Skip to main content

Full text of "The register of Bishop John de Halton. Transcribed and edited by W.N. Thompson. Issued to subscribers by arrangement with the Canterbury and York Society"

See other formats


DA 

670 

C3R2 

1909 

pt.? 




umberlanb anb tKHestm 
antiquarian anb Hrcba>olootcal Sock 



The 

Episcopal Registers 
of OJarlisle. 



THE REGISTER OF. BISHOP JOHN DE HAL 



PART II., 1300-1309. 



Transcribed and Edited by 

W. N. THOMPSON, , 

Of St. Bees ; Member of Council. 



Issued to Subscribers by arrangement with 
THE CANTERBURY AND YORK SOCIETY. 



KENDAL: 

TITUS WILSON, 28, HIGHGATE. 





A.D. 1300] Bishop of Carlisle. 129 

[Fo. 23b.] 

[CASTLE SOWERBY *R.~The Bishop of Durham presents Henry de Rither. fft's 
institution is deferred; and meanwhile he has a dispensation for three years 
absence^ 

Johannes miseracione divina Karliolensis episcopus dilecto in 
Christo filio domino Henrico de Rither, subdiacono, salutem, 
graciam, et benedictionem. Custodiam ecclesie parochialis de 
Soureby, nostre diocesis, ad quam per dominum episcopum 
Dunolmie, patronum ejusdem, nobis presentatus existis, tibi com- 

nnnH. si a 



This number contains half again as 
much matter as part I., and is there* 
fore increased proportionately in price. 
The Register will be completed in two 
further parts of the present size, which 
will include a full Index to the whole. 






presbiter, ad presentacionem uicu uuuiuu minux, . 
diu que cantaria per magna tempora jam vacavit , ad presen- 
tacionem domini Thome de Hellebek, nunc patroni ejusdem, te 
admittimus tibique ipsam cantariam cum omnibus suis pertinenciis, 
tibi perpetuo possidendam et singulis diebus (prout convenit) 
faciendam, committimus in hiis scriptis. Data apud Rosam, vij 
idus Septembris anno Domini M CCC. 

Et super hoc habuit litteram inductionis archidiaconus Carlioli. 

[ The Bishop names his attorneys for claiming clerks accused of 'felony '.] 
LlTTERA JUSTICIARIES PRO GAYOLA DELIBERANDA DE CLERICIS. 
Discretis viris dominis Adam de Crokedayk et Michaeli 

CARLISLE. I. K 



A.D. 1300] Bishop of Carlisle. 129 

[Fo. 23b.] 

[CASTLE SOWER BY R.The Bishop of Durham presents Henry de Rither. H^is 
institution is deferred; and meanwhile he has a dispensation for three years 
absencel\ 

Johannes miseracione divina Karliolensis episcopus dilecto in 
Christo filio domino Henrico de Rither, subdiacono, salutem, 
graciam, et benedictionem. Custodiam ecclesie parochialis de 
Soureby, nostre diocesis, ad quam per dominum episcopum 
Dunolmie, patronum ejusdem, nobis presentatus existis, tibi corn- 
mittimus atque curam. Volumus etiam et concedimus quod, si a 
sede apostolica dispensacionem super pluralitate beneficiorum 
habere poteris vel institucionem tuam canonicam recipere valeas 
cum effectu post festum Sancti Martini anno Domini M CCC 
primo, tibi dictam ecclesiam cum omnibus suis pertinenciis liber- 
abimus ut rectori et te rectorem instituemus canonice in eadem ; 
dispensantes vobiscum ut durante firma nostra ejusdem ecclesie 
nobis per vos dimisse ad tres annos pro non residencia non graveris, 
set interim licite te valeas absentare. Data apud Rosam, vj kalen- 
das Septembris anno Domini M trecentesimo. 

[After a long vacancy, Eudo de Appelby is appointed to the chantry of Brough 
under Stainmore^\ 

COMMISSIO CAPELLE DE BURGO SUB MORA. 

Johannes etc. dilecto in Christo filio domino Eudoni de 
Appelby, presbitero, salutem, graciam, et benedictionem. Ad 
cantariam, quam quondam dominus Thomas de Musegrave, miles, 
in villa de Burgo sub Mora perpetuis temporibus faciendam caritatis 
intuitu ordinavit certamque aream ipsi cantarie et alias terras et 
redditus dum vixerat assignavit, quos dominus W. de Askeby, 
presbiter, ad presentacionem dicti domini Thome tenuit jam est 
diu que cantaria per magna tempora jam vacavit , ad presen- 
tacionem domini Thome de Hellebek, nunc patroni ejusdem, te 
admittimus tibique ipsam cantariam cum omnibus suis pertinenciis, 
tibi perpetuo possidendam et singulis diebus (prout convenit) 
faciendam, committimus in hiis scriptis. Data apud Rosam, vij 
idus Septembris anno Domini M CCC. 

Et super hoc habuit litteram inductionis archidiaconus Carlioli. 

[ The Bishop names his attorneys for claiming clerks accused of felony I\ 
LlTTERA JUSTICIARIIS PRO GAYOLA DELIBERANDA DE CLERICIS. 
Discretis viris dominis Adam de Crokedayk et Michaeli 

CARLISLE. I. K 



130 Register of John de Halton [A.D, 1300 

de Harcla, justiciariis domini regis ad gayolam deliberandam in 
comitatu Cumberlandie specialiter deputatis, Johannes miseracione 
divina Karliolensis episcopus, salutem in salutis Auctore. Sciatis 
quod nos facimus magistrum R., custodem hospitalis Sancti 
Nicholai extra Karliolum, et dominum Adam, perpetuum vicarium 
ecclesie de Stanewegg, attornatos nostros et eorum alterum attorn- 
atum nostrum ad petendum et recipiendum omnes clericos coram 
vobis super criminibus furti, homicidii, et quibuscunque aliis 
irretitos, secundum preoptentas libertates ecclesiasticas per forum 
ecclesiasticum judicandos, cum cohercionis canonice potestate. In 
cujus rei testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum. 
Data etc. 

[Form of commission to claim such clerks :] 

PROCURATORIUM AD PETENDUM CLERICOS CORAM JUSTICIARIIS 

DOMINI REGIS. 

Universis pateat per presentes quod nos J. miseracione divina 
Karliolensis episcopus facimus, ordinamus, et constituimus dilectos 
nobis in Christo dominos A. de N. et W. de C, capellanos, pro- 
curatores nostros ad petendum et recipiendum ad forum 
ecclesiasticum in debita forma a dominis A. et B., de tali loco, 
militibus, justiciariis ad gayolam deliberandam in comitatu Cumbrie 
per breve regium specialiter deputatis, omnes clericos comprehensos, 
in carcere detentos, et super furto, homicidio, et ceteris criminibus 
irretitos in predicto comitatu coram ipsis ; de quibus, videlicet, per 
litteraturam et tonsuram vel alias evidenter apparet et constat quod 
sunt clerici et secundum legem ecclesiasticam judicandi. Dantes 
eisdem et eorum alteri potestatem compellendi per censuram 
ecclesiasticam protervos et rebelles ad restitucionem clericorum 
quos petierint in hac forma. Injungimus etiam eisdem virtute 
sancte obediencie quod in prosequendo hujusmodi officium solliciti 
existant (vel existat) ne propter eorum negligenciam aut torporem 
a dictis justiciariis seu aliquibus aliis in prejudicium libertatis 
ecclesiastice aliquid presumatur. In cujus rei testimonium etc. 
Datum etc. _ 

\The clergy of the diocese of Carlisle appoint Henry de St. Nicholas as their 
proctor at the court of Rome to advocate a new taxation of their benefices, 
owing to their losses through Scottish invasions ; etc. See Raine's "Letters 
and Papers", p. 



Universis pateat per presentes quod nos, clerus civitatis et 
diocesis Karliolensis, dilectum nobis in Christo dominum Henricum 



A.D. 1300] Bishop of Carlisle. 131 

dictum de Sancto Nicholao, presbiterum, latorem presencium, ad 
exponendum statum nostrum in curia Romana ; et ad impetrandum 
pro nobis litteras, graciam et simplicem justiciam continentes ; et 
ad prosequendum negocia nostra ibidem de remedio habendo super 
combuscionibus et depredacionibus nobis factis per Scotos ; et 
de ecclesiis nostris, per Scotos diversis vicibus destructis et com- 
bustis, per collectores decime in regno Anglie deputatos de novo 
taxandis, procuratorem nostrum facimus et constituimus per pre- 
sentes. Dantes eidem specialem potestatem premissa omnia et 
singula faciendi et in curia Romana prosequendi. Cauciones, rem 
ratam haberi et judicatum solvi pro eodem sub ypotheca rerum 
nostrarum promittimus et exponimus in hiis scriptis. Hec omnibus 
et singulis quorum interest tenore presencium intimamus. In cujus 
rei testimonium sigillum venerabilis patris domini Johannis Dei 
gracia Karliolensis episcopi procuravimus litteris hiis apponi. 
Datum Karlioli, ij kalendas Octobris anno Domini etc. CCC. 



[LAZONBY V. Collation of William de Haluton.] 

INSTITUCIO DOMINI WlLLELMI DE HALUTON, PRESBITERI, IN 
VICARIA DE LEYSINGBY ; SUPER QUA DIRECTA EST LITTERA 
ARCHIDIACONO. 

Johannes miseracione divina etc. dilecto in Christo filio domino 
Willelmo de Haluton, presbitero, salutem, graciam, et benedic- 
tionem. Vicariam ecclesie parochialis de Leysingby, nostre dio- 
cesis, vacantem et ad nostram collacionem spectantem, tibi con- 
ferimus intuitu caritatis teque vicarium perpetuum in forma juris 
instituimus in eadem, salva ecclesie nostre Karlioli in omnibus 
dignitate. Data apud Rosam, vij kalendas Januarii anno Domini 
M CCC et pontificatus nostri nono. 



\The Bishop makes known that Reginald de Cumbresdal has remained under 
sentence of the greater excommunication for 40 days and more. He is, there- 
fore, to be avoided] 

J. miseracione divina etc. dilectis in Christo filiis omnibus et 
singulis per nostram diocesim constitutis ac aliis Christi fidelibus 
ad quorum noticiam pervenerit hec scriptura, salutem, graciam, et 
benedictionem. Vestre universitati innotescimus per presentes quod 
R. de Cumbresdal, manens in parochia Sancti Cuthberti Karlioli, 
propter suam manifestam offensam majoris excommunicacionis sen- 

K2 



132 



Register of John de Halton [A.D. 1299 



tencia innodatus existit et ipsam sentenciam in ipsum judicialiter 
promulgatam per xl dies et amplius animo sustinuit indurate et 
adhuc dampnabiliter sustinet, quo dolemus. Quocirca vobis omni- 
bus et singulis inhibemus, vosque obsecramus in Domino et mone- 
mus, quatinus prefatum Reginaldum sic excommunicatum, prout 
convenit, evitetis, ut quem timor Dei a malo non revocat sub- 
tractio communionis humane ipsum ad satisfactionem debitam 
inducat cicius et compellat In cujus rei testimonium sigillum 
nostrum presentibus est appensum. Data apud Rosam, vj kalen- 
das Januarii anno Domini M CCC et pontificatus nostri nono. 



[Fo. 243.] 
[Ordination; the probable date being Sept. 79, 7.299.] 

CELEBRACIO ORDINUM DOMINI J. DEI GRACIA KARLIOLENSIS 
EPISCOPI DIE SABBATI nij TEMPORUM MENSE SEPTEMBRIS 

ANNO DOMINI NONAGESIMO . . . 

ACOLITI. 
Prater Johannes de Hoton, canonicus de Conigesheved, per 

dimissorias capituli Eboraci. 
Alanus de Brayton. 

Frater Robertus de Suthwell, monachus Furnesii. 
Frater Johannes de Caldre, monachus. 
Thomas de Overton. 

SUBDIACONI. 

Magister Rogerus de Crosseby, scolaris domus de Merton, 

Oxonie. 

Frater Michael de Rede. 
Frater Alexander de Kirkeby. 

Frater Johannes de Hoton, canonicus de Conigesheved. 
Frater Robertus de Suthwell, monachus Furnesii. 
Frater Johannes de Caldre, monachus. 
Thomas de Kirkoswald, ad presentacionem domini R. archi- 

diaconi Karlioli. 
Jacobus, filius et heres Petri Wrsrip, ad presentacionem 

ipsius P. 
Robertus Parvink, ad titulum patrimonii et ad presentacionem 

Johannis filii Ricardi de Capella. 

DlACONI. 

Frater Willelmus de Ednhal. 
Frater Johannes de Holand. 



A.D. 1300] Bishop of Carlisle. 133 

Prater Willelmus de Ulverston. 

Ricardus de Craystok, filius Hugonis Scarp, per titulum qua- 
tuor marcarum per cartam Robert! de Timparon. 

Henricus de Neuton, per titulum quadraginta solidorum per 
cartam Thome de Hoton. 

Robertus de Nettilton, per litteras dimissorias domini episcopi 
Lincolnie et titulum v bovatarum terre et trium toftorum 
in villa de Grendon, in diocesi Dunelmie, per cartam 
domini Hugonis Arridon, militis, signatam sigillo dicti 
militis et sigillo decanatus Dunelmie. 

SACERDOTES. 

Frater Ricardus de Loncastre. 

Prater Thomas de Perl. 

Frater Ricardus de Kendal. 

Frater Johannes de Barton. 

Frater Ricardus de Knichton. 

Ricardus de Donecastre, factus incola per continuam moram 
quindecim annorum, per titulum quinque marcarum per 
cartam Radulphi de Herinton, presentis et concedentis. 



[CLIFTON R. Peter de Tilloyllis admitted "in commendam".] 

COMMENDA ECCLESIE DE CLIFTON. 

J. miseracione divina Karliolensis episcopus dilecto in Christo 
filio magistro Petro de Tilloyll, presbitero, salutem, graciam, et 
benedictionem. Ecclesiam parochialem de Clifton, nostre diocesis, 
vacantem et ad nostram collacionem spectantem, tibi caritatis 
intuitu commendamus et ipsius commendam committimus per 
presentes. Data Karlioli, vij idus Februarii anno Domini M CC 
nonogesimo viij. 

[Ordination, Dec. 77, 1300.} 

CELEBRACIO ORDINUM DOMINI J. DEI GRACIA KARLIOLENSIS 
EPISCOPI DIE SABBATI in; TEMPORUM MENSE DECEMBRIS 
ANNO DOMINI M CCC. 

ACOLITI. 

Frater Simon de Killingholm. 
Willelmus de Musegrave. 

Henricus de Helpiston, factus incola per continuam moram 
decennii et amplius. 



Register of John de Halton [A.D. 1300-1 

Willelmus de Keldsik. 
Johannes de Bounes. 
Nicholaus de Brampton. 
Willelmus Bloundel. 

SUBDIACONI. 

. 

Frater Johannes de Bolteby,) 

Frater Thomas de Hottlm, ped.catores. 

Willelmus Papejoy, ad titulum patrimonii. 

DlACONI. 

Frater Thomas de Dreneton, de ordine Predicatorum. 
Adam de Mounby, ad titulum v marcarum sibi concessarum 

per litteras Walteri de Mounby. 
Hugo de Middilton. 

SACERDOTES. 
Robertus de Nettilton, per dimissorias domini Lincolniensis 

episcopi. 
Rogerus de Wateby. 



{Ordination at Horncastle, March /<?, 1300-1^ 

Die Sabbati qua cantatur Sicientes anno Domini M trecen- 
tesimo, de licencia domini Lincolniensis, apud Horncastrum 
ordinati fuerunt 

Willelmus de Insula in subdiaconum, ad titulum vicarie de 
Crosseby. 

Willelmus de Glendon in diaconum, ad vicariam Sancti 
dementis de Sandwyco, per dimissorias domini Lin- 
colniensis. 

Magister Johannes de Kirkeby in diaconum, ad vicariam de 
Bannebyri, per dimissorias ejusdem domini Lincolniensis. 

{Also on April /, /jo/.] 

Sabbato sancto proximo sequente apud Horncastrum ordi- 
natus fuit idem Willelmus de Insula in diaconum per licenciam 
domini Lincolniensis. 

[GREYSTOKE R. The custody of the sequestration is committed to R. de M.~\ 

Johannes etc. dilecto in Christo filio magistro R. de M., sub- 
diacono, salutem, graciam, et benedictionem. Custodiam sequestri 
nostri in ecclesia de Craystok, ad quam nobis per dominum J. de 



A.D. 1302] 



Bishop of Carlisle. 



135 



Craystok, verum patronum ejusdem, presentatus existis, tibi corn- 
mittimus quousque earn duxerimus revocandam. Data apud Horn- 
castrum, xvj kalendas Maii anno etc. CCC secundo. 



[Fo. 24b.] 

[BOWNESS R. The Bishop commits the custody of this church and of RoaUi de 
Richmond, the presentee, who is under age, to John de Bowes during the said 
Roald's minority; whose education and the stipply of the cure are to be duly 
provided for.} 

COMMISSIO CURE ET CUSTODIE ECCLESIE DE BOUNES. 

Johannes etc. dilecto in Christo filio magistro J. de Bowes, 
presbitero, salutem, graciam, et benedictionem. De tua diligencia 
et industria preexperta intime confidentes, curam et custodiam 
Roaldi de Richmond, clerici, et ecclesie parochialis de Bounes, 
nostre diocesis, ad quam idem Roaldus per dominam Adam de 
Feritate, patronam ejusdem, nobis presentatus existit et ad quam 
(quatenus jura permittunt) duximus admittendum, usque ad 
legitimam etatem ipsius Roaldi et quousque idem Roaldus in sub- 
diaconum canonice fuerit ordinatus, tibi committimus per presentes 
teque auctoritate nostra ordinaria omnium bonorum et obvencionum 
ipsius ecclesie curatorem facimus et custodem ; statuentes ut, 
hujusmodi cura et custodia perdurantibus, dictum Roaldum in 
scolis de bonis et obvencionibus exibeas et sibi ministres necessaria 
competenter, proviso quod dicte ecclesie et capellis suis interim 
bene et honeste in omnibus facias deservire domosque et mansum 
ipsius ecclesie in statu in quo sunt et in meliori sustinere ; residuum 
vero bonorum et obvencionum ipsius ecclesie tibi pro labore tuo ex 
nostra speciali gracia concedentes. Data apud Rosam, viij idus 
Octobris anno Domini M CCC. 



[LONG MARTON R. T/ie custody of this church and of John de Medburn, a minor, 
who has been admitted thereto, is granted to William de Brampton. He is to 
provide for John 's maintenance in the schools and the supply of the cure, etc.'] 

COMMISSIO CURE ET CUSTODIE ECCLESIE DE MERTON. 

Johannes etc. dilecto in Christo filio magistro Willelmo de 
Brampton, presbitero, salutem, graciam, et benedictionem. De tua 
fideli industria intime confidentes, curam et custodiam Johannis de 
Medburn, clerici, et ecclesie parochialis de Merton, nostre diocesis, 
ad quam ipsum J. (quatenus jura permittunt) duximus admittendum, 
usque ad legitimam etatem ipsius J., tibi committimus teque 



136 Register of John de Halton [A.D. 1299-1300 

auctoritate nostraordinaria bonorum et obvencionum ipsius ecclesie 
facimus curatorem ; finaliter statuentes ut dicte ecclesie interim in 
omnibus facias deservire, domosque et mansum ipsius ecclesie bene 
(ut convenit) sustinere, et alia onera incumbencia ipsi ecclesie 
quocunque modo subeas et agnoscas. Volumus etiam et decerni- 
mus in hiis scriptis quod de porcionibus ipsius ecclesie predicto 
Johanni et magistro W. Bonkes ad sustentacionem in scolis per 
equales porciones decem libras ad festa Natalis Domini et Pasche 
singulis annis persolvas, hujusmodi cura seu custodia perdurante ; 
ordinacione nostra inter dominum W. de Coumbe et dictum J. de 
Medburn prius facta in suo robore duratura. Data Karlioli, vj 
kalendas Marcii anno Domini M CC nonagesimo nono. 



[The Bishop is bound to three Florentine merchants in 266 ijs. jd. for 30 sacks 
of wool.} 

Universis presentes litteras inspecturis J. miseracione divina 
Karliolensis episcopus, salutem in Domino sempiternam. Noverit 
universitas vestra nos teneri et presenti scripto obligari Guidoni 
Bertaldi, Cini Bosi et Philippo Gerardini, civibus et mercatoribus 
de societate Spinorum de Florencia, in ducentis et sexaginta et vj 
libris, xiij solidis et quatuor denariis bonorum et legalium sterlin- 
gorum pro 1 saccis lane, in quibus tenemur eisdem mercatoribus 
per scriptum nostrum obligatorium quod penes eos residet, solvendis 
eisdem vel eorum attornato ad terminos infrascriptos : videlicet, 
triginta et tres libras et sex solidos et viij denarios in festo Pente- 
costes anno Domini M trecentesimo primo, et triginta et tres libras 
et sex solidos et viij denarios ad festum Assumpcionis Beate Marie 
virginis proximo sequens, in civitate Loridoniarum, sine ulteriori 
dilacione, inpedimento vel fraude ; et sic de anno in annum ad 
eosdem terminos quousque de toto predicto debito plenarie fuerit 
satisfactum. Ita, videlicet, quod scriptum antedictum de quinqua- 
ginta saccis lane ex nunc penitus nullius sit momenti, nee dicti 
mercatores vel eorum attornatus nee aliquis eorum nomine pre- 
dictam lanam exigendi habeant potestatem, set predictum scriptum 
nobis vel nostro attornato restituant in primo termino solucionis 
eisdem faciende. Et ad predictas soluciones antedicte pecunie 
fideliter faciendas, sicut predictum est, obligamus nos, executores 
nostros, et omnia bona nostra, mobilia et inmobilia, ecclesiastica et 
mundana, presencia et futura, in quorumcunque potestate invenian- 
tur, ita quod liceat dictis mercatoribus vel eorum attornato nos et 



A.D. 1300] Bishop of Carlisle. 137 

executores nostros distringere et inplacitare coram quibuscunque 
judicibus, ecclesiasticis vel secularibus, quousque de toto predicto 
debito, una cum dampnis et expensis per-nos in hac parte habitis, 
plenarie fuerit satisfactum. Super quibus dampnis et expensis 
predict! mercatores vel eorum attornatus credentur suo simplici 
verbo sine juramento seu alterius onere probacionis. Concedentes 
pro nobis et executoribus nostris solvere et dare in subsidium Terre 
Sancte pro qualibet mense elapsa ultra dictos terminos centum 
solidos argenti sine diminucione debiti principalis ; omni ex- 
cepcioni, cavillacioni, defensioni, appellacioni, regie prohibicioni 
et protectioni, ac omni juris remedio, canonici et civilis, penitus et 
expresse pro nobis et executoribus nostris in hoc scripto re- 
nunciantes. In cujus rei testimonium presentibus litteris sigillum 
nostrum est appensum. Data Eboraci, xiiij kalendas Augusti anno 
Domini M CCC. 

[A dispensation of non-residence, according (it seems) to the Lincoln form J\ 
LlTTERA DISPENSACIONIS DE NON RESIDENCIA FACIENDA. 

Johannes etc. dilecto in Christo filio rectori etc., salutem, 
graciam, et benedictionem. Tue devocionis et probitatis merita 
nos inducunt ut personam tuam in hiis que a nobis fieri postulas 
favore prosequamur gracie specialis. Ut itaque in congruo et 
honesto loco pro tue discrecionis beneplacito per triennium con- 
tinuum a tempore date presencium numerandum licite valeas 
inmorari ac ecclesiam tuam predictam interim ad firmam dimittere, 
liberam tibi tenore presencium concedimus facultatem. Infra quod 
tempus te nolumus per officialem vel ministros nostros ad per- 
sonalem residenciam faciendam nee ad interessendum sinodis, 
visitacionibus, seu aliis congregacionibus compelli vel ea occasione 
aliqualiter molestari ; proviso quod dicta ecclesia interim debitis 
non fraudetur obsequiis nee animarum cura in ipsa aliqualiter 
negligatur. Volumus autem quod procuratorem idoneum in pre- 
fata ecclesia medio tempore constituas loco tui. Data Lincolnie, 
etc. 

[MOORBY K. Bishop Halton presents William de Musegrave to the church of 
Moorby, whereupon the Bishop of Hncoln orders an inquisition to be made.'] 

LlTTERA INQUISICIONIS SECUNDUM FORMAM CURIE LlNCOLNIE. 

J. miseracione divina Lincolniensis episcopus official! archi- 
diaconatus Lincolnie, salutem, graciam, et benedictionem. Pre- 



Register of John de Halton [A.D. 1300-1 

sentavit nobis venerabilis pater dominus J. Dei gracia episcopus 
Karliolensis Willelmum de Musegrave, clericum, ad ecclesiam de 
Morbi vacantem, ut dicitur. Quocirca vobis mandamus quatinus 
tarn super vacacione dicte ecclesie et persona ad earn presentata 
quam jure presentantis et ultimo presentati ad eandem in pleno 
loci capitulo vocatis vocandis diligenter faciatis inquisicionem 
secundum articulos consuetos, et que per earn inveneritis nobis 
litteris vestris plenius intimetis, nichil de fama vel oppinione, set de 
certitudine vacacionis nobis rescribentes ; de qua vos et loci 
capitulum in omni eventu, si dampnum accident, volueritis 
respondere. Data Lincolnie, iij nonas Februarii. 



[Fo. 253.] 

[The Chapter of Carlisle confirms a grant by the Bishop of an annuity of 40 to 
John de Drokenesford^ clerk. ~\ 

CONFIRMACIO CAPITULI DE ANNUA PENSIONE. 

Omnibus Christi fidelibus presens scriptum visuris vel audi- 
turis A., prior, et conventus ecclesie Sancte Marie Karlioli, salutem 
in Domino. Inspeximus scriptum quod venerabilis pater noster 
J. Dei gracia Karliolensis episcopus fecit domino J. de Drokenes- 
t ford, clerico, in hec verba. Omnibus ad quos presens scriptum 
pervenerit J. miseracione divina Karliolensis episcopus, salutem in 
Domino sempiternam. Noveritis nos concessisse pro nobis et 
successoribus nostris domino Johanni de Drokenesford, clerico, xl 
libras sterlingorum annuatim ad totam vitam ipsius Johannis, per- 
cipiendas de manerio nostro de Horncastro ad duos anni terminos, 
videlicet, in festo Pasche viginti libras et in festo Sancti Michaelis 
xx libras. Et ad solucionem predictarum xl librarum annuatim ad 
terminos predictos eidem domino Johanni de Drokenesford, quoad 
vixerit, per nos et successores nostros faciendam predictum 
manerium nostrum de Horncastro districtioni ejusdem domini 
Johannis per presens scriptum obligamus. In cujus rei testi- 
monium sigillum nostrum present! scripto duximus apponendum. 
Data Lincolnie, in crastino Sancti Valentini anno regni regis 
[Edwardi] xxix. Quam quidem concessionem pro nobis et 
successoribus nostris ratam et gratam habentes, tenore presencium 
confirmamus. In cujus rei testimonium sigillum commune capituli 
nostri presentibus apponi fecimus. Data apud Karliolum, die 
Mercurii in festo Sancti Petri in cathedra. 



A.D. 1300-1] Bishop of Carlisle. 139 

\The King commands the Treasurer and Barons of the Exchequer to make 
inquiry into the losses which the Bishop, as farmer of the demesne lands of 
Carlisle Castle, has suffered through the Scottish war during the last two 
years, and to allow for them. See Raines " Letters and Papers", p. 



TRANSCRIPTUM BREVIS REGII. 

Edwardus etc. thesaurario et baronibus suis de scaccario, 
salutem. Sua nobis venerabilis pater J. Karliolensis episcopus 
peticione supplicavit ut, cum ipse teneat ex commissione nostra 
prata et herbagia de dominicis castri nostri Karlioli ad firmam pro 
x libris nobis per annum ad scaccarium nostrum reddendis, et 
prata et herbagia predicta per Walenses et Hibernicos versus 
Scotos in obsequium nostrum nuper proficiscentes, uno anno, et per 
fideles nostros de exercitu nostro similiter eundo versus partes illas 
et exinde redeundo, duobus annis depasta fuissent totaliter et 
consumpta, ita quod nichil commodi inde percipere potuit tempore 
predicto, velimus ei in firma sua predicta inde debitam facere 
allocacionem ; volentes precibus ejusdem episcopi, quatenus justum 
fuerit, annuere in hac parte, vobis mandamus quod per sacra- 
mentum proborum et legalium hominum parcium illarum, per quos 
rei veritas melius sciri poterit, diligenter inquiratis que dampna 
prefatus episcopus sustinuit in hac parte, et per quos et quo tem- 
pore et qualiter et quomodo, et de dampnis, que per inquisicionem 
illam ipsum episcopum de predictis pratis et herbagiis inveneritis 
habuisse, debitam allocanciam sibi in firma sua predicta faciatis. 
Teste meipso apud Netleham, anno etc. xxix. 



[The Bishop of Lincoln grants leave to the Bishop of Carlisle to hold an ordina- 
tion in his diocese. See above, p. 



LlTTERA DIMISSORIA DOMINI LlNCOLNIENSIS PRO ORDINIBUS 

CELEBRANDIS. 

Venerabili in Christo patri domino J. Dei gracia Carliolensi 
episcopo J. permissione ejusdem Lincolniensis episcopus, salutem 
et sinceram in Domino caritatem. Fusis nobis pro dilecto in 
Christo filio Willelmo de Glendon, nostre diocesis, subdiacono, ad 
vicariam Sancti dementis de Santwyco, Cantuariensis diocesis, 
presentato precibus inclinati, ut eundem Willelmum ad diaconatus 
ordinem et quoscunque clericos vestros ad convenientes sibi 
ordines citra festum Pasche proximo futurum in nostra diocesi 
congruis temporibus ordinare possitis, liberam vobis et dicto 
Willelmo prefatum ordinem a vobis re.cipiendi (quantum in nobis 



140 Register of John de Halton [A.D. 1300 

est) concedimus facultatem. Conservet vos Altissimus feliciter 
atque diu ad ecclesie sue regimen et honorem. Data apud Laff' 
nonis Marcii anno Domini M CCC. 



{Ralph, Bishop of Carlisle, v. Isabella de Clifford and Ydonea de Ley burn, 
concerning the advowson of Brough under Stammore.~\ 

LlTTERA PRO RECORDO ECCLESIE DE BURGO HABENDO. 

R. thesaurario et baronibus suis, salutem. Quia quibusdam 
certis de causis volumus cerciorari super recordo et processu 
loquele que fuit coram Thoma de Weyland et sociis suis, nuper 
justiciariis nostris de banco, per breve nostrum inter Radulphum 
quondam episcopum Karlioli, petentem, et Isabellam de Clifford et 
Ydoneam de Leyburn, inpedientes, de advocacione ecclesie de 
Burgo subtus Steynmor, vobis mandamus quod, scrutatis rotulis 
predicti Thome qui sunt in thesauria nostra sub custodia vestra, ut 
dicitur, recordum et processum loquele predicte cum omnibus ea 
tangentibus, nobis sub sigillo scaccarii nostri distincte et aperte 
sine dilacione mittatis et hoc breve. Teste meipso apud West- 
monasterium, iij die Aprilis anno regni nostri vicesimo octavo. 



[Acquittance at the Exchequer of Walter, Bishop of Carlisle. .] 

COMPOTUS WALTER: KARLIOLENSIS EPISCOPI. 

W. Karliolensis episcopus reddit compotum de mille libris de 
fine pro habenda pace de omnibus querelis et actionibus quas rex 
habuit erga eum occasione thesaurarie sue, et ut ipse et successores 
sui et heredes et executores sui et ecclesia Karlioli sint omnino 
quieti de omni compoto thesauri de tempore quo fuit vicecomes 
regis, et pro habendo sibi et heredibus suis manerio de Horncastro 
cum soca et omnibus pertinenciis suis, et pro habendis libertatibus 
contends in cartis regis quas ipse episcopus inde habet, et similiter 
pro habendis vvardis, firmis, et aliis tenementis suis que rex cepit in 
manu sua. Item quod dictus episcopus dictum manerium de 
Horncastro non possit alienare vel in elemosinam dare sine assensu 
et voluntate regis. In thesauro d iiij libre, et in perdonis ipsi 
episcopo mille marce per breve regis. In rotulo xvij regis H. Et 
quietus. 



A.D. 1300] Bishop of Carlisle. 141 

{The King signifies that he requires the rolls to be examined and the records of 
certain suits about the advoivson of Brough under Stainmorc to be transmitted 
to himl\ 

BREVE DE PROCESSU ET RECORDO VENIENDIS. 
R. thesaurario et camerariis suis, salutem. Quia quibusdam 
certis de causis volumus cerciorari super recordo et processu loquele 
que fuit coram Thoma de Weyland et sociis suis, dudum justiciary's 
nostris de banco, per breve nostrum inter Radulphum quondam 
episcopum Karlioli, petentem, et Isabellam de Clifford et Idoneam 
de Leyborn, sorores et participes hereditatis que fuit Roberti de 
Veteriponte, inpedientes, de advocacione ecclesie de Burgo subtus 
Steynmor ; et etiam super recordo et processu loquele que fuit 
postmodum coram prefatis justiciariis nostris per aliud breve 
nostrum inter nos et prefatas Isabellam et Idoneam de advocacione 
ejusdem ecclesie, vobis mandamus quod scrutatis rotulis predicti 
Thome qui sunt in thesauria nostra sub custodia vestra, ut dicitur, 
recorda et processus loquelarum predictarum cum omnibus ea 
tangentibus nobis sub sigillo scaccarii nostri distincte et aperte sine 
dilacione mittatis et hoc breve. Teste meipso apud Hayles, xxiij 
die Marcii anno regni nostri xxix. 

{Letters dimissory for the ordination of a canon of Ailsham.} 

DlMISSORIE LlNCOLNIENSIS EPISCOPI. 

J. permissione divina Lincolniensis episcopus dilecto in 
Christo filio priori de Ellisham, nostre diocesis, salutem, graciam 
et benedictionem. Tuis supplicacionibus favorabiliter inclinati ut 
fratrem R. de Crosholm, canonicum tuum, per quemcuncque epis- 
copum catholicum, sedis apostolice graciam optinentem, ad 
convenientes sibi ordines citra festum Sancti Michaelis proximo 
futurum statutis a jure temporibus facere valeas promoveri, eo non 
obstante quod idem canonicus de nostra est diocesi, dum tamen 
aliud canonicum non obsistat, liberam tibi et dicto canonico dictos 
ordines recipiendi et cuicunque episcopo hujusmodi ipsum ordi- 
nandi tenore presencium concedimus facultatem. Date apud 
Bruerne, xv kalendas Aprilis anno Domini M CCC. 



[Fo. 

{Mandate from the Prior of Si. Catherine's to cite before him the religious and 
clergy of the Archdeaconry of Lincoln whose payments of the crusading tithe 
are in arrear.] 

Prior Sancte Caterine extra Lincolniam, collector decime 
domino regi Anglie illustri in subsidium Terre Sancte a sede 



142 Register of John de Halt on [A.D. 1300-1 

apostolica per sex annos concesse, discrete viro official! domini 
archidiaconi Lincolnie, salutem in salutis Auctore. Licet abbates, 
priores, abbatisse, priorisse, exempte et non exempte, rectores 
et vicarii, seu eorum procuratores, nuper per vos citati fuerunt 
sub pena suspensions quod coram nobis seu locum nostrum 
tenentibus in domo nostra Sancte Caterine extra Lincolniam in 
quindena Sancti Hillarii anno Domini M CCC comparere debue- 
runt satisfacturi pro primo termino quarti anni decime supradicte, 
ac etiam quidam de arreragiis trium annorum preteritorum ejusdem 
decime sub pena prenotata similiter citati fuissent, pauci tamen ad 
diem proximum venire curarunt, et, quia crescente contumacia 
crescere debet et pena, vobis sub pena suspensionis mandamus 
(quam in personam vestram per presentes ferimus si presens man- 
datum nostrum cum celeri diligencia non fueritis executi) quatinus 
omnes abbates, priores, abbatissas et priorissas, exemptas et non 
exemptas, necnon rectores et vicarios ecclesiarum seu, ipsis absen- 
tibus, ipsorum procuratores, et omnes alios qualitercumque ad pre- 
dictam decimam astrictos, quocumque nomine censeantur, sic sus- 
pensos de die in diem denuncietis seu denunciari faciatis donee 
de satisfactione nobis facta pro primo termino preterite per litteras 
acquietancie vobis constiterit evidenter. Citantes nichilominus 
prefatos omnes quod compareant coram nobis seu locum nostrum 
tenentibus in domo nostra predicta die Lune proxima post 
mediarn Quadragesimam anno prenotato nobis plenarie satis- 
facturi de arreragiis primi termini quarti anni, in quindena Pasche 
de secundo termino ejusdem anni compareant, sub pena excom- 
municacionis majoris in personas et interdicti in ipsorum ecclesias, 
que exnunc in non comparentes nee rite satisfacientes diebus pre- 
notatis ferimus in hiis scriptis. Et quia illi qui in arreragiis sunt 
per quinque annos in excommunicacionis sentenciis animis indur- 
atis jam perstiterunt, vobis injungimus sub pena prenotata quatinus 
omnes et singulos, ipsos seu eorum procuratores vel tenentes seu 
occupantes loca vel beneficia eorundem, sic excommunicatos 
denuncietis seu denunciari faciatis singulis diebus dominicis seu 
festivis infra missarum solempnia donee ad cor reversi, premissa 
satisfactione in forma juris, beneficium absolucionis meruerint 
optinere ; ulterius inquirentes si qui, ut premittitur, sint excom- 
municati, se irreverenter divinis inmiscuerunt vel adhuc inmiscere 
non formidant. Et [ut] ipsos qui in arreragiis sunt scire luculenter 
valeatis, ipsorum nomina et beneficia et in quibus decanatibus sint 
sub sigillo nostro vobis mittimus presentibus annexa. Qualiter 



A.D. 1300-1] Bishop of Carlisle. 143 

autem presens mandatum nostrum fueritis executi, nos die Lime 
proxima post mediam Quadragesimam proximo futuram per 
litteras vestras patentes harum seriem continentes reddatis cer- 
ciores. Data in domo nostra Lincolnie, nono kalendas Marcii 
anno Domini superius nominate. 



[Mandate to the Archdeacon of Lincoln touching the collection within his Arch- 
deaconry of the subsidy granted by the Convocation of Canterbury to Arch- 
bishop Robert^} 

Johannes, permissione divina Lincolniensis episcopus, dilecto 
in Christo filio archidiacono Lincolnie vel ejus officiali, salutem, 
graciam et benedictionem. Litteras reverendi patris domini 
Roberti, Dei gracia Cantuariensis archiepiscopi, tocius Anglie 
primatis, recepimus sub hac forma. Robertus, permissione divina 
Cantuariensis archiepiscopus, tocius Anglie primas, venerabili 
fratri domino J., Dei gracia Lincolniensi episcopo, salutem et 
fraternam in Domino caritatem. Expositis dudum in ultima 
congregacione prelatorum et cleri nostri provincie Cantuarie, 
Londoniis facta, nostris et ecclesie nostre Cantuarie necessita- 
tibus et oneribus eris alieni (coadversitate tempore succres- 
cente, diu depressi a tempore suscepti regiminis nobis com- 
missi, hucusque propriis facultatibus non sufficientibus, sine 
aliorum adjutorio non possumus sublevari), pie compassionis 
affectu per fratres coepiscopos nostros tune presentes et absencium 
procuratores, de consensu procuratorum cleri tocius provincie 
nostre conveniencium ibidem, unanime et gratanter ordinatum 
extitit et consensum quod quatuor denarii de qualibet marca 
bonorum ecclesiasticorum ejusdem provincie secundum ultimam 
ipsorum taxacionem pro nostro et ecclesie nostre relevamine 
colligerentur in suis diocesibus per eos quorum locorum diocesani 
ad hoc auctoritate sua duxerint assignandos. Verum licet ex 
condicto eorumdem prelatorum et procuratorum juxta spem super 
hoc habitam predictum subsidium quoad nostri sublevamen sufficere 
credebatur, in festo Sancti Michaelis proximo preterito speraretur 
totaliter fuisse collectum ; supervenientibus tamen turbacionibus et 
aliis exactionibus inopinatis non potuit adhuc colligi a subditis 
varie pregravatis, cui forsan dilacionem opposuit eorumdem sub- 
ditorum ignorancia quelibet in plerisque locis ejusdem subvencionis 
causa et ad cujus utilitatem fieret in ejusdem imposicione et 
collectione nondum erat expresse et specialiter intimatum. Super 
quibus cum fratribus et coepiscopis nostris presentibus in hoc 



144 Register of John de Halton [A.D. 1300-1 

parliamento Lincolnie et absencium procurator! bus ibidem ex- 
istentibus collacione habita, sicut potuimus, aliqualiter de consilio 
eorumdem fraternitatem vestram excitando rogamus attente quati- 
nus in necessitatibus nostris supradictis, quas non credimus vos 
latere, ecclesieque nostre provincialis utilitatibus (et ex premissis 
verisimilibus poterunt evenire), subditis vestris seriatim expositis 
virisque ecclesiasticis in vestra diocesi exemptis notificatis plenius 
et expressius, sine gravi cohercione subditorum vel dictorum 
exemptorum exasperacione, dictos quatuor denarios, sic pro nostre 
ecclesie relevamine moderates et pro parte jam collectos, citra 
festum Pentecostes proximo futurum diligenter cum modestia 
plene colligi faciatis ; vestris subditis benignius suadentes, ne 
moleste ferant una cum onere decime, dictum sic gratis provisum 
subsidium supportare. Nobis insuper significare curetis citra idem 
festum per litteras vestras, distincte et aperte, ad quam summam 
se extendit pecunia in vestra diocesi sic collecta et quantum extunc 
supererit ab hiis qui non solverint et ab exemptis, si forte tune non 
satisfecerint, ulterius eo nomine exigendum, ut sic, considerata 
quantitate integra omnium summarum collectarum in singulis 
diocesibus, si nobis sufficiat ad nostri et ecclesie nostre exonera- 
cionem scire plenius valeamus ; proviso quod collectores quos 
deputaveritis in hac parte in exactione et recepcione dicte pecunie 
et liberacionibus faciendis vestris nequaquam sint subditis onerosi. 
Valeatis semper in Christo. Data apud Burton juxta Lincolniam, 
xv kalendas Marcii anno Domini CCC et consecracionis nostre 
septimo. 

Sane conscripti patres dicte provincie in penultima congre- 
gacione prelatorum (et ante nostram assumpcionem ad pastorale 
officium Londoniis erat facta) et procuratores ipsorum tune 
absencium, ut premittitur, ad causas (ut supponimus) legitimas et 
motivas oculos convertentes prefatum patrem, solum optentu 
persone sue suis meritis commendande, in subsidio pretacto, quod 
in singulis diocesibus provincie memorate jam pridem pro magna 
parte dicitur esse collectum, pro debiti sui gravi sarcina relevanda 
respirare liberaliter decreverunt a quibus nos cum clero nostre 
diocesis discrepare nequimus. Quocirca vobis firmiter injungendo 
mandamus quatinus omnibus beneficiatis sub districtu vestro, tarn 
religiosis quam secularibus, omnia premissa serie et cum grata in- 
ductione efficaciter exponentes exemptisque notificantes diligencius 
omnia supradicta, ac voluntatem cujuslibet beneficiati (sive religiosi, 
non exempti et exempti, sive secularis, presentis et procuratoris 



A.D. 1300-1] Bishop of Carlisle. 145 

absentis seu locum suum tenentis), absentes caucius et expressius, 
scisscitantes, ad levacionem dicti subsidii, in quod vos et procura- 
tores cleri nuper Lincolnie consensistis, in archidiaconatu vestro 
citra Dominicam qua cantatur officium Cantate proximo futuram 
ad quam faciendam vos loco nostro per presentes specialiter depu- 
tamus cum omnimoda diligencia procedere non tardetis: quod 
colligeritis in loco tuto circumspectius deponentes. Vos, autem, 
qualiter premissa duxeritis exequenda nos infra octo dies post 
Dominicam supradictam, quern terminum per vos nolumus aliqua- 
liter prorogari seu per negligenciam non servari, per litteras vestras 
patentes harum seriem continentes certificetis expresse ; nomina 
omnium solvencium, una cum quantitate singillatim soluta, et etiam 
non solvencium et responsa eorum utrum, scilicet, voluerint solvere 
vel non, et si velint, quando, in quodam rotulo separate et sub 
sigillo vestro incluso nobis rescribentes distincte pariter et aperte. 
Data Lincolnie, iiij kalendas Marcii anno CCC. 

[Fo. 26a.j 

\The Bishop certifies that Adam de Penington, clerk, has purged himself of the 
charge brought against him, and prays for the restoration of his goods] 

Excellentissimo principi et domino suo, domino E. Dei 
gracia regi Anglie illustri, Johannes, miseracione ejusdem 
Karliolensis episcopus, salutem in Eo cui servire perhenniter est 
regnare. Vestra sciat regia celsitudo quod cum coram dominis 
Adam del Crokedayk et Michaele de Harcla, justiciariis vestris ad 
gayolam liberandam in comitatu Cumbrie per breve vestrum speci- 
aliter deputatis, Adam de Penington, clericus, nostre diocesis, super 
quadam roberia in foresta vestra de Engilwod facta irretitus fuisset, 
ac nobis per dictos justiciaries vestros secundum libertatem ecclesi- 
asticam liberatus in foro ecclesiastico uno modo vel alio libere 
judicandus, idem Adam, post diversas proclamaciones puplice in 
locis vicinis factas, super dicto crimine coram nobis canonice se 
purgavit. Ob quod vestram excellentem dominacionem requirimus 
et rogamus quatinus, juxta ecclesie Anglicane libertates et ipsius 
laudabiles consuetudines preoptentas, vicecomiti vestro Cumbrie 
dare dignemini per vestras litteras in mandatis quod bona dicti 
Adam, clerici, que hac occasione detinet, sibi faciat liberari et quod 
eidem ea racione non inferat seu inferri permittat in rebus aut 
persona aliqualem molestiam seu gravamen. Data apud Karlio- 
lum, xiij kalendas Septembris anno Domini M CCC primo. 

CARLISLE. I. L 



146 Register of John de Halton [A. D. 1300-1 

[On acwmt of the heavy losses sustained by the Roman Church in conseqiience of 

the troubles in Sicily and Tuscany, Pope Boniface has imposed for three years 

,. a tax of a tenth on ail ecclesiastical benefices in England above the yearly 

value of seven pounds tournois. R., bishop of London, and fi. de Ferentino, 

canon of St. Paul's, have been appointed the principal collectors^ 

Pateat universis quod nos R., Dei gracia episcopus, et Bartho- 
lomew de Ferentino, canonicus Londonienses, collectores seu 
executores super decimis omnium ecclesiasticorum reddituum et 
proventuum in toto regno Anglie per tres annos a sanctissimo 
patre domino Bonifacio divina providencia papa in subsidium 
Romane ecclesie impositis deputati, recepimus ejusdem domini 
pape litteras sanas et integras, vera bulla bullatas et omni sus- 
picione carentes, in hec verba. Bonifacius episcopus, servus 
servorum Dei, venerabilibus fratribus universis, archiepigcopis et 
episcopis, ac dilectis filiis, electis, abbatibus, prioribus, decanis, 
archidiaconis, prepositis, archipresbiteris, et aliis ecclesiarum pre- 
latis ; capitulis, collegiis, et conventibus, Cisterciensis, Cluniacensis, 
Premonstratensis, Sanctorum Benedicti et Augustini, Cartusiensis, 
Grandimontensis, et aliorum ordinum ; necnon "domorum Beate 
Marie Theotonicorum et Calatravensium prioribus, preceptoribus 
seu magistris, ceterisque omnibus personis ecclesiasticis, regulari- 
bus et secularibus, exemptis [et non exemptis], per totum regnum 
Anglie constitutis, salutem et apostolicam benedictionem. Excitare 
debent subditorum corda fidelium fidei zelus, devocionis fervor, et 
compassionis pietas erga Romanam ecclesiam, que universarum 
ecclesiarum mater esse dinoscitur et magistra, ut singuli, qui earn 
unam catholicam et apostolicam profitentur ecclesiam, de ipsius 
gloria gratulentur, de ipsius contumelia doleant, et in suis oneribus 
et pressuris filialem compassionem exerceant et exurgant gratis 
affectibus et operibus studiosis ad ejus onera sublevanda, ut a filiali 
debito persoluta ipsa mater gratitudinis promptitudinem, devocionis 
et reverencie observanciam in filiis recognoscens, se illis letanter 
benignam exhibeat et oportunis temporibus graciosam. Sane non 
latet in abditis, sed per diversos orbis angulos innotescit, qualiter 
longi temporis spacio quondam Petrus, olim rex Aragonum, sub- 
dolus nequicie perpetrator, et subsequenter diversis temporibus nati 
ejus, sibi succedentes in vicio, contra nos et eamdem ecclesiam et 
carissimum in Christo filium nostrum C, Sicilie regem illustrem, 
insulam Sicilie occuparunt ac tenuerunt et adhuc eciam pro majori 
parte detinent nequiter occupatam quarum occupacionis et de- 
tencionis occasione et causa contigit olim perdicio Terre Sancte. 
Sed nee ei potuit oportunum ministrari subsidium de partibus 






A.D. 1300-1] Bishop of Carlisle. 147 

cismarinis et, quamvis inopinatis auxiliis ac insperatis operibus 
(illucescente illi gracia Salvatoris) sit ipsi Terre Sancte via 
recuperacionis, reparacionis, et inhabitacionis aperta, tamen ob 
induratam antiquate jam rebellionis nequiciam Siculorum et 
Frederici, nati predicti quondam Petri, olim regis Aragonum, sub 
cujus Frederici devio iidem Siculi in tenebris et umbra mortis 
obdormiunt, et propter alia scandala que insurgunt prefata mater 
ecclesia in adhibendis oportunis eidem Terre Sancte subsidiis 
impetitur. Status insuper Tuscie impetitur admodum fluctibus 
scandalorum, civitates, loca, et incole Italicarum parcium ecclesie 
predicte subjecta in non modica parte rebellant, nequicie venena 
fudencia et laborancia ingratitudinis vicio contra earn, et nisi 
eorum insolencie compescantur periculose, plurimum invalescant. 
Christianique reges et principes, a quibus ecclesia eadem deberet 
ab hiis et aliis angustiis relevari, ad ea guerris et scandalis 
colluctantur adinvicem, quod prefatam ecclesiarri in tantum oportet 
circa eorum concordiam laborare quod eciam pretermittere cogitur 
alias partes orbis et dispendium pati nichilominus in se ipsa. 
Ouapropter pro pacifico Christianitatis statu, et potissime in illis 
partibus et provinciis atque regnis a quibus potest et solet prefate 
terre comodius et efficacius subveniri, et ad compescendam 
nequiciam perversorum qui conati sunt hactenus et qui conantur 
pro viribus prelibatam ecclesiam injuriis, dampnis, dispendiis et 
rebellionibus impugnare, memorata ecclesia et nos, postquam 
fuimus ad apicem apostolice dignitatis assumpti, sollicitudines, 
amaritudines, et labores, expensas innumeratas et importabilia 
onera necessitate cogente subivimus et subire compellimur et (quod 
gravius relevandum existit) actibus eciam bellicis cum rebellibus 
subditis aliisque impugnatoribus implicari. Cum igitur, sicut 
vestra universitas ignorare non debet, ad relevanda gravamina et 
importabilia onera et expensas atque necessitates plurimas, quibus 
propter premissa premimur nos et ecclesia prelibata, et ut facilius 
supportare possimus que nobis incumbunt et iminent facienda et 
ut, Deo actore, pro sui honoris sueque laudis augmento ad optatum 
finem laudabilia proposita nostra producere valeamus, prout 
expedire viderimus et decere, vestris indigeamus succursibus 
et subvencionibus egeamus, decimam omnium ecclesiasticorum 
reddituum et proventuum in toto regno Anglie per tres annos 
auctoritate presencium duximus imponendam. Universitatem 
itaque vestram attente monemus, affectuose rogamus, et obsecra- 
mus in Domino Jesu Christo, mandantes vobis nichilominus per 
apostolica scripta et in remissionem peccaminum injungentes, 

L2 



148 Register of John de Halt on [A.D. 1300-1 

quatinus attendentes quod, licet compaciendum vobis existat 
nosque ad vos pie ducamur compassionis affectu super vestris 
oneribus, gravaminibus, et pressuris (et libenter ad relevacionem 
vestram oportuna juvamina prebebimus), quia tamen prelibata 
mater ecclesia mederi nequiret absque membrorum suorum onera- 
cione, super hiis ad subveniendum nobis et eidem ecclesie promptis 
obsequiis exurgatis ; et onus subvencionis, quod in presencia 
vobis imponimus impaciencie virtute, p[. . .Jantes et compacientes 
ab intimis nostris et prefate matris ecclesie laboribus, injuriis, 
oneribus et pressuris, ob divinam et ipsius ecclesie ac nostram 
reverenciam, vestrorum omnium ecclesiasticorum reddituum et 

proventuum prefati regni decimam per hujusmodi trien- 
[Fo. 26b.] nium liberaliter et integre venerabili fratri nostro, episcopo, 

et dilecto filio, magistro Bartholomeo de Ferentino, 
canonico Londoniensibus, quibus duximus collectionem ipsius 
decime per alias nostras sub certa forma litteras committendam, et 
aliis quos ipsi ad hoc deputandos duxerint, in prefigendis vobis ab 
ipsis collectoribus terminis persolvatis, cum illis excepcionibus et 
moderacionibus quas in aliis .nostris litteris exprimemus : non 
obstantibus quibuslibet privilegiis, indulgenciis, et graciis vobis vel 
alicui seu aliquibus vestrum aut dignitatibus vel ordinibus vestris 
et specialiter Cisterciensibus, Cluriiacensibus, Premonstratensibus, 
Cartusiensibus, Grandimontensibus vel vestris dignitatibus, locis, 
aut personis singularibus sub quacumque forma seu expressione 
verborum ab eadem sede concessis, eciam si contineatur in eis 
quod de ipsorum totis tenoribus, seriatim vel de verbo ad verbum r 
seu de impetrancium aut ea obtinencium nominibus propriis plenam 
et expressam seu explicitam quantumcuncque oporteat fieri in 
nostris litteris mencionem ; et qualibet alia dicte sedis indulgencia,. 
cujuscunque tenoris, forme, vel expressionis existat, per quam de 
verbo ad verbum presentibus non insertam, aut nominatim et 
singulariter non expressam, effectus earum impediri quovismodo 
valeat vel difTerri. Ceterum clericos illos ad prestacionem ipsius* 
decime teneri nolumus quorum ecclesiastici redditus et proventus 
septem librarum Turonensium parvorum summam annis singulis 
non excedunt. Sic in hac parte nostris mandatis, monitis, per- 
suasionibus, et exortacionibus parituri quod a Deo, de cujus 
negociis agitur, eterne retribucionis premium ac a nobis et sede 
apostolica precipui favoris augmentum non inmerito consequi 
valeatis. Data Laterani, iiij kalendas Marcii pontificatus nostri 
anno vij. In cujus rei testimonium easdem litteras scribi 
mandavimus et nostrorum sigillorum munimine roborari. Data 



A.D. 1301] Bishop of Carlisle. 149 

Londoniis, die vicesimo septimo mensis Julii anno Domini MCCC 

primo. 

[ The office of collector in the diocese of Carlisle.} 

Reverendo in Christo patri domino . . Dei gracia episcopo 
Karliolensi, vel ejus officiali, R., eadem gracia episcopus, et 
Bartholomeus de Ferentino, canonicus Londonienses, collectores 
seu executores super decimis omnium ecclesiasticorum reddituum 
et proventuum in toto regno Anglic per tres annos a sanctissimo 
patre domino Bonifacio, divina providencia papa VIII, in subsidium 
Romane ecclesie impositis deputati, salutem et mandatis apos- 
tolicis firmiter obedire. Litteras ejusdem domini pape nobis 
directas recepimus, quarum copiam sigillis nostris signatam vobis 
inspiciendam transmittimus latori presencium, nuncio nostro jurato, 
illico retradendam, eisdem originalibus litteris propter viarum 
pericula penes nos retentis, parati vobis et omnibus quorum 
interesse posset, cum fuerimus requisiti, de ipsis facere plenam 
fidem ; ipsarum auctoritate vobis in virtute obediencie qua dictesedi 
tenemini firmiter injungentes quatinus, receptis presentibus, sine 
mora citetis vel citari faciatis peremptorie ex parte vestra priorem 
et conventum vestre Karliolensis ecclesie quod compareant coram 
nobis in crastinum festi Sancti Michaelis proximum futurum in 
ecclesia Sancti Pauli, Londoniis, per se vel per procuratores 
ydoneos, sufficiencia et specialia habentes mandata ad jurandum in 
animas eorumdem et ad recipiendum et exequendum officium 
collectionis dicte decime pro tribus annis futuris in civitate et 
diocesi vestra et ad faciendum quod eis virtute dicti mandati 
ulterius sit injungendum. De die vero recepcionis presencium et 
quod super premissis feceritis, nos dictis die et loco certificetis per 
vestras patentes litteras harum seriem continentes. Data Lon- 
doniis, die xxvij mensis Julii anno Domini M CCC primo. 



\JRobert de la l/anne having paid his fine, the Bishop is ordered to release the 
sequestration on his benefices.~\ 

E. Dei gracia etc. venerabili in Christo patri J. eadem gracia 
Karliolensi episcopo, salutem. Sciatis quod magister Robertus 
de la Vanne solvit nobis ad scaccarium nostrum v marcas de 
xj li. vjs. viijd., quos debet nobis de fine et quos vobis nuper 
mandavimus de bonis suis ecclesiasticis in vestra diocesi ad opus 
nostrum levare, de residuoque tocius debiti predicti asserens se 
nuper ad nostrum scaccarium satisfecisse. Et ideo vobis man- 
damus, si ita est, tune denarios quos ab eodem magistro Roberto 
receperitis ad nostrum scaccarium mittatis apud Eboracum in 



150 Register of John de Halton [A.D. 1301 

crastinum Sancti Michaelis proximum futurum ibidem solvendos 
ad opus nostrum. Et sequestrum, si quid ad nostrum mandatum 
apposueritis in beneficiis suis ecclesiasticis occasione debiti predicti, 
sine dilacione eidem relaxatis ; et remittatis ad idem scaccarium ad 
diem predictum hoc breve. TesteW.de Carleton apud Eboracum, 
xij die Julii anno regni nostri xxix. 

Per j talleam de scaccario, quo ad v marcas, et unam litteram 
patentem episcopi de recepcione residui. 



[ The Bishop, by virtue of a papal mandate, inhibits the Prior and Convent of 
Lanercostfrom doing anything to the prejudice of a certain clerk, pending an 
inquisition in the ruridecanal chapter of Westmorland.'} 

J., etc., ad infrascripta executor a sede apostolica specialiter 
deputatus, dilectis nobis in Christo filiis priori et conventui monas- 
terii Sancte Marie de Lanercost, ordinis Sancti Augustini, nostre 
diocesis, salutem et mandatis apostolicis firmiter obedire. Litteras 
sanctissimi patris domini Benedicti pape X 1 , non abolitas, non 
cancellatas, nee in aliqua sui parte viciatas, cum vera bulla et 
canape, nuper recepimus in hec verba: Benedictus etc. Data 
etc. Cujus igitur auctoritate mandati vobis firmiter inhibemus ne, 
pendente hujusmodi provisione, quicquid in prejudicium died 
clerici seu contra tenorem hujusmodi mandati apostolici aliquid 
attemptetis seu aliquid attemptari per alios procuretis : decernentes 
exnunc irritum et inane si quid contra nostram presentem inhibi- 
cionem, immo verius apostolicam, contigerit attemptari. Veruni, 
quia de quibusdam statum et contradictiones dicti clerici contingen- 
tibus, que nos latent, sollerter inquirere nos oportet (sicut hujus 
mandati papalis series nos compellit), in pleno capitulo decanatus 
Westmerie, infra quern idem clericus duxit originem, videlicet die 
Martis proxima post instans festum Ascencionis Domini, in 
ecclesia parochiali de Merton celebrando, ex certa sciencia inquin 
decrevimus de eisdem prefatoque clerico dictos diem et locum 
duximus assignandos, tenore presencium vos citamus ac etiahi 

premunimus, quatinus dictis die et loco per vos coram 

nobis vel commissario nostro, si vestra necesse videritis, intersitis 
facturi et audituri quod natura negocii [exigat et requirat]. . . . . : } 

[Fo. 2;a.] 

