apud  Hispanos  non  magni  fiunt  furta. 
Apud  Gennanos  ebrietas  non  habetur  pro  vitio; 
et  tamen  res  est  valde  mala,  affligit  corpora,  et 
impedit  res  divinas,  et  Deus  severissime  prohibuit. 
Dicam  aliud  exemplum:  Tanta  est  levitas  hominum, 
ut  non  existiment,  Mentiri  esse  peccatum:  quod 
tamen  est  magnum  scelus.  Sed,  ut  est  apud  Lu- 
canum :  Quidquid  multis  peccatur ,  inultum  est. 
Wenn  ein  laster  ahu  gemein  ist,  so  kan  mans  nicht 
mehr  straffen.  In  conventu  Ratisponensi  cum  es- 
sent  bona  vina,  et  nmlti  Germani  morerentur  ex 
potationibus;  accesserunt  quidam  ad  Imperatorem, 
et  rogarunt,  ut  promulgaret  legem  de  sobrietate. 
Respoiidit  Imperator:  Quid  faciam?  Doleo  stultitiam 
meorum  Germanorum:  sed  impossibile  est  mihi  pro- 
hibere.  Cum  igitur  apud  Ethnicos  multa  recepta 
essent  contra  legein,  quae  non  habeantur  amplius 
pro  peccatis,  voluit  Deus  illustrare  notitiam  legis 
obscuratam;  partim  ex  corruptione  naturae,  partim 
ex  prava  consuetudine.  Adeo  invaluerat  confusio 
libidinum  apud  gentes,  ut  misceretur  etiam  cultui 
divino.  Ideo  opus  fuit  renovatione  legis  de  ca- 
stitate. 

Altera  causa  promulgationis  Decalogi  fuit: 
quiaDeus  voluit  testari,  et  quod  notitiae  naturales, 
in  quantum  adhuc  sint  reliquae,  ab  ipso  sint  in- 
sitae  mentibus,  et  quod  legem  suam  non  velit  ha- 
bere  pro  derelicta.  Voluit  Deus  notum  esse  omni- 
bus  gentibns,  omnibus  hominibus,  naturales  noti- 
tias  esse  suam  legem.  Voluit  sciri,  quando  cor 
tuum  arguit  lex:  Non  moechaberis;  Non  furtum  fa- 
cies,  quod  Dei  hac  sit  lex,  et  quod  Deum  ipsum 
offendas,  quando  violas  hanc  legem  Dei.  Item, 
quod  non  velit  esse  amissam  legem  suam  ;n  genere 
humano.  Quando  tibi  adempta  est  vestis,  et  tu 
scis  alium  habere,  et  non  repetis  intra  certum 
tempus  praescriptionis,  tum  non  datur  tibi  postea 
actio.  Ut  igitur  Deus  testetur,  se  legem  suam  non 
velle  habere  pro  derelicta,  interpellat  praescriptio- 


889 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


890 


nem,  et  nova  illa  promulgatione  connnonefacit  nos, 
quod  velit  legem  suam  ratam  esse,  et  quod  opor- 
teat  legem  ferri.  Hinc  sequitur:  Restare  aliam 
vitam.  Valetne  consequentia?  Valet:  Quia  oportet 
legem  ferri  in  utraqae  re:  in  impletione,  et  in  poe- 
nis  eorurn,  qui  non  confugiunt  ad  Filium  Dei. 
Erit  igitur  vita  alia,  in  qua  erit  aeterna  impletio 
legis  in  his,  qui  sunt  reconciliati,  et  contra  aeter- 
nae  poenae  erunt  omnium,  qui  aspernantur  media- 
torem,  qui  satisfecit  pro  nobis  legi  Dei. 

Dicat  aliquis:  Tu  tantum  doces  paedagogica: 
verum  est;  sed  utinam  ista  paedagogica  saepe,  et 
multum  consideremus.  Neque  ego,  neque  tu,  neque 
alii  sapientiores  nobis,  possumus  amplitudinem  sa- 
pientiae  legis  assequi,  et  magnitudinem  causarum 
illarum,  pvopter  quas  lex  est  promulgata.  Inter  testi- 
mouia  de  Deo,  unum  est  ex  praecipuis  haec  promul- 
gatio  legis.  Cum  oratis,  debetis  hoc  expresse  addere : 
Omnipotens,  aeterne,  et  vive  Deus,  Pater  Domini 
nostri  Iesu  Christi,  creator  coeli  et  terrae,  dator 
legis,  etc.  Scitote  etiam,  in  ipsa  natura,  nullum 
aliud  illustrius  esse  testimonium  de  Deo,  quam 
cognilionem  legis.  Pulchra  est  aliarum  quoque 
artium  scientia,  ut  numerorum,  artis  Medicae,  Phy- 
sicae;  sed  excellit  sapientia  legis,  lucens  in  noti- 
tiis  naturae  impressis,  ex  quibus  tamquam  ex  fon- 
tibus  sumptae  sunt  leges  honestae  quaerumcunque 
gentium.  Quid  sunt  leges  Romanae,  quas  discitis, 
aliud,  nisi  sententiae  sumptae  ex  Decalogo,  seu  ex 
lege  naturae? 

Discernuntur  autem  leges  politicae,  quae  tan- 
tum  externam  disciplinam  praecipiunt,  a  lege  Dei, 
quae  conformitatem  totius  naturae  requirit  cum 
Deo.  Multo  magis  discernatur  vox  legis  a  voce 
Evangelii,  quae  liberat  nos  a  maledictione  legis: 
nec  tamen  tollit  legem,  quoad  obedieniiam;  quia 
ideo  in  nova  Pentecoste  datus  est  Spiritus  sanctus, 
ut  fiat  lex:  Et  ipse  Spiritus  sanctus  est  talJs 
motor,  seu  agitator,  ut  efficiat  in  nobis  motus 
tales,  qualis  est  ipse,  et  quales  describuntur  in 
lege.  Non  repetam  autem  nunc  doctrinam  de  Spi- 
ritu  sancto,  quam  nuper  exposui:  sed  explicabo 
pueris  Grammaticam  in  hoc  dicto,  quod  canitur  in 
templis  in  hoc  festo. 

Spiritus  Domini  replevit  orbem  terrarum,  et 
hoc  quotl  continet  omnia,  scientiam  vocis  habet. 
Ista  verba  sunt  scripta  in  libro  Sapientiae,  qui 
existimatur  esse  Philonis.  Quis  fuit  iste  Philo? 
Fuit  Iudaeus,  homo  doctus,  fnit  cum  aliis  Iudaeis 
missus  ad  C.  Caligulam,  ut  statua  amoveretur  ex 
templo  Hierosolymitano.  Totus  liber  est  concio 
de  providentia,  et  de  poenis  Tyrannorum.  Vide- 
tur  scriptus  esse  contra  tyrannidem  et  impietatem 
Romanorum  Imperatorum,  quibus  etiam  minatur, 
inquiens :  Potentes  potenter  tormenta  patientur. 


Pertinetne    dictum    illud   proprie  ad  mis- 

sionem    Spiritus    sancti,    de    qua    dicitur 

in  hoc  festo? 

Non  loquitur  peculiariter  de  persona  Spiritus 
sancti,  aut  de  beneficio  missionis  ad  Ecclesiam. 
Oportet  vos  considerare,  ubi  Spiritus  ponatur  per- 
sonaliter,  et  ubi  essentialiter.  Quando  dicis: 
Credo  in  Spiritum  sanctum ;  ibi  ponitur,  persona- 
liter.  Cum  Iohann.  4.  dicitur:  Deus  est  Spiritus, 
ponitur  essentialiter,  quasi  dicat:  Deus  est  spiri- 
tualis  essentia.  Ita  cum  dico:  Pater  noster,  qui 
es  in  coelis,  ponitur  appellatio  patris  essentialiter, 
et  complectitur  tres  personas,  etsi  simul  hoc  com- 
prehenditur,  ,quod  a  tota  divinitate  propter  Filium, 
quatenus  est  persona  missa,  recepti  sumus.  Cum 
Christus  dicit:  Ego  el  pater  wium  sumus:  hic, 
pater  ponitur  personaliter.  Debet  esse  quaedam 
intentio  in  considerafione  sermonis  divini.  Quo- 
modo  igitur  usurpatur  in  hoc  dicto  nomen  Spiritus 
Domini?  Ponitur  essentialiter ;  quasi  dicat:  Deus, 
seu  Spiritus  divinus  replet  orbein  terrarunv  id  est, 
Deus  est  ubique.  Etsi  suo  loco  recte  dici  potest, 
quod  sicut  tota  divinitas  est  ubique :  sic  etiam  per- 
sona  Spiritus  sancti,  tamen  de  universali  prae- 
sentia  Dei,  seu  totius  divinitatis  hic  agitur:  de  qua 
apud  Ieremiam  quoque  loquitur  Dominus:  Ego 
coelum  et  terram  impleo.  Et  in  versu:  Enter,  prae- 
senter,  Dens  hic,  et  ubique,  potenter.  Graeci  mul- 
tos  habent  similes  versus:  inter  quos  recitatur  hic 
versus  Pamphili  antiqui  cuiusdam  vatis :  Zevg 
vipiort,  (jiyiGTs  #£«!',  tlXypifieve  xojtqoy.  Iupiter  altis- 
sime  et  maxime  Deorum,  qui  es  involutus  fimo: 
id  est,  Deus  omnibus  rebus  adest.  Est  in  omni- 
bus  rebus  adest.  Est  in  omnibus,  etiam  vilissimis 
rebus,  et  extra  omnia:  etsi  decet  nos  reverenter 
de  hoc  mysterio  loqui;  et  locutiones  illae>  abie- 
ctiores  dextre  intelligendae  sunt.  Nam  Deus  est 
instar  lucis  purissimae,  quam  videmus  etiam  in 
natura  non  pollub  neque  inquinari,  etiarnsi  foedis- 
sima  quaeque  loca  illuminet.  In  Arato  quoque, 
quem  Paulus  citat,  habetis  hoc  dictum:  yeoTcc  Jiog 
ovfxttavTa:  Iovis  omnia  plena.  In  Psalmo  idem  dici- 
tur:  Si  descendero  in  infcrnum ,  tu  ibi  es.  Non 
loquuntur  ista  dicta  de  speciali  praesentia  Dei. 
Aliud  est  praesentia  generalis ,  aliud  specialis ; 
sicut  aliud  est  actio  Dei  generalis,  aliud  actio 
specialis. 


891 


PHIL.  MEL.  SCKIPTA  EXEGETICA. 


892 


Quid  est,   Hoc,  quod  continet  omnia%    Hoc,  quid 
demonstrat?     Quod  est  substantivum  in- 
tellectum  in  particula   Hoc* 

Versio  est  male  reddita.  Quidam  exponunt, 
hoc  quod  continet  omnia,  de  mundo,  qui  contineat 
caetera  corpora.  Postea  scientiam  vocis  habet,  de- 
torserunt  ad  linguas  varias,  quibus  locuti  sunt 
Apostoli;  quasi  hoc  dicatur:  Mundus  continens 
omnia,  intelligit  multas  linguas.  Sed  non  est  haec 
sententia.  Hoc  quod  continet  omnia,  in  Graeco  est : 
xal  xo  (scilicet  Tzvivpa)  ndvza  cvvexov,  id  est,  Spiri- 
tus  omnia  continens,  fovens ,  conservans.  Scien- 
tiam  vocis  habet,  id  est,  intelligit,  audit,  videt  omnia ; 
intelligit  cogitationes  nostras;  audit  dicto  nostra, 
videt  facta  nostra.  Est  generalis  sententia,  quales 
sunt  illae  in  Psalmis:  Videt  filius  hominum,  et  fingit 
singillatem  corda  eorum:  Qui  fecit  aurem,  non  au- 
diat?  Qui  fecit  oculos,  an  non  videret?  Apud 
Homerum  est :  Zevg  TCavra  Idcov,  xal  itdvx  inaxovcov : 
Videt  Deus   omnia,  et  audit  omnia. 

Illud,  continere  omnia,  dicitur  de  generali  con- 
servatione  rerum  omnium.  Scientiam  vocis  habere, 
est  idem  quod,  Deus  est  naqSioyvwo-Tijg,  inspector 
cordium:  vel,  ut  Comicus  inquit:  Est  profecto  qui 
quae  nos  gerimus  auditque  et  videt  Deus.  Vult 
dicere :  Etiamsi  nunc  contemnitis  iudicium  Dei, 
tamen  scitote,  eum  esse  inspectorem,  iudicem,  et 
vindicem  omnium. 

Aspiciunt  oculis  superi  mortalia  iustis. 

"Ojufia  ©tog  kxdixov  £#«.  Concionatur  tyrannis, 
imo  omnibus  contemptoribus  Dei,  et  minatur  illis, 
certo  venturum  esse  iudicium. 


De  dicto : 

Si    quis    diligit   me. 

Valde  obscurata  est  haec  sententia  expositio- 
nibus  diyersis,  propterea  quod  Scriptores  plaerum- 
que  cogitarunt  esse  legalem  sententiam,  similem 
isti:  Qui  fecerit  ea,  vivet  in  eis.  ltem:  Maledictus 
qui  non  manserit  in  omnibus,  quae  scripta  sunt 
in  lege. 

Hinc  recte  infertur:  Nemo  manet  in  omnibus: 
seu,  Nemo  facit  legem-'  Ergo  omnes  sunt  maledicti. 
Hoc  argumentum  oportet  concedi  de  lege;  quia 
verum  est:  Tota  natura  hominum  est  rea,  est 
mersa  in  peccatum,  et  expeccato  in  mortem:  Non 


facit  legem,  non  est  talis,  sicut  lex  sonat.  De- 
beremus  tales  esse,  sicut  lex  dicit :  Diligas  Dominum 
Dewn  tuum  ex  toto  corde,  ex  tota  anima  tua,  etc. 
Item,  Non  concupisces.  Nos  contra  frigemus  in 
amore  Dei:  circumferimus  ignorantiam  et  dubita- 
tiones  horribiles.  Et,  quia  Deus  vere  et  horribi- 
liter  irascitur  peccatis,  necessario  sequitur,  nos 
esse  maledictos.  Quod  si  non  esset  alia  concio 
proposita,  lex  accusans  peccata  et  perterrefaciens 
conscientias ,  adigeiet  mentes  ad  desperationem, 
cogeret  eas  fugere  Deum,  et  ruere  in  aeternam 
iram  et  exitium.  Sed  sciendum  est,  nos,  quamquam 
lege  reos  et  damnatos,  tamen  recipi  propter  iilium 
Dei  gratis. 

Haec  consolatio  annuntiatur  in  voce  Evangelii, 
iuxta  dicta:  Venite  ad  me  omjies,  qui  labomtis  et 
onerati  estis,  ego  reficiam  vos.  Item:  Omnis  qui 
credit  in  Filium,  habet  vitam  aeternam:  Oportet 
conferre  vocem  Evangelii  cuin  sententiis  legalibus; 
sicut  videtis  Paulum  maledictioni  ex  lege  opponere 
benedictionem  per  Christum  allatam.  Ipse  est  fa- 
ctus  maledictum,  ut  nobis  benediceretur.  Deus  ef- 
fudit  reatum  et  iram  in  Filium,  qui  persolvit  pro 
nobis  poenam.  Propter  hunc  recipimur  credentes, 
quamquam  sumus  infirmi,  immundl,  non  satisfaci- 
mus  legi. 

Estne  par  ratio  huius  argumenti  cum  priori, 
si  quis  sic  obiiciat: 

Soli  servantes  sermonem    Christi,  diliguntur  a 

Palre : 
Nemo  servat  sermonem  Christi: 
Ergo  nemo  diligitur  a  Patre. 

Maior  non  est  intelligenda  vofiixwg,  sed  secundum 
interpretationem  Evangelii.  Quid  igitur  est  servare 
sermonem  iuxta  Evangelium?  Respondeo.  Est  ac- 
cipere,  et  retinere  Evangelium  fide,  sic  ut  cor  vere 
assentiatur,  vere  credat,  et  est  profiteri,  seu  custo- 
dem  esse  doctrinae.  Item,  obedire  ei  fide  et  bona 
conscientia.  Sic  Christus  infra  loquitur  de  Apo- 
stolis:  Servaverunt  sermonem  tuum.  Certe  multi- 
plex  fuit  in  eis  imbecillitas :  et  valde  languida  fi- 
des  et  obedientia;  et  tamen  tribuit  eis,  quod  ser- 
varint  sermonem.  Sic  loquitur  totus  Psalmus: 
Beati  immaculati  in  via,  qui  ambulant  in  lege,  seu  in 
doctrina  Domini.  Id  quoque  inteliigendum  est  non 
legaliter,  sed  iuxta  inttCxaav  Evangelii,  quod  docet, 
quomodo  persona  reconcilietur  Deo;  deinde  quo- 
modo  inchoanda  sit  obedientia,  et  quomodo  placeat, 
cum  sit  imperfecta  et  languida. 

Quod  igitur  attinet  ad  minorem,  Nemo  servat 
sermonem  Christi,  respondendum  est  per  inficiatio- 
nem.  Tu  scis,  an  teneas  doctrinam  Evangelii  in- 
corruptam,  an  credas  in  Christum,  an  habeas  pro- 
positum  retinendae  fidei  et  bonae  conscientiae. 
Haec  ubi  sunt  in  te  inchoata,  es  inter  eos  qui  ser- 


893 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


894 


vant  sermonem  Christi :  Et,  si  habes  multa  pec- 
cata,  ignorantiam,  sordes,  tamen  illa  teguntur  per, 
et  propter  Christum. 

Hac  consolatione  cum  te  sustentas,  quae  est 
fides  ipsa,  et  cum  in  hac  consolatione  et  fide  in- 
vocas,  vere  talis  es,  qualem  hic  describit  textus: 
Qui  diliget  me,  sermonem  meum  servabit. 

Haec  est  simplex  enarratio  sententiae  huius 
dicti,  quod  antea,  cum  non  teneretur  discrimen  le- 
gis  et  Evangelii ,  erat  obscurum,  nec  poterat  ser- 
vire  conscientiis :  Nam  qui  non  possunt  distinguere 
inter  dicta  legalia  et  Evangelica,  ii  cogitant  huius- 
modi  dicta,  quae  de  servando  sermone  Christi,  de 
custodiendis  mandatis  Domini  leguntur ,  tantum 
esse  fulmina,  quibus  occidimur.  Contra  dulcissima 
est  doctrina  illis,  qui  tenent  distinctionem  legis  et 
Evangelii,  qui  sciunt  se  quoque  servare  sermonem 
Christi;  non  qui  sint  absque  peccato,  sed  quia  cre- 
dant  in  Filium  Dei,  propter  quem  reputentur  iusti, 
et  militent  bonam  milUiam,  retinentes  fidem  et  bo- 
nam  conscientiam. 

Videtis  igitur,  quantum  referat,  discere  funda- 
menta  doctrinarum,  et  quantum  sit  situm  in  distin- 
ctione  legis  et  Evangelii. 

Iam  quod  Christus  eoniungit  haec:  Diligere 
Christum,  et  servare  sermonem  eius:  potest  dispu- 
tari,  utrum  sit  subiectum,  vel  praedieatum.  Sed 
ista  habent  se  convertibiliter,  seu  aequaliter:  Qui 
diligit  me,  sermonem  meum,  servabit:  Et  qui  servat 
sermonem  meum,  diligit  me:  id  est,  qui  amplectitur 
Evangelium,  et  est  custos  doctrinae  in  fide  et  bo- 
na  conscientia,  ille  habet  initia  timoris,  dilectionis, 
et  aliarum  virtutum. 

Hebraeis  usitatum  est,  ut  anteponant  praedi- 
catum  subiecto.  Ita  hic  illustrior  erit  sententia 
huius  dicti,  si  ita  construas:  Servans  sermonem,  di- 
ligit  Deum.  iJbi  est  assensio  verae  doctrinae  in 
corde,  ibi  est  etiam  initium  dilectionis.  Principium 
ad  conversionem  est  a  praedicatione  Evangelii, 
iuxta  dictum:  Quomodo  ci'edent,  si  non  audiant? 
Quomodo  audient,  si  non  praedicatum  fuerit?  Ideo 
existimo  sic  explicandam  esse  hanc  propositionem: 
Qui  diligit  me,  sermonem  meum  servat;  ut  Subie- 
ctum  sit:  Audiens,  amplectens,  retinens  Evange- 
lium  fide  et  bona  conscientia,  agnoscit  me,  diligit 
me,  adhaeret  mihi.  Est  autem  hic  pulchra  deseri- 
ptio  Ecclesiae,  et  eorum,  qui  sunt  vera  membra 
Ecclesiae.  Multi  habent  istam  imaginationem:  Ec- 
clesia  est  congregatio,  quae  comprehensa  est  in 
politia  Pontiticia,  et  habet  eandem  doctrinam, 
eosdem  ritus  et  ceremonias  cum  Romana  Ecclesia, 
et  est  adiuncta  illis  Episcopis  et  potestatibus. 

Haec  est  imaginatio  politica,  quam  circumferunt 
homines  politici;  sed  in  Evangelio  docemur,  veram 
Ecelesiam,  vel  vera  membra  Ecclesiae  esse  ample- 
ctentes   Evangelium  incorrupte.      Hanc  Ecclesiam 


confitemur  in  Symbolo  esse  catholicam,  universa- 
lem,  sponsam  ubique,  amplectentem  unum  verbum, 
seu  consentientem  in  uno  verbo  divinitus  tradito. 
Nominatur  universalis,  non  tantum  a  locis  et  tem- 
poribus,  sed  principaliter  a  doctrina :  videMeet,  quae 
unam  universalem  doctrinam  amplectitur  traditam 
per  prophetas,  Christuin,  Apostolos.  Etsi  Eccle- 
siae  particulares  differunt  ceremoniis,  tamen  est 
unica  Ecclesia,  amplectens  unam  et  eandem  doctri- 
nam  universalem.  Ecclesia  Latina  habuit  suas 
quasdam  ceremonias,  dissimiles  Ecclesiae  Graecae. 
Aliqui  habuerunt  quaedam  ieiunia,  alii  non  habue- 
runt,  aut  certe  non  habuerunt  similia  ieiunia ;  quia 
ista  olim  erant  libera.  Quaero,  an  discrimina  isla 
fecerint  distinctionem,  quo  minus  esset  universalvt 
Ecclesia  ?  Non  fuerunt  substantialia  Ecclesiae*. 
quae  sunt  consensus  in  necessaria  doctrina,  perti- 
nente  ad  fundamentum ;  item  in  vero  usu  Sacramen- 
torum.  Potest  adiungi  reverenlia  ministerii.  Unus- 
quisque  debet  se  adiungere  ad  communem  coetum, 
non  schismata  facere,  aut  diversas  congregationes : 
unusquilibet  etiam  debet  venerari  niinisterium  in 
his,  quae  sunt  propria  ministerii. 

Articulus  ille  fidei  ideo  propositus  est  in  Sym- 
bolo,  ut  credamus  Deum  conservaturum  esse  Ec- 
slesiam,  et  sciamus  oportere  nps  esse  cives  iliius 
Ecclesiae  Catholicae  retinentis  ista  substantialia. 
Quando  est  diversitas  in  hac,  vel  illa  ceremonia, 
id  non  pertinet  ad  substantialia.  Hodie  Ecclesia 
Graeca  dat  panem  fermentatum  in  coena  Domini; 
nos  now  utimur  pane  fermentato.  Sic  in  caeteris 
ritibus  diversis,  non  tollitur  Ecclesiae  unitas.  Et 
pertinent  huc  regulae  illae :  Nemo  vos  arguat  in 
cibo  et  potu.  Item:  Regnum  Dei  non  venit  cum 
observatione.  Ecclesia  Catholica  amplectitur  uni- 
versalem  doctrinam  a  Deo  traditam,  de  fundamento 
etiamsi  sunt  particularia  aliqua  discrimina  in  dissi- 
milibus  ritibus.  Semper  oriuntur  in  mundo  tales 
contentiones,  ut  Ecclesia  alligetur  uni  loco  propter 
similes  traditiones  humanas.  Sed  discamus  abii- 
cere  imaginationem  illam.  Textus  hic  definit  Ec- 
clesiam,  quod  sit  coetus  servans  sermonem  Christi. 
Removeamus  autem  illas  quoque  imaginationes  de 
Ideis  Platonicis.  Accommodemus  hanc  definitionem 
ad  visibilem  Ecclesiam,  quae  conspicitur  et  exaudi- 
tur.  Magna  consolatio  est  intelligere,  ubi  sit,  et  quae 
sit  vera  Ecclesia;  qnia  Deus  mirabili  ac  inenarra- 
bili  consilio  colligit  sibi  aeternam  Ecclesiam  ex 
hac  misera  massa  generis  humani,  cui  communicet 
suam  sapientiam  et  bonitatem  in  tota  aetevnitate. 
Haec  Ecclesia  est,  ubicunque  sunt  homines  am- 
plectentes  Evangelium  incorruptum.  Tenenda  est 
firmiter  haec  sententia:  Quos  elegit,  hos  et  vocavit. 
Tantum  in  coetu  vocatorum  sunt  electi.  Coetus 
vocatorum  significat  coetum  amplectentium  doctri- 
num  incorruptam,  non  pertinaciter  defendentem  er- 


895 


PHIL   MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


896 


rores,  idola,  impietatern.  Congregatio  Arii  non  est 
Ecclesia,  quia  corrumpit  articulum  de  Filio  Dei: 
Negat  Filium  esse  de  substantia  Patris ;  evertit  fun- 
damentum.  Negat  Fiiium  Deum  esse  natura.  Sic 
quaecunque  congregatio  aliquem  articulum  fidei  la- 
befactat,  pertinentem  ad  fundamentuin,  ea  non  est 
Ecclesia  Dei.  Oportet  discrimen  constitui  inter  Ec- 
clesiam,  quae  profitetur  Evangelium,  et  alios  coetus, 
in  quibus  defenduntur  opiniones  falsae,  errores, 
aut  idola  pertinaciter. 

Ethnici  palam  derident ,  imo  delere  conantur 
Evangelium,  habent  suos  furores  Cyclopicos.  Iu- 
daei  recentes  palam  etiam  contemnunt,  persequun 
tur,  damnant  Evangelium:  Negant  Messiam  esse 
Filium  Dei.  Negant  Messiam  esse,  qui  passus  sit; 
tuentur  pertinaciter  sua  somnia  de  politico  regno 
Messiae.  Damnant  hunc  Filium  resuscitatum,  ha- 
bent  alios  multos  tetros  errores.  Praeterea  haere- 
tici  multi  palam  oppugnant  doctrinam  fundamenti. 
Papistae  defendunt  idola  in  regno  pontificio,  invo- 
cationem  sanctorum,  et  aQioXazQetav:  corrumpunt 
articulum  fidei:  Credo  remissionem  peccatorum; 
Credo  Ecclesiam  Caiholicam.  Tales  omnes  non  ser- 
vant  sermonem  Christi,  ne  quidem  professione  ex- 
terna.  At  Dominus  hic  alligat  nos  ad  doctrinam, 
ad  vocem  Evangelii.  Distinguit  Ecclesiam  ab 
omnibus  impiis,  qui  adversantur,  et  pugnant  cum 
Evangelio.  Etsi  autem  sunt  in  coetu  visibili  Ec- 
clesiae  in  hac  vita,  aliqui  non  renati,  qui  in  speciem 
tantum  amplectuntur  doctrinam  Evangelii:  tamen 
semper  aliqua  sunt  vera  membra  Ecclesiae,  quae 
vera  fide  amplectuntur  et  retinent  doctrinam;  id 
est,  qui  ita  accipiunt  ac  profitentur  Evangelium, 
ut  etiam  cor  vere  assentiatur,  vere  credat;  et  ut 
hac  fide  inchoentur  initia  obedientiae,  quae  placent 
propter  mediatorem.  Quid  traditur  in  sequentibus 
verbis :  Pater  meus  diliget  eum,  et  veniemus  ad  eum, 
et  mansionem  apud  eum  faciemus'*  Postquam  do- 
cuit,  quae,  et  ubi  sit  vera  Ecclesia,  et  quae  sint 
viva  membra  Ecclesiae,  addit  promissionem,  in  qua 
recitantur  beneficia,  de  quibus  Evangelium  princi- 
paliter  concionatur,  et  quibus  antecellit  Ecclesia 
aliis  gentibus.  Nam  haec  quoque  bona,  quae  hic 
promittuntur,  seiungunt  Ecclesiam  a  toto  reliquo 
genere  humano.  Reliqui  homines  non  diliguntur  a 
Patre.  Sed  de  istis,  qui  servant  sermonem  Christi, 
dicitur:  Pater  meus  diliget  eos.  Nihil  potest  dici 
maius;  et  tamen  cunailatur  haec  dilectio  etiam  illo 
ingenti  bono:  Veniemus  ad  eum,  et  mansiones  apud 
eyrn  faciemus:  quae  et  ipsa  de  ceteris  hominibus 
dici  non  possunt.  Signihcat  autem  diligi  a  Patre, 
habere  remissionem  peccatorum,  esse  ieconeiliatum, 
pronuntiari  iustum. 

lohannes  passim,  in  Evangelio  et  Epistola  sua, 
diligere,  cum  Deo  tribuitur  erga  nos,  ponit  pro 
dare   remissionem    et  reconciliationem.       Venire  et 


mansionem  facere,  significat  inhabitationem  Dei. 
Sic  argumentor: 

Deus  est  ubique: 

Ergo  non  est  opus  eum  advenire. 

Item:  Paulus  non  est  magis  domicilium  Dei, 
quam  Cato. 

Ergo. 

Respondeo :  Aliud  est,  esse  ubique,  et  aliud  ha- 
bitare  Deum  alicubi.  Esse  ubique  pertinet  ad  gene- 
ralem,  seu  universalem  praesentiam  illain,  de  qua 
anlea  dixi:  Enter,  praesenter,  Deus  hic  et  ubique, 
potenter.  Ista  praesentia,  quae  re  ipsa  est  ubiqui- 
tas,  non  intelligatur  modo  locali,  ut  de  corporibus 
cogitamus,  quae  habent  suam  extensionem.  Uabi- 
tare,  pertinet  ad  praesentiam  specialem,  qua  Deus 
est  efficax  Spiritu  sancto,  et  coinmunicat  suam  lu- 
cem,  iustitiam,  vitam.  Hoc  discriinen  bene  consi- 
derandum  est,  et  simul  cogitanda  immensitas  boni- 
tatis  divinae.  Nihil  potest  divinitas  maius  tibi  tri- 
buere,  quam  se  ipsam.  Nihil  gioriosius  de  homine 
dici  potest,  quam  ut  sit  domicilium  Dei,  et  Deus  in 
eo  habitet,  non  otiosus,  sed  ita,  ut  per  Spiritum 
sanctum  accendat  lucem,  et  sapientiam,  et  iustitiarn, 
et  laetitiam ,  congruentem  cuin  natura  Spiritus 
sancti. 

Ita  pulchre  ostenditur  ordo  totius  saivationis, 
quae  constat  praedicatione  Evangelii,  iustificatione, 
et  sanctificatione,  quae  inehoatur  in  hac  vita,  post- 
ea  consummabitur.  Orditur  Christus  a  vocatione 
per  verbum:  vult  audiri  verbum,  et  sic  audiri,  ut 
accipias,  non  repugnes,  non  sis  blasphemus :  In 
hoc  verbo,  cum  fide  apprehendimus  Christuin,  pro- 
mittit  nobis  Christus  dilectionem  Patris,  quae  est 
iustificatio.  Postea  de  sanctificatione  dicit:  Venie- 
mus  ad  eum.  Quo  ordine  veniunt  Personae  divini- 
tatis  ad  nos?  Filius  immediate  est  eificax  per 
Evangelium,  illustrat  mentem,  ostendit  Patrem.  Ita 
simui  adest  Pater;  et  Pater  ac  Filius  spirant  in 
cor  tuum  Spiritum  sanctum.  Sermo  praecedit: 
deinde  Filius  adest,  et  illuminat  mentes  ,  ut  aguo- 
scant  Dei  voluntatem,  et  per  Filium  Pater  dat  Spi- 
ritum  sanctum,  qui  accendit  novos  motus,  quales 
describuntur  in  lege. 

Haec  congruunt  cum  dictis  Pauli:  lustificati 
fide,  pacem  habemus.  Cor  in  homine  credente,  cum 
fit  vera  consolatio,  et  fides  statuit  nos  esse  rece- 
ptos  a  Deo,  agnoscit  et  sentit  praesentiam  Dei, 
erigentis  nos,  et  vivificantis  ad  vitam  aeternam. 
Item:  Effusa  est  dilecMo  Dei  in  corda  nostra  per 
Spiritum  sancium.  Item:  Quod  praedestinadt ,  hos 
vocavit :  quos  twcavit,  eos  iustificavit :  quos  iustifica- 
vit,  hos  glorificavit. 

Sic  igitur  meditemini  hodie  concionem  istam 
Christi;  et  sciote  eam  plenam  esse  dulcissimarum 
consolationum,  quas  non  intelligunt,  qui  phrasin 
non  recte  interpretantur. 


897 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


898 


ln  textu  sequitur  inox:  Haec  locutus  sum  vo- 
bis,  apud  vos  manens.\  seilicet  in  corporali  conver- 
satione.  Paracletus  autem,  Spiritus  sanctus,  quem 
mittet  Pater  in  nomine  meo,  docebii  vos  omnia,  et 
suggeret  vobis  omnia,  quae  dixi  vcbis.\  De  nomine 
Paracleti  diximus  alias.  Proprie  significat  advoca- 
tum  in  iudicio,  cuius  officia  sunt,  ut  doceat,  mo- 
neat,  confirmei,  consoletur.  Est  autem  in  ipso  no- 
mine  paracleti  promissio,  quod  sit  nobiscum,  et  in 
nobis  futurus  Spiritus  sanctus,  qui  nos  doceat,  re- 
gat,  gubernet.  Intelligatur  autem  docere  nos  Spi- 
ritus  sanctus  publice,  et  in  singulis.  Primum  enim 
in  ministerio  publico  regit  Ecclesiam,  et  est  effi- 
cax  in  voce  ministerii;  s!cut  dicitur:  Spiritus  san- 
ctus  arguet  inundum  de  peccato,  iustitia,  et  iudicio. 
Item:  Evangelium  est  ministerium  Spiritus.  Deinde 
docet  et  regit  nos  singulos.  Nos  non  possumus 
regi  tantum  humanis  consiliis,  humana  sapientia  et 
diligentia.  Impossibile  est  nostiam  diligentiam 
parem  esse  insidiis  Diaboli.  Natura  humana  per 
se  est  infirma,  et  habet  hostem  atrocissimum.  Opor- 
tet  igitur,  ut  regamur  Spiritu  sancto.  Hoc  fit  pri- 
mum  docendo.  Docet  nos  petere ,  ut  regamur  ab 
ipso ,  et  in  rebus  difficillimis  ostendit  consilia. 
Deinde  hoc  fit,  flectendo  voluntatem,  et  exuscitan- 
do  motus  illos,  timorem,  fidem,  dilectionem,  spem, 
et  ceteras  virtutes. 

