(navigation image)
Home American Libraries | Canadian Libraries | Universal Library | Community Texts | Project Gutenberg | Children's Library | Biodiversity Heritage Library | Additional Collections
Search: Advanced Search
Anonymous User (login or join us)
Upload
See other formats

Full text of "Texte zum Rosenkranzgebet"

In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. 
Amen. 

Ad crucem: 

Symbolum Apostolorum 

Credo in unum Deum 

Patrem omnipotentem, 

creatorem coeli et terrae. 

Et in lesum Christum, 

Filium eius unicum, 

Dominum nostrum, 

qui conceptus est de Spiritu Sancto, 

natus ex Maria Virgine, 

passus sub Pontio Pilato, 

crucifixus, mortuus, et sepultus, 

descendit ad inferos, 

tertia die resurrexit a mortuis, 

ascendit ad coelos, 

sedet ad dexteram Dei Patris 

omnipotentis, 
inde venturus est iudicare vivos 

et mortuos. 
Credo in Spiritum Sanctum, 
sanctam Ecclesiam catholicam, 
sanctorum communionem, 
remissionem peccatorum, 
carnis resurrectionem, 
et vitam aeternam. 
Amen. 



Ad granum mains: 

Pater noster 

Pater noster, qui es in coelis, 

sanctificetur nomen tuum. 

Adveniat regnum tuum. 

Fiat voluntas tua, sicut in coelo 

et in terra. 
Panem nostrum quotidianum 

da nobis hodie, 
et dimitte nobis debita nostra 
sicut et nos dimittimus 

debitoribus nostris. 
Et ne nos inducas in tentationem, 
sed libera nos a malo. 

Ad grana minora I-III: 

Ave Maria 

Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum. 

Benedicta tu in mulieribus, 

et benedictus fructus ventris tui, lesus. 

Ad granum minus I additur: 
Qui adaugeat in nobis fidem. 

Ad granum minus II additur: 
Qui corroboret in nobis spem. 

Ad granum minus III additur: 
Qui perficiat in nobis caritatem. 

Sancta Maria, Mater Dei, 
ora pro nobis peccatoribus, 
nunc, et in hora mortis nostrae. 
Amen. 



Ad granum mains: 

Gloria Patri 

Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. 

Sicut erat in principio, et nunc, et semper, 

et in saecula saeculorum. 

Amen. 

Ad singula grana maiora Pater noster oratur. 

Ad singula grana minora Ave Maria oratur et 
mysteria sequentia inserendo post lesus: 

Gaudii mysteria 

Inferia II et sabbato. 

Quem, Virgo, concepisti. 

Quem visitando Elisabeth portasti. 

Quem, Virgo, genuisti. 

Quem in templo praesentasti. 

Quem in templo invenisti. 

Lucii mysteria 

Inferia V. 

Eius in Baptismate apud lordanem. 

In sui ipsius autorevelatione apud 

Canense matrimonium. 
In Regni Dei proclamiatione coniuncta 

cum invitamento ad conversionem. 
Ipsius in Transfiguratione ac denique. 
In Eucharistiae institutione, 

quae nempe sacramentalis est 

paschalis mysterii declaratio. 



II 



III 



Doloris mysteria 

Inferialll et VI. 

Qui pro nobis sanguinem sudavit. 

Qui pro nobis flagellatus est. 

Qui pro nobis spinis coronatus est. 

Qui pro nobis crucem baiulavit. 

Qui pro nobis crucifixus est. 

Gloriae mysteria 

In Dominica etferia IV. 
Qui resurrexit a mortuis. 
Qui in coelum ascendit. 
Qui Spiritum Sanctum misit. 
Qui te assumpsit. 
Qui te in coelis coronavit. 

Adfinem decadum Gloria Patri oratur. 

Adfinem rosarii: 

Salve Regina 

Salve, Regina, 

mater misericordiae, 

vita, dulcedo et spes nostra, salve. 

Ad te clamamus, exsules filii Evae. 

Ad te suspiramus, gementes et flentes 

in hac lacrimarum valle. 

Eia ergo, advocata nostra, 

illos tuos misericordes oculos 

ad nos converte. 

Et lesum, benedictum fructum ventris tui, 

nobis post hoc exilium ostende. 

O Clemens, o pia, o dulcis Virgo Maria. 





ROSARiaCY^ 

Latidqcd 



[1] Symbolum Apostolorum 
[2] Pater noster 
[3] Ave Maria (ter) 
[4] Gloria Patri 

[5] Pater noster, Ave Maria (decies), 
Gloria Patri 



2007 Br. M. Daniel Tibi OCSO 



Hetausgegeben von: 

Abtei Mariawald, 52396 Heimbach 



IV 



V