\Notarialinstrument containing a long and elaborate record of the proceedings at 
the New Temple, London, in connexion with the transfer of the office of super- 
visor of the Scottish crusading tenth from the Bishop of Carlisle to the Abbot 
of Waltham and the Dean of St. Paul's.'} 

In nomine Domini, amen. Cum felicis recordacionis Nicholaus 
papa Quartus collectionem decime omnium ecclesiasticorum red^ 



A.D. 1300-1] Bishop of Carlisle. 151 

dituum, proventuum, et obvencionum tocius regni Scocie 1 per sex 
annorum spacium dudum venerabili patri Karliolensi et bone 
memorie Cathanensi tune viventi episcopis per suas sub certa forma 
litteras commisisset et subsequenter sanctissimus pater dominus 
Bonifacius papa Octavus dominos abbatem monasterii de Walthara 
Sancte Crucis et decanum ecclesie Londonie predictis episcopis in 
collectione dictarum decimarum et obvencionum in regno Scocie 
per suas litteras subrogasset, injungentes specialiter dictis abbati 
et decano quod prefatum Karliolensem episcopum et executores 
testamenti ultime voluntatis predicti Cathenensis episcopi et quos- 
cunque alios, de quibus videretur eis expedire, sibi quaslibet apos- 
tolicas litteras dudum eisdem Karliolensi et Cathanensi episcopis 
super collectione predicta directas, omnesque scriptas per eos vel 
de mandato seu commissione ipsorum inde confectas vel quas ipsi 
aut eorum aliqui detinerent, compellerent exhibere ; et quod ab 
eisdem Karliolensi et executoribus predictis quantum ipsi Karliol- 
ensis et Cathanensis episcopi, collectores et eorum quilibet per se ac 
per alios, receperunt de decima suprascripta, et penes quos ac ubi, 
quando et qualiter, et sub quibus securitatibus seu cautelis pecuniam 
ab eis in hac parte receptam deponere curaverunt, quantum adhuc 
de ipsa decima et in quibus restat locis seu partibus colligendum; 
quantum, etiam, quando et qualiter ac ubi de ipsa decima expen- 
derunt in prosequendis hiis que contingebant eamdem, et si ab eis- 
vel ab aliis, quibus interdum super hujusmodi collections negocio 
vices suas vel in eo execucionem aliquam commiserunt, restat adhuc 
aliquid de collectis forsitan assignandum, ac super aliis oneribus 
negocium contingentibus memoratum, de quibus expedire viderent, 
reciperent diligentem et plenariam racionem : predicti abbas et 
decanus, volentes (ut tenentur) apostolica mandata sibi directa 
prosequi diligenter, memoratum Karliolensem episcopum citarunt 
et per eumdem executores testamenti predicti Cathanensis episcopi 
citari peremptorie per suas litteras mandarunt ut die Lune proxima 
post Purificacionem Beate Marie virginis anno gracie M CCC* 
coram eis vel eorum altero seu eorum vices gerentibus, per se vel 
per procuratores ydoneos et sufficienter instructos, apud Novum 
Templum, Londonie, comparerent, litteras apostolicas et alia, de 
quibus supra fit mencio, eisdem exhibituri et de collectis decimis 
et obvencionibus raciocinia reddituri et ulterius facturi quod pre- 
dicti natura negocii postularet Quibus die et loco predictus 
dominus Karliolensis episcopus per Willelmum de Rodington, 

1 MS. "Anglic." 



152 Register of John de Half on [A.D. 1300-1 

clericum et procuratorem suum sufficienter constitutum, comparuit 
et per certificatorium suum dictis abbati et decano directum, quo 
ad citacionem executorum prefati Cathanensis episcopi non factam 
et similiter de publicacione rescript! domini Bonifacii pape VIII 
per totum regnum Scocie non facta, prout demandatum fuerat 
faciendum, se nitebatur excusare eo quod propter guerrarum et 
viarum discrimina ad interiores partes Scocie et maxime ad 
diocesim Cathanensem, que in ulterioribus ejusdem regni secessibus 
esse dinoscitur, nunciis dicti domini Karliolensis tutus non patebat 
accessus. Mittebat tamen dictis abbati et decano per suprascrip- 
tum procuratorem sex rescripta felicis recordacionis Nicholai 
pape I III dictis Karliolensi et Cathanensi episcopis super negocio 
dicte decime dudum transmissa. Unum, videlicet, generaliter 
directum episcopis, prelatis, et clero tocius regni Scocie de decima 
prestanda domino regi Anglie. Item aliud rescriptum directum 
episcopis Karliolensi et Cathanensi super dicta decima colligenda. 
Tercium rescriptum directum eisdem patribus de subcollectoribus 
deputandis. Quartum rescriptum eisdem patribus directum super 
obvencionibus per sex annos colligendis. Quintum rescriptum 
declaratorium de quibus fuerat decima persolvenda. Sextum 
rescriptum universis episcopis per regnum Scocie constitutis direc- 
tum super cruce predicanda ; cujus unum filum ruptum est et 
separatum a bulla. Mittebat etiam dictis abbati et decano decem 
et octo rotulos sigillo dicti Karliolensis episcopi consignatos, in 
quibus dicebatur vera et plena taxacio omnium beneficiorum eccle- 
siasticorum omnium diocesium tocius regni Scocie contineri. Et 
erat summa taxacionis omnium bonorum ecclesiasticorum diocesis 
Candide Case, M CCC xxij li. xijs. vd. ; cujus decima, C xxxij li. 
vs. iijd. Item summa taxacionis bonorum ecclesiasticorum diocesis 
Glasguensis, XJ m C xliij li. xijs. ; decima inde, M C xiiij li. vijs. ijd. 
ob. Item summa taxacionis bonorum ecclesiasticorum tocius 
diocesis Sancti Andree, XIIJ m septingente xxiij li. xvijs. iijd. ob. ; 
decima inde, M CCC xxij li. vijs. viijd. ob. q. Item summa bono- 
rum ecclesiasticorum diocesis Ergadiensis, VJ C Ixj li. viijs. xjd. ob. ; 
cujus decima est Ixvj li. ijs. xd. ob. q. Item summa bonorum 
ecclesiasticorum diocesis Breghenensis, M viij li. xijs. jd. ; cujus 
decima, C li. xvijs. ijd. ob. Item summa bonorum ecclesiasticorum 
diocesis Aberdenensis, MMM quadringente xxxix li. xiijs. ob. ; 
cujus decima, CCC xliij li. xixs. iijd. ob. Item summa bonorum 
ecclesiasticorum diocesis Moraviensis, MMCCCC iiij xx xvj li. vs. xd. ; 
cujus decima, CC xlix li. xijs. viijd. Item summa bonorum 
ecclesiasticorum diocesis Cathanensis, CCCC Ixiiij li.; cujus decima, 



A.D. 1300-1] Bishop of Carlisle. 153 

xlvj li. viijs. Item summa bonorum ecclesiasticorum diocesis 
Dunkeldensis, MM V c xxv li. xjs. viijd. ; cujus decima, CC lij li. 
xjs. ijd. Item summa bonorum ecclesiasticorum diocesis Rossen- 
sis, VIJ C iiij xx j li. xs. vd. ; cujus decima, Ixxviij li. iijs. ob. Item 
summa bonorum ecclesiasticorum diocesis Dunblanensis, M CCC 
Ixxvj li. xijs. iijd. ob. ; cujus decima, C xxxvij li. xiijs. ijd. ob. q. 
Item summa bonorum ecclesiasticorum diocesis Zodorensis, V c 
xxxvj li. viijd. ; cujus decima, liij li. xijs. ob. q. Summa totalis 
omnium bonorum reddituum beneficiorum ecclesiasticorum tocius 
regni Scocie, triginta et novem milia quadringente septuaginta 
novem libre, sexdecim solidi et octo denarii ; cujus summe decima, 
tria milia nongente quadraginta septem libre, decem et novem 
solidi, octo denarii. Predicte vero sex littere apostolice et rotuli 
taxacionis decime predicte memoratis abbati et decano, ut pre- 
mittitur, transmissi penes eosdem remanserunt. Et predictus W., 
procurator dicti domini Karliolensis, se dicebat paratum ad redden- 
dum raciocinia nomine domini sui de decima per ipsum per quatuor 
primos annos concessions dicte decime in regno Scocie ac insuper 

per quintum et sextum annos in Insula dumtaxat 
[Fo. 275.] Mannie collecta : qui, juratus in animam dicti domini sui 

de fideli raciocinio (prout moris est) nomine domini sui 
reddendo, oneravit dominum suum et se nomine ejusdem de 
decima totali duodecim diocesium regni Scocie per quatuor primos 
annos de quindecim millibus septingentis quater viginti undecim 
libris, decem et octo solidis, octo denariis ; et de quinquaginta 
quinque libris, sex solidis, duobus denariis de decima Insule 
Mannie de quinto et sexto annis concessionis dicte decime. 
Summa tocius oneris, quindecim milia octingente quadraginta 
septem libre, quatuor solidi, decem denarii. De quibus idem pro- 
curator dicebat dominum suum liberasse Gerardo Simonetti, de 
societate Pulicum et Rimbertinorum de Florencia, octingentas tri- 
ginta libras, quindecim solidos, sex denarios obolum sterlingorum,per 
unam litteram sigillo ejusdem Gerardi et capituli Karlioli sigillatam 
et in hoc compoto exhibitam. Item dictus procurator exhibuit unum 
instrumentum sigillis Abrachii Gerardi et Gerardi Simonis, 1 civium 
et mercatorum Florencie de societate Pulicum et Rimbertinorum, 
sigillatum, in quo continebatur ipsos a predicto domino Karliolensi 
episcopo recepisse in pecunia numerata sexaginta sex libras, 
tresdecim solidos et quatuor denarios, et in litteris obligatoriis 
diversorum subcollectorum mille trecentas quater viginti sexdecim 

1 Sic. 



154 Register of John de Halton [A.D. 1300-1 

libras, viginti denarios obolum ; obligantes se ad restitucionem 
tante pecunie vel dictarum litterarum obligatoriarum dicto patri 
faciendam infra mensem postquam ab eodem patri forent requisiti. 
Item dictus procurator exhibuit terciam litteram sigillo Reynerii 
Bellinzonis, socii et procuratoris societatis Pulicum et Rimberti- 
norum de Florencia, et sigillis domini Willelmi episcopi Sancti 
Andree ac capituli de Kelkow sigillatam, in quo continebatur 
dictum Reynerium recepisse a dicto Karliolensi episcopo duo milia 
et trescentas libras sterlingorum de pecunia dicte decime. Item 
dicebat dictus procurator memoratum episcopum, dominum suum, 
liberasse Gerardo Simonetti, socio et procuratori societatis Pulicum 
et Rimbertinorum, sexcentas triginta tres libras, sex solidos, octo 
denarios sterlingorum de pecunia dicte decime, per unam litteram 
sigillo ejusdem Gerardi sigillatam : set sigillum capituli Karlioli 
eidem appensum non erat, prout scriptum fuit debere fieri in eadem. 
Item dictus procurator dicebat predictum dominum suum ad man- 
datum sanctissimi patris domini Bonifacii pape VIII liberasse 
Abrachio Gerardi et Gerardo Simonetti, civibus et mercatoribus 
Florentinis de societate Pulicum et Rimbertinorum, decem milia 
marcas : scilicet, in pecunia numeraita decem libras, octo solidos, 
duos denarios obolum quadrantem, et in litteris cyrographatis pede 
compoti diversorum subcollectorum dicte decime in multis diocesi- 
bus regni Scocie deputatorum sex milia sexcentas quinquaginta 
sex libras, quinque solidos, unum denarium quadrantem. Unde 
exhibuit unum instrumentum publicum manu Johannis quondam 
Egidii de Amelia, sancte Romane ecclesie auctoritate notarii 
publici, scriptum et signatum ac etiam sigillis predictorum 
Abrachii et Gerardi sigillatum, in quo inter cetera continebatur 
quod si contingat quod predicti subcollectores ac persone in eo 
nominate dictam quantitatem pecunie, in eorum litteris contentam, 
eis vel alicui eorum seu alii de dicta societate non dederint seu 
assignaverint in pecunia numerata, supradictas litteras cyro- 
graphatas supradicto episcopo restituent seu restituet aliquis 
eorum : set an dicti mercatores vel eorum aliquis dictam pecuniam 
a dictis collectoribus seu aliis personis in dictis litteris cyrographatis 
contends receperunt, dictus procurator dictis abbati et decano con-, 
stare non docuit. Exhibuit etiam dictus procurator super dicto 
compoto rescriptum domini Bonifacii pape VIII de decem 
milibus marcis solvendis de dicta decima societati Pulicum et 
Rimbertinorum, de quibus supra fit mencio. Item exhibuit dictus 
procurator instrumentum Restauri Bonaventure, civis et mercatoris 
de Florencia de societate Spinorum, in quo continebatur quod" 



A.D. 1300-1] Bishop of Carlisle. 155 

recepit a dicto episcopo Karliolensi mille libras sterlingorum de 
dicta decima, sigillo ejusdem et sigillis prioris et conventus Beate 
Marie Karlioli et prioris et conventus de liextoldesham sigillatum. 
Item exhibuit dictus procurator aliud instrumentum Simonis 
Gerardi, socii et procurators societatis Spinorum de Florencia, de 
ducentis libris sterlingorum de dicta decima penes eum per dictum 
episcopum Karliolensem depositis ; et erat dictum instrumentum 
sigillo dicti mercatoris et sigillis abbatum de Kelkow et de Aber- 
brothok sigillatum. Item exhibuit dictus procurator aliud instru- 
mentum Guidonis Bardi, de societate Spinorum predicta, de 
ducentis sex libris, tribus solidis et tribus denariis et tribus 
quadrantibus sterlingorum, eidem per predictum episcopum Karlio- 
lensem de dicta decima liberatis, sigillo ejusdem Guydonis et etiam 
sigillo abbatis de Kelkow consignatum. Item exhibuit dictus 
procurator aliud instrumentum Restauri Bonaventure et Guydonis 
Bertaldi, de societate Spinorum predicta, de ducentis quinquaginta 
et novem libris, septemdecim solidis et duobus denariis sterlingorum, 
eisdem per dictum episcopum de memorata decima liberatis. Ex- 
hibuit etiam dictus procurator rescriptum domini Bonifacii pape 
VIII de applicacione depositi de pecunia dicte decime penes dictos 
mercatores de societate Spinorum predicta facti et ab eisdem nori 
repetendi quousque dictus episcopus a sede apostolica aliud 
receperit in mandatis. De quibus liberacionibus et assignacionibus 
factis dictis mercatoribus de societate Pulicum et Rimbertinorum 
summa totalis est undecim milia octingente quater viginti sexdecim 
libre, decem solidi, octo denarii ; et in liberacionibus societati 
Spinorum summa totalis est mille sexcente sexaginta sex libre, 
quinque denarii obolus quadrans. Item dicit dictus procurator 
super compoto allocacionem factam esse per dictum episcopum, 
dominum suum, abbati de Russi, subcollectori ipsius decime in 
Insula Mannie per sex annos, de viginti tribus libris, octo solidis, 
eo quod bona dicti abbatis non taxantur ad centum marcas, ut 
paret in taxacione facta de bonis abbatis ejusdem. Et est summa 
totalis liberacionum premissarum in universe tresdecim milia quin- 
gente quater viginti quinque libre, decem et novem solidi, unus 
denarius obolus quadrans. Et sic remanent duo milia ducente 
sexaginta et una libre, quinque solidi, octo denarii quadrans ; de 
quibus in finali compoto diligencius est calculandum. Predictus 
vero procurator, juratus de veritate dicenda super omnibus ab eo 
requirendis circa negocium collectionis decime predicte et obven- 
cionum, requisitus an episcopus Cathenensis (dum vixit) in 
[Fo. 283.] aliquo per se vel per alios intromisit de collectione decime 



156 Register of John de Halton [A.D. 1300-1 

predicte, respondit quod in nullo se intromisit eo quod, eodem 
episcopo anno primo collectionis defuncto, tota prosecucio collec- 
tionis dicte decime ad dictum Karliolensem episcopum devolve- 
batur. Item super aliis articulis requisitus, dicit quod dicti rotuli 
exhibit! non sunt originales set ab originalibus plene et vere sumpti, 
continentes taxacionem plenam omnium ecclesiasticorum reddituum 
et proventuum per totum regnum Scocie, exceptis bonis propriis 
episcoporum Sancti Andree et Glasguensis (quorum quidem 
bonorum taxacio per consciencias dictorum episcoporum fuerat 
facta et, ut credit, minus plene), et quod eandem taxacionem 
colligebat dictus episcopus toto tempore collectionis sue nee alia 
taxacione usum fuisse, quod sciat. Item dicit quod, antequam 
dictus episcopus cum subcollectoribus dicti regni Scocie tractatum 
habuerit, quantum determinate sit collectum de dicta decima vel 
quantum sit adhuc levandum seu quantum sit expensum circa pro- 
secucionem dicte decime precise scire non potest. Item requisitus 
super obvencionibus collectis et colligendis, dicit se omnino nichil 
scire. Duo tamen collectores obvencionum super dictarum obven- 
cionum negocio exequendo fuerant constituti in toto regno predicto 
per dictum Karliolensem episcopum, scilicet, magistri Willelmus de 
Goseford (adhuc superstes) et Willelmus de Irby (qui decessit 
biennio et amplius elapso), cui subrogatus fuit in eodem collectionis 
officio per dictum dominum episcopum magister Johannes de 
Berewes ; cum quibus magistris dictus episcopus Karlioli nondum 
habuit racionem : et donee dicti subcollectores dictum episcopum, 
dominum suum, informaverint, non potest dictus procurator precise 
dictos abbatem et decanum informare quid vel quantum sit collectum 
<le dictis obvencionibus vel de caucionibus eo nomine expositis aut 
qui sunt debitores eorum que in subsidium Terre Sancte fuerint 
assignata, vel aliis contingentibus hujusmodi collectionis officium 
memoratum. Instrumenta sane premissa obligatoria mercatorum et 
littere papales de solucionibus aut depositis pecuniarum dictis mer- 
catoribus factis mencionem facientes penes dictum procuratorem 
remanserunt. Constitutus insuper in presencia dicti domini decani, 
memorato abbate ea vice legitime impedito, Philippus Gerardini, 
socius et mercator de societate Spinorum de Florencia, cui instru- 
menta contingencia socios et societatem de Spinis, de quibus 
premittitur, ex certa sciencia fuerant dictis die et loco exhibita, 
fatebatur sigilla dictis instrumentis nomine sociorum de Spinis, de 
quibus in eisdem scribitur, appensa vera esse sigilla sociorum 
suorum in instrumentis eisdem nominatorum, ut credit. Item 
Gyottus Guydonis, civis et mercator de societate Pulicum et 



A. D. 1300-1] Biskop of Carlisle. 157 

Rimbertinorum de Florencia, dicebat se credere omnia sigilla 
instrumentis contingentibus socios et societatem suarrt, de quibus 
premittitur, appensa vera esse sigilla sociorum suorum nominatorum 
in instrumentis eisdem. Et quia dictus dominus decanus ad plenum 
per premissa non poterat ad presens informari in negocio raciocinii 
memorato, prefixit diem predicto procuratori dicti Karliolensis 
episcopi, et domino suo in personam procuratoris ejusdem, in 
quindena Sancti Michaelis proximo ventura, loco quo prius, ad 
finaliter computandum super dictis decimis ac etiam super obven- 
cionibus in dicto regno Scocie toto tempore collectionis sue 
provenientibus ; ut, interim auditis per dictum episcopum racio- 
ciniis omnium subcollectorum, tarn decimarum quam obvencionum,, 
per eundem episcopum deputatorum in regno Scocie prelibato, 
prout per dictum dominum decanum extitit injunctum, idem 
Karliolensis episcopus ad plenum informatus dictis die et loco 
coram dictis dominis abbate et decano, vel eorum altero seu vices 
gerentibus, legitime compareat instructus plenarium raciocinium 
rediturum et ad satisfaciendum de claris residuis que tune per dicti 
compoti reddiciones contingent effectual iter declarari ; necnon ad 
exhibendum registra et alias quascumque scripturas seu instru- 
menta per dictum patrem et suos confecta super contingentibus 
dictas decimas et obvenciones et collectionem earumdem, ac etiam 
cauciones quascumque expositas per debitores quoscumque in pre- 
missis et processus habitos contra eosdem, ac ulterius faciendum et 
recipiendum super premissis et ea contingentibus quod dicti negocii 
qualitas et natura postulabit. 

In nomine Domini, amen. Anno ab Incarnacione trecentesimo, 
indictione quartadecima, die septimo decimo mensis Marcii, in pre- 
sencia mei, notarii publici, et testium subscriptorum, apud Novum 
Templum, Londonie, recitato coram venerabilibus viris dominis 
abbate monasterii Sancte Crucis de Waltham et decano ecclesie 
Londonie, executoribus super decimis et obvencionibus, domino E. 
Dei gracia regi Anglic illustri in subsidium Terre Sancte concessis r 
per sanctissimum patrem dominum Bonifacium divina providencia 
papam VIII specialiter deputatis, quodam instrumento publico per 
me notarium infrascriptum super compoto decime bonorum eccle- 
siasticorum regni Scocie reddito die Lune proxima post festum 
Purificacionis Beate Marie virginis, anno Domini supradicto, per 
Willelmum de Rodington, clericum et procuratorem reverendi 
patris domini Dei gracia Karliolensis episcopi, continente inter 
cetera liberaciones et assignaciones infrascriptas : videlicet, per 
unam litteram de octingentibus triginta tribus libris, quindecim 



1.58 Register of John de Half on [A.D. 1300-1 

solidis, sex denariis obolo sterlingorum, liberatis Gerardo Simonetti, 
de societate Pulicum et Rimbertinorum de Florencia, sigillis 
ejusdem Gerardi et capituli Karlioli sigillatam. Item unum 
instrumentum sigillis Abrachii Gerardi et Gerardi Simonetti, 
civium et mercatoruin Florencie de Societate Pulicum et Rimber- 
tinorum sigillatum ; in quo continebatur ipsos a predicto domino 
Karliolensi episcopo recepisse in pecunia numerata sexaginta sex 
libras, tresdecim solidos et quatuor denarios, et in litteris obliga- 
toriis diversorum subcollectorum mille trecentas quater viginti 
sexdecim libras, viginti denarios obolum sterlingorum ; obligantes 

se ad restitucionem tante pecunie vel dictarum litterarum 
[Fo. 28b.] obligatoriarum dicto patri faciendam infra mensem post- 

quam ab eodem patri forent requisiti. Item ceteram 
litteram sigillo Reynerii Bellinzonis, socii et procuratoris societatis 
predicte, et sigillis domini Guillelmi, episcopi Sancti Andree, ac 
capituli de Kelkow sigillatam ; in qua continebatur dictum 
Reynerium recepisse a dicto Karliolensi episcopo duo milia et 
trecentas libras sterlingorum de pecunia dicte decime. Item 
quartam litteram sigillo Gerardi Simonetti sigillatam, set sigillum 
capituli Karlioli eidem appensum non erat prout scriptum fuit 
debere fieri in eadem ; in qua continebatur predictum episcopum 
liberasse Gerardo Simonetti sexcentas triginta tres libras, sex 
solidos et octo denarios sterlingorum. Item exhibuit dictus pro- 
curator unum publicum instrumentum manu Johannis quondam 
Egidii de Amelia, sancte Romane ecclesie auctoritate notarii 
publici, scriptum et signatum, ac etiam sigillis predictorum 
Abrachii et Gerardi sigillatum ; in quo continebatur dictum 
dominum episcopum ad mandatum sanctissimi patris domini 
Bonifacii pape Octavi liberasse Abrachio Gerardi et Gerardo 
Simonetti, civibus et mercatoribus Florencie de societate Pulicum 
et Rimbertinorum, in pecunia numerata x li. viijs. ijd. ob. q., et in 
litteris cyrographatis pede compoti diversorum subcollectorum 
dicte decime in multis diocesibus regni Scocie deputatorum 
vj m vj c Ivj li. vs. jd. q. In quo quidem instrument inter cetera 
continebatur quod si contingat quod predicti subcollectores ac 
persone in eo nominate dictam quantitatem pecunie in eorum 
litteris contentam eis vel alicui eorum seu alii de dicta societate 
non dederint seu assignaverint in pecunia numerata, supradictas 
litteras cyrographatas supradicto episcopo restituent seu restituet 
aliquis eorum. Abrachius Gerardi, civis et mercator Florentinus 
de societate Pulicum et Rimbertinorum de Florencia, nomine suo 
et sociorum suorum ac societatis sue predicte, anno, indictione, die 



A.D. 1300-1] Bishop of Carlisle. 159 

et loco predictis, ac etiam coram executoribus prenotatis, infra- 
scripta protestacione premissa, confessus est et recognovit libera- 
ciones et assignaciones in supradictis litteris suis et sociorum 
suorum, prout in litteris suis et sociorum suorum continetur, 
contentas esse veras et quod sigilla sua et sociorum predicte 
societatis ex certa sciencia sua et sociorum suorum predictis litteris 
sunt appensa : protestando ante omnia quod per predictas con- 
fessionem et recognicionem coram executoribus antedictis per 
eumdem Abrachium factas de negociis supradictis nullum sibi vel 
sociis suis seu societati predictis prejudicium generetur nee per eas, 
si de eisdem imperpetuum appareret per instrumentum aliquod 
publicum vel privatum vel per aliquos rotulos seu acta, conveniri 
vel inqtiietari possint vel debeant, vel aliqua ex eisdem vel earum 
occasione actio oriatur vel -exactio vel condempnacio fieri possit, 
vel aliqua novacio facta sit vel fieri intelligatur per easdem, vel 
nova obligacio nascatur vel antique obligaciones et actiones jam 
nate dupplicentur, inmutentur vel diminuantur, vel eisdem aliquid 
accedat vel discedat per ipsas, set solum per litteras, de quibus supra 
fit mencio, possit fieri peticio et exactio de summis in eisdem litteris 
contentis secundum tenorem litterarum earumdem et non alias vel 
alio modo : et quod de eisdem per litteras alias vel per presentes 
recognicionem et confessionem non fiat aliqua exactio vel peticio, 
nisi per litteras antedictas : et quod jus sibi et sociis ac societati 
predictis acquisitum per aliquas litteras apostolicas per easdem 
recognicionem et confessionem in aliquo non evanescat vel 
diminuatur. Ex parte vero dicti domini episcopi similiter protesta- 
tum fuit, anno, indictione, die et loco predictis, quod si aliqua vel 
alique alie littere dictorum mercatorum continentes alias summas 
de liberacionibus et assignacionibus eisdem mercatoribus vel alicui 
eorum factis seu assignatis per dictum episcopum imposterum 
appareant, quod vim et effectum habeant quatenus de jure 
debeant, predictis compoto et protestacione non obstantibus. 
Predict! autem executores supradictas protestaciones, et ea que 
continebantur in eis, admiserunt. Presentibus fratre Stephano de 
Brecham, canonico de Waltham, magistris Johanne de Manhale, 
rectore medietatis ecclesie de Levereton, Lincolniensis diocesis, 
Roberto de Jarkenvill et Roberto de Baudak et Willelmo de 
Meleford, clericis, testibus ad premissa vocatis specialiter et rogatis. 
In nomine Domini, amen. Per presens publicum instrumen- 
tum appareat evidenter quod anno ab Incarnacione ejusdem 
millesimo trecentesimo, indictione quartadecima, die septimo 
decimo mensis Marcii, in presencia mei, notarii publici infrascripti, 



160 Register of John de Halton [A.D. 1300-1 

et testium subscriptorum, apud Novum Templum, Londonie, 
ostensis et lectis coram venerabilibus viris dominis abbate Sancte 
Crucis de Waltham et decano ecclesie Londonie, executoribus 
super decimis et obvencionibus, domino E. Dei gracia regi Anglie 
illustri in subsidium Terre Sancte concessis, a sede apostolica 
specialiter deputatis, quibusdam patentibus litteris continentibus 
liberaciones et assignaciones infrascriptas : videlicet, per imam 
litteram de m libris sterlingorum liberatis per reverendum patrem 
dominum Dei gracia Karliolensem episcopum, de decima in regno 
Scocie collecta, Restauro Bonaventure, civi et mercatori Florentino 
de societate Spinorum de Florencia, sigillo ejusdem Restauri et 
sigillo prioris et conventus Beate Marie Karlioli et prioris et 
conventus de Extoldesham sigillatam. Item aliam litteram de 
ducentis libris sterlingorum de dicta decima liberatis Simoni 
Gerardi, socio et procuratori societatis Spinorum de Florencia, 
sigillo ejusdem Simonis et abbatum de Kelkow et de Abirbrothock 
sigillatam. Item terciam litteram de ccvj li. iijs. iijd. ob. q. ster- 
lingorum de dicta decima liberatis Guidoni Bardi, de societate 
Spinorum predicta, sigillo ejusdem Guydonis et sigillo abbatis de 
Kelkow consignatam. Item per quartam litteram de cclix li. xvijs. 
et ijd. sterlingorum de dicta decima liberatis Restauro Bonaventure 

et Guydoni Bertaldi, de societate Spinorum de Florencia, 
[Fo. 293.] sigillis eorumdem Restauri et Guidonis sigillatam. 

Philippus Gerardini, de societate Spinorum de Florencia, 
nomine suo et sociorum suorum de societate sua predicta, anno, 
indictione, die et loco predictis, ac etiam coram executoribus pre- 
notatis, confessus est et recognovit liberaciones et assignaciones in 
supradictis litteris sociorum suorum, prout in ipsis litteris continetur, 
contentas esse veras ; et quod sigilla sociorum suorum et predicte 
societatis ex certa sciencia sua et sociorum suorum in predictis 
litteris nominatorum sunt appensa : protestando quod per predictas 
confessionem et assignacionem coram executoribus antedictis per 
eumdem Philippum factas de negociis supradictis nullum sibi vel 
sociis suis ac societati predictis prejudicium generetur, nee per 
easdem recognicionem et confessionem, si de eisdem imperpetuum 
appareret per instrumentum aliquod publicum vel privatum, con- 
veniri vel inquietari possint vel valeant ; set solum per litteras, de 
quibus supra fit mencio, possit fieri peticio et actio de summis in 
eisdem litteris contentis secundum tenorem litterarum earumdem : 
et quod jus sibi et sociis ac societati predictis acquisitum per 
aliquas litteras apostolicas per easdem recognicionem et con- 
fessionem in aliquo non evanescat vel diminuatur. Presentibus 



A. D. 1301] Bishop of Carlisle. 161 

magistris Johanne de Manhale, rectore medietatis ecclesie de 
Levereton, Lincolniensis diocesis, Willelmo de Meleford, Roberto 
de Jarkenvill, Roberto de Bureford, Adam de Baudak, clericis, 
testibus ad hoc vocatis specialiter et rogatis. 



[ The Bishop authorizes the Abbot and Convent of Holm Cultram to build a 
church, or chapel, at their town of Skinburness.~\ 

J. miseracione divina Karliolensis episcopus dilectis sibi in 
Christo filiis abbati et conventui monasterii Sancte Marie de 
Holmcoltran, ordinis Cisterciensis, nostre Karliolensis diocesis, 
salutem, graciam et benedictionem. Basilicarum sanctarum sive 
ecclesiarum nova constructio eo potissime alicubi est necessaria 
quo, Regi Summo in eisdem misticis muneribus complacato, 
animarum saluti melius perspicitur, dum populus Christianus 
reddatur devocior et in alterius prejudicium non redundet. Adver- 
tentes siquidem villam sive burgum vestrum juxta portum de 
Skinburnese infra fines vestros de Holmcoltran et extra limites 
ecclesiarum parochialium nostre diocesis, ut ex assercione quam- 
plurium intelleximus, situatum et ab eisdem esse multum dis- 
tantem, vobis auctoritate nostra pontificali, intuitu Dei, ad Ipsius 
cultus augmentum ac ob vestre sacre religionis reverenciam et 
animarum profectum, concedimus et specialiter indulgemus pro 
nobis et successoribus nostris ut liceat vobis in loco competenti 
infra solum vestrum dicte ville sive burgi unam capellam sive 
ecclesiam de novo construere pro vestris inquilinis ibidem et alibi 
infra fines vestros de Holmcoltran, extra tamen limites aliarum 
ecclesiarum adjacencium, morantibus et processu temporis mora- 
turis ac aliis supervenientibus. Quam capellam sive ecclesiam cum 
cimiterio, cum constructa fuerit juxta decenciam qua convenit, 
omnibus insigniis parochialibus volumus ac decernimus insigniri ; 
ipsam cum omnibus decimis et obvencionibus quibuscumque, a 
dictis inquilinis sive aliis provenientibus, vobis et monasterio vestro 
de Holmcoltran ac successoribus vestris pro hospitum et pauperum 
suscepcione auctoritate diocesana annectimus et eas appropriamus 
ac in usus proprios et successorum vestrorum pro nobis et suc- 
cessoribus nostris imperpetuum possidendas libere concedimus per 
presentes. Volumus etiam et concedimus pro nobis et successori- 
bus nostris quod vos et successores vestri nobis et successoribus 
nostris sen officialibus nostris, cum extra nostram diocesim con- 
tigerit nos abesse, presbiterum ydoneum secularem per vos 
eligendum et, cum vobis placuerit, amovendum, quociens opus 

CARLISLE. I. M 



1 62 Register of John de Halton [A.D. 1301 

fuerit, presentetis ; cui labore stipendia necessaria juxta status sui 
et cure exigenciam [ . . . Jirabitis, prout inter vos poterit melius 
convenire. Qui quidem presbiter a nobis et successoribus nostris 
curam ipsius capelle sive ecclesie inquilinorum predictorum infra 
fines predictos morancium et morandorum recipiet, eidem capelle 
sive ecclesie deserviet et inquilinis predictis ac aliis supervenienti- 
bus sacramenta ecclesiastica canon ice ministrabit ; excessus vero 
hujusmodi inquilinorum et aliorum superveniencium et omnia alia 
et singula ibidem corrigenda et jure ordinario approbanda, que ad 
nostram jurisdictionem ordinariam de jure sive consuetudine nostre 
Karliolensis diocesis spectant, nobis et successoribus nostris, 
officialibus nostris, ac aliis ministris nostris ecclesiasticis fideliter 
nunciabit, et injuncta nostra et ministrorum nostrorum canonica 
reverenter recipiet et diligencius exequetur. Quod si vos vel 
successores vestri in presentando presbiterum ydoneum ad dictum 
locum nobis et successoribus nostris negligentes fueritis aut fuerint 
et remissi, vel ultra mensem a tempore amocionis presbiteri tune 
amoti id facere distuleritis seu vestri distulerint successores, licebit 
nobis et successoribus nostris dictam capellam sive ecclesiam 
suspendere obvencionesque et decimas vobis (ut premittitur) appro- 
priatas sequestrare et eas nostris usibus applicare quousque unum 
capellanum ydoneum ad dictam capellam sive ecclesiam duxeritis 
presentandum ; omnibus et singulis privilegiis, vobis et ordini 
vestro a sede apostolica indultis, vobis et successoribus vestris 
semper salvis. Per istam concessionem nostram ecclesiarum 
parochialium nostre diocesis juribus non intendimus derogari, sed 
ea, si que fuerint, persistere volumus illibata. In cujus rei testi- 
monium presentibus sigillum nostrum apposuimus. Data apud 
Bridekirk, vj idus Augusti anno Domini M CCC primo et pontifi- 
catus nostri nono. 1 



[CARLATTON R. The finding of the Inquisition after the presentation made by the 
Bishop of Durham .] 

Venerabili in Christo patri domino J. Dei gracia Karliolensi 
episcopo suus officialis, debitam obedienciam cum honore. Litteras 
vestras nuper recepi in hec verba. Johannes miseracione divina 
Karliolensis episcopus dilecto in Christo filio magistro Johanni, 
officiali suo, salutem, graciam et benedictionem. Presentavit nobis 



1 This entry has been cancelled in the MS. by four intersecting lines drawn 
across it. The town of Skinburness seems to have been destroyed by the sea 
shortly after this date. See Nicolson and Burn, Cumberland, p. 17?- 



A.D. 1301] Bishop of Carlisle. 163 

venerabilis pater dominus A., Dei gracia Dunelmensis episcopus, 
Robertum de London, clericum, ad ecclesiam de Carlaton, nostre 
diocesis, vacantem et ad suam presentacionem spectantem, ut dicit. 
Hinc est quod vobis mandamus quatinus in pleno loci capitulo 
diligencius inquiratis si dicta ecclesia, vacet, qualiter vacat, a quo 
tempore vacaverit, quis sit verus patronus ejusdem et quis ad 
eandem tempore pacis ultimo presentavit ; quantumque 
[Fo. 295.] valeat, si sit litigiosa vel pensionaria, et cui et in quantum ; 
de moribus etiam presentati, de litteratura, ordinibus et 
etate, ac aliis consuetis articulis in hac parte. Facta vero inqui- 
sicione, earn sigillis eorum, per quos facta fuerit, signatam et sigillo 
nostro inclusam maturitate qua convenit transmittatis. Data apud 
Apiltreley, ij nonas Septembris pontificatus nostri anno nono. 

Hujus igitur auctoritate mandati in pleno loci capitulo, 
vj nonas Octobris, celebrate a rectoribus et vicariis ecclesiarum de 
Ayketon, Bampton, Castelkayrok, Beaumont, Denton, Kirkandres, 
Irtington, Crosseby, Stannewegges, Burgo, Brampton et Farlam, 
super premissis diligencius inquisivi. Qui dicunt quod ecclesia de 
Carlaton vacat, et vacavit a festo Sancti Barnabe apostoli. Dicunt 
etiam quod bone memorie dominus Alexander, rex Scocie, ad 
eandem ultimo presentavit ; et non est litigiosa nee pensionaria. 
Dicunt etiam quod dominus episcopus Dunelmie tenet villam de 
Carlaton, set hesitant utrum sit verus patronus illius ecclesie. De 
condicionibus presentati et moribus nil sciunt. In cujus rei testi- 
monium preseritem inquisicionem sigillis dictorum rectorum et 
vicariorum signatam, sub sigillo officialitatis vestre inclusam, vestre 
reverende paternitati transmitto. Actum die, anno Domini, et 
capitulo supradictis. 

[BOWNESS ^.Institution; with a note on the dispensation granted.'} 

INSTITUCIO DOMINI ROALDI DE RICHEMUND IN ECCLESIA 

DE BOUNEYS. 

Johannes miseracione divina etc. dilecto in Christo filio 
Roaldo de Richemund, acolito, salutem, graciam et benedictionem. 
Ad ecclesiam parochialem de Bouneys, nostre diocesis, vacantem, 
ad quam per dominam Adam de Feritate, veram patronam 
ejusdem, nobis presentatus existis, te admittimus graciose et 
rectorem instituimus in eadem. Data apud Rosam, xvij kalendas 
Novembris anno Domini MCCC primo, pontificatus nostri decimo. 

Et die supradicto habuit litteram dispensacionis super non 
residencia et super ordine presbiteratus per triennium, ita quod se 

M 2 



164 Register of John de Halton [A.D. 1301 

faciat ordinari in subdiaconum infra annum et in dyaconum infra 
dictum terminum. 



[Notification of appeals against the removal, by order of Bishop Halton, of a cause 
pending before him, as judge-delegate, from the diocese of York to that of 
Durham.] 

Venerabili in Christo patri domino J. Dei gracia Karliolensi 
episcopo, judici unico in causa appellacionis que asseritur ab 
auditore dominorum decani et capituli Beati Petri Eboraci ex 
parte Matildis filie Gilberti de Heword, militis, tune Eboracensis 
diocesis, in causa que coram eodem auditore inter Brianum Burdon, 
Eboracensis diocesis, ex parte una, et ipsam, ex altera, movebatur 
ad sedem apostolicam interjecta, ab eadem sede (ut pretenditur) 
deputato, officialis curie Eboraci, salutem cum reverencia et honore 
debitis tanto patri. Sua nobis prefatus Brianus peticione mons- 
travit quod, cum ipse coram vobis, ex delegacione hujusmodi 
apostolica inter memoratas partes cognoscentibus, certis die et loco 
legitime comparens in forma juris proposuisset et etiam allegasset 
quod virtute rescripti apostolici in hac parte vobis directi extra 
dictam Eboracensem diocesim absque causa racionabili et legitima 
in Dunolmensem diocesim de jure invitus trahi non poterat nee 
debebat, vos tamen, hujusmodi proposicione et allegacione non 
obstante, eundem Brianum extra dictam Eboracensem diocesim in 
diocesim Dunolmie, licet nulla causa racionabilis seu legitima 
quare id fieri deberet subesset vel pretenderetur aliqualiter in hoc 
casu, contra naturam et qualitatem rescripti apostolici memorati 
trahendum et conveniendum fore contra justiciam decrevistis, ac 
copiam mandati apostolici virtute cujus in prefata causa appella- 
cionis vos procedere dicebatis (quo predicta Matildis usa fuerat in 
judicio coram vobis), quam nuncquam habuit sed jure habere 
debuit, sibi dare vel decernere, licet hoc fieri cum instancia peti- 
visset, indebite denegastis in juris injuriam et dicti Briani preju- 
dicium non modicum et gravamen. Propter que et eorum quod- 
libet senciens se per vos minus debite pregravari sacrosanctam 
sedem apostolicam directe et curiam Eboraci pro tuicione legitime, 
ut asserit, appellavit. Quocirca vobis auctoritate curie Eboraci 
firmiter inhibemus (quod per vos quibuscuncque commissariis 
vestris ac omnibus aliis, quibus jus inhiberi exigit et permittit, 
inhiberi volumus et mandamus) ne, pendente coram nobis hujus- 
modi tuitorie appellacionis causa, quicquam in dicte partis appel- 
lantis prejudicium attemptetis seu faciatis per aliquos aliqualiter 
attemptari quominus appellacionem suam utramque, ut est justum 



A.L>. 1301] &iskop of Carlisle. 165 

libere prosequatur : citantes nichilominus peremptorie partem 
appellatam quod compareat coram nobis vel commissario nostro 
in majori ecclesia Eboraci die Veneris proxima post festum Sancte 
Trinitatis in predictatuitorie appellacionis causa processura, factura 
ulterius et receptura secundum dicti negocii qualitatem et naturam 
et Eboracensis curie consuetudinem quod justicia suadebit. Ac 
vos ibidem intersitis, si vestra videritis interesse. De die vero 
porrectionis presencium vobis facte et quicquid faciendum dux- 
eritas in premissis, nobis vel commissario nostro ad dictum diem 
fideliter intimetis per vestras paten tes litteras harum seriem con- 
tinentes. In Christo Jesu diu valeat et vigeat vestra paternitas 
reverenda. Data apud Giseburn, vij idus Maii anno grade M 
CCC primo. 

\Kondof William Armstrang, of Ousby, and his wife Sybil dc Halgton, to render 
to Sara Falkard three skeps of oatmeal, six ells of russet, and one mark of 
silver annually for lands in Ousby. The Bishop is one of the sureties.'} 

Universis presentes litteras inspecturis Willelmus filius Ade 
Armstrang, de Ulnisby, et Sibilla de Halgton, uxor ejusdem, 
salutem in Domino sempiternam. Noveritis nos teneri et tenore 
presencium obligari Sarre dicte Falkard, de Ulnisby, in tribus 
eskeppis bone farine avene, solvendis eidem Sarre apud Karliolum 
singulis annis, dum vixerit, ad tres anni terminos per equales 
porciones, videlicet ad festum Pasche, Assumpcionis Beate Virginis, 
et Sancti Andree apostoli ; necnon in sex ulnis russeti, precii octo 
solidorum, singulis annis contra Natale Domini ; et in una marca 
argenti ad festa Pentecostes et Sancti Martini in hyeme, pro terns, 
redditibus, tenementis et serviciis, que dicta Sarra nobis in villa et 
territorio de Ulnisby per cartam dedit et concessit Ad quam 
quidem solucionem predictis terminis et loco fideliter faciendam 
obligamus nos et omnia bona nostra, mobilia et immobilia, necnon 
et heredes nostros, et specialiter omnes illas terras et tenementa 
que ex dono et concessione dicte Sarre habemus in dicta villa et 
territorio de Ulnisby, ad cujuscuncque manus devenerint. Quod si 
in solucione dictorum pecunie, farrine, vel russeti in predictis 
terminis in toto vel in parte cessatum fuerit quoquomodo, volumus 
et concedimus quod dicta Sarra vel ejus attornatus predictas terras 
nostras licite ingrediatur et omnia bona ibidem existencia capiat et 
detineat qua vadium et plegium, quousque eidem Sarre de farrina, 
pecunia, et russeto predictis, necnon et de dampnis et expensis 
suis, plenarie fuerit satisfactum. Et ad majorem hujus rei securi- 
tatem predicte Sarre dominum Johannem, Dei gracia Karliolensem 



1 66 Register of John de Halton [A.D. 1298-9 



episcopum, et Adam Armstrang, de Ulnisby, fidejussores inveni- 
mus, quorum quilibet ad omnia et singula predicta dictis terminis 
et loco solvenda principalem et in solidum se constituit debitorem. 
In cujus rei testimonium nos, Willelmus, et Sibella de Haulton, 
uxor mea, et nos, Johannes, Dei gracia Karliolensis episcopus, et 
Adam Armstrang, presenti scripto sigilla nostra apposuimus 
seriatim. Datum et actum apud Karliolum, die Sancte Scolastice 
virginis anno Domini M CC nonagesimo nono. 



[The Bishop acknowledges the receipt of wheat and wine from the King's receiver 
of victuals at Carlisle^ 

Universis pateat per presentes quod nos Johannes, miseracione 
divina Karliolensis episcopus, recepimus de domino Jacobo de 
Dalyleyge, clerico, receptore victualium domini regis apud 
Karliolum, viginti quarteria frumenti et duo dolia vini, de prestito, 
per mandatum domini Johannis de Drokenesford, custodis garde- 
robe regis ; de quibus dictum dominum Jacobum erga eundem 
dominum Johannem et quoscunque alios custodes garderobe regis, 
cum per eosdem fuerimus requisiti, acquietare promittimus per 
presentes. In cujus rei testimonium sigillum nostrum presentibus 
est appensum. Data apud Rosam, iij idus Julii .... 



[Fo. 303.] 

\The King (apparently now the guest of the Bishop at Rose) commands his Justice 
of the Forest to desist from molesting the Bishop and his men in the exercise 
of their right of common.] 

PASTURA DE INGLEWOOD. 

E. Dei gracia etc. dilecto et fideli suo Roberto de Clifford, 
justiciario foreste sue citra Trentam, salutem. Ex parte venerabilis 
patris J. Dei gracia episcopi Karlioli nobis est ostensum quod, cum 
ipse et homines sui infra metas foreste nostre Denglewode com- 
morantes communicare debeant et idem episcopus ac predecessores 
sui, episcopi ejusdem loci, eorumque homines infra predictas metas 
commorantes semper hactenus, a tempore quo memoria non extat, 
communicare consueverunt cum omnimodis averiis suis per totam 
forestam nostram predictam, tarn infra coopertum quam extra } 
exceptis landis nostris, vos et ministri vestri foreste predicte 
ipsum episcopum et homines suos predictos quominus cum averiis 
suis in foresta predicta communicare possint, ut solebant, jam de 
novo auctoritate vestra impedivistis et adhuc impeditis, averia sua 
ibidem pascencia imparcando et imparcata pro voluntate vestra 



A.D. 1300] Bishop of Carlisle. 167 

detinendo minus juste in ipsius episcopi dampnum non modicum 
et ecclesie sue Beate Marie Karlioli et heredacionis periculum 
manifestum. Et quia nolumus quod eidem episcopo aut hominibus 
suis in hac parte taliter injurietur, vobis mandamus quod (si ita sit) 
tune ab hujusmodi impedimentis indebitis prefato episcopo aut 
hominibus suis predictis super hoc inferendis desistentes et 
ministros vestros predictos desistere facientes, ipsum episcopum et 
homines suos predictos infra forestam predictam cum omnimodis 
averiis suis communicare permittatis, sicut ibidem communicare 
debent et idem episcopus et predecessores sui ac eorum homines 
sui predicti semper hactenus a tempore quo non extat memoria 
ibidem communicare consueverunt Teste me ipso apud La Rose, 
xxiij die Septembris anno regni nostri vicesimo octavo. 



[The King desires that the Bishop may have from Inglewood Forest 60 pikerels 
for stocking the ditches of Carlisle Castle, and 20 oaks for repairs, etc. See 
Raines " Letters and Papers", p. 757.] 

DENGLEWOD. 

E. par la grace Dieu, etc., a nostre foial e loial Robert de 
Clifford, justice de nostre forest de cea Trente, saluz. Nous vous 
mandoms que levvesque de Cardoill suffrez prendre seyssante 
pikerels en nostre lay, qui est apele le lay Kybraid, qui est dedens 
les bundes de nostre forest Denglevvode, pour estorer ent nos fosses 
entour le chastel de Cardoill ; e li facez livrer ausint vint cheisnes, 
covenables pour meriem, dedens nostre forest avantdite, por re- 
pareiller lez mesons e lez ponntes e redrecer les kerneaus du chastel 
avantdit. Done sous nostre prive seal a Staynewik, le xxv jour de 
Septembre Ian de nostre regne xxvj. 



[The Bishop asks the Collectors of the Holy Land tenth to have the benefices in 
his diocese, wasted by Scottish incursions, etc., retaxed according to their pre- 
sent lowered value. See Raine's " Letters and Papers", p. /j/.] 

Venerande religionis viro domino abbati de Waltham, collec- 
tori sive executori decime omnium ecclesiasticorum beneficiorum 
et reddituum in toto regno Anglic domino E., Dei gracia regi 
Anglie illustri, per sedem apostolicam concesse in subsidium Terre 
Sancte, una cum venerabili viro domino decano Sancti Pauli, 
Londoniis, per eamdem sedem specialiter deputato Johannes, 
miseracione divina Karliolensis episcopus, salutem et paratam ad 
beneplacita voluntatem. Sancta Romana ecclesia, universarum 
ecclesiarum pia domina et magistra, in imponendo omnibus suis 



168 Register of John de Halton [A.D. 1301 

subditis deliberacione provida sic disponit ut, pensatis cotidianis et 
necessariis expensis incumbentibus, ipsius subditi onera imposita 
absque gravi possint incomodo tollerare : per quod filialis obediencia 
fit devocior, ad obsequendum prompcior, et ad subveniendum 
pronior gratis affectibus et votivis. Sane vestram discrecionem 
providam credimus non latere qualiter subdola gens Scotorum 
nostram diocesim quadriennio jam elapso, manu hostili invadens, 
ipsam cum suis incolis pro magna parte destruxit pariter et com- 
bussit, adeo quod quidam religiosi, destructis monasteriis, proch 
dolor ! sint dispersi : nonnullis ecclesiis cum parochiis in cinerem 
et favillam redactis, curati, non valentes ex earum proventibus 
sustentari, aliorum stipendiarii sic effecti mendicare aliena suffragia 
sunt compulsi. Cum igitur religiosi viri prior et conventus ecclesie 
Beate Marie Karlioli, subcollectores vestri dicte decime in civitate 
et diocesi nostra Karlioli, a nobis et clero nostro decimam bonorum 
ecclesiasticorum et reddituum nostrorum, secundum taxacionem 
per dominos Wyntoniensem et Lincolniensem ante hujusmodi 
destructionem et combustionem factam, pro quarto et quinto anno, 
non per vos, ut creditur, set motu proprio exigere nunc conantur 
nosque sic ad impossibile coartare, vestram circumspectam benevo- 
lenciam iteratis precibus humiliter imploramus quatinus statu lamen- 
tabili nostre diocesis, que adhuc continuisoppressionibus per regales 
excercitus diversarum nacionum quasi irrecuperabiliter deprimitur, 
humano compacientes affectu, prefatis subcollectoribus vestris 
velitis dare per vestras litteras in mandatis ut secundum valorem 
beneficiorum nostrorum reddituum hiis diebus decimam exigant 
nunc petitam : cum felicis recordacionis Nicholaus papa Quartus, 
hujus decime impositor seu concessor, beneficia statuit sic taxari de 
taxatis, decimam sic persolvi, ut ecclesie ipsarumque rectores, 
precisa materia scandali, possent ipsam taxacionem sine gravi 
incomodo tollerare : ac decime solucio integralis secundum tax- 
acionem impossibilis fit omnino. Premissa siquidem sine culpa 
nostra post predictam taxacionem emersa infra cordis vestri intima 
in visceribus caritatis et compunctionis humane compassionaliter, 
si libeat, revolventes, sic oppressis debitum remedium et equitati 
consonum per viam nove taxacionis seu respectus ad presens 
dignemini impertiri ut cumulus vestri meriti et honoris accrescat 
et afHicti se senciant aliqualiter relevatos. Statum vestrum pros- 
perum cum incremento felici conservet Altissimus et semper dirigat 
in honore. Data Karlioli, xvij kalendas Decembris anno Domini 
M CCC primo. 



A.D. 1301] Bishop of Carlisle. 169 



[Proxy of Robert de Blencou to act J or the Bishop and clergy of tlie diocese of 
Carlisle^ 

Universis pateat per presentes quod nos Johannes, miseracione 
divina Karliolensis episcopus, ac clerus civitatis et diocesis nostre 
Karliolensis in omnibus causis et negociis nos et ecclesias nostras 
qualitercunque contingentibus coram quibuscunque judicibus, ordi- 
nariis seu delegatis, inquisitoribus, executoribus, men's vel mixtis, 
qualemcunque nocionem seu cohercionem habentibus, dilectum 
nobis in Christo magistrum Robertum de Blencou, clericum, pro- 
curatorem nostrum facimus, ordinamus, et constituimus per pre- 
sentes ; dantes eidem specialem potestatem, nomine nostro et 
ecclesiarum nostrarum, agendi, defendendi, excipiendi, appellandi, 
appellacionem prosequendi, status nostri reformacionem et in 
integrum restitucionem petendi et recipiendi, juramentum de 
[cajlumpnia et de veritate dicenda, necnon quodlibet aliud genus 
liciti sacramenti in animas nostras, prestandi, et omnia alia faciendi 
sine quibus premissa nequeunt expediri ; et cauciones, rem ratam 
haberi et judicatum solvi pro eodem procuratore nostro sub 
ypotheca rerum nostrarum promittimus in hiis scriptis. Et hoc 
omnibus et singulis quorum interest vel interesse poterit tenore 
presencium intimamus. In cujus rei testimonium nos, Johannes 
episcopus antedictus, pro nobis et pro dicto clero nostro ad ipsius 
peticionem sigillum nostrum huic procuratorio duximus apponen- 
dum. Datum Karlioli, xviij kalendas Decembris anno Domini 
M CCC primo. 



[Fo. sob.] 

[ Writ to the Bishop, forbidding him to take toll, stallage aftd tetrage in his mil 
of Horncastle from citizens of Lincoln, who are quit of toll throughout 
England] 

E. Dei gracia etc. venerabili in Christo patri J. eadem gracia 
episcopo Karlioli, salutem. Cum nos cartas quorumdam progeni- 
torum nostrorum, regum Anglic, per quas concessum est civibus 
nostris Lincolnie, inter alias libertates in cartis illis contentas, quod 
iidem cives quieti sint a prestacione theolonii, stalagii et terragii per 
totum regnum nostrum, jam de novo confirmaverimus per cartam 
nostram concesserimusque pro nobis et heredibus nostris per eandem 
cartam eisdem civibus quod, licet ipsi aliqua vel aliquibus liberta- 
tum in dictis cartis contentarum et expressarum hactenus plene 
usi non fuerint, ipsi tamen et successores sui libertate vel libertati- 
bus illis gaudeant et utantur, vobis mandamus quod ipsi cives ad 
villam vestram de Horncastro cum bonis et rebus suis venientes a 
prestacione theolonii, stalagii et terragii in villa vestra predicta 



170 Register of John tie Haiton [A.D. 1301 

quietos esse permittatis, juxta tenorem cartarum et concessionis 
nostre predictarum, et districtionem, si quam eis ea occasione 
feceritis, sine dilacione relaxetis eisdem. Teste me ipso aput 
Lynliscu, primo die Novembris anno regni nostri vicesimo nono. 



[ Writ of Entry against the Bishop as to lands in Horncastle, etcl\ 

THOMAS DE SWYNEFORD. 

Rex vicecomiti Lincolnie, salutem. Precipe Johanni episcopo 
Karlioli quod juste etc. reddat Thome de Swyneford et Johanni, 
fratri ejus, unum toftum, unum molendinum, quadraginta et duas 
acras terre et quatuordecim acras prati cum pertinenciis in Askeby, 
Nethirtington, Overtington, Maring et Horncastre, que clamant 
esse jus et hereditatem suam, et in quo idem episcopus non habet 
ingressum nisi per Robertum Chaury, quondam episcopum Karlioli, 
predecessorem predicti Johannis episcopi Karlioli, cui Willelmus 
de Swyneford, pater predictorum Thome et Johannis fratris ejus, 
cujus heredes ipsi sunt, ilia dimisit ad terminum qui preteriit, ut 
dicunt. Et nisi fecerit et predicti Thomas et Johannes frater ejus 
fecerint etc., tune summone etc. predictum Johannem episcopum 
Karlioli quod sit etc. a die Pasche in xv dies etc. Teste me ipso 
apud Netleham, vj die Februarii anno regni nostri xxix. 



[Licence to the Bishop of Carlisle to ordain Henry le Waleys^ one of his clergy -, /// 
the diocese of Lincoln.'] 

Venerabili in Christo patri domino, . . Dei gracia Carleolensi 
episcopo, Johannes, ejusdem permissione Lincolniensis ecclesie 
minister, salutem et sincere caritatis in Domino continuum incre- 
mentum. Ut Henricum le Waleys, rectorem ecclesie de Dufton, 
vestre diocesis, ad convenientes sibi ordines infra nostram diocesim 
promovere possitis, liberam vobis tenore presencium concedimus 
facultatem. Data apud Oseneye, viij idus Februarii anno Domini 
M CCC primo. 

[Dispensation to Henry le Waleys : to study -.] 

Memorandum quod dispensatum est cum Henrico le Waleys, 
dyacono, quod stare possit in scolis per quinquennium a tempore 
regiminis sibi commissi et quod interim ad ulteriores ordines pro- 
moveri minime compellatur, secundum constitucionem novellam. 



A.D. 1302] Bishop of Carlisle. 171 

\Proxy to act for Bishop Halton at the audit of the accounts of the Scottish 
crusading tenth before the Abbot of Waltham and the Dean of St. Paul's.] 

Omnibus pateat per presentes quod nos J., miseracione divina 
Karliolensis episcopus, executor super decimis et obvencionibus 
per totum regnum Scocie domino Edwardo, Dei gracia regi Anglic 
illustri, per felicis recordacionis Nicholaum papam Quartum con- 
cessis in subsidium Terre Sancte ad sex annos per sedem apostoli- 
cam specialiter deputatus, coram venerabilibus viris dominis abbate 
de Waltham et decano Sancti Pauli, Londonie, auditoribus com- 
poti nostri, vel eorum altero seu eorum vices gerentibus, secundum 
formam, vim et effectum mandati de decimis et obvencionibus 
memoratis per dictam sedem dati, ad computandum de predictis et 
faciendum super dicto compoto pro nobis et [nomine] nostro, 
quibuscunque diebus et locis contigerit nos abesse, quicquid natura 
negocii et facti qualitas in hoc casu exigit et requirit, a tempore 
quo intromisimus de eisdem, dilectos nobis in Christo dominum 
Willelmum de Burdon, Willelmum de Rodington et Robertum de 
Halugton, clericos, procuratores nostros conjunctim et divisim et 
eorum quemlibet per se procuratorem nostrum facimus, ordina- 
mus et constituimus in hiis scriptis : dantes eisdem et eorum 
cuilibet specialem potestatem nomine nostro agendi, nosque defen- 
dendi, raciones, excusaciones et inpedimenta, quibus inpediti 
sumus decreto dictorum auditorum ad presens parere, allegandi, 
proponendi ac eas et ea diebus et locis competentibus probandi, 
quodlibet genus liciti sacramenti quod requiritur in hac parte in 
animam nostram prestandi, status nostri reformacionem [et in 
integrum restitucionem ac expenjsas petendi et recipiendi, appel- 
landi, appellacionum causas prosequendi, alium procuratorem loco 
sui, quociens omnes [et eorum quilibet] viderint seu viderit ex- 
pedire, substituendi, officiumque procuratorium pro libito voluntatis 
sue reassumendi, et omnia alia faciendi sine quibus dictum ne- 
gocium et quodlibet illud contingens nequiverint expediri, etiam si 
mandatum exigant speciale. Pro eisdem, vero, Willelmo, Willelmo 
et Roberto, et pro eorum quolibet et substitute seu substitutis ab 
eisdem et ab eorum quolibet per se, cauciones, rem ratam 
haberi et judicatum solvi sub ypotheca rerum nostrarum promitti- 
mus et exponimus per presentes. Hec omnibus quorum interest 
tenore presencium intimamus. In cujus rei testimonium sigillum 
nostrum presentibus est appensum. Datum apud Horncastrum, 
vj kalendas Maii anno gracie M CCC secundo. 



Register of John de Halton [A.D. 1301 

[Abuses of excommunication on the part of the civil power.] 

ARTICULI PROPOSITI CORAM REGE PER ARCHIEPISCOPU.M 
CANTUARIE. 

I. Licet generaliter sine delectu personarurn consueverat 
scribi pro capcione quorundam excommunicatorum post xl dies 
ad suggestionem cujuslibet episcopi suas litteras ad cancellariam 
domini regis dirigentis, modernis tamen temporibus ad nudam 
assercionem exemptorum precedencium excommunicatos non esse 
subditos ordinariorum excommunicancium, denegantur in eadem 
cancellaria littere capcionis eorundem. 

IJ. Item licet vicecomites plerumque permittunt excommuni- 
catos, per invocacionem brachii secularis captos et incarcerates, 
discurrere per totum comitatum, quos graciose sic captos assignant 
pro carceracione durante excommunicacione, ante communem 
deliberacionem debito modo capti in contemptum ecclesiastice 
liberantur discipline, propter quod sibi pene hiis diebus timetur. 

IIJ. Item quia aliqui de curia domini regis, vocati coram 
ordinariis ad alia loca diocesanorum vel archidiaconorum extra 
villam vel parochiam in qua degunt, excommunicantur propter 
suam contumaciam, quamtumcuncque sit notoria et prout usitata 
jurisdictio ordinariorum in eosdem, ad solam eorundem assercionem 
se privilegiatos quod non debent artari extra villam vel parochiam 
suam, denegatur breve regis pro eorundem capcione. 

IIIJ. Item ubi excommunicati per ordinarios domini regis se 
suggerunt appellasse, unde eorum assercioni reditur, et breve pro 
eorum capcione ordinariis denegatur et, si capti fuerint, consimili 
assercione liberantur. 



[Fo. 31 a.] 
[GREYSTOKE R. The custody of the sequestration is committed to R. de MorpaythJ] 

J. etc. in Christo magistro R. de Morpayth, salutem, graciam, 
et benedictionem. Custodiam sequestri nostri, per nos et officialem 
nostrum in fructibus et proventibus ecclesie parochialis de Gray- 
stok, nostre diocesis, nuper impositi usque ad instantem diem 
Lune proximum post instans festum Sancti Andree apostoli, tibi 
committimus per presentes, ita quod de eisdem nobis respondeas 
(prout convenit) cum super hoc per nos fueris requisitus. Data 
apud Meleburn, nonis Novembris pontificatus nostri anno x. 



A.I). 1302] Bishop of Carlisle. 173 

[Pope Boniface's reply to the remonstrance addressed to him by the Prelates and 
Clergy of France after the meeting of the States-General at Paris in April, 
1302. See Mi/man's "Latin Christianity" bk. xi, chap. ix. "Verba delirantis" 
is not to be found in the registers of the Vatican; but copies have been pre- 
setted in a register of the "Tresor des Charted and other French MSS. 
Versions have been printed by Dupuy, "Preuves du Different" p. 66; l)n 
Boiilay, "Hist. Univ. Parisiensis^ iv, p. 24 (ostensibly from the "Tresor des 
Chartes" register); and Raynaldus, -^Annales", A. 1302, p. 327. The text of 
the Carlisle version is corrupt and has been collated with that of Du fioulay.} 

Verba delirantis filie, quantumcunque desideriis maternis 
infesta, quantavis enormitate fedata, nequeunt puritatem inficere 
pie matris et affectum in filiacionis odium provocare maternum, 
cum in ipsa natorum miseracione quern diligit amor inveniat 
maternalis ; qui, licet de miseracione doleat nature legibus 
compaciendo filiis, in ipsa tamen miseria consolatur. Sane con- 
turbata sunt nuper universa ecclesie pia precordia in auditu 
verborum, que sub ficte consolacionis pallio recitando quodammodo 
composita sunt, ut credimus, nomine predilecte filie ecclesie 
Gallicane : in matris immaculate pervertunt obprobrium grande 
malum, quasi qui ab inicio causam quereret recedendi. Set legitur 
quod frustra rete jacitur ante oculos pennatorum. Ecce collectis 
ex parlamento Parisius convocato suffragiis mendicatis ne ad 
vocacionem sedis apostolice vocati venerint, eorundem verborum 
compositores necessario concludere voluerunt, dampna rerum et 
minas corporum precipue pretendendo. Scimus equidem multorum 
relacione fidelium, nee latet apostolice sedis noticiam, que et quanta 
fuerint in eadem convocacione narrata et precipue que Belial ille 
P. Flotte, semividens corpore, mente tamen totaliter execatus, ac 
quidam alii predicarint sanguinem sicientes populi Christiani, qui 
karissimum filium Phylippum, regem Francie illustrem, trahere 
nituntur in devium, proch dolor ! per iniquum, cum contemptu 
terre Christianitatis Iherosolimitane sancte, per errorem errante 
ducatu : qui ducatus miserabiliter a cecis ad mentis interitum, nisi 
ex alto divina sibi succurrat pietas, propinatur. Quod amare 
illuget mater ecclesia, circa salutem ejus querens remedium, et 
meditacione sollicita contra tante majestatis naufragium querit 
portum. Verum vos, fratres et filii summi, professionis vestre 
debitum circumspectis consideracionibus attendite, cujus fictionis 
venenose subgestio deberet in contemptum tante matris obediencie 
filialis nervum concidere aut debitum pervertere status et ordinis 
clericalis. Videmini siquidem secundum dicta eorum spem ponere 
in terrenis, si timore contempseritis celestia terrenorum, seponentes 
propter timorem judicum Christi jugum. Multa preterea superba, 



174 Register of John de Halton [A.D. 1302 



iniqua et scismatica in eadem fideli convocacione profanata fuerunt 
per oratores hujusmodi, per que velle videbantur dissuere unitatem 
ecclesie, inconsutilem tunicam Dei nostri, que per vos debebant 
reici et pocius non audiri nee etiam recitari : quia noticiam nomen 
recitatoris non effugit in nostram. In vestram tamen excusacionem 
advertimus qualiter detractores predicti, ut preconceptum venenum 
festinantes evomerent, in corde et corde loquentes aliqui, vix inter 
se moras loquendi gerebant. Verum precipiti in momento tem- 
poris respuerunt manna dulcedinis et venenum aspidis effundentes 
in ecclesie matris obprobrium, universale scandalum et status 
detrimentum eorum : quia, si eorum verba justo examinarentur 
examine, eos esse prelates non indicant, set indignos quibuslibet 
prelaturis nee digni sunt regere, verum merito corrigendi. Restat 
ut colligamus ex verbis eorum que gesta fuerunt absque nostra 
sciencia machinacionibus venenosis, ut et vos fictis coloribus ab 
unione universalis ecclesie obducerent nequiter nosque contra vos, 
quos vellent iniquitatis complices eorum, provocarent. Set in 
vanum laborant et deficient iniquo scrutatores scrutinio sequaces 
tante superbie exquirendo, disponentes ab aquilone sedem erigere 
contra vicarium Jesu Christi : quoniam ut primus Lucifer, cui non fuit 
hue usque secundus, cecidit, cum sequacibus suis corruet, quantacun- 
que fulciatur potencia, et secundus. Nonne duo principia nituntur 
ponere qui dicunt temporalia spiritualibus non subesse ? Hie jam 
finem verbis imponimus, fraternitatem vestram in Domino exortantes 
ut spretis temporalibus et contemptis minis judicum nobiscum 
ascendatis ad cor altum, et exaltabitur Deus, qui dissipat consilia 
principum et cogitaciones reprobat populorum : pro firmo scientes 
quod obedientes graciose videbimus et contumaces pro qualitate 
inobediencie puniemus. 