Non  est  autem  opus  illa  quaestione:  An  Spi- 
ritus  sanctus  alia  doceat  quam  Filius?  Datur  Spi- 
ritus  sauctus  per  Evangelium,  et  niliil  aliud  docet. 
nisi  hanc  ipsam  voceni.  Ideo  Christus  inquit:  Re- 
diget  vobis  in  memoriam  ornnia,  quae  dixi  vobis.  Et 
alibi  dicit:  De  meo  accipiet.  Docet  Spiritus  san- 
ctus  ea,  quae  prius  sunt  tradita  per  Filium,  et  il- 
lusirat  illa,  ut  agnoscamus  aliquo  modo,  et  intelli- 
gamus,  et  niagis  magisque  inrelliganius.  Retinet 
mentes  in  cogitatione  verbi,  et  facit,  ut  assentiamur 
Evangelio,  et  ut  sentiamus  in  corde  effectum  con- 
solationis  Evangelicae:  quia  simul  exuscitat  motus 
seu  affectus  eongiuentes.  Omnia  inteliiguntur  me« 
lius,  quando  accedit  affectus.  Ubi  deest  affectus, 
qaid  intelligitur?  Heni  illa,  quae  quisque  exercet, 
melius  intelligit.  Qui  non  est  tentatus,  qualia  scit? 
IladrjfAaxa.,  fiaitrjfiaxa. 

Alexander  JMagnus  habuit  apud  se  scriptorem 
Comoediarum,  sed  displicebant  istac  Comoediae 
Alexandro.  Exclamavit  ergo  ille:  Non  mirum  est, 
tibi  displicere  Comoedias:  quia  tu  Tragoedias  agis, 
non  Comoedias.  Sic  doctrina  Evangelii  aliter  intel- 
ligitur  ab  hypocritis,  qui  sunt  sine  affectu,  et  moti- 
bus  spiritualibus,  aliter  a  iustilieatis,  qui  reguntur 
et  vivificantui  a  Spiritu  sancto. 

Repetite  autem  ipsi  meinoria,  quae  recens  di- 
ximus  de  communi  doctrina  de  Spiritu  sancto.  Pri- 
mum,  quid  sit  Spiritus  sanctus:  Ubi  in  conspectu 
esse  oportet,  totam  doctrinam  de  Deo,  et  de  tribus 

MELAMTH.  OPER.  VOL.  XXIV. 


personis  divinitatis,  et  quomodo  discernantui.  quan- 
tum  quidem  est  traditum  nobisin  verbo;  aut  etiam, 
quantum  intelligere  possumus  ex  illo  verbo,  quod 
est  nobis  divinitus  traditum;  quia  multo  plura  com- 
plectitur,  quam  intelligimus. 

Teneainus  puerilem  illam  Catechesin ,  quot 
sint  personae,  quae  sit  persona  Patris,  quae  Filii, 
quae  Spiritus  sancti;  sicut  in  Symbolo  proiitemur 
nos  credere  in  Patrem:  et  in  lesum  Ckristum,  Fi- 
lium,  eius  unicum:  et  in  Spirituv.i  sanctum.  In  hac 
quotidiana  professione  cogitemus,  quibus  proprieta- 
tibus  distinguendae  sint  personae ;  quid  differant 
nasci  et  procedere,  quorum  illud,  Filio,  hoc,  Spiiitui 
sancto  tribuitur.  Cogitemus  item,  quod  Filius  sit 
missus,  ut  assumat  humanam  naturam,  et  hat  vi- 
ctiina,  et  *»it  rex  ac  sacerdos  perpeiuus  Ecclesiae; 
et  quod  Spiriius  sanctus  inittatur,  ut  accendat  no- 
vos  motus,  et  sanctificet  nos.  Cogitemus  etiam 
ubi,  et  quomodo  patefactus  sit.  Sicut  semper  XCyog 
fuit  iu  Ecclesia:  ita  semper  Spirilus  sanctus  quo- 
que  fuit  in  Eccltsia.  Aeternus  Pater  mittii  Filium 
et  Spiritum  sanctum.  Misit  Filium  in  carnem;  edi- 
dit  testimonia  de  eo  per  resuscitationem  mortuorum; 
constituit  eum  victimam  etmediatorem:  simul  vero 
addit  illum  ignem,  qui  est  Spiritus  sanctus:  quo 
igne  accendit  corda,  et  laetificat,  et  impellit  invo- 
cationein. 

Statim  initio  Geneseos  dicitur:  Spiritus  Domini 
ferebatur  super  aquas;  id  est,  fovebat  aquas.  Ae- 
ternus  Pater  creat,  Filio  dicente  decrelum  creatio- 
nis,  et  Spiritu  sancto  fovente.  Totum  corpus  mun- 
di  fovetur  Spiritu  sancto  :  Sed  haec  generalis  actio 
est,  qua  moneinur  etiam  de  speciali  eius  efficacia 
in  Ecciesia.  Spiritus  sanctus  fovet  Ecclesiain,  sic- 
ut  gallina  fovet  pullos.  Item,  Spiritus  Christi  lo- 
cutus  est  iam  inde  ab  initio  per  prophetas,  inquit 
Petrus. 

Est  (*utem  et  visibili  apparitione  patefactus 
Spiritus  sanctus  in  Baptismo  Christi,  et  in  Pente- 
coste.  Hae  patefactiones  ostendunt  eum  esse  di- 
stinctam  personam  a  Patre  et  Filio,  et  quod  non 
sit  modus  in  corde  creatus.  Nam  si  esset  ipse 
Pater,  aut  Filius ;  aut  si  esset  motus  in  corde ; 
non  appareret  singulari  specie. 

Secunda  quaestio  est :  Quomodo  datur  Spiri- 
tus  sanctus,  scilicet  per  vocem  Evangelii:  id  berie 
debetis  considerare;  quia  multi  habent  non  tantum 
Enthusiasticas,  sed  etiam  Pyrrhonias  phantasias. 
Putant  exspectandos  esse  afflatus  peculiares  extra 
cogitationem  verbi.  Disputant  electis  dari  Spiri- 
tum  sanctum,  sed  neminem  scire  posse,  an  sit  ele- 
ctus.  Volunt  de  electione  sui  certi  esse  a  priori. 
Hoc  est  ingredi  in  tenebras,  imitari  Bellerophon- 
teni,  et  equitare  velle  in  coelum.  Deus  deducit 
nos  ad  verbum.  Mandat,  ut  audiamus  Filium,  cre- 
damus  Evangelio.     Vult  nos  de  sua  voluntate  tan- 

57 


899 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


900 


tum  ex  verbo  iudicare.  Vult  te  audire,  et  assen- 
tiri  voci  Evangelii,  et  sic  promittit  tibi  Spiritum 
sanctum.  Vult  etiam  te  petere  hoc  donum,  sicut 
Christus  inquit :  Quanto  magis  dabit  pater  meus 
Spiritum  sanctum  petentibus?  Hac  promissione  ex- 
citari  debes  ad  petendum  hoc  donum.  Et  quidem 
semper  haec  duo  debent  coniuncta  esse:  Debes  lu- 
ctari,  ut  assentiaris  Evangelio:  et  debet  accedere 
gemitus  expetens  tantum  donum.  Illa  vox,  peten* 
tibus,  est  opposita,  securis,  repugnantibus,  indul- 
gentibus  dubitationi,  peccantibus  contra  conscien- 
tiam.  Tu  non  debes  cogitare:  Deus  convertet  me, 
quando  ipsi  videbitur.  El,  cum  me  volet  convertere, 
infundet  mihi  novos  motus,  sicut  aqua  in  ollam  in- 
funditur.  Imo  vero  Deus  instituit  ministerium  ver- 
bi  sui,  vult  te  audire  doctrinam :  vult  te  exsusci- 
tari  voce  sua,  ut  habeas  desiderium,  quo  petas 
oonversionem  tui,  et  Spiritum  sanctum.  Kequiritur 
ergo  cogitatio,  meditatio,  studium  doctrinae.  Ad 
hoc  studium  oportet  te  afferre  mentem  compositam, 
abiicere  propositum  malum  perseverandi  in  pecca- 
tis  contra  conscientiam ;  quia  peccatores  Deus  non 
exaudit,  videlicet,  qui  retinent  propositum  peccan- 
di.  Haec  sunt  realia;  non  sunt  inanes  speculatio- 
nes.  Et  considerandus  est  modus  procedendi  con- 
trarius  in  Physica,  et  in  rebus  spiritualibus.  Me- 
dicus  videt  prius  et  experitur,  quod  vinum  calefa- 
ciat:  sequitur  igitur  assensio  experientiam.  Sed 
in  Ecclesia  experientia  sequitur  assensionem.  Tu 
debes  audire  vocem  Evangelii ,  et  ei  assentiri. 
Postea  sequitur  pax  et  gaudium  in  Spiritu  sancto. 
David  audit  hanc  vocem  :  Dominus  abstulit  pecca- 
tum  tuum.  Huic  voci  assentitur,  gemit  ad  Deum: 
paulatim  incipit  acquiescere,  incipit  sentire  lu- 
cem,  et  ilammam;  sentit  consolationem,  et  vitam, 
quae  sunt  effectus  Spiritus  sancti:  Scio  multos  de- 
lectari  praestigiis  contrariarum  disputationum ;  sed 
haec  sunt  utilia  conscientiis.  Sinamus  alios  con- 
tradicere,  quantum  volunt.  Tamen  res  ostendit, 
quantum  impedimentum  fidei,  et  quanta  corruptela 
disc;plinae  sit,  quod  aliqui  indulgent  istis  cogitatio- 
nibus:  Ego  me  dedam  voluptatibus:  indulgebo  cu- 
piditatibus,  Deus  me  bene  trahet,  quando  volet. 
Taiia  confirmare  velle,  simpliciter  est  insania  et 
furor. 

Tertia:  quaestio  est:  Quid  efficiat  Spiritus  san- 
ctus?  Ut  intelligi  possit,  quare  detur  Ecclesiae : 
Libenter  autem  repeto  dulcissimam  promissionem, 
quae  apud  Zachariam  exstat ,  quae  complectitur 
praecipua  beneficia  Spiritus  sancti:  Effundam  super 
domum  David  Spiritum  gratiae  et  precum. 

Nominat  domum  Davidis,  quia  ibi  debuit  con- 
spici  illa  visibilis  missio  Spiritus  sancti.  Hunc  vo- 
cat  Spiritum  gratiae ;  id  est,  testificantem  in  mini- 
sterio  Evangelii,  et  in  singulorum  cordibus  de  gra- 
tia ;  quia,  quando  de  beneficiis  Spiritus  sancti  dici- 


mus,  simul  complecti  debemus,  ministerium  publi- 
cum,  et  effectionem  in  corde.  Multa  autem  com- 
prehenduntur  appellatione  gratiae,  videlicet,  re- 
missio  peccatorum,  reconciliatio,  donatio  iustitiae 
et  vitae  aeternae :  Item,  liberatio  ab  ira  Dei,  a  ty- 
rannide  Diaboli,  a  morte  aeterna.  Hanc  gratiam 
annuntiat  Spiritus  sanctus  in  Evangelio,  et  simul 
accendit  in  cordibus  laetitiam,  qua  acquiescimus  in 
Deo  propter  mediatorem,  et  vivificamur. 

Ad  hanc  appellationem  Spiritus  gratiae,  con- 
gruunt  illa  dicta  Apostoli:  Credentes  Evangelio 
obsignati  estis  Spiritu  promissionis  sancto,  qui  est 
arrha  haereditatis  nostrae,  Ephes.  1.  et  Rom.  8. 
Accepistis  Spiritum  adoptionis  filiorum:  Hic  enim 
Spiritus  dat  testimonium  Spiritui  nostro,  quod  simus 
filii  Dei.  Et  2.  Corinth.  1.  Unxit  nos  Deus,  et 
obsignavit  nos,  et  dedit  arrham  Spiritus  in  cordi- 
bus  nostris.  Item,  Rom.  14.  Regnum  Dei  est  iu- 
stitia,  et  pax,  et  gaudium  in  Spiritu  sancto. 

Postea  addit,  Spiritum  precum  seu  invocationis.] 
Quia,  quando  corda  agnoscunt  misericordiam  Dei 
per  Evangelium,  et  vivificantur  Spiritu  sancto,  non 
iam  fugiunt  Deum,  sed  accedunt  ad  eum,  et  invo- 
cant  eum  fiducia  mediatoris;  petunt  et  exspectant 
ab  eo  auxilium,  et  omnia  beneficia  corpori  et  ani- 
mae  necessaria.  Est  autem  invocatio  summus  cul- 
tus,  et  totam  obedientiam  novam  complectitur;  quia 
invocatio  non  potest  fieri  sine  conversione,  sine  fi- 
de,  sine  bono  proposito,  sine  gratiarum  actione. 
ldeo  pertinent  huc  dicta,  quae  docent  nos  impelli 
ad  invocationem  a  Spiritu  sancto,  postquam  agno- 
vimus  Deum  nobis  placatum  esse,  et  ab  eodem 
renovari,  seu  accendi  ab  eo  in  nobis  virtutes  Dei, 
et  cultus  Dco  placentes:  ut,  cum  Paulus  inquit, 
Rom.  8.  Spiritus  opitulatur  infirmitati  nostrae ,  et 
interpellat  pro  nobis  gemitibus  ineffabilibus.  Et  ad 
Galat.  Misit  Deus  Spiritum  filii  sui  in  corda  no- 
stra,  clamantem:  Abba  Pater.  Item,  Non  dedit 
nobis  Deus  Spiritum  timiditatis,  sed  roboris,  dile- 
ctionis,  et  castificationis.  Et,  Transformamur  ad 
imaginem  eandem  a  claritaie  in  claritatem,  tamquam 
a  Domini  Spiritu.  Item,  tructus  Spiritus  sunt  di- 
lectio,  gaudium,  pax,  longanimitas,  humanitas,  boni- 
fas,  fides,  mansueludo,  Continentia. 

Haec  dicta  declarant  et  illustrant  appellationem 
Spiritus  precum.  Est  mirabile,  quod  ille  Spiritus, 
qui  est  vere  persona  divinitatis,  ita  se  nobis  copu- 
la^,  et  sic  in  nobis  agit,  ut  quasi  induat  nostros 
affectus,  et  vicissim  mutet  nos  in  suos  affectus. 
Dolet  tecum,  quando  tristia  accidunt ;  quando  inci- 
dis  in  calamitatem  aliquam;  quando  contingunt 
scandala.  Dolet  tecum  propter  publica  dissidia 
Ecclesiae,  propter  vastationes  generis  humani :  et 
in  his  doloribus  exsuscitat  te  ad  invocationem.  Ex- 
hilarat  praeterea  cor  tuum.  inllammat  te  ad  dile- 
ctionem  Dei,  ad  confessionem  veritatis,  ad  benefi- 


N. 


901 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


902 


centiam  erga  alios,  ad  modestiam.  In  promulga- 
tione  legis,  fuit  scripta  lex  in  tabulis  saxeis :  sed 
Spiritus  sanctus  efficit  tales  motus  in  corde,-  qua- 
lem  Deus  se  expressit  in  lege.  Ipse  regit  nos, 
flectit  ad  obedientiam,  prohibet,  ne  ruamus  in  te- 
tros  furores,  etc. 

Quarta  quaestio  est :  Quomodo  retineatur.  Ite- 
ruiu  hic  removete  furores  Stoicos.  Non  cogitate, 
retineri  Spiritum  sanctum  etiam  ab  invitis,  repu- 
gnantibus,  temere  ruentibus,  delinquentibus  contra 
conscientiam.  Non  dubium  est,  quod  in  Adam  et 
Eva  habitaverit  Deus,  quod  habuerint  Spiritum 
sanctum;  sed  cum  libertate  voluntatis  abusi,  et  a 
Diabolo  decepti,  peccarunt  contra  mandatum  Dei, 
scientes  et  volentes,  senserunt  se  destitui  luce,  iu- 
stitia,  vita.  Sic  de  Aaron  dicitur:  Dominus  voluit 
conterere  eum.  Quando  Deus  vult  conterere  ho- 
minem,  iam  est  destitutus  gratia;  et  dono  per  gra- 
tiam,  id  est,  inhabitatione  viva  et  efficaci  per  Spi- 
ritum  sanctum.  Item  Paulus  inquit:  Propter  haec 
venit  ira  Dei.  Nolite  errare:  Qui  facit  talia,  non 
videbit  regnum  Dei.  Item:  Si  secundum  carnem  vi- 
vetis,  moriemini;  id  est,  si  quis  volens  et  seiens  ruit 
in  peccatum  contra  conscientiam,  efFundit  gratiam, 
expellit  Spiritum  sanctum.  Non  retinetur  Spiritus 
sanctus ,  quando  homines  petulanter  delinquunt 
cor.tra  conscientiam.  Ideo  traditur  discrimen  pec- 
catorum,  quorurn  alia  sunt  regnantia,  alia  non  re- 
gnantia.  Manent  in  sanctis  peccata,  sed  non  con- 
tra  conscientiam.  Cum  regnat  in  eis  peccatum,  id 
est,  cum  scientes  et  volentes  indulgent  peccatis, 
desinunt  esse  sancti,  sive  incidant  in  errores  con- 
tra  fundamentum,  ignorantia  affectata,  sive  laban- 
tur  in  vita  et  moribus,  contra  conscientiam. 

Retinetur  autem  Spiritus  sanctus  ab  his,  qui 
repugnant  peccato;  qui  resistunt  vitiosis  inclinatio- 
nibus,  dubitationibus,  erroribus:  sicut  Paulus  di- 
cit:  Si  actiones  carnis  Spiritu  mortificabitis,  vivetis. 

Cur  dicit  Spiritu1.  Quando  Ioseph  repugnat 
amoribus,  facitne  id  tantum  suo  consilio  et  volun- 
tate?  Sicut  Scipio  absistens  ab  aliena  coniuge, 
quadam  praestantia  virtutis  repugnat  illecebris? 
Non:  sed  iuvatur  et  regitur  a  Spiritu  sancto. 
Ostendit  ei  Spiritus  sanctus  magnitudinem  irae 
Dei;  si  faciat  contra  castitatem  mandatam  a  Deo 
sciens  et  volens,  videt  se  amissurum  esse  gra- 
tiam  in  praesentia,  et  postea  ruiturum  in  aeternas 
poenas,  se  scandalo  futurum  doctrinae.  Exuscitat 
item  in  voluntate  et  corde  vivum  motum  ad  repri- 
mendas  ilammas  amoris  illiciti.  Hoc  est  multo  ex- 
cellentius  quidpiam,  quam  in  Scipione. 

Hippolytum  invitat  Phaedra  noverca  ad  incest- 
am  consuetudinem.  Erat  enim  Hippolytus  Thesei 
filius  ex  priore  coniuge.  Non  voluit  autem  assen- 
tiri  Hippolytus,  quamquam  eiiurasset,  se,  quidquid 
peteret,  facturum.   Sed  Lingua,  inquit,  iuravi,  men- 


tem  iniuratam  gero.  Quando  facta  est  promissio 
in  genere,  non  debet  intelligi  in  specie  de  turpi 
facto.  Aversatus  est  igitur  Hippolytus  incestam 
consuetudinem  cum  noverca ,  et  praeclare  fecit. 
Sed  haec  continentia  fuit  inotus  naturalis;  quia 
in  homine  non  monstroso  natura  abhorret  ab  in- 
cestu.  Illa  virtus  in  Hippolyto  est  sine  agnitione 
Dei,  et  sine  motu  Spirituali,  qualis  fuit  in  Ioseph. 
Aliud  est  igitur  Spiritu  mortificare  actiones  carnis, 
aliud  ratione  frenare  impetum  affectuum. 

Cum  autem  iubet  Paulus  Spiritu  mortificare 
affectus,  simul  praecipit,  ut  petamus  nos  regi  Spi- 
ritu  sancto.  Sic  prophetae  petunt  se  gubernari 
Spiritu  sancto,  ut  cum  in  Psalmo  dicitur:  Spiritus 
tuus  bonus  deducat  me  in  via  recta.  Item:  Ne 
proiicias  me  a  facie  tua,  et  Spiritum  sanctum  tuum 
ne  auferas  a  me.  Eodem  modo  et  nos  petamus. 
Sed  hic  obstrepit  nobis  nostra  indignitas.  Res  est 
nimis  magna  petere  a  Deo  Spirituin,  qui  est  de 
essentia  ipsius.  Ego  saepe  offendi  Deum.  Item, 
cogitamus  alia  petenda  esse,  quae  sunt  nobis  ad 
hanc  vitam  necessaria,  ut  habeamus  victum,  ho- 
spitia,  pecuniam.  Ista  putamus  satis  nobis  esse, 
si  petamus  a  Deo.  Non  existimamus  ita  necessa- 
rium  esse  petere  Spiritum  sanctum. 

Adversus  hanc  caecitatem  confirmemus  nos 
mandatis  divinis,  quae  iubent  petere  Spiritum  san- 
ctum.  Et  cogitemus  hoc  donum  maxime  necessa- 
rium  esse:  sicut  Ecclesia  nunc  canit:  Sine  tuo  nu- 
mine,  Nihil  est  in  homine.  nihil  est  innoxium.  Co- 
gitemus  etiam  hoc  dono  dato  cetera  non  defutura 
esse,  iuxta  illud :  Timenti  Dominum,  non  deerit  omne 
bonwn. 

Sit  igitur  quotidiana  haec  nostra  petitio,  con- 
iuncta  cum  gratiarum  actione  ad  Deum.  Ago  tibi 
gratias  aeterne  pater.  Domini  nostri  Iesu  Christi, 
quod  nos  redemisti  per  filium,  quod  constituisti 
eum  mediatorem  et  salvatorem,  et  vis  propter  eum, 
et  per  eum  dare  Spirimm  sanctum,  et  omnia  bene- 
ficia  alia  animae  et  corporis :  Oro  te,  ut  miserearis 
mei  propter  Dominum  nostrum  lesu.n  Christum,  et 
regas  me  Spiritu  sancto  tuo:  Colligas  tibi  semper 
aliquem  coetum,  recte  te  invocantem,  et  servientem 
tibi  in  veritate  et  Spiritu :  Non  sinas  fieri  barbari- 
cam  vastationem:  non  sinas  grassari  Diabolos,  ut 
nulla  pars  sit  generis  humani  te  invocans,  etc. 
Haec  saepe  debetis  repetere,  et  meditari  doctrinam 
huius  festi;  et  eam  transferre  ad  usum  in  exerci- 
tiis  fidei,  invocationis,  et  modestiae. 


APPENDIX.      . 

Duo    sunt   summa    genera  doctrinarum  in  Ec- 
clesia  :  Vox  legis  divinae,  et  Evangeiium.     Utram- 

57* 


903 


FFIIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


904 


que  vocem  Deus  confirmavit  illustribus  testimoniis. 
Ac  legem  quidem  tot  ac  tantis  miraculis  ante,  et 
post  promulgationem  factam  in  monte  Sina  confir- 
mavit;  sicut  in  primo  praecepto  inserta  est  mentio 
totius  eductionis  ex  Aegypto,  ut  sciamus,  quod  lex 
sit  sapientia  Dei,  sit  voluntas  Dei,  quam  velit  no- 
bis  notam  esse,  ut  sciamus,  quos  cultus  approbet, 
quid  velit  fieri,  quid  non  velit  fieri. 

Quamquam  nulli  sunt  homines ,  qui  prorsus 
nullam  habeant  legis  notitiam,  tamen  aliqua  pars 
ita  effera  est,  ita  barbara,  ut  amiserit  aliquam  par- 
tem  legis.  Horribile  est  institutos  esse  cultus  ido- 
lorum.  Horribile  est,  quod  Romani  instituerunt 
ludos  gladiatorios.  Nunc  etiam  vivunt  homines  in 
Africa,  et  novis  insulis,  qui  parum  de  lege  retinue- 
runt.  Omnes  ferc  gentes  olim  miscuerunt  libidines 
sacrificiis,  et  putarunt  cultum  esse.  Cogitemus  igi- 
tur,  quantum  bonum  fit  scire  sapientiam  Dei  in  le- 
ge  expressarn,  et  retinere  eam,  ut  aliqua  distinctio 
retineatur  recte  et  secus  factorum.  Deus  non  sine 
causa  se  et  sapientiam  hanc  suam  patefecit,  ut  es- 
set  nota.  Et  tamen  tanta  est  potentia  Diaboli,  ut 
in  multis  illam  notitiam  obruat.  Aspiciamus  igitur 
opera  illa  extraordinaria  seu  miraculosa,  quae  fa- 
cta  sunt  in  eductione  ex  Aegypto,  quibus  Deus  vo- 
luit  ostendere,  hanc  legem  esse  suam  sapientiam, 
et  quod  haec  sapientia  sit  mansura  in  sua  Eccle- 
sia. 

Non  satis  est  autem  in  Ecclesia  legem  sonare : 
Oportet  etiam  notam  esse  vocem  Evangelii,  ut  scia- 
mus,  quomodo  habeamus  remissionern  peccatorum, 
et  quomodo  lex  fiat  in  hac  infirmitate.  Ad  hanc 
doctrinam  confirmandam  facta  est  donatio  Spiritus 
sancti  conspicua  et  manifesta. 

Quarnquam  autem  ista  illustris  missio  Spiritus 
sancti  facta  est  ad  inchoationem  ministerii  propa- 
gandi  in  toto  orbe  terrarum,  tamen  simul  testimo- 
niurn  est,  quod  rnittatur  in  corda  singulorum  agen- 
tium  poenitentiam. 

Huius  beneficii  magnitudinem  ut  aliquo  modo 
cogitemus,  consideremus  e  regione  miseriam  et  im- 
becillitatem  humani  generis.  Videmus,  quantum 
sit  horribilium  furorum  in  genere  humano,  quan- 
tae  confusiones  errorum,  idolorum,  caedium,  fuito- 
rum.  Ista  cogitantes,  sciamus  homines,  ne  quidem 
in  ista  externa  vita  satis  cavere  sibi  ab  istis  scan- 
dalis  sine  auxilio  divino.  Multo  magis  verum  est 
de  interiori  obedientia,  quod  Christus  inquit:  Sine 
me  nihil  potestis  facere:  scilicet  salutare,  Deo  pla- 
cens.  lllam  magnam  et  tristem  imbecillitatem  ho- 
minum  cogitemus,  ut  possimus  vicissim  rnagnifa- 
cere  hoc  beneficium;  videlicet  donationem  Spiritus 
sancti.  Deus  dedit  doctrinam,  ex  qua  vult  agno- 
sci,  et  coli.  Sed  doctrina  non  subit  animos,  nisi 
simul  Filio  Dei  movente  corda  Spiritu  sancto;  qui 
et  consolatur   nos,    quod    simus  in  gratia  Dei  pro- 


pter  Christum,  et  flectit  corda  ad  invocationem  et 
obedientiam. 

Hoc  magnum  beneficium  Dei  vera  intentione 
animi,  et  seria  pietate  cogitandum  est:  et  scien- 
dum,  quod  tantum  ille  coetus  sit  Ecclesia  Dei,  in 
quo  coetu  hoc  beneficiuin  petitur  et  magnifit.  Ho- 
mines  Epicurei,  Cyclopici,  Mahometistae,  non  sunt 
Ecclesia  Dei.  Dolendum  est  autem,  quod  etiam 
inter  eos,  qui  sunt  adiuncti  Ecclesiae,  pauci  curant 
hoc  Dei  beneficium. 

Nonne  tu  saepius  sic  cogitas?  ODomineDeus, 
da  mihi  sanitatem,  da  cetera  bona  corporalia, 
quam  ut  serio  petas  Spiritum  sanctum.  Ardentius 
ergo  petis  externa  bona,  quam  illud  ingens  et  inef- 
fabile  donum  Spiritus  sancti.  Quam  multi  sunt, 
qui  cogitant:  Ego  bene  me  regam  mea  diligentia. 
Tales  surnus  nos  homines ;  praesertim  illi,  qui  sen- 
tiunt  se  maiori  aliqu&  virtute  praeditos  esse,  rjuam 
vulgus  hominum,  sic  cogitant :  Ego  me  industria 
mea  muniam  et  tuebor.  Fuit  Atheniensium  dux 
Timotheus,  quem  pinxerunt  aemuli  eius  dormien- 
tern,  et  circa  eum  Fortunam  ducentem  reti  insulas. 
Voluerunt  significare,  fortuna  eum  magis,  quam 
virtute  res  magnas  gerere.  Timotheus  aegre  fe- 
rebat  se  hac  pictura  derideri.  Venit  in  concionem 
semel,  et  dixit:  Hoc  ego  feci,  non  fortuna.  Posfea 
scribitur,  semper  infelix  fuisse.  Omnes  habemus 
naturaliter  multum  nduciae  nostri,  praesertim  in 
consilio,  sapientia,  virtute.  Putamus  nos  esse  sa- 
pientes,  cum  simus  fatui.  Agnoscimus  a  Deo  pe- 
tendam  esse  sanitatern,  vires  corporum,  victum, 
amictum,  pluviam.  Ista  utcunque  melius  agnosci- 
mus,  quam  petendam  esse  sapientiam,  fortitudinem, 
gubernationem,  robur  virtutis.  Defcebamus  autem 
scire  multo  magis  nobis  opus  esse  Spiritu  sancto 
in  vita  spirituali. 

Psalmus  inquit:    Beati   immaculati  in  via,  qui 

ambulant  in  lege  Domini : 
Nemo   est  immacufatus:    Et   nemo   ambulat   in 

lege: 
Ergo  nemo  est  beatns.    Et  sic  non  erit  distinctio 
inter  homines:  erit  confusio  inte.r  Ecclesiam 
et  coetus  Turcicos. 

Respondeo:  Nego  minorem:  Dictum  Psalmi  et 
similia  sunt  intelligenda  non  legaiiter  tantum,  sed 
secundurn  interpretationem  Evangelii.  Immaculatus, 
Hebraica  consuetudine  non  significat  eum,  qui  est 
sine  omni  macula  et  naevo,  sed  qui  est  integer, 
sicut  in  sacrificiis  requirebatur,  quod  esset  iu- 
tegrum,  non  claudum,  non  caecum.  Significat  igi- 
tur  lmmaculatnm  esse,  hominem  non  habentem  er- 
rorem  in  fundamento,  nec  perseverantem  in  aliquo 
scelere  contra  conscientiam:  sed  vera  fide  ample* 
ctentem  filium  Dei,  et  habentem  initia  novitatis,  ac 
bonam  conscientiam.     Ambulare  in  lege  Domim,  est 


905 


POSTILLA  MELANTIIONIANA. 


906 


regi  verbo  Dei ,  et  militare  bonam  militiam ,  ut 
Paulus  inquit,  et  retinere  fidein  et  bonam  con- 
scientiam. 

Placet  autem  Deo,  et  est  inembrum  vivum 
Ecclesiae,  omnis  habens  fidem  et  bonam  conscien- 
tiam;  et,  qui  talis  non  est,  agat  poenitentiam  et 
fiat  talis. 

Non  sunt  ista  dicta  similia  illi  comminationi 
le^is:  Maledictus  omnis ,  qui  non  manet  in  his,  quae 
scripta  sunt  in  lege;  sed  sunt  promissiones  et  con- 
solationes  dulcissimae  propositae  Ecclesiae  ad  ex- 
citandam  et  confirmandam  fidem  et  invocationem. 
In  dicto:  Beati  immaculati.]  Beati ,  est  praedica- 
tum.  Et,  immaculati:  item,  ambulans  in  tege  Do- 
mini ,  est  subiectum.  Ita  in  dicto  Christi:  Si  quis 
me  diligit,  sermonem  meum  servabit:  subiectum  est, 
Servans  sermonem:  praedicatum  est,  Ille  me  diligit. 
Qai  est  custos  sermonis,  ille  sine  dubitatione  dili- 
git  Deum:  et  vicissim  diligitur  a  Deo:  id  est,  ha- 
bet  remissionem  peccatorum,  est  reeonciliatus  Deo, 
est  iustus  propter  Filium.  Sed  non  solum  diligi- 
tur  Paulus  conversus,  id  est,  est  iustus,  et  recon- 
ciliatus,  sed  venit  etium  ad  eum  divinifas,  habitat 
in  eo.  Pater  et  Filius  dant  Spiritum  sanctum  in 
corda  credentium:  sic  corda  fiunt  habitacula  Dei. 
Quae  corda  non  sunt  domicilia  Spiritus  sancti,  illa 
sunt  Diabolorum.  Quod  si  vis  esse  templum  Dei, 
habitaculum  Spiritus  saneti,  teneas  hoc,  ut  serves 
sermonem  Dei,  amplectaris  fidc  vocem  Evangelii. 
Aguito  Filio  recipimur,  et  reputamur  iusti.  Per 
Filium  datur  Spiritus  sanctus. 

Singuli  pii  accomrnodent  ad  se  hanc  conso- 
lationem.  Cogitent  ad  se  pertinere  istam  concio- 
nem.  Audiant  Evangelium,  et  credant  voci  Evan- 
gelii. 

Adiungenda  &unt  etiam  cetera  dicta,  in  qui- 
bus  promittitur  et  reconciliatio  per  Filium,  et  Spi- 
ritus  sanetus.  Nec  tamen  satis  est  cogitare  illa 
dicta,  sed  accedere  debet  invocatio,  qua  petamus 
ista  beneficia  a  Deo:  Ut  autem  petamus,  oportet 
.in  nobis  esse  poenitentiam.  Unusquilibet  potest 
sclre,  an  habeat  aliqua  initia  conversionis,  aliquam 
cont  ritionem,  ut  doleat  se  peccasse,  et  quando  exer- 
cetur  doloribus,  an  acquiescat  in  Deo,  sicut  dicit 
Augustinus ;  Credens  scit  se  credere:  alius  plus,  alius 
minus.  Sed  tamen  oportet  esse  aliquam  scintillam 
illius  lucis  in  nobis. 

Non  contemnamus  haec  summa  beneficia  Dei. 
Non  putemus  nihil  ad  nos  pertinere.  Quam  minime 
decet  Christianos  ita  vivere,  ut  cogitent:  Deus  di- 
citur  misisse  Filium,  quid  hoc  ad  me?  Dicitur  do- 
nasse  Spiritum  sanctum,  quid  hoc  ad  me  pertinet? 
Talis  dubstatio  est  tetrum  peccatum.  Sciamus  vere 
missum  esse  Filium,  ut  esset  pro  nobis  victima: 
Ergo  invocemus  eum,  et  accedamus  fiducia  huius 
Filii  ad  Patrem.      Sciamus   missum   esse   Spiritum 


sanctum;  quia  Deus  nos  vult  regere  petentes  et 
invocantes.  Hane  invocationem  experiemur  non 
esse  irritam.  Maxima  pars  hominum  sic  vivit,  ut 
cogitet:  Nescio,  an  ad  me  ■pertineant  haec  benejcia. 
Istud  est  summum  peccatum;  et  multo  maius,  quam 
si  committantur  externa  delicta;  quamquam  si  illa 
committuntur,  sunt  inde,  quod  non  regimur  a  Spi- 
ritu  sancto. 

'Axijdsia  unde  venitl  xrjdog  est  cura,  solicitudo: 
ut  cum  Achilles  inquit  ad  Phoenicem:  Tu  cures 
mel  ego  te  curem.  *Axt]dtCag  vocabulo  multum  usi 
sunt  in  Ecclesia.  Significat  neglectionem  per  igna- 
viam.  Atrocius  aliquid  est,  Neglectio  per  confemptumf 
quae  est  peccatum  blasphemiae.  Non  sit  in  nobis 
ista  axtjdna:  repugnemus  ei.  Cogitemus,  quae  sit 
voluntas  Dei.  Deus  vult  esse  apud  homines,  et 
in  hominibus ;  et  praecipue  est  in  Ecclesia.  Ser- 
vat  reliquum  genus  humanum  propter  Ecclesiam, 
sicut  dicitur  Psal.  16.  Tti  es  qui  sustentas  haeredi* 
tatem  meam. 

Ego  non  possum  plus  facere,  quam  quod  com- 
monefacio  me,  et  vos. 