[ The Pope's letter to the Archbishop of Canterbury concerning the crimes imputed 
to Bishop Walter de Langeton. He is to be summoned to Rome. See " Chron- 
icon de Lanercost", ed.Jos. Stevenson, p. 2oo.~\ 

Bonifacius etc. venerabili fratri archiepiscopo Cantuarie, salu- 
tem et apostolicam benedictionem. Grave nimis et molestum 
non inmerito gerimus quam plurimum votis nostris, cum ecclesi- 
arum prelati, qui ex debito pastoralis officii laudabilium actionum 
exemplum tenentur ceteris exhibere, per abruta viciorum in- 
cedere ausu dampnabili presumentes, nephandis actibus relaxatis 
habenis, ea committere non verentur per que divina majestas 
ofTenditur, fame derogatur, ipsorum saluti detrahitur, mentesque 
fidelium gravi scandalo perturbantur. Quamobrem dignis motibus 






A.D. 1300-1] Bishop of Carlisle. 175 



pregravamur et notabilibus studiis excitamur quod ad corrigendos 
seu puniendos, prout jus exigit, prelatorum ipsorum excessus hujus- 
modi provisionis accelerate remedium adhibeamus. Sane clamore 
valido, nostris jam pluries auribus inculcate, referente didicimus 
quod Walterus de Langeton, Conventrensis et Lichfeldensis epis- 
copus, pastoralis honestatis oblitus, salutis proprie immemor, fame 
prodigus, et tanquam sui persecutor honoris, tarn scelesta, tarn 
facinorosa nephandaque opera perpetrare non metuit, committere 
non desistit, quod ilia, ne horroris tedium audientibus parerent vel 
abhominacionis fastidium generarent, nee exprimenda nunc vidimus 
litteris neque verborum oraculis referenda. Cum itaque nolumus, 
sicuti nee debemus, talia que Deum offendunt et homines scan- 
dalizant, conniventibus oculis, si veritatis foveantur auxilio, pre- 
terire, quin pocius ad debitam punicionem eorum, ne ulterius tractu 
temporis invalescant, studio solerti procedere, prout de jure videri- 
mus, intendamus, fraternitati tue per apostolica scripta in virtute 
obediencie districte duximus injungendum quatinus, sublato more 
dispendio, memoratum episcopum per te seu per alium seu per 
alios ex parte vestra sub pena privacionis pontificalis officii, quam 
ipso facto eum incurrere volumus si super hoc inobediens fuerit, 
peremptorie citare procures ut infra trimestris temporis spacium, a 
die citacionis hujusmodi numerandum, personaliter compareat 
coram nobis super premissis omnibus et eorum singulis ac aliis, si 
que proponi vel obici contigerit contra eum, nostris et apostolice 
sedis beneplacitis et preceptis humiliter et efficaciter pariturus. 
Diem vero citacionis et formam et quicquid in hac parte feceris, 
nobis per tuas litteras, harum seriem continentes, plene et fideliter 
studeas intimare. 1 Data Laterani, viij idus Februarii pontificatus 
nostri anno septimo. 

[Fo. 3 ib.] 

\Writ "ad quod damnum" touching the conveyance of land in Newton Reigny to 
the Bishop of Carlisle and his successors.} 

TERR,*: TIIOM^E DE CAPELLA. 2 

E. etc. vicecomiti Cumberlandie, salutem. Precipimus tibi 
quod per sacramentum proborum et legalium hominum de comi- 
tatu tuo, per quos rei veritas melius sciri poterit, diligenter inquiras 
si sit ad dampnum vel prejudicium nostrum aut aliorum si con- 
cedimus Thome de Capella, vicario ecclesie de Kirkebystephan, 
quod ipse unum mesuagium et quadraginta acras terre cum perti- 

1 iMS. -'adimplere". a In a modern hand. 



!76 Register of John de Halton [A.D. 1302 

nenciis in Neuton Reyner dare possit et assignare venerabili in 
Christo patri Johanni episcopo Karlioli, habenda et tenenda sibi et 
successoribus suis episcopis ejusdem loci imperpetuum, necne ; et 
si sit ad dampnum vel prejudicium nostrum aut aliorum, tune ad 
quod dampnum et quod, prejudicium nostrum et ad quod damp- 
num et quod prejudicium aliorum et quorum et qualiter et quo- 
modo, et de quo vel de quibus predicta mesuagium et terra 
teneantur et per quod servicium, et quantum valeant per annum 
in omnibus exitibus ; et si terre ille et tenementa sibi remanencia 
sufficiant ad consuetudines et servicia, tarn de predictis mesuagio 
et terra, sic datis, quam retentis, debita facienda, et ad omnia alia 
onera sustinenda que sustinuit et sustinere consuevit, ut in sectis, 
visibus franci plegii, auxiliis, vigiliis, finibus, redemcionibus, amer- 
ciamentis, contribucionibus, et aliis quibuscumque oneribus emer- 
gentibus : et quod in assisis, juratis, et aliis recognicionibus 
quibuscumque poni possit, prout ante donacionem et assignacionem 
predictas fieri consuevit, ita quod patria per donacionem et assig- 
nacionem predictas in ipsius Thome defectum magis solito non 
oneretur seu gravetur. Et inquisicionem inde, distincte et aperte 
factam, nobis sub sigillo tuo et sigillis eorum, per quos facta 
fuerit, sine dilacione mittas et hoc breve. Teste me ipso apud 
Westmonasterium, xx die Octobris anno regni nostri tricesimo. 



[ The Bishop confers the Archdeaconry of Carlisle on Peter de Insula, reserving 
to himself all judicial authority.'] 

J. miseracione divina Karliolensis etc. dilecto in Christo filio 
magistro P. de Insula, juris canonici professori, salutem, graciam, 
et benedictionem. Tue note probitatis ac conversacionis honeste 
merita, quibus te novimus insigniri, nos excitant et inducunt ut 
personam tuam majori gracia et favore specialius prosequamur. 
Attendentes siquidem te velle, juxta datam a Deo tibi scienciam, 
populum tibi commissum regere diligencius et curare, archidiacona- 
tum ecclesie nostre Karlioli, vacantem et ad nostram collacionem 
spectantem, cum omnibus suis pertinenciis et juribus consuetis, tibi 
conferimus intuitu caritatis teque in archidiaconum ejusdem ecclesie 
nostre auctoritate pontificali preficimus per presentes, proviso quod 
ad ea que indaginem judicialem exigunt et requirunt, contra con- 
suetudinem jurisdictionis archidiaconalis in civitate et diocesi 
nostra Karlioli per xxx annos et amplius observatam, manus per 
te vel per alium sub debito obediencie aliqualiter non extendas, 
presertim cum de constitucione ecclesie nostre predicte primarie 



A.D. 1302] 



Biskop of Carlisle. 



177 



cogniciones omnium et singulorum civitatis et diocesis Karlioli ad 
nos et officiates nostros pertineant ab antique et debeant pertinere. 
Data apud Burgum sub Mora, anno etc. CCC secundo et pontifi- 
catus nostri undecimo. 

[Letters of commendation to the same.} 

COLLACIO ARCHIDIACONATUS KARLIOLI. J. miseracione 
divina etc. dilecto in Christo filio magistro Petro de Insula, juris 
canonici professori, salutem, graciam et benedictionem. Tue note 
probitatis merita, quibus te novimus insigniri, nos excitant et in- 
clucunt ut personam tuam majori gracia et favore speciali prose- 
quamur. Eapropter, dilecte fili, archidiaconatum ecclesie nostre 
Karlioli, vacantem et acl nostram collacionem spectantem, tibi 
auctoritate pontificali ex certis causis et legitimis (quatenus jura 
permittunt; specialiter commendamus ipsiusque commendam cum 
suis pertinenciis et juribus consuetis juxta juris exigenciam dura- 
cionis committimus per presentes. Data apud Overtoil juxta 
Eboracum, xvij kalendas Decembris anno pontificatus nostri un- 
decimo. 

[Jitters of induction (by proxy) directed to the Prior of Carlisle. .] 

INDUCTIO EJUSDEM. J. miseracione etc. dilecto in Christo filio 
domino Adam, priori ecclesie nostre cathedralis Karlioli, salutem, 
graciam et benedictionem. Quia archidiaconatum nostrum Karlioli, 
vacantem et ad nostram collacionem spectantem, magistro P. de 
Insula, juris canonici professori, contulimus intuitu caritatis, vobis 
mandamus quatinus magistrum Alanum de Cocum, ipsius magistri 
P. procuratorem, in ecclesia nostra cathedrali predicta nomine 
procuratoris (more solito) installetis et installatum, prout convenit, 
defendatis. Data apud Burgum sub Mora, xj kalendas Decembris 
anno pontificatus nostri undecimo. 



[CiREYSTOKE R. Institution of Richard de Morpath, on the presentation of John 
de Graystok.} 

Johannes miseracione etc. dilecto in Christo filio magistro 
Ricardo de Morpath, diacono, salutem, graciam et benedictionem. 
Tue probitatis merita attendentes, quibus conicimus te velle supra 
gregem tibi commissum cum summa diligencia vigilare, ad ecclesiam 
de Graystok, nostre diocesis, ad quam per dominum Johannem de 
Graystok, verum patronum ejusdem, nobis presentatus existis, te 
ad mittimus teque rectorem instituimus canonice in eadem : salvis 
in omnibus episcopalibus consuetudinibus et nostre Karliolensis 

CARLISLE. I. N 



178 Register of John de Halt on [A.D. 1303 

ecclesie dignitate. In cujus rei testimonium sigillum nostrum 
presentibus est appensum. Data apud Barton, vij idus Decembris 
anno Domini M CCC secundo et pontificatus nostri undecimo. 



{Bond of 20 marks from Henry, vicar of Orton, 1o the Bishop : to be forfeited in 
case of incontinence on his part J] 

Universis pateat per presentes quod cum ego Henricus, 
perpetuus vicarius ecclesie de Overtoil, Karliolensis diocesis, super 
incontinencia coram venerabili patre dornino J., Dei gracia Karliol- 
ensi episcopo, fueram multipliciter dififamatus ac etiam super hoc 
coram eo judicialiter evocatus ad hujusmodi sinistram suspicionem 
tollendam in futurum, obligo me ex nunc et omnia bona mea teneri 
prefato domino meo episcopo in xx marcis sterlingorum, solvendis 
eidem infra mensem a tempore quo fuero requisites, si a data 
presencium super incontinencia cum aliqua muliere difTamatus 
fuero legitime et convictus. Ad quam solucionem in forma 
predicta fideliter faciendam obligo me et omnia bona mea cohercioni 
et districtioni dicti domini episcopi, seu officialis sui, qui pro tem- 
pore fuerit. In cujus rei testimonium 'sigillum meum presentibus 
est appensum. Scripta Karlioli, iiij kalendas Februarii anno 
Domini M CCC secundo. 



{A similar bond of ro marks from John, rector of Great Orton.] 

XIII Kalendas Maii anno etc. CCC mo tercio fecit dominus 
Johannes, rector ecclesie de Orreton, consimilem litteram de decem 
marcis, solvendis etc., si decetero convictus fuerit etc. : que remanet 
in archive domini. 



[Fo. 323.] 

[Account of expenses incurred by the Bishop, as keeper of Carlisle Castle, till 
Michaelmas, 1300. See Raine's "Letters and Papers", p. 134; and cf. Steven- 
son's "Documents relating to Scotland", ii, p. 424, and Bain's "Cat. Doc. 
Scotland", ii, 7/79.] 

IN ROTULO XXX REGIS E. IN CUMBRIA. 

Johannes Karliolensis episcopus debet Iv li. ijs. xjd. de firma 
castri et dominicorum regis Karlioli, sicut continetur in rotulo 
xxvj. Et CC xx li. xjs. viijd. de anno preterite. Summa, 
CC Ixxv li. xiiijs. vijd. 

Johannes Karliolensis episcopus debet CC Ixxv li. xiiijs. vijd. 
de-arreragiis firme castri et dominicorum regis Karlioli, sicut con- 
tinetur in rotulo principali. In thesauro nihil. 



A.D. 1300] Hi shop of Carlisle. 179 

Et in meremio ad domos ultra portam dicti castri et domos 
bracine empto eisdem domibus reparandis, emendandis et co- 
operiendis, cum clavis emptis anno xxvj, x li. xiiijs. ob. : per breve 
regis et visum et testimonium Henrici Furbur de Karliolo et 
Hugonis Flemyng. Et in meremio empto ad bretachias circa 
idem castrum de novo faciendas, cum stipendiis carpentariorum, 
cariagio ejusdem, et clavis emptis anno eodem, Cvs.: per idem 
breve, et visum et testimonium eorundem Henrici et Hugonis. Et 
in meremio empto ad tres pontes ejusdem castri de novo faciendos, 
cum cariagio ejusdem, et stipendiis carpentariorum anno eodem, 
Ixxvs. viijd. : per idem breve, et visum et testimonium eorundem 
Henrici et Hugonis. Et in fenestris vitreis emptis pro camera 
regis, cum capella et fenestra ejusdem, emendandis anno eodem, 
xxs. iiijd. : per idem breve, et visum et testimonium eorundem 
Henrici et Hugonis. Et in magna aula et magna camera, garde- 
roba ejusdem, magna coquina et parva coquina per loca reparandis 
et cooperiendis, magno stabulo, torallis, et grangiis per loca 
cooperiendis et emendandis, anno eodem, xijs. ijd. : per idem 
breve. Et in muris lapideis circa portas reparandis et fossatis infra 
castrum et extra mundandis, xviijs. : per idem breve. Et in vadiis 
xiiij balistariorum peditum existencium in municionem et de- 
fensionem ejusdem castri contra excercitum Scotorum, obsidencium 
castrum predictum et civitatem Karlioli, videlicet a die Sancti 
Martini anno xxv finiente et incipiente xxvj, usque viij diem 
Decembris proximo sequentis, utroque die computato, per xxviij 
dies, cuilibet per diem iiijd., vj li. xs. viijd. : per idem breve et 
preceptum Walteri de Langeton, thesaurarii regis, ex parte regis. 
Et in vadiis iiij xx xv hominum peditum existencium in eodem castro 
racione predicta per idem tempus, quolibet percipiente per diem 
ijd., xxij li. iijs. iiijd. : per idem breve. Et in vadiis x balistariorum 
commorancium in eodem castro pro excercitu Scotorum, a die 
Sancte Margarete usque in crastinum Sancti Petri ad vincula, anno 
xxvj per xiiij dies, utroque die computato, cuilibet per diem iiijd., 
xlvjs. viijd.: per idem breve. Et in vadiis xxx hominum peditum 
existencium in eodem castro racione predicta per idem tempus, 
cuilibet per diem ijd., Ixxs. : per idem breve. Et in viij balistis 
ad pedes et duabus ad turnum, emptis eodem anno et missis ad 
castrum de Loghmaban, et liberatis Roberto de Felton, constabu- 
lario ejusdem castri de Loghmaban, xxvjs. : per idem breve et 
preceptum predicti Walteri de Langeton, thesaurarii, ex parte 
regis. Et in vj mille quarellis faciendis eodem anno et liberatis 
eidem Roberto de Felton pro eodem castro de Lohgemaban, 

N2 






180 Register of John de Halt on [A.D. 1300 



vij li. xs. : per idem breve et preceptum ejusdem thesaurarii ex 
parte regis. Et in parvo ingenio regis in eodem castro elevando et 
reparando, anno xxviij, xviijs. jd. : per idem breve. Et in cord is 
et corio emptis pro springallis 1 regis ibidem et funda magni ingenii, 
anno xxvj, vij, vjd. : per idem breve. Et in vadiis xj obsidum de 
Galwydia commorancium in eodem castro, qui missi fuerunt ibidem 
per dilectum regi Johannem de Warennia, comitem Surrie, tenentem 
locum regis in regno Scocie, a xxiij die Octobris anno xxv usque 
festum Sancti Michaelis anno xxviij, per M 1 Ixx d;es, utroque die 
computato, cuilibet per diem ijd., iiij xx xviij li. xxd. : per breve 
regis. Et in vadiis unius Lauglani filii Lauglani de Carsan, obsidis 
de Galwidia, missi ad idem castrum per eundem comitem, com- 
morantis ibidem a predicto xxiij die Octobris anno xxv usque 
xviij diem Augusti anno xxvj, per CCC dies, utroque die com- 
putato, quo die idem Lauglanus obiit, capiendo per diem ijd., Is. : 
per idem breve. Et in vadiis Dovenardi filii Thome de Carsan, 
obsidis de Galwydia, existentis simili modo in eodem castro a pre- 
dicto xxiij die Octobris anno xxv usque primum diem Septembris 
anno xxvj, per CCC xiiij dies, utroque die computato, quo die idem 
Dovenaldus obiit, capiendo per diem ijd., lijs. iiijd. : per idem breve. 
Et in vadiis Martini filii Yvonis de Slotham, obsidis, existentis 
ibidem racione predicta a predicto xxiij die Octobris anno xxv 
usque decimum diem Septembris anno xxvj, per CCC xxiiij dies, 
utroque die computato, quo die idem Martinus obiit, capiendo per 
diem ijd., liiijs. : per idem breve. Et in vadiis Johannis filii 
Willelmi Brounberd, obsidis, commorantis ibidem racione predicta 
a predicto xxiij die Octobris anno xxv usque ij diem Octobris 
anno xxvj, per CCC xlvj dies, utroque die computato, quo die idem 
Johannes obiit, capiendo per diem ijd., Ivijs. viijd. : per idem breve. 
Et in vadiis Gillopatricii, filii Bricii filii Mak Rori, obsidis, com- 
morantis ibidem a xxiij die Octobris anno xxv usque xij diem 
Octobris anno xxvj, per CCC Iv dies, utroque die computato, quo 
die idem Gillopatricius obiit, capiendo per diem ijd., lixs. ijd. : per 
idem breve. Et in vadiis Nenini filii Thome Mak Rori, obsidis, 
commorantis ibidem a predicto xxiij die Octobris anno xxv usque 
xxvj diem Octobris anno xxvj, per CCC Ixxiiij dies, utroque die 
computato, quo die idem Nenynus obiit, capiendo per diem ijd., 
Ixijs. iiijd.: per idem breve. Et in vadiis Andree filii Johannis 
Mak Gille Reue, obsidis, commorantis ibidem a predicto xxiij die 
Octobris anno xxv usque viij diem Novembris anno xxvj, per 

1 MS. "sporngallis''. 



A.D. 1302-3] nishop of Carlisle. 181 

CCC iiij xx ij dies, quo die idem Andreas obiit, capiendo per diem 
ijd., Ixiijs. viijd.: per idem breve. Et in vadiis Mathei filii Mauricii 
Mak Saivi, obsidis, commorantis ibidem a predicto xxiij die Octo- 
bris anno xxv usque xx diem Marcii anno xxvj, per D xiiij dies, 
utroque die computato, quo die idem Matheus obiit, capiendo per 
diem ijd., iiij li. vs. viijd. : per idem breve. Et in vadiis Yvonis filii 
Schephert de Killeosbern, obsidis, commorantis ibidem a predicto 
xxiij die Octobris anno xxv usque ix diem Octobris anno xxvij, 
per D CC xvij dies, utroque die computato, quo die idem Yvo obiit, 
capiendo per diem ijd., C xixs. vjd. : per idem breve. Et in vadiis 
Johannis filii Duncani Makhou, obsidis, commorantis ibidem a pre- 
dicto xxiij die Octobris anno xxv usque x diem Junii anno xxviij, 
per D CCCC Ix dies, utroque die computato, quo die idem 
Johannes obiit, capiendo per diem ijd., viij li.: per idem breve. Et 
in vadiis Roberti dicti Maystreson, obsidis, commorantis ibidem 

a xxviij die Septembris anno xxvj usque viij diem Septem- 
[Fo. 32b.] bris anno xxviij, per D CC x dies, utroque die computato, 

quo die idem Robertus liberatus fuit per preceptum regis, 
capiendo per diem ijd., C xviijs. iiijd. : per idem breve. Et in 
vadiis j garcionis, servientis eisdem a predicto xxiij die Octobris 
usque festum Sancti Michaelis anno xxviij, per M 1 xxij dies, 
utroque die computato, capiendo per diem ijd., viij li. xs. viijd. : 
per idem breve. 



\Letter from the Bishop to the Austin canons of the piwincc of York assembled 
at Dra.r, concerning the customs and observances of his cathedral church 
of Carlisle, which, though they differ in some points from those of 
other houses of the same order, yet cannot be altered without his authority.} 

Johannes etc. canonicis regularibus ordinis Sancti Augustim 
provincie Eboracensis apud Draxe prima dominica Quadragesime 
congregatis, cum Dei et sua benedictione salutem. Ordinancium 
sive statuencium aliqua de novo auctoritas tali moderamine debet 
regi ut inter subditos et pares amoris vinculum nutriatur et 
superioribus, spreta dissensionis materie, fiat debita reverencia 
pronis affectibus et votivis. Sane vestram discrecionem credimus 
non latere qualiter ecclesia nostra cathedralis Karlioli per canonicos 
regulares vestri ordinis regi hactenus consuevit, quorum consuetu- 
dines et observancie ab aliis domibus dicti ordinis ex certis causis 
discrepant in quibusdam, que sine consensu et auctoritate nostra 
pontificali et nostri prejudicio non poterunt aliqualiter inmutari. 
Eapropter vestram discrecionem monemus, rogando in Domino, et 
hortamur quatinus in tractatu vestro nichil prcjuclicialc nobis 



1 82 Register of John de Halton [A.D. 1300-1 

ordinare curetis. Fratrem Willelmum, canonicum ecclesie nostre 
predicte, latorem presencium, quern prior et capitulum ecclesie 
nostre Karlioli ad vos mittunt, tarn efficaciter et racionabiliter per- 
tractetis ut infra xv dies a data presencium ad nos redeat feliciter 
expeditus : quod sibi in recessu suo sub debito obediencie firmiter 
duximus injungendum. Diu et bene valeatis in filio Virginis 
gloriose. Data Karlioli, nono kalendas Marcii anno Domini 
MCCC secundo. 



[The Bishop's account for storing and provisioning Carlisle Castle, and for the 
wages of the garrison. See Raine's "Letters and Papers", p. 757.] 

Compotus Johannis Karliolensis episcopi, custodis castri regis 
Karlioli, de victualibus regis eidem episcopo pro municione castri 
predicti liberatis a tercio decimo die Octobris anno xxv finiente, 
quo die rex commisit eidem ad firmam castrum predictum cum 
pertinenciis, sicut supra continetur, usque xix diem Februarii anno 
xxix, per breve regis : per quod rex mandat thesaurario et baroni- 
bus quod, audito compoto predicti episcopi de tempore quo 
custodiam castri predicti habuit ex commissione regis, tarn de 
victualibus regis eidem episcopo pro municione castri predicti 
liberatis quam de vadiis et aliis misis et expensis hominum acl 
arma, quos idem episcopus fecit pro tuicione dicti castri et parcium 
adjacencium contra Scotos, inimicos et rebelles regis, eidem 
episcopo tarn in victualibus predictis quam in debitis, in quibus 
idem episcopus regi tenetur ad scaccarium, tarn de debitis suis 
propriis quam de debitis predecessorum suorum, racionabiles et 
debitas allocaciones fieri faciant. 

Idem redd it compotum de xxiiij li. xijs. receptis de Johanne 
de Drokenesford, custode garderobe regis, in xxiiij quarteriis avene, 
precium quarterii iijs. iiijd. ; iiij quarteriis brasii frumenti, precium 
quarterii viijs.; iiij xx xj quarteriis brasei avene, precium quarterii 
iiijs. ; et iiij quarteriis salis, precium quarterii iiijs., super municione 
ejusdem castri per magistrum Ricardum de Abyndon, receptorem 
victualium regis apud Karliolum, anno xxvj, sicut recognoscitur. 
Et de xxxvj li. receptis de eodem Johanne de Drokenesford in 
Ixviij quarteriis frumenti, precium quarterii vjs. viijd. ; CC Ix 
quarteriis avene, unde CC xxx quarteriorum precium quarterii ijs. 
iiijd., et xxx quarteriorum residuorum precium quarterii xxd. ; et 
xx doliorum vini, precium dolii Ixjs., de victualibus regis per pre- 
dictum magistrum Ricardum anno xxvij, ut dicit. Et de iiij xx xv li. 
xs. receptis de eodem Johanne de Drokenesford in iiij xx xix 



A.I). I3OO-I] 



Bishop of Carlisle. 



-83 



quarteriis frumenti, precium quarterii vjs. viijd. ; CCC x quarterns 
avene, precium quarterii iijs. ; et vj doliorum vini, precium dolii 
iiij marc., de victualibus regis per eundem magistrum Ricardum 
anno xxviij, ut dicit. Et de vj li. xiijs. iiijd. receptis de eodem 
Johanne de Drokenesford in xx quarteriis frumenti, precium 
quarterii vjs. viijd., per Jacobum de Dalilegh, receptorem victualium 
regis ibidem, eodem anno xxviij . Et de vij li. vjs. viijd. receptis 
de eodem Johanne de Drokenesford in ij doliis vini, precium dolii 
Ixxiijs. iiijd., per eundem Jacobum anno xxix. Summa tocius 
recepte, CC Ixx li. ijs. 
[Fo. 33 a.] 

Et eidem episcopo pro vadiis quatuor hominum ad arma 
existencium in dicto castro pro tuicione et defensione ejusdem 
castri et parcium adjacencium contra Scotos, inimicos et rebelles 
regis, a predicto xiij die Octobris anno xxv finiente, incipiente 
xxvj, usque diem Sancti Michaelis eodem anno xxvj finiente, per 
CCC lij dies, utroque die computato, quolibet percipiente xijd. per 
diem, Ixx li. viijs. ; per predictum breve regis in titulo superius 
annotatum. Et eidem episcopo pro vadiis vj hominum ad arma, 
quorum unus miles, commorancium in castro in partibus predictis 
pro tuicione et defensione predictis usque diem Sancti Martini, 
videlicet xj diem Novembris, anno xxviij finiente, per D CC Ixxij 
dies, utroque die computato, dicto milite percipiente per diem ijs. 
et quolibet aliorum quinque percipiente per diem xijd., CC Ixx li. 
iiijs. ; per idem breve. Et eidem episcopo pro vadiis unius janitoris 
et unius vigilis existencium in castro predicto pro tuicione <jt 
defensione predictis a predicto xiij die Octobris, anno xxv finiente, 
usque diem Sancti Michaelis, anno xxviij finiente, per M iiij xx ij 
dies, utroque die computato, utroque eorum percipiente ijd. per 
diem, xviij li. viijd. ; per idem breve. 

Summa vadiorum predictorum, CCC Iviij li. xijs. viijd. Et sic 
habet de superplusagio iiij xx viij li. xs. viijd. 



{Ordination at Carlisle Cathedral, March 2, 1302-3.} 

CELEBRACIO ORDINUM DOMINI JOIIANNIS DEI GRACIA KARL- 

IOLENSIS EPISCOPI IN ECCLESIA CATHEDRALI KARLIOLI DIE 

SABBATI QUATUOR TEMPORUM MENSE MARCH ANNO DOMINI 

M CCC SECUNDO ET PONTIFICATUS SUI UNDECIMO. 

ACOLITI. 
Prater Willelmus de Hurthevvrth, canonicus Karlioli. 



184 Register of John de Halt on [A.D. 1302- 



Frater Johannes de Eboraco, | 

Prater Adam de Wath, I- monachi de Furnes, 

Frater Johannes de Forest, ) 

per dimissorias domini Eboracensis. 
Frater Johannes de Wygeton, canonicus de Hepp. 
Johannes de Fresington, per dimissorias domini Eboracensis. 

SUBDIACONI. 

Frater Nicholaus de Stanford, 

Frater Gilbertus de Denton, 

Frater Mauricius de Mann, 

Frater Galfridus de Stanford, 

Frater Rogerus de Routheclif, 

Frater Robertus de Stanford, ) monachi de Furnes, 

Frater Willelmus de Pothou, 

Frater Thomas de Hoton, 

Frater Johannes de Eboraco, 

Frater Adam de Wath, 

Frater Johannes de Forest, 

per dimissorias domini Eboracensis. 

Frater Johannes de Karliolo, ) 

\ , > canonici de Hepp. 

Frater Johannes de Wygeton, J 

Frater Thomas Travers, canonicus de Coningesheved, per 

dimissorias domini Eboracensis. 
Frater Nicholaus de Pikering/ 






Frater Petrus de Ribbeton, 

I monachi de Holm. 

Crater Kobertus de Luniton, 



Frater Thomas de Ribbeton, 

Johannes filius Gilberti filii Ricardi de Kirkebythor, ad titulum 
quinque marcarum, sibi per Johannem Broye de eadem 
concessarum, et probatum per Ricardum de Langvvarby 
et Thomam de Warthecopp. 

Robertus de Campsal, ad presentacionem magistri Roberti de 
Vann, per titulum vicarie dicti magistri Roberti prebende 
sue in ecclesia de Wynburn Mynster, et per dimissorias 
domini Eboracensis. 

DYACONI. 

Willelmus de Usegat, ad titulum vicarie de Middilton. 

Frater Alexander de Kirkeby,) 

Frater Robertus de SothewellJ monachi de Fumes - 



A.I). 1303] Bishop of Carlisle. 185 



PRESBITERI. 

Prater Willelmus de Ulveriston, I 

T- TI^ i. j T-I i \ monacal de Fumes. 

Prater Walterus de Elmisley, J 

per dimissorias domini Eboracensis. 

Frater Walterus de Benigton, monachus de Caldre, per dimis- 
sorias domini Eboracensis. 

Adam de Melmorby, ad titulum quinque marcarum sibi per 
cartam Waited Mumby, patris sui, concessarum, et pro- 
batum per dominum Gervasium, rectorem ecclesie de 
Melmorby, et alios. 

Hugo de Artureth, ad titulum sex marcarum per cartam 
domini Johannis de Wygeton, militis, concessarum. 



\Commissionfrom the Bishop to act for him in a delegation from Rome.] 

J. miseracione divina Karliolensis episcopus, judex unicus 
inter partes infrascriptas a sede apostolica delegatus, discretis viris 
domino thesaurario ecclesie cathedralis Lincolnie ac magistro 
Henrico de Benigvvrth, subdecano ejusdem, juris canonici pro- 
fessori, salutem in omnium Salvatore. In causis appellacionum ad 
sedem apostolicam inter Johannem Play, laicum Eboracensis 
diocesis, et Susannam de Urenegat, uxorem Johannis Play, laici 
Eboracensis diocesis, partes appellantes, ex parte una, et Marjoram 
dictam de Lincolnia, mulierem Lincolniensis diocesis, partem 
appellatam, ex altera, a domino officiali curie Eboraci (ut dicitur) 
interjectarum, nobis per dictam sedem commissis, vobis et cuilibet 
vestrum per se, alterius presencia minime expectata seu absencia 
aliqualiter exempta, vices nostras cum canonice cohercionis potes- 
tate in solidum committimus per presentes. Data apud Rosam, 
nonis Maii anno Domini MCCC tercio. 

[Fo. 33 b.l 
{Inhibition against the Official of the court of York, pending proceedings^ 

J. miseracione etc. Karliolensis episcopus, judex unicus in 
causis appellacionum inter Johannem Play, laicum, et Susannam 
de Urenegat, uxorem Johannis Play, Eboracensis diocesis, partes 
appellantes, ex parte una, et Marjoram de Lincolnia, mulierem 
Lincolniensis diocesis, ex altera, a sede apostolica specialiter 
delegatus, venerande discrecionis viro domino officiali curie Eboraci, 
salutem in sinceris amplexibus Salvatoris. Auctoritate apostolica 
qua fungimur in hac parte, quam vobis mittimus inspiciendam 
nobisque per latorem prescncium illico et fidcliter remittemlam, 



1 86 Register of John de Halton [A.D. 1303 

vestre reverende discrecioni firmiter inhibemus et per vos quibus- 
cunque commissariis vestris ac omnibus aliis, quibus jus inhiberi 
exigit et permittit, inhibere volumus et mandamus ne, pendentibus 
coram nobis seu commissariis nostris hujusmodi appellacionum 
negociis, quicquam in parcium appellancium prejudicium attemp- 
tetis seu attemptent, faciatis seu faciant per alios quomodolibet 
attemptari, quominus appellaciones suas libere prosequi valeant. 
De die vero porrectionis presencium vobis facte et quid feceritis 
seu faciendum duxeritis in premissis, nobis per presentem bajulum 
rescribatis per litteras vestras patentes harum seriem continentes. 
Data apud Rosam, iij nonas Maii anno Domini MCCC terico. 



\Ordination at Carlisle Cathedral, June /, 

CELEBRACIO ORDINUM DOMINI JOHAJSNIS DEI GRACIA KARL- 

IOLENSIS EPISCOPI IN ECCLESIA CAT1IEDKALI KARLIOLI DIE 
SABBATI QUATUOR TEMPORUM MENSE JUNII ANNO DOMINI 
MCCC TERCIO ET PONTIFICATUS SUI UNDECIMO. 

ACOLITI. 

Hugo de Rovcestre, per dimissorias procuratoris et adminis- 
tratoris Conventrensis et Lichefeldensis episcopatus per 
sederri apostolicam deputati. 

Willelmus de Docvvra, de Wygeton. 

Willelmus filius Adam Fullonis, de Penryth. 

Thomas filius Willelmi de Penryth. 

Nicholaus filius Walteri Pistoris, de Karliolo. 

Ricardus filius Hugonis Carpentarii, de Karliolo. 

Willelmus filius Roberti de Bustawe. 

Prater Robertus de Mulcastre, de ordine Predicatorum. 

Johannes filius Hugonis de Kirkebythor. 

Johannes de Wedirhal. 

SUBDIACONI. 

Prater Radulphus de Benington, de ordine Predicatorum. 
Robertus de Cringeldik, ad titulum quadraginta solidorum 

sibi per cartam Johannis de Skelton concessorum : pre- 

sentis et hoc in judicio concedentis. 
Johannes de Neuton, ad titulum xl solidorum sibi per cartam 

Thome de Hoton concessorum : probatum et testificatum 

per magistrum Robertum de Blencou et alios. 



A. D. 1303] Bishop of Carlisle. 187 



Nicholaus Orre, de Stanevveg, ad titulum xl solidorum sibi per 
cartam Henrici le Furbur, de Karliolo, concessorum : pre- 
sentis et judicial iter concedentis. 

Johannes filius Ricardi de Appylby, ad presentacionem 
magistri Johannis de Bowes. 

DlACONI. 



Frater Johannes de Werdal, 
Frater Johannes de Hoton, 
Frater Robertus de Corkeby, 



Frater Willelmus de Levington, 

Frater Stephanus de Grinnisdal, 

Frater Johannes de Seleby, de ordine Predicatorum. 

Frater Johannes de Merston, 



monachi de Holm. 



Frater Thomas de Royston, 



monachi de Caldre, 



Frater Ricardus de Kendal, 

per dimissorias domini Eboracensis. 

Frater Henricus de Hilton, de ordine Carmeli. 

Andreas de Wyteby, prebendarius hospitalis Sancti Nicholai 
extra Karliolum, per dimissorias domini Eboracensis. 

Johannes filius Roberti Wyte, de Ascom, ad titulum xl soli- 
dorum sibi per cartam Johannis Soreys concessarum : 
alias testificatum in judicio et probatum. 

Gilbertus de Derlington, ad presentacionem magistri Johannis 
de Bowes, per dimissorias domini Dunelmensis. 

PKESBITERI. 

Dominus Roaldus, rector ecclesie de Bouneys, Karliolensis 
diocesis. 

Frater Robertus de Segbrok, monachus de Caldre, per dimis- 
sorias domini Eboracensis. 

Hugo de Hayton, ad titulum v marcarum sibi per cartam 
Adam de Ulnesby concessarum : presentis et judicialiter 
concedentis. 

Johannes filius Albini de Appylby, ad titulum 1 solidorum 
sibi per cartam Alexandri de Bervvys concessorum : pre- 
sentis et judicialiter concedentis. 

Ricardus dictus de Bilton, de Cokermou, per dimissorias 
domini Eboracensis, ad titulum v marcarum de tribas 
burgagiis in Kirkegat in Cokermou, prout littera dicti 
domini Eboracensis testatur. 



1 88 Register of fohn de Halton [A.D. 1223-46 

{Dispensation to the rector of Long MartonJ] 

Dispensatum est cum domino J., rectori de Merton, super 
ordinibus a tempore regiminis sibi commissi per septem annos, 
dum tamen in studio moram fecerit durante tempore sic indulto et 
bene interim se habuerit et honeste. 



[Fo. 3 4 a.] 

[Award made by the Prior of Carlisle and others between Bishop Walter and the 
Abbot and Convent of St. Marys, York, as to the church of Kirkby Stephen, 
with its chapel of Brough, and the patronage of the churches of Cliburn, 
Ormside, and Musgrave.~\ 

Universis Christi fidelibus hoc scriptum visuris vel audituris 
prior Karlioli et frater Thomas, elemosinarius Beate Marie Eboraci, 
et magister Symon de Walton et Johannes de Hamerton, salutem 
in Domino. Noverit universitas vestra quod cum controversia mota 
esset inter dominum W. episcopum Karliolensem, ex una parte, et 
abbatem et conventum Sancte Marie Eboraci, ex altera, super 
ecclesia de Kirkebystephan cum suis pertinenciis, tandem, ut 
licium contenciones sopiantur et ut parcium laboribus et expensis 
consulatur, in nos tanquam in pads provisores et arbitratores 
sollempniter consenserunt ut super predictis contencionibus per 
nos perpetua pax ordinetur, conservando jus et possessionem pre- 
dictorum abbatis et conventus in ecclesia de Kirkebystephan cum 
suis pertinenciis et ipsius episcopi et successorum suorum et ecclesie 
Karliolensis indempnitati prospiciendo. Nos igitur, habentes Deum 
pre oculis, jure et possessione predictorum abbatis et conventus in 
predicta ecclesia diligenter inspectis, turn super collacionibus et 
confirmacionibus episcoporum Karliolensium, necnon confirma- 
cionibus Romanorum pontificum, et super possessione predicta 
inspectis etiam et ponderatis lesionibus ipsius episcopi Karl- 
iolensis et successorum suorum, necnon et ipsius ecclesie Karlioli, 
sic ordinavimus : ut ecclesia de Kirkebystephan cum omnibus per- 
tinenciis et capellis suis (videlicet, cum capella de Burg, cum suis 
pertinenciis, et aliis si que alie dici debeant capelle), salva vicaria 
infrascripta et taxata et hac vice pro voluntate ipsius episcopi ad 
presentacionem dictorum abbatis et conventus conferenda, in usus 
ipsorum abbatis et conventus cedat in perpetuum. Ordinavimus 
etiam super dicta vicaria, que a predecessore ipsius episcopi ad 
centum solidos fuit taxata, ut totum altelagium cum omnibus 
proventibus ipsius ecclesie et suarum capellarum, preter decimas 
garbarum, bladi et leguminis extra toftos et ortos, penes vicarium 
remaneat. Insuper idem vicarius habebit octo bovatas terre de 



A. D. 1303] Hi shop of Carlisle. 189 

dominico ipsius ecclesie et unum mansum competentem, et solvet 
annuatim dictis abbati et conventui nomine vicarie dimidiam 
marcam argenti in festo Sancti Martini. Verum, cedente vel 
decedente magistro J. de Ferentino, qui medietatem altelagii in 
presenti habet, ipsa medietas ipso jure dicto vicario accrescet sine 
impedimento aliquo ipsius abbatis et conventus ; et ex tune idem 
vicarius et successores sui predictis abbati et conventui viginti 
solidos argenti annuatim persolvent in festo Sancti Martini. Et 
idem vicarius et successores sui sustinebunt omnia onera et archi- 
diaconalia. Preterea, cedente vel decedente eodem magistro 
Johanne, ipsa medietas, quam idem Johannes in presenti habet, 
excepta vicaria, sine impedimento episcopi Karliolensis dictis abbati 
et conventui ipso jure accrescet. Similiter, cedente vel decedente 
Th. Boet, capella de Burg sue matrici ecclesie de Kirkebystephan 
accrescet sine aliquo impedimento episcopi Karliolensis. Insuper 
ordinavimus ut idem abbas et conventus in recompensacionem 
lesionis ipsius ecclesie Karlioli, ipsi episcopo Karliolensi et success- 
oribus suis jus patronatus ecclesie de Cliburn, ecclesie de Ormes- 
heved et ecclesie de Musegrave cum debita securitate conferent, 
salvis debitis et consuetis pensionibus de predictis ecclesiis prioratui 
de Wederhal assignatis. Dictus vero episcopus et capitulum 
Karliolense, prout a nobis ordinatum est, confirmabunt. Et ut hec 
nostra ordinacio perpetue firmitatis robur optineat, earn sigillorum 
nostrorum munimine roboravimus. 

[LONG MARTON ^Institution of John de Medburn, who had already been 
admitted. A pension is reserved for the previous rector.] 

J. etc. dilecto in Christo filio Johanni de Medburn, subdiacono, 
rectori ecclesie de Merton, nostre diocesis, salutem, graciam et 
benedictionem. Dudum te in minoribus constitutum ad ecclesiam 
predictam per nobilem mulierem dominam Ydoneam de Leyburn, 
veram patronam ejusdem, in sua viduitare, nobis caritatis intuitu 
presentatum legitime admittentes, die Sabbati quatuor temporum 
mense Septembris anno Domini MCCC tercio te ad titulum ipsius 
ecclesie rite a nobis in subdiaconum ordinatum, rectorem canonice 
instituimus in eadem ; salva domino Willelmo de Coumb, quondam 
rectori ejusdem, quoad vixerit, porcione, sibi auctoritate nostra 
ordinaria de consensu expresso dicte patrone et tuo ex certis causis 
et legitimis assignata, ac etiam salva ecclesie nostre Karliolensis et 
nostra in omnibus dignitate. Data Karlioli, ix kalendas Octobris 
anno etc. MCCC tercio. 



i go Register of John de Halton [A.D. 1304 

[Bond for the payment of 405. to the Bishop by William de Insula, vicar of 
Crosby, for a certain favour done to him.} 

Universis pateat per presentes quod ego W. dictus de Insula, 
perpetuus vicarius de Crosseby, Karliolensis diocesis, teneor et 
fateor me teneri reverendo in Christo patri domino J. Dei gracia 
Karliolensi episcopo in quadraginta solidis sterlingorum pro quadam 
gracia mihi facta, solvendis eidem infra tres annos a data presencium 
proximo futuros : videlicet, in festo Pasche anno Domini JVTCCC 
q-uinto j marcam, et in festo Pasche anno Domini MCCC sexto j 
marcam, et in festo Pasche anno Domini MCCC" septimo j marcam. 
Ad quam solucionem in forma predicta fideliter faciendam obligo 
me et omnia bona mea specialiter in hiis scriptis. In cujus rei 
testimonium sigillum meum apposui huic scripto. Data apud 
Linstok, kalendis Maii anno Domini MCCC quarto. 

\_He binds himself to pay lol. to the Bishop if ever again he shall be convicted of 
incontinence. \ 

Universis pateat per presentes quod cum ego W. dictus de 
Insula, perpetuus vicarius de Crosseby, Karliolensis diocesis, super 
incontinencia [commissa] cum Matilda dicta Culli, parochiana mea, 
coram officiali venerabilis patris domini J. Dei gracia Karliolensis 
episcopi fueram multipliciter [difTamatus et] pluries judicialiterque 
convictus, ut timore pene pecuniarie vivam de cetero continenter 
obligo me ex nunc sponte teneri dicto domino meo episcopo in 
decem libris sterlingorum, solvendis eidem infra annum a tempore 
quo super incontinencia cum dicta Matilda, vel quacunque alia 
muliere a data hujus littere, coram dicto domino episcopo seu 
ipsius officiali convictus fuero [quavis] via juris. Ad quam 
solucionem in forma predicta fideliter faciendam obligo me et 
omnia bona mea specialiter in hiis scriptis. Data apud Linstok, 
anno Domini MCCC quarto. 



[Fo. 

[Plea against the Bishop for taking toll at his market of Horncastle from citizens 
of Lincoln, who claim by charter to be toll-free throughout England^ 

Johannes, episcopus Karliolensis, Thomas le Norice sone, 
Adam Attebowes, Henricus Ode et Thomas le Serjant, ballivi 
ejusdem episcopi, de Horncastro, atachiati fuerunt ad responden- 
dum tarn regi quam Simoni de Edelington, civi de Lincolnia, de 
placito quare cum rex cartas quorumdam progenitorum suorum, 
regum Anglie, per quas concessum est civibus regis Lincolnie, inter 
alias libertates in cartis illis contentas, quod iidem cives quieti sint 
a prestacione theolonii, stallagii et terragii per totum regnum regis, 



A.D. 1302] Bishop of Carlisle. 191 



jam de novo confirmaverit per cartam suam concesseritque pro se 
et heredibus suis per eandem cartam suam eisdem civibus quod, 
licet ipsi aliqua vel aliquibus libertatum in dictis cartis contentarurn 
et expressarum hactenus plene usi non fuerint, ipsi tamen et 
successores sui, cives ejusdem civitatis, libertate vel libertatibus illis 
de cetero gaudeant et utantur, et rex tarn eidem episcopo quam 
prefatis ballivis per di versa brevia regia mandaverit quod predictos 
cives, cum bonis et rebus suis ad dictam villam de Horncastro 
venientes, a prestacione theolonii, stallagii et terragii in villa pre- 
dicta quietos esse permitterent, juxta tenorem cartarum con- 
firmacionis et concessionis regum predictarum, et districtionem, si 
quam eis ea occasione fecissent, sine dilacione relaxarent eisdem : 
prefati episcopus et ballivi, mandata regis predicta parvipendentes, 
predictum Simonem ad theolonium, stallagium et terragium in villa 
predicta prestanda eo gravius distrixerunt et ipsum ea occasione 
multipliciter inquietarunt, in regis ac mandatorum suorum pre- 
dictorum contemptum manifestum et grave darnpnum ipsius civium 
et contra tenorem cartarum confirmacionis et concessionis regum 
predictarum, etc. Et unde idem Simon per atornatum suum 
queritur quod cum dominus rex nunc cartas quorumdam progeni- 
torum suorum, regum Anglie, per quas concessum est predictis 
civibus quod quieti sint a prestacione theolonii, stallagii et terragii 
per totum regnum suum, jam de novo confirmaverit per cartam 
suam concesseritque pro se et heredibus suis etc. quod, licet ipsi 
aliqua vel aliquibus libertatum in predictis cartis contentarurn 
hactenus plene usi non fuerint, ipsi tamen et successores sui, cives 
etc., libertate et libertatibus illis de cetero gaudeant et utantur, etc.; 
ac idem Symon die Mercurii proxima ante festum Natalis Domini 
anno regni regis nunc xxx, apud Brelliford, in presencia Rogeri de 
London, Elye de Cue de Notingham et Raet Russel liberasset 
predicto episcopo breve domini regis, et similiter die Sabbati 
proxima ante festum Sancte Lucie virginis anno supradicto, apud 
Horncastrum, in presencia Roberti Wylepot, Willelmi de Edelington 
et Rogeri Cupper liberasset predictis ballivis breve domini regis 
quod predictos cives quietos esse permitterent juxta tenorem 
cartarum etc., sicut predictum est, prefati episcopus et ballivi etc., 
mandata regis predicta contempnentes, etc., die Sabbati proxima 
post festum Annunciacionis Beate Marie proximo preteritum, apud 
Horncastrum, ipsum Symonem distrixerunt capiendo ab ipso 
viginti et quatuor pelles lanutas preter cujuslibet decem denarios 
nomine theolonii etc., contra libertatem suam predictam et tenorem 
cartarum confirmacionis et concessionis regum predictarum, etc., in 



192 Register of John de Halton [A.D. 1302 

contemptum domini regis centum librarum. Et unde idem Symon 
dicit quod deterioratus est et dampnum habet ad valenciam decem 
librarum. Et inde producit sectam etc. 

Et predictus episcopus (et alii) per atornatum suum venit et 
defendit vim et injuriam, quando etc. Et idem episcopus bene 
cognoscit quod ipse per predictos ballivos suos cepit predictas pelles 
a predicto Symone nomine districtionis, etc. Dicit enim quod ipse 
est dominus manerii predicte ville de Horncastro ; et dicit quod 
habet in eadem villa feriam bis per annum, scilicet singulis annis 
die Sancti Barnabe apostoli et die Sancti Laurencii, etc., et mercatum 
singulis diebus Sabbati per annum ; et dicit quod racione predic- 
torum ferie et mercati percipere clamat de theolonio, etc., de singulis 
venientibus ad predictam feriam seu mercatum ad aliquas res sen 
mercimonia vendicioni exposita seu empta, etc., de qua libertate 
dictus episcopus invenit ecclesiam suam seisitam, etc. Et etiam 
ipse et omnes predecessores sui et alii tenentes idem manerium 
fuerunt seisiti racione predictorum ferie et mercati a tempore cujus 
non extat memoria, tarn de hominibus de predicta villa Lincolnie 
quam aliis ad predicta mercatum et feriam accedentibus, de singulis 
mercimoniis ibidem emptis seu venditis, etc. Et dicit quia pre- 
dictus Symon predicto die Sabbati in predicto mercato emerat 
predictas viginti et quatuor pelles, etc., et predicti ballivi ab eodem 
Symone theolonium inde exigebant secundum porcionem illius 
mercimonii, etc., scilicet tres obolos, qui quidem Symon theolonium 
illud (prout moris est) reddere noluit, et ea racione iidem ballivi 
nomine ipsius episcopi ceperunt predictas pelles nomine districtionis 
quousque idem Symon persolvisset theolonium predictum, sicut eis 
bene licuit, etc. 

Et predictus Symon dicit quod dominus rex Ricardus, con- 
sanguineus domini regis nunc, concessit per cartam suam predictis 
civibus Lincolnie libertatem predictam quod sint quieti a prestacione 
theolonii, etc., per totum regnum, etc., in forma predicta, etc. ; quo 
quidem tempore nullus predecessorum predicti episcopi aliquid 
habuit in predicto manerio de Horncastro, eo quod quidam 
Walterus, quondam episcopus etc., predecessor predicti episcopi, 
manerium illud perquisivit tempore domini regis H., patris domini 
regis nunc ; et ex quo predictus episcopus clamat habere predictam 
feriam et mercatum, etc.,et percipere predictum theolonium de pre- 
clictis civibus etc. racione perquisiti de predicto manerio quod 
quidem manerium predictus predecessor predicti episcopi per- 
quisivit post cartam et concessionem eisdem civibus per predictum 
regem Ricardum factam de libertate sua predicta ad [infringen- 



A.D. 1302] Bishop of Carlisle. 193 

dam] et infirmandam cartam et concessionem predictas, que sunt 
de tempore antiquiori quam perquisitum predictum [manerii pre- 
dict!], racione cujus manerii predictus episcopus clamat pre- 
dictam libertatem ferie et mercati, etc., petit judicium si predictus 
episcopus predictam districtionem justam advocare possit in hac 
parte, etc. 

Et episcopus dicit quod revera predictum manerium de Horn- 
castro fuit aliquo tempore cujusdam Radulphi de Rodes,qui quidem 
Radulphus fuit seisitus in predictis feria et mercato in eodem 
manerio cum hiis que ad feriam et mercatum spectant, etc. Et 
similiter omnes antecessores ejusdem Radulphi tenentes idem 
manerium fuerunt seisiti de predictis feria et mercato, etc. ; qui 
quidem Radulphus de Rodes de manerio predicto cum pertinenciis 
feoffavit eundem Walterum, quondam episcopum etc., predecessorem 
ipsius episcopi, tempore predicti regis H., patris regis nunc. Qui 
quidem Walterus, episcopus etc., et omnes successores sui et 
similiter idem episcopus seisiti fuerunt de predictis mercato et feria 
in eodem manerio et theolonio etc. [percipiendis] etc., tarn de 
hominibus villate de Lincolnia quam aliis etc. Et quod predictus 
Radulphus et omnes antecessores sui tenentes predictum manerium, 
et similiter predictus Walterus, predecessores et omnes successores 
sui, et etiam idem episcopus fuerunt seisiti de predictis feria et 
mercato in manerio predicto et predicto theolonio etc. percipiendis 
racione predictorum ferie et mercati, tarn de. hominibus villate de 
Lincolnia quam de aliis ementibus et vendentibus etc. in eisdem 
feria et mercato a tempore cujus non extat memoria, etc., paratus 
est verificare etc. Unde petit judicium etc. 

[Fo. 35 a.] 

Et Symon dicit quod cum predictus episcopus clamat predicta 
feriam et mercatum racione predicti manerii quod quidem 
manerium idem episcopus cognoscit predictum Walterum, pre- 
decessorem etc., perquisivisse tempore predicti domini regis H., ut 
predictum est, racione cujus perquisiti predicto Waltero, pre- 
decessoribus etc. et successoribus suis, nichil accrescere potuit in 
hujusmodi libertate regia etc., et maxime cum hujusmodi libertas 
regia per alienacionem factam de predicto manerio, tanquam de 
pertinenciis ejusdem manerii, transire non potuit, etc. Nee etiam 
predecessor ipsius episcopi seu idem episcopus, ecclesiastica persona, 
aliquam ecclesiasticam jurisdictionem clamare potest in hujusmodi 
libertate regia sine facto speciali progenitorum domini regis, de quo 
nichil ostendit Petit judicium etc. 

CARLISLE. I. O 



194 Register of John de Halton [A.D. 1302 

Dies datus est eis de audiendo judicio suo hie a die Pasche in 
tres septimanas, salvis racionibus hinc inde dicendis, etc. 

R. CC Ixxvj. 



[Writ "alias" against Walter de Doncastre, vicar of St. Lawrence's, Appleby, for 
a debt and damages.} 

E. Dei gracia etc. venerabili in Christo patri J. eadem gracia 
episcopo Karlioli, salutem. Mandamus vobis, sicut alias vobis 
mandavimus, quod de bonis ecclesiasticis Waited de Doncastre, 
vicarii ecclesie Sancti Laurencii de Appilby, clerici vestri, in diocesi 
vestra fieri faciatis decem et septem marcas, ij solidos et ij 
denarios : et illos habeatis coram justiciariis nostris apud Ebor- 
acum, a die Sancti Hillarii in xv dies, ad reddendum Willelmo de 
Grimesby, quos idem W. in curia nostra coram justiciariis nostris 
apud Eboracum recuperavit versus eum per quamdam juratam ibi 
inde inter eos captam. Mandamus etiam vobis, sicut alias man- 
davimus, quod de bonis ecclesiasticis predicti Walteri, clerici vestri, 
in diocesi vestra fieri faciatis iiij libras : et illas habeatis coram 
justiciariis nostris apud Eboracum, ad prefatum terminum, ad 
reddendum predicto Willelmo de centum solidis, qui eidem 
Willelmo in curia nostra coram justiciariis nostris apud Eboracum 
adjudicati fuerunt pro dampnis suis que habuit occasione deten- 
cionis debiti predicti, prout per predictam juratam convictum fuit. 
Et sciatis quod, nisi 'hoc mandatum nostrum plenius exequamini, 
graviter ad vos capiemus. Et habeatis ibi hoc breve. Teste R. de 
Hengham apud Eboracum, xxvij die Novembris anno regni nostri 
xxxj. Ro. CCC. 



{Writ against Nicholas de Cleburn, clerk, to answer Robert de Louther for taking 
and imprisoning him by force of arms at Morland.} 

E. Dei gracia etc. venerabili in Christo patri J. eadem gracia 
episcopo Karlioli, salutem. Mandamus vobis quod venire faciatis 
coram justiciariis nostris apud Eboracum a die Sancti Hillarii in 
xv dies Nicholaum de Cleburn, clericum vestrum, ad respondendum 
Roberto de Louther de placito quare ipse, simul cum Roberto de 
Grendon et Gilberto de Hellebeck, vi et armis ipsum Robertum de 
Louther apud Morlond cepit et imprisonavit et male tractavit et 
alia enormia ei tulit ad dampnum ipsius Roberti de Louther centum 
librarum et contra pacem nostram, ut dicit. Et unde vicecomes 
noster Westmerlandie mandavit justiciariis nostris apud Eboracum, 
a die Sancti Michaelis in xv dies, quod predictus Nicholaus clericus 



A.D. 1302] Bishop of Carlisle. 195 

est et non habet laicum feodum in balliva sua per quod potest 
attachiari. Et habeatis ibi hoc breve. Teste R. de Hengham 
apud Eboracum, xxviij die Novembris anno regni nostri xxxj. 

Ro. CCC xxxiiij. 

[Writ against the forementioned Walter de Doncastrefor a deceit of court.] 

E. etc. venerabili in Christo patri J. eadem gracia episcopo 
Karlioli, salutem. Mandamus vobis quod venire faciatis coram 
justiciariis nostris apud Eboracum a die Sancti Hillarii in xv dies 
Walterum de Doncastre, vicarium ecclesie Sancti Laurencii de 
Appelby, clericum vestrum, ad satisfaciendum nobis de eo quare 
idem Walterus in curia nostra coram justiciariis nostris apud 
Eboracum dedixit quoddam scriptum de debito decem et septem 
marcarum, ij solidorumet ij denariorum esse factum suum fidum et 
in decepcionem ejusdem curie nostre, prout per quamdam juratam 
ibi inde inter ipsum Walterum et Willelmum de Grimesby de 
Eboraco captam convictum fuit. Et unde vicecomes noster West- 
merlandie mandavit justiciariis nostris apud Eboracum in octabis 
Sancti Martini quod idem Walterus clericus est et manet infra 
feodum ecclesiasticum ita quod eum capere non potest, prout ei 
precepimus, ad satisfaciendum nobis in forma predicta. Et habeatis 
ibi hoc breve. Teste R. de Hengham apud Eboracum, xxviij die 
Novembris anno regni nostri xxxj. 



[Letter from Bishop Halton to the Prior and Chapter of Carlisle, sub-collectors of 
the papal tenth. In consequence of the devastation wrought by the Scots he 
has obtained the sanction of the principal collectors for the remission^ in some 
cases of a third, in others of the whole, of the taxation levied on the churches 
of his diocese. See Raines " Letters and Papers", p. 



J. miseracione divina Karliolensis episcopus dilectis in Christo 
filiis domino . . priori ecclesie Karliolensis et ejusdem loci capitulo, 
subcollectoribus decime papalis in civitate et diocesi nostra Karlioli, 
imposite per tres annos, per venerabiles viros dominos . . episco- 
pum Londoniarum et Bartholomeum de Ferentino, principales 
collectores dicte decime, specialiter deputatis, salutem, graciam et 
benedictionem. Ecce, habito tractatu nuper Londoniis cum pre- 
fatis viris domino . . episcopo Londoniarum et magistro Bartholo- 
meo de Ferentino super statu lamentabili ecclesiarum nostre 
diocesis, per hostiles invasiones Scotorum (proch dolor !) destruc- 
tarum, ex injuncto dictorum principalium collectorum vobis tenore 
presencium intimamus quod a rectoribus et vicariis ecclesiarum 

02 



196 Register of John de Halton [A.D. 1302 

infrascriptarum duas partes decime, secundum tenorem mandati 
dictorum principalium collectorum vobis directi, tantummodo ex- 
igatis. 

IN DECANATU KARLIOLI. De ecclesia de Walton, de ecclesia 
de Bampton et vicario ejusdem,de ecclesia de Irthyngton et vicario 
ejusdem, de ecclesia de Ayketon, de ecclesia de Brampton, de 
ecclesia de Thoresby, de ecclesia de Bouneys, de ecclesia de Burg 
et vicario ejusdem, de ecclesia de Beaumont, de ecclesia de Grinis- 
dal, de ecclesia de Cambok, de ecclesia de Scaleby, de ecclesia de 
Castelkayrok, de ecclesia de Carlaton, et de ecclesia de Wedirhal. 

IN DECANATU ALLERDALIE. De ecclesia de Wygeton, de 
ecclesia de Kirkebrid, de ecclesia de Bromfeld, de ecclesia de 
Aspatrik, de ecclesia de Bolton, de ecclesia de Ireby, cle ecclesia 
de Ulnedal, de ecclesia de Caldebek, de ecclesia de Torpennou et 
vicario ejusdem, de ecclesia de Isal et vicario ejusdem, de ecclesia 
de Plumland, de ecclesia de Bridekyrk et vicario ejusdem, de 
ecclesia de Bechokirk. 1 

IN DECANATU CUMBRIE. De ecclesia de Edenhal, de ecclesia 
de Kirkeland, de ecclesia de Soureby, de ecclesia de Ravenexvyk, 
de ecclesia de Leysingby, de ecclesia de Kirkoswald, de ecclesia de 
Crogelyn, de ecclesia de Aynstaplith et vicario ejusdem, de ecclesia 
de Daker et vicario ejusdem, de ecclesia de Greystok, de ecclesia 
de Hoton, de ecclesia de Adyngham, de ecclesia de Penryth et 
vicario ejusdem, de ecclesia de Skelton, de ecclesia de Salkild. 

IN DECANATU WESTMERIE. De ecclesia de Morlund et 
vicario ejusdem, de ecclesia de Cliburne, de ecclesia de Hepp, de 
ecclesia de Bampton, de ecclesia de Askom, de ecclesia de Louther, 
de ecclesia de Clifton, de ecclesia de Barton. 

Verum quia ecclesie parochiales de Artureth, Levyngton, et 
de Routheclyf, simul cum suis parochiis, parochie etiam Beate 
Marie et Sancti Cuthberti Karlioli, porcio episcopi in ecclesia de 
Stanewyges, porcio prioris Karlioli in eadem, et vicaria ejusdem, 
et parochie de Dalston, Crosseby, Farlham, Hayton, Cumquiting- 
ton, Cumrew, Seburham, Orreton, Stapilton, Eston, et de Bothe- 



1 Bechokirk is Bassenthwaite church, which is dedicated to St. Bega. In the 
will, A.D. 1358, of Adam de Bastenthwayt it is twice mentioned, (i) as "ecclesia 
parochialis Sancte Bege de Bastenthwayt" and (2) as "Beghekirk". See the 
late Chancellor Ferguson's Testamenta Karleolensia (Cumb. and Westm. Ant. and 
Arch. Society), pp. 22, 23. 



A.D. 1302-3] Bishop of Carlisle. 197 




castre erant et sunt destructe totaliter et combuste et adhuc per 
quotidianas et hostiles aggressiones Scotorum multipliciter depre- 
dantur, nulla decima, sive modica, exigi poterit ab eisdem. 

[Fo. 3S b.] 

De rebus etiam temporalibus et redditibus spiritualibus annexis 
infra limites dictarum parochiarum existentibus idem dicimus esse 
censendum, quod de valore ecclesiarum dictarum superius est 
expressum ; presertim cum ex destructione et exilitate rerum et 
reddituum temporalium obvenciones ecclesiastice reddantur tenues 
et exiles. De quibus omnibus, tam per assercionem religiosorum, 
rectorum et vicariorum dictarum ecclesiarum, quam per inquisi- 
cionem diligentem aliorum fidedignorum, necnon per facti notorie- 
tatem factaest nobis legitime plena fides. In quorum testimonium 
vobis litteras nostras mittimus has patentes. Data Karlioli, x 
kalendas Januarii anno Domini M CCC secundo. 



[ The Bishop certifies that R. de Bradwod, vicar of St. Michael's, Appleby, has 
excused and purged his non-residence.] 

Universis pateat per presentes quod nos J. miseracione divina 
Karliolensis episcopus, officium visitacionis in decanatu VVestmerie 
auctoritate ordinaria excercentes, per clamosam insinuacionem 
quorumdam intelleximus quod dominus R. de Bradwod, perpetuus 
vicarius ecclesie Sancti Michaelis de Appelby, nostre diocesis, a 
tempore sue institucionis, saltern per vices, residenciam non fecit 
(ut decuit) personalem ipsumque super hoc coram nobis fecimus 
evocari. Idem dominus R. suam non residenciam excusavit judici- 
al iter et purgavit. Et ne id sibi de cetero impingi valeat seu 
opponi, eidem has litteras nostras patentes fieri fecimus in testi- 
monium premissorum. Data Karlioli, xiij kalendas Februarii. 



[As also Thonias de Capella, vicar of Kir 'kby Stephen, with a proviso that lie keep 
residence for the future.] 

Universis pateat per presentes quod nos J. miseracione divina 
Karliolensis episcopus, orficium visitacionis nostre in decanatu 
nostro Westmerie inter festa Sancti Martini et Beati Thome 
apostoli anno Domini M CCC secundo auctoritate ordinaria 
exercentes, per clamosam insinuacionem quorumdam intelleximus 
laicorum quod dominus Thomas de Capella, perpetuus vicarius 
ecclesie de Kirkebystephan, nostre diocesis, ante hec tempora, 



198 Register of John de Halton [ A - D - 

saltern per vices, residenciam non fecit (ut decuit) personalem 
ipsumque super hoc coram nobis fecimus ad judicium evocari. 
Quo sibi objecto idem vicarius suam non residenciam legitime 
excusavit, judicialiter et purgavit. Et ne hoc sibi amodo impingi 
valeat seu opponi aut in scrupulum recidive questionis tractu 
temporis relabatur, eidem Thome has litteras nostras patentes 
fieri fecimus in testimonium premissorum : proviso quod de cetero 
suam residenciam faciat, prout ipsius cura exigit et requirit. Data 
Karlioli, vij kalendas Februarii anno Domini supradicto. 



[CLIFTON R. Collation of Peter Tilliof, with the reservation of a pension to 
Warier Priory.'] 

Johannes etc. dilecto in Christo filio magistro Petro Tilliof, 
salutem, graciam et benedictionem. Ecclesiam parochialem de 
Clifton, nostre diocesis, vacantem et ad nostram collacionem spec- 
tantem, tibi conferimus intuitu caritatis teque rectorem canonice 
instituimus in eadem : salva priori et conventui de Wartre annua 
pensione unius marce eisdem debita ab antiquo, et salva ecclesie 
nostre Karlioli in omnibus dignitate. Data apud Rosam, vj idus 
Aprilis anno Domini M CCC tercio et pontificatus nostri un- 
decimo. 



[Roger de Dernington held of the See of Carlisle a messuage in the suburbs 
beyond Caldew by the service of guarding prisoners and hanging thieves : 
which service the Bishop now commiites into a money rentJ} 

J. etc. omnibus hoc scriptum visuris vel audituris, salutem in 
Domino sempiternam. Noverit universitas vestra quod, cum 
Rogerus de Dernington de nobis tenuit unum mesuagium cum 
curtilagio in suburbio Karlioli ultra Caldeu, quod jacet inter terram 
prioris et conventus de Extildisham, ex una parte, et terram 
Roberti Snok, ex altera, per servicium ix denariorum argenti per 
annum custodiendi prisones et latrones suspendendi cum accident, 
una cum aliis consimilem tenuram ibidem tenentibus de nobis, nos 
eidem Rogero de dictis serviciis (scilicet, custodiendi latrones et 
suspendendi cum accident) graciam volentes facere specialem, 
similiter et comodum ecclesie nostre, ut tenemur, concessimus 
eidem Rogero pro nobis et succesoribus nostris dictum mesuagium 
cum curtilagio, habendum et tenendum eidem Rogero et heredibus 
suis de nobis et successoribus nostris libere et quiete de predictis 
serviciis (scilicet, custodiendi prisones et suspendendi si accident) 
inperpetuum : reddendo hide annuatim nobis et successoribus 



A.D. 1303 



Bishop of Carlisle. 



199 



nostris octodecim denarios ad duos terminos anni, scilicet, medie- 
tatem in festo Pasche et aliam medietatem in festo Sancti Michaelis 
et duos denarios pro husgabulo singulis annis in festo Sancti Petri 
ad vincula, pro firma dictorum mesuagii et curtilagii et serviciis 
antedictis. In cujus rei testimonium huic presenti scripto sigillum 
nostrum autenticum fecimus apponi. Hiis testibus, Michaele de 
Haverington, Johanne de Crofton, Johanne de la Chapele, Petro 
Wrchepp, Willelmo filio Juliane, Adam de Wedirhal, Johanne de 
Normat, et aliis. Data apud Rosam, iiij idus Aprilis anno Domini 
M CCC tercio et anno regni regis Edwardi tricesimo secundo. 



{Proxy for the Abbot and Convent of St. Mary's at York to take corporal possession 
of the church of Bromjield, which had been appropriated to them by Bishop 
Halton.~\ 

Universis Christi fidelibus pateat per presentes quod nos . . 
abbas et conventus monasterii Beate Marie Eboraci dilectos nobis 
in Christo fratrem Adam de Tweng, nostri monasterii commona- 
chum, et Symonem de Leycestre, clericum, procuratores et attor- 
natos nostros speciales, conjunctim et eorum alterum per se divisim, 
ita quod non sit melior condicio occupantis, facimus, constituimus 
ct ordinamus ad nancissendum, apprehendendum, recipiendum et 
retinendum nomine nostro et monasterii nostri corporalem posses- 
sionem ecclesie de Brumfeld vacantis, nobis et monasterio nostro 
in proprios usus concesse per venerabilem in Christo patrem 
dominum . . episcopum Karlioli,cum omnibus juribus et pertinen- 
ciis suis, secundum virtutem, vim et effectum litterarum dicti 
domini episcopi super appropriacione hujusmodi factarum ; et ad 
disponendum et ordinandum de fructibus et proventibus ejusdem 
ecclesie et de aliis rebus ad ipsam qualitercumque spectantibus, 
prout nostre utilitati eis et eorum alteri magis videbitur expedire ; 
agendum, defendendum, appellandum, appellaciones prosequendum, 
quodlibet genus liciti sacramenti in animas nostras prestandum, 
alium procuratorem loco sui et eorum alteri substituendum, sub- 
stitutum revocandum, status nostri reformacionem et integram 
restitucionem, quociens opus fuerit, petendum et omnia alia 
faciendum sine quibus premissa non poterunt expediri. Cauc- 
iones, vero, rem ratam haberi et judicatum solvi pro eisdem pro- 
curatoribus nostris et eorum altero, et substitutis ab eisdem et 
altero ipsorum, promittimus sub rerum nostrarum ypotheca. Hoc 
omnibus quorum interest tenore presencium significamus. In 
cujus rei testimonium sigillum capituli nostri ad procuraciones 



2oo Register of fokn de Halton [A.D. 1 302 

presentibus duximus apponendum. Datum Eboraci, ij nonas Julii 
anno Domini M CCC tercio. 

[Fo. 3 6a.] 
[Ordination, Dec. 22, 1302. \ 

CELEBRACIO ORDINUM EPISCOPI DIE SABBATI QUATUOR TEM- 

PORUM MENSE DECEMBRIS ANNO DOMINI M CCC SECUNDO 
ET PONTIFICATUS SUI XJ. 

ACOLITL 

Johannes dictus Lovel, de Dalston. 
Robertus de Carlton. 
Johannes de Neuton. 
Johannes dictus Legat, de Karliolo. 
Symon de Hautewysel. 
Johannes de Melemorby. 
Willelmus de Waverton. 
Willelmus de Redeman. 
Willelmus de Wygeton. 

Johannes de Estden, per dimissorias domini episcopi Cices- 
trensis. 

SUBDIACONI. 



monachi de Holm. 



Prater Stephanus de Grinnisdal, ^ 

Frater Johannes de Hoton, 

Prater Willelmus de Levington, 

Frater Robertus de Corkeby, 

Frater Johannes de Werdal, 

Andreas de Wyteby, ad titulum unius prebende et duarum 

marcarum in domo Sancti Nicholai extra Karliolum, per 

cartam cum sigillo dicte domus signatam et dimissorias 

domini Eboracensis. 
Henricus filius Laurencii Furbur, de Stanewegges, per titulum 

xl solidorum per cartam Radulphi de Herington, pre- 

sentis et concedentis. 
Johannes de Askom, per titulum xx solidorum per cartam 

Johannis le Soreys : probatum et testificatum per Thomam 

de Warthecop, Ricardum de Langwathby, et alios. 
Frater Johannes de Merston, \ 
Frater Thomas de Royston, I monachi de Caldre, 
Frater Ricardus de Kendal, I 

per dimissorias domini Eboracensis. 
Gilbertus de Derlington, ad presentacionem magistri Johannis 

de Bowys, per dimissorias domini Dunolmensis. 







A.I). 1302] Bishop of Carlisle. 201 



Willelmus de Karliolo, per titulum xl solidorum per cartam 
Henrici de Seburgham, presentis et in judicio concedentis. 

DlACONI. 

Dominus Roaldus, rector ecclesie de Bouneys. 

Willelmus dictus Papejoy, ad titulum patrimonii sui : pro- 
batum et testificatum per Johannem de Crofton, Andream 
dictum le Serjant, Willelmum filium Yvonis, et alios. 

Hugo de Hayton, per titulum x solidorum per cartam Ade de 
Ulnesby, alias probatum. 

Thomas de Penryth, per titulum x solidorum per cartam 
domini Johannis Aurifabri presbiteri, presentis et hoc in 
judicio concedentis. 

Frater Henricus de Alverton, 1 u- j TT i 

[monachi de Holm. 
Frater Ricardus de Raby, 

Frater Walterus de Benigton, ^ 
Frater Robertus de Seghebrok, [ monachi ( 
per dimissorias domini Eboracensis. 

PRESBITERI. 

Frater Thomas de Aspatrik, ^ 
Frater Johannes de Raynington, T 
Robertus dictus Parvink, de Karliolo, ad presentacionem 

prioris et capituli ecclesie Beate Marie Karlioli. 
Jacobus Wrscip, de Karliolo, per titulum v marcarum per 

cartam Petri Wrscip, patris sui, presentis et hoc judiciali- 

ter concedentis. 



{Note as to the writ whereby the Bishop was allowed the keep of the Galloway 
hostages. See above, p. 180, and Bains " Cal. Doc. Scot", it, 



Memorandum quod breve regium, pretextu cujus vadia obsidum 
nuper existencium in castro Karlioli allocantur, invenietur in bursa 
Cumberlandie de anno regni regis Edwardi tricesimo. 



[Form of proceeding against those who hinder the Prior from carrying away his 
tithes] 

Johannes etc. dilecto etc., salutem, graciam et benedictionem. 
Sua nobis dilectus in Christo filius prior noster ecclesie etc. sug- 
gestione graviter est conquestus quod J. de . . ipsum et suos 
decimam suam de . . contra morem solitum colligere et cariare, ut 
asserit, impedit minus juste in ecclesiastice libertatis subversionem, 
ipsius . . et ecclesie sue prejudicium, dampnum non modicum et 



2O2 Register of John de Halton [A.D. 1302 

gravamen : propter quod, si est ita, in majoris excommunicacionis 
sentenciam, in hujusmodi subversores et perturbatores provide 
promulgatam, dampnabiliter incidit ipso facto. Quocirca vobis 
mandamus quatinus, apud . . personaliter accedentes, predictum 
Johannem moneatis vice et auctoritate nostra et efficaciter indu- 
catis quod prefatum . . et suos ministros in hujusmodi decimis 
suis colligendis et cariandis more consueto non impediat aliqualiter 
seu molestet : et, si hujusmodi monicionibus vestris parere con- 
tempserit et ipsum fecisse inveneritis ut est dictum, extunc ilium 
in dictam excommunicacionis sentenciam pronuncietis veraciter 
incidisse et excommunicatum in ecclesiis de . . publice nuncietis, 
ab hujusmodi denunciacione non cessantes donee aliud a nobis 
hubueritis in mandatis : citantes eundem nichilominus quod com- 
pareat coram nobis proximo die juridico post instans festum Sancti 
Mathei ubicunque etc., super sibi objiciendis canonice responsurus 
penamque canonicam pro demeritis recepturus ulteriusque facturus 
quod justicia suadebit ; nos citra dictum diem certificates distincte 
et aperte quid feceritis in premissis. 






{Mandate from the Bishop to the clergy of the deanery of Carlisle to cite before 
him, by proclamation in their churches, any one who can sho^v cause uuhyjohn^ 
son of Adam de Brunskayth, a clerk convicted of theft, should not purge 
himself^ 

J. etc. dilectis in Christo filiis, decano suo Karlioli, ecclesiarum 
Sancte Marie, Sancti Cuthberti, Stanewegges, Rotheclef, Arthureth, 
Levington, Scaleby, Yrthington, Crosseby, Warthevvyk, et Wedir- 
hal presbiteris parochialibus, salutem, graciam et benedictionem. 
Dudum Johanne filio Ade de Brunskayth, clerico, super crimine 
furti multipliciter defamato et ob hoc per ministros regios capto et 
carceri mancipato, secundum leges et consuetudines regni super 
hujusmodi crimine coram justiciariis domini regis ad liberandum 
gaiolam in comitatu Cumbrie specialiter deputatis convicto, iidem 
justiciarii dictum Johannem clericum, tamquam membrum ecclesie, 
secundum consuetudines et libertates ecclesiasticas nobis, ut decuit, 
liberarunt uno modo vel alio libere judicandum. Verum quia idem 
J. super sibi impositis asserit se immunem, eidem, ad peticionem 
suam et aliorum testificancium ipsum esse bone fame proximum 
diem juridicum post instans festum Sancti Luce evangeliste in 
ecclesia nostra cathedrali coram nobis vel officiali nostro ad se 
purgandum super omnibus sibi impositis auctoritate ordinaria 
duximus prefigendum. Quocirca vobis omnibus et singulis sub 



A.D. 1302] Bishop of Carlisle. 203 

debito obediencie firmiter injungimus et mandamus quatinus 
quilibet vestrum in ecclesia vestra interim diebus dominicis et 
festivis intra missarum sollempnia, quando parochianorum major 
aderit multitude, premissa o'mnia distincte lingua materna ex- 
ponens premuniat et citet peremptorie omnes et singulos, qui 
aliquid sciant seu velint proponere contra eum quare, ut premittitur, 
idem clericus non debeat se purgare, quod compareant coram nobis 
vel officiali nostro dictis die et loco in forma juris proposituri quic- 
quid voluerint contra eum pro termino peremptorio et preciso, 
vosque omnes intersitis ibidem nos vel officialem nostrum certifi- 
caturi quod feceritis in premissis per litteras vestras patentes 
fideliter, ut est moris. Data Karlioli, ix kalendas Octobris anno 
pontificatus nostri duodecimo. 



[Fo. 
{Ordination at Dacre, April 7, 1302} 

CELEBRACIO ORDINUM DOMINI J. KARLIOLENSIS EPISCOPI IN 

ECCLESIA PAROCHIALI DE DAKER DIE SABBATI QUA CAN- 
TATUR "SlCIENTES" ANNO DOMINI M CCC SECUNDO, PON- 
TIFICATUS SUI UNDECIMO. 

SUBDIACONUS. 

Dominus Johannes de Estden, rector ecclesie de Southeys, 
Cicestrensis diocesis, per dimissorias domini Cicestrensis. 

DlACONUS. 

Rogerus de Campsal, per dimissorias domini Eboracensis et 
ad presentacionem magistri Roberti de Vanna et titulum 
quinque marcarum sibi concessarum per cartam Ade filii 
Gilberti, domini de Kirkbythor : testificatum et probatum 
per Thomam de Warthecopp et Robertum de Grinniston, 

juratos. 

PRESBITER. 

Magister Willelmus de Parlington, rector ecclesie de Kirkom, 
Candide Case diocesis, per dimissorias domini episcopi 
Candide Case nobis ostensas. 



{Appropriation by Bishop Halton of the church of Bromjield to the Abbey of St. 
Mary at York. A vicarage is reserved, with the right of collation thereto, by 
the bishops of Carlisle.} 

BROMFELD. 

Johannes permissione divina Karliolensis episcopus dilectis 
sibi in Christo filiis abbati et conventui monasterii Heate Marie 



2O4 Register of John de Halton [A.D. 1302 



Eboraci, ordinis Sancti Benedict!, salutem in omnium Salvatore. 
Divina pietas ex debito pastoralis officii nos admonet et inducit ut 
gravaminibus et oppressionibus Christi fidelium et precipue religi- 
osorum, divino cultui jugiter insistencium, pietatis operibus occur- 
ramus et eorum necessitatibus beneficio subsidii, prout possumus, 
consulamus. Ad depressionem itaque status vestri monasterii et 
locorum ad ipsum pertinencium, in quibus multa caritativa opera 
circa Christi pauperes in suscepcione hospitum, sustentacione 
pauperum et consolacione egenorum ac aliis laudabilibus operibus 
multipliciter hactenus floruerunt, que jam vestris facultatibus 
deficientibus (proch dolor !) refrigescunt, pietatis oculos dirigentes 
ac attendentes et plenius cognoscentes quod manerium vestrum de 
Wytegift cum terris et redditibus, moris et aliis possessionibus et 
juribus, quas et que habuistis in Mersclandia, de quibus magna 
pars sustentacionis vestri monasterii ante hec tempora proveniebat, 
usque ad valorem CCC marcarum annuatim imperpetuum versus 
nobilem virum, dominum H. comitem Lincolnie, in curia domini 
regis nuper irrecuperabiliter perdidistis una cum decem mille 
marcarum, quas eidem comiti infra tempus satis breve solvere vos 
oportet, quodque bona ad vos et vestrum monasterium pertinencia 
per diversas exactiones, contribuciones, et soluciones decimarum, 
quinte, et medietatis bonorum hujusmodi per summum pontificem 
et regem Anglie impositas, factas et concessas, hostilesque incursus 
et depredaciones Scotorum et alios infortuitos et varies casus 
occasione diversarum guerrarum in regno Anglie jam a multis 
temporibus contingentes consumpta sunt miserabiliter et exhausta, 
adeo quod residuum eorum ad vestram et vestri monasterii susten- 
tacionem, debita vestra persolvenda et alia onera vobis et vestro 
monasterio multipliciter necessario incumbencia non sufficit aliqua- 
liter subportanda, divine voluntati gratum fore credimus et accep- 
tum si per nostre provisionis auxilium vestris et vestri monasterii 
necessitatibus et inopie in premissis valeat provided. Vestris 
igitur jacturis, oppressionibus et gravaminibus hujusmodi pio com- 
pacientes affectu ecclesiam de Brumfeld, cujus existitis veri patroni, 
nostre dyocesis, ad reparacionem status vestri monasterii et locorum 
ad ipsum pertinencium, debita vestra persolvenda, suscepionem 
hospitum, sustentacionem et consolacionem pauperum et egenorum, 
et divini cultus in vestro monasterio observandi continuum incre- 
mentum, ac multiplicacionem et continuacionem istorum et aliorum 
caritatis operum, ac etiam ad alia onera vobis et vestro monasterio 
multipliciter incumbencia facilius supportanda, cum omnibus juri- 
bus et pertinenciis suis vobis et vestro monasterio in proprios usus 



A.D. 1303] Bishop of Carlisle. 205 

imperpetuum concedimus tenore presencium et donamus, ita quod, 
rectore ejusdem cedente vel decedente, possessionem ejusdem 
ecclesie (cum vacaverit) libere auctoritate presencium habere 
valeatis ; proviso quod perpetuo vicario in eadem ecclesia servituro 
congrua porcio ad suam sustentacionem et ad onera ordinaria ipsius 
ecclesie subportanda de fructibus et proventibus ipsius ecclesie 
assignetur, quam porcionem annuatim percipendam usque ad 
summam xl marcarum legalis monete taxamus cujus vicarii 
collacionem (cum vacaverit) in recompensacionem lesionis juris 
ecclesie nostre Karliolensis ex hoc nobis et successoribus nostris 
futuris temporibus inperpetuum specialiter reservamus. In cujus 
rei testimonium has litteras nostras vobis fieri fecimus patentes, 
sigilli nostri munimine roboratas. Data Londoniis, ij idus Julii 
anno Domini M CCC secundo. 



of John de Blencou to act for the Bishop in all causes and transactions 
touching his churches in Northumberland.} 

Universis pateat per presentes quod nos, J. miseracione divina 
Karliolensis episcopus, in omnibus causis et negociis nos et ecclesias 
nostras Dunelmensis diocesis in partibus Northumbrie qualitercum- 
que contingentibus coram quibuscumque judicibus, ordinariis, dele- 
gatis, seu eorum commissariis, collectoribus seu executoribus, 
qualemcumque jurisdictionem seu nocionem habentibus, quibus- 
cumque diebus et locis, quociens nos abesse vel adesse contigerit, 
dilectum nobis in Christo magistrum Johannem de Blencou, cleri- 
cum, procuratorem nostrum facimus, ordinamus et constituimus 
per presentes, dantes eidem generale mandatum et specialem 
potestatem, nomine nostro et ecclesiarum nostrarum in partibus 
Northumbrie existencium, agendi, defendendi, debita nostra in 
partibus illis a quibuscumque debitoribus nostris petendi, exigendi 
et recipiendi, et acquietancias nostro nomine faciendi, appellandi, 
appellacionum causas prosequendi et easdem innovandi, status 
nostri reformacionem et in integrum restitucionem, quociens opus 
fuerit, petendi et recipiendi, juramentum de calumpnia et de veri- 
tate dicenda, necnon quodlibet aliud genus liciti sacramenti in 
animam nostram, prestandi, [eligendi] et subeundi, alium procura- 
torem loco sui substituendi et substitutum revocandi, quocienscum- 
que et quandocumque sibi viderit expedire. Pro eodem, vero, J. 
et ab eo substitute cauciones, rem ratam haberi et judicatum solvi 
sub ypotheca rerum nostrarum promittimus et exponimus per 
presentes : que judicibus et partibus ac omnibus quorum interest 



206 Register of John de Halton [A.D. 1303 



vel interesse potent tenore presencium intimamus. In cujus rei 
testimonium sigillum nostrum presentibus duximus apponendum. 
Datum Karlioli, vj nonas Octobris anno Domini M CCC tercio. 



LFo. 

[ William Burdon, recto?' of Musgrave, binds himself on becoming vicar of New- 
castle-upon-Tytie to pay the accustomed annual pension of 26 marks, one 
moiety to the Bishop and the other to the Prior and Convent of Carlisle.} 

Acta in capitulo ecclesie cathedralis Karlioli in crastino Beate 
Marie Magdalene anno Domini M CCC tercio coram nobis 
Johanne, permissione divina Karliolensi episcopo, inter suppriorem 
et capitulum Karlioli (priore absente) ex parte una, et dominum 
Willelmum Burdon, rectorem ecclesie de Musegrave, ex altera : 
videlicet, cum partes predicte coram nobis personaliter comparentes 
ordinacioni et jurisdiction! nostre ac sumrnarie cognicioni in hac 
parte, quo ad statuendum, decernendum et exequendum per 
sentenciam excommunicacionis ac aliam censuram ecclesiasti- 
cam quamcunque latam, necnon et ad omnia alia facienda que 
incumbunt in hac parte, se pure et sponte subicerent et utrum- 
que simpliciter assentirent, demum dictus dominus Willelmus, pre- 
habita sufficient! deliberacione cum seipso et aliis amicis, confessus 
est se ecclesie Karliolensi antedicte et ejusdem episcopo, qui pro 
tempore est et erit, ac priori et conventui ejusdem loci in viginti et 
sex marcas sterlingorum teneri et obligatum esse, eisdem annuatim 
ad duos anni terminos (videlicet, in festo Sancti Martini et in festo 
Pentecostes) pro equalibus porcionibus prestandas et solvendas 
sine contradictione aliqua vel impedimento quocunque, et dictam 
pecunie summam annuatim, ut premittitur, exsolvendam (medieta- 
tem, videlicet, domino episcopo Karlioli et aliam medietatem priori 
et conventui antedictis) fideliter promisit et ex liberalitate propria 
se sponte ac simpliciter obligavit, quamdiu vicariam de Novocastro 
super Tynam teneret et vicarius esset ejusdem. Promisit insuper 
predictus dominus Willelmus quod nullo modo per se vel per alium 
quocumque colore aut figmento exquisito dictos dominum epis- 
copum et priorem et conventum impediret vel impediri procuraret 
quominus jus suum in quadam annua pensione, prestacione, seu 
solucione viginti et sex marcarum, a vicaria antedicta prestari 
solita, prosequantur et coram quibuscumque judicibus competenti- 
bus summarie sine subterfugiis et dilacionibus frivolis vel alio quo- 
cumque modo legitimo declarent vel declarari facerent seu faciant, 
prout sibi viderint expedire, vel quod nullo modo auctoritate pro- 
pria vel alia machinacione exquisita dictos episcopum et priorem 



A.D. 1303] Bishop of Carlisle. 207 

et conventum a dicta prestacione, solucione, vel percepcione, in 
cujus possessione pacifica per tempora diuturna extiterunt, sorciet, 
molestabit, spoliabit, vel pro suo tempore aliqualiter inquietabit : 
renunciando omni excepcioni et juri, competenti et competituro, 
per que premissa vel eorum aliqua quoquomodo poterunt impediri. 
Nos, igitur, premissa audientes dictum dominum Willelmum, de 
consensu suo proprio, in predictis omnibus et singulis et ad obser- 
vacionem eorumdem [juxta] confessionem suam coram nobis 
factam, ut premittitur, in scriptis per viam percepti legitime con- 
dempnamus et ipsum juxta suam confessionem teneri pronun- 
ciamus. In quorum testimonium sigillum nostrum presentibus 
dignum duximus apponedum. Acta sunt hec anno, die et loco 
prenotatis in presencia nostra et partis utriusque antedicte, pre- 
sentibus official! nostro, Roberto de Suthayk, clerico, et multis 
aliis. 



[Power of attorney to the Abbot of Jedburgh to act as the Bishop's agent for 
lands and tenements in the county of Roxburgh, which he had of the Kings 



Pateat universis presentes litteras inspecturis quod nos Johannes 
miseaacione divina Karliolensis episcopus facimus, ordinamus et 
constituimus dilectum nobis in Christo dominum W. abbatem de 
Jeddeworth attornatum et appropriatorem nostrum de omnibus 
terris et tenementis que vel quas habemus de dono domini nostri, 
domini Edwardi regis Anglie illustris, in partibus et comitatu de 
Rokesburg, ita quod idem dominus abbas de exitibus et appruia- 
mento terrarum et tenementorum predictorum de anno in annum, 
quamdiu noster fuerit attornatus, nobis respondeat et satisfaciat vel 
per alium satisfied et ad plenum faciat responded : dantes eidem 
potestatem specialem, suo tamen periculo, alium nomine nostro 
substituendi, quocienscumque sibi placuerit, ad premissa omnia 
facienda. Nolumus etiam quod Robertus de Novocastro, hactenus 
ballivus noster ibidem, de hiis que ad nos pertinent de cetero se 
aliquatenus intromittat et potestatem, alias sibi per nos in partibus 
illis commissam, per presentes penitus revocantes : proviso quod 
tenentes nostri in predictis terris degentes in suis juribus sustenten- 
tur. In cujus rei testimonium sigillum nostrum presentibus est 
appensum, quamdiu nobis placuerit, in suo robore valituris. Data 
apud Rosam, die Sancti Bartholomei apostoli anno gracie M CCC 
tercio, 



2o8 Register of John de Halton [A.D. 130; 



[ The Bishop makes known to the religious and clergy of> his diocese that he has 
conferred the Archdeaconry on Peter de Insula, enjoining their obedience to 
him as such, and reserving to himself and his successors their ordinary 
jurisdiction . ] 

J. etc. dilectis in Christo filiis, abbatibus, prioribus, rectoribus, 
vicariis, presbiteris parochialibus, ac aliis quibuscunque beneficia 
ecclesiastica in civitate et diocesi nostra Karlioli optinentibus, 
salutem, graciam et benedictionem. Quia archidiaconatum nostrum 
Karlioli nuper vacantem dilecto nobis in Christo magistro Petro 
de Insula, juris canonici professori, contulimus graciose ipsumque 
canonice in archidiaconatu instituimus memorato, vobis mandamus 
firmiter injungentes quatinus eidem magistro Petro, tanquam archi- 
diacono nostro Karlioli, in casibus consuetis sitis obedientes et 
pariter intendentes : salvis nobis et successoribus nostris nostra 
jurisdictione ordinaria, hactenus in prefatis civitate et nostra diocesi 
usitata, et nostre Karliolensis ecclesie in omnibus dignitate. Data 
apud Rosam, iij nonas Novembris anno Domini M CCC tercio et 
pontificatus nostri anno duodecimo. 



[The Abbot of St. Mary 'sat York presents John de Thorp to Bishop Halton for 
admission as Prior of Wetherall\ 

Verierabili in Christo patri ac domino suo semper reverendo, 
domino . . episcopo Karlioli, suus devotissimus J. permissione 
divina abbas monasterii Beate Marie Eboraci, salutem cum omni 
reverencia et honore, tarn debitis quam devotis. Quia prioratus 
celle nostre de Wederhal, cujus nuper prior existimus, vestre 
diocesis, per creacionem nostram in abbatem dicti monasterii jam 
vacat, ne cella predicta in spiritualibus et temporalibus pro defectu 
regiminis ulterius detrimentum paciatur, dilectum nobis in Christo 
fratrem J. de Thorp, nostri monasterii commonachum, quern ad 
regimen dicti prioratus idoneum reputamus, vobis in priorem dicti 
loci tenore presencium presentamus, devote supplicantes quatinus 
ipsum in priorem dicti loci sine difficultate velitis admittere, secun- 
dum formam composicionis ultimo inite inter vestros et nostros 
predecessores, ac ulterius excercere circa eum, cum gracia et favore, 
quod vestrum fuerit in hac parte. Vos ad regimen ecclesie sue 
conservet Deus in prosperitate jocunda per tempora diuturna. 
Data Eboraci, iiij idus Novembris anno Domini M tricentesimo 
tercio. 



A.D. 1303] Bishop of Carlisle. 209 

[Fo. 37 b.] 

{Account of a great public meeting in the garden of the Lom>re, June 24, 1303, at 
which were rehearsed the articles of accusation brought against Pope Boniface 
by the States-General of France on June ^preceding, when it was resolved to 
appeal from his authority to a general council or the next pope. See (for (he 
parliament) Mi 'I man's "Latin Christianity", bk. xi, chap. ix\ 

Le jour de la Nativite Saint Johan Baptist mestre Bertold de 
Saint Denis, eveske d'Aurliens, preecha a Paris el gardin le roi, 
devant le roi de France, archeveskes, eveskes, abbes, priours, e la 
clergie de France, e devant les relegious, tant de freres menduians 
comme des autres, qui i vindrent a procession par semonse, e 
devant grant multitude de gens comme sans nombre. E fu son 
teme en latin, Erat enim inagnus coram Domino. E porsui la 
matere de eel teme joskes a la fin, e puis dist que por aucunes 
noveles qui sunt venues du pape a ce que aucunes gens dient 
merveilleuses contre le roi de France, le roi e son conseil ont fet 
aucunes articles por le hancement de la pais de saint eglise e de 
la crestiente e por le sauvement del estat du roi e du roiaume: 
les quels articles il dist que un clerc lirait popliement demaintenant 
en latin e en franceis devant eus. Apres se leva un clerc, qui com- 
mencea de lire en un grant instrument popliement devant tous les 
avantnomes, e furent les chozes escrites en latin. E por ce que sa 
vois estoit trop simple e feble, se leva un autre clerc tantost par le 
commandement du roi e de son consail, qui est apele maistre Gilles 
de Remyo, e cil esponoit en franceis les articles desusdites, escrites 
el dit instrument puplik, e brement en la manere qui enseut : 
"Segnors, por ce que les rois de France ont este toz jours gens de 
la foi e ont maintenu sainte eglise e 1'estat de la sainte eglise de Rome 
plus avant que nul autre roi crestiens (a quel choze fere le roi cle 
France uncore se force en quanqu'il peut e le voet faire e voet ester 
toz les empechemens d'errors qui poent estre entre crestiens), il vous 
fet a savoir que archeveskes, eveskes, abbes, priors, e autres nobles 
homes, contes e barons du roialme de France, ont propose, dit, e 
mis en escrit aucunes articles contre le pape Boniface, comme de 
heresie e d'autres chozes horribles asses (les queles il veulent tere au 
present), e li ont prie qu'il voille assentir as proposicions, qu'il ont 
jurees en lor almes qu'il croient qu'il sunt veraies e qu'il les porront 
prover, e qu'il voille doner aide e conseil que cest concile se face, 
quar a ce se sunt il assentus. La force des dis articles est tele : au 
commencement on met encontre le pape qu'il croit, contre la foi, 
que si tost comme le home moert 1'alme moert ove li tantost. Item 
il dient que 1'alme n'aura autre vie apres ceste e qu'il n'i a nule vie 
pardurable, e dient que par tel acheson le pape defendi que on ne 

CARLISLE. I. F 



2io Register of John de Halton [A.D. 130, 



donast le sacrement de sainte eglise a un grant home de la court de 
Rome en son moriant. Item il dit que on ne peut fere nule 
symonie en la court de Rome. Item qu'il vent les chozes espiri- 
tueles, comme des ordres, dignites, en dispensacions. Item qu'il ne 
croit fors qu'en sorcers e sorceres. Item qu'il abesse saint eglise par 
les gerres qu'il met entre crestiens. Item qu'il voet destruire la 
crestiente por ce que on li met seure qu'il devroit dire qu'il leroit 
plus tost destruire 1'eglise qu'il ne lessast ce qu'il ad en propos a 
destruire, le roi e le roialme de France. Item on li met seur qu'il 
n'i ad autre eglise que 1'eglise de Rome e qu'il tieiit tous por parjures 
qui croient autrement e qui ne sevent ses maneres. Item qu'il adit 
qu'il ameroit miels estre chien que franceis." Apres toutes les 
choses desusdites le dit clerc dist, "Segnours, tant plus d'errors 
seroient entre les crestiens se le pape fust maintenu en son errour : 
por quoi ons a mis toutes les choses desusdites contre li en escrit e 
les avandis prelas, contes e barons ont jure seur saintes evangeles 
qu'il croient que toutes les choses avandites soient veraies e qu'il les 
porront bien prover." E dit cil clerc que le pape porchace guerre, 
commocion de gens, e tous les mals du monde. Item qu'il ne voloit 
doner la disme d'Engleterre au roi d'Engleterre s'il ne grantast qu'il 
vouloit guerroier France de meisme cele disme. Item que le pape 
defent partout que pais ne se face au roi de France. Item que le 
pape revele confessions de gens e puis par ces confessions les met 
en main pupplike, a confusion (sicomme il avintj d'un eveske d'Es- 
pagne: sicomme il dit que se confessa a un cardinal, de qui le pape 
vouloit savoir cele confession e, quant il la sout, il le desposa e puis 
le remist en son estat por argent. Item il dient qu'il a fet a tort 
morir certaines gens qui desputerent se le pape Celestien, qui fut 
pape devant li, porreit renuncier a la papaute. Item qu'il fet 
tormenter e tant ferir les gens devant li, quant il le plest, qu'il rece- 
vent de ce la mort. Apres le dit clerc dist, "Por ce que on doute 
que le pape face contre le roi, contes, barons devantdis e autres 
du roialme de France chose qui soit nusante ou prejudiciel a els 
il ont fet por els e por leur estat e por tous, qui volent aerdre a 
els, une provocacion e un apel au prochen concile a venir ou au 
prochen successor du dit pape Boniface, e ont mis els, le roialme de 
France, leur terres e lor possessions e de tous ceus, qui se voudront 
aerdre a els, a la protection de Dieu." La quele provocacion e appel 
le dit clerc lut tantost en latin devant tout le poeple. Puis apres 
le departir de eel clerc ij freres prechours, dont 1'un fu apele frere 
Renaud d'Albyniak, e ij freres menors esturent amont en lieu du dit 
clerc: e le dit frere Renaud recommencea le teme du dit eveske 



A.D. 1303] Bishop of Carlisle. 211 

d'Aurliens e descendi a parler a la matere de verite plus avant que 
1'evveske n'out parle, e dit que on parle verite devant Dieu, "car 
verite n'a cure de flaterie ne de vilanie, sicomme je ne parle por 
flaterie du roi ne por dire vilanie du pape, mes por la bone con- 
science du roi desclairer e por pronuncer son bon renon, e que vous 
saches que ce qu'il fet il fet por sauvacion de vos almes. E puis 
que le pape voit destruire le roi e le roialme, nous devoms trestous 
prier les prelas, contes e barons, e trestous ceus du roialme de 
France qu'il voillent maintenir 1'estat du roi e de son roialme." 
Apres ces freres se sistrent, e vint en leur lieu un Johan de Mon- 
ceny, borgois de Paris, e dist, "Segnors, vous avez oi comment Ten 
a propose contre le pape, e les provocacions e les apeals que on a 
fet de luy, e aussint les mises que on a fet en la protection de Dieu : 
e voloms que vous saches que le chapitre de Paris e tous les chapi- 
tres du roialme de France e 1'universite de Paris se sunt assentus e 
aers a toutes les choses devantdites. Por quoi nous vous comman- 
doms que puis que la chose touche le bien du roi e du roialme e 
le bien de vous tous que vous nous dies se vou voliles acorder as 

choses desusdites ou non ; e tant le plus tost, por ce 
[Fo. 38a.] que nous avoms ici materes pupplikes, qui deivent porter 

record de vostre assent." E la plus grant partie de ceus, 
qui furent presents, disoient, "Oil, oil, oil!" L'endemain de la Saint 
Johan le roi de France fist mander aucuns de ses gens ovec 
tabellions as maisons des freres menduians, e fist examiner chescun 
frere par sei s'il vousist assentir as proposicions ou non, e troverent 
assez de diverses langes qui ne s'i vouloient assentir. E ceus qui 
ne s'assentirent, il leur commanderent tantost de par le roi de voider 
le roialme: e ceus s'en alerent tantost. 



[Ordination in the Cathedral, Sept. 21, 

CELEBRACIO ORDINUM DOMINI JOHANNIS DEI GRACIA KARLIO- 

LENSIS EPISCOPI IN ECCLESIA CATHEDRALI KARLIOLI DIE 

SABBATI QUATUOR TEMPORUM MENSE SEPTEMBRIS ANNO 
DOMINI MCCC TERCIO, PONTIFICATUS sui DUODECIMO. 

AGOUTI. 

Gilbertus de Haluton. 

Johannes de Dolfinby. 

Johannes de Skelton. 

Johannes filius Stephani de Karliolo. 

P2 



212 Register of John de Halton [A.D. 1303 

Johannes filius Edmundi de Gardino, de Karliolo. 
Symon filius Ricardi de Tyrer. 

SUBDIACONI. 

Johannes de Medburn, rector ecclesie de Merton. 

Robertus de Haluton. 

Willelmus de Culgaith, \ 

Thomas de Wytebern, 

Hugo de Thorneton, f canomcl de Ext.ld.sham, 

Thomas de Rue, ) 

per dimissorias domini Eboracensis. 
Prater Robertus de Burneton, I 
Prater Johannes de Wtton, 

DlACONI. 

Prater Willelmus de Hurthwrth,) 

Prater Galfridus de Karliolo, } ca " ici Karlioli. 

Prater Johannes de Karliolo, 1 

Prater Johannes de Wygeton, ) canonici 

Prater Thomas de Overtoil, 1 

Prater Thomas Travers, } c anonici de Coningesheved, 

per dimissorias domini Eboracensis. 
Dominus Willelmus de Houden, rector ecclesie de Plumsted, 

Norwycensis diocesis, per litteras dimissorias domini 

Norwycensis. 
Henricus de Stanewegges, ad titulum quinque marcarum sibi 

per cartam Radulphi de Herington concessarum : in 

judicio exhibitam et probatam. 

PRESBITERI. 

Prater Johannes de Hoton, canonicus de Coningesheved, per 
dimissorias domini Eboracensis. 

Prater Johannes de Merston, monachus de Caldre, per dimis- 
sorias domini Eboracensis. 

Prater Johannes de Selby, de ordine Predicatorum. 

Alanus filius Willelmi de Kel, per dimissorias domini Lin- 
colniensis, testificantes ipsum habere sufficientem titulum 
de dominis abbate et conventu de Revesby, Lincolniensis 
diocesis. 



A.D. 1303] Bishop of Carlisle. 21 



[Ordination at Lazonby, Dec. 21, 

CELEBRACIO ORDINUM DOMINI JOHANNIS DEI GRACIA KARLIO- 
LENSIS EPISCOPI IN ECCLESIA PAROCHIALI I)E LEYSINGBY, 
KARLIOLENSIS DIOCESIS, DIE SABBATI QUATUOR TEMPORUM 
MENSE DECEMBRIS ANNO DOMINI MCCC TERCIO ET 

PONTIFICATUS SUI DUODECIMO. 

ACOLITI. 

Willelmus dictus Maynman, de Gamelisby. 

Prater Thomas de Corby, ) 

Prater Willelmus de Benington, / monachi F r ", 

per dimissorias domini Eboracensis. 
Johannes de Scaleby. 

Willelmus filius Willelmi Heny, de Melmorby. 
Willelmus de Walby. 

SUBDYACONI. 

Ricardus filius Nicholai de Caldecotys, de Karliolo, ad titulum 
quadraginta solidorum sibi concessorum per cartam 
Johannis filii Ricardi de Capella : exhibitam in judicio 
et probatam. 

Simon de Melmorby, ad titulum quadraginta solidorum per 
cartam Walteri Munby de Melmorby, patris sui, con- 
cessorum : exhibitam in judicio et probatam. 

DlACONI. 

Robertus de Haluton, rector ecclesie de Musegrave. 
Johannes filius Ricardi de Appilby, ad presentacionem magistri 

Johannis de Bovvys. 
Willelmus filius Willelmi de Deneby, de Karliolo, ad titulum 

quadraginta solidorum per cartam Henrici de Seburgham: 

exhibitam alias in judicio et probatam. 

PRESBITERI. 

Prater Thomas de Roystam,l 

IT r>- i j T^ j i S-monachi de Caldre, 

Prater Ricardus de Kendal, J 

per dimissorias domini Eboracensis. 



[Fo. 

[Dispensation for illegitimacy in accordance -with the provisions of a papal man- 
date.-} 

Johannes miseraciune divinaetc. dilecto in Christo filio Johanni 



214 Register of John tie Halton [A.D. 1302 

Stephani de Karliolo, clerico, nostre diocesis, salutem, graciam et 
benedictionem. Litteras sanctissimi patris et domini, domini Boni- 
facii Octavi, divina providencia pontificis summi, pro te nobis 
nuper directas recepimus in hac forma. Bonifacius episcopus, 
servus servorum Dei, venerabili fratri . . episcopo Karliolensi, 
salutem et apostolicam benedictionem. Accedens ad presenciam 
nostram dilectus filius Johannes Stephani de Karliolo, clericus, tue 
diocesis, nobis humiliter supplicavit ut cum eo super defectu 
natalium quern patitur, de soluto genitus et soluta, quod hujusmodi 
non obstante defectu possit ad omnes ordines promoveri et ecclesias- 
ticum beneficium obtinere, etiam si curam habeat animarum, dis- 
pensare misericorditer curaremus. Ad te igitur remittentes eundem 
fraternitati tue per apostolica scripta mandamus quatinus, con- 
sideratis diligenter circumstanciis universis que circa ydoneitatem 
persone fuerint attendende, si paterne non est incontinencie 
imitator set bone conversacionis et vite (super quibus tuam inten- 
dimus conscienciam onerare), aliasque sibi merita suffragantur ad 
dispensacionis graciam optinendam, secum super premissis auctori- 
tate nostra dispenses, prout secundum Deum anime sue saluti 
videris expedire : ita tamen quod idem clericus, sicut requiret onus 
beneficii quod eum post dispensacionem hujusmodi obtinere con- 
tigerit, ad ordines se faciat statutis temporibus promoveri et per- 
sonaliter resideat in eadem ; alioquin hujusmodi gracia, quoad 
beneficium ipsum, nullius penitus sit momenti. Quia igitur, 
diligenti et fideli super premissis facta inquisicione per fidedignos 
originem tuam et conversacionem diutinam plenius cognoscentes, 
quorum testimonio fides est in hac parte merito adhibenda, com- 
perimus te, de soluto genitum et soluta, vite et conversacionis 
honeste esse et fuisse, aliasque tibi morum et virtutum merita 
suffragan, quibus ad dispensacionis graciam optinendam te suffi- 
cientem habilem reddis et ydoneum manifestas ut, dicto defectu 
natalium non obstante, ad omnes ordines valeas promoveri et 
ecclesiasticum beneficium optinere, etiam si curam habeat ani- 
marum, consideratis diligenter circumstanciis que circa ydoneitatem 
persone tue in present! negocio fuerint attendende, auctoritate pre- 
dictarum litterarum et secundum formam earundem tecum miseri- 
corditer dispensamus. In cujus rei testimonium has nostras litteras 
tibi fieri fecimus patentes sigilli nostri munimine roboratas. Data 
Karlioli, xiij kalendas Januarii anno gracie M CCC secundo, 
pontificatus nostri anno undecimo. 



A.D. 1303-4] Biskop of Carlisle. 215 

[Note of the collation and induction to the church of Musgrave.] 

II Idus Januarii anno Domini M CCC tercio apud Rosam 
contulit dominus episcopus ecclesiam de Musegrave, Karliolensis 
diocesis, Roberto de Halouton, clerico suo, et ipsum instituit 
canonice in eadem. Et demandatum fuit magistro Petro de 
Insula, tune archidiacono Karlioli, ut dictum Robertum in pos- 
sessionem ecclesie ejusdem induceret corporalem. 



[Also of collations and inductions to the vicarages of Torpenhow, Bromjield, and 
Dalston.} 

Eodem die et anno contulit dominus episcopus vicariam 
ecclesie de Thorpennou domino Rogero Paytevin, et vicariam 
ecclesie de Brumfeld Radulpho de Acle, et vicariam ecclesie sue de 
Daiston Gilberto de Dernington, diacono. Et demandatum fuit 
domino archidiacono, ut prius, quod ipsos in predictarum vicari- 
arum possessionem induceret corporalem. 



[Acquittance and bond for the payment of a surplus of fo, and of 40 for a 
marriage to be contracted between Richard de Denton and the Bishop's niece, 
from Bishop HaHon to John de Denton^ lately vicar of St. Nicholas', Neiv- 
castle-upon-Tyne, and his proctor in Northumberland.'} 

Universis Christi fidelibus ad quorum noticiam pervenerit 
hec scriptura Johannes, miseracione divina Karliolensis episcopus, 
salutem in omnium Salvatore. Vestre universitati innotescimus 
per presentes quod cum dominus Johannes de Denton, nuper 
vicarius ecclesie Beati Nicholai de Novocastro super Tynam, pro- 
curator noster in partibus Northumbrie, de omnimodis bonis nostris 
ibidem existentibus pro toto tempore suo coram nobis et nostris 
fidelem compotum reddidit et finalem, quo viso et examinato 
fatemur nos sibi teneri in decem libris sterlingorum de superplus- 
agiis suis : fatemur etiam nos teneri eidem domino J. in quadraginta 
libris sterlingorum pro matrimonio contrahendo inter Ricardum, 
fratrem suum, et Ceciliam de Braserton, neptem nostram, solvendis 
predicto domino Johanni dictis quadraginta libris, simul cum 
decem prenotatis ; videlicet, in festo Sancti Martini anno Domini 
M CCC quarto duodecim libris et decem solidis, et in festo Sancti 
Martini anno Domini M CCC quinto duodecim libris et decem 
solidis, et in festo Sancti Martini anno Domini M CCC sexto 
duodecim libris et decem solidis, et in festo Sancti Martini anno 
Domini M CCC septimo duodecim libris et decem solidis. Ad 
quam quiclem solucionem, ut premittitur, fideliter facienclam 
obligamus nos et omnia bona nostra cohercioni et districtioni 



216 Register of John de Halton [A.D. 1304 

cujuscunque judicis quern dominus Johannes duxerit eligendum. 
Ad hoc, quia predictus dominus Johannes de omnibus debitis, in 
quibus nobis tenebatur, de toto tempore quo in partibus Northum- 
brie fuit procurator noster et similiter de toto tempore quo fuit 
vicarius ecclesie memorate, et de quadam domo nostra extra portam 
Novicastri super Tynam per ipsum ammota et asportata integraliter 
satisfecit, ipsum ab onere compoti et aliis actionibus quibuscumque 
quietum clamamus et inperpetuum reddimus absolutum. Data apud 
Rosam, xvj kalendas Marcii anno Domini MCCC tercio. In cujus 
rei testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum. 



\Note of the admission of William de Tanefeld as Prior of Wetheral^ 

Memorandum quod, xv kalendas Aprilis anno Domini 
M CCC* tercio et pontificatus domini J. Dei gracia Karliolensis 
episcopi xij, admissus fuit dompnus Willelmus de Tanefeld ad 
prioratum de Wederhal et commissa fuit ei cura ecclesiarum 
parochialium spectancium ad prioratum antedictum. 



[Fo. 39 a.] 

[KIRKBY STEPHEN V ' .Presentation by the Abbot and Convent of St. Marys at 
York, on the resignation of Thomas de Capella] 

LlTTERA PRESENTACIONIS TlIOME DE LEYCESTRE AD VICARIAM 
DE KlRKEBYSTEPHAN. 

Reverendo in Christo patri, domino J. Dei gracia episcopo 
Karlioli, sui J. permissione divina abbas monasterii Beate Marie 
Eboraci et ejusdem ioci conventus, salutem, obedienciam, reveren- 
ciam omnimodam et honorem. Ad vicariam de Kirkebistephan, 
vestre diocesis, per resignacionem domini Thome de Capella, nuper 
vicarii ejusdem, vacantem et ad nostram presentacionem spec- 
tantem, dilectum nobis in Christo dominum Thomam de Leycestre, 
presbiterum, caritatis intuitu paternitati vestre presentamus, devote 
supplicantes quatinus eundem dominum Thomam ad eandem 
vicariam admittere ac in eadem instituere velitis : salva nobis de 
eadem antiqua et consueta pensione. Data Eboraci, vj kalendas 
Junii anno Domini M CCC quarto. 

{Institution of the presentee^ 

INSTITUCIO DOMINI THOME DE LEYCESTRE IN VICARIA DE 
KIRKEBISTEPHAN. 

J. etc. dilecto in Christo filio domino Thome de Lefcestre, 
presbitero, salutem, graciam et benedictionem. Tue probitatis et 



A.D. 1304] Bishop of Carlisle. 217 

conversacionis laudabilia merita propensius attendentes, quibus 
speramus te velle supra gregem tibi commissum cum summa 
diligencia vigilare, ad vicariam ecclesie parochialis de Kirkebi- 
stephan, nostre diocesis, per resignacionem domini Thome de 
Capella, nuper vicarii ejusdem ecclesie, vacantem, ad quam per 
religiosos viros abbatem et conventum Beate Marie Eboraci, veros 
patronos dicte vicarie, nobis presentatus existis, te admittimus 
intuitu caritatis et perpetuum vicarium in forma juris instituimus 
in eadem : salvis dictis religiosis pensione consueta et debita ab 
antiquo et nostre Karliolensis ecclesie et nostra in omnibus digni- 
tate. Data apud Linstok, xij kalendas Julii anno Domini M CCC 
quarto et pontificatus nostri xij. 



[ARTHURET V ' .Presentation by the Abbot and Convent of Jedburgh^ 
LlTTERA PRESENTACIONIS DOMINI TlIOME DE CAPELLA AD 
VICARIAM DE ARTURETH. 

Reverendo in Christo patri, domino J. Dei gracia episcopo 
Karlioli, W. permissione divina abbas monasterii de Jeddeworth et 
ejusdem loci conventus, salutem et obedienciam debitam cum rever- 
encia et honore. Ad vicariam ecclesie parochialis de Arthureth, 
vestre diocesis, vacantem et ad presentacionem nostram spectantem, 
dominum Thomam de Capella, presbiterum, secundum tenorem 
composicionis inter vos et nos inite, vobis caritatis intuitu tenore 
presencium presentamus, reverende paternitati vestre supplicantes 
humiliter et devote quatinus dictum dominum Thomam ad dictam 
vicariam admittere velitis et vicarium instituere in eadem. In 
cujus rei testimonium presentibus sigillum capituli nostri apposui- 
mus. Data in capitulo nostro de Jeddeworth, die Lune proxima 
post festum Sancti Barnabe apostoli anno Domini M CCC quarto. 

[Institution.} 

INSTITUCIO DOMINI THOME DE CAPELLA IN VICARIA DE 

ARTURETH. 

J. etc. dilecto in Christo filio domino Thome de Capella, pres- 
bitero, salutem, graciam et benedictionem. Ad vicariam ecclesie 
parochialis de Arthureth, nostre diocesis, per resignacionem domini 
Thome de Leycestre, nuper vicarii ejusdem, vacantem, te, per nos 
ad eandem vicariam electum nobisque per religiosos viros abbatem 
et conventum de Jeddeworth canonice presentatum secundum 
tenorem composicionis inter nos et dictos religiosos inite ab 
antiquo, admittimus intuitu caritatis et perpetuum vicarium in 
forma juris instituimus in eadem. Data apud Linstok, viij kalen- 



2j8 Register of John de Halton [A.D. 1304 



das Julii anno Domini M CCC quarto et pontificates nostri duo- 
decimo. 

Littere inductionis mandantur archidiacono pro utroque sub 
eadem data. 

[OusBY R. Collation, by reason of the resignation of R. Peytevin, and saving a 
pension to the Priory of Carlisle.'} 

INSTITUCIO G. DE HALOUHTON IN ECCLESIA DE ULVESBY. 

J. etc. dilecto etc. Gilberto de Halouhton, salutem, etc. 
Ecclesiam parochialem de Ulvesby, nostre diocesis, per resigna- 
cionem domini R. Peytevin, nuper rectoris ejusdem, vacantem et 
ad nostram collacionem spectantem, tibi conferimus intuitu caritatis 
teque rectorem instituimus canonice in eadem : salvis religiosis 
viris, priori et conventui Beate Marie Karlioli, pensione consueta 
et debita ab antiquo et nostre Karliolensis ecclesie ac nostra in 
omnibus dignitate. Data apud Linstok, viij kalendas Octobris 
anno etc. CCC quarto et pontificatus nostri terciodecimo. 

{Dispensation to study for seven years, power being reserved to the Bishop to 
appoint a vicar .] 

DlSPENSACIO EJUSDEM G. 

J. etc. dilecto etc. G. de Halouhton, rectori ecclesie de 
Ulvesby, nostre diocesis, salutem, etc. Laudabile propositum quod 
ad studendum, ut asseris, intime concepisti favore gracie specialis 
prosequi cupientes ut fructum in ecclesia Dei tuo tempore [afferre 
valeas] oportunum, quod, usque ad septennium a tempore tibi 
commissi regiminis numerandum litterarum studio insistens, nisi 
ad ordinem subdiaconatus dumtaxat, quern infra primum annum 
suscepti regiminis recipiendum astrictus existis, promoveri minime 
[compellaris], tecum juxta formam constitucionis novelle tenore 
presencium libere dispensamus : vicarii in ecclesia tua predicta 
preficiendi tenore constitucionis antedicte nobis potestate reservata. 
Volumus etiam quod idoneum responsalem interim habeas loco tui. 
Data apud Linstok, vij kalendas Octobris anno etc. CCC quarto 
et pontificatus nostri terciodecimo. 

[Letters dimissoryl\ 

J. etc. dilecto etc. G. de Haluhton, rectori ecclesie de Ulvesby, 
[nostre diocesis, salutem, graciam et benedictionem]. Ut a quo- 
cunque episcopo catholico, sedis apostolice graciam specialem 
[optinente], ad quoscunque [sacros ordines licite] valeas promoveri, 
tibi per quemcunque episcopum [volentem tibi manus sacras im- 
ponere] concedimus in Domino fac[ultatem]. Data apud Rosam 



A.D. 1304] Bishop of Carlisle. 219 



[Fo. 

[KiRKCAMBOC R. 1 Memorandum as to the presentation made by the Prior and 
Convent of Carlisle.] 

PRESENTACIO MAGISTRI ADAM- DE CROKEDAVK AD ECCLESIA.M 

DE CAMBOC. 

Memorandum quod xj kalendas Septembris anno Domini 
M CCC quarto presentarunt religiosi viri, prior et conventus 
ecclesie Beate Marie Karlioli, dilectum clericum suum, magistrum 
Alexandrunv de Crokedayk, ad ecclesiam de Camboc, vacantem 
per mortem magistri Symonis de Tyrer. Inquisicione igitur facta 
et remissa, commissa fuit sibi cura ejusdem xviij kalendas Octobris 
anno eodem. 

{Presentation of Alexander de Crokedayk, saving the accustomed pension to the 
chnrch of Carlisle] 

PRESENTACIO PRIORIS ET CONVENTUS BEATE MARIE KARLIOLI 

AD ECCLESIAM DE CAMBOC. 

Venerabili in Christo patri ac domino J., Dei gracia Karliolensi 
episcopo, sui devoti prior et conventus ecclesie Beate Marie 
Karlioli, salutem et debite devocionis exhibicionem cum omni 
reverencia et honore. Ad ecclesiam de Camboc, vestre diocesis, 
vacantem et ad nostram presentacionem hac vice spectantem, 
dilectum clericum nostrum, magistrum Alexandrum de Crokedayk, 
vobis tenore presencium presentamus, paternitatis vestre reverenciam 
attencius exorantes quatinus divine caritatis intuitu et hujus presen- 
tacionis nostre obtentu ipsum ad eandem velitis admittere et 
rectorem instituere in eadem : salvis nobis et ecclesie nostre pre- 
dicte pensione inde debita et consuetu. In cujus rei testimonium 
sigillum nostrum commune presentibus est appensum. Data 
Karlioli, xij kalendas Septembris anno etc. CCC iiij. 

{Inquisition touching the right of patronage, thei'e being another presentee] 

Presentavit nobis etiam Ricardus de Tyrer Symonem de Tyrer, 
clericum suum, ad eandem ecclesiam, xvij kalendas Augusti anno 
supradicto, ad suam presentacionem spectantem, ut dicit : et con- 
cessa fuit utrique littera inquisitoria. Facta igitur inquisicione, 
jurati dicunt quod dicta ecclesia vacat et vacavit a die Jovis 
proxima ante festum Assumpcionis Beate Marie virginis per 
mortem magistri Symonis de Tyrer, ultimo rectoris ejusdem, et 
quod Henricus de Tyrer, pater dicti Ricardi, ultimo presentavit 



1 Now merged in the parishes of Lanercost and Stapleton. See Prescott's 
Register of Wethcrhal, p. 198^. 
- Sic. 



22O Register of John de Halton [A.D. 1304 



magistrum Symonem de Tyrer, filium suum, et modo domini prior 
et conventus Beate Marie Karlioli presentare debent ad eandem 
ista vice virtute cujusdam composicionis inite inter eosdem et 
ostense in judicio in presencia dicti Ricardi, qui dictam compo- 
sicionem agnovit, et in proxima vacacione dictus Ricardus et 
heredes sui presentare debent, et sic vicissim imperpetuum : et sic 
non est litigiosa, set est pensionaria dictis religiosis in ij solidis 
annuis. Dicunt etiam quod presentatus dictorum religiosorum est 
liber et legitimus et sufficienter litteratus et legitime etatis, ut 
credunt, et habet primam tonsuram, et valet dicta ecclesia com- 
munibus annis c solidos. In cujus rei testimonium presentem 
inquisicionem, sigillis rectorum et vicariorum per quos facta fuit 
signatam et sub sigillo officialitatis Karlioli inclusam, transmisit 
officialis Karlioli domino episcopo. Et fuit facta predicta inquisicio 
apud Karliolum, ij idus Septembris anno Domini M CCC quarto. 



[BARTON R. Presentation to this title of John de Louther , not yet an acolyte.] 

Venerabili in Christo patri domino J., Dei gracia Karliolensi 
episcopo, suus devote obediencie films J. de Lancastre, miles, 
salutem cum omni reverencia, obediencia et honore debitis tanto 
patri. Ad titulum ecclesie de Barton, per mortem magistri 
Willelmi de Corbrigg, nuper rectoris ejusdem, vacantis et ad meam 
presentacionem spectantis, dilectum mihi in Christo Johannem 
filium Hugonis de Louther, militis, clericum meum, paternitati 
vestre presento intuitu caritatis : rogans humiliter et devote 
quatinus ipsum ad titulum ejusdem ecclesie admittatis, et ipsum 
ordinatum rectorem canonice in eadem instituatis. In cujus rei 
testimonium presentibus sigillum meum apposui. Data apud 
Barton, die Mercurii proxima post festum Assumpcionis Virginis 
gloriose anno etc. CCC quarto. 

[Inquisition thereupon in the chtirch of M or land. The presentee is in hisjifteenth 
year.'] 

Reverendo etc. domino J., Dei gracia Karliolensi episcopo, 
suus officialis Karlioli, debitam obedienciam et honorem. Manda- 
tum vestrum nuper recepimus in hec verba. J. etc. Karliolensis 
episcopus suo official! Karlioli, salutem, etc. Presentavit nobis 
nobilis vir dominus J. de Lancastre, miles, dilectum suum J. de 
Louther, clericum, ad ecclesiam de Barton, nostre dyocesis, 
vacantem et ad ipsius patronatum spectantem, ut dicit. Quocirca 
vobis mandamus quatinus, vocatis coram vobis die Veneris proxima 
ante instans festum Exaltacionis Sancte Crucis, ubi magis videritis 



A.D. 1304] Bishop of Carlisle. 221 



expedire, rectoribus, vicariis ac aliis, quorum interest, decanatus 
Westmerlandie, in quo dicta ecclesia dinoscitur esse sita, sollicite 
inquiratis si dicta ecclesia vacet, qualiter vacat, a quo temporc 
vacavit, quantumque valeat, si sit litigiosa vel pensionaria, et cui et 
in quantum, quis verus patronus ejusdem, et quis ad eandem 
tempore pacis ultimo presentavit, de moribus etiam presentati, de 
litteratura, ordinibus, et etate, ac aliis circumstanciis debitis et 
articulis consuetis. Facta vero inquisicione, earn sigillis eorum per 
quos facta fuerit consignatam et sigillo vestro inclusam nobis 
maturitate qua convenit transmittatis. Data apud Linstok, xiij 
kalendas Septembris anno pontificatus nostri xij. 

Hujus igitur auctoritate mandati, convocatis convocandis 
dicto die Veneris in ecclesia parochiali de Morland, personali- 
ter constitutus [super premissis sollicite inquisivi]. Qui jurati 
dicunt quod dicta ecclesia vacat et vacavit a die Assumpcionis 
Beate Marie virginis ultimo preterite per mortem magistri VV. de 
Corbrigg, ultimo rectoris ejusdem, et valet communibus annis x 
libras extra porcionem quam prior et conventus de Wartre habent 
in eadem, que taxatur ad xij libras ; et sic est porcionaria, non 
tamen pensionaria ; non est litigiosa ; dominus J. de Lancastre est 
verus patronus ejusdem et dominus Rogerus de Lancastre, pater 
dicti domini J. (cujus heres ipse est), tempore pacis ultimo present- 
avit ad eandem. Dicunt etiam quod presentatus est liber et 
legitimus, et quod est xiiij annorum completorum et attingit 
quintum decimum annum, et probabiliter litteratus est quantum 
etas permittit, et habet primam tonsuram. Cetera dictum pre- 
sentatum contingencia vestro arbitrio relinquuntur. In cujus rei 
testimonium presentem inquisicionem sigillis dictorum vocatorum, 
sub sigillo officialitatis vestre inclusam, vestre reverende paternitati 
transmittimus consignatam. Data apud Morlancl, iij idus Septem- 
bris anno etc. CCC quarto. 

[Fo. 403.] 
{Ordination in the Cathedral, Sept. 19, 1304.} 

CELEBRACIO ORDINUM DOMINI JOHANNIS DEI GRACIA KARLI- 
OLENSIS EPISCOPI IN ECCLESIA CATHEDRALI KARLIOLI DIE 
SABBATI QUATUOR TEMPORUM MENSE SEPTEMBRIS ANNO 
DOMINI MCCC QUARTO ET PONTIFICATUS sui xnj". 

ACOLITI. 

Johannes de Louther. 

Prater Thomas de Burton, canonicus de Hepp. 
Henricus de Wygeton. 



222 Register of John de Hal ton [A.D. 1304 



Robertus de Newerk, de Karliolo. 
Michael de Stirkeland. 
Ricardus dictus le Gayte, de Karliolo. 
Adam films Adam de Karliolo. 

SUBDIACONI. 

Dominus Matheus, rector ecclesie de Morton, Glasguensis 

diocesis, per dimissorias domini Glasguensis. 
Prater Willelmus de Blakeden, de ordine Predicatorum. 
Radulphus de Bridekirk, ad titulum xl solidorum sibi per 

cartam Thome de Redman concessorum : in judicio 

exhibitam et probatam. 
Johannes de Dolfinby, ad titulum xl solidorum sibi per cartam 

Ricardi de Langwathby, clerici, concessorum : dicto 

Ricardo presente et hoc judicialiter concedente. 
Johannes de Scaleby, ad titulum v marcarum sibi per cartam 

Henrici de Malton concessarum : presentis et judicialiter 

concedentis. 

DlACONI. 

Magister Ricardus de Cokeshou, rector ecclesie de Qwelping- 
ton, Dunelmensis diocesis, per dimissorias domini Dunel- 
mensis. 

Ricardus de Karliolo, ad titulum v marcarum sibi per cartam 
Johannis filii Ricardi de Capella concessarum : exhibitam 
alias in judicio et probatam. 

Prater Odinell de Roubyri, \ 

Prater Thomas de Burton, !- de ordine Predicatorum. 

Prater Robertus de Mulcastre, ) 

Johannes de Neuton, ad titulum xl solidorum sibi per cartam 
Thome de Hoton concessorum : exhibitam alias in judicio 
et probatam. 

Willelmus de Merkington, factus incola per moram xvj 
annorum et amplius, ad titulum xl solidorum sibi per 
cartam Nicholai de Grendon concessorum : exhibitam 
alias in judicio et probatam. 

Nicholaus dictus Orre, de Staynewegges, ad titulum xl solido- 
rum sibi per cartam Henrici le Fourbour, de Karliolo, 
concessorum : exhibitam alias in judicio et probatam. 

Johannes de Kirkebythor, ad titulum v marcarum sibi per 
cartam Johannis Broye, de eadem, concessarum : exhibi- 
tam alias in judicio et probatam. 



A.D. 1304] Bishop of Carlisle. 22, 



Radulphus de Cringledik, ad titulum v marcarum sibi per 
cartam Willelmi de Wyclyff concessarum : dicto W. 
presente et hoc judicialiter concedente. 

PRESBITERI. 

Dominus Henricus, rector ecclesie de Dufton. 

Gilbertus de Derlington, vicarius ecclesie de Dalston. 