Spiritus  sanctus  docebit  vos  omnia.]  id  est,  fa- 
ciet,  ut  affectu  intelligatis  meum  verbum;  ut  co- 
gitetis  esse  Dei  verbum,  et  esse  tanti  momenti, 
quanti  est,  non  negligatis,  non  contemnatis.  Spi- 
ritus  sanctus  vere  adest  in  credentibus ,  figit  cor 
in  cjgitatione  de  Deo:  ciet  cor  fiatu  suo.  movet 
corda,  ut  affectu  accipiant  verbum:  accendit  veros 
motiis,  ut  apprehendant  Deum.  Quid  potest  cor 
intelligere,  quando  dicitur:  IuStificati  fide,  pacem 
1  habemus:  si  cor  est  in  dubitatione,  si  non  accensa 
est  scintilla  fidei  5n  corde  per  Spiritum  sanctum? 

Ista  discuntur  non  otiosis  speculationibus,  sed 
in  conversione.  Quando  Nathan  obiurgavit  Davi- 
dem ,  sensit  cor  Davidis  acerrimum  dolorem.  Iste 
terror  conscientiae  est  primum  opus,  in  quo  osten- 
dit  ei  Spiritus  sanctus  magnitudinem  peccati :  sed 
est  adhuc  opus  alienum:  Quia  etiam  damnati  sen- 
tiunt  terrores  horribiliter:  postea  Spiritus  sanctus 
addit  consolationem:  quando  erigitur  cor  Davidis 
voce  Evangelii:  Abstulit  Dominus  peccatum  tuum :  id 
est  jiroprium  opus  Spiritus  sancti.  Similiter  trans- 
formamur  postea  ad  imaginem  Dei;  id  est,  ad  Filii 
archetypum  per  Spiritum  sancturn. 

Non  est  humanarum  virium,  quod  David  ado- 
lescentulus  proeliatur  cum  Goliath;  quia  ratio  na- 
turalis  iia  argumentatur:  Tu  non  debes  congredi  cttm 
robustiore:  sed  David  incitatus  a  Spiritu  sancto  pro- 
cedit  et  dimicat. 

Spiritus  sanctus  armat  Samsonem  et  movet 
eum,  ut  apprehendat  columnas,  et  evertat  domum. 

Est  motus  Spiritus  sancti,  quod  mater  virgo 
est  spectatrix  mortis  filii. 

Dabo  legem  meain  in  corda  eorum.]  Quare  dicit 
Legem?      Ut    complectatur    iustitiam    universalem. 


907 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


908 


Significat  autem  se  daturum  Spiritum  sanctum,  qui 
ciet  tales  motus,  quales  praecipit  lex. 

Dubo  itistitium  universalem  congruentem  toti  legi 
meue.\  Cur  dicit:  Dubo  aliam  legeml  scilicet  quae 
sit  in  cordibus,  non  tantum  in  notitia,  sed  in  af- 
fectu.  Aliud  est  enim  litera,  id  est,  verba  ipsa 
legis;  aliud  Spiritus. 

Pontanus  scribit  cuidam  amico:  Deus  det  mihi 
vnletudinem;  det  prosperitatem  in  rebus  agendis,  ce- 
teru  petam  a  me  ipso.  Sic  Plato  dixit:  llle  est  ma- 
gnus ,  cui  pendent  onmia  non  ex  alio ,  sed  a  sese. 
Sed  haec  non  recte  dicuntur.  Debent  omuia  nostra 
pendere  a  Deo.  Non  simus  Pelagiani,  non  Pha- 
risaei,  tumentes  fiducia  nostrae  sapientiae.  Agno- 
scamus  nostram  infirniitatem,  petamus  nos  regi  a 
Spiritu  sancto.  Consideremus  in  historiis  magno- 
rum  virorum,  quam  horribiliter  in  eis  punita  sit 
admiratio  virtutis  et  sapientiae  propriae.  Nabucho- 
donosor,  qui  dicebat:  Huec  est  illa  jBubylon,  quam 
ego  feci,  opprimitur  horribili  furore;  vagatus  est 
instar  pecudis.  Hanc  insaniam  praecessit  etiam 
alia  insania,  cum  erexit  statuam,  et  voluit  eam 
coli.  Aiax  dicebat:  Timidis  et  ignuvis  opus  esse 
auxilio  divino:  se  vero  vel  sine  Deo  vincere  posse. 
Postea  furens  se  ipsum  interficit.  Alexander  etiam 
insolescit  constituto  imperio.  Furit  ebrius,  quando 
interficit  praestantissimos  duces  et  consiliarios  suos. 
Ipse  tandem  ex  ebrietate  incidit  in  morbum  Heta- 
lem.  Hercules  ita  insanit,  ut  interficiat  coniugem 
et  filios.  Hi  sunt  heroici  furores;  qui  sunt  poena 
insolentiae,  quae  exsistit  in  magnis  viris  ex  admi- 
ratione  suae  virtutis. 

Quando  dicimus:  Adveniut  regnum  tuum.\  Pe- 
timus  Spiritum  sanctum;  quia,  etsi  multa  alia 
complectitur  illa  petitio,  tamen  hoc  etiam  compre- 
hendit:  Gubernes  tu  nos;  inchoato  tu  in  nobis 
sanctificationem  dato  Spiritu  sancto:  Dominus  vult 
peti  hoc  donum:  Ergo  vult  agnoscere,  nobis  esse 
opus  hoc  rectore. 

Non  relinquum  vos  orphunos.\  Nos  sumus  in 
hoc  mundo  revera  orphani;  sed  habemus  advoca- 
tum  Filium  Dei.  Ille  dat  in  corda  nostra  Spiritum 
sanctum,  ut  non  frangamur  propter  illam  orbita- 
tem.  Est  enim  paracletus,  qui  adest  consilio,  con- 
solatione  et  gubernatione:  Figit  mentem  in  cogi- 
tatione  verbi  Dei,  et  confirmat  corda  ad  bonos 
motus,  et  retrahit  a  malis  motibus:  fert  opem  im- 
becillitati  nostrae :  interpellat  pro  nobis  gemitibus 
inenarrabilibus. 

Contra:  Christus  interpellat  pro  nobis:  Ergo 
non  Spiritus  sanctus.  Respondeo.  Christus  est  in- 
terpellator:  quia  est  mediator:  Intercedit  igitur, 
ostendens  patri  sua  merita  pro  nobis:  et  pater  pro- 
pter  Filium  nos  exaudit,  qui  sua  obedientia  pla- 
cavit  iram  aeterni  patris.  Spiritus  sanctus  non 
nominatur  Mediator.      Interpellat,  id   est,  inclinat 


nos  ad  invocationem,  et  iuvat  nos  invocantes:  Non 
ofFert  pretium  pro  nobis,  ut  Filius. 


EXPLICATIO  SECUNDI  CAPITIS  ACTORUM. 

Cum  complerentur  dies  Pentecostes ,  etc. 

Multa  sunt  in  hoc  capite;  sed  principalis  do. 
ctrina  est  de  visibili  missione  Spiritus  sancti,  quam 
exhibuit  Deus,  ut  ostenderet  Spiritum  sanctum  esse 
personam  distinctam  a  Patre  et  Filio;  et  ut  doce- 
ret  verissime  Ecclesiam  regi,  sanctificari,  guber- 
nari,  et  regnerari  per  Spiritum  sanctum,  et  non 
colligi  tantum  humanis  viribus,  humana  sapientia, 
humanis  consiliis,  sed  Ecclesiam  veram  esse  coe- 
tum,  qui  eolligitur  per  Spiritum  sanctum:  et  vera 
membra  Ecclesiae  esse,  in  quibus  Spiritus  sanctus 
accendit  novam  lucem,  novos  motus,  et  initia  vitae 
aeternae.  Haec  est  principalis  doctrina  in  hac 
historia. 

Estque  diligenter  cogitandum,  quod  facta  sit 
illa  missio  visibilis,  ut  esset  illustre  testimonium, 
quod  Spiritus  sanctus  sit  persona  distincta  a  Patre 
et  Filio,  sicut  alibi  in  Baptismo  Christi,  in  illa  vi- 
sione,  quam  vidit  Iohannes,  Pater  inquit:  Hic  est 
filius  meus  dilectus,  quo  delector.  Filius  stat  in  flu- 
mine,  et  lavatur:  Spiritus  sanctus  descendit  singu- 
lari  ac  visibili  specie  columbae,  et  acquiescit  supra 
Filium.  Inde  sequitur,  quod  sit  distincta  persona 
a  Patre  et  Filio. 

Si  nomen  Spiritus  significaret  motum  creatum, 
vel  Patrem  agentem,  non  appareret  Spiritus  sanctus 
singulari  specie.  Si  significaret  Patrem  agentem, 
Pater  non  clamaret  de  Filio:  Hic  est  Filius  meus 
dilectus.  Si  esset  motus  creatus  in  homine,  sicut 
multi  exposuerunt,  et  sicut  in  Psalmo  dicitur:  Ter- 
ribili  et  potenti,  qui  aufert  spirUum  Principum:  tunc 
esset  Accidens;  Accidens  vero  non  apparet  singu- 
lari  specie:  quia  Accidens  non  est  quiddam  sine 
subiecto:  Ergo  oportet  esse  personam  singularem, 
distinctam  a  Patre  et  Filio. 

Haec  sunt  pia  meditatione  consideranda,  et  si- 
mul  accendenda  sunt  corda  ad  precationem,  et 
gratiarum  actionem.  Ideo  Ecclesiae  datur  Spiritus 
sanctus,  ut  per  eum  acccndatur  in  nobis  lux  agno- 
scens  aeternum  Patrem,  Filium,  et  Spiritum  san- 
ctum :  Quia  infinitum  non  potest  apprehendi  a  finita 
natura,  nisi  illa  ipsa  infinita  natura  ostendat  se,  et 
moveat,  ac  trahat  illam  finitam.  Datur  igitur  Spi- 
ritus  sanctus,  ut  per  eum  corda  exuscitentur  et 
inflammentur,  et  accendatur  lux,  qua  agnoscatur 
Deus.  Agamus  igitur  gratias  Deo,  quod  ita  regit 
Ecclesiam  Spiritu  sancto  suo,  et  petamus  etiam 
nos  regi. 


909 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


910 


Quod  autem  in  hac  historia  tam  longa  est 
enumeratio  gentium:  ea  ad  hunc  finein  recitatur, 
ut  ostendat  Ecclesiam  esse  publice  collectam  magno 
numero.  Adduntur  et  miracula,  quae  facta  sunt 
in  missione  Spiritus  sancti,  quibus  moti  sunt  ho- 
mines,  ut  adiungerent  se  Ecclesiae:  ut  cum  in 
textu  dicitur:  Audimus  eos  loquentes  nostris  lingids 
magnalia  Dei. 

Neque  vero  opus  est  longa  declaratione,  quale 
fuerit  hoc  miraculum;  fuit  donum  linguarum.  Quod 
ipsum  tamen  aliqui  calumniati  sunt :  Dixerunt  Apo- 
stolos  tantum  locutos  esse  sua  lingua  Hebraica,  et 
ab  omnibus  intellectos  esse;  quasi  loquerentur 
linguis  illarum  gentium:  ut,  quamquam  Petrus  lo- 
cutiis  sit  sua  lingua  Hebraica,  tainen  dicunt  eum 
intellectum  esse  ab  omnibus  sua  ipsorum  lingua. 

Sed  sentiendum  est  Apostolos  revera  locutos 
esse  non  sua  tantum,  sed  aliarum  quoque  gentium 
linguis.  Credo  Pelrum  cum  Cornelio  Graece  lo- 
cutum  esse;  quia  Romani  tenebant  linguam  Grae- 
cam,  quae  erat  usitata  in  Syria.  Credo  non  esse 
usum  illa  lingua  vulgari,  qua  Israelitae  utebantur, 
quam  vocant  Chaldaicam,  id  est,  Hebraicam  ali- 
quantulum  corruptam:  Sicut  nunc  Italica  lingua 
potest  dici  Latina,  sed  corrupta.  Secuta  est  illa 
corruptio  linguae  Hebraicae  post  reditum  ex  Ba- 
bylone,  man  hats  gemengt.  Plerumque  addiderunt 
in  fine  nominum,  vocalem  A,  ut  Erez,  Hebraice 
est  terra,  lingua  Chaldaica  artza.  Ciph  est  petra; 
Chaldaice  Cepha.  Es  ist  so  eine  grohe  frenckische 
afformatio. 

Nobis  nuilum  dubium  esse  debet,  quin  mira- 
culum  hoc  fuerit  donum  linguarum.  Hoc  donum 
dat  Deus  omnibus,  etiam  hodie,  etiamsi  non  sem- 
per  eodem  modo.  Excitavit  etiam  nostra  aetate 
studia  linguarum  ad  hunc  ipsum  usum,  ut  legan- 
tur  fontes.  Etiamsi  sumus  miseri  homines ,  tamen 
cogitemus  esse  magnum  bonum.  Est  valde  parum, 
quod  ego  scio  de  linguis,  tamen  tanti  facio,  ut 
non  velim  carere  ista  quantulacunque  cogitatione 
pro  toto  regno.  Malim  habere  istam  cogitationem, 
quam  regnum  quantumvis  opulentum  et  magnum. 
Est  valde  magnum  benefieium  donum  linguarum, 
ut  possis  scire,  quid  sit  in  fontibus.  Quomodo 
potest  aliquis  esse  certus  de  doetrina,  si  prorsus 
ignoret  fontes?  Ideo  debetis  amare  studia  lingua- 
rum ;  Deus  excitavit  ea  nobis  hanc  ipsam  ob  cau- 
sam,  ut  legamus  fontes. 

Ideo  autem  recitat  textus  hoc  miraculum,  ut 
ostendat,  quod  Deus  testimonia  addat  suae  reve- 
lationi,  ut  sciamus,  quod  sit  divina;  faciat  opera 
inusitata,  ut  sciamus  Deum  esse  omnipotentem, 
conditorem  naturae,  qui  possit  mutare  naturam,  et 
possit  efficere  ea  quae  promittit,  sicut  alicubi  ad- 
didit  resuscitationem  mortuorum*  quae  est  opus 
extra  ordinem.  naturae   nobis  notum.      Talia  mira- 


cula  facit  Deus,  ut  sciamus,  quod  ipse  adsit  in 
Ecclesia,  et  ut  sciamus  hanq  ipsam  doctrinam  ab 
ipso  traditam  esse.  Debemus  cogitare,  Deum  esse, 
qui  nobiscum  loquitur.  Non  cogitemus  in  angulo 
Deum  locutum  esse,  et  revelationes  eius  ad  nos 
nihil  pertinere.  Imo  vero  ad  nos  singulos  perti- 
nent,  quae  dicuntur  in  promissionibus  et  commi- 
nationibus  divinis. 

Sequitur  textus  loelis:  Effundam  de  Spiritu 
meo  super  omnem  carnem.]  Erat  manifestum  mira- 
culum  missio  Spiritus  sancti,  et  donum  linguarum, 
et  multa  alia  miracula  concurrebant:  tamen  Petrus 
adiungit  testimonia  Scripturae:  sicut  etiam  in  con- 
versione  Cornelii.  Nam  et  ibi  erant  miracula:  et 
tamen  adiungit  testimonia  Prophetarum.  Citat  hic 
Prophetam  recitantem  promissionem  Novi  Testa- 
menti,  et  illius  aeterni  regni  propriam,  videlicet 
de  donatione  Spiritus  sancti.  Et  docet  h<  c  esse 
tempus,  quo  ista  fiant,  quae  praedicta  sunt. 

Recte  et  dextre  citat  Prophetam.  Dicit  initio: 
hoc  iam  fieri,  quod  sit  dictum  in  proplietis:  et  or- 
ditur  ab  illo  ipso  beneficio  Evangelii,  quod  pro- 
missum  est,  videlicet  a  donatione  Spiritus  sancti. 
Quae  cum  nominatur,  omnia  complectimini,  remis- 
sionem  peccatorum,  imputationem  iustitiae,  donum 
Spiritus  sancti,  et  vitae  aeternae.  Ista  omnia  si- 
mul  continentur  etiam  in  hoc  dicto,  quando  Chri- 
stus  dicit:  Sinite  parmlos  ad  me  venire,  illorum 
est  regnum  coelorum.  Nemo  est  in  regno  coelo- 
rum,  nisi  habeat  remissionem  peccatorum ,  et  im- 
putatam  iustitiam,  et  nisi  sit  donatus  Spiritu  sancto. 
JNon  igitur  pueriliter  et  exiliter  intelligiie.  Multa 
in  uno  brevi  dicto  comprehenduntur. 

Ipsa  concio  Ioelis  est  valde  pulchra.  Effun- 
dam  de  Spiritu  meo.  Est  Emphasis  in  dictione 
Meo:  quia  Spiritus  est  aliquid  de  substantia  eius,, 
cuius  est  Spiritus.  Dixi  alias  vobis  ista  adumbrata 
esse  in  natura. 


Quare  Filius  nominatur  Aoyog'. 

Quia  cogitatione  nascitur.  In  homine  sunt 
duae  potentiae,  cognoscens  et  volens:  illae  eiiam 
sunt  in  Deo.  Sunt  haec  optima  et  summa,  cogno- 
scere  et  velle  in  Deo  et  creaturis  intelligentibus : 
Filius  nascitur  cogitatione.  Cogitatio  est  potentiae 
cognoscentis:  Pater  sese  intuetur,  et  ita  se  intuens, 
gignit  imaginem:  quia  cogitatio  format  imagines. 
Ista  oportet  utcunque  cogitari,  ut  discernantur 
personae.  Deus  vult  nos  scire,  quod  sint  tres 
personae  divinitatis,  et  'quod  Filius  assumpserit 
humanam  naturam,  sit  Mediator,  sit  passus,  non 
Pater,  non  Spiritus  sanctus.  Vult  se  agnosci  fre- 
mentibus  et  furentibus  diabolis,  tumultuantibus  et 
oppugnantibus  haereticis.    Vult  nos  confirmari  ma- 


911 


PHIL.  MEL.  SCKIFTA  EXEGETICA. 


i*12 


gis  magisque  in  agnitione,  confessione  et  invoca- 
tione  aeterni  Patris,  Filii,  et  Spiritus  saneti,  et 
nos  credere,  nos  recipi  propter  Filium,  et  sancti- 
ficari  Spiritu  sancto,  sicut  illa  traduntur  in  Ba- 
ptismo  nostro :  Ego  baptizo  te  in  nomen,  id  est, 
agnitionem,  et  invocationem,  Patris,  Filii  et  Spi- 
ritus  sancti.  Si  credimus  aliquid  esse  Ecclesiam, 
oportet  nos  ista  magnifacere,  Wenn  wir  das  ding 
ein  makl  gehort  habcn,  so  meinen  wir ,  es  sey  genug, 
und  xoollen  ihm  nicht  weiter  nachdencken.  Haec  ne- 
gligentia  faciet,  ut  accidat  nobis,  sicut  scriptum 
exstat:  Quia  repulisti  scientiani,  ideo  repellam  ego  te. 

Filius  dicitur  X6yog\  quia  cogitatione  nascitur, 
et  nasci  est  a  potentia  cognoscente,  quae  vocatur 
mens:  Etsi  vocabulum  mentis  interdum  aliter  quo- 
que  usurpatur:  Potentia  volens  seu  appetens  ha- 
bet  niotus:  ita  Spiritus  sanctus  est  agitator  et  mo- 
tor,  qui  est  a  poientia  volente,  sicut  in  homine 
Spiritus  est  a  corde,  cor  gignit  spiritum.  Id  sen- 
timus  et  experimur  in  nobis  ipsis,  sed  penitus  vi- 
dere  non  possumus,  quanta  res  sit,  quam  miiabi- 
lis,  quod  cor  ex  sanguinis  massa  cocta  gignit  spi- 
ritum  vitalem ,  et  quod  ille  spiritus  vitalis  postea 
in  cerebro  alteratur  et  mutatur  in  spiritum  anima- 
lem,  qui  est  instrnmentum  illarum  mirabilissima- 
rum  actionum.  Quomodo  haec  tiant,  non  scimus; 
et  tamen  illa  ita  tiunt.  Naturam  foris  et  procul 
aspichnus,  non  introspicimus  penitus.  Scimus,  spi- 
ritum  esse  quiddam  «gitans.  Wie  ein  athem,  das 
da  treibt. 

Cum  autem  in  concione  loelis  dicitur:  Effun- 
dam  de  meo  spiritu:  significatur,  quod  spiritus  sit 
substantiale  quiddam,  et  quod  sit  de  eius  sub- 
stantia,  cuius  est  Spiritus.  De  meo  spiritu,  inquit, 
ut  siguiJicet  non  esse  quiddam  creatum,  sed  esse 
quiddam  consubstantiale  Patri  et  Filio. 

Est  autem  et  hoc  magnum  aliquid,  quod  Spi- 
ritus  sanctus  efficit  lucein,  ei  motus  similes  seu 
congruentes  luci,  et  motibus  divinis,  ut  dicitur  in 
lereuiia:  Dabo  legem  meam  in  corda  eorum.  Qualis 
est  Deus?  quomodo  discernis  Deum  a  Diabolo? 
cum  neutium  videas,  sed  cogitatione  oporteat 
utrumque  discernere?  Quoties  vis  cogitare,  qua- 
lis  sit  Deus,  tum  cogita  Decaiogum.  Deus  est  ta- 
lis,  qualem  se  describit  in  Decalogo;  id  est,  est 
essentia  intelligens,  imiiiensae  sapientiae,  iustiiiae, 
bona,  casta,  verax,  et  quae  praeterea  virtutes  in 
Decalo°o  continentur.  Hanc  doctrinam  virtutum 
cogitate,  quoties  cogitatis  de  Deo.  Scitote  doctri- 
nam  de  virtutibus  esse  cognoscendam,  ut  sciamus 
quod  sit  Deus,  et  qualis  sit.  Ideo  enim  vult  Deus 
exstare  notitias  vinutum,  ut  nos  moneant  de  ipso. 

Sumite  exeinplum  ab  una  illa  virtute,  quae 
esl  Castitas:  quia  vitium  huic  virtuti  oppositum 
melius  intelligitur.  Diabolus  odit  castitatem,  est 
auctor    teterrimarum    et    horribiliuin    confusionuin, 


eas  excitat  tantum  odio  Dei.  Es  kompt  ihm  nicht 
zu  nutz,  er  macht  schendliche  unfletige  und  grausame 
confusiones,  tantum  ut  aegre  faciat  Deo.  Deinde 
coi  humanum  etiam  non  est  castum,  est  vagabun- 
dum,  es  fladdert  hin  und  wider:  sed  Deus  est  ca- 
stus,  fons  castitatis,  fons  ordinis;  et  quia  voluit 
hominem  sibi  ipsi  similem  esse,  condidit  euai  ta- 
lem,  ut  intelligat  castitatem,  et  sanxit  leges  in 
Paradiso :  Erunt  duo  in  came  una.  Non  errent 
amores,  non  vagentur  corda,  non  vagentur  libidi- 
res,  sed  sit  ordo  ille,  ut  unus  amet  unam.  Iste 
fuisset  ordo  in  natura,  si  mansisset  integra.  Sed 
tamen  nunc  quoque  castitas  est  quiddam  conve- 
niens  cum  voluntaie  Dei,  cam  ordine,  quem  Deus 
sanxit  in  natura. 

Quando  igitur  cogitatis  de  Deo,  tum  cogitate 
castitatem ;  cogitate  Deuin  esse  inentem  castam.  Deus 
est  castus:  Ergo  est  aliquid  aliud  quam  Diabo- 
lus.  Sic  cogitate  de  ceteris  virtutibus.  Talis  est 
Deus,  qualem  se  describit  in  Decalogo.  Facit 
autern  et  Spiritus  sanctus  tales  motus,  qui  con- 
gruunt  voci  et  doctrinae  Decalogi.  Ideo  inquit 
textus:  Dabo  legem  meam  in  corda  eorum;  id  est, 
dafoo  Spiritum  sanctum,  qui  excitabit  rnotus  con- 
gruentes  cum  lege  Dei. 

Spiritus  sanctus  est  flamma,  qua  Pater  ample- 
ctitur  Filium  ingenti  amore;  et  est  flamma,  qua 
Filius  amplectitur  Patrem  ingenti  ainore,  et  eadem 
flamma  Pater  et  Filius  amplectuntur  hominem,  et 
vicissim  homo  Patrem,  Filimn,  et  Spiritum  sanctum. 
Haec  nulla  creatura  potest  ulla  oratione  satis  ex- 
primere.  Tamen  debemus  discere  illa  prima  initia, 
seu  elementa,  seu  alphabetum  illius  immensae  do- 
ctiinae;  postea  in  aeternitate  illa  clarius  videbi- 
mus.  Ibi  natura  erit  perfusa  Spiritu  sancto,  et 
ideo  plenius  agnoscet  Deum.  In  hac  vita  sunt 
paivae  scintillulae  fidei,  sicut  Christus  dicit:  Si 
habueritis  fidem  ut  granum  sinapis. 

JMagna  et  tristis  est  infirmitas  nostra ;  sed  hoc 
tristius  est,  quod  indulgent  homines  furoribus  et 
cupiditatibus.  Praeterea  illi,  qui  simulant  singula- 
rem  sanctitatein ,  habent  trabem  in  oculis,  indul- 
gent  sibi  in  magnis  et  pessimis  furoribus.  Deus 
liberet  Ecclesiam,  et  sanet  omnes  invocantes  eum. 
Vos  in  pronomine  illo  Meo,  observate,  quod  pri- 
mum  moneat  nos  de  substantia  Spiritu?  sancti. 
De  Spiritu  meo.\  id  est,  de  niea  substanha.  Postea, 
Meo,  id  est,  congruente  cum  mea  notitia,  lege,  et 
voluntate.  Utrumque  in  hoc  comprehenditur.  Meo, 
id  est,  consubstantiali ;  et,  meo ,  id  est,  congruente 
cum  mea  lege,  notitia,  et  voluntaie.  Praeterea, 
meo,  id  est,  aeterno,  ipse  vivificat  nos  vita 
aeterna. 

Est  autem  duh'is  promissio,  cum  dicitur:  Super 
omnem  carnem.  Utitur  universali  particula:  sicut 
postea   etiam    inquit:    Onmis  i/ui   invocaverit   nomen 


913 


POSTILLA  MELANTHONTANA. 


914 


Domini,  salvus  erit.  Est  autem  hoc  opposituin  ima- 
«rinationi  Iudaeorum,  qui  somniabant  solos  ludaeos 
esse  Ecclesiam,  et  populum  Dei :  Sie  et  invocatio 
est  opposita  cultibus  ludaicis.  Cum  nominat  homen 
Domini:  intelligit  Deum,  agnitum  lioc  modo,  sicut 
se  patefecit:  Patrem,  Filium  et  Spiritum  sanctum. 
Qui  invocaverit  nomen  Domini:]  id  est,  illum  Dcum 
qui  se  patefecit;  et  invocationem  intelligit  hanc, 
quae  tit  fide,  iuxta  illud:  Quomodo  invocabunt,  nisi 
credent?  Non  loquitur  de  invocatioue  hypociitlca, 
de  qua  Christus  dicit:  Multi  dicent:  Domine,  Do- 
mine,  Jn  nomine  luo  daemonia  eiecimus.  Non  loqui- 
tur  etiam  devexternis  cultibus:  loquitur  de  vera 
invocatione.  Est  autem  magtia  consolatio.  Dicit 
nos  salvos  fieri  invocatione  Domini:  Ergo  non  sal- 
vamur  nostris  operibus,  vel  propter  nostram  digni- 
tatem.  Nos  salvari  invocatione  Domini,  est  idem, 
quod  dicit  Esaias:  Nolitia  eius  iustificabit  muttos. 
Item  quod  est  in  concione  Petri  ad  Cornehum : 
Huic  omnes  prophetae  testimonium  perhibent ,  in  no- 
mine  eius  accipere  remissionem  peccatorum,  qui  cre- 
dunt  in  eum.  Eadem  sunt  ista:  id  est,  significa- 
tur,  quod  recipiamur  agnitione  huius  Domini,  qui 
se  ostendit  voce  Evangelii,  missum  esse  Filiuin, 
qui  sit  natus  de  substantia  Patris,  qui  assumpsit 
naturam  humanam,  ut  esset  Mediator  et  victhna, 
per  quem,  et  propter  quem  datur  Spiritus  sanctus, 
et  vita  aeterna. 

Ita  repetita,  inclusa  et  comprehensa  est  do- 
ctrina  de  iustitia  fidei  in  hoc  dicto:  Omnis  qui  in- 
vocat  nomen  Domini,  salcus  erit.  Et  Paulus  exag- 
gerat  universalem  in  hac  ipsa  sententia:  Dives  est 
Deus  in  omnes,  el  super  omnes  invocantes  eum.  Bis 
repetit  universalem  Omnes:  et  commonefacit  nos, 
promissionem  vere  esse  universalem.  Sic  igitur 
cogitemus  singuli:  Deus  tecum  loquitur,  te  ipsum 
alloquitur:  Vult,  ut  te  includas  in  promissionem 
universalem.  Non  tantum  concionatur  illi  tempori, 
sed  concionatur  universo  generi  humano  omnibus 
temporibus.  Promissio  data  Adae  et  Evae  perti- 
nebat  ad  universum  genus  humanum,  et  iterum 
repetita  semper  pertinet  ad  totum  genus  huma- 
num;  ut,  cum  Deus  inquit:  In  semine  tuo  benedi- 
centur  omnes  gentes. 

Cogitemus  igitur  ad  nos  quoque  pertinere  illa 
summa  beneficia  Evangelii,  quae  sunt  missio  Filii 
et  passio,  per  quam  placatur  ira  Patris,  et  satis- 
fit  iustitiae  Dei:  Item:  quod  propter  Filium  datur 
Spiritus  sanctus,  et  vita  aeterna.  Haec  sunt  illud 
novum  regnum,  quod  Prophetae  praedixerunt.  Sunt- 
que  opposita  illa  imaginationi  ludaeorum  de  regno 
mundano.  Vos  existiinatis  Messiam  allaturum  esse 
mundanum  regnum.  Non  hoc  fiet,  sed  erit  allud 
regnum  aeternum,  quod  inchoabitur  per  Spiritum 
sanctum,  et  per  vocem  Evangelii. 

Ideo    sequitur   in    textu:    Et  prophetabunt   filii 

MELANTHON.  OPEU.  VOL.  XXVI. 


I  vestri,  et  filiae  vestrae,  etc.  Intelligite  praedicatio- 
nem  Evangelii,  et  omnia  miracula  coniuncta  cum 
piaedlcatione  Evangelii,  quae  fient  in  illo  regno. 
Prophetabunt,  id  est,  sonabunt  doctrinam,  concio- 
nabuntur,  habebunt  illuminationes,  habebunt  mira- 
cula,  sicut  semper  edita  sunt  testimonia,  et  Ec- 
clesia  nunquam  est  sine  miraculis,  etiamsi  non 
cemuntur  oculis,  tamen  valde  multa  fiunt  miracula 
quotidie,  quae  multo  maiora  sunt,  quam  si  sanetur 
aliquis  claudus.  Quod  nos  servamur,  quod  Deus 
non  permittit  Diabolo,  ut  faciat  vastationes  univer- 
sales,  est  niagna  bonitas  et  misericordia  Dei.  Certe 
non  humanis  praesidiis  servamur,  sed  potentia  Filii 
Dei,  sedentis  ad  dextram  aeterni  Patris.  De  his 
ergo  hic  loquitur:  sonabunt  doctrinam,  ct  habe- 
bunt  te.stimonium. 

Antequttm  veniat  dies  Domini  magnus.]  Pro- 
phetae  complectuntur  utrumque  adventum,  adven- 
tum  primum  Messiae,  in  quo  passus  est,  et  ad- 
ventuin  secundum,  in  quo  iudicabit  illa,  quae  facta 
sunt,  et  fient  haud  dubie  multa  miracula  ante  no- 
vissimum  diem,  priusquam  frangatur  natura  rerum. 
Videmus  sigua,  Eclipses,  Cometas,  et  alia  signa, 
sed  adhuc  alia  venient,  credo  extra  naturalem  or- 
dinem  Eclipsium.  Sicut  Eclipsis  in  passione  Do- 
mini  fuit  extra  ordinem  naturae:  ita  rnulta  tetra  et 
horribilia  fient  extra  ordinem. 

Cometarum  non  potest  reddi  ratio  sufficiens; 
sed  tamen  pertinent  inter  Physica  signa.  Sed 
erunt  etiam  signa  non  Physica:  Virtutes  coelorum 
quassabuntur.  Virtutes ,  id  est,  exercitus  coelorum, 
stellae,  agmina  stellarum,  et  totus  ordo  corporum 
coelestium;  qui,  quamquam  est  sui  similis,  tamen 
hoc  animadversum  est,  distantiam  veram  Solis  a 
terra  aliam  nunc  esse,  quam  fuit  tempore  Ptolo- 
maei.  Intra  quod  intervallum,  anni  circiter  1400 
ad  nos  usque  elapsi  suunt.  Mutatam  autem  esse 
distantiam  Solis  a  terra,  est  signum  senescentis  et 
labentis  naturae. 

Nos  pauca  intelligimus  de  istis;  sed  aliquanto 
plura  intelligeremus,  si  essemus  diligentiores ,  et 
studiosiores,  tum  plura  possemus  invenire:  studia 
iacent,  negliguntur,  non  iuvantur.  Honos  alit  artes: 
sed  potentes  non  curant,  oderunt  nos;  et  postea 
nos  inter  nos  etiam  mira  rabie  impedimus  studia, 
et  nos  ipsos  atterimus,  distrahimus,  et  dissipamus, 
et  conculcamur  praeterea  a  potentibus,  et  a  vulgo. 

Inserit  autem  hanc  memorabilem  sententiam, 
de  qua  antea  dixi,  consolationis  loco,  qua  docet, 
quomodo  in  tantis  malis  postremi  temporis  ser- 
ventur  homines.  Omnis  qui  invocaverit  nomen  Do- 
mini,  salvus  erit.  In  hac  promissione  bene  consi- 
derate  universalem  particulam,  et  includite  vos  in 
illam,  et  adiungite  hoc  dictum:  Venite  ad  me  omne3 
qui  laboratis  et  onsrati  estis ,  et  ego  reficiam  vos. 
Quam  dulce  hoc  est,   quod  maiestas  divina  se  ita 

58 


915 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


916 


demittit,  ut  ultro  alliciat  et  invitet  nos!  Non 
potest  ullus  hominum  tam  amanter  colloqui  cum 
alio  homine,  sicut  immensa  illa  maiestas  demittit 
ac  deiicit  se,  et  tam  blande  nos  alloquitur,  invitat, 
et  attrahit  nos  ad  se. 

Nos  ista  ne  cogitamus  quidem;  tantum  petu- 
lantia  delectamur:  vivimus  pro  libitu,  et  iaclitamus 
interea  libertatem  Christianam.  Hoc  iam  pulchrum 
est,  et  fortitudo,  facere  peccata,  ubi  non  sunt 
peccata,  et  quae  gravissima  peccata  sunt,  ea  pro 
peccatis  non  habere.  Sicut  aliquis  nuper  dixit,  Se 
inalle  homicidium  facere,  quum  induere  vestetn  lineam. 
Quale,  quaeso,  hoc  est?  Et  tamen  palleamus  ista 
summa  specie  sanctitatis  et  iustitiae.  lsta  mala 
deploremus:  Invocemus  Deum  in  timore,  et  in 
agnitione  Filii  Dei,  et  petamus  nos  regi  Spiritu 
sancto.  Ita  vere  pertinebit  ad  nos  quoque  pro- 
missio.  Nos  servabimur,  et  gubernabit  nos  Spi- 
ritus  sanctus.  Quid  est,  quod  in  mutuas  clades 
irruimus?  laceramus  Ecclesias  et  Respublicas?  in- 
cendimus  odia,  bella,  vastationes?  Postquam  autem 
Petrus  citavit  dictum  Ioelis,  docet  ulterius,  quo- 
modo  Deus  sit  invocandus.  Vult  hoc  dicere:  Deus 
misit  Filium  suum,  et  agnitione  filii  illius  dabit 
Spiritum  sanctum,  et  allegat  testimonia  ex  Psalmo, 
quod  oportuerit  Filium  resuscitari,  et  simul  comple- 
ctitur  promissiones  omnes  de  Messia. 