Prater Johannes de Karliolo, | 

Prater Johannes de Wygeton, ) canonici de He PP- 

Prater Johannes de Woutton, de ordine Predicatorum. 

Willelmus filius Willelmi de Deningby, de Karliolo, ad titulum 
v marcarum sibi per cartam Henrici de Seburgham 
concessarum : dicto Henrico presente et hoc judicialiter 
concedente. 

Andreas de Qwyteby, ad titulum unius prebende in domo 
Sancti Nicholai extra Karliolum et duarum marcarum 
sibi per magistrum et fratres dicti hospitalis concessarum : 
exhibitum alias in judicio et probatum. Per dimissorias 
domini Eboracensis. 

[Fo. 4 ob.] 

[Resignation of Adam de Warthwyk, prior of Carlisle; and petition of the 
Convent for leave to elect a successor.] 

Memorandum quod xiiij kalendas Octobris anno Domini 
M CCC quarto dompnus Adam de Warthwyk, prior ecclesie Beate 
Marie Karlioli, cessit suo prioratui, ac omne jus. sibi competens in 
eodem infra capitulum ejusdem loci in manus domini J., Dei gracia 
Karliolensis episcopi, sponte resignavit. Qua resignacione facta 
dompnus Johannes de Kendal, supprior predicte ecclesie, et 
ejusdem loci conventus eligendi alium priorem ,1 predicto domino 
episcopo petebant licenciam sub hac forma. 

'Venerabili etc. J. Karliolensi episcopo sui devoti J. de Kendal, 
supprior ecclesie Beate Marie Karlioli, et ejusdem loci conventus, 
salutem et reverenciam in Domino genuflexam cum debitis obedi- 
encia et honore. Vestram non latet paternitatem reverendam 
qualiter ecclesia nostra predicta per cessionem reverendi viri Adam 
de Warthewyk, quondam prioris nostri, in manibus vestris factam, 
prioris est solacio destituta. Ne igitur ecclesia nostra propter 
diuturnam vacacionem gravem paciatur in temporalibus et spiritu- 
alibus lesionem, vos presentibus litteris requirimus humiliter et 

1 In margin: "Pro licencia eligendi priorem Karlioli." 



224 Register of John de Halt on [A.D. 1304 

rogamus quatinus eligendi licenciam nobis liberaliter concedatis. 
Data Karlioli sub sigillo nostro communi, xiiij kalendas Octobris 
anno etc. CCC iiij to . 

[The Prior s reasons for resigning^ 

RESIGNACIO PRIORIS KARLIOLI. 

In Dei nomine, amen. Ego frater Adam, prior ecclesie Beate 
Marie Karlioli, senciens me impotentem ac insufficientem ad 
regimen prioratus ecclesie memorate, senio confractus ac aliis 
sensibus corporalibus debilitatus, in manus vestras, domine Johannes 
Karliolensis episcope, curam et regimen dicti prioratus mera et 
spontanea voluntate et simpliciter et absolute resigno totaliter per 
presentes, ac omni juri quod habeo vel habere potero in regimine 
dicti prioratus, necnon oneri et honori ejusdem, renuncio atque 
cedo. In cujus rei testimonium sigillum meum presentibus est 
appensum. Actum et datum Karlioli in capitulo dicte ecclesie, 
xiiij kalendas Octobris anno Domini M CCC iiij to . 

[The Bishop assigns suitable provision for him out of the revenues of the Priory, 
having regard to his long service and high connexions in the diocese.] 

PENCIO PRIORIS PER RESIGN ACION EM ASSIGNATA. 
J. etc. Karliolensis episcopus dilecto in Christo filio domino 
Adam, priori ecclesie nostre cathedralis Beate Marie Karlioli, 
salutem, graciam et benedictionem. Tranquillitati eorum sollicite 
insistere ac etiam, prout possumus, prospicere pastorale officium 
forcius nos astringit, qui, a primevo etatis sue flore jugum sacre 
observancie regularis spretis mundalibus incessanter portantes, in 
vinea Domini gregem suum et ecclesiam sibi commissos discrete 
regendo laudabiliter laborarunt. Sane porrecta tua nobis peticio 
continebat quod, cum tu jam fere per xl annos ordinem canonici 
regularis sub doctrina Beati Augustini in venerabili cetu conventus 
ecclesie nostre cathedralis Karlioli, per xx d etiam annos et amplius 
inter sevientes mundi et guerrarum hostiles turbines et procellas 
prioratus ibidem fungens officio, tot et tantis oneratus laboribus 
senioque confractus, adeo debilitatus et impotens (ut asseris) es 
effectus quod hujusmodi officium prioratus tarn laboriosum tibique 
importabile de cetero nullo modo valeas sustinere, tuam cessionem 
admittere et tibi vite necessaria juxta persone tue condiciones et 
merita de facultatibus dicti prioratus providere misericorditer 
curaremus. Verumque etiam, te senescente et diversimode debili- 
tato, fervor devocionis et fidei non tepescit, et ut vite contemplative 
vacare valeas quiecius, ut affectas, consideratis etiam tua peticione 



A.D. 1304] Bishop of Carlisle. 225 



contends ac statu dicti prioratus, cujus regimen debitum et 
prosperum totis viribus cupimus, et pensatis et super hiis deliber- 
acione provida tractatu habito diligenti, ex predictis causis tuis 
precibus annuentes tuam admittimus cessionem, te a cura et 
vinculo ipsius prioratus, quibus hactenus tenebaris obnixius 
auctoritate pontificali, ac cotidianis et minutis observanciis claus- 
tralibus penitus absolventes. Porro conversacionem tuam in tarn 
sancta religione absque nota laudabilem a tempore tui ingressus 
aliaque preclara merita, quibus polles, ac labores innumeros tibique 
importabiles hiis diebus quos circa regimen spiritualium et tem- 
poralium a tempore regiminis dicti prioratus tibi commissi, quibus 
predicta ecclesia nostra Karlioli ditatur, jugi diligencia impendisti 
votivis affectibus attendentes, estimatis dicti prioratus facultatibus 
ad tui et tibi ministrancium sustentacionem quoad vixeris, toto et 
unanimi consensu capituli nostri Karlioli ordinamus, concedimus, 
auctoritate ordinaria statuimus, et similiter decernimus in hiis 
scriptis ut novam cameram, quam fecisti pro te et tibi ministranti- 
bus, habeas et teneas quoad vivas. Habeas etiam singulis diebus et 
percipias pro te et uno fratre canonico tui ordinis, tecum pro 
voluntate prioris Karlioli moraturo, corrodia sive liberaciones 
omnimodas trium canonicorum, juxta consuetudines predicti 
prioratus, in victualibus cotidianis de communi. Ad hoc quia a 
magnatibus et personis nobilibus nostre diocesis procreatus et 
oriundus existis sicque per accessum amicorum tuorum oneraberis, 
ut frequenter, justum esse reputamus et equum ut de bonis dicti 
prioratus respiciaris uberius annuatim. Ob quod, ut supra, statui- 
mus ac etiam ordinamus quod tecum habeas unum servientem et 
unum garcionem tibi servientes, quibus in robis et victualibus 
cotidianis necessaria de communi juxta status sui exigenciam 
debite ministrentur. Decimas etiam garbarum de Langwathby, 
nostre diocesis, quas appropriatas dicto prioratui tui temporibus 
scimus esse, tuis usibus et tuorum familiarium et amicorum ad te 
veniencium, propter honestatem tui status et ordinis ac pro 
vestibus tuo corpori providendis, nomine xx marcarum percip- 
iendas annis singulis auctoritate predicta tuo perpetuo assigna- 
mus : hoc adjecto quod, quatenus dicta decima ultra xx marcas 
pro tempore per visum celerarii dicti prioratus fideliter vendi 
possit per te vel emptores ejusdem pro voluntate celerarii, pro 
voluntate dictorum prioris et conventus annis singulis persol- 
vatur. Si vero extra septa monasterii nostri Karlioli, ob aeris 
intemperiem seu occasione recreacionis habende aut ex alia 
causa racionabili et honesta, ad aliquam grangiam seu manerium 

CARLISLE. I. Q 



226 Register of John de Halton [A.D. 1304 

prefati prioratus aut loca amicorum tuorum, infra tamen nostram 
diocesim existencia, ire aliqualiter te contingat, volumus, statuimus 
et ordinamus q.uod prior Karlioli, qui pro tempore fuerit, tibi et 
tuis familiaribus, quociens opus fuerit, sub debito obediencie 
evectiones inveniat. In cujus rei testimonium sigillum nostrum, 
una cum sigillo capituli nostri Karlioli, presentibus est appensum. 
Data Karlioli, xiij kalendas Octobris anno etc. CCC iiij to . 



[Fo. 41 a.] 

[NETHER DENTON R. Collation of Richard Oriol, saving pensions to the Bishop 
and Lanercost Priory^, 

INSTITUCIO MAGISTRI R. IN ECCLESIAM DE DENTON.' 

J. etc. dilecto in Christo filio magistro Ricardo Oriol, presbi- 
tero, salutem, graciam et benedictionem. Ecclesiam parochialem 
de Denton, nostre diocesis, vacantem et ad nostram collacionem 
spectantem, tibi conferimus intuitu caritatis teque rectorem canonice 
instituimus in eadem, salvis nobis et successoribus nostris xxxiijs. 
iiijd. annuis ac priori et conventui de Lanercost xxxiijs. iiijd. annuis, 
consuetis et debitis ab antiquo in eadem, ac nostre Karliolensis 
ecclesie et nostra in omnibus dignitate. Data apud Rosam, nonis 
Octobris anno Domini M CCC iiij to et pontificatus nostri xiij. 



[AIKTON R. Thomas de Multon of Gilsland presents William de Somerset to a 
moiety] 

PRESENTACIO DOMINI WILLELMI DE SOMERSET AD MEDIETATEM 

DE AYKETON. 

Reverendo in Christo patri ac domino suo, domino J. Dei 
gracia Karliolensi episcopo, suus humilis et devotus Thomas de 
Multon de Gillesland, salutem cum reverencia et honore tanto 
patri debitis. Ad medietatem ecclesie de Ayketon, nostre dyocesis, 
per mortem magistri Willelmi de Aldewerk vacantem et ad meam 
presentacionem spectantem, dilectum mihi in Christo dominum 
Willelmum de Somerset, capellanum, dominacioni vestre tenore 
presencium presento intuitu caritatis, supplicans humiliter ac 
devote quatinus eundem dominum ad dictam medietatem admittere 
velitis et rectorem instituere in eadem. In cujus rei testimonium 
sigillum meum presentibus est appensum. Data Eboraci, xiiij 
kalendas Januarii anno Domini M CCC quarto. 



1 In margin :-"Nota quod collacio ecclesie de Denton pertinet ad dominum 
episcopum Karliolensem." 



A.D. 1304] Bishop of Carlisle. 227 

[On an inquisition being taken it appeared that Richard de Ayketon claimed to be 
rector of the whole.'} 

LlTTERA INQUISICIONIS PRO EODEM. 

Venerabili in Christo patri domino J. Dei gracia Karliolensi 
episcopo suus officialis Karlioli, debitam obedienciam et devotam. 
Mandatum vestrum recepi in hec verba. Johannes miseracione 
divina Karliolensis episcopus dilecto in Christo filio officiali suo 
Karlioli, salutem, graciam et benedictionem. Presentavit nobis 
Thomas de Multon de Gillesland dilectum suum dominum Willel- 
mum de Somerset (ut dicitur), capellanum, ad medietatem ecclesie 
de Ayketon, nostre dyocesis, vacantem et ad ipsius presentacionem 
spectantem, ut dicit. Quocirca vobis mandamus quatinus con- 
vocatis coram vobis rectoribus, vicariis, ac aliis quorum interest, in 
pleno loci capitulo diligenter inquiratis si dicta ecclesia vacat, 
qualiter vacat et a quo tempore vacavit, quantumque valeat, si sit 
litigiosa vel pensionaria, cui et in quantum, quis verus patronus 
ejusdem et quis ad eandem tempore pacis ultimo presentavit, de 
moribus etiam presentati, de litteratura, ordinibus et etate, ac aliis 
circumstanciis debitis et articulis consuetis. Facta vero inquisicione, 
earn nobis sigillis eorum per quos facta fuerit consignatam et sub 
sigillo vestro inclusam maturitate qua convenit transmittatis. 
Data apud Bolington, x kalendas Januarii pontificatus nostri anno 
terciodecimo. 

Hujus igitur auctoritate mandati in pleno loci capitulo, vj idus 
Januarii anno Domini M CCC quarto, in ecclesia Sancti Cuthberti 
celebrate a rectoribus ecclesiarum de Bothecastre, Stapilton, 
Denton, Castelkayrok, Kirkandres, Bampton, et vicariis ecclesiarum 
de Arthureth, Stanewegges, Irthington, Brampton, Crosseby, 
Walton, Burg, Dalston, convocatis super premissis deligencius 
inquisivi. Qui dicunt quod Thomas de Multon de Gillesland est 
verus patronus tocius dicte ecclesie, et quod medietas dicte ecclesie 
vacabat in festo Omnium Sanctorum ultimo preterite per mortem 
magistri Willelmi de Aldewerk, quondam rectoris medietatis 
ejusdem, et dicta medietas valet communibus annis novem libras, 
nee est pensionaria : et quod dominus Willelmus de Furnival 
presentavit magistrum Willelmum tempore pacis ultimo ad eandem. 
Dicunt etiam quod, quo ad jus patronatus, non est litigiosa. Set 
dominus Ricardus de Ayketon comparuit judicialiter et asseruit 
quod ecclesia non est vacans, set plena, quia ipse Ricardus dicit et 
asserit se esse rectorem tocius ecclesie et quod antiquitus ibi esse 
consuevit tantummodo unus rector et vocabatur unus eorum 
Fabianus et sic debet esse de jure communi, quia sectiones sunt 

Q2 



228 Register of John de Halton [A.D. 1304-5 



prohibite. Set qualiter dicta ecclesia fuit divisa ignorant. Quo ad 
presentacionem, dicunt quod est presbiter et quod est aliunde bone 
conversacionis et honestatis. In cujus rei testimonium presentem 
inquisicionem sigillis dictorum rectorum et vicariorum signatam, 
sub sigillo vestre officialitatis inclusam, vestre reverende paternitati 
transmitto. Data Karlioli, vj idus Januarii anno Domini M CCC 
quarto. 

{Richard de Mnlton (he is called " de Ayketon " in the preceding entry) resigns. 

RESIGNACIO. 

Reverendo patri in Christo, domino J. Dei gracia Karliolensi 
episcopo, suus devotus clericus Ricardus de Multon, rector medie- 
tatis ecclesie de Ayketon, salutem cum omni obediencia, reverencia 
et honore debitis tanto patri. Licet quorumdam diucius consilio 
ad consolidacionem et reintegracionem ecclesie de Ayketon, vestre 
diocesis, in duas partes divise, aliquibus comparibus, contra jura, 
coram officiali vestro judicialiter instabam et me ad hoc agere effec- 
tualiter protestabar, ad id consciencia me cogente, tamen ob rever- 
enciam domini archidiaconi Clivelandie ac domini mei et patroni, 
Thome de -Multon,- predicte presentacioni ac omni juri quod habui 
vel habere potui ad medietatem ecclesie de Ayketon (quam magis- 
ter Willelmus de Aldewerk, defunctus, tenuit) sicut rector renuncio 
sponte, absolute et simpliciter in hiis scriptis. In cujus rei testi- 
monium presentibus sigillum meum apposui et sigillum officialitatis 
Karlioli ad majorem probacionem procuravi apponi. Data Karlioli, 
iiij to idus Januarii anno Domini M CCC quarto. 

[Fo. 4 ib.] 
{Institution of William de Somerset to a moietyl\ 

INSTITUCIO EjUSDEM. 

J. etc. dilecto sibi in Christo domino Willelmo de Somerset, 
presbitero, salutem, graciam et benedictionem. Ad medietatem 
rectorie ecclesie parochialis de Ayketon, nostre dyocesis, vacantem, 
ad quam per Thomam de Multon de Gillesland, verum patronum 
ejusdem, nobis legitime presentatus existis, te admittimus teque 
rectorem instituimus in eadem. Data apud Horncastrum, v to 
kalendas Februarii anno Domini M CCC quarto et pontificatus 
nostri xiij. 

{Mandate to the Archdeacon to induct .] 

J. etc. dilecto in Christo filio magistro Petro de Insula, archi- 
diacono suo, vel ipsius locum tenenti, salutem, graciam et benedic- 
tionem. Ouia dominus Willelmus de Somerset, presbiter, ad 



A.D. 1305] Bishop of Carlisle. 229 

medietatem ecclesie parochialis de Ayketon, nostre dyocesis, 
vacantem, per Thomam de Multon de Gillesland presentatus existit, 
vobis mandamus quatirius eundem seu ipsius nomine procuratorem 
in corporalem possessionem ejusdem medietatis inducatis et induc- 
tum legitime defendatis. Data apud Horncastrum, v kalendas 
Februarii anno Domini CCC quarto et pontificatus nostri tercio- 
decimo. _ 

[Writ for the levy of a tallage at Horncastle.] 

Rex dilectis et fidelibus suis, Lamberto de Trikyngham et 
sociis suis, ad tallagia in civitatibus, burgis et dominicis nostris in 
comitatu Lincolnie assidenda et levanda assignatis, salutem. Cum 
Celebris memorie dominus H. quondam rex Anglic, pater noster, 
per cartam suam concessisset bone memorie Waltero, quondam 
Karliolensi episcopo, quod ipse et successores sui, episcopi ejusdem 
loci,quandocunquedictus pater noster vel heredes sui dominica sua 
per Angliam talliaverint, homines suos de manerio et soka de 
Horncastro, que sunt de antique dominico corone Anglic, possent 
talliare, vobis mandamus quod venerabilem patrem J., nunc episco- 
pum loci predicti, homines suos de manerio et soka predictis talliare 
permittatis juxta concessionem predictam : vos de tallagio ibidem 
assidendo et levando nullatenus intromittentes. Teste meipso apud 
Westmonasterium, xxj die Aprilis anno regni nostri xxxiij . 



[Ordination in the Bishop's chapel at London, March /j, 

CELEBRACIO ORDINUM DOMINI J. DEI GRACIA KARLEOLENSIS 

EPISCOPI IN CAPELLA SUA, LONDONIIS, EX COMMISSIONE ET 
LICENCIA VICARII GENERALIS DOMINI R. LONDONIENSIS 
ELECTI CONFIRMATI, IPSO IN REMOTIS AGENTE, DIE SABBATI 
QUATUOR TEMPORUM IN PRIMA EBDOMADA QUADRAGESIME 

ANNO DOMINI M CCC mo QUARTO ET PONTIFICATUS sui 

TERCIODECIMO. 

ACOLITI. 

Magister Ricardus de Baudak, rector ecclesie de Thorleye, 
Londoniensis diocesis, ex dimissoriis vicarii generalis etc. 

Johannes Houel, ejusdem diocesis, per dimissorias dicti vicarii. 

Walterus dictus Golding, ejusdem diocesis, per dimissorias 
dicti vicarii. 

SUBDIACONI. 

Magister Johannes Franceys, rector ecclesie de Qweldrig, 
Eboracensis diocesis, per dimissorias decani et capituli 
Eboraci, sede vacante. 



230 Register of John de Halt on [A.D. 1305 

Dominus Willelmus de Seleby, rector ecclesie de Kirkeby 
Ravenswath, Eboracensis diocesis, per dimissorias dic- 
torum decani et capituli. 

[Fo. 423.] 
{Ordination in St. Paul's Cathedral, April j, /joj-.] 

CELEBRACIO ORDINUM DOMINI JOHANNIS DEI GRACIA KARLEO- 
LENSIS EPISCOPI IN ECCLESIA CATHEDRALI BEATI PAULI 
LONDONIARUM, EX COMMISSIONS ET LICENCIA VICARII 
GENERALIS DOMINI LONDONIENSIS ELECTI CONFIRMATI, 
IPSO IN REMOTIS AGENTE, DIE SABBATI QUA CANTATUR 
"SlCIENTES" MENSE APRILIS ANNO DOMINI M CCC mo 

QUINTO ET PONTIFICATUS SUI TERCIODECIMO. 

ACOLITI. 

Robertus de Elleton, Eboracensis diocesis, per dimissorias 

decani et capituli Eboraci, sede vacante. 
Ricardus de Birland, per dimissorias domini Batoniensis 

episcopi. 
Johannes de Lenton, de Wodeford, per dimissorias domini 

. Lincolniensis. 
Henricus de Burgh subtus Staynmor, Karleolensis diocesis. 

SUBDIACONI. 

Magister Ricardus de Clare, rector ecclesie de Hawyk, Glas- 

guensis diocesis. 
Dominus Nicholaus de Blida, rector ecclesie Sancti Sauntani, 

Sodorensis diocesis. 
Ricardus Trenchefeul, rector ecclesie de Funtel Episcopi, 

Sarisburiensis diocesis, per dimissorias domini Saris- 

buriensis. 
Dominus Ricardus de Burton, rector ecclesie de Felton, 

Conventrensis et Lichfeldensis diocesis, per dimissorias 

Conventrensis et Lichfeldensis episcopi. 
Dominus Robertus Curteys, rector ecclesie Sancte Trinitatis 

de Guldeford, Wyntoniensis diocesis, per dimissorias 

domini Wyntoniensis electi et confirmati. 

DlACONI. 

Dominus Robertus de London, rector ecclesie de Carlaton, 
Karleolensis diocesis. 



A.D. 1305] Bishop of Carlisle. 23! 

Dominus Petrus de Askarn, ad titulum v marcarum sibi per 

magistrum et fratres capelle Sancti Nicholai de Gressenhal, 

Xorwycensis diocesis, concessarum : per litteras dimissorias 

domini Eboracensis. 
Symon de Chilton, ad titulum sufficientem domus ecclesie 

monialium de Davyngton, Cantuariensis diocesis : per 

dimissorias domini Cantuariensis. 
Dominus Robertus de Notingham, rector ecclesie de Bradele, 

Conventrensis et Lichfeldensis diocesis, per dimissorias 

Conventrensis et Lichfeldensis episcopi. 
Dominus Robertus de Chishull, rector ecclesie de Bertomleye, 

per dimissorias Conventrensis et Lichfeldensis. 

PRESBITERI. 

Dominus Robertus de Halouton, rector ecclesie de Musegrave, 

Karleolensis diocesis. 
Dominus Johannes de Appelby. 
Dominus Willelmus de Morton, rector ecclesie de Hulm juxta 

Mare, Norwycensis diocesis, per dimissorias domini 

Norwicensis. 
Dominus Gilbertus de Wenden, rector ecclesie de Buthorp, 

Norwycensis diocesis, per dimissorias domini Norwycensis. 
Dominus Johannes de Kirkebithor, ad titulum v marcarum sibi 

per cartam Johannis de Broy concessarum. 



[Ordination at the parish church of^Hammes", London, April 17, 

CELEBRACIO ORDINUM EJUSDEM IN VIGILIA PASCHE PROXIMO 
SEQUENTI IN ECCLESIA PAROCHIALI DE HAMMES, LONDONIIS. 

SUBDIACONUS. 

Gilbertus de Haloughton, rector ecclesie de Ulvysby, Kar- 
liolensis diocesis. 

PRESBITER. 

Magister Gilbertus de Middelton. 

[Fo. 4 2b.] 

[ULDALE R. There being two presentations to this church, one by David dc 
Bryghin, a Scotsman, and the other by Thomas de Lucy, an inquisition was 
taken in the parish church of Wigton, and a return made thereupon] 

Presentavit nobis dominus David de Bryghin, miles, dilectum 
sibi in Christo Hugonem de Rovecestre, clericum, ad ecclesiam de 
Ulvedal vacantem, iiij norms Junii anno Domini M CCC quinto, 
id suam presentacionem spcctantem, ut elicit. 



232 Register of John de Halton [A.D. 1365 

Presentavit nobis etiam Thomas de Lucy dominum David de 
Cringeldik, capellanum, ad eandem ecclesiam, primo die Julii anno 
Domini supradicto, ad suam presentacionem spectantem, ut dicit. 
Et concessa fuit utrique littera inquisicionis. 

Facta igitur inquisicione, jurati dicunt quod dicta ecclesia 
vacat, et vacavit a festo Sancti Dunstani ultimo preterito per 
mortem quondam domini Roberti de Depyng, rectoris ejusdem 
ecclesie. Et dicunt quod dominus Alexander de Bonkhill dictum 
dominum Robertum ad dictam ecclesiam ultimo presentavit. 
Valet etiam communibus annis xviij libras per annum. Dicunt 
etiam quod dictus dominus Alexander habuit quandam filiam, 
Margaretam nomine, que modo est mortua ; et, patre dicte Mar- 
garete superstite, maritata fuit quondam domino Johanni, fratri 
senescalli Scocie, cum qua liberos habuit, ut dicitur. Et sic videtur 
eis quod films primogenitus dictorum Johannis et Margarete de jure 
debet esse verus patronus ejusdem. Set litigiosa est, pro eo quod 
Thomas de Lucy presentavit dominum David capellanum, virum 
satis notum, honestum et morigeratum, ad ecclesiam antedictam : 
qui quidem presentatus asserit jus presentandi ista vice ad 
dominum Thomam pertinere, pro eo quod manerium de Ulvedal 
est in manu sua racione mortis predicte Margarete, filie et heredis 
dicti Alexandri, qui tenuit dictum manerium cum pertinenciis de 
predicto Thoma de Lucy per servicium cornagii, quod dat cus- 
todiam et relevium ; et quod dominus David de Breghyn, qui 
dictum Hugonem ad dictam ecclesiam nunc presentat, nunquam in 
facie ecclesie dictam Margaretam duxit in uxorem. Dictus vero 
Hugo similiter in judicio asserendo proposuit quod dictus dominus 
David de Breghyn est patronus ejusdem, et debet presentare ad 
eandem de jure et consuetudine Anglicana, pro eo quod dictarn 
dominam Margaretam duxit in uxorem et constante matrimonio, 
ut asseritur, ab ea liberos procreavit. Ad cujus evidenciam quas- 
dam litteras et transcripta dominorum episcoporum Sancti Andree, 
Dunkeldensis, et Brekynensis, ac archidiaconi Sancti Andree et 
officialis Brekynensis, ac transcriptum cujusdam bulle, impetrate a 
bone memorie Benedicto papa ultimo, sub sigillis archidiaconi 
Sancti Andree et officialis Brekynensis, presentatus dicti domini 
David in judicio exhibuit et porrexit : per quas apparet quod, non 
obstante affinitate et consanguinitate que fuerunt inter dictum 
dominum David et Margaretam, idem papa Benedictus dispensavit 
secum quod simul matrimonialiter possent stare. De condicionibus 
dicti Hugonis, quoad natalia, nichil sciunt : et quod est acolitus, et 
aliuncle bene morigeratus, ut credunt. Alia dictam inquisicionem 



A.D. 1305] Bishop of Carlisle. 233 



contingencia vestre reverende paternitati relinquuntur. In cujus rei 
testimonium presentem inquisicionem, sigillis dictorum rectorum et 
vicariorum consignatam et sub sigillo officialitatis Karlioli, trans- 
misit officialis Karlioli domino Karliolensi episcopo. Et facta fuit 
ista inquisicio in ecclesia parochiali de Wygeton in capitulo 
decanatus Allerdalie, x kalendas Augusti anno Domini supra- 
dicto. 

[A second inquisition in the same church on another presentation being made by 
Thomas de Lucy^\ 

Memorandum quod in crastino Sancti Michaelisarchangeli anno 
Domini M CCC 1110 quinto porrexit dominus Adam de Eglesfeld, 
clericus, litteras infrascriptas domino Johanni Karliolensi episcopo, 
tune Londoniis existenti, sub hac forma. Reverendo in Christo 
patri ac domino suo, domino J. Dei gracia Karliolensi episcopo, 
suus officialis Karlioli, debitam obedienciam cum honore. Man- 
datum vestrum nuper in hec verba recepi. Johannes miseracione 
divina Karliolensis episcopus dilecto in Christo filio officiali suo 
Karlioli, salutem, graciam et benedictionem. Presentavit nobis 
Thomas de Lucy dilectum suum Adam de Eglesfeld, clericum, ad 
ecclesiam de Ulvedal, nostre diocesis, vacantem et ad ipsius pre- 
sentacionem spectantem, ut dicit. Quocirca vobis mandamus 
quatinus, convocatis coram vobis rectoribus, vicariis, ac aliis 
quorum interest, die et loco quibus videritis expedire, diligenter 
inquiratis si dicta ecclesia vacet, qualiter vacat, a quo tempore 
vacavit, quis sit verus patronus ejusdem et quis ad eandem tempore 
pacis ultimo presentavit, quantumque valeat, si sit litigiosa vel 
pensionaria, cui et in quantum, de moribus etiam presentati, 
litteratura, ordinibus et etate ac aliis circumstanciis debitis et 
articulis consuetis. Facta vero inquisicione, earn nobis, sigillis 
eorum per quos facta fuerit signatam et sub sigillo vestro inclusam, 
maturitate qua convenit transmittatis. Data apud Lichfeldiam, 
viij" idus Septembris pontificatus nostri anno terciodecimo. 

Hujus igitur auctoritate mandati, convocatis rectoribus eccle- 
siarum de Plumland, Bolton, et de Kirkebrid, necnon vicariis 
ecclesiarum de Crostwayt, Issal, Torpenhou, Derham, Aspatrik, 
Bromfeld, et de Gillecrouce in ecclesia parochiali de Wygeton die 
Sabbati proxima post festum Exaltacionis Sancte Crucis ultimo 
preteritum super premissis in vestro mandate contends diligencius 
inquisivi. Qui dicunt quod dicta ecclesia vacat et vacavit a festo 
Sancti Dunstani episcopi ultimo preterite per mortem quondam 
clomini Roberti de Deping, rectoris ecclesie ejusdem ; et dicunt 



234 Register of John de Halton [A.D. 1305 

quod dominus Alexander de Bonkhill dictum dominum Robertum 
ad dictam ecclesiam ultimo presentavit, et quod idem dominus 

Alexander fuit verus patronus ejusdem ecclesie, dum 
[Fo. 433.] vixit Valet etiam communibus annis xviij libras per 

annum. Dicunt etiam quod dictus dominus Alexander 
habuit quandam filiam, Margaretam nomine, que modo est mortua ; 
et, patre dicte Margarete superstite, maritata fuit eadem Margareta 
quondam domino Johanni, fratri senescalli Scocie, cum qua liberos 
habuit, ut dicitur. Et sic dicunt quod filius primogenitus dictorum 
Johannis et Margarete de jure debet esse verus patronus ejusdem. 
Et dicunt quod filius et heres quondam dicte Margarete est 
minoris etatis. Dicunt etiam quod manerium de Ulvedal cum 
pertinenciis tenetur in capite de dicto Thoma de Lucy per 
servicium [cornagii], quod dat custodian) et relevium, et racione 
minoris etatis dicti heredis dictum manerium est in manu dicti 
Thome, et ea racione ad prefatam ecclesiam nunc presentat 
dominum Adam, suum clericum antedictum. Set dicunt quod 
litigiosa est pro eo quod dominus David de Breykyn Hugonem de 
Rovecestre, clericum, vobis presentavit alias ad eandem : pro eo 
quod duxit dictam dominam Margaretam legitime in uxorem, ut 
dicit suus presentatus, et ab ea liberos suscitavit, ut dicit. Ad 
cujus evidenciam exhibuit alias transcripta quarumdam litterarum 
sub sigillis episcoporum Sancti Andree, Dunkeldensis, et Bre- 
kenensis ac archidiaconi Sancti Andree et officialis Brekenensis, 
de quibus in inquisicione super vacacione dicte ecclesie et pre- 
sentacione ad eandem per dictum dominum David de dicto 
Hugone, nuper missa, mencio fit expressa. Dicunt etiam quod 
dominus Adam de Eglesfeld, nunc presentatus, est liber et legi- 
timus, bone conversacionis et honeste, et in subdiaconum ordinatus, 
et alibi in diocesi Wyntonie beneficiatus existit. Die vero inqui- 
sicionis hujus facte comparuit dictus Hugo, presentatus prefati 
domini David, et exhibuit duas litteras patentes dominorum 
episcoporum Brekenensis et Dunkeldensis sigillis signatas, per 
quas idem presentatus nititur asserere quod matrimonium fuit 
inter dictos dominum David et Margaretam contractum et quod, 
non obstantibus impedimentis consanguinitatis et affinitatis inter 
eosdem, secum fuit per sedem apostolicam dispensatum : quarum 
discussio vestro arbitrio relinquitur, ut est justum. In cujus rei 
testimonium presentem inquisicionem, dictorum rectorum et 
vicariorum sigillis consignatam, sub sigillo officialitatis vestre 
clominacioni reverende transmitto inclusam. Acta in ecclesia 
parochiali de Wygeton, die et anno Domini supradictis. 



A.D. 1305] Bishop of Carlisle. 235 

[Bishop Halton urges the Pope to canonize Bishop Thomas de CantelupeJ] 

Sanctissimo patri ac domino reverentissimo, Dei gracia sacro- 
sancte universalis ecclesie summo pontifici, J. ejusdem Dei per- 
missione humilis minister Karliolensis ecclesie, cum debitis honore 
et reverencia pedum oscula beatorum. Optinet Herfordiensis 
ecclesia unde letari debeat et gracias referre dignissimas tocius 
gracie I^argitori : ab ipsa jubar egrediens totum regnum illuminat 
et miri luminis fulgore illustrat. In ea siquidem pie recordacionis 
domini Thome, quondam ejusdem loci episcopi, quiescunt reliquie, 
qui in celesti rosario flos fragrans inseritur et sanctorum collegio 
novus collega adjungitur, ut speratur ; cujus mors quam sit in con- 
spectu Altissimi preciosa, frequencia miraculorum tarn merita vivi 
quam premia defuncti preconizancium, populis ad ipsius tumulum 
undique confluentibus, publice manifestat. Cum igitur tanti patris 
memoria negligencie tumulo sepelienda non fuerit, sancte paternitati 
vestre supplico reverenter quatinus, cum de hiis vobis canonice con- 
stiterit, predictum patrem sanctorum cathalogo, sicut honori Dei et 
ecclesie expedire videritis, jubeatis ascribi ; digne etenim verti debet 
in memoriam hominum qui ad consorcium migrasse creditur ange- 
lorum. Valeat piissima vestra paternitas per tempora prospera et 
longeva. Data apud Bosebyri, vj idus Septembris anno Domini 
etc. CCC mo quinto. 



[BROUGH-UNDER-STAINMORE R. Presentation of Hugh de Burg by the King.} 

PRESENTACIO AD ECCLESIAM DE BURGO PER REGEM. 
Rex episcopo Karlioli, salutem. Ad ecclesiam de Burgo subtus 
Staynemoram, vestre diocesis, vacantem per resignacionem vener- 
abilis patris Johannis de Langeton, Cicestrensis electi confirmati, 
nuper persone ejusdem ecclesie, et ad vestram donacionem 
spectantem, dilectum clericum nostrum Hugonem de Burgo vobis 
presentamus intuitu caritatis : rogantes quatinus ipsum Hugonem 
ad ecclesiam illam admittatis et personam instituatis in eadem. In 
cujus rei testimonium has litteras nostras fieri fecimus patentes. 
Teste meipso apud Lanfare, quarto die Septembris anno regni 
nostri xxxiij . Per breve de private sigillo. 

[Fo. 43b-] 
{Presentation of William de Corby by Robert de Clifford^ 

PRESENTACIO AD ECCLESIAM DE BURGO PER CLIFFORD. 

Memorandum quod die Jovis in crastino Sancti Michaelis anno 
Domini M CCC quinto porrecta fuit lice prcscntacio domino J. 
Karliolcnsi episcopo sub hac forma. Venerabili in Christo patri 



236 Register of John tie Halton [A.D. 1305 



domino J. Dei gracia Karliolensi episcopo suus Robertus de Clifford, 
miles, salutem cum omni reverencia et honore. Ad ecclesiam de 
Burgo subtus Staynemoram, vestre diocesis, vacantem et ad meam 
presentacionem spectantem, dilectum mihi in Christo Willelmum 
de Corby, clericum, vestre paternitati presento intuitu caritatis : 
supplicans affectuose quatinus eundem W. ad ecclesiam illam 
admittere et personam instituere velitis in eadem. In cujus rei 
testimonium has litteras, sigillo meo signatas, vobis mitto patentes. 
Data Londoniis, xx die Septembris anno Domini M CCC mo quinto. 

[Inquisition in the church of St. Lawrence, Appleby.'] 
INQUISICIO PRO HUGONE DE BURGO PRESENTATO PER REGEM. 

Reverendo in Christo patri domino J. Dei gracia Karliolensi 
episcopo suus officialis Karlioli, debitam obedienciam cum honore. 
Mandatum vestrum nuper in hec verba recepi. J. miseracione 
divina Karliolensis episcopus officiali suo Karlioli, salutem, graciam 
et benedictionem. Presentavit nobis dominus noster dominus E., 
rex Anglie illustris, dilectum clericum suum Hugonem de Burgo 
ad ecclesiam de Burgo subtus Staynmoram, nostre diocesis, per 
resignacionem domini J. Cicestrensis electi et confirmati, nuper 
rectoris ejusdem, vacantem et ad ipsius presentacionem spectantem, 
ut dicit. Quocirca vobis mandamus quatinus, convocatis coram 
vobis rectoribus, vicariis, ac aliis quorum interest, die et loco quibus 
videritis expedire, cicius quo poteritis, non exspectato loci capitulo, 
diligenter inquiratis quis sit verus patronus ejusdem et quis ad 
eandem tempore pacis ultimo presentavit, quantumque valeat, si sit 
litigiosa seu pensionaria, cui et in quantum, et de aliis circumstanciis 
et articulis consuetis. Facta vero inquisicione, earn nobis, sigillis 
eorum per quos facta fuerit consignatam et sub sigillo vestro 
inclusam, maturitate qua convenit transmittatis. Data Wygornie, 
vj idus Septembris pontificatus nostri anno xiiij mo . 

Hujus igitur auctoritate mandati, convocatis rectoribus ecclesi- 
arum de Warthecopp, Askeby, Louther, Crossebygerard, Neu- 
bigging, et de Cliburn, necnon vicariis ecclesiarum de Morlund, 
Kirkebystephan, Sanctt Michaelis de Appelby, Sancti Laurencii de 
Appelby, Overtoil, Askom, Hepp, et de Bampton, in ecclesia Sancti 
Laurencii de Appelby in crastino Sancti Mathei apostoli et evange- 
liste ultimo preterito, super premissis in vestro mandate contends 
diligenter inquisivi. Qui dicunt quod dicta ecclesia vacat, et 
vacavit per resignacionem nunc domini episcopi Cicestrensis a die 
Nativitatis Beate Marie virginis ultimo preterito, et quod dominus 
rex ultimo presentavit dictum dominum Johannem ad eandem 



A.D. 1305] Bishop of Carlisle. 237 

tempore pads, et sic est in possessione presentandi. Dicunt 
etiam quod pensionaria est domino Karliolensi episcopo in xx 
solidis annuis, et valet communibus annis xxx libras. De jure 
patronatus, ad quern spectat dubitant, pro eo quod Adam de 
Ulvesby, senescallus vester, comparuit in inquisicione facienda 
et porrexit in medio quandam cartam abbatis et conventus 
Beate Marie Eboraci, que testatur quod dicti abbas et con- 
ventus patronatum dicte ecclesie bone memorie domino Silvestro, 
episcopo Karlioli, et suis successoribus concesserunt. Com- 
paruit etiam Nicholaus de Grendon, ballivus domini Roberti de 
Clifford, militis, et verbaliter proposuit nomine dicti domini sui 
quod idem dominus suus est verus patronus ejusdem pro eo quod 
dominus Johannes rex dedit progenitoribus dicti domini Roberti 
manerium de Burgo cum appendiciis. Alio modo non est litigiosa. 
Dicunt etiam quod presentatus est liber et legitimus, bone conver- 
sacionis et honeste, et in minoribusordinibus, ut dicitur, constitutes, 
nee est alibi beneficiatus. In cujus rei testimonium presentem 
inquisicionem, sigillis dictorum rectorum et vicariorum signatam, 
vestre reverende dominacioni sub sigillo officialitatis vestre trans- 
mitto inclusam. Data et acta die et loco supradictis et anno 
Domini M CCC quinto. 
{Institution of Hugh de Burg.} 

Memorandum quod viij idus Octobris anno Domini M CCC mo 
quinto fuit Hugo de Burgo, acolitus, institutus in ecclesia parochiali 
de Burgo sub Staynemoram, salva pensione xx solidorum debita 
domino episcopo Karlioli et consueta. 

[Fo. 443.] 
[SKELTON R. Presentation of Nicholas de Kirkebrid.] 

PRESENTACIO AD ECCLESIAM DE SKELTON. 

Memorandum quod dominus Ricardus de Kirkebrid, Robertus 
Tylloilf, milites, Christoforus de Seton, Walterus de Corry, Adam 
de Twynham, Gilbertus de Sothayk, Patricius Trompe, et Matildis 
de Carrigg presentarunt dominum Nicholaum de Kirkebrid, capel- 
lanum, variis suis litteris presentatoriis ad ecclesiam de Skelton, 
Karliolensis diocesis, per mortem magistri Ade de Levington, 
nuper rectoris ejusdem, vacantem et ad suam presentacionem 
spectantem, ut dicunt. 

[The church is litigious so far as Robert Tylloilf s claim to present is concerned^ 

INQUISICIO. 

Reverendo in Christo patri domino J. Dei gracia Karliolensi 
episcopo suus officialis, debitam obedienciam cum honore. Litteras 



238 Register of John de Halton [A.D. 1305 



vestras nuper in hec verba recepi. Johannes miseracione divina 
etc. dilecto in Christo filio official! suo Karlioli, salutem, etc. 
Presentarunt nobis domini Ricardus de Kirkebrid, Robertus 
Tylloilf, milites, Christoforus de Seton, Walterus de Corry, Adam 
de Twynham, Gilbertus de Sothayk, Patricius Trompe, et Matildis 
de Carrigg variis suis litteris presentatoriis dilectum suum 
Nicholaum de Kirkebrid, capellanum, ad ecclesiam de Skelton, 
nostre diocesis, vacantem et ad suam presentacionem spectantem, 
ut dicunt. Quocirca vobis mandamus quatinus, convocatis coram 
vobis rectoribus, vicariis, ac aliis quorum interest, hac instanti die 
Veneris proxima post festum Sancti Andree apostoli in ecclesia 
parochiali de Penryth, diligenter inquiratis si dicta ecclesia vacet, 
qualiter vacat, a quo tempore vacavit, quis est verus patronus 
ejusdem, et quis ad eandem tempore pacis ultimo presentavit, 
quantumque valeat, si sit litigiosa seu pensionaria, cui et in quantum, 
de moribus etiam presentati et aliis circumstanciis debitis et 
articulis consuetis. Facta vero inquisicione, earn nobis, sigillis 
eorum per quos facta fuerit consignatam et sub sigillo vestro 
inclusam, maturitate qua convenit transmittatis. Data apud 
Louthre, iiij nonas Decembris anno pontificatus nostri xiiij mo . 

Hujus igitur auctoritate mandati per rectores ecclesiarum de 
Melmorby, Crogelyn, et Hoton, et vicarios ecclesiarum de Penryth, 
Edenhal, Laysingby, et Aynstaplith, et presbiteros parochiales de 
Graystok, Penryth, Salkeld, Kirkeoswald, et Adyngham, super 
contends in dicto mandato vestro diligenter inquisivi. Qui dicunt 
quod dicta ecclesia vacat et vacavit a die Mercurii proxima ante 
festum Sancti Martini ultimo preteritum per mortem magistri 
Adam, quondam rectoris ejusdem. Dicunt etiam quod domina 
Helwysia, filia et heres quondam domini Radulphi de Levington, 
veri patroni dicte ecclesie, prefatum magistrum Adam ad eandem 
ultimo presentavit Dicunt etiam quod dominus Ricardus de 
Kirkebrid, Adam de Twynham, Gilbertus de Sothayk, Walterus 
de Corry, Matildis de Carrigg, et Patricius films Patricii Trompe 
sunt heredes dicte Helwysie et fuerunt et sunt veri patroni illius 
ecclesie jure hereditario. Christoforus vero de Seton est unus de 
patronis ejusdem racione terrarum quas habet in manerio de 
Skelton de dono quondam Willelmi Lochard, qui fuit unus de 
heredibus dicte Helwysie. Comparuit etiam in ecclesia de Penryth 
dicto die Veneris coram me et aliis ibi presentibus dominus 
Robertus de Tylloilf personaliter asserens se esse unum de patronis 
dicte ecclesie et habere totum jus quod Patricius Trompe, unus de 
heredibus dicte Helwysie, habuit vel habere potuit quoquomodo, 



A.D. 1305] Bishop of Carlisle. 239 

ex dono et concessione dicti Patricii per cartam suam ibi exhibitam 
coram me in medio, que hoc testatur. Et sic quoad hoc est 
litigiosa ; non est pensionaria ; valet communibus annis triginta 
libras. Dicunt etiam quod presentatus presbiter est, liber, legitimus, 
et bone conversacionis et honeste. In quorum omnium testimonium 
presentem inquisicionem, sigillis dictorum rectorum, vicariorum et 
presbiterorum signatam et sub sigillo vestre officialitatis inclusam, 
vestre reverende dominacioni transmitto. Data et acta in predicta 
parochiali ecclesia de Penryth. 
{Institution of Nicholas de Kirkebrid^ 

J. etc. domino Nicholao de Kirkebrid, presbitero, salutem, 
graciam et benedictionem. Ad ecclesiam de Skelton, nostre 
diocesis, per mortem magistri Ade de Levington, nuper rectoris 
ejusdem, vacantem, ad quam per dominum Ricardum de Kirkebrid, 
militem, Christoforum de Seton, Adam de Twynham, Gilbertum 
de Sothayk, Walterum de Corry, Patricium Tromp, et Matildem 
de Carrigg, veros patronos ejusdem, variis suis litteris .presentatoriis 
nobis presentatus existis, te admittimus teque rectorem instituimus 
canonice in eadem, salva nobis et nostre Karleolensi ecclesie in 
omnibus dignitate. Data apud Barton, iij nonas Decembris 
anno Domini M CCC mo quinto et pontificatus nostri quartodecimo. 

[Fo. 44 b.] 

{Commission to the Rector of Hutton in the Forest and the Vicar of Penrith to 
denounce as excommunicate a certain Roger Durant for wounding a sub- 
deacon, unless he seek absolution at Rome.'} 

J. etc. episcopus etc. dilectis in Christo rectori ecclesie de 
Hoton et vicario de Penreth, salutem, graciam et benedictionem. 
Ecclesie Dei et papalis scandalum, delicti notorietas delinquentisque 
nephanda obstinacio nos compellit ut quem timor Dei a malo non 
revocat, ecclesiastice discipline severitas acerbius reprimat et casti- 
get. Cum igitur Rogerus Durant quemdam subdiaconum graviter 
vulneravit idemque R., super hoc convictus, sedem apostolicam 
adire hactenus non curavit, absolucionis beneficium recepturus, 
prout sibi injunctum fuerat judicialiter (ut decebat), vobis et 
cuilibet vestrum committimtis et mandamus quatinus dictum R. 
ad ipsius maliciam reprimendam moneatis, et quilibet vestrum 
moneat, quod, infra xv dies a data presencium pro hujusmodi 
absolucione habenda, versus dictam curiam arripiat iter suum. 
Alioquin ipsum ex tune, de die in diem, publice et solempniter 
excommunicatum intra missarum solempnia nuncietis, premunientes 
omnes parochianos vestros et inhibentes eisdem ne secum com- 
municent, nisi in casibus a jure permissis : denunciantes eidem 



240 Register of John de Halton [A.D. 1306 

quod, nisi fecerit humiliter quod mandamus, brachium seculare ex 
tune invocabimus contra eum. Data apud Linstok, xviij 1110 kalendas 
Decembris anno pontificatus nostri quintodecimo. 



[Mandate to the parish priest of Ousby concerning a penalty imposed on his 
parishioners .] 

Episcopus etc. dilecto in Christo filio, presbitero parochiali 
ecclesie de Ulvisby, salutem etc. Vobis sub debito obediencie 
committimus et mandamus quatinus parochianos vestros omnes et 
singulos moneatis et efficaciter inducatis quod nobis de xl solidis 
ob defectus ipsos contigentes, in nostra visitacione repertos et infra 
terminum eis prefixum minime emendates, nomine pene impositis 
et commissis citra instans festum Sancte Lucie virginis satisfacere 
non omittant. Alioquin ex tune xij de melioribus dicte parochie 
ab ingressu ecclesie suspendatis et majoris excommunicacionis 
sentencia percellatis, si eorum rebellio hoc exposcat, quousque nobis 
de dicta pecunia satisfecerint, ut tenentur. Et quid feceritis in 
premissis nos citra instans festum Natalis Domini distincte et 
aperte certificare curetis per litteras vestras patentes, harum seriem 
continentes. Data apud Linstok, xviij kalendas Decembris pon- 
tificatus nostri anno quintodecimo. 

[The Bishop asks Peter de Galicia to intercede with the Pope for the appropriation 
of the church of Horncastle to the see of Carlisle. See Raine's "Letters and 
Papers' \ p. 28411. ,] 

Reverende discrecionis viro et amico suo expertissimo domino 
Petro de Galicia, rectori ecclesie de Horncastro, Johannes misera- 
cione divina Karliolensis episcopus, salutem et sincere dilectionis 
continuum incrementum. De honoribus nobis hactenus vestri 
gracia impensis et, si libeat, in futurum impendendis vobis regra- 
ciamur puro corde. Set ecce ! karissime, quod statum nostrum, 
turn propter guerram Scocie, turn propter alia, depredaciones et 
depauperaciones quam plurimas, minime sustinere valemus, vestram 
preexpertam benivolenciam specialiter requirimus quatinus pro 
dicto statu nostro sublevando erga sanctissimum papam, patrem 
nostrum, viriliter instare curetis, prout alias inter nos extitit 
condictum, ut ecclesia de Horncastro nobis et ecclesie Karliolensi, 
vestro median te presidio, approprietur, et pensionem congruam pro 
tempore vestro inde vobis persolvendam, prout rite ordinare 
volueritis, leta mente persolvemus, una cum omnibus sumptibus 
quos circa dictum negocium nostrum duxeritis impendendum. 
Diu et feliciter in Domino valeatis per tempora prospera et jocunda. 



A.I). 1305] Biskop of Carlisle. 241 



Data apud Horncastrum, xij kalendas Decembris anno Domini 
M CCC mo terciodecimo. 

[ The Bishop asks the King to excuse his attendance at the coming Parliament on 
account of the anxieties of the border warfare, and to allow him to send 
proctors in his stead. See Raines "letters and Papers', p. 2/9.] 

Excellentissimo principi et domino suo, domino E. Dei gracia 
regi Anglic illustri, suus capellanus humilis et devotus Johannes, 
miseracione ejusdem Karliolensis episcopus, salutem in Eo cui 
servire perhenniter est regnare. Variis negociis et arduis statum 
nostrum et ecclesiam nostram Karliolensem ac marchiam adja- 
centem tangentibus multipliciter prepediti, et eo amplius quo 
rabies inimicorum nostrorum Scocie crudelissima in nostris par- 
tibus in dies invalescit, quominus hac instanti die Dominica in 
quindena Pasche in parliament vestro apud Westmonasterium 
valemus personaliter interesse, vestram regalem celsitudinem 
humiliter duximus exorandum quatinus absenciam nostram hac 
vice dignemini habere excusatam ; et, ut voluntati vestre pocius 
pareamus, dilectos nobis in Christo dominum W. de Ayreminne, 
rectorem ecclesie de Levington, et dominum Hugonem de Burg, 
rectorem ecclesie de Burg sub Mora, nostre diocesis, procuratores 
nostros ad comparendum pro nobis et nostro nomine in dicto 
parliamento ordinamus, facimus et constituimus per presentes : 
dantes eisdem plenam et liberam potestatem ac speciale mandatum 
ad tractandum, faciendum et consenciendum omnibus et singulis 
que tune de communi consilio super negociis statum regni tan- 
gentibus in prefato parliamento (favente Domino) contigerit 
ordinari, ratum et gratum habituri quicquid idem procuratores 
nostro nomine faciendum duxerint in premissis. In cujus rei 
testimonium etc. Data Karlioli, ij nonas Aprilis anno Domini 
M CCC" 10 quartodecimo. 

Fo. 453.] 
{Ordination at Kirkoswald, Dec. /<?, /joj.] 

CELEBRACIO ORDINUM DOMINI JOHANNIS DEI GRACIA KAR- 
LEOLENSIS EPISCOPI IN ECCLESIA PAROCHIALI DE KlRKOS- 
WALD, KARLEOLENSIS DIOCESIS, DIE SABBATI QUATUOR 
TEMPORUM MENSE DECEMBRIS ANNO DOMINI M CCC mo 
QUINTO ET PONTIFICATUS SUI XIII J mo . 

AGOUTI 

Prater Johannes de Ireby, de ordine Predicatorum. 

Prater Thomas de Wyrkinton, 1 

T . ~. 1U j IT fmonachi de Holm. 

r rater Gilbertus de HavermtonJ 

CARLISLE. I. R 



242 Register of John de Halt on [A.D. 1305 

Henricus filius Johannis de Neuton. 

Gilbertus de Askeby. 

Petrus de Crossebyravenswath. 

Johannes de Kirkebithor. 

Thomas Corour, de Appelby. 

Willelmus Kempe, de Appelby. 

Willelmus Garran, de Appelby. 

Willelmus de Cotum, \ 

Willelmus de Monkegate, [per dimissorias capituli Eboraci. 

Johannes de Spineta, J 

Magister Johannes de Luton, per dimissorias capituli Eboraci. 

Prater Willelmus de Hupsal, monachus Furnesii. 

Willelmus de Sourby. 

Willelmus Argent, de Kirkoswald. 

SUBDIACONI. 

Prater Gilbertus de Linkefeld, 1 

Prater Johannes de Karleolo, 

T- r> i i canonici Karleoh. 

Prater Rogerus Paul, 

Prater Johannes de Cokermue,) 

Magister Geunta, rector ecclesie de Manfeld, Eboracensis 

diocesis, per dimissorias capituli Eboraci, sede vacante. 
Dominus Hugo, rector ecclesie de Burg subtus Staynemor. 
Hugo de Blida, \ 

Ricardus de Fenton, 

Hugo le Boutonier,' [P er dimissorias ca P ituli Eboracl 

Willelmus de Grimeston, ! 
Prater Willelmus de Keldesik, 
Prater Thomas del Gyl, 

Prater Henricus de Karleolo, J-monachi de Holm. 
Prater Thomas de Wyrkinton, 
Prater Gilbertus de Haverinton, j 
Willelmus de Blencogou, ad titulum quinque marcarum sibi 

per cartam domini Thome de Neuton, militis, con- 

cessarum : in judicio exhibitam et probatam. 
Thomas Hog, de Karleolo, ad presentacionem dominorum 

prioris et conventus Beate Marie Karleoli. 
Walterus de Angram, per dimissorias capituli Eboraci. 
Thomas de Burton, canonicus de Hepp. 



1 A line is drawn through this name in the MS. 
- Substituted in the MS. for "Buteiller," 



A.D. 1305] Bishop of Carlisle. 243 

Laurencius de Redmer, canonicus de Coverham, per dimis- 

sorias capituli Eboraci. 

Frater Johannes de Ireby, de ordine Predicatorum. 
Prater Thomas cle Correby, \ 
Frater Willelmus Binigton, Imonachi Furnesii. 
Frater Willelmus de Hupsal, J 
Symon de Caldcotes, ad tituium xl solidorum sibi per cartam 

Johannis cle Berewys concessorum : in judicio exhibitam 

et probatam. 

DlACONI. 

Symon de Melmoreby, ad tituium v marcarum sibi per 
cartam Waited, patris sui, concessarum : presentis et 
concedentis. 

Johannes de Dolfinby, ad tituium xl solidorum sibi per cartam 
Ricardi de Langwathby concessorum : alias in judicio 
exhibitam et probatam. 

Johannes de Leycestre, ad tituium centum solidorum sibi per 
cartam domini Johannis de Lindesaye, militis, con- 
cessorum : per dimissorias domini Lincolniensis. 

Radulphus de Bridekirk, ad tituium xl solidorum sibi per 
cartam Thome de Redman concessorum : alias in judicio 
exhibitam et probatam. 

Frater Johannes de Hackenesse, 



Frater Johannes cle Beningburg, 



de ordine Predicatorum. 



Frater Robertus de Loncastre, 

Magister Alanus de Bolton, rector ecclesie de Ellewyk, 

Dunelmensis diocesis, per dimissorias domini Dunel- 

mensis. 
Dominus Thomas de Cumbe, rector ecclesie de Abboteston, 

Wyntoniensis diocesis, per dimissorias domini Wyn- 

toniensis. 
Willelmus de Wylton, ad tituium v bovatarum terre in villa de 

Lokinton, per dimissorias capituli Eboraci hoc testantes. 
Johannes de Edeston, \ 

Ricardusde Fangfossc, d i mis .,ori a .s capituli Eboraci. 

Robertus de Monkegat, 

Johannes de Wykam, J 

Stephanus de Dunsford, ad tituium abbatis de Gervaus, per 

dimissorias capituli Eboraci hoc testantes. 
Frater Thomas de Crachal, canonicus de Coverham, per 

dimissorias capituli Eboraci. 

R 2 



244 Register of John de Halton [A.D. 1305 

Prater Nicholaus de Bitham, 
Prater Gilbertus de Denton, 
Prater Mauricius de Mann, 

Prater Galfridus de Obthorp, 

r> , ^ ,, , r fmonachi Furnesn. 

Prater Rogerus de Rotheclyf, 

Prater Robertas de Bytham, 

Prater Johannes de ToppeclifT, 

Prater Johannes de Forest, 

Johannes de Scaleby, ad titulum quinque marcarum sibi per 

cartam Henrici de Malton concessarum : alias in judicio 

exhibitam et probatam. 

PRESBITERI. 

Prater Willelmus de Hurthewrth,) anonid ^^ 

Prater Galfridus de Gorton, 

Ricardus de Caldecotes, ad titulum v marcarum sibi per 
cartam Johannis filii Ricardi de Capella, de Karleolo, 
concessarum : alias in judicio exhibitam et probatam. 

Prater Robertus de Mulecastre, ^ 

T-, ,~ ,. ,, i T-> ^i u fde ordme Predicatorum. 

Prater Odmellus de Routhebyn, j 

Magister Johannes Franceys, rector ecclesie de Qweldrik, 

Eboracensis diocesis, per dimissorias capituli Eboraci, 

sede vacante. 
[Fo. 45 b.] 

Hugo de Aclum, \ 

Henricus de Strensal, dim i SSO rias capituli Eboraci et 

Henricus le Taburner, p re sentatonas, quia de choro. 

Willelmus de Spofford, 
Henricus de Seleby, 
Prater Johannes de Alverton, canonicus Sancte Agathe, per 

dimissorias capituli Eboraci. 
Robertus films Willelmi de Thorverton, per dimissorias 

capituli Eboraci titulum suum testantes. 
Willelmus de Karleolo, ad titulum patrimonii in civitate 

Karleoli : alias exhibitum in judicio et probatum. 
Prater Johannes de Kirkoswald, de ordine Carmeli. 
Nicholaus de Stanewegges, ad titulum v marcarum per cartam 

Henrici le Furbur, de Karleolo, concessarum : alias in 

judicio exhibitam et probatam. 
Johannes de Merkinton, ad titulum v marcarum sibi per 

cartam Nicholai de Grendon concessarum : alias in 

judicio exhibitam et probatam. 



A.D. 1305] Biskop of Carlisle. 



Johannes de Brantingham, per dimissorias capituli Eboraci 

titulum suum testantes. 
Prater Willelmus de Eydon, canonicus de Coverham, per 

dimissorias capituli Eboraci, sede vacante. 
Johannes de Neuton, ad titulum v marcarum sibi per cartam 

Thome de Hoton concessarum : in judicio exhibitam et 

probatam. 
Prater Adam de Goseneye, monachus de Caldre. 

[THURSBY R. Resignation of R. de Abindon.~\ 

RESIGNACIO ECCLESIE DE THOKESBV. 

Venerabili in Christo patri etc., domino J. Dei gracia Karleolensi 
episcopo, suus devotus clericus R. de Abindon, salutem et omnem 
reverenciam cum honore. Ecclesiam meam de Thoresby, necnon 
omne jus quod habeo in eadem racione presentacionis mihi facte 
per dominum Willelmum de Boyvile seu admissionis qualiscunque 
ad eandem, in vestre sanctitatis manus, pure, sponte et absolute 
resigno per presentes. Data apud Crekelad, iij die Januarii anno 
Domini M CCC mo quinto. 

[Richard de Abindon, in right of a grant from William de Boyville, presents 
William de Swyndon. \ 

PRESENTACIO AD ECCLESIAM DE THORESBY. 

Venerabili in Christo patri, domino J. Dei gracia Karleolensi 
episcopo, suus humilis et devotus Ricardus de Abindon, salutem 
cum omni reverencia et honore. Ad ecclesiam de Thoresby 
vacantem et ad meam presentacionem spectantem per concessionem 
et dimissionem mihi factam per dominum Willelmum de Boyville, 
nuper defunctum, dilectum meum Willelmum de Swyndon, clericum, 
vestre presento paternitati, supplicans ut ipsum ad eandem admittere 
et rectorem instituere velitis in eadem caritatis intuitu. Data apud 
Crekelad, v to die Januarii anno Domini M CCC" 10 quinto. 

[Inquisition at St. Cnthbert's, Carlisle, when Richard de Abindon was found to be 
the true patron. .] 

II Kalendas Februarii anno Domini M CCC mo quinto fuit facta 
inquisicio super vacacione ecclesie parochialis de Thoresby, Karleo- 
lensis diocesis, in ecclesia Sancti Cuthberti Karleoli in pleno capitulo 
pro Willelmo de Swyndon, presentato ad eandem, per rectores 
ecclesiarum de Bouneys, Bampton, Ayketon, et alios : qui dicunt 
quod credunt dictam ecclesiam vacare, et hoc per litteras resigna- 
torias magistri Ricardi de Abindon vobis directas et in capitulo 



246 Register of John de Halton [A.D. 1305-6 

exhibitas et ostensas. Dicunt etiam quod dictus Willelmus de Boy- 
vill prefatum magistrum Ricardum tempore pacis ad predictam 
ecclesiam ultimo presentavit, et tune dictus dominus Willelmus 
verus fuit patronusejusdem. Dicunt etiam quod magister Ricardus 
de Abindon est modo verus patronus ejusdem et, si vacet, debet 
presentare ad eandem. Et super hoc exhibuit quandam cartam 
quondam dicti domini Willelmi, que hoc testatur, et nichilominus 
Johannes de Boyvill, filius et heres predicti domini Willelmi, pre- 
dictam presentacionem per suas litteras patentes, similiter dicto 
capitulo exhibitas, ratificat et confirmat. Dicunt etiam quod non 
est pension aria nee litigiosa. Credunt etiam quod presentatus est 
liber et legitimus et aliunde bone conversacionis et honeste et 
primam tonsuram habet, ut dicit. Cetera vestre examinacioni 
relinquuntur. Data et acta ut supra. 



[Ordination at Stawwix^ Feb. 26, jjoj-6.] 

CELEBRACIO ORDINUM DOMINI J. DEI GRACIA KARLEOLENSIS 
EPISCOPI IN ECCLESIA PAROCHIALI DE STAYNEWEGGES, 
KARLEOLENSIS DIOCESIS, DIE SABATI QUATUOR TEMPORUM 
IN PRIMAEBDOM ADA QUADRAGESIME AN NO DOMINI MCCC mo 
QUINTO ET PONTIFICATUS SUI QUARTODECIMO. 

ACOLITI. 

Prater Nicholaus de Staynley, heremita de Redefordwath, 
Eboracensis diocesis, per dimissorias capituli Eboraci, sede 
ejusdem vacante. 

Thomas filius Alani Fabri, de Dalston, Karleolensis diocesis. 

SUBDIAGONI. 

Gilbertus de Linkefeld, canonicus ecclesie Beate Marie 
Karleoli. 

Frater Johannes de Morpath, de ordine Minorum. 

Walterus de Kirkandres, rector ecclesie de Beumont, Karleo- 
lensis diocesis. 

Symon de Tyrer, rector ecclesie de Cambok, Karleolensis 
diocesis. 

Johannes de Campsal, ad titulum quinque marcarum sibi per 
cartam Thome de Raynevile, militis, concessarum : in 
judicio exhibitam et per juramentum ipsius et aliorum 
probatam. Per dimissorias capituli Eboraci, sede ejusdem 
vacante. 



A.I). 1305-6] Bishop of Carlisle. 2,47 



DIACONI. 
Willelmus de Butterwick, rector ecclesie Sancti Michaelis 

Eboraci, per dimissorias capituli Eboraci, sede ejusdem 

vacante. 

Prater Petrus de Ribbeton, | 
Prater Robertas de Cumpton,[monachi de Holm. 
Prater Thomas de Ribbeton, j 

PRESBITERI, 

Prater Nicholaus de Pikering, monachus de Holm. 
Prater Willelmus de Blakeden, de ordine Predicatorum. 
Prater Willelmus de Prudhou, de ordine Minorum. 
Radulphus de Bridekirk, ad titulum v marcarum sibi per cartam 

Thome de Redman concessarum : in judicio exhibitam et 

probatam. 
Adam de Otteley, ad titulum patrimonii et ad presentacionem 

domini Willelmi de Tanfeld, prioris de Wedirhal, per 

dimissorias capituli Eboraci, sede ejusdem vacante. 

[Fo. 463.] 

[THURSBY K.~ Institution of William de Suyndon, presented by Richard de 
Abindon.~\ 

Episcopus etc. Willelmo de Swyndon, clerico, salutem, 
graciam et benedictionem. Ad ecclesiam de Thoresby, nostre 
diocesis, vacantem, ad quam per Magistrum Ricardum de Abindon, 
clericum, verum patronum ejusdem, nobis presentatus existis, te 
admittimus intuitu caritatis rectoremque instituimus canonice in 
eadem : salva nobis et nostre Karleolensi ecclesie in omnibus 
dignitate. Data apud Issal, iij nonas Februarii anno Domini 
etc. quinto et pontificatus nostri xiiij mo . 

[He has a dispensation for seven years: to stitdyJ] 

Subsequenter dispensatum est cum eodem quod possit stare in 
studio per septennium, dum tamen interim bene se habeat et honeste 
et quod interim loco sui in ecclesia sua idoneum habeat responsalem. 

[BEAUMONT \\.-Inquisition after the presentation of Walter de Arthereth by 
Richard le Brun.} 

II Kalendas Februarii anno Domini MCCC" l quinto fuit 
capta inquisicio super vacacione ecclesie parochialis de Bellomonte 
in ecclesia Sancti Cuthberti Karleoli in pleno capitulo pro Waltero 
de Arthereth, presentato ad eandem, per rectores ccclcsiarum de 
Bouneys, Bampton, Ayketon, Orreton, Stapelton, Bothecastre, et 



248 Register of John de Halton [A.D. 1305-6 

Denton, et vicarios de Irthington, Walton, Burg, Kirkandres, 
Farlam, et de Staynewegges. Qui dicunt quod ecclesia de 
Bellomonte vacat per mortem Adam, nuper rectoris ibidem, qui 
die Epiphanie ultimo preterite decessit ; non est litigiosa, non 
pensionaria. Dicunt etiam quod dominus Ricardus le Brim est 
verus patronus ejusdem et dictum Adam ad eandem ultimo pre- 
sentavit. Dicunt etiam quod presentatus est liber et legitimus, 
bone conversacionis et honeste, et in acolitum ordinatus. Cetera 
vero vestre examinacioni relinquunt. Data ut supra. 

[He is instituted, and has a letter of induction. \ 

INSTITUCIO WALTERI DE ARTHERETH. 

J. miseracione divina Karleolensis Episcopus dilecto in Christo 
filio Waltero de Arthereth, acolito, salutem, graciam et benedic- 
tionem. Ad ecclesiam parochialem de Bellomonte, nostre diocesis, 
vacantem, ad quam per dominum Ricardum le Brun, militem, 
verum patronum ejusdem, nobis presentatus existis, te admittimus 
intuitu caritatis rectoremque instituimus canomce in eadem : salva 
nobis et nostre Karleolensi ecclesie in omnibus dignitate. Data 
apud Bridekirk, ij nonas Februarii MCCC mo v to et pontificatus 
nostri xiiij mo . 

Eodem die, videlicet ij nonas Februarii, habuit idem Walterus 
litteram inductionis archidiacono Karleoli, vel vices ejus gerenti, 
directam. 



[KiRKCAMBOC R. Richard de Tyrer' s presentee is instituted, a pension being 
reserved to the prior and convent of Carlisle^ 

INSTITUCIO SYMONIS DE TYRER IN ECCLESIAM PAROCHIALEM 

DE CAMBOK. 

J. etc. Symoni de Tyrer, acolito, salutem, graciam et benedic- 
tionem. Ad ecclesiam de Cambok, nostre diocesis, vacantem, ad 
quam per Ricardum de Tyrer, verum patronum ejusdem ista vice, 
nobis legitime presentatus existis, te admittimus intuitu caritatis 
rectoremque instituimus in eadem : salva priori et conventui nostre 
cathedralis ecclesie Beate Marie Karleoli pensione annua ij soli- 
dorum, consueta et debita ab antique, et nostre Karleolensis ecclesie 
predicte ac nostra in omnibus dignitate. Data apud Aspatrik, 
v to idus Februarii anno Domini M CCC mo quinto et pontificatus 
nostri quartodecimo. 

Eodem die habuit idem Symon litteram inductionis directam 
archidiacono Karleoli, vel vices ejus gerenti. 



A.D. 1305-6] Bishop of Carlisle. 249 



[The Bishop certifies that the executors of the will of Adam del Crokedayk have 
duly administered his estate. \ 

Universis pateat per presentes quod magister Alexander de 
Crokedayk et Henricus de Claxton, executores testamenti quon- 
dam Ade del Crokedayk, factis debitis proclamacionibus in 
parochiali ecclesia de Bromfeld, coram nobis J. etc. Karleolensi 
episcopo iiij to idus Februarii anno Domini M CCC mo quinto com- 
potum administracionis sue facte in bonis ipsius defuncti, que, 
solutis debitis communibus, se ad centum iiij xx xviij//. xv^. iiijW. ob. 
extendebant, finaliter reddiderunt. Et, allocatis expensis funera- 
libus et solutis legatis in testamento dicti testatoris contentis, 
invenimus dictum testamentum fideliter esse completum nichilque 
de bonis ejusdem in eorumdem manibus remanere : necnon, ultra 
porcionem defunctum contingentem, 1 vij/r. \xs. dictus magister 
Alexander de proprio suo solvit. Ob quod ipsos ab onere hujus 
compoti absolvimus et auctoritate ordinaria reddimus totaliter 
absolutos. Data etc. 



[Fo. 46b.] 
[Ordination in the Cathedral, March 19, 

CELEBRACIO ORDINUM .DOMINI JOHANNIS DEI GRACIA KARLEO- 
LENSIS EPISCOPI IN ECCLESIA CATHEDRALI DIE SABATI QUA 

CANTATUR "SlCIENTES" ANNO DOMINI M CCC mo QUINTO 
ET PONTIFICATUS SUI QUARTODECIMO. 

ACOLITUS. 
Prater Johannes de Wyredal, de ordine Predicatorum. 

SUBDIACONI. 
Johannes de Crosseby, rector ecclesie de Selekirk, Glasguensis 

diocesis. 

Hugo de Rovecestre, rector ecclesie de Ulvedal, Karleolensis 
diocesis. 

1 The "dead's part", being the only portion of his goods which a man might 
dispose of by will. On "legitim," or the customary division into "dead's part", 
"wife's part" and "bairns' part" (or "dead's part" and "wife's part", or "dead's 
part" and "bairns' part", as the case might be), see Pollock and Maitland, Hist. 
Eng. Law, 2nd ed., II, pp. 348-356. A good example of the tripartite division is 
to be found in Testamenta Karleolensia, ed. R. S. Ferguson, p. 105: "Item, 
debitis meis bene et fideliter solutis, lego et volo quod bona mea dividantur in 
tres partes equales et quod una pars remaneat michi ad implendum testamentum 
meum et altera pars remaneat Christiane, uxori mee, pro porcione sua, et quod 
tercia pars remaneat domino Willelmo et Johanni, duobus filiis meis. Item lego 
residuum partis mee, si quid fuerit, domino Willelmo, filio, ut ipse celebret divina 
pro anima mea, quamdiu durare poterit." 



250 Register of John de Halton [A.D. 1306 

Henricus de Helpeston, rector ecclesie de Cliburn, Karleolensis 

diocesis. 
Robertus de Overton, ad titulum xl solidorum sibi per 

Johannem Sureys, de Appelby, concessarum : presentem 

et confitentem pro se et heredibus suis se sibi teneri in 

eisdem. 

DlACONl. 

Magister Gyunta de Sancto Giminiano, rector ecclesie de 
Manfeld, Eboracensis diocesis, per dimissorias sui 
diocesani. 

Dominus Walterus, rector ecclesie de Beaumont, Karleolensis 
diocesis. 

Willelmus de Blencoghou, ad titulum quinque marcarum, sibi 
per cartam domini Thome de Neuton, militis, conces- 
sarum : in judicio exhibitam et probatam. 

PRESBITERI. 

Dominus Willelmus de Butterwyk, rector ecclesie Sancti 
Michaelis Eboraci, per dimissorias sui diocesani. 

Prater Walterus de Laycestre, monachus de Wedirhal, 
Karleolensis diocesis. 

Prater Johannes de Hakenesse, 1 , ,. D ,. 

J [de ordine Predicatorum. 

r rater Johannes de BenmburghJ 



[Ordination at St. Nicholas, Newcastle-on-Tyne, April 2, 1306.'] 

CELEBRACIO ORDINUM DOMINI JOHANNIS DEI GRACIA KAR- 
LEOLENSIS EPISCOPI IN ECCLESIA SANCTI NlCHOLAI 

NOVICASTRI SUPER TYNAM, DUNELMENSIS DIOCESIS, EX 
AUCTORITATE ET LICENCIA DOMINI CONVENTRENSIS ET 
LlCHFELDENSIS EPISCOPI-, VENERABILIS PATRIS DOMINI 
DUNELMENSIS VICARII GENERALIS, IPSO DOMINO DUNEL- 
MENSI IN REMOTIS AGENTE, SABATO SANCTO PASCHE ANNO 
DOMINI M CCC mo SEXTO ET PONTIFICATUS sui QUARTO- 

DECIMO. 

SUBDIACONUS. 

Willelmus de Craystok, Karleolensis diocesis, ad presenta- 
cionem magistri J. de Boghes, tune officialis Karleoli. 

DlACONUS. 

Dominus Henricus de Helpeston, rector ecclesie de Cliburn, 
Karleolensis diocesis. 



A.D. 1306] Bishop of Carlisle. 251 

[KiRKLAND R. Collation of G. de Haloghton, a pension being reserved to the 
Prior and Convent of Carlisle.'} 

INSTITUCIO DOMINI G. DE HALOGHTON IN ECCLESIA DE 

KIRKLAND. 

Johannes miseracione divina Karleolensis episcopus dilecto in 
Christo filio domino Gilberto de Haloghton, subdiacono, salutem, 
graciam et benedictionem. Ecclesiam parochialem de Kirkeland, 
nostre diocesis, vacantem et ad nostram collacionem spectantem 
tibi conferimus intuitu caritatis teque rectorem instituimus canonicc 
in eadem : salva priori et conventui nostre cathedralis ecclesie 
Karleoli annua pensione viginti solidorum, debita et consueta, ac 
nostre Karleolensis ecclesie et nostra in omnibus dignitate. Data 
apud Rosam, iij nonas Maii anno Domini M CCO sexto et ponti- 
ficatus nostri quartodecimo. 

[OusBY R. Collation of Adam de Appleby and reservation of 'a pension.'] 

INSTITUCIO MAGISTRI ADAM DE APPELBY IN ECCLESIA DE 

ULVYSBY. 

Johannes miseracione divina Karleolensis episcopus dilecto in 
Christo filio magistro Adam de Appelby, clerico, salutem, graciam 
et benedictionem. Ecclesiam parochialem de Ulvesby, nostre 
diocesis, vacantem et ad nostram collacionem spectantem tibi con- 
ferimus intuitu caritatis teque rectorem instituimus canonice in 
eadem : salva priori et conventui nostre cathedralis ecclesie 
Karleoli annua pensione dimidie marce, debita et consueta, ac 
nostre Karleolensis ecclesie predicte et nostra in omnibus digni- 
tate. Data apud Rosam, iij nonas Maii anno Domini M CCC mo 
sexto et pontificatus nostri quartodecimo. 

Eodem die directe fuerunt littere inductorie archidiacono 
Karleoli pro eisdem. 

[Fo. 473.] 

[BEWCASTLE R. Presentation of Robert de Snthayk by the Prior and Convent of 
Carlisle^ 

PRESENTACIO AD ECCLESIAM DE BUTHECASTRK. 

Venerabili patri in Christo ac domino reverendo, domino J. 
Dei gracia Karleolensi episcopo, sui humiles et devoti Willelmus, 
prior ecclesie Beate Marie Karleoli, et ejusdem loci conventus, 
salutem et debite devocionis exhibicionem cum obediencia, rever- 
encia et honore. Acl ecclesiam de Buthecastre, vestre diocesis, 
vacantem et ad nostram presentacionem spectantem dilectum 



2 52 Register of John de Halton [A.D. 1305 



clericum nostrum, magistrum Robertum de Suthayk, vobis tenore 
presencium presentamus, reverenciam vestram devocius exorantes 
quatinus dictum magistrum Robertum ad ecclesiam predictam 
divine caritatis intuitu velitis admittere et rectorem instituere in 
eadem. Data in capitulo nostro Karleoli, xvj mo kalendas Junii anno 
Domini M CCC mo sexto. 



[Pope Boniface VIII releases to the King all the moneys he has received for the 
Crusade, as also those arising from his imposts on the Church. See Raine's 
"Letters and Papers ", p. 147] 

In Dei nomine, amen. Hoc est exemplum sive transcriptum 
quarumdam litterarum apostolicarum, vera bulla plumbea felicis 
recordacionis domini Bonifacii nape VIII' et filo canapis more 
curie Romane bullatarum, non cancellatarum, non rasarum, non 
abolitarum, non corruptarum, nee in aliqua sui parte viciatarum, 
set omni suspicione carencium ; cujus tenor talis est. Bonifacius 
episcopus, etc., karissimo in Christo filio E., regi Anglie illustri, 
salutem et apostolicam benedictionem. Celsitudinis tue con- 
diciones ac merita et devocionis affectum, quern ad Deum et 
apostolicam sedem ac Terram Sanctam hactenus habuisti ac te 
habere speramus et confidimus in futurum, benigna consideracione 
pensantes ac attendentes quod moderni malicia temporis te sump- 
tibus plurimis ac laboribus et angustiis aggravavit, pia meditacione 
providimus ad te super hoc animum compassionis extendere ac, 
tue providendo saluti, apostolice sedis munificenciam tibi super hiis 
reddere graciosam. Ut igitur nostre benignitatis affectum per- 
cipias cum effectu, totum et quicquid de quibuscunque decimis in 
quibuscunque regni locis et partibus et quibuscunque temporibus, 
olim per apostolicam sedem in predicte Terre Sancte subsidium 
deputatis, per te vel alium seu alios usque in hodiernum diem 
percepisti vel ad te pervenit, tibi auctoritate apostolica de mera 
gracia remittimus et donamus. Ceterum quia occasione guerrarum, 
turbacionum et scandalorum que tibi in regno tuo insurrexisse 
noscuntur, til, compulsus indigencia et necessitate coactus, ecclesias 
et personas ecclesiasticas dicti regni per imposiciones et exactiones 
illicitas forsitan aggravasti, nos attendentes quod tu jam declinas 
ad senium et propterea saluti tue super hiis providere salubriter 
intendentes, totum et quicquid per imposiciones et exactiones 
hujusmodi per te vel alium seu alios percepisti vel ad te inde 
pervenit, eadem tibi auctoritate de gracia remittimus et concedi- 
mus ampliori : absolventes te auctoritate prefata a qualibet ex- 
communicacionis sentencia, si quam propter ea incurristi. Tu 



A.D. 1306] Bishop of Carlisle. 253 

itaque, fili, benignitatem nostram devota mente respiciens ac 
mentem erigens et oculos reverenter ad Deum, erga prefatam 
Terram Sanctam super hiis sic te liberalem exhibeas sicque Deo 
et ecclesie matri tue te gratum et devotum intends studiis repre- 
sentes, quod dignis attolli laudibus merearis. Data Laterani, iiij to 
idus Marcii pontificatus nostri anno vij" l<) . 

Et ego Johannes Roberti filii Thome dictus de Armiston, 
clericus, Lincolniensis diocesis, publicus auctoritate imperiali 
notarius, predictas litteras originales sanas, ut premittitur, et integras 
tetigi et inspexi ac etiam cum magistris Roberto de Wytebech et 
Henrico de Colecestre, notariis publicis, apud Westmonasterium 
juxta Londonias diligenter examinavi et ascultavi sub anno 
Domini M CCC" quinto, indictione quarta, mensis Octobris die 
xxxj mo : et, quia illud idem inveni in eisdem litteris quod in 
hoc ipsarum exemplo, nullo addito, subtracto, vel mutato quod 
sensum mutet aut viciet intellectum, eas scripsi, exemplavi, et 
publicavi meoque signo solito signavi rogatus. 

[Significance of the above concession] 

NOT A. Remittitur regi Anglie et donatur quicquid de quibus- 
cunque decimis, in Terre Sancte subsidium deputatis, perceptum 
per ipsum vel alium ad ipsum pervenit. 

Item papa remittit et concedit eidem regi quicquid percepit 
ab ecclesiis vel ecclesiasticis personis per imposiciones et exactiones 
vel ad ipsum inde pervenit. 

[BEWCASTLE R.Note as to the custody of the church being committed to the pre- 
sentee^ 

BOTHECASTRE. Memorandum quod, facta inquisicione super 
vacacione ecclesie de Bothecastre, magistro Roberto de Suthayk, 
presentato ad eandem, ex certis causis sibi legitimis ipsius ecclesie 
custodia fuit commissa : et super hoc habuit litteram inductionis 
archidiaconus Karleoli, ut est moris. 



[Fo. 47 b.] 

[Letters from the Kishops of Lincoln and London, the principal collectors, con- 
cerning the payment and collection of a crusading tenth imposed for two 
years by Pope Clement V on all ecclesiastical benefices in England, Scotland, 
Ireland, and Wales. The Cardinals, the Templars, and the Hospitallers are 
exempted] 

In nomine Domini, amen. . . . Lincolniensis et . . . London- 
iensis episcopi, collectores decime per sanctissimum patrem domi- 
num Clementem papam Quintum nuper imposite pro Terre Sancte 



254 Register of John de Halton TA.D. 1305 

negocio per biennium in tota Anglia, Scocia, Hybernia, et Wallia, 
earumque civitatibus et diocesibus deputati (sub ilia clausula, "quam 
per vos et vestrum alterum sub irifrascriptis modis et formis in 
statutis termini's colligi precipimus et mandamus") universis archi- 
episcopis, episcopis, electis, abbatibus, prioribus, decanis, arcbi- 
diaconis, prepositis, archipresbiteris, et aliis ecclesiarum prelatis, 
capitulis, collegiis, et conventibus, Cisterciensis, Cluniacensis, 
Premonstratensis, Sancti Benedicti, Sancti Augustini, Cartusiensis, 
Grandimontensis, et aliorum ordinum, ceterisque personis eccles- 
iasticis, tarn regularibus quam secularibus, exemptis et non exemp- 
tis, per loca, civitates, et dioceses eadem ubilibet constitutis, salutem 
et mandatis apostolicis firmiter obedire. Universitati vestre riotifi- 
camus tenore presencium quod nos litteras apostolicas, filo canapis 
et vera bulla inbullatas, sanas et integras, non cancellatas, non 
abolitas, nee in aliqua sui parte viciatas, apud Westmonasterium, 
Londoniensis diocesis, xxj mo die mensis Aprilis recepimus, quarum 
transcripta per manum publicam exemplata ac nostris sigillis con- 
signata vobis inspicienda et transcribenda transmittimus, per 
latorem presencium nobis illico remittenda. Tenores vero dictarum 
litterarum apostolicarum sunt tales. 

Clemens episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratri- 
bus . . . Lincolniensi et . . . Londoniensi episcopis, collectoribus 
decime per nos nuper imposite pro Terre Sancte negocio per 
biennium in tota Anglia, Scocia, Hybernia, Wallia, earumque 
civitatibus et diocesibus, incipiendum in festo proximo future 
Omnium Sanctorum, salutem et apostolicam benedictionem. Gus- 
tato ante et post nostre ad summum apostolatum 1 promocionis 
auspicia sepius amaritudinis calice super Terre Sancte oppressioni- 
bus dilatatis, quam sauciat laceratque manus Agarenorum impia, 
madefieri semper avida sanguine Christiano, ejus ploravimus et 
ploramus angustias et per affectum compassionis intime secum 
sui doloris tormenta partimur, ad cujus (quin immo nostri Salva- 
toris) ulciscendum injurias intentis studiis, operosis laboribus, 
inexcusatis vigiliis, procuratisque oportunis remediis, prout nobis 
ex alto permittitur, accelerare proponimus, vacare intendimus et, 
aliis omnino curis sepositis, laborare ne terra ipsa pro expensarum 
defectu, quibus indiget sumptuosis, Christi fidelium, quod absit, 
destituatur auxilio vel ejus votiva restauracio ulterius retardetur. 
Quare pro ipsius Terre Sancte negocio decimam omnium eccles- 
iasticorum proventuum et recldituum per totam Angliam, Scociam, 



1 MS. "ad summi apostolatus," 



A.I). 1305] Bishop of Carlisle. 255 



Hyberniam, et Walliam, earumque civitates et dioceses, ad 
biennium in festo Omnium Sanctorum proximo futuro in antea 
numerandum, apostolica auctoritate duximus imponendam, quam 
per vos et vestrum alterum sub infrascriptis modi's et formis et in 
statutis termini's colligi precipimus et mandamus. Ideoque 
venerabiles fratres nostros, archiepiscopos et episcopos, ac dilectos 
filios, electos, abbates, priores, decanos, archidiaconos, prepositos, 
archipresbiteros, et alios ecclesiarum prelatos, capitula, collegia et 
conventus, Cisterciensis, Cluniacensis, Premonstratensis, Sancti 
Benedicti, Sancti Augustini, Cartusiensis, Grandimontensis, et 
aliorum ordinum, ceterasque personas ecclesiasticas, tarn regulares 
quam seculares, exemptas et non exemptas, per loca, civitates et 
dioceses eadem ubilibet constitutas, per alias nostras certi tenoris 
litteras attente monendas et affectuose rogandas et obsecrandas 
duximus in Domino Jesu Christo, dantes eis nichilominus per 
easdem litteras in mandatis ac in remissionem peccaminum injun- 
gentes, quatinus ipsi magnam et instantem necessitatem negocii 
terre predicte, quod grandia onera expensarum exposcit, diligencius 
attendentes et conformantes se super hiis nostris et sedis apostolice 
beneplacitis et mandatis, ob divinam ejusdemque sedis et nostram 
reverenciam ac suarum meritum animarum, hujusmodi decimam 
omnium suorum ecclesiasticorum proventuum et reddituum per 
idem biennium vobis vel subcollectoribus per vos deputandis ad id 
in prefigendis a vobis terminis integraliter sine qualibet difficultate 
persolvant. Quocirca fraternitati vestre, de qua fiduciam gerimus 
in Domino specialem, presencium auctoritate mandamus quatinus 
predicte decime colligende in omnibus locis et partibus supradictis 
subscripto modo sollicitam curam geratis, videlicet, quod in singulis 
civitatibus et diocesibus ipsarum decretarum vobis parcium de 
consilio ordinariorum aut eorum vices gerencium, si diocesani 
episcopi forent absentes, et duorum fidedignorum de ecclesia 
cathedrali constitutorum in dignitatibus seu aliorum, tarn quoad 
exemptos quam quoad non exemptos, deputetis unam vel plures, 
prout expedire videritis, personas fide, facultatibus, si tales 
inveniantur comode, ac alias idoneas ad collections hujusmodi 
ministerium exequendum. Collectores, autem, quos (ut pre- 
mittitur) deputabitis, facietis in forma infrascripta jurare. Et vos 
nichilominus partes circumeatis easdem diligencius scrutaturi 
qualiter in commisso sibi dicte collections officio prefati se 
habeant collectores et qualiter ipsis de decima satisfiet, collectam- 
que ex decima ipsa pecuniam faciatis vobis integraliter resignari, 
vos custodientes eandem donee de ilia sedes ipsa duxerit ordi- 



256 Register of fohn de Halton [A.D. 1305 



nandum. Vobis quoque cum consilio predictorum 
[Fo. 483.] ordinariorum et aliorum mutandi collectores ipsos, 

quociens expedire videritis, ac eos compellendi ad red- 
dendum coram eisdem ordinariis et aliis, si hoc videritis expedire, 
vobis et vestrum alteri compotum de collectis et contradictores 
quoslibet et etiam omnes illos, qui proventuum suorum ecclesias- 
ticorum et reddituum in predictis partibus consistencium decimam 
in terminis sibi prefixis solvere non curarint, vobis et alteri vestrum 
per vos vel alium seu alios auctoritate apostolica per censuram 
ecclesiasticam (appellacione postposita)compescendi plenam tenore 
presencium concedimus etiam potestatem. Terminos autem ad 
hujusmodi decimam persolvendam sic per vos volumus assignari, 
videlicet, ut predictorum annorum utroque infra festum Nativitatis 
Beati Johannis baptiste medietas et demum infra festum Nativitatis 
Domini alia medietas ipsius decime persolvatur. Non obstante 
si aliquibus a sede sit indultum eadem quod interdici, suspendi vel 
excommunicari non possint per litteras apostolicas, que de indulto 
hujusmodi ac tota ejus continencia de verbo ad verbum et de 
propriis locorum et personarum nominibus plenam et expressam 
non fecerint mencionem, sive quibuslibet aliis indulgences et litteris 
apostolicis ac privileges quibuscumque dignitatibus, ordinibus, 
locis vel personis, generaliter vel specialiter, sub quacumque forma 
vel concessione verborum ab eadem sede concessis, de quibus 
quorumque totis tenoribus de verbo ad verbum in nostris litteris 
specialis, plena et expressa mencio sit habenda. Et insuper de 
premissis sic diligenter et sollicite ac fideliter prosequendis et quod 
nichil indebite recipietis de decima memorata, prestetis (evangeliis 
coram vobis positis) juramentum. Considerantes itaque quod in 
premissis Dei negocium prosequentes in conspectu ejus agitis, qui 
cuncta discernit, sibique necnon et nobis, qui circa hoc omnem 
diligenciam adhibere intendimus, tenebimini reddere racionem ab 
utroque pro meritis recepturi, sic prudenter in illis vos studeatis 
habere sicque consulte quod in utriusque judicio non solum vitetis 
pene confusionisve discrimina, set laudis titulos et graciam ac 
retribucionis meritum sitis a nobis et sede apostolica percepturi. 
Ceterum venerabiles fratres nostros, sacrosancte Romane ecclesie 
cardinal es, qui nobiscum labores mundi parciuntur et curas, necnon 
dilectos filios, Templarios et Hospitalarios, quorumcumque ordi- 
num et domorum per loca et partes constitutes prefata, qui ad 
defensionem prefate terre ut Christi pugiles sepius se exponunt, 
ad prestacionem prefate decime decernimus non teneri. Forma 
autem juramenti, quod prestare volumus collectores eosdem, hec 



A.D. 1305] 



Bishop of Carlisle. 



257 



est : "Juro ego . . a vobis, domino . . , auctoritate apostolica 
deputatus collector ad exigendum, colligendum et recipiendum 
decimam omnium reddituum et proventuum ecclesiasticorum ab 
omnibus personis ecclesiasticis, exemptis et non exemptis, in 
Anglia, Scocia, Hybernia, et Wallia, earumque civitatibus et 
diocesibus constitutis, pro Terre Sancte negocii prosecucione, 
quod illam fideliter exigam, colligam, recipiam, atque custodiam, 
ipsam decimam non deferendo in hiis alicui persone, cuj usque 
ordinis, status, condicionis, aut dignitatis existat, prece, timore, 
gracia, vel favore, seu quacumque de causa, et earn integre 
restituam et resignabo, prout a vobis recepero in mandatis, et super 
premissis omnibus et singulis plenam et fidelem racionem reddam 
vobis. Et si contingat vos officium, quod in premissis geritis, 
dimittere, hec eadem faciam juxta mandatum illiusqui substituetur 
in eodem officio. Sic Deus me adjuvet et sancta Dei evangelia." 
Data Burdegale, iiij to nonas Augusti pontificatus nostri anno 
primo. 

Item. Clemens episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus 
fratribus, archiepiscopis et episcopis, ac dilectis filiis, electis, 
abbatibus, prioribus, decanis, archidiaconis, prepositis, archipres- 
biteris, et aliis ecclesiarum prelatis, capitulis, collegiis et conventibus, 
Cisterciensis, Cluniacensis, Premonstratensis, Sancti Benedicti, 
Sancti Augustini, Cartusiensis, Grandimontensis, et aliorum ordi- 
num, ceterisque personis ecclesiasticis, tarn religiosis quam 
secularibus, exemptis et non exemptis, per totam Angliam, 
Scociam, Hyberniam, et Walliam, earumque civitates et dioceses 
ubilibet constitutis, salutem et apostolicam benedictionem. Gustato 
ante et post nostre ad summum apostolatum 1 promocionis auspicia 
sepius amaritudinis calice super Terre Sancte oppressionibus 
dilatatis, quam sauciat laceratque manus Agarenorum impia, 
madefied semper avida sanguine Christiano, ejus ploravimus et 
ploramus angustias ac per affectum compassionis intime secum 
sui doloris tormenta partimur, ad cujus (immo pocius Salvatoris 
nostri) ulciscendum injurias intentis studiis, operosis laboribus, 
inexcusatis vigiliis, procuratisque oportunis remediis, prout nobis 
ex alto permittitur, accelerare proponimus, vacare intendimus et, 
aliis omnino curis sepositis, laborare ne terra ipsa pro expensarum 
defectu, quibus indiget sumptuosis, Christi fidelium, quod absit, 
destituatur auxilio vel ejus votiva restauracio ulterius retardetur. 
Quare pro hujusmodi terre negocio decimam omnium ecclesias- 



MS. "ad summi apostolatus' 



CARLISLE. I. 



258 Register of John de Halton [A.D. 1305 

ticorum reddituum et proventuum per totam Angliam, Scociam, 
Hyberniam, et Walliam, earumque civitates et dioceses, per 
biennium in festo Omnium Sanctorum proximo futuro in antea 
numerandum, apostolica auctoritate duximus imponendam, quam 
per venerabiles fratres nostros . . Lincolniensem et . . Londonien- 
sem episcopos, ipsius decime collectores deputatos a nobis, et 

subcollectores deputandos ab eis mandamus per alias 
[Fo. 48b.J nostras certi tenoris litteras sub certis mod is et formis et 

in statutis in eisdem litteris terminis colligendam. Quo- 
circa universitatem vestram monemus et afifectuose rogamus ac 
obsecramus in Domino Jesu Christo, vobis nichilominus et vestrum 
cuilibet per apostolica scripta mandantes ac in remissionem pec- 
caminum injungentes, quatinus vos magnam et instantem necessi- 
tatem negocii memorati, quod grandia onera expensarum exposcit, 
diligencius attendentes ac conformantes vos super hiis nostris et 
apostolice sedis beneplacitis et mandatis, ob divinam ejusdemque 
sedis et nostram reverenciam ac vestrarum meritum animarum, 
omnium vestrorum ecclesiasticorum proventuum et reddituum 
decimam per predictum biennium eisdem collectoribus et sub- 
collectoribus (ut predicitur) deputandis ab eis in prefigendis vobis 
ad hoc terminis absque difficultate qualibet integraliter persolvatis. 
Alioquin eisdem collectoribus vos ad id, necnon contradictores 
quoslibet et rebelles, auctoritate apostolica per se vel alium seu 
alios, quociens expedire viderint, per censuram ecclesiasticam 
(appellacione postposita) compescendi plenam per alias nostras 
certi tenoris litteras concedimus potestatem. Nos enim sentencias 
sive penas spirituales, quas ipsi vel alter ipsorum propter hoc 
tulerit rite in rebelles, ratas habebimus et faciemus auctore Domino 
usque ad satisfactionem condignam inviolabiliter observari. Non 
obstante si vobis vel vestrum aliquibus aut vestris ordinibus ab 
eadem sede indultum existat vel contigerit interim indulgeri quod 
interdici, suspendi et excommunicari non possitis per litteras 
apostolicas, que de indulto hujusmodi ac tota ejus continencia de 
verbo ad verbum et de propriis locorum et personarum seu 
ordinum nominibus plenam et expressam non fecerint mencionem, 
sive quibuslibet aliis privilegiis, indulgenciis et litteris apostolicis 
quibuscumque dignitatibus, ordinibus, locis et personis generaliter 
et specialiter sub quacumque forma vel concessione verborum 
concessis, de quibus quorumque totis tenoribus de verbo ad verbum 
in nostris litteris specialis, plena et expressa mencio sit habenda. 
Ceterum venerabiles fratres nostros, sacrosancte Romane ecclesie 
cardinales, qui nobiscum labores mundi parciuntur et curas, necnon 



A.D. 1306] Bishop of Carlisle. 259 

dilectos filios, Templarios et Hospitalarios, quorumcumque ordi- 
num et domorum per loca et partes constitutes prefata, qui ad 
defensionem terre prefate sepius ut Christi pugiles se exponunt, ad 
prestacionem prelibate decime decernimus non teneri. Data 
Burdegale, kalendis Augusti pontificatus nostri anno primo. 

Frefatas siquidem originates litteras penes nos Londoniis pro 
vitandis viarum discriminibus reservari fecimus, omnibus quorum 
interest oportunis temporibus exhibendas. Data apud West- 
monasterium, xxj mo die mensis Aprilis anno gracie M CCC mo 
sexto. 

Et ego Gilbertus de Lutegarshale, Sarisburiensis diocesis, 
publicus imperiali auctoritate notarius, prescriptas litteras aposto- 
licas, filo canapis et vera bulla plumbea (ut premittitur) imbullatas, 
sanas et integras, non cancellatas, non abolitas, nee in aliqua sui 
parte viciatas, vidi et diligenter inspexi easdem de verbo ad verbum 
et ad requisicionem et mandatum venerabilium patrum dominorum 
Johannis et Radulphi, Lincolniensis et Londoniensis episcoporum, 
collectorum decime (ut predicitur) imposite, eas transcripsi, 
exemplavi, seu sumpsi, nil addens, nil minuens, quod sensum 
mutet aut viciet intellectual. Et quia hec prescripta cum suis 
originalibus, ascultata per me notarium et infrascriptos clericos, 
reperi concordare, in ejusdem transcripti, exempli seu sumpti 
plenam fidem et testimonium me subscripsi, et hoc instrumentum 
publicum meo signo consueto apud Westmonasterium rogatus 
signavi sub anno Domini a Nativitate _M CCC mo sexto, indictione 
quarta, xxj die Aprilis : presentibus in ascultacione domino 
Johanne de Scaleby, canonico Lincolnie, Johanne de Normanneby, 
Johanne de Mundevile, clericis, magistro Roberto de Bukingham 
et magistro Rogero de Geytington, notariis publicis, testibus ad 
hoc specialiter vocatis et rogatis. 

[Bishop Halton and John de Sandal, Chancellor of Dublin, are appointed 
collectors for Scotland^ 

. . Lincolniensis et . . Londoniensis episcopi, collectores 
decime per sanctissimum patrem, dominum Clementem divina 
providencia papam Ouintum, nuper imposite pro Terre Sancte 
negocio per biennium in tota Anglia, Scocia, Hybernia, et Wallia, 
earumque civitatibus et diocesibus deputati, venerabili patri, 
domino . . episcopo Karleolensi, et provide viro, domino Johanni 
de Sandal, cancellario Dublinensis ecclesie, salutem in omnium 
Salvatore. Dudum litteras apostolicas super dicte decime impo- 
sicione, prestacione et collectione confectas, sanas et integras, filo 

s 2 



260 Register of John de Halton [A.D. 1306 

canapis et veris bullis imbullatas, non cancellatas, non abolitas, nee 
in aliqua sui parte viciatas recepimus, quas per manum magistri 
Gilbert! de Lutegarshale, notarii publici, fideliter transcribi fecimus 
et in publicam formam redigi dictumque transcriptum legitime 
publicatum et sigillis nostris sigillatum vobis transmittimus, penes 
vos una cum presentibus remansurum, ipsis originalibus litteris 
penes nos certis ex causis remanentibus apud Londonias, omnibus 
quorum interest oportunis temporibus exhibendis. Sane quia, turn 

propter dicte decime collectionem in partibus Anglie et 
[Fo. 493.] Wallie, turn propter alia ardua, sumus prepediti quominus 

dicte collectioni aut singularum civitatum et diocesium in 
partibus Scocie idoneorum subcollectorum deputacioni, quorum 
noticiam habere non valemus ad plenam in longinquo constituti, 
per nos vacare non possimus, vobis et vestrum alteri committimus 
vices nostras, donee eas duxerimus revocandas, ad colligendum 
decimam predictam (ut premittitur) impositam per biennium in 
tota Scocia sub modis et formis ac statutis terminis in dictis litteris 
apostolicis expressis, et in singulis civitatibus et diocesibus terre 
predicte Scocie de consilio ordinariorum aut eorum vices 
gerencium, si diocesani episcopi fuerint absentes, et duorum fide- 
dignorum de ecclesia cathedrali constitutorum in dignitatibus seu 
aliorum, tarn quoad exemptos tarn quoad non exemptos, vener- 
abilibus patribus sacrosancte Romane ecclesie cardinalibus, necnon 
Templariis, Hospitalariis dumtaxat exceptis ; et ad deputan- 
dum unam vel plures, prout expedire videritis, personas fide, 
facultatibus, ac alias idoneas ad collectionis hujusmodi ministerium 
exequendum ; et ad faciendum collectores a vobis deputandos 
jurare sub forma in dictis litteris apostolicis subscripta ; et ad 
circumeundum partes easdem Scocie, diligencius scrutaturos 
qualiter in commisso sibi dicte collectionis ofHcio prefati se habeant 
collectores et qualiter ipsis de decima satisfiet ; et ad faciendum 
collectam ex ipsa decima pecuniam vobis integraliter resignari, 
eandem custodientes donee de ilia sedes ipsa duxerit ordinandum 
vel aliud a nobis vel nostrum altero receperitis in mandatis ; necnon 
ad mutandum cum consilio dictorum ordinariorum collectores 
ipsos, quociens videritis expedire, ac eos compellendum ad redden- 
dum coram eisdem ordinariis et aliis, si hoc videritis expedire, 
vobis et vestrum alteri compotum de collectis : contradictores 
quoslibet ac etiam non solventes decimas in terminis sibi prefixis, 
videlicet, in utroque predictorum annorum unam medietatem infra 
festum Nativitatis Beati Johannis baptiste et demum aliam 
medietatem infra festum Nativitatis Domini, per censuram 



A.D. 1306] 



Biskop of Carlisle. 



261 



ecclesiasticam compescendo, et omnia alia faciendo que dictarum 
litterarum apostolicarum tenores, forme et effectus exigunt et 
requirunt. Proviso quod de premissis sic diligenter et sollicite ac 
fideliter prosequendis et quod nichil indebite recipietis de decima 
memorata, juxta dictarum artacionem litterarum et earumdem 
formam et effectum, prestetis evangeliis coram vobis, domine 
episcope, positis et a vobis domino cancellario tactis juramentum 
dicte sedi apostolice seu nobis, cum ex parte nostra fueritis congrue 
premuniti, super premissis omnibus et singulis plenam et fidelem 
racionem reddituri. Hoc etiam omnibus quorum interest intima- 
mus per presentes litteras, sigillorum nostrorum impressione 
communitas ac signo magistri Gilberti de Lutegarshale, notarii 
publici suprascripti, signatas. Data apud Westmonasterium, 
xx jmo die mensis Aprilis anno Domini M CCC mo sexto. 

Et ego Gilbertus de Lutegarshale, Sarisburiensis diocesis, 
publicus imperiali auctoritate notarius, commissionibus interfui 
suprascriptis et scripsi prescriptas commissionum litteras ad man- 
datum et rogatum predictorum dominorum . . Lincolniensis et . . 
Londoniensis episcoporum, collectorum decime suprascripte, ac 
eas in hanc publicam formam redegi meoque signo consueto 
signavi sub anno Domini M CCC mo sexto, indictione quarta, xxj mo 
die mensis Aprilis apud Westmonasterium, Londoniensis diocesis : 
presentibus reverendo patre domino Waltero, Dei gracia Coven- 
trensi et Lichfeldensi episcopo, thesaurario Anglie ; Johanne de 
Drokenesford, custode garderobe domini regis ; et Rogero de 
Hehgham, milite, et multis aliis circumstantibus clericis, testibus. 



[Letter from the King to the Bishop touching his commission to absolve from 
sentences of excommunication and dispense for "irregularity " those who had 
become liable to the same during the late war.'} 

Rex episcopo Karleolensi, salutem. Cum sanctissimus pater 
dominus Clemens, divina providencia summus pontifex, vobis et 
religiosis viris abbatibus Beate Marie Eboraci, de Sancto Albano, 
et de VValtham, absolvendi fideles nostros de regno nostro et 
aliunde a sentenciis excommunicacionum et aliis delictis, in que 
inciderunt, nonnullos hostes et rebelles nostros (qui in pertur- 
bacionem regni nostri, jurium nostrorum et fidelium pravis 
conatibus nitebantur) gladio et modis aliis perimendo, plures etiam 
mutilando et subiciendo verberibus, ecclesias etiam et loca ecclesi- 
astica incendio et ruina vastando, et quedam alia committendo, et 
similiter cum illis qui propte* premissa irregularitatem aliquam 
incurrerunt (homicidis exceptis) auctoritate apostolica dispensandi 



262 Register of John de Hatton [A.D. 1306 



per litteras apostolicas separatas plenam commiserit potestatem 
(prout in quadam bulla, quam vobis inde mittimus, plenius con- 
tinetur), vos rogamus cum affectu quatinus omnibus illis de regno 
nostro et aliunde, qui in prosequendo hostes et rebelles nostros 
predictos excommunicacionum sentencias seu delicta alia aut 
irregularitatem incurrerunt et ad vos pro absolucione vel dis- 
pensacione super sentenciis aut irregularitate predictis obtinenda 
voluerint declinare, absolucionis seu dispensacionis hujusmodi 
beneficium, quatenus ipsos audita peticione eorumdem vestra 
discrecio noverit indigere. juxta tenorem bulle predicte sine 
difficultate qualibet impendatis. Teste me ipso apud Wynton, 
xvij die Aprilis anno regni nostri xxxiiij 10 . 



[Fo. 
[AIKTON R. William de Somerset resigns his moiety.'] 

RESIGN AGIO WILLELMI DE SOMERSET DE MEDIETATE 

ECCLESIE DE AYKETON. 

Reverendo in Christo patri ac domino suo, domino J. Dei 
gracia Karleolensi episcopo, Willelmus de Somerset, rector medie- 
tatis ecclesie de Ayketon, salutem cum omnimoda obediencia, 
reverencia, et honore. P red ic tarn medietatem ecclesie de Ayketon 
in vestras sacras manus pure, sponte, et absolute tenore presencium 
resigno, supplicans humiliter et devote quatinus dictam resigna- 
cionem admittere velitis et ulterius quod vestro incumbit officio 
facere in premissis. Et quia sigillum meum pluribus est incognitum, 
sigillum venerabilis viri domini Stephani de Maulay, archidiaconi 
Clivelandie, una cum sigillo meo per modum collacionis presentibus 
apponi procuravi. Data apud Aukelandiam Sancti Andree, die 
Sancti Johannis ante portam Latinam anno Domini M CCC 1110 
sexto. 

[Institution of Richard de Askeby, on the presentation of Thomas de Multon, of 
Gilsland.} 

INSTITUCIO RlCARDI DE ASKEBY IN EADEM. 

Johannes, miseracione divina Karleolensis episcopus, dilecto in 
Christo filio Ricardo de Askeby, clerico, salutem, graciam et 
benedictionem. Ad medietatem ecclesie parochialis de Ayketon, 
nostre diocesis, per resignacionem domini Willelmi de Somerset, 
nuper rectoris ejusdem, vacantem, ad quam per Thomam de 
Multon, dominum de Gillesland, verum patronum ejusdem, nobis 
presentatus existis, te admittimus intuitu caritatis rectoremque 



A.D. 1306] Bishop of Carlisle. 263 

instituimus canonice in eadem : salva nobis nostreque Karleolensi 
ecclesie in omnibus dignitate. Data Karleoli, iij kalendas Junii 
anno Domini M CCC mo sexto, pontificatus vero nostri xiiij 1110 . 

[He has a dispensation to study for seven years .] 

DlSPENSACIO. 

Dispensatum est cum eodem quod possit stare in studio per 
septennium, juxta formam constitucionis novelle. 



{Ordination in the Cathedral, May 28, fjo6.] 

CELEBRACIO ORDINUM DOMINI JOHANNIS DEI GRACIA KARLEO- 
LENSIS EPISCOPI IN ECCLESIA SUA CATHEDRALI KARLEOLI 
DIE SABATI QUATUOR TEMPORUM MENSE MAII ANNO 
DOMINI M CCO SEXTO ET PONTIFICATUS sui QUARTO- 
DECIMO. 

SUBDIACONI. 

Adam de Castelkayrok, ad titulum xl solidorum, sibi per 
cartam Johannis de Farlham concessorum : in judicio 
exhibitam et probatam. 

Johannes de Laycestre, Lincolniensis diocesis, per dimissorias 
domini Lincolniensis episcopi, ad titulum xl solidorum 
sibi per cartam domini Jacoby de Hartcla, rectoris 
ecclesie de Sadeberg in Lonesdal, concessorum : in 
judicio exhibitam et probatam. 

Willelmus de Penreth, ad presentacionem Willelmi de Blencou 
de Penreth, junioris, et Gilberti filii Ricardi de eadem, 
comparencium pariter coram nobis, officiali Karleoli, et 
concedencium eidem quinque marcas annuas percipiendas 
ad festa Sancti Martini et Pentecostes per equales 
porciones : ad quas fideliter eidem solvendas, ut pre- 
dictum est, per nos sunt judicialiter condempnati. 

DlACONI. 
Thomas de Corebrigg, ad presentacionem dominorum prioris 

et conventus ecclesie Beate Marie Karleoli. 
Willelmus de Craystok, ad presentacionem magistri Johannis 

de Bowes, tune officialis Karleoli. 
Prater Henricus de Ludelawe, de ordine Sancti Augustini. 

PRESBITERI, 

Johannes de Scosthorn, Lincolniensis diocesis, per dimissorias 
Lincolniensis episcopi et ad titulum centum solidorum 



264 Register of John de Halton [A.D. 1306 

sibi per cartam domini Willelmi de Bevercote, cancellarii 
Scocie, concessorum : in judicio exhibitam et probatam. 
Johannes de Laycestre, Lincolniensis diocesis, per dimissorias 
domini Lincolniensis episcopi et ad titulum centum 
solidorum sibi per cartam domini Johannis de Lindeseye, 
militis, concessorum : in judicio exhibitam et probatam. 



[BOWNESS R. The Rector is granted three years absence for study at a university^ 

DlSPENSACIO DOMINI ROHALDI DE RlCHEMONT DE NON 
RESIDENCIA. 

J. etc. Karleolensis episcopus dilecto in Christo filio domino 
Rohaldo de Richemont, rectori ecclesie parochialis de Bouneys, 
nostre diocesis, a nobis in diaconum et presbiterum rite et canonice 
ordinato, salutem, graciam et benedictionem. Tue devocionis et 
probitatis merita nos inducunt ut personam tuam in hiis, que a 
nobis fieri postulas, favore prosequamur gracie specialis. Ut 
itaque in congruo et honesto studio pro tue discrecionis beneplacito 
per triennium continuum a tempore date presencium numerandum 
licite valeas immorari, dum tamen interim bene te habeas et 
honeste, liberam tibi tenore presencium concedimus facultatem. 
Infra quod tempus te nolumus per officialem vel ministros nostros 
ad personalem residenciam faciendam nee ad interessendum 
sinodis, visitacionibus, seu aliis congregacionibus compelli vel ea 
occasione aliqualiter molestari : proviso quod dicta ecclesia tua 
interim debitis non defraudetur obsequiis nee animarum cura in 
ipsa aliquatenus negligatur. Volumus etiam quod procuratorem 
idoneum in prefata ecclesia medio tempore constituas loco tui. 
Data apud Linstok, v kalendas Septembris anno Domini M CCC mo 
sexto et pontificatus nostri quartodecimo. 



[Fo. 503. J 

\The Archbishop of York, who has been commissioned with its execution, sends to 
Bishop Halton a notarial transcript of Clement V's bull absolving the King 
from his promises to observe the Confirmation of the Charters, and asks him 
(after taking a copy) to forward it to the Bishop of IV hit hern. ~] 

W. permissione divina Eboracensis archiepiscopus, Anglie 
primas, executor ad infrascripta exequenda a sacrosancta sede 
apostolica deputatus, venerabilibus in Christo fratribus, dominis 
. . . Dei gracia Karleolensi et Candide Case episcopis seu eorum 
vicariis in sua absencia generalibus aut locum tenentibus vel 
officialibus eorumdem, salutem et in caritate fraterna mandatis 



A.D. 1305] Bishop of Carlisle. 265 

apostolicis humiliter obedire. Mandatum sanctissimi in Christo 
patris domini nostri summi pontificis, domini dementis divina 
providencia pape Quinti, non cancellatum, non abolitum, nee in 
aliqua sui parte viciatum, set vera bulla bullatum, recepimus v to 
idus Junii anno gracie M CCC mo sexto, tenorem continens subse- 
quentem. 

Clemens episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri . . . 
archiepiscopo Eborum, salutem et apostolicam benedictionem. 
Regalis devocionis integritas carissimi in Christo filii nostri E. 
regis Anglic illustris, que in exequendis votis apostolice sedis viget 
et viguit indefessa, digne meretur ut sedes ipsa ab eo obnoxia 
amputet, abstergat incomoda, et fructuosa procuret. Sane nuper 
digna relacione percepimus quod, ipso olim in Flandria (et ante- 
quam illuc etiam accessisset) pro sui juris tuicione contra nonnullos 
suos emulos et hostes agente, nonnulli regni sui magnates et nobiles 
alieque persone, suo nomini inimice, ex eo oportunitate captata 
quod extra regnum ipsum occupabatur in opposite emulorum, nisi 
eisdem quasdam concessiones, varias et iniquas, forestas aliaque 
jura ad coronam et honorem sui culminis spectancia ab antique 
que etiam priusquam a dicto regno secederet ab ipso importune 
petebant fecisset, contra eum conspiraverant, concitabant populos, 
et scandala seminabant plurima. Idemque rex, prudenter illorum 
machinacionem advertens ac volens tune currentis temporis vitare 
pericula, concessiones hujusmodi duxit plus coactus quam volun- 
tarius faciendas : et, tandem in regnum predictum eo postmodum 
revertente, licet nondum guerris sedatis eisdem, iidem magnates et 
alii concessiones hujusmodi per importunitatem et presumptuosam 
instanciam per eum obtinuerunt etiam innovari : regalibus super 
hoc exhibitis litteris ut in omnes infringentes concessiones prefatas 
bis annis singulis per omnes regni predicti cathedrales ecclesias 
excommunicacionis sentencia promulgetur, sicut in eisdem litteris 
regio sigillo signatis plenius et seriosius continetur. Cum itaque 
sedes ipsa, que regnum predictum diligit inter omnia regna mundi 
et regem ac ipsum regnum gerit in visceribus caritatis, recognoscat 
concessiones easdem presumptas et factas in sui honoris dispen- 
dium et regalis excellencie detrimentum, concessiones easdem et 
vigorem ipsarum et quicquid per eas fuit quomodolibet subsecutum 
ac etiam excommunicacionum sentencias (que in eisdem ecclesiis 
vel alibi fuerunt pro illarum observacione forsitan promulgate) 
auctoritate apostolica de potestatis plenitudine revocavimus, annul- 
lavimus, cassavimus ; cassas, nullas, et irritas nunciavimus ; litteras 
super illis confectas viribus vacuantes ac decernentes regem ipsum 



266 Register of John de Nation [A.D. 1306 



et successores suos, reges Anglic, ad illarum observanciam de cetero 
non teneri, etiam si de observandis eisdem sacramentum forsitan 
prestitisset, presertim cum, quando coronacionis sue suscepit solem- 
pnia, de honore et juribus corone sue servandis (sicut ex parte sua 
asseritur) prestitit juramentum,aut si ad penas aliquas se propterea 
obligasset : a quibus et reatum perjurum, si quern propterea nos- 
citur incurrisse, eum etiam absolvimus ad cautelam : districtius 
inhibentes venerabilibus fratribus nostris, archiepiscopis et episcopis 
ceterisque personis tarn ecclesiasticis quam secularibus per regnum 
ipsum ubilibet constitutis, ne ipsi vel quivis ipsorum (videlicet, sub 
pena suspensionis a beneficiis et officiis, quam si per mensem sus- 
tinuerint, sub sentencia excommunicacionis quam extunc eos, 
necnon omnes et singulos alios incurrere illico volumus ipso facto) 
ne contra hujusmodi revocacionis, anullacionis, cassacionis, irrita- 
cionis, et decreti nostri tenorem aliquid attemptare presumant. Nos 
enim extunc irritum decrevimus et inane si secus super hiis 
contigerit attemptari. Quocirca fraternitati tue per apostolica 
scripta mandamus quatinus revocacionem, anullacionem, cassa- 
cionem, irritacionem, absolucionem, inhibicionem, suspensionis et 
excommunicacionis sentencias, et decretum, ac omnia et singula 
supradicta in ecclesiis et locis aliis, de quibus et quociens expedire 
videritis, coram populo solempniter publicari procures, faciens illas 
auctoritate nostra inviolabiliter observari. Non obstante si aliquibus 
a sede apostolica sit indultum quod interdici, suspendi, vel excom- 
municari non possint per litteras apostolicas non facientes plenam 
et expressam ac de verbo ad verbum de indulto hujusmodi men- 
cionem : contradictores auctoritate nostra, appellacione postposita, 
compescendo. Data Lugduni, kalendis Januarii pontificatus nostri 
anno primo. 

Quocirca fraternitati vestre in virtute sancte obediencie, qua 
sedi apostolice supradicte tenemini, injungendo mandamus quatinus 
prefatum mandatum apostolicum in ecclesiis vestris cathedralibus 
per tres dies solempnes et festivos post exhibicionem presencium 
vobis factam immediate sequentes in processionibus solempnibus, 
astante populi multitudine, necnon in synodis et consistoriis, 
archidiaconis nichilominus singulis per vestras dioceses constitutis 
eorumque officialibus demandantes ut in capitulis singulisque 
ecclesiis parochialibus et aliis congregacionibus, ubi populi 
occurrerit multitude, publice legi et populo distincte, seriatim, 
et aperte exponi solicite procuretis, 1 ipsi etiam id procurent 1 

1 Sic. 



A.D. 1306] Bishop of Carlisle. 267 



idem quoque mandatum apostolicum per singula loca collegiata 
vestrarum diocesium publicari solempniter faciatis, ne ipsius man- 
dati per tot loca et varia promulgati ignorancia futuris valeat 
temporibus haberi quomodolibet seu pretendi : premissa omnia 
taliter impleturi ut debita impendatur obediencia mandatori et in 
devocionis promptitudine illam domino nostro regi quam sibi 
debetis reverenciam ostendatis. Vos autem, frater episcope 
Karleoli, inspectis presentibus ipsas (retenta, si volueritis, copia 
earumdem) domino Candide Case episcopo exequendas celeriter 

destinetis : proviso quod tarn vos quam ipse de die recep- 
[Fo. sob.] cionis presencium et de hiis que feceritis in premissis nos 

in virtute sancte obediencie supradicte infra quindecim 
dies a recepcione hujusmodi testificare curetis distinctius et aperte 
per vestras patentes litteras, harum seriem continentes. In Christo 
Jesu vestra valeat fraternitas reverenda. Data apud Lanum, v to 
idus Junii anno gracie supradicto et pontificatus nostri primo. 

Ego Ricardus de Clifton, Eboracensis diocesis, clericus, 
sacrosancte sedis apostolice notarius publicus, predictas litteras 
apostolicas vidi, palpavi, et inspexi, denique transcriptum cum 
originali examinavi et una cum magistro VVillelmo de Estden et 
domino Roberto de Notingham clericis. testibus, diligencius 
ascultavi. Et quia per omnia reperi concordare premissisque 
omnibus, dum coram dicto domino archiepiscopo agerentur, 
interfui, de ma[ndato] ejusdem patris, hie meum signum et nomen 
subscripsi in fidem et testimonium premissorum, anno ab Incarna- 
cione M CCC mo sexto, indictione quarta, nono die mensis Junii, 
apud Lanum coram testibus infrascriptis. 

{List of collectors of Pope Clemenfs crusading tenth in Scotland.'] 

NOMINA COLLECTORUM DECIME IMPOSITE PER BIENNIUM PER 
DOMINUM PAPAM CLEMENTEM IN SCOCIA SUNT HEC. 

In episcopatu Sancti Andree citra mare, abbates Sancte 
Crucis de Edenburg, de Neubotel ; ultra mare, de Dun- 
fermelin et de Cupre. 

In episcopatu Glasguensi, abbates de Kelkou et de Jedd'. 

In episcopatu Dumblanensi, abbas de Skamskynell. 

In episcopatu Brechinensi, abbas de Abberbrothok. 

In episcopatu Moraviensi, prior de Pluskardin. 

In episcopatu Cathanensi, [' .] 



Blank in MS. 



268 Register of John de tiatton [A.D. 1306 

In episcopatu Candida Case, abbas de Tungeland. 
In episcopatu Dunkeldensi, abbas de Scona. 
In episcopatu Aberdenensi, abbas de Lundors. 
In episcopatu Rossensi, abbas de Kinlos. 
In episcopatu Ergadiensi, abbas Insule Missarum. 
In episcopatu Sodorensi, abbas de Russy. 



[NETHER DENTON ^.--Collation of Alan de Kele, with the reservation of pensions 
to the Bishop and Lanercost Priory -.] 

INSTITUCIO DOMINI ALANI DE KELE IN ECCLESIA DE DENTON. 

Johannes etc. Karleolensis episcopus dilecto in Christo filio 
domino Alano de Kele, presbitero, salutem, graciam et benedic- 
tionem. Ecclesiam parochialem de Denton, nostre diocesis, 
vacantem et ad nostram collacionem spectantem, tibi conferimus 
intuitu caritatis teque rectorem instituimus canonice in eadem : 
salvis pensionibus annuis duarum marcarum et dimidie nobis et 
successoribus nostris, episcopis Karleoli, et duarum marcarum et 
dimidie priori et conventui de Lanercost, debitis ab antique, ac 
nostre Karleolensis ecclesie et nostra in omnibus dignitate. Data 
apud Rosam, vij kalendas Augusti anno Domini M CCC mo sexto 
et pontificatus nostri quartodecimo. 



\Ordination at Clifton, Sept. 24, 1306'.} 

CELEBRACIO ORDINUM DOMINI JOHANNIS DEI GRACIA KAR- 
LEOLENSIS EPISCOPI IN ECCLESIA PAROCHIALI DE CLIFFETON, 
SUE DIOCESIS, DIE SABATI QUATUOR TEMPORUM MENSE 

SEPTEMBRIS ANNO DOMINI M CCC ni SEXTO ET PONTIFI- 
CATUS SUI QUINTODECIMO. 

ACOLITI. 

Magister Adam de Appleby. 

Robertus de Tymperon. 

Johannes de Culgayth. 

Prater Robertus Sampson, de ordine Minorum. 

Johannes de Tymperon. 

Gamelus de Daker. 

Thomas de Neubygging. 

SUBDIACONI. 

Dominus Petrus de Brambre, rector ecclesie de Northbury, 



A.D. 1306] Bishop of Carlisle. 269 

Coventrensis et Lichfeldensis diocesis, per dimissorias 
domini Coventrensis et Lichfeldensis episcopi. 
Prater Thomas de Elmeden, 



Prater Thomas de Corbrigg, 



de ordine Minorum. 



Prater Robertus Sampson, 

Thomas de Penreth, ad titulum quinque marcarum sibi per 

cartam Alexandri de Capella, de Penreth, concessarum : 

in judicio exhibitam et probatam. 
Robertus de Askeby, ad titulum v marcarum sibi per cartam 

magistri Willelmi de Brampton concessarum : in judicio 

exhibitam et probatam. 
Henricus de Raghton, ad presentacionem magistri Henrici de 

Skipton. 
Nicholaus de Askeby, ad titulum quatuor librarum sibi per 

cartam Johannis de Cotesford concessarum : in judicio 

exhibitam et probatam. 
Henricus de Ulvedal, ad titulum xl solidorum sibi per cartam 

domini Michaelis de Harcla, militis, concessorum : in 

judicio exhibitam et probatam. 
Willelmus Dauney, de Wyggeton, ad titulum v marcarum sibi 

per cartam domini Johannis de Wyggeton concessarum : 

in judicio exhibitam et probatam. 

DlACONI. 

Prater Gilbertus de Linkefeld, \ 

Prater Johannes de Karleolo, . . . .. 

_ )-canomci Karleoh. 

Prater Rogerus Pauh, 

Prater Johannes de Craysothen,) 

Dominus Hugo de Rovecestre, rector ecclesie de Ulvedal, 
Karleolensis diocesis. 

Prater Willelmus de Qwykham, de ordine Montis Carmeli. 

Johannes de Cokermue, ad titulum patrimonii in Cokermue, 
coram domino archiepiscopo Eboracensi probatum. Per 
dimissorias dicti domini Eboracensis hoc testantes. 

[Fo. 5 ia.] 

Petrus de Askelby, ad titulum quinque marcarum sibi per 
cartam J. filii J. de Helton concessarum : in judicio 
exhibitam et probatam. Per dimissorias domini Ebora- 
censis. 

Prater Johannes de Morpath,) 

T- j t> i We ordine Minorum, 

Prater Johannes de Byker, J 



270 Register of John de Halton [A.D. 1306 

PRESBITERI. 

Symon de Thirnegarth, ad titulum quinque marcarum sibi 
per cartam domini J. de Denton, rectoris ecclesie Sancti 
Romald, concessarum : in judicio exhibitam et probatam. 
Per dimissorias domini Eboracensis. 

Symon de Melmorby, ad titulum quinque marcarum sibi per 
cartam Waited de Mumby de Melmorby, patris sui, 
concessarum : in judicio exhibitam et probatam. 

Prater Johannes de Grindon, de ordine Predicatorum. 



[Dispensation for illegitimacy to a canon of Lanercost. ~\ 

Symon, miseracione divina prior monasterii Beate Marie 
Magdalene de Lanercost, ordinis Sancti Augustini, Karleolensis 
diocesis, dilecto filio in Christo fratri Willelmo de Suthayk, dicti 
monasterii canonico, salutem et vere religionis ardorem. Litteras 
venerabilis patris domini Berengarii, Dei gracia tituli Sanctorum 
Nerei et Achilei prcsbiteri cardinalis, [recepimus in hec verba]. 

[Berengarius etc.] dilecto in Christo priori monasterii Beate 
Marie Magdalene de Lanercost, ordinis Sancti Augustini, Karleo- 
lensis diocesis, salutem in Domino. Regularis ordinis professoribus 
religionis favore non indigne aliqua a sede apostolica conceduntur 
que solent interdum aliis interdici. Cum igitur ex parte tua nobis 
fuerit humiliter suplicatum ut cum fratre Willelmo de Suthayk, 
canonico tui monasterii et professo, super defectu natalium quern 
patitur, de soluto genitus et soluta, sedes apostolica dispensare 
misericorditer dignaretur, nos attendentes quod ad religionem 
conversi si in ea fuerint laudabiliter conversati illegitimitatis 
macula non obstante, juris permissione licenter possunt ad omnes 
sacros ordines promoveri, auctoritate domini pape, cujus primarie 
curam gerimus, tibi committimus ut cum eodem canonico (suis 
mentis suffragantibus), quod defectu non obstante predicto possit 
in suis ordinibus ministrare et ad quasque ipsius ordinis dignitates 
seu officia citra abbaciam eligi valeat et assumi, dispenses 
misericorditer, prout secundum Deum anime sue saluti videris 
expedire. Data Burclegale, kalendis Julii pontificatus domini 
dementis pape Quinti anno primo. 

Nos itaque, consideratis attencius mentis et circumstanciis 
aliis vite et conversacionis tue laudabilis, que tibi ad hujusmodi 
dispensacionis graciam optinendam multipliciter suffragrantur, 
habita diligenti deliberacione cum venerabili patre et domino 



A.D. 1306] Bishop of Carlisle. 271 

Johanne, Dei gracia Karleolensi episcopo, qui sui gracia in presenti 
expedicione negocii interesse volebat, auctoritate dictarum littera- 
rum tecum ut dicto defectu quern pateris, de soluto et soluta genitus, 
non obstantc omnes ordinis tui dignitates et officia secundum 
formam dictarum litterarum eligi valeas et assumi, misericorditer 
dispensamus. In cujus rei testimonium et memoriam majorem 
sigillum predicti patris et domini Karleolensis episcopi una cum 
sigillo nostro presentibus apponi procuravimus. Data Karleoli, 
viij idus Novembris anno Domini M CCC" 10 sexto. 