Valetne  consequentia: 

Oportuit  regnare  semen  David: 
Ergo  oportuit  resuscitari  Christum. 

Ita.  Contra:  Potuisset  regnare  divina  po- 
tentia:  Divinitas  autem  non  est  moitua;  item  po- 
tuisset  anima  regnare,  etiamsi  corpus  non  fuisset 
resuscitatum.  Respondeo.  Textus  clare  dicit,  re- 
gnaturum  esse  semen  Abrahae,  et  semen  David. 
Promissio  clare  affirmat  Messiam  oportere  esse 
hominem,  et  hominem  regnaturum  esse,  natum  ex 
semine  Abrahae,  ex  semine  David,  natum  de 
lumbis  Abrahae,  de  lumbis  David.  Oportuit  ergo 
resuscitari  Christum  secundum  carnem,  et  non  tan- 
tum  animam,  non  tantum  potentiam  divinam  re- 
gnare,  sed  regnare  Christum  etiam  secundum  car- 
nem.  Hoc  expresse  hic  dicitur;  et  est  bonum  ar- 
gumentum ,  quod  diligenter  est  considerandum : 
Oportuit  regnare  semeti  Abrahae:  Ergo  oportuit  Chri- 
stum  resuscitari:  quia  ita  regnat  semen  Abrahae, 
ita  sedet  super  solium  David,  natus  ex  lumbis  Da- 
vid,  quando  ille  Christus  indutus  corpore  humano, 
sedet  in  regno  promisso,  qui  assumpsit  naturam 
humanam  ex  lumbis  Abrahae,  et  qui  est  natus  ex 
posteritate,  seu  ex  lumbis  David. 

Hoc  argumentum  proponit  sibi  David,  et  in 
spiritu  vaticinatur  de  Messia.  Psalmus  ipse  est 
valde  elegans:  et  quamquam  in  translatione  anti- 
qua  non  multum   est  errorum,  tamen  in  principio 


est  obscurites:  Conserva  me  Domine,  quoniam  spe- 
ravi  in  te:  Dixi  Domino ,  Dcus  meus  es  tu,  quoniam 
bonorum  meorum  non  eges.  Ibi  varias  expositiones 
finxerunt,  sicut  nuper  etiam  diximus,  de  Psalmo 
illo:  Exsurgat  Deus.  Est  insania,  velle  aliquid  in- 
terpretari,  si  nescias  textum  et  fontes,  ideo  debe- 
tis  aniare  studia  linguarum,  ut  fontes  intelligatis, 
et  sitis  certi  de  principali  doctrina  cuiusque  loci. 
Vult  autem  hoc  dicere:  Domine  Deus  meus  es  tu, 
propter  te  non  est  mihi  bene.  Volumus  sequi  simpli- 
cem  exposittonem;  id  est,  affligor  propter  te.  Fi- 
lius  aftligitur  propter  confessionem  veritatis:  quia 
patefacit  voluntatem  Dei.  Deinde  affligitur  propter 
decretum  divinum,  propter  quod  assumpsit  natu- 
ram  humanam,  ut  sustineret  poenam  pro  genere 
humano.  Prior  pars  Psalmi  est  precatio  filii  Dei, 
precantis  pro  se,  et  pro  tota  Ecclesia,  et  in  illa 
precatione,  primum  ponit  narrationem,  prophetiam, 
doctrinam  de  passione. 

Postea  dicit  de  fructa  passionis,  seu  de  causa 
finali,  cum  dicit:  Propter  te;  est  causa  impulsiva; 
id  est,  faciam  hoc  propter  confessionem  veritatis, 
et  piaeterea  ut  solvam  debitam  poenam  iustitiae 
tuae:  Postea  sequuntur  finales  causae  de  fructu: 
Mea  passio  proderit  omnibus  crcdentibus:  et  sic  di- 
scernit  Ecclesiam  veram  a  non  Ecclesia:  facit  an- 
tithesin.  Tertia  pars  Psalmi  est  vaticinium  de  re- 
suscitatione.  Ita  sunt  tres  partes  Psalini:  Passio, 
fructus  pro  Ecclesia,  et  vaticinium  de  resuscita- 
tione. 

Sunt  puleherrima  poemata  Psalmi,  si  obser- 
vetur  ordo  membrorum.  David  fuit  eloquens.  Co- 
gitate  Spiritum  sanctum,  fontem  linguarum,  posse 
loqui.  Multi  cogitant  Psalmos  tantum  esse  con- 
fusaneos  et  ineraditos  sermones:  Cogitate  Spiritum 
sanctum  esse  fontem  eloquentiae;  lpse  facit  elo- 
quentes,  angelos  et  homines:  quanto  magis  ipse 
est  eloquens!  Es  ist  fein  eigentlich,  schon  und  lieb- 
Uch,  und  ordine  alles  geredt. 

Sanclis  qui  sunt  in  terra.]  Hic  incipit  secunda 
pars,  Ich  hab  mein  wolgefalten  an  den  sanctis,  an 
denen  qui  credunt  in  me.  Mulliplicantur  dolores 
illorum:]  id  est,  aliorum,  qui  non  sunt  sancti: 
multa  sunt  idola  illorum,  qui  accelerant.  lloc  pro- 
nomen  Relativum  qui,  inserendum  est,  sicut  alibi 
etiam  saepe  est  omissum. 

Non  libabo  libamina.]  Haec  est  distinctio  Ec- 
clesiae  a  non  Ecclesia.  Alii,  qui  accelerant  post 
alium.]  Est  Emphasis  in  verbo  accelerant.  Totum 
genus  humanurn  vagatur,  quaerit  alios  Deos,  alia 
numina,  et  alios  cultus;  non  agnoscit  hunc  filium, 
non  consistit  in  hoc  Filio,  non  consistit  in  Koc 
uno  Domino.  Horum  nomina  non  assumam:  id  est, 
non  volo  pro  illis  orare.  Sicut  etiam  dicit  in  Io- 
hanne:  Oro  pro  eis  tantum:  Pro  persecutoribus  non 
orat;  persecutores  non  sunt  Ecclesia.     Est  autem 


917 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


918 


terribilis  haec  oratio:  Libationes  eorum  non  ucci- 
piam:  Ihr  Opfer  wil  ich  nicht  annemen.  Videtur 
quasi  digito  monstrare  cultum  Missarum ;  sed  simul 
s     damnat  synagogam  persecutiicein. 

Dominas  pars  haereditatis  meae.]  id  est,  dabis 
mihi  Ecciesiam,  haereditatem,  portionem:  promiscue 
utuntur  Hebraei  istis  vocabulis:  haereditas,  portio, 
sors.  Calix  significat  demensum ;  ein  gsordnetes 
mas,  ein  bescheiden  theil,  es  sey  in  afilictione,  oder 
in  rebus  laetis.  Ecclesia  coliigitur,  servatur,  su- 
stentatur  divinitus,  non  colligitur  humanis  viiibus. 
Funes,  id  est,  sortes,  das  man  hat  abgemessen  mit 
den  funibus;  pars  divina  funiculis,  limitibus  di- 
stincta:  Metaphorae  sunt  et  Metonymiae:  ut,  fasces 
pro  imperio  dicimus.  Haereditas  praeclara  est  mihi.] 
id  est,  ego  habeo  praeclaram  partem,  vel  haere- 
ditatem  in  genere  humano. 

Castigarunt  me  renes  mei.]  Paulatim  accedit  ad 
vaticinium  de  resurrectione :  Benedicam  Domino,  qui 
in  illa  tentatione  affuit  mihi:  docuit,  erexit,  susten- 
tavit,  et  confirmavit  me.  Sicut  etiam  Deus  misit 
angelum  ad  eum  sudantem  sanguinem,  ut  confirma- 
ret  eum,  et  potentia  divina  sustentatus  est  Chri- 
stus.  Nulla  creatura  potuisset  sustinere  illum  do- 
lorem,  sicut  saepe  dicimus  de  causis,  quare  Filius 
Dei  sit  Mediator;  quia  nulla  creatura  fuisset  par 
ferendae  irae  Dei. 

Posui  Dominum  in  conspectu  meo.]  id  est,  in 
illa  passione,  in  illo  ingenti  dolore  et  tentatione, 
quando  eifusa  est  ira  tua;  Invocavi  te,  sustinui 
illam  obedientiam  invocatione  tui. 

Non  concutiar.]     Non  cadam,  prj  caXfvitdl. 

Caro  requiescet  in  spe.]  id  est,  moriar  quidem; 
sed  caro  mea  non  videbit  corruptionem.  Noinina- 
tim  diclt  de  sua  carne:  nostra  caro  videt  corru- 
ptionem,  prius  corrumpitur,  et  postea  restituitur, 
sed  illius  caro  ne  quidem  pervenit  ad  corruptionem. 

Quoniam  non  derelinques  animam  meam  in  in- 
ferno.]  Non  possuinus  hoc  satis  explicare.  Chri- 
stus  descendit:  nec  dubium  est,  quin  Diabolis  in- 
cusserit  terrorem,  et  resuscitatis  multis  mortuis  se 
ostenderit  in  illa  irnmensa  potentia,  et  ostenderit 
eis  regnum,  quod  iam  essent  habituri. 

Notas  mihi  fecisti  vias  viiae.]  id  est,  ego  vi- 
vam;  deinde  habebo  aeternam  gloriam  et  vitam: 
sicut  autem  ipse  vivit:  ita  tota  Ecclesia  vivificatur. 
Ita  videtis,  quam  pulchra  descriptio  sit  hic  Psal- 
mus  passionis  Christi  et  resurrectionis.  Relegite 
hodie  Psalmum  diligenter,  et  considerate  Gramma- 
ticam.     Addam  adhuc  unam  commonefactionem. 

Est  mandatum  divinum,  ut  concordiam  fovea- 
mus,  et  Christus  ante  agonem  petit:  ut  simus  unum 
in  ipso.  Item :  Deus  est  dilectio ;  et  qui  manet  di- 
lectione,  in  Deo  manet.  Videte,  quam  sit  hic  sermo 
sublimis,  quam  sanctum  sit  hoc  praeceptum  de 
tuenda  concordia,  ne  quaeramus  petulanter  ocea- 


siones   ad  turbationes  faciendas.      Sed  hic  dicitur, 
quod  etiam  habuerint  bona  communia,  quod  omnia 
vendiderint  et  distribuerint  postea  in  egentes. 
Sic  argumentor: 

Exempfa  Apostolorum  sunt  imitanda : 
Communio  rerum  fuit  illis  in  usu: 
Krgo  nobis  quoque  debet  esse  in  usu. 

Respondeo  ad  Maiorem :  Exempla  Apostolorum 
sunt  imitanda,  et  quidem  in  illo  intellectu,  sicut 
ipsi  fecerunt,  et  servaverunt.  Ipsi  servabant  com- 
munionem,  non  quia  esset  res  necessaria,  sed 
quia  erat  commoditas  eius  temporis:  quia  bona  eis 
eripiebantur,  ideo  malebant  vendere,  et  partiri  in- 
ter  sese.  Fuit  signum,  quod  non  diu  habitaturi 
essent  Hierosolymis.  Non  faciebant  tamquam  cul- 
tum,  tamquam  rem  necessariam,  sed  propter  com- 
moditatem  illius  temporis.  Non  satis  multa  habe- 
mus,  quae  imitemur  in  Apostolis:  fidem,  dilectio- 
nem,  patientiam,  et  cetera  opera  ipsorum,  quae 
habent  mandatum:  Item  sumamus  ab  ipsis  doctri- 
nam:  nam  et  doctrinae  puritas  est  mandata.  Est 
mandatum,  ut  credamus,  diligamus,  sicut  severis- 
sime  praecipit  vox  divina.  Hoc  est  mandaium  meum, 
ut  diligatis  vos  invicem.  Ista  ergo  sunt  facienda  a 
nobis. 

Sed  sic  quae  alia  res  fuerunt  extra  illa  man- 
data,  ut  quod  ipsi  fecerunt  magna  miracula,  quod 
Petrus  occidit  Ananiam  verbo,  illa  sunt  peculiaria 
opera;  sunt  opera  divina^  quae  non  sunt  imitabilia. 
Ea  quae  sunt  mandata,  imitabilia  aliquo  modo  sunt. 
Non  comminiscamur  illa  fatua  sornnia,  quale  est 
hoc  in  iure  Canonico:  Optima  est  politia  Platoiuca. 
Imo  maxima  phantasia  est.  Apostoli  ncn  volue- 
runt  esse  Platonicam  communionem.  Non  faciamus 
tam  insulsas  cavillationes.  Sed  talia  tiunt  extinctis 
studiis,  ideo  amate  studia,  ne  fingatis  eiusmodi  ab- 
surditates.  Et  quamquam  non  multum  est,  quod 
assequimur,  tamen  est  initium,  ianua,  et  aditus 
ad  aeternam  sapientiam,  quam  in  omni  aeternitate 
discemus:  quia  oportet  hic  inchoari  doctrinam,  sicut 
saepe  auditis:  Beati  morlui,  qui  in  Domino  moriun- 
tur.  Si  debent  mori  in  Domino,  oportet  eos  hic 
inchoate  doctrinam. 


EX  RHAPSODIIS  ALIORUM  ANNORUM 

Scitis  ad  confirmationem  fidei  spectare  omnia 
testimonia  patefactionum  divinarum,  inde  usque  ab 
initio  generis  humani.  Semper  autem  cogitandae 
sunt  illae  patefactiones ,  et  simul  voluntas  Dei, 
quare  illas  tradiderit.  Quam  rnirabile  est,  quod  le- 
gem  tradidit  tot  miraculis  et  signis!  Sed  Deo  sic 
placuit,  ostendere  generi  humano  et  se  et  legem 
suam.    Nam  illa  lex  est  ipsa  sapientia  Dei.    Postea 

58» 


919 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


920 


etiam  se  aliis  morlis  patefecit.  Traoidit  promissio- 
nem  cle  Filio  Salvatore,  misit  Filium :  patefeeit 
etiam  personam  Spiritus  sancti,  ut  in  baptismo 
Christi:  item  in  hac  historia.  Hae  patefaetiones 
verissime  testantur,  quod  Deus  velit  sibi  colligere 
Ecclesiam  et  nos  salvare. 

Cogitemus  visibili  specie  factam  esse  hanc, 
et  alias  patefactiones,  non  tantum  propter  illos, 
qui  tunc  vixerunt.  sed  etiam  propter  nos.  Et 
quamquam  iili  habuerunt  hanc  praerogativam,  quod 
illis  visibilis  illa  speeies  exhibita  est,  tamen  Deus 
se  nobis  etiam  saepe  ita  exliibet,  ut  in  corde  con- 
vincamur  esse  Deum,  non  minus  ac  illi  convicti 
sunt  illis  visibilibus  siguis.  Teneamus  regulam: 
Beati  qui  non  vident,  et  tamen  credunt.  Deo  pla- 
cuit  ita  ostendere  Spiritum  sanctum,  et  simul  do- 
cere,  qualis  sit  regeneratio  et  renonvatio.  Exhi- 
buit  igitur  in  magna  multifudine  hoc  siguum,  et. 
addidit  diversitatein  linguarum:  Postea  etiam  alia 
miraeula,  et  sanationem  claudi,  et  resuscitationes 
mortuorum.     Vide  autem,  quid  fiat. 

Cum  audirent  illi  diversas  linguas,  alii  agno- 
verunt  esse  miraculum,  alii  deriserunt:  Sic  mani- 
festa  etiam  opera  Dei,  tamen  non  movent  omnes. 
Tanta  est  potentia  Diaboli  in  cordibus  hominum, 
ut  manifestis  miraculis  tamen  non  moveantur,  imo 
horribili  furore  contradicant. 

Petrus  apte  citat  testimonium  Ioelis  de  Spiritu 
sancto,  et  observate  consuetudinem  Prophetarum. 
Qui,  etsi  describunt  duos  adventus:  alterum  ad- 
ventum  ad  praedicationem,  passionem,  et  resur- 
rectionem:  alterum  ad  iudicium,  seu  glorificatio- 
nem  post  resurrectionem,  ubi  Ecclesia  glorifica- 
bitur,  seu  ornabitur  aeterna  gloria;  Diabolus  ac 
hostes  Ecclesiae  abiicientur  :  tamen  tales  sunt 
saepe  narratione  in  Prophetis,  ut  coniungant  illos 
adventus  brevi  intervallo.  Petrus  dicit  hoc  dictum: 
Effundam  de  Spiritu  meo  super  omnem  carnem; 
pertinere  ad  tempus  missi  Christi,  ad  praedicatio- 
nem,  passionem,  et  resurrectionem.  Et  Propheta 
tainen  statim  dicit  postea  de  altero  adventu,  in 
quo  Dominus  veniet  ad  iudicandum.  Dicit  circa 
illud  tempus  fore  mirabiles  mutationes  naturae, 
praedleit  fore  multa  portenta. 

Scitis  alibi  discerni  tria  tempora  mundi:  Pri- 
mum  est  ante  diluvium,  quod  credo  fuisse  pul- 
chrum.  Aetas  hominum  fuit  longaeva;  quia  natura 
fuit  firmior.  Altera  aetas  ab  initio  quatuor  Mo- 
narchiarum,  fuit  aetas  gladiatorum;  habuit  tamen 
sapientiam,  quia  fuit  tunc  Ecclesia  Prophetarum 
et  populi  Israel.  Helias  incidit  in  mediam  aetatem 
mundi :  translatus  est  in  coelum,  circa  tertium  inil- 
lenarium.  Tertia  mundi  aetas,  est  ista  postrema 
confusio,  ruentibus  Monarchiis,  ubi  debiliora  sunt 
corpora,  debiliores  sunt  etiam  homines  aniinis  et 
consilii. 


In  istis  magnis  confusionibus  tamen  conso- 
latio  pulcherrima  traditur:  Effundam  de  Spi- 
ritu  meo.  Item,  Omnis  qui  invocaverit  nomen 
Domini,  salvus  erit.  Si  conferantur  haec  duo  dicta; 
apparet  discrimen  trium  personarum :  Effundam, 
dieit  aeternus  Pater:  deinde  nominatur  persona 
Spiritus  sancti,  de  Spiritu  meo:  tertio  nominatur 
Filius:  Omnis  qui  invocaverit  nomen  Domini.  Com- 
prehendendae  sunt  autem  etiam  ceterae  praedi- 
cticnes  Prophetarum ;  quia  hoc  dicit  Domiuus: 
Postremis  temporibus  mittam  Filium,  et  gentes  vo- 
cabuntur  ad  soeietatem  aeternae  Ecclesiae.  Hoc 
est  mysterium  absconditum,  praesertim  si  cogite- 
mus,  quale  tempus  praedicationis  habuerint  Apo- 
stoli;  videlicel  pollulissimum,  et  contaminatissimum: 
quale  nunc  in  genere  humano  non  existimo  esse, 
quamqi  am  multum  est  miseriarum,  deformitatum, 
et  confusionum,  muitum  etiam  insaniae.  Ista  cpor- 
tet  non  ferre,  et  petere,  ut  Dominus  servet  Eccle- 
siam,  et  mitiget  poenas. 

Si  vultis  jraecipuos  locos  doctrinae  ex  hac 
historia  excerpere;  tum  inprimis  considerate  hanc 
sententiam  ,  quae  simul  continet  promissionem: 
Omnis  qui  invocaverit  nomen  Domini,  salvus  erit.  2. 
Considerate  dietum :  Effundam  de  Spiritu  meo.  3. 
Exemplum  quod  illi  sunt  donati  Spiritu  sancto. 
Ubi  habetis  formam  novae  Ecclesiae,  seu  regni 
novi,  quod  inchoatur  per  Apostolos,  vel  potius 
per  ipsum  Dominum  lesum  Christum,  dantem 
Spiritum  sanctum,  sed  ministerio  Apostolorum. 
Antea  somniaverant  imperium,  quale  erat  Augusti. 
Jtzt  sahen  sie  es  anderst. 

Omnis  qui  invocaverit  nomen  Domini,  salvus  erit. 

Considerate  Antithesin  cultuum  Novi  Testa- 
menti,  et  cereinoniarum,  mactationum,  et  cultuum 
legalium.  In  Novo  Testamento  praedicatur  invo- 
catio  nominis  Domini:  id  est,  sicut  se  patefecit; 
quia  nomen  significat  notiliam  illius  Domini,  sicut 
nobis  patefac  us  est,  videlicet  quod  per  misericor- 
diam  propter  Filium  Dei  remittantur  nobis  pec- 
cata,  tantum  valet,  quantum  iila  Psalmi  sententia: 
Oninis  qui  confidit  in  eo,  non  confundetur.  Haec 
est  doctrina  Novi  Testamenti,  quae  dicit  pcr  Filium 
Dei  reinitti  peccatum;  et  hanc  remissionem  pec- 
catoium  fide  accipiendam  esse,  et  sanctificari  ho- 
rnines,  atque  ita  praestari  Deo  veros  cultus  in 
agnitione  Filii. 

Emphasis  est  in  verbo  invocandi.  Deus  mit- 
tet  Filium ,  et  qui  invocabunt  eum  fiducia  huius 
Filii,  praestabunt  ei  veros  cultus.  Quando  autem 
dicitur  de  invocatione,  oportet  simul  comprehendi 
fidem:  et  vicissim,  quando  dicitur  de  fide,  oportet 
simul  cunprehendi  invoeationem.  Semper  oporfet 
invocationi  praelucere  agnitionem  huius  Domini. 
Haec  est  antithesis  cultus  Novi  Testamenti ,  et 
cultus  Veteris  Testamenti. 


921 


POSTILLA  MELANTHOMANA. 


922 


Additur  autem  Universalis,  Omnis  qui  invo- 
caveril:  Ergo  erunt  mulli,  qui  invocabunt:  Quam- 
quam  prae  multitudine  pereuntium  videbuntur  esse 
pauci.  Hanc  universalem  saepe  repetit  Paulus,  et 
est  magna  consolatioj  quia  sunt  duae  praecipuae 
tentationes,  quae  maxime  repellunt  hominern  a 
Deo.  I.  de  magnitudine  peccati  nostri:  Ah,  tu  ha- 
bes  nimis  magna  peccata.  Diabolus  cuilibet  faeit 
vulnus,  quod  eum  excruciat,  et  lauguefacit  fidem 
et  invocationem.  Si  in  hoc  peccatum  non  inci- 
disses,  haberes,  quo  niti  posses:  posses  secure 
accedere  ad  Deum.  Hic  oportet  te  credere  pro- 
missionem  de  Filio  Dei  esse  gratuitam.  Adam  in 
movte  non  debuit  dicere :  Domine  ,  abeas  a  me, 
sicut  Petrus  stulte  dicit.  Sed  debet  obedire  Do- 
mino,  offerenti  remissionem  peccatorum. 

Altera  tentatio  est  de  particularitate:  Cogita- 
mus  Deum  habere  catalogum  nobis  ignotum,  in 
quo  scripti  sint,  qui  sunt  salvandi:  et  dubitamus, 
utrum  nos  pertineamus  ad  illum  numerum  salvan- 
dorurn.  Sed  debemus  assentiri  verbo,  etiamsi  non 
omnia  possumus  conciliare,  quae  se  in  contrarium 
offerunt.  Debemus  opponere  promissionem  univer- 
salem:  Omnis  qui  invocaverit.  Item :  Venile  omnes 
qui  onerati  estis.  Item:  Conclusit  omnes  sub  pec- 
cato,  ut  omnium  misereatur.  Talibus  dictis  debemus 
nos  exsuscitare,  ut  repugnemus  diffidentiae.  Quod 
cum  facimus,  etsi  surnus  trepidi  et  infirmi,  tamen 
experiemur  per  meditationem  talium  dictorumdariSpi- 
ritum  sanctum:   qui  mentes  confirmat  et  corroborat. 


De   dicto:   Effundam   de   Spiritu  meo. 

Aeternus  Pater  et  Filius  spirant  Spiritum 
sanctum  in  tuum  cor,  copulant  te  sibi,  vivificant 
te,  et  efficiunt  motus  similes  sibi.  Significat 
autem  inchoationem  novitatis  per  vocern  ministerii, 
quia  dicit:  Prophetabunt:  id  est,  erit  ministerium 
Evangelii.  lta  inchoatur  novitas  spiritualis  in  hac 
vita:  per  Evangelium  illucescit  nobis  notitia  Dei, 
sed  Spiritus  sanctus  addit  motum. 

Sicut  scitis  discrimen:  Notitiae  sunt  in  cere- 
bro,  cor  autem  gignit  spiritus;  qui  sunt  flammulae, 
et  organa  praecipua  omnium  actionum  corporis, 
et  instrumenta  affectuum :  ut  quando  irascimur, 
quanta  fit  inflammatio  halitus  et  impulsio.  In  homine 
itvfj.dg  est  concursus  venularum  et  arteriarum.  In 
isto  loco  sentimus  insignem  dolorem,  quando  ira- 
scimur:  itein  rubescit  tota  facies,  quando  fit  impul- 
sio  spirituum.  Ita  cogitemus  Spiriium  sanctum 
esse  agitatorem.  Ille  effunditur  in  corda  hominum, 
et  permiscetur  tuis  spiritibus  vitalibus  et  animali- 
bus.  Non  possumus  iam  post  lapsum  perserutari 
opus  creationis,  sed  tamen  in  reparatione  sentimus 


in  consolatione  nos  vivificari  Spiritu  sancto.  Dia- 
boli  permiscentur  impiorum  spiritibus  in  corde  et 
in  cerebro ;  iniicit  Diabolus  furores,  tumultuatur 
in  ipsorum  animis,  iuxta  illud:  /ntravit  in  eum  Sa- 
tanas.  ltem:  Diabolus  tenet  capticu  corda  eorwn. 
Iam  cogitate ,  utrum  velitis  esse  doinicilia 
Spiritus  sancti,  regi  ab  isto  vivificatore,  an  velitis 
fieri  cloacae  tetrorum  illorum  et  incestorum  spiri- 
tuum  Diabolorum?  Sed  oremus  Filium  Dei,  ut 
per  suam  magnam  misericordiam  defendat  nos 
contra  furores  Diaboli,  det  nobis  Spiritum  sanctum, 
quem  ipse  et  aeternus  Pater  effundunt  in  corda 
hominum. 

°Ov  tnoirjGs,  dicit  hic  Petrus,    quem  fecit  Sal- 

vatorem: 
Ergo  recte  Ariani  dicunt  Filium  esse  factum. 

Respondeo.  Non  loquitur  de  generatione  sub- 
stantiae,  sed  de  constitutione  officii,  id  est,  con- 
stituit  eum  Salvatorem. 

Baptizetur  unusquisque.~\  Ibi  videtis,  quale  fit 
regnum  Christi,  collectio  Ecclesiae:  item  qualis 
sit  vera  conversio,  et  poenitentia.  Textus  inquit: 
Compuncti  sunt  corde. 

Mexavostv  est  reprehendere  priorem  sententiam. 
Complectitur  1.  contritionem,  2.  fidem,  3.  novam 
obedientiam.  Si  quis  habet  distinctionem  commo- 
diorem,  habeat  sane,  dummodo  illa  sit  accommo- 
data  ad  docendos  iuniores.  Oportet  esse  aliquos 
dolores,  et  pauvores,  iuxta  illud :  Initium  sapientiae, 
timor  Domini.  Ubi  hoc  fit,  quod  est  apud  Prophe- 
tam ,  Erubescere  nescierunt ,  ibi  prope  est  con- 
demnatio.  Quod  autem  in  istis  efiam  fuerit  fides, 
ostendunt  haec  verba  Petri:  Baptizelur  unusquisque 
in  nomine  Christi. 


Quid  respondes   ad   argumentum:    Apostoli 

mulant  formam  baptismi:  Ergo  licet Episcopis  facere 

mutationes  in  Sacramentis? 

Respondeo.  Apostoli  hic  loquuntur  de  effectu; 
item  de  doctrina.  Jn  nomen  Christi:  id  est,  in 
agnitionem  Christi.  Sic  etiam  Roman.  6.  Bapti- 
sati  in  resurrectionem  Christi. 


Estne  propositio  vera:   Divinitas  est  mortual 

Respondeo.  Non,  Estne  vera,  Deus  est  mor- 
tuus?  lta.  Quid  interest?  Quando  dico:  Divini- 
tas  est  inortua;  ibi  in  abstracto  nominatur  natura 
secundum    se    considerata.      Divinitas    autem    non 


923 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


924 


est  mortua.  Petrus  est  usus  particula  xa  xd,  se- 
cundum.  Ea  particula  Paulus  etiam  usus  est, 
quando  ad  Romanos  dieit :  secundwn  carnem. 
Quando  dicimus  de  Christo:  Deus  est  mortuus, 
haec  propositio  est  vera,  communicatione  idio- 
matum. 


Quid  est  Communicatio  Idiomatum? 

Est  forma  loquendi,  quando  proprietates,  quae 
conveniunt  alterutri  naturae,  tribuuntur  personae 
in  concreto,  propter  unionem  hypostaticam.  Non 
intelligite  Physicam  communicationem ,  wie  etliche 
schendtlich  reden. 

Valetne  consequentia :   Christo  promissum  est 

regnum:  Ergo  necesse  fuit  illum  resurgere 

ex  mortet 

Valet.  Contra:  Poterat  regnare  etiam  non 
resuscitatus.  Respondeo.  Sed  non  secundum  hu- 
manam  naturam :  Imo  secundum  humanam  natu- 
ram:  quia  anima  est  pars  humanae  naturae.  Idque 
dico,  ut  argumentum  videatur  esse  firmius.  Re- 
spondeo.  Textus  dicifc  promissionem  factam  esse, 
ut  natus  ex  lumbis  David  habeat  regnum  aeternum. 
Hoc  pertinet  ad  totam  humanam  naturam.  Et  cor- 
pus  nascitur  ex  lumbis  David,  quicquid  sit  de  ani- 
mae  traduce.  Promissio  dicit:  Regnum  habehit  natus 
ex  lumbis  Davidis:  Ergo  homo  resurget. 


Quid   est   exaltatio,  de  qua  Petrus  dicit: 
Hunc  exaltavit  Deus? 

In  Scholasticis  Scriptoribus  dicitur:  Glorifi- 
catio  continet  impassibilitatem  et  immortalitatem. 

Estne  satis  dictum? 

Non :  Quia  unusquilibet  homo  sic  glorifica- 
bitur.  Tu  sic  glorificaberis ,  ut  resuscitatus,  dein- 
ceps  non  sis  subiectus  morti,  sed  futurus  dna&rjg, 
id  est,  qui  nullo  modo  laedi  possit.  Moises,  qui 
est  in  coelo,  Helias,  et  multi  sancti,  qui  cum  cor*- 
poribus  suis  resurrexerunt  cum  Christo,  et  sunt 
in  coelo,  sic  sunt  glorificati.  Corpus  Heliae  est 
invulnerabile,  mors  ei  non  dominatur:  Ergo  non- 
dum  est  satis  dictum :  quia  Heliae  corpus  non 
regnat  ut  Christus. 


Quid  est   ergo  exaltatio  Christi? 

Est  eum  esse  Sacerdotem  et  regem  perpetuum. 
Iste  homo  Christus  ,  stat  in  conspectu  Pa- 
tris,  in  arcano  consiiio  Patris,  interpellat  pro 
nobis:  item  colligit  ac  defendit  Ecclesiam.  Haec 
est  exaltatio  in  regno  et  sacerdotio  ,  propria 
Christi.  Immortalitas  et  impassibilitas  non  sunt 
tantum  Christi  propria.  De  solo  Christo  dictum 
est:  Tu  es  Sacerdos  in  aeternum.  Item,  Sede  ad 
dextram  meatn,  et  dominare  in  medio  inimicorum 
tuorum.  Haec  non  fiunt  gloriose.  Et  quamquain 
regnat  Christus  divina  potentia;  tamen  regnat  in 
humana  natura,  et  multa  corpore  suo  facit.  Haec 
reverenter  sunt  cogitanda.  Sciamus  interces- 
sionem  pro  nobis  esse  partem  exaltationis  in  sa- 
cerdotio  Christi,  stantis  in  consilio  aeterni  Patris, 
deprecantis  pro  nobis,  et  applicantis  suum  meri- 
tum.  Sic  exaltationem  Christi  iri  regno  sciamus 
esse,  quod  ista  persona  colligit  Ecclesiam,  defen- 
dit  nos  adversus  Diabolos,  est  noster  propugnator. 
Nisi  ipse  nos  tegeret,  multis  cladibus  assidue 
afficeremur.  Quam  prope  factum  esset,  ut  in  hac 
nocte  multae  caedes  fierent,  nisi  Filius  Dei  nos 
texisset?  (Ea  vero  ipsa  nocte  defenderat  se  Phi- 
lippus  contra  Polonum,  armis  in  eum  irruentem, 
qui  postea  ex  Academia  exclusus  est.)  Cogitate 
nos  filio  Dei  esse  insitos,  et  esse  membra  Eccle- 
siae.  Ipse  defendit  nos,  sustentat,  quamquam 
miseros.  Defensio  est  regni.  Item,  Vivificare  ex 
morte,  dare  vitam  aeternam,  resuscitare  ex  morte, 
pertinent  ad  exaltationem  in  regno.  Discite  ergo 
invocare  Christum,  non  otiosum,  sed  stantem  in 
consilio  Patris,  intercedentem  pro  nobis,  colligen- 
tem  Ecclesiam,  servantem,  vivificantem,  et  defen- 
dentem  nos. 


Exempla   visibilis   praesentiae  Spiritus 

sancti. 

Sed  venio  ad  historiam,  quae  est  narratio  de 
visibili  missione  Spiritus  sancti.  Scribitur  de  Am- 
brosio,  quando  dictavit  enarrationem  Psalmi,  in 
quo  sunt  haec  verba:  Sicut  oves  mortificavit  nos 
tota  die.  Ibi  scriba  vidit  flammam  circa  os  eius. 
Idem  de  Helia  scriptum  est,  quando  visus  est 
infantulus  lambere  papillas,  et  ubera  matris,  mater 
et  alii  homines  viderunt  eum  capere  una  cum  la- 
cte  flammam.  Significatum  est,  futurum  in  eo 
Spiritum  sanctum,  et  actiones  Spiritus  sancti  in 
eo  futuras  esse  eximias  et  singulares. 


925 


POSTILLA   MELANTHONIANA. 


926 


Quam    ob  causam    facta   est  visibilis 

missio  ? 

Utsciamus,  sine  ulla  dubitatione,  Eccle&iae 
dari  Spiritum  sanctum.  Secundo,  ut  sit  testimo- 
nium,  quod  Spiritus  sanctus  sit  vtftoidfievog. 


Essetne    Spiritus    sanctus    quiddam    sub- 
sistens,  si  esset  motus  creatus? 

Non ;  quia  Accidens  non  potest  esse  sine 
subiecto.  Idololatria  illa  in  adoratione  panis 
quando  dicitur,  qnod  ibi  sint  aceidentia  sine  sub- 
iecto,  est  meudacium  horribile.  Si  Spiritus  san- 
ctus  esset  motus  creatus ,  non  esset  quiddam 
seiunctum  a  corde  hominis :  quia  omne  Accidens 
est  in  subiecto.  Illa  missio  est  testimonium,  quod 
Spiritus  sanctus  sit  vfpiozdfxivog ,  distincta  persona 
a  Patre  et  Filio. 