[11 is hop Halton having paid his procuration to the Legate \ nothing is to be 
exacted from him in respect of the churches "annexed to his table" in the 
diocese of Durham, but the i>icars thereof are to pay their due proportion] 

Venerabili in Christo patri, domino . . . episcopo Dunelmic, 
seu ejus vicario sive locum tenenti, Petrus, miseracione divina 
Sabinensis episcopus, apostolice sedis nuncius, salutem in Domino. 
Cum venerabilis pater, dominus J. Karleolensis episcopus, procura- 
cionem nobis ab eo debitam, prout ad eum pertinuit, integre 
duxerit persolvendam, et in diocesi vestra nonnullas ecclesias 
habeat quarum bona, possessiones et redditus sunt episcopali sue 
mense annexa, ut asserit, deputata capellanis seu vicariis ecclesi- 
arum ipsarum congrua porcione, sive quarum amminiculo procura- 
cionem predictam nobis commode persolvere mini me potuissct, 
volumus et presencium vobis tenore precipimus et mandamus 
quatinus de bonis, possessionibus et redditibus ecclesiarum predict- 
arum nomine procuracionis nostre nichil penitus exigatis : attencius 
provisuri quod a capellanis seu vicariis earumdem, pro quantitate 
porcionis contingentis eosdem, pro procuracione debita quod 
justum fuerit exigere et recipere studeatis juxta traditam per alias 
nostras litteras vobis formam. In cujus rei testimonium presentibus 
litteris sigillum nostrum duximus appendendum. Data Karleoli, 
kalendis Aprilis. 

[Similarly with regard to the ttishops churches in the diocese of Coventry and 
Lichjield.} 

Consimilis littera ejusdem date emanavit domino Coventrensi 
et Lichfeldensi episcopo, seu ejus vicario vel locum tenenti, pro 
ecclesiis domini J., Dei gracia Karleolensis episcopi, in episcopatu 
ejusdem Coventrensis et Lichfeldensis episcopi existentibus. 



272 Register of John de Halton [A.D. 1306 



[Fo. 5 ib.] 

[Ordination at Dalston, Dec. 77, iso6.~\ 

CELEBRACIO ORDINUM DOMINI JOHANNIS DEI GRACIA KARLEO- 
LENSIS EPISCOPI IN ECCLESIA PAROCHIALI DE DALSTON, SUE 
DIOCESIS, DIE SABATI QUATUOR TEMPORUM MENSE DECEM- 
BRIS ANNO DOMINI M CCC mo SEXTO ET PONTIFICATUS sui 

QUINTODECIMO. 

ACOLITI. 

Prater Johannes Harays, ) v t i* 

\ . i TT r canonici Karleoh. 

Prater Johannes de Hoton,) 

Johannes de Brampton. 

Prater Adam del Holm, de ordine Predicatorum. 

SUBDIACONI. 

Magister Adam de Appelby, rector ecclesie de Ulvysby, 

Karleolensis diocesis. 
Prater Ricardus de Alnewvk, ) 
Prater Alexander de Alnewyk, } de ordine CarmeIL 
Prater Thomas de Welteden, \ 

Prater Adam de Castro, 

I de ordine Predicatorum. 
Crater Johannes de Wyrsdal, 

Prater Adam de Holm, 

Willelmus de Cokerham, vicarius ecclesie de Dalton, Ebora- 

censis diocesis, per dimissorias domini Eboracensis 

archiepiscopi. 
Dominus Ricardus de Askeby, rector medietatis ecclesie de 

Ayketon, Karleolensis diocesis. 

Prater Nicholaus de Brampton, canonicus de Lanercost. 
Andreas de London, rector ecclesie de Kirkepatrik Cro, Glas- 

guensis diocesis, per dimissorias domini Glasguensis 

episcopi. 
Johannes de Glassan, Karleolensis diocesis, ad titulum quinque 

marcarum sibi per cartam domini Ricardi le Brun, militis, 

concessarum : in judicio exhibitam et probatam. 
Willelmus de Hautewesel, ad presentacionem prioris et con- 

ventus Beate Marie Karleoli. 

DlACONI. 

Dominus Willelmus de Ardington, rector capelle de Sudleye, 
Wygorniensis diocesis, per dimissorias domini Wygor- 
niensis episcopi. 

Prater Johannes de Ireby, de ordine Predicatorum. 



A.D. 1306-7] Bishop of Carlisle. 273 

Symon de Caldecotes, Karleolensis diocesis, ad titulum quin- 
que marcarum sibi per cartam Johannis de Capella 
concessarum : in judicio exhibitam et probatam. 
PRESBITERI. 

Dominus Willelmus de Qweteleye, rector ecclesie de Sulham, 
Sarisburiensis diocesis, per dimissorias domini Sarisburi- 
ensis episcopi. 

Prater Willelmus de Qwykham, de ordine Carmeli. 

Willelmus de Craystok, ad presentacionem magistri Johannis 
de Boghes. 

Walterus de Arthereth, rector ecclesie de Beaumont, Karleo- 
lensis diocesis. 

Johannes de Dolfemby, Karleolensis diocesis, ad titulum quin- 
que marcarum sibi per cartam Ricardi de Langwathby 
concessarum : in judicio exhibitam et probatam. 

Dominus Johannes de Cokermue, ad titulum quinque marc- 
arum sibi per cartam Ricardi de Scocia, patris sui, 
concessarum : in judicio exhibitam et probatam. Per 
dimissorias domini Eboracensis. 

Willelmus de Blencogou, Karleolensis diocesis, ad titulum 
quinque marcarum sibi per cartam domini Thome de 
Neuton concessarum : in judicio exhibitam et probatam. 



[Fo. 
[Ordination at Dalston, Feb. /<?, 1306-7. 1 

CELEBRACIO ORDINUM DOMINI JOHANNIS DEI GRACIA KARLEO- 
LENSIS EPISCOPI IN ECCLESIA PAROCHIALI DE DALSTON, 
SUE DIOCESIS, DIE SABATI QUATUOR TEMPORUM MENSE 

FEBRUARII ANNO DOMINI M CCC mo SEXTO ET PONTIFI- 

CATUS SUI QUINTODECIMO. 

ACOLITI. 
Symon de Balderston, rector ecclesie Sancti Michaelis super 

Wyr, Eboracensis diocesis, per dimissorias domini 

Eboracensis. 
Johannes dictus Christofre, de London, per dimissorias domini 

Londoniensis episcopi. 
Hugo de Craisothen, Eboracensis diocesis, per dimissorias 

domini Eboracensis archiepiscopi. 

SUBDIACONI. 

Frater Johannes de Kirkeby, ) canonici Karleoli. 
Prater Johannes de QwyteheronJ 
CARLISLE. i, T 



274 Register of John de Halt on [A.D. 1306-7 



Willelmus Mayneman, de Gamelsby, Karleolensis diocesis, ad 
titulum quinque marcarum sibi per cartam domini Willelmi 
le Latimer, militis, concessarum : in judicio exhibitam et 
probatam. 

Thomas de Brake nthwayt, Karleolensis diocesis, ad titulum 
quinque marcarum sibi per cartam domini Ricardi de 
Horseley concessarum : in judicio exhibitam et probatam. 

Ricardus North, rector ecclesie de Seneqwarth, Glasguensis 
diocesis, per dimissorias domini Glasguensis episcopi. 

Symon de Balderston, rector ecclesie Sancti Michaelis super 
Wyr, Eboracensis diocesis, per dimissorias domini Ebora- 
censis. 

Remundus de la More, rector ecclesie de Seynesbyri, Wygor- 
niensis diocesis, per dimissorias domini Wygorniensis 
episcopi. 

Johannes Belle, de Brideskirk, Karleolensis diocesis, ad titulum 
quadraginta solidorum sibi per cartam Thome, domini de 
Redmane, concessarum : in judicio exhibitam et probatam. 

Willelmus de Waverton, Karleolensis diocesis, ad titulum 
quinque marcarum sibi per cartam Symonis de Qwynhou 
concessarum, etc. 

DlACONI. 

Dominus Johannes de Kirkeby, rector ecclesie de Wyggeton, 
Karleolensis diocesis. 

Magister Adam de Appelby, rector ecclesie de Ulvysby, 
Karleolensis diocesis. 

Ingelardus de Warle, rector ecclesie de Croppethorn, Wygor- 
niensis diocesis, per dimissorias domini Wygorniensis. 

Willelmus de Cokerham, vicarius ecclesie parochialis de Dalton, 
Eboracensis diocesis, per dimissorias domini Eboracensis 
archiepiscopi. 

Johannes de Torring, rector ecclesie de Acton Burnel, 
Coventrensis et Lichfeldensis diocesis, per dimissorias 
domini Coventrensis et Lichfeldensis episcopi. 

Nicholaus de Schepeyer, rector ecclesie de Coueston, Saris- 
buriensis diocesis, per dimissorias domini Sarisburiensis 
episcopi. 

Prater Thomas de Burton, canonicus de Hepp. 

Robertus filius Johannis de Askeby, Karleolensis diocesis, 
ad titulum quinque marcarum sibi per cartam domini 
Willelmi de Brampton, rectoris ecclesie de Askeby, 
concessarum : in judicio exhibitam et probatam. 



A.I.. 1307] Bishop of Carlisle. 275 

Johannes de Classen, Karleolensis diocesis, ad titulum v 
marcarum sibi per cartam domini Ricardi le Brun, militis, 
concessarum, etc. 

PRESBITERI. 

Dominus Petrus de Askelby, Eboracensis diocesis, per 
dimissorias domini Eboracensis archiepiscopi, ad titulum 
quinque marcarum sibi per cartam Johannis de Helton 
concessarum : in judicio exhibitam et probatam. 

Prater Petrus de Ribeton, 



Frater Robertus de Cumbton, 
Prater Thomas de Ribeton, 



monachi de Holm. 



[Fo. 5 2b.j 
\Ordination at the Cathedral, March //, 

CELEBRACIO ORDINUM DOMINI J. DEI GRACIA KARLEOLENSIS 

EPISCOPI IN ECCLESIA SUA CATHEDRALI KARLEOLI DIE 

SABATI QUA CANTATUR "SICIENTES" ANNO DOMINI 
M CCC 1110 SEXTO. 

DlACONUS. 

Johannes de Southskelf, rector medietatis ecclesie Beate Marie 
ad portam castri Eboraci, per dimissorias domini 
Eboracensis archiepiscopi. 

PRESBITERI. 

Dominus Petrus de Brambre, rector ecclesie de Norbury, 
Coventrensis et Lichfeldensis diocesis, per dimissorias 
domini Coventrensis et Lichfeldensis episcopi. 

Dominus Thomas de Portington, rector ecclesie de Taynton, 
Herefordensis diocesis, per dimissorias domini Here- 
fordensis episcopi. 

Dominus Johannes de Torring, rector ecclesie de Acton Burnel, 
Coventrensis et Lichfeldensis diocesis, per dimissorias 
domini Coventrensis et Lichfeldensis episcopi. 



[Ordination at the Cathedral, March 25, 1307.} 

CELEBRACIO ORDINUM DOMINI J. DEI GRACIA KARLEOLENSIS 

EPISCOPI IN ECCLESIA SUA CATHEDRALI KARLEOLI SABATO 

SANCTO PASCHE ANNO DOMINI M CCC mo SEPTIMO ET 

PONTIFICATUS SUI QUINTODECIMO. 

ACOLITI. 
Thomas de Hurthewrth, Dunelmensis diocesis, per dimissorias 

T 2 



276 Register of John de Halton [A.D. 1307 



domini Stephani de Malo Lacu, archidiaconi Clivelandie, 

domini Dunelmensis episcopi in remotis agentis vicarii 

generalis. 
Johannes de Rosselione, canonicus ecclesie cathedralis 

Gebenensis, 1 per dimissorias domini Gebenensis episcopi. 
Magister Henricus de Karleolo. 

SUBDIACONUS. 

Willelmus de Sancto Audomaro, canonicus ecclesie Sabinensis 
et prebendarius, clericus et familiaris comensalis venera- 
bilis patris domini Petri, Sabinensis episcopi cardinalis : 
ad mandatum ipsius speciale. 

DlACONI. 
Bertrandus de Turre, rector ecclesiarum de Casalibus et de 

Pluma et archipresbiter Bruliensis, Agenensis diocesis, 2 

per dimissorias domini Agenensis episcopi. 
Andreas de London, rector ecclesie de Kirkepatrik Cro, 

Glasguensis diocesis, per dimissorias domini Glasguensis 

episcopi. 
Willelmus de Pikering, ad presentacionem dominorum abbatis 

et conventus Beate Marie Eboraci et ad titulum vicarie 

de Gaynesford, Dunelmensis diocesis. 
Matheus de Herice, rector ecclesie de Morton in valle de Esk, 

Glasguensis diocesis, per dimissorias domini Glasguensis 

episcopi. 
Dominus Symon de Balderston, rector ecclesie Sancti 

Michaelis super Wyr, Eboracensis diocesis, per dimis- 
sorias domini Eboracensis. 
Prater Nicholaus de Lanercost, canonicus ejusdem. 

PRESBITERI. 
Dominus Alfonsus Petri, abbas Sancti Spiritus ecclesie 

secularis, Samorensis diocesis, 3 clericus domini Cardinalis, 

per dimissorias domini Samorensis episcopi. 
Dominus Willelmus de Cokerham, vicarius ecclesie de Dalton, 

Eboracensis diocesis, per dimissorias domini Eboracensis 

archiepiscopi. 
Magister Adam de Appelby, rector ecclesie parochialis de 

Ulvesby, Karleolensis diocesis. 
Dominus Henricus de Helpeston, rector ecclesie parochialis 

de Cliburne, Karleolensis diocesis. 

1 Geneva (Gehenna). 2 Agen, in France. 3 Zamora, in Spain. 



A.D. 1307] Biskop of Carlisle. 277 

Dominus Ingelwardus de Warleye, rector ecclesie de Crope- 
thorn, Wygorniensis diocesis, per dimissorias domini 
Wygorniensis. 

[Fo. S3a.] 

[CASTLE SOWERBY R. - Appropriation of the church to the Prior and Convent of 
Carlisle, specially for the repair of the Cathedral after the great fire. A 
vicarage is ordained, to be held by one of their canons, who shall serve the 
church by a secular priest '.] 

LlTTERA DE APPROPRIACIONE ECCLESIE DE SOURBY. 

Johannes etc. Karleolensis episcopus dilectis in Christo filiis 
priori et conventui nostre cathedralis Karleoli, salutem, graciam et 
benedictionem. Licet ex officii pastoralis debito ac paterne com- 
passionis affectu subditorum oppressionibus succurrere teneamur, 
pro vestris tamen iilcomodis amovendis eo propensius cogitare 
astringimur quo vos in vinea Domini per regulares observancias 
Deo placabiles, hospitalitatem honorabilem et alia multiplicia 
caritatis opera novimus vigilancius laborare necnon eo fervencius 
quo, antequam ad solicitudinem episcopalis regiminis (quamquam 
indigne) divina providencia nos vocaret, fuimus unus vestrum. 
Sane ad lamentabilem statum ecclesie nostre predicte ac vestre, 
per repentini incendii voraginem jam consumpte, necnon ad alia 
loca vestra nonnulla per sevientem Scottorum incursum, depreda- 
ciones innumeras et hostiles invasiones eorumdem multiplices in 
favillam et cineres (proch dolor !) jam redacta, aliis bonis vestris 
penitus sic consumptis quod ad reparacionem ipsius ecclesie et 
onera incumbencia facultates quas impresenciarum habetis sufficere 
non poterunt (ut deceret), oculos nostros compassionabiliter 
dirigentes intimeque pensantes quod ob cotidianum adventum 
regalis exercitus per vos ac frequentem aliorum superveniencium 
concursum vestra hospitalitas, que ad premissa minus sufficit, plus 
solito aggravatur, inducimur obnixius et artamur ut in tanta 
necessitate ob celeriorem reparacionem ipsius ecclesie, ipsius 
decorem cultusque divini augmentum per bonorum temporalium 
incrementum vobis et ecclesie nostre jam dicte, quatenus sine 
lesione nostre jurisdictionis episcopalis possumus, congrue succur- 
ramus. Invocato igitur Christi nomine, ecclesiam parochialem de 
Sourby, nostre diocesis, cum omnibus suis juribus et pertinenciis, 
cujus advocacionem princeps magnificus dominus noster dominus 
E., Dei gracia Anglic rex illustris, per cartam suam (quam 
vidimus) vobis dedit caritatis intuitu et concessit, fabrice prefate 
ecclesie nostre et, ut post reparacionem ejusdem congruam in 



Register of John de Halton [A.D. 1307 



eadem feliciter augeatur numerus servitorum, vestris usibus 
perpetuis temporibus applicandam et in usus vestros proprios 
possidendam ob causas predictas ecclesie nostre predicte vobisque 
et successoribus vestris conferimus auctoritate pontifical! speciali et 
donamus et appropriamus perpetualiter per presentes. Porro de 
vestre consciencie puritate et sancte religionis jugi vigilancia, quas 
circa salutem animarum, hospitalitatem et alia caritatis opera 
novimus vos habere, et ut vobis et successoribus vestris ex ista 
appropriacione nostra uberior fructus comodi temporalis accrescat, 
concedimus pro nobis et successoribus nostris et statuimus auctori- 
tate ordinaria in hiis scriptis quod, cedente vel decedente rectore 
ejusdem ecclesie qui nunc est, unus canonicus idoneus domus vestre 
ad vicariam et curam ipsius ecclesie habendam per vos nobis et 
successoribus nostris canonice presentetur, quern quidem canonicum 
ad ipsam vicariam et curam ipsius parochie tanquam vicarium 
perpetuum sine difficultate admitti volumus et decernimus admit- 
tendum. Qui quidem canonicus ut vicarius in ipsa ecclesia resideat, 
onera ordinaria sustineat, ipsique ecclesie per presbiterum secularem 
deserviat honeste et laudabiliter in divinis. Ad cujus sustentacionem 
et onera sibi imposita supportanda domos et mansum ipsius rectoris 
ad inhabitandum, cum medietate dominicorum terre et prati ipsius 
ecclesie, cum omnibus obvencionibus altaragii et decimis minoribus 
prefate ecclesie (decimis garbarum bladorum et alia medietate 
dominicorum terre et prati dumtaxat exceptis) auctoritate predicta 
perpetuo assignamus : ita tamen quod, quocienscunque dictus prior 
seu aliquis de capitulo nostro predicto aut aliquis nomine eorumdem 
ad ipsam ecclesiam accesserint vel declinare voluerint in domibus 
predictis, hospicium habeant et morentur in eisdem pro sue libito 
voluntatis. Liceat etiam predicto priori in area seu manso ipsius 
ecclesie grangias pro decimis suis reponendis construere liberumque 
exitum et ingressum ad easdem habeat sine contradictione ipsius 
vicarii, qui pro tempore fuerit, et suorum. Et licet canonicus 
regularis, in ecclesia parochiali vicarius sic effectus, ab obediencia 
sui prioris sit penitus absolutus, tamen ob regularis observancie 
honestatem volumus et irrefragabiliter statuimus ac etiam ordinamus 
quod idem canonicus et vicarius ob commodum monasterii religion- 
isque honestatem ex causa racionabili nobis et successoribus nostris 
assignata legitime et ostensa per priorem Karleoli, qui pro tempore 
fuerit, ad monasterium suum possit licite revocari aliusque canonicus 
ad dictam vicariam presentari in forma superius annotata : salva 
nostre Karleolensis ecclesie predicte ac nostra in omnibus dignitate. 
In cujus rei testimonium perpetuum presens scriptum sigilli nostri 



A.D. 



1307] 



Bishop of Carlisle. 



279 



munimine fecimus roborari. Data apud Rosam, ix kalendas Mali 
in festo Sancti Georgii anno Domini M CCC mo septimo et pontifi- 
catus nostri quintodecimo. 



\Onlinatiou at Dalston^ Mav 20 >, 

CELEBRACIO ORDINUM DOMINI JOHANNIS DEI GRACIA KARLEOL- 

ENSIS EPISCOPI IN ECCLESIA PAROCHIALI DE D ALSTON DIE 

SABATI IN VIGILIA SANCTE TRINITATIS ANNO DOMINI 
M CCC IUO SEPTIMO ET PONTIFICATUS SUI QUINTODECIMO. 

AGOUTI. 

Dominus Nicholaus de Hastang, Coventrensis et Lichfeldensis 
diocesis, per dimissorias domini Coventrensis et Lich- 
feldensis episcopi. 

Robertus de Ormysheved, Karleolensis diocesis. 

Prater Bricius de Thirlewalle, 



Prater Thomas de Scheneden, 



canonic! de Jeddeworth, 



de ordine Minorum. 



Prater Symon de Jeddeworth, , 

per dimissorias custodis spiritualitatis Glasguensis diocesis 
Prater Johannes de Kirkeby, 
Prater Willelmus de Boghes, 
Prater Robertus de Nignebonkes, 
Prater Thomas de Norton, 

Prater Johannes de Aylesbury, |, ,. ,, 

./ fde ordine Carmeh. 

Prater Walterus de NeubyggmgJ 

[Fo. S3 b.] 

SUBDIACONI. 

Prater Adam de Levington, 



Prater Bricius de Thirlewalle, 



canonic! de Jeddeworth, 



de ordine Minorum. 



Prater Thomas de Snieldon, 
Prater Symon de Forfare, 

per dimissorias custodis spiritualitatis Glasguensis diocesis. 
Prater Walterus de Chatton, 
Prater Johannes de Kirkeby, 
Prater Willelmus de Boghes, 
Prater Robertus de Nignebankes, 
Prater Thomas de Norton, ; 

Prater Ricardus de Smitheton, de ordine Predicatorum. 

Prater Johannes de Aylesbury, ) 

; , ' . . . ^de ordine Carmeh. 

Prater Walterus de Neubiging,) 

Rogerus filius Ricardi de Hextildisham, ad titulum patrimonii 
sufficientem, per dimissorias domini Eboracensis archi- 
episcopi predictum titulum testificantes. 



280 Register of John de Halton [A.D. 1307 

Robertus de Clareburgh, Eboracensis diocesis, ad titulum 

prioratus de Hextildisham, per dimissorias domini 

Eboracensis archiepiscopi. 
Michaelis de Pelgrone, rector ecclesie de Kilmoronok, Glas- 

guensis diocesis, per dimissorias custodis spiritualitatis 

Glasguensis diocesis. 
Symon de Spaldyk, Lincolniensis diocesis, ad titulum iiij or 

marcarum sibi per cartam Johannis dicti Senescall de 

Jeddevvorth concessarum, per dimissorias Lincolniensis 

episcopi. 
Robertus de Newerk, de Karleolo, ad titulum xl solidorum 

sibi per cartam Willelmi filii Henrici filii Ivonis de 

Karleolo concessorum : in judicio exhibitam alias et 

probatam. 
Thomas Grang, Karleolensis diocesis, ad titulum xl solidorum 

sibi per cartam Hugonis de Talkan concessorum : in 

judicio exhibitam et probatam. 

DlACONI. 

Frater Thomas de Ruda, \ 

Prater Willelmus de CuJgayth,Vcanonici de Hextildisham, 

Frater Willelmus de Morpath, ) 

per dimissorias domini Eboracensis archiepiscopi. 
Frater Thomas de Elmeden,) 
Frater Robertus Sampson, [ de ordine Minorum. 
Frater Thomas de CorebrigJ 
Frater Ricardus de Alnewyk, 



,. i- j A 

_ Al i i AI i ordine Carmeli de Appelby. 

Frater Alexander de Alnewyk, 1 

Dominus Ricardus North, rector ecclesie de Seneqwarth, 

Glasguensis diocesis, per dimissorias domini Glasguensis 

episcopi. 
Willelmus de Waverton, ad titulum v marcarum sibi per 

cartam Symonis de Qwynhou concessarum : in judicio 

exhibitam et probatam. 
Willelmus de Gamelsby, ad titulum v marcarum. sibi per cartam 

domini Willelmi Latimer, militis, concessarum : in judicio 

exhibitam et probatam. 
Willelmus films Adam Fullonis, de Penreth, ad titulum v 

marcarum sibi per cartam Willelmi de Blencou junioris 

concessarum : in judicio etc. 
Willelmus de Hautewysel, ad presentacionem domini prioris 

KarleolL 



A.D. 1307] Bishop of Carlisle. 281 

Walterus de Cokermue, ad titulum annui redditus quinque 

marcarum in Brigham ex dono Thome de Huthwait, per 

dimissorias domini Eboracensis archiepiscopi dictum 

titulum testificantes. 
Adam de Castelkayrok, ad titulum xl solidorum sibi per cartam 

Johannis de Farlam concessorum : injudicio exhibitam et 

probatam. 
Henricus de Ulvedal, ad titulum v marcarum sibi per cartam 

domini Andree de Harcla, militis, concessarum : in judicio 

exhibitam et probatam. 
Willelmus Dauney, de Wyggeton, ad titulum v marcarum sibi 

per cartam domini J. de Wyggeton, militis, concessarum : 

in judicio exhibitam et probatam. 
Adam de Loudian, de Hextildisham, ad titulum patrimonii 

sufficientem, per dimissorias domini Eboracensis dictum 

titulum testificantes. 
Henricus de Raghton, ad presentacionem magistri H. rectoris 

ecclesie de Scaleby, Karleolensis diocesis. 
Thomas de Brakenthwayt, ad titulum v marcarum sibi per 

cartam domini Ricardi de Horseley, militis, concessarum : 

in judicio exhibitam et probatam. 
Hugo de Craysothyn, Eboracensis diocesis, per dimissorias 

domini Eboracensis titulum suum quinque marcarum 

testificantes. 
Johannes de Laycestre, Lincolniensis diocesis, per dimissorias 

domini Lincolniensis, ad titulum xl solidorum sibi per 

cartam domini Jacobi de Harcla concessorum : in judicio 

exhibitam et probatam. 

[Fo. S4a.] 

PRESBITERI. 

Prater Thomas de Qwyteherne, i canonid de Hextildisham. 

Prater Hugo de Thorneton, j 

Prater Robertus de Eboraco, de ordine Carmeli de Appelby. 

Dominus Andreas de London, rector ecclesie de Kirkepatrik 
Cro, Glasguensis diocesis, per dimissorias domini Glas- 
guensis episcopi. 

Johannes de Scaleby, ad titulum v marcarum sibi per cartam 
Henrici de Malton concessarum : in judicio exhibitam et 
probatam. 

Dominus Matheus, rector ecclesie de Morton, Glasguensis 
diocesis, per dimissorias domini Glasguensis episcopi. 



282 Register of John de Hatton [A.D. 1307 

Dominus Radulphus Franceys, rector ecclesie de Joneston, 
Glasguensis diocesis, per dimissorias domini Glasguensis 
episcopi. 



[ADDINGHAM R. Dispensation to the Rector to study for two years at Oxford and 
Cambridge .] 

VI Idus Junii anno Domini M CCC nu) septimo dispensatum 
fuit per dominum episcopum cum magistro Willelmo de Beverlaco, 
rectore ecclesie parochialis de Adingham, Karleolensis diocesis, 
quod possit stare in studio apud Oxoniam et Cantebrigiam per 
biennium a data superius annotata, et quod interim possit ad 
firmam dimittere personis habilibus suam ecclesiam antedictam. 



[DALSTON V. The Bishop assigns a portion for the endowment of a vicar oict of 
his imprcpriate rectory of Dais ton..'] 

ASSIGNACIO VICARIE DE DALSTON. 

Omnibus Christi fidelibus ad quorum noticiam pervenerit hec 
scriptura J. etc. Karleolensis episcopus, salutem in amplexibus 
Salvatoris. Licet circa subditorum nostrorum tranquillitatem et 
pacem laborare summis vigiliis teneamur, clericis tamen nostris 
et ministris in nostri subsidium et levamen curam habentibus 
animarum eo specialius astringimur subvenire quo dissencionis et 
incertitudinis exclusa materia quiecius in domo Domini valeant 
immorari. Sane ecclesia parochiali de Dalston, nostre diocesis, 
mense nostre episcopali appropriata et concessa, ad sustentacionem 
vicarii ejusdem viginti marcas annuatim cum una area competent! 
tenor ipsius appropriacionis sub certis modis et formis solvi et 
assignari voluit et decrevit. Verum quia vicario perpetuo in 
ecclesia parochiali institute onus residencie personalis incumbit 
(extra parochiam suam vagari non debet, immo semper tanquam 
pastor solicitus presens esse, juxta scienciam sibi a Domino traditam 
paratus ad informandum gregem sibi commissum verbo pariter et 
exemplo), justum reputamus et equum ut ex proventibus ipsius 
ecclesie ad sui sustentacionem et alia onera incumbencia certa 
porcio sibi auctoritate pontificali perpetuis temporibus assignaretur, 
ne qui spiritualia seminat interdum cogatur querere necessaria in 
remotis. Ex premissis igitur causis, deliberate consilio informati, 
vicariis perpetuis prefate ecclesie nostre de Dalston per nos et 
successores nostros imperpetuum preficiendis auctoritate nostra 
ordinaria assignamus aream principalem ex parte oriental! ipsius 



A.D. 1307] Bishop of Carlisle. 283 



ecclesie, quam rectores ejusdem inhabitare consueverunt, cum 
edificiis suis (salva nobis et successoribus nostris una placea com- 
petent! pro quadam grangia constituenda ibidem cum libero et 
sufficient! exitu et ingressu), ac omnes obvenciones altaragii et 
minores decimas ad ipsam ecclesiam spectantes : exceptis decimis 
lane, agnorum, vitulorum, molendini, ac vivis mortuariis, terris, 
tenementis et redditibus ad ipsam ecclesiam pertinentibus (preter 
aream antedictam), que omnia cum decimis garbarum cujuscunque 
bladi crescentis infra dictam parochiam ubicunque nobis et 
successoribus nostris specialiter reservamus. Vicarius vero, qui 
pro tempore fuerit, ipsi ecclesie suis sumptibus deserviet in divinis, 
parochianis sacramenta canonice ministrabit, sinodalia persolvet, 
archidiaconum (sicut convenit) procurabit, ac libros et alia orna- 
menta dicte ecclesie bene custodiet et honeste, onera omnia 
extraordinaria qualitercunque contingencia pro rata sue porcionis 
(quam ad centum solidos taxamus) de cetero sustinebit. Et quia 
levite et ministri ecclesiastici deservientes altari pre ceteris 
quibusdam immunitatibus gaudere debent, omnes vicarios ipsius 
ecclesie qui pro tempore fuerint a prestacione decimarum de 
animalibus suis quibuscunque pro nobis et successoribus nostris 
auctoritate predicta quietos esse decernimus et immunes. In 
cujus rei testimonium presentem assignacionem nostram perpetuo 
valituram sigilli nostri munimine fecimus roborari. Data apud 
Rosam, iiij to nonas Julii anno Domini M CCC ni septimo et pon- 
tificatus nostri quintodecimo. 



[BOWNESS R. Richard le Brun presents Roger de Northburgh.} 

PRESENTACIO AD ECCLESIAM DE BOUNEYS. 

Reverendo in Christo patri domino J. Dei gracia Karleolensi 
episcopo Ricardus le Brun, miles, salutem, reverenciam et honorem. 
Ad ecclesiam de Bouneys, vestre diocesis, vacantem et ad meam 
donacionem spectantem dilectum clericum nostrum Rogerum de 
Northburgh paternitati vestre presento intuitu caritatis, vos 
attencius deprecans et requirens quatinus dictum Rogerum ad 
ecclesiam predictam admittere et personam instituere velitis in 
eadem. In cujus rei testimonium has litteras presentes vobis 
mitto sigillo meo consignatas. Data apud Kirkandres, die Lune 
proxima post festum apostolorum Petri et Pauli anno Domini M 
CCC ni septimo. 



284 Register of John de Halt on [A.D. 1307 

[BRIDEKIRK V '.Resignation of Robert Guer.~] 

RESIGNACIO VICARIE DE BRIDEKIRK. 

Reverendo patri in Christo domino J. Dei gracia Karleolensi 
episcopo suus devotus filius Robertus Guer, perpetuus vicarius de 
Bridekirk, se ipsum cum omni obediencia, reverencia pariter et 
honore. Cum nuper ad vicariam de Bridekirk per puram resigna- 
cionem domini Rogeri de Eboraco, quondam vicarii ejusdem, 
fuissem per veros patronos, dominum (scilicet) priorem de Gyseburn 
et ejusdem loci conventum, vobis tanquam patri et prelate presen- 
tatus ac a vobis admissus et institutus in eadem, ego, senciens me 
modo debilem et corporis mei languore perpetuo pregravatum ita 
quod predictam vicariam non possum ulterius retinere nee curam 
eidem annexam, in sacris manibus vestris resigno simpliciter et 
absolute per presentes. In cujus rei testimonium sigillum meum 
presentibus est appensum ; et quia sigillum meum pluribus est 
incognitum, sigillum decanatus Clivelandie per modum collacionis 
hiis litteris apponi procuravi. Data apud Gyseburn, vij mo kalendas 
Julii anno Domini M CCC mo septimo. 

[Fo. S4 b.] 
{The Prior and Convent of Gisbum present Robert Urn', one of their canons^ 

PRESENTACIO AD VICARIAM DE BRIDEKIRK. 

Venerabili in Christo patri domino J.'Dei gracia Karleolensi 
episcopo sui humiles et devoti prior et conventus prioratus de 
Gyseburn, salutem, obedienciam omnimodam et honorem. Ad 
vicariam ecclesie de Bridekirk, vestre diocesis, vacantem per 
resignacionem domini Roberti Guer nostri concanonici et con- 
fratris, quondam vicarii ejusdem, et ad nostram presentacionem 
spectantem, dilectum nobis in Christo fratrem Robertum Urri, 
concanonicum nostrum, vobis tenore presencium presentamus : 
rogantes humiliter et devote quatinus ipsum ad predictam vicariam 
admittere velitis intuitu caritatis et quod vestrum est ulterius in 
hac parte exequi graciose. In cujus rei testimonium sigillum 
capituli nostri presentibus est appensum. Data apud Gyseburn, 
ij kalendas Julii anno Domini M CCC mb septimo. 

Et mandata fuit littera inquisicionis officiali super eadem. 
Qua inquisicione facta et remandata, prefatus dominus Robertus 
est admissus et institutus in eadem. 

\Robert Urry is instituted^ 

INSTITUCIO IN EADEM. 
Johannes miseracione divina Karleolensis episcopus dilecto in 



A.D. 1307] Bishop of Carlisle. 285 



Christo filio fratri Roberto Urry, canonico Gyseburnie, salutem, 
graciam et benedictionem. Ad vicariam ecclesie parochialis de 
Brideskirk, nostre diocesis, vacantem, ad quam per religiosos viros 
priorem et conventum Gysburnie, veros patronos ejusdem, nobis 
presentatus existis, te admittimus intuitu caritatis vicariumque 
perpetuum instituimus canonice in eadem : salva nostre cathedralis 
ecclesie ac nostra in omnibus dignitate. Data apud Rosam, 
xvij mo kalendas Augusti anno Domini M CCC mo vij mo et pontificatus 
nostri quintodecimo. 

[BOWNESS R. Institution of the presentee.} 

Item littera inquisicionis mandata fuit officiali super ecclesie 
de Bouneys, qua inquisicione remandata admissus est presentatus 
et institutus in forma que sequitur. 

Johannes miseracione divina Karleolensis episcopus dilecto in 
Christo filio domino Rogero de Northburgh, acolito, salutem, 
graciam et benedictionem. Ad ecclesiam parochialem de Bouneys, 
nostre diocesis, per mortem domini Rohaldi, nuper rectoris ejusdem, 
vacantem, ad quam per dominum Ricardum le Brun, militem, 
verum patronum ejusdem, nobis presentatus existis, te admittimus 
rectoremque instituimus canonice in eadem : salva nostre Karleo- 
lensis ecclesie ac nostra in omnibus dignitate. Data apud Rosam, 
iiij to idus Julii anno Domini M CCC mo vij mo et pontificatus nostri 
quintodecimo. 

[SCALEBY R. Collation of John de Blencow, saving a pension to the Bishop ^\ 
INSTITUCIO IN ECCLESIA DE SCALEBY. 

Johannes miseracione divina Karleolensis episcopus dilecto in 
Christo filio magistro Johanni de Blenco, acolito, salutem, graciam 
et benedictionem. Ecclesiam parochialem de Scaleby, nostre 
diocesis, per mortem magistri Henrici de Skippeton, nuper rectoris 
ejusdem, vacantem et ad nostram collacionem spectantem, tibi 
conferimus intuitu caritatis teque rectorem instituimus canonice in 
eadem : salvis nobis et successoribus nostris annua pensione viginti 
solidorum, consueta et debita ab antique in festo Sancti Michaelis 
annis singulis persolvenda, nostreque cathedralis ecclesie ac nostra 
in omnibus dignitate. Data apud Rosam, xj mo kalendas Augusti 
anno Domini M CCC rao vij mo et pontificatus nostri quintodecimo. 

Eodem die fuit directa domino archidiacono Karleoli induc- 
tionis littera pro eodem. 

1 In margin : "Institucio Roger! de Northburgh in ecclesia de Bouneys." 



286 Register of John de Halton [A..D. 1301 

{Inspeximus and confirmation by the Archbishop of York of the appropriation of 
Dais ton church to the see of Carlisle, and ordinance of a vicarage.] 

ACCEPTACIO ET APPROBACIO DOMINI ARCHIEPISCOPI EBORUM 
SUPER APPROPRIACIONE ECCLESIE DE DALSTON. 

Noverint universi quod nos Willelmus permissione divina Ebor- 
acensis archiepiscopus, Anglic primas, litteras bone memorie Thome 
Eboracensis archiepiscopi, predecessoris nostri immediati, patentes 
sigillo suo majori signatas, non cancellatas nee rasas set omni sus- 
picione carentes, inspeximus, tenorem qui sequitur continentes. 

Universis sancte matris ecclesie ad quorum noticiam pervenerit 
hec scriptura Thomas Dei gracia Eboracensis archiepiscopus, 
Anglie primas, salutem in amplexibus Salvatoris. Quamquam ex 
pastorali officio ac viscerosa compassione teneamur depressionibus 
succurrere subditorum, fratrum tamen coepiscoporum incommodis 
eo favorabiliori ac proniori affectu nos convenit (cum opus fuerit) 
subvenire quo nobiscum in vinea Domini ad lucrifactionem ipsos in 
partem sollicitudinis nostre vocatos novimus vigilancius laborare. 
Quapropter nos ad statum cathedralis ecclesie Karleolensis suffra- 
ganee nostre, dudum per repentini incendii voraginem una cum 
domibus et edificiis prioratus ejusdem contigui ad extremam 
consumpcionem (quod est dolendum) redacte, ac etiam ad statum 
fratris nostri precordialissimi domini Johannis Dei gracia Karleo- 
lensis episcopi (cujus postmodum maneria et nonnulla loca alia 
ad episcopatum Karleoli spectancia per sevientem Scottorum 
incursum et quedam eorumdem maneriorum postea reparata, de 
quibus maxima pars sustentacionis ejusdem episcopi dependebat, 
per iteratum ipsorum regressum in cineres sunt redacte, anima- 
libus et bonis inventis abductis penitus et consumptis, adeo quod 
bona et facultates episcopatus predicti ad cotidiana episcopo 
predicto onera sufficere non poterunt ut deceret, nisi Summus 
Largitor bonorum manum apposuerit adjutricem), pietatis oculos 
compassionabiliter dirigentes pensantesque quod ob cotidianum 
ad guerram Scocie populi per fratrem predictum transeuntis 
adventum et propter aliorum de partibus vicinis supervenien- 
cium frequentem concursum ejusdem patris hospitalitas, que ad 
premissa minus sufficit, amplius solito aggravatur, attendentes 
insuper quod idem episcopus in civitate sua Karleoli, ad quam 
ex cura incumbenti eidem crebros oportebit accessus, proprium 
(quod inhonestum et grave cernitur) mansum non habet in quo 
(ut statum tanti patris deceret) necessitate urgente aut utilitate 
poscente possit commode receptari ; propter quod tarn ipse quam 
predecessores sui ad manerium de Rosa infra parochiam de 



A.D. 1301] Bishop of Carlisle. 287 



Dalston, Karleolensis diocesis, situatum, per Scottos (ut predici- 
tur) nunc combustum, frequencius quam alibi ob loci vicinitatem 
aliquando se transferre et ibidem morari solebant : 
[Fo. 553.1 que omnia nos inducunt et animum nostrum inclinant 
ut eidem fratri nostro et sue ecclesie in tanta necessitate, 
prout nobis est possibile, succurramus ; nos ad devotam requisi- 
cionem ejusdem fratris nostri super ecclesia de Dalston, Karleolensis 
diocesis, cum juribus et pertinenciis ejusdem ecclesie, cujus idem 
episcopus verus dinoscitur esse patronus, assenciente et consenciente 
serenissimo principe domino nostro domino E., Dei gracia rege 
Anglie illustri, cujus carta super hoc suo magno sigillo cum viridi 
cera signata, quam inspeximus, tenorem continet infrascriptum : 

E. Dei gracia rex Anglie etc. omnibus ad quos presentes littere 
pervenerint, salutem. Sciatis quod concessimus et licenciam 
dedimus pro nobis et heredibus nostris, quantum in nobis est, 
venerabili patri Johanni Karleolensi episcopo quod ipse ecclesiam 
de Dalston cum pertinenciis, sue diocesis suique patronatus, sibi 
in usus proprios perpetuo possidendam appropriare et earn sic 
appropriatam retinere possit sibi et successoribus suis sine 
occasione vel impedimento nostri vel heredum nostrorum im- 
perpetuum. In cujus rei testimonium has litteras nostras fieri 
fecimus patentes. Teste me ipso apud Nettelham, viij die 
Februarii anno regni nostri xxix. 

invocato Christi nomine, sic de assensu decani et capituli nostri 
Eboraci de prefata ecclesia de Dalston auctoritate metropolitica 
ordinamus et decernimus ordinando, videlicet, quod prefatus 
episcopus et successores sui imperpetuum ecclesiam ipsam de 
Dalston cum suis juribus et pertinenciis universis habeant et 
teneant in proprios usus perpetuo possidendam, quam tenore 
appropriamus presencium mense sue. Ordinamus autem quod in 
dicta ecclesia de Dalston per dictum episcopum aut successores 
suos, cedente vel decedente rectore ipsius ecclesie, preficiatur 
vicarius perpetuus qui curam habeat animarum et nomine vicarii a 
dicto episcopo et successoribus suis annuatim in festis Beati 
Martini et Pentecostes viginti marcas percipiat et onera ordinaria 
eidem ecclesie incumbencia subeat ac eidem deserviat laudabiliter 
in divinis. Habeat etiam ex hac ordinacione nostra aream de solo 
ecclesie competentem eidem et sufficientem ad domos et ortum. 
Onera vero extraordinaria, tarn ad prefatos episcopum et succes- 
sores suos quam ad vicarios, qui pro tempore fuerint in prefata 
ecclesia, pro rata pertineant porcionum. Volumus etiam et 
decernimus quod liceat prefato episcopo aut successor! suo qui pro 



288 Register of John de Halton [A.D. 1306-7 

tempore fuerit, cedente vel decedente rectore ejusdem ecclesie qui 
nunc est, ipsam ecclesiam ingredi et possessionem ejusdem nancisci, 
nostro aut capituli nostri predict! assensu minime requisite, salva 
ecclesie nostre Eboraci et nostra in omnibus dignitate. Idem vero 
episcopus et successores sui prefatis vicariis, qui pro tempore 
fuerint, predictas viginti marcas per porciones equales solvent 
annuatim terminis suprascriptis. In cujus rei testimonium sigillum 
nostrum presentibus est appensum. Data apud Burton juxta 
Beverlacum, iiij to kalendas Aprilis anno gracie M CCC mo primo et 
pontificatus nostri secundo. 

Cum igitur causas in supradictis litteris nostri predecessoris 
expressas per rei evidenciam noverimus esse veras, nos ordinacionem 
suam predictam super appropriacione ecclesie memorate tanquam 
meritorium factum ipsum pronis visceribus acceptamus et etiam, 
quantum ad nos attinet, favorabiliter approbamus. In cujus rei 
testimonium presentes litteras fieri fecimus patentes, sigilli nostri 
munimine roboratas. Data apud Rosam, xj mo kalendas Marcii 
anno Domini M CCC mo sexto et consecracionis nostre secundo. 



{Concerning the collection of Pope Clement V 's crusading tenth in the Isle of Man. 
A similar letter is addressed to the Abbot of Tungland as to the diocese of 
Whithern^ 

ClTACIO FACTA ABBATI ET CONVENTUI DE RUSSYN PRO 
DECIMA SCOCIE. 

. . Karleolensis episcopus una cum Johanne de Sandal, can- 
cellario ecclesie Dublinensis, collector decime per sanctissimum 
patrem dominum [Clementem] Dei providencia papam Quintum 
imposite per biennium pro Terre Sancte negocio in tota Scocia per 
Lincolniensem et Londoniensem episcopos, principales collectores 
ejusdem decime, deputatus, religiosis viris abbati et conventui de 
Russyn, Sodorensis diocesis, salutem in omnium Salvatore. Com- 
misso nobis dudum officio collectionis dicte decime in terris et 
partibus predictis, quia collectioni eidem in partibus Mannie 
faciende vacare non potuimus per nos ipsos in longinquo com- 
morantes, pluribus ac arduis aliunde negociis occupati, ex magna 
circumspectionis vestre fiducia officium collectionis in dictis parti- 
bus Mannie vobis sub certa forma commisimus exequendum. Quia 
vero per litteras principalium collectorum dicte decime, quas re- 
cepimus non est diu, collectam per vos pecuniam decime memorate 
tota celeritate qua possumus exigere cogimur et a vobis recipere 
racionem, vos tenore prescencium citamus peremptorie quod per 



A.D. 1307] Bishop of Carlisle. 289 

procuratores sufficienter instructos coram nobis aut vices nostras 
gerentibus tercio die juridico post instans festum Sancti Mathei 
apostoli in ecclesia nostra cathedrali Karleoli comparere curetis 
totam pecuniam dicte decime Mannie pro primo anno imposicionis 
ejusdem integraliter soluturi ac de collecta ejusdem anni raciocinia 
reddituri, parati nichilominus ad solvendum decimam vestre collec- 
tionis hujusmodi pro medietate sequentis anni secundi, prout alias 
in nostre commissionis litteris expressius continetur. Et quia ex 
nostra in premissis artacione vos, sicut et ceteros simili sub nobis 
fungentes officio, compellimur coartare, prout vobis constare poterit 
plenius in futurum, in vos dominum abbatem, priorem, celerarium 
et cantorem majoris excommunicacionis sentenciam premissa moni- 
cione, quam per presencium exhibicionem vobis facimus si hujus- 
modi mandatis nostris non parueritis, ex nunc ut ex tune auctoritate 
apostolica ferimus in hiis scriptis. Ad hoc vobis ex predictis 
auctoritate et causis et sub debito obediencie, qua sedi apostolice 
tenemur, firmiter injungendo mandamus quatinus visis presentibus 
cum omni celeritate qua poteritis citetis seu citari faciatis peremp- 
torie venerabilem fratrem Sodorensem episcopum, subcollectorem 
nostrum dicte decime in insulis sue diocesis Sodorensis, quod 
compareat coram nobis vel commissariis nostris predictis die et 
loco per procuratorem sufficienter instructum totam pecuniam 
dicte decime de prefatis insulis provenientem pro primo anno 
imposicionis ejusdem et medietatem sequentis anni secundi integ- 
raliter soluturus ac de collecta primi anni raciocinia redditurus : 
ingressum ecclesie eidem interdicentes, quod interdictum si per sex 
dies sustinuerit in ipsum suspensionem ab officio, quam si per 

sex dies sustinuerit majoris excommunicacionis senten- 
[Fo. ssb.] ciam sub pena superius annotata auctoritate apostolica 

promulgetis, si hujusmodi mandatis nostris noluerit 
obedire. De die vero recepcionis presencium et quid in premissis 
duxeritis faciendum ac etiam de nominibus non solvencium nobis 
citra dictum diem per litteras vestras patentes, harum seriem 
continentes, constare fideliter faciatis. Quo ad presentacionem 
presencium vobis factam nuncio nostro jurato, latori eorumdem, 
fidem dabimus ut est justum. Data apud Rosam, ij kalendas 
Augusti anno Domini M CCC mo septimo. 

Eodem die consimilis littera ejusdem date emanavit abbati 
et conventui de Tungeland, Candide Case diocesis, ad faciendum 
illud idem : salva ilia clausula "Ad hoc vobis etc." usque "De die 
vero recepcionis etc.", que pertinet ad episcopum Sodorensem. 



CARLISLE. I. 



290 Register of John de Halton [A.D. 1307 

[Ordination at St. Lawrence's, Appleby, Sept. 23, 1307.} 

CELEBRACIO ORDINUM DOMINI JOHANNIS DEI GRACIA KAR- 
LEOLENSIS EPISCOPI IN ECCLESIA SANCTI LAURENCII DE 
APPELBY, SUE DIOCESIS, DIE SABATI QUATUOR TEMPORUM 
MENSE SEPTEMBRIS ANNO DOMINI M CCC mo vij mo ET 

PONTIFICATUS SUI XVJ mo . 

ACOLITI. 

Willelmus de Brampton. 

Rogerus de Lancastre, de Sokkebred. 

Thomas cle Qwytefeld, Dunelmensis diocesis, per dimissorias 

domini Dunelmensis. 

Prater Nicholaus de Nesham, de ordine Carmeli. 
Frater Hugo de Catton, de ordine Predicatorum. 
Thomas de Sandford. 
Johannes filius Symonis de Appelby. 
Rogerus de Crosseby. 
Johannes de Burg sub Mora. 
Willelmus de Keldsyk. 
Willelmus de Wyggeton. 
Adam Beneyt, de Ormesheved. 
Thomas de Goldington. 
Willelmus de Cliffeton. 
Adam de Warthecoppe. 
Walterus de Alnstan. 
Robertus de Meburne. 
Johannes de Kirkosvvald. 

SUBDIACONI. 

Willelmus de Brampton, ad titulum quinque marcarum sibi 

per cartam Stephani de Stapelton concessarum. 
Johannes Legat, ad titulum xl solidorum sibi per cartam 

Johannis de Berwys concessorum. 
Willelmus Garran, de Appelby, ad titulum v marcarum sibi 

per cartam Thome de Hoton concessarum. 
Willelmus de Redmane, ad titulum 1 solidorum sibi per cartam 

Thome de Redmane concessorum. 
Thomas de Neubygging, ad titulum v marcarum sibi per 

cartam Thome de Neubigging concessarum. 
Magister Robertus de Blencou, ad titulum patrimonii, de quo 

reputat se contentum. 



A.D. 1307] Bishop of Carlisle. 291 



Ricardus de Donyngton, ad titulum 1 solidorum sibi per cartam 
Alani de Collay concessorum, ipso presente et judicialiter 
concedente : per dimissorias domini Lincolniensis. 

Johannes de Culgayth, ad presentacionem magistri Johannis 
de Boghes, officialis Karleoli. 

DlACONI. 



Prater Willelmus de Keldsik, 
Prater Thomas del Gyle, 
Prater Henricus de Karleolo, 



-monachi de Holm. 



Prater Thomas de Wyrkinton, 

Prater Gilbertus de Haverington, 

Prater Nicholaus de Herle, de ordine Predicatorum. 

Nicholaus filius Johannis de Askeby, ad titulum quatuor 

librarum sibi per cartam Johannis de Cotesford conces- 

sarum. 
Johannes de Wylton, Eboracensis diocesis, ad titulum v mar- 

carum, per dimissorias domini Eboracensis dictum titulum 

approbantes. 
Gilbertus de Blakeburne, Glasguensis diocesis, ad titulum iiij or 

marcarum sibi per cartam Rogeri de Laton conces- 

sarum. 
Thomas de Penreth, ad titulum v marcarum sibi per cartam 

Alexandri de Capella concessarum. 
Robertus de Claresburgh, Eboracensis diocesis, per dimissorias 

domini Eboracensis archiepiscopi suum titulum appro- 
bantes. 
Johannes Belle, de Bridekirk, ad titulum xl solidorum sibi per 

cartam Thome de Redmane concessorum. 
Rogerus filius Ricardi de Extildisham, Eboracensis diocesis, 

ad titulum patrimonii sufficientem, per dimissorias domini 

Eboracensis dictum titulum testificantes. 

PKESBITERI. 



canonici Karleoli. 



Prater Gilbertus de Linkefeld, 

Prater Johannes de Karleolo, 

Prater Rogerus de Karleolo, 

Prater Johannes de Cokermue, 

Dominus Symon de Balderston, rector ecclesie Sancti Mich- 

aelis super Wyr, Eboracensis diocesis, per dimissorias 

domini Kboracensis. 

V 2 



29 2 Register of John de Halton [A.D. 1307 

Dominus Ricardus North, rector ecclesie de Seneqware, 
Glasguensis diocesis, per dimissorias domini Glasguensis. 

Adam de Castelkayrok, ad titulum xl solidorum sibi per 
cartam Johannis de Farlham concessorum. 

[Fo. s6a.] 
Willelmus de Gamelesby, ad titulum quinque marcarum sibi 

per cartam domini Willelmi le Latimer, militis, con- 

cessarum. 

Prater Thomas de Burton, canonicus de Heppe. 
Prater Johannes de Ireby, de ordine Predicatorum. 
Robertus films Johannis de Askeby, ad titulum v marcarum 

sibi per cartam magistri Willelmi de Brampton con- 

cessarum. 
Willelmus de Hautewesil, ad presentacionem prioris et con- 

ventus Beate Marie Karleoli. 
Hugo de Craysothen, Eboracensis diocesis, ad titulum v 

marcarum sibi per cartam Thome de Musegrave con- 

cessarum : per dimissorias domini Eboracensis. 
Symon de Caldecotes, ad titulum v marcarum sibi per cartam 

Johannis filii Ricardi de Capella concessarum. 
Johannes de Glassan, ad titulum v marcarum sibi per cartam 

domini Ricardi Brun, militis, concessarum. 
Henricus de Ulvedal, ad titulum v marcarum sibi per cartam 

domini Andree de Harcla, militis, concessarum : in judicio 

exhibitam et probatam. 



[WARCOP R. Appropriation (with the reservation of a pension by the Bishop) 
to the Abbot and Convent of Shap. They are to endow a vicarage, which 
is to be held by one of their canons, who shall serve the church by a secular 
priest .] 

APPROPRIACIO ECCLESIE DE WARTHCOPP. 
Johannes miseracione divina Karleolensis episcopus dilectis in 
Christo filiis domino abbati et conventui ecclesie Beate Marie 
Magdalene de Hepp, Karleolensis diocesis, salutem, graciam et 
benedictionem. Dum, ecclesie vestre pensatis facultatibus et 
numero canonicorum divino cultui jugiter insistencium in eadem, 
de hospitalitatis observancia que monasteriis deberet precipue 
pululare, ad que peregrini et nonnulli alii fideles Christi pauperes 
causa recreacionis habende cicius quam alibi frequenter se diver- 
tunt, ex ofificii nostri debito cogimur meditari, profecto plangimus 
et dolemus perpendentes evidenter quod ad consuetam hospitali- 



A.D. 1307] Bishop of Carlisle. 293 

tatem faciendam vestre non sufficiunt facultates pro eo quod 
quedam loca vestra, de quibus maxima pars sustentacionis vestre 
dependebat, per hostiles Scottorum invasiones in cineres sunt 
redacta, aliis bonis vestris inventis inibi abductis penitus et con- 
sumptis, quod non sine gravi cordis amaritudine referimus et 
merore : attendentes insuper quod non solum pro ecclesie vestre 
reparacione, que nondum totaliter est constructa, et aliis locis 
vestris combustis hostiliter (ut premittitur) reparandis, verum etiam 
propter cotidianum adventum regalis exercitus per vos ad partes 
Scocie, et alias contribuciones quas ecclesie Romane et ejus 
ministris ac domino regi facere necessario vos oportet, vobis et 
monasterio vestro undique tot onera iminent et expense quod, nisi 
per incrementum bonorum temporalium vel spiritualium vobis 
prospectum fuerit aliunde, vestris oppressionibus et inopie nequa- 
quam consuli potent ut deceret. Ad uberiorem igitur hospitali- 
tatem futuris temporibus faciendam et ecclesie ac aliorum locorum 
vestrorum reparacionem celeriorem, necnon et ad alia onera facilius 
supportanda, invocato nomine Jesu Christi, ecclesiam parochialem 
de Warthecopp, nostre diocesis, cujus advocacionem nobilis vir 
Robertus de Clifford, verus patronus ejusdem, de consensu et 
voluntate domini Edwardi, illustris regis Anglic, vobis contulit 
intuitu caritatis, prout de eisdem collacione et consensu in instru- 
mentis eorumdem vidimus plenius contineri, cum omnibus suis 
juribus et pertinenciis ecclesie vestre ac vobis et successoribus 
vestris concedimus et conferimus in usus proprios perpetuis tem- 
poribus possidendam : ita quod, cedente vel decedente rectore 
ejusdem ecclesie qui nunc est, ipsius ecclesie possessionem appre- 
hendere et auctoritate presencium ingredi licite valeatis. Et quia 
uniuscumque jura illesa merito sunt servanda ac jus ecclesie nostre 
cathedralis per hanc appropriacionem leditur in immensum, nos in 
recompensacionem hujusmodi lesionis quatuor libras argenti de 
dicta ecclesia a tempore vacacionis ejusdem singulis annis ad festa 
Pentecostes et Sancti Martini per equales porciones per vos et 
successores vestros nobis et successoribus nostris integre persol- 
vendas auctoritate ordinaria specialiter reservamus. Volumus 
etiam et concedimus pro nobis et successoribus nostris quod liceat 
vobis et successoribus vestris unum canonicum idoneum domus 
vestre nobis et successoribus nostris pro recipienda cura parochie 
predicte ecclesie ad ipsius vicariam, quocienscumque earn vacare 
contigerit, presentare. Qui quidem canonicus ut vicarius resideat 
personaliter in eadem oneraque ordinaria sustineat ac ipsi ecclesie 
per presbiterum secularem honeste et laudabiliter deserviat in 



294 Register of John de Halton [A.D. 1307 

divinis. Ad cujus sustentacionem et alia onera supportanda, pro 
reponendis decimis vestris garbarum ejusdem ecclesie competenti 
loco vobis primitus reservato, totum altaragium una cum domibus 
et edificiis, terris et pratis ad dictam ecclesiam pertinentibus 
integraliter assignamus : salva nostre Karleolensis ecclesie et 
nostra in omnibus dignitate. Data etc. 



[Fo. s6b.] 

{Mandate to the Bishop to swear in the Taxors for Cumberland, Westmorland 
and Lancashire^ 

BREVE REGIUM DE VICESIMA ET QUINTADECIMA. 

Rex episcopo Karleoli, salutem. Mittimus ad vos litteras 
nostras patentes, magno sigillo nostro signatas, per quas assigna- 
vimus Gilbertum de Culwenne, militem, et Thomam de Louther, 
in comitatu Cumbrie ; Robertum de Askeby, militem, et Johannem 
de Goldington, de Colleby, in comitatu Westmerie ; Robertum de 
Lathum, militem, et Johannem de Hamesfeld, in comitatu Lan- 
castrie ; ad XX maiu et XV mam , nobis nuper in parlamento nostro 
apud Northampton concessas, taxandas et levandas, et pro quolibet 
eorumdem comitatu unam formam taxacionis et levacionis earum- 
dem XX me et XV me eodem sigillo nostro signatam. Et assignavi- 
mus vos ad recipiendum sacramentum de eisdem taxatoribus et 
collectoribus de bene et fideliter se habendo in taxacione et 
levacione predictis secundum formam contentam in cedula 
presentibus interclusa. Precepimus etiam vicecomiti nostro dicti 
comitatus Cumbrie quod predictos Gilbertum et Thomam, vice- 
comiti nostro dicti comitatus Westmerie quod dictos Robertum de 
Askeby et Johannem de Goldington, et vicecomiti Lancastrie quod 
dictos Robertum de Lathum et Johannem de Hamesfeld distringant 
per omnes terras et catalla sua, ita quod ipsi vicecomites de 
exitibus earumdem terrarum nobis respondeant ; et quod habeant 
corpora eorumdem taxatorum et collectorum coram vobis ad certos 
dies et loca, quos ipsis vicecomitibus scire facietis, ad audiendum 
et faciendum quod vos eis injungetis ex parte nostra. Et ideo 
vobis mandamus quod certos dies et loca eisdem vicecomitibus 
prefigatis quibus coram vobis habeant corpora predictorum taxa- 
torum et collectorum et sacramentum ab eis recipiatis in forma 
predicta et eis litteras patentes et formam taxacionis et levacionis 
predictas, videlicet illas illis singillatim per comitatus in quibus 
assignati fuerint, liberetis. Et quid inde feceritis constare faciatis 
thesaurario et baronibus de scaccario nostro apud Westmonasterium 



A.D. 1307] Bishop of Carlisle. 295 

in crastino Sancti Hyllarii, remittentes ibi hoc breve. Teste 
Waltero Reginald!, thesaurario nostro, apud Westmonasterium, 
iiij to die Decembris anno regni nostri primo. 

\_Theoath.} 

Ce est le serement as taxours des vintisme e quinzime, ce est 
a savoir que bien e loialment a lor poeir e a lor enscient taxeront 
les biens e les mobles as prodes homes du roialme selom la forme 
avandite et selom que lor est enjoint de par le roi ; e por rien ne 
lairont, ne por amour, ne por haour, ne por favour, ne por don, ne 
por promesse, que loialment ne le facent sanz nul espargner ; e que 
ne prendront de nului qui biens il devront taxer, ne par eus, ne par 
autre ; e que loialment feront la taxacion e la summe embreveront 
e le non de chescun, e loialment le presenteront au tresorer e as 
barons del eschequer. E ceus, qui desouz eus ces biens taxeront, 
feront faire autel serement. E les clercs, qui escriveront lor roules, 
facent le serement que loialment embreveront les nons e les summes 
de tous, e que nule fraude ne feront par quoi le roi soit perdant n' 
autre ne soit damagie, e que rien ne prendront fors que manger 
e boire. 



[ The appointment of Collectors in the diocese of Car lisle. ~\ 

BREVE REGIUM DE XV ma CLERI. 

Rex episcopo Karleoli, salutem. Cum vos, sicut ceteri prelati 
et clerus regni nostri pro quibusdam arduis negociis, nos et statum 
ejusdem regni tangentibus, expediendis, quintamdecimam bonorum 
vestrorum nobis curialiter concesseritis et gratanter, paternitatem 
vestram rogamus attente quatinus aliquas certas personas, quas 
vestra discrecio ad hoc duxerit eligendas, ad dictam XV mam de bonis 
vestris et subditorum vestrorum in vestra diocesi colligendam et 
levandam juxta taxacionem decime nunc currentis absque dilacionis 
incommodo assignetis : ita quod collectores illi habeant et solvant 
ad scaccarium nostrum unam medietatem pecunie de dicta XV ma 
provenientis in crastino Annunciacionis Beate Marie proximo futuro 
et aliam medietatem in crastino Nativitatis Sancti Johannis baptiste 
proximo sequenti sine dilacione ulteriori in hoc negocio celeriter 
exequendo taliter vos habentes quod vobis ex hac causa in agendis 
vestris efficiamur merito prompciores. Teste me ipso apud Read- 
ing, iiij to die Decembris anno regni nostri primo. 



296 Register of John de Hatton [A.D. 1308 



[ST. LAWRENCE'S V., APPLEBY. Institution of the presentee of the Abbot and 
Convent of St. Mary's at York, with the reservation of a pension^ 

INSTITUCIO DOMINI STEPHANI DE POPILTON IN VICARIA SANCTI 
LAURENCII DE APPELBY. 

J. etc. Karleolensis episcopus dilecto in Christo filio domino 
Stephano de Popilton, capellano, salutem, graciam et benedictionem. 
Ad vicariam ecclesie Sancti Laurencii de Appelby, nostre diocesis, 
vacantem, ad quam per dominum abbatem et conventum monasterii 
Beate Marie Eboraci, veros patronos ejusdem, presentatus existis, te 
admittimus et perpetuum vicarium instituimus canonice in eadem : 
salvis annua pensione dictis domino abbati et conventui debita ab 
antique ac nostre Karleolensis ecclesie ac nostra in omnibus 
dignitate. Data apud Qwathamsted, xj mo kalendas Marcii anno 
Domini M CCC mo vij mo et pontificatus nostri sextodecimo. 

Eodem die fuit littera inductionis ejusdem date directa domino 
archidiacono Karleoli pro eodem. 






[Fo. 57 a.J 
[WiGTON R. Institution on the presentation of John de Wyggeton,~\ 

INSTITUCIO DOMINI JACOBI DE DALILEGH IN ECCLESIA DE 
WYGGETON. 

Johannes etc. Karleolensis episcopus dilecto in Christo filio 
domino Jacobo de Dalilegh, clerico, salutem, graciam et benedic- 
tionem. Ad ecclesiam parochialem de Wyggeton, nostre diocesis, 
vacantem, ad quam per nobilem virum dominum Johannem de 
Wyggeton, militem, verum patronum ejusdem, nobis presentatus 
existis, te admittimus intuitu caritatis rectoremque instituimus 
canonice in eadem : salva nobis ac nostre Karleolensi ecclesie in 
omnibus dignitate. Data apud Melreth, xj mo kalendas Maii anno 
Domini M CCC mo viij et pontificatus nostri sextodecimo. 

Eodem die fuit directa inductionis littera ejusdem date domino 
archidiacono Karleoli pro eodem. 



[BARTON R. Institution of a minor on the presentation of John de Lancaster, 
saving a pension to Warier Priory '.] 

INSTITUCIO DOMINI JOHANNIS DE LOUTHER. 

Episcopus etc. dilecto in Christo filio domino J. de Louther, 
acolito, salutem, graciam et benedictionem. Ad ecclesiam paro- 
chialem de Barton, nostre diocesis, vacantem, ad quam per 
dominum J. de Lancaster, militem, verum patronum ejusdem, 
nobis presentatus existis, te admittimus intuitu caritatis rector- 



A.D. 1308] Bishop of Carlisle. 297 

emque instituimus canonice in eadem ; non obstante minori etate 
quam pateris in presenti, presertim cum sanctissimus pater dominus 
Clemens, divina providencia papa Quintus, tecum super hujusmodi 
defectu auctoritate apostolica dispensavit : salva priori et conventui 
de Warter porcione, quam optinent in eadem, et ecclesie nostre 
cathedralis Karleoli et nostra in omnibus dignitate. Data apud 
Rosam, xv mo kalendas Octobris anno Domini M CCC mo octavo et 
pontificatus nostri septimodecimo. 



[Dispensation for illegitimacy by authority of the Legate.} 

XI mo Kalendas Aprilis anno Domini M CCC" 10 octavo dispen- 
satum fuit cum Henrico de Burgo clerico, Karleolensis diocesis, 
auctoritate venerabilis patris domini Petri, Dei gracia Sabinensis 
episcopi, apostolice sedis nuncii, super defectu natalium quern 
patitur, quod hujusmodi non obstante defectu possit ad omnes 
ordines promoveri et ecclesiasticum beneficium obtinere, etiam si 
curam habeat animarum, et personaliter resideat in eadem ac ad 
omnes ordines statutis temporibus se faciat promoveri. 



{Nicholas de Love tot, incumbent of Kirkoswald, to be cited to show cause why 
William de Castre ought not to be instituted therein.'} 

Episcopus etc. decano suo Cumbrie, salutem etc. Mandamus 
vobis firmiter injungendo quatinus magistrum Nicholaum de 
Lovetot, incumbentem possessioni ecclesie de Kirkosewald, nostre 
diocesis, citetis seu citari faciatis peremptorie, ut parcium 
parcatur laboribus et expensis et animarum saluti dicte parochie 
salubrius consulatur, quod compareat coram nobis seu commissariis 
nostris, uno vel pluribus, in ecclesia nostra cathedrali Beate Marie 
die Sabati proxima post instans festum Sancti Jacobi apostoli 
ostensurus quare Willelmus de Castre, clericus, ad dictam ecclesiam 
presentatus, admitti non debeat ad eandem et canonice institui in 
eadem. Qualiter autem presens mandatum nostrum fuerit execu- 
tum nos seu commissarios nostros, unum vel plures, dictis die et 
loco reddatis cerciores per litteras vestras patentes harum seriem 
continentes. Data apud Horncastre, v to idus Julii anno pontificatus 
nostri xvj mo . 

[ The Subprior and Convent ask leave of the Bishop to choose a prior in place of 
William de Hautewysil, resigned^ 

LlTTERA DE LICENCIA HABENDA AD I'KIOREM KARLEOLI 

ELIGENDUM. 
Reverendo in Christo domino J. etc. Karleolensi episcopo filii 



298 Register of John de Halton [A.D. 1308 



sui (si placet) humiles et devoti Robertus, supprior ecclesie Beate 
Marie Karleoli, et ejusdem loci conventus, salutem et debitam 
obedienciam cum omni reverencia et honore. Ad providendum 
ecclesie nostre predicte de priore, per cessionem fratris Willelmi de 
Hautewysil, nuper prioris ejusdem, prioris solacio destitute, a vobis, 
pater reverende, licenciam more solito petimus specialem. Data 
Karleoli, iiij to kalendas Octobris anno Domini M CCC mo octavo. 

[The Bishops permission.\ 

LlTTERA PRO PRIORE ELIGENUO. 

Episcopus etc. dilectis in Christo filiis, suppriori ecclesie nostre 
cathedralis Karleoli et ejusdem loci conventui, salutem, graciam et 
benedictionem. Ad providendum de priore ecclesie nostre predicte, 
prioris solacio destitute, vobis ista vice licenciam concedimus per 
presentes. Data apud Rosam, iiij to kalendas Octobris anno Domini 
M CCC mo octavo. 

[EsTON R. Simon de Beverley is presented by the King'.} 

PRESENTACIO AD ECCLESIAM DE EsTON. 1 
Rex etc. episcopo Karleoli, salutem. Ad ecclesiam de Eston, 
vestre diocesis, vacantem et ad nostram donacionem spectantem 
racione custodie terre et heredis Johannis Wak, defuncti, qui de 
domino E. nuper rege Anglic, patre nostro, tenuit in capite, infra 
etatem et in manu nostra existentis, dilectum nobis Symonem de 
Beverlaco, capellanum, vobis presentamus intuitu caritatis, rogantes 
quatinus dictum Symonem ad ecclesiam predictam admittatis et 
personam instituatis in eadem. In cujus rei testimonium has 
litteras nostras fieri fecimus patentes. Teste me ipso apud 
Certeseye, t xxvj to die Augusti anno regni nostri secundo. 

[The presentee is instituted and has a letter of induction.} 

Episcopus dilecto in Christo filio domino Symoni de Beverlaco, 
capellano, salutem etc. Ad ecclesiam parochialem de Eston, nostre 
diocesis, vacantem, ad quam per dominum nostrum, dominum E. 
regem Anglic illustrem, racione custodie terre et heredis domini J. 
Wak, defuncti, nunc patronum ejusdem, nobis presentatus existis, 
te admittimus intuitu caritatis rectoremque instituimus canonice in 
eadem : salva ecclesie parochiali de Arthureth pensione debita, 
si qua sit, ac nostre cathedralis etc. Data apud Rosam, anno 
Domini M CCC mo octavo et pontificatus nostri septimodecimo. 



1 The parish ot Eston has long been merged in those of Arthuret and 
Kirkandrews on Esk. See Prescott's Reg. of Wetherhal, p. 41 n. 



A.D. 1308] Bishop of Carlisle. 



299 



Eodem die fuit inductionis littera ejusdem date directa domino 
archidiacono Karleoli pro eodem. 

[Fo. 57 b.] 

[CARLATTON R.- Appropriation to the Prior and Convent of Lanercost, mainly 
on account of their losses and ruined state through the Scottish war. A 
vicarage is ordained.} 

APPROPRIACIO ECCLESIE DE CARLATON. 
Johannes etc. episcopus etc. priori et conventui ecclesie de 
Lanercost, ordinis Sancti Augustini, nostre diocesis, salutem, 
graciam et benedictionem. Licet ex officii pastoralis debito ac 
paterne compassionis affectu subditorum oppressionibus succurrere 
teneamur, pro vestris tamen incommodis amovendis eo cogitare 
propensius astringimur quo vos in vinea Domini per regulares 
observancias Deo placabiles, hospitalitatem honorabilem, et alia 
multiplicia caritatis opera novimus vigilancius laborare. Sane ad 
lamentabilem statum ecclesie vestre de Lanercost supradicte, per 
repentini incendii voraginem jam consumpte, necnon ad alia loca 
vestra nonnulla per sevientem Scotorum incursum, depredaciones 
innumeras et hostiles invasiones eorundem multiplices in favillam 
et cineres (proch dolor !) jam redacta, aliis bonis vestris sic con- 
sumptis quod ad sustentacionem vestram et onera incumbencia 
facultates quas in presenti habetis sufficere non poterunt ut deceret, 
oculos nostros compassionabiliter dirigentes intimeque pensantes 
quod ob cotidianum adventum regalis exercitus per vos ac fre- 
quentem aliorum superveniencium concursum onerosum vestra 
hospitalitas, que ad premissa minus sufficit, plus solito aggravatur, 
inducimur obnixius et hortamur ut in tanta necessitate ob susten- 
tacionem vestram per bonorum temporalium incrementum vobis et 
ecclesie vestre predicte, quatenus possumus, succurramus. Habito 
igitur super hiis tractatu sollempni et diligenti, qui etiam talibus 
requiritur, invocato Christi nomine ecclesiam de Carlaton paro- 
chialem et curatam, nostre diocesis, cujus estis advocati et veri 
patroni, prout apparet per cartarn clare memorie domini Edwardi 
filii regis H., nuper regis Anglic, vobis inde confectam, cujus etiam 
ecclesie dominus Robertus de London rector est in presenti, cum 
suis juribus et pertinjenciis universis in usus vestros proprios 
perpetuo habendam, tenendam et possidendam vestre ecclesie ac 
domui predicte vobisque ac successoribus vestris ob causas pre- 
dictas auctoritate pontificali conferimus, concedimus, donamus et 
appropriamus per presentes : volentes et concedentes quod, cedente 
vel decedcnte rectore cjusdcm ecclesie qui niuic est, proprietaR-m 



Register of John de Halton [A.D. 1308 



et possessionem ipsius ecclesie de Carlaton auctoritate vestra libere 
ingredi et in usus vestros proprios integraliter retinere valeatis, 
consensu nostro et successorum nostrorum aut aliorum quorum- 
cumque, cujuscumque condicionis sint vel status, minime requisite : 
salva in omnibus vicaria dicte ecclesie ac sustentacione competenti 
vicarii ejusdem, qui pro tempore fuerit, de fructibus ejusdem et 
proventibus per nos aut successores nostros facienda, ordinanda 
pariter et taxanda, cujus quidem vicarie ordinacionem ipsiusque 
taxacionem et collacionem, quandocunque ipsam vacare contigerit, 
in recompensacionem lesionis quam ecclesia nostra cathedralis 
Karleoli ex hujusmodi appropriacione patitur seu futuris temporibus 
pati posset, nobis et successoribus nostris de vestro expresso 
consensu specialiter reservamus : jure et auctoritate, tarn nostra 
diocesana quam alia ordinaria quacunque, per omnia semper salvis. 
In cujus rei testimonium has litteras nostras vobis fieri fecimus 
patentes sigilli nostri munimine roboratas. Data apud Rosam, 
xiij mo Octobris anno Domini M CCC mo octavo et pontificatus 
nostri septimodecimo. 



[ Note of moneys arising from Pope Boniface VII Ts six years' tenth in Scotland, 
which still remained in the hands of various sub-collectors or on deposit '.] 

VIII Kalendas Octobris anno Domini M CCC mo octavo fuit 
directum istud memorandum magistro Johanni de Solerio in hec 
verba. 

Memorandum quod in ultimo compoto habito inter nos et 
subcollectores nostros infrascriptos de decima per sanctissimum 
patrem dominum Bonifacium papam VIII imposita in regno 
Scocie per sex annos remanserunt penes priorem et conventum de 
.Coldingham, D CCC lij li. vijs. vjd. Item penes abbatem et 
conventum de Jedd', M Ixxiij li. xxs. viijd. Item penes abbatem 
et conventum de Kelkou, M Cxxiij li. ijs. vjd. q. Item penes 
priorem et conventum Sancti Andree, M CCCv li. ixs. vijd. Item 
penes abbatem et conventum de Cupro, D iiij xx xv li. xvijs. xjd. 
Item penes abbatem et conventum de Scona, CCv li. xijs. jd. 
Item penes abbatem et conventum de Camskynel, CClxxvj li. 
xvijs. jd. ob. Item penes abbatem et conventum de Kynlos, 
D CCC1 li. iijs. iiijd. ob. Item in deposito* penes dominum epis- 
copum Candide Case, Ixx li. In cujus rei testimonium nos 
Johannes Karleolensis episcopus huic memorando sigillum nos- 
trum duximus apponendum. 



A.D. 1307] Bishop of Carlisle. 301 

\The Bishop confirms the election of Robert de Helpeslon} 

PRO PRIORE KARLIOLI. 

Episcopus dilectis in Christo dominis suppriori ecclesie nostre 
cathedralis Karlioli et ejusdem loci conventui, salutem, graciam et 
benedictionem. Quia electionem de domino Roberto de Hel- 
peston in priorem ecclesie nostre predicte per vos canonice factam, 
omnibus rite actis et examinatis juxta sanctorum patrum decreta, 
confirmavimus ipsumque dicte ecclesie nostre in forma juris per 
presentes in priorem, vobis sub debito obediencie firmiter injungi- 
rnus et mandamus quatinus prefatum dominum Robertum in 
priorem vestrum benignius admittatis, eidem tanquam priori vestro 
in omnibus obedientes et humiliter intendentes sua precepta 
canonica et injuncta (prout convenit) recepturi : dignitate nostra 
pontificali ac juribus et consuetudinibus nostris hactenus observatis 
in suo robore duraturis. Data apud Rosam, kalendis Octobris 
anno Domini M CCC mo octavo. 

Eodem die fuit directa littera inductionis sue in corporalem 
possessionem prioratus ejusdem et stalli sui domino officiali 
Karlioli. 



[A fragment.} 

Episcopus etc. dilecto in Christo filio domino Rogero de 
Clifford, clerico, salutem, graciam et benedictionem. Ad ecclesiam 
parochialem de 

[Fo. 583.] 

[For the payment of 50, being part of a debt due to Bishop Walter de Langeton, 
whose lands and effects are in the King's hands.} 

BREVE REGIUM PRO MAGISTRO N. LOVETOT. 
Rex episcopo Karleoli, salutem. Quia magister Nicholaus 
Lovetot clericus est et non habet laicum feodum per quod potest 
distringi, prout vicecomes noster comitatus Suthamtonie significavit 
baronibus de scaccario nostro apud Westmonasterium in octabis 
Sancti Hillarii proximo preteritis, vobis mandamus quod de bonis 
et benefkiis suis ecclesiasticis in diocesi vestra fieri faciatis L libras, 
quas debet Waltero de Langeton, Coventrensi et Lichfeldensi 
episcopo, nuper thesaurario Anglic, de quodam debito CCC lib- 
rarum ; cujus terras et tenementa, bona et catalla, simul cum 
debitis suis quibuscumque ex certis causis capi fecimus in manum 
nostram, et quas L libras ei solvisse debuit ad terminos dudum 
preteritos, prout nobis constat per inspectionem rotulorum de 
scaccario nostro : ita quod denarios illos habeatis ad idem scaccarium 



302 Register of John de Halton [A.D. 1308 

nostrum apud Westmonasterium in crastino clausi Pasche per 
aliquem de vestris juxta ordinacionem nostram ibidem solvendos. 
Teste W. de Carleton apud Westmonasterium, vj die Februarii 
anno regni nostri primo. Per rotulum memorandorum de eodem 
anno. 

RETORNUM. Hoc breve retornatum fuit sub hac forma. 
Magister N., rector ecclesie de Kirkoswald, nulla bona vel catalla 
habuit tempore date hujus brevis nee ante autumpnum quicquam 
potest ibi levari preter altaragium, quod ad onera ordinaria et 
extraordinaria vix sufficit, et totum quod eveniet preter necessaria 
sequestratur. 

[A writ " alias " against the same Nicholas Lovetot for the same debt.\ 

LOVETOT. 

Rex episcopo Karleoli, salutem. Quia magister Nicholaus 
Lovetot clericus est et non habet laicum feodum unde aliqui denarii 
fieri possint, prout vicecomes noster comitatus Suthamtonie signifi- 
cavit baronibus de scaccario nostro, vobis mandamus (sicut alias) 
quod de bonis et beneficiis suis ecclesiasticis in diocesi vestra fieri 
faciatis L libras, quas debet Waltero de Langeton, Coventrensi et 
Lichfeldensi episcopo, nuper thesaurario Anglie, de quodam debito 
de CCC libris ; cujus terre et tenementa, bona et catalla, simul cum 
debitis suis quibuscumque ex certis causis in manu nostra existunt, 
et quas ei solvisse debuit ad terminos dudum preterites, prout nobis 
constat per inspectionem rotulorurri de scaccario nostro ; ita quod 
denarios illos habeatis ad idem scaccarium nostrum apud West- 
monasterium in octabis Sancti Johannis baptiste per aliquem 
de vestris juxta ordinacionem nostram ibidem solvendos. Et 
remittatis ibi tune hoc breve. Teste W. de Carleton apud West- 
monasterium, viij die Maii anno regni nostri primo. Per rotulum 
memorandorum ejusdem anni. 

RETORNUM. Hoc breve retornatum fuit hoc modo. Nicholaus 
de Lovetot, rector ecclesie de Kirkoswald, nulla bona seu catalla 
habet in diocesi nostra preter obvenciones altaragii dicte ecclesie, 
que vix sufificere poterunt ad quintamdecimam solvendam et alia 
onera incumbencia hiis diebus, nee aliquid ante autumpnum potest 
ibi levari. 



[A like writ "pluries" for ioo.\ 

LOVETOT. 

Rex episcopo Karleoli, salutem. Quia magister N. Lovetot 
clericus est et non habet laicum feodum unde aliqui denarii fieri 



A.D. 1308] Bishop of Carlisle. 303 

possint, prout vicecomes noster comitatus Suthamtonie significavit 
baronibus de scaccario nostro, vobis mandamus (sicut pluries) quod 
de bonis et beneficiis suis ecclesiasticis in diocesi vestra fieri faciatis 
C libras, quas debet W. de Langeton, Coventrensi et Lichfeldensi 
episcopo, nuper thesaurario Anglic, de quodam debito CCC 
librarum ; cujus terre et tenementa, bona et catalla, simul cum 
debitis quibuscumque ex certis causis in manu nostra existunt, et 
quas ei solvisse debuit ad terminos preterites, prout nobis constat 
per inspectionem rotulorum de scaccario nostro ; ita quod denarios 
illos habeatis ad idem scaccarium nostrum apud Westmonasterium 
a die Sancti Hillarii in xv dies juxta ordinacionem nostram ibidem 
solvendos ; scientes quod, de eo quod breve nostrum, alias vobis 
inde directum, debite execucioni demandatur nee illud coram 
baronibus de dicto scaccario nostro in crastino Sancti Michaelis 
ultimo preterito juxta tenorem dicti brevis retornare curastis, 
quamplurimum admiramur. Per quod vobis in fide et dilectione, 
quibus nobis tenemini, firmiter injungendo mandamus quatinus 
istud mandatum nostrum exequamini cum effectu, et diligenciam 
vestram in hac parte merite debeamus recommendandam. Remit- 
tentes ibi tune hoc breve et aliud breve. Teste W. de Carleton 
apud Westmonasterium, xxx mo die Novembris anno regni nostri 
secundo. 

RETORNUM. Hoc modo fuit istud breve retornatum. Post 
retornum quod fecimus de uno brevi in octabis Sancti Johannis 
baptiste ultimo preterito nullum breve recepimus nisi istud. Set 
fructus autumpnales ipsius ecclesie venduntur pro xxxij libris, 
solvendis ad festa Purificacionis et Pasche, quas levari cicius quo 
poterimus faciemus nee ante tempus lane et agnorum potent plus 
levari. 

\Writ to hasten the payment of arrears in the diocese of Carlisle; the King to be 
informed of the names of the collectors \\ 

BREVE DE XV mn . 

Rex episcopo Karleoli, salutem. Cum vobis nuper mandas- 
semus quod ad XV manl , per vos et ceteros prelatos et clerum regni 
nostri pro quibusdam arduis negociis nostris nobis in parliamento 
nostro habito apud Northamptoniam concessam, in vestra diocesi 
colligendam et levandam et nobis certis terminis persolvendam 
aliquas de eadem diocesi deputaretis certas personas, et jam ipsi 
termini sint elapsi non modicaque quantitas de ipsa XV ma nobis 
adhuc existat debita, volentes quod nobis inde prout justum fuerit 



304 Register of John de Halton [A.D. 1308 

satisfaciatis, vobis in fide et dilectione quibus nobis tenemini 
firmiter injungendo mandamus quod illos quos ad levacionem 
predicte XV me deputastis distringatis per omnia beneficia sua 
ecclesiastica, que habent in diocesi vestra predicta, quod sint coram 
thesaurario et baronibus de scaccario nostro apud Westmonasterium 
in crastino Sancti Hillarii cum toto eo quod nobis a retro est de 
XV ma supradicta nobis solvendo, una etiam cum rotulis, talliis, 
acquietanciis et omnibus aliis collectionem, levacionem et solucionem 
predictas tangentibus, ad reddendum nobis compotum suum inde. 
Et constare faciatis ibidem ad eundem diem nomina eorumdem 
collectorum : remittentes ibi hoc breve. Teste Wygorniensi epis- 
copo, thesaurario nostro, apud Westmonasterium, xxix die 
Novembris anno regni nostri secundo. 

RETORNUM. Taliter fuit retornatum hoc breve. Istud man- 
datum vestrum in crastino Circumcisionis Domini ultimo preterite 
recepimus. Et ideo propter brevitatem temporis nichil inde fieri 
potuit ista vice. Nomina vero collectorum predicte XV nie sunt 
hec : prior ecclesie Beate Marie Karleoli et abbas de Heppe. 



[Fo. 58b.] 
[Ordination at Dalston, Sept. 21, ijo.~] 

CELEBRACIO ORDINUM DOMINI J. DEI GRACIA KARLEOLENSIS 

EPISCOPI IN ECCLESIA PAROCHIALI DE DALSTON, SUE 

DIOCESIS, DIE SABATI QUATUOR TEMPORUM MENSE SEP- 
TEMBRIS ANNO DOMINI M CCC mo OCTAVO, PONTIFICATUS 
SUI SEPTIMODECIMO. 

ACOLITI. 

Michael filius domini Roberti Lengleys. 
Adam de Crakenthorp. 
Adam de Craystok. 
Nicholaus de Skelton. 
Adam de Bowechby. 
Henricus de Tymperon. 
Robertus filius Alani Furbour, de Karleolo. 
Willelmus de Boghes, per licenciam domini Eboracensis. 
Johannes dictus Paytevin. 
Johannes de Askom. 

Prater Adam de Ulvedale, de ordine Carmeli. 
Willelmus de Neubigging. 
Adam de Kirkeland. 

Magister Johannes de Kendal, per dimissorias domini Ebora- 
censis archiepiscopi. 



A.D. 1308] Bishop of Carlisle. 



305 



Johannes de Louther. 

Willelmus de Askeby. 

Johannes de Plumland. 

Hugo Courour, de Karleolo. 

Dominus Adam de Limbergh, rector ecclesie de Dunbretan, 
Glasguensis diocesis, per dimissorias domini Willelmi 
Comyn, custodis et administratoris spiritualitatis ejusdem 
diocesis. 

Magister Adam de Levington. 

Rogerus de Lanercost. 

Johannes de Crofton. 

Johannes de Seburgham. 

Willelmus de Halteclou. 

Nicholaus Spicer, de Karleolo. 

SUBDIACONI. 

Prater Nicholaus de Nesham, de ordine Carmeli. 

Thomas Courour, de Appleby, ad titulum xl solidorum sibi 

per cartam Johannis Sureys concessorum : in judicio alias 

exhibitam et probatam. 
Robertus de Carleton, ad titulum iiij or marcarum per cartam 

Johannis filii Willelmi filii Ivonis de Karleolo conces- 

sarum : in judicio exhibitam et probatam. 
Willelmus films Gilberti, de porta de Wyggeton, ad titulum v 

marcarum sibi per cartam domini Johannis de Wyggeton 

concessarum : in judicio etc. 
Reginaldus de Kirkosvvald, ad titulum quatuor marcarum per 

cartam Ricardi de Blenkensopp concessarum : in judicio 

exhibitam et probatam. 
Johannes de Morlund, ad titulum xl solidorum sibi per cartam 

Nicholai de Grendon concessorum : in judicio exhibitam 

et probatam. 
Willelmus Argent, de Kirkoswald, ad presentacionem magistri 

Johannis de Boghes. 

DlACONl. 

Prater Johannes Harrays, j canonid K arleoli. 

Prater Johannes de QwyteberghJ 

Dominus Johannes Franceys, rector ecclesie de Kirkeland, 

Karleolensis diocesis. 
Magister Robertus de Blencou, ad presentacionem magistri J. 

de Boghes in subsidium tituli patrimonii sui. 

CARLISLE. I. X 



306 Register of John de Halton [A.D. 1308 

Willelmus de Redmane, ad titulum xl solidorum sibi per 

cartam J. filii Thome de Redmane concessorum : in judicio 

exhibitam et probatam. 
Willelmus Garran, de Appelby, ad titulum v marcarum sibi 

per cartam Thome de Hoton concessarum, etc. 
Johannes Legat, de Karleolo, ad titulum v marcarum sibi per 

cartam Johannis de Berwys concessarum, etc. 
Johannes de Brakenhull, ad titulum v marcarum sibi per 

cartam Stephani de Stapelton concessarum, etc. 
Thomas de Neubigging, ad titulum v marcarum sibi per cartam 

Roberti de Neubigging concessarum, etc. 
Thomas Grang, de Brangham, 1 ad titulum xl solidorum sibi 

per cartam Hugonis de Talkan concessorum, etc. 
Dominus Symon de Tyrer, rector ecclesie de Cambok, Karleo- 

lensis diocesis. 

PRESBITERI. 

Prater Nicholaus del Woddeside, canonicus de Lanercost. 

Symon Blond, Lincolniensis diocesis, ad titulum vj marcarum 
sibi per cartam Johannis dicti Senescall de Jeddworth 
concessarum, etc. Per dimissorias domini Lincolniensis. 

Thomas de Corebrigg, factus incola, ad presentacionem prioris 
et conventus ecclesie Beate Marie Karleoli. 

Willelmus films Hugonis, de aula de Nalton, ad titulum v 
marcarum sibi per priorem et conventum de Wrsop, Ebora- 
censis diocesis, concessarum, et per dimissorias domini 
Eboracensis. 

Willelmus Dauney, de Wyggeton, ad titulum v marcarum sibi 
per cartam domini J. de Wyggeton concessarum, etc. 

Willelmus de Waverton, ad titulum v marcarum sibi per cartam 
Symonis de Qwynhou concessarum, etc. 

Willelmus films Adam Fullonis, de Penreth, ad titulum v mar- 
carum sibi per cartam Willelmi de Blencou, junioris, con- 
cessarum, etc. 

Thomas filius Willelmi de Anand, de Penreth, ad titulum v 
marcarum per cartam Alexandri de Capella concessarum, 
etc. 

Johannes Belle, de Briddekirk, ad titulum v marcarum sibi per 
cartam Thome de Redmane concessarum, etc. 

Nicholaus de Askeby, ad titulum sex marcarum sibi per cartam 
Johannis de Cotesford concessarum, etc. 

1 Sic. 



A.D. 1308-9] Bishop of Carlisle. 307 

Robertus de Clareburgh, per dimissorias domini Eboracensis 

suum titulum sufficientem testificantes. 
Rogerus filius Ricardi de Extildisham, per dimissorias domini 

Eboracensis suum titulum sufficientem testificantes. 

[Fo. 59 a.] 
[Ordination at Rose, Feb. 22, 1308-9.} 

CELEBRACIO ORDINUM DOMINI JOHANNIS DEI GRACIA KAR- 

LEOLENSIS EPISCOPI IN CAPELLA SUA DE ROSA, SUE 

DIOCESIS, DIE SABATI QUATUOR TEMPORUM MENSE FEB- 

RUARII, VIDELICET IN PRIMA EBDOMADA XL me , ANNO 

DOMINI M CCC mo OCTAVO ET PONTIFICATUS sui 

SEPTIMODECIMO. 

ACOLITUS. 

Willelmus de Kendal, canonicus de Kertemele, Eboracensis 
diocesis, per dimissorias domini Eboracensis. 

SUBDIACONI. 

Prater Willelmus de Notingham,! 

,-, .. . w- j i f canonici de Kertemele, 

Prater Willelmus de Kendal, 

Eboracensis diocesis, per dimissorias domini Eboracensis. 
Willelmus de Boghes, Eboracensis diocesis, per dimissorias 

domini Eboracensis titulum suum testificantes. 
Robertus de Wedirhal, Karleolensis diocesis, ad titulum duorum 

mesuagiorum et trium bovatarum terre in villa de Pin- 

chunthorp sibi per cartam Ade de Thorp concessorum: 

in judicio exhibitam alias et probatam. 

DlACONI. 

Reginaldus de Kirkoswald, ad titulum iiij marcarum sibi per 
cartam Ricardi de Blekensop concessarum : in judicio 
exhibitam et probatam. 

Willelmus de Wyggeton, ad titulum v marcarum sibi per cartam 
domini Johannis de Wyggeton, militis, concessarum : in 

judicio exhibitam et probatam. 

i 

PRESBITERI. 

Magister Robertus de Blencou, ad titulum patrimonii, de quo 

se reputat contentum. 
Willelmus de Redmane, ad titulum 1 solidorum sibi per cartam 

Johannis filii Thome filii Hugonis concessorum: in judicio 

exhibitam et probatam. 

x 2 



308 Register of John de Halton [A.D. 1308-9 

Thomas Grang, de Wrangham, 1 ad titulum v marcarum sibi 
per cartam Hugonis de Talkan concessarum : in judicio 
exhibitam et probatam. 



\Ordination at the Cathedral, March 75, 1308-9.'] 

CELEBRACIO ORDINUM DOMINI JOHANNIS DEI GRACIA KAR- 
LEOLENSIS EPISCOPI IN ECCLESIA SUA CATHEDRALI KAR- 
LEOLI DIE SABATI QUA CANTATUR "SICIENTES" ANNO 
DOMINI M CCC mo OCTAVO ET PONTIFICATUS sui 

SEPTIMODECIMO. 

ACOLITI. 

Dominus Rogerus de Clifford, rector ecclesie de Kirkebythor. 

Johannes films Roberti de Buchecastre. 

Robertus de Brouham. 

Petrus de Cokermue, Eboracensis diocesis, per dimissorias 

domini Eboracensis. 
Willelmus de Byres. 
Johannes Turry, de Ricardby. 
Johannes de Aggellionby. 
Johannes Stacy. 
Hugo de Karleolo. 
Robertus de Stanewegg. 
Willelmus de Carleton. 
Johannes de Sabulonibus. 
Johannes de Furnesio,! 
Rogerus de Furnesio, } ? er l' cenc ' am dom Eboracens.s. 

SUBDIACONI. 

Walterus filius Willelmi Gylri, de Alvestan, Eboracensis 
diocesis, per dimissorias domini Eboracensis suum titu- 
lum testificantes. 

Adam de Craystok, ad titulum v marcarum sibi per cartam 
Roberti Franceis, de Cliburne, concessarum : in judicio 
exhibitam et probatam. 

DlACONI. 

Willelmus de Notingham.) . . , T ^ 

[ canomci de Kertemele. 
Willelmus de Kendal, J 

Magister Johannes de Romundby, ad presentacionem domini 
abbatis Beate Marie Eboraci, per dimissorias domini 
Eboracensis. 

1 Sic. 



A.D. 1 307] Bishop of Carlisle. 309 



Thomas Courour, de Appelby, ad titulum v marcarum sibi 
per cartam magistri W. de Brampton concessarum : in 
judicio exhibitam et probatam. 

PRESBITERI. 

Prater Willelmus de Keldesyk, 

Prater Thomas del Gyl, 

Prater Henricus de Karleolo, 

Prater Thomas de Wyrkinton, 

Dominus Johannes de Brakenhull, ad titulum v marcarum 

sibi per cartam Stephani de Stapilton concessarum : in 

judicio exhibitam et probatam. 
Dominus Johannes Legat, ad titulum v marcarum sibi per 

cartam Johannis de Berwys concessarum : in judicio 

exhibitam alias et probatam. 

LFo. 59 b.] 

[Letter from Clement V to the Archbishops and Bishops in attendance at the first 
Parliament of Edward II. He complains that the Bishops of St. Andrews 
and Glasgow, as also the Bishop of Lichfield, are kept in prison by the 
King, instead of being sent to him for judgment. He also complains of the 
King 's proceedings with regard to the goods of the Templars; mentions what 
has been done in France and the ordinance he has made conceming the Order. 
He asks them to influence the King rightly in these matters.] 

Clemens etc. venerabilibus fratribus Cantuariensi et Eboracensi 
archiepiscopis et omnibus eorum suffraganeis presentibus in primo 
generali parliamento per karissimum in Christo filium nostrum E., 
regem Anglie illustrem, in Anglia in proximo celebrando, salutem 
et apostolicam benedictionem. Paterne caritatis affectio, qua 
karissimum in Christo filium nostrum E., regem Anglie illustrem, 
ferventer amplectimus, nostros excitat cogitatus ut personam suam 
ad actiones laudabiles operaque salutis per que gracia summi Regis 
acquiritur, nomen regis magnificatur in populis et precelse sue fame 
preconium exaltacionis multiplicis suscipit incrementa, eumque 
instancius, cum velut homo ab hiis que justa sunt deviat, et que 
oculos divine majestatis offendunt, salutis sue commodis obviant et 
derogant regalibus titulis, solicite paternis verborum oraculis revo- 
cemus. Dudum siquidem venerabilis frater noster Petrus episcopus 
Sabinensis, ad regnum Anglie pro quibusdam negociis statum 
pacificum et tranquillum clare memorie E. regis Anglie, genitoris 
sui, et dicti regni tangentibus accedens, venerabiles fratres nostros 
Sancti Andree et Glasguensem episcopos (quos licet ad devotam 
et instantem dicti genitoris sui instanciam mandavissemus per 



310 Register of John de Halton [A.D. 1307 

venerabilem fratrem nostrum archiepiscopum Eboracensem propter 
quedam horribilia que de ipsis idem genitor suus nobis contra ipsum, 
pacem et tranquillitatem regni sui intimaverat fuisse commissa, que 
ipse in sua consciencia asserebat vera esse per suas litteras et 
nuncios speciales, ipsius archiepiscopi carceri mancipari et in eo 
eciam detineri donee ipsos ad nostram presenciam mandaremus 
adduci, in gravem divine majestatis offensam et non modicam 
apostolice sedis injuriam detinebantur regio carceri mancipati,) 
cum instancia ex parte nostra libertati restitui postulavit. Idem 
autem rex, ejusdem Sabinensis episcopi postulacionibus annuens, 
prefatos episcopos cum magna humilitate eidem episcopo Sabinensi 
verbo restituit et mandavit restitui cum effectu, apostolice sedis 
conspectui presentandos. Et licet idem Sabinensis episcopus illos 
proponeret secum adducere, cum ipsum redire ad presenciam 
apostolatus nostri contingeret, eosque tune, cum haberet inibi 
moram contrahere et timeret de fuga eorum, recipere distulisset, 
postmodum tamen (eodem ipsius regis genitore viam universe 
carnis ingresso) ipsos necnon et venerabilem fratrem nostrum W. 
Lichfeldensem episcopum, quern idem rex carceri detinebat, dicto 
Sabinensi episcopo ab eo requisitus instanter restituere distulit, 
asserens (prout ex dicti episcopi Sabinensis relacione percepimus) 
ipsum regem velle nobis super hoc per speciales nuncios respondere. 
Cumque postmodum dilectum filium magistrum Sytardum de 
Vauro, archidiaconum Corbarie in ecclesia Narbonensi, capellanum 
nostrum, pro ipsorum liberacione et certis aliis negociis ad ipsum 
regem cum nostris litteris specialiter misissemus, ipseque demum 
(hujusmodi litteris sibi presentatis, per ipsum receptis,) nobis per 
litteras regias respondit quod super liberacione vel missione 
dictorum episcoporum ad nostram presenciam cum proceribus 
regni sui, quorum presenciam propter guerram tune in Scocia 
suscitatam nequibat habere, quam cicius posset intendebat habere 
colloquium et tractatum, supplicans ut molestam dilacionem et 
consilii deliberacionem hujusmodi non feremus quoniam, habito 
quam cicius fieri posset consilio de predictis, quicquid inoffensa 
regis dignitate et absque exheredacione et gravi prejudicio subjec- 
torum suorum et suo fieri posset filiali efBcere promptitudine 
procuraret. Sicque adhuc episcopos ipsos (quod dolentes referimus) 
non sine sue salutis dispendio, eterni Regis obprobrio, carceratos 
dicitur detinere : a quibus eciam illi quorum regitur et utitur 
rex ipse consilio, si ei relaxacionem prelatorum non consulunt 
eorumdem, non existunt immunes. Preterea alia cordi nostro de 
ipsius regis actibus non indigne materia magne turbacionis accrevit, 



A.D. I 



Bishop of Carlisle. 



quod, sicut noticie nostre ex relacione plurium magnatum innotuit, 
bona que Templarii in regno suo habent, que ad ordinem ipsius 
Templi pertinent, si bonus reperiatur, et alias ad dicte sedis 
disposicionem plenariam pertinere noscuntur, et que idem rex ad 
manus suas ad nostram requisicionem posuerat, non absque divine 
majestatis offensa et dicte sedis injuria diversis personis distribuit 
pro sue libito voluntatis. Verum ut ordinacio de predictis et aliis 
bonis Templariorum ipsorum consistentibus per singulas partes 
orbis per nos de fratrum nostrorum consilio, presenti in Christo 
karissimo filio nostro Philippo rege Francorum illustri, facta dum 
adhuc Pictavii residenciam faceremus, vestris sensibus fiat nota, 
scire vos volumus quod per dictum regem personis Templariorum 
ipsorum, mobilibus et immobilibus bonis in regno suo consistentibus 
nobis liberaliter redditis et dimissis, et ab eis manu sua ad nostram 
requisicionem amota, ac injuncto per suas patentes et diversas 
litteras omnibus suis justiciariis et subditis ut illis quos ordinaremus 
ad recipiendum predictas personas et bona Templariorum ipsorum, 
quam cicius essent requisiti per eos, traderent integraliter absque 
fraude, ordinavimus quod certe persone idonee pro inquisicione 
facienda contra ordinem et Templarios memoratos super execrandis 
excessibus, qui per ipsos commissi dicuntur, ac bonis recipiendis 
ipsorum, una cum prelatis ad hoc specialiter deputatis a nobis, ad 
idem regnum Anglic et universas alias partes orbis specialiter 
mitteremus in quibus Templarii aliquid habere noscuntur, inten- 
dentes ut eidem ordinacioni in brevi effectus debitus subsequatur. 
Cum itaque ab intimis cupiamus quod idem rex progenitorum 
suorum, qui erga Deum et Romanam ecclesiam zelo devocionis 
accensi cultum in regnis suis augmentare divinum, tueri ecclesias- 
ticam libertatem, ecclesias et personas ecclesiasticas regnorum 
ipsorum fovere et protegere curarunt, salubria eligat vestigia 
imitari seque ostendat emulatorem fervidum per effectum, ac 
ejusdem sui genitoris exemplo, qui fide preclarus in Terre Sancte 
subsidium transfretando pro terre defensione predicte et nostri 
Salvatoris injuria ulciscenda in terra ipsa plagas sustinuit duras et 
vulnera seque mortis periculo offerre devotis affectibus non expavit, 
suas dirigat actiones, eundem regem rogamus et hortamur per alias 
nostras litteras in Filio Dei Patris ut super liberacione prelatorum 
ipsorum in parliamento per eum in proximo (ut audivimus) cele- 
brando sic salubri consilio dirigatur sicque nobis promptitudine 
devota respondeat, quod responsio ipsa grata in oculis divine 
majestatis nostrisque affectibus sit accepta : et nichilominus, con- 
cessione predictorum bonorum (si qua facta sit, quo nulla est ipso 



312 Register of John de Halton [A.D. 1307 

jure,) per eum sine difficultate qualibet revocata de facto (sicut de 
facto processit), sic in conservacione ipsorum et aliorum bonorum 

Templariorum eorumdem consistencium infra terminos 
[Fo. 6oa.] regni sui efficaciter se gerat et habeat quod persone, quas 

pro predictis bonis recipiendis ad idem regnum suum 
celeriter auctore Domino transmittemus, bona ipsa (pro dicto 
ordine, si ea que ipsis Templariis imponuntur inveniantur veritate 
carere, alioquin conservanda pro terre predicte subsidio, pro quo 
fuerunt a conferentibus deputata,) habere pacifice valeant et 
percipere~fructus et redditus eorumdem, ipseque propter hoc divine 
majestatis, cujus agitur in hac parte negocium, non incurrat 
offensam et in examine districti judicii non cogatur debitam 
reddere racionem : aperte predicentes eidem quod, quamcumque 
personam suam diligamus ex corde et quantumcumque suum et 
regni sui statum prosperum sicut proprium cupiamus et quelibet 
sua et regni ejusdem adversa, que personam nostram reputamus 
contingere, displiceant votis nostris et libenter ipsis paternis 
affectibus obviamus, detencionem prelatorum et devastacionem 
bonorum ipsorum dissimulare salva consciencia non possemus quin 
circa premissa adhiberemus remedium oportunum. Quare frater- 
nitatem vestram rogamus, monemus et hortamur attente ac per 
apostolica scripta vobis mandamus quatinus, ejusdem regis in hac 
parte precaventes oneribus et periculis plurimis, que dicto regi ac 
aliis quorum regitur consilio possent ex premissis emergere, 
obviantes sapienter, [apud] ipsum regem ob divinam et apostolice 
sedis ac nostram reverenciam pro liberacione prelatorum ipsorum 
ac super concessione hujusmodi (si qua facta sit, que nulla est ipso 
jure, revocanda de facto sicut de facto processit,) et dictorum 
subornacione bonorum vestre prudencie studium efficaciter ap- 
ponatis ipsumque ad id vestro consilio salubriter dirigatis ; ita 
quod ex hoc rex ipse divine majestatis vitet offensam et dicte sedis 
ac nobis materiam turbacionis juste non preparet, cum premissa 
non possemus conniventibus oculis pertransire, vosque a Domino 
proinde premium consequi valeatis et prefate sedis ac nostram 
possitis benedictionem et graciam vobis non immerito vendicare. 
Ceterum quia in adventu capellani predict! ad nostri apostolatus 
presenciam venerabilis frater noster Arnaldus Pictaviensis epis- 
copus, quern ad regnum predictum pro ipsius regis ac baronum 
regni predicti pace transmisimus, jam recedens de Curia versus 
partes ipsas arripuerat iter suum, litteras eidem regi ac vobis 
nonnullisque aliis prelatis et baronibus transmisimus per eundem 
dicto regi ac vobis et ipsis presentandas, sibique mandavimus quod 






A.D. 1307] Bishop of Carlisle. 313 

apud eundem regem et vos ac eosdem prelates et barones super 
premissis efficaciter laboraret. Data apud Silvam Majorem, 
Burdegalensis diocesis, iiij to nonas Octobris pontificatus nostri 
anno tercio. 

[A debt to the Executors of John de Love tot, senior.} 

BREVE REGIUM. LOVETOT. 

Rex etc. episcopo Karleoli, salutem. Mandamus vobis, sicut 
alias, quod de bonis ecclesiasticis Nicholai de Lovetot, clerici vestri, 
in diocesi vestra fieri faciatis C 1 libras et illas habeatis coram 
justiciariis nostris apud Westmonasterium a die Pasche in xv dies 
ad reddendum Nicholao de Sparkeford, Thome de Bynington et 
Johanni de Borham, executoribus testamenti Johannis de Lovetot 
senioris, de sexcentis libris, quas idem Nicholaus de Lovetot in 
curia domini E. regis, patris nostri, coram justiciariis suis apud 
Westmonasterium in octabis Sancte Trinitatis anno regni sui 
decimo octavo cognovit se.debere eidem Johanni de Lovetot: et 
unde ei reddidisse debuit in crastino Animarum proximo sequente, 
C libras ; et in crastino Purificacionis Beate Marie anno regni pre- 
dicti regis, patris nostri, xix, C libras ; et ad festum Pasche 
proximo sequens, C libras ; et in octabis Sancti Michaelis proximo 
sequentibus, L libras ; et a die Pasche in xv dies anno regni 
predicti regis, patris nostri, xx mo , L libras ; et in octabis Sancti 
Michaelis proximo sequentibus, L libras ; et a die Pasche in xv 
dies anno regni predicti regis, patris nostri, xxj mo , L libras ; et in 
octabis Sancti Michaelis proximo sequentibus, L libras ; et a die 
Pasche in xv dies anno regni predicti regis, patris nostri, xxij, L 
libras. Et illas ei nondum reddidit, ut dicunt. Et unde vos ipsi 
mandastis justiciariis nostris apud Westmonasterium a die Sancti 
Michaelis in v dies, quod sequestrastis in manum nostram pro 
debito nostro per breve nostrum de scaccario omnia bona eccle- 
siastica predicti Nicholai in diocesi vestra existencia. Et sciatis 
quod, nisi hoc mandatum nostrum diligencius exequamini, graviter 
ad vos capiemus. Et habeatis ibi hoc breve. Teste R. de 
Hengham apud Westmonasterium, xxviij die Januarii anno regni 
nostri secundo. 

RETORNUM. De bonis ecclesiasticis Nicholai de Lovetot, 
clerici, nichil ad presens facere possumus eo quod habemus breve 
regium de scaccario ad levandum de bonis ecclesiasticis ejusdem ad 
opus domini nostri regis C libras, que vix infra biennium levari 
poterunt de eisdem. 



314 Register of John de Halton [A.D. 1309 



[For provisions received by the Bishop from the King's clerk.] 

LlTTERA OBLIGATORIA DOMINO JACOBO DE DALILEGH. 
Pateat universis quod nos J., miseracione divina Karleolensis 
episcopus, tenemur domino Jacobo de Dalilegh, clerico domini 
nostri regis, in xl libris sterlingorum pro victualibus emptis et 
receptis ab eodem, solvendis eidem vel suo certo attornato pre- 
sentes litteras deferenti apud Karleolum terminis infrascriptis : 
videlicet, medietatem ad festum Sancti Michaelis a data presencium 
proximo futurum et aliam medietatem ad festum Pasche proximo 
sequens. Ad quam quidem solucionem, ut premittitur, fideliter 
faciendam obligamus nos, executores nostros, ac omnia bona nostra 
ubicunque fuerint inventa. In cujus rei testimonium sigillum 
nostrum presentibus duximus apponendum. Data apud Rosam, 
v to die Aprilis anno regni regis E. filii regis E. secundo. 



\Appointmentofproctors to represent the clergy of the diocese of Carlisle at the 
Parliament to be held at Westminster^ 

Universis pateat per presentes quod nos, clerus Karleolensis 
diocesis, ad interessendum in parliamento domini nostri regis, a die 
Pasche in unum mensem apud Westmonasterium celebrando, una 
cum ceteris prelatis, proceribus, magnatibus, ac clero regni Anglie, 
et ad faciendum et consenciendum hiis que tune ibidem de com- 
muni consilio pro utilitate dicti regni contigerit ordinari, dilectos 
nobis in Christo magistrum Adam de Appelby, clericum, et 
dominum Robertum de Meburn, concanonicum de Lanercost, pro- 
curatores nostros speciales facimus et constituimus per presentes : 
ratum et gratum habentes et habituri quicquid iidem procuratores 
nostri nomine nostro, ut premittitur, duxerint faciendum. In cujus 
rei testimonium sigillum venerabilis patris Johannis, Dei gracia 
Karleolensis episcopi, procuravimus hiis apponi. Date Karleoli, 
xiij kalendas Maii anno Domini M CCC mo nono. 

[Fo. 6ob.] 

{The Bishop excuses himself for several reasons from attending the present 
Parliament, and sends a proctor in his steadl\ 

LlTTERA MISSA DOMINO REGI. 

Magnifico principi ac domino suo excellenti domino E., Dei 
gracia regi Anglie illustri, domino Hybernie, et duci Aquitannie, 
Johannes, ejusdem miseracione Karleolensis episcopus, salutem in 
Eo cui servire perhenniter est regnare. Litteris vestris regiis de 



A.D. 1309] Bishop of Carlisle. 315 

veniendo ad parliamentum vestrum apud Westmonasterium a die 
Pasche in unum mensem juxta Karleolum in crastino clausi Pasche 
reverenter receptis, ad dictum parliamentum, turn propter loci 
distanciam, temporis brevitatem, timorem invasionis Scotorum, 
necnon corporis infirmitatem, qua affligimur, venire non possumus 
in presenti, ex causis predictis veraciter impediti : quod pro malo, 
si placet, non habeat regia celsitudo, immo nos pocius dignetur 
habere benignius excusatos. Ad interessendum siquidem in dicto 
parliamento nomine nostro et pro nobis ad tractandum una cum 
ceteris prelatis, proceribus et magnatibus regni vestri in eodem et 
ad consenciendum hiis que ibidem unanimiter contigerit ordinari, 
dilectum clericum nostrum magistrum Adam de Appelby, latorem 
presencium, procuratorem nostrum constituimus et attornatum 
facimus specialem ; ratum et gratum habentes et habituri quicquid 
idem clericus noster in premissis nomine nostro duxerit faciendum. 
Data apud Rosam, xiij kalendas Maii anno Domini millesimo 
trecentesimo nono. 



[Power of Attorney to take possession of the Bishop's manor of Meldreth (Cambs.) 
and let the same on lease.'} 

Universis pateat per presentes quod nos Johannes, miseracione 
divina Karleolensis episcopus, ad recipiendum de Johanne Trayli, 
de Meleburne, manerium nostrum de Melreth et eciam omnia alia 
bona nostra, de quibus in litteris inter nos et dictum Johannem 
indentatis plenius continetur, et ad ordinandum de predicto 
manerio et illud dimittendum ad firmam, prout nobis magis 
viderit expedire, dilectum clericum nostrum, magistrum Adam de 
Appelby, procuratorem nostrum sive attornatum specialem ordi- 
namus et facimus per presentes : ratum habentes et gratum quic- 
quid idem nostro nomine in premissis duxerit faciendum. In cujus 
rei testimonium presentibus sigillum nostrum est appensum. Data 
apud Rosam, xv mo kalendas Maii anno Domini M CCC mo nono. 



[ASPATRIA V. Collation of Alan de Horncastle, with the reservation to the Bishop 

of lands and tithes in the parish hitherto accustomed.} 
INSTITUCIO DOMINI ALANI DE HORNCASTRO IN VICARIA DE 

ASPATRIK. 

Johannes, miseracione divina Karleolensis episcopus, dilecto in 
Christo filio domino Alano de Horncastro, presbitero, salutem, 
graciam et benedictionem. Vicariam ecclesie parochialis de 
Aspatrik, nostre diocesis, vacantem et ad nostram collacioncm 



316 Register of John de Halt on [A.D. 1309 

spectantem, tibi conferimus intuitu caritatis teque vicarium per- 
petuum in forma juris instituimus in eadem : salvis nobis terris et 
decimis majoribus et minoribus infra parochiam ecclesie de 
Aspatrik antedicte hactenus consuetis et ecclesie nostre cathedralis 
Karleoli et nostra in omnibus dignitate. Data apud Rosam, vij 
kalendas Maii anno Domini M CCC mo nono et pontificatus nostri 
septimodecimo. 

Eodem die missa fuit littera inductionis domino archidiacono 
Karleoli. 



[ The Abbot and Convent of Shap assent to the Bishop's ordinance for a -vicarage 
in his confirmation of the appropriation to them of the church of Warcop.~\ 

SUBMISSIO ABBATIS ET CONVENTUS DE HEPP DE ECCLESIA DE 

WARTHECOPP. 

Reverendo patri in Christo domino Johanni, Dei gracia episcopo 
Karleolensi, sui devoti filii abbas et conventus Vallis Magdalene de 
Hepp, salutem, reverenciam, obedienciam et honorem. Paternitatem 
vestram nobis merito predilectam credimus non latere qualiter vir 
nobilis dominus Robertus de Clifford, nostri monasterii advocatus, 
considerans collaciones progenitorum suorum essetenues et exiles ad 
subportanda onera que incumbunt, advocacionem ecclesie de War- 
thecopp, vestre diocesis, cum suis juribus et pertinenciis ex assensu 
memorie venerande Edwardi, illustris regis Anglie, nobis contulerit 
intuitu caritatis ac ab eodem appropriacionis licenciam, quantum in 
ipso fuerat, procuraverit graciose, sicut in instrumentis nostris 
ipsimet vidistis plenius contineri. Cum igitur totus appropriacionis 
illius effectus ex vestra dependeat gracia speciali, nos, de vestre 
dominacionis benivolencia confidentes, advocacionem ecclesie 
memorate ac ordinacionem vicarie in eadem (ex mero consensu et 
unanimi nostri capituli) ac nos ipsos, tanquam patronos ecclesie 
sepedicte, vestre ordinacioni submittimus per presentes; ipsi vestre 
dominacioni, nobis semper benivole, humiliter supplicantes quatenus 
ad Dei honorem, nostre exilitatis subsidium et levamen dignemini 
de dicta ecclesia et suis pertinenciis, salva indempnitate ecclesie 
cathedralis Karleoli ac jurisdictions vestre episcopalis in omnibus, 
ordinare : ratum et firmum habituri quicquid in premissis Domino 
inspirante duxeritis ordinandum. In cujus rei testimonium sigillum 
capituli nostri presentibus est appensum. Data in abbathia de 
Hepp, septimodecimo kalendas Maii anno Domini millesimo tre- 
centesimo nono. 



A.D. 1309] Bishop of Carlisle. 317 

[Fo. 6ia.] 

[Commutation of vows for a money payment iu aid of a projected expedition of the 
Knights Hospitallers to the Holy Land.} 

TRANSCRIPTUM BULLE SUPER REDDICIONE VOTORUM. 

Universis presens scriptum inspecturis officialis Karleolensis, 
salutem in Domino sempiternam. Noveritis nos vidisse ac de verbo 
ad verbum diligencius legisse quasdam litteras sanctissimi patris 
domini nostri, domini dementis pape Quinti, non cancellatas, non 
abrasas, non abolitas, nee viciatas in aliqua parte sui, set vera bulla 
plumbea filo canapis more curie Romane pendente bullatas, tenoris 
et continencie infrascripte. Clemens episcopus, servus servorum 
Dei, venerabilibus fratribus patriarchis, archiepiscopis et episcopis 
ad quos littere iste pervenerint, salutem et apostolicam benedic- 
tionem. Gerentes cordi negocium Terre Sancte ac intendentes 
solicite ad promocionem passagii quod per dilectos filios, magistros et 
fratres Hospitalis Sancti Johannis Jerosolimitani, in vernali tempore 
proximo futuro providimus faciendum et per ipsos prosequendum 
Deo duce per quinquennium secuturum, optinentes quoque de vestre 
circumspectionis industria fiduciam in Domino specialem, vobis et 
vestrum singulis commutandi dicto durante quinquennio cujusvis 
abstinencie et quarumcunque peregrinacionum vota (ultramarino 
dumtaxat excepto) in pecuniarium subsidium prestitum magistro et 
fratribus vel eorum procuratori pro dicto passagio exhibendo, 
cum super hoc ab eis vel eodem procuratore fueritis requisiti, 
dummodo condicione inspecta vovencium ac dicti passagii neces- 
sitate pensata, super quibus vestram conscienciam oneramus, 
precio vel precibus, amicicia, favore vel odio cujuscunque, nil citra 
hec super quibus faciat se unusquisque vestrum in examine districti 
judicii racionabilem agatur in fraudem vel diminucionem subsidii 
supradicti, plenam et liberam auctoritate presencium concedimus 
facultatem. Volumus autem ut hujusmodi pecuniarium subsidium 
prestandum, videlicet per voventes peregrinaciones easdem, ad 
tantam summam pecunie extendatur quantam voventes ipsi pro 
complendo voto peregrinacionis ejusdem personaliter expendissent ; 
votum auctoritate hujusmodi abstinencie juxta illius arbitrium 
intendimus redimi, qui votum hujusmodi commutabit. De pecunia 
vero que habebitur pretextu concessionis hujusmodi fiat, quo ad 
tradicionem ipsius pecunie faciendam procuratori predicto et quo ad 
confectionem litterarum recepcionis dicte pecunie, necnon ad 
certificacionem camerarii nostri de tradite ipsi procuratori pecunie 
quantitate, sicut de alia pecunia que reponetur in archis vel truncis 
juxta ordinacionem contentam in aliis vestris litteris indulgenciali- 



318 Register of John de Halt on [A.D. 1309 

bus pro negocio passagii predict! concessis apercius continetur. 
Data Pictavii, iij idus Augusti pontificatus nostri anno tercio. In 
cujus rei testimonium sigillum officii nostri presentibus duximus 
apponendum. Datum etc. 



[Clergy in minor orders, who are promoted to benefices on condition that they pro- 
ceed to the order of the priesthood in one year ', shall not be co?npelled to do so 
for five years, provided they give one year's profits to the Hospitallers for 
the Holy LandJ\ 

TRANSCRIPTUM BULLE DE NON SUSCIPIENDIS ORDINIBUS AD 

QUINQUENNIUM. 

Universis presens scriptum inspecturis officialis Karleolensis, 
salutem in Domino sempiternam. Noveritis nos vidisse ac de verbo 
ad verbum diligencius legisse quasdam litteras sanctissimi patris 
domini nostri, domini dementis pape Quinti, non cancellatas, non 
abrasas, non abolitas, nee viciatas in aliqua parte sui, set vera bulla 
plumbea filo canapis more curie Romane pendente bullatas, tenoris 
et continencie infrascripte. Clemens episcopus, servus servorum 
Dei, venerabilibus fratribus patriarchis, archiepiscopis et episcopis 
ad quos littere iste pervenerint, salutem et apostolicam benedic- 
tionem. Dignum reputamus et congruum ut eos qui ad Christi 
obsequia prosequenda se ofTerunt specialibus graciis honoremus. 
Intendentes igitur ut passagium quod per dilectos filios, magistrum 
et fratres Hospitalis Sancti Johannis Jerosolimitani, in vernali tern- 
pore proximo future in subsidium Terre Sancte providimus facien- 
dum et prosequendum Deo duce per quinquennium secuturum, 
tanto libencius personarum ecclesiasticarum fulciatur auxilio quanto 
magis persone ipse favorem apostolicum senciant graciosum, dis- 
pensandi cum quibuscunque ad regimen parochialium ecclesiarum 
assumptis vel usque ad dictum quinquennium assumendis qui infra 
quinquennium ipsum fructus unius anni ecclesie parochialis quam 
singuli optinent eorum vel infra dictum quinquennium optinebunt, 
racione cujus haberent infra annum ad presbiteratum promoveri, 
dictis magistro et fratribus vel eorum procuratori pro subsidio dicti 
passagii exhibebunt, quod ipsi, dummodo infra annum ordinem 
subdiaconatus recipiant, non teneantur usque ad quinquennium a 
tempore hujusmodi suscepti regiminis racione ipsius ecclesie ad 
sacerdocium promoveri nee ad id a quoquo compelli possint inviti, 
qualibet confectione contraria non obstante, quocienscunque a pre- 
fato procuratore fueritis requisiti, plenam vobis et singulis vestrum 
concedimus auctoritate presencium facultatem. De pecunia vero 
que habebitur pretextu concessionis hujusmodi fiat, quo ad tradic- 








A.D. 1309] 



Bishop of Carlisle. 



ionem ipsius pecunie faciendam procuratori predicto etquo ad confec- 
tionem litterarum recepcionis dicte pecunie, necnon et quantum ad 
certificacionem camerarii nostri de tradite ipsi procuratori pecunie 
quantitate, sicut de alia pecunia que reponitur in archis vel truncis 
juxta ordinacionem contentam in aliis vestris litteris indulgenciali- 
bus pro negocio passagii predicti concessis apercius continetur. 
Data Pictavii, iij idus Augusti pontificatus nostri anno tercio. In 
cujus rei testimonium sigillum officii nostri presentibus duximus 
apponendum. Datum etc. 

[Fo. 6ib.] 
[BAMPTON V. Resignation, through age and infirmity, of Roger de Barton.] 

RESIGNACIO VICARIE DE BAMPTON. 

Reverendo patri in Christo domino J., Dei gracia Karleolensi 
episcopo, suus devotus films frater Rogerus de Barton, perpetuus 
vicarius ecclesie de Bampton in Westmeria, salutem, reverenciam, 
obedienciam et honorem. Gravi corporis invalitudine cum aliis 
incomodis que senem inconveniunt perurgente,onus michi impositum 
non valens de cetero sustinere, vicariam ecclesie memorate mera et 
spontanea voluntate in vestre resigno manibus sanctitatis, domina- 
cionem vestram rogans humiliter et requirens quatinus, impotenciam 
meam pietatis oculis intuentes, me vestrum a predicta cura miseri- 
corditer absolvatis et abbati nostro, si placet, in caritatis visceribus 
commendetis. Valeat reverenda paternitas vestra per tempora 
longiora. Data apud Hepp, die Sanctorum Philippi et Jacobi 
anno Domini M CCC mo nono. 

[ The Abbot and Convent of Shap present John de Appelby.] 

PRESENTACIO EJUSDEM. 

Venerabili in Christo patri domino J., Dei gracia Karleolensi 
episcopo, sui devoti filii abbas et conventus Vallis Magdalene de 
Hepp, salutem, obedienciam, reverenciam et honorem. Ad vicariam 
ecclesie de Bampton, in Westmeria, per resignacionem spontaneam 
fratris Rogeri de Barton, dudum vicarii ejusdem, vacantem et ad 
nostram presentacionem spectantem, dilectum nobis in Christo 
fratrem Johannem de Appelby, canonicum nostrum, vestre care 
paternitati tenore presencium presentamus, vestre dominacioni 
attencius supplicantes quatinus, personam presentati favorabiliter 
admittentes, dictam vicariam eidem conferre dignemini graciose. 
Data apud Hepp, die Sancti Johannis ante portam Latinam anno 
Domini millesimo trecentesimo nono. 



320 Register of John de Halton [A.D. 1309 

{Institution of the presentee] 

INSTITUCIO FRATRIS JOHANNIS DE APPELBY IN VICARIAM DE 

BAMPTON. 

Johannes, miseracione divina Karleolensis episcopus, dilecto in 
Christo filio, fratri Johanni de Appelby, salutem, graciam et bene- 
dictionem. Ad vicariam ecclesie parochialis de Bampton, nostre 
diocesis, vacantem, ad quam per religiosos viros abbatem et con- 
ventum de Hepp, veros patronos ejusdem, nobis presentatus existis, 
te admittimus intuitu caritatis et perpetuum vicarium instituimus 
in eadem : salva ecclesie nostre cathedralis in omnibus dignitate. 
Data apud Rosam, nonis Maii anno Domini M CCC mo nono et 
pontificatus nostri septimodecimo. 

Eodem die fuit littera inductionis directa domino archidiacono 
Karleoli pro eodem. 

[Ordination at Stanwix, May 24, 1309] 

CELEBRACIO ORDINUM DOMINI JOHANNIS DEI GRACIA KAR- 
LEOLENSIS EPISCOPI IN ECCLESIA PAROCHIALI DE STEYN- 
WEGGES DIE SABATI QUATUOR TEMPORUM MENSE MAII 
ANNO DOMINI MILLESIMO TRECENTESIMO NONO ET PON- 
TIFICATUS SUI SEPTIMODECIMO. 

ACOLITI. 

Frater Willelmus de Lonkeland, de ordine Predicatorum. 

Johannes de Neuton. 

Ricardus de Brampton. 

Willelmus de Leysingby. 

Petrus de Kirkoswald. 

Ricardus de Graystok. 

SUBDIACONI. 

Johannes de Skelton, ad titulum quinque marcarum sibi per 
cartam domini Ricardi de Kirkebrid, militis, concessarum : 
in judicio exhibitam et probatam. 

Thomas de Crosseby, ad titulum quadraginta solidorum sibi 
per cartam Willelmi de Smerdal concessorum : in judicio 
exhibitam et probatam. 

Ricardus filius Ricardi Wayte, de Karleolo, ad titulum quatuor 
marcarum sibi per cartam Henrici Fourbour, de Karleolo, 
concessarum : in judicio exhibitam et probatam. 

Frater Willelmus de Lonkeland, de ordine Predicatorum, 



I 



PLEASE DO NOT REMOVE 
CARDS OR SLIPS FROM THIS POCKET 

UNIVERSITY OF TORONTO LIBRARY 



DA 

670 

C3R3 

1909 

pt.2 



Carlisle, Eng. (Diocese) 
Bishop, 1292-1324 (John of 
Halton) 

u The register of Bishop 
John de Halton