Filius  clare  dicit:  Mittam  Spiritum  sanctum; 
ut  distinguat  a  se  Patrem  et  Spiritum  sanctum. 
Spiritus  est  agitator  et  est  laetitia,  sed  substan- 
tialis  laetitia;  ut,  Filius  est  X6yog9  sed  vytozd- 
fibivog  "koyog. 


Gradus    hominum    in    prima 
E  c  c  1  e  s  i  a. 

Distinguuntur  hie  tres  difFerentiae  hominum : 
Iudaei,  Proselyti  et  Religiosi.  Urias,  maritus  Bath- 
sebae,  erat  proseiytus.  Erat  magnum  scandalum 
inter  ldumaeos,  fieri  proselytum;  tamen  multi  fie- 
bant  proselyti,  ut  eo  placabilius  viverent  inter  lu- 
daeos.  Viri  religiosi  innumerabiles  fuerunt  inter 
gentes.  Deus  ideo  sparsit  Iudaeos_  inter  gentes, 
ut  sic  converterentur;  et  quia  multi  ludaei  fuerunt 
inter  Germanos,  credo  multos  ex  maioribus  no- 
stris  conversos  esse,  etiam  ante  praedicationem 
Evangeiii.  Quod  fuerint  Ratisbonae  Iudaei  anti- 
quissimis  temporibus,  eius  rei  inveniuntur  testi- 
monia  non  obscura.  Ratisbona  fuit  cclonia  de- 
ducta  Tiberii  tempore.  Dicta  fuit  Augusta  Tiberia. 
Ego  habeo  hanc  opinionem,  quod  multi  ex  Iudaeis, 
qui  abducti  erant  ex  decem  tribubus  in  Colchicam, 
inde  transiverint  cum  Germanis  in  hanc  oram: 
quia  gens  Germana  fuit  eis  acceptior,  quam  aliae; 
et  est  semper  valde  laudata  propter  hospitalitatem, 
ut  est  apud  Tacitum,  qui  vixit  sub  Traiano  et 
Domitiano. 


Cornelius  expresse  scribitur  fuisse  unus  ex 
religiosis,  ideo  dicitur,  quod  Cornelii  oratio  exau- 
dita  sit,  et  eleemosynae  eius  placuerint  Deo.  Non 
fuit  ergo  sine  fide  in  Christum:  quia  sine  fide  non 
placent  opera  Deo.  Cornelius  fuit  fidelis  ante  visi- 
bilem  missionem  Spiritus  sancti:  fuit  tvlaftqg,  ha- 
buit  legem  moralem,  et  promissionem  de  Messia. 
Unde  sciebant  isti  promissionem  de  Messia  per- 
tinere  ad  gentes?  Quia  sciebant  in  promissione 
ad  Abraham  dici :  Jn  semine  tuo  benedicentur  omnes 
gentes:   Das  solt  ihr  mercken. 

Tempore  Pentecostes  plurimi  venerunt  Hiero- 
solymam:  quia  potuerunt  navigare  eo  ex  Italia,  ex 
littore  Asiatico,  ex  Cyrenaico.  Romae  multum 
ludaeorum  fuit  propter  imperium.  Iili  ludaei,  qui 
erant  in  provinciis,  proficiscebantur  in  festis  Hie- 
rosolymam,  et  maxime  in  Pentecoste,  propter  com- 
modam  navigationem.  Est  enim  tunc  minus  tem- 
pestatum,  quam  initio  veris,  vel  in  autumno:  Du- 
cebant  secum  alios  sanctos  amantes  doctrinae, 
qui  videbant  collegia  Hierosolyniitana;  audiebant 
doctores,  ut  adhuc  boni  cupiunt  videre  tales  coetus. 
Et  quid  est  dulcius,  quam  conferre  cum  aliis 
de  doctrina?  Utinam  nunc  ita  esset!  Sed  tale 
venenum  iam  est  inter  Theologos,  ut  non  audeat 
alter  alteri  communicare  aliquid:  Omnia  rapiuntur 
in  calumniam:  Es  kan  keiner  mit  dem  andern  reden. 
Qui  exerceant  et  inflamment  ista  odia,  notum  est. 
Man  siehets  undt  erfehrets  ahu  ivol. 

Cum  igitur  convenisset  ingens  multitudo  ex 
diversis  gentibus,  ludaei,  proselyti  et  viri  religiosi; 
voluit  Deus  ostendere  testimonia  de  Evangelio. 
Talia  testimonia  fuerunt  donum  linguarum,  visi- 
bilis  missio  Spiritus  sancti,  sanatio  claudorum, 
excitatio  mortuorum.  Item,  quod  Petrus  Ananiam 
interfecit  verbo.  Horuni  aliqua  conspecta  fuerunt 
etiam  primo  illo  die  Pentecostes,  quo  sunt  con- 
versi  3000  hominum.  Cetera  sequentibus  tempo- 
ribus  magis  magisque  facta  sunt. 

Petrus  in  concione  sua  citat  Scripturam,  ut 
doceat,  quale  sit  futurum  regnum  Christi;  quasi 
dicat:  vos  Iudaei  putatis  Messiam  habiturum  re- 
gnum  politicum,  sit  partiturus  vobis  provincias, 
opes,  aurum,  potentiam  Ethnicorum.  Erratis;  tale 
erit  regnum  Messiae,  ipse  surrexit,  et  colligit  Ec- 
clesiam  per  nos,  et  dat  Spiritum  sanctum,  ut  hic 
dicitur  :  Jpse  exaltatus,  mittit  Spiritum  sanctum. 
Et  antea,  Stans  post  resurrectionem,  afflavit  Spiri- 
tum  sanctum  Apostolis.  Haec  congruunt  cum  vati- 
ciniis  prophetarum.  Effundam  super  domum  David 
Spiritum  gratiae  et  precum.  Item,  Effundam  de 
Spiritu  meo. 

Cum  inquit:  De  meo;  significat  consubstan- 
tialem  Spiritum,  quia  in  Deo  nihii  est,  quod  non 
sit  cfioovoiov.  Iam  cogitate,  quale  donum  hoc  sit? 
quid  potest  tibi  Deus  maius  dare  quam  se  ipsum? 


927 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


928 


Sicut  Pater  mittit  Filium,  amore  substantiali  sibi 
copulatum,  sic  eftundit  amorem  substantialem  Pater 
in  tuum  cor,  ut  confirmet  te,  quod  sis  acceptus 
Deo  propter  Filium.  Filius  propterea  assumpsit 
humanam  naturam,  ut  inserat  te  sibi:  Is  afflat  tibi 
Spiritum  sanctum,  qui  est  consubstantialis  Patri 
et  Filio.  Ideo  in  Iohanne  scriptum  est:  Non  su- 
mus  in  eo,  et  ipse  in  nobis:  quia  de  Spiritu  suo 
dat  nobis. 


Quid  est  in  dicto  Ioelis:  prophetabunt? 

Idein  est,  quod  praedicabunt,  profitebuntur, 
invocabunt,  celebrabunt  Deum,  confitebuntur  eum, 
enarrabunt  mirabilia  opera  Dei,  gratias  agent.  Ita 
simul  comprehendit  veram  doctrinam,  veram  invo- 
cationem,  celebrationem  Dei,  veros  Dei  cultus, 
de  quibus  et  in  his  verbis  dicit:  Omnis  qui  invoca- 
verit  nomen  Domini.  Non  est  ibi  praerogativa 
legis.     Omnes,  tam  Ethnici,  quam  ludaei. 

Nomen  Dei,  est  agnitio  Dei,  sicut  se  patefecit, 
ut,  cum  in  precatione  Dominica  dicitur:  Sanctifi- 
cetur  nomen  tuum:  id  est,  agnoscatur  tuum  nomen, 
scilicet  iuxta  promissiones.  Sciatis  Deum  invocan- 
dum  esse  iuxta  patefactiones  per  Filium. 

Paulus  urget  particulam:  Omnis.  Est  dives 
Dominus  in  omnes  qui  invocant  eum,  tam  Ethnicos 
quam  Iudaeos.  Igitur  abrogat  ceremoniales  cul- 
tus,  et  instituit  verum  cultum,  qui  est  vera  invo- 
catio,  quam  et  prophetiam  nominat. 

Postea  incipit  concionari  de  Christo:  affirmat 
verum  esse,  quod  Christus  resurrexerit,  praedicat 
poenitentiam  et  remissionem  peccatorum  in  nomine 
Christi,  ut  hoc  modo  regnum  eius  inchoetur  inter 
ipsos. 


Quod  pecoatum  in  illis  taxat? 

Vos  crucifixistis  Christum;  quia  consenserant 
in  mortem.  Multi  adfuerant,  aperte  et  palam  as- 
sentientes  Pharisaeis.  Alii  adhuc  erant  blasphemi, 
quamquam  ex  ignorantia.  Iam  vero  nos  omnes 
crueifiximus  Christum:  quia  sumus  causa  mortis. 
Sed  hoc  tamen  singulare  peccatum  est,  persequi 
Christurn  et  Ecclesiam.  Differunt  autem  gradus 
persequentium.  Multi  sunt,  qui  ex  ignorantia  hoc 
peccatum  habent,  qui  convertuntur.  Alii  dediia 
opera  blasphemi  sunt,  qui  scientes  oppugnant 
articulos  fidei,  qui  non  convertuntur.  Compuncti 
sunt.]  Confossi  sunt  in  corde,  id  est,  consternati 
sunt,  acceperunt  magnum  dolorem  in  corde:  ibi 
clamant :    quid  agemus  ?     Ibi    Petrus    dieit :    Agile 


poenitentiam  ,  et  credite  Evangelio ,  et  baptizetur 
unusquisque  in  Chrislum.  Non  mutat  formam  Ba- 
ptismi,  sed  loquitur  de  effectu- 


Suntne  partes  Conversionis  hic  expressae? 

Ita.  Compuncti  sunl  corde.]  est  contritio;  po- 
stea^  cum  quaerunt :  quid  faciamus  ?  et  Petrus  re- 
spondet,  Agite  poenitentiam ,  comprehenditur  fides, 
et  bonum  propositum.  Mndvoia  est  mutare  pro- 
positum:  Oui  furatus  est,  non  furetur  amplius;  est 
contritio,  ad  quam  accedit  fides,  et  initium  novae 
obedientiae.  Similiter  cum  dicit:  Baptizetur  unus- 
quisque  ad  remissionem  peccatorum;  comprehendit 
fidem.  Videtis  igitur  recte  a  nobis  tradi  puerilem 
illam  doctrinam  de  poenitentia.  Wer  es  tcil  anders 
machen,  der  fahre  hin,  wie  es  Osiander  macht. 
Primum  videbatur  ditere  devocabulo:  deinde  pau- 
latim  progressus  est,  ut  inde  aliud  extrueret. 

Qui  procul  sunt.}  Hic  gentibus  etiam  offertur 
illa  ingens  et  innenarrabilis  gratia,  quod  sic  col- 
ligit  Ecclesiam  per  ministerium. 

Quoscunque  advocaverit.]  Videtis  Ecclesiam 
colligi  verbo,  et  eam  excerpi  ex  multitudine  impia : 
Tam  diu  servabit  Deus  genus  humanum,  donec 
compleatur  numerus  electorum. 

Tria  ?nillia.]  Fuit  magnum  miraculum  tot  ho- 
minum  conversio  uno  die;  et  dicit:    sua  vendebant. 


Quaero,  an  necessaria  sit  communio 
rerum  ? 

Non.    Contra : 

Exempla  Apostolorum  sunt  imitanda: 

Apostoli  fecerunt  communionem : 

Ergo  nos  quoque  debemus  istam  facere. 

Respondeo.  Exempla  Apostolorum  sunt  imi- 
tanda,  scilicet  ea,  quae  sunt  praecepta;  quia,  non 
exemplis ,  sed  legibus  est  iudicandum.  Habuerunt 
autem  omnia  communia,  neque  semper,  neque  ubi- 
que,  sed  Hierosolymae.  Et  fuit  probabilis  ratio: 
quia  melius  erat  in  tempore  bona  vendere,  quam 
ut  eriperentur  per  vim.  Excutiebantur  enim  ex 
facultatibus ;  sicut  vidi  similes  literas  inquisitionis 
Caroli  in  Belgio ,  das  man  solte  den  Lutheranis 
nemen  die  giiter,  und  sie  daraus  stossen.  Hoc  fie- 
bat  ad  incutiendum  terrorem :  quia  nemo  amittct 
libenter  facultates.  Deinde  hoc  agebatur,  ut,  si 
qui  facti  essent  Christiani,  fierent  exules  amissis 
facultatibus.     Tertio,   ut  inescarentur  scelerati  ho- 


929 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


930 


mines  praeda  ad  prodendos  Christianos.  Illa  scie- 
bant  Christiani,  et  erant  cautiores :  vendebant 
bona,  et  iuvabant  inde  quos  poterant.  Ista  debetis 
discere,  vos  adolescentes,-  quia  inemini  grandiores 
non  bene  in  adolescentia  institutos,  non  potuisse 
erudiri  de  illis  rebus. 

Evangeliurn  illa,  quae  sunt  politica  et  oecono- 
niica,  non  abolet;  ut,  non  abolet  curam  corporis, 
artem  medicam,  architectonicam,  culinariam  artem, 
concedit  corporalia:  das  ist  de  exemplo  Aposto- 
lorum:  darnach  ko.nmet,  Peirus  interfecit  Ananiam, 
quod  non  contulit  oinnia  sua. 

Sic  argumentor: 

Hoc  esl  peccatum,  propter   quod  homo  inter- 

ficitur: 
Petrus   interfecit  Ananiam   non  conferentem: 
Ergo  non  conferre,  est  peccatum. 

Nego  Minorent:  quia  Petrus  interfecit  eum, 
non  propter  collationem  non  factam  ,  sed  propter 
mendacium.  Quare  mentitus  es  Spiritui  sancto? 
faiquit,  Potuisses  tamen  retinere. 

Petrus  interfecit  Ananiam  verbo: 
Ergo    idem  iicet  cuilibet  pastori  contra   in- 
obedientes  auditores  suos. 

Respondeo.  Concedo,  quando  sciunt,  sicutPe- 
trus,  verbo  oceideie.  Hoc  opus  Christi  fu;t  lo- 
quentis  in  Petro;  et  fuit  opus  Spiritus  sancti,  qui 
fuit  efficax  per  illum  sermonem.  Quando  autem 
dicitur :  Pastori  non  licet  interficere  inobedientes 
auditores,  hoc  est  inteliigendum  de  vi  corporali. 


De    Proselytis. 

■r 

Christus  reprebendit  Pharisaeos,  quod  faciant 
proselytos.  Quire  hoc  reprehendit?  Respondeo. 
Reprehcndit  opinionem  necessitatis.  Pharisaei 
imaginabantur ,  quod  Ethnici  non  possent  esse 
sancti,  nisi  acciperent  circumcisionem.  Postea 
etiam  accesserunt  alii  errores  de  iustitia  et  merito. 
Fingebant  eos  esse  iustos  propter  legem.  Sed 
quia  Ethnicis  non  erat  data  lex  politica  Mosi,  id 
est,  doctrina  ceremonialis ,  et  forensia  iudicia,  illa 
nihil  pertinebant  ad  Ethnicos. 

Circumtisio  non  erat  necessaria  nisi  illis,  qui 
erant  nati  ex  posteri*ate  Iacob ;  quia  Deus  voluit 
politiam  illam  tantisper  manere,  donec  veniret 
Messias:  et  stante  politia,  oportuit  illum  populmn 
circumcidi,  ut  esset  discrimen  ludaeorum  et  gen- 
tium:  quia  Messias  nasciturus  erat  in  populo  lu- 
daico.  Aposfoli  Actor.  15.  condiderunt  decretum, 
nt  quando  gentes  reciperentur,  non  imponeretur 
illis  circumcisio,  neque  alii  ritus.     Non  imponamus, 

MEI.ANTH.  OPKK    VOL.  IXIY. 


inquiunt,  Ethnicis  circumcisionem,  sed  ut  abstineant 
ab  idolis,  a  scortatione,  a  suffocalo  et  sanguine. 
Sumptum  est  hoc  decretum  ex  veteri  forma;  quando 
ludaei  expugnabant  oppidum  extra  suos  limites, 
tamen  non  cogebant  illos  ad  circumcisionem,  sed 
ad  doctrinam  ipsorum  amplectendam. 

Tempore  Iulii  mulli  fuerunt  ludaei  Romae, 
noti  illustribus  familiis,  sicut  etiam  Ciceronis  tem- 
pore  aliquibus  obiectum  fuit,  quod  /udaizarent: 
id  est,  fuerunt  aliqui,  qui  ipsos  audierunt,  amplexi 
sunt  eorum  doctrinam.  Ideo  dicit  Cicero  de  lege, 
quae  prohibet  ferri  pecuniam  ex  provinciis  in 
Hierosolymam ;  quia  sancti  viri  conferebant  pecu- 
niam  ad  templum.  Etiam  apud  Iosephum  fit  men- 
tio  Germanorum ,  qui  fuerunt  inter  stipendiarios 
Herodis.  Mihi  non  dubiuni  est,  quin  multi  ex 
patribus  nostris  Germanis  fuerint  conversi;  quia 
verum  est,  quod  plurimi  ludaei  fueiint  sparsi  in 
Germaniam  etiam  illis  antiquissimis  temporibus. 
Ego  habeo  hanc  coniecturam,  qu»d  Iudaei  ex  illis 
decem  tribubus  sparsi  in  Colchica,  transierunt  cum 
Germanis  in  haec  loca,  tempore  Darii. 


Unde  habent  nomen  Germani? 

Nomen  Germanarum  non  est  Latinum.  Quid 
significat  Latinis  Germanus  ?  Latina  vox  dicitur  a 
germine:  significat  aliquid  nativum.  Inde  est  gcr- 
manus  frater,  germanum  aurum,  naturlich  golt. 
Nostri  homines  non  habent  nomen  a  Latina  appel- 
latione.  Nomen  Germani  est  antiquius,  quam  ut 
ab  eo  tempore  tantum  fuerit,  cum  Romani  vene- 
runt  in  ista  loca.  Alii  deducunt  ab  Heerman,  filii 
exercitus:  Wie  die  alten  haben  Hermiones  geheisen 
haben  ein  hart  h  gemacht.  Ex  h  feceruut  g,  vel  c. 
Gallici  scriptores  dicunt  Clodoveus,  pro  Ludovicus: 
Sicut  adhuc  Helvetii  fadunt.  Sed  illm!  est  bellum, 
si  deducatur  a  Gerim  anim,  id  est,  exsules  niiseri. 
Fuerunt  multi  sancti  viri  sparsi  inter  gentes,  qui 
sparserunt  doctrinam  de  Deo:  et  Deus  collegit 
sibi  Ecclesiam  ex  gentibus,  etiam  illis  temporibus. 
Credo  etiam  disciplinam  apud  Germ>'»nos  fuisse 
modestiorem,  propter  talcs  viros,  sicut  videtis  eara 
laudari  a  Cornelio  Tacito.  Valde  laudat  fidelita- 
tem  in  hospitibus,  in  vitandis  caedibns  et  homicidiis. 
Dicit  apud  hanc  solam  gentem  esse  connubia 
casta,  praeter  caeteras  gentes.  Magna  laus  est. 
Utinam  eam  possemus  nunc  tueri ! 


Locutis    sunt   variis    linguis. 
Aliqui  hoc  interpretantur,  quod  Apostoli  locuti 

59 


931 


PHIL.  MEL.  SCRIP  A  EXEGETICA. 


932 


sint  tantum  sua  Hebraea  lingua,  et  quod  sint  ta- 
nien  intellecti  a  diversis:  quasi  loquerentur  linguis 
alienis.  Hoc  non  vult  textus;  quia  illud  esset  mi- 
raculum  in  audientibus,  non  in  dicentibus.  Textus 
clare  dicit:  Audiebant  eos  singuli  sua  lingua  lo- 
quentes.  Et  postea  dicit:  Coeperunt  loqui  diversis 
linguis-  Est  miraculurn  loquentium,  non  audientium. 
IHi,  qui  ex  una  gente  fuerunt,  coniunxerunt  se, 
conterranei  cum  conterraneis.  Apostoli  ibant  ad 
agmen,  quod  loquebatur  Syriace,  Graece,  etc. 
alii  ad  aliud  agmen.  Credo  non  fuisse  ibi  multos 
Latinos.  Et  puto  Romanos  Graece  locutos ;  quia 
Rornanis  non  erat  nota  lingua  Hebraea:  nolebant 
discere  illam  linguam ;  potius  discebant  Graecam, 
quae  erat  nota  et  usitatissima  in  Asia. 


Distributio     Temporum     cibi     ca- 
pieudi    apud    veteres. 

Hora  diei  teriia,  est  septima  vel  octava  liora 
antemeridiana  apud  nos.  Non  fuit  mos  istarum 
gentium,  haurire  vinum  adustum.  branten  wein, 
sicut  nostri  homines  faciunt.  Habuerunt  ordinata 
tempora  cibi  et  potus  capiendi.  Credo  ctiam  iu- 
niores  non  habuisse  dowTov,  (tempus  edendi  inde- 
finitum)  sive  ientaculum,  sed  dunvov,  id  est,  coe- 
nam.  Die  da  arbeiten,  die  hatten  prandia:  tamen 
non  credo  tam  mane,  ut  nostri. 


Effundam  de  Spiritu  meo. 

Quam  dulcis  est  oratio,  quod  ait:  de  meo! 
Aiius  est  Spiritus,  qui  est  in  Deo,  et  qui  est  ipse 
Deus:  alius  vero  est  motus  exlra  Deum.  Quid 
significat  Spiritus,  cum  dicitur  |Psalm.  75.];  Terri- 
biiis  et  pofeus  qui  aufert  Spiritum  Principium,  der 
da  macht ,  das  kein  muth  da  ist,  das  nichts  vun 
staden  geht.  Pompeius  quando  vincitur,  frangitur 
animo,  da  er  siehet,  das  das  gluck  weg  ist,  verzagt 
er.  Ibi  spiritus  significat  magr.itudinem  animi. 
Deus  potest  dare  maguitudinem  animi  principi- 
bus,  et  rursus  eripere.  Cogitate  de  Mario  et  simi- 
libus,  quando  fortuna  reflavit,  tunc  conciderunt 
animi.  Sprritus  in  talibus  significat  motum  crea- 
tum.  Textus  autem  hic  dicit  de  meo,  qui  est  in 
Deo.  Ergo  Spiritus  est  Deus,  et  tamen  est  alia 
persona,  quam  Pater  et  Filius;  o^uia  dicitur  loelis 
2.  cap.  et  Esaiae  44.     Ejfundam  de  Spiritu  meo. 


Super  omnem  Carnem. 
An  omnes  acceperunt  Spiritum  sanctum?     Re- 


spondeo.  Universalis  hic  significat  genera,  non  signi- 
ficat  indi  vidua.  Omnium  hominum  genera  salvabun- 
tur.  Propositio  est  intelligenda  distinctive:  Als  wemi 
ich  sage:  Omne  animal  fuit  in  arcaNoae:  Omni  lu- 
daea  exivit  ad  Iohannem:  ibi  Synecdoche  est,  id 
est,  ex  omnibus  partibus  ludaeae  aliqui,  non  signi- 
ficantur  omnia  individua.  AHbi  vere  est  univer- 
salis,  quando  comprehendit  singula  individua. 

Et  prophetabunt.]  id  est,  sonabunt  verbum  Dei 
docendo,  confitendo,  agnoscent  illa  arcana  pro- 
missa  Dei.  Signa  quortu-n  hic  facit  mentionem, 
potestis  conferre,  et  ad  primum  et  ad  secundum 
adventum;  quia  resurrectio  Christi,  et  hominum 
mortuorum  fuerunt  magna  signa.  Item  patiente 
Christo  factus  est  terrae  motus,  et  Eclipsis  con- 
specta  est  contra  naturam,  etc. 


Jmpossibile  erat  leneri. 

Quare  erat  impossibile?  Quia  erat  Myog  per- 
sona  divina,  quae  non  poterat  inori,  quae  susten- 
tavit  naturam  humanam,  ne  dissolveretur.  Deinde 
etiam  erat  ideo  impossibile;  quia  constitutum  et 
praedictum  erat,  ut  revivisceret,  Psalmo  16. 

Sequitur  in  textu:  Propheta  igitur,  cum  esset, 
et  sciret  secundum  carnem  resurrecturum  esse  Chri- 
stum.  Cetera  includite  parenthesi:  (Quia  iuretU' 
rando  iurasset  illi  Deus,  quod  de  fructu  lumborum 
eius,  quantum  ad  carnem,  Christus  exoriretur.  ac 
sederet  super  sedem  eius)  praiscius  locutus  est  de 
resurrectione  Chrisli.  In  his  verbis  habetur, 
quod  divinitas  non  sit  passa.  Et  sic  Petrus  in 
priori  suaEpistola,  capite4.  dicit:  Passus  estcarne. 
ltem  Roman.  I.  Natus  ex  semine  Abrahae  secun- 
dum  carnem,  xaxa  cdpxa.  Non  semper  exprimitur 
particula  xaxd,  sed  simpliciter  etiam  dicitur  casu 
instrumentali,  cdqxa,  id  est,  carne. 

Non  videbit  corruptionem]  id  est,  non  dissol- 
vetur,  sicut  nostra  corpora  dissolvuntur. 

Dextra  Dei  exaltatus.]  Videtis  valde  concinne 
tres  personas  nominari:  et  est  insigne  hoc,  quod 
dicit  Christum  accepisse  hoc  donuin  a  Patre,  ut 
alludat  ad  dictum  Psalmi:  Ascendit  in  altum,  acce- 
pit  dona  pro  hominibus.  Quando  petis  Spiriturn 
sancturn,  debes  eum  petere  propter  Christum,  et 
per  eum. 


Christum  fecit  Dcvs. 

Estne  propositio  recepta  in  Ecclesia:  Deus 
fecit  Christum;  Christus  factus  est?  Hae  non  sunt 
receptae  in  Eeclesia,  Christus  factus  est,  Christus 
est  creatus,  Christus  est  creatura.  Quod  autenr  hic 
dicit:  quetn  fecit  Deus;   facere  significat    ordinare 


933 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


934 


hoc  loco,  non  creare.  Non  loquitur  de  essentia, 
sed  de  ordine  officii,  quia  Cliristus  est  nomen 
officii.  Fecit  Christum ,  id  est ,  constituit  illum 
regem:  sicut  in  Epistola  ad  Ilebraeos  dicitur:  Fecit 
eum  summurn  sacerdotem. 

Hunc  quem  crucifixislis.}  id  est,  vos  Iudaei 
exspectatis  Regem.  Ule  vero  non  est  alius,  quam 
is,  quem  crucifixistis.  Est  valde  terribilis  concio 
et  tristis.  Iam  cogitate:  Non  in  illis  tantum  fuit 
peccatum,  qui  crucefixerunt  Christum,  quamquam 
ignorantes:  sed  in  nobis  etiam  est  multiplex  pec- 
catum.  Est  in  omnibus  hominibus  magna  infirmi- 
tas,  quod  non  ita  firmiter  ciedimus,  quod  Deus 
voluerit  nos  per  et  propter  Filium  redimere. 
Quando  aliquis  fecit  caedem,  vel  connnisit  magnum 
scelus ;  ille  qui  feeit,  cogitat  esse  magnum  pecca- 
tum,  et  valde  angitur,  et  dolef.  Non  autem  cogi- 
(amus  esse  peccatum,  non  credere  Filio,  non  agere 
gratias  pro  donato  Fllio. 

Compuncti  sunl  corde.]     Das   hertz   ist  ihnen  : 
durchstochen:  id  est,  valde  perterrefacti  sunt,  con-  ' 
sternati;    expaverunt ,    indignati     sunt    sibi    ipsis.  J 
Das    heist   spiritus    compunctionis,    et    irae,    wenn  J 
man  sich  hefftig  erziirnef ,  und  unsinnig  wirdt  uber  i 
einem  dtnge:   est   mixta    insania  luctu.      Aiiqui  di- 
sputaut  contritionem  esse   meram   passionem.     Sed 
ita  fit:  Stultitia  semper  est  coniuncta  cum  malitia,  ut, 
cum   vociferantur:    Bona   opera  sunt  perniciosa  ad 
salutem,     non    volunt     pati    propositionem :     Bona 
opera   sunt   necessaria.      Dieunt:    Nova    obedientia 
non  est    necessaria;    quia  est    voluntaria.      Es    ist  \ 
eine  Bacchantische  rede,  Nova  obedientia  est  volun- 
taria:  Ergo  non  est  necessaria  ;  quasi,  quod  volun- 
tarium  est,    non    sit  neeessarium:    ut,    voluntarium 
est  solvere  creditori,    et    tamen  etiam  necessariurn 
est   me    solvere.      Quando    non    est    voluntarium, 
tunc  non  est  virtus. 


Quid  respondes  ad  argumentum : 

lipostoli  mutarunt  formam  baptismi: 
Ergo  Papae  etiam  licet  mutare  ritus  et  cultus 
in  Ecclesia. 

Respondeo.  Textus  loquitur  de  affectu  Ba- 
ptismi,  non  de  forma.  Deinde  aliter  respondeo: 
Episcopi  habent  potestatem  circumscriptam,  a  quo 
non  debent  discedere:  Apostoli  autem  illustrandi 
causa  potuerunt  aliquid  facere.  Et  certe  auctori- 
tas  Apostolorum  maior  est  quam  Episcopalis. 


Ertmt  persereraiil.es. 
Quae  res  sunt  necessariae  ad  unionem  in  Ec- 


clesia?  Consensus  in  vera  doctrina,  id  est,  in 
doctrina  Apostolorum,  wie  es  hie  stehet.  Fostea, 
consensus  in  fractione  panis,  id  est,  in  usu  Sa- 
cramentorum.  Mihi  bene  placet  in  fractione  panis, 
intelligi  usum  coenae  Domini,  sed  inde  non  se- 
quitur;  Ergo  nos  opus  est  altera  specie.  Tertio, 
comnmnicatio  officiorum,  ut  alter  alterum  ferat  et 
iuvet. 


Habebant  omnia  convnunia'. 

Sunt  narrationes  breves.  Non  cogitate,  illa 
subito  sic  constituta  esse,  sed  paulatim  sic  pro- 
cesserunt.  Apostolorum  exempla  sunt  imitanda, 
sed  quae  habent  praecepta.  Hoc  autem  exemplum 
de  communi  marsupio,  iion  habet  praeceptum.  In- 
stituerunt  communitatem  bonorum  probabili  causa. 
Quamquam  mandata  est  divinitus  et  sancita  dis- 
tinctio  domiiiiorum ;  tamen  saepe  allter  potest  fieri 
probabili  causa.  Sic  Apostoli  utilitatis  causa.  ven- 
dehant  possessioncs:  alias  fuissent  eis  ereptae. 
Deinde  habuerunt  alias  causas,  ut  darent  pauperi- 
bus.  Non  est  dtindum  stellionibus  et  fucis,  qui, 
ut  scitis,  obsident  alveos,  et  absumunt  apibus  mel. 
Fuci  non  sunt  alendi  aliorum  miseriis  et  laboribus. 
Validi  mendicantes  sunt  hirudines,  die  das  blut 
aussaugen,  die  da  ein  Land  umbher  lauffen,  ge- 
dencken,  man  soi  sie  ernehren.  Man  kan  es  nicht 
thun,  und  man  sol  es  nicht  thun.  Paulus  dicit: 
Laboret  quisque  suis  manibus,  ut  possit  vivere  de 
suo.  Communicatio  illa  inter  discipulos  non  fuit 
cultus  Dei,  sicut  Anabaptistae  fingunt,  qui  inclu- 
dunt  sv/os  nlios  in  unum  communem  locum,  et  vo- 
lunt  videri,  omnes  alere  commaniter.  Interea  non 
curant  liberos,  qui  negliguntur  multi.  Mater  non 
ita  aificitur  cura  peregrini  iilii,  ut  proprii.  Aristo- 
teles  dicit :  Proprium  est  charum.  Illa  quae  per 
alios  agenda  sunt,  videtis,  quod  segniter  agantur, 
si  non  inhdeliter.  lurisconsulti  dicunt:  Noturale 
est,  ut  negligatur,  quod  aliis  committitur. 


IHSTORIA  DE  CORNELIO, 

Actoram  10.  explicata  in  feriis  Pente- 

costes. 

Vir  quidam  crat  in  Caesarea ,  nomine  Curnelius ,  etc. 

Primuin  considerate  historica,  et  quae  ad  Gram- 
inaticam  pertinent.  Loca  inspicite  in  tabulis ;  Pe- 
trus  dicitur  fuisse  in  loppe:  Cornelius  in  urbe 
Caesarea.  Utraque  fuit  urbs  littoralis.  Ac  Ioppe 
nomen    habet   a   laphet,    qui    Iapetus  dicitur   apud 

59* 


935 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


936 


poetas.  Fortassis  nos  sumus  a  Iapeto,  ut  certe 
Graeci  sunt  ab  illo  orti,  et  multi  Asiani.  Potest 
fieri,  ut  ex  hoc  portu,  qui  postea  dictus  est  Ioppe, 
et  fcdhuc  hodie  vocatur  lapha,  enavigarit  Iaphet, 
aut  eius  posteritas,  et  inde  venerit  in  Asiam.  Inter 
filios  Iaphet  nominatur  expresse  Gomer ,  et  huius 
tilius  fuit  Ascanes.  A  Gomer  habent  nomen  Cim- 
merii,  vel  Cimbri.  Ascanes,  vel  Tuisco,  pater  fuit 
Teutonum. 

Caesarea  ista,  non  est  Caesarea  Philippi,  cu- 
ius  fit  raentio  in  Matthaeo.  Ea  fuit  mediterranea, 
prope  Ituraeam,  vel  Trachonitidem.  Utrumque  no- 
inen  Ituraeae  et  Trachonitidis  significat  locum  sco- 
pulosum,  asperum,  confragosum  rupibus.  Hero- 
des  dedit  hanc  regionem  Philippo,  cuius  uxorem 
rapuit  frater  Herodes  Antipas.  Sed  hic  altera  Cae- 
sarea  intelligenda  est,  quae  vocatur  Stratonis. 
Haec  distabat  decem  miliaribus  a  Ioppe,  et  poterat 
iter  confici  biduo. 

Petrus  aliquaindiu  commoratus  est  in  Ioppe, 
et  ibi  excitavit  viduam  Thabaeam.  Fuit  inde  oc- 
casio  opportuna,  late  propagandi  testimonia  de  do- 
ctrina  Evangelii. 

Fit  autem  et  mentio  horarum  in  hac  historia; 
videlicet  horae  nonae,  et  horae  sextae,  veteres 
distinxirunt  diem  unamquamlibet  in  horas  duode- 
cini,  sive  esset  aestiva,  sive  hiberna,  sive  solsti- 
tialisj  sive  brumalis,  sive  longa,  sive  brevis.  Illae 
horae  fuerunt  inaequales ;  et  dictae  sunt  xaioixal, 
id  est,  quae  alio  tempore  aliter  se  habent.  In 
aestate  circa  solstitium  fuerunt  longiores,  quam  in 
bruaia.     Nos  hodie  utimur  horis  aequalibus. 


Hora  nona  quota  est? 

Est  tertia  pomeridiana,  quia  sexta  est  meri- 
dies.  Circa  horam  nonam  plerumque  solebant  coe- 
nare  veteres.  Et  paulo  antequam  sumatur  cibus, 
homo  maxime  est  idoneus  ad  orandum.  Mane  post 
somnum  aliquid  adliuc  est  fumorum  et  halituwm, 
quibus  inipeditur  intentio  cogitationis.  llli  halitus 
postea  absumuntur  motu  et  agitatione.  Quare 
ante  illud  tempus,  quo  consuevit  homo  edere, 
maxime  est  appositus  ad  invocationem.  Veteres 
semel  tantum  accubuerunt  mensae  quotidie.  Usi 
sunt  coena,  postquam  tribuerunt  aliquid  temporis 
ambulationi.  Fuit  eorum  vita  bene  ordinata;  nostra 
est  agrestis  et  barbarica.  Non  servant  nostri  ho- 
mines  debita  tempora  sumendi  cibi:  nec  servant 
ordinem  m  aliis  rebus  iusto  tempore  agendis.  In- 
primis  in  precando  sumus  magna  ex  parte  negli- 
gentes.  Vera  exercitia  precationis  requirunt  tem- 
perantiam,  ut  possit  esse  meditatio,  et  consideratio 


doctrinae,   quae  non  potest  esse,  ubi  dominantur 
crapuiae,  et  ingurgitationes  assiduae. 

Cornelius  hic  dicit,  se  quarlum  iam  diem  ieiu- 
nare.  An  fuerit  continuum  ieiuniuni,  nihil  refert. 
In  scriptioribus  Eoclesiasticis  vocatur  grjoocpayfa, 
qua  veteres  usi  sunt  circa  Parasceuen.  Non  co- 
mederunt  tunc  cibos  coctos,  non  biberunt  vinum: 
ederunt  ficus,  poma,  vel  tale  aliquid  ad  neeessi» 
tatem,  vel  somni,  vel  egestionis.  Si  quis  non  uti- 
tur  liquidis,  aut  prorsus  non  bibit,  non  tantum 
hoc  incommodum  sequitur,  quod  non  alitur  natura, 
sed  homo  etiam  non  habet  egestiones:  quod  est 
maximum  damnum  valetudinis.  Noster  Hubertus 
Languetus  Burgundus,  vir  doctus,  quem  nostis 
plurimi,  saepe  mihi  dixity  se  toto  mense  in  Italia 
non  bibisse.  Interrogabam  de  beneticio  vent^is: 
Respondebat,  Se  solitum  frui  pomis  persicis,  quue 
sunt  valde  humida.  Ea  sunt  in  Italia  mcliora,  quam 
apud  nos.  Ibi  percoquuntur  melius.  lnde  dicebat 
se  habuisse  refrigerationem,  et  beneficium  ventris, 
et  aliquam  rigationem  corporis. 

Non  loquitur  autem  Cornelius  de  superstitioso 
ieiunio,  quasi  mereamur  aliquid  coram  Deo  absti- 
nentia  nostra:  sed  dicit  se  ieiunasse  propter  preca- 
tionem;  quia  certe  mens  magis  est  intenta  preca- 
tioni,  quando  sumus  ieiuni.  Postquam  homo  oo- 
medit,  natura  est  occupata  coctione.  Singuli  in 
nobis  ipsis  sentimus,  quod  antea  dixi:  Non  sumus 
vegetiores,  quam  hora  illa,  quae  antecedit  coenam 
vel  prandium,  ut  nostra  ferfc  consuetudo.  Paulo 
post  prandiuin  obrepit  somnus  lenis  et  placidus;  et, 
si  quis  vel  brevissimo  tempore  fruitur  illo  soinno, 
experitur  quietem  esse  dulcissimam:  qaia  coctio 
tuin  est  perfecta,  et  fit  suavis  rigatio  cerebri. 
Omnia  membra  corporis  sunt  vegetiora  tum,  et 
alacriora.  Ista  ccnsiderate;  et  sumite  vobis  idonea 
tempora  ad  preces.  Petrus  inquit:  Sitfo  sobrii  ad 
precationem.  Et  hic  dicitur  Peirus  ipse,  cum  osu- 
riret ,  voluisse  f/ustare.  Hac  phrasi  signiticatur 
•temperantia  in  cibo  et  potu.  Prandia  aut  coenae 
nostrae  potius  debent  esse  gustatio,  quam  crapula. 
Corpus  debet  ali ,  non  onerari  supra  vires,  nimia 
ingestione  cibi,  aut  ingurgatione. 


Quid   est,   quoci   nominatur   Cornelius 

Centurio  cohortis  Italicae  ? 

Centuriones  fuerunt  sicut  capitanei,  seu  prae- 
fecti  in  oppidis:  habuerunt  iudicia  et  executionem. 
Talis  fuit  etiam  cccturio  ilie  in  Capernaum,  qui 
fuit  familiaris  Christo.  Iudaei  tunc  temporis 
habebant  aviovofilav;  habebant  etiam  iurisdictionem 
inferiorem;   sed   non    habebant  superiorem  iurisdi- 


937 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


938 


ctionem,  sicut  dicunt:  Non  licet  nobis  interficere 
quemquam.  Nos  in  Academiis  habemus  etiam  iuris- 
dictionem  inferiorem.  Erphorden.sis  civitas,  quam- 
quam  opulenta  est,  tamen  tantum  inferiorem  iuris- 
dictionem  habet.  Episcopus  Moguntinensis  habet 
iurisdictionem  in  illa  civitate  superiorem.  Sic  cen- 
turiones,  qui  in  praesidiis  erant  noinine  imperii 
Romani  in  Iudaea,  habebant  superiorem  iunsdi- 
ctionem. 

Non  possumus  certo  affinnare,  utrum  Corne- 
lius  iste  fuerit  ex  familia  Cornelia,  id  est,  Scipio- 
num.  Tota  familia  Cornelia  habuit  praestantes 
viros.  Scipiones  illi  fuerunt  non  solum  fortes,  sed 
etiam  modesti  homines.  Nomen  Scipionis  signifi- 
cat  baculum,  quo  quis  innititur.  Yere  Scipiones 
fuerunt  baeulus  imperii,  id  est,  qui  sustentarunt 
imperium. 

Hoc  certurn  est,  quod  Cornelius  iste  fuerit 
homo  Italus,  et.  habuerit  sub  se  milites  Italicos. 
Apud  hos  plus  fuit  diseiplinae,  quam  apud  alios 
stipendiarios  milites,  inter  quos  erant  Arabes,  Cre- 
tenses,  et  magna  c  lluvies  variarum  gentium.  Ho- 
die  etiam  magnum  est  discrimen  militum.  Hispani 
ne  quidem  amicis  suis  parcunt:  rapiunt  honestas 
matronas  et  virgines,  et  per  vim  eas  stuprani. 
Germani  ebrii  tumultuantur.  Imperator  Carolus  V. 
dixit  ante  hoc  oppidum,  quando  audivit  scelera  Hi- 
spanoruin:  Ego  valde  metuo,  ne  cladem  accipiam 
aliquando  propter  nequitiam  meorum  hominum.  Ante 
magnam  illam  pugnam,  in  qua  Franciscus  Rex 
vicit  Helvetios,  seribitur  fuisse  quosdam  Helvetios, 
qui,  cum  hospes  attulisset  vinum,  quod  non  pla- 
cebat  eis,  ipsi  descenderunt  in  cellam,  et  gustato 
vino  meliori,  iniecerunt  hospitem  in  vas,  ex  quo 
attulerat  iiiis  vinum.  Hanc  petulantiam  punivit 
Deus.  Victi  sunt  enim  magna  clade,  et  occisa 
sunt  aliquot  millia  Helvetiorum. 

Iste  Cornelius  fuit  vir  honestus.  Non  fuit  te- 
niulentus,  non  ebrius,  non  rapax,  non  iniustus. 
Nominantur  hoc  eleemosynae,  quae  non  signifieant 
tantum  liberalitatem  in  dandis  fragmentis  panis, 
aut  distribuenda  pecunia  inter  egentes,  sed  simul 
complectuntur  defersionem,  quain  Magistratus  prae- 
stare  debet  oppressis,  adversus  iniustos:  Das  man 
den  armen  leuten  schutz  halte. 

Cum  Daniel  hortatur  Regem  Nabuchdonosor 
ad  poenitentiam,  praecipit  ei,  ut  se  liberet  a  j;ec- 
cato,  iustitia,  et  eleeinosynis.  Vult  eum  discedere 
a  consuetudine  peccandi,  cessare  a  peccatis,  qui- 
bus  indulsit  hactenus.  Magni  Domini  non  habent 
levia  peccata:  cO  tcokIm  TCodiTcov,  noXld  xal  dfiaqidvsi. 
Deinde  vult  eum  fieri  iusturn.  Signiticat  autem  iu- 
stitia  non  tantuni  opera  erga  homines,  sed  simul 
comprehendit  totum  cultum  primae  tabulae.  Nam 
iustitia  universalis  pertinet  ad  omnia  praecepta  le- 
gis:   Et  quo  modo  inchoanda  sit  haec  iustitia,   sic 


ut  prius  persona  placeat  Deo,  et  ei  sit  reconciliata, 
id  haud  dubie  ex  Evangelio  docuit  Daniel  Regem 
suum. 

Eleemosynam  nominat  beneficentiam  erga  sub- 
ditos.  Sicut  non  vult  eum  esse  idololatram:  ita 
non  vult  esse  tyrannum.  Erant  tum  Iudaei  exules 
in  regno  Nabuchdonosoris;  hos  non  vult  prorsus 
opprimi.  Est  concio,  quae  potest  c(»mmonefacere 
gubernatorcm  non  stolidum  de  multis  magnis  le- 
bus :  imo  de  summa  gubernationis.  Cogitate,  quauta 
res  sit,  ubi  est  in  regno,  aut  exercitu  gubernalor 
talis,  praeditus  his  virtutibus:  pietate  in  Deum,  iu- 
stitia  erga  homines,  beneficentia  erga  miseros.  Ta- 
les  plerumque  Deus  armat  auctoritate. 

Pulchrum  est  etiam,  quod  in  hac  historia  scri- 
bitur,  Cornelium  fuisse  pium,  et  Dei  timentem  cum 
omni  domo  sua.  Item  quod  miserit  ad  Petrum 
duos  domesticos  suos,  et  militem  pium  ex  his,  qui 
illi  parebant.  «Est  usitatum  dictum:  Qualis  Domi- 
nus ,  tais  servus:  talis  familia,  tales  ministri.  Et 
Quales  dominae,  tales  catellae,  et  ancillae.  Apud 
Claudianum  sunt  haec  dicta: 

Scilicet  in  vulyus  manant  exempla  regentum. 

Item , 
Utque  ductim  Htuos  sic  mores  castra  sequnntur. 

Et, 
Regis  ad  exemplwn  totus  componitur  orbis. 

Item, 

-  —  sed  non  inflectere  sensus 

FJumanos  edicta  valent,  ut  vita  regentis. 

id  est,  non  edicta  tantum  valent,  qnantum  exempla 
seu  vita  gubernatoris.  Tota  vita  regitur  partim 
regulis,  partim  exernplis.  Sed  exenipla  sunt  magis 
efiieaeia  in  utrumque  partem.  Nos  Germani  d:ci- 
nuts:  Wann  der  Abt  die  wurffel  legt ,  so  ist  dem 
Convent  erlaubt  zti  spielen. 

Forte  cubos  primus  posuit  cum  futilis  Abbas  ; 
Tunc  sese  Monachi  ludere  iure  putant. 

id  est,  quales  sunt  mores  supcriorum,  tales  sunt 
mores  inferioium.  Hoc  plerumque  fit.  Videtis  bic 
pium  patremfamilias  Cornelium.  Is  habet  etiam 
ministros  pios;  contrariuui  est  ?n  Salomonis  dicto: 
Omnes  ministri  regis  impii,  etiam  ipsi  sunt  impii. 
Item,  Mali  domini,  mali  simt  servi. 

Debetis  autein  et  hoc  diseere  in  ista  historia: 
quod  militia  non  sit  genus  vitae  pugnans  cum  vo- 
luntate  Dei,  et  quod  n.ilites  quoque  possint  pla- 
cere  Deo.  Potest  aliquis  esse  pius,  et  tamen  mi- 
les:  sicut  tu  potes  esse  scholasticus,  et  placere 
Deo,  si  es  pius.  Econtra  potest  aliquis  esse  mi- 
nister  Evangelii  impius:  sic  potest  etiarn  miles  esse 


939 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


94  0 


impius.     llla  externa  genera  vitae  sunt  distinguenda 
a  iustitia  Christiana,  et  interioribus  cultibus. 
Valetne  consequentia: 

Iste  mites ,   qui  miltitur  a  Cornelio,   est  pius,  et 

Deo  placens: 
Ergo  militia  est  res  concessa  Christianol 

Respondeo.  Valet;  quia  approbatio  rei  in  sub- 
iecto,  approbatur  res  in  genere.  Militia  non  est 
damnata  per  se,  et  suo  genere;  sed  est  talis  res, 
qua  bonus  bene  uti  potest.  Loquor  non  de  latro- 
ciniis,  sed  de  militia  legitima,  de  bellis  ordinatis. 

Mera  somnia  sunt,  quod  aliqui  dicunt:  Iohan- 
nes  Baptista  concessit  militiam  imperfectis;  sed 
Christus  dedit  legem  perfectiorem:  Si  quis  te  per- 
cusserii  in  maccillam  unam,  obverte  ei  et  alteram. 
Ista  sunt  corruptelae  doctrinae  Legis  et  Evangelii. 
Christus  non  fert  novam  legem ,  sed  annuntiat 
Evangelium,  et  sancit  ac  confirmat  legem:  sicut 
Paulus  inqait:  Lex  stabilitur  per  fidem.  Lex  semper 
manet  lex;  non  tollitur,  nec  abrogatur  per  Chri- 
stum.  Sicut  supplicia  homicidarum  in  politia  sunt 
necessaria;  sic  legitima  defcnsio  contra  hostes  est 
necessaria.  Principes  debent  vitam  in  discrimen 
adducere  pro  defendenda  patria,  contra  latrones 
Turcicos  et  alios  grassatores. 

Quam  turpe  est  hodie,  quocl  nostri  Principes 
venantur,  helluantur,  rixantur  inter  se  de  rebus 
non  magnis,  et  sinunt  Turcam  grassari  in  dies 
latius,  sicut  nuper  multa  millia  hominum  abducta 
sunt  a  Turcis.  Magnum  peccatum  est  praeter- 
missio  officii,  quod  magistratus  debet  subditis  in 
defensione  necessaria.  Aliqui  se  excusant,  quod 
soli  nihil  praestare  possint  absque  aliorum  auxiliis, 
sicut  est  apud  Euripidem :  Miag  x^Qog  dc&evqg  paxr/ : 
Eine  hand  kan  allein  nichts  thun:  sed  debebant 
singuli  facere,  quantum  in  se  esset,  et  hortari 
alios,  ut  similia  facerent.  Non  est  opus  hac  dispu- 
tatione,  An  gerere  bellum  sit  res  concessa  Christia- 
nis;  sed  optandum  erat,  ut  Prineipes  memores  sui 
officii  gererent  bella  necessaria,  et  defenderent 
suos  subditos. 

Non  memini  me  alibi  in  Bibliis  legere  Epithe- 
ton  hoc,  quod  expresse  ponitur  in  hac  historia, 
cum  dicitur  Cornelius  misisse  Gxqaxmirjv  svGtfir/, 
Militem  pium.  Tales  sunt  rati.  ldeo  in  versibus 
dicitur : 

Nulla  fides  pietasque  viris ,  qui  castra  sequuntur; 
Veualesque  manus ,   ibi  fast   ubi  maxima  merces. 

Estne  hoc  universaliter  verum?  Non  est  uni- 
versale,  sed  est  hyperbole  poetica.  Es  seint  dennoch 
viel  frommer  krigsleute.  Erat  hic  quidam  noster 
amicus  Blanck;  qui  dicebat:  die  fromen  Miinniche 
seindt  an  die  wcnde  gemahlet:  Es  seind  wol  viei 
krigsleute,    die   da   frommer    seindt,    als  die  heiligen 


Miinche:  id  est,  Monachi  probi  pinguntur  in  pa- 
riete.  Possunt  autem  milites  esse  aliqui  probiores, 
ipsis  Monachis,  qui  se  solos  nominant  sanctos. 
Lucani  versus  loquuntur  de  plerisque  militibus,  qui 
tantum  mercedem  quaerunt,  non  causam  iustam. 


Quaestiones    Variae    de    con- 
versione    Cornelii. 

Iam  venio  ad  disputationes  illas,  quibus  multi 
se  alios  excnciant,  cum  occasione  histoiiae  de 
Cornelio,  quaerunt,  An  Ethnici  hmieste  viventes  sal- 
ventur :  an  mereantur  gratiam  et  Spiritum  sanctum  ope- 
ribus?  an  Spiritus  sanctus  fnerit  in  Cornelio  ante  ma- 
nifestam  illius  effusionem,  quae  poslea  facta  est,  con- 
cionante  Petro  in  eius  domo?  Recens  de  istis  quae- 
stionibus  disputarunt  Colonienses  aiiqui  scriptores: 
Et  apud  Pontiheios  hoc  receptuin  est,  Honeste  vi- 
ventes  mereri  gratiam  de  congruo;  id  est,  con- 
gruere  iustitiae  Dei,  ut  honeste  viventibus  det  gra- 
tiam  et  Spiritum  sanctum;  et  hoc  accepto,  mereri 
postea  homines  posse  de  condigno:  id  est,  quando 
donati  sunt  Spiritu  sancto,  tum  bona  opora,  quae 
faciunt,  tantae  dicunt  dignitatis  esse,  ut  mereantur 
vitam  aeternam. 


Suntne  haec  vera? 

Non  sunt  vera :  quia  faciunt  confusionem  mem- 
brorum  Ecclesiae  et  aliorum,  qui  sunt  extra  Ec- 
clesiam.  Deinde  Pharisaica  imaginatio  est,  fingere 
homines  sive  ante,  sive  post  acceptam  gratiam 
Spiritu  sancti  satisfacere  legi  Dei,  et  mereri  posse 
aliquid  apud  Deum,  quod  ad  aeternam  salutem 
spectet.  Denique  fulsum  esl,  quod  Cornelius  non 
habuerit  Spiritiun  sanctum  ante,  quam  visibiliter 
in  eum  effusus  est.  Quomodo  enim  vere  potuit 
invocare  Deum  sine  Spiritu  sancto^  qui  est  Spiri- 
tus  gratiae  et  precumV  Quomodo  potuerunt  preces 
eius  exaudiri,  nisi  factae  in  Spiritu  et  veritate? 

Multi  sic  cogitant:  Augustus,  Traianus,  Scipio, 
Fabius  fuerunt  honesti  viri:  Ergo  nihil  interest 
inter  eos,  et  Ieremiam,  Esaiam,  Petrum,  Paulum, 
et  alios,  qui  fuerunt  membra  Ecclesiae.  Non  di- 
cam  iam  de  vitiis  eorum  in  privata  vita.  Augustus 
fuit  bonus  et  iustus  guberhator,  sed  vita  privata 
eius  fuit  contaminata  multis  magnis  vitiis.  In  ipso 
etiam  imperio,  nemo  est  tam  iustus,  quin  multa 
peccet. 

Debemns  autem  hanc  regulam  tenerc:  Omnis, 
qui  credit  in  Filium,  habet  viiam  aeternam:  Qui  non 


941 


POSTILLA  MELANTHONIANA 


942 


credit  in  Filium,  iam  iudicatus  est,  et  ira  Dei  manet 
super  eum.  Nemo  venit  ad  Patrem,  nisi  per  Filium :  Qui 
non  honorat  Filium,  noti  honorat  Patrem.  luxta  hanc 
regulam  oportet  nos  iudicare  de  salvandis,  aut  non 
salvandis.  Nihil  fuit  modestius,  gravius,  diligentius  in 
ofticio,  Pomponio  Attico,  qui  propter  virtutes  charus 
fuit  omnibus  patribus,  etiam  inimicissimis.  Augustus 
cum  eo  contraxit  aftinitatem.  Est  insertus  fainiliae 
Augusti,  etiamsi  tantum  fuit  equestri  loco  natus. 
Mansit  in  vita  privata,  non  accessit  ad  ullos  ma- 
gistratus.  Intus  tamen  mens  eius  est  Epicurea, 
aut  certe  Academica.  Nescit,  quid  sit  Dcus;  dubitat, 
an  sit  providentia;  aut,  si  sit  aiiqua,  disputat  se- 
cum,  an  ad  ipsum  quoque  pertineat.  Cogitat  pro- 
videntiam  esse  quiddam  arcanum,  quod  regat  im- 
peria:  non  autem  regat  singulos.  Tales  eonfusio- 
nes  disputationum  sunt  in  Ethnicis  etiam  sapientis- 
simis  ac  moderatissimis.  Nihil  auteni  prorsus  sciunt 
de  promissionibus  divinis,  quae  sunt  traditae  de 
mediatore.  Non  sunt  igitur  tales  membra  Eccle- 
siae,  et  non  sunt  salvandi. 

Contra: 
Angelus  venit  ad  Comelium,  el  dicit:  Orationes 

tuae  exauditae  suni: 
Fuit  autem  Cornelius  Ethnicus: 
Ergo  etiam  Ethnici  placent  Deo,  quamquam  non 

norunt  Christum. 

Respondeo  ad  Minorem:  Cornelius,  quamquam 
erat  Ethnicus,  tamen  norat  promissionem  et  do- 
ctrinam  de  mediatore.  Fttit  ex  illo  genere  membro- 
rum  Ecclesiae  istius  temporis,  qui  dicebantur  f.e~ 
ligiosi,  seu  Timentcs  Dcum.  Erant  enim  tria  ge- 
nera  hominum  in  Eeclesia  veteris  Testamenti :  pri- 
mum  Israelitae,  seu  Iudaei  nati  ex  posteritate 
Abrahae;  deinde  Proselyti,  qui  erant  nati  ex  Eth- 
nicis ,  sed  receperant  cereinonias  ludaicas,  circum- 
cisionem  et  alios  ritus.  Id  non  erat  necesse  fieri: 
quia  ceremoniae  proprie  pertinebant  tantum  ad  Is- 
raelitas.  Ideo  reprehendit  Christus  Iudaeos,  qu; 
falsas  persuasiones  inserebaut  Ethriicis;  at^si  qui 
vellent  esse  membra  Ecclesiae  istius  populi,  cogi- 
tarent,  se  cogi  ad  servandos  ritus  ludaicos:  Vae 
vobis,  inquit,  qui  circumitis,  ut  faciatis  unnm  nro- 
selytum. 

Tertio  erant  viri  religiosi;  id  est,  homines 
Ethnici,  conversi  ad  Deum  patefactum  in  isto  po- 
pulo,  et  doctrinam  de  Messia  amplexi,  etiamsi  non 
reciperent  circumcisionein,  nec  scrvarent  alias  ce- 
remonias  Iudaicas. 

Daniel  multos  tales  convertit  in  Assyria  et 
Persia.  Credo  Nabr.clidonosor,  Eviimerodach,  Da- 
rium,  Medum,  et  Cyrum  vocatos  fuisse  ad  socie- 
tatem  Ecclesiae,  sicut  postea  Elisaeus,  Naaman 
Syrum  convertit.  Non  cogitate  ?'dos  ita  negiigen- 
tes  fuisse,  ut  nihil  inquisiverint  de  doctrina. 


Quando  igitur  Pelagiani  illi  obiiciunt: 

Iste  fuit  Ethnicus:  et  fecit  bona  opera: 
Ergo  bona  opera  merentur  gratiatn. 

Kespondete:  Quamquam  fuit  Ethnicus,  tamen 
fuit  conversus,  fuit  fidelis,  norat  beneficia  Messiae. 
Erat  cultor  veri  Dei:  sciebat  se  propter  venturum 
Dominum  exaudiri,  et  placeie  Deo.  Quomodo  po- 
tuisset  alioqui  precationem  dicere,  si  non  habuisset 
aliquam  notitiam  mediatoris,  et  promissionis  gra- 
tuitae  de  Remissione  peccatorum?  Non  est  pre- 
catio,  quando  cor  .reclamat:  Nescio,  an  exaudiar, 
an  non  exaudiar?  Quomodo  invocabunt,  inquit  Pau- 
lus,  nisi  credant? 

Contra :  Si  fuit  in  Cornelio  fidcs  in  Christum, 
cur  iubetur  ad  se  accersere  Petrum,  qui  eum  doceat 
de  Christo?  Respondeo:  Fuerunt  in  eo  initia  fidei, 
quamquam  aliquid  adhuc  erat  obscuritatis,  quoad 
notitiam  Messiae,  s*ju  quoad  circumstantias  ali- 
quas  exhibiti  jMessiae.  Novit  doctrinam  promissio- 
num,  etiamsi  nondum  explicate  intelligebat,  Mes- 
siam  iuxta  promissiones  esse  exhibituui.  Invocavit 
veruni  Deum,  qui  in  illo  populo  notus  et  patefa- 
ctus  erat,  fiducia  mediatoris  promissi;  sed  nondum 
norat  personam  Messiae.  Fuit  in  eo  illa  lux 
Evangelii,  quod  sciebat  nasciturum  Christum  in 
Israel;  sed  quando,  vel  quod  venisset,  et  quae 
persona  esset,  hoc  nesciebat.  Ignorabat  adhuc 
articulum  de  praeterito,  de  quo  postea  audiet  te- 
stimonium  Petri. 

Etiam  in  Apostolis  fuit  notitia  obscura  initio: 
Multa  non  intellexerunt  ante  resurrectionem  Christi. 
Sic  alii  inulti  tenebant  pronr.ssionem  in  genere, 
etsi  nondum  tenebant  prorsus  explicatam  in  specie, 
seu  in  circumstantiis.  Et  hi  tamen  vere  habebant 
initia  Spiritus  sancti  et  fidei.  Illud  autem  iuouet 
exemplum  Cornelii:  quod  ubi  sunt  initia,  ii  i  pro- 
veliat  Deus  scintillalam  fidei;  accendat  magis  ma- 
gisque,  et  augeat  dona  Spiritus  sui,  sicut  dicitur: 
Arundinem  quassatam  non  confringet  Dominus.  Item: 
Deus  qui  efficit  in  vobis  velle,  dabit  etiam  perficere. 
Item,  Beati  qui  esuriunt  et  sitiunt  iustitiam:  quia 
replebuntur. 

Sic  igitur  discite  explicare  argumentum,  de 
quo  dixi:  Covnelius  Elhnicus  fecit  bona  opera,  et  per 
haec  opera  est  meritus  gratiam  et  Spiritum  sancium: 
sicut  inquit  textus :  Ascenderunt  eleemosynae  tuae  in 
memoriam  in  conspectu  Dei: 

Ergo  opera  moralia  hominis  Ethnici ,  seu  homo 
vivens  secundum  legem  naturae,  meretur  remissionem 
peccatorum,  meretur,  ut  inseratur  Ecc/esiae ,  ut  acci- 
piut  Spiritum  sanctum ,  ut  fiat  hacres  vitae  aeternae. 

Respondeo  ad  antecedens:  Cornelius  non  me- 
rebatur  suis  operibus  remissionem  peccatorum,  sed 
auditis  promissionibus  accipiebat  remissionem  pec- 
catorum;  et  erat  fidelis,  iustus,  placens  Deo,  etiam 


943 


PHIL   MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


944 


«nteqaam  ad  eum  venit  Petrus;  habebat  agnitio- 
nem  mediatoris  ex  promissionibus,  alioqui  n;>n  di- 
ceretur  in  textu :  quod  fuerit  pius ,  et  timens  Deum. 
Sic  autem  vocabantur  illi,  qui  erant  adiuncti  Ec- 
clesiae,  qui  norant  promissiones ,  qui  invocabant 
Deum  in  fide  harum  promissionum. 

Postea  verum  est,  quod,  ubi  sunt  initia  fidei, 
ibi  Deus  ea  provehit:  sicut  in  isto  centurione  et 
familia  eius,  accendit  per  concionem  Petri  illustrio- 
rein  agnitionem,  ut  discat  istum  articulum,  quod 
Messias  ille,  quem  exspectabant ,  apparuerit;  et 
quod  ille  vir  crucifixus,  et  resuscitatus,  sit  Messias. 

Recens  etiam  hoc  anno  disputatum  est  hac  de 
re  in  Anglia,  ubi  tainen  tot  annis  fuit  Evangelium. 
Quidam  ad  stabiliendam  legem  contra  doctrinam 
Evangelii,  sic  sunt  argumentati: 

Cornelius  homo  Ethnicus,   merelur  exaudiri: 
Ergo    homo    Ethnicus    ignorans    mediatorem,    et 

tamen  vivens  secundum  legem  naturae ,  meretur 

remissionem  peccatorum. 

Respondeo  autem ,  ut  antea :  Cornelius  non 
prorsus  ignorabat  Christum:  quia  fuit  ex  illo  ge- 
neve  religiosorum,  qui  norant  isti  populo  promis- 
sum  Dominum,  propter  quem  hornines  exaudiun- 
tur,  etiamsi  adhuc  habuit  obscuram  notitiam.  Non 
meretur  ergo  Cornelius  operibus  rattonis  gratiam, 
sed  credebat  promissioni,  erat  cultor  veri  Dei,  sta- 
tuebat  propter  venturum  Dominum,  exaudiri,  et 
salvos  esse  homines. 

Diligenter  autem  consideretur,  ex  quo  fonte 
sit  orta  imaginatio:  quod  Cornelius  satisfecerit  legi 
naturae.  Qui  hcc  sentiunt,  ii  non  intelligunt,  quid 
sit  lex  naturae,  et  lex  Dei,  et  quid  requirat  utra- 
que-  Est  stulta,  barbarica,  Pharisaica  imaginatio; 
quod  homo  satisfaciat  legi  naturae.  Lex  naturae 
est  lex  Dei.  Nullas  homo  est,  qui  non  sentiat  in 
aniino  suo  multas  errantes  cupiditates.  Cornelius 
babuit  peccata,  quae  ipse  intelligere  potuit:  sed 
csedidit  sibi  remiiti  peccatum  propter  mediatoreni. 

Thammerus  etiam  nunc  abutitur  exemplo  Cor- 
uelii.  Disputat  Cornelium  exaudiium  esse  a  Deo, 
cutn  nondum  audivisset  Petrum.  Inde  infert  Eccle- 
siam  esse  omnes  homines,  moraliter  bonos  et  ho- 
neste  viventes  etiam  apud  Ethnicos.  Sed  respon- 
deo,  ut  iam  saepe  dixi:  Cornelius  didicerat  doetri- 
nam  de  Christo  venturo:  nondum  sciebat  eum  ap- 
paruisse.  Ir.vocabat  igitur  verum  Deum,  qui  de- 
derat  promissinnem  de  Messia,  propter  quem  scie- 
i>at  se  exaudiri :  etiamsi  notitia  illa  Messiae  ad- 
huc  erat  obscura.  Hoc  est,  quod  toties  dicimus, 
Magnum  quiddam  esse,  quundo  habemus  initia.  Sed 
«;i  opovtel  crescere,  oportet  ea  excitari  precatione 
et  exercitiis  fidt-i. 


Petri  infirmitas   et   ignorantia   in   quibus- 
dam  circumstantiis  vocationis  gentium. 

Etiam  in  Petro  Apostolo  adhuc  obscura  fuit 
cognitio  aJiquarum  partium  doctrinae  Evangelii ; 
praesertim  quod  ad  vocationem  universalem  gen- 
tium  attinet.  Idque  valde  mirum  est:  quia  viderat 
Petrus  Christum  post  resurrectionem  apud  ipsos 
versantem.  Sciebat  regnum  eius  non  fore  politiam, 
Christum  non  fore  regem  politicum:  vidit  eum 
ascendentem.  Dictum  est  ei:  Sic  redibit.  Dederat 
mandata  Christus:  Baptisate,  praedicate;  non  dixe- 
rat:  Constituite  politiam.  Ipse  Petrus  iam  praedi- 
cavit  aliquot  annis,  collegit  Ecclesiam,  et  vidit  non 
constitui  novum  regnum.  Haec  cum  sciret,  Evan- 
gelium  non  esse  politicum  regnum,  sed  esse  in- 
choationem  regni  ccelestis  et  vitae  aeternae,  et 
Ecclesiam  esse  subiectam  cruci ,  tamen  adhuc 
habet  illud  somnium:  Non  debeo  vesci  immundts. 

H.aec  consideremus  ad  consolationem  nostram, 
et  ad  eruditionem.  Manet  in  sanctis  etiam  ignc- 
rantia  aliqua,  in  aliis  minor,  in  aliis  maior.  Pe- 
trus  non  vult  vesci  immundis,  nisi  iussus.  Est 
aliquid  ignorantiae:  est  etiam  aliquid  diligentiae, 
quod  non  vult  facere  aliquid  novi,  nisi  mandato 
divino  iussus.  Unius  facti  possunt  esse  multae 
causae  et  circumstantiae  :  videt  rem  spectare 
ad  abolendam  politiam  istam.  Cogitate,  quam 
difficile  sit  moderatis  hominibus  admittere,  quae 
spectant  ad  evertendas  politias.  Petrus  non  vult 
attingere  cibos  prohibitos  in  Lege ;  non  vult 
praebere  exempluin  dissipandae  iilius  politiae. 
In  synodo  Hierosolyinitana  post  multos  annos  de- 
mum  fit  decretum  de  delenda  politia,  quod  non 
sint  servandi  ritus.  Hoc  erat  re  ipsa  abolere  po- 
litiam.  Haec  debemus  diligenter  considerare.  Sunt 
magnae  res. 

Petrus  iussus  mandato  divino  vescitur.  Hic 
usurpatur  nomen  commnne  de  cibis:  Commune  non 
comedo:  et  postea,  Quod  Deus  sanctificavit,  tu  non 
commune  dicas.  Commune  significat  prophanum,  non 
sanctum,  non  concessum  sancto  populo,  qui  est 
dedicatus  Deo.     Est  oppositum  sancto. 


Sanctmn  simplicissima  definitione  quid 
signilicat  ? 

Roinani  fuerunt  milites:  Non  habent  multa  vo- 
cabula  idonea  religionibus.  Sanctum  est  a  sancite: 
aytov  de  persoiia:  hawv  de  re  plerumque  dicitur. 
Utrumque  significat  Deo  dicatum.     Persona  sancta 


945 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


94G 


cst,  in  qua  Deus  operatur,  in  qua  Deus  est  efti- 
cax,  in  qua  Deus  habet  actionein,  quae  ostendit 
hanc  personam  esse  Uao  dicatam.  Sic  pecus  di- 
citur  sanctiiieata,  id  est,  destinata,  ut  sit  victima. 
De  Spiritu  sancto  dicitur,  qudd  nos  sanctiiicet; 
quia  Spiritus  sanctus  faot,  ut  simus  tales,  qualis 
est  ipse,  ut  congruant  nostrae  voluntates  cum  vo- 
Luntate  Dei,  et  nostrae  mentes  cum  mente  Dei. 
iile  populus  erat  sanctus,  dicatus  L*eo.  Solus  ille 
popuius  erat  Ecclesia  Dei  visibilis  iu  genere  hu- 
mano,  habebat  pioinissionem,  externos  cultus,  ibi 
erat  sedes  Ecelesiae,  hanc  nomiiiabant  populum 
sanctum.  Postea  erant  cibi  sancti,  ordinati  a  Deo. 
Quidam  cibi  erant  prohibiti:  hi  dicebantur  non 
concessi,  prophani,  aboininandi.  lta  hic  dicitur: 
Non  gustavi  quidquam  commune:  id  est,  non  con- 
cessum  populo,  non  sanctmm 

Paulus  dicit:  Sanctificatur  cibus  per  orationem 
et  verbum.  Sanctifieatur,  id  est,  fit  concessus  ho- 
mini  sancto.  Ita  etiam  sanctifieatur  infidelis  per 
mulierem,  id  est,  fit  concessus  usus  coniugii.  Ego 
in  hoc  ipso  loco  sedens  argumeniatus  sum  contra 
Carolostadium,  qui  contendebat  de  hoc  dicto:  Ex- 
ponebat,  Sanctificatur  vir  per  tmdierem:  id  est, 
convertitur:  et  contendebat,  quod  nullum  coniu- 
gium  esset  concessum,  nisi  esset  similitudo  reli- 
gionum.  Cum  esset  convictus  de  errore,  respon- 
debat:  Vos  habetis  principium,  quod  non  teneo, 
quod  Evangelium  non  aboleat,  j)olitias  et  oeco- 
nomias. 

Contra : 

Non  omnes  erant  sancti,  qui  erant  ludaei. 

liespondeo.  Est  usitata  synecdoche.  Populus 
dicitur  sanctus,  quia  ibi  est  Ecclesiae,  in  qua  ali- 
qui  sunt  sancti.  Ecclesia  tota  usitate  dicitur  sancta; 
quia  semper  ibi  sunt  aliqui  sancti  et  eleeti,  ubi- 
cunque  est  vera  Dei  notitia,  et  ubi  est  vera  in- 
vocatio  Dei.  Erat  promissio  divina,  in  illo  po- 
pulo  fore  et  mansuram  esse  Eeclesiam  usque  ad 
adventum  Messiae:  Paulus  etiam  postea  dicit:  Non 
excidit  promissio. 


Quo  tempore  historia  ista  facta  fuit? 

Post  ascensionem  Christi,  circiter  annum  7. 
vel  8,  regnante  Caio  Caligula,  cmn  essent  maximi 
tumultus  in  urbe  Hierosol yma ;  quia  caius  volebat 
statuam  suam  in  templo  aucrari.  Et  credibile  est 
Petrum  cum  aliis  discessisse  tunc  ex  Hierosolymis. 
Puto  etiam  haec  facta  esse  post  mortem  Mariae: 
quia  Maria  circiter  annis  7  post  ascensionem  Do- 
mini  mortua  est.  Non  debuit  esse  spectatrix  ista- 
rum  seditionum.      Ideo   autem  Petrus  discessit  in 

MELANTH.  OPER.  VOL.  XXIV. 


portuiu    in    loppe:    quia   ille   locus  fuit  op;iortunus 
discessuro,  quocunque  vellet. 


Loci  doctrinae  praecipui  in  historia 
Cornelii. 

Historiam  Cornelii  saepe  debetis  legere:  quia 
habet  testimonia,  quod  nos  nati  ex  Etlinicis,  simus 
vocati  ad  societatem  Ecclesiae,  sicut  nati  in  Israel: 
quia  simili  modo  Spiiitus  sanctus  effusus  est  super 
Etlinicam  Ecciesiam,  sieut  super  Apostolos.  Ista 
pror.sus  siint  shniliter  facta.  Est  igitur  ista  velut 
altera  Peutecoste  visibilis  missionis  Spiritus  sancti 
in  coetum  gentiuin.  Prius  cnim  est  missus  Spiritus 
sanctus  in  eoetum  Apostolorum,  et  multorum  alio- 
rum,  qui  simul  tuerunt,  et  haec  annis  circiter  7 
antecessit. 

Praeterea  est  in  hac  historia  doctrina  de  Ec- 
clesia.  Viderunt  Apostoli,  qualis  esset  collectio 
Ecclesiae.  Habebant  antea  somnia,  Regnum  Christi 
fore  politiam  domitis  gentibus,  deletis  Pjbarisaeis, 
et  malis  hominibus,  et  se  Apostolos  dominaturos 
esse,  et  in  templo  praedicaturos ,  fore  pulchrain 
politiam:  Sed  vagantur  ibi,  saepe  in  vincuiis  do- 
cent,  coiligunt  Ecclesiam,  sicut  nunc  colligitur 
Ecciesia.  Si  suut  aliqui  homines  })ii ;  sunt  miseri, 
sustinent  afflictiones,  manent  in  suis  opiiieiis.  Pe- 
trus  ad  apud  coriarium,  ille  hospes  Petri  manet 
coriarius,  venit  postea  ad  militem:  Miles  manet 
miles.  Dsbctis  considerare  illam  primam  collectio- 
nem  Ecclesiae:  quia  multum  adfert  lucis  multis 
disputationibus. 

In  concione  Petri  etiam  sunt  aliqui  loci  in- 
signes.  Asscveratio  de  aequalitate  Dei,  et  inter- 
pretatio  summae  omnium  propheticarum  concionum. 

Petrus  venit  ad  Cornelium,  audit  narrationem 
Cornelii,  quam  valde  miratur.  Jn  veritate  agnosco, 
inquit,  quod  Deus  non  est  TtQogwTtoXrTiitjg.  nqogca- 
ti oXqyCa  quid  est?  Estne  iusiitia?  Non:  quia  est 
inaequaliias.  lustitia  est  aequalilas,  vel  Arithme- 
tica,  vel  Geometrica.  Deus  est  acqualis  universa- 
liter.  Quare  iustitia  est  aequalitas?  De  iustitia 
erga  homines  facile  hoc  potest  intelligi,  sicut  dici- 
tur:  Dilige  pro.vimum  sicut  te  ipsum:  Quod  tibi  non 
vis  fieri,  alteri  ne  feceris.  Sed  reducamus  ad  pri- 
mum  principium.  Bonum  est  conservaticum  sui  et 
similium.  Est  igitur  Deus  bonus  bonis,  ut  dicitur: 
Cum  bono  bonus  eris.  Adiungit  sibi  bonos,  servat 
sibi  similia.  Contra  vero,  panit  males,  et  de- 
struit  non  similia.  Vult  autem  et  nos  colere  aequa- 
litatem.  Est  vnlgare  dictum,  Einem  wie  dem  an- 
dern,  so  geschicht  keinem  unrecht:  quod  tamen  de- 
bet  intelligi,  servata  distinctione  aequalitatis  Arith- 

60 


94T 


PFIIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


943 


meticae  et  Geometricae.  Item  est  Graecum  pro- 
verbium:  laa  Jiclifiov  ov  itoui.  Apud  Homerum  est 
reprehensio  inaequalitatis.  'Ev  de  Xarj  ztptj  nelerat 
xaxog  r}£  ie  ia&Xdg,  inquit  Acliilles,  reprehendens 
regimen  Agamemnonis.  Jn  simili  honore  est  malus 
et  bonus.  Wenn  die  Herren  bose  buben  hoch  halten, 
tuno  destruitur  regimen.  Haec  non  est  aequalitas; 
quia  Princeps  tlebet  esse  bonus  bono;  malus,  inalo. 
Debes  reducere  ad  illud  principium:  Bonum  est 
conservativum  sui.  Sunt  huius  rei  imagines  in 
natura. 


Quae  est  praecipua  qualitas? 

Calor  conservat  proportionata,  et  dissipat  non 
eonvenientia.  Naturalia  sunt  imagines  mortalium. 
Debemus  nos  erudirc  de  hac  re;  quia  multi  habeut 
imaginationes  Stoicas,  quae  tribuunt  Deo  inaequa- 
litatem;  iubent  dubitare,  an  omnes,  qui  credunt, 
recipiantur.  Apostolus  igitur  dicit:  Deus  non  est 
acceptor  pei°sonarum.  Idem  dictum  est  in  Deute- 
ron.  et  nominatim  in  Esaia  de  Christo:  Ckristus 
recipiet  omnes  ad  eum  confugient.es.  Deus  consti- 
tuit  hunc  inodum  saivationis:  et  Christus  ipse  dicit: 
Venite  ad  me  omnes.  Et  Paulus:  Idem  Deus  dives 
in  omnes. 

Sic  tu  debes  accedere  ad  eum  confirmatus  hac 
promissione,  quod  tibi  sit  exhibita  illa  promissior 
tu  debes  te  includere  in  illam  universalem. 

Contra : 

Deus  dat  aequalibus  inaequalia. 

Non  facit  te  losuam,  non  facit  te  Davidem. 
Vellesne  habere  filium,  qui  moveret  contra  te  se- 
ditionem?  Non.  Sed  velles  te  regem  esss.  Deus 
dat  aequalibus  acqualia;  id  est,  necessaria  ad  sa- 
lutem  offert  omnibus  agentibus  poenitentiam  et  cre- 
dentibus.  Sed  postea  dona  singularia  dantur  pro- 
pter  utilitatem  aliorum.  Non  dat  Davidi  regnum 
propter  suam  salutem,  sed  propter  aliorum  utilita- 
tem.  Non  possumus  omnes  esse  reges.  Davidem, 
Alexandrum  facit  reges  potentes:  alium  facit  Do- 
ctorem:  Danielem  facit  clariorem,  quam  Zacha- 
liam:  losephum  facit  praestantiorem,  quam  ludam 
fratrem ;  ct  tamen  Iudas  etiarn  fuit  magnus  vir,  sed 
habet  ludas  multa  magna  peccata.  Oportet  esse 
discrimina,  dat  illa  propter  altorum  utilitatem.  Ita 
nianet  Deus  verissime  aequalis.  Dat  nobis  eaqua- 
libus  aequalia,  omnibus  confcgientibus  ad  fiiium  dat 
remissionem  peccatorum,  Spiritum  sanctum,  vitam 
aelernam;  iustificat,  regenerat  credentes:  damnat 
omnes  non  confugientes  ad  Filium 


Estne  aequalis  Davidi  et  Sauli? 

Est:  damnat  peccatum  in  utroque.  Sed  re- 
cipit  Davidem  confugientem  ad  Mediatorem,  damnat 
Saulem;  quia  reiicit  Mediatorem. 

Haec  sunt  utilia,  et  necessaria,  ut  consideren- 
tur;  quia  oportet  nos  iudicare  ex  vcrbo.  Non 
sunt  abducendae  mentes  ad  alias  speculationes. 
Quando  ducis  miserum  honrnem  ad  patibulum,  non 
dicis  illi  phantasias  Stoicas.  Sed  dicis:  Filius  Dei, 
Dominus  noster  Iesus  Christus  dixit:  Venite  ad  tne 
omnes  qui  laboratis,  etc.  Tu  es  unus  ex  illo  nu- 
mero:  Tu  es  oneratus:  Ergo  et  tibi  Filius  est  pro- 
missus.  Tu  debes  assentiri  Filio,  non  debes  eum 
arguere  mendacii.  Omnis  qui  non  credit,  arguit 
Deum  mendacii.     Haec  sunt  magni  momenti. 

Scitis,  quod  saepe  in  Scriptura  repetita  est 
haec  descriptio.     Et  est  phrasis  Hebraica. 


Unde  est  sumpta? 

A  iudiciis,  in  quibus  saepe  non  causa.  non 
res,  sed  accidens  consideratur.  Ut,  si  iudex  dcbet 
iadicare  de  adulterio,  et  ipse  cogitat,  ille  est  no>- 
bilis,  est  dives,  opoitet  illi  parcere.  Inde  est 
sumpta  Metaphora.  In  Hebraeo  heists  facies,  ac- 
ceptio  faciei.  Et  facies  significat  externam  speciem, 
vel  speciem  alienain  a  re.  Iudex  debet  iudicare 
de  causa,  sive  sit  reus  nobilis,  vel  ignobilis.  Sed 
plerumque  fit  contrarium:  Dat  veniam  corvis,  vexat 
censura  columbas. 

Posteaquam  praefatus  est  Petrus,  quod  non 
sit  Prosopolepsia  ad  Deum,  exponit  Evangelium: 
Dicit,  se  et  caeteros  esse  testes,  quare  Messias 
sit  missus,  et  constitutus  iudex  vivorum  et  mor- 
tuorum;  et  addit  postea  beneficia  principalia:  Huio 
omnes  Prophetae  testimonium  pcrhibent ,  remissionem 
peccatorum  accipere  in  nomine  eius ,  omnes  qui  cre- 
dunt  in  cum.  Hanc  sententiam  debetis  inscribero 
mentibus;  quia  est  allegatio  perpetui  consensu» 
prophetarum.  Et  haec  est  vera  Synodus,  cuiu» 
testimonium  apud  nos  plurimum  valerc  debet.  In 
eodem  dicto  est  etiam  universalis  particula  omnet, 
et  asscveratio,  quod  detur  nobis  remissio  pecea- 
torum,  non  propter  legem,  sed  propter  filium  Dei 
gratis.  Eum  Cornelius  iam  plenius  discit  agnoscere; 
et  audita  illa  voce,  effunditur  Spiritus  sancius; 
eaque  re  ostenditur,  quod  Evangelium  sit  ministe- 
rium  Spiritus;  id  est,  quod  detur  audita,  et  lecta 
voce  Dei  Spiritus  sanctus. 

Cum  videt  hoc  manifestum  testimonium,  Petru* 
adhibet  Sacramentum,  quo  testatur  etiam  gentcs 
pcrtinere  ad  Ecclesiam.      Cogitemus  autem  vUibili 


949 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


900 


specie  hic  effusum  csse  Spiritum  sanctum,  ut  testi- 
monium  exstaret,  quod  eodem  modo  sanctificentur 
gentes,  quo  Apostoli. 


Qnid  sigiiificat  in  dicto  Petri:   /«  nomim 

eius  ? 

Nomen  significat  polcntiam  huius  Filii,  et  per 
eum,  et  proptcr  eum.  ltem ,  agnitionem  ipsius. 
Haec  complectitur  omnia.  Et  addit:  Qui  credit. 
Ergo  oportet  fide  apprehendere,  oportet  credere, 
quod  propter  Filium  habeamus  remissionem  pecca- 
torum,  placeamus  non  propter  opera. 

Haec  doctrina  de  gratuita  remissione  peccato- 
rum,  consideranda  est  etiam  in  ipsa  vocatione 
gentium.  Nullus  angelus,  imo  nullae  angelorum 
et  hominum  mentes  possunt  comprehendere,  quanta 
haec  sit  Dei  bonitas  et  misericordia,  quod  ex  con- 
taminata  illa  massa  gentium  Ethnicaruin  sibi  colli- 
git  Ecclesiam.  Cogitate,  qualis  sit  Creta,  Corin- 
thus,  Roma,  quando  Paulus  ibi  colligit  Ecclesiam; 
fuit.  contaminatissima  turpitudinibus,  libidinibus,  sce- 
leribus.  In  illo  contaminatissimo  loco,  tanien  col- 
ligitur  Ecclesia,  et  aliqui  fiunt  membra  Eccleslae. 
Cyprianus  fuit  magus  et  obscoenus:  sicut  cum  Ma- 
gia  universaliter  sunt  coniuncta  alia  scelcra.  Nul- 
lus  invenitur  magus,  qui  non  sit  pollutus  magnis 
sceleribus. 

Ubicunque  habitat  Diabolus,  ibi  tetrae  sunt 
libidines.  Magi  profitentur  se  esse  socios  et  con- 
foederatos  cum  Diabolo. 

Illa  est  igitur  immensa  bonitas  Dei,  quod  ex 
hac  miserrima  massa  generis  humani  colligit  Ec- 
clesiam.  Et  haec  ipsa  collectio  est  manifestissi- 
mum  testimonium,  quod  gratis  homines  vocentur, 
©t  iustificentur. 


EX  ALIORUM  ANNORUM  RHAPSODIIS. 

Sicut  in  die  Pentecostes  testificatus  est  Deus 
manifesto  testimonio,  se  dare  Spiritum  sanctum 
Ecclcsiae,  quando  effudit  Spiritum  sanctum  visibi- 
liter  in  Apostolos,  et  coetum  his  adiunctum,  ita 
nunc  effundit  Spiritum  sanctum  in  coetum  Ethni- 
cum,  ut  ostcn:lerct  testimonium  colligi  Ec^lesiam 
ex  toto  genere  humano  inter  ludacos  et  Ethnicos. 
Nec  est  minus  magnifica  revelatio,  facta  in  domo 
Cornelii,  quam  quae  fuit  facta  in  congregaiionc 
Apostolorum;  Non  fuit  multum  dissimilis,  sicut  illi 
agnoscunt  ct  fatentur,  qui  adfuerunt.  Voluit  Deus 
aliquot    adesse,    qui    essent    testes    dati    Spiritus 


sancti  Ethnicis  eodem  modo.  Valde  hoc  mirum  ets 
fuit,  Ethnicos  aequari  Iudaeis;  quia  erant  in  hac 
persuasione,  regnum  Messiae  pertinere  ad  Iudaeos. 
Ilaud  dubie  multi  habuerunt  hoc  somnium,  Spiri- 
tum  sanctum  tantum  quandam  praeparationem  esse 
ad  illuil  pulcherrimum  regnum,  quod  e^sent  ali- 
quanto  post  colJecta  aliqua  inultitudine,  inclioaturi 
in  hoc  nmndo,  tamquam  politiant  aliquam. 
De  visione  Petri  sic  argumentor: 

Apostoli  non  errant: 
Petrus  hic  erravit: 
Ergo  non  erat  Aposlolus. 

Probo  Minorevn;  quia  adhuc  dubitat.  an  liceat 
vesci  inimundis:  Er  hat  noch  die  phantasey,  Er  sei 
ein  Jude,  und  miisse  legem  Mosaicam  halten,  und 
iniisse  nickt  tichweine/leisch  essen.  Est  sine  ulla 
dubitatione  error. 

Respondeo  rotunde  et  breviter,  ad  Maiorem: 
Apcstoli  non  errant,  scilicet  in  doctrina,  sed  er- 
rant  aliquando  in  applicatione  doctrinae.  In  pri- 
vato  usu  est  aliquid  infirmitatis:  sic  in  actionibus 
externis  etiam  saepe  mirabiles  fuerunt  Apostoli. 
Paulus  et  Barnabas  seind  uneins  gewesen,  sed  non 
fuit  error  doctrinae.  Petrus  reprehensus  est  a 
Paulo:  non  fuit  error  doctrinae,  sed  fuit  infirmitas, 
aut  quoquo  modo  vocandum  est:  Petrus  recte  do- 
cebat,  et  sentiebat,  fuit  tamen  infirmitas  in  usu. 
Ita  hic  quoque  in  Petro  est  infirmitas.  Apostoli 
non  errant  in  doctrina,  neque  gignunt  novum  ge- 
nus  doctrinae. 

Illa  doctrina,  quam  sonat  hic  Petrus,  cuius 
est?  Filius  qui  est  in  sinu  Patris,  ipse  enarravit 
nobis.  Item,  Petrus  ipse  sic  dicit:  Hvir,  omnes 
Prophetae  testimonium  perhibent.  Nonne  idem  di- 
cit,  quod  omnes  Prophetae  ante  dixerunt?  Non 
gignit  novam  doctrinam.  Omncs  Proplietae  hoc 
dixerunt  antea,  quod  Filius  Dei  sit  futurus  victima 
pro  genere  huniano,  et  quod  aeternus  Pater  velit 
recipere  homines  crcdentcs  in  hunc  Filium,  et  re- 
stituere  iustitiam  et  vitain  aeternam,  et  quod  po- 
litia  Mosaica  condita  sit,  ut  esset  tantisper  schola 
doctrinac,  donec  Filius  veniret:  quia  Deus  voluit 
filiuin  certo  loco  conspici,  crucitigi,  resuscitari, 
ideo  voluit  certam  esse  sedem  et  scholam,  ubi  illa 
fierent. 

Fuit  eis  res  dulcissima  et  gratissima,  quod 
sciebant  in  sua  gente  mansuram  scholam.  Haec 
fuit  mgens  praerogativa,  magnum  donum  et  bene- 
ficium  Dei.  Videtis,  quomodo  iam  circumspectent 
animi  omnium  sapientum:  ubi  erit  Ecclesia,  sedes 
doctrinae?  Nos  non  scimus,  illi  tamen  hoc  sci- 
verunt. 

Petrus  eadem  docuil,  et  tunc,  et  postea  qua« 
audivit  a  Filio  Dei,  et  quae  scicbat  esse  in  pro- 
phetis  tradita;  non  parit  novam  doctrinam,  sed  ad- 

•0» 


951 


FHIL.  MEJL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


5  52 


huc  erat  tyroj  noiidum  asseverat,  quod  gentes 
essent  reciniendae.  Magna  est  vis  consuetudinis. 
Consuetudo  est  altera  natwra,  was  einer  geivohnt 
ist,  das  ist  ihm  starck  eingebildet,  wie  das  antiquura 
dictum  heist:  Quid  est  difficile?  consueta  relinqucrc. 
Erat  eis  persuasum,  politiam  illam  mansuram  esse; 
et  eos,  qui  nati  essent  in  illa  politia,  debere  ser- 
vare  illa  politica.  Deus  Peirum  docet  utrumque, 
et  recipi  gentes,  et  illa  politica  non  esse  aeternam 
iustitiam.  Id  docet  eurn  visione  illa,  io  qua  exhi- 
bet  ei  speciem  immundorum  animalium,  et  inter- 
pretatur  Deus  visionem. 

Dignnm  est  eliam  consideratione,  quod  Deus 
mittit  angelum  ad  Cornelium,  et  iubet  accersere 
Petrum,  et  quod  significat  Petro  vocari  eum  a  Cor- 
nelio.  Ita  utrinque  prius  erudiuntur,  ut  uterque 
sit  certus. 


Ubi  est  in  Bibliis  vocabulum  ttqoow- 
noXrppia  ? 

In  Moise  bis  ponitur,  cum  inquit  ad  iudices: 
Non  accipite  personas.  Inde  intelligi  potest,  quid 
significet.  Persona  significat  propriissime  Latina 
consuetudine  eine  Larve;  habet  nomen  a  per  et 
sonando:  das  einer  dadurch  redt ,  als  tvann  die 
leute  fastnacht  laufen,  so  zichen  sie  die  larven  an; 
das  heist  persona  antiqua  lingua  Latina.  Sed  in 
Hebraeo  stehet  ein  wordt,  das  heist,  facies:  id 
congruit  cum  voce  personae,  quando  pro  larva  po- 
nitur-  Iudex  non  accipiat  personam;  id  est,  cau- 
sam,  aequaliter  in  omnibus,  seu  eouem  modo  iu- 
dicet,  sine  respectu  accidenlium  aliorum;  sive  per- 
sona  sit  dives,  sive  paupercula,  sive  nobilis,  sive 
ignobilis,  sive  potens,  sive  huinili  loco. 

Est  optima  et  niaxime  rotunda  definitio:  Ac- 
ceptio  personarum,  est  darc  aequalia  inaequalibus, 
et  inaequalia  aequalibus:  da  man  nit  ansicht  rem, 
sondern  sicht  eticas  anders  an:  ut  in  aula  solt  man 
einem  iedern  lohnen,  wie  ers  verdienet.  Sed  hoc 
non  fit;  saepe  aliquis  optime  meritus  negligiiur;  et 
alius  nihil  meritus,  donatur  magnis  opibus:  sicut 
dixit  Dominus  Fridericus  Khiin,  ad  Dominum  Can- 
cellarium,  cum  videret  eius  assiduitatem  et  dili- 
gentiam:  Domine  Cancellarie,  non  est  opus  tanta 
diligentia  in  aula:  Eadem  est  gratia  cacanti  in  mc- 
diurn  conclave,  quanta  everrenti;  Man  dancket  ei- 
nem  eben  wie  dem  andern,  der  in  die  stuben  hof- 
fieret,  und  der  sie  auskeret.  Ita  sane  fit  in  aulis: 
imo  et  in  vita  communi  homines  sunt  ingrati.  -Ta- 
les  hyperbolae  con.munis  sermonis  sunt  intelli- 
gendae  cum  quadam  dexteritate.  Es  ist  fein  ge- 
redt,    TCakcuu    yaQ   evdfi    xvqig,   dfxv^fiovtg  St   {jqotoI, 


id  est,  Antiqua  gratia  dormit,  et  homines  sunt  im- 
memores.  Man  hat  eins  dings  bald  vei'gcssen;  und 
sonderllch  die  merita.  Quod  dolet,  meminit ;  quod 
placet,  obliviscitur.  wenn  einer  einen  gen  Rom 
tregt,  und  setzt  ihn  ein  mahl  unsanft  nider,  so  ist 
alle  icolthat  vergebens. 

Haec  dico,  ut  consideretis,  quid  significet  ac- 
ceptio  personarum.  Es  stehet  avch  im  Esaia:  Mes- 
sias  non  erit  acceptor  personarum :  Ecce  serru-i 
meus,  quo  delector,  non  clamabit  in  plateis,  et  non 
accipiet  personam.  Es  stehet  auch  Rom.  2.  et  in 
Actis  hoc  loco.  Saepe  repetitum  est  hoc  dietum 
in  Scripturis:  Deus  non  est  acceptor  personarum. 
Acceptio  personarum  est  quaedam  inaequalitas,  et 
inaequalitas  est  iniustitia  quaedam,  est  tyrannicum 
quiddam,  wenn  man  vngleich  hand.elt,  als  wann  mav 
einen  dieb  avff  einen  sannvet  P/vl  setzt ,  und  den  an- 
dern  hcngt  rnan  an  den  galgen;  das  ist  unglcich,  wie 
man  sonst  saget,  Was  einem  ein  todtsund  ist,  das  ist. 
einem  and.ern  ein  ablass.  Isti  sunt  proverbiales 
sermones,  qui  ostendunt,  qualis  sit  acceptio  per- 
sonarum. 

Petrus  hic  vult  dicere:  Deus  est  acqualis.  Id 
congruit  cum  hac  sententia:  Promissio  est  vniccr- 
salis.  Deus  edidit  promissionem  toti  generi  hu- 
mano  statim  a  principio;  postea  renovavit  eam  toti 
generi  humano:  In  semine  tvo  bcnedicentur  omnc.s 
gentes.  Promissio  est  universalis.  Sed  Iudaei  exi- 
stimabant,  se  solos  esse  populum  Dei:  Huic  er- 
rori  Petrus  opponit  hoc  dictum:  Non  est  apud 
Devm  acceptio  personarum.  Apud  omncs  gentes  pla- 
cent  ei,  qui  invocant  eum,  qui  ainplectvntur  Eoav- 
gelium.  Hinc  et  nos  discamus,  quod  promissio  sit 
universalis,  et  debemus  nos  includere  in  illam  pro- 
missionem:  Deus  concionatur  toli  generi  humano; 
non  vult  singulis  dare  novam  revelationem.  Pri- 
mum  tradidit  promissionem  Abrahae;  postea  per 
filium  et  Apostolos  praedicari  voluit  Evangelium, 
ut  toti  gencri  humano  annuntiaretur  hoc  benefi- 
cium.  Singuli  debent  statuere,  Deum  secum  lequi, 
ac  si  soius  esset  in  genere  huinano,  Als  wavn  kcin 
mcnsch  rnehr  avff  erdcn  were.  Non  dubitemus,  quin 
ad  nos  pertineat  promissio,  et  omittamus  dispura 
tionem  illam,  Deus  habet  quendam  catalogum  fa- 
talem,  Ego  non  scio  an  sim  in  illo  catalogo.  Deus 
mandat,  ut  assentiaris  promissioni;  et  non  assen- 
tiri  promissioni ,  est  Deum  contumelia  afficere,  est 
arguere  Deum  mendacii,  ut  Iohannes  inquit. 


Narratio  Principalis  in  concione 

Petri. 
Post  praefationem  in  concione  Petri,  recitatur 


roo 


POSTILLA  MELANTKONIANA. 


954 


historia,  quod  venerit  ilie  Doininus,  de  quc  lo- 
quunfur  promissiones.  Dicit,  quod  multa  miracula 
fecerit,  quod  sit  crucifixus  et  resuscitatus,  et  quod 
ipsi  cum  eo  comederint  et  biberint,  et  fuerit  fami- 
liaris  conversatio  post  resurrectionem,  et  quocl  ac- 
ceperint  mandatum,  ut  praedieent  hunc  esse  Mes- 
siam,  hac  voce  colligi  Eeelesiam.  Postea  addit 
de  beneticiis  Messiae,  et  dicit  eum  esse  iudicem 
vivcrum  et  mortuonan.  Item  amplius  dicit:  Huic 
testimonium  perhibent  omnc.t  Prophetue ,  per  nomen 
eius,  id  est,  per  agnitionem  ipsius,  agnito  eo,  ac- 
cipere  remissionem  peccatorutn  omnes ,  qui  credunt 
in  eum. 

Haec  congruunt  cum  illis  dictis:  Omnis  qui 
credit  in  Filium ,  habet  vitam  aetcrnum :  qui  non  cre- 
dit ,  manet  ira  Dei  super  eum.  Item :  JYotitia  eius 
iustificabit  mulios,  Ailegat  autem  testimonia  uni- 
versae  Ecclesiae,  et  veluti  synodurn  cogit  omnium 
prophetarum.  Antea  allegavit  miracula,  et  testi- 
monia,  quae  ipse  viderat.  lam  addit  ampiius  Scri- 
pturae  testimonia,  et  nominatim  allegat  prophetas: 
Simul  etiam  est  interpres  Scripturae;  vult  dicere: 
Nos  Iudaei  intelleximus  de  regno  mundano;  sed 
aliter  se  res  habet :  Habemus  mandatum,  ut  prae- 
dicemus  poenitentiam ,  et  remissionem  peccatorum, 
quod  ipse  sit  Messias,  et  quod  detur  propter  ipsum 
remissio  peccatorum  agnoscentibus  eum,  et  cre- 
dentibus  in  eum. 

Hic  vero  simul  comprehendenda  est  particula 
gratis ,  quam  incuicat  Paulus;  quod  remissio  pec- 
catorum  detur  nobis  indignis,  non  meritis,  alioqui 
non  posset  esse  fides.  Promissio  est  gratoita,  ut 
Paulus  dicit:  Ideo  gratis,  id  sit  firma  promissio. 
Si  esset  conditionalis,  si  fueris  meritus,  etc.  nihil 
esset. 

Vos  adolescentes,  quibus  nondum  est  fami- 
liaris  illa  sententia,  inscribite  hoc  dictum  mentibus 
et  pectoribus  vestris.  Huic  omnes  prophetae  tesii- 
monium  perhibent:  es  ist  ein  schone  consolatio,  et 
declaralio  omnium  prophetarum,  et  summa  doctri- 
nae,  und  sac/t,  qiris  sit  Filius  Dei,  et  quae  bene- 
ficia  afferat. 

Totum  Symbolum  recitat  Petrus  in  sua  con- 
cione:  Loqaitirr  de  Deo,  de  Filio,  et  de  Spiritu 
sancto:  Dicit  de  colligenda  Ecclesia,  et  de  pas- 
sione  et  resurreciione  Cbristi,  et  de  venturo  iu- 
dicio.  Homines,  qui  volunt  recte  docere,  quaerunt 
summas  rerum.  Ita  Apostoli,  tamquam  artifices 
in  suo  genere,  etiam  sapienter  tradiderunt  summas 
rerum. 

Non  sunt  fanatici  sermones,  aut  phantasticae 
confusiones,  sine  fine,  sine  principio,  sine  ordine 
conctones  Christi,  prophetarunr  et  Apostolorum: 
sunt  sapientissimi  sermones,  explicantes  hoc  quod 
voluerunt  explicare  vere,  ordine,  perspicue,  cate- 
gorice,  assertive,  bqwTixwg,  asseveranter,  definitive. 


Graeci  nominant  hoc  cQimixulg,  quod  nos  dicimus, 
assertive,  depZnitive,  calegorice.  Ita  ooMjiixoyg  hic 
dictum  est,  Iluic  testimoniv.m  perldbcnt  omnes  pro- 
phetae,  etc. 

Haec  doctrina  confirmatur  hie  miraculosa  elFu- 
sione  Spiritus  sancti.  Hoc  miraculuin  testatur, 
quod  Deus  sine  ulla  dubitatione  est  efficax  per 
vocem  Evangelii,  vult  dare  Spiriuim  sancium;  sicut 
dicitur :  Ut  accipiatis  promissionem  Spirilus  per 
fidem,  etc.  Quando  sustentamus  nos  voce  Evan- 
gelii,  sine  ulla  dubitatione    datuv    Spiritus   sanctus. 

Proba.  Quia  textus  clare  dicit,  Krangelium  esl 
potentia  Dei  ad  salutem  omni  credenti.  Item:  Evan- 
gelium  esl  ministerium  Spiritus.  Item:  Pater,  sau- 
clifica  eos  in  veritute ,  iSermo  titus  est  rcrilas. 
Item:  Qui  credit  in  me,  fluenl  ex  venire  eius  flu- 
mina  viva.  Ifoc  dixit  de  Spiritu  sancto,  quem  accr- 
pturi  cssent  credentes  in  eum.  Ubicunque  est  fides, 
ibi  sine  uila  dubitatione  est  Spiritus  sanctus,  et 
ibi  sunt  initia  tnotuum  Spiritus  sancti. 

Semper  in  vera  poenitentia,  quando  ex  dolori- 
bus  et  pavoribus  homo  erigifur  consolatione  per 
fidem,  tunc  revera  datur  ei  Spiritus  sanctus,  et 
non  est  otiosus  in  mentibus:  sed  est  Spiritas  gra- 
tiae  et  precum  clamans  Abba  pater,  qui  exsuscitat 
mentes  ad  invocationem.  Ubi  non  sunt  sensus 
timoris  ubi  non  est  pugna  et  lucta  cunr  timore  et 
pavoribus;  ubi  non  est  invocatio,  ubi  non  est  de- 
siderium  consolatiorsis,  ibi  non  est  Spiritus  sanctus: 
sed  curn  adest  Spiritus  sanctus  ibi  sine  ulla  dubi- 
tatione  illa  quoque  fiunt:  sentitur  timor,  et  dolor, 
et  displicentia  de  peccato ,  sentitur  consolatio  et. 
invocatio. 

Fuit  tunc  in  donro  Cornclii  magna  frequentia. 
In  Propheta  Osea  [c.  13.]  dicitur :  Inter  fratres 
fructificabit.  Ubi  unus  est  homo  pius,  est  piopa- 
gator  doctrinae,  convertit  alios.  si  non  multos, 
tamen  aliquos.  Oseas  [c.  14.]  loquitur  de  «illis 
pulcheriimis  fructibus,  qui  sequuntur  fidem:  Aufer 
oinnem  iniquitatem,  et  redde  bonum,  et  offeremus 
tibi  vitulos  labiorum:  id  est,  sacrificia  labiorum,  in- 
vocationem ,  gratiarum  actionem,  confessionem, 
doctrinam.  Haec  omnia  comprehendunfur,  cum 
dicit:  Fructificabit  inter  fratres.  In  nostro  textu 
est:  divites.  Sed  erravit  interpres  in  litera.  Cor- 
nelius  fuit  studiosus  doctrinae  verae.  Invitavit 
etiam  familiam,  postea  se  adiunxerunt  vicini  etiam, 
et  alii  homines  istus  loci,  et  in  illa  frequentia 
effusus  est  Spiritus  sanctus  publice,  visibili  specie, 
sicut  antea  effusus  erat  in  Apostolos. 

JNos  ita  utanrur  hac  historia,  ut  agamus  Deo 
gratias,  pro  vocatione  gentium;  et  discamus  doctrj- 
nam  de  remissione  peccatorum  gratuita,  discamus 
etiam  promissionem  universalem  esse.  Exsusci- 
tenrus  nos,  ut  apprehendamus  promissionem  fide, 
et  credamus  nos  recipi    et  exaudiri,    et  invocemus 


955 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


950 


et  celebremus  Deum.  Non  satis  est  audire,  si 
non  applicemus  nobis ,  oportet  applicari  nobis 
singulis;  singuli  debemus  nobis  applicare.  Ideo 
Ist.a  divinitus  tradita  sunt,  ut  in  singulis  excitetur 
fides,  ut  singuli  incipiant  agnoscere  Deum,  invo- 
care,  glorificare  et  celebrare  Deum. 

In  fine  cogitemus  etiam  de  usu  Baptisini. 


Valetne  consequentia :  Illi  acceperunt  Spiritum 
sanctum:  Ergo  sunt  haptizandil 

Respondeo.  Valet:  quia  cmnes  electos  oportet 
inseri  Ecclesiae.  Baptismus  est  insertio  in  Eccle- 
siam.  Sicut  de  infantulis  dicimus :  Taliwn  est 
regnum  coelorum :  Ergo  sunt  inserendi  Ecclesiae. 
Baptismus  est  necessarius,  wann  ?nans  haben  kan: 
quia  debemus  esse  membra  Ecclesiae.  Augustinus 
commemorat  fuisse  duos  in  navi,  quorum  unus 
baptizatus  erat,  sed  peccata  habebat  contra  con- 
scientiam,  alter  non  baptizatus;  hic  ab  iilo  petivit 
baptizari ,  et  ille  rursus  ab  isto  absolvia  peccatis 
suis.  Haec  non  fuissent  necessaria,  quia  alias 
fide  quilibet  esset  salvatus. 


EXPLICATIO  BREVIS  QUINTI  CAPITIS 
ACTORUM, 

proposita  in  feriis  Pentecostes. 
Vir  quidam  nomine  Ananias  etc. 

Eratne  porticus  Salomonis? 

Porticus  haec  non  erat  Salomonis,  sed  nova, 
condita  ab  Herode;  quia  porticus  Salomonis  erat 
devastata,  quando  templum  conflagravit,  et  deleta 
a  Nabuchdonosor,  ante  annos  plures  quam  500. 
Nominabant  autem  porticum  Salomonis  odio  Hc- 
rodis ;  nolebant  aliquam  partem  lempli  habere 
comen  a  rege  impio,  qui  ad  imitationem  alterius 
porticus  eam  aedihcaverat. 


Fueruntne  Apostoli   educti   per    carcerem 

clausum  ? 

Non.     Dicitur   angelus  aperuisse    et  clausisse 


Ego  sumpsi  quintum  caput  ex  Actis,  propter  varie*- 
tatem  rerum,  quas  continet,  potestis  distribuero 
hoc  in  sex  locos,  quamquain  multo  plures  sunt. 

I.  Locus,  est  de  communione  facultatum. 

II.  de  poenis,  quibus  contumaccs  afficiuntur 
a  Ministerio. 

III.  Persecutio  et  mirabilis  liberatio.  Talis 
est  Ecclesiae  species,  quamquam  est  in  persecu- 
tione,  tamen  mirabiliter  conservatur.  Apostoli  va- 
gantur  prorsus  sine  ullis  praesidiis,  tamen  libev 
rantur  et  servantur;  sicut  nunc  plerique  servamur: 
et  nescimus,  quomodo  servemur.  Sumus  in  odio 
omnium,  et  non  habemus  ulla  certa  praesidia,  scr- 
vamur  tamen ;  Deus  dat  nobis  defensioncm ,  con- 
cedit  tranquillitatem  aliquam.  Id  dicitur  apud  Za- 
chariam:  Non  in  exercitu,  non  in  robore,  etc.  Ve- 
nerat  misera  multitudo  ex  Babylone,  et  tota  vici- 
nia  erat  illis  infesta.  Erant  miserae  mulieres, 
pueri,  puerperae,  non  habebant  tecta,  nondum 
erant  oppida  aedificata,  paulatim  aedificant  tugu- 
riola.  Propheta  interrogat  Dominum,  quomodo 
defenderentur?  respcndet  Dominus:  Non  in  exer- 
citu.     Itcm:  Ego  ero  murus  igneus. 

IV.  Locus,  Doctrina  de  ordine,  seu  gradibus 
obedientiae:  Oporlet  Deo  magis  obedire,  quam  ho- 
minibus. 

V.  Locus  valde  insignis  est:  Dat  Spiritum 
obedientibus  ipsi. 

Con  tr  a; 

Nemo  obedit: 

Ergo  nemini  datur  Spiritus  sanctus. 

Respondeo.  Non  intelligatur  legaliter,  sed 
secundum  Evangelium.  Loquitur  de  audientibus 
Evangelium,  amplectentibus  fide,  habentibus  initita 
poenitentiae,  non  persequentibus. 

VI.  De  currentibus  extra  vocationem ,  de 
quibus  apud  Ieremiam  dicitur:  Currebant,  et  non 
mittebam  eos.  Multi  volebant  esse  assertores  liber- 
tatis  Evangelicae.  Theudas  concitavit  multitudi- 
iiem:  ludaei  volebant  defendare  patriam,  asscrere 
se  in  libertatem,  habebant  promissionem  divinam, 
illam  politiam  mansuram  esse^  et  habitnros  regnum 
usque  ad  adventum  Christi.  Sunt  valde  insigne» 
loci,  continent  multiplicem  doctrinam.  Pauca  dJr 
cemus  de  singulis. 


D  e   p  r  i  m  o  L  o  c  o. 

Illa   phanfasia    saepe   in  Ecclesia    sparsa  est, 

quod  omnia  debeant  esse  communia,    et  illi  misert 

homines  Anabaptistae  mulf.um  delectantur  illa  specie; 

quia    inprimis    est    grata    illa    communio,    putant 

caroerem.      Saepe   debetis   legere   istas    historias.  ]  esse  6ignum  benevolentiae.     Est  laudata  illa  phan- 


85T 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


9S6 


tasia  etiam    in  lure    Canonico.      Dicunt   esse  opti- 
mam  politiam  Evangelicam. 

Apud  antiquos  fuit  definitio  iustitiae,  quae 
recitatur  a  Clemente,  quam  debetis  bene  memi- 
nisse,  quia  est  valde  pulchra,  sed  depravata  a 
phantasticis;  haud  dubie  tamen  acccpta  a  sanctis; 
opposita  iustitiae  carnis,  seu  externorum  operum 
legis. 


Quid  est  iustitia  operum  legis? 

Est  disciplina  externa  secundum  legem  Dei. 
Haec  disciplina  est  frenatio  externorum  motuum. 
Ac  manet  in  hac  corrupta  natura  adliuc  faeultas 
illa  liberi  arbitrii,  ut  homo  possit  regere  locomo- 
tivam :  est  autem  disciplina  frenatio  locomotivae, 
quae  est  perinde  atqae  cum  sessor  regit  equum. 
Sessor  ille  regit  utcunque  motum  externum  equi. 
Sic  gubernatio  locomotivae  tantum  ad  externos 
motus  specfat. 

Sed  alia  est  iustitia  novitatis  Spiritualis.  De 
hac  ideo  dixerunt:  Jixaioovvrj  iail  xoivutvCa  Owv: 
lustHia  est  communicatio  cum  Di>o,  ^in  iooTyiog. 
Addiderunt  aliquid  legale,  de  externis  operibus, 
cum  nominant  aequnlitatem.  Quare  dicitur  societas 
cum  Deo  ?  Quia  illa  spiritualis  iustitia  est  lux 
accensa  in  nosiris  mentibus,  et  motus  divini  a 
Spiritu  sancto  accensi  in  eordibus  nostris;  sicut 
inquit  Iohannes:  fn  hoc  scimus,  quod  nos  in  eo 
tnanemus,  et  ipse  in  nobis:  quia  de  Spiritu  suo  dedit 
nobis,  etc.  Illa  novitas  est  lux  et  vlta  in  cordibus 
accensa  per  Spiritum. 

Meiu  iacTtjjog.  Hoc  fanatici  homines  voluerunt 
superstitiose  intelligere,  ut  esset  summa  aequalitas, 
voluerunt  facere  aequalitatcm  rerum  omnium,  atque 
adeo  etiam  uxorum.  Non  debetis  dubitare  ista 
facta  esse,  quia  videtis  exempla  nostrae  aetaiis. 
Quando  vincit  Diabolus,  habet  captivas  mentes: 
iHeo  simus  ardentiores  in  precatione,  sit  tota  vita 
modeslior,  ne  invitetur  Diabolus,  non  indulgeamus 
cupiditatibus,  ut  est  de  Anania  hic  exemplum. 

Sic  argamentor: 

Iustiiia  est  fin   iaoTrjiog: 

Ergo  debet  esse  aequalitas  bonorum. 

Respondeo.  Non  scquitur:  In  antecedente  di- 
citur  de  aequalitate,  scilicet  ordinata,  sicut  Deus 
eam  ordinavit.  Quae  est  aequalitas  bonorum  ordi- 
nata?  Non  furtum  facias.  Tu  retineas  tua:  ego 
mea.  Quod  tibi  non  vis  fieri,  alteri  ne  facias. 
Aequalitas  in  bonis  est  haec:  Non  furtum  facies. 
Ita  eritis  aequales  tu  et  vicinus  tuus,  quando  tu 
abstines  a  rebus  ipsius,  et  ille  a  tuis.  Hic  iara 
oportet  vos  communissimam  doctrinam  scire. 


Exempla  Apostolorum  sunl  imttanda: 
Apostoli  habent  communionem   rerum,    et  tola 

illa  prima  Ecclesia: 
Erga  el   nos   debemus   habere   communionem 

rerum. 

Respondeo.  Exempla  Apostolorum  sunt  imi- 
tanda,  scilicet  congruentia  cum  praeceptis.  Est 
saepe  usurpatum  a  iureconsultis ,  et  est  bonum 
dictum:  Non  exemplis,  sed  legibus  iudicandum  csU 
Apostoli  habent  quaedam,  quae  non  sunt  praecepta, 
id  est,  non  sunt  talia,  quae  necesse  sit  fieri  ab 
omnibus:  ut  habent  miracula,  quae  non  est  ne- 
cesse  irnitari.  Vita  debet  regi  praeceptis.  In 
praeceptis  meis  ambulate,  inquit  Dominus  apudEze- 
chielem.  Apostoli  habuerunt  ,omnia  communia. 
Eratne  hoc  praeceptum?  Respondeo.  Neque  prae- 
ceptum  est,  neque  consilium.  Evangelium  non 
abolet  politias,  neque  oeconomias.  Quare  non 
abolet?  Quia  Evangeliurn  concionatur  vle  iustitia 
aeterna.  Interim  nos  finit  uti  rebus  praesentibus, 
sicut  sunt  ordinatae  a  Deo.  Evangelium  est  do- 
ctrina  de  remissione  peccatorum,  et  inchoationo 
vitae  aeternae  in  tuo  corcle,  non  est  doctrina  po- 
litica,  quamquam  emendat  quaedam,  ubi  ratio  di- 
scedit  a  lege.  In  sola  Ecclesia  fuerunt  legitima 
coniugia.  Sicut  videtis  Papam  multipliciter  con- 
taminare  et  conturbare  hanc  doctrinam.  Tenete 
hanc  regulam:  Scla  Ecclesia  servat  castHatem  in 
coniugiis.  Ideo  oportet  Evangelium  aliqua  refor- 
mare.  Intcrea  tamen  manet  regiila:  Evangelium 
concedit  nobis  uti  politiis,  sicut  diversis  tempori- 
bus,  hieme,  aestate,  et  dlssimilibus  spatiis  dierum. 

Hanc  doctrinam  tenere,  est  res  magni  mo- 
menti,  quamquam  multi  negligunt.  Non  est  opus 
procul  ire.  Ite  tantum  Lipsiam.  Videte,  quomodo 
iste  bonus  homo  vuli  renovare  ius  secumlum  Evan- 
gelium,  omisso  iure  Romano,  deinde  miscet  illas 
neque  Evangelium,  neque  sua  intelligit.  Quando 
homo  non  est  recte  institutus,  tunc  tiunt  tales 
confusiones.  Tales  fuerunt  ante  hoc  tempus  fla- 
gelliferi,  et  nunc  Anabaptistae.  Tales  fuerunt 
veteribus  temporibus  Carpocrates ,  Manichaei, 
Marcionitae. 


Ubi  est   sancita  proprietas  ? 

In  praecepto:  Non  furlum  facies;  Item,  in  Sa- 
lomone:  Tu  Dominus  eorum  maneto.  Item:  Pondus 
et  libra  iudicfa  Domini  sunt:  id  est,  ordinatio  divina 
sunt.  Quando  exercetis  contractus,  in  quibus  fit 
communicatio  rerum;  cogitetis  vos  versari  in  re 
divina,  non  defraudetis  alios. 


959 


PHIL.  MEL.  SCBIPTA  EXEGETICA. 


960 


Quare    Apostoli    usi    sunt    communione? 

Respondeo.  Apostoli  fuerunt  homines  sapien- 
tes,  non  phantastici,  vel  stolidi,  sicut  multi  imagi- 
nantur.  Voluerunt  occurrere  practicis  quadrupla- 
torum  et  sycophantatarum.  Quadruplatores  apud 
Corneliuin  Tacitum  et  Suetonium,  dicebantur  Syco- 
phanfae,  qui  accusabant  alios,  ut  ad  eos  perve- 
niret  quarta  pars  bonorum.  Sicut  hodie  fit  in  13el- 
gio,  Gallia,  et  inquisitione  Hispanica.  Apostoli 
igitur,  cum  viderent  suos  excuti  ex  bonis,  ante- 
vertebant;  malebant  illos,  qui  vellent,  vendere  ali- 
quid  suorum,  et  conferre  iliam  pecuniam  in  com- 
mune,  unde  viverent.  Oportuit  pios  singulos  pa- 
ratos  esse  ad  quotidiana  exilia,  quae  sunt  usitata 
in  Ecclesia.  Et  quia  alioqui  eis  eripiebantur  fa- 
cultates,  malebant  sponte  vendere  curn  suo  com- 
modo.  Istis  fundamentis  consideratis,  multa  pos- 
sunt  iudicari. 


De    secundo    Loco. 

Ministro  Evangelii  neminem  licet  occidere: 
Petrus  occidit  Ananiam : 
Ergo  non  recte  facit. 

Maior  est  vera  ex  definitione  potestatis  Eccle- 
siasticae.  Potestas  Ecclesiastica  est  ministerium 
docendi  Evangeiii,  et  administrandi  Sacramenta, 
puniendi  sine  vi  corporali.  Et  habetis  textus 
multos.  Regnurn  meum  non  est  de  hoc  mundo,  etc. 
Sicut  misit  me  pater:  ita  ego  milto  vos. 

Respondeo  ad  Maiorem:  Ministro  non  licet  uti 
corporali  gladio,  fame,  carcere.  Sed  Petrus  occi- 
dit  istum  verbo,  per  quod  efficax  fuit  Spiritus 
sanctus.  Is  occidit  istuin  Ananiam.  Et  est  exem- 
plum  satis  triste,  sicut  credo  totam  Ecclesiam  esse 
consternatam:  plurimos  fuisse  motos,  ut  deinde 
essent  modestiores.  Est  exemplum  excommunica- 
tionis.  Vera  excommunicatio  non  est  inanis  soni- 
tus.  Corinthius  ille  male  vexatur  in  corpore  a 
Diabolo,  ideo  ut  commonefactus  illa  poena,  rediret 
ad  poenitentiam.  Petrus  non  occidit  Ananiam  vi 
corporali. 

Manet  regula:  Minister  Evangelii  non  debet 
punire  vi  corporali,  sed  verbo:  debet  autem  ex- 
communicare  contumaces.  In  ista  exccmmunica- 
tionc  fert  istam  tristem  sententiam:  Cui  benedices, 
bened;cam;  cui  maledices,  maledicam  et  ego,  inquit 
Dominus  ad  Abraham.  Quorum  retinueritis  pec- 
cata,  retenta  sunt  eis.  Sunt  sententiae  magni  mo- 
menti;  ideo  non  debetis  ista  contemnere.  Aliud 
est  loqui  de  poenis  magistratuum.  Deus  vult  ma- 
gistratum    esse  disciplinae  custodem    severum,    ut 


dicitur:  Non  parcas  ei.  .  Et  principaliter  Ananias 
punitur  propter  mendacium;  non,  quod  non  attulerit 
pecuniam,  ut  Petrus  ei  dicit:  Poleras  universam 
retinere.  Vidctis,  qualis  fuerit  imbecillitas  in  illo, 
qui  bene  coeperat.  Fortassis  tamen  salvatus  est 
et  ipse,  et  uxor.  Subeunt  poenam  corporalem. 
Sed  illa  relinquamus  Deo. 


T  e  r  t  i  u  s   L  o  c  u  s. 

Hic  incipiunt  persecutionem  Saducaei.  Hi 
erant  magis  infesti  Apostolis,  quam  Pharisaei: 
quia  in  totum  negabant  resurrectionem,  et  animae 
immortalitatem.  Erant  Epicurei,  sentiebant  nihil 
esse  reliquum  post  mortem;  et,  quia  Apostoli  dice- 
bant  de  resurrectione  palam,  frensebant  suam 
seetam  premi  odiis.  Est  mirabile,  quod,  cum  Filius 
Dei  ediderit  testirnonia  resurrectionis  mortuorum 
tam  illustria;  item,  cum  magna  multitudo  viderit 
ipsum  Dominum  et  alios  sanctos,  qui  erant  resu- 
scitati,  tamen  dominatos  fuisse  in  populo  Dei  pon- 
tifices,  Saducaeos,  qui  aperte  profitebantur.  neque 
resurrectionem  esse,  neque  animae  immortalitatem. 
Sed  agamus  Deo  gratias,  quod  non  sinit  totum 
genus  humanum  perire,  sed  ostendit  testimonia 
manifesta  contra  Epicureos.  Etiam  nostri  Episcopi 
debebant  esse  defensores  doctrinae;  sed  sunt  inter 
hos  quoque,    qui  aperte    profitentur  Epicureismum. 

Hic  rursus  videtis,  qualis  sit  Ecclesia,  quae 
sit  species.  Est  iste  coetus  Apostolorum  et  mul- 
torum  credentium;  quia  iam  erant,  multa  millia 
hominum,  qui  amplectebantur  Evangelium,  sentie- 
bant  cum  Apostolis,  invocabant  cum  eis  Deum, 
erant  sparsi  per  totam  regionem  Iudaicam,  Cyre- 
naicam,  Cyprum,  per  Asiam  inter  Ethnicos,  in 
tota  vicinia.  Erat  coetus  dissipatus,  alicubi  erant 
Scholae  quaedam.  Certo  tempore  conveniebant 
ad  Apostolos  tamquam  ad  summos  doctores;  con- 
ferebant  cum  iis  de  partibus  doctrinae,  emenda- 
bant  sua  iudicia  illis  auditis,  et  conferebant  cum 
illis,  sicut  necesse  est  fieri.  Non  conferens  cum 
aliis,  multipliciter  errat.  Sunt.  magni  lapsus  singu- 
lorum;  ideo  dicit  Dominus  ad  Petruin:  Et  tu  con- 
versus,  conflrma  fratres.  Et  Paulus  inquit:  Yerbum 
Dei  habitet  in  vobis:  id  est,  sit  tuus  contubernalis, 
sit  ribi  valde  familiariter  notum:  Moises,  David, 
Esaias,  Hieremias,  Apostoli,  Paulus  sint  tibi  con- 
tubernales.  Et  quando  id  fit  tunc  revera  aputl  te 
habitat  Deus.  Observate  verbum  habitandi.  Sed 
addit  Paulus:./w  omni  sapientia:  id  est,  recte  di- 
scatis,  docentes  et  emendantes  ros  muluo ,  alius 
alium  debet  commonefacere.  Oportet  conferri 
sententias. 

Talis  fuit  tunc  Schola,  et  nulla  habuit  prae- 
sidia   humana;   quia  non   habebant  defensionem  a 


961 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


962 


suis,  id  est,  a  ludaeis,  r.on  ab  Ethnicis  ;  quia  paulo 
post  coepit  eos  etiam  persequi  Magistratus  Ro- 
mauus.  Herodes  interfecit  lacobum.  Fuit  orta 
persccutio  a  ludacis  et  Ethnicis.  Sicut  Petrus 
inquit:  Ecce,  duo  gladii  hic;  id  est,  Ethnicus  gla- 
dius,  et  ludaicus.  Sieut  nunc  vexamur  duobus 
gladiis,  Pontiicio  et  Caesareano,  id  cst,  gladio 
potestatisEcclesiasticae,  qui  sic  nominatur;  et  gla- 
dio  potestatis  politicae.  Cbristus  dicit:  Salis  est: 
illi  duo  gladii  bene  possunt  vos  cxcruciare;  non 
acccrsite  vobis  plures  gladios. 

Scmper  erunt  persecutiones ;  inter  has  tamen 
Deus  servat  Ecclesiam;  ut  dicitur:  Nemo  rapiet 
oves  meas  ex  -manibus  meis.  Item:  Ego  gestabo 
vos,  sicut  pastor  gestdt  agnos.  Quando  oves  edunt 
agnos  in  campo,  aut  etiam  in  viis,  pj.stores  im- 
ponunt  primum,  in  gremium,  quando  nondum  pos- 
sunt  incedere;  postea  ponunt  in  foeno:  sic  Domi- 
nus  dicit:  Ego  vos  gestabo.  Talem  defensionem  ex- 
pectemus  vera  lide,  patientia,  et  spc;  ferainus 
multa ,  simus  modesti,  expectemus  dcfensionem, 
non  movcamus  tumultus,  non  faciamus  conspira- 
tioncs  adversus  potestates.  Non  ad  nos  pertinent 
arma:  siinus  assidui  in  precatione,  et  simus  mo- 
destiores. 

Angelus  Act.  16.  aperit  carcerem,  ct  rursus 
claudit,  ne  possint  esse  suspiciones,  cos  fregisse 
carcerem;  sed  ut  apparcret,  eos  essc  liberatos 
divinitus.  Angcli  sunt  substantiae  finitae;  et  una- 
quaelibet  substantia  finita  agit  ordinate:  Angeli 
non  possunt  esse  in  divcrsis  locis  simul  non  pos- 
sunt  etiam  faeere  in  eorporibus  dimeusionum  ])C- 
netrationem:  non  possunt  facere,  ut  duo  corpora 
simpliciter  sint  in  uno  loco.  Sed  boc  possunt 
facere,  aperire  fores,  et  rursus  claudere.  Videtis 
hic,  quod  angeli  serviant  Ecclesiae,  sint  custodes, 
6int  7trevf/uia  XetiovQyixu.  l.inovQycl  erant,  qui  cura- 
bant  bona  publica  a  folior,  praeda.  lurj  est  pre- 
catio.     Quae   vox  plane    est   diversa  ab  illa  priori. 

Angeli  custodiunt  vobis  istos  parietes,  vidctis, 
qualia  sint  incendia.  Schweidnitz  ante  annum  ma- 
nifeste  accendebatur  de  coelo;  sunt  poenae,  qui- 
bus  Deus  punit  homines.  Quando  custodimur, 
custodiiimr  divinitus  per  angelos,  sicut  antea  ci- 
tavi  ex  Zacharia:  Non  in  exercitu,  ncn  in  robore, 
etc.  Proponite  vobis  isturn  historiam.  Erat  ibi 
multiludo  paerorum,  puerperarum,  infantium  miser- 
rimus  grex:  aegroti  muhi  non  babebant  defensio- 
nem,  hostes  in  eos  faciebant  inCursionem.  Quo- 
modo  defendebantur  ?  Dens  <rat  murus  igneus. 
Sic  ajuul  eixidem  Prophetam  dicitur:  Qui  vas  tan- 
git,  langtt  pitpilkm  oculi  viei.  SIc  petite,  ut  Deus 
vos,  vestros  fratres,  parentes,  cognatos  conservet. 
Ista  est  uuica  consolatio:  nos  non  habemus  defen- 
sionem  humanam:  nos  bene  scimus  voluntates 
hominum.     Wir  wissen  wohl,   icie  festj  wir  silzen: 

KELA5TH.  OrEU.  VOL.XXIV. 


sed  habemus  custodem  filium  Dei,  illum  pastorem, 
qui  nos  portat  in  gremio  suo.  Si  venit  lupus  ali- 
quis,  et  rapit  unum  agnum  ex  grege,  Dominus 
lamcn  custodiet  coetam  univcrsuin. 


Quartus   Locus. 

Ponlifices  prohibuerunt  Apostolis,  ne  docerent, 
111  i  respondent  breviter:  Oportet  nos  Deo  magis 
obedire,  guam  hominibus.  Haec  est  regula  valde 
memorabilis.  Quandocunque  concurrunt  praecepta 
divina  et  humana  et  humanum  pugnat  cum  divino, 
oportot  negligere  humana  praecepta.  Nullus  an- 
gelus,  iuillus  homo,  nulla  potestas,  Episcop!,  Pon- 
tifex  habent  auctoritatem  condend:  ieges  contra 
Legem  divinam:  et,  si  condunt,  nibil  valent.  Haec 
doctrina  est  manifesta.  Obligatio,  qua  obligati 
smr.us  hominibus,  cedit  obligationi,  qua  sumus 
obligati  Deo. 


Quintus   Locus. 

De  dicto:  Dat  Spiritum  sanctum  obedientibus 
ipsi:  dixi  antea  intclligendum  csse  secundum  Evan- 
gelium,  non  legaliter:  quia  Legi  nemo  satis  facit. 
Lex  semper  accusat,  scmper  condemnat.  Isti  sunt 
obedientes,  qui  audiunt  Evangelium:  et  illi  obe- 
dieutes  sine  ulla  dubitatione  accipiunt  remissionem 
jieccatorum,  et  Spiritum  sanctum  fidc:  quia  Fides 
est  illud  ipsum  initium  novae  et  aeternae  vitae. 
Est  illa  consolatio,  de  qua  dicit  textus:  Iustus 
sua  fide  rii'et.  Et  observate  hoc  dictum  summa 
cum  diligentia.  Dat  Spirituin  sanctum  obedientibus 
ipsi:  congruit  cum  illo:  Quanto  magis  dabit  SpirU 
tum  sanctum  pelentibus. 


Sextus   Locus. 

Postremus  locus  est  dc  seditiosis,  de  curren- 
tibus  extra  vocationem.  Magnae  sunt  inttr  homi- 
nes  diflerentiae  voluntatum.  Aliqui  sunt  aperte 
seditiosi,  qui  palam  rapiunt  vcl  capiunt  arma  con- 
tra  poteslatem,  et  movent  tumultus,  etiam  in  causa, 
quam  ipsi  sciunt  esse  ii/iustam:  ut,  Catilina  scit 
se  oneratum  aere  alieno,  non  posse  stare  in  iudi- 
cio,  mavult  sicut  gladiator  sortis  movere  tumultum, 
et  foititor  cadere  quain  eondemnari,  sicut  postea 
Milo  condemnatns  cst.  Mavult  movere  tumultum, 
quia,  etiamsi  esset  quietus,  tamen  eiiceretur  pro- 
pter  aes  alienum.     Tales  sunt  multi. 

Pbstea  abi  sunt  homines  zelosi,  qui  habent 
specicm  bonae  catisae;  dicunt  se  pugnare  pro 
libertate,  pio  rcligionc,  pro  patria,  sicut  anno  pro- 

61 


963 


PHIL.  MEL.  SCRIPTA  EXEGETICA. 


964 


ximo,  aliqui  scribebant,  Zu  schutz  der  Christlichen 
religion,  der  Teutschen  nation  freyheit,  und  auff- 
nehmung  des  ade/s.  Illi  voluerunt  habere  pul- 
chrum  praetextum.  Seil  pertinent  ad  regulam:  Cur- 
rebant,  et  nemo  mittebat  eos.  Homines  nihil  de- 
bent  facere,  nisi  iuxta  vocationem;  et  mementote 
regulam:  Quando  fit  aliquid,  et  fit  recte,  fit  divini- 
tus.  Sed  ego  loquor  nunc  de  deliberatione.  Tu 
in  deliberatione  nihil  debes  proponere  transiens 
extra  vocationem. 

Proba.  Paulus  dicit:  Stndeatis  esse  quieti,  et 
propria  facere.  Unusquisque  in  vocatione,  ad  quam 
vocatus  est,  in  ca  ambulet.  Arguit  deserentes  vo- 
catiouem.  Postea  venit  conscientia,  et  accusat 
eos.  Tu  facis  contra  mandatum  Dei.  Tolum  prin- 
cipium  capitis  12.  ad  Romanos  loquitur  de  ista  re. 
Sapite  unusquisque  secundum  mensuram  veslram. 
Nos  debemus  manere  in  vocatione,  intra  septa,  et 
simul  debemus  invocare  Deum,  ut  ipse  nos  regat, 
iuxta  dictum:  Commenda  Deo  viam,  id  est,  voca- 
tionem  tuam,  et  ipse  faciet.  Catilina  non  potcst 
dicere,  iilam  esse  viam:  es  ist  ein  abivcg ,  non  est 
via.  So  stehet:  Scio  Domine,  non  est  hominis  via 
eitts:  id  est,  vocatio.  Ah  Domine,  tu  collocas  nos 
in  vocationem,  et  certe  illa  non  potest  regi  tantum 
humanis  praesidiis. 

Haec  duo  sunt  coniungenda:  Oportet  videre, 
quae  sit  vocatio,  et  simul  addere  invocationem. 
Videte  gravidarn  iuvenculam.,  ista  gestat  uterum, 
est  in  via,  in  qua  Deus  eam  vocavit.  Sed  illa 
non  regi  potest  tantum  humanis  consiliis.  Sic 
miles  stans  in  acie:  Sic  etiam  nos  sumus  in  via 
Dei,  omnibus  horis  ac  momentis.  Petamus,  ut 
regat  studia  et  consilia  nostra:  quia  sine  Deo  non 
est  felix  successus. 

Sine  Deo  non  est  felix  humana  sapientia;  quia 
plerumque  tentat  Deum,  facit  quendam  irregularia 
ex  calliditate,  ex  metu,  ex  diffidentia,  vel  aliis 
modis  impellitur  cupiditate.  Sicut  hic  Ananias 
labitur  diffidenlia:  diffidit  Apostolis ;  cogitat,  si 
fortassis  Apostoli  non  fideliter  tractarent  pecuniam, 
volo  retinere,  ut  etiam  habeam  viatici  aliquid. 

Omnes  habemus  multa  et  varia  peccata.  Sed 
discamus  hic:  llomines  debere  manere  in  voca- 
tione.  Et  oremus:  Scio  Domine,  quod  non  est  ho- 
minis  via  eius.  Saepe  sic  clamare  debemus:  quia 
illa  est  sapientia  rectrix  vitae,  quam  Deus  osten- 
dit,  non  est  rectrix  vitae  doctrina  philosophica, 
vel  aulica:  Nam  in  aula  volunt  jirogredi  plus  ultra. 
Volunt  ascendere,  donec  tandem  ruant.  Memen- 
tote  dictum  Pindari:  Qui  vult  progredi  ullra  co- 
lumnas  ffcrculis,  stulle  facit.  Tcr  hoc  est  in  Pin- 
daro.  Nos  debemus  manere  intra  metas  nostrae 
vocationis.    Scholasticus  sit  scholasticus ;    concio- 


natur  sit  concionatoi ,  non  misceat  se  practicis 
bellorum,  vel  tumultibus:  lass  sie  kriegen,  denen 
es  befohlen  ist.  Armorum  tractatio  nihil  ad  me 
attinet.  Ego  debeo  vos  docere  illas  literulas,.  quas 
Deus  vult  nos  sonare  in  genere  humano.  Hacc 
est  mea  vocatio. 

Fuerunt  tunc  quoque  tales  homines,  ut  Teu- 
das.  Non  recte  accipiebant  promissiones.  Dice- 
bant  Ecclesia  habet  promissiones,  quod  sit  man- 
sura.  Ipsi  inferebant:  Ergo  debemus  nos  armis 
eam  defendere,  et  Deus  nobis  aderit.  Postea  affe- 
rebant  exempla.  Sic  David,  sic  Maccabaei  pugna- 
runt  pro  hac  sede  Ecclesiae.  Expellamus  igitur 
Romanos,  qui  nos  premunt,  qui  grassantur  in 
nostra  corpora,  sicut  illa  disputantur  et  exag- 
gerantur. 

Promissiones  Dei  sunt  irritae: 
Illi  poputo  erat  promissa  iibertas: 
Ergo  debebat  retinere  liberlatem. 

Minor  probatur:  Quia  dictum  est:  Non  aufere- 
tur  sceptrum  a  luda.  Item:  Vos  estis  regnum 
sacerdotaie. 

Respondeo  ad  minorem.  Libertas  erat  pro- 
missa.  Sed  promissiones  corporales  omnes  sunt 
intelligendae  cum  exceptione  castigationis,  et  cru- 
cis:  sicut  ipsa  lexdeclarat:  Castigabo  vos  in  virga: 
Verumtamen  promissiones  meas  non  auferam  a  vobis. 
Deus  aliquando  se.-vituti  subiecit  illum  populum, 
fuerunt  in  exsilio,  ubi  multi  sunt  facti  impii,  cogi- 
tarunt  promissiones  esse  inanes:  imo  sunt  ratae 
promissiones.  Promissio  giatiae  est  simpliciter 
rata  omnibus  agentibus  poenitentiam,  ct  fidc  appre- 
hendentibus.  Deinde  promissiones  corporales  etiam 
sunt  simpliciter  ratae  omnibus,  sed  cum  exce- 
ptione  castigationis  et  crucis. 

Libertas  est  bonwn  corporale:  Ergo  potest  ad 
tempus  amitti;  sed  non  sequitur:  Ergo  ego  debeo 
recuperare.  Est  plus  in  conclusione,  quam  in 
praemrssis.  Missus  divinitus  debet  recuperare;  ut, 
cum  Deus  mittit  Samsonein,  vel  Gedeonem,  depel- 
litur  servitus.  Quando  Deus  mittit  Cyrum,  popu- 
lus  remittitur  ex  Chaldaea ;  non  autem  missus  di- 
vinitus,  non  conficiet,  quod  molitur.  Quando  erant 
Israelitae  in  Aegypto,  filii  Ephraim  volebant  egredi 
in  Canaan,  ante  Moisen.  Sic  argumentabantur: 
Terra  Canaan  est  promissa  semini  Israel:  Ergo  nos 
debemus  accipere  terram.  Sed  victi,  adduxerunt 
haud  dubie  magnam  multitudinem  secum  in  peri- 
culum.  Habetis  historiam  in  Paralipomcnis. 
Sancti  sciunt  exspectandam  esse  vocationem  divi- 
niin,  donec  sit  aliquis,  qui  sit  missus  divinitus. 
Est  doctrina  utilis  vitae,  et  magua  sapientia^  in 
qua  est  exercenda  fides  et  invocatio. 

Hanc  totam  historiam  cogitate  his  diebus, 
et    simul    exsuscitate    vos   ad    prccationem ;    quia 


985 


POSTILLA  MELANTHONIANA. 


966 


videtis ,  quantae  sint  conununes  miseriae.  Dcus 
regat  nos  Spiritu  sancto,  ut  simus  solliciti  pro 
eoimmiui    statu,    et  simus  ardentiores  in  precando. 


EX  RHAPSODIA  ALTEKIUS  ANNI. 

Considerandae    sunt  personae    in    hoc   capite: 


sunt  hic  Apos*oli:  postca  mendax  Ananias:  deinde 
Saducaei.  Est  etiam  Gamaliel,  qui  dicit:  Si  est 
ex  Deo,  non  supprimetis.  Mercurinum  audio  idem 
suasfsse  Carolo ,  cum  primo  deliberaret,  An  sta- 
tim  bellum  sit  mocendum  contra  Saxonicum  ducem; 
dixit  ad  Carolum:  Si  consilium  est  ex  Deo,  mane- 
bit\  si  non,  brevi  sponte  rueU 


FINIS    PARTIS  tt. 


Brunsvigae, 

Typis  cxpressom  M.  Bralmii. 


BRIGHAM  YOUNG  UNIVERSITY 


3  1197  21023  4974